07/2008 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).



image: as0001

Illustrium & clarorum Virorum EPISTOLAE SELECTIORES, Superiore saeculo scriptae vel a Belgis, vel ad Belgas. Tributae in CENTVRIAS II. IN QVIBVS Multa Theologica, Politica, Ecclesiastica, Historica, quaedam etiam Iuridica, et Medica. Nomina autorum prodet Index, qui Praefationibus subijcitur. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud LVDOVICVM ELZEVIRIVM, Anno CIC IC CXVII.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

LECTORI, DE INSTITVTO ET autoribus Epistolarum, quae conscriptae a diuersis, simul hic eduntur.

FASTIDIOSVM est hoc saeculum, cui nulla placet coena, nisi valde dubia, nec iter vllum nisi in quo crebro interiungitur. Quare longa ac perpetua scriptorum moles nihil hic habet quod agat: exspectanda est illis aetas alia, quae firmioris stomachi homines producat. Interim obsequendum nos ijs putauimus inter quos viuimus, quorum plerique nec otium ferre nec negotium possunt. Et quid illi potius legant quam epistolas,


image: as0004

quae nec longa Praefatione nauseam geminant, nec vna se materia tenent, et vbi lubet desinunt? Quis non Romanam Rempublicam ex Ciceronis ad Atticum et ad familiares epistolis quam ex historiarum voluminibus malit discere? quis non Senecae ad Lucilium literas operoso philosophantium labori anteferat? quem non delectet Plinianus in argumentorum varietate tractanda nitor? Videmus studiose euolui qui hoc scribendi genus patrum memoria aut nuper etiam sunt imitati, siue illi diuinae legis tractant quaestiones, siue quid publice expediat quaerunt, siue res gestas fideliter narrant. Imo tam grata est epistolica scriptio, vt etiam sine argumento saepe solo sermonis lenocinio nos delectet: quid ni? cum et congerronibus horas largiamur?


image: as0005

Epistolae quas nos damus intra hoc saeculum scriptae sunt a Belgis aut ad Belgas. Itaque gentis quoque istius libertatem praeferunt, tum in sacris tum in publicis rebus, siue narrandum quid, siue disputandum incidat. Quare tu quoque Lector, eandem in iudicando libertatem sume, qua in scribendo vsi sunt harum autores. Sermonem de diuinis rebus ad trutinam sacrae scripturae, caetera ad rectae rationis examen reuoca. Ita tibi optime lectionis fructus constabit. Altera Belgarum virtus est, animi candor, remotus a calumnia, quem hic saepissime deprehendas in ijs qui aut in Republica, aut in Ecclesia partes diuersas sectabantur: quem ipsum quoque, vt synceri iudicij fidelissimum comitem imitandum tibi proponimus. Sed praefari


image: as0006

desinam, ne vnius te epistolae longitudo ad alias minus alacrem transmittat. Vnum tamen addam, quominus de editionis fide dubites: archetypas literas Nobilis ac clarissimi viri scrinijs diligenter seruari.



image: as0007

DANIEL HEINSIVS Nobiliss. viro CORN. VANDER MYLE S. D.

SEmper in ea versatus sum opinione, Vir Nobilissime, nihil esse quod posteritatem magis instruat quam familiaris sermo qualis est epistolaris: si a maximis praesertim viris ad interioris notae, vt solet fieri, amicos, apud quos nec fuco nec fallaciis est locus, libere instituatur. Huius generis non paucas olim literas vidisse apud te memini: quarum aliae a parente tuo, viro maximo, aliae ad eum ab eiusdem loci fere ac dignitatis hominibus, nonnullae, tempore eodem ac aetate, maxima ex parte, ad praeclaros aliquot, tum eruditione tum nobilitate viros, erant perscriptae. Quas cum diligenter a te, vere [gap: Greek words], asseruari meminissem, monui aliquando, nihil plane indignum munere et existimatione tua esse te facturum, si


image: as0008

nonnullas typis describendas dares. Iudicabam enim fore vt vtilius haec legerentur quam quisquiliae et ineptiae nonnullae, quae cum maxima autorum molestia, nullo lectorum fructu, infelicibus ac vel idcirco perituris chartis, quotidie illinuntur. Sciebam quoque quanta diligentia id ipsum ab antiquis esset praestitum. Nostra quoque aut parentum memoria, viros eruditos, Platonis, Aristotelis, Isocratis, Philippi, Bruti, Alexandri, aliorumque maximorum hominum, quae aut alibi, aut in eorum scriptis legerentur, literas seorsim edidisse. Quod non ignorarent, caetera fere vniuerse aut scribi aut dici, epistolarum argumenta, a singulis temporibus occasionibus ac locis, et vt ille ait, [gap: Greek words], desumi. Quae res proprie prudentiam informat. Quo in genere non paucas esse apud te memineram, quibus res pleraeque maxime insignes, quae paulo ante in hoc Belgio, Gallia,


image: as0009

Germania, Britannia, alijsque regnis euenêre, fide historica continebantur. quarum semper singularis quaedam ac peculiaris esse solet vtilitas. Quippe, vt omittam, oblectare ea vehementer et instruere eos qui versantur in Republica; quaenam maior seges aut fertilior, ex vllo genere scribendi petitur historico? cui veritas in manum traditur, nonnunquam et iudicium suppeditatur. Neque id a plebeis animabus, sed ab illis, qui res maximas hoc tempore gesserunt, aut interfuerunt singulis. Quorum nec postremus fuit parens tuus, nec postremis se coniunxit: partes autem semper eas est secutus, quae pro patria et animi tranquillitate starent. Cuius rei causa, ipsam quoque patriam reliquit. Erant et alterius non paucae generis, quae praeclaras de religione disputationes continerent, aut insignem in nonnullis animi integritatem atque moderationem declararent. Idque aetate illa, qua


image: as0010

expressam eius verbo, Dei voluntatem legere, aut decretis aduersari hominum, crimen habebatur, flammis vindicandum. Talis erat eo tempore Georgius Cassander: talis erat qui assiduam in veritate inuestiganda et antiquitate perlustranda, huic operam nauabat, Cornelius Gualtherus; domo Gandauensis. tales qui Cassandro aut fauebant, aut, ab eius instituto alieni non erant, inter eruditos; Vicelius, Metellus. et quod instar est prodigij, Ximenius; Hispanus et Theologus. talis erat eo tempore inter illustres dignitate viros, summus vir Hopperus. Qui cum inter hostes moderationis principes, et maiores eius hostes versaretur Theologos, cum Antwerpiae plerunque aut Bruxellae esset, quae tum innocentum sanguine quotidie madebant, ad Cassandri causam singulare studium ac moderationem attulit. adeo vt Lindanum, Panopliae artificem, magni spiritus et animi Theologum, ad


image: as0011

eandem inuitare auderer. quod tum erat, stipem Elephanto dare. Talis erat (libere enim est dicendum) inter eos qui se Euangelicos dicebant, mitis ac sincera Bullingeri anima, qui non semel ad Cassandrum, quia neutri (sicut ipse loqui amat) parti se addixerat, prouocare in nonnullis audet: eundem, verae pietatis pariter et eruditionis studiosissimum, virum doctissimum, fratrem charissimum, vocat: eum se amare, et propter pietatem et literas, neque minus cupere vicissim ab eo amari, profitetur. quodque his omnibus fortasse maius est, eius et sanctorum precibus, candide et sincere se commendat. Et hic est Henricus ille Bullingerus, quem et eruditione et candore nemini secundum, in Elogijs pronunciauit Beza. Beati pacifici, quia filij Dei vocabuntur, ait ipsa veritas. Talis et Bucerus erat. qui dissensiones Zwinglij et Lutheri, nimiamque immodestiam, cum patriae coniunctam detrimento, in epistola ad Lascum insectatur, quem


image: as0012

diuinum vocat virum, cum nonnihil tamen in doctrina sacramenti, aut in formulis loquendi, adhuc trepidaret. Qui nonnulla quoque, quae a se de hoc subiecto essent scripta, libere se retractare ait. magnum Augustinum et coeleste illud Aristotelis effatum secutus, [gap: Greek words]. Tales nostro tempore Marnixius et Loselerius fuerunt. Denique vt quisque plus scientiae ad negotium religionis, eo plus prudentiae ac moderationis afferre solet: reliqui, vt gracculi, in Rebuspublicis et domo Dei, tempestatem nunciant et creant: Furoris et Contentionis sacerdotes, non illius qui reliquit nobis suam pacem. Veri, inquam, et insani

[gap: Greek words].

Tales erant inter Principes eodem tempore, sed diuersarum partium, Imperator Ferdinandus, et Maximilianus. Quorum singulare in veritate inuestiganda studium, plurimae ad Cassandrum quae hic exstant


image: as0013

literae testantur. De quibus vere illud dici potest, Si duo praeterea tales. Non paucis enim sine dubio calamitatibus Europa liberari potuisset. Sed sic visum erat Dei filio, vt suorum sanguine vineam suam irrigaret: et, quemadmodum per crucem ipse in gloriam ascenderat, ita per eandem plurimos ad se assumeret. Vt tam diu miseros tyranni laniarent, quam diu, inquit Cyprianus, non eorum fidem, quae inuicta erat, vincerent, sed carnem, quae infirma est, fatigarent. Inter caeteras quae ibi extant eruditione insignes, maxime Metellum illum miror, vere [gap: Greek words]. Singulae enim sunt refertae rebus, exquisitae iudicio, scientiae varietate quadam et cognitione rerum plurimarum, prae reliquis eximiae. Si, quae ibi extant Theologicae, spectentur; omnes superant Marnixianae: quae praesertim accurate de Swenckfeldianis sunt conscriptae opinionibus. Equidem non dicam dolo, velillarum causa erat operae dedisse


image: as0014

caeteras. Neque decipit me amor viri, cui cum in Academiam hanc primum [correction of the transcriber; in the print pimum] veni, commendatus fui, et cui, nisi fata (si sic loqui fas est Christiano) nobis hanc felicitatem praeripuissent, plura eram debiturus. Quin ex animo sic iudico. Erat quippe praeter accuratam linguarum omnium cognitionem, praeter infinitam eruditionem atque immensam, mira quaedam eius viri in scribendo perspicuitas ac perspicaciras, et in refutandis aduersarijs dexteritas, tum [gap: Greek words] plane admirabilis. Ita vt Albadam doceat quid senserit Swenckfeldius: cuius ille partes tanto opere et molimine tuetur, sicut nosti. Saepe de Albada isto inter nos sermonem incidisse memini: quem parenti tuo, notae intimae dum viueret fuisse amicum, satis ex his constat, et in quo fuisse dotes singulares; prudentiam praesertim et facundiam inusitatam, vt et vtriusque iuris raram et eximiam cognitionem; saepe ex te audire memini. Ego


image: as0015

quis in caeteris videri mihi soleat, quandoquidem id velle te intelligo, exponam. Erant, cum in Belgio saeuiret Hispanorum furor et credendi leges ferro praescriberet, non pauci summae dignitatis atque loci homines, qui vbique tutius existimabant se victuros, quam in patria. Prae qua alij aliud exilium malebant. Qui cum integram Romanam Ecclesiam damnarent, cuius corruptelas plurimas notauerant; peius de illa propter summam quae tum ab Ecclesiasticis nonnullis exercebatur crudelitatem, sentire coeperunt. Et, vt est hominibus plerisque nimiam post seruitutem pronum ad licentiam, non in vita tantum sed ad noua quoque dogmata ingenium, cui libertatis nomen imponitur; cum Euangelicorum disciplinam, in quibusdam sane locis satis rigidam, nouam esse seruitutem iudicarent, contra autem, in moribus et vita nonnullorum, multa improbarent; sicut terras alij alias, ita diuersas


image: as0016

quoque opiniones aut secuti sunt aut inuenerunt. Alij etenim Castalioni, alij Swenckfeldio, alij Franco, alij Dauidi Georgio haeserunt: nam et istos noui. alij Taulerum et Germanicam Theologiam in deliciis habuerunt. Possem infinitos numerare, quorum nominibus nunc parco. Inter eos et Albada fuit, cui placuit Swenckfeldius. quanquam, Franco quoque et postremis illis, aliquid tribuere videtur. Caeterum, cum pius, sicut saepe accepi, et in primis studiosus patriae vir esset, neque opiniones suas pertinaciter defenderet aut perniciose propagaret, libertatis quoque Christianae causa exularet, modestissime cum eo egit Marnixius. vt qui hominem in sacris literis exercitatissimum vocet: nec parenti tuo visus est indignus, quem in amicorum numero haberet. cum praesertim idem in Repub. sentirent. Habet autem hoc theologia proprium, ex eo tempore praecipue quo in partes itum est, vt quod de caelorum


image: as0017

regno ait Dominus, vim patiatur, et cuiuscunque generis ac loci homines, aliquam illius sibi vindicent scientiam. Tota eius de coelesti Christi corpore Epistola, vno alterove verbo potest confutari. Postquam enim paginis duabus fere, quicquid de diuinitate Christi passim legitur in sacris literis, collegit; opponit illis quae de vero eius corpore et humanitate orthodoxi sentiunt, imo sacrae literae diserte testantur. Quasi sit difficile intellectu, haec et illa, eidem Christo conuenire: eiusdem personae respectu, non respectu eiusdem naturae. Iam cum ille et omnes alij qui partes has sequuntur (nam hic rei caput est) concludunt, quae de Christo tanquam Deo dicuntur, illa toti convenire Christo; quis non vno verbo totum hoc negocium decîdat, si respondeat: idem quoque et orthodoxis videri. sicut nempe quae de homine, tanquam animato, dicuntur, de toto homine dicuntur. Vt, exempli gratia, esse immortalem, esse diuino semine


image: as0018

(vt sic loquar) oriundum: sicut rursus quae de homine, tanquam corporeo dicuntur, de toto homine dicuntur. Nam vt caetera omittam, quis non homines quotidie mortales vocat? Sane et poetae, et historici, et oratores, sic loquuntur. Et hoc ipse vsus approbauit. Si inferre pergant, Ergo quae diuinae naturae tribuuntur, humanae quoque tribuuntur: ego vicissim inferam, Ergo quae animae tribuuntur, tribuuntur corpori. Iam enim separant naturas. de quibus separatis, falsum est quod inferunt. Aut si causam addunt, quia vtraque natura hypostatice in vno Christo est coniuncta; sicut nempe anima et corpus in eodem sunt coniuncta homine; iam eodem recidunt, et argumentum soluunt. Ante enim diximus, respectu eiusdem personae, non eiusdem naturae, illa dici. Vides rem planissimam et cuiuis quoque imperito [gap: Greek words]. Adde, non quod dicitur de toto Christo, etiam de toto Christi, dici. Sicut nec quod dicitur


image: as0019

de toto homine, de toto hominis necesse est dici. Totus homo corpus est et anima: at non totum hominis est anima, aut corpus. Si quis immortalem esse dicat hominem, loquitur de toto homine: non autem loquitur de toto hominis. quia tantum animae respectu loquitur. illa autem non est totum hominis. Nec propterea immortale quoque aut coeleste eius corpus efficit. Ita Thomas, Deum suum, vocat Christum, (nam hunc locum inter alios Albada laudat) quia de diuinitate eiusloquitur. Totus enim Christus, Deus est et homo, vnione personali: ideoque quod sit Deus, dicitur de toto Christo: sicut quod sit homo, dicitur, de toto Christo. Totum autem Christi, non diuina tantum est natura Christi: sed diuina et humana. Paulo aliter Marnixius: quanquam prorsus luculenter et praeclare. Vtar obuio et vtrique nostrum notissimo exemplo. Baudius, vt meministi, noster, omnes homines, mortales vulgo appellabat,


image: as0020

et hoc illi verterat in consuetudinem. Hic, si exclamasset aliquis, indignum esse ac impium, mortales eos dici, quibus vitae melioris in scripturis facta est promissio: quorum causa mortuus est Christus: quibus resurrectio promittitur; et quaecunque alia in sacris, de homine dicuntur; nonne inepte prorsus diceretur sapere? Quis ignorat enim, corporis respectu ita hominem vocari, cui moriendum est, etiam vt suscitetur: non respectu animae, quae mortis expers semper est futura? Plane idem ab Albada factum est. Lege quaeso, et sic iudicabis. Tota etenim Epistola, vna est fallacia. quam, [gap: Greek words], in scholis vulgo dicunt. Christus in scripturis, Deus, Christus, filius Dei, et non pauca alia, quae ille studiose colligit, vocatur. Sane [gap: Greek words] sic dicitur. vnius scilicet naturae respectu, non simpliciter aut [gap: Greek words]. Nam et homo, et filius hominis, non semel in iisdem dicitur. iterum non [gap: Greek words] aut simpliciter, sed [gap: Greek words]. naturae scilicet


image: as0021

humanae respectu. Quippe, quod priora illa ad naturam humanam et illius exaltationem refert, aut cum ea confundit, plane est [gap: Greek words]. Nam quemadmodum naturas, ita locos inter se quos adfert confundit. quia non omnia respectu eiusdem, in scripturis dicuntur. Et hoc rursus est [gap: Greek words]. quod in disputando magis apparet. Vt si ex me quaerat aliquis, Cum Christus, Deus, dicitur a Thoma, mortuorum primogenitus vocatur a Paulo, splendor gloriae et character patris substantiae, ab autore ad Hebraeos nominatur, an non ista de humana eius natura dicuntur? Et si hoc concedam; sine dubio sim captus. Aut si negem: in eodem rursus luto haeream. Primus enim locus ad diuinam, alter ad humanam, tertius vero, ad vtramque est referendus. Thomas enim Christi praedicat diuinitatem, cuius vi et potestate resurrexerat: Paulus loquitur de corpore quod resurrexerat: autor ad Hebraeos loquitur de


image: as0022

filio, qui carnem induerat, quanquam aliter Cyrillus et veteres: qui hunc quoque ad diuinam tantum referunt. Atque ita locum non haberet, vt et primus locum non habet. Itaque erit lusus, quem, [gap: Greek words], Philosophi dixêre. Non enim eodem modo de omnibus, sed distincte de singulis, esset respondendum. Rursus si de altero illo Pauli ex me quaerat, vtrum Christus humanae an diuinae naturae respectu, primogenitus vocetur mortuorum: dicam eum carnis et humanae naturae respectu, sic vocari: eius enim naturae respectu resurrexit, quamuis diuinitatis suae vi resurrexit, quamuis homo et Deus fuerit qui resurrexit. Vides quae et qualia elegerit loca, quomodo coniunxerit, et callide vsus ijs fuerit. nam et caeterorum eadem est ratio. Vt nisi plane exercitatus in scripturis, id videre nequeat. Vellem aliquid de singulis Marnixius. qui cum Christum, filium per gratiam a patre


image: as0023

adoptatum vocat, quod Albada vrget, excusare id equidem quam approbare malim. Nam vt de diuina sic loquatur, prorsus est [gap: Greek words]: neque illi hoc in mentem venit. qui vbique, vt omnes orthodoxi, eum filium essentialem Dei vocat. Absit vero. Sin de altera: tum ne patrem quidem Christus habet.? [gap: Greek words], dicunt veteres Theologi. Et profecto satis est quod filius Mariae dicitur; de S. Spiritu conceptus. neque symbolum nos aliter vult loqui. Iam vero, argumentum plane stramentitium est, cuius causa huc confugiendum sit. Christus dicitur filius Dei, ergo simpliciter sic dicitur. Nunquam me pudebit cum scriptura loqui, a qua filius hominis vocatur. Audio patrem de filio dicentem, tertio Matthaei v. 17. Hic est filius meus. adest Sanctus Spiritus de quo conceptus fuerat, qui tale nihil dicit. Iterum de virgine, Luc. 2. v. 7. Peperit igitur Filium suum. Quod si concedendum est, respectu vtriusque esse Dei filium, et


image: as0024

humance scilicet naturae et diuinae, quod Swenckfeldiani vrgent, illo modo naturalem esse dicam, hoc per gratiam tantum: non adoptionis quidem cum Marnixio. (vt hoc nobis relinquatur, qui profecto adoptiui sumus filij; non per adoptiuum Dei filium, verum per proprium et naturalem,) Sed per vnionis, vt loquuntur scholae. Et sunt alia quae docent, voluisse hoc Marnixium. Scimus quoque in Francofurtensi synodo, Eliphandum Toletanum, et Felicem Vrgelitanum, episcopos, fuisse damnatos, quodsentirent, Christum esse adoptiuum Dei filium. Et profecto, sicut ait optime Paulinus Aquileiensis, qui hoc dogma refutauit eleganti scripto, adoptiuus dici non potest, nisi is qui prius alienus est ab eo a quo adoptari desiderat. Quis non admiretur autem, (rursus de Albada loquor) virum bonum, virum eruditum, virum patriae amantem, virum qui praeclaras dignitates recte gessit, maximas cum impetrare posset, recusauit,


image: as0025

serio et graui vultu, sicut solent pueri, e stipulis et foeno casam fabricare, et materiam ludendi e sacrarum literarum locis mutuare? Quare, qui haec illi tradidit, vt loquitur Seruator noster, maius peccatum habet. Sed iudicium illius non absoluitur. Sane ex sacris literis, et quidem ipsis loquendi generibus, discere hunc errorem ac emendare debuisset. Quippe qui non potest ferre aut intelligere, eidem Christo, in quo rei cardo vertitur, diuersa attribui; ille non [gap: Greek words] sacrarum modo literarum, sed [gap: Greek words] quoque, imo phrases ipsas et loquendi genera oppugnat, aut necesse est, vt, quod fecit olim Marcion, scripturas truncet, et inprimis omnes [gap: Greek words], siue [gap: Greek words], aut quemadmodum loquuntur vulgo, [gap: Greek words] tollat [gap: Greek words]. in quibus quod naturae vni conuenit; vel alteri, vel toti tribuitur Christo. qui in vtraque perfecta, et humana et diuina, verus homo est et verus Deus. Nullum enim est periculum,


image: as0026

ne dum sic loquuntur sacrae literae, aut diuinum aut coeleste Christo corpus tribuant. Et nos hymnum Dei Filio vernacule conscripsimus, in quo totam de persona Filij doctrinam, versu partim, partim prorsa, ex antiquitate orthodoxa complexi sumus. In quo, ex his maxime loquendi generibus, colores duximus poeticos. Ecce, Priusquam Abraham fieret ego sum, ait Dominus. Et qui ista dicit, in sequenti versu, fugit Iudaeorum lapides. Vides ergo quali fuerit indutus corpore. Discant ergo piae animae, quemadmodum, cum Deus dicitur Actor. 20. v. 28. proprio sanguine Ecclesiam acquisiuisse, nihil diuinae detrahitur naturae: ita cum idem vermis a Dauide, vir dolorum ab Esaia dicitur, dici de eodem, qui in saecula est Deus benedictus: nec idcirco eam deprimi naturam, quae patri consubstantialis est, vt loquuntur hodie, et coaeterna. Nihil diuinae eius detrahamus naturae, nihil humanae addamus. Adoremus eam quae effecit


image: as0027

vt haec pati pro nobis posset, neque cum ea confundamus eam, quae quid esset, satis est testata, cum passa est. Ne dum extra sacras literas tribuere ei aliquid volumus, inane efficiamus quod ab ea accepimus. Equidem, saepe tacitis apud me gemitibus deploro, cum tam multi vel hoc tempore vel olim circa fidem fecerint naufragium, omnes fere in persona filij offendisse. quorum alij diuinam, humanam illi detraxerunt naturam: aut in ijs aliquid periculose immutarunt. Hanc scilicet, terra et lutum, creatori suo pariter et seruatori gratiam rependit, vt formare pro arbitrio ac fingere eum velit, et naturam eius immutare, absque qua seruari nemo potuisset. Vtraque autem aeque ad tam ineffabile opus ac mysterium requirebatur. Tempus est vt iterum exclamet Dominus, Filios enutriui et exaltaui: ipsi autem spreuerunt me. Cognouit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui: populiis meus non intellexit


image: as0028

me. Neque ex illis quisquam peccat, qui non alterum peccatum adiungat: vt autoritate scilicet sacrarum literarum abutatur. Non eodem tamen omnes modo. Alij enim ex simplicitate, qui decipiuntur; alij ex malignitate, qui decipiunt. In priorum numero fuisse Albadam, plane existimo. et in hac opinione magis etiam a te sum confirmatus. Volui haec interim perspicue et breuiter. ne quis in hoc feracissimo sectarum saeculo, autoritate eius viri moueatur, aut iudicium de eo tuum nesciat. tum vt constet, quare multi eo nihilominus familiariter sint vsi: et quale in plerisque eo tempore esset pacis studium ac moderatio. Altera Epistolae illius pars, in ijsdem partim, partim in commemoratione et elogio Ameliani loci, occupatur. Quem Amelium, cum negatse legisse Marnixius, error est memoriae: aut potius, ad manum patres tum non habuit; Reipublicae, vt verisimile est, aut aliis intentus.


image: as0029

Nulla enim ad nos eius scripta peruenerunt. Sed quem eius hic adduxit locum, ex Eusebio, autrecenti aliquo scriptore adduxit, nisi fallor. Nondum enim eo tempore Theodoreti [gap: Greek words] Graecorum, erat edita: cuius in secundo quoque adducitur. Sed et aliter citatur ab Albada: tum corrupte et sine sensu. Neque emendatur a Marnixio, qui posteriora tantum ponit. Fuit iste Amelius, si Suidae credimus, discipulus Plotini et Porphyrij praeceptor, summi hostis Christiani nominis; Origeni familiaris. qui theologiam suam e Platonicorum, qui quotidie cum Christianis eius temporis agebant, somnijs et allegorijs, vir summus alias, non parum inquinauit. Et ipse multa e theologia sua et scripturis sacris, fecit vt in scripta sua illi deriuarent. Quanquam nullo pene loco inter suos hunc Amelium fuisse, docet ipse Eunapius; ipse quoque Christianis parum aequus. Eius locum de quo agimus,


image: as0030

antiqui patres adduxerunt, vt ostenderent, Platonicos, vel ex traditione, vel communicatione, vel naturae lumine, etiam de Dei filio nonnulla credidisse, neque sine approbatione quae diuinitus de eo a Iohanne primo capite dicuntur, praeterire potuisse. Hunc Albadae aliquis in manum dedit. Atqui locus ille, si vt hominis a Christo alieni, aut pagani adducatur, confirmabit in opinione sua Christianos: vel propterea, quod de Iohannis Euangelio non male iudicauit: quamuis Barbarum hunc vocat. quae Graecorum est ciuilitas. Sin vt Christiani, aut Swenckfeldiani; non euadet quin blasphemus merito dicatur, qui de Christo ista dicat. Imo quot sunt prope verba, tot in eo sunt blasphemiae. Quare dignus est commiseratione optimus vir, cum paganos ait (de hoc autem loco loquitur) longe melius mysteria et virtutes fidei intellexisse, quam nos miseri hodie intelligimus: et deinde (horresco referens)


image: as0031

adducit verba, quibus certae theses continentur. Quarum prima est, Quod Christus in humanam carnem inciderit. contra fidei articulos, qui docent, Seruatorem nostrum ex Maria virgine natum esse: quem e carne mulieris siue semine, ortum esse, etiam Swenckfeldiani negant. contra horribile Iohannis carmen, qui pronunciat: quicunque spiritus non profitetur Iesum Christum in carne venisse, ex Deo non est. Contra impium Amelium: et magis impium, si ita loquitur Swenckfeldium. Sed haec vetus et iam exoleta Apellis et similium opinio est. Secunda thesis est, Quod Christus, cum corpus induisset, hominis phantasma fuerit, non homo. vel, vt Graeca verba ponam, [gap: Greek words]. Sane etiamsi, [gap: Greek words] dixisset, tamen impium fuisset. non enim homo appparuit, sed fuit. At hoc omnem superat impietatem. Nam si istud verum est, [gap: Greek words]: et per consequens, phantasma est pro nobis mortuum, et phantasma


image: as0032

erat, cuius saucio e latere, aqua pariter et sanguis fluebat. Itaque non carnem modo et ossa, sed et [gap: Greek words] phantasma habet. Postrema est, Quod Christus corpore deposito, iterum deificatus fuerit. Nam profano [gap: Greek words] verbo vtitur. Quo verbo aliqui ex illis, non de Christo (qui si factus fuit aliquando Deus, fuit aliquando non Deus, imo nunquam fuit homo; nullus enim homo potest Deus fieri, verum Deus potuit assumere hominem) sed de ipso homine vtebantur. Cum non intelligerent, Christi spiritum, nisi mediante humana non communicari natura: qui illorum causa quos participes illius facit, illam quoque assumpsit. Rursus, verbo quo hic vtitur, [gap: Greek words] nempe, eo quoque vsus est Apelles: qui dicebat, Christum sua sponte positurum corpus sicut sumpserat, [gap: Greek words]. Prima continet non tantum manifestam, inter sanctam seruatoris nostri [gap: Greek words]


image: as0033

[gap: Greek words], hoc est, incarnationem, contumeliam, et Apellis, sicut diximus, delirio affinis est: qui tamen quanquam ex elementis ei corpus daret, verum esse aiebat, teste Epiphanio. venisse praeterea, non incidisse. Secunda Manichaeo, Marcioni, et Docetis est vicina, nisi eadem sit prorsus: certe eodem fine excogitata. Omnes enim veram Christo carnem detrahunt. Tertia omnem sane impietatem longe excedit. Et tamen audi quid Albada rursus dicat. Postquam enim locum ipsum tanquam normam fidei adduxit, Ex quibus, inquit, apparet, quae tum Christianorum de Domino suo fides fuerit. Apage hanc fidem. Vt iam plane verum esse discant qui philosophorum scriptis nimium inhaerent, aut, plusquam debebant, ijs tribuunt, quod de illis eleganter asserit Tertullianus, Philosophos haereticorum Patriachas esse. Sed praecipue Platonicos, qui, vt ante dixi, Originem formarunt: cui quanquam in


image: as0034

Ruffini causa nimium fortasse vir sanctissimus Hieronymus detraxerit, de quo maximo Doctore vere potest potest dici,

tantaene animis coelestibus irae?

tamen fatendum est, plerisque haeresibus occasionem dedisse. Equidem, si quisquam, multum tribuo Platoni, et fortasse pauci sunt qui aeque eius scripta [gap: Greek words]. verum in diuinis, prae Platone et Socrate, Apostolum audire malo, qui diuinitus nos omnes monet, [gap: Greek words]: et quidem singulos, [gap: Greek words]. Quod si omnes meminissent, non tam multi velut facto agmine in theologiam inuolarent. Verum fucus aliquis aut planus, qui Albadae ista persuadere non audebat, locum ei tradidit Amelij, qui ambabus eum manibus amplexus est. At Marnixius, notare ista sigillatim non potuit. quia vnde sumptus esset locus, et quis esset iste Amelius, nesciuit. Puto illud quoque iam videre te, de quo inter nos


image: as0035

nonnunquam egimus, cur Macarium tantopere parenti tuo commendauerit, quem nos pene pueri autorem diligenter volueramus. Constat, sicut ante dixi, studiosum pietatis fuisse hominem, et cui in actionibus non pauca displicerent. Quare quantum potuit, prouectior aetate, quasi rerum et ambitionis satur, eos potissimum amplexus est scriptores, qui ad pietatem inuitarent. qualis est Macarius. Qui non tantum scriptis, sed viuendi quoque ratione, et vt proprie de eo loquar, [gap: Greek words], talis fuit. Libero praeterea arbitrio, nonnunquam plusculum concedit: quanquam aliis in locis nemo ei minus tribuat. Nam vtrumque obseruauimus. Animae perfectionem, quam [gap: Greek words], et, alibi, ni fallor, sicut isti, [gap: Greek words] vocauit, suadet, et ad illam operose inuitat. Verbum Dei, esse Deum, sicut verbum mundi esse mundum, alibi inculcat. Itaque non leues causae sunt ob quas deificandis illis placeat. Plurimas


image: as0036

denique allegoricas et anagogicas sacrarum literarum explicationes habet, imo totus est in illis. Quibus, sicut nosti, omnes isti quos spirituales vocant, multum delectantur. Et in istis passim specimen Albada dedit: vsque ad prophetandi ex scripturis lubidinem, doctoribus quos habuit fidelis discipulus. Sed vt finem faciam: habebunt in his literis, si recto, (quod confido fore ab ijs quibus hoc negotium mandasti,) et cum fide ac cura edantur, Politici quod notent, Historici quodscriptis suis inserant, Theologi quod discant, fugiant, et imitentur: qui magnorum hominum viuendi rationem propius cognosse volent, etiam priuata et minuta, quae oblectent pariter et instruant. Nam ne ista quidem sine fructu omnium leguntur. Nisi qui Laertium, Plutarchum, et quicunque hodie Elogia aut Vitas scribunt, nihil agere existimet. Plinius aiebat, nullum esse librum tam malum, vt non aliquid ex eo boni


image: as0037

disceret: ego nullum reor esse tam bonum, vt non excusari aliquid in eo debeat. Tantum abest, vt praestare velim quicquid alij scripserunt: quod nec tibi est in animo, aut vnquam fuit. Nam qui in magnorum hominum epistolis, quales hi plerique sunt, qui omne vitae tempus patriae et actionibus non rhetori dederunt, linguae elegantiam et exquisitam puritatem [gap: Greek words], (id quod Platoni quoque oblique in Politicis obiecit Aristoteles) requireret; iniquus plane in eos esset ac iniurius. ipsius quoque Aristotelis, quem fontem elocutionis limpidissimum fuisse nemo nescit, Epistolae laudantur, quia [gap: Greek words], repraesentabant. hoc est, eum quo in colloquendo passim vtimur sermonem. Ego tantum profecisse glorior et gaudeo, vt res magis ponderem quam verba, et ex iis quae prodesse mihi posse iudicem, desumam. Denique, si excusationem quaeris, optimam excogitaui. Vt quod


image: as0038

tu minaris, ego prorsus subterfugio, eam quam nunc legis, caeteris adiungas. Est enim plane impolita: neque quicquam quamdiu vixi aeque festinanti excidit. Sed abripuit me, Myli nobilissime, et, si quisquam, amicissime, scribendi quidam quasi aestus, cum et operas, quod non ignoras, morer, et non pauca nunc incumbant nobis, quae, vt ille loquitur, praeuorti est necesse. Quale est Dordrechtanum illud. in quo nullus procurator Hagae tanta fide est, cuius vti velim opera. aiunt enim tantum per praesentes ista fieri. Sane alluuiones tuas malim. Iis enim qui hoc agunt, semper aliquid dece dit. Interim haec boni consules: quae ne relegendi quidem, vt decebat, spatium concedebatur. Vale decus nostrum, et haec flammis trade: aut, si tanti sunt, locum inter tua aliquem concede.



image: as0039

Alia ad lectorem Praefatio. BENIGNE LECTOR.

NEque legem, neque epistolam cum prooemij apparatu probari scio: Et tamen non possum committere, quin altera quoque Praefatione hic te compellem; occupemque breui adloquio vacaturas alioqui pagellas. Damus Epistolas superiore saeculo scriptas, non ab hominibus quibusdam proletarijs, aut capite censis, sed ab illustribus viris, quos virtutis atque eruditionis merita iampridem in coelum vocauerunt. Has ego quum primum egregio Nobilissimi viri D. Cornelij vander Myle beneficio inspexi, dici vix potest, quomodo adfectus fuerim. Quanti enim apud me fuisse censes, quod liceret chirographa tot Illustrium Heroum videre, inque ijs tanquam signo aliquo Phidiae, aut tabula Apellis obseruare scribentium animos? Emicat enim e chartis istiusmodi maximorum virorum ingenium, multo etiam quam in pictura aut statua manifestius: licetque fere ex ipso literarum ductu et lineamentis de moribus autorum facere


image: as0040

coniecturam; quum fluentes periodi expeditas facilesque scribentium meditationes; interruptae autem et intercursantibus litur is fractae, indicant arcanas cogitationes deliberantium, et priores inuentiones seueriore styli censura castigantium. Quum vero animum subit cogitatio, illasipsas chartas quas manibus contrectas, huius aut illius viri fuisse, cuius tam multa exstant et tam praeclara in Rempublicam merita, non potest non veneratio quaedam subnasci, ex admiratione tot praestantium virtutum. Nam quemadmodum numum aliquem Catonis, aut Bruti, aut Augusti magis aestimamus ex effigie, quam ex metallo; ita scripta ista non ex vili chartae aut membranae pretio, sed ex ijs censemus, quorum spirantem adhuc virtutem inter illa litterarum lineamenta contuemur. Iam vero in hac ipsa diuersitate scribentium quam est volupe dissimilem quandam conspicere animorum similitudinem? Habent enim singuli praeter bonum illud commune in quo omnes inter se conueniunt, proprium quoddam, et vel natura sibi insitum, vel


image: as0041

moribus et consuetudine acquisitum loquendi et scribendi genus, ex quo non minus singulos, quam olim Apellem Protogenes, dignoscas: Estque hoc ita certum, vt etiam constet fuisse, qui veros et genuinos Plauti versus potuerint a suppositiis sola auditione discernere. Est enim animorum multo etiam notabilior quam corporum varietas, si modo contente quis et curiose aduertat: Emicatque in hac re mirabilis Dei optimi maximi sapientia, ex tam diuersis et dissimilibus veluti chordis egregiam illam constituentis mundi harmoniam. Confer inter se, si placet, illos ipsos quos nunc damus. Bullingerus sedatus est, Bucerus incitatus et praeceps, Marnixius pressus, et torrentis in modum impetuosus, Castalio lenis, Metellus varius, Beza acer, Albada sollicitus et religiosus, Villerius pacificus, Mylius candidus, Cassander iudicij plenus, Gualterus apertus et vere Heluetius. Est in Aldegondio multa eruditio, in Hoppero mira grauitas, in Mylio summa prudentia, in Albada religionis zelus, interdum etiam ad prophetici spiritus calorem, in Levvio


image: as0042

patriae amor. Atque haec quidem ita singulorum sunt, vt tamen eadem saepe sint omnium. Quod si vero de Imperatorum quoque et Regum maiestate nobis iudicare fas est, (cur autem fas non sit, modo id timide fiat, et cum reuerentia?) quis non miretur in Ferdinando pietatem, in Maximiliano Ecclesiasticae concordiae studium, in Antonio Nauarrae rege conatum religionis bene in Gallia reformandae? Iam si seposita delectatione vtilitas ex Epistolarum lectione petenda ect, nusquam certius interiora tot praestantium virorum iudicia quam ex mutuis ipsorum epistolis cognosces. In his ipsi se produnt, et sine fuco pandunt interiores animi recessus. Itaque de Republica, de Ecclesia, de religione, de rebus priuatim publiceque suscipiendis tam liberi hic sunt sermones, vt interdum etiam cum delectu legendi sint. Narrantmulta Metellus et Marnixius, quae vix alibi in historijs offendas. Quam religiosa est illa de iuramento Episcopali deliberatio Guilielmi Electi Monasteriensis cum Georgio Cassandro? Quam erudita Marnixij


image: as0043

cum Boenio et Albada disputatio de veritate humanae Christi naturae? Quam graue rescriptum Theologorum Belgicorum ad Ioannem Nassauium Gubernatorem Geldriae de seruanda fide Pontificijs semel data? Quid de reformatione Ecclesiae potest vel dici vel cogitari grauius sententia Hopperi? qui in constituenda et pacificanda Ecclesia hoc efficiendum putauit, vt non tam prauis opinionibus (tametsi his quoque) quam malis moribus Ecclesia repurgaretur, in quo vno salus Reipublicae Christianae consistit: curandumque, vt intelligant homines, nos non minus malis moribus nostrorum hominum quam aduersariorum malis opinionibus esse infensos: Quibus si accedat, vt incipiant animaduertere, veram religionem non subtilitate disputationum, variarumque quaestionum constare, sed sola in Deum ac Christum pietate, et aduersum homines amore, non multum amplius repugnaturos multos, quin opiniones illas suas inanes et superfluas missas faciant, et ad veram Ecclesiam repurgatam ac restitutam se recipiant. Sed


image: as0044

non est nostrum hoc tempore argumenta Epistolarum recensere, satis fuerit digito ad fontes exserto ostendere, vnde tot et tam ampla commoda peti possint. Tu istis, Lector, vtere et fruere ad Dei gloriam, et tuum in vera pietate et modestia profectum; quumque videas, tam insignes et praestantes viros in illa opinionum dissensione amicitiam tamen et fraternitatem seruasse, cogita idem tibi faciendum esse. Vale.

P. BERTIVS.



page 1, image: s0001

Illustrium et Clarorum Virorum EPISTOLAE SELECTIORES, Superiore saeculo scriptae vel a Belgis, vel ad Belgas.

I. Studiosissimo verae pietatis et eruditionis iuueni D. Georgio Cassandro, Argentinae agenti, in aedibus D. Pauli Fagij, amico singulari.

GRATIAM et vitae innocentiam a Domino. Recepi tuas, Cassander doctissime, literas, omnibus ministris inscriptas, quibus etiam exhibui: ac ago tibi pro egregio illo tuo in nos studio maximas gratias. Vtinam vero sint illa in nobis praestantia dona, propter quae tu nos tantopere


page 2, image: s0002

veneraris. Ora autem pro nobis datorem omnis boni, Deum Patrem, per Filium eius vnigenitum Iesum Christum, vt nos nominis sui studiosos gratia sua donisque perfundat, quo ipsius negotium in Ecclesia fideliter agere, ipsique placere possimus. Dolet sane et nobis non mediocriter, ex symbolo concordiae sacratissimo affectus hominum tantas seuisse discordias. Sunt qui nos in caussa esse putant, omnemque in nos reijciunt concertationis pestilentissimae culpam: Verum nos nostram caussam referimus ad iustissimum iudicem Christum, Regem et Pontificem nostrum, satis securi in animis nostris de innocentia nostra. Nunquam non promptissimos nos ijs praebuimus, qui syncere nostram iustam et in verbo Dei syncero consistentem concordiam nobiscum inire postulauerunt. Silere vero non potuimus, quum Ecclesiae nostrae damnatae, fratres viui et mortui, doctrina denique nostra haereseos accusabatur.


page 3, image: s0003

Christiana sane patientia ad quaelibet obmutescit conuitia, ad haereseos blasphemiaeque criminationem si obticeat, Christiana patientia non est. Respondimus ergo conuiciatori Luthero, ac nihil peccauimus, opinor, contra modestiam: Exposuimus doctrinam Ecclesiarum nostrarum, fideique nostrae, ac nihil impij aut erronei asseruimus. Extat liber, quem a te visum et lectum arbitror. Scimus sane quorundam iudicia, et meliora de te speramus, quum neutri parti te addixeris hactenus, ac liberius haud dubie iudicare queas. Exspectamus iam quid Lutherus sit responsurus, quae vbi viderimus, nuspiam deerimus, Deo volente, veritati. Valde doleo quidem Ecclesias Christi in Belgica sic exerceri, verum scio rursus, agrum dominicum sanguine sanctorum rigatum fertilissimum ab ipsis fidei Christianae initijs esse factum. Faxit Christus Princeps et caput Ecclesiae suae, vt haec persecutio cedat ad gloriam nominis sui


page 4, image: s0004

et Ecclesiae incrementum. Sentiet aliquando Caesar, sentient eius Consiliarij quem sint persecuti. Pro Dialogo satis lepido magnas ago gratias. Implebunt et Theologi isti mensuram patrum suorum, et sentientin quem calamos suos strinxerint. Videt enim Deus et iudicat. Vtinam vigilemus omnes, laetique compareamus in eius iudicio. Cornelium Gualterum vna cum hospite tuo D. Paulo Fagio viro doctissimo nobisque charissimo officiose saluta. Salutant te ac illos fratres omnes. Vale, Tiguri, 1. Augusti Anno 1545.

Heinrichus Bullingerus tuus.

II. Eximiae pietatis et eruditionis viro D. Georgio Cassandro amico meo longe charissimo apud Coloniam Agrippinam.

SI omnia humanitatis tuae officia erga me enumerare pergerem, frustra equidem laborarem charissime


page 5, image: s0005

in Christo Cassander. Interim in pectoris mei adyto reposita ea esse scias, vtpote quorum nulla me vnquam ceperit obliuio. Postquam visum fuit Domino nostro, de cuius prouidentia semper pendemus, nos in patriam reuocare, cumprimis ipse Wormacia discessi, et Coloniam veni, ibi meum Cassandrum Corneliumque salutaturus, eisque valedicturus. Neutrum reperi. Illinc recta in Angliam. Ibi pacata omnia, sit Deo gratia, mortua Maria. Regnat Elisabetha pietatis amatrix et fautrix. Per hanc pulsa superstitio Papistica, restauratum Euangelium Christi, pulsi ministri Papistici, restituti pastores Christi. Det Dominus vt Euangelij Christi professionem vita Euangelio digna exprimamus, ne scilicet posthac deterius nobis contingat. Non contentio est, sed neque integra inter nos consensio de imagine crucifixi in templis erigenda, quemadmodum hactenus vsurpatum fuit. Alij existimant licere, modo absit cultus


page 6, image: s0006

aut veneratio ipsi imagini exhibenda. Alij putant ita in vniuersum omnes imagines prohibitas, vt nefas sit, vllam omnino in templis perstare, propter periculum ita inseparabiliter annexum. In hoc autem statu nunc sumus, vt nulla hodie in Ecclesiis exstare cernatur. Hac in re quoniam iudicio tuo plurimum semper detuli, te vehementer rogatum velim, vt animi tui sententiam paucis mihi explicare digneris. Quod scribam ad te hoc tempore nihil relatu dignum habeo, nisi quod Scoti nobis vicini sibi nonnihil a Gallis metuant, praesertim qui Euangelium amplectuntur, quae pars illorum bene magna est. Rogandus Dominus, vt ab illorum partibus stare dignetur. Libenter cognoscerem, Ducem vestrum, pro ea qua illum prosequor veneratione veram Christi religionem propagare inuitis Papistis omnibus. Vale in Christo charissime Cassander, salutemque dicito fidissimo Achati tuo, dominisque


page 7, image: s0007

meis dilectissimis, Gerardo Mercatori, Ioanni et Gualtero Gymnico, et Ambrosio, Duisburgensibus. E ciuitate Londino in Anglia, exaedibus meis Holburnensibus 4. Martij 1560.

Tui studiosissimus RICHARDVS COXVS Eliensis Episcopus.

III. Optimo Viro Georgio Cassandro amico singulari in aula Comitum Nouae aquilae. Coloniae.

QVi meas tibi reddet literas adolescens est, et probe mihi notus, dignusque cui fidem habeas in his quae ex illo de me audies. Qua ratione factum putabis quod prolixiores de rebus nostris ad te non dederim literas. Periculosissima enim haec nostra tempora me


page 8, image: s0008

quoque in scribendo breuiorem et rariorem faciunt, quibus nihil fere tuto literis committi potest. Nam et magna est eorum qui literas vulgo perferendas suscipiunt perfidia, et plerique sunt huiusmodi, vt eos non pudeat commissas sibi literas resignare, et lectas pro arbitrio vel reddere vel supprimere. Quum igitur praesentem nuntium aliqua negotiorum meorum portio non lareat, malui te illam ex eo intelligere, quam in scribendo longam ponere operam, ne et illa mihi pereat, et amicum in discrimen aliquod vocem. Vale, nosque de ijs certiorem facias, quae nos scire oportere putabis. Salutabis ex me D. Cornelium, etiam nomine vxoris. Datum Genabi 25. Iulij, anno 1549.

Tuus Iacobus a Burgundia.



page 9, image: s0009

IV. Doctissimis et integerrimis viris, D. Cornelio Gualthero et D. Georgio Cassandro Dominis et amicis suis colendis. Coloniae.

INtegerrimi et Clarissimi viri: Scitis procul dubio, quod maximis sumptibus et laboribus Historiam Ecclesiasticam in Ecclesia Christi summopere necessariam comportare et contexere Deo adspirante conemur. Cum autem publicum sit hocopus, eiusque cura ad vniuersam Ecclesiam Christi pertineat, non dubitamus, quin omnes pij tale institutum sponte probent, et parati sint omnibus officijs illud iuvare. Intelleximus autem ex praestantissimo Viro D. Doctore Casparo a Nydbruck vos duos vniuersae antiquitatis studiosissimos et peritissimos esse, et ingentem ac pretiosum thesaurum veterum monumentorum pro vtilitate Ecclesiae ex multarum regionum


page 10, image: s0010

bibliothecis conquisiuisse. Praedicauit etiam idem Doctor vestram pietatem et humanitatem, et fecit certissimam spem, quod a nobis rogati, nihil nobis, quod quidem ad publicam vtilitatem spectare videretur, denegaturi essetis. Mittimus ergo iam magna confidentia ad vos hunc nostrum Wilhelmum, ac petimus in re omnium amplissima vestrum auxilium et piam communicationem. Inprimis autem cuperemus eiusmodi libros, qui alias non exstarent, et ad historiam annorum Christi vsque ad millesimum pertinerent. Nam caetera recentiora existimamus facilius haberi posse. Ac si integra quaedam volumina vsui nobis dari possent ad breue tempus, faceretis rem nobis gratissimam. Bona enim fide quocunque velletis tempore vobis summa cum gratiarum actione restituerentur. Sin transmittere omnia quae nobis profutura essent non potestis, saltem huic studioso potestatem faciatis rogamus, vt


page 11, image: s0011

quaedam describere, quaedam colligere, et excerpere istic apud vos liceat. Ante omnia vero vt omnium Indicem quamprimum ad nos mittat. Hoc officium ipsi Christo, cuius historiam teximus, totique eius Ecclesiae gratum erit, et nos vicissim de aliquo gratitudinis munere cogitabimus. Methodon nostri instituti Wilhelmus habet, ex qua intelligere potestis, si non summa industria, saltem accurate et fideliter omnia a nobis fieri. Prolixius ista a vobis peteremus, nisi ex multorum relatione certo cognouissemus, vos et pietate singulari praeditos, et libenter communicare quae ad Ecclesiae Christi vtilitatem spectant, nec alium habere studiorum et laborum finem. Bene in Domino valete. Magdeburgi 2. Augusti 1557.

Gubernatores et inspectores institutae historiae Ecclesiasticae Ioan. VVigandus pastor Magdeburg. Martinus Copus Medicinae Doctor. Ebelinck Alman Burgher in Magd. Matthaeus Iudex.



page 12, image: s0012

V. Diuino viro D. Ioanni a Lasco, Curatori Ecclesiarum Frisiae Orientalis, Domino et symmystae suo colendissimo.

GRatiam et pacem Vir sanctissime. Quas apud optimum virum D. Albertum nostrum reliquisti, eas literas hodie primum accepi, et ad rescribendum omnino impeditus. Mallem multo colloqui. Tamen amantissimis tuis literis, quanquam necessarijs negotijs plane obrutus, non quamprimum respondere vel paucula non potui, ne forsan quod scripsi, me optare, te loqui de Sacramentis plenius, alio accipias, vt sane videris, quam scripserim. Contrahere omnia compellunt quae me premunt alia opera: id boni consulas rogo. Conuenit inter nos, potius fundamentum quam apparatum structurae, architectum quam ministrum spectandum, fontesque


page 13, image: s0013

quam riuos in cunctis Christi doctrinae capitibus requirendos esse. Addo ego, quod et tibi probari existimo, aquam fontium e riuis percipiendam, et opus architecti per ministros perficiendum, et fundamento nos medio aliorum viuorum lapidum et opera ministrorum imponendos esse. Videor mihi videre, quibus in hac caussa cogitationibus commoueare: eisdem enim ego aliquando impeditus, minus probare potui formas loquendi quibus vtuntur, scis qui. Christus Dominus efficit quae sunt salutis nostrae per se: Omnia verba eius spiritus sunt et vita. Antichristi est, egenos animos elementis affigere; Christoque regnanti in coelestibus terrenorum signorum vsus non est tanti faciendus: Sed cum fontes non tantum istorum recentium, sed veterum etiam in Ecclesia riuorum religiosius inquirerem, videor mihi eos inuenisse, vnde manent haec. In Sacramento vtroque Dominum ipsum eamque carnis et


page 14, image: s0014

sanguinis eius communionem dari ac percipi, qua sumus membra eius ex parte, et caro de carne eius, os de ossibus, qua manemus in ipso, manetque ipse in nobis: dari autem et percipi dum Dominus ipse est in ministerio suo efficax, cumque verba et symbola vt Domini, non vt ministri, vt ab ipso Domino, quanquam per ministrum accipiuntur; quod totum Domini et donum et opus est, et dispensationis liberae, nullis ministris vel ministerijs alligatae. De Sacramenti definitione non videtur idem inter nos constitutum. Obsignandi vim diuinas promissiones, et testandi vsurpantium inter se in Domino societatem tantum Sacramentis tribuere videris: Ego etiam vim exhibendi Christum ipsum, tamen communicatione de qua modo dixi. Cur hoc Sacramentis adijciam, permouent me ista. In vno spiritu nos omnes in vnum corpus baptizati sumus. Quicumque baptizati estis, Christum induistis.


page 15, image: s0015

Panis quem frangimus nunquid est communicatio corporis Domini? quia vnus panis vnum corpus multi sumus. Omnes enim vno pane participamus. En, Quia vno pane participamus, ideo sumus vnus panis et vnum corpus: Cuius? sane Christi. Ergo panis quem frangimus communicatio et perceptio est corporis Domini. Cuius? naturalisne? Quod traditum est pro nobis. Hoc vero si percipitur hic, datur etiam hic, et adest: praebente autem illud Christo ipso, ministro id administrante, et praebente illud cum pane, aut per panem, nulla tamen quam Sacramentali vnione inter panem et Christum facta, quod et Lutherus fatetur. Non naturalis, non sensualis, non localis, non vlla alia quae sit huius seculi hic cogitanda vnio est. Sed quae est ista Sacramentalis vnio? Pacti est: Vt qui hunc panem ita percipit vt Dominus instituit, vere Christum percipiat, sicut Christo vere induitur, eique incorporatur, adeoque


page 16, image: s0016

ipsum quoque recipit mansurum in se vt is maneat in ipso qui ex instituto Christi baptizatur. Huiusmodi est vnio qualis erat inter flatum oris Dominici et Spiritum sanctum, quum insufflans in discipulos suos Dominus dicebat, Accipite Spiritum sanctum: qualis inter decem pallij scissi partes, et regalem realemque potestatem super decem tribus quae tradebantur reipsa Hieroboam; qualis inter fidem datam et praebitam dexteram; qualis inter omnia signa exhibitiua, et res inuisibiles, intangibiles, quae illis exhibentur et traduntur, vti est amor, fides, jus, possessio, dignitas, munus. Paulus scribit Timotheo, Ne negligas: Item, excita [gap: Greek words] quod datum est tibi per prophetias cum impositione manuum; Item, per impositionem manuum. At quomodo percipitur hic a nobis Christus Dominus qui corpore in caelis est? vt magis in eo simus ac viuamus, illeque sit ac viuat magis in nobis, id est, vt suum nobis


page 17, image: s0017

spiritum amplius inspiret, vt agat in nobis potentius. Et hoc quidem. At quia non hoc tantum, sed amplius pollicetur, amplius credo et confiteor. Ecce ego, inquit; Non tantum mea virtus, meum opus, meus spiritus, mea vita, sed ego sum apud vos quotidie vsque ad consummationem saeculi: nisi velis [gap: Greek words] accipere, pro, facio vobiscum, vt, Dominus tecum. Sed dicit alibi. Veniemus ad eum, et mansionem apud cum faciemus: Item, Sum in medio eorum. Item, Viuit in me Christus. Habitare Christum in cordibus per fidem, fide scilicet recipiente, sed Christum ipsum, non tantum opus eius aut spiritum. Sed dixit, Non habebitis me semper: Relinquo mundum; Vado ad Patrem; Ita redibit sicut vidistis euntem in caelum; Sedet ad dexteram Dei in caelis. Vera et haec. Non habemus enim eum amplius vngendum et corporalibus beneficijs demerendum: Reliquit mundum, id est vitae conditionem


page 18, image: s0018

quae sensui et rationi patet, estque obnoxia malis, ad Patrem iuit, sed vt cum Patre veniat quotidie, atque mansionem apud nos faciat. Iuit in caelos, imo adscendit supra omnes caelos, sedetque et stat etiam a dexteris Dei. Quid autem? qui caeli? quae ista sessio? quae statio? quae Patris dextera? angustijsne illa includemus Praedicamentorum, quae et caecus fide Aristoteles digerere potuit? An sunt illa quae oculus non vidit, et auris non audiuit, eoque nec in cor hominis adscenderunt, quae in Domino Iesu praeparauit Deus diligentibus se? Quis enim adscendit in hoc caelum nisi Filius hominis qui ex eo descenderat, atque in eo iam tum erat quum illa dicerer, quanquam corpore etiamnum patibili versaretur in terra? Haec vero non intelligimus, sed nec quomodo crescat herba, et quid nos animet agatque. Sed dum dicitur dari et percipi, eoque etiam adesse praesens Dominus in coena, videtur illi tribui aut infinitum


page 19, image: s0019

corpus, aut distractum locis. Illud, videri, remoueatur diserta confessione, Nihil hic loci aut mutationis localis, nihil distractionis corporalis, nihil expansionis, nihil huius mundi cogitandum esse. Sacramentum hic dari et percipi, et Sacramentum noui testamenti, regni caelorum, quod nemo rite percipiat, nisi qui cor suum sursum habeat, qui sit cum Christo conuiuificatus, vna excitatus et cum eo in caelestibus collocatus, cuius iam [gap: Greek words] sit in caelis. Perstet haec confessio et explicetur clare, esse Dominum et hodie verum hominem, habere verum finitumque corpus, idque semper in gloria caelesti nullis cum elementis vlla mundi huius ratione coniunctum aut eis inclusum. Addatur, percipi illud non sensu, non ratione, sed [gap: Greek words]. Haec verba Cyrilli ad obiectiones Theodoreti. Sed, quum dicitur hic praesens, loco addici videtur. Cur magis quam Deus quum dicit, In


page 20, image: s0020

hoc loco habitabo inter vos. Quid natura intelligibile et credendarum rerum non sensibilium nostro concipimus animo et eloquimur? At in caelis esse Dominum corpore in certo aliquo loco oportet. Quid ita? Quis auctor huius oportere? Augustinus. Hic non summus in his rebus auctor. Auctoritatem reijcimus Spiritus sancti? Hic autem testatur, localiter subuectum nube, verum vt oculis quoque adscensio contestaretur, non in nubibus, sed [gap: Greek words] ille regnat: cumque Augustinus dixit in aliquo illum caeli loco esse oportere, qui scis, an definitiue, an circumscriptiue intellexerit? Circumscribi enim illud non ita constat esse humani corporis [gap: Greek words], vt est esse finitum. Verum fac esse, vt sit Christus corpore in aliquo caeli loco ambiente ipsum aliquo alio corpore, hoc est, circumscriptiue; tamen quid vetat vt in singulis coenis praesens exhibeatur oculis, ori, et ventriculo fidei? vt ipse recte dicatur


page 21, image: s0021

recipi et haberi, quum Sol vno caeli loco comprehensus, tamen corporis oculis in eodem hemisphaerio degentium omnium conspicitur? singulis agris percipitur et habetur suis temporibus? Radij Solis, inquies, non Sol. At quis non dicit, Sol nobis ortus est? Idem admittitur vel excluditur hoc loco, non radij. Et quam sententiam quis videt aut tangit? Hoc obiectum intellectus est, sensus tantum ad accidentia pertingunt, quantitatem, qualitatem, etc. Lutherus semper requirit demonstrari per scripturas, cur existentiae Christi in caelis etiam localiter repugnet, eum dari percipique in coena, quando in coena Christum nemo vel loco vel signis vlla huius mundi ratio addicit. Hanc demonstrationem equidem adferri adhuc a nemine vidi. Dum igitur ea adferatur (facilitas enim non intelligendi, sed fingendi aliquod [gap: Greek words] quae quaeritur, mihi suspecta est, quaerique videtur a ratione carnis verbis Domini


page 22, image: s0022

natura [gap: Greek words].) ego isti acquiesco demonstrationi, vt mihi quidem videtur. Verba Domini omnia simpliciter accipienda et confitenda sunt, nisi a simplicitate depellat aliquod absurdum fidei, clara scilicet rectaque certi darique loci scripturae contradictio. Haec verba, Accipite, manducate, Hoc est corpus meum quod traditur pro vobis, verba sunt exhibentis symbolo panis suum corpus, et id quod traditur pro nobis in cruce; sequitur enim de sanguine, qui funditur pro vobis. Haec vero, Panis quem frangimus est [gap: Greek words] corporis Domini, et haec, quia vnus Christi panis vnumque corpus multi sumus; verba sunt testantis fracto pane et communicato inter fideles percipi communionem corporis Christi, non panis tantum: non enim moror, vtrum actiue an passiue interpreteris verbum [gap: Greek words]. Nos eam recipimus, Dominus dat, et quidem per ministrum; ministerque dat suo modo idem ministerialiter,


page 23, image: s0023

vt Paulus Christum inscripsit cordibus Corinthiorum, et eosdem per Euangelium genuit, vt Timotheus seruans praecepta Pauli, seruauit se et eos qui ipsum audierunt. Haec autem verba Christi et Spiritus sancti si accipio simpliciter, fatendum est, corpus et sanguinem Domini rem caelestem et diuinam ipsum Christum totum Deum et hominem exhiberi percipique in sacra coena, rebus his terrenis, symbolis scilicet signisque exhibitum in pane et vino: ideo et haberi praesentem. Huic sententiae quem pugnantem locum ex omni scripturâ, id quod absurdum fidei est, obijcere quisquam possit, non video, maxime ita explicatae, et nulla vnione admissa, quam pacti exhibitiui, quae vocatur vnio Sacramentalis. Percipi eum non ratione, non sensu, sed fide tantum, vel mente fide illustrata, quanquam perceptus fide viua Christus non mortua, otiosa, vel temporaria, praesentiam explicet


page 24, image: s0024

suam in totum hominem. Non detrahi caelo Christum, non inaniri verum eius corpus, non percipi in cibum ventris, sed interni nouique hominis, in cibum vitae aeternae, in confirmationem fidei, qua viuit iustus, et incrementum vitae nouae, vitae Dei in nobis. Haec quum ita explicantur, non video quid in eis sit, quod in vllum Scripturae locum impingat, imo quod non pulchre consentiat cum toto mysterio incarnationis verbi aeterni Dei, nostraeque per hunc Filium Dei regenerationis, cum ingenio Sacramentorum, totaque vitae nouae administratione et [gap: Greek words], cumque ijs quae de baptismate sunt in scripturis contestata. Absurda rationis a verbis Domini semper abhorrentis (decet enim nos, vt ipsi Dij nostri esse adfectemus) non debent nos a simplicitate verborum Dei reuocare. Nemo potest rectius magisque clare et diserte, fidei dico, non rationi, eloqui quae Dei sunt, quam Deusipse. Illa inuitatio


page 25, image: s0025

Christi ad quam Euangelium inuitat, quaeque exhibetur Sacramento vtroque eadem sed perfectius quam Patribus, qui et ipsi in mari rubro baptizati sunt, eandemque escam spiritualem et potum perceperunt, est res non naturae sed gratiae, non mundi sed caelorum, non rationis sed spiritus. Sentimus eam quidem auctam in nobis efficacia fidei, charitatis, sanctimoniae, piae fortitudinis, ope scilicet et spiritu Christi nos agentis; at largitor omnis et intelligentiae et recti sermonis Spiritus sanctus non vocat eam communicationem operis aut spiritus Christi, sed ipsius Christi, corporis et sanguinis eius, et eorum quae immolauit pro nobis in cruce, vocat manducationem carnis, bibitionem sanguinis Christi, qua non tantum spiritu eius fruamur, sed maneamus etiam in ipso, et habeamus ipsum manentem in nobis, qua membra eius sumus et ipsum caput nostrum obtinemus, qua sumus caro de carne


page 26, image: s0026

eius, os de ossibus eius: quae sane Christi communicatio credi potest, intelligi non potest. Planiora autem ista omnia essent si diceremus Christum in caelis corpore suo residentem agere in nobis suo spiritu, vt credamus in Deum, amemus Deum, peccatum in nobis crucifigamus, vitam Dei viuamus: planiora quidem postquam induximus animum ea credere: at si consulamus rationem, fide Euangelij paulisper seposita, quam ei certissimum videatur, hominem crucifixum sedere rediuiuum in caelis ad dexteram Dei, et agere in hominibus in terra, vt qui Euangelion ante ridebat, statim mutatus pro Euangelio moriatur, non minus haec a vero aliena iudicabit, quam exhibere se praesentem suis in sacra coena, manere et habitare in cordibus illorum, ea scilicet habitatione et mansione, qua constat nostri regeneratio et vita Dei in nobis. Nihil enim dum ista scriptura praedicat cogitandum huius saeculi, nihil


page 27, image: s0027

locis mutatum aut comprehensum. Iam quod attinet ad locutiones Lutheri, dicit ille, panem coenae esse corpus Domini naturale et substantiale, id est verum, sed non substantialiter. Hoc enim non dicit, panem sacrum idem esse quod corpus Christi, sed corpus Christi ipsum exhiberi hoc pane. Modum autem quo exhibetur, non definit: Recondit se in nubem hanc verbi Dei. Alij nobiscum modum explicant, vti et sancti patres illum explicarunt, vt ante eos Paulus: ita scilicet, vt cum hoc daretur nobis corpus Domini, vt magis magisque maneamus in ipso, et habeamus ipsum manentem in nobis, simus indies perfectius corpus eius et membra. Luthero satisfit, si tantum non inania signa Christi absentis in coena statuamus, et explicetur etiam hic, Dari et percipi ipsum Dominum modo quo ipse nouit: mutationem et inclusionem loci nullam comminiscitur, nec aliam quam sacramentalem vnionem inter


page 28, image: s0028

panem et corpus Domini ponit. Sed quum deprehendissemus, vbi ille sententiam suam eo libro plenius declarasset quem Confessionem suam vocauit, moliri concordiam coepimus, qua in re multum laboraui, tandemque dante Domino conuenit, fatendum esse, duas res in Eucharistia exhiberi, terrenam, panem et vinum; caelestem, corpus et sanguinem Domini, Dominum ipsum. Huic concor diae subscripserunt Ecclesiae superioris Germaniae omnes, solis Helueticis exceptis, inter quas tamen maior pars nobis consensit: Tigurini tantum cum paucis suum quiddam retinuerunt, et vtinam tam ob Christi nomen, quam suum et Zuinglij, qui, quum Lutherus nullum finem faceret nomen Zwinglij insectandi, indies a concordia facti sunt alieniores, multisque scriptis tum publicis tum priuatis Lutherum inuicem lacessiuerunt: donec incendium rursum flagret, ingenti Ecclesiarum malo, eoque


page 29, image: s0029

videntur peruenisse jam Tigurini, vt nihil quam panem et vinum absentis Christi signa memoratiua non etiam exhibitiua agnoscere in coena videantur, quae indubie sententia non consistit, et ipsi aliquando in confessione quadam quam Ecclesiarum Helueticarum nomine Basileae composuerunt, exhibitionem Christi in sacra coena plane confessi sunt. Dominus Ecclesiam suam respiciat. Existimo abs te, sanctissime vir, ex his quanquam obscure et perturbate scriptis intellectum, et quae sit mea sententia, et ex quibus eam sententiam fontibus petierim, spero etiam perceperim. Nec enim vlla causa alia non conciliandi Ecclesias, non amoliendi pericula et inuidiam, non praepostere hominibus placendi, me in hac sententia detinet. Ita enim dum sentio et loquor, videor mihi verbo Dei suum honorem deferre, conscientiam in tuto seruare, et aedificationi Ecclesiarum commodissime consulere. Etenim vt hac sententia


page 30, image: s0030

et loquendi de hoc mysterio forma non recedo a verbis Domini, non videor velle corrigere linguam Spiritus sancti, fastidire quod Dominus instituit suae communionis mysterium, ita nec ministris aut symbolis plusquam par sit tribuo, nec causam vllis pijs hominibus qui verbis scripturae inhaerent et traditam ab initio Ecclesiae rationem loquendi de hoc Sacramento retinent, praebeo, communione Christi vnquam renunciandi, nec telum offero hostibus Ecclesiae Ecclesiam obiecto nobis crimine impietatis, et violati tanti Sacramenti oppugnandi. Quum enim non nisi pacti ratione, et pacti exhibitiui ad edendum non ad spectandum, asseruandum, circumgestandum Christum in hac coena praesentem statuo, nihil horum figmentorum cum hac sententia cohaerere potest. Accipite, ait Dominus, et manducate, Hoc est corpus meum: Et hoc dixit discipulis. Pactum igitur exhibitionis is


page 31, image: s0031

violat, qui non fit discipulus Domini, nec accipit atque edit quae hic offeruntur. Nihil igitur ad eum de hoc Sacramento pertinet. Sunt recte obseruandae nobis vtrimque insidiae Satanae, vt nec nimis, vt Papistae, nec minus etiam quam par sit, vt Epicurei et fanatici quidam, signis sacramentalibus et ministerio Ecclesiae tribuamus. Et modis omnibus cauendum, ne vllum in locum scripturae nobis permittamus philosophari in verbo Dei. Offendebant etiam, meae aliquando loquendi de Sacramentis et ministrio sancto formulae, quod ad Papisticam minus prope superstitionem videbantur accedere. At dum consideraui religiosius, vt scripturae de his rebus loquantur, et quid valeat mysterium incarnati verbi, nostrique in ipsum incorporationis, vtque velit Dominus nobis omnibus vti membris suis, agereque in nobis verbis suis tum visibilibus, tum audibilibus, coactus certe sum et quidem


page 32, image: s0032

sola officij mei religione (nemo enim mortalium id a me contenderat) nonnulla aperte retractare, quae in enarrationibus meis in Euangelistas contra eos loquendi modos, quibus Lutherani his de rebus disserentes frequentius vtuntur, scripseram. Quid enim sanctius verbo Dei, et administratione Sacramentorum eius? Haec tam multa, quia consentire tecum toto pectore exopto, volui ad te scribere, quanquam omnino occupatissimus. Multo autem maluissem colloqui, vt quae ad singula tibi Dominus suggessisset, audire et perpendere liceret. Vere enim discere cupio in Domino de ijs rebus, quas videor mihi tenere firmissime, et a quibuslibet Christum Dominum ex animo timentibus, nedum a te, cui quanta sint a Domino donata video, et Ecclesiae Dei magnopere gratulor. Per Christum vero te rogo, colendissime Vir, ne te ita apud me posthac submittas. Iuuemus nos inuicem in pernoscendis


page 33, image: s0033

mysterijs Christi, omnique ea in re libertate in Domino erga nos inuicem utamur. Cruciat me merito, nos, quibus Dominus caetera regni sui mysteria tam benigne reuelauit, non potuisse jam intra totos XXIV annos conuenire de hoc sacratissimo et omnino populari mysterio, quod non minus intelligere quam vsurpare omnes debent. Quumque video Dominum id nondum velle dare, optarem certe vt verbis Domini quam simplicissime inhaereremus, et ea quae de intelligentia eorum adhuc inter nos variant, quoad liceret, tegeremus. Palam enim est, quam multam etiam in suis Apostolis ignorantiam pertulerit Dominus. Dies quam mali sint cernimus. Quam infirmi ad ferendam contradictionem summi aliqui inter nos viri, quotidie experimur. Quam ad deteriora vulgus procliue, perpetuis ijsque grauissimis offensionibus declaratur. Sed tandem finiam. Oremus pro Ecclesiis et pro nobis ipsis,


page 34, image: s0034

sanctoqueue ministerio, quod quantis et artibus et viribus Satan oppugnet, sentimus omnes. Opto te et nos omnes in Christo faelicissime valere. Datum Argentinae XVI Aprilis 1545.

Deditissimus T. R. in Domino

M. BVCERVS.

ILlud inter tumultuarie scribendum excidit, Paulum [gap: Greek words] corporis Domini vel Domini ipsius sic dixisse, vt et Daemonum. Ait enim. Nolo vos [gap: Greek words] fieri Daemonum. Hunc quoque locum expendi; nec videtur detrahere quicquam sententiae in qua sumus: Nec enim infert haec antithesis [gap: Greek words] vtrimquc paritatem. Deinde sunt Daemones nimium praesto in addictis sibi, [gap: Greek words]. Christo Domino tamen merito praesentiorem atque efficaciorem attribuimus in sibi credentibus, ipsique communicantibus


page 35, image: s0035

inhabitationem et [gap: Greek words], qua nimirum eum sic illi manducant, inque se plenius recipiunt, vt amplius multo ei incorporentur. Vrgent nos semper illae amplissimae metaphorae, incorporationis, et communicatae et manducatae carnis, communicatique et poti sanguinis. Dicuntur quidem in scripturis et cognati os et caro eorum quibus cognati sunt: Caro vna sunt et coniuges. Hoc ipsum autem est maximum mysterium inter Christum et Ecclesiam, inter quae haec vnitas maxime impletur: et hoc ipsum ita nos [gap: Greek words] carne et ossibus Domini, vt cognati inter se eadem carne et sanguine communicant: Hancque percipere in sacris cognationem, an non etiam admiranda est nostri cum Christo coniunctio? dignaque quae tam plenis verbis praedicetur, quibus scriptura vtitur? Quanquam nulli adhuc coniunctioni humanae tribuat scriptura nomen incorporationis, aut communicationem membrorum et capitis,


page 36, image: s0036

vt huic, quo se Dominus iunxit nobis, assumitque nos in se, quam et in Sacramento vtroque nobis tribuit, augetque ineffabile certe illud et ingentis admirationis, Omnia membra corporis vnius quanquam multa sunt, vnum tamen corpus est, sic et Christus: etenim vno spiritu nos in vnum corpus baptizati sumus. En mysterium admirabile: Sic et Christus constans scilicet se capite, et corpore quod nos sumus: et in hanc cum eo vnionem baptismate assumpti regeneratique sumus. Sequitur, Et omnes in vnum Spiritum potati sumus: sancto scilicet sanguine Christi in coena eius alimur et potamur, vt reparatis spiritibus rectius viuamus et valeamus. Haec prioribus, quum nauis non vt minati nautae fuerant, soluisset, vbi istius obiecti recordatus essem, adijcere visum est. Omnia vt ab amantissimo tui et ideo cupidissimo etiam consensionis plane profecta accipies. Consensum in his Ecclesiae priscae


page 37, image: s0037

non putaui vrgendum: tamen non contemnendum est, quod veteres omnes ad hunc modum de hoc mysterio locuti sunt, et consentientissime adeo, vt ex hoc consensu tanquam omnibus receptissimo haereses omnes, quae veritati humanae carnis in Christo aduersabantur, confutandas putarint.

VI. Doctissimo Georgio Cassandro, professori primario in Collegio recenter instituto Brugis, amico suo praecipuo.

NONDVM apud me constitui, Cassander ornatissime, maiorine me tuae literae voluptate an tristitia perfuderint; tam varie dum illas legebam, afficiebar. Efferebar laetitia, quum animi tui plane diuinam indolem ac liberalitatem quasi postliminio agnoscerem, cui literae nostrae non dicam negligenter, sed pene


page 38, image: s0038

impudenter scriptae non modo non molestae verum etiam gratae fuissent. Vt plerumque vsu venire solet, perfectam acsolidam eruditionem cum summa humanitate coniungi: quae mediocriter literatis cristas erigeret, ea perfectioribus etiam comitatis irritamentum est. Quum vero grauissimam tuam luctam cum pertinacissima febri legerem, vix temperatum est lacrymis. Sed quid agas? Iudicium plerumque a domo Dei incipere legimus, talesque castigationes paterni interdum amoris vestigium credimus. Gaudeo remisisse morbum. Faxit Christus ne vnquam redeat. Quod petis vt distinctius singula perscribam quae obiter tum de exurendis Lutheranis attigi, ex animo faciam, quantum quidem temporis angustia feret. Hoc enim ipso momento quo tuas recipio, respondere cogor, ni nuntium vacuum redire malim. Tum mentionem feci supplicationum quae hic fiebant, quarum tamen causam, neque sciebam,


page 39, image: s0039

neque diligenter requirebam, quod ex more fieri eas putarem, quum interim peculiares audiam fuisse, easque quae nisi iam rebus deploratis adhibeantur. Plenas humanitatis Rex Galliae ad Senatum Parisiensem (quod Parlamentum vocant) misit literas, quibus vel imprimis petere visus est, vt suo nomine decernerentur supplicationes ad Deum opt. max. pro felici rerum successu, si vel ipse aliquando tandem repetiturus esset patrimonium suum legitimum, quod iniquissimo iure nunc ab alienis possidetur, vel vlturus necem legatorum regiorum praeter ius gentium, humanitatem omnem, et fidem, occisorum. Si quos praeterea haberent in fide parum sibi constantes, vt de illis more solito sumerent supplicium. Obtemperatum est ea in re regiae voluntati diligentissime, ac post varias, vt vocant, processiones, supplicatio generalis a toto clero omnique populo magna cum pompa et celebritate peracta est. Eligebantur


page 40, image: s0040

concionatores, qui populum docerent, (si Dijs placet) in quem vsum praecipue pompa illa fieret, tum vt regi omnia ex animi sententia succederent, tum vt Ecclesiae Romanae iam ruinam minitanti succurreretur: ideoque sacro finito octo viuos ignibus exurendos esse, qui in Apostolicam sedem nonnulla dixissent. Vixdum suprema manus imposita erat supplicationi, iam vulgus turmatim forum Mobertinum petebat, ibique victimas mactationi destinatas exspectabat: Verum eo die nihil actum est, eo quod ferebantur Lutherani illi appellasse Parlamentum. Duos exuri vidi, quorum vt vita dispar erat, ita me mors varie affecit. Si hic adfuisses, mitius genus poenae miseris optasses. Erat prior bene iuuenis, adhuc plane imberbis, nisi quod prima lanugo paullulum proreperet, sutoris cuiusdam hic filius, quem plerique viginti nondum annos habere putabant: alter iam sexagenarius aut etiam vltra, affectus,


page 41, image: s0041

plane senex, facie venerandus, cana eaque prolixa barba. Iuuenis ille quod nescio quae in imagines miraculosas (quas hic maximo concursu non venerantur, sed adorant) incautius dixerit, nempe non multum a lapideis Gentilium Dijs differre, eijciendas ex Christianorum templis si idololatriae subreperet vitium vel suspicio. Fertur praeterea quaedam dixisse non aliena a Martini sententia, ob quae quum productus esset vt palinodiam caneret, ille tantum aberat a recantando, vt etiam morte ea quae dixerat se corroboraturum adfirmaret. Productus igitur in curiam, lata sententia, elinguem, viuumque exurendum esse, ad quam ille nihil de pristino suo vultu remittens, sponte linguam carnifici, quam longe potuit resecandam exeruit. Carnifex forfice protracta excisaque cultro lingua iterum atque iterum faciem hominis ea verberabat. Arripuisse adhuc palpitantem (ne quid de Gallorum pietate


page 42, image: s0042

dubites) circumstans turba dicitur, hominique in os iecisse. Leuatus inde in currum ad locum supplicij ductus est, eo animo, vt non supplicium, sed conuiuium petere videretur. Sine monitore, sine duce descendit de curru, vbi crucem paratam vidit, seque commo dissime palo applicat, cui dum alligatur catena, dicere non possum, quo vultu, qua praesentia animi pertulerit insultantis turbae plausum, et oblatrationem. Nullum incultum edidit sonum; cruorem qui ex recenti amputatione linguae vberrime demanabat, subinde exspuebat, oculosque in caelum dirigebat, ac si diuinitus adhuc quicquam auxilij exspectaret. Sulphure iam instrato capiti, quum carnifex minaciter ignem ostenderet, nihil perterritus, motu quodam corporis appetebat incendium. Vix equidem puto, Cassander dulcissime, Philosophos illos qui tot de contemnenda morte libros ediderunt, tam praesente animo adeo


page 43, image: s0043

crudeles cruciatus pertulisse. Ita ille omnem humanitatem mihi exuisse visus est. Habes fatum adolescentis; audi nunc senis, quod etsi mitius paullo sit, tamen mihi quidem longe atrocius videtur. Vetulus ille iam decrepitus, ciuis Parisinus, multarum prolium pater, sat alias honestae et spectatae vitae, quum nescio quae in monachos de inuocatione sanctorum liberius quam hic competit, praeterea, Christianos omnes esse sacerdotes, dixisset, conuictus testibus, in carcerem coniectus est. Quum ibi cum Theologis committeretur, facile vincebatur homo rusticus et disputationum ignarus. Fatebatur igitur errorem; poenitentiaque se duci asseuerabat: qua palma Theologis nihil optabilius accidere potuit, quod id genus hominum non raro etiam praecipuis Magistris nostris summum negotium facessat. Itaque vt in ea sententia perseueraret monebant, moriturum enim iam vt Christianum, qui aliter Lutheranus


page 44, image: s0044

perijsset, nisi recantasset. Vinctus per tortorem sublatus est in currum, cui annectebantur adolescentes duo similibus funibus ligati, indusijs candidis amicti, gerentes faces ardentes in manibus, eo quod audissent senem in monachos disputantem, neque statim prodidissent. Deducti in templum Deiparae virginis veniam sceleris impetrarunt, senexque denuo ibi in aurem Diuae virginis [gap: Greek words] cogebatur. Hinc recta ductus ad furcam, ac multa praefatus, se omnia recantasse, neque quicquam haerere in se commune cum Luthero, repente strangulatus est, ac postea semimortuus in ignem coniectus. Videbatur ea poena multis mitior aequo, quod non viuus exureretur, qui si me interrogassent, nae ille diuersissimam sententiam nostram agnouissent. Quid enim indignius, quam hominem ob quemuis errorem quam mordicus non tuetur, flammis tradi, quum etiam ipsi patres sancti dicant, haeresin non


page 45, image: s0045

esse nisi in pertinacia. Exustus est senex ille miser paucos dies post discessum Cornelij. Audio innumeros esse, quibus eadem sit terenda via. Orandus Deus est, vt si male sentiunt, conuertantur: sin bene, viriliter pugnent. Sed plus satis; reprimenda enim vox est. Tu extemporalem istam confabulationem aequi bonique consule. Vale ex Lutetia, Anno 1542 die 10. Iulij.

EVSTATHIVS a Knobelsdorf.

VII. Doctissimo viro Dn. Georgio Cassandro Domino et amico obseruando, Coloniae.

ACcepi, doctissime vir, superioribus diebus binas literas: alteras quas tradideras Dn. Vito, scriptas a meo fratre, alteras a te ipso ad me datas, quas reddidit Dn. Hermannus. Ago autem gratias pro tuis in


page 46, image: s0046

me officijs: daboque operam, si quando liceat, simili vt in caussa tibi gratificer. Hermannum quem mihi commendasti, eum esse animaduerto, qui alias sine commendatione vehementer placere bonis et pijs omnibus possit. Quis rerum mearum hic sit status, quove loco habear, qui has tibi reddit, multo certius suis ser monibus, quam ego vllis possem epistolis, explicabit. Pater caelestis hactenus ex multis magnisque periculis persaepe me eripuit, saluumque esse voluit, quare confido eum etiam deinceps idem effecturum. Sex annos egi quondam in Gallia: duos deinde in Germania, idque partim Louanij, partim Coloniae, partim alibi, quo quidem tempore, patrimonio, quantulum mihi, vni de sex liberis a Patre Iureconsulto fuerat relictum, sustentabar: dehinc annos fere quinque vixi in Britannia, apud nobilem Baronem Carolum Montioium: nunc tertium decimum annum sacras profiteor literas in Hassia,


page 47, image: s0047

maerens stipendia sub Illustrissimo Principe Landgrauio Philippo. En habes quasi quoddam vitae meae curriculum. Dum autem multo plures annos quam vllus Vlysses consumo peregre: equidem et didici, et semper mecum constitui, ex vno Deo successus meos omnes pendere, et ab eodem mihi opem vbiuis terrarum expectandam. Nec me, quod gratiam illi habeo, mihique ipsi plurimum gratulor, spes fefellit. Nam ad frugalem vitam necessaria adhuc suppetunt. Sed vtinam aliquando audire detur doctrinam caelestem verequeue Christianam, quae te, quae me, quae multos alios vitae innocentia commendatos coegit exulatum ire, in patria nostra locum aliquem tandem obtinere! Vtinam, inquam, Deus Pater caelestis sic nostratibus aliquando faueat, vt Iesu Christi Filij eius salutare Euangelium pure apud eos praedicetur! Non quod ego vllo reditus in patriam desiderio tenear, sed quod innumerabilibus


page 48, image: s0048

bonis viris, quos scio ibi cum gemitu et lachrymis ad regnum Dei aspirare, consultum toto pectore cupiam. Sed heus quo abripior? Plura adijcere nequeo. Oremus assidue Patrem nostrum caelestem Deum, vt in tantis aerumnis, non Ecclesiae modo, sed etiam omnium Imperiorum et Rerumpubl. miseros nos in cognitione rerum spiritualium, atque cognitionis fructibus constantis, virtute spiritus sui seruet: deinde reliquos in ignorantiae tenebris adhuc positos, ad veritatis lucem clementer adducat. Salutem ex me dicito, viro pio iuxtaque docto Dn. Cornelio Gualthero. Vale, Marpurgi IV. Calend. Iulij. 1553.

T.

ANDR. HYPERIVS.



page 49, image: s0049

VIII. Sebastianus Castalio, Georgio Cassandro, et Cornelio Gualtero, S. P. D.

MItto vobis Mosem nostrum, et Sibyllam, alterum alteri, sed putatote vtrunque vtrique mitti, nam inter vos probe conuenit, vt qui alteri det, vtrique dare videatur. Boni consuletis, fratres mihi in Christo charissimi, meam erga vos voluntatem, et hoc labore (cuius et vos partem tulistis) fruemini, si quid tamen in eo fruendum est. Quod si quae repraehendenda videbitis, facite absentes (si molestum non est) per literas, quod praesentes verbis fecistis, et me, in posterum vt sim cautior, libere monete. Sentietis, et hic, et in alijs, non esse me nimis amantem mei, et rem facietis mihi gratissimam, et multis vt spero non inutilem. Nos bene valemus, est Deo gratia, a quo vobis idem precor. Valete. Basileae, XXIII Augusti, 1546.



page 50, image: s0050

IX. Domino Georgio Cassandro fratri obseruando.

MI Cassander, Non vacat nunc multis scribere, sed per hunc amicum nostrum facere interim non potui, quin aliquot saltem verba ad te scriberem. Commendo illum tibi vt fratri, simulque et comitem alterum ipsius, Martinum. Si qua in re tibi gratificari queam, fac vt sciam. Et tibi de me persuadeas idem quod de fratre quocunque tuo. Vale. plura noster hic Floriamus. iterum vale, Emdae, 26. Aprilis, Anno 1548.

D. Cornelium nostrum verbis meis salutes, quaeso, et me illi commendes.

IOH. a LASCO manu propria.



page 51, image: s0051

X. Erasin. Roter. Cardinali de Campeg. S. P. D.

REuerendiss. Domine, Tabellio meus properantior fuit ad reditum quam volebam, nam tuae R. D. literas potissimum expectabam. Fortassis hic diutius haerebo, quam vellem: R. D. Episcopus Augustanus scribit, se huc proprium missurum famulum: per eum expectabo literas tuas. Si Caesar minis belli terret aduersarios, non possum non laudare prudentiam, sin serio expetit bellum, nollem esse sinistra auis, sed inhorrescit mihi animus, quoties rerum faciem animo contueor, quam arbitror futuram, si semel ad arma ventum fuerit. Adeo hoc malum late sparsum est. Fateor, summam esse Caesaris potentiam, sed non omnes nationes hoc nomen agnoscunt, Germani vero agnoscunt certis conditionibus, vt imperent


page 52, image: s0052

verius, quam vt pareant: malunt enim imperare quam morem gerere. Adhoc continuis profectionibus et expeditionibus vehementer exhaustas ipsius ditiones constat: Belli incendium iam nunc excitatum in Frisia nobis vicina. Eius princeps iam profiteri dicitur Euangelium Lutheri. Eiusmodi sunt multae ciuitates inter Orientales et Danos: hinc catena malorum porrigitur ad Heluetios. Iam si Caesar pro sua pietate prae se ferat, ex Pontificis arbitrio gesturum se omnia, periculum est, ne non ita multos sit habiturus fauentes. Adde quod indies expectatur Turcarum incursus, cuius potentiam vix oppresserimus, etiamsi concordes auxilia in vnum contulerimus. Porro, quid sit belligerare inuito milite, declarauit Romae excidium, et nuper res apud Viennam gestae. Non dubito quin optimi Principis animus pendeat ad pacem, clementiam et tranquillitatem; Sed nescio quo pacto praeter illius animum,


page 53, image: s0053

nobis semper bellum e bello seritur. Quam diu? quam misere vexata Gallia? Quam misere afflicta Italia? vbi nouum etiam bellum incruduit: Nunc eo res spectare etiam videntur, vt orbis maxima pars sanguine permisceatur. Atque vt est anceps omnium bellorum alea, metuendum est, ne tumultus hic tendat ad subuersionem totius Ecclesiae: Praesertim quum vulgus persuasum habeat, hoc negotium non geri, nisi autore Pontifice, maxima ex parte per Episcopos et Abbates. Atque adeo vereor, ne Caesar ipse prorsus non sit abfuturus a periculo, quod omen auertant superi. Noui et execror illorum proteruitatem, qui sectis praesunt aut fauent. Sed magis spectandum est hoc statu quid postulet totius orbis tranquillitas, quam quid mereatur illorum improbitas. Neque vsque adeo despondendum est de statu ecclesiae. Fuit ea olim iactata longe maioribus procellis sub Arcadio et Theodosio.


page 54, image: s0054

Qualis tum fuit orbis status? Eadem ciuitas habebat Arianos, Paganos, et Orthodoxos. In Africa furebant Donatistae, et Circumcelliones, multis in locis vigebat adhuc Manichaeorum insania, et Marcionis virus, praeter incursiones barbararum gentium: et tamen in tantis dissidijs Imperator citra sanguinis effusionem habenas moderabatur, et paulatim haeresium monstra resecabat. Ipsum tempus interdum affert remedium, immedicabilibus malis. Si certis conditionibus sectae sinerentur, (vt dissimulantur Bohemi) graue quidem fateor malum esset, sed tamen bello leuius. Hoc statu rerum nusquam malim esse quam in Italia, sed aliô trahunt fata: At trahant quo velint, modo non trahant a consortio columbae: Noui quosdam esse apud Caesarem, qui mihi non admodum faueant. Confido tamen, Reuer. D. tuam non esse sui dissimilem, cui precor omnem felicitatem.


page 55, image: s0055

Friburgi decimo octauo Augusti, Anno 30. Scripsi ex tempore. Tabellarius vrgebat: Ignosce.

R. D.

Paratissimus

ERASMVS ROTT.

XI. Tum doctrina, tum pietate insigni viro M. Georgio Cassandro, Professori publico Brugensi dignissimo, et amico suo charissimo.

COgitanti mihi saepe numero, Cassander prudentissime, et memoria vetera illa tempora repetenti, cum te Louanij familiariter vti solebam, tantum non conficior plurimis et varijs cogitationibus. Fuit enim tempusillud mihi tam gratum, quam quod gratissimum, cum tantus otij fructus datus esset, ut eas artes,


page 56, image: s0056

quibus insudabamus, celebraremus inter nosque (absit arrogantia verbo) recoleremus. Caeterum, nescio, quo malo fato fortuna tantam faelicitatem mihi inuiderit. Cum enim non vsque adeo infaeliciter in studio literarum progrederemur: ecce literas a parentibus accepimus, quibus iubebamur omnibus omissis lutulentam illam Lutetiam proficisci. Ego vero, etsi a parentibus conscriptae essent literae, quibus non morem gerere, nefas esse ducebam, tamen tanto animi dolore eas perlegi, vt facile plurimi iudicarint, quam difficile mihi fuerit a tam lepidis et doctis congerronibus auelli. Sed tamen, prae caeteris, tu vnus sic animo semper meo insidebas hactenus, et insedisti, vt omnibus horis, ita me Deus bene amet, tui meminerim, te animo meo voluerim, te vnum cogitarim, tuam maximam doctrinam suspexerim, te denique (etiamsi absentem) tanquam praesentem indies alloquerer.


page 57, image: s0057

At dicis, credo, si tanto nos prosequebare amore, si nusquam nostri obliuiscebare, quid, quaeso, causae est, quod nullum iudicium istius tantae amicitiae huc usque praebueris? Cum per sesqui annum abfueris, cur ne vnicam quidem literulam a te accepimus? Plurimis sane rationibus eisque non leuibus, in hunc diem omissum id a me esse scias. Saepe enim, mihi crede, calamum in manus sumpseram, vt meum veterem in te animum tibi indicarem, verum cum aliquot lineas male compositas depinxissem, statim stylum vertebam, et admirabundus, quod balbus ipse et rudis auderem grauissima tua studia interpellare, et meis insulssimis verbis aures tuas purgatissimas offendere, infans denique ac edentulus virum grauissimum, et in omni disciplinarum genere faelicissime versatum aggredi, me ipsum meo pede metiens, mox ab incaepto desistebam, et meam temeritatem tacite inerepabam. Iam vero


page 58, image: s0058

ais, Igitur infantiam istam reliquisti apud doctissimos illos Parisienses ex quorum assiduo consortio, tefactum esse virum existimo, quando iam cominus me tuis literis, audaciorique animo prouocas? Nequaquam, ô bone, immo, proh dolor! dum familiariter illis Sorbonicis magistris nostris vtor, sentio, me et longe infantiorem et longe balbutiorem esse redditum, quam vnquam fuerim. Sed de his inferius plura, in praesentiarum namque aequum esse censeo, meam maximam (ingenue fateor) temeritatem et impudentem audaciam expurgare. Necessitas, quae (vt nosti, durum est telum, me coegit vt tantum opus aggrederer. Frater enim meus Dryander, cum Leucoream abire constituisset, quoniam temporis inopia destituebatur, vt proprijs literis hoc tibi nunciat, meis humeris hoc onus imposuit, vt te meis scriptis de toto ipsius animo certiorem redderem, et cum frater multum apud me valeat autoritate,


page 59, image: s0059

non potui illius voluntati non parere. Accedit praeterea illud, quod iam praeter omnemspem, mihi contigisse video. Vir doctus, et in literis sacris satis faeliciter versatus, amicus praeterea meus singularis, Christophorus monachus Carmelita, plurimis precibus a me petijt, vt nonnullos libros, quos ad illum iam mitto, quo tutius et rectius recipere posset, tibi dirigendos curarem. Adhaec videbam, silentium perpetuum situm amicitijs obducere solere, nec laudandum esse custodem illum foederis seruandi (fidos licet inter amicos) Harpocratem, is enim mutuo coniuncta corda videtur dissociare, et cum nihil mihi sit charius, antiquius, quam vna ipsius amicitia, decreui omnibus pudoris cancellis abruptis, ad te hoc male et plusquam extemporaneum epistolium mittere. Postremo ingratitudinis notae merito sim incusandus, si meae vitae rationem omnem tibi non exposuerim, vt intelligas quid mecum actum


page 60, image: s0060

sit ab eo tempore, quo te ultimo in itinere Bruxellensi, salutatui. Tunc enim, vt satis te intellexisse arbitror, recta Lutetiam proficiscebar, plurima ac pene incredibilia mihi ipsi de tanta Academia pollicens, sed, me miserum! posteaquam eo perueni, et illorum ferme omnium inscitiam, superbiam, arrogantiamque maximam proprius cognoui, meum infortunium miserrime deplorabam, cum vidissem me omni spe sic delusum et frustratum, vt nihil fuerit minus illa Babylonia (sic enim potius est vocanda, quam Academia,) quam quod ipse credideram. Praeceptorculorum, magistellorumque passim miram videbam copiam, qui optimos quosque authores impudentissime explicandos suscipiunt, et suis ineptis annotatiunculis, et miserum scholasticorum popellum fallunt, et doctissimos illos veteres ab ipsis non intellectos, (quae illorum est impudentia) iam corrigunt, iam vellicant, iam denique in horas omnes,


page 61, image: s0061

pro sua inscitia, vertunt. Si in aliquem obscuriorem locum incidunt, cuius sensum genuinum non possunt assequi, id quod saepe equidem fit, ibi argutuli videri volunt, et suam interpretationem, merum somnium, omnibus persuadere cupiunt. Scholasticorum infinitusest numerus, sed talis, vt ex omnibus faecibus totius mundi conflatus videatur, ab omni voluntate, et ingenuis moribus libero homine dignis alienissimus. Nec hic libet commemorare quantae caritatis et expensae sit illud oppidum: pluris enim conducendum est ibi vnicum sordidum et arctum cubiculum, quam Louanij pro omnibus expensis, quantumvis laute cupias tractari. Omitto illorum versipellium hominum perfidam subdolamque mentem, qui huic vni rei tantum student, vt exteros omnes, quavis arte, quovis dolo possint defraudare: ista enim omnia aliquis fortasse [gap: Greek words] esse dicet, et potius esse quaerendum doctum aliquem


page 62, image: s0062

et pium praeceptorem, qui animum in omni disciplinarum genere Christiane institueret: aliquod praeterea sodalitium studiosorum et proborum iuuenum inuestigandum esse censebit. Sed dum id sodalitium eosque praeceptores anxius quaero, arenae semina mando, et (vt inquit ille) Non profecturis littora bobus aro. Nam neque Rhetores, nec Philosophi, nec ipsi denique Theologi, (si tamen digni sunt tantis nominibus) publicam vtilitatem prospiciunt, sed priuatam, et veluti rapidi leones semper praedae et quaestui inhiant, omnia tam sacra quam prophana corrumpentes. In his quidem vtcunque ferendus erat illorum error, si sic dici queat: in illis autem velle quicquam aut minuere aut addere, aut ad suum sensum et proprium affectum detorquere, summa, ita me Christus amet, impietas est, nec ferenda vllis bonis Christianis, etiam cum vitae discrimine. Narrarem tibi copiosius illorum tyrannidem


page 63, image: s0063

et saeuitiam, inauditamque crudelitatem, quam, me praesente exercuerunt in quendam iuuenem innocentissimum, nisi tum temporis breuitate impedirer, tum maxime, quod sciam te iam cognôsse omnia ex nostro Christophoro. Sed ne forte quicquam ex me desiderari dicas, etiamsi superua caneum sit, tamen rem ipsam paucis describam, et capita tantum Historiae attingam: reliqua, quae a me omissa fuerint cognosces ex nostro Christophoro. Iuuenis Parisiensis quidam aurifaber, postquam Geneuae, apud illos Christianiss. viros, habitârat, post triennium reuersus est Parisios, vbi, vt quidam dicebant, propter inuidiam, vt quidam vero aiebant, propterea quod reposceret pecuniam quandam sibi debitam, delatus est ad iudices tanquam Haereticus, tractus est miser in carcerem crudeliter et immanissime, quinquies fuit tortus, vt alios etiam detegeret: caeterum tam constanti animo omnia


page 64, image: s0064

pertulit, vt iam non tanti faciam constantiam illius Scaeuolae, qui quidem, vt historiographi scribunt, tanta cum audacia et constanti animo restitit Syllae, vt nec milites, quibus tota curia erat circundata, nec ipsa denique mors illum deterruerit. Quid iam opus est commemorare exemplum Metelli, Phocionis, Socratis et plurimorum aliorum, qui omnes digni sunt habiti a scriptoribus, vt constantiae nomine laudarentur? Hic enim iuuenis, dum torquetur, dum lingua eius ter abscinditur, dum denique crematur viuus, ne vultum quidem mutauit. Mirabatur vulgus hominum illius pertinaciam, (sic enim vocabant) at docti et Christiani viri multo magis mirabantur illorum caecorum tenebras, qui dum cupiunt, et dici et videri Inquisitores fidei, maximam crudelitatem exercent, vt potius sint dicendi Inquinatores fidei et Iudaismi strenui propugnatores, haereticaeque prauitatis assertores, quam


page 65, image: s0065

fidei propugnatores, quum nihil minus sint. Sed miraris fortasse, mi Georgi, meam [gap: Greek words]: Caeterum quoties istaec cogito (cogito autem frequentissime) disrumpor dolore, atque sine intermissione oro Dominum, vt ex tantis tenebris nosdignetur liberare: eo enim impietatis dementiaeque omnia magistrorum nostrorum studia deuenêre, vt traditi in reprobum sensum, vt Paulus ait, existiment, se maximum obsequium Deo praestare, cum persequuntur dilectos Dei. Dominus misereatur nostri, et liberet nos ab vnguibus istorum cacodaemonum, Amen. Vt aliquando tamen ad me reuertar, ego cum tantam impietatem, tantam tamque inauditam crudelitatem ab illis magistris morum scilicet exercerividerem, nullo modo amplius illos ferre potui, nec aequum mihi esse videbatur, inter tales impios diutius commorari: itaque compositis meis libris reuertor ad meum exoptatum Louanium, ibique habito


page 66, image: s0066

apud D. Doctorem Paulum Roelsium, qui vsque adeo delectatus est meo aduentu, vt nihil supra. Cum igitur per mensem integrum illic habitassem, ecce frequentissimis literis sollicitor ab Antuerpensibus bibliopolis, vt mitterem Carechismum (quem penes me habebam) praelo tradendum. Ego vero, cum plurimi grauissimi viri, non contemnendae eruditionis, asseuerarent, hunc libellum, Dei auxilio, futurum vtilissimum nostrae integrae nationi, decreui non mihi ipse inseruire tantum, sed etiam proximis, cum sciam charitatem veram non quaerere quae sua sint, sed quae Iesu Christi: itaque ante quinque hebdomadas hic Antverpiae habitaui, in quibus ne respirare mihi quidem licuit, nec iam multo minus licet, quoniam auctus est labor, vt absoluatur hisce duobus diebus: ego enim optarem pridie quadragesimae abire Louanium, sed prius constitui hos libros ad te mittere, et noster Christophorus, vt


page 67, image: s0067

existimo, tibi daturus est duos florenos, quos ego consumpsi illius nomine. Tu, quaeso, ad me scribito, quam citissime possis, et indicato mihi tuam valetudinem. Bene igitur valebis, mi Cassander, et boni consule, meam incultam et rudem literulam, et mei fac semper memineris. Antverpiae, XX. Februarij.

Tuus ex animo

IACOBVS DRYANDER.

XII. Singulari doctrina et pietate viro D. Cassandro. S.

NV per ad te scripsi per Anastasium, et misi scriptum discedentium Collocutorum. Nunc iudicantium decretum ad te mitto [gap: Greek words]: simul autem, ne non molestus tibi sim rogando, quaestionem ad te mitto.


page 68, image: s0068

Quae in Iuris nostri libris de coercitione [gap: Greek words] leges sunt (sunt autem permultae) cum haec quaestio hîc agitaretur, exposui. In duabus autem praecipue laboro. In Codice Iustiniani extat Lex Theodosij secundi, in qua quippiam singulariter scriptum est de Manichaeis pellendis de ciuitatibus, et vltimo supplicio tradendis. Atqui mors cum exilio, vel exilium cum morte coniungi non potest. Consului ipsum Codicem Theodosianum, vbi illa constitutio recitatur, et illud tantum scriptum esse reperi de Manichaeis pellendis: additum vero non esse, et vltimo supplicio tradendis. Itaque dixi adulterinum videri: et ostendi, quam et Theodosius ille a sanguine fuerit alienus, et illa tempora tam capitales non tulerint animaduersiones. Statuit ille quidem primus, vt publicum esset iudicium [gap: Greek words]; sed non omnia publica iudicia sunt capitalia. Sane reperi in eodem Codice Theodos. lib. XVI. Tit. IV. cap. XLI. et XLVI.


page 69, image: s0069

Arcadij et Honorij legem, in qua scriptum est, poena proscriptionis et sanguinis coerceri haereticos, qui in publico conveniunt. Sed illud rursus, et sanguinis, mihi suspectum est. Nam quî potest proscriptio cum sanguine coniungi? Deinde sexcentae sunt eorum principum Leges, quae solum proscriptionis poenam irrogant. Altera Lex est Martiani Imp. in Codice Iustiniani, in qua cum de Euthychete agitur, inseritur terribilis haec et infinita clausula, Vltimo supplicio coerceantur qui illicite docere tentauerint. Non videtur ea mihi conuenire cum ijs, quae praecedunt, et quae sequuntur: et, vt magis suspicer, insertam esse postea, considero tempore Martiani neque fuisse, neque esse potuisse tam capitales coercitiones. Deinde animaduerti in Chalcedonensis Concilij decreto, ex quo suam Martianus Legem descripsit, talem clausulam non esse. Itaque respondi, non satis liquere, an ea sit Martiani. Nimis enim saepe


page 70, image: s0070

nos fallit scriptura librariorum. Verum priusquam progrediar, visum est te consulere, hominem in hisce quaestionibus diligenter et religiose versatum. Epistola tua Vigiliana spem nobis fecit, fore, vt hac tota de re fusius sententiam tuam exponeres. Nunc quam sit hoc necesse, vides, cum et pauci intelligant antiquam et Ecclesiasticam huius publici iudicij Legem, et multi tamen temere sanctionibus sanguinarijs subscribant. Ego vero vetus illud teneo, Nulla vnquam de morte hominis cunctatio longa est. Tu, mi Cassander, si quid habes aliquando ocij, an hîc recte sentiam, mihi significato. Quid praeterea hîc agatur, intelliges ex hoc tabellario. Itaque non scribo. Si quid ad me literarum tibi Louanio mittat noster Stephanus, cures, si potes, mihi reddi. Dn. Cornelium plurimum saluto. Vale, Heidelb. nonis Ianuar.

FR. BALD. tuus.



page 71, image: s0071

XIII. Eximijs doctissimisque Viris, Domino Cornelio Gualtero, et Domino Georgio Cassandro, dominis suis et amicis chariss. S.

DOctiss. et pientiss. Viri, Notus est vobis et sermone multorum, et literis, noster quidam Historicus conatus, vtinam tam felix quam pius. Accedet tamen etiam successus Domino benedicente, vt res ipsa iam declarat, quantumuis initia paulo lentius, vt in magnis rebus fieri assolet, sint progressa. Ad quem cum multiplici auxilio opus habeamus, vosque nobis et libris et sententia adiumento esse posse certo sciamus, misimus hunc nostrum studiosum Wilhelmum Radensem, hominem probum ac fidum, qui vobiscum colloquatur, vestram sententiam de hoc opere eiusque forma audiat, ex vestris manuscriptis monumentis, vel


page 72, image: s0072

annotet, vel etiam describat, quae nobis vtilia futura videbuntur. Quare vos per publicam vtilitatem, ac ipsum Dominum oramus et obsecramus, vt ne grauatim ei et sententiam et libros vestros, donec istic est, communicare velitis, eique denique pro vestra eruditione, ac iudicio commonstrare, quaenam potissimum describere aut annotare debeat. Est quidem mediocriter a nobis edoctus, sed tamen vos qui vestros codices eorumque tractatus per nostis, multa recte monere eum poteritis. Scio vos et libenter hac in re Ecclesiae Dei vtilitatem promoturos, et quod feceritis publici boni et gloriae Dei studio, non lucri cupiditate facturos: nos tamen bona fide pollicemur, si quid conatum hunc promoueritis, effecturos nos, vt primo quoque tempore, vel Francofordiae, vel etiam istic pecuniariam compensationem vestris laboribus dignam recipiatis. Misissemus iam statim, sed cum nunc non ita abundet


page 73, image: s0073

nostrum aerarium, et quotidie aliquid amplius expectemus, satius esse putauimus in autumnum vsque differre. Semper, aut certe plerunque huc ad mercatum venire solet frater domini doctoris Ioannis Aechtij, per eum facile possumus, quae volumus vobis mittere. Si qui istic libri etiam paulo prolixiores simul et vtiliores nobis essent, nec ita facile aut colligi aut describi possent, valde oramus, vt nobis ad breue tempus communicentur. Quaecunque vsui daretis, optima certe fide vobis restitueremus. Sed hoc, si omnino grauatim facitis, vrgere nimium non volumus: illud tantum oramus ac obsecramus, vt ita ei prompte vtiles materias commonstretis, vt ipse non frustra tantum iter, et nos tam magnos sumptus fecisse videamur. Hoc si, quemadmodum oramus ac speramus, pro vestra pietate ac eruditione praestiteritis, non tantum nostram gratitudinem, sed et Dei amplissimam


page 74, image: s0074

remunerationem sentietis. Dominus Iesus nos suo S. Spiritu regat, Amen. Ienae 10. Iulij 1557.

V. H. S.

MATTH. FL. ILLYRIC.

XIV. Clarissimis et humanissimis, et literis et moribus D. Cornelio VValtero, et Georgio Cassandro, meis amicissimis. Coloniae. S. P.

MAgnasvobis gratias ago de donato mihi Latino Moyse, est enim liber inprimis eruditus, et magno iudicio conscriptus. Ego quod vicissim iam mittam, quod dignum sit, aut vestris studijs, aut oculis, nihil habeo. Nostis enim interdicta Louaniensium, aut quam facili de causa calumnia aduersus libros oriatur.


page 75, image: s0075

Erimus tamen memores, nec sinemus, vbi primum dabitur occasio, vestram benignitatem erga me irremuneratum esse. Coloniensium conatus in re literaria et nouis professionibus instituendis doleo tam aegre procedere. Sed id huic ciuitati non insolitum: nam et antea saepe idem moliti sunt, sine vllo effectu. De rebus nouis nihil insigne, nisi protectorem Angliae a suis proditum, quibus maxime fidebat, in vincula ductum: eamque ob rem omnia miro metu inter omnes suspensa. Coactum est prouinciale concilium, vbi de illius capite agetur inter conspiratos homines diuersissimae religionis: quae res minari videtur, non longam inter ipsosfore concordiam, et tandem ad bellum ciuile rem erupturam: nisi fortasse nuptiae Mariae sororis Regis, alteram partem praegrauauerint. Italiam ferunt plenam militibus, et nonnullus rumusculus de morte Pontificis: sed haec incerta. Caesar iter suum in Germaniam


page 76, image: s0076

vltra condictum diem suspendit, credo, quod illi res Anglicae sollicitudini sunt. Nam si illud regnum, vt nunc Scotia ad Gallos deuenerit, actum de omnibus Prouincijs Belgicis. Petitum est a Caesare nouum vectigal in vinum, ad classem instruendam, nondum autem responsum a Prouincijs. Bene valete, coniunctissima et eruditissima capita, fortasse proximo anno vos inuisam, Louanij, ipsis Idibus Nouembris.

Vester ex animo

PETRVS NANNIVS.

XV. Doctiss. simul ac pio Viro D. Georgio Cassandro amico singulari. S.

SCriptum quod nuper tibi inspiciendum tradideram, vna cum tuis annotationibus D. Echtius ad me misit, in quibus licet tuam industriam


page 77, image: s0077

atque pietatem perspexerim, non tamen puto te hisce meae petitioni quoad veram reformationem attinet, velle satisfecisse. Quapropter cupio, vt pro tua singulari pietate atque eruditione, in hoc tam Christiano, et omnibus modis necessario negotio mihi deesse nolis, sed quamprimum per valetudinem licuerit, exactam reformationem conscribere atque ad me transmittere velis. Fuere quoque magnae authoritatis viri, qui a me requisierunt, vt funus Archiepiscopi Coloniensis iuxta consuetudinem harum ditionum vsitatis ceremonijs reuerenter et honorifice celebrem. Cum autem officij mei esse sciam, eorum quae ad verum religionis cultum, et cuiusuis, ne dum tanti viri, praesertim singularis amici salutem attinent, nihil praetermittere, et pariter considerem piaculum esse, praetextu pietatis cuiquam offensionis vel scandali causam praebere, velim hoc in causa proprium tuum iudicium


page 78, image: s0078

et consilium per praesentem Tabellarium mihi impertiri, quo nihil quod amicum deceat in me desideretur, et omnis impietas atque superstitio vitetur. Ego si vicissim tibi aliqua in re gratificari potero, lubens sum facturus. Vale, Ahus, 9. Octobris, Anno 1556.

GVILIELM. Electus. Monasteriensis.

XVI. Reuer. et Illustr. D. D. Guilhelmo, electo Monaster.

Vitium autem praecipuum in his est, quod a multis ad purgatorium stabiliendum haec detorqueantur, quod hic totum in opinione est positum, et quod ea quae praecipue ad aedificationem fidelis populi referri debuerant, ignota populo lingua et mutis ceremonijs fiant,


page 79, image: s0079

ita vt ad populum praeter ignotas quasdam actiones, et inanem verborum crepitum nihil perueniat, quod omnino per tempus immutandum erit. Restat nunc Missa pro defuncto, quae primas in hoc toto obsequio tenere solet. Quid autem de praesenti forma celebrandae Missae omnino sentiendum sit, et A. T. satis cognitum habet, et iam non est explicandi locus. Certe in tanto mysterio Dominicae coenae aliquid committere aut comprobare, quo aut Christi institutum violatur, aut humanum commentum pro Christi testamento supponitur, non sine grandi periculo et offensione conscientiae ab ijs fieri poterit: praesertim quibus institutum et voluntatem Christi nouisse datum est. Quare hac in parte A. T. auctor esse non possem, vt eam praesentia sua ornare et comprobare videatur: praesertim si conscientiae iudicium reluctetur. Hac autem praetermissa, reliqua, vti dixi, quae pro defunctis fieri consueueruntur, non


page 80, image: s0080

omnino improbanda censeo, neque sane et ipsam Missam, si veteri ritu fiat, videlicet, vt et testamentum Christi recitetur, et praesentibus aliquot praesertim propinquis, et aliqua necessitudine defuncto coniunctis integra Sacramenta dispensentur. Habet A. T. breuiter, quid in vniuersum de obsequio erga mortuos vsitato censeam. Quid autem hac in re A. T. faciendum sit, prudentiae eius cogitandum et expendendum relinquo, cum ex circumstantijs et moribus loci, et suo ipsius animo, tum ex ijs quae breuiter monuimus. Deus autem A. T. incolumen conseruet, et pium eius pro Ecclesia studium in dies augeat et conseruet. Propere Colonia, 19. Octobr.

T. A. adiectiss.

G. CASSAND.



page 81, image: s0081

XVII. Clariss. viro D. Georgio Cassandro, Coloniae habitanti, domino suo colendo et amico syncero. S. D.

ACcepi literas tuas, vir doctiss. et frater chariss. quibus commendabas mihi Theodorum Iselstadium, quem et propter commendationem tuam iuvi, quantum potui. Cum autem ille Geneuam vocaretur ad Typographiam, ac putaret se victurum Geneuae commodius, Geneuam concessit. Haec nolui ignorares, ne forte supicarere, tuas literas mihi non admodum fuisse, cordi. Nam amo te, Cassander, et propter pietatem, et propter literas, cupioque a te amari vicissim. Ego, si quando tibi et tuis inseruire aut gratificari possum, totus ero tuus. Commendo me tuis et sanctornm precibus. Vale, Tiguri, 27. Augusti. Anno Domini 1558.

BVLLINGERVS tuus.



page 82, image: s0082

XVIII. Clarissimo viro D. Georgio Cassandro amico neutiquam vulgari. S. D.

CLarissime vir, cum habeam quaedam dubia in meo Psalterio carmine reddito: ideoque opus habeam hac in re, tuo consilio, te magnopere rogatum velim, vt quamprimum ad me venias, mihique prius diem itineri destinatum significes, vt iumentum aut currum eo procurari mandem, simulque, si Mercator vna tecum huc venire poterit, veniat: facietis mihi rem oppido gratam. Bene valeas, vir clarissime. Datum Morsae 18. Augusti 1558.

Tui amantiss.

HER. Co. a Nuenare.



page 83, image: s0083

XIX. Praestantiss. viro D. Georgio Cassandro, Düsburgi vel Coloniae nunc agenti domino suo colendo et fratri percharo. S. D.

ACcepi literas tuas, doctiss. mi Cassander, frater chariss. vna cum literis nobilis illius D. Adol. a Baers, et quidem mature satis, mox a vernis nundinis. Ac tum quidem libenter respondissem, sed nullus erat Tabellio fidus cui crederem. Distuli itaque in has vsque autumnales nundinas. Atque vtinam apposita isti viro respondeam. Sic enim dicerem, Sat cito si sat bene. Nunc autem responsionem meam tuae humanitati mitto, et oro vt cures hanc tuto et mature ad virum illum perferri, quem eo impensius amo, quod intelligam ex literis eius ipsum timere ac diligere Dominum. Dominus benedicat ipsi et augeat ei dona sua. Nos


page 84, image: s0084

hic per Dei gratiam more nostro, vt semper viuimus. Laboramus praedicando et scribendo. Bene habet Ecclesia nobis credita. Vtinam beneficium Domini agnoscat et grata sit, ne alioquin male grati percutientem sentiamus. Vicini quidam nonnulli molesti sunt nobis: sed procedit nihilo minus veritas. Ac saepe mihi persuadeo, nunc in Europa non viuere infensiores Euangelij hostes, quam foederatos nostros Quinquepagicos. Sed conuertet et hos aliquando Dominus aut compescet. Ego aestate hac edidi Catechesin pro schola nostra, ita mihi mandantibus symmystis. Alioquin enim plus satis erant Catechismi antea. Edidi iterum in aliquot Ieremiae capita, a 14 inquam ad 30 Conciones 44. nam priores te vidisse puto, quas superioribus annis edidi. Iam pergo in reliquis capitibus Ieremiae enarrandis. Cupio autem a te amico et fratre meo intelligere per literas, quid agas, quomodo viuas,


page 85, image: s0085

quae sit tua conditio, et vbi habites. Omnia felicia tibi precor, ac me omniaque mea tibi offero, et te bene valere opto. Tiguri, 20. Augusti. Anno Domini 1559. Ora pro me Dominum.

BVLLINGERVS tuus.

XX. Doctiss. viro Georgio Cassandro, amico singulari, Coloniae.

QVANQVAM omnibus (saltem pijs) constet, Iuramentum quod Episcopi hisce temporibus Pontifici Romano praestare coguntur, multa impia et Christianae libertati aduersantia continere: tamen non desunt (vt quisque vir doctus pro acumine ingenij imperitis multa persuadere potest) qui illud phaleratis rationibus excusent, atque defendant. Cum autem ego is non sim qui argutias aut potius fallacias horum


page 86, image: s0086

deprehendere, neque deprehensas solidis argumentis redarguere possim: cupio vt tu pro tua singulari doctrina, singulas impietates, nec non omnia illicita, quae in hoc iuramento continentur, adductis rationibus annotare, et potissimum si iuramentum hoc (dum protestatio siue cautela illa praecederet, scilicet si aliquid contineret, quod verbo Dei aduersaretur, quod in ijs nullo pacto obstrictus esse velim) salua conscientia praestari possit, mihique hoc nuncio iudicium tuum hac in re, vna cum supradictis annotatis impertiri velis, quo habeam quod aduersarijs, qui multum in hoc sudant, respondeam, et nihil homine Christiano indignum hoc in casu committam. Quod si feceris promereri studebo. Vale, raptim, Ahus 16. Nouembr. Anno 1556.

GVILIELM. Electus.

Monasteriens.



page 87, image: s0087

XXI. Reuerendo et illustriss. Domino, D. Guilhelmo Episcopo Monasteriensis, Domino suo, plurimum obseruando.

REuerende et illustriss. domine. Cum A. T. literae mihi redderentur, valetudine eram paulo afflictiore, tum ob asperitatem temporis, tum ob labores, quos in negocio mihi ab a T. A. demandato suscepi. In quo singulos, certe praecipuos religionis nostrae articulos dum tractare aggredior, in eorum tractatione longius progressus sum, quam iuitio institueram. Huius specimen ad te mitto, vt iudices quam tibi haec ratio placeat, quod vbi a T. A. cognouero in opere suscepto volente Deo pergam. Hoc tamen specimen remitti cupio, nam et impolitius scriptum est, et nondum a mere cognitum. Quod autem postulas, vt impietates et illicita, quae


page 88, image: s0088

in iuramento Rom. Pontifici praestando continentur, adductis rationibus annotem et confutem, et an tale iuramentum praecedente protestatione salua conscientia praestari possit: Negocium perplexius et difficilius est, quam vt tam breui tempore, et ab hoc homine in hoc studiorum genere non admodum versato praestari queat. Nam ad huius rei exactum iudicium canonici iuris peritia non vulgaris requiritur: tum non satis scio, an quae alia forma hodie, quam ea quae in Decretalium libr. 11. Tit. de iureiurando continetur, in vsu sit, neque illud A. T. adiecit, quae sint illae phaleratae rationes, quibus nonnulli impietates quas A. T. in hoc iuramento contineri scribit, excusent et defendant. Haec quamuis ita se habeant, dicam tamen quantum breuitas temporis et valetudinis imbecillitas, et eruditionis exiguitas patitur, quid de illo iuramento, quod in Decretalium libris legitur, sentiendum putem.



page 89, image: s0089

Iuramenti formula ex Decret. Greg. lib. 11. Tit. XXIV. De iureiurando. cap. IV.

"EGo N. Episcopus ab hac hora in antea fidelis ero sancto Petro, sanctaequeue Romanae Ecclesiae, dominoque meo Papae C. eiusque successoribus canonice intrantibus. Non ero neque in consilio, neque in facto, vt vitam perdat aut membrum, vel capiatur mala captione. Consilium, quod mihi aut per se, aut per literas, aut per nuncium manifestabit: ad eius damnum nulli pandam: Papatum sanctae Romanae Ecclesiae, et regulas sanctorum Patrum adiutor ero ad defendum et retinendum (saluo ordine meo) contra omnes homines. Vocatus ad Synodum veniam: nisi praepeditus fuero canonica praepeditione. Legatum Apost. sed quem certum esse cognouero, in eundo et redeundo honorifice tractabo, et in suis necessitatibus adiuuabo. Limina Apostolorum singulis annis


page 90, image: s0090

aut per me, aut per certum nuncium visitabo: nisi eorum me absoluat licentia. Sic me Deus adiuuet, et haec sancta Euangelia."

Cum igitur de hoc iuramento, totaque caussa, propter quam hoc iuramentum a quibusdam bonis, vt opinor, viris, Reipubl. et Ecclesiae vtilitati consultum volentibus, tantopere defenditur, diligenter vna cum studiorum meorum socio, quantum nostra facultas ferebat, inquirerem, omniaque accuratius expenderem, tandem haec quam asscribo summa non improbabilis visa fuit. Primum itaque, quod nos in hoc negocio non parum mouet, est, quod non raro ea tempora incidant, vt minora mala et incommoda subeunda sint metu maioris mali in currendi, et fiducia excellentis alicuius boni obtinendi, modo hoc malum quod suscipiendum est, ex eo sit genere, quod cum nullo peccato et periculo salutis sit coniunctum: alioquin [correction of the transcriber; in the print alioqoin] firma stat sententia Pauli, non esse facienda mala,


page 91, image: s0091

vt eueniant bona. Item, si illud malum quod metuitur, et bonum quod speratur ad causam salutis, et vitae aeternae pertineat. Videndum igitur erit, num in hoc negocio huius iuramenti, demonstrari possit, ita se rem habere, vt eo praestando malum quidem aliquod et iniquum, id est, incommodum, durum et molestum subeatur, vt maius malum, id est, desertio officij euitetur, et potius bonum, id est, vtilis Ecclesiae procuratio obtineatur: ita aliqua huius quaestionis soluendae ratio illucescet. Imprimis igitur diligenter expendendum est, quae res nobis non perinde est nota, num A. T. in eam necessitatem redacta sit, vt non aliter officium suum Ecclesiae et Reipub. praestare possit, nisi de more hoc iuramentum praestetur, et magna aliqua spes proposita sit, fore, vt hoc iuramento praestito eximia aliqua vtilitas in Ecclesiam et Rempubl. redundatura sit, quae omnia iuramenti huius detrectatione et omissione


page 92, image: s0092

impedirentur. Quod si ita est, certe nihil tam durum et molestum esse debet, quod non Episcopus ad Ecclesiae gubernationem legitime vocatus subire debeat, vt vocationi suae quantum in ipso est, satisfaciat. Restat igitur nunc videre, num hoc iuramentum ex eo genere sit, quod etsi incommodum aliquod adiunctum habeat, tamen cum peccato et periculo salutis coniunctum non sit: et an aliqua ratio inueniri possit, quo hoc iuramentum sine Dei et conscientiae offensione praestetur. Itaque in genere hoc iuramentum et singulas eius partes expendamus. Principio igitur quod Pontifex Rom. Episcopos, praesertim occidentis, ad iuramenti necessitatem astringat, aliquem iuris et aequitatis praetextum habere videtur, cum iam olim occidentis inspecto sit ei demandata, et praerogatiua quaedam inter Episcopos concessa, et summa consensione hactenus obseruata. Illud autem iniquum et maiorum institutis


page 93, image: s0093

ac consuetudini contrarium apparet, quod Romanus Pontifex extra suam Prouinciam et ordinationem constitutos, tanquam clientes quosdam et vasallos, vt appellant, ad iuramenti necessitatem adigit, et in iuramento Episcopis oblato aliud complectatur, quam vt ea praestent ad quae ex Dei mandato, et officij sui ratione, et maiorum institutione teneantur, hoc est, vt fidei integritatem conseruent, et eam obedientiam Episcopo Rom. quae iam olim illi exhiberi consueuit, exhibeant. Talem enim formam continet iuramentum a Bonifacio, post Episcopo Moguntino, Gregorio Papae II. praestitum: Et in concilio Toletano huiusmodi quoque forma vnicuique ad Ecclesiasticum gradum accessuro ante consecrationem praescribitur. Nempe vt fidem catholicam sincera cordis deuotione custodiens, iuste et pie viuere debeat, et vt nullis operibus suis Canonicis regulis contradicat, atque vt debitum per


page 94, image: s0094

omnia honorem, atque obsequij reuerentiam praeminenti sibi vnusquisque dependat. Hoc autem quo de agimus iuramentum, nonnullas ciuiles causas continet, in quibus Episcopi, non Papae, sed Imperatori potius sunt obligati, cuiusmodi est illud, non futurum se in consilio, vbi vitae aut corpori eius periculum aliquod intentetur, neque reuelaturum se consilium, quod ad eius damnum tendat. Haec quamuis praeter rem ab Episcopo exigi videantur, tamen huiusmodi sunt, vt nihil per se impietatis habeant, si modo recte intelligantur, quemadmodum et ipse huius Canonis interpres hoc postremum de consilio non pandendo interpretatur. Hoc intelligo, inquit, de honesto consilio, etc. Nunc reliqua huius iuramenti capita expendamus. Quod igitur initio S. Petrus commemoratur, eique fidelitas promittitur, phrasis fuit superioris aetatis: hic tamen commoda interpretatio adhiberi potest. Ideo enim S. Petri


page 95, image: s0095

nomen praeponi videtur, quod is Romanam Ecclesiam sincera Christi fide, et doctrina instituisse, eamque primus ex praescripto diuini verbi administrasse credatur. Ita certe Felinus, quem in hunc locum videre nobis contigit, annotauit: Dicitur, inquit, seruari fides B. Petro, seruando fidem quam ipse seruauit, et docuit: et sic intellige de fide Catholica. Hactenus ille. Quare hac forma loquendi intelligi potest, se doctrinam illam et fidem quam B. Petrus Romanos docuit, fideliter conseruaturum eique obtemperaturum, ac Rom. quoque Pontifici praesenti, eiusque successori quatenus illam doctrinam, quam a B. Petro acceperint, retinuerint et conseruarint. Iam reliqua quae sequuntur commodiorem interpretationem admittunt. Fidelitas enim ea quae Ecclesiae Rom. et Pontifici eiusque successoribus promittitur, ad hanc regulam exigi poterit, vt iam diximus, in ijs videlicet rebus, quae ad conseruationem


page 96, image: s0096

sincerae doctrinae et verae fidei pertinent. Nam et illud quod de regulis sanctorum Patrum defendendis et retinendis scribitur, intelligi potest de ijs regulis, quae ad aedificationem Ecclesiae pertinent, et diuinis mandatis non aduersantur. Item quod se ad Synodum vocatum, venturum, legatum Pontificis honorifice tractaturum, limina Apostolorum, aut per se, aut per alium quotannis visitaturum promittit, etc. ad politiam quandam Ecclesiasticam spectat, quae quatenus Ecclesiae vtilitati seruit, retineri potest. Illud quod de liminibus visitandis dicitur, ad eos tantum Episcopos pertinere dicunt, qui per Italiam ad ordinationem Rom. Pontificis pertinent, aut alibi exempti, aut immediate illi subiecti; ad quos initio solos hoc iuramentum pertinuisse tradunt. Vnicum estin hoc iuramento, quod prima fronte non modo durum, sed etiam iniustum apparet: nempe, quod de Papatu Rom.


page 97, image: s0097

Ecclesiae defendendo et retinendo inseritur, incertum enim videri possit, quid Papatus nomine intelligatur. Si enim Papatus nomine Tyrannis illa et iniusta dominatio, qua non modo contra ius diuinum, sed etiam humanum Ecclesias et Respublicas iamdudum oppressit, multaque sibi arrogat tanquam iure diuino sibi debita, quae illi nec iure diuino, nec humano conueniunt, certe sine peccato fieri non potest, vt quisquam se ad tyrannidem illam stabiliendam obstringat. At si Papatus nomine intelligatur primatus ille et praer ogatiua, quam ei iam olim, tum Graeci tum Latini detulerunt, vt in ordine Episcoporum propter vrbis illius amplitudinem, et fidei sincerae, quae aliquousque ibi viguit, constantiam, et Ecclesiae illius loci celebritatem primas obtineat, et peculiariter procurationem et inspectionem Ecclesiarum per Occidentem habeat, nihil prohiberi videtur, quin et talis primatus, si vti


page 98, image: s0098

iam diximus, ad Ecclesiae aedificationem non destructionem faciat, agnoscatur. Nunc igitur ostendimus, nihil in hoc iuramento, tam aperte iniustum aut illicitum contineri, quin ei commoda aliqua interpretatione succurri possit. Iam vero nemo est doctorum virorum, qui non in eo consentiat, hanc esse rationem omnis iuramenti generalis, vt non aliter obliget, nisi saluis, vt aiunt, conditionibus generalibus, in quibus conditionibus hae ex ceptiones intelliguntur. Imprimis in omni iuramento ius superioris excipitur: item, cum in genere aliquid iuratur, semper intelligi debet, si hon esta, licita, et moderata sint, quae iuramento continentur, et secundum intentionem illam, secundum quam ordinator iuramenti obligari voluerit et rationabiliter debuerit, ita enim Scholastici et Canonistae loquuntur. Item iuramenta se cundum intentionem praestantis non etiam recipientis a Deo iudicari, et plura


page 99, image: s0099

huiusmodi, quae a iuris vtriusque peritis adferri possunt, quae cum diuino verbo contraria non sunt, et aequitate summa nitantur, non aspernanda videntur. Itaque quamuis in singulis huius iuramenti partibus, quae in diuersas sententias trahi possent, tacita intentio et exceptio iuramentum praestantis, qui ea omnia ad aequiorem et meliorem partem trahat, coram Deo sufficere videatur, tamen in hoc tanto et tam periculoso negocio maiorem adhuc cautionem et diligentiam adhibendam existimo, cum conscientiae consulendae, tum scandali euitandi caussa, nempe, vt si omnino hoc iuramentum, qua forma in Decretalium libris positum est, praestandum sit, ante, coram Notario et testibus viris aliquot grauibus protestatio fiat, non quidem in genere tantum, sed de singulis quoque partibus, in quibus ambiguitas inesse, et in deteriorem partem torqueri possint, hoc vel simili modo. Quod promitto fidelem


page 100, image: s0100

me fore S. Petro non ita intelligi volo, quod numen aliquod B. Petro, aut inspectionem cordium illi tribuam: sed quod doctrinam et fidem, qua is Romanam Ecclesiam constituisse creditur, fideliter obseruaturum me promittam. Item, quod iuro, me fidelem fore S. Rom. Ecclesiae, et domino Papae eiusque successoribus, etc. sic intelligi volo, quatenus illa Ecclesia in fide, ob quam Paulus eam tantopere commendat perstiterit. Papae vero ipsi, quatenus et ipse eam fidem retinuerit, et verbo Dei congruentia praeceperit. Item, Papatum Romanae Ecclesiae, nihil aliud intelligo, quam primatum illum et praerogatiuam Ecclesiasticam, qua inter Episcopos ordinis et politiae caussa primas obtinuit, eaque aliquando ad vtilitatem Ecclesiae faeliciter est vsus: Nullo autem modo me potestatem agnoscere siue illa humano, siue diuino iure arrogetur, quae ad Ecclesiae destructionem pertineat. De regulis


page 101, image: s0101

sanctorum Patrum defendendis ac retinendis, idem quoque intelligo, quatenus scilicet aedificationi Ecclesiae seruiunt, et diuinis mandatis non aduersantur. Nec abs re futurum puto, si et generalis quaedam protestatio siue exceptio fiat coram eo, qui iuramentum excepturus est, in hanc sententiam. Mei instituti non est, vt hoc iuramento plus obligari velim, quam ad ea quae licita sunt et honesta, et salua conscientia praestari possunt et debent. Haec autem de eo iuramento dicta sint, quod Decretalium libro continetur, non autem si alia quaedam capita speciatim addantur, vt verbi gratia, Promitto me per omnia, et in omnibus eam fidem retenturum, quam hodie Rom. Ecclesia, et in ea Pontifex Paulus IV profitetur. Item, promitto me nihil in religionis negotio tentaturum et innouaturum absque eius sanctitatis consensu. Item, promitto me haereticos, praesertim Lutheranos appellatos, persecuturum, omnesque eos


page 102, image: s0102

pro haereticis et schismaticis habiturum, quos pro talibus hodie Rom. Ecclesia damnauit, etc. Haec capita cum specialia sint, huiusmodi interpretationes et cautiones non admittunt, et tale iuramentum penitus est detrectandum. Hac igitur cautione et moderatione adhibita, tutius fortasse hoc sacramentum iurisiurandi praestari poterit, modo ea accedant, quae supra iudicauimus: primum, si nulla alia via et ratio inueniripossit in suscepto munere persistendi, nisi huiusmodi plane iuramentum praestetur, alioqui tutissimum fuerit omnino hoc iuramentum, quod prorsus periculo non caret, declinare, aut certe tale dare iuramentum quod mitiore et tolerabiliore forma concipiatur. Deinde in hac iuramenti praestatione spectandum est, si via per hoc aperiatur, liberam et piam Ecclesiae reformationem facilius instituendi, ita vt hoc iuramento praestito, officio quod Pontifici debeas satisfactum putes,


page 103, image: s0103

et iam auctoritas aliqua et robur per id tibi accedat, vt in reformatione instituenda Pontificia auctoritas non tantopere sit metuenda, si eam ad pium institutum impediendum conuertat, alioqui est compertissimum, nullam tam moderatam, et prudentem reformationem institui posse, quam Rom. Pontifex sit approbaturus. Item videndum, si hoc iuramento praestito omnibus alijs difficultatibus, quae hoc institutum remorari possunt, occasio praescindatur. Summa haec est, videri mihi ita demum hanc receptam iurandi consuetudinem, quamuis iniquam et duram, seruari posse, si ingentis alicuius mali metus impellat, et insignis alicuius vtilitatis spes inuitet. Habes, Amplissime domine, quid de hoc negocio post diligentem cogitationem et inquisitionem nobis videatur, quamuis initio in contrarium sententiam propendebam, quod tum omnes huius negocij conditiones et qualitates non ita exacte expenderam


page 104, image: s0104

non satis: quamuis non dubitem, non omnibus satisfactum, imo vt ingenue fatear, nec mihi per omnia satisfeci: certe nulla vnquam res plus laboris aut fastidij mihi attulit. Accessit ad difficultatem, quod argumenti huius explicatio, non tam sacrarum rerum cognitionem, in qua parum valemus, sed iuris etiam scientiam, in qua nihil propemodum intelligimus, requirebat. Praestitimus tamen, quod Deo adiuuante potuimus, et si quid peccatum est, id difficultati rei, et nimio fortassis promouendae Ecclesiae et conseruandae pacis studio imputetur. Quare ea quae dixi non pro certa et indubitata sententia, sed pro deliberatione, et probabili ex re praesenti consilio haberi cupio. Res sane perplexa est, de qua temere iudicare, periculi plenum sit: nobis satis fuit rationem aliquam ostendisse, qua fieri posse putemus, vt impietatis periculum euitetur, et conscientiae vtcunque consulatur, hoc est, vt


page 105, image: s0105

nihil diuino mandato contrarium admittatur. Itaque huiusmodi consilio nulli praeiudicatum voluimus. Nolim etiam vt A. T. temere acquiescat, sed rem diligenter expendat, et Deum nobiscum imprimis roget, vt viam aperiat, et rationem commonstret, qua et conscientiae consulatur, et officium non praetermittatur. Deus A. T. Ecclesiae et Reipubl. incolumen conseruet. Quod Epistola haec rudius et deformius scripta sit, condonare A. T. debet. Nam cum amanuensi careamus, eodem, et pro famulo et exceptore vti necessum fuit, qui quum adhuc pene puer sit, et Latine non plane calleat, tarde et deprauatius scribit. E Colonia Agrippinensi, postridie Ceciliae mane.

T. A. addictiss.

GEOR. CASS.



page 106, image: s0106

XXII. Doctiss. simul et pio Georgio Cassandro amico optimo.

QVam sit res periculi plena, praestare iuramentum Rom. Pontifici, quod habetur in ea: Ego N. de Iuram. ex posterioribus tuis ad me literis intellexi. Cum igitur in hac formula tot reperiantur difficultates, vt vix etiam ratio inueniri possit, qua salua conscientia praestetur, et ea consuetudo iurandi, quae hodie obseruatur, et ab Episcopis exigitur, longe lateque ab illa differat, ita vt non solum praerogatiua primatus ipsius Pontificis in Ecclesia, quam illi libenter concedo, verum etiam Papistica tyrannis hoc iuramento stabiliatur, et omnis libertas Christiana adimatur, nec non quasi expressis verbis obstringamur, vt iniquissimas quasque Pontificias constitutiones exacte obseruemus, et ipsius rebelles, e quorum numero


page 107, image: s0107

multi pij et boni viri reperiuntur, persequamur, vt latius ex tenore ipsius iuramenti, quod hisce inclusum reperies, perpendere licet, non video vt aliquis nomine sanctiss. hoc iuramentum merito exigere, multo minus, vt pius quispiam illud (praesertim si de omnibus hisce illicitis primum edoctus fuerit) absque scandalo et graui Dei offensione, iurare possit. Deus enim non irridetur, et quicunque illum non confessus fuerit coram hominibus, hunc quoque negabit coram Patre qui est in coelis. Fateor quidem nihil non faciundum, quo honos Dei propagetur, et vt vnusquisque vocationi suae, quantum in se est, satisfaciat: praesertim si ingens aliquis metus futuri mali euitari possit, aut spes non dubia insignis alicuius vtilitatis prae manibus sit. At eiuscemodi malum in casu nostro non puto imaginandum, neque talem spem, qua et Ecclesiae et Reipubl. in hisce extremis temporibus consuleretur, praestatione


page 108, image: s0108

huius iuramenti propositam esse puto. Et si maxime tale quippiam expectandum esset, non tamen essent facienda mala vt euenirent bona. Verum cum ego indoctiorsim, quam vt solide quidquam de hisce aut similibus iudicare possim, cupio vt tu (vbi per otium et valetudinem licuerit) singula huius iurisiurandi verba diligenter examinare atque excutere velis, et quod de illis tuum sit iudicium mihi impertiri ne graueris. Neque te moueat quid Canonistae aut alij Papisticorum abusuum fautores ad excusationem huius iuramenti conscripserint: verum quid verbo Dei consentiat, nec ne, perpende. Caeterum quod specimen reformationis iamdudum concepisti, auditu pergratum fuit, et quanquam desiderio illius tenear videndi: tamen cum ego nihil hoc in negotio de meo possim addere vel detrahere, rogo, vt susceptum negotium, quamprimum fieri poterit, exacte quantum Deus gratiae


page 109, image: s0109

dederit, perficere, atque operi antequam ad me transmittatur, extremam apponere manum velis. Tum si quid intellexero, cuius te meminisse oportuit, libenter indicabo. Vale, Ahus 16. Decemb. An. 1556.

GVILIELM. Electus Monasteriensis.

IVRAMENTVM.

EGo Wilhelmus Electus Monasteriensis, ab hac hora in antea fidelis et obediens ero B. Petro, sanctaeque Romanae Ecclesiae, et Domino nostro, Domino Iulio Papae III. suisque successoribus canonice intrantibus. Non ero in consilio vel consensu, aut facto, vt vitam aut membrum perdant, seu capiantur mala captione, aut in eos manus violenter quomodolibet inijciantur, vel iniuria aliqua eis inferatur, quouis quaesito colore. Consilium vero, quod mihi credituri sunt, perse aut nuncios, vel literas, ad eorum damnum me sciente nemini pandam,


page 110, image: s0110

ad defendendum et retinendum Papatum Romanum, et Regalia S. Petri, contra omnem hominem adiutor eis ero. Legatum Apostolicae sedis in eundo et redeundo, honorifice tractabo, et in suis necessitatibus adiuuabo. Iura, honores, priuilegia, et auctoritatem Romanae Ecclesiae, et domini nostri Papae, ac successorum suorum conseruare, defendere, augere et promouere curabo, nec ero in consilio, facto, vel tractatu, in quibus contra ipsum dominum nostrum vel eandem Romanam Ecclesiam aliqua sinistra vel praeiudicialia personarum, iuris, honoris, status et potestatis eorum machinentur. Et si talia a quibuscunque tractari vel procurari nouero, impediam hoc pro posse, et quantotius potero commode significabo eidem domino nostro Papae, vel alteri per quem ad ipsius notitiam peruenire possit. Regulas sanctorum Patrum, decreta, ordinationes, sententias, dispositiones, reseruationes,


page 111, image: s0111

prouisiones et mandata Apostolica totis viribus obseruabo, et faciam ab alijs obseruari. Haereticos, schismaticos et rebelles domino nostro et successoribus praedictis, pro posse persequar et impugnabo. Vocatus ad Synodum veniam, nisi praepeditus fuero Canonica praepeditione. Apostolorum limina, Romanam curiam, citra, singulis annis, vltra vero montes singulis biennijs visitabo, aut per me, aut meum nuntium, nisi Apostolica absoluar licentia. Possessiones vero ad mensam meam pertinentes, non vendam, nec donabo, nec impignorabo, nec de nouo infeudabo, vel alio aliquo modo alienabo etiam cum consensu Capituli Ecclesiae meae, inconsulto Romano Pontifice: Sic me Deus adiuuet, et haec sancta Dei Euangelia.



page 112, image: s0112

XXIII. Reuerendo et Illustr. D. D. Guilielmo Electo Monasteriensi Episcopo.

ACcepi literas A. T. in quibus plenam iuramenti Pontif. Romano praestandi formam transmittis, et vt diligentius singulas eius partes expendam, ac deinde sententiam meam transcribam, petis. Ego vero re considerata nihil inuenio, quod amplius dicam, quam superioribus literis exposui. Agnosco sane eam esse in me ingenij et iudicij tenuitatem, quae huic negotio explicando par minime sit, Quare ipse alios eruditiores et acutiores audire, quam temere meam sententiam proferre malim. Respondebo tamen paucis, literis A. T. Quod itaque ad diuinas literas attinet, quarum tu auctoritatem, vt par est, imprimis requiris, certe de hoc negotio in iis nihil speciatim traditur. Sufficere illud videtur, quod Euangelij professio politicos actus, quibus humana


page 113, image: s0113

societas continetur, non prohibet, modo nihil diuinae et naturali legi contrarium admittatur. Itaque ad hanc societatem tuendam quaedam homini pacis studioso subeunda sunt, per se iniquiora, id est, duriora et grauiora, vt maiora mala euitentur, vel maiora bona obtineantur. Neque ob id Pauli regula violatur, Non sunt facienda mala, vt eueniant bona, nam ea regula de ijs malis intelligi debet, quae vere mala, id est, diuina et naturali lege prohibita sunt, quale adhuc nihil simpliciter in hoc iuramento deprehendo. Quare mea quidem sententia, quam tamen non vt definitionem, sed vt consultationem haberi velle me dixi, non video cur hoc iuramentum, vt per se et simpliciter impium reijci et detrectari debeat, si modo, vt ante quoque exposui, ex eo praestito ingens aliqua expectetur vtilitas, quae praetermissione iuramenti, aut impediatur, aut omnino tollatur: praesertim adhibitis his


page 114, image: s0114

conditionibus et interpretationibus, quas vnanimis omnium piorum et prudentum hominum consensus in huiusmodi iuramentis adhibendas esse tradit: non obligari videlicet quemquam iuramento, nisi ad honesta, licita, possibilia, moderata: item non amplius quam voluerit, aut rationabiliter velle debuerit obligare ordinator iuramenti. Itaque existimo in hoc iuramento animo contemplandum esse Pontificem Romanum virum bonum et pietatis studiosum, qui omnem hanc potestatem humanis constitutionibus, consuetudine longa, et consensu diuturno sibi permissam ad vtilitatem Ecclesiae referre studeat, et in iudicandis rebus religionis, regulam diuinarum literarum sibi proponat. Nam hic decreta, ordinationes, sententias, dispositiones, reseruationes, etc. ad aequitatem diuinae legis exiget, et non alio quam ad vtilitatem Ecclesiae referet, haereticos et schismaticos, non aliter quam ex


page 115, image: s0115

diuini verbi regula iudicabit, neque alios sibi rebelles ducet, quam qui recte et pie monenti obtemperare recusent, neque alio modo persequi eos et oppugnare volet, quam armis spiritualibus ad hoc a Christo concessis. Quis tali Pontifici huiusmodi iurisiutandi sacramentum praestare detr ectet? At dicat aliquis, da mihi talem Pontificem, et ego incunctanter ei tale iuramentum praestabo: Audio, verum iam supra diximus, omnes pios et prudentes viros in eo conuenire, vt in officio, quod sine peccato fieri potest superioribus exhibendo, non tam spectare debeamus quales sint, sed quales ex officio esse debeant, et mentem iurisiurandi non ex voluntate quacunque et intentione eius, qui vel instituit, vel exigit iuramentum, sed ea tantum voluntate et intentione, quae rationi et aequitati atque adeo diuinae voluntati consentiat: id est, vt vulgari more loquamur, non tam spectandum esse quid velit, quam


page 116, image: s0116

quid rationabiliter velle debuerit. Itaque si eo modo res se habeat, vt ex praestatione eius iuramenti magnum bonum, ex praetermissione ingens aliquod malum expectetur, causam non video, cur necessario vitari debeat, modo huiusmodi quam dixi intentionem afferas, eamque protestatione facta declares, et ad eam exequendam animo comparatus et confirmatus sis. Habebit enim speciem quamdam iuramenti coacti: id est, metu extorti, eo inquam metu, qui in constantem virum cadat, quem non absurde definiunt, dum quis metu maioris mali fugiendi eligit minus malum. Si autem ex huiusmodi iuramento quod tot exceptionum, interpretationum, et protestationum subsidijs opus habet, non expectetur insignis vtilitas, quin contra potius metuendum sit, ne eo praestito magis illaqueeris, et intriceris, et ab exequendo officio, quod Deo et Ecclesiae debeas magis retarderis et abstraharis, tum sane nullo


page 117, image: s0117

modotam periculosum negotium suscipiendum esse putem, ne Dominum Deum tentare videaris, dum te incaute, periculo, quod euitare possis, subijcias. Erit enim iuramentum incautum et manifeste periculosum: At qui, vt sapientis sententia dici solet, amat periculum, peribit in illo. Tunc autem vel maxime abstinendum erit, si conscientia tali iuramento aduersetur, et mens sibi ipsa non satisfaciat. Qui enim aliquid facit, quod dubitet, aequum ne sit an iniquum, damnandus est. Nam id cum fide seu fiducia fieri nequit. Porro quod cum fide, seu fiducia non fit, peccatum esse Apostolus testificatur. Haec habui Ampliss. Domine, quae ad hasce tuas literas responderem, tu pro tua humanitate studium et voluntatem nostram boni consules. Quod ad alterum illud scriptum pertinet, in eo conficiendo quantum possum, laboro, sed successum quem optarim nonnulla remorantur, perpetuus languor, crebrae


page 118, image: s0118

infirmitates, quae ingenium et memoriam non parum offuscant, et animi promptitudinem, et alacritatem retundunt, et contra animi deiectionem et pusillanimitatem adducunt. Adhaec, scriptor minus expeditus est, vt qui aetatis imperitia, et multorum negociorum (nam eo solo in rebus domesticis obeundis vtimur) impedimentis retardatur. Priorem tamen partem quae dogmatum explicationem continet, spero ante multum temporis absolui posse: quo facto alteram aggrediemur, quae ritus, constitutiones, et consuetudines Ecclesiasticas spectat, sed ea ob causas quas dixi plusculum adhuc temporis requiret. Deus A. T. incolumen conseruet. E Colonia Agrippinensi, pridie Epiphaniae.

T. A. addictiss.

GEOR. CASS.



page 119, image: s0119

XXIV. Doctissimo simul et pio viro, D. Georgio Cassandro, amico singulari.

Saepius apud meos conquestus sum abusum Missarum Papisticarum. Hinc puto futurum, vt paucis abhinc diebus certi adhoc deputati ad meventuri sint, sciscitaturi, quae ea sint, quae in Missa damnem, et quo pacto meo iudicio ea rite esset instituenda. Vt igitur habeam quod commode respondeam, cupio vt summatim et breuibus, iudicium tuum hac de re per praesentem meum Quaestorem (cum res moram non patiatur) ad me transmittere, velis. Quod si id minus commodefieri possit, fac vt ea quae in meam gratiam de Missa conscripsisti, siue perfecta, siue imperfecta, in mundum descripta, mox habeam, vt ex illis mentem tuam colligere liceat. His paucis Vale. Saluta meo nomine socium atque communem amicum D. Cornelium. Raptim, Ahus, 6. Nouembr. An. 1557.

GVILIELM.



page 120, image: s0120

XXV. Doctiss. simul et pio viro Georgio Cassandro amico singulari. S. D.

BInas abs te literas, vna cum libello, quem de instaurandis Ecclesiis in meam gratiam conscripsisti, quarum priores 6. Aprilis, altetae 4. Iulij Coloniae scriptae fuerunt, hoc die accepi. Et quamquam huiusmodi oblatum tuum libellum nondum legerim, neque is sim, qui de eiuscemodi scriptis iudicare possim: tamen pro singulari tua pietate atque doctrina, qua multos antecellis, non dubito, opus hoc tuum tale esse, quod (si in manus hominum peruenerit) in hac sentina malorum ac erroris, plurimis ad retinendam veram pietatem profuturum sit. Sed cum articulos quosdam deesse intellexerim, quos et vtile et necessarium isti libello inseri siue adiungi existimo, cupio vt ijdem quantum


page 121, image: s0121

quidem per otium et valetudinem licuerit perficiantur, et ad me mittantur. Ego vicissim curabo ne curam et laborem in ingratum videaris collocasse. Caeterum quantum ad articulum attinet, in quo mihi tecum non conuenit; verum quidem est, quod de sacramenti nomine aliqua inter nos fuit disputatio. Sed ea res me non vsque adeo mouet, quin facile in tuam adducar sententiam. Quod autem asseris, solum fructum passionis dominicae absque corpore et sanguine Christi, iuxta opinionem Caluini, sub sacramento porrigi, et Euangelistae, nec non Paulus Apostolus, disertis verbis meo iudicio contrarium exprimunt, communis consensus Ecclesiae aliud obseruet, et probatissimi quoque scriptores tam recentiores, quam veteres diuersum doceant; in hoc tibi distipulari non poteram, neque adhuc capere queo. Verum nosti quam sim puer in hac palaestra: doceri itaque cupio. Salutato


page 122, image: s0122

meo nomine tuum Cornelium. Deus te diu incolumem conseruet. Vale, Ahus 3. Septembr. An. 1557.

GVILIELM. Electus.

XXV. Excellenti pietate et eruditione viro D. Georgio Cassandro, iam agenti Coloniae, domino suo colendo et fratri chariss. S. D.

NIHIL nunc quidem memoria aut te dignum habeo, quod scribam ad te, Cassander doctiss. frater in Domino chariss. Quia tamen Iulius hic Hispanus, vir, quantum ego breui hoc tempore, quo apud nos fuit, cognoscere potui, pius et integer, multa de te amico meo colendiss. recitabat, et breui se ad te rediturum affirmabat, non potui committere, vt sine literis ad te meis rediret. Scribo ergo breuissimas has,


page 123, image: s0123

quibus te amicum et fratrem meum saluto, et omnia faelicia tibi precor. Valemus hic sic satis bene, quod intelliges ex Iulio. Dominus manu sua nos sustentat, et in multis et grauibus hostium verbi Dei consilijs conatibusque nos inoffense in via Domini progredi facit. Ipsi sit laus et gloria. Hunc orabis pro nobis, vt perpetuo nobis sit clemens et propitius per Christum. Veritas verbi Dei supra quam tradi potest in his et vicinis regionibus increscit. Valeriani, qui aliquando fuerunt hostes Christi infensiss. iam quoque ad Euangelium aspirare incipiunt. Eam ob rem superioribus diebus oborta est turba: ad quam sedendam et res recte componendas missi sunt Legati a Republ. nostra et alijs socijs verae religionis. Priores enim Papistae Legationes suas misere. Vtinam incassum. Scis et in Gallia vehementer augeri numerum fidelium. Ideoque Card. Lotharingius solicite agit cum Pont. Romano, cum Imperat. et rege


page 124, image: s0124

Hispaniarum, missis ad eos Legatis, de continuando aut celebrando concilio. Concilio enim amens credit cursum Euangelij impediri posse. Dominus euertat omnia Achitophelis et Hamani consilia, et conseruet ac ampliet suam Ecclesiam, Amen. Annus est quo respondi ad Quaestiones clariss. viri D. Adolphi a Baers: misi ad te responsionem per Froschiuerum: sed nihil interea responsi accepi, acceperitne meas, an non acceperit. Solicitus sum itaque, ne forte non probe curatae sint literae. Libera si potes illa me cura. Vale cum bonis omnibus. Tiguri 4. Augusti, Anno 1560.

Si viuit adhuc D. Theodorychus Bitter, Abatissae sanctar. Virginum Notarius, saluta ipsum, etc.

Salutato humaniss. nostrum illum Corn. Gandauum, comitem tuum.

BVLLINGER. tuus.



page 125, image: s0125

XXVII. Clariss. viro D. Georgio Cassandro, nunc Coloniae agenti, domino suo colendo et fratri dilecto. S. D.

SPero Hispanum, cui mense Iulio literas ad te dedi, bona fide reddisse. Erat enim vir bonus et tui pietatisque amantissimus. Iulio nomen erat illi: qui et singularia quaedam de te referebat. Alioqui enim non soleo cuiuis literas credere. In ijs cupiebam certior fieri per te, anne literae meae superiori anno scriptae ad ampliss. virum D. Adolphum a Baers, et transmissae per Froschouerum ad te, D. Adolpho sint traditae. Nollem enim illas interijsse. Ac nondum vel verbo significatum est mihi, acceperit ne illas, an non acceperit. Fac igitur, mi frater, vt certum hic aliquid sciam. Deinde audio te habere Polychronium, et alios authores Graecos, quos verteris


page 126, image: s0126

in Latinum e Graeco. Cur vero hunc thesaurum tibi retines? Communica hunc Ecclesiae et fratribus. Non magnifacio alioqui nouos illos libros veterum scriptorum Graecorum, qui hodie proferuntur in lucem. Metuo enim quosdam hic non bona fide uti. Cum autem tua fides probitasque perspectissima mihi sit, magni facerem sane quod prodiret a te. Fac igitur, mi frater, vt aliquando et mature bonis illis authoribus fruamur. Audisti fortassis quid potentes huius saeculi instituant de Concilio celebrando. Liberum dicitur ab illis, sed more veteri celebrabitur, neque in alium finem quam dolosum celebrabitur. Dominus dissipet omnia impiorum consilia, et seruet afflictam suam Ecclesiam, liberetque a malo. Saluta officiosissime Cornelium tuum, et mei amantes, qui apud vos Coloniae sunt. Vale, Tiguri 28. Augusti 1560.

BVLLINGER. tuus.



page 127, image: s0127

XXVIII. Ad Carolum Francorum Regem Christianiss. de adepto regno, eoque administrando Epistola, Nobilis et praestantissimi Iuuenis D. ADRIANI vander MYLE.

VT te fessa malis, festiuo Carole vultu Excipit? vt varijs misere iactata periclis Vt duris oppressa iugis nunc Gallia, tandem Respirat: tollitque oculos te libera Rege? Cuncta minis, odijs, rixis, et Martis atroci Feruebant studio, stricto in sua viscera ferro Infoelix populus furiata mente ruebat. Nullus erat virtutis honos. sua membra dolebat Exuri flammis Pietas, et flumine mergi. Denique erat miserae tristissima Galliae imago Ast vbi Francigenum tibi sceptra potentia gentis Delata auditum est: subito (mir abile visu) Ortaquies, subito lassis pax reddita Gallis, Principibus populoque animum, viresque reduxit.


page 128, image: s0128

Ac veluti tumidis quum surgunt aequora ventis, Horrificove fremit sonitu polus aethera circum, Iamque rates pelago sparsae iactantur. et vndas Conuulsae accipiunt ventis, rimisque fatiscunt: Tum si caeruleis placidum caput efferat vndis, Et coelo genitor vectus Neptunus aperto Flectat equos; tacitis subsidunt aequora ventis, Et pluuiae, fugiunt nubes: Lux aethere toto Almaredit, placido labuntur gurgite puppes: Sic omnis cecidit tantorum diramalorum Tempestas, postquam te turbida Gallia Regem Accepit, soliumque dedit conscendere auitum. Haec vt Francigenis aeternum Carole durent Gaudia, quicquid ages ad publica tendat oportet Commoda, communem populi spectetque salutem Lex sit vt haec suprema tibi, meta ista laborum. Delectos aetate graues longo ordine Patres


page 129, image: s0129

Queis pietatis honos, quibus alto pectore fixus Haeret amor patriae, iustique bonique cupido Constituas. Hi Iura tuis dent, atque volentem Rite regant populum, haud caeci mercedis amore. Cedat auaritia et Gallorum e finibus exul Profugiat, sanctum non vaeneat aere tribunal. Res indigna tuis est ô Rex Maxime sceptris Constringi precio leges, legumque ministros. Est tibi diues opum, quis nescit? et vbere glebae Terra potens, immensum argenti pondus et auri Quaetibifert, donisque ferax locupletat opimis Teque tuamque domum, tibi sunt praesto omnia, nec te Dira premit facinus foedum quae suadet egestas. Quid iuuat exiguo misere ditescere nummo? Quid fasces auro sellasque locare curules? Crede mihi, occultam trahit improbus ille ruinam Mos secum, inuoluens varijs tua sceptra periclis. Namque auro quicunque sacros est nactus honores


page 130, image: s0130

Hoc agit. hoc vnum studioso pectore versat, Sedulus vt loculos quos euacuaerat amens Repleat, et sacri corrupto munere iuris Sordidus expensum ceu cerdo recolligat aurum. Ilicet hinc pretio leges fixae atque refixae, Hinc populi lamenta tui, cui sanguine multo Congestae lacerantur opes furto atque rapinis Inde furor rabiesque virum, saepe inde coorta Seditio, miser as impleuit coedibus vrbes. Quare age et infandam toto fuge pectore pestem, Intereat mos ille, tuisque facessat ab oris. Haud secus armorum fugiat te dira libido, Liuentis placidos plumbi fundantur in vsus Lethiferae glandes, telique volatile ferrum, Hasta situm patiatur, apes sub casside passim Mella legant, clypeusque suos amittat honores. Bella ferunt insana genus Rex omne malorum. Et semper varijs involuunt regna periclis


page 131, image: s0131

Quaeplacido nequeant vllo dum foedere jungi, Arma cient. Heu sentit adhuc sua vulnera, sentit Gallia, tot coedes misere, tot funerae passa Vnius ob furias periuraque pectora. Qui dum Foedere disrupto (infandum) pacisque sequestrae Legibus Italiae vesano coecus amore. Parthenopen bello inuadit, Marteque lacessit Francigenum tantis impleuit cladibus orbem, Turget adhuc fessusque gemit, tot fortia voluens Corda virum, galeasque et Gallica scuta sub vndas, Sommia caeruleos mutatus sanguine fluctus. Nequicquam tua, nequicquam Rex inclyte captant Commoda, nequicquam populi ducuntur amore Qui placidam exosi pacem bella horrida suadent. Illos dirus amor, spolijue insana libido Exagitant, illos iusti sub imagine belli Exhaurire tuos populique e sanguine praedas Conuectare iuuat, miseramque exsugere plebem.


page 132, image: s0132

Hos velut inuisum fuge Carole limen auerni Atque tui late regni depollito ab oris. Sunt tibi Franciadum generati semine Regum Borbonij Heroes, sanguis tuus. Hos neque belli Dira mouet rabies, auri neque dira libido; Sed patriae praeclarus amor, quam saepe suorum Sanguine, saepe sui capitis discrimine certo Tutauere, fides horum si iuncta fuisset Consilijs, haud tot lugeret dira suorum Funera, sed versis gauderet Gallia fatis. Hos cape consilijs socios, horum vtere foelix Ingenio, pareque lubens ô Maxime dictis. Hi tibi victur as aeterno foedere gentes Coniu~gent, Martemque tuis e finibus acrem Eijcient. Placidis surget Pax aurea Gallis. Pace vigent vrbes, recreat Pax alma cruentis Exhaustos bellis populos. Pax astra Deumque Conciliat genus: excito dat vincere bello Pacis amor, clarisque hostem superare trophaeis. Aspice magnanimum quem nomine Carole reddis, Austriacum, quantus sumptis euaserit armis?


page 133, image: s0133

Aspice Rex, quot victor ouans de regibus heros Egerit armipotens foelici Marte triumphos? Illum pacis amor, tranquillae et cura quietis Eximijs placidum tot honor auere trophaeis. Oderat arma, virosque quibus fera bella mouere Ardebant animi, populosque agitare quietos, Nec nisi compulsus, ferroque coactus, et armis, Multa dolens animo, fatalia bella ciebat. Hunc sequere, egregijs hunc ô Rex Carole factis Et virtute refer. Pax floreat, horrida cessent Bella, gematque tuis rigide constricta catenis Regum pernicies, et publica pestis Enyo. Aethere Iustitia deducta et Pace vigente, Rex super est penitus falsis passimque revulsis Cultibus, vt veri tandem instaurentur honores Coelicolum Regi. Quid enim Rex maxime sceptris Imperioque tuo dignum magis, vndique quam si, Fraudibus euersis varijs, technisque nefandis Arte tua, vigeat totum diuina per orbem


page 134, image: s0134

Relligio, ritu haud quaquam temerata prophano. Nonne decet toto venerari pectore? nonne Laudibus efferri innumeris votisque vocari Aetheris autorem summi, terraeque marisque Rectorem, nostrae quanquam nil laudis egentem? Ille dat esse, dat ille frui vitalibus auris, Ille dat erectis coeli conuexatueri, Aeternumque facit tandem supera alta tenere. Quid natum illius memorem? qui sanguine nostrum Asseruit genus effuso, lethoque redemit Addictum, subiens lethum crudele. Quid? an non Hunc summa pietate coli, precibusque cieri Assiduis fas est? Hunc nostrae nonne salutis Autorem solum par est agnoscere? nonne Eluere omne scelus? mores abolere nefandos, Quicquid et illius veros obscurat honores? Res grauis est, tamen audendum, Deus ipse reclusit


page 135, image: s0135

Obstructos aditus, etiam quos poscat honores Quaue coli ratione velit, quae sacra requirat Edocuit, terr as habitans, moremque sacrorum Instituit placitum: Fas hunc seruare, nec vlli Figmento licet aut ritu violare nefando. Quare age, fac vigeat Francorum Carole terris Relligio, Pietasque tuis, haec debita sceptris Gloria, fac varios tandem perpessa labores Gallia, Iustitia terris et pace recepta Floreat: atque tuae surgant secla aurea genti. Tunc tua Vendocinus sublimi carminevates Facta canet, rapidas Ligeris stridentis ad vndas, Illius altisono celebratus Carole plectro Dardanium heroem fama pietatis, et ausis Aeacidem vinces, quamuis hic vate triumphet Moeonio, Diuino quamuis fulgeat ille Carmine, grandiloqui viuat Musaque Maronis.

Pictauij An. 1561. mense Ianuario.



page 136, image: s0136

XXIX. Doctissimo ac ornatissimo viro D. Georgio Cassandro, domino et amico suo honorando. Coloniae. S. P.

ACcepi literas tuas, optime Cassander, quae mihi gratissimae fuerunt, tum quidem per se, tum quidem quod abs te profectae, homine doctissimo amicissimoque, cuius mihi nunquam ex animo discedit memoria. Libros quos vna misisti, videram quidem prius, nam suum Balduinus ipse mihi donarat, alterum communicarat Birckmannus; sed hoc tibi persuade, non minus acceptos fuisse, quam si nunquam vidissem: adeo delector literarijs munusculis veterum amicorum. Cui et hoc accessit in hac re, quod ista oc. casione notitiam, et vt spero amicitiam mihi conciliasti Sudermanni, hominis quantum ex parua hac consuetudine depraehendere potui, et


page 137, image: s0137

doctissimi et modestissimi, et mira morum suauitate. Quod iudicium meum de scripto defensionis libelli de officio pij viri exquiris: nae tu quidem longe vltra crepidam sententiam me rogas; sed tamen sic habe. Non solum a me diligenter lectum eum librum, sed etiam effectum, plurimi vt legerint et cognouerint et probarint. Nam vti natura paci ac tranquillitati sum deditus, idque tam publice quam priuatim saepe ostendo, quantum quidem in me est: ita non possum non mirifice eorum studia probare, qui constituendae et pacificandae Ecclesiae authores se praestant ac duces. Quales quidem nonnullos vtinam Tridentini Patres ad se curarent euocandos! confiderem enim per eos posse effici, vt non modo prauis opinionibus, sed et malis moribus Ecclesia repurgaretur, in quo vno salus consistit Reip. Christianae. Qua de re quoniam non inelegans hic extat libellus, in his Prouincijs vt videtur natus, quem a studio


page 138, image: s0138

et ingenio tuo minime puto alienum; curabo eum describendum et ad te mittendum. Plura scribere nonpatiuntur negotia, quibus etiam huius tantulae epistolae tempus vix potui eripere. Bene vale, optime Cassander, vna cum Cornelio tuo, vel potius nostro, hocque tibi persuade, me totum tuum esse. Raptim Bruxellae, XII Octobr. M. D. LXII.

T. D. deditissimus

IOACH. HOPPERVS.

XXX. Doctiss. atque humaniss. viro D. Georgio Cassandro. Coloniae. S.

QVibus ego negocijs futurum putabam, vt istuc reuocarer, et vos (quod imprimis cupiebam) statim reuiserem, ea nunc me negocia hic impediunt, et propter Valerandi


page 139, image: s0139

nostri mortem, qui cum vxore hisce diebus obijt, perturbant. Sed quam inter praesentes communicationem studiorum, et amicitiae consuetudinem optaremus, eam absentes, age, per literas consequamur. Ego quidem certe ne qua in me mora sit, operam dabo. Wormaciae, pacato vtcunque schismate certatur aduersarijs scriptis. Nullam alicuius conciliationis spem video, nisi si forte in ea cautione et formula, quam tu mihi et temperanter et religiose et sapienter conceptam obiter indicasti. Vellem equidem, et valde profecto vellem (nam occasionem bonam video) commentariorum in hoc genere tuorum exemplum aliquod abs modestia tua nunc impetrare posset vtilitas publica: quod inter amicos saltem legeretur, sine fraude alioqui tua. Ecqua tandem conditione impetrari istud abs te posset mi Cassander? Certe tentanda nunc omnia remedia sunt: et quae sunt temperata, nunc sola mederi


page 140, image: s0140

morbo posse videntur. Imo vero vt scias nos etiam aliquando quippiam tentasse, mitto ad te Constantinum meum, quem nondum tibi visum esse narrabas. Eum superioribus annis concinnabam cum me ad se Fridericus Palat. paulo ante mortem accerseret, et de Rep. in Comitijs deliberaret. Equidem moris maiorum vehementer sum studiosus. Sed nondum mihi tantum fuit ocij, neque esse patiuntur studia ciuilia, vt quam tu Ecclesiasticarum antiquitatum partem diligentissime complexus es, ego persequi potuerim. Caeperas tu mihi in procinctu prelegere, quod [gap: Greek words] collegisti, de cuius antiqua formula nunc maxime quaeritur. Sed tanto magis doleo integrum mihi opus perlectum non fuisse. Nam et altera nunc causa est, cur istud desiderem. Francofordiam reuersus, reperi Illyrici ad me literas cum libello de Missa ad Palatinum nostrum. Rogat ille meum iudicium de suis Missae antiquitatibus. Ego


page 141, image: s0141

id ad te nunc refero, et libellum ipsum mitto, de quo quid sentire debeamus, familiariter nos moneas, vt de qua re tam multi multa confuse balbutiunt, recte et distincte respondere aliquando possimus. Mortuus est hisce diebus Heidelbergae vnus Scholae nostrae Theologus M. Henricus. Vtinam res tuae tuique Cornelij ita ferrent, vt illi succedere non recusares! Scio nolle te, ne istic quidem, talentum defodere, quod tibi Dominus credidit. Sed publicum magis fieri aliquando etiam optarem. Noster Palatinus nunc tandem serio videtur agere de scholae reformatione. Fortasse et hoc exemplo excitabitur vester Cliuensis. Bibliothecae vestrae indicem, qualem mihi Cornelius tuus promisit, expecto, neque ociosum esse patiar. Velim in eo describi insigniores sententias, quales et tu iam in ijs, quae circumfers, Collectaneis descrisisti. Quod ad me mittere voles, recte per hospitem meum Wallet


page 142, image: s0142

Wormaciam mittes M. Iacobo Medico. Heri hic fuit Farellus cum Beza. Implorant deprecationem Principum Germ. quia Lutetie infiniti homines capti sunt, qui clam conueniebant. D. Cornelio tuo et nostro salutem plurimam dico, ad eumque etiam scribere, cum ad te scribo, mihi videor. D. del Leuo quoque salutem dici velim ad quem scribam domum reuersus. D. Casp. a Nydprug libellum per te meum mitti velim. Philippum qui me vocat, breui reuisam, et si quid sit, ad te scribam. Vale, Francoford. Idib. Octobr. 1557.

BALDVINVS tuus.

XXXI. Ornatiss. clarissimoque viro, D. Cornelio Valtero Gandensi. Bonnam.

MEtellus Valtero S. Ad te mitto monitorium mandatum iudicis executoris compulsoriarum,


page 143, image: s0143

extrahendis iuribus et instrumentis, probationi valoris fructuum capellaniae, de qua te rogaui, faciendae. A te summopere peto, velis tantum in me beneficij conferre, quantum res exigit, hoc est, si Abbatissa difficilem se praebuerit, in dandis regestis, et litteris fundationis, caeterisque documentis, ex quibus quae requiro constant; cures hoc ipsum monitorium ei insinuari per Notarium, et eius exemplum tradi, quod his iunxi papyraceum. Necesse vero fuerit, a tergo alterius, quod est scriptum in membranis, per eum ipsum Notarium adscribi insinuationem. eumque, dum insinuabit, petere dicta regesta, litteras, ac caetera. Si opponatur, Monitorium non esse sigillo munitum, non refert. Potest enim Notarius insinuationem adscribere, sub clausula, si illi ita videatur, saluo sigillo etc. Haec tibi perito litium frustra scribo. Si dabit Abbatissa, exscribantur in forma probante, et cumprimum remitte membranis


page 144, image: s0144

scriptum monitorium, cum notula a tergo insinuationis; vt procedatur contra negantem per censuras. Scribe, amabo te, quid egeris. Tibi quidem negotium ita commendo, quam qui maxime. Potes me sane multa molestia liberare; si parumper diligentiae, mea causa, etiam deambulans, adhibueris. Praeter Abbatissam, esse puto qui haec sciant. Canonicos nimirum eius Ecclesiae, in qua Capellania ac Nonnae sunt, ex quibus certior fieri potes. Heri litteras accepi Antuerpia, plenas rerum nouarum. Haec habentur in summa; Saxoniae, Brandeburgensemque VII viros, Henricum quoque Brunsuicum, et Philippum Cattorum Principem, Lubecae conuenturos, componendae Suecorum Danorumque Regum controuersiae. Si ita est, quid putas, tantos exercitus otiosos fore? praestaret omnes eo confluere, ne vos, ne nostri, vel noui tui Episcopi, galeis pro mitris vtantur. Condeiani Germani, in Heduis


page 145, image: s0145

nondum sacramento soluti, immo nec pecunia, delitiari superioribus proximis diebus dicebantur. Sequanis meis imminent. Sed locus hic sacer est pueri, extra meijte, et hoc ego cupio. Gallis idem scribit nondum partam esse pacem. Nam, quod maris praefecto periculum vitae a Guisijs, per insidias fuerit; iam audisti: tum maximas turbas concitari, et iam apertis inimicitijs vtrosque committi, factum detestantibus omnibus Condaeanae factionis proceribus. Itaque Condaeus, qui nunc in Regia est Lutetiae, Equitum Magister, Mommorancius Filius, ostendisse feruntur Senatui secretiori Regio; se, contra Guisiorum vim, si res postulabit; minime, salua Caroli Regis Maiestate, defuturos Castillonijs. Regina Mater, ne latius haec flamma serpat, quam potest dat operam, atque Proceres cohortatur, vt regni ruinas instaurent; et hostem ceruicibus imminentem Britannum, coerceant. Nullis enim is condicionibus,


page 146, image: s0146

adduci potuit ad concordiam. Caletum repetit; Gratiae portum non aliter redditurus, quam si pecuniam uniuersam in eo muniendo Gallus refuderit. et insuper, quidquid aeris Condaeus ab eo acceperit, bellique damna, restituantur. Quare, iam Gallus eum portum, per Rhingrauium obsidet. aquam deriuauit. sed quanta munitioni sufficiat, nauibus aduehitur. Obsides, Zelandica naui fugerant. ij, qui restituendo Caleto, dati a Gallis, ex Philippico pacis foedere, dicuntur. sed retracti sunt, infelices. Hispani tui, quid? In Africum alterius Mauritaniae littus Rex Philippus triremes aliquot misit, quae ferant annonam, et instrumentum omne bellicum, Orano a Turcis et Mauris obsesso terra ac mari, oppugnatoque. Hoc vnum aduersus Africam nobis propugnaculum, Hispanis anchora sacra. Dux oppugnationis Aenobarbi filius, Algieri Regulus. Triremes coactae Hispali, vetere


page 147, image: s0147

Bethicae vrbe, et Neapoli, Carthaginem Hispaniae Tarraconensis, adpulerunt; quod felix faustumque sit. Ac constans est rumor, octo naues, ex India, saluas aduenisse, quae trigesies centena millia nummûm aureorum vehant; margaritarum lineas perquam multas; coccum; et, ex aduerso polo nouas noui orbis delicias. Et, ne quid desit etiam, simias, nouis tuis Episcopis dono mittendas; quo fallant taedium longae concionis de reformatione morum. immo monstra quaedam nunquam visa; quasi vero, monstrorum non satis nobis sit in Africa, ac Germania, et iam noua non alantur ab Ericis portenta. Tu qui peritus es historiarum, ista me multo melius nouisti. At, ne omnia perstringam; ita, vt visendae Agrippinae tuae cupiditas te non incessat, finem faciam; eruditissimi viri ac pij, Georgij Cassandri tui meique memor, quem, et optime valere cupio, supra modum; et felicis illius aurae vestrae munere,


page 148, image: s0148

quam suauissime frui. Vale, Coloniae. VI. Nonas Quintileis, M. D. LXIII. Cum has obsignarem; Accepi, Chrysostomum tuum, quingentis millibus excitasse Ericum; quo victis in Galliam exercitum ducat, contra Condaeanos, quod vt parum verisimile videtur, ita certum est, Elizabetham Reginam XXX millia hominum contra Gallos misisse, tuendo Gratiae portui. Haec te ignorare nolui, quo tibi classicum canam. Atque etiam, Ericum iter in Brabantiam facturum, vt Episcopis arma inferat.

METELLVS.

XXXII. Clariss. viro D. Georgio Cassandro. Coloniae. S.

QVam mihi fuerunt pergratae tuae cum libello literae, tam tristis fuit de sontico morbo nuncius, praesertim


page 149, image: s0149

cum eo tempore maxime morbus saeuit, quo eum remitti imprimis postularet vtilitas Reip. Christianae. Alioqui beatos nunc eos esse iudico, qui ex huius vitae confusione liberantur. Nam et ego, quo magis horum temporum intemperiem considero, tanto magis ad portum aspiro. Quid nunc agatur in orbe terrarum, existimo te ex tuo quoque lectulo audire posse, adeo turbulenti sunt fremitus. Dicitur quidem esse de religione certamen: sed quam aliena ab omni religione sunt bella plusquam ciuilia? quid dicam Ecclesiastica? In Gallia affulserat aliquid spei melioris. Sed ea sunt partium studia, et eae factiones, vt vix vllum sanis et moderatis consiliis locum relinquant. Omnes boni et cordati postulabant aliquam et diiudicationis et reformationis aequam formulam, quae res fecit, vt saepe tu, mi Cassander, mihi veneris in mentem, quem vnum noui imprimis dignum, qui in tali deliberatione


page 150, image: s0150

audiatur. Sed quam hactenus frustra optaui te tuaque consilia in publicum prodire, tam equidem doleo vehementer, cum prospicio, ecquo aliorum furor praeceps ruat. Audiisti antea de tumultibus Gallicis plane tragicis. Vtinam, quae nunc impendet, non sit multo funestior catastrophe! Verum etsi fractus illabatur orbis, impauidos ferient ruinae, si eo animo simus, quo esse debemus. Interea intueamur in faciem superiorum saeculorum, et optimarum antiquitatum memoria, nos nostraque studia recreemus. Scio quam sint huius aetatis et iniqua et ingrata et praepostera iudicia. Quid enim rectum esse potest, vbi insani affectus, tanquam furiae dominantur? Sed credo te iamdudum obfirmasse animum aduersus illa portenta. Qui mihi tuas reddidit literas, affirmauit spei aliquid superesse, vt tui Commentarij Antiquitatum Ecclesiasticarum aliquando nobis communicentur. Si dicam nihil mihi antiquius


page 151, image: s0151

fore, dicam quod et verum est, et saepe alias sum testatus. Sed iterum iterumque affirmo, in huius aetatis controuersiis nihil esse quod vtilius esse putem. Nam etsi nunc factionum et tumultuum duces sese tantum et suas intemperantes praeceptiones audiant: tamen spero fore, vt vbi aestus contentionis deferbuerit, ad saniorem mentem vtrinque redeant, qui de Ecclesia loquuntur, et serio placideque aliquando intelligere velint, qua de re loquantur. Equidem quantum per scholam iuris licet, illarum antiquitatum praeiudicia lubenter consector, et quae occurrunt vestigia noto. Sed video te id longa obseruatione, iam cumulate consccutum esse, quod ego nunquam vel longo interuallo attigero, nisi si tu manum porrigas. Saltem peto vt mutuis nos literis saepe consolemur, et de hisce studiis per epistolam frequenter colloquamur interea, dum aliqua mihi dabitur occasio tui propius conueniendi.


page 152, image: s0152

Vale, doctissime Cassander, et tuum Cornelium, meo quoque nomine officiosissime saluta. Kal. April.

Tuus

FR. BALDVINVS.

XXXIII. Ornatissimo Doctissimoque viro D. Georgio Cassandro, Domino suo honorando. Coloniae vel Duisburgi. S. D.

DIci non potest, ornatissime D. Cassander, quanto moerore affectus sim, quod ex literis tuis intellexerim te proximis ferijs Paschal. recidisse in veterem iam tuum morbum, quem certe singulis annis semel tibi tantum metuendum esse credebam. Neque aliud habeo, quod tibi in huiusmodi praelijs tam exercitato dicam, nisi vt te admoneam


page 153, image: s0153

armorum tuorum. Nulla autem sunt alia arma, quibus hos sicuti scribis sathanae colaphos si non euadamus, at certe leuiores reddamus quam preces, sanctae ex Scripturis cogitationes, quas tibi perpetuas et plurimas vsus, pietas, et eruditio suggererunt. Deumque precor, velit eas ita tibi semper esse praesentes, vtsancta ipsius voluntas in omnibus, quae ad te pertinent, finem suum consequatur. Mi Cassander, tanto teneor tui videndi desiderio, vt hoc ipsum aegrius sit quam explicare facile queam, quod per hanc ipsam, de qua tibi toties scripsi profectionem duobus tantum aut tribus diebus consuetudine tua frui licebit. Non despero tamen fore vt ante non longum tempus, si vtrique nostrum vita contingat, etiam mensium aliquot consuetudo Deo volente nobis non denegetur. Ego saltem quando tua mihi beneuolentia, tam ex animo exposita est, aliquam conabor inuenire occasionem per quam id mihi liceat.


page 154, image: s0154

Dereliquo Vendouillius rursum distulit toties promissam profectionem in mensem Iunium non sine voluntate vt arbitror diuina, vt si ipsi integrum non fuerit Duisburgum descendere, te Coloniae reperiamus. Neque enim dubito, quin ad medium saltem mensem proximum Coloniae sis futurus. Et fieri potest, vt mora sit longior. Interim tu Campanum viseris, et quae sint ipsius studia, quid apud ipsum effeceris nobis narrabis. Si istic ne eo quidem tempore fueris, an simus Disburgum profecturi ex Vendouillij rationibus pendet. Ego tantum vmbra ero ipsius, neque mihi licuisset laborante etiamnum Reuerendiss. Domino hinc discedere, nisi hoc praetextu, quia ipse Vendouillius Dominum inuiset, et ab illo postulabit, vt mihi liceat eum comitari. Itaque si Vendouillio nullo modo esset integra tam longa mora, praeferendum mihi esset necessarium officium desideratissimo colloquio ac complexui mei Cassandri. Spero


page 155, image: s0155

tamen, sicuti dixi, meliora, et si haec epistola cito ad manus tuas peruenerit, poteris quam primum me admonere, vt etiam, si necesse sit, differamus profectionem nostram. Cum Reuer. Dominum laborare dico, intelligo illum nondum sibi plane restitutum, quamuis Dei beneficio speramus fore, vt hac aestate eandem restituat: nam progressus quotidie sunt euidentiores. Haec autem est causa, cur sine iusta aliqua occasione minus mihi discedere liceat, quamuis obsequium meum sit plane inane. De turbulentissimo atque atrosissimo bello, quod in Gallia exortum est, credo iam famam ad omnes orbis Christiani prouincias esse perlatam. Luimus vt mihi videtur hac in parte poenas stultitiae nostrae, quod ita simus animati, vt dissidentes a nobis in religione ferre non possimus, nisi simul eos extinctos velimus, atque extinguere etiam studeamus. Addimus deinde incendio oleum alijs ex causis, quae non minus


page 156, image: s0156

virium habent ad alendas has contentiones, quamuis religionis causa tegantur. Orandus ergo summis precibus Deus, vt arma quae ipse certe non excitauit, eripere aliqua ratione dignetur manibus imprudentium, ne dicam furentium, qui regnum amplissimum ac suam ipsorum patriam, pro qua sanguinem ipsi suum fundere debebant, implere parant ciuili sanguine, ac alijs vt dixi sceleratisforte cupiditatibus per patriae suorumque ruinam indulgere non verentur. Quod si peccata nostra grauiora merentur, hoc tantum superest, vt in iustissima Dei voluntate vt possumus acquiescamus. Vale, mi Cassander, ac me precibus tuis Deo commenda. D. Cornelium, si istic erit patremque tuum meo nomine salutabis, ac D. Rhemum, ac magistrum Iacobum. Te salutant Archid. et Lampson. Leod. 22. Maij.

Tuus ex animo

PETR. XIMEMIVS.



page 157, image: s0157

XXXIV. Eruditissimo viro, D. Georgio Cassandro; Theologo praeclaro, etc.

10. Merellus, Georgio Cassandro; De rubo viticoso, quem Hispani çarçam parrillam vocant.

PEtiisti heri a me, per Cornelium Valterum nostrum; vt quae de çarça parrilla nuper accepi, tibi conscriberem. Te enim cupere experiri; num ea, articulorum doloribus, qui te valde vexant; mederi possit. Ego; etsi lecto decumbo ex scirrhi molestia; nihil tamen prius habui, quam vt tibi satisfacerem. Si quid enim a me peccabitur, homine Iurisconsulto; clarissimus ille vir Echtius, summus Medicus, totum corriget. Carça parrilla; quam herbam, docti Smilacem asperam Diosciridis esse putant; Hispanorum in Indias nauigatione, primo fuit cognita. quod ipsi Indi, ea in morbi Gallici curatione; quo morbo passim apud eos laboratur; vtuntur. At;


page 158, image: s0158

cum eius capillamenta, quiddam viti persimile referant; Hispani, suae linguae nomen ei indiderunt. nimirum; çarçae parrillae: hoc est; si Latine vertas; rubi viticosi. Haec igitur; ab Hispanis ex India, vti Guaiacum lignum, ad nos vehitur. Cuius vsus, primum in Italia innotuit, per Ferdinandum Neapolitanum Medicum, qui de morbo Gallico scripsit, cuiusque Matthiolus; in suis ad Dioscoridem commentarijs, dum de Guaiaco disputat; ni fallor; meminit. Hic enim, infinitos morbos, ea fertur curasse. Quod accidit Clementis septimi Pontificis Maximi tempore. ad quem; Lusitanorum Regina; decocti, quod ex hac herba fit; descriptionem misit; huic, quam subijciemus, similem. Ea enim est, qua Indi, et Hispani adhuc, vtuntur: quamquam scio; a nonnullis; alijs pharmacis augeri: vti a Falloppio, Guaiaci mixtione, atque passulis: et a Cardano, qui de ea, singulare caput, libris contradicentium Medicorum,


page 159, image: s0159

inseruit. ac librum de ea, quem tamen non vidi, fertur edidisse. Sed; cur vetus haec nostra descriptio retineri debeat; moueor Io. Visbrocij, hominis eruditissimi ac diligentissimi, auctoritate. tum Hispani: qui, ab hinc plus minus annis sex, rerum iam postremo in India; vbi permultos annos militiam secutus fuit, gestarum historiam, sua lingua, minime contemnendam, scripsit. Hic inquam; persimilem nostrae, decocti descriptionem praescribit: totque laudibus, ab experimentis, hanc herbam effert, vt omnibus praeferat. Praeterea; cum parilla, sit ex eorum pharmacorum, vel herbarum genere; inter cetera praecipua; quae, occulta quadam vi, suum munus exequuntur, non videtur, ei quid immiscendum. ne ea eius vis, vel immutetur, quod facile contingit; vel tota potius absorbeatur. Quod Smilacem esse diximus; probat quaedam Medici Germani ad Matthiolum epistola. quam is, inter suas retulit;


page 160, image: s0160

quod ebulum antea credidisset. Sed victus testimonio Falloppij, Lucaeque Ghini; qui eam ab Hispano allatam, Florentinorum Ducis iussu, cum alijs herbis contulerunt; tandem fatetur, asperam Smilacem esse. Est enim eorum verbis, radix candida, longa, cum multis capillamentis: ita, vt conferentibus, notae omnes smilacis asperae conuenirent, et qualitates responderent. saporis amaritudo, ac vis contra venena. Dicitur morbus Gallicus veneni cuiusdam particeps; quem parilla quidem curet optime. ac Dioscorides; folijs et acinis asperae smilacis, vires contra venena quoque tribuit. Eius vires, Galenus, de simplicibus medicamentis libro septimo, refert. Atque etiam Visbrocius adserebat, quendam peritissimum pharmacopolam herbarum Ariminensem, studiose ex omnibus huius parrillae saccis, qui in Italiam ex Hispaniis adsportantur; scrutatus, num quod folium in ea, vel radicem


page 161, image: s0161

magis integram denique repperire posset, diligenter conquisiuisse; ac tandem deprehendisse, nostram smilacem esse. Idemque Matthisius, qui in Hispania Caroli V. Caesaris Medicus vixit, atque diutissime Neapoli, mihi comprobauit: ac se, aspera nostra smilace, mulierem penitus in Campania curasse, quae Gallico fuerit infectissima. Smilacem enim Neapoli repperiri ac Romae Visbrocius adfirmat. Sed Indicam longe praestare, fatentur ipso experimento, tum quod constat herbas huiusmodi, vi quadam caeli, esse potentiores in India, quam Europa. Atque, ipsam etiam Indiam Orientalem, quam vocant; Occidentali, nobiliora multo pharmaca progignere, vti de Guaiaco quidam notant. Ac certum est, praestantiorem esse parrillam Orientalem, Occidentali. nam, Historicus Hispanus ille, locum nominat, vbi in India, omnium praestantissima nascitur, esseque maximam omnino differentiam,


page 162, image: s0162

quod ad eius vim attinet, quonam loci producatur. Quare, minime mirum videri debet, si minus in quibusdam operetur, plus in alijs; cum huc ratio referri posse videatur. Nec enim valde parrillam eam laudarem, quae ex insulis Hispaniae propinquis, veluti ex Canaria, adfertur. In qua re, nos falli possumus; ac mercatorum fidem, caeci sequi cogimur. nisi tamen quispiam; vnam ab altera, locorum, quod vix fieri, nisi per peritissimos, posse mihi persuasi, indiciis, internoscat. Qualiscumque tandem ad nos mittitur, quaerecentior est, praefertur, et hanc, succus ac viror monstrant. Sed raro recens ex interiori India vehitur, ex propioribus Hispaniae fortassis insulis ea venit. Fere ergo siccam cupimus. Cuius itaque capillamenta sicca, dum franguntur, plus me dullae ostendunt; ac farinam albam ex ea medulla sursum proiiciunt: ea, ceteris melior, ac recentior, et quae minus nigredinis, et


page 163, image: s0163

siccitatis alioqui prae se fert. Minus enim, eam succi posse reddere, ex decocto liquet; quia siccior est. At, non inepte quaereretur, quaenam huius herbae partes, caeteris, ad vsum medendi queant anteferri? Et hactenus, Italiam capillamentis vsam Visbrocius respondit, quamquam existimat; vna cum multis Medicis, radicem, potentiore vi praeditam esse oportere. Id quod, et gustus capillamentis amarior; tum quod succus in iis magis condensatus quam capillamentis fit, et iis tutius, diutiusque, conseruari innoxius possit, satis arguit. Itaque, radice sola, immo ne quidem capillamentis admixta Italos numquam vti vidit, fortassis, quod ad eos sola capillamenta, numquam vero radix tanta comportetur, vt ad vsum satis suppetat. De anni item parte, quae propinandae parrillae felicior sit, et loco, conuenit; vt eo anni tempore sumatur quod magis caleat: quamquam ver magis calens, et autumnus, in primis


page 164, image: s0164

spectentur, sed hoc dicerem; in Italia, et Hispania praecipue, laudandum: quia prouinciae, Germania, longe magis illae aestuent. Frigidis ergo locis, calidiora anni tempora deligi; calidis, temperatiora. Cubiculum in quo sumitur hoc decoctum, aduersus omnem iniuriam caeli muniri decet; vti Guaiaco, ac ratio, Medicis omnibus est nota. Quo modo vero curet, si petis; non infitiabor, experimento multos didicisse, hoc fieri occulta quadam vi, quod et de China referunt. Sed, plus Guaiacum, ac Chinam, siccare, quam parrillam; testantur ij, qui eius vim perscrutati sunt. plusque nescio quid pinguioris succi latentis, continere. Hoc inde facile perspici; quod, ab omnibus omnis aetatis ac sexus, omnibus in morbis, innoxie sumi constet. quod tamen, in alteris illis non liceat. Nos igitur facile animaduertere, quod per sudores fere curet, in nonnullis hoc praestare, per vrinam, aut potius, per transspirationem,


page 165, image: s0165

in paucis, et per sudores, et per vrinam, et per transpirationem. Neque statim curat, sed ita paulatim corpus adficit, beneque constituit; ut id, pristinis viribus, robori, ac valetudini, restituat, velutique iuuentuti, reddat. Immo vero, non modo certum est: eam, minoribus expensis et incommodo sumi, Guaiaco Chinaque: verum etiam, multo potentius iis, ac citius curare. Neque desunt Romae, qui, vel animi causa, eam propinent. Quibus morbis ea medeatur, videamus. Et, de Gallico in confesso est, quem, caeteris certius quidem pharmacis, curat. Haec enim praecipua eius vis est, experimentis perquam multis notissima. Deinde, valet maxime contra dolores articulorum. Sed, in vniuersum plurimi credunt omnibus morbis, quibus Guaiacum et China conducit, prodesse. nec enim, ab his, dissimilis generis videtur. Certe Visbrocius adseuerat, eius decocto, fuisse se liberatum


page 166, image: s0166

octennali chiragra, callosaque duritie, secundum axillam, malaque totius corporis aliquot annorum habitudine. Tum Gisbertus Leodiensis Medicus, ea curasse confirmatum scirrhum, ex Gallico morbo contractum: Becchanumque, qui peritus Mariae Pannoniorum Reginae Medicus fuit, in Hispania tum tabidum, tum hydrope laborantem, ea seruasse. Huius, ab hinc sex plus minus praesertim annis, vsus ita Romae inualuit, ut frequentissime nunc, ad omnes propemodum morbos, cum obesse nequeat, iuuare autem possit, propinetur. Superest, ostendamus sumendi rationem; hoc est, decocti descriptionem. Carça, minute inciditur: deinde, contunditur in mortario: contusa, in vitreatum siue plumbatum vas, conijcitur: in quo, aqua fontana munda, si haberi potest, ebulliat. Aquae quantitas, librae duodecim: çarçae parrillae vero, vnciae quattuor, aut tres. Atvero, vas, diligenter


page 167, image: s0167

obturatur, nequid expiret. Sic infusa, calente loco siue foco, per integras horas viginti quatuor, adseruatur: ita, vt ad lentum ignem tamdiu coquatur, donec tertiae aquae partes duae absumantur. Cocta, demum colatur, et ad vsum reconditur, paraturque nouum decoctum, singulis quibusque duobus diebus. Nam, eius vires, citius, quam Guaiaci, aut etiam Chinae, exsoluuntur, ac pereunt. Mane, ex hoc decocto, pro syrupo bibitur; pondere septem aut octo vnciarum. Haec est, prioris decocti ratio. Postea, faeces huius parrillae sic coctae capiuntur: et iis, librae duodecim aquae fontanae mundae, superinfunduntur, coquunturque, quamdiu aquae pars tertia, vel media pars, si potentiorem velis, decreuerit. Hoc secundo decocto aeger vtitur: in prandio, ac coena, pro potu, loco vini, vel ceruisiae. Est autem, priore minus potens. Sed, quoniam aqua hieme stomacho noxia esse potest, et quocunque tempore,


page 168, image: s0168

senibus, videtur potius tum, et iis, in vino coqui debere, quam aqua. Terminus exhibitionis huius, decocti, praescribitur: ad viginti, vel viginti quatuor dies. Propinatur equidem, effectu mirabili, quemadmodum supra docuimus. Haec est vetus sumendi ratio. Sed, quid si duo prioris decocti syrupi, singulis diebus propinarentur, vt in exhibitione ligni fit: vnus mane, alter, a prandio? Ac, post eorum sumptionem, dormire ciendo sudori plane conduceret. Nec alienum a ratione fuerit: pluribus viginti quatuor diebus, pro morbi difficultate, ac curationis modo: nempe triginta, vel quadraginta quoque diebus, id exhiberi. Enimuero: minime praetermittendum est, necessarium omnino fore: ut, antequam exhibeatur: corpus, pro valetudinis ac morbi modo, ex Medici praescripto, purgetur, et corpus, ad curationis viam, ita praeparetur. Et quoniam hoc decoctum, dum tamdiu bibitur, humores


page 169, image: s0169

in corpore colligit, ac concitat, etiam praecipitur, singulis octo, vel decem ad summum diebus, pharmacum sumi commodum: quo quidem, ij, ex corpore, toti deijciantur. Finita quoque totius decocti sumptione, corpus item purgari debet: nequid noxiorum humorum, in eo, relinquatur, qui parrillae munus, quod sensim ea exequitur, impediant. At vero, quia eam in vase coqui simplici monuimus, sciendum est, id vas, lutari, quod aiunt, vel terra, vel alia ex materia, posse: inque vasis superiore cooperculo, quod vasis os operit, foramen paruum relinqui, siue orifi cium, vnde euaporet fumus, quod foramen, obtegitur, dum fumus exeat: nam, nisi alicunde fumus eruperit, vas frangi necesse fuerit. Signum autem ebullitionis, is fumus est: per quod foramen, immittitur bacillus, qui, quantum decreuerit, ostendat. Qui experti sunt, aquae libram, in sic lutato vase decrescere ferunt horis singulis.


page 170, image: s0170

Ego vero, nunquam vase lutato sum vsus, sed aliter obturato. Minus quidem duplici, quod adpellant, vase, in quo, si parrilla coquatur; non decrescet, vel viginti quatuor horis decoctum, vna libra, neque vas etiam nullo relicto orificio, quam diligentissime lutatum, rumpetur. Quae huiusmodi vase coquuntur, maioris esse vis ac potentiae, dicuntur. Sed in parrilla, felicior est in simplici vase coctio: quantum referunt, qui eius rei experimentum fecerunt. Haec, licet minima, oportuit admoneri. Illud autem minime praetereundum est: quod Casanatus Sequanus Medicus, valde probat: nimirum, vt omnes aegroti cibi, in secundi cocti aqua, coquantur: id quod, de China Cardanus primum praecepit. Sic enim fiet, vt et ipse cibus medicatus sit: praeterea, vt primus in prandio ac coena decocti haustus, qui ante esum quoque sumendus est, saccharo condiatur, sacchari quantitas sit cochlear: nam eo conditu potu,


page 171, image: s0171

aluum laxari ait; quam, alioqui decoctum, nonnumquam, sub initium praesertim, adstringit. Victus ratio tenuis sit, plenior tamen, liberiorque recipitur, quam illa sit, quam vsus Guaiaci superstitiose peperit, et ad famem prope conuertit. Cibi deligantur optimi; habita morbi, ac virium aegri ratione, quae omnia Medicis omnibus sunt per quam nota. Ac certe, aliquando conducet sereno, ac clementi caelo, aliquo extra domum, animi causa, deambulare: vtputa, hortis in amoenis; aut alibi: sed lento gressu, ac molli passu. Cauendum autem, ne nimio cibo stomachus oneretur. Per se enim, orexin mouet parrilla, vti medicatae quaedam aquae sulphureae; qualis ad Spae pagum in Eburonibus, quae Sauanira potissimum nominatur, tum deambulatio aliquid etiam adpetitui ex decocto excitato addit. Qui vero Gallico morbo cruciantur, abstineant a deambulatione foris: domique se contineant, frigenti


page 172, image: s0172

aere: est enim illis frigus pestiferum, quod facile eueniret: vt, cum eorum morbus, praecipue ossibus inhaereat, et circa periostia, dolores eos adfligant: ossa certe, tabem contraherent. Quemadmodum autem, aliquo ante tempore, optima victus ratione corpus praeparari conuenit, quam parrilla propinetur, vt melius euret, vimque suam in corpore magis exerat: ita, post propinatam, corpus, aliquanto tempore, bonis cibis refici, similique victu viribus pristinis restitui, decet. Haec sunt, quae de parrilla didici: ex quibus, si curari poteris; id mihi supra modum accidet gratum: cui, valetudinem iuuandae Reipublicae Christianae faelicissimam, precor: sin minus, quod equidem minime puto euenturum, cum parrillam semper acceperim articulorum dolores comprimere, non quod praestiti, sed quod volui, boni consules, et male adfecto, condonabis fere tumultuariam hanc scriptionem. Est enim haec prima


page 173, image: s0173

ac postrema, quam confeci: neque, eius vllum exemplum penes me retineo, quod tamen, per tuos pueros exscribi mihi peto: ne, quaedam cogitationes, amicis, qui fortassis parrillam nosse cupient, vel mihi potius, excidant: cum difficile sit, qui parum memoria valeo, multorum quae hic effudi, meminisse. Vale, III. Calend. Maias. [gap: Greek word] . D. LXIII. Colonia, ex Andreae.

METELLVS.

XXXV. Georgio Cassandro, amico charissimo, ad tabernam pinguis Gallinae Coloniae. Sebastianus Castalio, Georgio Cassandro S.

ADolescentes tua causa libenter iuui vt potui, mi Cassander, et sum equidem laetatus mihi datam occasionem gratificandi tibi in re


page 174, image: s0174

aliqua. Res nostrae se habent, non vt ego vellem. De pietate et charitate loquor, quae est hyperboreali hyeme frigidior, et eadem in dies magis frigescit. Deum precor, vt nobis promissum tempus mittere maturet, et labantem conuexo pondere mundum aspiciat. Meae res priuatae alioquin bene se habent. Biblia in Gallicum sermonem conuerti, sed ea nondum sunt impressa. Nunc paululum quiesco. Morbum tuum aegre tuli: sed amantibus Deum omnia sunt bono. Cornelium nostrum saluere iubeo in Domino quamplurimum. Vale, Basileae, XII Aprilis, Anno 1553.

XXXVI. Clariss. doctissimoque viro D. Georgio Cassandro. Coloniae. S. P.

PErgratum fecisti D. Praesidi, clarissime cognate, quod Germanice illi scripseris, qui mihi Mechlinia


page 175, image: s0175

reuerso, vbi cum D. Cardinali ad introitum eius celebrandum fueram; statim literas tuas communicauit, ecquid eas assequi et intelligere possem. Quod de remedijs scire desideras, ea nondum quidem publicata sunt omnia, sed huc fere redeunt, vt priscis canonibus in lucem reuocandis, et moribus ac ritibus Ecclesiasticorum corruptis corrigendis potius, quam alia via qua hactenus fere itum est, Ecclesia Dei haeresibus repurgetur, et pristino suo nitori et integritati restituatur. Non possunt quidem alia remedia legitima penitus omitti: sed in hac canonica, quantum quidem fieri potest, tota cura incumbimus. Atque vtinam res eo perduci posset, vt hinc malis moribus Ecclesiasticorum hominum sublatis, illinc odiosis illis quaestionibus ac disputationibus nimis sane praefractis et minime necessariis, qui vtrimque pij sunt homines, ad ea quibus vera salus nostra continetur animum possent adijcere:


page 176, image: s0176

confiderem equidem breui futurum, vt rempublicam nostram pacatam aut certe minus turbulentam haberemus. Sed vt nos in vno laboremus; valde metuo ne aduersarij ab se impetrari vllo modo alterum patiantur: Quod Caluini nos docet libellus, quem audio prodijsse virulentissimum, aduersum Cassandri siue Balduini, siue cuiuscunque alterius, de officio pijviri nuper editum scriptum. Sed non ob id tamen nostrum nobis deserendum est officium; sed tanto magis audaciusqueue contraeundum. Nam tota victoria in hoc consistit, vt non vi ac metu, sed liberalitate ac beneficentia aduersarios nobis adiungamus. Quod equidem approbante Deo facile puto futurum, si intelligant, nos non minus malis moribus nostr orum hominum, quam aduersariorum malis opinionibus esse infensos. Quibus si accedat, vt incipiant anima duertere veram religionem, non subtilitate disputationum


page 177, image: s0177

variarumque quaestionum constare, sed sola in Deum ac Christum pietate, et aduersum homines amore: non multum amplius repugnaturos confido, quin opiniones illas suas inanes et superfluas missas faciant, et ad veram Ecclesiam repurgatam ac restitutam se recipiant. Ad quam rem quoniam duo exstant libelli plane aureoli Gregorij Nazianzeni, vnus de moderandis disputationibus, alter de Arrianis, non licere semper et publice de Deo contendere: quos magna mea cum vtilitate non semel perlegi: valde te moneo et hortor, vt et tu, si id nondum factum est, eos in manus sumere semelque percurrere velis. Plura scriberem, sed iam adest Feio qui meas venit accersitum literas, vt cum D. Praesidis iungantur. A Gallis nihil boni expectamus, nisi direptionem bonorum Ecclesiasticorum, confoederationem cum Germanis aliquot Principibus, et deinde magnum bellum praetextu Nauarrae recuperandae, sed vt priuatus


page 178, image: s0178

et ex communi hominum sententia et coniectura haec dico. Bene vale, optime Cognate. Vxormultam tibinunciat salutem. Bruxellae, XXVIII Decembr. M. D. LXI.

T. d. addictissimus

IOACH. HOPPERVS.

XXXVI. Ornatiss. viro D. Georgio Cassandro. Duysburgi. S.

DE Comitiis scripsi antea, et ex aliis audire plura potuisti. Formulam in iis conceptam, qua deinceps vtentur Concionatores Protestantium in quatuor illis articulis inter eos controuersis, lubenter nunc ad te misissem: sed non possum antequam domum sim reuersus. Aliud vero quippiam est de quo nunc ad te referam. Tota Gallia


page 179, image: s0179

mirabiliter commota est, et in religionis causa tumultuatur. Rex ipse attonitus ita fulminat, vt tamen quid opus facto sit quaerat. Dominus Vendosmius inter proceres primus, qui nunc et est et appellatur Rex Nauarrae, bonis partibus et palam et vehementer fauet. Legatum huc quendam misit, qui me conuenit. Dixit multa miscere quosdam rerum imperitos: sed non placere hominibus in Gallia cordatis, totam et religionis formam, et religionis faciem inuerti, quia neque id possit obtineri sine magna seditione et misera rerum omnium confusione. Sed temperationem aliquam requiri, quae quod in rebus iamdiu receptis tolerari potest, superbe non repudiet, quodque ex antiquitate Ecclesiastica reliquum est, fastidiose non respuat. Sapientem et sanam eius generis moderationem posse audiri in consilio Regio. Ignosce meo desiderio, mi Cassander. Continere me non potui, quin statim


page 180, image: s0180

responderem, vnum me nosse Cassandrum, qui praestare quod quaeritur, cumulate posset. Placuit ea de re ad te vt scriberem. Si vllam missionem impetrare potuissem, profecto Duysburgum vsque nunc excurrissem. Sed multis compedibus vinctus retineor. Age vero, verbum intelligenti sat est. Vide quid iam statuere debeas de ea siue cautione siue formula informatae Reformationis, quam concepisti. An quod vnus Caspar impetrare, si vixisset, abs te potuisset, non impetrabit bonus ille Rex Nauarrae, praesertim cum ea, quam dixi, occasio se offerat? Credo equidem eam esse pietatem tuam, vt aliquando non recuses, illam tuam (sicuti vocas) Consultationem consuli et legi a bonis viris, quibus in tanto Reip. motu mandatum est, operam vt dent, ne quid Resp. detrimenti capiat. Non institui pluribus verbis nunc te vrgere, cum res ipsa te satis premat. Responsum itaque tuum expectabo.


page 181, image: s0181

Magdeburgenses primum historiae suae Ecclesiasticae tomum, vt proximis nundinis ab Oporino edatur, miserunt, meque rogarunt vt inspicerem.. Inspexi. Magnam video rerum molem atque syluam. Vereor ne informis materia sit. Certe faciem historiae desidero. Sed mihi tantum non sumo, vt de re tanta iudicare adhuc velim. Fortasse edetur aliquod simul specimen eius commentationis quam in hoc genere informaui. Circumferuntur hic multi libelli famosi, testes intestinorum in Ecclesia et dissidiorum et odiorum, qualia vix in Castris aduersarum acierum ardere puto. Quem das finem Rex magne, laborum? Principes hic quippiam [gap: Greek words] statuere voluerunt, vt certamina illa sopirent. Sed quam medicinam haec vulnera, hi morbi requirant, non ignoras. Opto tibi in ocio Duysburgensi eam valetudinem, quae nobis non praeripiat, quod exillo expectamus. Vale, et amicos


page 182, image: s0182

saluta. Francofurdiae, Calend. April.

Ex animo tuus

BALDVINVS.

CVm haec iam scripsissem, ecce libellus liturgicus cum literis tuis, oportune. Reip. gratulor, iam haec prooemia prodijsse, quae spem nobis faciunt, fore, vt reliqua consequantur. Illos enim, illos, mi Cassander, Commentarios tuos desideramus, quos tu mihi familiariter ostendisti, sed alio iam properanti. Scio, quid obstet quo minus in lucem prodeant. Sed cautio profecto aliqua inueniri posset, vt a bonis legi sine tua fraude possint: qui te non solum narrantem, sed et consulentem et iudicantem audire vellent. Et vero non ignoras id esse necesse in hac tanta et rerum varietate, et iudiciorum infirmitate. Quod scribis de supplicio cuiusdam dibaphi:


page 183, image: s0183

agnosco non fuisse inanem decreti Wormaciensis sanctionem. Si diutius cessas sententiam de ea re dicere, et ciuilia studia, quae me obruunt, aliquid mihi ocij relinquant, breui edentur leges et iudicia veterum Christianorum de coercitione haereticorum. Nam et in Gallia desiderantur. Neque existimare debes exempla antiquitatis, atque adeo eius in hoc genere consensum ab omnibus repudiari propter aduersariam conspirationem nouae factionis, ad terribilem forte dominationem aspirantis: cui certe, si nullus serio se opponat, ecquo mox recidemus? Profecto libertatem vixdum natam indigna seruitus opprimet. Mitto ad te responsionem Philippi ad Staph. quam ille nunc ad me misit, adiunxi et alteram, quae ex nostra Academia prodijt. Vellem quippiam tibi maius nunc mittere possem. Ex Polonia scriptum ad me est, in eam irrupisse Tartaros et Moschouitas, et ingenti strage


page 184, image: s0184

edita, abduxisse triginta millia captiuorum. De classe Turcica et Veneta narrantur multa. Sed quid haec ad te?

Ex animo tuus

BALDVINVS.

XXXVII. Antonius Dei gratia, Nauarrae Rex, D. Bearn, Dux Vindocinensis, etc.

CVm nihil nobis magis in votissit, quam vt religione pura et syncera conseruata seditiones ob eam ortae in hoc regno sedentur, et multa vitia corrigi, integerqueue cultus restitui sine proborum hominum atque doctorum ope et auxilio nequeant: te in Scripturae locis atque in antiquorum voluminibus versatum, vt accepi a multis, tum imprimis a Balduino mihi grato ac probato viro,


page 185, image: s0185

rogatum volui, vt quod laboris impendisti in quaerendis rationibus quibus conciliari dissidentes opiniones (semina nostrorum malorum) possint, his rei Christianae difficultatibus, huicque potissimum regno impertiare. Ad quam rem cum permulta te hortentur, tum maxime tua professio, qua te sacris diuinisque rebus dicasti. Conatus certe et voluntas, vt errata corrigantur, nosque totos ad Dei praescriptum componamus, vt tranquillitati salutari consulatur, mihi non deerit. Tu si huic nostro desiderio tuum studium adiunxeris, nos nec ingratos nec immemores tanti officij offendes, et Dei iussis parebis. Vale, Lutet. Parisiorum, Calend. August.

Tuus

ANTONIVS.

Infra,

SANDRAS.



page 186, image: s0186

XXXVIII. Franc. Balduinus, G. Cassandro S.

EGo vero, mi Cassander, cum Francofordiae tuas accepissem literas, recta profecturus ad te fuissem, si ea tunc resciuissem, quae iam cum in Galliam veni, intellexi. Statim atque in aulam Regis venissem, summi quique proceres qui regio consilio praesunt, familiarissime atque humanissime mecum sunt locuti de constitutione religionis, reformatione Ecclesiae, et partium iam dissidentium quadam conciliatione, huiusque conditione. Et cum vltrocitroque multa dicta essent de media aliqua formula atque adeo forma pacis Ecclesiasticae, serio me rogarunt, ecquem potissimum nouissem arbitrum idoneum ad eam ineundam. Ego (quod aliâs saepe feceram) te nominaui, iisque ostendi, quas tunc forte mecum habebam literas tuas, quas ante triennium vel quadriennium


page 187, image: s0187

ad me sapienter atque temperanter scripseras de triplici consensione, animorum, sententiarum, et rituum siue ceremoniarum. Placuit illis tua distinctio. Sed singulas partes fusius exponi sibi necessarium esse videbatur. Ego spopondi, me ea de re tecum acturum esse, vt rei tantae causa vel te huc pertraherem, vel saltem tuum consilium integrum elicerem. Vides mi Cassander quanta res agatur, et quantus in ea esse possit studiorum tuorum fructus. Vides, quod optare posses, non tua, sed Reip. causa, id nunc tandem quodammodo offerri. Huic occasioni ego te non defuturum esse, plane mihi persuasi, praesertim cum audias, quid petatur. Itaque pluribus verbis tuam pietatem non vrgebo. Sed iterum iterumque petam, ut si venire ipse non possis (quod valde vellem vt posses) saltem ad illos proceres pios, atque inprimis ad Regem Nauarrae perscribas consilium tuum de ratione Ecclesiae constituendae,


page 188, image: s0188

retentis quantum fieri potest antiquitatis Ecclesiasticae legibus, et reliquiis, sicuti scio te Commentarios in eo genere paratos habere, quorum cum aliis communicandorum occasio atque adeo necessitas maior esse non possit. Scito vero eos ingratos non fore qui id abs te petunt. Haec, vt nunc primum in hanc vrbem appuli, festinanter ad te scribo, et prope tumultuarie. Sed verbum intelligenti sat. Cornelium tuum plurimum salutari velim. D. Rhetio scribam, quod illi gratum foreputo, statim atque hîc quaedam propius cognouero. Vale Parisiis, III Calend. Iun.

Fr. BALD. tuus.



page 189, image: s0189

XXXIX. Ferdinandus diuina fauente clementia Electus Romanorum Imperator, Semper Augustus.

DOcte Fidelis, dilecte. Cum nobis eximia tua eruditio, ac singularis pietas, ardentissimumque iuuandae Ecclesiae Catholicae studium magnis laudibus commendatum fuerit, in certam spem venimus: tuam praesentiam et operam nobis in quodam magni momenti negotio ad gloriam Dei Opt. Max. ac salutem et beneficium Regnorum et dominiorum nostrorum, atque vniuersae Germaniae pertinente, quod modo prae manibus habemus, haud vulgari vsui futuram. Ideoque abs te clementer postulamus, vt quamprimum tibi praesentes literae nostrae reddentur, dispositis mox rebus tuis priuatis, non graueris huc ad nos venire: quo ad duos aut tres menses,


page 190, image: s0190

prudentia, consilio, et industria tua vti queamus. Viaticum accepturus C C C Florenorum, cura et opera Ioannis Langij Commissarij nostri Spirae existentis, et si fieri poterit, aliquot libros etiam Theologicos ad hoc seculum nostrum accommodatos tecum adferas. Feceris enim in his rem virtute tua dignam et nobis singulariter gratam, omni erga te benignitate Caesarea recognoscendam. Datum in Ciuitate nostra Vienna die XXII. Maij, Anno Domini 1564. Regnorum nostrorum Rom. XXIV. XXIV. Aliorum XXXIIX.

FERDINANDVS.

Inscriptio literarum.

Docto, nostro et Sacri Imperij Fideli dilecto Georgio Cassandro, Theologo.



page 191, image: s0191

XL. Ferdinando Imperatori Romanorum.

REdditae sunt mihi Maiestatis tuae literae, clementissime Imperator, Duisburgi in Cliuia ad tempus commoranti, vigesima die Iunij per consiliarium Reuerendissimi et illustrissimi Archiepiscopi Coloniensis huc ea de causa missum, ex quibus literis Sacrae tuae Caesareae Maiestatis Clementissimae voluntatem, ac sanctissimum iuuandae Ecclesiae iam miserabiliter afflictae studium libenter intellexi. Atque vtinam huic Maiestatis tuae de me iudicio aliqua ex parte respondere ac voluntati ac mandato parere et obsequi possim: nam quamuis me iuuandae et pacificandae Ecclesiae desiderio et studio flagrare profitear, tamen iis animi dotibus, quas tanti negotij moles requirit, destitutum sentio. Nam si qua est vis ingenij, quae sane est perexigua, eam omnem


page 192, image: s0192

continuus languor et creberrimi morbi cum summo corporis cruciatu coniuncti, auferunt et debilitant, ac omnem studiorum laborem et contentionem prohibent et impediunt. Equidem si quod mihi tempusiam inde ab aliquot annis a morbis et cruciatibus vacuum fuit, id omne cognoscendis huius aetatis controuersiis et fontibus horum dissidiorum inuestigandis, et rationibus, quibus haec tempestas Ecclesiae vtcunque sedari, et grauissima haec dissidia, quibus Ecclesia indies quotidie magis distrahitur et dilaceratur componi, vel certe, ne maior distractio et dilaceratio fiat, occurri possit, conquirendis impendi. Atque id tandem deprehendisse videor, assiduis istis et ociosis rixis rem eo deductam, vt vtraque pars ad extrema deflexerit. Quare neminem de his controuersiis et ratione constituendae Ecclesiae recte iudicare posse, qui non animum ab omni adfectu et studio partium abducat, et aequo


page 193, image: s0193

sinceroqueue animo vnicam Dei veritatem a Christo proditam, et Apostolorum ministerio per vniuersum orbem diffusam, partim literis consignatam, partim antiqua, vniuersali, et perpetua eorum qui Ecclesias post Apostolos gubernandas acceperunt, traditione conseruatam proponat. Quare non alia ratione Ecclesiae hoc tempore consuli et succurri posse video, quam si antiqua illius Ecclesiae sententia et iudicium requiratur, vt ad eius descriptionem et formam, quoad fieri potest, praesens haec Ecclesia, quae ab ea propagata est, instauretur: idque potissimum eius Ecclesiae, quae aetate Constantini floruit, vt in qua praecipue omnes controuersiae de summis religionis nostrae capitibus in conciliis illis grauissimis diligentissime pertractatae et explicatae fuerunt, et Ecclesiae gubernatio, restituta jam plane libertate, optimis et saluberrimis legibus et decretis constituta. Ex qua non modo quid in singulis


page 194, image: s0194

articulis credendum, verum etiam quid in externis ceremoniis obseruandum sit, clarissime perspici potest. Ea demum illius Ecclesiae est auctoritas, vt nullus ei Ecclesiae titulum detrahere ausit. Eoque res iam deuenit, vt vtraque pars adsiduis rixis fatigata, etiam ea quae ad solas scripturas prouocare solet, ad eius iudicium et arbitrium appellarit, et in eius sententiam quasi compromiserit. Sed hic prolixior esse nolo, cum tua Caesarea Maiest. doctissimorum, grauissimorum, prudentissimorum, et religiosissimorum virorum copia abundet, qui haec omnia longe melius explorata, et perspecta habent, vt nesciam quis meus vsus inter tantos viros esse possit. Si quid tamen ad tantam rem, quam tua Maiestas sancte pieque molitur, ex mea tenuitate conferre possim, id quidem libentissime in gratiam Catholicae Ecclesiae, cui, vt debeo, vehementer adficior, sum facturus. Sed ea est corpusculi huius imbecillitas, vt


page 195, image: s0195

tam longam profectionem absque certo vitae periculo suscipere non possim, cum facillima de causa, et ob leuissimam offensionem in acerbissimos arthritidis dolores incidam, qui ter vel quater in anno recurrentes, magnam anni partem in lecto me detinent, et ad omnem animi et corporis functionem inutilem reddunt. Id quod Reuerendissimo et Illustrissimo Archiepiscopo Coloniensi satis cognitum est. Quare rogo Clement. tuam, Inuictissime Imperator, vt hanc iustissimam meam excusationem in optimam partem accipiat. Interim tamen si quid absens ad eam rem vel scribendo, vel cum aliquo erudito et pio viro, qui ea ad Maiestat. T. referat, conferendo praestare possum, nullum laborem, quod in me erit, sum detrectaturus. Deum vnicum pacis auctorem ex intimis animi affectibus rogo, vt Maiest. T. incolumem conseruet, et tam pium institutum Spiritus sui fauore prosequatur,


page 196, image: s0196

eruditissimisque et optimis viris, qui T. Maiest. a consiliis sunt, vera rectaqueue iuuandae et constituendae Ecclesiae consilia inspiret. XIIX Iulij, Anno 1564.

Fideliss.

GEORGIVS. CASSAND. Theologus.

XLI. Ferdinandus diuina fauente Clementia Electus Romanorum Imperator, semper Augustus.

HOnorabilis fidelis nobis dilecte. Accepimus literas tuas Duisburgi die XXVIII, Iunij datas, quibus te excusas, quod propter aduersam valetudinem, qua te maiorem anni partem in lecto detineri ostendis, non possis, sicuti nos summopere cupiebamus, hoc tempore ad nos venire. Id quod nobis valde moleste accidit, cum propter magnitudinem


page 197, image: s0197

negotij, in quo tua decreuimusvti opera, tum etiam, quod pro ea benignitate, qua te complectimur, dolemus, te, virum, cuius pietas, doctrina et ardentissimum iuuandae Reip. studium nobis summopere commendatum est, morbo impediri, quo minus desiderio tuo iuuandae et pacificandae valeas in hac parte satisfacere. Itaque haud grauatim acquiescimus humili et nimis necessariae excusationi tuae, qua vtique vellemus tibi non fuisse opus. Cum vero nobis in hac re absens quoque possis et velis inseruire, vel scribendo, vel cum aliquo erudito et pio viro, qui ea ad nos referat conferendo, nos id ipsum benigno abs te animo suscepimus. Si quidem illud etiam futurum nobis est gratum, si quod hic fieri volebamus, domi tuae conficias, licet fortassis praesentia tua ad rem bene gerendam plurimum momenti allatura fuisset. Est autem illud, quod a te requirimus eiusmodi: Recordamur


page 198, image: s0198

nimirum super Articulis Augustanae Confessionis, quae a nonnullis sacris Romani Imperij Electoribus, Principibus, et Statibus, Divo fratri nostro praeclarissimae memoriae Imperatori Carolo V. anno millesimo quingentesimo trigesimo exhibita fuit, vna cum Apologia eiusdem Confessionis, concordiae et vnitatis sarciendae gratia, ante hac in S. Romano Imperio diuersis locis et temporibus saepius Conuentus, Colloquia, et Tractatus institutos fuisse, et vtcunque tales Conuentus et Tractatus non omnino sint sortiti plenum et optatum effectum, interdum tamen inter colloquentes seu disputantes de nonnullis Articulis non postremis quadantenus conuenisse, reliquorum vero qui adhuc sunt in controuersia non vsque adeo. magnum esse numerum, nobisque a multis pijs, doctis, Catholicis, et modestis viris, non exiguam spem factam fuisse, recuperandae vnitatis et concordiae in Ecclesia, nec non conciliandorum


page 199, image: s0199

animorum, qui nunc perniciosissima diffidentia et simultate ob Religionis differentiam distracti sunt, si manifesti illi abusus qui hisce nouissimis et calamitosissimis temporibus in Ecclesiam Catholicam irrepserunt, expurgarentur, et e medio tollerentur, et quae dam quae magis sunt positiui Iuris, quam diuini, concederentur, ac praeterea quaedam disputationes nimis subtiles et abstrusa quarum cognitio, cum excedat captum rudis populi, non videtur vsque adeo illa ad salutem esse necessaria, ad alia feliciora tempora reij cerentur, modo in caeteris, quae ad fidem et mores ac intellectum et vsum Sacramentorum et ceremoniarum pertinent, probe institueretur. Cum igitur vt Imperatori Catholico, pro ratione diuinitus nebis commissi muneris incumbat, sedulo curare, vt fideles subditi nostri ex errorum et haeresium laqueis, quibus miserrimum in modum sunt irretiti, diuina benignitate eripiantur,


page 200, image: s0200

nosqueue censeamus omnem nobis mouendum esse lapidem, vt tandem huiusce pij voti nostri compotes reddamur. Cupimus proinde abs te compilari primo quoque tempore Summarium quoddam doctrinae Catholicae, in quo praeter antiqua et indubitata dogmata fidei Catholicae in confessione Augustana comprehensa, quae semper fuerunt extra controuersiam posita, imprimis explicentur illi omnes Articuli dictae Augustanae Confessionis, qui vel iam hinc inde inter eruditos vtriusque partis ad concordiam sunt deducti, vel pro constituenda vnitate et quiete adhuc possunt salua veritate Catholica concedi et indulgeri: adductis praeterea rationibus breuibus et substantialibus, cur in reliquis, qui forte supererunt, Ecclesia Catholica cedere non possit. Deinde colligantur illi quoque Articuli, qui nunc quidem ab iis qui Augustanam Confessionem profitentur, contra religionem Catholicam


page 201, image: s0201

vocantur in controversiam, quibus tamen ipsa Confessio Augustana saltem expresse non contradicit, vel quos etiam ex parte approbat. Postremo recitentur etiam succincte aliae quaedam opiniones partim reprobatae, partim etiam fanaticae, quarum nonnullae quidem ante editam Augustanam Confessionem, multo maior vero pars ab eo tempore citra orbem Christianum inuasere, quae nec ipsi Confessioni Augustanae, multo minus Catholicae Religioni congruunt. Ita vt tale Summarium sit quasi methodus quaedam, ad quam Parochi omnes et Concionatores in Regnis atque Prouinciis nostris existentes, doctrinam suam tanquam ad regulam dirigant atque accommodent, adeoque probatam et sanam doctrinam ab adulterina et perniciosa internoscere atque distinguere, et quid ipsis tam in praedicatione populi Dei, quam in administratione Sacramentorum, ac


page 202, image: s0202

reliquis Ceremoniis Ecclesiasticis tenendum vel fugiendum sit, clare discernere possint. Quae Methodus quo plausibilior erit, et quo longius fuerit a contentione remota, eo gratiorem et vtiliorem quoque futuram diffidendum non est. Desideramus autem, vt hoc opus absque omni mora in Dei nomine aggrediaris, et perfectum ilico ad nos transmittas: ita namque extrema postulat Regnorum ac Dominiorum nostrorum necessitas: neque dubites, hunc tam insignem laborem Deo, cuius res agitur, acceptum fore, quem nos sane erga te Caesarea nostra beneficentia recognoscemus.

Nunc vero iussimus tibi a Commissario nostro Spirae existente Georgio Langio numerari centum florenos, quos ab eo accipies, gratiam nostram de caetero quoque expectaturus. Datum in Ciuitate nostra Vienna. Die XV Iulij, Anno Domini M. D. LXIV. Regnorum


page 203, image: s0203

nostrorum Romani XXXIV. Aliotum vero XXXIIX.

FERDINANDVS.

Ad mandatum Sacrae Caesar. Maiest. proprium.

Tuus

IO. BAP. WEBER. M. SINGKHMOSEN. Inscriptio.

Honorabili Docto nostro et Sacri Imperij Fideli Dilecto Georgio Cassandro Theologo.

XLII. Maximilianus II. Dei gratia, Electus Rom. Imp. semper August.

HOnorabilis, docte, fidelis, nobis dilecte. Quae faelicissimae memoriae S. Caesarei Maiest. Dominus ac Pater noster colendissimus, interlocutore venerabili Frederico


page 204, image: s0204

Archiepiscopo Coloniensi S. Rom. Imperij Principe Electore, Principe nostro charissimo vsus, atque nos ipsi etiam abs te in componendo corpore quodam syncerae doctrinae ad ipsam antiquitatem verae Catholicae fidei propius accedente, quod tamen (quatenus hac ipsa Catholica religione salua fieri potest) ordine et sensu cum Confessione Augustana conueniat, et aliis nonnullis concordiae in Ecclesiam Christianam reducendae seruientibus, elucubranda, perbenigne iamdudum petieramus: Ea cum tu, pro pio et ardenti tuo veteri in Remp. Christianam studio, libenter te suscipere sis iam antea nobis attestatus; equidem nihil iam plane ambigimus, quin in opere tam sancto tamque necessario quamprimum prosequendo omni sedulitate, cura, et vigilantia totus iam sponte verseris. Veruntamen cum et res ipsa magis ac magis nunc vrgeat, ac proinde nobis quoque summae curae sit, eiusmodi opus


page 205, image: s0205

primo quoque tempore perfectum et absolutum habere: iterato te quam clementer adhortamur, vt, si vlla ratione fieri potest, de illo in mensem vsque Octobrem absoluendo vnice labores atque inuigiles. Augebit meritum hoc de Repub. tuum maximopere ipsa opitulandi maturitas, et nobis ex eo prior in te benignitas maiorem in modum accrescet, quâ in tuum aliquando non leue commodum, quam grata ista tua nobis fuerit opera, egregie tibi declarabimus. Datum in Ciuitate nostra Vienna Austriae, XXVI die mensis Aug. Anno M. D. LXIV. Regnorum nostrorum Rom. II. Hungarici I. Bohemici vero XVI.

MAXIMILIANVS.

Ad mandatum S. Caes. Maiest. proprium.

Infra,

I. SCHWANBACHK.



page 206, image: s0206

XLIII. Alia.

HOnorabilis, docte, fidelis, nobis dilecte. Expectamus etiamnum percupide abs te opus illud Religionis negotium attinens, quod tibi conscribendum iampridem demandauimus, et quae tandem morae causa subsit, quod id non solum ad nos non mittas, sed etiam de eo quid saltem succedat nequaquam adhuc nobis significes, valde miramur: Quando igitur res eiusmodi est, quae nobis indies magis curae sit ac sollicitudini, quamque proinde diutius differri incommode plane ferimus, sane te his etiam iterato hortatum clementer volumus, ne expectatione tanta nos porro distineas, sed si non totum iam potes absolutum, saltem quantamcunque paratam habes operis partem, subito hisce acceptis per singularem nuntium nostris sumptibus Spiram, egregio, fideli, nobis dilecto Georgio Langio,


page 207, image: s0207

cui haec atque alia, quae deinceps huc missurus es, ad nos transmittendi curam dedimus, perferendam committas, ac praeterea in reliquo etiam operis perficiendo, quacunque potes maturatione et sedulitate insudes atque inuigiles, vt et ipsum eâdem ratione ad Nos tandem transferatur. Ea autem in re quo expeditiorem te senserimus, eo gratior nobis futurus est labor et opera tua, quam sane tam necessaria praesertim in re, et a nobis tantopere exoptata, longius in te desideratum iri, minime arbitramur. Neque Nos eiusmodi tuum erga Nos obsequendi studium, benignitate nostra irrernuneratum vnquam abire patiemur. Datum in Ciuitate nostra Vienna Austriae, XVI mensis Decembr. An. MDLXIV. Regnorum nostrorum Roman. III. Hungar. II. Bohemici vero XVI.

MAXIMILIAN.

Ad mandatum S. Caes. M. proprium. Infra. SCHWANBACHK.



page 208, image: s0208

XLIV. Maximilianus II. Dei gratia, Electus Romanor. Imperator, semper Augustus.

HOnorabilis, Docte, fidelis, nobis dilecte. Allatum est ad nos peroportune opus abs te nostro iussu conscriptum, quod sane lectum ejusmodi deprehendimus, vt leuem istam in transmittendo moram vel te tacente ipsum satis superque excuset, ac proinde tam accuratam et obsequii plenam purgationem, qua tu apud nos vteris, plane non exegerit. Sunt enim in illo adeousque mature omnia, et iudicio, grauitate, et prudentia elimata, vt non expectationem saltem nostram abunde compensent, sed et nobis iam iis de rebus tractationem feliciter suscipientibus et optatissimum et magnopere profuturum obtingat. Tuum igitur in hoc studium, et opera cum Reipub. toti Christianae tum nobis imprimis eam desiderantibus tam


page 209, image: s0209

gnauiter et impigre nauata, praeter quam quod ipsa sui satis abundans sit futurum praemium, a nobis certe singulari insuper benignitate semper recoletur. Et nunc quidem clementis saltem eiusmodi nostri erga te animi significationi, vltra priores centum aureos, alios tibi ducentos Spirae destinauimus, quos tu a familiari, fideli, nobis dilecto Ioan. Langio, vbi libuerit, tibi numerandos repetes, de caetero, de nostra clementia optima quaeque tibi pollicens. Datae in Ciuitate nostra Vienna Austriae, die vigesima prima mensis Februarij, Anno post Christum natum sexagesimo quinto. Regnorum nostrorum Romani III. Hungariae II. Bohem. XVII.

Tuus MAXIMILIANVS.



page 210, image: s0210

XLV. Imperatori Caes. Maximiliano Augusto, Domino suo clernentissimo.

QVo tempore, literae tuae Caes. Maiest. mihi Duisburgi Cliuorum per Consiliarium reuerendiss. et illustriss. Archiepisc. Coloniensis reddebantur, quod fuit pridie ascensionis Dominicae, ego Xanthis quatuor miliaribus dissito oppido, huc deportatus, grauiter, vt fere semper, aegrotabam: et metuo ne morbus aggrauescat. Ea enim modo, ita Deo inscrutabili suo, sed tamen iustissimo iudicio disponente, valetudinis meae perpetua conditio est, vt singulis pene mensibus vel post hebdomadas sex articularis paroxysmus me inuadat, in lectum prosternat, et, praeterquam, quod diris cruciatibus hoc tenerrimum corpusculum affligat, etiam alios morbos, vt febrem, inappetentiam, etc.


page 211, image: s0211

secum trahat, ita vt etiam cessantibus acerbioribus illis doloribus, semper tamen etiam medio interuallo manus et pedes ita infestentur, vt officium suum praestare nequeant, nec ego pedibus insistere, nec manibus aliquid contrectare commode possim. Adhaec, vix vllum est vnquam interuallum, quod a morbis immune sit. nam aut ventris tormina, aut stomachi nausea, aut capitis dolor, aut catarrhorum defluuia tum in malas et dentes, tum etiam particulares in reliqua inferiora membra, vt collum, humeros, manus, coxas, genua, plantas, etc. arthritici influxus, hoc infirmissimum, ac prorsus exhaustum corpusculum exercent: adde, quod aeris mutatio, aut victus varietas facillime hanc valetudinem, et grauissime offendat. Ex quibus omnibus T. Caes. Maiest. facile colligere et perspicere potest, prorsus esse [gap: Greek words], vt tanti itineris laborem conficiam. Nihil mihi certe sub omni coelo optatius


page 212, image: s0212

esset, quam vt possim in hoc tam pio instituo, T. Caes. Maiest. religiosiss. voluntati et desiderio obsequi. Sed videt T. Caes. Maiest. me diuinitus prohiberi, neque enim sine certissimo vitae periculo hoc iter ingredi possum: quum si quando mihi Colonia vel Bonnam, vel in Cliuiam vicinam proficiscendum sit, id citra grauem valetudinis offensionem nunquam fiat. Qui cum nostrae valetudinis status sit, nemo est qui me nouit, qui quamuis Reipubl. et Ecclesiae causa, vt existimant, id optaret: tamen huius profectionis auctor mihi esse ausit. Fatentur enim id sine certo exitio fieri non posse: quod si fiat, nullum prorsus vsum T. Caes. M. et Ecclesiae Christi praestare possim. Atque haec ipsa valetudinis extrema afflictio tanta est, vt in posterum vix meditandi, conferendi, scribendi, facultas concedatur: si quid tamen concederetur, libenter huic tam pio instituto impenderem: sed ego mihi conscius sum quam exiguae mihi


page 213, image: s0213

dotes et facultatos sint, quae tam arduo negotio pares esse possint. Ac video T. Caes. Maiest. non deesse viros doctissimos, prudentiss. religiosiss. qui hoc longe melius, et cumulatius praestare possint. Hoc tantum optandum, vt Deus hominum animos affectibus humanis exutos ad synceram Ecclesiae pacem inclinet: neque enim hodie recta consilia desunt, sed homines desunt, qui rectis consiliis obsequantur. De T. autem Caes. Maiest. non dubito, quin Deus eam ita gubernaturus et moderaturus sit, vt in neutrum extremum se abduci, neque in dextram aut sinistram se impelli patiatur, sed ad mediam et regiam viam ingrediendam directurus sit. Haec autem via quaenam sit, indicat Hieremias. Haec dicit Dominus, state super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea, et inuenietis refrigerium animabus vestris. Rogo itaque atque obsecro T. Caes. Maiest. vt hanc excusationem


page 214, image: s0214

a necessitate et Dei voluntate ductam, qua nulla iustior esse potest, in optimam partem accipiat, meque in omnibus, quantum diuinitus licet ad obsequium T. Caes. Maiest. exhibendum paratum esse sciat, nihilque mihi dolere grauius, quam quod in hoc sanctiss. negotio, T. Caes. Maiest. desiderio obsecundare non possim, vt libenter velim. Dictatum Duisburgi, e lectulo doloris, ipso die Ascensionis Dominicae. An. 1565.

Fideliss. G. CASSANDER. Theologus.

XLVI. Maximilianus II. Dei gratia, Electus Romanor. Imperator, semper Augustus.

HOnorabilis noster, et S. Rom. Imperij fidelis, dilecte. Constantem illam et synceram animi tui


page 215, image: s0215

ad rem Christianam studio tuo, et labore indefatigabili iuuandam propensionem iam antea probe cognitam, literaetuae, Cal. Aprilis ad Nos datae praeclare nobis denuo comprobarunt; cum praesertim tantopere doleas et temporis breuitate exclusum te, et valetudine non satis commoda praepeditum, ea qua maxime voluisses animi intentione et sedulitate operi tanti momenti reuidendo accuratius et examinando diutius incumbere non potuisse: quod multa interea relegenti illud, et in varia scripta incidenti occurrerint, quae partim certis locis percommode adijcere, partim aptius distinguere et dilucidius explicare licuisset. Veruntamen, non est quod quidquam de hoc porro sollicitum te teneat, cuius opera hoc quidem tempore ita plane nobis satisfecit, vt vix quicquam gratius oportuniusve ad institutum nostrum abste nobis obtingere potuit. Caeterum de te pro ardenti tuo ad rem tam piam


page 216, image: s0216

prosequendam desiderio, quicquid porro confidenter cum nonnullis doctis conferendo et interloquendo aut etiam scriptis communicando abs te praestari potest, non minus alacriter quam quidem corporis tui feret imbecillitas, suscepturo, a Nostro et S. Rom. Imperij Principe Electore, Archiepiscopo Coloniensi spem nobis non dubiam datam libenter quoque et desiderato accepimus. Siquidem id ad negocium nostrum plurimum contulerit, et ad multa alia, quae in posterum forte occurrent facilius discutienda apprime commodum fuerit et necessarium. Quare, hoc vnice te quam benignissime nunc adhortamur, vt tam explendi commodius istius piissimi voti tui pro vniuersali Christianitatis commodo propagando suscepti: quam nobis obsequendi et gratificandi studij continui gratia, ad nos ipse quamprimum venias. Supersunt enim paucula quaedam ex iis quae in opere tuo tractantur capitibus,


page 217, image: s0217

quae sufficienter per literas tractari inter nos incommode possunt, adeoque non nisi coram, tam per Theologos, et consiliarios, caeterosque nonnullos doctos nostros copiosius communicata et collata, et ipsi etiam oretenus conferre tecum summopere cupiamus. Neque apud nos dubium vllum iam est, hac maxime ratione id nos tandem aliqua ex parte assequuturos esse, quo tu animos Principum omnium a Deo inclinari exoptas, hoc est, vt Euangelica veritas sepositis odiis, calumniis, rixis, et partium studiis, synceris animis cognoscatur, apprehendatur, et errores et abusus, qui temporum progressu et malitia hominum accesserunt, veris rationibus corrigendi suscipiantur. Quae cum ita sint, et hoc solo itinere tantum te Reip. Christianae in seruiturum intelligas, equidem confidimus plane, te haud grauate in eo nobis esse obsecundaturum. At ne quicquam eorum, quae quidem infirmiori corpori tuo


page 218, image: s0218

per iter commodissime seruiant, tibi desit: Nos sane, praeter quod ipsum hoc anni tempus mitius et senibus inualidisque lenius et amabilius, tibi peregrinanti maxime conducet, et totum pene iter secundo et aduerso flumine aduehendus placidissime conficere possis: mandabimus insuper fideli, nobis dilecto, Georgio Langio, qui et viaticum abunde tibi nostro iussu suppeditabit: cura etiam Episcopo Spirensi Principi deuoto nobis dilecto tui commissa, vt de lectica tibi accurate prouideat, qua Vlmam vsque (quod iter est plerunque quatuor dierum) commodissime veharis. Vbi deinde per Erasmum Rancbschnabel ciuem Vlmensem (cuius etiam hospitio vteris) nauem tibi bene instructam, quae te ad hanc vsque vrbem expeditissime deferat, conduci iubebimus. Scripsimus autem et Electori praefato Coloniensi de necessariis omnibus tibi ex Colonia Spiram vsque nauiganti suppeditandis. Quo in


page 219, image: s0219

itinere deuoti nostri, et S. Rom. Imperij Principes, Electores Moguntinensis, et Treuerensis Archiepiscopi, ad te iuuandum et condigne tractandum, quaespectant, benigne liberaliterque mandabunt. Siquidem id eorum dilectiones, iam ante annum quoque nobis omnino esse curaturas pollicitae sunt, si quando ad ipsas venire te contingat. Maturari autem quanto ocyus potest profectionem abs te, vel hoc nomine omnino vellemus, vt clementiori adhuc coelo rediens quoque vti possis. Et sane quo citius nobis adfueris, eo gratius futurum obsequium in hoc tuum benignius a Nobis agnoscetur, quemadmodum te facturum nos quidem nihil porro ambigimus, expectaturi breui aduentum tuum. De quo tu, Spiram vt primum appuleris, per literas nos mature admonebis, vt hic quoque hospitium tibi designari in tempore iubeamus. Officium autem et operam omnem hac in re nobis impensam ea benignitate


page 220, image: s0220

et liberalitate semper recolemus, vt praeter vera illa iuuati abs te instituti huius nostri Christianissimi et aeterna praemia, a nobis quoque laborem eiusmodi tuum omnem cumulatissime compensatum sentias, de caetero magis ac magis clementiam tibi nostram demeriturus. Datum in Ciuitate nostra Vienna Austriae, VIII mensis Maij. Anno MDLXV. Regnorum nostrorum Rom. III. Hungarici II. Bohemici vero XVII.

MAXIMILIANVS.

Ad mandatum S. Caes. Maiestatis proprium.

Infra.

I. SCHWANBACHK.

Post scripta.

QVia S. Caes. Maiestas, etc. intelligit, Electorem Coloniensem percupere, operis tui ad Caes. Maiestatem


page 221, image: s0221

missi inspiciendi copiam sibi fieri, equidem sua Maiestas, vt in eo illius Dilectioni morem geras clementer annuit. Datum, vt in literis, etc.

MAXIMILIAN.

Ad mandatum S. Caes. Maiest. proprium.

Infra.

I. SCHWANBACHK.

XLVII. Amplissimo et Clarissimo viro D. Ioachimo Hoppero, Regiae Maiestati Hispaniarum a secretis consilijs.

ACcepi his diebus Clariss. vir literas a D. Guilhelmo Lindano, quem ante intellexeram aduersus libellum de officio pij viri aliquid esse commentatum. Sed, vt verum fatear, tale quale his literis continetur,


page 222, image: s0222

a viro tam erudito, vt ex eiusscriptis apparet, et humano, vt a nonnullis predicatur, minime omnium expectabam. Verum vt iudicium tibi integrum relinquam, literas ipsius vna cum nostro ad illas responso ad T. Excellentiam mitto, et fidei tuae iam olim mihi perspectae committo, obsecrans te, et tuam priuatim conscientiam obtestans, vt tantum tuis istis grauissimis negotiis temporis subtrahas, quantum huic causae cognoscendae sufficiat. Confido enim neminem fore paulo modo aequiorem, et praesentem temporis statum prudenter considerantem, qui, si libellum ipsum, reum, eiusque defensionem sinceriore et candidiore animo inspiciat, et expendat, et capita accusationis cum ipsis locis vnde accusatio ducta est, attentius paulo conferat, non iniquius et durius accusationem istam institutam esse pronuntiet. Quod quamuis ex responso nostro satis appareat, exempli tamen causa, vnum hic locum


page 223, image: s0223

adiungam. Obijcitur libelli auctori quod doceat non metuendam excommunicationem etiam a potentiore, et gubernationem obtinente parte, ob Euangelicorum dogma inflictam, modo in fundamento fidei, et charitatis perstent immoti, charitatis vinculum obtinentes, etc. Quid vero hic aliud dicitur, quam eos qui re ipsa et conscientia propria a Christo capite, et ab eius corpore, quod est ecclesia, separati non sunt, externa quacunque excommuni cationis sententia, in diuino iudicio non teneri. Tales autem esse non paucos, qui in hoc libello describuntur, qui pio sinceroque animo Deum colentes, Christo capiti sincera fide, et membris eius Christiana charitate cohaerent: et hanc miserabilem dilacerationem deplorant, et omnibus votis pacem et conciliationem desiderant. Hos verisimile est cum Christi sponsi et capitis ecclesiae iudicio non damnentur, neque ecclesiam sponsi et capitis sui iudicium


page 224, image: s0224

sequentem damnare velle, et cum propriae conscientiae iudicio non damnentur, neque etiam huiusmodi sententia excommunicationis laedi posse, vt quae in peruersos tantum, obstinatos, et contumaces, Christumque et eius ecclesiam pertinaciter contemnentes, et reuera a Christi et ecclesiae eius societate diuulsos vim suam exerceat. Recte enim mihi Ecclesia Leodiensis aduersus epistolam Paschalis secundi, qua Robertum Flandriae Comitem ad persequendam et vastandam Ecclesiam Leodiensem proposita peccatorum remissione inuitat, respondisse videtur, Neminem laedi posse ab alio, nisi prius laedatur a semetipso. Et Augustinus ad clerum Hipponensem. Quid obest, inquit, homini, quod ex illa tabula vult eum delere humana ignorantia, si de libro viuentium non deleat iniqua conscientia sua. Idem in Psalmum 23. Inter iustum, inquit, iudicem et conscientiam tuam noli timere, nisi causam


page 225, image: s0225

tuam. An non libellus aperte loquitur se non de omnibus, qui in illo Euangelicorum appellato coetu versantur, sed de huiusmo di tantum placidis, quietis, synceris hominibus loqui, quos fatetur numero pauciores videri, cum plerique eorum, qui Euangelici vocantur, eum coetum qui a Catholica et Romana ecclesia denominatur, prorsus aspernentur, omnemque eius communionem defugiant, nec vt membrum eiusdem corporis amore et misericordia prosequitur, sed vt Sathanae et Antichristi corpus abominentur? Annon aperte loquitur, vehementer id illi dolere, et eos qui huiusmodi sunt, a schismatis nota eximere non posse? An non subijcit, se de iis tantummodo sermonem habere, quibus haec acerbitas minime placeat, quique cum a reliqui corporis societate reiecti ac pulsi videantur, societatem tamen et communionem omnem Christianam cum toto corpore quam late patet, animo et voluntate colant?


page 226, image: s0226

vbi est igitur hic ille venenatus, et a Sathana inflammatus aculeus? Neque hic quicquam sententiae illi Christi contrarium dicitur, Si ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus: id enim de improbis et nocentibus hominibus dictum est, qui fraternam admonitionem, et Ecclesiae, post legitimam conuictionem, sententiam, superbe contemnentes, in sua peruicaci malignitate persistunt, nec ad mites istos et pacificos de quibus libellus loquitur torqueri posse arbitror. Atque ex his, vir prudentiss. facile caetera iudicabis. Cum autem in eadem fere causa versari videantur, qui in Graecia et Oriente Christi nomen profitentur, non possum apud T. Excellent. praeterire iudicium Clariss. viri Bartholemaei a Salingniaco, sedis Apostolicae Protonotarij, Ordinis equestris militis, ac vtriusque iuris professoris, qui Orientem diligenter perlustrauit, ex libello eius, qui de itinerario terrae


page 227, image: s0227

sanctae anno M. D. vigesimo secundo, Lutetiae expressus in lucem prodijt. Incolunt, inquit Cyprum maxima ex parte Graeci Christiani, tametsi in multis ceremoniis differant a ritu Romanae Ecclesiae, nec ideo tamen damnandi sunt, nisi credamus fatue hominum salutem consistere in ceremonijs, aut magis fatue, extra Romam neminem posse saluari, etc. Ab hoc non admodum discrepat sententia fratris Brocardi Franciscani in descriptione terrae sanctae. Quos, inquit, nos damnatos iudicamus haereticos, vt sunt Nestoriani, Iacobitae, Maranitae, Georgiani, ego plerunquo inueni bonos, et simplices esse homines sincere erga Deum et homines viuentes, etc. Sed haec obiter, vt intelligas etiam superioribus annis non defuisse e Catholicis prudentes et graues viros, qui a rigidiore hac Theologorum sententia, qui Christi Ecclesiam Romanis finibus metiri videntur, dissenserint. Caeterum, vt ad rem redeamus, non


page 228, image: s0228

ignorabam quidem, quod et libellus non praetermisit, hanc esse indignissimam et deplorandam pacificatorum conditionem, vt quum se inter pugnantes medios interponunt, vtrimque plagas accipiant. Verum ab hac parte, tam graues et indignas plagas non expectabam. Certe haec res studia nostra conciliandae paci instituta tantum non restinxit, et pacis concordiaeque in Ecclesia spem propemodum omnem excussit. Nam si huiusmodi duriores sententiae valeant, nihil pacificationi loci relictum video. Et quis non animum abijciat, cum pios suos conatus tam sinistre et indigne accipi et exagitari videat? Quid enim indignius et iniquius, quam modestas admoniriones, sycophantias sanguinarias, blasphemias, infandas contumelias, venenatos, et a Sathana inflammatos aculeos appellare, et amicas ad societatem Christi corporis et Christianam concordiam inuitationes, pestilentes adulationes, et bis proditoris


page 229, image: s0229

pacis intercessiones vocare. Quate videat Tua prudentia, an expediat hoc tempore huiusmodi scripta publicari, (nam intelligo aduersus eundem libellum scriptum Theophili titulo esse paratum) et, an non potius honesta ratione auctor admonendus et inducendus sit, vt vel prorsus ab editione, vel certe ab huiusmodi acerbiore insectatione temperet. Caeterum haec omnia tuae fidei (vt dixi) committo, et prudentiae permitto, ac de humanitate tua optime confido. Non audeo te durius promissi nobis libelli interpellare, sed tamen vt fidem aliquando liberes rogare non desinam. Vale, et nos quod facis ama.

Tuus

GEORG. CASSANDER.



page 230, image: s0230

XLVIII. Doctissimo atque ornatiss. viro D. Georgio Cassandro, domino suo honorando. Coloniae. S. D.

DOlet optime Cassander, et quidem vehementer dolet, eam fuisse tarditatem meam in respondendo, vt te iterato scribere, et me officij admonere oportuerit: sed tu, qua es aequitate, causam credo ipse satis perspicis, pondus scilicet negotiorum, cui et accessit profectio Hollandica, a qua, post diutinam absentiam huc Antuerpiam reuersus, haec raptim exaraui: dico raptim, quoniam et hic negotium fuit, quod in septimum vsque diem me detinuit, Vtigitur ad literas tuas reuertar, postulas, vt antequam D. Lindano responsionem tuam mittas, ad eam epistolam quam nuper ad te dedit, arbitrium ego meum interponam, quid de vtroque (nam vtriusque exempla


page 231, image: s0231

ad me misisti) videatur. Videris sane mihi onus imponere Aethna grauius, ac maxime quidem si Iurisconsultum, non autem Theologum me esse memineris. Accedit amicitia, quae mihi cum vtroque vestrum est, quae, vti me iudicem aut etiam arbitrum honorarium inter vos constituam, non patitur: sed si quâ vos concordare, nam inter bonos bene agier, et discrepantes in speciem sententias conciliare queam, hoc tibi persuade, me nullam partem studij officijque praetermissurum. Omnino autem ad rem pertinere videtur, vt quid in hoc negotio actum sit intelligas, quod breuiter tibi strictimque commemorabo. Menses sunt tres plus minus, quod aliis de rebus Bruxellam veniens D. Lindanus, quandam suam lucubratiunculam mihi communicauit, quam Theophilus, siue Examen libelli de officio pij viri inscripsit. Eam vt accepi, auide continuo percurri. Inueni libellum, quantum


page 232, image: s0232

quidem mihi iudicij est, nec ineleganter nec indocte conscriptum. Vnum non placuit, nimia in reprehendendo acerbitas, et verborum nonnunquam potius quam rerum exagitatio. Sed suspicans non tam vero iudicio ita me putare, quam quod natura leni sum et facili, et fugitans tumultuum, et ob id mihi diffidens, communicauirem cum alijs duobus Lindani et meis amicis, quos suprascriptam lucubratiunculam quoque perlegisse sciebam. His, idem quod mihi visum est, nec ex re fore Ecclesiae Christianae, si ita in lucem proferretur. Itaque, vt apud alios maiores eius rei forte mentio incidit, et illis placuit, nequaquam irritandos aut exulcerandos esse eos, qui rem Catholicam quoquo modo iuuare, et paci ac concordiae studere videntur. Quod audiens, retuli ea de re ad D. Lindanum, hortatusque sum, vt si quid esset in eo libello quod offenderet, super eo perliteras potius, priuatim, et amice, quam


page 233, image: s0233

scriptis publice libellis, cum authore communicaret, fortasse re bene intellecta, fore, vt facile conueniat, et vel vnus sententia desistat, vel alter se aliter verba, quam dicta sunt, accepisse, intelligat. His igitur monitis ille parens, vt est sane vir bonus, literas ad te dedit, in quibus si quid reperis fortasse vehementius aut acerbius dictum, rogatum te velim, vt pro tua solita modestia prope singulari, minus grauate id feras: dabo enim operam, vt vbi responsum tuum acceperit, quod nunc hic agens summo desiderio expectat, non solum mitior fiat, verum etiam tibi ac rarionibus tuis, quoad eius fieri queat, se accommodet. Vt enim illum ego noui, nihil aliud quaerit, quam quod verum et rectum, et cum Catholica religione coniunctum est, quod quidem quoniam et tibi propositam esse existimo, planeque mihi persuadeo; non video quomodo non facile inter vos conuenire queat: tametsi verbis


page 234, image: s0234

nonnihil videamini prima fronte dissidere. Ac maxime quidem, si communis aliquis vtriusque amicus se medium interponat, qui et vehementius dicta (nam nulla disputatio sine acrimonia est) mitiget, et aliter quam dicta sunt accepta, declaret, nec quidquam omittat, quod ad vos conciliandos, et rem Catholicam iuuandam, quae omni scelere hoc tempore laceratur, quoquo modo pertinere possit. Quod de meis commentatiunculis, tam frequenter instanterque me admones: nae aut tu nimis acerbus es creditor, aut ego debitor nimis delicatus. Tu nimis acerbus, si occupationes meas spectes, quibus vel huius tantulae epistolae tempus vix potui eripere, tantum abest, vt ad commentandum multum otij concedatur. Ego nimis delicatus, si tuum desiderium respiciam, quod nullam moram admittere videtur. Plane vt vtrique satisfiat, cogitaui, ecquid delegatione, quando solutione non possum,


page 235, image: s0235

animum tibi explere queam, et alterius commentarium, qui eiusdem argumenti sit, in mei locum ad te mittam, quem vbi videris, curabo enim describendum, significabis, ecquid me liberes, nec ne. Cornelium nostrum, quia tibi alter ipse est, non aliter puto salutandum, quam vt vtrique vestrum literae hae sint communes. Metellum autem doctissimum atque amicissimum hominem, quam poteris et officiosissime, et verbis quam amplissimis a me resalutabis. Cura optime Cassander, vt valeas. Arnoldo Birckmanno nostro plurimam salutem. Antuerpiae, XIX Maij, M. D. LXIII.

T. d. addictissimus

IOACH. HOPPERVS.



page 236, image: s0236

XLIX. Eximio et venerando Domino Georgio Cassandro, Domino suo obseruando. Coloniae. Salus in Domino Iesu Christo.

HONORANDE domine Georgi Cassander, recepi 23. Augusti literas tuas, scriptas postridie Calendas Augusti, et iuxta quod superscriptum fuit, satisfeci tabellario. Fateor me iam tradidisse opusculum quoddam imprimendum de communione sub vnica panis specie, hoc praecipue agens, vt declarem quod communio sub vtraque specie, neque omnibus a Christo sit praecepta, neque tanquam spiritaliter vtilior, quam est communio sub vnica specie, a Christo consulta. Fateor quoque, me consultatione illa, quam tuam fateris, in multis offensum. Ideoque, vt consulerem rudioribus, qui ex ea consultatione offendi et scandalizari possent, quaedam eius


page 237, image: s0237

confutaui. Admonitione enim secreta, etiam si mihi constitisset eam consultationem tuam esse, non putaui satis vulgo mederi posse. Arbitror, cum opusculum meum legeris, te idem mecum iudicaturum. Periniquum mihi videtur, vt is qui sparsis libris in vulgus, suam sententiam libere dicit, non patiatur etiam alios diuersum sentientes, praesertim Catholicos, libere suam sententiam aperire ante secretam admonitionem eius, qui iam suam sententiam publicauit. Puto autem me in dicto meo opusculo sequi sententiam maioris authoritatis, quam fuerit Caesareae Maiestatis sententia in materia religionis, generalium scilicet Conciliorum. Caeterum nunquam ego conscius fui scripti, quod ad quendam Collegij nostri te misisse dicis. Dominus Iesus Christus te in omnibus dirigat atque custodiat pro me orantem: nam et ego calculo aliisque morbis mire discrutior. Iterum


page 238, image: s0238

vale. Pridie Apostoli Bartholomaei, MDLXV. Louanij ex minori Collegio Theologorum.

V. D. deditus IO ANNES HESSELS, a Louanio.

L. Clarissimo viro D. Ioanni Hessels a Louanio, Magistro nostro.

CVM mihi T. D. literae pridie B. Bartholomaei scriptae XV. Septembr. mensis hic Coloniae redderentur. Eximie et Venerande D. ecce postridie adferuntur alterae a T. D. literae prioribus copiosiores, ad quas mihi quamuis articulorum doloribus afflicto, breuiter et ingenue respondendum aliquid putaui. Quod itaque ad opus illud attinet, quod de vnica specie imprimendum dedisti, nondum mihi videre contigit,


page 239, image: s0239

quod vbi legero et firmiores rationes cognouero, nequaquam ijs pertinaciter obluctaturus sum. Ad ea quae aduersus libellum nostrum in posteriore Epistola obijcere videris, pauca nunc respondere statui, caetera fortassis in illud tempus dilaturus, dum mihi librum T. D. accuratius legere et expendere concedetur. Imprimis itaque praeterire non possum, videri alicui posse, T. D. non satis candide agere, cum ex nostra Consultatione lectoribus huiusmodi opinionem affingat, quae cum mente et proposito totius Consultationis repugnat, nusquam enim in tota Consultatione occasio vlla datur, vt existimet aliquis indigne fieri, nisi sub vtraque specie Eucharistiae Sacramentum populus sumat: et detestandos esse eos, qui publice vnica specie contenti sunt, tanquam Christi institutum contemnentes, etc. quamuis hoc significetur, quod habito respectu ad Sacramentum eiusque perfectionem, magis conueniret


page 240, image: s0240

sub vtraque specie fieri communionem, quam sub altera tantum: hoc enim magis consonum esse eius institutioni et integritati, et refectioni corporali, imo et exemplo Christi, et Patrum primitiuae Ecclesiae, qui extra Iudaeam (credo etiam et in Iudaea vixerunt. Nam illa verba, Erant perseuerantes in communicatione, fractionis panis, hoc minime probare agnoscit Reuer. vir Petrus Soto in Institutione Christiana) sub vtraque specie sacram Eucharistiam dispensabant, in Ecclesia etiam Romana. nam in Canone simul complectendo assistentes, dicimus, vt quotquot ex hac participatione, filij tui corpus ac sanguinem sumpserimus, etc. et expressior est mortis Domini representatio. Haec verba sunt D. Decani celeberrimae vestrae et nostrae Academiae, quae in explicatione articulorum Caietanus Thomae Summam sequutus, scripta reliquit. Quanquam, vt ingenue fateor, ijs in hoc assentiri non possum, qui vnum


page 241, image: s0241

illud periculum irreuerentiae tot rationibus, ex ratione, perfectione, et institutione huius Sacramenti sumptis, opponendum putent: atque ex eo colligi posse puto, si diligens cautio adhibeatur, vt huic periculo occurratur: quod haud ita difficulter fieri possit, et in veteri Ecclesia, et in Orientis Ecclesiis factum est, vel ex istorum virorum rationibus sequi, communionem illam, quae publice et solemniter in vtraque specie fit, multo esse conuenientiorem. Et huic sententiae suffragari videtur Thomas, cum inquit. Quamuis totus Christus sit sub vtraque specie, non tamen frustra: nam primo hoc valet ad representandum passionem Christi, etc. Secundo, hoc est, conueniens vsui huius Sacramenti, vt seorsim exhibeatur fidelibus corpus Christi in cibum, et sanguis in potum. Non video autem quid absurdi sit, si dicamus plus spiritalis fructus esse posse ex vtraque specie sumpta quam ex altera tantum, si quis


page 242, image: s0242

in vnitate Ecclesiae vtramque speciem digne sumat, vel eo nomine, quod ob expressiorem significationem, maior est confirmatio fidei nostrae ex vtroque sigillo corporis et sanguinis noui Testamenti, quam corporis tantum, quamuis iste fructus deuotionem sumentis consequatur, et contra fieri possit, vt laicus quis in altera specie Eucharistiam sumens, plus fructus ob suam pietatem consequatur, quam sacerdos vel alius quispiam vtramque speciem participans. Quare non sequitur illos debere improbari, qui altera specie contenti sunt, cum vniuersum fructum huius Sacramenti in altera specie consequi possint: nec ideo minus probandi sunt, qui, vbi licet, vtramque speciem desiderant, ob rationes supra expositas, et, quia, vt diximus, communio in vtraque specie, si in se consideretur, expressiorem significationem mortis Christi, et maiorem confirmationem fidei nostrae, per calicem noui Testamenti contineat.


page 243, image: s0243

Imo Alexander de Ales scribere non dubitauit, licet illa sumptio, quae est sub duabus, esset maioris meriti, etc. tamen sumptionem sub vtraque specie, quem modum sumendi tradidit Dominus, esse maioris efficaciae et complementi. Nec videtur mihi multum dissimilis esse haec quaestio illi, quae est de rara et frequenti communione, nam vt rarior communio alicui aeque salutaris esse possit, atque frequens, tamen ea, quae frequentior est, si fiat ab ijs, qui ad eam recte dispositi sunt, in se anteponenda videtur. Quod autem et tuo, et aliorum Catholicorum quorundam nomine postulas, vt confitear eam communionem, quae ordinarie et solenniter in festo Paschae sub vna specie, iam inde ab aliquo tempore in Catholica Ecclesia occidentis celebrari consueuit, non aduersari institutioni Christi, ac eius praecepto, etc. nullo modo huic sententiae pertinaciter contradicendum existimo, ne Ecclesiam Christi


page 244, image: s0244

aliquid admisisse dicamus, quod Christi institutioni, et praecepto contrarium sit. Quin potius, vt breuiter, et aperte meam sententiam declarem, quam pios et prudentes in Ecclesia Catholica viros non improbaturum confido, Credo, Christum cum sacramentum corporis sui institueret, et illud discipulis suis edendum daret, verum fuisse Sa cramentum, quod ab Apostolis accipiebatur, etiam antequam Sacramentum sanguinis a Christo esset institutum et traditum. Quare ab illis vehementer dissentio, qui existimant in altera specie non esse verum Sacramentum, nisi alterum quoque adiungatur. Ex quo consequitur, horum sacramentotum non tam necessariam esse connexionem, quin ob grauissimas causas, alterum sine altero sumi possit, eamque fuisse mentem Ecclesiae, quae aegrotis et etiam sanis domi extra ordinem, in specie tantummodo panis communionem sacram accipere permiserit.


page 245, image: s0245

Tertio, et illud ab omnibus, tam veteribus, quam recentioribus agnosci video, licet in altera specie sit verum Sacramentum, non tamen esse plenum, integrum et perfectum, nisi in vtraque specie, ratione videlicet expressae et perfectae significationis, tum in representatione mortis Domini, tum in significatione plenae et perfectae nutritionis: atque eam ob causam inductos fuisse puto veteres, qui totis mille annis, vt existimo, in solenni administratione huius Sacramenti, in vtraque specie hoc Sacramentum corporis et sanguinis Domini fideli populo, vel seorsim, vel certe pane in calicem intincto, distribuerunt. Quapropter et hodie ob similes causas, et alias nunc exortas, hunc communicandi modum, quamuis ob certas causas ad tempus intermissum, vtiliter et pene dixerim necessario restitui posse: neque ob id aliquid contra mentem atque propositum vel Conciliorum, vel potius Pontificum, qui hanc partem


page 246, image: s0246

Concilij Constantiensis approbarunt, admittendum. Porro habitum fuisse aliquod discrimen, ordinariae et extraordinariae communionis apud veteres, non aliunde, quam ex illorum facto et vsu collegi, quos publice in Ecclesia haud temere aliter quam in vtraque specie Sacramentum administrasse manifestum est. Et fatetur D. Decanus, quod tempore Cypriani et Ambrosij in sacris conuentibus de calice omnes bibebant, domi vero corpus tantummodo Dominicum sumerent: quare ad hanc rem Brentio monitore opus non fuit, apud quem nunquam me tale aliquid legisse profiteor. Quod sub finem tuarum literarum scribis, orare te Deum, vt me faciat apertum, et clarum Ecclesiae Catholicae, et fidei, quam aduersus haereticos tuetur, confessorem: Item, significare te, multos mihi Catholicos dicere, vsquequo claudicas in vtramque partem, etc. quamuis mirer, vnde hoc tibi in mentem venerit,


page 247, image: s0247

tamen quod ea a pio animo profecta putem, in optimam partem accipio, imo pro tam pio erga me studio, gratiam ago, sed tamen nullam huiusmodi scribendi occasionem fuisse puto, vt quae tacitam et tamen iniustam reprehensionem contincant. Quam enim aperte sidem Catholicam aduersus haereses profitear, nouit imprimis renum et cordium scrutator Deus, tum priuata aliqua certamina, quae mihi cum nonnullis Protestantium partes sequentibus fuerunt, et inimicitiae ac obtrectationes insignium quorundam virorum, huic parti nimium deditorum, susceptae: et opuscula quaedam in hoc argumento edita, vt defensio aduersus calumnias cuiusdam, qui in libro quodam Germanico meum nomen indigne traduxit, et libellus modo editus, qui continet doctrinam Catholicae Ecclesiae de Baptismo in fantium, cuius ad te exemplum misissem, nisi et paulo crassior esset, quam vt commode transmitti


page 248, image: s0248

per tabellarium possit, et nisi eum ad vos paulo post venturum putarem. Multum autem abest, vt in vtramque partem claudicem, hoc est, inter Catholicam fidem, et haereticam seu schismaticam perfidiam medius fluctuem, cum nullam aliam Ecclesiam me agnoscere ingenue profitear, quam quae a Christo instituta, ab Apostolis per vniuersum orbem fundata, ad nos vsque est propagata: omnes vero coetus, qui eam Ecclesiam, quamuis non parum deformatam, et a prisco suo splendore degenerantem, odiose et hostiliter inscctantur, omnemque eius communionem vt Antichristianam deuitant, et sibi solis Ecclesiae nomen arrogant, abominor et detestor: quamuis et illud agnoscam, in agro illo Catholicae Ecclesiae tritico admixta esse zizania, et aream illam Dominicam, non prorsus esse a paleis repurgatam: tamen cum Cypriano prorsus sentio, quod tametsi videtur in Ecclesia esse zizania, nunquam


page 249, image: s0249

tamen impedire debere, aut fidem aut charitatem nostram, vt quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Nobis tantummodo laborandum vt frumentum esse possimus. Et cum B. Augustino censeo, neque propter paleam relinquendam aream Domini, neque propter pisces malos rumpenda retia Domini, etc. quae nosti. Item et illud credo, sub titulo Catholicae fidei etiam fermentum Pharisaicum latere posse, a quo pio cuique cauendum sit, et a quo qui caueat, non ideo tamen a Catholicae Ecclesiae puritate recedere dicendus sit: nec dubito, vt reliquas virtutes, ita et religionem in medio duorum extremorum consistere, hoc est, inter Pharisaicam superstitionem, et schismaticam seu haereticam impietatem, recteque ab Erasmo dictum este, cum aliquid tale illi obijceretur, Non male illum nauigare, qui inter Scyllam et Charybdim nauiget, et vt diuinis literis


page 250, image: s0250

magis consentanea loquamur, illum demum recte incedere, qui Regia via ingrediatur, ita vt neque ad dexteram, neque ad sinistram declinet. Atque illa sunt extrema illa, quae tanquam vitiosa vitanda puto, quae si nulla essent, frustra tam multi pij viri iam dudum de corrigendis abusibus in Ecclesia tanto studio monuissent. Neque propterea probo illos, qui ea quae recta et sana sunt, tanquam praua et vitiata traducunt: sed regulam Apostolicae doctrinae, in antiqua, perpetua, et constanti Ecclesiae traditione explicatam sequendam existimo. Atque huiusmodi medium Prophetas, et pios quosque homines, atque adeo ipsum Christum tenuisse legimus, qui Iudaicae Ecclesiae statu non parum corrupto, ita vitia et abusus reprehendebant et vitabant, vt tamen a communione et societate sacramentorum non recederent, atque ob hanc moderationem Christus, qui et Pharisaeos, cum quibus tamen in


page 251, image: s0251

externo Dei cultu communicabat, reprehendebat, et Samaritanos cum omni mansuetudine instituebat, vtrimque male audijt, vt et a Samaritanis tanquam Iudaeus reijceretur, et a Pharisaeis tanquam Samaritanus notaretur. Neque huic Ecclesiae Catholicae vnitati quicquam decedere puto, si aliqua eius membra in quibusdam controuersiis, summa fidei capita non attingentibus, inter se dissentiant: modo ne pacis et charitatis vinculum abrumpatur. Illud quoque dissimulare non possum: me non omnes, qui adhuc Protestantium partes sibi sequendas putant, eodem loco habere: quin me putare, non paucos ex illis esse viros bonos, summa capita nostrae fidei confitentes, et nulla animi prauitate in erroribus aliquibus persistentes, et grauibus abusibus, quos in Ecclesia tolerari vident, offensos, nullo tamen odio ab illa Ecclesia separatos, sed correctionem abusuum, et vnitatem sententiarum vnice desiderantes,


page 252, image: s0252

quos moderatioribus his rationibus, quibus neque fidei integritas, neque Ecclesiae auctoritas violatur, ad meliorem sententiam et Ecclesiae vnitatem reuocari posse video, et ipsa rerum experientia idem confirmat, qui durioribus et asperioribus nonnullorum rixis et contentionibus absterrentur. Atque in hac sententia optimos quosque, qui haec diligentius animaduertunt, esse video, et ipsa rerum experientia idem confirmat, cum non paucos hac aequiore via, ad mitiorem et meliorem sententiam reductos esse videamus, et reduci posse confidamus. Atque Deum testem inuoco in animam meam, me nulla alia ratione hanc mitiorem, quam in multis Catholicis viris deprehendi, sententiam sequi, quam quod per eam solam Ecclesiae pacem aliquo modo restitui posse putem. Illud vero quam longissime a meo ingenio et instituto abest, vt medij alicuius, quod a Catholica veritate recedat,


page 253, image: s0253

vel auctor vel sectator esse velim, vel alium portum, in quo tuto acquiesci possit, inueniri posse putem, praeter Catholicam Ecclesiam, ab ipso Christo, Apostolorum ministerio supra petram fundatam, quam ne portae quidem inferi, quamuis non parum concusserint et labefactarint, euertere hactenus potuerunt.

Tuus

G. CASSANDER.

LI. Eximio etc venerando Domino Georgio Cassandro, Domino suo obseruando. Coloniae. Salus in Domino Iesu Christo.

HOnorande D. Cassander, lectis diligentius literis tuis, ad me datis postridie Calend. Augusti, et a me receptis pridie S. Bartholomaei,


page 254, image: s0254

putaui ad te iterum scribendum. Dicis te non posse cogitare, quid prudens Theologus in libello consultationis tuae reperire possit, quod accuset et reprehendat, cum tu ipse in eadem ad me data epistola longe aliam des interpretationem, verbis illis memorabilibus Gelasij (quam ego etiam veram puto) quam dederis in libello consultationis. Voluisti enim ex iis probare, in ordinaria et solenni commemoratione Dominicae mortis requiri, vt laici vtramque speciem sumant: Ad quod probandum, ea verba, vt ipse in epistola ista exponis, nihil omnino seruiunt. Dum autem Gelasij decretum ex consultatione tua tollitur, multa quae citantur, simul tolluntur. In ista autem secunda expositione verborum Gelasij, loco illius quod dicitur: haec sanguinis recusatio, quae cum corpore vnum mysterium efficit, signurn erat abnegationis veri et naturalis in Christo sanguinis: mallem sic vel simili aliquo modo efferri:


page 255, image: s0255

Recusatio sanguinis naturalis Christi, sub forma vini latentis, signum erat abnegationis naturalis sanguinis in Christo, prout in propria atque humana specie in mundo conuersatus est, et nunc in coelo regnat: ne scilicet quis Caluiniano more ea verba intelligat, veluti in Eucharistia dicatur esse sanguis Christi, quia est ibi signum sanguinis, non naturalis sanguis, idem ille qui in Christo sedente ad dexteram patris est. Deinde dicis populum esse docendum, non in vnius vel vtriusque speciei sumptione, sed in ea tantum communicatione, quae a dignis fit, salutarem huius sacramenti fructum consistere. Quod non videtur mihi cum consultatione tua congruere. Quid enim, si populus, dum sic docetur, respondeat, et dicat: Scimus quidem nullum esse sacramenti salutarem effectum apud eos, qui indigne communicant: sed ex libello consultationis edocti sumus, ordinariam et solennem atque


page 256, image: s0256

publicam sumptionem Eucharistiae, contra Christi institutionem et veterum doctrinam esse, et proinde indigne fieri, nisi sub vtraque specie populus sumat: Et ideo non possumus non detestari eos, qui ordinarie et publice contenti sunt vna specie, vtpote Christi institutum, et veterum doctrinam negligentes, aut etiam contemnentes? Secundo ex consultatione tua didicimus, plus spiritalis fructus esse ex vtraque specie sumpta, quam ex altera tantum: Et ideo vnica specie contentos non possumus non improbare, tanquam eos, qui minus frugiferum praeponunt magis fructuoso. Dicis etiam eos esse probandos, qui dum in Catholicae Ecclesiae vnitate vtriusque speciei vsum consequi possunt, eum praeferunt. Et addis, eos qui Ecclesiae, conciliorum, et diuturnae consuetudinis authoritate moti, alterius speciei vsu contenti sunt, non esse odiosius percellendos, nec sacrilegij condemnandos: Non tamen dicis


page 257, image: s0257

eos esse probandos atque laudandos. Vbi significas, Ecclesiae et conciliorum authoritate eos non laudabiliter moueri: quasi Ecclesiae et conciliorum authoritati aliquid praeponi possit. Et ita deinceps loqueris, quasi vsus vtriusque speciei pro populo a Christo sit institutus atque praeceptus, et a veteri Ecclesia, non autem communio alterius speciei. Dicis quoque, hunc esse Ecclesiae Occidentalis morem. Quasi nunquam fuerit Orientalis, quae ex praesanctificatis vna specie communicauit suos: aut quasi Ecclesia Orientalis vnquam Occidentalem ob communionem sub vna specie reprehenderit. Dicis praeterea, communionem sub vna specie vsurpari extra ordinem. Et aliam facis ordinariam et publicam communionem, aliam extraordinariam et non solennem. Quam distinctionem nec in Scriptura sacra, nec in Veteribus puto inueniri. Legi eam et apud Brentium. Cum iam dicis


page 258, image: s0258

consultatione tua te respondisse Consiliario cuidam Reuerendiss. Treuirensis, qui petebat, quibus rationibus et argumentis induci debeant fideles, qui credunt iure diuino non esse praeceptam communionem sub vtraque specie, vt calicem petant: satis insinuas, te vna cum illo Consiliario tanquam certum habere, quod debeat apud Catholicos reuocari vsus vtriusque speciei: sed quaesiuit ille, quibus rationibus induci debeant, vt eum petant? Si debet reuocari vtriusque speciei vsus, oportet huius causam reddere? Nec video aliam reddi posse, nisi quia creditur a Christo praeceptus. Posset forte illud (debet) significare, quod prudentia iudicat expedire, imo necessarium esse paci et bonis moribus: Sed hunc sensum agnosceremus esse Consiliarij, si aliquo modo appareret significatio, quod ipse fateretur Christum non praecepisse vtramque speciem. At cum non dicat, etiam si


page 259, image: s0259

non sit iure diuino simpliciter necessarius: sed, etiam si credant, simpliciter iure diuino eum non esse necessarium, vsum scilicet calicis: videtur subindicare, quod ipse putet eum diuino iure esse necessarium. Parum quoque in re Theologica mouet me authoritas Caesareae Maistatis et consiliariorum eius contra generalia Concilia. Nec puto Pontificem concessisse calicem consensu Cardinalium, et (vt aiunt) concludendo consistorialiter. Sed quicquid sit de eius concessione, parum refert, cum ea sit prudentiae. Hoc vnum T. D. significo, me neque vidisse instrumentum concessionis Pontificis, neque instructionem Caesareae Maiestatis, datam Electoribus ecclesiastici ordinis: sicut etiam non vidi librum tuum, iussu Caesareae Maiestatis conscriptum: Quae omnia summopere videre cuperem. Vidi Germanice impressam publicationem quandam concessionis Pontificis, qua calicem ad Imperatoris


page 260, image: s0260

instantiam concedit: Sed ea publicatio nullam addit conditionem, cum T. D. scribat, Pontificem concessisse calicem, certis additis conditionibus. Ex qua re coepi ingemiscere, cum aduerterem, eum qui publicauit, et omnes ei consentientes callide Tudere populo, et Hussitarum more agere, dum quod volunt publicant, et conditiones reticent. Et vt libere mentem meam tibi coram Domino Christo aperiam, hoc est, quod a T. D. non per me solum, sed etiam per plurimos Catholicos postulatur, vt aperte confitearis, et publice, eam communionem, quae ordinarie et solenniter in festo Paschae et aliis maioribus festis, sub vnica panis specie apud Catholicos hactenus celebrata est, nulla ratione aduersari Christi Domini institutioni atque praecepto, et apud digne communicantes totum fructum salutarem sacramenti ex ea percipi: ita vt communio sub vtraque specie non plus fructus


page 261, image: s0261

habeat, nec plus Christi institutioni et praecepto satisfaciat, quam communio sub vnica specie: et hoc non propterea, quia rudes per ignorantiam excusantur, aut quia veritas antea non satis fuit declarata, sed simpliciter, et rei veritate per omnia Euangelio respondente. Hanc enim confessionem requirit definitio Concilij Constantiensis et Tridentini, quibus omnes rationes in oppositum cedere debent. Et quia in Domino Iesu Christo confido, te has meas literulas eo animo accepturum, quo eas scribo (coram Deo enim in Christo loquor, me vnice orare ipsum Dominum Christum, dum haec scribo, vt T. D. ad propriam tuam salutem et multorum aliorum, dignetur facere apertum et clarum Ecclesiae Catholicae et firmissimae fidei, quam contra haereticos hodie defendit, confessorem) significo tibi, Catholicos plurimos pio desiderio tibi dicere: Vsquequo claudicas in duas partes? Si Dominus


page 262, image: s0262

est Deus, sequere eum: si autem Baal, sequere eum. Si Protestantes (vt aiunt) sunt veritatis et syncerae fidei praecones, sequere eos aperte: Si autem (vt re vera est) Ecclesia Catholica, hoc est, Papistica, est ea, quae fundata est ab Apostolis super petram, aduersus quam nunquam praeualebunt portae inferi, sequere eam: Nec confidas te tuo ingenio inuenire posse praeter eam aliquem tutum portum, in quo securus acquiescas. Obsecro te per misericordiam Dei, crucem Filij eius, et charitatem Spiritus illius, memento frequenter illius terribilis sententiae Saluatoris: Qui me erubuerit, et sermones meos, hunc filius hominis erubescet, etc. Quis sermones Domini erubescit, nisi qui Catholicam Ecclesiam eiusque sententias confiteri erubescit, quam prophetica Scriptura, et Euangelica, et Apostolicae epistolae, ipsaque in hanc vsque horam fidei et pietatis, per Christi protectionem perseuerantia tam perspicue


page 263, image: s0263

commendat? Plantatio quae contra hanc insurgit, siue a Protestantibus, siue ab his qui inter Catholicos et Protestantes, veluti medij vtroque extremo se intelligentiores reputant, quia a Patre coelesti non est plantata, eradicabitur: sicuti antiqua Satanae zizania quamplurima iam (laus Deo) eradicata videmus. Videt qui te et me iudicabit, quo affectu haec tibi scribam. Quapropter obsecro, ea expendere digneris. Vale in Christo. Louanij, ex minori Collegio Theologorum, XXIX. Augusti, An. 1565.

T. D. in Domino Iesu Christo, et propter eum frater IOANNES HESSELS a Louanio.



page 264, image: s0264

LII. Optimo atque doctiss. viro D. Georgio Cassandro suo. S. P.

CLarissimus vir, Cancellarius noster, ad diem VII huius mensis adme mittebat tuas, et Mercatoris nostri literas, mi doctissime Cassander: Sed cum per eum ipsum tabellarium me Cliuos vocaret, egoque vererer ne soluto flumine impedirer a reditu, ita festinato vltro citroque cucurri, vt responsum in reditum differre coactus sim. Bene est, mi Cassander, quod amisso ad Caesarem scripto illo, maxima molestia semel defunctus es. Nam nisi aulae mores mihi non satis perspecti sunt, in qua nimis multos annos triui, nihilo maiorem reportaturus eras gratiam, si diutissime retentum decies sollicite reformasses. Nam illi ex quorum approbatione pendent


page 265, image: s0265

in illiusmodi rebus Principum iudicia, fere parciores sunt in laudandis aliorum laboribus, nimirum vt tribus hîc illic assutis verbulis, opus ipsi absoluisse videantur, caeteroqui imperfectum. Verum viro cordato et prudenti sua recte facti conscientia satis est, eaque animi sui alacritatem sustentat, solidamque a Deo laudem expectat, cui in primis opellam suam consecrauit. Quod tuum nomen in catalogum illum inuidiosum sit per maleuolorum hominum artes relatum, eo mihi dolet magis, quo te id grauius ferre animaduerto, quanquam apud eos, qui res ipsas iudicant, tibi illud tuisque scriptis infamiae futurum non est. Quis enim nescit, vt nullo cum iudicio, ita maxima cum inuidia Indicem illum esse comportatum et consutum? Quis Iesuitarum importunam impudentiam, et coniunctas cum hac virtute mirificas ad quaeuis ecclesiastica munia (vt sic dicam) obrependi artes ignorat? Ego certe persuasus


page 266, image: s0266

sum illis solis a Concilio permissam fuisse illam operam. Verum, mi Cassander, quando nostri seculi summum decus et ornamentum Erasmum habes socium eadem illa censura perstrictum, non est profecto, quod magnopere tibi illo nomine displiceas. Nam Erasmi nomen, vt Cassandri, in primam classem, Desiderij vero vt Georgij, in secundam retulerunt Aristarchi illi aut Aristippi verius. Contuli de his rebus cum Recco nostro, tui certe amantissimo: Is affirmat Vicelium serio sibi dixisse, optare se suum quoque nomen eodem adscriptum fuisse, cum illic Erasmum videret. Et quis scit, mi Cassander, num ductu diuinae prouidentiae in famosum illud album sis relatus, quo lubentius tua scripta ab ijs legantur, aduersus quorum proteruas parumque religiosas nouitates illa imprimis elucubrasti. Ego certe, vt nunc tuae sunt res, non satis dispicio, melius ne an peius tibi et tuis scriptis consuluerint homines


page 267, image: s0267

maligni. Nam quin olim temeraria illa censura mutanda sit, ego nihil dubito. Existimat Reccus bene te facturum, si apud Caesarem atque Pontificem querare te inique haereseos notatum esse, quando nunquam in animum induxisti aduersus Ecclesiam errorem aliquem defendere, sed parere monenti rectius. Mihi vero res tanti non videtur, neque satis video, quid illis querelis efficeres, quando aduersariis tuis, qui illorum Principum, praesertim Romanensium fores omnes obsident, facile fuerit tria tua verbula in calumniam, malitiosa interpretatione atque callida trahere, quum ne Gropperus quidem, quamuis tantum non ad superstitionem vsque receptorum rituum assertor, illorum potuerit religioso, si dijs placet, acumini satisfacere. Si quid tamen illiusmodi statues, et me putaueris vllam tibi operam praestare posse, eamque requires, senties animum tuae famae studiosum: Sed quando iam primum


page 268, image: s0268

ver appetit, spero fore vt breui coram de his atque alijs prolixe garrire possimus. Reccus enim constituit te misso carpento huc ad nos, vere adultiore deportandum curare, vt aliquam diu suauiter nos tecum recreemus. Et si minus ille, ego, Deo volente, vobis non deero ea in re. Quod superest, mi Cassander, velim mihi significes, An defensio Catholicae traditionis, quam inter tua scripta numeras, is dialogus sit, qui pro libello de officio pij viri editus est, an aliud opus. Nam praeter eum dialogum ego nullam tuam defensionem vidi: et si alius est liber, obsecro, rescribito, vnde mihi comparare possim. Praeterea hoc etiam addito, nisi graue est, quis sit ille vir, quem rerum Hebraicarum peritissimum vocas, testemque Catechismi in vetere Hebraeorum ecclesia ad erudiendos [gap: Greek words] vsurpati, testem laudas in libello de Baptismo paruulorum. Sed quando huius libelli mentio incidit, miror te


page 269, image: s0269

Dauidis Georgij in ipso non meminisse: sed credo te illius insaniam [gap: Greek words] verius, quam haeresin esse duxisse, et fortasse ille baptismum non tanti fecit, vt in controuersiam vocaret. Ego aliquando Germanicum scriptum legi, a Basiliensibus editum, quo hominis illius amentia notata est, verum non memini, an baptismum attigerit. Sed iam prolixior fio quam constitueram, mi Cassander. Iubeo igitur te etiam ab vxorcula mea, plurimum saluere, et a Recco. Nam Wezius, alioqui tot animo tuus, dum haec scribo, abest. Vale mi doctiss. Cassander, meoque animo carissime. Ex meis aedibus Zeuenerianis, Idibus Februarijs, MDXLV.

T. D. addictiss.

A. MASIVS.



page 270, image: s0270

LIII. Ornatissimo, optimoque viro, Dn. Petro Ximenio, Hispano Theologo, ac Philosopho. Coloniae, ad Dominici.

Ioh. Metellus Sequanus, I. C. Petro Ximenio Hispano Theologo S. D.

Commodum a me discesseras: cum ecce tibi Bircomanus ille noster, qui Francisci Balduini contra Theodorum Bezam librum, e Belgis tuis adtulit, rem, mihi certe, ac ni fallor tibi, valde nouam. Quare, praetermittere non potui; quin eum ego statim percurrerim. Cur enim diligenter euoluissem; adeo, quam tute probe scis, priuatis in illis meis negotijs occupatus? Itaque Georgio Cassandro, id quod fortassis alioqui iussisses, cumprimum eum dedi deuorandum scilicet; cuius, percrebram in illis mutuis controuersiis mentionem fieri legissem. Is igitur, ei perlegendo, quoniam


page 271, image: s0271

adflicta valetudine tentabatur, totum biduum consumpsit, ea tamen sedulitate, vt; cum ad eum postridie reuertissem, et eius iudicium exquirerem: ipse; res et sententias quas Balduinus explicat, sibi probari responderit; atrocem illam vero, cruentamque, contra Bezam recriminationem, sibi quidem minime omnium placere. Quam ob rem; optare, quae sui nominis inscriptionem habent; ea, diris huiusmodi scriptis, tamquam a suo, si cuiusquam, ingenio alienissimis, coniuncta non fuisse. Neque sane, aequiore animo ferre: quod mutila, non illa integra, proponantur: si iam certe, quibus numquam ipse suum nomen indidit, id Balduinus recte prodere videatur. Longe porro acerbissimum accidisse: quod idem ille liber, toties, ac tam insolenter, Caluinum et Bezam, ad respondendum Defensioni libri de officio viri pij, prouocarit. Existimare enim aliquem posse; hoc, se auctore fieri,


page 272, image: s0272

quod se tamen inuito, tum prorsus inscio, contigit. Deinde: ab omnibus, maxime talibus certaminibus; tam suapte natura, quam nunc aduersa prope valetudine; ita semper abhorruisse, vt, nec eos ipsos viros, licet acriter offensus, vlla iritarit acerbitate, vel insectatione: sed ijs tantum; quam potuit modestissimam, et eam tuendae profecto famae suae necessariam defensionem opposuerit. Haec ille, totidem fere verbis, quem tu virum ex animo loqui, vt reor, non dubitas. Accepit etiam Optatum Mileuitanum Afrum, contra Donatianos; Balduini nimirum labore castigatum, tum vero prolixa praefatione locupletatum. Eum tu, cum ad nos veneris, excuties. Atque, Antonij Augustini mei testimonio; sed ex antiqui codicis Appuli fide; disces: Cypriani, qui de simplicitate clericorum vulgo dicitur; eum, de vnitate Ecclesiae, librum, adpellari. Sed, heus tu. Ratumne putas; Ferdinandum Caesarem; ex auctoritate


page 273, image: s0273

Pij Quarti Pontificis Maximi; Germanis sacerdotibus, vxores esse, constituendae religionis caussa, concessurum? An et ijs, quos [gap: Greek words] vocamus, calicem? Ista coram ego tibi, ac breui; clarius atque copiosius: tecumque, de his, ceterisque multis; meo quidem, hoc est libere, non Aristotelio tuo more, conferam. Vale, XVIII. Kal. Ianuarias. MDLXIV. Colonia Agrippina; ex Andreae.

IO. METELLVS.

LIV. Georgius Cassander, Cornelio VVoutero. S. P.

LIteras tuas, ornatiss. et suauiss. D. Corneli, Gandaui scriptas XVII Ianuarij, ipse D. Cancellarius, qui eas Cliuis acceperat hic mihi


page 274, image: s0274

Xanctis in manus tradidit, ostensis prius tuis ad se literis. Et paulo post. XXVI eiusdem mensis, hoc est, postridie Pauli. In quibus transmittendis probanda quidem est tua diligentia, sed tabellarius improbior paulo fuisse videtur, nam commemorabat D. Cancellarius, se XII illi stuferos numerasse. Equidem facile tibi credo, te malle hic nobiscum literario otio frui, quam molestissimis illis negotiorum tricis implicari, sed hic pietatis in Deum et charitatis in propinquos ratio habenda est, quibus haec officia iure quodam naturae debentur, quibus tamen negotiis non ita arcte te astrictum puto, vt non primo quoque tempore ad nos excurrere liceat, quod et te facturum promittis, et vt quamprimum facias, te etiam atque etiam rogo. Velim sane, si quo modo fieri possit, vt ante quadragesimam hic nobis adsis, vel ea de causa, vt in futuram quadragesimam de annona nobis prospiciamus. Nam non satis video,


page 275, image: s0275

quomodo per hanc quadragesimam victum mihi commodum parem: et si non anteuertas, sub illud tempus paroxysmum exspecto, quem tua praesentia leuari et minui cupiam. Adhaec res nostrae Colonienses praesentiam tuam exigunt, vel certe vt aliquis puerorum eo mittatur, qui eas inspiciat: verendum enim ne tam diuturna nostra absentia aliquid ijs damni acciderit. Merito mihi absolutionem tam difficilis et periculosi operis gratularis, non potuit enim eius confectio mihi, et valetudine debilitato, et omni subsidio destituto, non esse molesta. Nunc vero vehementer animi pendeo, quam in partem accipietur. Sunt enim, vt nosti, varia et pugnantia praesertim in his religionis causis iudicia. Hoc tamen me imprimis solatur, quod me solius Dei, et conscientiae rationem habuisse, nihilque gratiae, aut odio alicuius partis dedisse, conscius mihi sim, quamuis eam moderationem, quam ad conciliandas


page 276, image: s0276

partes conducere putaram adhibere conatus sim. Atque vtinam haec nostra opella, tam vtilis ad Ecclesiae instaurationem esse possit, quam fuit auide a Caes. Maistate expectata! Nam sub primum diem Ianuarij venit ad nos tabellarius, ea causa missus, adferens literas ipsius Caes. Maiestatis ad nos, quibus se dilationem huius operis mirari significabat, etsi nondum confectum erat, vel eam partem quae ad manum esset ad se transmitti iubebat: sed iam Kalend. Ianuariis, scriptum ipsum opera Archiepiscopi Coloniensis, ad ipsius Maiestatem transmissum fuerat, nec dubium, quin iam ad manus eius peruenerit. Quin et Archiepiscopus literis suis iam ante quo loco res esset significauerat, nam id eius Celsit. me ex Caes. Maiestatis mandato interpellanti, exposueram. Rescripsi tamen ipsius Caes. Maiestati, atque inter caetera adieci, me vehementer cupere Maiestatis ipsius sententiam et iudicium de eo opere


page 277, image: s0277

cognoscere. Neque enim me nescire, non pauca in eo esse, quae eruditorum limam requirant, quin et me ipsum, si longius spatium concessum fuisset, nonnulla fortassis recogniturum fuisse. Hoc enim negotium eius esse generis, vt et plurium doctorum virorum collatione, et longioris temporis tractatione indigeat: Non tamen desperare me, si alij docti viri et amplioribus ingenij dotibus praediti, eam, quam mihi proposui agendi rationem sequantur, eamque animi aequitatem, ac pacis ecclesiasticae conciliandae voluntatem praestent, quin hoc nostrum qualecunque exemplum aliquam vtilitatem sit allaturum. In ipso vero opere hoc modo inter caetera conclusi, non dubitare me, nonnulla fore, quae acrioribus et vehementioribus vtriusque partis hominibus displicitura sint, cum vtriusque partis vlcera attrectentur. Illud tamen nenimis verum augurium sit, me vereri, aut ecclesiae vehementer labefactatae


page 278, image: s0278

statum ad huiusmodi aliquam formam instaurari debere. aut si id minus obtineat, nobis ex nobis ipsis certissimum exitium imminere. Haec tibi, chariss. D. Corneli, pro tempore communicare volui, donec etiam latius confabulari liceat. Sed iam finem faciam, nam et articuli defatigati missionem et quietem flagitant. Opto te in Christo quam rectissime valere, et quam citissime incolumem ad nos redire. Optimae viduae cum liberis propinquis tuis omnia foelicia precor. Salutant te peramanter D. Cancellarius et eius filius D. Adolphus, qui huc heri Wesalia venerunt, crastino die abituri. Mirum tibi, hic si adesses, Rhenus spectaculum praeberet. Nam non solum homines frequentissimi per illum vltro et citro commeant, verum etiam ingentia plaustra grauissimis sarcinis onusta multorum equorum labore trahuntur. Quin et magnae et crebrae moles instar montium vel aedium in eo


page 279, image: s0279

conspiciuntur. Magnaque calamitas, post gelu huius solutionem metuitur, magna enim vbique vis est aquae iam conglaciatae, ita vt rustici multi aut e suis casis discedere, aut in superiore parte aedium commorari cogantur. Deus afflictos omnes consoletur. Xanctis, ipso die purisicationis Virginis MDLXV.

Tuus

G. CASSANDER.

LV. Clariss. viro, D. Georgio Cassandro Theologo, apud Cleuenses moranti, Dom. fratrique suo chariss. in Christo Seruatore nostro. S. P.

CLarissime Georgi: Vel recordatione libri tui ad Imperatorem Maximilianum, quem nondum vidi, mirum in modum delector, quid


page 280, image: s0280

obsecro futurum, si legere contingat opus praeclarissimum. Ante totus erat Princeps in tui meique Syngrammatis amicissimo complexu, quam Satanas bellum Transsyluanicum ab imprudentibus parum bene suasum nobis inferret. Bellum, inquam, quo tam Ecclesiae, quam Imperio nocentius aliud non vidit Germania, quodve Caesaris nostri Monarchiam ineuntem statim caede tanta funestauit, ac consilia Saluberrima quaeque, et molimina omnia Christianismo restaurando pernecessaria interturbauit. Qua calamitate publica ita discrucior, Georgi, vt prope taedeat viuere. Nihilo secius nos affligunt, tam qui Papae, quam qui Lutheri partes sequuntur: inter quos vtrosque Iesuistae, hypocriticum ne magis ambigo, an malitiosum hominum genus, virulentius nos exosos infestant, quod Ecclesiae faciem hanc deformem, non aliam, quam vt est hodie, defensam velint, emendationem


page 281, image: s0281

huius omnino nolint, ne Seraphicae suae societatis daemonizomeno instituto deesse videantur. Viam Regiam Caesari commonstratam abs me vna cum Panegyrico, quo minus edatur in publicum, nullus obstitero, vt abundantius prodesse queam, nisi non liceat. [gap: Greek words] antiquiss. Ecclesiae Patrum quaerebam, et putabam aliquid esse, quod aiunt, MODERATA DVRANT. Pace nobis per armipotentem reddita, et Marte aliquantisper sedato, de negotio tanto Comitium Vangionicum, ni fallor, dispiciet. Interea tu, mi Georgi, recte valebis. Literis ad te meis, per Arnoldum Bircomannum respondisti nihil. Hunc M. Petrum Artocopum Ignatianum meum, sanctae linguae studiosum, mihi homodoxum, imo orthodoxum, tuae synceritati totum commendo. Maguntiaci: X. Septembr An. Salutis: MDLXV.

GEORG. VICELIVS Theol.

Senior.



page 282, image: s0282

LV. Clarissimo viro D. Cornelio Valtero.

MEtellus Valtero S. Elogium Cardinalis illustrissimi de piissimo Georgij Cassandri libro, cum his accipies, et pecudem adpellari saeuum illum hostem, facile adgnosces. Timent etiam probi purpurati, probos eruditosque viros lacessere. Habent enim, vel hoc tempore, si velint, aculeos, quos infigant animis piorum: ac tamen, quid non dixit nouus ille? Iam a suis poenas luit, quo tibi magnificentior triumphus esse videatur: si tamen quis de pecude, non de fortibus viris triumphet. Quod si pecudi huic, eius item adseclae coniungentur; praesertim is quem nosti, vti certe is meretur; nolim sane, triumphum agere. Maiore enim sum animo, quam vt credam gigantes, de pygmaeis posse vel debere triumphare. Malim tamen


page 283, image: s0283

te Duce vincere; si cum talibus effoeminatis dimicandum quidem esset. Virilem enim Abbatissam esse audio, cum qua bellum gero, non armis illis, quibus caeterae vincuntur, cupidineis; sed animo ne cedat, formidoloso, quod a me accepisti scripto. Nisi quidem, verecundia ac pudore piae mentis, abhorruisti cuiquam Notario tradere, qui exequeretur mandatum. Te hortor, ac rogo; cumprimum hoc mea causa facias, nec ei soli insinues, sed toti capitulo; tum virginum foeminarum, tum virorum: vtque conferas ijs de rebus, quae faciunt ad meam probationem, cum quibus te quidquam certi rescire posse iudicabis. Tibi reliqui indices, memoriae gratia: tantum requiro, quid tuus erga me singularis amor possit, ostendas. Quibus si et Pighio adieceris, quod a me petit (es enim Bonnae) tibi maiore beneficio vtrumque deuincies. Sed iam mihi videor audire; tibi, cum Romanis tricis quid negotij?


page 284, image: s0284

Quare, referam quod mauis. Rex Philippus, triginta quattuor triremibus, in continentem, mille militares viros in littus exposuit ad Oranum. Hi, tanto animo adgressi sunt Africanos, qui Algerij Rege Duce Madalguimerum obsidebant; vt omnes in fugam coniecerint; ipsumque Regem amittere coegerint quidquid impedimentorum ibi tormentorumque bellicorum haberet: parumque abfuit, quin et ipse caperetur. Quatuor triremes, ac totidem bireremes eius Regis, in eorum potestatem venerunt, oportune proculdubio: nam vix octiduum Madalguimerum se tueri poterat, quo nomine, gratior victoria; tum quod vna videbatur Oranum ruere. Haec acciderunt VI Idus Iunij. Iam, nequid Ximenius me reprehendat, ista credo: non eo tamen auctore, cui me fidem habere voluit, sed litterarum; quae a nobili quodam amico meo, qui gestis rebus interfuit, cuique nomen est Ioanni Bellifromontio


page 285, image: s0285

Clariuallio, scriptae sunt; exemplo persuasus. Fuerunt decretae publicae supplicationes Bruxellis iamdiu, tam felicis victoriae causa. Renardus, Bruxellis haeret. Cupit ac petit audiri, et omnibus, qui eam in eum tibi notam fabam cuderunt inuitis, se mansurum in Belgica pertinaciter tuetur: fortassis aliquid monstri alit. Caetera coniectes. Nemo procerum, iam a multis diebus in ea Regia visitur, quanquam Margaretae prorogatus fuit summus gubernationis magistratus, in annos quattuor. Imitatione votorum Vicenalium id fieri putabis. Tu videris. Virum nunc adhuc habet apud se menses sex iam integros, cum quo dicitur aestatem exactura totam. Libellus famosus porrectus fertur summo cuidam viro, tamquam supplex libellus. Is in eo pictus, ouis incubans, e quibus, Episcopi noui prorumpebant, e singulis singuli, sed vnius mitra, alterius brachio, vel alio tanto membro, conspicui. Depicti viri capiti


page 286, image: s0286

daemon imminebat, cum hac inscriptione; HIC EST FILIVS MEVS, IPSVM AVDITE. Haec referunt qui Antuerpia redeunt; tamquam corrollarium aliarum picturarum, quas Balletti amicus tibi delineauit. Mereturne seditiosus ille car cerem? Atqui meretur, quod et Ximenium esse iudicaturum reor: aequior tu tamen, proscribatur, dices. Viglius, horum temporum pertaesus; se totum sacris litteris traditurus esse dicitur: quod vt commodius faciat, se sacratis presbyteratus ordinibus mancipauit. Ioannes Langius tuus vxore mortua, et prioribus ordinibus iam nunc initiatus, eum sequetur. Vtinam, multos huiusmodi viros, hisce sceleratissimis temporibus haberemus, vigeret magis religio, neque nos opprimeremur tot sectis hominum, interpretantium scripturam ad sua commoda, sed Deus paucos sibi delegit, attamen omnes vocat. De Erici partu, nihil auditur, fugisse tantum ad Danos, sed consilia sunt


page 287, image: s0287

ignota. De Gallis; Parisienses ac Rhotomagenses, adhuc moliri noua, contra nouae religionis homines: immo, non staturos foederi pacis: quod sensim animaduertunt Condaeani, sibi parum vtile. Qua ratione; tum vero Condaeis contraria factione Guisia; nondum res esse in ruto; multi putant. Britanni, ex his occasionibus suam procurant. Tuentur Gratiae portum, et leuibus praeliis hostem arcent ac prohibent ab obsidione. Itaque; nisi Hispanus recenti victoria elatus, Gallis animos, vel vires, addiderit, infeliciter Galli pugnabunt. Carmen a Pighio accepi, quod vestris illis vmbris conuenit. Verbis et numeris id placet, res desidero. Clarissimum virum Echtium, cui Ximenius, et ego post Christum vitam debemus, honorificentissime a te meo nomine salutari cupio. Eius famulus, ab hinc triduum, a me petijt; ad vos aliquid rerum nouarum scriberem: tum nihil erat. A te vero nunc,


page 288, image: s0288

plenissimas rerum mearum litteras expsecto. In te enim earum spes recumbit, quod te sero velim, atque credere, me certe, beneficio maximo cumulabis. Quare; vt tibi cordi sim, a te, mirum in modum flagito. Vale, XI. Kal. Sextil. MDL XIII. Colonia Agrippina, currente calamo.

METELLVS.

LVI. Excellenti viro Dn. VINCENTIO CORNELII, Caesareae Maiestatis per inferiorem Germaniam, Thesaurario in Hollandia. S. P.

ORnatiss. iuuenis Petrus Montfortius repperit me semiuiuum, adeo vt nec litteras legere, nec colloqui possem. Obtulit mihi munus Hollandiae honorarium, sed quum


page 289, image: s0289

significaret, eam pecuniam esse in manibus Erasmi Scheti, nolui ab ipso accipere. Post, vbi iam aliquantum recreatus legissem epistolam Scheti, ea non declarauit sibi pecuniam esse redditam. Nec eam scripsit ad me, sed ad Petrum Montfortium. Epistola Aduocati Hollandiae non exprimit summam, quam Hollandiae Status donari voluit. Sed epistola Scheti nominat ducentos florenos. Hoc munus mihi tam gratum est, ac si essent mille floreni. Nihil enim promerui. Sed ad me perscriptum fuit de trecentis florenis: et Petrus Montfortius fatetur eam summam in conuentu ciuitatum fuisse concessam. Addidit, se praesente Dominum de Ascendelft mandasse Guilielmo Goesio, Hollandiae Aduocato, vt iuberet Schetum mihi numerare ducentos et 40. florenos. Nunc ventum est ad ducentos. Munus, vt dixi, pro amplissimo habeo. Te tamen hoc scire volui, vir amicissime, vt si quid forte


page 290, image: s0290

fuci subsit in hoc negotio, deprehendas, et corrigas. Ante paucos dies scripsi ad te per Petrum Montfortium, sed totus languidior. Haec scribo etiam languens. Dominus dabit laetiora, quum volet. Vbi conualuero, gratias agam benignitati patriae. Ex oratione Petri cognoui, quantum tibi debeam. Vtinam aliqua ex parte referre liceat. Cupio te cum omnibus tibi charis quam prosperrime valere. Datum Friburgi, festo corporis Christi, Anno MD XXXIII.

ERASMVS ROT. mea manu.

LVII. Clarissimo eruditissimoque Theologo, Dn. Georgio Cassandro. Duisburgi.

IOH. Metellus G. Cassandro S. P. Etsi nihil erat, quod nunc ad te scribere oporteret; istuc proficiscente Ximenio homine diserto, tuique


page 291, image: s0291

studiosissimo: tamen; malui diligentia, quam vlla negligentiae suspicione, peccare: posteaquam, ex tuis litteris, quas a te rediens hic repperi, didici, te cupere; vt frequentibus ego scriptis te lacessam. Arnoldus Bircomanus, epistolam a Sambuco die Maij XIV datam, accepit, qua scribit, te breui a Maximiliano ac Ferdinando Caesaribus adcersitum in Pannoniam superiorem iri: vt, de constituenda religionis reformatione, sententiam tuam ijs exponas. Egit is quidem officium amici optimi, te plane inscio; vel potius, qui tam longe ab omni ambitionis culpa semper abfuisti, ac nunc abes, inuito. Ita euenit, vt ijdem Caesares, et praecipue Maximilianus, Archiepiscopo Coloniensi mandatum dederint, te eo mittendi. Id quod, Archiepiscopus Theodoro Bircomano Medico rettulit, et Brouillerio, quem Vicecomitem adpellatis. Itaque tota vrbe sparsus est hic rumor; non sine magna, ni fallor, in te Iesuitarum


page 292, image: s0292

inuidia: nam se Theatinos nominari nolunt. Scribebat Sambucus; vt te ad iter, vna cum comitibus comparares; tam putauit certam tuam profectionem. At, vti Valtero, animi dimidio tui carere minime potes; ita neque Ximenio debes. Disputationes enim facile, Aristotelio suo more, alioqui sedatas, acutis argumentationibus excitabit. Hoc vero Caesarum de tua probitate eruditioneque iudicium, eo pluris facio; quod te, re cognita, ex iudicio Senatus, quique de Rep. cum ijs consultant, delegerunt. Perlectus est enim tuus de sacra communione libellus, mirificeque is senatui placuit: quod iam tibi dixeram. Litteras autem Sambuci, ad te mitto, quas remittes. Mitto vero, ne non rem, vti ad me perscripta fuit, intelligas. Ego, te non hortabor modo, sed etiam per omnia sacra obsecrabo; ne, praeclarae pijssimaeque Principum voluntati, hoc tam necessario tempore, temet, per excusationem,


page 293, image: s0293

opponas. Consules cnim Reip. Christianae, tum honori ipse tuo; amicisque satissacies. Nam, etsi te morbus quidam vrget, non is est perpetuus. Quare, per interualla respirabis. Ac sane puto, diuina prouidentia contigisse, vt ad hoc munus inuiteris; nenon tu quoque corpus reficias salubrioris aeris mutatione, ac vicissitudine. Spem igitur concipe, tam pios conatus Deum esse promoturum. Neque te moueat, quod Vicelius pater, Martio proximo superiore quoque vocatus, eo non venerit. Praeter enim quam, quod cum valetudine non raro conflictatur: is admodum senex est, tu, adhuc iuuenis. Itaque, si animum sumpseris, non dubito, quin itineris labores, salua etiam valetudine, ferre possis. Quae vero Caesarum sint mandata, iam intelligis. Dicitur enim Archiepiscopus, ea ad te perscripsisse, eorum nomine. Vnum est fortassis, quod te commouebit, vti Vicelium; Iesuitas nimirum, pedem


page 294, image: s0294

tecum esse collaturos. Sed hoc, nihil est. Vicelius enim a Ferdinando Imp. tantum euocabatur, tu potissimum, a Maximiliano. Et vt tibi, cum ijs congrediendum foret, si caesim te illi, tu punctim feries. Non enim tibi deest vera antiquitatis cognitio, Patrumque diligens lectio; quibus solis, vel eorum praecipui sese niti iactant. Sed vereor, ne, dum te ego impello; Ximenius retineat, nescio quo, inanique illo, metu. Ego, malim arando, vti Cardinali Polo Vintoniensis in Britannia Cancellarius respondit, eum, hortanti ad otium, quod phthisi laboraret; mori. Vestrum est enim Theologorum officium; etiam valetudinis dispendio, immo vitae, Christi gloriam, vbi vobis est integrum, promouere, augere, confirmare. Sed neutrum horum periculum, tibi, mea quidem sententia, videtur imminere, qui iam melius habeas, et quem familiaris ille morbus non impetit, nisi post. Octobrem. Haec hactenus. Heri,


page 295, image: s0295

forte Rhedanum Theologum ad Apostolos, conueni. Is cum a me peteret, numquid rerum nouarum haberem; ac respondissem, me vrbe abfuisse, teque inuisisse: subiecit de Dusseldorpiensi conuentu: teque ibi non postremas partes sustinuisse. Dixi, te strenuum gerere vbicumque sis, atque Iesuitas culpa non vacare, quod te calumnijs, qua nec eis licet, perstringant. Putabam enim eis addictum esse. Ille vero, cuinam, inquit, viro probo non struunt insidias? Mihi, inquit, ipsi, cum ab Archiepiscopo vocatus, propter Caesarianam, de duobus illis articulis, communionis calicis, et sacri coniugij, instructionrm; quid ego sentirem, explicassem, negotium facessere conati sunt, meque in suspicionem vocare haud sunt veriti: homines fastuosi, tantaque ambitione calentes, vt vix totus eis orbis, suffecturus esse videatur. Tum ego, te ab ijs iniuria adfici, cuius de communione librum, ipsi seditionis arguant.


page 296, image: s0296

Ille, sanam esse opinionem in ea re tuam, adseruit: nempe, veteris Ecclesiae eiusque Catholicae, sed te, de sacro coniugio quaedam meditari, quae non viderit: in quo tibi fortassis, non per omnia adsentitur. Te, in lectione Patrum esse non mediocriter versatum: attamen, te quaedam amplecti, quorum vsus, in Ecclesia sit vel infrequens, vel prorsus abolitus, ideoque, nonnullis suspectus. Quod autem te seditionis arguunt Iesuitae, eos improbe facere. Te enim ab hinc annis XX nosse, neque quidquam tale ab eo fuisse anima duersum toto eo tantoque tempore: quin immo, ingenium tibi lene semper miteque, ac placidum fuisse, et ad sarciendam Ecclesiae concordiam propensissimum. Quod si quid excitare voluisses, hoc sane potuisse tae praestare, etiam Coloniae, qui litteris valeres, et amicos potentissimos habuisses. Haec ille. Litteras ad Lindanum, amici, vel omnino supprimendas esse lentiunt, vel mutandas: neque tibi parcunt,


page 297, image: s0297

quod tanta diligentia vtaris, ad te, homini plane furibundo, excusandum, nam nihil tibi cum eo negotij. A te vero, de industria istos litteras elicere, vt inde, si possint, ansam calumniandi tui arripiant. Silentio igitur transigendos. Si quid velint, prodeant in publicum, edant sua, vel tua publico scripto carpant: tum ipse, illis respondeas; neque adeo, vt soles demisse, sed vti res feret, acriter. In quorum sententia ego sum. Numquam enim huiusmodi viros satis explebis responsionibus, si semel cum ijs, scripto agere consueueris. Te perpetuis epistolis lacessent per se, vel alios, nec modum, quem seruare numquam didicerunt vlla in re, aut furori potius, adhibebuntsuo. Deinde, mentio illis tuis in litteris fit, nonnullorum virorum, qui fortassis, grauiter, propter res de quibus in ijs agitur, se nominari ferant. Postremo, totas niti argumentis ab auctoritate, cum tu rationes abunde, quibus solis iam haerendum


page 298, image: s0298

est in his rebus, edito libello discusseris. Verumtamem, si quid Lindano scripturus sis, id sit perquam breue. Si quem scilicet libellum tuum, de quo tantopere furit, legerit, eum te non agnoscere pro tuo, si alia est sententia, quam quae nuper a te sit edita, quam eo mittas. Eum vero librum, tantopere Caesaribus, Principibusque viris placuisse; vt a suis Consiliariis legendum, expendendum iusserint. Quibus vniuersis ita satisfecerit: vt Caesares, te, eo nomine ad se, quo de reliquis religionis controuersiis eo modo disseras, componendis, conciliandisque dissidijs, accersiuerint: rumpantur inuidia, licet, Iesuitae. Ita, qui tibi bene cupiunt, sentiunt. Reliquum est, vt te moneam, de libello coniugij sacri: nimirum, vt eum cumprimum absoluas. Hoc multi a te petunt, ego inprimis: et vt, in votorum libertate, etiam repugnante Ximenio, ceterisque, audacter elabores, quo nobis restituatis, bonos


page 299, image: s0299

probosque mores, ac priscam aureae Ecclesiae faciem. Sambucus ad te scripsit: An de me aliquid, significa, et cum rescripseris ei, ipse, mei, rogo, memineris. Vale, pridie Io. Baptistae, MD LXIV. Vbiorum Colonia. Omnes qui te norunt, te salutant, tibique gratulantur, de mandatis Caesarianis: imprimis, Sudermanus Iurisconsultus. Bircomanus Medicus, tibi omnia optat feliciter euenire. Epithalamium mitto: vxorem duxit enim, adolescentem, ac statae formae. Nuptijs interfui, Arnoldus vero, se, [gap: Greek words] tuam Latinam editurum ait, sed tuum inscribi nomen ei vult. Debes enim iam audacior fieri, qui Caesares patronos habeas: tum, suspicionis nescio quid pariunt [gap: Greek words] libelli, ac timorem arguunt, et pusillanimitatem. Io. Otthonem, optimum eruditissimumque virum, saluere iubeo, ac Rhedanum Iurisconsultum, qui cum apud Comitem Neuenarium, amicitiam contraxi.


page 300, image: s0300

Vale, ac salue denuo, multumque.

IO. METELLVS.

LVIII. Clarissimo Angliae Baroni Guilhelmo Monteiouio. S. P.

ORnatissime Mecoenas. Si singulae spectentur epistolae, [gap: Greek words], si vniuersae quas in omnes mundi plagas cogor mittere, plusquam Asiaticus sum. Hic tolerabili in statu sumus, excepta incredibili rerum caritate. Tantum liceat effugere bellum: quod vt liceat, vereor, prout hactenus habent huius fabulae exordia. Sed in manu Domini sunt omnia nostra. Vtinam optimis votis aeque per omnia respondeat fortuna, atque illius benignitas meis aliunde respondit. Apud Regem Ferdinandum habebam patronum incomparabilem,


page 301, image: s0301

Bernardum Episcopum Tridentinum. Is vt audio se subduxit ab aula, offensus, vt arbitror, his belli praeludijs, cuius quando simus habituri finem, nouit Deus. Quibus agatur consiliis Caesar, nescio. Amissa Hungaria, miseris modis vastata Austria, et rursus imminente Turca, nonnullis videtur nimium diu haerere in Italia. Nec pauci mirantur, qualis sit illa pax inter Caesarem et Gallum, quum duo filij nihilo minus detineantur in Hispania. Rex Ferdinandus habet inuictum animum, sed nouus princeps destituitur neruis belli. Quod si Caesar vi Lutheranos aggreditur, hic prorsus de nobis actum fuerit. Quod optimi Regis vestri pietas semper molita est inter Caesarem et Gallum, hoc Rex Poloniae Sigismundus magno studio molitus est inter Ferdinandum, et Ioannem regni competitorem. Sed fata superant hominum consilia. Officium meum erga Carolum tuum tibi non ingratum


page 302, image: s0302

fuisse mihi fuit gratissimum, cuius indolem felicissimam precor, vt Dominus Iesus tum seruare, tum vsque in maius meliusque prouehere dignetur. Nescio quem mihi fortuna cibum offerat edentulo: Certe Petrus Barbirius sic mihi adamatus, sic a me litteris celebratus, me pensione Curtracensi spoliauit inaudita perfidia. Et audio Cantuariensem deficere: cui si quid acciderit, nihil est quod sperem de pensionibus. Mihi sat animi est, si carnificem meum calculum queam excutere. Quanquam apud Gallos exoritur Budaica factio stolidis modis in me velitans. Nec ipsi sciunt quamobrem mihi succenseant. Thomae Moro nihil gratulor, ne studijs quidem admodum. Isti regno gratulor, cui non potuit sanctior, meliorque iudex contingere. Consolaris me de tumultu obtrectatorum: at tu vix nosti decimam partem eorum, quae in me ex insidiis diabolicis artibus moliuntur quidam scelerosi sub Euangelij


page 303, image: s0303

titulo latitantes. Scribam filio et praeceptori, quorum vtrumque tibi gratulor, si patietur valetudo. Nam inter epistolarum tumultus, coepit esse vehementer molesta, nec possum suspicari causam nisi siccitatem intestinorum. Ignosce Domine Moecenas, non vacabat haec relegere. Apud Friburgum v. Cal. April. MDXXIX.

Agnoscis manum tui veteris clientuli.

LIX. Clariss. Iurisconsulto D. Io. Metello amico suo, apud Bircmannos. Coloniae.

IO. Metello Sambucus S. Accepi responsum pro Cassandro, et Imperatori Maximiliano obtuli. Quod tibi meae prolixae, ad Bircmannos ante duos menses missae, non sint redditae, vehementer miror, nec me tam oblitum officij, atque humanitatis


page 304, image: s0304

putes; qui erudito, ac singulari amico, cuius mihi familiarem consuetudinem saepe optabam, respondere nolim. Denuo allocutus sum D. Slardellatum, Episcopum nunc Quinque Ecclesiarum, de negotio tuo. Is, totus esse cupit tuus, suamque operam, modo si quae facultas eiusce rei in Maximiliano sit reliqua, promptam pollicetur. Monere non desistam, et quid sperandum sit, postea significabo. Cassandri memoria, non excidit, etiam Maximiliano: sed is, Augustanae confessioni, multis de causis, magis semper fauit. Quare, si Cassandrum monueris: vt, quemadmodum indicasti, sua ad illam proxime rationem instituerit; gratiam ab eo, et Rep. Christiana auferet, omnibusque salutariter consulet. Haec, ex me dico, non Imperatoris nomine, ac iussu. Vale, et me Domino Cassandro, Bircmannis, itemque Syffano, commendato. Viennae, vbi est Dominus a Lansacco. In die Martini MDLXIV.


page 305, image: s0305

Raptim. Vale ac salue. De libris nihil certi scio, an sint in bibliotheca Imperatoris, quos quaerebas: nondum enim sunt digesti in ordinem a praefecto, et Graecos suis esse conclusos in arcis.

SAMBVCVS.

LX. Ornatiss. D. Audomaro Edingo, Summi Flandriae Senatus ab actis, Gandaui. S. P.

ETiam atque etiam te rogo, vt epistolam inclusam cures tuto reddendam Leuino Ammonio clienti tibi deditissimo, quo quidem nomine me tibi quoque obstrictum arbitror, nec grauate debeo, viro, vt audio, cum primis docto atque humano. Quare posthac et Erasmum in


page 306, image: s0306

tuorum numerum asscribes. Bene vale, Cal. Octobr. An. MDXXVIII.

ERASMVS ROT. mea manu.

LXI. Eruditissimo viro, Domino Georgio Cassandro, Theologo. Xantis.

MEtellus Cassandro. Philippus Vesembecius cuius causam tibi commendaui, cupit meam apud te commendationem tantum ponderis habere; quantum vales apud Amplissimum virum Cancellarium, et auctoritate, et gratia. Equidem, homini probo, ciuique vestro, fit iniuria, id quod, tu, ex supplicis eius libelli lectione, facile cognouisti. Quam ob rem, a te flagito; vt quibuscumque litteris, vel verbis, atque commendatione potueris aequitatem negotij iuuare, hoc vnum, homini non ingrato praestes. Cuius rei,


page 307, image: s0307

te, et Echtius monet, teque saluere iubet. Negotium etiam meum, in animo geras. Vrgeor enim, ab aduersario. Mitto ad te, consilium Balduini, de reformanda Ecclesia, cum responsione cuiusdam, qui totum id, nouitijs, ni fallor, argumentis, euertit. Vbi legeris eum libellum, remittes, et iudicium ea de re tuum, hoc est argumentis, indicabis obsecro, quamquam, te scio, in libello de Officio viri pij, et eius praecipue defensione, harum controuersiarum capita discutere. Hugonoti Carolo vnum suorum Procerum misisse dicuntur, qui ab eo, eorum nomine petat liberam suae religionis facultatem; non iam edicto pacis illius, certis tantum locis, conclusam: sed vbicumque locorum, tota Gallia: nec audiunt, qui de pace, vel concordia, quidquam proferunt, tanto animi ardore capti, vt armis, hanc sibi quaerant. Iam Condeus illic nulla est, propter suspiciones, et inconstantiam, auctoritate.


page 308, image: s0308

Maris Praefectus, et Andelotius eius frater, sunt eorum duces ac principes viri: eoque res spectat, ut Vendomij filium impuberem, cui iure, et materno, et paterno genere Regio Gallico, extincto Carolo et eius fratribus, successio debetur, ipsi, Regem suum declaraturi sint, vti fertur. Sic furor fit, laesa saepius patientia. Ecce, Sorbonicam prudentiam. Praeter proprias vires, quae magnae sunt, Anglos sollicitant, neque Palatinus, Landgrauius, Wirtembergensis, Saxo, Bipontinusque, ijs, defuturi putantur: nam, de Heluetijs, iam scripsi, Carolo non esse militaturos, contra illos. Lotaringus, et galeratus Belgicus, saepe in Sequanis consultant. Regina mater, a Philippo, auxilia petit. Belgici proceres, negant. Egmundanus Cameraci subsistit. Dolet Belgis, euocatum, ac timetur. Vale XVIII. Febr. MDLXV. Coloniae.

IO. METELLVS.



page 309, image: s0309

LXII. Eruditiss. ac [gap: Greek words] viro, P. Vulcanio, in familia Domini Montioij. S.

VUlcani charissime, si haec epistola te inuentura est apud D. Montioium, rogo vt huc Simonem Geynsum, hominem in vtraque lingua absolutum, et in philosophia non vulgariter doctum, velis cognoscere, et si quibus in rebus potes commodare, id facias. Mihi, ob egregias virtutes cumprimis charus est. Caetera ex ipso cognosces. In praesentia non vacabat pluribus tecum agere. Scribe per hunc, nam rediturus est. Bene vale, Friburgi XV Calend. April. MDXXXI.

ERASMVS ROT. tuus.



page 310, image: s0310

LXIII. Clarissimo viro, D. Georgio Cassandro Theologo.

MEtellus Cassandro S. P. D. Litteras tuas auide legimus. Eas enim cum Echtio, Helmanno, ac Bricmanno qui cras hinc non rediturus multis hebdomadis, Antuerpiam proficiscitur, communicaui. Sunt enim hi, tui, ac mei. Itaque Reip. gratulamur, te opus illud absoluisse; cuius est maxima proborum omnium exspectatio: Vtinam, optima consilia tua principes viri sequantur: nam, probaturos minime dubitamus. Efficies igitur, vt intelligamus, quae Maximiliani Caesaris sententia sit, cumprimum tibi rescripserit. Alimur enim spe, ni vel Legatus ille Romanus impediat, quod equidem non sine caussa metuo, vel Vaiuodianum bellum: quamquam, non minorem suspicionem mihi mouet spes illa, Philippo sine liberis decedente. Spes igitur illa, tot regnis potiundi: quibus, certe nihil nouum,


page 311, image: s0311

vt adpellant, nisi perquam irritatis animis, potest obijci. At, his remoris, tamquam echino pisce, nauicula, vereor, sistetur. Sed tamen, vt haeresum flatus, eam impellent, optamus certe. Quid igitur tu, ceterique moderati viri, proficietis, expectamus. Vnus Deus, ne tota nauis submergatur, praestet. De Parisiensi in Lotaringum tumultu quae scribis, certa sunt. Ad me perscriptum est; Hugonotios, qui dicuntur, ita rebus suis consuluisse, vt ex singulis iurisdictionibus, in qualibet Gallici regni prouincia, intra viginti quatuor horas, vna conuenire queant, sui tuendi caussa: nam prouincia, duabus aut tribus iurisdictionibus administratur, ipsi sua lingua Balliuatus adpellant. Qua prouidentia, religionem suam hactenus conseruant. Quinimmo, rumor est, intra octiduum, equitum octo millia, posse, e suis in vnum cogi. Summa haec est eorum vigilantia. Quo accedit; Heluetios, in


page 312, image: s0312

foedere nunc excepisse, se Carolo contra illos esse militaturos. Comes Egmundanus, in Hispaniam, per celeres dispositos equos profectus est: caussam suspicantur, acuti quidam, Gallicos tumultus. Purpuratus enim ille Carolus, in Mediomatrices suos peruenit, ac, si potest, Philippum, ac nostros, honorificis illis pietatis titulis, cohortabitur: vel potius in aduersarios suos incitabit, ac fratris sui purpurati nostri, miris artibus, ne dubita, iuuabitur. Oportet enim nihil eos de pristino splendore remittere: at vident sensim imminui. Quare, fulcra, minanti ruinam, subijcienda sunt, egregia scilicet bellicaque: nam, nihil minus, quam de religione, cogitatur, qua tamen, caetera tegimus, sed a nonnullis, potius Egmundani profectio tribuitur, quod Inquisitoribus Armenteriae oppido, saeuitiam sustulit. Philippus, omnes eo loci suspectos, propter hanc caussam, compraehendi iussit. Capti fortassis, viginti: caeteri,


page 313, image: s0313

maximo numero fugerunt. Omnia Belgae suspicantur, ac timent: neque tamen, quid certi sit, auditur. Danus, de ijs conqueritur, quod, praeter pacta, naues aliquot, sale et bellico adparatu onustas, Sueco vexerint, eo nomine minatus, se ijs, nauigationem ad suas, et maritimarum ciuitatum prouincias, interclusurum. Ac de pace cum Anglis composita, falsa fuit fama, induciae tantum pactae, trium hebdomadarum: quamquam, Anglia, Belgica, sine magnis incommodis, carere vix potest. Feruntur et Gallicae linguae homines, Gallum, propter nouae religionis studium, finitimis nostris Galliae Belgicae oppidis, optare. Vides motuum metum. Sed, nihil meticulosius, quam regni, vel prouinciae administratio; in qua, hoc tempore, vel vmbrae, putantur exercitus delecti: tantum potest purpurati calliditas. Ego certe non metuo. Priscus enim ille animi vigor, et impetus Belgarum, in genua


page 314, image: s0314

prolapsus, et externis commercijs, atque diuitijs, solo nunc metu concluditur. Quod ad Vaiuodianum in Pannonia tumultum attinet; Lazarus Shuendius, eo, cum imperio missus superiori mense: cuius copiae, sexdecim peditum, ac duorum equitum millium, dicuntur. Vaiuoda, delectissimum militem conscripsit: ac licet, Selimus Solimani haeres Turca, suos, inde, octennalium induciarum nomine, reuocarit, ad proxima oppidorum praesidia: veremur tamen, ne se iterum, vel a Vaiuoda sollicitatus, ex occasione, vel perfidia, coniungat: Quamquam, iam olim accepi; hominem esse, vini curandaeque cutis studiosiorem, quam armorum. Baiazetum fratrem, qui ad Persas profugit, esse virum militarem, qui fortassis, modo supersit, caussa regni, in eum mouebit. Valet enim gratia, apud Ianizeros; in quorum fide Turcicus Imperij neruus consistit. Sed, laqueo,


page 315, image: s0315

incerta tamen fama, fertur a Persis, magno Solimano, aere persoluto, iugulatus. Selimum enim sibi succedere volebat, partim odio istius, cuius fratrem propria manu, arcus neruo, dolose ad se accersitum, intorto collo, in tentorijs suffocarat: partim fauore Rossae vxoris, quae Selimum filium, Bassae consilijs nixa, apud maritum promouebat; Baiazetum, eiusque fratres, adfectati imperij, quo tollerentur, incessebat. Si igitur Baiazetus superest; ciuile bellum, inter fratres, oriri posset; ac Persa mouere, quae rebus, Italiae ac Pannoniae salutem adferret, Turcarum viribus dispersis, non vnitis. Atque vtinam, nostri Principes legationibus ista tentarent tam studiose; quam, inter proximos ac Christianos, exercent huiuscemodi, vel excitant, simultates. Sed, ne tibi nimium superbus, aut curiosus, vti purpuratus noster, me clam compellabat,


page 316, image: s0316

ipse videar; istaprudentibus relinquo: tum, ne nimis ingeniosus sim, sic enim et addebat, in aliena Republica. Haec siquidem scribenti, rumor adfertur; a Caesare, senatui Camerae Spirensis literas missas; quibus dicatur Vaiuoda profligatus a Schuendio, ipseque, a caede, in castrum quoddam se proripuisse. Quod verumne sit, haud scio. Haec, Spira rediens Secretarius Comitis Morsae, retulit. Optandum certe esset. Quid ad te rerum nouarum scribam praeterea, non habeo. Sed heus! pene mihi exciderat; Sacerdotem quendam, crematum fuisse, iussu Pontificis; in Venetorum prouincia, quod virgines Vestales duodecim, non modo vitiarat, sed et grauidas reddiderat: inter ceteras, Abbatissa, et eius duae virgines, intra annum pepererunt. Ille vero, pietatis praetextu clarus; quodque earum paternam confessionem curaret, cum eis, dum ei peccata confiterentur, egerat; quo tempore, ac loco, et modo, vna conuenirent.


page 317, image: s0317

Quod certe factum, si Surius, adpendici suae nexuerit; longe maiorem gratiam, apud cordatos viros inibit; quam, si suos Antipodas Apostolos, tot falsis luminibus illustret. Hoc enim, verum est; quantum, ex chartula his inserta, cognosces. Ago tibi gratias immortales: quod caussam meam, apud Amplissimum virum Cancellarium, tuendam susceperis. Hoc, te obtestor, facito diligenter, et cumprimum. Maximum enim brachij saecularis, in quo aduersarius spem collocat, periculum mihi, fouenti tamen optimum ius, imminet, et litteras ex vrbe accepi, eum censurarum declarationem, ante duos menses, contra me impetrasse. Cui vt obsistatur; vna haec fructuum, praebendarum ad Apostolos, vera probatio, praestare potest, sed, Capitulum non concedet, a quo facienda per attestationem publicam eius fides; nisi alicuius Principis viri litteris impulsum: inter omnes vero, omnia Illustrissimo


page 318, image: s0318

Cliuensi deferunt. Praepositus Cliuensis, prudens ac pius adolescens, operam suam mihi pollicitus est: sed hinc abijt, propter quaedam negotia. Gaudeo, me in eius amicitiam venisse, propter singularem eius virtutem, tum quod tui sit studiosissimus. Hanc amicitiam, Echtio nostro debeo, qui, vt ei innotescerem, effecit. Fasciculum aliquot librorum Neruij, quos petis, accipies, cum his litteris. Eos Bircmannus a me petitos, mittit. Vale, ac mei, rogo, memor sis, atque responde quamprimum. Colonia Vbiorum, XVII Cal. Martias MDLXV. Salutant te omnes tui, ac nostri. Ego Cornelio, fratris obitum, sane condoleo: sed, instructus est optimis artibus, quibus hunc moerorem et leniat, et totum, etiam a te consolatus, expellat. Lensius scripsit de coniugio, ab Otthone ruo, eius rei certior factus coram, qui se Cornelio loquutum adserebat. Hic pauci, nec vllus credidit. Ximenius,


page 319, image: s0319

valde laudat Syrenios suos scopulos. Si hic esses, huc veniret. Frequenter lectitat, raro scribit: Te iam saluere, per litteras ad me, iussit. Vale. Obsignaram has litteras, et ecce mihi nuntium, qui fasciculum scriptorum ad me pertulit, inter quae, litterae de rebus Gallicis recentiores. Maris praefectum Castilloneum, esse Parisios ingressum cum quingentis equis: Exercitum; hoc est, militem, circum Parisios, suae factionis, habere: itaque timeri vehementer de nouo tumultu. Reginam matrem, ad Carolum Regem, qui Tolosae est, prosectam, et de itinere ad Philippum instituendo, cogitare. Tolosa enim in Hispaniam, ex Gallia itur. Balduinus, sui non dissimilis, libellulum Gallicum, ad Principem quemdam Galliae, quem Condaeum esse reor, de reformandae ecclesiae Gallicae rationibus, conscripsit. Cui aduersaria pars, Galiice etiam respondit, quem librum nondum legi. Datus mihi mutuo, ac


page 320, image: s0320

reddendus, si impetraro a Domino, ad aliquot dies, ad te eum mittam, vbi legeris remittendum. Biscampius hospes meus, apud quem prandeo, et haec scribo, te plurimum salutat. Vale.

IO. METELLVS.

LXIV. Clarissimo viro D. Vincentio Cornelij Thesaurario, etc. S. P.

QVum persuasum esset a ciuitatibus Hollandiae decretos esse florenos trecentos, id quod ipse etiam D. Petrus a Montfort fatebatur, et epistola aduocati Hollandiae non haberet, nisi ducentos, de nullo quidem concepi sinistram suspicionem, sed res ipsa loquebatur aliquid erroris subesse. Rursus scripsi per Doctorem Viglium, quod non fecissem si Scheti litteras accepissem.


page 321, image: s0321

Nam epistolam egregij viri Iodoci Sasbouti scriptam 14. Cal. Nouembris accepi, in hebdomada Paschae. Nunc nihil superest scrupuli, nisi de florenis sexaginta, qui, siue non fuerunt decreti, siue sunt in manibus bonorum, non ero cuique posthac molestus. Tantum hoc agam, vt vobis amicis et patriae pro hoc honore sponte delato praebeam aliquod grati animi argumentum. Datum apud Friburgum Brisg. XXIII die April. MDXXXIV.

ERASMVS ROT. mea manu.

LXV. Eruditissimo viro, D. Georgio Cassandro Theolog, Xantis.

IO. Metellus, Georgio Cassandro, Theologo S. Cum altero ab hinc mense, ad te scripsissem; putaui, me, litteras a te exspectare oportere. Etsi


page 322, image: s0322

enim, cum varijs hominum diuersorum opinionibus, luctaris; vt eam, quae tibi probatur, in lucem proferas, idque certamen tibi multum temporis auferat: tamen, tantum tibi superesse non dubito; quantum, nonnullis tui studiosis, in tot hebdomadis, possis impertiri. Exspectabam igitur, vt mihi responderes. Quod quum non fecisses, cogitabam equidem, ne tamdiu esses in meo aere, saltem te monere debiti. Tum vero, ecce tibi, non litteras ad me, sed chartulam. ad Bir cmannorum institorem; in qua, tu me, non tamquam debitor, sed creditor, vrges, auremque mihi vellicas. Ego autem, etsi exceptionibus minime destituor: quoniam tamen, tibi in publicis Christianae religionis constituendae scriptionibus, occupato, nunc condonare debeo; vrbanum esse iudicaui, vt vetera omnia nomina tibi remitterem; nouasque tabulas ipse conficerem. Itaque, cum Philippus Vesembecius, homo prudens,


page 323, image: s0323

ciuisque tuus, Belga, ad te sibi, cuiusdam negotij caussa, proficiscendum statuisset; idoneus cui tuto litteras ad te, omnium rerum plenissimas, darem, visus est, eius maxime nomine. Cupit enim Cancellario Cliuensi, quem omnes tui studio sissimum esse praedicant, a te commendari in causa, quam tibi coram exponet; si quid ego iudico, non improba, sed quae tamen humanitate, et propensa in bonos viros beneuolentia tua, mirifice iuuari potest, immo potius tota finiri. Quam ob caussam, eum tibi commendare non vereor: tum quod, Valteri nostri sit amicissimus: et Echtio, mihique charus: qui omnes, a te poscimus; vt efficias, intelligat nostram commendationem pondus habuisse. Sed, neque ego me deseram quoque, qui prae alijs fauorem tuum ambio. Nam, vnis iisdemque litteris, vtrumque; me scilicet, et Vesembecium, tibi perpetuo deuincire poteris. Ego vero, peto litteras commendatitias, Cliuiensium


page 324, image: s0324

Ducis; ad Capitulum Apostolorum huius vrbis: velint, instrumento publico testari; quanti annuae eorum praebendae, distributionibus, quas adpellant, cottidianis, aestimentur: quantique, caeteris, quos ipsi nominant crassos, fructibus: vt eo instrumento ipse vtar, ad probationem valoris fructum. Est enim constituta pensio, X X nummorum aureorum, in vna eorum praebenda, quam, aduersarius quidam meus, irritam propterea disputat: quod singularum praebendarum fructus, non excedere summam viginti quatuor aureorum nummorum, tueatur. Est autem iure constitutum; pensiones, quae crassorum fructuum par tem dimidiam excedunt, reuocari. Si ea, viginti aureorum, non tenet; tenebit autem, si medios fructus non excesserit; mihi, in praebenda Leodiensi, nullum ius competit. Quare; mihi in eam rem incumbendum est; vt ipsius Capituli testimonio Romae vtar. Neque id iam commode, si


page 325, image: s0325

remittar a Romano ad urbis huius aliquem iudicem, consequar: nisi ita commendatus. Scis me, hanc ob caussam, hic hactenus haesisse, iureque equidem firmo nitor. Sed id, probatione horum fructuum, illustrandum est. Itaque, quoniam haec pertinent ad Cancellarij, clarissimi grauissimique viri, disciplinam, atque cognitionem, si tu mihi, per eum, a Duce, litteras illas impetraueris, adficies me summis beneficijs: meque tibi, multis nominibus obstringes, illeque, me perpetuo, clientem suum habiturus est; ac summae eius virtutis, doctrinae, prudentiae, aequitatis, et humanitatis, apud meos ac caeteros, non ingratum testem: si tamen, eius illustris laus, cuiusquam testimonio, vel augeri, vel imminui posse, cum veras firmasque radices egerit, videatur. A te igitur flagito: vt hoc meum negotium, tibi sit cordi, vnaque, illud Vesembecij. Eius siquidem fratri, nimirum Oratori, quem Pensionarium


page 326, image: s0326

vocamus, Andouerpiano, gratissimum feceris. Memineris, etiam scribere ad me, quid de Tabulis Eugubinis, a Campano cognoscendis, actum sit: tum, quid Valterus noster, indiculo meo responderit. Cuperemque, per Vesembecium, ad omnia rescriberes, ac mitteres exemplum tuarum ad Maximilianum Caesarem, litterarum: Maximiliani enim epistolam tantum, misisti. Audimus, et a quodam ministro Vesaliensis ecclesiae, ceterisque nonnullis, lectam fuisse quamdam responsionem tuam, certis de rebus, quarum, ab Archiepiscopo interrogabaris; Episcopus autem, a Pio Pontifice, quam, nobis inuidere non debes. Echtius, eam a te, summopore flagitat: tuque, si miseris, certe tacituris committes. Sumus enim cupidi, cognoscendi disputationes huiusmodi, in quibus, et libere quid sentias scribis, et veterum patrum cognitione, ac discussione,


page 327, image: s0327

cumprimis excellis. Ne tu vero nescias, iam apud omnes, illucescis doctrinae purioris fama. Vidi ego, litteras Iudicis Viennensis Decembri datas; quibus scribit, magnam omnibus exspectationem fuisse commotam, de commentarijs, quae Caesarum iussu, paras, reformandae religionis: optaretque, qui de te audiunt, vt tu eo proficiscaris, atque nomen familiae Caesarianae des tuum. Atqui, Pontificij, ea prouincia, mutationem in religione metuunt: aduersarij vero dolent, Caesarem, tantum Iesuitis, quantum pater, non tribuere, et paternum religionis statum, firmius consistere. Ego, quod ad inchoatas praeclaras illas, de reformatione cogitationes attinet: in quibus, vna cum aliquot alijs, versaris: vereor, vt progredi valeant. Nam, quantum accepi, videtur Pontifex, per certos exploratores, in Caesaris Regia, omnia cognouisse, ob hanc potissimum caussam, si


page 328, image: s0328

quid coniectura consequor, eo Legatum Cardinalem allegauit, qui fortassis, vti Dauus ille, turbet. Sed, si nobis ob oculos ponemus; propter deformatam religionem, indies seditiones oriri; quemadmodum proximis diebus, a rusticis Salisburgensis prouinciae, contra Archiepiscopum Principem suum; et a Nobilitate Baioariorum, contra Ducem: facile animaduertemus; huic morbo, non vlterius esse differendam curationem. Quod enim quidam existimant, pulchre succursum fuisse, per Patres Tridentinos: nae, illi valde falluntur. Iam enim Romae, ad priores consuetudines reditur: dispensationes quippe Concilio illo prohibitae, pecunia conceduntur. Galerus, vni, vt rumor est, centum nummis aureis venditus: et septemdecim alij, prostant. Xenodochiorum, caeterorumque piorum locorum reditus, nouo cuidam Leprosorum Ordini nuncupato, accepta pecunia, traditi, et vtendi adsignati.


page 329, image: s0329

Attamen Philippus, mirum in modum Belgicos Ordines, et Sequanicos vrget, vt Concilium illud praeclarum, recipiatur: nimirum ab Episcopis, eo religionis praetextu cohortatus: quoniam, multis eius decretis, eorum dignitas, auctoritas, opesque, et plane constituantur, et augeantur. Viglius, suo more, gnauiter in eam rem in cumbit. Sed Ordines, multas caussas adferunt: cur hoc eis in primis non liceat, maxime labefactari statum Reipublicae iam constitutae, et nobilibus iura patronatus, praeter aequitatem, tanquam ludentibus ad suum commodum Patribus in alieno corio, prorsus antiquari, caeteraque multa. Interim; Iesuitae nidificant Dionanti in Eburonibus; et Cameraci, Episcopi liberalitate, atque Viroduni. Nacti sunt, recentem laudatorem Surium, qui, in Adpendice, quam Nauclero proximis nun dinis adiecit, eos vocat Antipodum Apostolos: etiam sacramento confirmat,


page 330, image: s0330

hosce Antipodas, mortuos ad vitam reuocare, neque non illustribus miraculis clarere. Insanit, non paucis locis potius, quam loquatur: ita, vt passim, animi morbum prodat. Et quamquam sciat, a Caesare calicem impetratum; nihil non tamen calumniatur. Si Caesarianae concessionis exemplum ad me mittes, gratissimum sane feceris, licet audiam, vix fere concessum agnosci, neque propterea motus componi. Archiepiscopus quoque Coloniensis, a Pio dispensationem eius obtinuisse suae dioecesi dicitur, atque breui eam promulgaturus. Vna etiam, accepisse confirmationem Electionis. At, et hoc scito; familiari cuidam tuo, Britonium illum Heduum, dixisse; in Belgio, probari librum de communione tuum: itaque multos argumentis tuis victos, nunc ijs locis, calicem sumere. De Panoplipoeo tamen, vix quidquam ausim adserere. In Batauis, alijsque prouincijs Belgicis,


page 331, image: s0331

fertur, indicem nouae religionis suspectorum tantum conscripsisse, in neminem animaduertisse: nec iam audere, amisso Panopliae duce illo, cui plurimum confidebat, Perrenoto Cardinale. Ita conscribendus fuerit exercitus, si punire velit Batauos. Horstius, quem Louanio doctorem lepidissimum redijsse gaudeo, tibi loqui gestit: eum puto habere egregiam aliquam a Panoplipoeo ad te legationem. Quam, si scribet, vt excipias acriter, consulo. Nihil enim, modestia proficies tua. Porro, quod certior fieri cupis, num hic canum tumulis expositi fuerint, qui calicem petentes, mortui sint: tu sic habeto. Sacrificos, iussu Senatus eis permisisse quemadmodum et verum est, testari: petentibus vero, non dedisse: negantibus sacramenta, sacris sepulcris interdixisse: hoc est, Anabaptistis; et, vt interpretantur, Caluinianis. Constat tamen, cos, qui solo pane contenti


page 332, image: s0332

non fuerint, expositos fuisse. Sed, iam poenitet Senatum huius facti, apud quem, Cliuensium Dux, ea de re fuerit conquestus. Peius quidem est, quod quidam ferunt; nonnullos Pastores, infame illud sepulchrum, accepta pecunia, in sacrum commutasse. Qui Albano gregi praeest, scelus in Echtium admisit. Peste laborantentem, ac faere animam agentem, non vocatus, inuisit: ac tum, grauiter, et supra quam dici potest, iracunde, in eum inuectus est, propter calicem. Neque Echtius, moribundus, hominem cohibere potuit, vlla ratione, a quo, se rectius institui, Christiane petebat, quin prope fureret. Itaque, proximo sequenti die, Echtio significauit: se, eum non permissurum tradi sacrae sepulturae. Putabat enim, non conualiturum, et pecuniam, ea arte, ab Echtij propinquis, emungere volebat: sed Deus, hominem seruauit. Senatus autem, illo suo edicto, ita plebem conturbauit: vt, non


page 333, image: s0333

modo multos poeniteat, sed et pudeat. At, ea acerbitate effectum est; vt, ne quid postea, in religione tentetur: sed, liberior futura sit ciuitas. Iam quidem, pestis tota, remissa est. Quare, tuto, vt ceteri, redire potes. Omnes sane, optamus. Ximenius, si redisses, huc veniret: alioqui, Leodij mansurus. Pergit, cogitationes suas illustrare. Ac veretur, ne redeas: quod pro certo didicerimus, Valterum, vel vxorem duxisse, vel breui ducturum. Multi, hoc a me num verum sit, petunt: quibus, nihil aliud respondeo; quam me credere, eum libentius operam libris daturum esse, quam paruis illis sacris. Tu nos tamen ab hoc scrupulo exime. Quod si ita sit; detur et vxor Ximenio: minus enim, ni fallor, Valtero ab ea abhorreret Hispanus. Ab hinc, circiter hebdomadis quinque litteras a Sambuco accepi. Ei, Neruij pro te responsionem miseram, tamquam amico. Is vero, eam Maximiliano Caesari obtulit.


page 334, image: s0334

Scripseram, te valde dolere, Ferdinandi Imperatoris obitum: qui tamen, tibi adtulisset aliquam, a tibi commisso negotio; cum Maximilianus te, in eo vt pergeres, non monuisset; respirandi facultatem. Sed is, qui, cum Maximiliano collocutus, de te, vt videtur, fuit, rescribit; tui memoriam, non excidisse: suspicor eum legisse meas, Caesari. Prolixas, quas se ad me dedisse, ait, non accepi: quod ego sane doleo, tum mea, tum Ximenij caussa. Quod adiecit; vt, proxime, scriptionis tuae rationem, ad Confessionis Augustanae librum, adcommodares: hoc, eum, multis nominibus; Caesaris iussu vt faceres, quamquam caelat, scripsisse, coniecto. Est tibi certe, mi Cassander, impositum graue onus, sed cui, si quis alius, par ferendo, omnibus qui te norunt, certum sit, futurus sis. Neque potes honeste; vti minime excusasse, saltein recusasse, et, hanc praeclaram prouinciam, a qua tot


page 335, image: s0335

populorum salus, prope pendeat, reijcere: sed, ita pro viribus, in eam, totisque neruis intendere; vt, hisce Commentarijs tuis, vniuersos religionis nostrae articulos, atque disputationes, complectare: et ad veterum Patrum rectam regulam, Apostolicaque et Prophetica scripta simul, exigas: ita, vt extent, tamquam communes quidam loci, de omnibus nostrae religionis controuersiis. Saepe mentem subijt, te, a Deo, ad hosce labores fuisse conseruatum: cum singulis propemodum hebdomadis moriturus antea videreris; nunc remissior, saltem infrequentior, te morbus inuadat: quo scilicet, diuinam in his iussionem animaduertas: ac te fructus proximi, et charitas incitet currentem. Neque, hoc quoque nomine, longius differredebes, editionem eruditi illius hominis de Anabaptistarum sectis, qui certe, etiam eo inuito, lucem feret. Simplices enim animos, illi seducunt: putoque fore, vt eo lecto libro, multi ad sanitatem


page 336, image: s0336

redituri sint. Alterum libellum tuum, de non puniendis haereticis, et Sequanis, et Belgis, ipsis denique Hispanis, vtilem cumprimis fore scio. Hic enim a multis iudicibus, ignorantia peccatur. Te excusare Balduino, nihil agis: nam, quomodo eius scripta ab omnibus excipiantur, non ignoras. Alterum scriptum tuum, de sacra synaxi, vltro polliceris: sed maturandum, quo citius, qui male sentiunt, purius credant; et qui nondum eas opiniones hauserunt, ab eis, dissertationis tuae lectione, citius, et in tempore, auertantur. Ea de re, chartas aliquot Balduini, ad te mitto, vt eas legas, remittas statim tamen: vt ei, a quo accepi, eas reddam. Paginas illas, quibus Caluini vita continetur, ego quoque mutuo, et reddendas, accepi. Versus, si voles, tibi retinebis. Habet enim aliud eorum exemplum, qui eos mihi tradidit. Sed, hactenus de priuatis, nunc de publicis rebus. Ac primum de Belgicis. Ad


page 337, image: s0337

me scriptum est; Bruxellae, ex curru vi fuisse, a duodecim Gallice sonantibus armatis, extractum quemdam; qui religionis, sed nescio cuius caussa, transportaretur, ad triremes damnatus: et Midelburgi, duos Anabaptistas, vi, e carcere subductos. Brugis, proximis diebus, Anglum, quod sacramenta Romano more sumere detrectasset; a clero, iussum, extra sacra loca sepeliri: nationem Anglicam, ad Consilium Regium, Bruxellae vehementer conquestam, eamque ob caussam iussum fuisse eius vrbis senatum, mortuum exhumare: et honestae sanctaeque sepulturae tradere. Dicuntur enim Belgae, cum Anglis, pacem ferijsse. Rumor est: Pro rege Gubernatricis filium, in vxorem esse ducturum filiam Lusitanorum Regis, et nuptias celebrandas Bruxellae. Cardinalis Perrenotus, bis a Rege fertur petijsse, vt sibi liceret auctoritate gratiaque Regia salua, se Archiepiscopatu Mechliniensi abdicare. Renardum,


page 338, image: s0338

quem concitatorum in se procerum auctorem fuisse testatur, apud Philippum, tamquam Maistatis reum, accusauit: ne scilicet, Proceres, huius vtantur consilijs: et interim, eorum foedus callide dissoluat. Renardus, valet et animo, et ingenio, et summa apud Proceres gratia. Multi putant, huius industria, Cardinalis factum etiam in Hispania exacerbatum iri, multaque eum detecturum, quae Cardinali laudem minime sint allatura. Alij dicunt, acriter exceptum iri a Rege: haec res, pecuniarijs Mercatorum Andouerpianorum sponsionibus, agitatur, vti solentres ij nouas, etiam ad lucrum suum, torquere. Si Renardus, se prospere gesserit; spes est, Cardinalem, omni auctoritate casurum. Viglius, se inter vtrumque, vtens foro, gerit: et Morillonio exploratore vtitur ad res gerendas, tamquam suo quodam a latere legato, et Comite. Spargit rumorem, Philippum in Belgium, hac


page 339, image: s0339

aestate, uenturum: sed sagaciores iam facti sumus; quam, vt Regem, cuius caussa, gubernatio prouinciarum, in aliam melioremque formam mutata sit, ipsi timeamus. Ac falsum est, de Regis reditu, quem constat, in Afros classem parare. Comes Vitgenstenius, qui de te praeclare sentit, teque nosse cupit, mihi rettulit; Lantgrauii filiam, duci Holsatiae, nuptui, in quodam castro, Decembri mense, fuisse traditam, et incendiariorum scelere, turbandis nuptijs, castrum totum flagrasse: idque, Regi Suetiae imputari. Quod, Landgrauius, hanc filiam, ei, antea promissam; auditis, et certis eius, ad Elizabetham Angliae Reginam, lectis litteris; quibus eius Reginae, cum Landgrauio tractans, matrimonium ambibat, recusarit. Ad me, Vienna scriptum est, superioribus proximis mensibus; Vaiuodam, collecto ex Hungaris, et Turcicis finitimis praesidijs, ad XVI millia, milite, Hungariae vrbem, et oppida quaedam, agrumque


page 340, image: s0340

latitudine circiter XL milliarium Hungaricorum, cepisse. Maximilianum, propterea, Tributum, quod octennalium induciarum pactis, Turcae, Byzantium mittebat, ex itinere reuocasse, et tamdiu subsistere iussisse; dum intelligeret, num Turca, eas inducias rumpi vellet: qui responderit, iniussu suo, Turcam, Vaiuodae militasse. Itaque ad praesidia redire praecepit. Vnde, quod solis Hungaris Vaiuoda nunc nitatur; spem omnes concipiant; de eijciendo, qui proditione omnia gessit, Vaiuoda, locisque captis recuperandis, breui. Eos tamen, qui prudentia clarent, valde dubitare, propter fluxam Barbarorum fidem; tum quod, corum Vaiuoda, beneficiarius sit, eiusque ij defensores: ne se, huic bello, obseruatis occasionibus, immisceant. Maximilianus autem, in hanc expeditionem misit XVI millia peditum, et equitum duo millia. Hactenus quidem, Caesari Turca bellum non indixit: neque, cum


page 341, image: s0341

Solimano superiori aestate mortuo, substitutus sit; habeatque Persarum Regem perpetuum hostem; apud quem Baiazetus, prioris vxoris Solimani filius, cui Ianizeri plurimum tribuant, lateat: ni fallimur, indicturus est. Sed, Deus nos, inter tot ciuiles motus, et discordias, conseruet. Vienna enim capta, omnium Germanorum, et Italorum ceruicibus, a Barbaris summum periculum immineret. Nunc et Gallia dicitur nouos tumultus meditari. Accepi, mille octingentos Nobiles, et vigintiquatuor Proceres, quorum pars Comites sint, pars Barones, duce Andelotio, in Campania, religionis suae nouae caussa, conuenisse. Carolum enim Regem, qui in Prouincia vulgo nuncupata nunc degit; Hugonotijs puniendis, delendis, aut saltem in ordinem redigendis, consultore Cardinale Lotaringo, cum Pio IV Pontifice foedus inijsse. Hoc ipsum, Hugonotios sic interpretari; vt, aut vincere eos oporteat, aut


page 342, image: s0342

mori. Eorum esse consilia, ne cedant. Quamobrem, a Rege petierunt: eis, ex Edicto pacis, eiusque permissu liceret sibi, templa, Lutetiae, vel proxime, aedificare. Certum enim esse aiunt: ex ea vrbe, ad varia propinqua loca: concionibus audiendis, et coenae celebrandae, vel sexaginta, vtriusque sexus hominum millia, confluere, quae res, vrbis praefectum valde moueat: qui Regi, periculum ostenderit. Si Rex igitur: ea templa, ijs minime concesserit; vel responsum distulerit: Hugonotios statuisse: recta, Regem petere; quo, sibi eum vindicent, et anteuertant eius potentiam. Clam enim eum in Germania, ad hos motus, militem cogere. Simul quoque, Remorum vrbem, Lotaringi Cardinalis domicilium, ac sedem; tum reliquas eius opes, tentaturos. At, Cardinalis ad hos impetus ita iam se composuit: vt Condaeum Principem, miro artificio sibi adstrinxerit. Biduo toto, non fuit


page 343, image: s0343

ad colloquium admissus, palam testante Condaeo, nihil eum, nisi fuco ac fallacijs agere. Admissus tamen, ita eum in suam sententiam pertraxit: vt vtrinque, reconciliatis, ac beneuolis animis, discessum sit. Pellexit Condaeum; certa spes, ei tradendae nuptui, Guisij demortui eius fratris, filiae: nam, superiore aestate, Condaei vxor, e viuis excessit, ea autem, Hugonotijs, maritum semper, in officio retinuit. Quid praeterea sit actum, cum Condaeo, nescitur. Acta enim omnia dicuntur remotis omnibus arbitris, excepta sola Condaei matre. Haec, si ita, vt pro certo putatur, se habent; vides novas tumultuum Tragoedias, clademque adferri Galliae, pessimorum hominum consilijs, qui dum regnent, omnia sursum deorsum versant: hic, ni fallor, iterum Balduinus triumphabit, nactus non importunam occasionem. Rumor etiam, ex Genua percrebuit: Corsicam eorum insulam, a Petro Corso, qui eam superiore anno tentarat, denuo


page 344, image: s0344

impetitam iri, eum, classe Turcica, adiuuari, et a Pio Pontifice, Duceque Florentiae; quod vix credo: sperare quoque se, a Gallis auxilia. Pontificem enim Gallis foedere coniunctum. Itaque milites, ac praefectos militares, iam conscripsisse. Videretur, certum, cum Hispanis, in quorum clientela protectioneque sunt Genuenses, fore bellum. Fortassis, Philippi animus exacerbatus est, propter sententiam, qua Pius Gallorum Regi primum locum tribuit. Habes, multis de rebus, multa; quae iam, vt in meo aere, prius enim tibi remisi, futurus sis, efficient. Quare, da operam, vt hanc omnem pecuniam, statim, atque cum foenore, refundas. Vale, Pridie Calendas Februar. MDLXV Colonia Agrippina. Salutant te Helmanus, et Echtius, et Bircmannus. Echtius, praeter vxorem, amisit et Gertrudim filiam, ac paucis ab hinc diebus, socerum. Suadet, vt redeas. Bircmannus intra triduum Andouerpiam


page 345, image: s0345

proficiscitur; non rediturus intra bimestre. Oblitus eram, tibi scribere, Comitem Egmundanum, Belgicorum negotiorum, vt aiunt, caussa, ad Philippum Regem, per celeres equos, fuisse profectum: Non puto, Philippum, Carolo, contra Hugonotios, coniunctum. Potius credam; Renardi factum, profectioni caussam dedisse.

CAPVT Litterarum Ioannis Stock, Notarij Rotae Apostolicae, Canonici ad Apostolos, scriptarum Romae VIII Octobris, 1564. ad Dominum Io. Hensbergium Theologum Coloniensem, Canonicum S. Seuerini. Exscriptum ex originalibus.

ISti nostri ......, non sunt tam sancti vt apparet, ambulant in figuris ouium, intus aliqui sunt lupi


page 346, image: s0346

rapaces: et simulata eotum sanctitas duplex est iniquitas. Regnatque in illis magna ambitio. Veneti fecerunt vnum eorum cremari viuum, ex mandato Pontificis, qui dum ageret Patrem sanctimonialium virginum, in Dominio Venetorum; duodecim ex illis ingrauidauit: inter quas, Abbatissa, et duae aliae, vno anno pepererunt filios, et inter confitendum egit cum illis, de loco, modo, et tempore coitus; cum admiratione et stupore omnium, qui hominem sanctissimum arbitrabantur: tantus in vultu eius erat fucus.

Originales litterae, sunt penes Dominum Io. Helmanum, J. V. Licentiatum, qui eas habuit a patruo suo. Continebant enim responsionem quarumdam rerum, ad Hensbergium, quae ad eum pertinebant, Helmani patruum.



page 347, image: s0347

LXVII. Eruditiss. viro D. Cornelio Scippero Caesari a serretis. S. P.

MIhi cum tenacissimo malo res est non sine vitae periculo. Rogo, fac sciam, quid acciderit Alfonso Valdesio. Tot menses non scribit verbum. Autaegrotat, aut ablegatus est, aut totus alius in me factus est. Aueo, et de Liuino nostro cognoscere. Tantum aegre potui, mi Corneli. Friburgi, postrid. Pentecostes.

Tuus

ERASMVS ROT.



page 348, image: s0348

LXVIII. Eruditissimo viro, Domino Georgio Cassandro, Theologo. Duisburgi, In aedibus Domini Cancellarij Cliuensis.

IO. Metellus Georgio Cassandro. S. P. D. Etsi, ab eo tempore, quo a te discessi; quamquam ternis, aut quaternis litteris, a me prouocatus; nihil respondisti: tamen, mihi commitendum non esse duxi; vt tibi negligentiae verterem, qui es omnium hominum diligentissimus; quod multae aliae occupationes tuae de rebus publicis sacrisque, praeoccupasse, nuncque hoc tempore maxime tibi paene extorsisse, videbantur. Fama enim omnes accepimus; te, in iis studiis jam totum occupari; quae primum Imperatoris Ferdinandi jussu, deinde Maximiliani Caesaris rogatu, suscepisti: ea nimirum, quibus certa quaedam religionis formula; quod ad opiniones in religione


page 349, image: s0349

de fide dissidentes attinet, ac mores, ad ineundam concordiam, compraehenditur. Facile ergo patiar, silentium tuum, optimis illis laboribus, naenias meas obruere. Sed aegre fero, saltem hoc te non scribere, quod minime tibi vacat huc scribere. Dum enim, multi de te nos interrogent, alii quoque scribant: nihil est, quod ego respondeam: ego, inquam, qui, ex omnibus, qui te, dum hic esses inuisebant, (nam nemo est, qui non maluerit alio, metu pestis, migrare) sum solus reliquus qui stationem, Dei summi beneficio sanus ac saluus, minime deserui. At hoc, mirabili diuina prouidentia, contigit: ac tantum profeci, miserandae ciuitatis casibus, vt quae Philosophi, scriptis ex aliis accepta tradunt de contemnenda vita, quamque nihil sit in nobis, de quo nobis quid polliceri possimus, ipse coram spectarim, licet inuitus: atque tandem, non ex mortuis, sed viuis magistris, didicerim: multum vero inter est, quid legas,


page 350, image: s0350

an videas, vti tute facile nosti. Videre autem mortuos, quos biduo ante, hilares spectasti, nec vnum, sed multos: equidem, constantem etiam hominem, mouere potest. deinde, antidota nulla, huic lui obsistere, metum auget. praecipuos ciues fugere, plebem attamen, periculis audacter sese objicere, nec timere, immo, mori fere cupere, quid aliud porro est, quam, lupum auribus, in re periculosissima, tenere? Tu, mi Cassander, sic habeto: ciuitatis statum, esse valde moestum, in qua, et medici, et pharmacopoei, solum verterunt non quidem, sed sedes mutarunt, et quorum liberi, et familia, vim morbi non modo, sed et mortis, senserunt. Publica loca deserta, fora venalia; ex centum, vix sex habent, qui obsonia ex agris adferant. mercatores, non habent emptores: neque opifices. Sacra, a paucis fiunt. Diuites enim sacerdotes, templa reliquerunt, vt vix quattuor ex triginta, domi manserint. judicia silent alioque


page 351, image: s0351

translata sunt. Quid? fertur, ad hominum XXV. millia, ea lue periisse. Vehementiorque vis eius longe putatur, quam ab hinc annis vndecim fuerit: Nos, qui in Andreae claustro habitamus, ex duodecim, decem domos infectas conspeximus. neque adhuc omnes sunt liberae. Quamquam enim aliquantum, propter proximum frigus, sedata est, id, non eiusmodi censetur, vt vllum, vel periculi, vel morbi, metum abstulerit. Ex familiaribus tuis, Echtius, vxorem amisit. VIII. Idus Octobris, Ciningi, quo ea, cum vniuersa familia, periculi vitandi caussa, pridie Calendas adpulerat. Tertio nonas aegrotare coepit. Corpus, nauigo huc allatum, et heri, in Albani, sepulta. Maritus itaque, mirifico dolore torquetur. Rediit, nec hinc alio migrabit. Conradus quoque Bestorpius, vxorem, ac ruri. Faber, vt audio, duo liberos. Sed, plura jam non libet, defuneribus. Nec haec ego scripsissem:


page 352, image: s0352

nisi putarem, te cupere scire, statum ciuitatis. Quem, non est intuitus Ximenius noster, lugubrem. Abfuit enim Septembri, qui, fatalis huic vrbi fuit. At, decuisset Philosophum Epictetaeum, ac pauperem Theologum, ista coram conspexisse. ipseque, hoc maxime auebat. Dicebat enim, has miserias, esse longe omnium optimam mortis cemmentationem: licet, prae ceteris, hunc communem casum Christiane defleret: nec aliud ad me scribit, ingeminans eadem. Nescio, quo fato, malit apud Torrentium viuere, quam hic, una tecum, de grauibus rebus disputare, et publicam rem juuare. Sed est ita natura comparatus, vt nulli, quidquam negare possit. petenti adsensit, vti de pueris illis. id quod, magno ei incommodo sane accidit, etsi tu ei suasisti. Ita impedita sunt eius studia, atque praeclarae cogitationes, in rebus humilibus, et eius ingenio non dignis. Tu si potes, a mensis illis Eburonicis eum abstrahe: nihil


page 353, image: s0353

enim ei melius facere potes, consenescet apud turbam, cui balnea, vina, Venus, plus nimio sunt in deliciis, et quamquam vitam faciunt, corrumpunt tamen corpora, quantumlibet sana. Ipse vero, non haec studia, sed litterarum sequitur: est vero, tanta eorum hominum in viuendo liberalitas; ut, sobrium non ferant. Quae vidi, refero, ac valde dolet, etiam doctos, vulgi consuetudinem, ea in parte, sectari. Sed haec tu, me multo certius intelligis. Ex nundinis Francofordiensibus Caluini in Iosuam commentarius, operum eius partus postremus prodiit, cui praefixa est, ex Beza, obitus eius descriptio. Senatum vrbis Geneuae rogauit; vt ad se veniret adfixus lectulo, ei commendauit negotium religionis: postea, omnes eius vtbis ministros cohortatus est, ad mutuam concordiam. Post sacram synaxin, ex more, sollemni conuiuio, in eius domo fuerunt excepti, ii omnes. Alia die, omnes in agro ministros,


page 354, image: s0354

ad se quoque accersiri jussit, quos animauit ad constantiam in religione retinendam: testamentum condidit, non admodum quidem, vt ex eo videtur, dives. Elegans carmen ei posuit Beza, quod adscribam, quia te nondum id legisse puto.

Te viuo, Caluine, fuit mihi viuere dulce. Hei! cur non licuit, te moriente, mori? Et tamen est, fateor, grata hoc mihi nomine vita; Quod, tibi quas fundam, sufficiat lacrimas. Viue igitur Bezain luctus, tibi vt vsque perennes Caluini in tumulum vita ministret aquas. Iunctura absenti donec te rursus amico Mors pariter vitam finiat, et lacrimas.

Caetera, ex eo scripto cognosces. Mortem sane Caluini, pestis consecuta est Geneuae, tum belli ab Allobrogum duce metus maximus. Ita tamcn ea vrbs vires suas munierat;


page 355, image: s0355

vt Bernenses, Basilienses, Tigurinos, caeterosque suae religionis Heluetios, ex quodam foedere, sibi coniunxisset, omninoque statuisset, impetum belli sustinere. Sed quoniam, tam saeua pestis in Heluetiis, ac vicinis eis locis, grassatur: ea vrbs, a Duce, verum tamen exigua pecunia, pacem pacta est. Putatur et eos, cum proceribus nonnullis Gallis, rem communicasse: ac fortassis, maius aliquod incendium oriturum fuisse. In Gallia audimus omnia esse composita. Philippum serio agere, de vetere teligione, in integrum restituenda. Gallos ad haec, quo Catholico Regi satisfaciant, conniuere: atque rerum faciem ita fucare, vt aliquid tale velle videantur. Itaque Philippo verba dari. Cuius item legato surripuerint furto notas eas litterarum, quibus secreta ad Philippum mandabat. Quod vero nihil in ea re, cum Philippo sincerius tractent, vel hinc liquet, quod edicto nouo confirment, pacis


page 356, image: s0356

illud, mutuum inter vtriusque Religionis viros, foedus, immo conciones Hugonoti, vti prius habeant. Lugduni quidem, seuerius se gessiisse Carolum Regem, sed hoc non religioni, immo vero seditionibus tribui. Nunc certe, ea vrbs, tantopere pestiferis conficitur morbis, ut vix quartus quisque supersit: clausae, omnes officinae. nec eo amplius, mercatores commeant. Nonnulli scribunt, in ea vrbe, non esse reliqua hominum quinque millia. Vniuersa quoque Rheni ripa, qua vsque decurrit, infecta. Heluetii etiam: praesertim Basileenses, maritimae denique, ad Oceanum Germanicum ciuitates propemodum omnes. In Hispaniis porro: Tarraconenses, Barcinonenses, Valentini. Philippi Regis vxorem, opera medicorum, quo ipsa seruaretur, foetum abegisse certum est. ita quidem, vt nonnulli, propter vim medicamenti, vereantur, ne perpetuo sterilis inde remaneat. Carolum Philippi Filium,


page 357, image: s0357

ducturum in vxorem Maximiliani Regis natu maiorem filiam. Venturum autem esse in Belgium, non auditur, quantumuis Cardinalis Granuellanus, propter simultates, quas cum proceribus gerit, aliud adserere feratur. Is, in Sequanis haeret, nimirum Vesontione. nec se rediturum huc scribit, nisi vna cum Philippo Rege. Iam, longe minorem auctoritatem habet: nam, res omnes, eo absente, sine eius consilio geruntur. Abest autem, praetextu visendae matris, ac familiae inter fratres herciscundae: quidam tamen audacius, nam, liberum exilium interpretantur. Nuper Philippo Regi, Simonem Reuardum Sequanum, tamquam odii procerum in se callidum architectum, detulit, vt aiunt, eamque ob caussam, Renardum, in Hispaniam euocari. quo nempe Proceribus eum virum adimat, cuius consilio vtantur. ac miris artibus, eorum amica societas dissoluatur: ipse, denuo rerum habenas


page 358, image: s0358

capessat. Eo tamen est ingenio, et animo Renardus, vt non facile cessurus sit. ac minitanti, peiora minitetur. Haec tibi, nolim enim esse auctor, huius nuntii, quod utrumque norim, sintque mei ciues. Romam ego miseram librum tuum, de communione calicis; quem Episcopus Balneoregiensis Pontifici legendum obtulit. bonique munus consuluit. Sed Claudium Britonium, neque Galli contestationem, nec eam, quam Germani Principes Augustanae confessionis, Ferdinando Francofordiae exhibuerunt; ferre potuit. Inter ceteros autem libellos, supra modum admiratus est, editionem orationis quam habuit in Cardinalium consessu, eique Episcopo, saepius ingeminauit, se, eam, nemini vinquam ostendisse, minus, eius exemplum tradidisse, gratum nihilominus esse, qued omnes eos libellos accepisset. De tuis rebus, etsi tu nihil ad nos, haec audio. Maximilianum Regem, tibi scripsisse, pergeres in


page 359, image: s0359

concipienda reformationis formula, ea prorsus ratione, quam litteris Ferdinandus pater, paulo ante obitum praescripsit. ac tibi misisse, ducentos florenos aureos, honorarii nomine. An hoc verum, scire cupio: ac videre exemplum epistolae Maximiliani, et tuae ad eam responsionis, vt intelligam negotium ab ipsis fontibus, institutique tui propositum. Mihi vero, soli, scripseris. Idem quod a te rogauit vel potius jussit, a Vicelio, cui, paternam centum florenorum aureorum pensionem, confirmauit: te vero, ei praetulit, cui, ampliorem tradidit. Scriptum itaque, suum, Vicelius absoluit, utque idem praestes cumprimum, valde eupit. Eum ferunt, non posse quaedam odii vestigia, caelare, quod ne tibi eueniat, cauebis. Etsi enim ab utrisque impeteris; tuae tamen pietatis est, omnes adfectus procul arcere, vti hactenus fecisti. Nec te moueat Index librorum, prohibitorum per Patres Tridentinos, ex auctoritate Pontificis


page 360, image: s0360

adprobatus; in quo, Hymni tui condemnantur, vel vetantur legi. Vides enim quid concordiae caussa, probos pati conuenit in tot, tantisque de religione dissidijs. Sitardum Ferdinandi Imp. concionatorem, Maximilianus Rex, ad se ad cersiuit; eoque loci, quo pater eum habet. Sambuci nullas litteras, praeter eas quas tibi Ximenius coram ostendit, accepi: ei misi Neruij tui defensionem. Si quid tibi scripsit, fac intelligam, et si rescripseris, mei memineris, obsecro. Sed vehementer desidero ex te audire; num Campani genius interpres, tabulam Eugubinam Latine verterit. Curarem enim alteram ei tradi per Pyghium. Sin minus, nihil est opus, ne nos omnes, et Campanum, callidus interpres, vana spe vel alat, vel rideat. Certus est rumor, de Iulij Phlugij morte, et occupatam esse, vniuersam Numburgensis ecclesiae ac dominij iurisdictionem, ab Augusto Saxone, suisque ditionibus eam adiectam.


page 361, image: s0361

Vereor, ne huius exemplo, caeteris Principibus calcar addatur, idem cum vicinis Episcopis, paulatim tentandi, atque sensim, Catholici ruant. His inclusi, breuiculum Gallicum, quod, amabo te, Valtero nostro mitte, et ei sedulo commenda, meisque verbis diligenter saluta hominem tui studiosissimum scilicet, meique amantem. Nemo, iam te salutat. Omnes enim tui, nostrique, absunt: praeter vnum Echtium, qui moerore conficitur, quod mihi certe, vehementer dolet. Vale, v Idus Octobres, MDLXIV. Colonia Vbiorum.

IO. METELLVS.



page 362, image: s0362

LXIX. Erudito M. Petro Aegidio, amico incomparabili. Antuerpiae. S. P.

MAtura vt Hieronymus probe concinnatus huc veniat, propter annotationes asscribendas. De numero et ordine voluminum Petrum consulito. Mihi satis videtur, si in sex volumina compingantur, et si epistolas ad Basiliensem et Berum tradideris. Francisco non dubito quin sint redditi. Supicabar nos alteri commisisse. Nusquam adorno. Tu fac praefationem mittas, sed ad alium potius quam ad me. ad Buslidum potius. In caeteris fungar officio amici: Pauli sententias si videtur huc mitte per Franciscum, vt Badio committamus, a quo nunc binas accepi litteras, et item a Badio prolixissimas, sed amicas. Dorppianas nugas prope diem impartiam tibi. Nunquam vidi hominem inimicius


page 363, image: s0363

amicum. Tonstallus lectis illius ad me ineptijs, et meo responso, sic odit, sic execratur hominem, vt vix nomen ferre possit. Vide quantum profecerit. Respondit: et ego vicissim illi: sed testatus, me posthac non insumpturum operam in huiusmodi naenijs. Tonstallus optime de te sentit, et ingenium tuum vnice amat. Nae tu homo bonae fidei es, qui non solum cum bonis ex veteri formula bene agendum existimas, verum etiam cum vestiarijs ac nautis. Pacisci debueras cum nauta. Nunc petijt quantum libuit. Deinde ex texto Tornacensi, quo vestem subduplauimus non redijt ad nos praeter vlnas plus minus quinque, nimirum ex viginti. Verum haec leuicula. Cocles, aut si mauult Cyclops, illorum testamentum pro loco tradidit. Si est cur te huc velis recipere, mihi sane aduentus tuus erit gratissimus. Atnolebam te mea causa circumagi tuo incommodo. Nam mihi decretum est hanc perdurare


page 364, image: s0364

hyemem. Ab hac nec [gap: Greek words]. Si quid seuiat in Ioannem puerum tuum, in me seuiat oportet, qui biduum illum remoratus sum. Equum alterum ita vendidi, vt perditum putem, non venditum. Rursus hunc quem donaui Abbati Bertinico, non minus arbitror perisse. Bene vale amice incomparabilis. Optimo parenti et suauissimae coniugi multam ex me salutem dicito. Bruxellae pridie Natalis Lucae. Vbi dabitur commodus [gap: Greek words]. Fac, habeam, quod Dorpio respondi, a te descriptum.

ERASM. ROT.

LXX. Sebastianus Castellio N. amico Belgae. S.

QVod istic sic passim seuitur in Anabaptistas, doleo, et persecutoribus sanam mentem opto, non


page 365, image: s0365

quod erroribus faueam Anabaptistarum, sed quod et ipsi persecutores, et erroribus non minus, credo, grauibus, et sceleribus laborant grauissimis: et si neutrum esset, et caetera abessent, vel hic error et hoc scelus esset quouis Anabaptistarum errore grauius, quod homines ob religionem interficiunt et putant interficiendos. Nam omnino hic persecutionis spiritus alienus est a Christi spiritu, et qui eo impelluntur nesciunt cuius sint spiritus. Et tu frater, caue, per Deum te quaeso, caue ne te vel imprudens vlla persecutionis societate contamines. Non ego de sententia tua loquor, quam ab istis persecutionibus abhorrere mihi persuasum est: sed de euentu, qui vel inuito te consequitur tuas cum Anabaptistis disputationes. Audiui enim eos a te in gratiam Principis aduocato refelli. Deinde cum re futati tamen in sententia perseuerent, puniri. Si ita est, malim te in ipsis Principum erroribus et peccatis castigandis


page 366, image: s0366

et refellendis occupari, quibus eos scatere tu non ignoras, eisque hoc primum omnium persuadere, non esse homines ob religionem interficiendos: Ita demum liceret nullo Anabaptistarum (non dicam enim Principum) periculo disputare. Nunc dum principibus illo errore infectis refellis Anabaptistas, idque ab ipsis principibus aduocatus, vt quos volens refellis, iisdem nolens noceas, neque ipsis principibus quicquam prosis, neque enim redduntur profecto tua de alienis erroribus disputatione meliores, sed duntaxat in suo iniusto facto (ne quid dicam asperius) confirmatiores: sanctius esset, Deoque acceptius, te tuo periculo principibus refellendis operam dare, quam ex tuto disputantem miserorum miseriam augere. Neque vero errores refellendos esse nego, sed sic refellendos non iu dico. Haec a me beneuole amiceque dici non dubitas. Mouet me et illorum miseria, et tuum periculum. Scis quid


page 367, image: s0367

saepe audiente me dixeris, Ne nos inducas in tentationem. Callidus est Satan, et paulatim trahit quoscunque potest in societatem sanguinis, a qua nos ita procul abesse debemus, vt vel a veste abhorreamus sanguine polluta. Denique vt officij nostri quid sit, sciamus, sic cogitemus. Quid faceret Iesus si hic esset? et statim responsum in animis nostris audiemus. De Gallia nihil, nisi meros furores audimus. Rhotomagum captum esse fama est, et vtrimque cecidisse plurimos, et expugnata vrbe ita esse seuitum in oppidanos, vt matres quo hostium manus euitarent, seque suosque natos in flumen demergerent. Denique tota Gallia nihil miserius cogitari potest. Vae auctoribus, vae sanguinarijs, vae incendiarijs, et Principum instigatoribus. Hi sunt fructus doctrinae de persequendis haereticis. Amarunt sanguinem, et sanguinem, ô iuste Iudex coelestis, eis dedisti. Sed finem faciam, nam nihil proficio, tantum iustissimum


page 368, image: s0368

meum dolorem in fidelissimi optimique amici sinum effundo. XXIII Nouembr. MDLXII.

SEB. CASTELLIO.

LXXI. Clariss. rectioris Theologiae doctori Georgio Cassandro, viro Dei, Fratri charissimo suo. S. P.

QVam primum vidi commendationem: Imo approbationem Caesaris tuo de libro, charissime Cassander, exhibente Arnoldo nostro, protinus coepit gestire animus mihi prae gaudio plurimo, in vtilitatem Christianismi publicam: nec hoc ego gaudio cupiam vnquam fraudari, at isthuc exaugeri magis. Id quod fieri aliter vix queat, nisi copiam legendi libri mihi feceris, ad fidem opt. Arnoldo id procurante. Caeterum posthac cura prima nobis erit,


page 369, image: s0369

vt cum Caesare eodem tempore locove vna coniungamur, ad ea nimirum, quae in medium consuluimus, serio pertractanda. Nullibi vero id fieri poterit commodius, quam ad Rhenum, partim valetudinis nostrae, partim viciniae gratia. Nam longius proficisci, non est nostrum. Et habet Rhenus, quo Comitium alat, forsitan vberius aliquanto, quam aut Lechus aut Regenius: Vt modo taceam loci huius commoditate plures ad conuentum Imperialem inuitari posse Principes, et tempora haec difficillima idem omnino flagitare. De hac caussa grauissima commonebis aulam, obsecro, tui cum amatricem, tum admiratricem. Bellum Transsyluanicum authore Satana, heu quanta praepedit? Vereor, ne huic succedat Saxonicum. Cuiusmodi nunc N. a pace Princeps dictus, abiecta pace moliatur, nihil ad nos, qui concordiam meditamur, omnium factionum osores praestrenui. M. Arnoldus stupenda


page 370, image: s0370

referret. Atrociora certe clerus irreformabilis commeruerat passim in Germania. Virga Dei quaepiam esse possit N. nisi subesset macula notabilis. Te in Christo filio Dei Seruatore vnico nostro valere semper, ex animo precor, quia diligo fratrem. Moguntiaci XIII Maij. Anno MDLXV.

Tuus

GEORGIVS VICELIVS, Senior.

LXXII. Eruditiss. viro D. Georgio Cassandro, Theologo, etc. Xantis.

MEtellus Cassandro. Litteras Maximiliani Caesaris legi non sine magna voluptate, quod eum ex ijs intelligam totum incumbere in eam curam; vt deformatam tot naeuis religionem; per te, ac caeteros,


page 371, image: s0371

reformet. Laudat autem consilia tua, mirum in modum, atque prudentiam, et doctrinam. Ego igitur, vti decet, tibi quoque priuatim gratulor hoc nomine: tum Echtius noster. Cuperem tamen, maiora liberalitatis in te, a tanto principe signa edi, quam verborum, maxime cum sciat, te esse tenui fortuna, et morbis continuis prope obn oxium: teque nihilominus, tantos labores sustinuisse. Quod spem facit; nae illud, re ipsa exiguum est. nam nosti versiculum Poetae; Diues, promissis, quilibet esse potest. Quos libellos defensionis tuae petis, ad te mitto, numero octo. De Ximenio, ad Sirenios scopulos consenescente Leodij, nihil scribo. Si haec legeret, fortassis mihi succenseret, quod eius moram repraehendo. Tu tamen pro certo habe, si hic esses, cumprimum ad te venturum. Expolit enim lambitque suos foetus, quos ita coepit amare; vt caetera, quantum credo, posthabeat. Sed eos, tuo iudicio, vel absoluet a Vulcano, vel ipse sane, condemnabit.


page 372, image: s0372

Hortatus sum eos cumprimum in lucem protruderet, ne serius remedia cicatricibus vel recentibus potius vulneribus, callum iam obducentibus; insignia quae tentat, adhiberet. Ego autem, iterum a te peto; vt, cumprimum tibi per valetudinem licebit; iudicium tuum ad me scribas, de responsione, ad Balduini de reformanda ecclesia consilia, vel idaeas, illisque argumentis, quae multos vrgent; saltem paucis, mihi priuatim, quo ceteris quoque satisfaciam, temet opponas. Haec hactenus: nunc ad publica. Vesalius, certa sponsione pecuniae, quo magis praediues ditesceret; ex Hispania, superiore anno, Hierosolymam profectus est, neque se mercatoribus, sed peregrinis comitem adiunxerat: sibique satis sordide de commeatu et annona prouiderat. Inde rediens, a quodam Georgio Bouchero Nurembergense, ex Aegypto, ciuitateque Cayro redeunte, in itinere repertus fuit, quem is ad


page 373, image: s0373

se pertraxit: ita, vt nauim suam ille, vt se comitem ei iungeret, reliquerit. Totos X L dies tempestatibus acti, terram adpellere cum non possent, ipseque Vesalius nimis tenuiter, prae sor dibus, sibi de pane, aquaque prouidisset, ac multi morerentur, inque mare demum abijcerentur, animi languoribus, ac timore, in morbum incidit, saepe nautas rogans, ne se in mare, si moreretur, proijcerent. Tandem nauicula, Zacynthum adpulit, a qua, cumprimum desiliisset; eam vrbem ingrediens, ante ipsam portam, mortuus est: cui, saxum posuit is qui haec refert, eius comes. Hunc exitum, viro alioqui claro, nimius pecuniae ardor dedit: quem, multas in humani corporis partibus cognoscendis litteras extinguere debuisse, tibi videretur. Gallicarum rerum status, sic se habet: vt sensim, vni alteros, quemadmodum ad me scribit Episcopus Atrebatensis, qui te salutat, ferre consuescant: nisi tamen, colloquium


page 374, image: s0374

Caroli cum Elizabetha et Philippi, noui quid monstri parturit: quamquam Carolus proxime Ordinis sui Equites creauit: in quorum numerum, nouae religionis proceres plures, in primis Porcienum Principem adsciuit. Lotharingus enim, ad suos Mediomatrices, facto illo Parisiensi per culsus, haud inuitus reuertit. Hispanicus creber est rumor, Philippum aut Carolum F. ad Belgas aduentare: sed apud eos, qui penitius Reip. studia perscrutantur, vacillat. Renardus, a Granuellano Maiestatis accersitus, ita se defendit: vt, magis ei Rex, quemadmodum audio, faueat. Sed heus tu. Audio, pro certo confirmari, sacros eius prouinciae sanctosque Inquisitores, mirificis persuasionibus, Pium IV. tentasse; vt fibi purpura, tanquam Cardinalibus, vti liceret. Habitum enim apud Hispanos, natura cultus eiuscemodi mirabundos; pijs illis Quaestoribus criminum de religione maximam esse allaturum auctoritatem: hoc


page 375, image: s0375

vero, iam modis omnibus procurandum, quod saeua illa haeresis aliquorum viscera prorsus occuparit. Pius autem, veritus ne hominibus ambitiosis habitus gradum ad maiora praeberet, et excitaret aliquot potentiae aemulos; permisit, vt sibi Patriarcham aliquem, ijs regnis crearent: cum praecipue, eos impellere possit, illius contra Philippum, eiusque posteros, sententia, qua Carolo praeire Hispanis licet: quo is quidem, aliquantum Philippum demulceret; et claris illis luminibus obstrueret: Philippo non petenti, immo ignoranti, vltro detulit, decreuitque summam Superintendentis titulo potestatem Hispanicae Inquisitionis, qua ex caussa, mitior futura putatur. De Romanis Italicisque vulgo iactatis rumoribus, haec feruntur. Supplicio adfectos aliquot ex iis, qui XIV Decemb. diem, Pontifici necando constituerant. Pium, horribilem Romanis Harpyis bullam promulgasse: qua cogantur in Beneficijs quae residentiam, vt ipsi loquuntur,


page 376, image: s0376

exigunt praesentes, qui ea possident, adesse. Empsium Cardinalem, nunc maxima gratia, apud Pontificem florere: tum, quidquid beneficiorum vacat, in Germania, id omne in suos conferre. Maximilianum, a Pontifice, sacerdotibus vxores petere. paroecis fortasse, concessurum: sed Canonicis, non minus eas deberi, qui sint et ditiores, et lautiores. Italos Proceres, vna cum Venetis, in Philippi potentiam, quam ipsi suspectam habeant, foedera clam inijsse, et Corsicam, in id, iam a Petro Corso, etiam Gallorum secretis auxilijs impeti. Qui metus, Philippum, quo principijs obsistat, in Italiam euocet. Cosmum enim Florentinum aperte Corsicam sibi velle quaerere. Accepisti, opinor, Furstembergium, Ordinis Liuonici Magistrum, a Moscouitarum Duce, e captiuitate non modo liberatum, verumetiam, omnibus suis prouinci js restitutum, annuo quidem, at tolerabili satis tributo. Polonus attamen, qui suppetias


page 377, image: s0377

Ordini laturus sero venit: sibi Rigam, Liuoniae Metropolim, retinet; ac Suecus Reualiam: egregij scilicet tutores, qui miseros a Barbaris adflictos, spe praesidij, spoliant. At et ipse Ordo sibi hoc vnum a Moscouitis exitium accersiuit: dum opes illinc, et equos, ceteraque ad ducendum bellum opportuna, ad suos in Germaniam, superioribus annis miserunt: ita, vt prouinciam, omnibus necessariis rebus, propemodum ab ijs expilatam, hosti reddiderint opportunam ad inuadendum. Hoc Liuonico bello Polonus cum Turca foedus contra Moscouitam ferijt: quod, ne vtrique Pannoniae, nonnumquam sit futurum perniciosum, multi prudentes viri suspicantur. At Polonus, faere coactus ad id fuit, quod eius maior nobilitas in Moscouitam propendere videatur. Caesar Vaiuodianam expeditionem Triumuiris commisit, quorum vnus, Lazarus Schuendius, qui iam rebus a Vaiuoda,


page 378, image: s0378

locisque occupatis, nunc postremo recuperatis Caesari, in Vaiuodae prouincia, bellum gerit, in qua ad milliaria XX progressus dicitur; vltraque semper exercitum producit. Tocaium, praecipuam arcem nostri antea vi ceperant, et aliquot alias, deditione: quibus initiis felicioribus nostrisfuit additus animus; et hostis in fugam versus. Solimanus enim, qui falso creditus est mortuus, Vaiuodae factum improbauit; Turcasque ei militantes, iam diu ad sua praesidia reuocauit, seque Caesari, ea de re, per legatos purgauit. Sese quoque, Caesari Polonus excusauit. Est enim Vaiuoda, sororis eius filius. Solimanusque, octe~nales inducias cum Caesare firmauit. Hoc bello factum est, vt Caesar, Ferdinando patri exequias, quibus Martij decimus dies Pragae dictus erat, in aliud tempus distulerit, atque Comitia Imperij, quae Maio indicta dicebantur. Et quod ad exequias attinet, eo venturi putabantur Principes viri Germani, inprimis Augustus


page 379, image: s0379

Elector, qui cum Maximiliano maximam amicitiam alit. Atqui, nonnullis suspicionem mouit: quod die Purificationis, cereales nullae ceremoniae factae, vel solemniores, quam caeteris Dominicis diebus habitae: licet Caesar interfuerit concioni, et anno superiore, nihil earum praetermissum. immo vero, ijs, Maximiliani fratre Ferdinando, ac Maria eius vxore, cohorteque omni curiae, et Episcopis, et Cardinale vno praesentibus; multum diligentiae fuerit adhibitum. Haec igitur tam subita mutatio nonnullorum animos perculit. Cantoneus, Granuellani Cardinalis frater, ad Caesarem ex Sequanis Philippi nomine proficiscitur, vti suspicio est, tractando eius natu maioris filiae matrimonio, cum Carolo Philippi F. quam et Carolus Gallorum Rex, ambijt. Antea Caesar Philippo quippe respondit, se Carolo eam elocare non posse, nisi de Caroli vita, vel prosperiore valetudine, certior quaedam spes adfulgeat. Hunc Cantoneum,


page 380, image: s0380

miris artibus, Granuellanus, ad hanc legationem promouit: quo, Maximiliani fauore res suas in Belgio stabiliat, atque sibi magis Philippum confirmet, ad quem ex Sequanis creberrimas litteras, vti ex Hispanijs adfertur, dat, de rationibus Belgij regendi: sed qui scribunt ea de re, dicunt eas eo tendere, vt rem ipse constituat suam. In Germania, nihil noui. Iuniores Saxoniae Duces, exercitum conscribere feruntur Sueco, Augustus Dano. Sed Landgrauium procurare, ne vel Sueco, vel Dano vlli milites mittantur. Haec sunt, quae tibi de multis multa scribere volui: quoniam hoc a me petis. Nam tibi de religionis reformatione, quam Caesar molitur, et ad proxima comitia parat, aliquid significarem frustra, cum ista tibi vel domi nascantur. Litterae, quas Illustrissimus Dux ad Capitulum Apostolorum mea caussa scripsit, libellum meum supplicem insertum non habent: ac vereor, ne communi formula


page 381, image: s0381

conceptae, ac porro mihi parum vtiles sint. Quam ob caussam, cum mihi, earum exemplum missum non sit, a Reuerendo Praeposito Cliuensi petij, ipse eas apud Secretarium perlegat: numque petitioni meae commodae sint, videat: atque mutari eas curet, nouasque mittat et insuper alteras ad Abbatissam Vilicae. Tu, quod poteris, mea caussa facito. Vrgeor enim ab aduersario, qui iam declaratoriam excommunicationis contra me obtinuit, quod, quae molior, minime probarim. Vesembecius, qui fuit a Duce in integrum restitutus; nunc a Senatu Vesaliensi denuo vexatur, eiusque bona, neglecto, vel vilipenso Ducis mandato, detinent. Mirum est, tantum posse odia, apud nouae religionis homines. Hoc scribo, vt si casus tulerit, eiusce rei Ampliss. Dom. Cancellarium, admoneas: eique, meo nomine, omnia clientis officia tu offeras. Vale, XVII Cal. Maias, MDLXV. Colon. Agrippina.


page 382, image: s0382

Cum has obsignarem, litterae ad te et Cornelium mihi allatae sunt; quas mitto: cuius sint, haud scio. Ecce item tibi Leodio ad me litteras, quibus Pius Cardinales XXIII creasse, quod felix faustumque sit, fertur. Macte virtute, sic itur ad astra. Iam tu, de pia veraque reformatione, maxima quaeque, tam felicibus auspicijs, cogitato. Iterum vale, ac multum salue. Paene oblitus eram, laudatorem illum tuum Iesuitam, Franciscum, Romam vna cum aliquot collegis cogitare: hoc magis faustum huic vrbi credo. Existimo, et hos, de galeris ita prostitutis spes magnas sibi concipere. Atque sane ita est. Francofordia scriptum est, omnes libros, qui Geneua eo mittebantur, postquam Basilea nauis Argentinam soluisset, secundo Rheno media nauigatione submersos: omnesque mutos illos, alioqui loquaces Vesaliae futuros, et multis locis, magistros, perijsse. Haec, minime dubito, deferent;


page 383, image: s0383

tanquam Xenia, nouis Cardinalibus, Iesuitae isti Romipetae; et, quid non de prouidentia diuina, vel huius naufragij caussa garrient? Sed iterum ego obsignaram has, cum ecce tibi Bricmannum Medicum, ab Archiepiscopo Coloniensi redeuntem, qui narrauit, Archiepiscopum ei dixisse; se litteras a Maximiliano Caesare accepisse; scriptas propria eius manu: in quibus ei significat; scriptum de religionis reformatione tuum, siue opus; ita quidem ei placuisse, vt id caeteris omnibus idem Imperator praeferat. Archiepiscopum autem ita in amorem tui esse inflammatum: quantum vix credas. Se, colloquio tuo, valde supraque modum delectari. Constituisse itaque tibi domum Bonnae concedere: ac tibi, de reliquis, quae ad victum pertinent, prouisurum. Haec, se totidem verbis audisse; iam dixit Bircmannus: nimirum, hodie mihi rettulit, qui,


page 384, image: s0384

Christi Domini nostri passioni, sacer est. Atque insuper, Achiepiscopum ei mandasse: vt omnia, quae extant opera tua, is ei colligat, et quamprimum mittat. Rescribe quamprimum, et copiose.

IO. METELLVS.

LXXIII. Clarissimo et Nobili viro Dn. Adriano vander Myle, Consiliario Regio, domino et amico suo honor ando. Venetijs. S. P.

ACcepi literas tuas, ornatissime Myli, Decembr. datas, ad quas propter occupationes, quibus hoc tempore pene obruor, serius respondeo. Quod saluum me redijsse, quod legationem Danicam ex sententia confecisse gratularis, in eo beneuolentiam erga me tuam agnosco. Quod non contentus fama, quae


page 385, image: s0385

passim nunc apud vos percrebuit, rem omnem a principio ex me aues cognoscere, in eo etiam amplector amorem erga me tuum, vt quem amici gaudium gaudere video. Sed etsi pleraque in hoc negotio eius sunt generis, quae rectius verbis coram et familiariter, quam literis exprimantur: ne tamen tibi, cui in alijs maioris momenti rebus gratum facere velim, hic non obsequar, summatim successum exponam, coram expositurus reliqua quae literis illinere certis de causis nolui. Scripsi tibi Lubeca, si bene memini, quod ex consilio Senatus eius ciuitatis recto itinere, quo Hafniam petere constitutum erat, relicto, per Holsatos, aut si mauis Cimbricam Chersonesum, Flensburgum profecti simus, quod Rex Daniae eo in oppido, quod ipsius ditionis est, tum conuentus agens, aliquandiu haesurus ferebatur. Sperantes fore, quia proceres et consiliarios regni eo adduxerat, vt illic negotium nostrum


page 386, image: s0386

conficere, atque ita longioris itineris molestias, ac maris discrimina possemus euitare. Sleswicum igitur cum appulissemus, quae Ducalis est ciuitas, salutauimus ducem Adolphum, quem te in aula nostra vidisse puto. Is nos valde humaniter Gottorpij (quae arx est haud procul a Sleswico distans) excepit: neque satis habuit nos conuiuio plane regio excepisse, adiunxit nobis itineris ducem vtriusque linguae et Germanicae et Danicae peritum, qui Hafniam vsque nobis de vehiculis prouideret. In tota enim Holsatia, aut etiam Dania vix meritoria reperias, sed rusticis ea, qui omnes seruilis conditionis sunt, ex praescripto Principis imperantur. Posteaquam ex duce Adolpho intelleximus Regem relicto Flensburgo Hafniam reuersum, magnis illum itineribus consequuti sumus, atque cum ad Hafniam appropinquaremus, Rex de aduentu nostro factus certior, hospitium nobis designari iussit domum


page 387, image: s0387

praecipui cuiusdam ciuis, vt in ea regione, satis commodam. Tertioque postquam appulissemus die audientia data, ego Germanico sermone mandata ad longum exposui, quod sane felicius cessit, quamsperare ausus fueram. Fecique etiam contra id, quod antequam iter suscipere vellem, mihi tum non satis ipse sidens, nominatim, vt scis, stipulatus fueram. Interea autem dum de responso dando deliberatio habetur, Rex nos magnifico sane conuiuio excepit, in quo multi [gap: Greek words] obambulabant, quos nos, cum Rex praeiret, [gap: Greek words], praeter Danorum exspectationem, imperturbato cerebro hausimus, vt quod de Polonorum Regis, atque aliorum Principum legatis gloriantur, de nobis Dani iactare non possint. Post sex deinde dies responsum in scriptis traditum, praesente rege ab ipso signatum et sigillo regio munitum: petijtque rex, vt quale esset boni consuleremus, se, vt res


page 388, image: s0388

nunc sunt; amplius concedere non posse. Sed cum quid scriptum contineret explicatum non esset, tantumque salutationibus alijsque [gap: Greek words] sermo extractus, verentes, id quod res erat, diximus, nos perlecturos, et si quid esset quod explicatione egeret, aut quod perperam fortassis intellectum esset, vt corrigiid posset, postulauimus, vtque si qua difficultas posset suboriri, quia ipsius Maiest. forte taediosum foret interesse, aliquos ex Consiliarijs regni delegaret, quibuscum libere possemus de totius negotij statu communicare. Quod haud grauatim, vt visus est, nobis annuit. In hospitium reuersi, cum scriptum legissemus, dici non potest, quanta molestia simus affecti. Quid multa? Ego totis duobus diebus vix cibum, totidem noctibus vix somnum capere potui. Nihil toto eo scripto praeter phaleras, nihil praeter ambigua verba, Apollinis responsis similia. Postridie ij qui tractando negotio delegati postea


page 389, image: s0389

a rege fuere, munera offerunt, quae longo sane tempore a nobis repudiata, tandem postremo responso dato accepimus. Neque enim tametsi a regia munificentia proficiscebantur, accipienda iudicauimus, nisi etiam laetum responsum in hasce regiones deportare licuisset. Communicatis itaque per aliquot dies difficultatibus, liberam tandem nauigationem obtinuimus, et vectigalium ex nouo abolitionem, plusquam vnquam sperare ausi fueramus. Et tu nosti qualis erat sub abitum nostrum, cum Bruxellae vna essemus, de successu istius negotij spes: qualia quidam omina praecinebant. Hafniae XXV dies mansimus, Helschenorumque excurrimus visendi gratia: ibi fretum quod Sundam nominant vi dimus, inter duas arces, vt Hellespontum puto inter Sestum et Abydum. Rex ijs diebus, quibus Hafniae haesimus XVIII aut XIX feras sua manu confixas ad nos misit, vinique amas VII ac [gap: Greek words] nos


page 390, image: s0390

voluit Dania excedere, misitque vsque ad limites regni nobilem quendam qui parochi officio functus [gap: Greek words], aliaque ad iter necessaria procuraret. Tandemque per plena discriminis ac pestilentia infecta loca, in patriam, laeti, tanquam ex turbulento fluctibus mari portum consecuti, reuersi sumus, quae laetitia maior esset, nisi eam interpellarent vel potius obruerent tumultus, quibus vbique nunc regiones hae misere quatiuntur: sed Deus his aliquando finem dabit. Quae autem toto itinere memorabilia vidimus, quae de moribus illarum gentium forte scire desideras, hîc nihil scribam, ne nimium excrescat, quod iam video, epistola. Ex hodoeporico eo, quod Secretarius. Vlotinus confecit, quodque vna nunc misissem, si descriptum exemplar ad manum fuisset, alias poteris cognoscere. Tu autem ignosces si quid liberius hic: tecum enim quasi cum praesente, vt in buccam venit, loquor.


page 391, image: s0391

Quia autem in eo nihil facio quod ab intima nostra familiaritate alienum sit, nihil hic tu inuenies, sed alij fortassis, quod reprehendent, quibus tu ista communicabis, sed illos admone nostrae familiaritatis. D. Nicolao optimo candidissimoque salutem: cui has communes esse cupio. Vale, Mechliniae. Raptim IX Cal. Ianuar. MDLXVI.

T. d. addictiss.

G. RATALLER.

LXXIV. Nobili et clarissimo viro Dn. Adriano vander Mylen, Regis Hispaniarum Consiliario. S. P.

ACcepi, Clariss. Domine Consiliarie, literas tuas ad XXV Augusti scriptas, quae mihi gratissimae fuerunt, gratiores etiam futurae, si te


page 392, image: s0392

valentem et omni ex parte sanum nunciassent. Caeterum quando res ita habet, prudenter mihi fecisse videre, quod consilio D. Praesidis obsequens, eo te contulisti, vbi et aer ad recuperandam confirmandamque valetudinem accommodatior, et maior copia medicorum. Cui accedit quod eadem opera Italicos doctores de alluuionibus vestris consules; qui si non re (nam et per se et tua diligenti opera satis constabilita res est) certe authoritate et opinione, quibus rebus res hurnanae saepe magis quam ratione reguntur, causam iuuare poterunt. Si ante de profectione tua certior factus fuissem, omnino author tibi fuissem, vt huc ad me in Hispaniam te contulisses: vbi mecum domi agens, praeter supra dictas commoditates, quae non defuissent, ad reliqua optima studia tua, tum linguae Hispanicae cognitionem addere potuisses, cuius omnino necessarius posthac erit vsus, quantum res nostras ire video, tum


page 393, image: s0393

vero aulae huius rationem, in qua non pauca sunt spectatu digna. Nec sane omisissem (vti nunquam etiam cum occasio erit omittam) in eorum te notitiam insinuare, quorum opera ad res maiores, maioresque dignitates studijs tuis dignas paulatim possis peruenire. Et vero si qua ratione fieri posset, vt isthinc ad nos accurreres, vnaque nobiscum proximo vere (vti Deo approbante speramus) in patriam redires, faceres sane rem longe gratissimam, et vt ita fiat oro. Quanquam etiam absque eo omnino tibi persuadere debes, si qua in re opera mea tibi queat esse vsui, nullam me vnquam partem studij officijque praetermissurum. Cura optime et amicissime Compater, vt valeas, et me quod facis ama. Madriti XVII Decembr. MDLXVII.

T. D. deditissimus

IOACH. HOPPERVS.



page 394, image: s0394

LXXV. Clarissimo et Nobilissimo D. Adriano vander Mylen, Regio consiliario, Domino et amico suo honorando. Venetijs apud Dom. Nicolaum Stopium. S. P.

CLariss. Domine. Literas tuas binas acceperam, quo tempore graui morbo in lecto decumbebam: eramque in ea spe cum nullum periculum itineris praeuidebam, te breui ad nos aduenturum. Quod cum non fieret lapsis iam multis diebus, facile intellexi, te aliud iter ingressum fuisse. Consilium et excusationem abitus tui ego prompte et alacriter recepi: nec quicquam peculi video, si rerum status ita maneat. Quod si autem mutetur (vt breui futurum autumo) et causa ipsa, et tua conditio facile te excusabunt. Reseruabit nos Deus in meliora


page 395, image: s0395

tempora: nos modo operam demus, vt ei in iustitia, et antiqua pietate seruiamus. Noua hîc valde incerta sunt. De Condaei morte hactenus certi fuimus. at nunc iterum reuiuiscere incipit. Wolfangus Ararim transiuisse dicitur, et recta Parisios contendere. Spero tamen Deum iustiori caussa adfuturum. Palatinus tanquam securus nuptias modo celebrat cum vidua Brederodae: vbi intellexero te in Italiam saluum aduenisse, scribam certiora, si quae ad nos peruenerint. Arbitror te scire quomodo Maurisci in Hispaniis, et Regina Angliae in Belgia Regi nostro bellum moueant. Angla ex Hollandia vestra centum naues onustas magni pretij mercibus intercepit. Commendo tibivaletudinem tuam, eamque sic cura, vt ad maiorem dignitatem, quam qua hactenus functus es, idoneus et animo et corpore redeas. Bene vale, amantiss. D. Breuitatem meam, et modum quo vti in scribendo soleo, nosti. Fratri si apud


page 396, image: s0396

te est salutem. Spirae XXVII April. MDLXIII.

Tuus ex animo

A. ALBADA.

LXXVI. Clarissimo et Nobili viro Dn. Adriano vander Myle, Consiliario Regio, domino et amico suo honorando. S. P.

CLariss. Domine Myli. Quam lubenter tibi saepius scriberem, si quid verum haberem, vel scriptiorem dignum? Sed, prout sunt affectus eorum, qui noua perferunt, talia re ipsa si vel pro hac, vel pro illa parte. Haec modo hîc celebrantur. Amiralium exer citum fratris Regis fudisse: multos Principes viros caesos esse, et inter alios qui erat ab illo secundus, cuius nomen nescio.


page 397, image: s0397

Wolfangum quoque cladem inflixisse exercitui cui praeest Aumalius, ibique aliquot praestantes viros occubuisse. imo et de ipsius Aumalij morte rumor est. Vterque iam vna coniuncti sunt, et recta Parisios contendunt. Suburbia omnia ibidem destruuntur, ne hosti tentoria praebeant. Sed, quod mirum est, dicuntur duo fratres Monmoransij 7000 hominum apud se habere, et ignorari cui parti addicti, si forte vt patriae consulant, ac alteram partem ad pacem adigant si meliori se adiunxerint. Dicuntur tamen Cardinalem petere, et vrbem Parisiensem circumdedisse. Tempora forte impleta sunt, vt dicere possimus, cecidit, et canere Alleluia. De Condaeo, is fortuito in praesidia hostium incidit, et captus contra omne ius militare truculenter bombarda in capite traiectus est: Ex exercitu eius qui non conflixerant nulli perierunt, sed aliquot, quos apud se habebat laterones. Regina Angliae nondum rem serio agit,


page 398, image: s0398

nisi quod in mari praedari patiatur. In locum Condaei Rex quidem Nauarrae surrogatus est, sed Amiralius summus Dux, et tutor exercitus, et liberorum Condaei constitutus est, omnesque de nouo iuramentum praestiterunt. Habes nostra noua, sed quae ex vicino oppido veniunt, vbi magis augentur quam imminuuntur. Posthac nihil expectes a me, quod non magis verum sit. Sed scio, vt haec te grauiter afficiant, qui alteri parti magis adductus sis. verum fac vt multi hoc tempore prudenter faciunt, qui euentum Deo committunt. Hoc fere omiseram, quod ex custodia abieris, non sic intelligo, quasi iniuste fereris, sed quid si mutatio aliqua incideret? omnia tamen recte spero. Bene vale, Honorande Domine, XIII Iun. MDLXIX.

Tuae D. addictiss.

AG. ALBADA.



page 399, image: s0399

LXXVII. Clarissimo et Nobili viro Dn. Adriano vander Mylen, Consiliario Regis Hispaniarum, amico suo honorando. Venetijs vel Patauij. S.

AMantiss. Domine. Iampridem binis tuis literis respondi. Quas literas non accepisse te vehementer miror. Forte latitant apud haeredes Stopij, cuius mortem vna tecum doleo. Non satis mihi occurrunt ea quae tum scripsi, nisi quod Remberti factum dolorem mihi attulerit. Licet ille longe aliter mihi indicauerit, sed vbi ad me redierit cognoscam omnia melius. Non placet mihi titulus quem accepit. nam ad eum, nec idoneus est doctrina, nec etiam facultatibus. Noua quae modo mihi scribis paulo aliter hic narrantur: nempe, Turcam non Venetis bellum inferre velle, sed Regi nostro, ac propterea liberum transitum


page 400, image: s0400

ab ijs postulasse, vt in Hispanias traijceret. Mira sunt Dei consilia, vt qui tantum sanguinem apud nos effundunt: easdem calamitates domi sentiant. Quos scis, vtut nunc triumphent, eos credo bibituros adhuc faeces vini irae Dei. In Gallia Hugenoti dicuntur Massiliam occupasse. Rex equitatum, quem hactenus habuit, dimisit, et nouum in dies exspectat, quem ei adducet Dux Ericus: idque certum est. De Auraico iterum dicitur, parare eum nouum exercitum, sed credo vanum esse. Potius crederem, si quid facit, id eum nomine Reginae Angliae facere potius quam suo. Ibi enim seditiones motae nondum plene sopitae sunt. Quam mirabiliter Dominus per tres illos immundos spiritus agit, quorum aliquando apud te mentionem fecimus? Tibi tuam pacem et salutem curae esse omnino confido. Si ibi Homiliae D. Macarij haberi possunt eas, vt legas summopere oro: aut vt te vni Christo docendum committas


page 401, image: s0401

sine vllo studio partium, moneo. In inferiore Germania omnia mala se superasse existimant, nec vllum amplius metuunt. Omnes prouinciae fere suos Episcopos habent, qui quantum boni allaturi sint, ipse intelligis. Meus Vlpianus insultare mihi audet, quod longe alium euentum motus isti habent quam ego vaticinatus sim, sed ei rescripsi, euentum adhuc in actu esse, nec desijsse adhuc agere eum, qui ad vindictam suam manum extendit. Quod aliud scribam, nihil habeo: nisi quod certo putemus, hîc XXI Maij comitia indicenda et celebranda esse. De studijs tuis aliquid cognoscere aueo, et quomodo iam valeas. Bene vale, honorande Domine. Conterraneis qui tibi adsunt multam a me salutem. Spirae, XX Febr. MDLXX.

Tuae D. addictiss.

AG. ALBADA.



page 402, image: s0402

LXXVIII. Clarissimo viro ac Domino, Dn. Aggaeo Albadae I. V. Doctori, et Iudicij Camerae Imperialis Assessori digni ssimo, Domino suo honorandi ssimo. Spirae. S. P.

CLarissime Albada, Veneti pro certo quasi habent, Turcam ipsis bellum meditari: die Martis enim praeterita omnes Turcas, atque Iudaeos Turcicos carceri manciparunt, quod idem suis a Turca factum esse intellexissent. Quin etiam Turcae, Sclauoniae atque Dalmatiae partes Venetis subditas flamma et ferro depopulati sunt, plurimis in seruitutem abductis. De Gallica pace frequens hic est sermo: de conditionibus mirum silentium. Pro monitione ea quam facis summas habeo gratias. Ego ab omni partium studio (quas partes appellare solent) et natura et instituto tam


page 403, image: s0403

sum alienus, quam qui maxime: vnius Christi partes et signa sequor. Atque ideo precibus et votis apud Deum eorum causam ago, atque adiuuo, quos agnosco certe esse eos, cum quibus [gap: Greek words] datum est bellum facere et vincere. Nam hos sum certus ductore Agno tandem superiores fore. Beati Macarij Homiliae an hic haberi possint, ignoro. Christo atque eius verbo, me totum docendum tradidi. Quod ij qui apud nos sanctorum sanguine inebriantur, domi suae non exiguas clades sustineant, in eo, quemadmodum et tu, iustum Dei iudicium agnosco, et cum Angelo exclamo, Iustus es Domine, qui es, et qui eris, sanctus, quia haec iudicasti, quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt. Sanguinem eis dedisti bibere, digni enim sunt. Simulque agnosco Aegyptium ibi cum Aegyptio commissum esse. Valetudo corporis in eodem pene statu perdurat, atque a summo medico


page 404, image: s0404

tantum remedium spero, cui me totum curandum committo. Bene vale clarissime Domine Albada, cum vxore et liberis, et nos subinde suauissimis tuis litteris recrea. Venetijs, An. 1570. 12. Martij.

Cl. D. tuae obseruantissimus atque obsequentiss.

ADRIANVS vander MYLE.

LXXIX. Nobili et praestantissimo viro Adriano vander Mylen, Serenissimi Hisp. Reg. Consiliario. Venetijs. S. P.

LIteras tuas, Clarissime D. Consiliarie, mense Martio Moguntiae scriptas accepi, nec multo post Patauium te iam peruenisse per D. Commissarium van Loo intellexi. Et vero quemadmodum .......... .......... manus euasisti, ita et morbum


page 405, image: s0405

te tandem quoque euasurum vehementer confido. Nam quod tantas animi et corporis molestias per ferre potuisti, magnum mihi ad salutem signum videtur. Tu modo sic te compara, vt reliquis omnibus depositis, in vnam valetudinem curandam incumbas, nec pedem inde moueas, antequam plane sis confirmatus. Et vide etiam ac dispice diligenter, annon magis ex valetudine tua erit, huc excurrere, vbi aer est clementissimus, antequam ad caelum nostrum Hollandicum redeas, quam recta eo proficisci. Quod si ita Medici suadeant, quaeso ne omittere velis: eris enim non solum mihi gratissimus, nam plane tibi persuadere debes omnia mea tua esse, sed et ipsi tibi emolumento, cum ob aulae nostrae, linguaeque huius quae iam prorsus necessaria est, cognitionem, tum ob alias quasdam causas, quas proximis literis approbante Deo exponam, nam totac tantae sunt nunc occupationes, vt vel huius tantillae


page 406, image: s0406

epistolae tempus vix illis potuerim eripere. Bene vale, clarissime et amicissime D. Consiliarie, et quantum nos amas, tantum te cura. Raptim Madriti, XXII Iulij, MD LXIX.

T. D. deditissimus

IOACH. HOPPERVS.

LXXX. Nobili et clariss. viro D. Adriano vander Myle, Senatori Regio. S. P.

QVod ad literas tuas non ante respondi, clarissime Domine Consiliarie, non voluntate mea factum est: sed per negotia, quae saepe omnibus amicis, vno eademque tempore satisfacere non permittunt. Magno velim, quo tempore in Italia adhuc eras, meas tibi redditas fuisse literas: forte enim non displicuisset consilium, vt ad nos accurreres. Et


page 407, image: s0407

vero quae est caeli huius clementia, non dubito, quin ad valetudinem etiam profuisset. Sed quando non licuit, vt coram te hic viderem, superest vt quod proximum est sumamus, hoc est beneficio literarum multum vtamur, eoque quod per absentiam consuetudini detrahitur compensemus, qua re nihil mihi poterit accidere gratius aut iucundius. D. Praesidi, et reliquis collegis tuis quam officiosissime, et verbis quam amplissimis me commendabis, et si quam ipsis vniuersis aut singulis operam quandoque nauare queam, sentient me nullum studium aut officium omissurum. Quem res illa Germanica exitum habitura sit, valde expectamus, speramus autem Deum, quemadmodum hactenus, nos respecturum, et deuictis hostibus ad tranquillitatem et otium rem tandem deducturum. Optimo patri tuo, et fratri (quem licet incognitum, non possum propter coniunctionem, non plurimi facere et amare)


page 408, image: s0408

plurimam a me etiam atque etiam salutem dices. Bene vale clarissime Dom. Consiliarie, et Compater amicissime, et me vt facis redama. XII Septembr. MDLXVIII. Madrito.

De negotio meo Daelhemensi, si antequam mandatum contra Scolatum emitteretur, vel vno verbulo certior factus fuissem, quid rei ageretur (quemadmodum inter collegas fieri solet, maxime absentes, et qui in comitatu Principis versantur) sperassem rem ita temperare, vt nihil huiusmodi mandato opus fuisset. Nihil enim magis cupio, quam vt inter bonos bene agatur.

T. D. deditiss. Compater

IOACH. HOPPERVS.



page 409, image: s0409

LXXXI. Nobilissimo viro Dn. Adriano vander Mylen, Consiliario Regis Catholici. Venetias. S. D.

GRatum mihi fecisti, quod Albani interpretationem ad me misisti, si interpretatio est, in qua [gap: Greek words] edicti euertit: sed sit hoc imprudentiae eorum, qui edictum confecerunt. Prima illa verba interpretationis quam ad me misisti, quam habeant sententiam diuinare non possum: etsi in hoc non me crucio, nec curo quid illic figatur aut refigatur. Ita prorsus omnem Belgij cogitationem abijcere est in animo, et literis me inuoluere. Grassentur, vt lubet, Poeni. Ego animum conabor abducere a cogitatione calamitatum patriae, et ad vnam curam literarum seuocare. Difficile hoc est, scio, ei quem natura fecit [gap: Greek words]: sed necesse est aliquid in studio literarum contra naturae inclinationem


page 410, image: s0410

impetrare; praesertim in ea re, cui si maxime velim mederi non possim. Porro autem afflictare se frustra, alienissimum est ab eo, qui se cupidum philosophiae profiteatur. Vides quo prouchar tecum, dum colloqui me puto, et cogitatione te praesentem statuo. Studeo nimirum elrcere tuas literas, quae vel me doceant aliquid noui, vel in tantis miserijs consolentur. Vale, Patauij XIII Octobr. MDLXX.

Tui amantiss.

NICASIVS ELLEBODIVS.

LXXXII. Nobili ac clariss. viro D. Adriano vander Mylen, Consiliario Regis Hispaniarum, amico suo honorando, Venetijs apud D. Gulielmum Sanfort.

AMantiss. Domine. Debes mihi ignoscere, quod tanto tempore nihil tibi scripserim, Multa interea


page 411, image: s0411

mihi grauia acciderunt, quae literis committere non audeo: sed apud Legatos nostros delatus, (caussam scis,) 2. Octob. officio meo sponte renunciaui, eo consilio vt si fieri possit, reliqua quae istam rem sequi solent euitarem, de quibus adhuc incertus sum, nisi quod ab amicis, quos in aula habeo, aliqua mihi spes iniecta sit, vlterius eos contra me non processuros. Res enim haec non hîc solum acta fuit, sed etiam ad Ducem Albanum perscripta est. In Imperio omnia pro me fuerunt: erant enim talia, quae obijcerentur, quae nulli constitutioni aduersa essent, versabanturque omnia in omittendo, vel in non faciendo: sed non visum mihi consultum fuit, vt me Principi opponerem. Haec alias liberius. Comitia finem habent, eaque, prout ex principibus viris intellexi, nunquam celebrata sunt cum maiori animorum alienatione, et distractione: vnde plerique nihil ex his, nisi bella et motus metuunt. De exundatione


page 412, image: s0412

aquarum, quae apud nos fuit, arbitror tibi a tuis scriptum esse. Nostra Frisia maximam partem pecorum amisit, perierunt etiam in ea sex millia hominum, praeter rupturas aggerum, aliaque damna innumerabilia. Similia dicitur passa esse vestra Hollandia, Hontzbosch ende die Zijp zijn ingeloopen. In Zelandia aliquot ciuitates, et pagi: deinde munitiones illae a Duce extructae, dicuntur collapsae esse et diffluxisse. Idem accidit in ditione Groningensi cum duabus arcibus ibi extructis, eaque tota sub aqua adhuc latitat. Galli iterum arma acceperunt. Quid haec significent facile ipse intelligis. D. Giphanius est mihi commendatissimus. Bene vale, honorande Domine. XIX Decembr. M. D. LXX. Offeruntur mihi honestae aliquot conditiones, et vtiliores quam haec sit: sed hoc rerum statu sine expressa Dei voluntate nihil suscipere audeo. Sunt etiam alii Status, qui me iterum nominare volunt, at metuo ne canem


page 413, image: s0413

dormientem iterum excitem, Fiat Domini mei voluntas in omnibus, cui me totum dedicaui. Iterum vale.

Tuus AG. ALBADA,

LXXXIII. Nobili et clarissimo viro Dn. Adriano vander Mylen, Regis Hispaniarum Consiliario. S. P.

QVantum mihi doloris attulerit casus tuus, doctiss. atque amantissime Myli, quia iam longitudo temporis, et liberatio, quam spero tibi contigisse, magnam partem illius aegritudinis ademerunt, nolo et refricando memoriam, et referendo eundem te de integro dolere bis dolorem. Atque tu pro arctissime nostra necessitudine, et voluntate erga te mea, et amore constantissimo ipse


page 414, image: s0414

id facile potes aestimare. Quod autem toto eo tempore nihil ad te scripsi: in causa partim fuit, quod parum tuto ad te literae perferri possent, partim quod vererer, ne si quid minus, vt fit, circumspecte scriptum esset, malum tuum grauius redderetur. Neque enim ignoro, quam omnia hoc tempore ponderentur, et examinentur, vtque etiam minima quaeque in deteriorem partem detorqueantur plerunque. At, vt ait Comicus quidam, [gap: Greek words]. Interim tamen tacitis saepe votis optima omnia et felicissima tibi, atque etiam palam nuncupatis votis sum precatus, neque cum oportunitas oblata fuit, vnquam desij, pro eo ac debui, de te, rerumque tuarum statu inquirere. Nunc autem cum Moguntiam naue Confluentia vectum peruenisse te ex literis Commissarij Finantiarum fratris nostri intellexi, tutoque ad te scribi posse, nihil mihi prius fuit, quam vt has ad te darem, atque valetudinem


page 415, image: s0415

tibi talem, et tam commodam optarem, vt breui incolumem te hic videre et amplecti nobis liceret. Dum in Germania abes D. Wastelius, et de Waert e vita excessêre, magnumque nobis negotium exhibuit nominatio trium Hollandorum, quorum tu facile vnus fuisses, nisi valetudo tua in alias te terras transtulisset, quod tamen ego tibi malim explicatius coram referre, quam literis hic significare. Extremum est, quod te scire volo: multos esse qui me ad Sophoclis editionem, et nunc hortantur, et longo ab hinc tempore, quorum etiam e numero tu es, sunt hortati. Quibus ego hactenus quidem restiti, sed re tandem maturius deliberata, diutius refragari nolo, ne videlicet non omnino infelices, vt ego iudico, vt amici, praeclarissimi etiam iuuenilis labores aetatis mihi pereant, quodque praecipuum est, ne ab amicis, a quibus olim in aliquot exemplaria transcriptae fuere, inscio me aliquando, atque non recognitae


page 416, image: s0416

publicarentur. Quia autem Typographus vrget, velim te promissi, quo vltro mihi te obligasti, nunc esse memorem. Meministi quendam Io. Lalemantium Heduum transtulisse superioribus annis Sophoclem, et quia ipse ex mea ante annos XVIII edita translatione, nulla mei facta mentione multa suis illeuit, et paginas integras transplantauit, cumque versibus se profiteatur Latinis expressisse autorem, neque in toto eius libro vllus versiculus deprehendatur, voluisti fucum illum orbi prodere. Quod si eadem tibi mens perstat, me lubente id nunc feceris, quod non parum dignitatis ex nominis tui ad ditione libello accessurum existimem. Quia autem excidere tibi potuit argumentum, in eam, quae his subiuncta est, formam, quam etiam tusic concepisti aliquando, quantum meminisse possum, epistolam ad Lectorem poteris contexere, atque primo quoque tempore aut ante exitum Quadragesimae, aut hisce


page 417, image: s0417

Paschatis ferijs curabis ad me transmitti. Instant multi vt Psalmos edam, atque Syluius inter caeteros me vrget, quos tamen alibi malo in lucem exire. Si autem tibi sic videretur, postquam resciero, vbi in Italia sedem fixeris, intertextis Flaminij Psalmis absque commentarijs in enchiridij forma isthic excudendos tibi mittam: sed ea lege, vt supprimatur ea saltem editione nomen meum, quod ego non leuibus rationibus motus sic fieri cupio, sed de eo aliâs oportunius. Vale cor meum. Vxor et vxoris soror, noua nupta, plurimum tibi salutis asscribi iusserunt. Literas tuas vnice desidero. Mechliniae. Raptim, cum Guilielmus Bruxellam rediturus, literas expectaret. Sexto Nonas Mart. MDLXVIII.

T. D. ex animo deditiss.

G. RATALLER.



page 418, image: s0418

LXXXIV. Clariss. ornatissimique viro Dn. Adriano Mylio, Senatori Regio apud Hollandos. Venetijs. S. P.

QVod rarius ad te, quam pro voluntate beneuolentiaqueue erga te mea scribam, amicissime Myli, nolim hoc occupationibus meis assignes, sed, quia scribendi argumentum deest, fieri existimes. Quodque, vt ego inaneis literas sine taedio scribere non possum, ita mihi persuadeam, te sine molestialegere eas non posse. Quamobrem si meas desideras, tuis me excita, et scribendi materiam suggere. Nihil mihi contingere poterit optatius. Etsi enim vix vllus labatur dies sine suauissima tui memoria, vt literis eam refricare non sit necesse, iucundissimum tamen erit, si interdum de te, tuaque valetudine ex te ipso fiam certior. Nam quod ex alijs percontando accipio,


page 419, image: s0419

id non perinde gratum accidit, quam quod ex tuis literis percipio. Nos hic, gratia Deo, satis recte valemus. De valetudine tua vehementer solliciti sumus, quam dolemus eodem in statu permanere. Egosane, vt quod sentio, multique alij mecum, libere tibi dicam, puto Italicum aerem tibi non conuenire, nedum Venetum, mirorque quibus rationibus mouearis, vt illic tibi haerendum existimes. Si eo aere et curatione potuisses tibi restitui, iamdudum aut plane consirmata valetudo esset, aut saltemspes affulgeret laetior. Saepeque in mentem mihi venit, subuereri, ne medici, quibus affixus es, suam potius, quam tuam rem agant. Patrius aer te restituet, mi Myli, et cura diligens, quam adhibebunt illi qui te in oculis, atque pectore gerunt, quibusque es vita propria charior. Ex amicis multi me ad Psalmorum editionem tantum non compellunt: sed stat sententia, eos, aut omnino supprimere, praesertim hoc tam turbulento


page 420, image: s0420

seculo, aut certe suppresso meo nomine emittere. Quia autem alibi quam hic rectius hoc fieri posse reor, atque te aliquando a me petiisse memini, vt isthuc opus excudendum transmitterem, teque curaturum, vt quam castigatissime, niti dissimisque typis exiret, antequam hoc faciam, has ad te mittendas duxi, vt, an etiam in eadem adhuc perstes sententia, si tamen integrum id tibi hoc tempore futurum sit, ex te cognoscam. Quod vt primo quoque tempore facias, te vehementer rogo. De statu harum regionum, quia dubium mihi non est, quin ab alijs reddaris certior, nihil ego scribam. Post turbulentas hyemes amoeniora tempora auide expectamus. Bene vale, amicissime Domine, et me tuum plane esse, tibi, vt facis, persuadeas. Vxor te mea salutat. His ferijs Pentecostes in Hollandiam excurram, atque in Haga comitis fratrem Commissarium van Loo, cum sorore tua inueniam: Is enim


page 421, image: s0421

nunc Dordrechti est. Iterum vale, Negotia alio me distrahunt. Traiecti, pridie Calend. Iunij M D LXXI.

Tuus ex animo

G. RATALLER.

LXXXV. Nobili ac praestantiss. viro Dn. Adriano vander Myle, Consiliario Regis, Hispaniarum. Venetias. S.

VAnum quidem tuum illud fuit somnium, sed index tamen cum tuae in Deum pietatis, tum in fratrem voluntatis et studij, quae etsi mihi noua non acciderunt: magnam tamen voluptatem mihi adferunt, et vota et monita illa fraterna: quibus ni paruero, [gap: Greek words]. Quae namque consuetudo et quidem perpetua Christiano sit, vel cum impia, vel cum contemptrice


page 422, image: s0422

aut negligente? Quanquam vt horum sensus hominum, et vrbis statum perspexi, vix puto fore, vt cuiquam hic me astringam: malim in Saxonia, si Deus velit, multis de caussis, quas coram tibi melius esset exponere. Quare etsi hic de me nescio quae interdum spargantur, vana tamen sunt omnia: praeterquam quod hospes meus de quadam me semel interpellauit, ad quam fortasse animum poteram adiungere, si et hic consistere vellem, et res esset tam facilis, quam ille falso putat. Fortasse et de nostratibus dabit Deus. Verum vt rationes omnes breuiter tibi exponam, ita agendum mihi videtur: vt si D. Blotius noster inanis Vienna huc redierit, cui peraeque ac mihi (quid enim fratri et quidem coniunctissimo longa consuetudine non debemus?) consultum esse cupio: demus operam, vt in Saxonia locum assequamur in quem ego immigrem; hic autem, quia magnopere cupit, consistat Blotius. De illo


page 423, image: s0423

spes est in Sturmio. Si vel ille non venerit, vel in Saxonia nihil obtineri poterit, hic consistere malim, quam ire in Galliam. Possem fortasse, quod nuper ad tescripsi, in Hessico Senatu locum assequi: sed et amicis et mihi melius facturus videor, si in Schola prius aliquandiu me exerceam, praesertim cum otium huius generis mihi valde sit opus ad ea, quae satis multa in manibus iampridem habeo expolienda: quorum peruulgatio mihi adlatura sit nominis aliquid et commendationis in Germania. Habes consilij rationem mei, quod tibi maxime probatum esse velim. De Schola nostra et Piscatore illo proxime. Profectus idem ille Tubingam, nihil aequi impetrauit. Nam Theologi, idem quod nostri responderunt, etsi Cancellarius Iacobus Andreas aberat, profectus aut certe profecturus breui Montpelgardum, Tigurum, et Hierapolin fortasse, eo consilio, vt omnes Ecclesias in concordiam adducat, pacificator scilicet egregius,


page 424, image: s0424

qui [gap: Greek words] pomum illud Brentianum non desinat acerrime propugnare. Witebergae editam Catechesin nouam, cum omnes hic grauiter ferunt, tum quidam in his vnus satis celebris Nicolaus Selneccerus. Editis libellis ex ea quaedam reprehenderunt, vt quod in Actis cap. 3. [gap: Greek words], adducunt ita versum, quem oportet caelo capi, quomodo et Theodorus reddidit, et ante eum multos annis Castel. id enim sapere aiunt Celtismum. Witebergenses contra edito libello et ratione ac auctoritate Nazianzeni ex orat. 2. de fil. Dei, vbi ille paullum derorquens, [gap: Greek words], suam conuersionem et sententiam tuentur. Haec Vbiquitas parit mala et pestifera dissidia. De rebus nouis etsi ad Dn. Franciscum scribo: puto tamen non ingratam rem tibi me facere, si et ipse ad te scribam. Ex Gallia adfertur de matrimonijs quatuor. Nam de Andium Duce et regina Angliae: de Alenconio


page 425, image: s0425

et filia reginae Nauarrae: de principe Nauarrae et sorore regis Franc. et de Principe Condensi ac tertia (nam primam habet Gonzaga, alteram olim Porcianus, nunc Guisius) Niuernensi, quae religionem constanter tenet secuta semper comes reginam Nauarrae, coniungendis agi. Elbertus certe noster 20. Iunij datis ex arce Gallonia litteris ex domo Foxij nostri scribit de Andium duce et cognata reginae Angliae: idque matrimonium a Foxio nostro paene solo procurari: eaque re eum breui fortasse cum Montmorentio in Angliam esset legandum, quos quidem iam profectos, Lutetia, quo redijt rex, huc interea est perscriptum. De Saxonia et Brunsuiga scribunt certo, Holsatum Adolphum et Georgium van Holl, equites et pedites conscribere. Sed cuius imperio, stipendio, et quot conscribantur, variant: alij octo millia peditum et equitum, alij octo millia equitum,


page 426, image: s0426

et octo legiones, seu regimenta, vt hic vocamus, narrant: alij reginae Angliae, alij Albani, alij suo ipsum Holsatium iuniorem nomine ad obtinendum episcopatum Magdeburgensem conscribere eos aiunt. De profugis Belgis hisce diebus proelio cum Hispanis in mari prope Embdam commisso, ab alijs hic sparsum, Belgas, ab alijs Hispanos esse victores. Lumaeus conscriptis ad Confluentes trecentis aut 400. militibus a principe constitutus dicitur praefectus v nauium, quas Suecus Principi auxilio miserit. Velim perscribas, ecquid foedus illud cum rege, et Papa Rom. istic et in alijs vrbibus Venetae ditionis sit publicatum. Vale, atque adeo, mi frater, cura vt valeas: nos etsi Dei benignitate commode valemus, tamen magnis his caloribus in paruo Museio valde exercemur. Argentorato XXIII Iulij.

T. D. obseruatiss.

OB. GIPHANIVS.



page 427, image: s0427

LXXXVI. Philippus Marnixio Bernardo Boemio salutem in Christo precatur.

EX quo a te discessi, vir humaniss. nunquam desij tui tuorumque memoriam cum summa voluptate retinere. Fuit enim mihi non modo hospitij, sed etiam piae ac doctae tuae consuetudinis necessitudo ita iucunda, vt nihil potuerit esse iucundius. Nec vero est necesse commemorare, quam ego me tibi tuisque deuinctum sentiam, qui me meamque familiam difficillimo nostro tempore omni genere officij ac humanitatis tam benigne exceperis. Nec etiam patitur necessitudinis Christianae vinculum, in agenda gratiarum actione multorum verborum inane officium: Et dabitur fortasse aliquando tempus non agendae tantum, sed referendae etiam gratiae: sed sunt ista in Domini manu posita. Illud vero non possum praeterire, saepenumero


page 428, image: s0428

me cum animo repetijsse ea, quae in familiaribus nostris dissertationibus solebas producere ad confirmandam Schwenckfeldij de humamana Christi natura (et meo quidem iudicio erroneam, et omnium certe Ecclesiarum, quae quidem hodie vigent, calculis damnatam) opinionem. Sed quo ego, illa penitius introspicio, eo mihi semper leuius momentum videntur obtinere, et ex vno eo fonte, omnia manare, quod alterutrius naturae distinctam discriminatamque considerationem cum ipsa persona ex duabus diuersis naturis constante Schwenckfeldius perpetuo confundat. In quo errore versatur totus ille libellus Langij, quem mihi, cum isthic essem, ostendebas. Ac proinde peto obnixissime, vt singula quaeque argumenta accurate obserues. Senties profecto nihil me affirmare non verissimum. Omnia enim propemodum in eo versantur, vt doceant, Christum


page 429, image: s0429

non esse creaturam. Atqui nemo vnquam, nisi Arianus ita fuit amens, vt simpliciter affirmaret Christum esse creaturam. Scimus enim diuinam eius naturam siue [gap: Greek words] increatam ipsam ab aeterno ex patre genitam omnium rerum vna cum patre esse creatricem. Quare illa eius firmamenta: Qui est ab aeterno, per quem omnia sunt condita, qui rerum omnium est principium, qui ad dexteram patris sedet, qui infinita gloria est praeditus, qui est ipse fons vitae, qui ab aeterno cum patre operatur, ac si quae sunt eiusmodi, is creatura dici non potest, Ergo Christus non est creatura, nullius penitus sunt momenti, cum ad rhombum prorsus nihil faciant: Etenim increata Christi aeternitas minime vocatur in dubium, sed humanam eius naturam dicimus non ab aeterno fuisse cum patre, sed in tempore ex Adamo, eiusque semine et carne prognatam, atque ex Dauidis factam


page 430, image: s0430

semine, factam, siue creatam ex muliere, atque adeo creaturam esse profitemur: quod vt refelleret, ita erat illi argumentandum. Quaecunque natura ab aeterno fuit, vel per quamcunque naturam mundus est conditus, eadem creata dici non potest. Atqui Christi humana natura ab aeterno fuit, etc. Vides hîc manifestam falsitatem, ita vt argumentum ad complexionem progredi nequeat, quare non nostram sententiam, sed nescio quam a se confictam vmbram suis illis argumentis impugnat. Verum illo omisso, quaeso te, vir mihi multis nominibus charissime, vt rem ipsam nonnihil penitius introspiciamus, eruamusque tum ex scripturis, tum ex optimis quibusque patribus, quorum authoritati multum dare te animaduerti, certa testimonia, quibus ipsam veritatem possimus et inuenire et inuentam confirmare. Etenim plane statuo, tibi, dum per otium licet, nihil esse iucundius, quam eiusmodi modestas, et ad veritatis


page 431, image: s0431

indagationem comparatas dissertationes. Quare non dubito meum tibi studium hac in re fore gratissimum. Primum itaque censeo omnem controuersiam duabus quaestionibus contineri, quarum prior est, An Christus secundum humanam suam naturam sit creatura? vel, An humana Christi natura sit creata factaque? Altera: An humanae eius naturae siue substantiae origo sit ex carne, siue semine mulieris? seu, An Christus secundum humanam naturam, originem seu ortum duxerit ex semine siue substantia mulieris? Quod ad priorem attinet, modo constet inter nos, quid sit esse creatum siue creaturam, haud puto quicquam restabit controuersiae. Nos sane creatum esse, nihil aliud appellamus, quam factum esse, seu conditum aliquid quod ante non fuerit, seu, vt vulgo loquuntur, ex nihilo factum esse. Quae dictio (EX NIHILO) non ita accipitur, quasi nulla eius omnino fuerit materia,


page 432, image: s0432

vnde desumptum sit (alioqui enim nemo nostrum creatura iure dici possit, cum omnes ex semine orti simus) sed ita vt notemus, quod ante non subsisteret, id in tempore existendi initium accepisse: Ita sunt non modo angeli et homines creaturae, sed quicquid est omnino in rerum natura, atque adeo quicquid non est creator ipse. Hinc est, quod veteres omnes, vt probarent Dei filium, [gap: Greek words], id est verbum, ac ipsum etiam Spiritum sanctum non esse creaturas, hoc vno argumento quod vellent effecerunt, quod nullum vnquam aeuum fuerit, quo et verbum Dei et Spiritus S. non existeret. Est enim ipsa luce clarius, quicquid est, et creatum non est, idem esse Deum, denique ab aeterno extitisse creatori ipsi [gap: Greek words]. Quod autem factum est, existendique habet exordium, id omne, qualecunque tandem est, cedit nomine' creaturae. Iam porro humanam Christi naturam, vel Christum secundum humanam


page 433, image: s0433

naturam in tempore, atque adeo in temporis plenitudine factum esse, ita euidenter docet scriptura, vt nisi impie ac peruicaciter negari non possit. Paulus ait secundum carnem factum esse ex Dauidis semine, vbi, si contra optimorum quorumque exemplarium, atque adeo totius antiquitatis fidem, legas esse genitum, nolo vehem enter pugnare: sed nunquam eludi poterit, quod ait ad Galatas, factum fuisse ex muliere. At quando? an ab aeterno? minime vero, sed postquam aduênit temporis plenitudo, quod sane nisi de humana natura non potest intelligi. Ea autem si est facta, et quidem in tempore, necesse est vt sit creatura. Deinde quod Filius hominis dicitur, et vero quod filius Adami, quid aliud notat, quam vt caeteri omnes homines; ita et Christum secundum carnem esse creaturam? Adam enim, quod hominem notat, nihil designat aliud, quam eum qui ex terra sumptus sit. Terram enim Adamah,


page 434, image: s0434

id est, ruffam Hebraei nominant: si est itaque ex terra, vt caeteri homines desumptus Christus, non potest non esse creatura. Adde, quod non potest esse filius creaturae, nisi qui ipse sit creatura, quanquam non filius tantum hominis et Adami, sed homo et Adamus ipse aperte nominatur. Praeterea humanam eius naturam esse id omne, quod verbum Dei siue [gap: Greek words] in incarnatione assumpsit nemo orthodoxus dubitat, authore Spiritu sancto, qui testatur verbum carnem factum esse. Atqui docet Apostolus, id quod assumpsit, non esse aliud quam Abrahami semen. Semen autem Abrahami creaturam esse, nemo nescit. Efficitur itaque humanam eius naturam esse creaturam. Sed malo totam hanc controuersiam verbis Augustini quam meis decidere. Is ita scribit in Enchiridio ad Laurentium cap. 38. Quoniam Dominus noster Iesus Christus, in quantum Deus est, omnia per ipsum facta sunt: In quantum autem homo est, et ipse factus est, sicut


page 435, image: s0435

Apostolus dicit, factus est ex semine Dauid secundum carnem. Sed quum illam creaturam, quam virgo concepit et peperit, quamuis ad solam filij per sonam pertinentem, tota Trinitas fecerit, neque enim separabilia sunt opera trinitatis, cur in ea facienda solus Spiritus S. nominatus est? etc. Idem in lib. de fide ca. 2. In forma Dei cum Patre et Spiritu S. vnus est solus formator omnium Deus: secundum formam serui, solus ipse sua et Patris et Spiritus sancti operatione formatus: quia qua creator est commune habens naturaliter cum Patre et Spiritu sancto: qua autem creatus est formam serui, secundum quam creatus est, solus habens personaliter in seipso. Item: sic ille omnium spirituum, omniumque corporum, id est, omnium naturarum creator, et dominus creauit virginem, creandus ex virgine. Et mox: sic eum verum hominem erede, vt eius carnem non coelestis, non aereae, non alterius cuiusquam putes esse naturae, sed eius cuius est omnium hominum caro, id est, quam ipse Deus homini primo de terra plasmauit, et caeteris hominibus plasmat,


page 436, image: s0436

quos per propagationem ex hominibus creat, etc. Haec ille, quibus profecto nihil clarius, nihil euidentius dici vel fingi poterat, ad totum hanc decidendam controuersiam. His astipulatur Ambrosius, libro de fide, 3. ca. 4. inquiens: Vnde intelligimus, illud quod de incarnatione Domini scriptum est: Dominus creauit me principium viarum suarum in opera sua, id significare, quod ad redimenda opera patris Dominus Iesus ex virgine sit creatus. Et paulo post: Nam sicut in Esaia habes: Puer natus est nobis, filius datus est nobis, ita hic quoque ante promisit creaturam carnis, et subtexuit assertionem diuinitatis, vt scires, non duos Christos, sed vnum esse, qui et ante secula generatus sit ex patre, et vltimis temporibus creatus ex virgine: hoc est, ego sum ille creatus ex homine, creatus ad causam, qui sum generatus ante secula. Et mox: Ante omnia ergo generatio, inter omnia, et per omnia creatura. Natus ex patre supra Legem, factus ex Maria sub lege. Et capite quinto. Postremo ipse Apostolus


page 437, image: s0437

ad Philippenses ait, quod in similitudinem hominis factus est, specie inuentus vt homo, humiliauit semetipsum, factus obediens vsque ad mortem. Vide vbi factus sit: in similitudine, inquit, hominis, non in potestate Dei: et factus obediens vsque ad mortem, vt obedientia quidem hominis fuerit regnum dignitatis. Quantis igitur adhuc vtemur exemplis, ad incarnationem, vel ad aliquid referendum esse quod factum est? Quod autem et factum est, idem est et creatum. Dixit enim, et facta sunt: mandauit, et creata sunt. Dominus creauit me, secundum carnem dictum: creatum quoque supra ostendimus libro primo, de Incarnatione dictum videri. Ipse etiam Apostolus asserendo seruiendum non esse creaturae, significauit ex Deo filium non creatum esse, sed genitum: tamen etiam alibi, vt manifestaret, quomodo in Salomone sit lectum, Dominus creauit me, quid in Christo creatum esset, ostendit. Propterquod fratres sanctissimi vocationis coelestis participes, intuemini Apostolum, et principem sacerdotum confessionis


page 438, image: s0438

nostrae Iesum fidelem esse creatori suo, sicut et Moses in domo eius. Haec nempe verba sunt Apostoli. Videtis in quo creatum dicat, in quo assumpsit, inquit, semen Abrahae, corporalem vtique generationem asserit, etc. Hactenus ille, quae sane ita sunt manifesta, vt nullis neque Langij cauillis, neque Schwenckfeldij eludi queant effugijs. His tamen adiungam Vigilium, qui lib. contra Eutychen hanc quaestionem ita breuiter definit. Vnus Dei filius idemque factus hominis filius, habet initium ex natura carnis suae, et non habet initium ex natura diuinitatis suae: creatus est per naturam carnis suae, et non est creatus per naturam diuinitat is suae, etc. Et denique Fulgentium, vt totius antiquitatis hac in re consensum intelligas. Is in libro contra Arrianorum obiectiones, hanc quaestionem fusius persequens, et quomodo Dominus noster Iesus Christus idem sit increatus, et a Patre ab aeterno genitus secundum diuinitatem, idemque creatus et in tempore ex virgine factus secundum humanitatem docens,


page 439, image: s0439

ita tandem concludit. Agnoscitur itaque in Christo proprietas vtriusque naturae, vt sine errore possit intelligi, et creatus et fundatus, et genitus. Genitus quippe est, et fundatus secundum quod de Domino inenarrabiliter natus est Dominus, creatus autem secundum humanam generationem, qua de ancilla natus est, etc. Sed quid opus est testimonijs? Vniuersa antiquitas in eo non consensit modo, sed quasi conspirauit, vt creaturam fateretur essc Christum secundum humanitatem, increatum autem, et ab aeterno extitisse secundum diuinitatem. Fuerunt, qui natum negarent, qui veritatem corporis adimerent, sed qui humana carne concessa creationis veritatem inficiaretur, inuentus est ante Schwencfeldium nemo. Nec enim vel imaginatione quicquam concipi potest non creatum nisi quod aeternum est, atque adeo quod est ipse Deus. Hinc est, quod in Synodo Chalced. quando dicitur nobis esse [gap: Greek words], id est, eiusdem nobiscum substantiae quoad humanitatem, quemadmodum Patri


page 440, image: s0440

est [gap: Greek words], quoad diuinitatem, nihil profecto dicitur, quod quemadmodum ratione diuinitatis filius increatus est et immensus, non secus quam pater, ita humanitatis ratione creatura est, non secus quam caeteri homines. Nam si illius ratione est eiusdem cum patre substantiae, sane vel pater ipse creatus est, vel ne filius quidem creatura censeri potest. Huius autem ratione si non est [gap: Greek words], vel nos certe creatura non sumus, vel ipse vere creatura dici credique debet. Atque haec hactenus: Sequitur altera, in qua si voces ipsae omni sublata ambiguitate recte intelligantur, vel ex prima Bibliorum pagina omnis controuersia facile decidetur. Mulieris enim semen serpentis caput contriturum promittitur. Seminis autem vocabulo originem naturae notari, nemo est qui ambigat. Quare ex muliere duxerit ortum siue originem Christus necesse est. Sed amabo te, quid est nasci aliud, quam originem ac naturam siue


page 441, image: s0441

nascendi principium ex aliquo trahere? Aut quid aliud natiuitas quam ortus: et ortus quid est nisi causa ac principium oriendi, id est origo ipsa? Natum autem Christum ex virgine, nemo vnquam Christianus dubitauit. Quare cum rem ipsam ei tribuamus, quid est, cur vocabulum rem ipsam explanans reformidemus? Quid autem est maius, ex semine Dauidis factum esse, an ortum siue originem ac principium ex eodem accepisse? Videmus enim factum esse, nihil esse aliud, quam originem existendi aliunde accepisse. Quum igitur Paulus testetur, ex semine factum esse, quis dubitabit ex eodem semine, tanquam ex causa, vt vocant, materiali, originem atque existendi principium creante Spiritu sancto, seu, vt ait Augustinus, tota trinitate accepisse, praesertim quum ipsum seminis vocabulum etiam manifeste originem ortusque materiam denotet. Vniuersa deinde Scriptura clamat, in Abrahami semine


page 442, image: s0442

atque adeo in ipso Abrahamo residere gentium benedictionem. Cedo, quid est hoc semen, nisi Christus ipse ex Abrahamo oriundus? nisi volumus eiusmodi promissiones ad Mariam referendo, Paulum falsi arguere, qui dicat, semen hocpromissum esse Christum ipsum? Quis autem sanus dixerit, quempiam esse Abrahami semen, quem idem ex Abrahamo traxisse originem perneget? Sed non est oscitanter praetereundum, quod non tantum in Abrahami semine, sed in ipso Abrahamo consistere dicitur benedictio. Nec tamen Abrahamus perfecte sanctificaro nos potest, nisi quoad in eius lumbis iure propagationis ipse sanctificationis fons inhaereat. Hinc est quod fructus lumborum Dauidis idem Christus appellatur, quapropter et in ipso Dauide, populo salus promittitur. Fructus autem lumborum esse quis potest alius, quam qui ex eiuslumbis nascendi originem acceperit? Praesertim


page 443, image: s0443

cum apud Hebraeos fructus nomen propagationis vim ac facultatem manifeste exprimat? Fructus enim illis dicitur a verbo Parah, quod est germinare siue propagare, ita vt veritas promissionis nequeat constare, nisi ex Dauidis lumbis propagatus credatur Christus. Iesaiae vero vaticinium, quo pacto constabit, clamantis fore virgam ex trunco Isaï, et surculum de radicibus eius? Quo quid clarius dici queat, quid ad declarandam originis rationem aptius? An est vllus surculus ex radice ortus, qui originem ex radice non habeat? an virga potest, vel imaginando cogitari ex trunco proditus, in quem sui ortus initium minime referat? Et ne tanquam alienum hoc repudies argumentum, audi Tertullianum ita ratiocinantem in libro de carne Christi. Si Maria non filium, sed hospitem in vtero gestabat Iesum, quomodo dicit, Beatus fructus vteris tui? Quis hic fructus vteri, qui non


page 444, image: s0444

ex vtero germinauit, qui non in vtero radicem egit? Qui non eius est, cuius est vterus? Et quis vtique fructus vteri? Christus. An quia ipse est flos de virga proiecta ex radice Iesse; radix autem Iesse genus Dauid: virgo ex radice, Maria ex Dauid, flos ex virga, filius Mariae, qui dicitur Iesus Christus ipse erit et fructus. Flos enim fructus: quod per florem et ex flore omnis fructus eruditur in fructum. Quid ergo? negant (intelligit Marcionitas) et fructui suum florem, et flori suam virgam, et virgae suam radicem, quo minus suam radix sibi vendicet per virgam proprietatem, eius quod ex virga est floris et fructus, etc. Haec ille: in quibus etsi virgam ad Mariam refert, contra manifestam Iesaiae sententiam, nostram tamen ratiocinationem multo manifestissime confirmat. Et ipsum iam audiuimus Augustinum, asseuerantem, non aliam, neque alterius esse naturae Christi carnem, quam eam quam Deus ex Adamo plasmauit, et caeteris hominibus per propagationem creatis ex


page 445, image: s0445

Adamo plasmat: Quare non potest profecto propagationis verbum a Christo tolli. Alioqui enim quomodo ad nos nostramque naturam salus a Christo, quasi quodam vberrimo fonte dimanauit? sane non alio quam carnissuae ex nostra carne propagatione. Sed fatetur, inquies, Schwencfeldius carnem illi ex carne nostra esse, atque os ex ossibus nostris: originis tantum nomen exhorrescit. Quo quid est absurdius? Anabaptistae profecto grauiter errant; sed tamen in suo errore constant ipsi sibi. Aiunt originem vel e coelo delatam, vel ex aere, vel ex Spiritu sancto, vel denique ex Patris essentia extitisse, ac proinde negant nostram naturam nostramque carnem illum induisse. Sed hic cum quae vera sunt, fateatur, mox quasi sui oblitus eadem euertit. Ait, naturam esse nostram, carnemque nostram, sed originem ex Spiritu sancto. Quod sane nihil est aliud, quam si dicam, naturam esse nostram, et


page 446, image: s0446

non esse nostram. Natura enim quid est, aut vnde dicta? An non est origo nascendi a verbo nascor desumpta? nasci autem quid est aliud quam oriri? Sed haec ante vidimus, quare ad rem redeamus. Paulus ait, Quemadmodum per vnum hominem permeauit peccatum, atque exinde mors omnes inuasit homines, ita per vnum gratia, et per vnum hominem resurrectio. Iam tibi hic propone quempiam hominem, qui ex Adamo originem non hauserit, an putas eum fore morti obnoxium? Haud sane: Dimanauit enim in homines mors propagatione seminis morti obnoxij, ac nascendi serie. Ea sublata mors locum habere uon potest. Quare et Christi gratiam et resurrectionis vim nos propterea attingere necesse est, quod Christus propagatione atque origine ex nostra natura sumpta sit factus noster. Sed, inquies, ea ratione et Christus fuerit peccato obnoxius. Fateor sane, nisi Spiritus S. vis et gratia intercessisset, vt illum non a


page 447, image: s0447

morte, non a carnis infirmitatibus, multoque minus a carnis origine, natura, seu nascendi propagatione, sed a solo peccato vindicaret. Alioqui nulla vel Christo nobiscum vel nobis cum Christo relinqueretur societas necessitudoque. Ita enim ratiocinatur Tertullianus. Porro si non nostram carnem liberauit, nihil ad nos, quia carnea non est, non nostram liberauit. Sed nec liberanda erat, quae non erat nostra, etc. At fatemur, inquies, fuisse carneam. Audio, sed carnem ex Spiritus sancti essentia desumptam, et origine nihil minus quam nostram sibi proponit Schwenckfeldius, ita vt omnino nostra esse nequeat, sed potius Spiritus S. caro dicenda sit, quandoquidem iam non creditur Christo asseueranti, spiritum carnem et ossa non habere: et quicquid ex spiritu nascitur, id non esse carnem, sed merum spiritum. Quod si ita est, an putamus insanum fuisse Paulum, qui tantopere inculcat: Si Christus resurrexit, et nos resurgemus, sin


page 448, image: s0448

autem non resurgimus, ne Christus quidem resurrexit. Hic enim aliquis Schwencfeldiano imbutus dogmate continuo excipiet. Etiamsi Christi caro resurrexerit, quae ex Spiritu sancto traxerat originem: ac materiam existendi aliunde certe hausit quam ex Adamo: non recte propterea concluditur, et nostram debere resurgere quae ducit ab Adamo, atque adeo ex terra originem. Sed Paulus nihil tale moratur, quin potius appellat ipsum Christum Adamum, vt intelligamus, originis ipsius communem esse illi nobiscum rationem. Sed ait: Adamum quidem vocari a Paulo Christum, sed coelestem Adamum. Fateor: sed coelestem dicinon ratione originis, (alioqui enim et nos ratione originis coelestes futuri sumus,) sed ratione donorum spiritualium. Docuit id ipse Tertullianus, qui dicit: Legimus plane, primus homo de terrae limo, secundus homo de coelo, non tamen ad materiae differentiam spectat, sed tantum terrenae


page 449, image: s0449

retro substantiae carnis primi hominis, id est, Adae, coelestem, id est, de spiritu substantiam opponit secundi hominis, id est, Christi, et adeo ad spiritum non ad carnem coelestem hominem refert, vt quos sic comparat, constet in hac carne terrena coelestes fieri, spiritu scilicet. Quod si secundum carnem quoque coelestis Christus, non compararentur illi non secundum carnem coelestes. Si ergo qui fiunt coelestes, qualis est Christus, terrenam carnis substantiam gestant, hinc quoque confirmatur, ipsum etiam Christum in carne terrena fuisse coelestem, sicut sunt qui ei adaequantur. Praetendimus adhuc nihil, quod ex alio acceptum sit, vt aliud sit, quam id de quo sit acceptum: ita in totum aliud est, cui non suggerat vnde sit acceptum: omnis materia sine testimonio originis suae non est, etsi demutetur in nouam proprietatem. Ipsum certe corpus hoc nostrum quod de limo figulatum est, etiam ad fabulas nationum veritas transmisit, vtrumque originis elementum confitetur, carneterrenam, sanguine aquanam, etc. Haec ille, quae multo etiam latius


page 450, image: s0450

prosequitur, sed haec satis sint, vt non modo locum illum Pauli a nobis stare ostendant, sed originem etiam Christi carnis esse ex nostra carne, atque adeo ex limo terraque constare palam faciant. Cui et Ambrosius in eum Pauli locum ita scribens assentitur. Notandum est, quod cum duos Adam dicit, eiusdem naturae vtrosque demonstrat, etc. Item: Coelestis dicitur, quod non humanae fragilitatis ritu, sed diuinae maiestatis nutn et conceptus est et enixus. Nam vsque adeo naturam nostri habuit, vt secundus Adam dicatur, et homo. Si ideo, vt haeretici volunt, nostri generis assumptus homo non fuit, quia coelestis dicitur generatio, nec isti naturae nostrae sunt, qui coelestes appellantur. Si vero de his nemo dubitat, nec de illo est ambigendum, etc. Vbi manifeste audis vtriusque Adami terrestrem esse carnis ac substantiae siue materiae originem. Quod si tibi a filij Dei maiestate videtur esse alienum, cogita cuiusmodi sit, quod de eo testatur Paulus, quum esset in forma Dei,


page 451, image: s0451

fuisse exinanitum accepta serui forma. Cogita cuiusmodi sit, quod de eo praedixerat Iesaias. Non forma ei neque decor, videbamus cum, et non est in eo aspectus vt desideremus cum. Despectus et reiectus inter homines, vir dolorum, peritus infirmitatis, quasi abscondimus faciem, et nihili reputauimus eum. Ac illud denique, quod ipse de se per spiritum Dauidicum pronunciat. Et ego sum vermis, et non vir, opprobrium hominum, et contemptus populi. Haec si tecum cogitaueris, haud profecto originis veritate sublata singularem eius erga nos amorem ac misericordiam imminuet: et sane nisi eius humiliatio exinanitioque tantopere a Paulo praedicata in eo consisteret, vt qui origine et natura ab aeterno Deus esset, idem assumpta humana carne factus fuisset origine et natura verus homo, quomodo posset primitiae sanctorum appellari? Scimus profecto fructuum cuiusque generis primitijs omnes eiusdem


page 452, image: s0452

generis fructus totamque massam fuisse sanctificatam, sed in fructuum quorumcunque diuersa origine vnius cuiuspiam sanctificationem transire ad alterum, ne fando quidem est vnquam auditum, et non modo a veritate scripturarum abhorret, sed etiam ab omni ratione. Quid vero quod frater noster Christus appellatur, an non abunde testatum facit ex vna eademque Adami massa originem traxisse? Apostolus certe ad Hebraeos tradit non erubuisse eum nos fratres compellare, quod nostrae carnis nostrique sanguinis esset similiter atque nos particeps. Si autem iam ex coelo vel omnino ex Spiritus sancti aeterna diuinaque essentia illius carnis hausit originem, quid habet obsecro nobiscum commune, quamobrem fratres nos debeat appellare? imo vero quo iure Maria virgo eius genetrix haberi possit, plane non video. Idipsum et Cyrillus ita testatur in epistola ad Ioannem Antiochenum. Si


page 453, image: s0453

de coelo, et non ex ipsa, sanctum corpus omnium nostrum saluatoris Christi factum esse dicamus, quomodo iam intelligatur Dei genitrix esse? Quem enim omnino peperit, nisi est verum quod peperit secundum carnem Immanuel? etc. Si autem corpus eius factum est ex virgine, iam profecto virgo carni materiam praebuit, atque adeo originem ex sua substantia dedit. Quare originem eius carnis aliunde velle petere, est (mihi crede) non modo absurdum, sed etiam cum scripturis, cum ratione, cum pietate denique pugnans. Sed vrges, fuisse ex Spiritu sancto conceptum, sine semine virili. Fateor: verum an propterea etiam Spiritus S. essentiam, ita in seminis locum vis successisse, vt carni concipiendae quasi materia quaepiam originem praebuerit? Hoc sane et a scripturarum veritate, et a nostrae salutis dispensatione penitus abhorret. Eo enim pacto dicendus suerit Christus Spiritus sancti filius. Eo pacto non fuerit corpus eius verum


page 454, image: s0454

corpus, sed spirituale, sed diuinum corpus; imo vero Spiritus S. atque adeo Deus ipse: est enim Dei essentia ita simplex, vt quicquid ex ea constat, idem sit necessario Deus. Hinc efficietur diuinitas in tempore nata, et vero diuinitas carnea et caro spiritalis, (quando quicquid est ex Spiritu est spiritus,) necessario erit filius ipse Spiritus sancti filius. Quae quam sint absurda, facile vides. Sed quid est igitur quod et scriptura testatur, et omnes Patres clamant, ex Spiritu S. Christum fuisse conceptum? Huic quaestioni ipse respondeat Augustinus ita scribens. Nunquid tamen ideo dicturi sumus, Patrem hominis Christi esse Spiritum sanctum, vt Deus pater verbum genuerit: Spiritus sanctus hominem, ex qua vtraque substantia, Christus vnus esset et Dei Patris filius secundum verbum, et Spiritus sancti filius secundum hominem, quod quasi eum Spiritus sanctus, tanquam pater eius de matre virginis genuisset? Quis hoc dicere audebit? Nec opus est ostendere


page 455, image: s0455

quanta alia sequantur absurda, cum hoc ipsum iam ita sit absurdum, vt nullae fideles aures id valeant sustinere. Proinde sicut confitentur, Dominus noster Iesus Christus, qui de Deo Deus, homo autem natus est de Spiritu S. et Maria virgine, vtraque substantia diuina scilicet atque humana, Filius est vnicus Dei patris omnipotentis, de quo procedit Spiritus sanctus. Quomodo ergo dicimus Christum natum de Spiritu S. si non eum genuit Spiritus sanctus? An quod fecit eum? quoniam Dominus noster Iesus Christus, in quantum Deus est, omnia per ipsum sacta sunt. In quantum autem homo est, et ipse factus est. etc. Et mox: Illud enim mouet, quomodo dictum sit, natus de Spiritu S. cum filius nullo modo sit Spiritus sancti? Neque enim quia mundum istum fecit Deus, dici eum fas est Dei filium, aut eum natum de Deo, sed factum, vel creatum, vel conditum, vel institutum ab illo. Hunc ergo cum confiteamur natum de Spiritu sancto, et Maria virgine, quomodo non sit Filius Spiritus sancti, et sit filius virginis Mariae, cum et de illo et de illa


page 456, image: s0456

natus sit, explicare difficile est. Proculdubio quippe non sic de illo vt de Patre, sic autem de illa vt de matre natus est: et nonnullis interiectis. Quum itaque de aliquo nascitur aliquid etiam non eo modo, vt sit filius, nec rursus omnis, qui dicitur filius de illo sit natus, cuius dicitur filius, profecto modus iste quo natus est Christus de Spiritu S. non sicut filius, de Maria virgine autem sicut filius, insinuat nobis gratiam Dei, qua homo nullis praecedentibus meritis, in ipso exordio naturae suae quo esse coepit, verbo Dei copularetur, in tantam personae vnitatem, vt idem ipse esset filius Dei, qui filius hominis, et filius hominis qui filius Dei: ac sic in naturae humanae susceptione foret quodammodo ipsa gratia illi homini naturalis, qua nullum peccatum posset admittere. Quae gratia propterea per Spiritum S. fuerat significanda, quia ipse proprie sic est Deus, vt dicatur etiam Dei donum, etc. Hactenus Augustinus, ex cuius verbis liquet, hanc, de qua sermo nobis est, conceptionem ex Spiritu sancto, non id significare, quod hominis


page 457, image: s0457

conceptio ex semine virili notare solet, sed primum quidem referri ad creationem extraordinariam humanae Christi naturae, desumptae quidem tum origine tum natura ex virginis substantia, sed factae extraordinaria vi sanctae Trinitatis, quae vis Spiritus sancti vocabulo notetur, propterea quod Spiritus sancti vocabulo soleant dona et gratiae Dei explicari: deinde vero potissimum hac Ioquendi forma designari vim illam Spiritus sancti, quae ab initio conceptionis ita mirabiliter operata sit, vt Dei filius, ac verbum inseparabile atque arctissima vnione humana natura in vnam personam se coniunxerit, cuius vnionis gratia et persona merito dicatur filius Dei, non tantum diuinae, sed et humanae naturae ratione; ac denique significari vim illam spiritus sanctificantem, quae in hac conceptione ita intercessit, vt non modo fuerit ab omni peccati labe immunis ea caro, sed etiam potuerit esse sancta pro omnium peccatis


page 458, image: s0458

ac perfecta victima. Notanda est enim Gabrielis ad virginem oratio: is enim postquam dixit Spiritum sanctum superuenturum obumbraturumque virgini, haud sane infert, propterea quod ex illo spiritu nascetur, vocabitur sanctum, sed quod ex te nascetur, vt manifeste ostendat Spiritus S. obumbrationem gratiam quidem sanctificationis, et foecunditatis in virgine vim operari, non tamen praebere materiae originem, carnisque substantiam. Cui sententiae manifeste astipulatur Leo in epistola ad Flauian um, eum inquam, qui in Synodo Ephesina posteriori orthodoxam hanc de Christi ex vir ginis substantia ortu sententiam vsque ad mortem constanter tutatus est, in eamque porro vn iuersa Synodus Chalcedonensis vnanimi assensione concessit. Ita enim scribit: An forte ideo putauit (Eutychen intelligit) Dominum Iesum Christum non nostrae esse naturae, quia missus ad beatam Mariam Angelus ait: Spiritus sanctus superueniet


page 459, image: s0459

in te, et virtus altissimi obumbrabit tibi, vt quia conceptus virginis diuini fuit operis, non de natura concipientis fuerit caro concepti? Sed non ita intelligenda est illa generatio, alias singulariter mir abilis, et mirabiliter singular is, vt per nouitatem creationis proprietas remota sit generis. Foecunditatem enim virgini Spiritus sanctus dedit: veritas autem corpor is sumpta de corpore est: et aedificante sibi sapientia domum verbum caro factum est, et habitauit in nobis, hoc est in ea carne quam sumpsit ex homine, et quam spiritu vitae rationalis animauit, etc. Et paulo post: Noua autem natiuitate generatus est, quia inuiolata virginitas, quae concupiscentiam nesciuit, carnis materiam ministrauit. Adsumpta est igitur de matre Domini natura, non culpa: nec in Domino Iesu Christo, ex vtero virginis genito, quia natiuitas est mirabilis, ideo matri est natura dissimilis, nostrae est naturae dissimilis, etc. Haec ille: ex quibus intelligitur, carnis in Christo materiam siue originem non esse profecto ex substantia


page 460, image: s0460

Spiritus sancti, sed tantum per spiritus vim creatricem ex vtero ac substantia virginis erutam in humanam sobolem admirabiliter coaluisse. Atque in eo versatur omne discrimen carnis Christi a nostra carne, non quidem ortu neque natura, neque massae origine, siue materia, nec denique substantia; sed modo concipiendi supernaturali differentis, in quo Spiritus sancti vis atque vnctio fuit necessario, tum aliis multis de causis, tum vel maxime vt esset a primo conceptionis momento et Spiritus sancti perfecte particeps, et cum verbo aeterno inseparabiliter ac perfecte in vnam personam copulata. Alioqui ne in caeteris quidem diuersus concipiendi modus materiae originisque discrimen adfert: nam vt omittam quod in Sara extraordinaria aliqua Spiritus sancti atque adeo totius Trinitatis vi ac supernaturali opus fuerit, quippe quae sua natura esset iam plane sterilis, sane alio modo facti sunt Adam et Eua,


page 461, image: s0461

alio caeteri homines. In illis enim extraordinaria, ac singularis totius Trinitatis creantis vis ac voluntas operata intelligitur, cum in his ordo naturalis vera Dei benedictione ordinariam vim ac perpetuam obtinens perspiciatur: et est tamen vna omnibus origo, vna materia, vna denique propagatio. Quare ne in Christo quidem extraordinaria Spiritus S. atque totius Trinitatis creantis, sanctificantis, et verbo inseperabiliter carnem vnientis vis in origine ac materia carnis vllum necessarium discrimen inuehere debet intelligi: vt est prudentissime ab Ambrosio obseruatum, qui ita scribit, in Epist. ad Rom. cap. 8. Haec est similitudo carnis, quia quanuis eadem caro sit quae et nostra, non tamen ita facta in vtero est, sicut et caro nostra. Est enim sanctificata in vtero (vides hîc discrimen in sanctificandi et concipiendi modo non in materia, ac substantiae origine collocari) et nata sine peccato, et neque ipse in illa peccauit. Ideo enim virginalis. vterus


page 462, image: s0462

electus est ad pactum Domini, vt in sanctitate (haec quaeso aduerte diligenter) differret caro Domini a carne nostra. In causa enim similis est, non in qualitate peccati substantiae. Propterea ergo similem dixit, quia de eadem substantia carnis non eandem habuit natiuitatem, quia peccato subiectum non fuit corpus Domini. Expiata est enim a Spiritu S. caro Domini, vt in tali corpore nasceretur quale fuit Adae ante peccatum, etc. Ex his Ambrosij verbis vides manifestissime, Spiritus sancti conceptionem nullum in origine carnis materiaque substantiae discrimen adferre. Eodemque sunt illa Tertulliani proculdubio referenda: is ait. Noue nasci debebat, nouae natiuitat is dedicator. Paulo enim post hanc nouitatem ita explicat, inquiens: Sed tot a nouitas ista, sicut et in omnibus de veteri figurata est rationali per virginem di spositione, homine domino nascente. Virgo erat adhuc terra, nondum opere compressa, nondum sementi subacta: ex ea hominem factum accipimus a Deo in animam viuam. Igitur si primus Adam


page 463, image: s0463

ita traditur, merito sequens vel nouissimus Adam, vt Apostolus dixit. proinde de terra, id est carne nondum generationi resignata in spiritum viuificanten?? a Deo est prolatus: et tamen ne mihi vacet incursus Adae, vnde Chrislus Adam ab Apostolo dictus est, si terreni non fuit census homo eius? etc. Originis deinde carnemita explicat. Auulsisti inquit ex vtero. Quid auellitur nisi quod inhaeret, quod infixum, inne xum est ei a quo vt auferatur, auellitur? Si non adhaesit vtero, quomodo auulsus est? Si adhaesit qui auulsus est, quomodo adhaesisset, nisi dum ex vtero est, per illum neruum vmbilicarem quasi folliculi sui traducem adnexus origini vuluae? Et mox: Caeterum quae vbera matris suae nominat? sine dubio quae hausit. Respondeant obstetrices, medici et Physici de vberum natura, an aliter manare soleant, sine vuluae genitali passione pendentibus exinde venis sentinam illam interni sanguinis in mammillam, et ipsa translatione decoquentibus in materiam lact is laetiorem? Inde adeo fit, vt vberum tempore menses sanguine vacent.


page 464, image: s0464

Quod si verbum caro ex se factum est, non ex vuluae communicatione, nihil operata vulua, nihil functa, nihil passa; quomodo fontem suum transfudit in vbera, quae nisi habendo non mutat? habere autem sanguinem non potuit lacti subministrando, si non haberet causas sanguinis ipsius, auulsionem scilicet suae carnis. Quid fuerit nouitatis in Christo ex virgine nascendi, palam est, scilicet solummodo hoc quod ex virgine secundum rationem quam edidimus, etc. Ex his profecto facile potes cognoscere, quae fuerit Tertulliani ac totius vetustatis sententia. Nam quod idem eodem pene loco scribit ex Dei semine, spiritu nimirum, ortum fuisse Christum, non potest aliter accipi, quam quomodo est a nobis explicatum, alioqui non modo ipse sibi contradicet, sed, vt ante ostendimus, faciet Christum Spiritus sancti filium, facietque, quod est absurdissimum, Spiritum S. Dei semen, et quidem tale, ex quo carnalis generatio fuerit constituta. Quare quoties eiusmodi duriores


page 465, image: s0465

phrases in patribus occurrunt, debemus profecto illas non ex vnius verbuli proprietate, sed ex totius orationis serie aestimare, ita enim ipsa luce clarius fiet, omnes vno ore Christi carnis originem in Abrahamiac Dauidis semen atque in materiam humanae carnis ac substantiae retulisse. Sed restat vnus praeterea scrupulus, quod eorum plerisque in origine carnis Christi, Mariae semen nuncupare religio videtur fuisse. Ita fere in locum seminis carnem substituerunt, ad eo vt nonnunquam eis exciderit, omnino sine vllo semine, ex sola virginis carne fuisse Christum generatum: Verum ego profecto et hac in re, et in caeteris porro omnibus longe facio pluris vnius scripturae simplicem ac minime fucatam veritatem, quam omnium patrum anxiam ac scrupulosam religionem. Quis enim dubitet Deo praeeunte testari, ipsissimum mulieris esse semen eum qui contriuerit serpentis caput, et cum ipso Paulo


page 466, image: s0466

atque adeo cum tota Scriptura profiteri, Christum non esse modo factum ex semine Dauidis, sed ipsissimum esse semen Abrahae, excitatum ex lumbis Dauidis, atque adeo esse fructum eius renum, eiusque ventris? Quod quidem non Mariae ratione, sed ipsius Christi ex Mariae semine per vim Spiritus S. creantem sanctificantemque orti, proculdubio dictum est. Nam cum dicitur assumpsisse semen Abrahae, non potest intelligi assumpsisse Mariam, esset enim hoc absurdissimum, sed ipsius Mariae, seu, vt loquitur promissio, mulieris semen, quo nomine dicitur ex muliere factus esse et simul Abrahae semen esse nuncupatur, cum alioqui ne Abrahae quidem semen, sed tantummodo natus ex ea quae esset Abrahae semen, dici reuera posset. Et nequeo equidem intelligere qui scrupulus eorum animos mouisse potuerit, cur minus auderent profiteri ex semine ortum Mariae, nisi quod videntuseam disputationem


page 467, image: s0467

refugisse, vtrum haberent mulieres semen, nec ne? In qua re metuebant se ab haereticis esse vellicandos, si cum scriptura fuissent aperte sententiam elocuti: Verum enimuero, ipse mihi persuadeo, nemini vnquam sano fuisse dubium, quin haberent semen mulieres, cum et natura, et corporis constitutio, et ipsa rerum experientia, et totius denique vetustatis testimonium manifeste clamet ita se remhabere. Quod est quidem vsque adeo verum, vt ex ipsius muliebris seminis vna cum sanguinis in vterum affluxu copioso, soleat interdum carnis moles generari, accedente nimirum calore vehementiori, quae mola a medicis appellata, vterum ingenti tumore attollit, atque impraegnationis signa refert, vt vel octimestris aliquando partus subesse existimetur. Fateor equidem non esse seorsim ad generationem aptum ipsum mulieris scmen, sicut ne viri quidem semen per se aptum ad generationem dici potest. Sed


page 468, image: s0468

quid tum postea? Estne vero mulieris caro per se ad generationem apta? multo profecto minus. Est enim a naturae ordine longe alienius, ex mulieris carne sola, quam ex solo semine foetum concipi: et tamen accedente Spiritus sancti vi creatrice carnem creationi effectam idoneam non dubitant vno ore patres affirmare. Quid est igitur causae, quominus eadem Dei vis creatrix possit et ipsum mulieris semen per se alioqui infoecundum, foecundum reddere? quod profecto coniunctum virili semini, natum est aptum generationi, quum semen mulieris Christum nominet scriptura, et ex semine factum identidem inculcet, ex carne autem factum vel auulsum fuisse, sit scrupulosorum hominum timidum commentum: Tum etiam manifeste testantur diuina oracula, nulla alia in re a nostra natiuitate Christi natiuitatem discrepare, quam quod semen viri, cuius vi naturali muliebre foecundum esse solet, desideratum


page 469, image: s0469

in virgine fuerit, eiusque defectum suppleuerit Spiritus sancti vis extraordinaria, non quidem ex se, suaue substantia vllam materiam affundendo, sed virginis utero (quemadmodum Leonem testantem audiuimus) foecunditatem praestando. Quae interea virgo, vt idem testatur, carnis materiam (quod nihil est aliud quam promissum illud mulieris semen) ministrauit. In caeteris omnibus fuit per omnia similis fratribus, excepta, nonorigine, sed culpa, quae ex viri coniunctione concupiscentiaque solet in foetum propagari: Nam alioqui quid opus erat totos nouem menses caeterorum foetuum more vtero gestari, si non ex semine conceptus factusque, sed a carne auulsus? vel vnde manabat virgini lac, quo natus infans educaretur? Scio equidem omnia Deum posse: sed in foetus gestatione, inque lactis generatione nihil nouum nihilque inusitatum prodit scriptura: quicquid est noui, id omne in conceptionis


page 470, image: s0470

modo extraordinario ac miraculoso versatur. Quare non est nostrum miraculis addendo miracula, noua dogmata ex nostro cerebro comminisci. Atque haec non eo dico, quod vel Tertullianum, vel veterum quempiam velim insectari, sed scripturarum simplicitati volo nos insistere, ab eoque nullius hominis ac ne angelorum quidem authoritate, vel latum vnguem dimoueri. Videat ipse Tertullianus, quomodo constent ea, quae de vteri sanguine lactisque generatione tam copiose disputat, si non est ex semine mulieris factus Christus. Et ne semper hominum authoritati insistamus, quomodo constabit, quod Mariae filius nuncupatur Christus? Sane qui non ex semine alterius propagatur, sed creatur ex carne, vel ex qualibet alia substantia, is eius silius dici nullo iure potest, nisi forte volumus Adami filium fuisse Euam, propterea quod ex carne et ossibus Adami fuerit procreata, quod


page 471, image: s0471

non modo est absurdum, sed omnem humanae generationis rationem penitus euertit: quae profecto nisi in seminis propagatione omnino ne intelligi quidem potest: ita vt a Graecis, vt pleraque alia, ita et seminis vocabulum propriissime esferatnr voce [gap: Greek words], quod dicitur, genitura, eo quod in semine omnis gignendi vis ac ratio consistat: quod autem aliunde quam ex semine oritur, id neque genitum, neque filius filiave dici potest: nisi volumus, quicquid ex hominis carne generatur, id continuo dici hominis filium, quod non modo ratione et experientia confutatur, sed authoritate etiam Augustini exploditur, is enim ita scribit: Non igitur concedendum est, quicquid de aliqua re nascitur, continuo eiusdem rei filium nuncupandum: vt enim omittam alia, aliter de homine nasci filium, aliter capillum, pediculum, vel lumbricum, quorum nihil est filius, etc. Quare prudenter ab eo statuitur discrimen, quod aliud nascatur tanquam ex patre


page 472, image: s0472

matreve, aliud non tanquam ex patre matreve: Illo modo docet Christum natum de virgine, hoc posteriori eundem de Spiritu S. natum asseuerat. Nasci autem tanquam a patre vel a matre nihil profecto est aliud, quam ex propagatione seminis nasci, atque inde filij nomen patrisque seu genitoris et geniti mutua relatio indubie proficiscitur. Quod si seminis propagationisque considerationem tollis (ago tantum de rebus creatis, non de ipso creatore, in quo eiusmodi carnalem generationem intelligi nefas est) iam nulla patris, nulla matris, nulla filij denominatio potest amplius relinqui: Sublata enim genitura, ne genitoris quidem nomen residuum esse potest. Quare si non est ex semine matris natus Christus, ne filius quidem matris dici poterit. Quod autem nonnulli hoc refugiunt, quasi filio Dei contumeliosum, non est (mihi crede) religio, sed vera pietate vacans superstitio. In hoc enim immensa


page 473, image: s0473

Dei erga nos benignitas ac misericordia affluenter se exeruit, quod qui erat in forma Dei, exinanitus est, accepta serui forma, et infra angelos se demisit assumpto Abrahami semine, et humanam naturam assumens vno peccato dempto, nihil praeterea humani a se alienum putauit. Et sane qui mortem, peccati stipendium, nostri causa non horruit, qui vermis, et opprobrium populi esse non erubuit, qui denique execratio maledictioque atque adeo peccatum ipsum fieri non reformidauit, eundem et mulieris semen fuisse, et ex hominum semine factum esse, vt humanum genus ad imaginem Dei conditum atque a morte vindicatum instauraret, haud est negandum ijs qui se Christianos profitentur, vnumque Deum ac patrem cum Christo primogenito suo fratre capite ac principe habere gloriantur. Quare, obsecro te, vir mihi ac frater in Christo charissime, et obtestor per viscera illius immensae Dei misericordiae, qua


page 474, image: s0474

nos in Christo filio suo, fratreque nostro amplexus est, noli te hac tanta tamque singulari consolatione, quae me profecto in rebus afflictissimis vel sola potest erigere, animumque admirabili laetitia et gaudio Spiritus S. perfundere, ipse nescio quo hominum praeiudicio spoliare. Scio, magnum hominem fuisse Sch wencfeldium, sed tamen hominem fuisse ipse fateberis. Quare omissis semel hominibus, verbi Dei simplicem veritatem amplectere, ac in ea Christum Iesum verum Deum Deique filium et generatione et aeterna origine, verumque hominem Mariae filium origine, natura, generationeque, ac semen mulieris semenque Abrahae factum ex Dauidis semine, et factum denique ex muliere, toto animo nobiscum exosculare: vt quemadmodum ipse nostram assumpsit humanam naturam, ita et nos aliquando posthac eius diuinae naturae possimus fieri participes.

Haec sunt quae volui tecum ad hanc materiam libere et Christiano more


page 475, image: s0475

communicare: quae tu non modo vt Christianum decet, in optimam partem interpretabere, sed meum etiam studium boni consules, et rem ipsam propius intuebere, ac vt spero nobiscum in Christo senties. Vale.

T. D. addictiss.

PH. MARNIXIVS.

LXXXVII. Clariss. doctissimoque viro, Aggaeo Albadae, amico suo.

LEgit mihi tuas literas Gasparus Verheyden, verbi Dei hoc loco minister, quibus, quia me oblique videris notare, hospitij violati, quod ego certe atrocissimum crimen iudico, non putaui omnino me posse vti silentio, tametsi profecto statueram, quemadmodum cupere te satis animaduertebam, ne verbum quidem vnum per literas commutare. Sed quando iam plane literas hasce


page 476, image: s0476

extorsit mea innocentia, quae certe purgationem aliquam suo jure flagitat, non inique feres me aliter agere quam vel te cupere mihi persuasi, vel ipse agere iamdudum apud me constitui. Primum itaque, vir clarissime, hoc tu apud te statue, tantum abesse, vt ego te apud alios quasi male de religione sentientem detulerim, vt etiam nonnullorum suspicionem ea de re imminuerim, nonnullorum etiam certam sententiam prope labefactarim. Affirmaui enim apud omnes quiquidem hac de re mecum egerunt, ita sentire me, magis in verbis quam in re ipsa nostram versari dissensionem. Itaque non esse te reijciendum in eorum numerum qui ab orthodoxa fide resilierint. Imo vero ego te semper plurimi feci, et id ipsum non obscure prae me tuli. Quod vero existimas neminem tuam sententiam ad amussim potuisse obseruare praeter Petr. Antonium, et me, longe profecto falleris. Ego enim ab alijs innumeris te eiusmodi


page 477, image: s0477

opiniones retinere iampridem audiui. Illud tamen minime dissimulabo, nunquam existimauisse me, tam tenaciter tibi eas esse infixas, ac vbi nuper coram tecum egi. Praesertim cum viderem, (ignosce quaeso si libere apud te quod sentio eloquar) omnia tua firmamenta in aucupio quodam verborum ac [gap: Greek word] potius quam in rerum ponderibus versari. Quod vt intelligas, patere quaeso, vt breuiter et amice exponam, in quo putem a te hac parte peccatum fuisse. Primum quidem quod ad dissensionem de Christi persona attinet: video te semper, nescio quid, aucupari in haclocutione, TOTVS et INTEGER CHRISTVS, quam ego puto in nostra disputatione esse prorsus otiosam, atque extra oleas, vt aiunt, penitus vagari. Nemo enim est nostrum ita vel imperitus, vel male sentiens, qui non fateatur totum Christum ex Maria natum esse. totum Christum de coelo descendisse, totum Christum esse ab aeterno


page 478, image: s0478

Dei Patris filium, totum denique in summam atque ineffabilem gloriam assumptum esse, neque hoc vnquam venit in controuersiam, in quo tamen totus Langij libellus versatur. Aliud enim est totum aliquem aliquid facere, aut esse, aut pati, aliud ratione totius id facere, etc. Sane totus homo est mortalis, at non ratione totius, sed tantum ratione corporis. Anima enim morti non est obnoxia: totus homo intelligit, at non profecto intelligit ratione ventris aut pedum, sed mentis atque animi ratione. Ita totus homo esurit, at non esurit totum id, quod est in homine, vel potius homo non esurit ratione totius, quod in eo est: nec enim vnquam concedam aures veloculos esurire, vt nihil dicam de anima. Et vt congrediamur propius; totus Christus est creator ab aeterno, neque tamen propterea efficitur ratione humanitatis esse creatorem ab aeterno: totus Christus est pro nobis mortuus, nec tu tamen propterea


page 479, image: s0479

credo dabis, eum ratione diuinitatis esse mortuum, vel diuinitatem in eo esse mortuam. Hic si ego deinde inferam, diuidi a te Christum, et duos constitui Christos, alterum qui sit mortuus, alterum qui mori non potuerit, an tu non respondebis iniuriam tibi fieri, et me aucupia verborum nectere, qui nolim claram et perspicuam distinctionem recipere? Et tamen vos hic semper impingitis. Quoties enim dicimus, Christum ratione diuinitatis esse naturalem, essentialem, id est, genitum ex essentia Patris filium, ratione autem humanitatis non esse naturaliter ab essentia Patris genitum, sed gratia et vnione naturarum, quae Spiritu S. intercedente facta est indissolubilis, adoptatum, continuo clamatis, nos duos facere filios, et Christum a nobis discerpi. Item, si dicimus, eundem Christum ratione quidem diuinitatis esse Patri naturaliter coaequalem, coaeternum, gloria ac maiestate prorsus parem, ratione autem


page 480, image: s0480

humanitatis non item, sed tantum hactenus quoad per gratiam illa humana natura in diuinae naturae societatem seu potius vnionem copulationemque suscepta est: iterum accusatis, quasi Christum discerpamus, et duos constituamus filios, alterum naturalem, alterum adoptiuum, alterum Patri, et gloria, et maiestate aequalem, alterum inferiorem. Et vestrum illud, totus Christus est Dei filius, totus Christus est in gloria Patris, vsque ad nauseam inculcantes, nostras rationes scripturis fundatas reijcitis, et vestras opiniones in verborum aucupio positas mordicus retinetis. Vide quaeso libros Swencfeldij, perlege libellum Langij, obserua denique quicquid vnquam in hanc sententiam ab vllo mortalium scriptum est, et si opinionis praeiudicatae velum deposueris, planissime videbis ita se rem habere. Quod tu itaque scribis, me non potuisse solidis rationibus tuam opinionem conuellere, nihil miror


page 481, image: s0481

ita tibi videri, cum eo praeiudicio tenereris, et quoties ego te vrgerem, tu semper ad illam formulam TOTVS CHRISTVS EST DEI FILIVS, etc. tanquam ad sacram anchoram te conuerteres. Quod vero aliquoties addidisti (quod etiam non raro addit Swencfeldius) etiam secundum vtramque naturam esse Dei filium, te plane non potest expedire, et nos enim libenter damus secundum vtramque naturam esse Dei filium. Sed hic est duplex paralogismus, quo soletis tanquam offusa arena nobis oculos opplere. Primum enim si intelligatis secundum vtramque naturam esse Dei filium; idem valere ac vtraque natura coniuncta, et in vnam hypostasin vnita eum esse Dei filium, nemo est nostrum, qui id vobis non dabit, sed apertus est paralogismus. Quum enim dicimus, secundum vtramque naturam, intelligimus ratione aut respectu vtriusque naturae ab alterutra cogitatione distinctae, et per se consideratae, vt nimirum


page 482, image: s0482

quemadmodum diuina natura per se considerata est genita a Patre, ita etiam humana natura per se considerata, quae corpore et anima continetur sit a Patris substantia genita, quod certe ab omni et veritate et pietate abhorret: ita enim esset corpus Christi ex diuina Patris substantia genitum, quod est profecto falsissimum: est enim genitum ex Mariae substantia, non ex substantia Patris, quae quum sit Deus, non potest ex se gignere, nisi id ipsum quod est Deus, quum sit aeterna, non potest gignere ex se, nisi quod est aeternum, quum denique sit spiritualis, non potest nisi spirituale quicquam ex sese gignere. Corpus autem Christi vel Deum esse, vel ab aeterno genitum, vel spirituale, seu spiritum, ne vos quidem, nisi plane fallor, vnquam concedetis, nisi vultis omnem Euangelicorum oraculorum veritatem rescindere. Alter paralogismus est in verbo filij: Quum enim dicimus Christum secundum vtramque


page 483, image: s0483

naturam esse Dei Patris filium, recte quidem dicimus, non tamen proprie, neque distincte Euangelicam veritatem explicamus: verbum enim filij Dei alia ratione accipitur, quum de diuina natura loquimur, alia quum de humana. Illic enim filium esse idem significat, atque ex Dei Patris essentia genitum, ortum, ac natum esse: hic vero non aliud significat quam per gratiam, ac ratione coniunctionis virtute Spiritus sancti factae glutinataeque adoptatum assumptumque esse in filium, ac proinde a veteribus ratione diuinitatis dictus est [gap: Greek word] , ratione vero humanitatis [gap: Greek word] . Quare recte quidem ac perspicue dicitur totum Christum esse Dei filium: at vero totum Christum secundum vtramque naturam Dei esse filium, recte quidem fortasse, at non certe perspicue dicitur. Quum enim notamus vtramque naturam, iam aperte nascendi diuersam rationem declaramus. Naturam enim a nascendo dictam


page 484, image: s0484

omnes sciunt. Quum itaque in Christo duae sint naturae, eaeque inter se diuersae, necesse est profecto etiam duas nascendi rationes in eo considerari. Has si fateris esse diuersas, vti profecto sunt, iam non potes eas vna loquendi forma, aut vna filij dictione (quae profecto nihil nisi [gap: Greek word] , aut, si ita licet dicere, nascituram aut genituram significat) inuoluere. Si habet Christus naturam humanitatis, sane natus est homo, natus est vt homo, natus est ex homine, ac proinde est filius hominis. Si habet autem idem Christus naturam diuinam seu diuinitatis, est profecto idem ille Christus, natus Deus, natus vt Deus, et natus seu genitus ex Deo, atque ex Dei substantia, ac proinde Dei filius. Quod vt intelligas rectius, conuerte paulisper oculos in alteram nimirum humanam naturam. Sane non negabis, nisi Euangelium velis abnegare, totum Christum esse filium hominis, atque hinc est, quod orthodoxe veteres


page 485, image: s0485

synodi sanxerunt Mariam ex oraculis scripturarum recte atque orthodoxe dici [gap: Greek words], et Dei matrem, quod nimirum pepererit vnum illum Christum, qui esset verus Deus. Et tamen, si quis hinc ratiocinetur, Christum secundum vtramque naturam esse hominis filium, an non hîc vos reclamabitis? Ego sane arbitror, et quidem optimo iure. Scio quidem aliam paulo esse rationem in hac loquendi forma, atque in illa superiori: non enim quemadmodum Christus a Deo Patre se cundum humanam naturam in filium adoptatus est, ita etiam secundum diuinam naturam a matre virgine in filium adoptatus fuit. Nihilominus tamen in eoperpulchre consentiunt, quod quemadmodum natura diuina, ex diuina essentia ab aeterno nata est, ita natura humana ex humana essentia in tempore nata esse creditur, atque orthodoxe dicitur, et quemadmodum ratione vnionis harum naturarum idem ille, qui ex humana


page 486, image: s0486

natura ortus est, etiam est Deus ortus ex natura diuina, ac propterea totus Christus et Deus et homo dicitur Dei filius, ita profecto ratione eiusdem vnionis, qui ex Deo aeternum ortum accepit, idem etiam in tempore ex homine natus est, ac proinde vnus et idem totus et integer Christus et Deus et homo dicitur hominis filius. Nec tamen propterea vna ac simplici ratione potest dici secundum vtramque naturam Dei silius, omnino quemadmodum vna ac simplici ratione seu consideratione non potest dici hominis filius, secundum vtramque naturam. Vides, vir clarissime, quomodo haec a nobis perspicue distinguantur, quae si vos malletis placide intelligere, quam verborum tendiculis irretita exagitare, haud profecto vel tantillum a nobis dissentiretis, neque plane existimaretis, nos, vel Christum discerpere, vel duos Christos duosque Dei filios constituere. Quod ad caetera attinet, quae tu in tua Epistola


page 487, image: s0487

commemoras, nonnulla sunt de quibus mecum contulisti, quae et ipsa ego certe in verborum contentione versari potius, quam in rerum dissensione existimo; nonnulla, quae ex te audire ne memini quidem. Nam quod ad Ecclesiam nostram attinet, non puto nos multa verba fecisse, cum satis constaret non posse te nostram Ecclesiam habere pro coetu eo extra quem non sit salus, cum foedissimos nostrae Ecclesiae in salutis doctrina errores identidem impingeres. Itaque primum in doctrina consensus esse debebat antequam tu eam posses pro tali coetu agnoscere. De Iustificatione scio nos multa verba commutasse. Sed non in eam sententiam meo certe iudicio, quam tu tuis literis exprimis. Ita enim proponis. An non cum imputatiua simul requiratur inhaerens iustitia? Quod nemo certe est nostrum qui non dabit, modo vt recte intelligatur. Sed quid est? Hic iterum video in verbis ac voculis necti


page 488, image: s0488

tendiculas. Traducitis nos, quasi inhaerentem iustitiam negemus esse necessariam. Haec qui audiunt, neque verum a falso possunt discernere, existimant bona opera ac vitam inculpatam pro nihilo a nobis haberi. In quo certe atrocem nobis iniuriam faciunt. Quin vos igitur perspicue atque vti se habet omnem rem proponitis? nec enim inter nos controuertitur, an inhaerens iustitia vna cum imputatiua simul requiratur? sed primum quidem, an vlla sit iustitia imputatiua? id vos enim non raro inficiamini. Ita autem intelligo. An omnino [gap: Greek words] ? quemadmodum loquitur per organum suum Paulum Spiritus S. Deinde, an haec iustitia sit integra, nec ne? id est, an eius virtute et [gap: Greek words], et an vera atque integra foelicitas [gap: Greek words] in eo consistat, [gap: Greek words] ? an vero aliud


page 489, image: s0489

quippiam in nobis requiratur antequam simus beati, et cum Deo pacem habeamus? Id vocetur quo voles nomine, siue insita, siue inhaerens siue essentialis iustitia, siue regeneratio seu sanctificatio. Sane si necessario requiritur in nobis antequam possimus habere pacem cum Deo, et omnino efficit vt pacem habeamus, ac beati iusti, filiique Dei simus, iam non poterit plane consistere illud Pauli ac Dauidis [gap: Greek words], neque omnino consistet nostra salus ac beatitudo insola remissione peccatorum, neque erimus plane [gap: Greek words]. Nec denique erit Christus vere [gap: Greek words], sed potius partim quidem [gap: Greek words], partim vero [gap: Greek words]: partim [gap: Greek words], partim autem [gap: Greek words]


page 490, image: s0490

[gap: Greek words]. Illud praeterea controuertitur, an haec sanctificatio, regeneratio seu inhaerens iustitia, sit causa efficiens, an potius effectum nostrae salutis ac iustificationis? propter Spiritum S. qui datus est nobis, neque aliter in nobis, quam pro sua natura potest operari. Item, An perpetuo verum sit illud Pauli etiam in ijs, qui regenerationis spiritum acceperunt, [gap: Greek words]. Postremo, An nostra vel carnis vel animae essentia per regenerationem pereat, et in eius locum succedat essentia vel carnis vel animae Christi, quae praemium aeternae vitae accipiat, An vero Dominus in sua cuique carne retribuet, prout quisque vel bene vel male egit, et an vnio illa quam cum carne Christi habemus potius fiat virtute Spiritus sancti, qui vel longissimo interuallo quaeque dissita potest indiuiduo nexu copulare, ac proinde Christum efficit nostrum caput,


page 491, image: s0491

et nos eius membra: ita vt caput sui spiritus vi sese in illa infundat, eaque pro suo arbitrio regat ac moderetur, suaeque gloriae ac beatitatis participia saciat, potius quam vt capitis essentia transeat in essentiam caeterorum membrorum, vt plaerique vestrum contra omnem et rationis, et scripturarum fidem imaginantur. De exaltatione Christi iam ante satis dictum. Eadem enim est vtriusque naturae consideratio in exaltatione, quae est in generatione. De bellis Religionis causa suscipiendis puto nunquam nos verbum commutasse, saltem in postrema nostra dissertatione. Et sane mihi videtur esse inutilis quaestio. Potius enim quaeri debebat, an legitimus magistratus, qui a Deo gladium acceperit, possit suos ciues ac subditos vi atque armis tueri ab iniusta vi cuiuscunque rei nomine illa inferatur. Scio nos multa de magistratus officio disputasse, et an Christiano liceret esse magistratui inquisiuisse: sed


page 492, image: s0492

quia videbam non constanter a te illa propugnari, et re ipsa ac dignitate quam sustines etiam refelli, existimabam disputationis potius gratia, quam quod ita sentires esse proposita: quam meam opinionem confirmauit haec tua Epistola, qua nullam huius capitis mentionem facis. De persecutione, si tu vocas persecutionem, quoties ijs qui nomen Domini atroci blasphemia proscindunt, qui populum a Dei cultu ac timore abducunt, qui falsis doctrinis docent adulterari, latrocinari, seditionibus respub. concutere, nomen Christi horribiliter blasphemare, saepius commonefacti, ac vero etiam conuicti a magistratu ex praescripto verbi diuini, vel capite, vel alia mulcta puniuntur, fateor sane me probauisse persecutiones, sed si recte memini, tu ipse fassus es, esse aliquas haereses ac blasphemias, quas non minus putes a magistratu puniendas quam vel adulteria vel latrocinia, nisi quod multa perplexe contexuisti


page 493, image: s0493

de discrimine hominis interioris et exterioris, quae meo certe iudicio, neque scripturae veritati, neque sibi ipsa consonabant: itaque non fuit nobis magna hac in parte dissensio, et vero etiam si fuisset, ego tamen existimo, si semel posito praeiudicio velles rem ipsam recte ac serio expendere, et non haerere in vocularum nonnullarum inutili ac fastidiosa inculcatione, posse amice ac pie componi. Haec sane mea est de nostra dissensione sententia. Quam ego ita semper prae me tuli, vt nunquam aliter apud quenquam locutus fuerim, et vero Dominum etiam saepius ex animo rogarim, vt vellet te in veram animi ac sententiae vnionem et veritatis cognitionem nobiscum reducere. Quod certe etiam hoc ternpore ex animo opto, et tibi sane quam optime cupio, teque ex animo complector ac plurimi facio, meque tibi plurimum debere, tum tuae erga me beneuolentiae nomine, tum hospitij necessitudine confiteor.


page 494, image: s0494

Tu tamen propterea non est quod aegre feras, si quoties audio vel tui, vel tuae sententiae mentionem fieri, me a te in multis dissentire aperte prae me fero, id enim Christianae fidei candor omnino poscere mihi videtur. Non desinam tamen propterea tui memoriam summa beneuolentia quoad viuam complecti. Vale.

LXXXVIII. Nobili et clarissimo viro Dn. Philippo Marnixio a S. Aldegonda amico suo honorando. Heydelbergae. S.

ORnatissime Domine. Habeo tibi gratias, quod me meliora docere conaris, quam sint illa quae articuli mei continent, quos tum non in eum finem scripseram, vt de ijs aut tecum, aut cum quoquam contenderem, sed vt palam facerem, me non esse tam deploratum, quin a


page 495, image: s0495

modestis et pijs viris ferri et amari possem. Sed vt ingenue fatear, nondum haec animo meo satisfacere possunt. Memor es quaestionis meae de quo statu enuntiet: Hic tu mihi, quem Pater filium suum naturalem nominat: Filius meus es tu, ego hodie genui te, quem Paulus primogenitum ex mortuis, Thomas Dominum et Deum suum, Iohannes verum Deum et vitam aeternam, Petrus Dominum et Christum factum esse ait: eum, inquam, persuadere mihi vis esse ex gratia adoptatum filium, per gratiam in filium assumptum. Qui glorificatus est gloria Patris et verbi, qui nomen accepit supra omne nomen, qui splendor gloriae et character substantiae Patris factus est, qui omnia sustinet verbo potentiae suae, qui sedet in dextera Maiestatis in excelsis, quem adorant omnes Angeli Dei, quem vnxit Deus oleo exultationis vltra consortes suos, qui gloria et honore coronatus est, qui sanctificat,


page 496, image: s0496

qui Pontifex factus est, secundum quod ei Pater dixerat, filius meus es tu, etc. Sanctorum minister, et veri tabernaculi quod fixit Dominus, et non homo; quae omnia, et infinita alia veteres ad exaltationem humanae naturae in Christo referunt, denique qui ex spiritu viuificante factus est, qui Dominus gloriae est, cuius corpus et sanguis, non tantum corpus et sanguis Dei appellantur, sed reuera etiam sua natura viuifica sunt, caro mea vere est cibus, etc. per quam libertatem accepimus sacrarium ingrediendi: hunc, mi Marnixi, persuadere mihi vis, esse adhuc creaturalis accidentariae conditionis, gratiae non distributorem, sed tantum participem, Deo inaequalem et inferiorem. Protuli tibi praesenti vnum locum Epiphanij qui sufficere potest multorum nomine, ad cognoscendum, quae tum Ecclesiae de glorificato Christo sententia fuerit, et hortatus sum te, vt legeres libellum, quem ante omnes scripsit


page 497, image: s0497

nus nostro tempore de verbo Dei mirifico, tum illa quae Picus Philosophus in Heptaplo de foelicitate annotat in Prooemio lib. VII. Et modo abstinere non possum, quin tibi verba Amelij Platonici recitem, vt videre possis, longe melius illos mysteria, et virtutes fidei intellexisse, quam nos miseri hodie intelligimus: verba eius haec sunt, in quibus per Barbarum D. Iohannem intelligit: [gap: Greek words]. Haec ille: ex quibus apparet, quae tum Christianorum de Domino suo fides fuerit. Hinc quaeso, cognosce


page 498, image: s0498

non verborum aucupia esse, de quibus agimus, sed pondera rerum. Quaerimus enim, quis et quid sit Christus, non communicatione tantum, sed in se et sua natura: Qui credit Iesum esse Christum, ex Deo natus est. Nemo potest dicere Iesum Dominum nisi in Spiritu sancto. Nemo nouit nomen eius nisi qui illud accipit. Si Christum secundum carnem cognouimus, nunc tamen non amplius nouimus. Sed et in statu carnis suae, in quo argumenta tua potissimum versantur, eum qui ex Spiritu sancto conceptus est, qui ex sancta virgine natus est, qui Immanuel, qui toties filius Patris indistincte dicitur, qui natura sua sanctus est, plenus gratiae et veritatis, qui vt filius hominis in coelo est, adoratur, iudex omnium constitutus est, etc. non libet omnia commemorate, quae tu melius quam ego nosti; hunc ego pro adoptiuo, et pro eo qui ex gratia assumptus est, nullo modo habere possum, sed in


page 499, image: s0499

carne eius non modo cum illis quos tu nominas, quos quidem aestimo et iudico secundum illa dona quae a Deo acceperunt, sed etiam cum Domino Musculo Matth. 17. et plaerisque veteribus, aliquid diuinitatis et gratiae naturaliter in luce et fide Christi comprehendo, cuius respectu Iesum ego credo filium Dei in eadem carne esse naturalem, quod facile intelliges, si Adae virtutes etiam ante lapsum cum Christi virtutibus, cui vt homini ipsa sanctimonia, iustitia, gratia, et veritas Dei insunt naturaliter, conferas, qui filius Dei est, idem mihi filius hominis est, et qui filius hominis est, idem mihi filius Dei est. Plura cuperem in hanc rem ad te scribere, et argumenta tua exactius examinare, sed otium mihi modo non est: Faciunt nobis alij negotium, qui non calamo et atramento, sed gladio et sanguine disputant. Quare ardentius nos mutuo amare debemus, qui eidem cruci ob eundem Dominum obnoxij sumus, etiamsi


page 500, image: s0500

non paris intelligentiae et gratiae participes facti sumus. Deus meum animum nouit, et quid quaeram: idem de te sentio: quare quod tu pro me facis in precibus tuis, idem ego pro omnibus vobis. Haec obiter indicare tibi volui, ad praesentiam et aduentum eius viri cum quo tuto literas meas mittere potui. Bene vale honorande Domine. Vxor mea quam officiosissime te resalutat, XXVI August. MDLXX.

Tuus ex animo

AGGAEVS ALBADA.

LXXXIX. Amplissimo viro D. Aggaeo Albadae Iurisconsulto et adsessori in camera Imperiali, Spirae Nemetum.

REddita est mihi hodie tua epistola, vir clarissime, quae me certe hoc nomine mirifice oblectauit,


page 501, image: s0501

quod viderem meam [gap: Greek words] tibi non ingratam fuisse. Videas enim hodie plerosque, qui omnino nolunt sibi contradici, maluntque alieno praejudicio errare, quam ipsam rerum veritatem inuestigando discere. Itaque paucis respondebo ad tuam epistolam, confisus eadem animi aequitate haec te interpretaturum qua es interpretatus superiora. Equidem vel ego admirabiliter hallucinor, vel tu semper in eodem luto haeres. Dicis tu quidem, esse rerum pondera, non verborum aucupia quae per epistolam apud me deponis. Sed observa quaeso tumet ipse. Nec enim te ipsum, si paullulum esses iam imbibitae opinionis praejudicio leuatus, nostrae controuersiae iudicem facere dubitarem: tantum ego tuae, tum pietati, tum doctrinae atque acumini ingenij tribuo. Sed tamen vide an non iterum ad eundem offenderis lapidem, Quaestus sum tecum in mea priori epistola, vos quoties de naturarum


page 502, image: s0502

distinctione agitur, toties ad personae descriptionem atque [gap: Greek words] recurrere. ac propterea semper inculcare, TOTVS CHRISTVS EST DEI FILIVS. Item, TOTVS CHRISTVS EST PATRI AEQVALIS, etc. diserteque asserui a nemine nostrum id negari, tantum distingui vtrius naturae ratione ac respectu tota persona id habeat. Tu tamen hîc iterum inculcas, eum quem pater filium suum nominat, quem Paulus primogenitum ex mortuis dicit, Thomas dominum et Deum suum confitetur, Petrus Dominum et Chistum factum ait, eum tibi non posse persuaderi, per gratiam in filium assumptum esse. Eadem deinde multis verbis amplificas, quae tamen omnia eodem referuntur. Hîc tu quaeso, per ipsum Iesum Christum de quo nobis est dissertatio, paulisper te collige. Et cedo mihi locum ex scriptura aliquem, in quo secundum naturam humanam dicatur, Christus esse naturaliter Dei filius,


page 503, image: s0503

in quo natura humana distincte considerata, vel Deus, vel ex Deo genita, vel splendor gloriae et character substantiae patris esse perhibeatur, vel denique sui ratione, ac respectu omnia verbo potentiae sustinere. Scio equidem a multis proprietatibus quas Christo tribuis, humanam naturam excludi nequaquam posse. Sed primum quidem id pace dicam tua, multa hîc a te esse, neque satis sincere, neque satis distincte coacervata. Nam, quid dicis splendorem gloriae et characterem substantiae patris Christum factum esse, quis tibi Orthodoxus dabit? Apostolus inquit, [gap: Greek words], etc. non autem [gap: Greek words], quemadmodum Paulus eum [gap: Greek words]. Nec enim tibi potest esse ignotum discrimen inter [gap: Greek words], quippe qui minime ignoras, quantopere contra Arianos desudarint Patres, vt discrimen illud distincte


page 504, image: s0504

enuclearent. Deinde, quod ad naturalem generationem refers, Ego hodie genui te, nescio quam distincte facias. Scio quidem Patrum plerosque hoc ad aeternam generationem retulisse, quod etiam si factum esset optime, nihil te tamen iuuaret, qui in carnis ac naturae humanae non aeterna sed in tempore facta creatione nobiscum dissentias. Sed sane haud conuenit illi cum Apostolis, qui potius ad declarationem seu manifestationem, qua in resurrectione ipse se filium esse Dei, ab aeterno genitum manifestauit. Possem alia nonnulla producta a te testimonia eodem modo examinare, sed malo ad rem ipsam venire, teque rogare quam possum obnixissime, vt semel in vniuersum memineris, minime nos inficiari, Christum esse Dei filium naturalissimum, essentia, maiestate, aeternitate Patri penitus aequalem, ac vero etiam totum Christum constantem ex vtraque natura, et humana et diuina. Itaque non


page 505, image: s0505

est necesse vt producas eiusmodi testimonia, quibus id euincas, quod nos tibi damus quam libentissime. Fatemur enim Christum vtraque natura constantem naturaliter a Patre genitum ab aeterno, splendoremque esse gloriae, et characterem substantiae paternae, omnia verbo potentiae suae sustinere, etc. Sed si queritur, an secundum humanam naturam omnia per eum condita sint, omnino asseueramus, humanam naturam in tempore factam, creatam, et per gratiam in vnionem diuinae naturae, communionemque vnius personae assumtam fuisse. Esse enim humanam Christi naturam vere humanam, non diuinam, quo ad essentiam attinet, genitam ex humana virginis, non ex diuina Patris substantia, creatam ex nihilo, seu potius ex carne, quae ex nihilo atque ex terra semel ex nihilo creata sumta erat. Hoc si tu potes falsum esse scriptura teste conuincere, ego libenter tibi cedam, et vero etiam magnas


page 506, image: s0506

agam gratias. Sed si tu quum de altera natura disputatur, non desinis congerere testimonia, quae vel de altera quae non vertitur in controuersiam, vel certe de vtraque simul disserunt, profecto nihil nisi actum agis, neque ad rem venis, sed penitus quod aiunt vagaris extra oleas. Et vide quaeso quorsum haec spectent.

Tu si inculces. Arianus aliquis contra inculcabit.
1 Pater vocat Christum filium suum naturalem, et inquit, filius meus es tu, ego hodie genui te. 1 Spiritus S. vocat Christum filium hominis, hominem naturalem, Adamum, Adami filium: Dauidis filium, stirpem Isai, fructum lumborum, excitatum ex lumbis Dauidis, factum ex muliere, factum ex semine.
2 Paulus vocat eum primogenitum ex mortuis. 2 Matih. vocat eum primogenitum filium Mariae.
3 Thomas compellat eum Deum ac Dominum suum. 3 Ipse se compellat, hominem, et filium hominis. Imo vero vermem et non hominem.
4 Ioannes verum Deum et vitam aeternam. 4 Tota Scriptura clamat esse hominem, et vero etiam hominem morti atque omnibus humanis calamitatibus obnoxium.
5 Petrus Dominum et Christum factum esse ait. 5 Iesaias seruum Domini esse ait, et ipse se Patre esse minorem confitetur.


page 507, image: s0507

Haec vos si ad rauim vsque contendatis, sane vtrique verum pronuntiabitis, vtrique nihil nisi verbum Dei proferetis. Et omnes profecto orthodoxi in vestram vtrorumque sententiam pedibus libenter ibunt. Sed si Arianus inde concludat, Christum secundum vtramque naturam esse creaturam, ac hominis filium, non autem Dei filium ab aeterno secundum naturam diuinam, neque Deo ac Domino aequalem, sed minorem esse nobis velit persuadere, nemo profecto nostrum est, qui non ei reclamet, et a veritatis orbita eum


page 508, image: s0508

quam longissime aberrare asseueret. Ita si vos ex illis vestris axiomatibus, quae quidem de Christi persona verissime dicuntur, velitis conficere, etiam humanam naturam Christi, vel Christum secundum humanam naturam esse ab aeterno Deum, Dei filium, ex Dei essentia natum, Deo Patri aequalem, sane non modo nos, sed ipsum Spiritum S. in Scriptura sacra habebitis reclamantem. Nam quod ad gloriam attinet, ac maiestatis splendorem, facile nos quidem concedimus eius esse participem naturam humanam, sed non ex naturae humanae proprietate, sed ex gratiae ac muneris liberalitate id ei euenire testatur Paulus, qui dicit ei datum esse nomen supra omne nomen, et id quidem a Patre. Nec vero etiam simpliciter inquit [gap: Greek words], sed [gap: Greek words], quod quale sit, tu, qui in Scriptura es exercitatissimus non potes ignorare. Est igitur [gap: Greek words] non [gap: Greek words], quod in eam maiestatis


page 509, image: s0509

dignitatem secundum humanam naturam sublatus est Christus. Alibi inquit Angelus, [gap: Greek words]. Ipse Dominus, quum in medio proponit seruum suum, Dauid ei sobolem pollicetur, fere gratiae suae atque electionis mentionem facit: vt sciamus, quod Dauidis semen, seu Mariae proles filius Dei fuit, id non ex naturae proprietate, propterea quod semen illud Deus esset, vel ex Dei essentia factum: sed propterea quod spiritus sancti vi et gratia, Deique aeterna electione semen illud cum ipso Deo in vnam personam vere, personaliter, atque indiuidue coniunctum esset: Atque hinc est, quod Ecclesiae lumen illud Augustinus, quem hac parte secutus est Bernardus ait; Electionis fontem ac speculum lucidissimum, in Christi humana natura refulgere. Potuit enim Deus aliud semen eligere, si ita ab aeterno ei placuisset: sed quia ab aeterno decreuerat, filium suum efficere


page 510, image: s0510

eum qui ex lumbis Dauidis erat excitandus, ideo hic vnus ab eo electus fuit, atque huic vni ac soli ius illud ac dignitatem concessit. Nec tamen hoc ita velim a te accipi, quasi nos non aliam gratiam aut dignitatem in Christo imaginemur, quod ad humanam eius naturam attinet, atque in alio quouis homine, vel etiam in Adamo ante lapsum, nec enim hominum vllus vnquam fuit, eritve cum Dei filio atque [gap: Greek words] in vnam hypostasin indiuiduo nexu copulatus, nemoque vel est, vel fuit, vel vnquam erit, praeter vnum Christum in quo [gap: Greek words]. Itaque si quis eum velit etiam secundum humanam naturam appellare naturalem filium Dei, respectu nostri, qui tantum sumus adoptiui, et longe certe alia ratione, omnino non repugnabimus, modo id fiat ratione vnionis hypostaticae naturae humanae cum diuina, et non ratione proprietatis humanae naturae, aut


page 511, image: s0511

generationis per sese, absitque omnis imaginatio aeternae, diuinaeque, atque essentialis ex Dei essentia generationis carnis Christi. Caro enim Christi ex Maria est, ex Adamo est, ac denique ex terra est. Quod si mihi non credis, crede Athanasio, ita apud Epiphanium contra [gap: Greek words] disserenti, [gap: Greek words]. Et paulo post: [gap: Greek words]. Et mox: [gap: Greek words], etc. Crede Tertulliano qui libro De carne Christi aperte ostendit, multisque argumentis confirmat, carnis Christi substantiae originem fuisse terrenam, et mox in hanc vocem prorumpit.


page 512, image: s0512

Adeo nec humanae honestatis corpus fuit, nedum coelestis claritatis, tacentibus apud vos quoque prophetis, de ignobili affectu eius ipsae passiones ipsaeque contumeliae loquuntur. Et mox: Quid dicis coelestem carnem quam vnde coelestem intelligas, non habes? Quid terrenam negas, quam vnde terrenam agnoscas, habes? etc. Et postea, Igitur si primus Adam terra traditur, merito sequens vel nouissimus Adam, vt Apostolus dixit, proinde de terra, id est, carne non generationi resignata in spiritum viuificantem a Deo est prolatus, etc. Crede denique vniuersae antiquitati quae aperte clamat, Christum secundum humanam naturam ex virgine, ex Adamo, ex terra, ac denique ex nihilo creatum esse, ortumque suum, ac natiuitatem accepisse. Nam, quemadmo dum ait Fulgentius, genitus est, et fundatus secundum quod de Domino inenarrabiliter natus est Dominus, creatus autem secundum humanam generationem, qua de ancilla natus est seruus: vt quem ante omnia saecula pater genuit ex natura, pro


page 513, image: s0513

nostra salute generaret ex gratia, sic quemadmodum praeclare scriptum est ab Augustino, ille omnium spirituum ac corporum, id est, omnium naturarum creator, et Dominus creauit virginem, creandus ex virgine, et cuius ipse factor est, matrem sibi fecit, quando de eius carne concipiendus atque pariendus, veram materiam carnis Deus immensus ac sempiternus accepit: Vt et secundum veritatem formae seruilis, Deus homo misericorditer fieret, et secundum formam Dei, naturali veritate, idem Deus homo permanens, non careret. Sic igitur Christum Dei filium, id est, vnam ex trinitate personam, Deum verum crede, vt diuinitatem eius de natura Patris esse natam non dubites: Et sic eum verum hominem crede, vt eius carnem non coelestis, non aereae, non alterius cuiusquam putes esse naturae, sed eius cuius est omnium hominum caro, id est, quam Deus homini primo de terra plasmauit, et caeteris hominibus plasmat, quos per propagationem ex hominibus creat. Hactenus Augustinus; cui ad amussim assentitur Concilium Laodicense,


page 514, image: s0514

omnesque qui in eo fuerunt patres, quemadmodum integris voluminibus a Leone Episcopo, a Flauiano, a Theodoreto, aliisque infinitis probatum est. Quid, quod ipsum Athanasij symbolum disertis verbis hoc vtriusque originis discrimen profitetur? inquiens, [gap: Greek words], etc. Possem eiusmodi infinita ex Patribus congerere, sed nihil est necesse, quando vel ex sola scriptura satis constat, diuersam esse originem humanitatis Christiatque diuinitatis: illam esse ex Adamo, ex terra, atque ex nihilo creatam, hanc esse ex ipsa infinita aeterna atque immensa Dei essentia, ab aeterno ante omnia secula genitam. Sed hîc tu fortasle dices de glorificata iam carne non de nata primum te agere.


page 515, image: s0515

Videris enim, quantum ego certe ex tua epistola possum conijcere, haec inter se aliquando confundere, dum ais, glorificatum esse gloria patris et verbi, dum primogenitum ex mortuis nominas, dum sedere ad dextram Patris profers, dum gloria et honore coronatum asseueras: aliaque eiusmodi quae ad nostrae controuersiae statum nihil plane faciunt multa producis. Debebas enim, pace tua dixerim, meminisse, quod ego te iam etiam velim habere prae oculis, disputare nos de origine, seu ortu ac natiuitate vtriusque naturae: filium enim esse naturalem seu naturaliter, nihil est aliud, quam naturam seu nafcituram, si ita loqui licet, ac originem ab aliquo essentialiter accipere. Quare si filius est Christus naturaliter Dei patris, secundum humanam naturam, necesse est fatearis humanam naturam genitam, ortam, natam ex aeterna, infinita, immensa et creatrice essentia Dei patris, ac proinde esse aeternam, infinitam, et creatricem. Itaque virginis partum in


page 516, image: s0516

phantasma nobis conuertas necessum est, vel ipsam rerum veritatem euertas. Tota scriptura, et omnes patres perpetuo vrgent, secundum divinam naturam natum esse ex Deo, vel natum esse Dei, seu filium esse Dei [gap: Greek words], ac proinde [gap: Greek words]. Secundum humanam autem naturam, esse ex Maria, ac esse [gap: Greek words], ac proinde [gap: Greek words]. Tu, si asseueras secundum vtramque naturam esse Dei naturalem filium, id est, ex Dei essentia natum, oportet etiam addas secundum vtramque naturam esse [gap: Greek words], ac proinde, secundum neutram naturam erit [gap: Greek words], nisi forte tu naturalis filij nobis aliam definitionem trades quam ipsa natura, ratio, scriptura, ac rerum veritas manifeste proponit. Hîc si tu te iterum ad gloriam ac maiestatem acceptam conuertis, nihil agimus: Quaerimus enim de origine, natiuitate, natura, filiatione, vt liceat ita loqui. Quare hoc necessario


page 517, image: s0517

efficimus, Christum vel secundum vtramque naturam Dei esse filium, vel secundum alteram essefilium Dei, alteram autem filium hominis, vel denique secundum neutram esse filium Dei. Hoc postremum ab vtrisque nostrum exploditur: vide igitur an velis tueri Christum secundum vtramque naturam esse naturalem filium Dei. Quod si pergas asseuerare, aut tu nos doce filium esse naturaliter, aliud significare, quam ex alicuius essentia natum ortumque esse, aut nos ex tuo sermone conficiemus, te humanam naturam, humanam [gap: Greek words], ortum, ac filiationem pernegare. Ego enim, ita sum ingenio simplici, vt aliud intelligere non valeam. Nec enim video tertium aliquid. Nisi fortasse voles dicere, humanam naturam partim quidem esse natam ex Dei essentia, partim ex hominis, atque ita in Apolinaris laqueos te irretire, quos ita manifeste dissoluit, ille, quem tu laudas Epiphanius, vt ego


page 518, image: s0518

cum vnum nostrae controuersiae iudicem esse facile patiar. Dic igitur, si partim est humana natura ex Dei, partim ex hominis essentia nata, quae pars erit Dei, quae hominis? An fortasse, anima erit ex Deo nata, corpus autem ex homine? Credo, non dices: saltem, si quicquam credis Epiphanio, alioqui enim necesse est, dicas animam Christi nullis doloribus, nullis anxietatibus fuisse obnoxiam, atque ita rursus Marcionis phantasma nobis introduces. An fortasse tum anima, tum corpus, partim ex Deo, partim ex homine nata sunt? vt scilicet fuerit Dei substantia loco Patris, hominis autem substantiae matris vicem subiecit? Haec ego sane non possum mihi persuadere te dicturum, cum ego ad tantae impietatis atque absurditatis cogitationem exhorream. Ita enim fiet Christus neque [gap: Greek words], ne- [gap: Greek words]. Ita quod ex Dei substantia, natum ortumque erit, id non erit immensum, non erit sempiternum,


page 519, image: s0519

non erit spiritus, non erit denique creator. Sane quicquid generat, id sibi simile generat, et quicquid generatur, id substantia simile est ei, cui generatur. Hoc enim est non modo naturae inuictum axioma, sed etiam Catholicae fidei, quam contra Arianos Patres orthodoxi tutati sunt firmissimum propugnaculum. Itaque, si humana Christi natura, vel tantula sui parte ex Deo, Deique essentia est generata, erit profecto Dei essentiae, sua essentia similis, si non per omnia, at certe hactenus, quoad ex patris essentia genita est. Itaque, non erit Christus integre ac [gap: Greek words] passus, non erit integre mortuus, ac proinde, non erit integre seruator, non erit [gap: Greek words] quemadmodum Petrus docet, sed tantum [gap: Greek words], nisi forte diuinitatem, seu divinam essentiam statuis et passam, et mortuam, quod non modo est absurdum, sed penitus impium. Praeclare enim Epiphanius eo ipso loco ad quem


page 520, image: s0520

tu soles prouocare, [gap: Greek words], inquit, [gap: Greek words], etc. Viden' igitur quicquid in Chisto passum est, quicquid mortuum est, non constare natura [gap: Greek words] ? Atqui carnem vninersam, integram, omnibusque suis partibus constantem passam esse, inter omnes Christianos est indubitatum. Quare non potest eius caro vlla sui parte esse [gap: Greek words]. Non est igitur vlla sui parte ex patris


page 521, image: s0521

Dei essentia nata. Quod igitur quidam ex iis, qui se Swencfeldianos profitentur, existimant, Patris Dei essentiam id contulisse ad humanae naturae propagationem in Christo, quod solet conferre terreni Patris semen, ita est absurdum atque impium (da quaeso veniam, pro rei dignitate loquenti quod sentio) vt non egeat refutatione. Eo enim dogmate omne salutis nostrae fundamentum penitus euertitur, quum a Christi corpore atque anima ipsa humanitas tollitur, et in eius locum diuinum semen, seu diuina essentia substituitur. Omitto, quod hac ratione ipsa diuinitatis maiestas penitus conuellitur: ita enim statuetur Deus aliquis in tempore creatus, factusue, qui ab aeterno Deus non fuerit; sed in vtero Mariae esse coeperit. Quibus quid potest cogitari magis vel impium vel absurdum? et tamen necesse est, huc prolabatur quisquis cum vniuersa scriptura ac primitiua Ecclesia vnicum illum [gap: Greek words]


page 522, image: s0522

[gap: Greek words], ab aeterno a Patre genitum in vtero virginis, ex ipsa virginis substantia, et carne penitus humana, ac nihil habens ex sese aut in sese essentiae diuinae, corpus sibi humanum tota essentiae origine assumpsisse non confitetur. Sed quemadmodum apud Epiphanium loquitur Athanasius, [gap: Greek words], imaginatur [gap: Greek words] ab aeterno genitum vnitum esse homini, seu humanae naturae, quae sit ipsa ex Dei essentia genita, atque ita vel duos sibi ex Dei essentia genitos fingit, vel certe [gap: Greek words]: ac proinde [gap: Greek words] sibi somniat. Quae sane a pietate Christiana penitus abhorrent: quemadmodum praeter vniuersam Scripturam etiam omnis antiquitas, et maxime quem tu laudas Epiphanius abunde docet. Quod itaque tu illum a te facere existimas, pace tua dixerim, longe falleris: quod vt intelligas perlege quaeso diligenter totum illud caput quo [gap: Greek words] confutat.


page 523, image: s0523

Comperies profecto eum nobiscum ad amussim consentire in distinctione naturarum Christi. Nam quod ad corporis eius transformationem attinet, quam tu ex eo videris velle stabilire, dabitur fortasse alias agendi locus. Primum velim in generatione seu filiatione carnis Christi nos consentire. Quod tu me hortaris ad legendum librum Reuchlini de verbo Dei mirifico, ego certe tibi verum fatebor, semper mihi vehementer displicuisse inanem illam et ventosam in characteribus ac syllabis literulisque aucupandis philosophiam, in qua versatur totus Reuchlini liber. Video enim eiusmodi speculationes ad ostentationem potius quam ad aedificationem compositas multos bonos viros ab Euangelij simplicitate et Apostolica fidei veritate abduxisse, effecisseque vt dum suo sensu abundantes vana mysteria consectantur, et vt inquit Paulus, [gap: Greek words],


page 524, image: s0524

a capite Christo excidant, et ex vno errore in alium prolabantur. Quid enim sunt aliud Iudaica et Platonica mysteria, quam inania magorum deliramenta, ab euangelij veritate ac simplicitate quam alienissima? Admiratur ipse sese in eo libro Reuchlinus, admiraturque suum Sidonium et Baruchiam, homines admirabilis acuminis qui ex philosophia Platonica atque Aegyptiaca, et simul ex characterum ac syllabarum notulis mirifica aucupantur mysteria. At ego profecto haec omnia nihili faciens [gap: Greek words], et ipse te etiam, vir clarissime, quantum possum ex animo hortor pro nostra amicitia, vt eiusmodi [gap: Greek words] deserens, Christum Iesum Dominum non ex Platone aut Platonicis sectatoribus, non ex Iudaicis aut Thalmudicis mysterijs, neque ex prophanis Philosophis, sed ex ipsis ac solis


page 525, image: s0525

Apostolorum ac Prophetarum fontibus, omnino qualis nobis proponitur discas agnoscere. Metuo enim, vt verum fatear, ne te hoc philosophiae Platonicae studium quo animaduerti te delectari ab Euangelij simplicitate ac vera naturarum Christi cognitione abduxerit. Quamquam interea ingenue fateor, me nihil posse videre in Reuchlino, quod contra nos faciat. Et vero etiam plane statuere, illum hac in parte nobiscum perpulcre consentire: licet enim paucissima reperiam de Christi incarnatione, hoc certe aperte tradit, quod sexus foemineus absque concubitu: sine viri complexibus, sed Deo solo non faciente modo, sed etiam creante virum perfectum in vtero gessit, etc. Ex quo euincitur, eum agnoscere Christum secundum humanam naturam non esse ex Dei essentia genitum: ac proinde Dei naturalem filium, sed factum creatumque, praesertim cum capite superiori docuisset, Patrem nihil esse aliud, quam


page 526, image: s0526

eum qui essendi secundum similem sibiipsi naturam initium praebuit: filium autem qui natiue ab altero essendi originem sumsit: et paullo post tradidisset, gigni, hoc esse scilicet, ex substantia generantis produci genitum secundum naturam simile; Ex quo sane perspicue efficitur, vel Christi humanam naturam non esse a Patre Deo genitam, neque Patrem esse Christi Patrem naturalem quoad humanae naturae generationem attinet, vel certe, humanam Christi naturam non esse humanam naturam, sed diuinam, nisi forte Deum Patrem humana natura atque essentia constare velimus confiteri. De Amelio cum eius opera neque habeam neque legerim, nihil possum dicere: nisi quod facile res ipsa, ac iustum Dei iudicium in Porphyrio et Origene comprobarit, quam periculosa sit eorum temeritas, qui simplicissimam Christi sapientiam, Platonicae philosophiae decretis non verentur permiscere. Itaque iterum te, etsi me longe prudentiorem,


page 527, image: s0527

tamen pro mea in te beneuolentia rogatum summo studio velim, vt ab eiusmodi philosophorum speculationibus ad Euangelicam simplicitatem potius totum te conferas, ne fortasse idem tibi quod eorum plaerisque vsuueniat. Etenim nimis multa intelligendo, tandem nihil intelligunt, et dum omnia sui ingenij acumine perscrutari volunt, a Christo ipso, vnica Dei sapientia, excidunt. Quanquam si quicquam intelligo, haec ipsa, quae a te ex Amelio laudantur, mihi certe videntur plena esse prophanae ac gentilis impietatis: vt enim omittam, quod [gap: Greek words] iurat, quod Ioannern Apostolum [gap: Greek words] nominat: non video profecto quomodo id cum Christiana pietate consonet, quod ait [gap: Greek words]. Haec enim mihi non de Christi Iesu incarnatione videntur, etc. sed


page 528, image: s0528

de nescio qua imaginaria [gap: Greek words] infusione, ex qua prophanae illae hominum fanaticorum [gap: Greek words] emanarunt. Tametsi profecto nolo quicquam hac in re statuere, cum eius libros nunquam legerim. At certe tamen, non possum diffiteri, eiusmodi Philosophiam mihi vehementer esse suspectam, et a simplicissima Euangelij veritate procul videri aberrare. Itaque sunt profecto alia argumentorum pondera proferenda, sime in tuam sententiam vis ire. Quod autem subnectis. Quaerimus enim quis, et quid sit Christus, non communicatione tantum, sed in se, et sui natura: Sphingis mihi videtur esse [gap: Greek words]. Quid enim id sibi velit, esse aliquid Christum communicatione, plane non possum intelligere: Neminem etiam scio, qui ita locutus hactenus fuerit. Nec enim quisquam nostrum vnquam dixit, Christum esse communicatione Deum, aut Dei filium; sed ipsa rei veritate, verum esse


page 529, image: s0529

Deum, ac aeternum Dei filium omnes profitemur. Communicationis autem vocabulum ad proprietatum naturalium descriptionem explicationemque referimus. Quoties enim quod vni soli naturae proprium est, id vel alteri naturae, vel certae personae ex vtraque natura constanti attribuitur, toties id dicimus fieri per [gap: Greek words], vt quum dicitur Deus sanguine suo ecclesiam liberasse, et Dominus gloriae esse crucifixus: quis enim nescit, neque Dei naturam habere sanguinem, neque essentiam illam aeternam Domini gloriae cruci affigi posse? Christum autem ipsum esse vel Deum, vel Dei filium, vel aeternum creatorem communicatione tantum, non sui natura nemo vnquam nostrum somniauit. Quanquam quid est quaeso, quod ais in se, et sui natura? Sane necesse est, vt in Christo vel duas esse naturas nobiscum fatearis, vel cum Nestorio aut Eutyche alteram naturam tollas. Hic ego velim te libere


page 530, image: s0530

tuam mentem eloqui. Agnoscas ne in Christo, duas naturas, nec ne? Si agnoscis, vtrum eas [gap: Greek words], atque integras, et originis natiuitate, et essentiae natura confitearis? Ego enim non possum intelligere, quorsum illa tua testimonia spectare possint. Qui credit Iesum esse Christum, eum esse natum ex Deo: Neminem posse dicere Iesum Dominum, nisi in spiritu sancto: neminem nosse nomen eius, nisi qui illud acceperit, aliaque eiusmodi quae tu hîc congeris. Quin tu potius ad rem venis et categorice respondes, an duas in Christo diuersas, et origine, et essentia naturas agnoscas? an eum fatearis [gap: Greek words] quidem [gap: Greek words]


page 531, image: s0531

[gap: Greek words]. An vero existimes, [gap: Greek words]. In hac enim quaestione, versatur omnis cardo nostrae disputationis. Quod vero ne hoc [gap: Greek words] videaris prorsus dissimulare, in tua epistola adijcis, sed et in statu carnis suae, in quo argumenta tua potissimum versantur, eum, qui ex spiritu S. conceptus qui ex virgine natus est, qui Immanuel, qui toties filius patris indistincte dicitur, qui natura sua sanctus est, plenus gratiae et veritatis, qui, vt filius hominis in coelo est, adoratur, Iudex omnium constitutus est, non video quomodo te absoluat, quin potius mihi videris magis ac magis te inuoluere. Quorsum enim gratia? quorsum veritas? quorsum sanctitas? vbi de origine, non de dotibus ac sanctificatione naturae humanae disputatur? quorsum etiam attinet qaae ad personam integram spectant, et ad officium mediatoris


page 532, image: s0532

quod ex duabus naturis indiuidue coniunctis constat, vbi de altera tantum natura, non de persona est quaestio, quem ais indissincte dici filium patris, cur non attendis, eundem indistincte dici filium hominis, ac filium Mariae? An tu propterea conficies, [gap: Greek words] naturam atque essentiam, ex naturae essentia desumptam esse? Vides quam absurdae sint eiusmodi ratiocinationes. Exposui enim in superiori mea epistola, in distincte quidem multa tribui toti personae, quae tamen alteri naturae indistincte non possunt conuenire, quod si non vis fateri, responde quaeso categorice, atque vno verbo vel aias, vel neges, vtrum Christus indistincte non possit dici ab aeterno a patre genitus, et rerum omnium cum patre cteator? et si fateberis, vti sat scio, responde, vtrum proptera, humana Christi natura, ab aeterno a patre fuerit genita, rerumque omnium cum patre creatrix recte censeatur? Sed vrges tamen in


page 533, image: s0533

statu carnis, id est, quantum ego possum intelligere, respectu ac ratione carnis esse conceptum exspiritu S. Fateor. An vero, propterea erit filius spiritus sancti? credo non dices. Non est igitur ex substantia spiritus sanctigenitus, ac proinde conceptio ex spiritu sancto nihil facit ad naturalem (vt ita dicam) ex patre filiationem. Sed malo Augustini verbis isthaec quam meis explicari. Is in Enchiridio ad Laurentium capite 38. quaerit, An quia Christus ex spiritu sancto conceptus est, ideo spiritus sancti filius queat nuncupari, quasi eum spiritus S. tanquam pater eius de matre virgine gemisset? Quis hoc, inquit, dicere audebit? nec opus est ostendere disputando quanta alia sequantur absurda, cum hoc ipsum iam ita sit absurdum, vt nullae fideles aures id valeant sustinere. Paulo post iterum subijcit: Hunc ergo fateamur natum de spiritu S. et Maria virgine. Quomodo autem non sit filius spiritus S. et sit filius virginis Mariae, cum et de illo, et de illa natus sit, explicare


page 534, image: s0534

difficile est: proculdubio quippe non sic de illo, vt de patre, sic autem de illa vt de matre natus est. Et tandem ita concludit: Profecto modus iste, quo natus est Christus de spiritu S. non sicut filius, de Maria virgine sicut Filius, insinuat nobis gratiam Dei, qua homo nullis praecedentibus meritis in ipso exordio naturae suae, quo esse coepit, verbo Dei copularetur in tantam personae vnitatem, vt idem ipse esset filius Dei, qui filius hominis, et filius hominis, qui filius Dei, ac sic in naturae humanae susceptione fieret quodammodo ipsa gratia illi homini naturalis, quae nullum peccatum posset admittere. Quae gratia propterea per spiritum S. fuerat fignificanda, quia ipse proprie sic est Deus, vt dicacatur etiam Dei Domino, etc. Quibus Augustini verbis, omnis nostra controuersia facile componetur, si te tanto viro docilem praebere non dedigneris. Docet cnim hîc primum quidem conceptionem ex spiritu S. non innuere generationem essentialem seu naturalem, alioqui necesse fuerit non corpus, sed spiritum,


page 535, image: s0535

non creaturam, sed creatricem, non in tempore natam, sed ab aeterno genitam fuisse humanam Christi naturam: sed indicare vim illam ac gratiam supercoelestem Spiritus sancti, qua [gap: Greek words] cum humana [correction of the transcriber; in the print hmana] natura indiuiduo nexu ab ipso conceptionis momento fuerit copulatus, qua per spiritum S. ab omni peccato immunis facta fuerit caro, cui se [gap: Greek words] iunxit, qua denique illa ipsa caro sine viri semine ex mulieris carne, sanguine, semine, ac substantia, contra communem naturae rationem, ortum atque essentiae originem acceperit. Quod si itaque quaeris, an Christum fateamur etiam secundum humanam naturam esse Dei filium naturalem, respondemus, respectu quidem doni Spiritus sancti, quo a primo momento conceptionis fuerit in vnam personam copulata ea humana essentia cum Dei filio; recte dici naturalem Dei filium, praesertim autem, si ea natura cum caeterorum hominum, et vero etiam cum integri


page 536, image: s0536

Adami natura conferatur. Sed si ad originem essentialem respicimus, omnino pernegamus Christi humanam naturam, vel ex Patris vel ex spiritus essentia suam essentiam desumpsisse: ac proinde ea ratione, Dei neque Patris, neque Spiritus sancti filium naturalem, quoad humanae naturae originem attinet, dici nequaquam posse. Deinde vides hîc aperte Augustinum, id omne quod vi Spiritus sancti accepit humana natura, tribuere gratiae ac dono gratuito. Quare, si iterum quaeris, an agnoscamus Christum secundum humanam naturam naturaliter esse Dei filium, respondebimus: si intelligas naturaliter, ex vi originis, ac natiuitate suae essentiae, omnino id constare non posse: sin autem refers dictionem naturaliter, ad gratiam et dona Spiritus sancti, quae iccirco humanae naturae naturaliter competunt, quod et a primo conceptionis momento, Deus eam illi gratuito concesserit; et simul ipsa in


page 537, image: s0537

vnam personam cum natura [gap: Greek words] fuerit coniuncta, recte posse dici naturaliter esse Dei Patris filium etiam quoad humanam naturam, sed id fit non sui ipsius ratione, sed per gratiam, ac donum Spiritus sancti, ratione coniunctionis copulationisque, qua natura humana cum Dei filio inseparabiliter est copulata: quod cum minime habeat cum vllo sanctorum, qui vmquam vel fuerunt vel futuri sunt commune, non est cur metuas ne Christum in caeterorum hominum ordinem redigamus. Est enim Christus verus atque vnicus Dei filius, eritque in aeternum, etiamsi caro eius hoc beneficij, non ex sui ortus natura, sed ex copulatione [gap: Greek words] per gratiam consecuta fuerit. Quod sane nemini vnquam mortalium a Deo tributum fuit. Caeteri enim homines sunt quidem Dei participes, vi atque [gap: Greek words], at certe [gap: Greek words] nequaquam: quemadmodum pulcerrime est ab Epiphanio definitum, dum ita scribit:


page 538, image: s0538

[gap: Greek words], etc. Ex quibus verbis facile potes intelligere, quis fuerit in his nostris controuersiis vetustioris Ecclesiae sensus. Et quantopere omnes pij abhorruerint ab ea sententia quam vestrum plerique ex Thauleri, Theologiae Germanicae, atque aliorum


page 539, image: s0539

monachorum lacunis haustam iterum in lucem reuocatis; dum statuitis pios in Christi mentem atque essentiam transformari, ac proinde (vti solent vestri loqui) deificari. Qui vester error hunc de Christi naturarum confusione errorem vobis peperit. Dum enim inter [gap: Greek words] et [gap: Greek words] atque [gap: Greek words] discrimen non videtis, vultis nouo conficto discrimine naturalitatis, filij Dei carnem atque humanam naturam a nostra disiungere. Et ita ex Scylla vos in Charybdim, quod aiunt, conijcitis. Quod si possetis euitare, haud esset necesse eiusmodi argumenta ex Adae comparatione cum Christo colligere. Quod itaque vrges viuificationem, iustitiam, veritatem, gratiam in Christi carne esse naturaliter, nos quidem libenter damus, sed tamen eius virtutis originem ad Dei gratiam, ad copulationem [gap: Greek words] personalem indubitanter referimus, [gap: Greek words], vt Epiphanij verbis vtar, [gap: Greek words] [note: Pag. 433.]


page 540, image: s0540

[gap: Greek words], etc. quod enim caro Christi vitam et salutem nobis tribuit, id habet quidem naturaliter, id est, vt primum nata conceptaque fuit, sed non habet naturaliter, id est, ex sua virtute naturali, sed ex gratia ac dono spiritus sancti, cuius virtute facta est caro [gap: Greek words]: Nec tamen propterea cunctamur Christi carnem adorare, Christumque hominem, seu Christum secundum humanam naturam nostrum servatorem confiteri, cum idem ille Christus, qui est homo, sit etiam. Deus, et ea ipsa caro sit Dei veri ac viuentis caro, in qua salus nostra perfecte absoluta fuit. Haec est mea vir clarissime sententia, in qua explicanda longior multo fui quam proposueram: tu tamen pro tua aequitate, ac animi facilitate mihi ignosces, et animi mei erga te propensioni ac beneuolentiae, si quid peccatum


page 541, image: s0541

est tribues: cupio enim ex animo, te nobis in Christo coniungi, atque in vnam fidem, vnamque ecclesiam copulari, vt omni errore sublato, Christnm Iesum verum Deum verumque hominem communi consensione adoremus: Vale, tuamque coniugem lectissimam matronam quaeso ex me saluta.

D. T. amicus perpetuus

PH. MARNIXIVS.

XC. Nobili viro D. Adriano Mylio, amico obseruando.

NVdius tertius cum paullo tardius domum redijssem, et tabulas Geographicas ad te statim mittere statuissem, inueni famulum meum peius etiam, quam reliqueram, affectum; vt alterum nullo modo ab eo dimittere sim ausus. Venit eadem hora medicus, qui parum nobis de vita spei faciebat: tamen


page 542, image: s0542

medicamenta quaedam adhibebat, herbasque quasdam quaeri iubebat; quae omnia per famulum alterum erant agenda, nec in aedibus erat quisquam alius cui potuissem committere. Quamobrem a te maiorem in modum peto, ne aliam ob causam, librum a me non missum existimes. Cur enim tibi eum non commodem, cum hisce diebus non vtar, quo si plurimum sane indigerem, tibi tamen concederem libentissime. Mitto igitur nunc, vt in ista solitudine tua et loco exiguo, quicquid est in orbe terrarum celebre conspicias tamen. Vale dilectissime Myli, meque mutuo dilige. Datae XVI Maij, An. MDLXXII.

Cum haec scripsissem, venit ad aedes nostras plebeius quidam, nuncians Papam creatum esse, Cardinalem Buon Compagno. Hoc verum sit nec ne, ex Zindelini nostri literis spero cognoscere. Iterum vale.

T. GEOR. LVDOVICVS ab Hutten.



page 543, image: s0543

XCI. Nobilissimo et ornatissimo Viro, D. GEORGIO LVDOVICO HVTTENO, Equiti Franco. Agenti Venetijs. S. P.

SPerans tabellarium, non tam cito discessurum, humanissime Huttene, non potui committere, quin vel tribus verbis tibi significarem, et quod literae tuae mihi redditae essent, et quod mihi ita fuerunt gratae, quam quae solent esse gratissima. Status Reip. non melior est, quam tunc cum proxime tibi scriberem. Indies tristia nunciantur, vt ex Zindelino intelliges. Sed Deus aliquando suos respiciet, et ecclesiam ab oppressonibus liberabit. Si non propter nos, certe propter sanctum nomen suum, ne a gentibus illi exprobetur, eiusque nomen profanetur.


page 544, image: s0544

Interea nostrum est, vt ipsum oremus, atque ita nos geramus, vt vlterius ipsum ad iram non excitemus, nam certe omnes has plagas ob nostra delicta, et Dei verbum contemptum euenire, ego certissime existimo, et legendis tuis literis non sine magna animi voluptate, atque etiam dolore intellexi. Quare te rogo, vt in posterum nos suauissimis tuis literis recreare velis, atque efficere, vt illae ex parte locum impleant tuae praesentiae, qua nos toties multas ob causas languentes refecisti. Bene vale. Raptim, (vt. D. Zindelinus dicere solet.) Spira II Decembr. An. MDLXXII.

Totus ex animo tuus

ADRIANVS vander MYLE.



page 545, image: s0545

XCII. Clarissimo ac nobili viro, D. Adriano vander Mylen, Hispaniarum Regis consiliario, D. et amico suo honorando. Venetiis apud Gulielmum Santfort. S.

CLarissime et ornatissime Domine, vt certius tibi quid de rebus meis significarem (multum enim et diu cogitaui apud Angelum magni consilij Dei, quid incipere, quove migrare deberem) a scribendo tanto interuallo abstinui. Resolutus tandem celare te non possum, me postpositis omnibus muneribus ad otium et priuatam vitam rationes meas contulisse, vt quod reliquum est huius miseriae, cultui et seruitio Christi et piorum dedicem. Coloniam recta abeo, sed nondum scio an ibi manere velim: fieri potest vt Clivis domicilium eligam. Res meae non magnae, sed homini frugali et


page 546, image: s0546

temperanti ad viuendum semper satis est. Delatio quae contra me facta est, a Iesuitis ortum habuit. Alij enim vtriusque partis admodum bene mecum contenti fuerunt. Sed hi etiam ad regem de me scripserunt, deinde apud legatum Regis Com. de Monte acuto clanculum me accusarunt, quae res porro ad me relata est per D. de Chantaney qui praefectus patriae vestrae factus antequam eo perueniret e viuis sublatus est. Nihil adferre potuerunt, quam quod vlli alij Eccl. me coniunxissem, sed omissa quaedam praeter morem Catholicorum per articulos de duxerunt: quibus libenter respondissem, si autoritas et iura Camerae pertulissent: sed nec collegium hoc ferre voluit, nec propter motus mihi tutum fuit illius auxilio vti. Habui non meum tantum firmum praesidium, sed ab omnibus statibus: verum metui proscriptionem, et ne amici mei, quos nosti, male propter me audirent. Deinde habita et cognita


page 547, image: s0547

Dei voluntate, sponte renunciaui. Cuius rei me nondum poenitet, quinimo gaudeo, et Deo saepe gratias ago, quod me ex colluuie illa impiorum et iudiciorum peccatis illiberauerit. Prout quaestus erit, sic faciam sumptus, et corpori meo adhuc bene erit. Multi hîc nobiles sunt, et praefecti militum. Quidam aiunt, expectare ipsos solutionem ex Gallia: alii de novo conscribi exercitum. Nihil habeo certi, sed hoc scio, magnas calamitates toti mundo adhuc imminere. Conseruet nos seruator ille noster, qui est rex et Dominus omnium. Successit in locum meum D. Ioan. Roorda, qui, qualis sit, nosti, et tamen conterraneus meus est, et homo non prorsus malus. Allaboraui vt sui voti compos fieret, nunquam alioquin admissus fuisset. Quod aliud scribam non occurrit. Optaui aliquoties tibi mittere libellum aliquem, in quo fidem meam cognoscere posses, et an mutuus inter nos esset consensus,


page 548, image: s0548

sed hactenus nulla oportunitas mittendi data fuit, nunc hoc viro oblato eandem mitto tibi. Tu cum precibus ad Dominum saepius eum legas, et spero contenta eius approbabis. Iuuenis ille cui XVI coron. mutuo dedisti, pro quo tibi magnas gratias habeo, pecuniam suam accepit. Bene vale vir optime et fidelissime. Francof. VI. Apr. An. MDLXXI.

Tuus

AG. ALBADA.

XCIII. Praestantissimo viro, Dn. Bon. Vulcanio Brugensi, Domino et amico suo plurimum obseruando. S.

REdditae sunt mihi literae tuae vir doctissime, et mihi plurimum obseruande, quas XIV Iulij dedisti. Meum vero de Thalmudi Iudaici editione iudicium tibi probari gaudeo,


page 549, image: s0549

et miror quenquam esse, qui aliter sentiat, inter eos quos Christi gloria serio tangit. Sed sunt illic nonnulli, quorum stomachus omnia potest concoquere, nisi si quid Capernaiticae ipsorum de orali corporis Christi manducatione aduersatur. Hoc solum ipsis [gap: Greek words] et intolerabile videtur. Ita vero se prodat oportet spiritus iste, qui hactenus sub simulatae pietatis velo delitescens, multos fefellit. Interea feramus patienter ea, quibus fidem nostram Dominus exercet et probat. De rebus Gallicis iam diu nihil audiuimus, et postremis literis D. Beza scribebat, itinera obsideri, vt rarissimi illinc ad ipsos venire possint. Fama tamen est, quam Lugduno primum prodiisse aiunt, regis copias ad Nemausum aliquam cladem accepisse, et ex illis D. fuisse desideratos. Condaeum quoque ex Anglia reuersum esse dicunt, sed quid illic fecerit aut impetrarit, nescimus. De Belgica pace idem plane tecum sentio.


page 550, image: s0550

Nec enim putant se teneri regis vllis pactis, iis autem quam minime, quibus fidem suam subditis obstrinxerunt. Et si sapit Aurangius, nunquam credet Hispanicis promissis, sed suarum rerum sataget. Transierunt hisce diebus apud nos quidam ex familia Magni Magistri Ordinis Ioannitarum in Germania, qui Romam ad Pontificem pro confirmatione ab Imperatore nouo missus fuit. Narrant illi, Papam primo quod petebatur negauisse, nisi Imperator promitteret, se Lutheranam haeresim, siue euangelij doctrinam, ex terris suis summo conatu extirpare velle. Obstupuit ad hanc vocem legatus, et quia quod responderet non habebat in mandatis, se ad Imperatorem de hac re per celeres nuntios scripturum dixit. Imperator autem re cum Saxone et Brandeburgico communicata, iussit vt denuo apud Papam pro confirmatione instet, et si haec negetur, domum redeat. Quo audito Papa confirmationem promisit,


page 551, image: s0551

et ille proxime ad Imperatorem contendit. Fuerunt cum eius domesticis, qui haec retulerunt, quidam Melitenses equites, qui Sophi Persam de recipienda religione Christiana et foedere cum Imperatore faciendo cogitare dixerunt. Sed hoc totum mihi fabulosum videtur. Tu, si quid habes scitu dignum, ne nos caeles. Dominus Lauaterus te plurimun saluere iubet. Salutabis quaeso ex me amicum veterem Thomam Platterum meum, cum filio, et Domino Zwingero. Pro [gap: Greek words] Domini Grynaei gratias ago, quae mihi plurimum probatur. Vale, Tiguri, Kalend. Augusti, Anno MD LXXVII.

Tui studiosiss.

RODOLPH. GVALTERVS



page 552, image: s0552

XCIV. Nobili ac clarissimo viro Dn. Adriano vander Myle, Regis Hispaniarum consiliario, Domino et amico suo honorando, Venetijs, in aedibus Domini N. Santfort. S. D.

CLarissime ac amantiss. Domine. Maximam voluptatem literae tuae mihi attulerunt, quod et vbi esses, et quid valeres, significarent: nam a sesquianno fere cum ex nundinis Francofurtensibus ad te paruum libellum cum literis meis miserim, nullum abs te verbum habui. Ego interea variis molestiis agitatus tandem domicilium in hoc loco constitui: sub qua conditione, scripsi tibi olim: sed postquam huc adueni, dicere tibi non possum, quantas molestias et conuitia a Principe meo tulerim, quod a coetu suo ego et mei abstineant. Viuo hîc magis solitarie quam vllus heremita, contentus meo honorario, quod ad frugaliter


page 553, image: s0553

viuendum mihi satis est, nullis negotijs, nisi Principis mei me implico, ita vt satis temporis habeam ad pietatis studia exercenda. Do operam, vt me et meos magis diuitijs Christi, quam hujus mundi locupletem: tantundem de te spero, quod nullius rei adeo quam salutis tuae curam agas, et, si externus tuus homo corrumpitur, quod internus crescit ad Dei communionem. Quae in inferiori Germania patria nostra iterum coepta sunt, credo te non ignorare. Det Dominus foelicem euentum. Vtrinque magnae vires colliguntur, sed Geusij quia praeuenerunt, adhuc sunt superiores. Tota Hollandia exceptis Amsterodamo et Rotterodamo se in fidem eorum tradiderunt. Mons Hannoniae a Comite Ludouico detinetur. Zelandia iam pridem eorum fuit. Habet Auraicus equitatum selelectissimum. Euentus forte idem erit, qui Carolo in Germania. Tempus conuenit a deuictis Germanis ad


page 554, image: s0554

eorundem libetationem. Eadem familia etiam se permiscere huic bello tacite creditur, vel forte extorquetur rransactio qualem Gallus inijt. Vtcunque sit, in ea spe sum, post finitos hos motus propius nos coniunctos iri, patriamque vna reuisuros. Non omnes viuos inueniemus, sed qui signo Thau notati sunt: quos gladius non absumet, pestis et fames extingent, quae sine dubio sequuturae sunt. Plura quae scribam non occurrunt, sed te gratiae Dei commendo, ac vtinam sanus aliquando ad tuos redire possis. Hoc dabit Dominus Iesus, cuius amore multa aduersa libenter toleras. Literas tuas, si ad D. Roordam miseris, facile ad me peruenire poterunt. Bene vale, optime et dilectissime frater, in eo qui nos coniunxit Christo Domino et Deo nostro. Herbip. XXIV Iulij. Anno MD LXXII.

Tuus ex animo

AGGAEVS ALBADA.



page 555, image: s0555

XCV. Nobili viro D. Adriano Mylio, amico obseruando, Venetijs. S. P.

TE valetudine meliore esse, summe gaudeo. Ego ea sum, qua contentus esse possim. Neque enim firmissimam corporis constitutionem desidero: sat est, si non pessime corporis muneribus fungi possum. Tu tamen sapienter mones, qualiscunque sit valetudinis ratio, eam moderate ferendam esse, quippe cum nihil hominibus accidat contra Dei voluntatem atque sententiam. De rebus Belgicis omnia ad me liquidissime scripsisti. Postea nos accepimus Montem Hannoniae ab Hispanis obsideri, die Iulij II obsessos ex vrbe excurrisse, commissum esse prope iustum praelium, in quo legatus Ludouici Nassouij cum multis Gallis desideratus sit. Ex Hispanis grauiter vulneratum Rodericum quendam castrorum praefectum. Chiappinum


page 556, image: s0556

Vitellium Sclopetto in tibia esse ictum: Walones multos insignes homines cecidisse: In Geldria esse Principem Arausionis, eumque Zutphen, Venloam, Buram, suis praesidijs tenere. Geldriam et Hollandiam pene omnem a Geusijs esse occupatam. Classe eorum omnes aditus, omnia fluminum ostia teneri, vt neque importari, neque exportari quicquam possit. Albanum magnum equitatum e Germania expectare, ducibus Brunsuicio, Holsato, et Pomerano. Haec quo euasura sint, nescio. Ego me in literas abdo: reliqua Deo permitto: etsi non possum, quamuis literis deditus, patriae calamitatibus non commoueri: at cuius patriae? eius nimirum qua nulla est terrarum ora, vel oppidorum frequentia, vel vbertate omnium rerum, vel humanitate omnique ciuili cultu praestantior. Vale mi Domine, et Zindelino Huttenoque nostro salutem. Posonij VIII Aug. MDLXXII.

T. NICAS. ELLOBODIVS.



page 557, image: s0557

XCVI. Nobili viro D. Adriano Mylio, amico obseruando, Venetiis.

ET si nihil admodum habeo, tamen istuc non possum, quin ad te scribam. Caesar rursum dicitur discessurus ad nonas Decembris, iamque domesticos eius aliquot discessisse. Arausinus et reliqui Nassouij etsi in comitiis diligenter in suis rebus laborarunt, vix tamen fuerunt auditi: dicitur tamen hoc Electori Augusto petenti annuisse, vt vxori Arausini alimenta petat ab rege Philippo sponsa. Medina caeli iam in Angliam peruenit, vbi etiamnum saeuit pestilentia, vt et in Allobrogibus, et Norimbergae, et in Austria. In Gallia apud Pictones collegerat se manus quaedam equitum et peditum, qui se vocitarunt les bendes des mal contentz, quos Amiralius misso ad regem an eius iussu hae copiae cogerentur, cum accepisset pacis


page 558, image: s0558

turbatores esse iniussu regis coactos; omnes fugit et fugauit. Spargunt tamen in prouincia, nescio quae loca nouis praesidiis occupari, etiam regis iussu: et montem Albanum prope a Tolosa tentatum esse a Pontificiis. Verum illa legatio, de qua proxime, valde confirmatura partes existimatur, nam quod postea accepi, etiam minis additis acturi dicuntur. Ad nuptias regis, quas celebrandas aiunt in arce Conestablij Chantillij, conuenient principes Nauarrus et Condensis. Lotharingus Card. non item, qui domum venire dicitur, etsi alij eum Remis haerere iam aiunt, ut praesit coronandae reginae. De Blotio miror, neque te, neque D. Zindelinum quicquam scribere, cuius literas, quibus tuam singularem in se humanitatem praedicat, modo accepi, datas IX Nouemb. Huic salutem dices. Accepi et tuas octo abhinc diebus, postridie quam ad te scripseram, quibus de Berrio scribis. Ad illum literas iam exaraueram,


page 559, image: s0559

et me cum superioribus meis ad te literis eas missurum putaram: verum nescio, vbi sepositas reperire non potui: neque nunc mitto, quod expectem alteras, ad quas eum es hortatus. Et si ad illud munus non est animus, in iure tamen poterit fortasse aliquid impetrare. Scripsi iam D. Francisco, quo gaudeo te vti haerede optimi Stopij nostri. Efficias vt ad me interdum mittat noua, quod ipsum et ego nunc illi praesto, et semper facturum recipio: puto enim fidelem, prudentem, et nostrorum esse amantem, quod tamen ex te diligentius cognoscere velim. Vale. Argentorato, XXVII. Nouemb. Anno MDLXX.

T. Ex. dd.

Ob. GIPHANIVS.



page 560, image: s0560

XCVII. Nobilissimo et ornatissimo viro, Dn. Adriano vander Myle, amico suo, Venetijs. S. P.

TEipsum potius expectabam, mi Myli, quam literas tuas. Cupiebam enim, et quidem summe cupiebam, prius amplecti te, quam ad Iazygas Metanastas proficiscerer. Nunc eius rei facultas erepta mihi videtur, quoniam et tu istic haeres diutius quam velim, et Episcopus meus vrget quotidianis literis vt veniam, nec istuc possum excurrere, quoniam pecunia quam expectabam allata non est. Quocirca cogor per literas eo officio defungi apud te, quod coram sane libentius vsurpassem. Etsi autem meum studium minime ignotum tibi esse scio: saepeque sum testatus, et quanti te faciam ob elegantiam doctrinae, morumque probitatem, et quantum te


page 561, image: s0561

amare debeam ob perpetuam tuam, et singularem in me voluntatem: tamen etiam his literis meum in te animum et officium consignare volui. Quod, vt agam breui, eiusmodi est: me aeterna memoria prosecuturum esse tuum amorem erga me, et exculturum quocunque officij genere potero. A te hoc vnum peto, quod scio te sponte tua facturum esse, vt me absentem ames, et in tuorum numero haerere patiaris. Cogito quatriduo, aut summum intra dies quinque discedere. Simulatque peruenero quo volo, non committam, vt ignores, quis vitae meae status sit. De rebus nouis, mira et varia ad me scripsisti. Ego quod tibi reponam, nihil sane habeo. Nihil enim hodie est allatum. Nunc audi, quod summis abs te precibus obtestor. Duditius ab hinc aliquot menses me rogarat, vt curarem sibi describenda Diophanti [gap: Greek words]. Sumpsi a Pinello Diophantum et Duditio exscribendum curaui, simulans


page 562, image: s0562

tamen mihi describi, quoniam Duditij nomen, vt scis, odiosum est: duxit enim vxorem cum esset Episcopus. Nunc Pinellus hunc librum me iamdudum poposcit: velle enim se cuidam amico commodare: nam certis de causis suum nolle cuiquam ostendere. Ego qui librum misissem ad Duditium, haerere, nec scire quid responderem. Dixi tamen me librum tibi commodato dedisse, quippe Mathematicae studioso. Quieuit. Nunc quia discessurum videt, vrget iterum de libro. Respondi, me ad te daturum literas, et rogaturum, vt simulatque Patauium veneris, librum eum, sibi tradas: Vides mi Myli, quam in difficili causa verser. Dices. Quid est igitur, quod me facere velis? scilicet hoc vnum, vt si Pinellus te rogarit de Diophanto, dicas te accepisse quidem a me hunc librum, sed credidisse tibi a me esse donatum, et ideo cum caeteris rebus tuis in Belgium esse missum. Ita mihi meus


page 563, image: s0563

honos apud Pinellum stabit, et tu ob leuissimum mendaciolum nulla te peccati religione obstrinxeris. Quin, si occurrat tibi in via, vltro expostula mecum, et accusa quod eum librum abs te repetam, quem donatum tibi esse credas: nihil potes hoc mihi facere gratius. Expecto abs te quamprimum literas, quas velim. Gulielmo Verdunio inscribas, qui habitat al santo in casa di Madonna Catarina murara, is tibi salutem dicit. Vexatur a tertiana. Vale et me ama. Patauij XX. Aprilis, Anno MDLXXI.

Tui studiosiss.

NICASIVS ELLEBODIVS.



page 564, image: s0564

XCVIII. Clarissimo ac Nobili viro, Dn. Adriano vander Myle, Regio consiliario in Hollandia D. et amico suo hororando. S.

CLarissime D. Non scio me praeter binas abs te accepisse literas. In prioribus mones me, vt ex Babylone fugiam: id feci iam ex Dei gratia, et reuelatione per annos XXII non tam corporis, quam animi discessione: vtinam contra tibi persuadere possim, vt et tu a filia eius fugias, quae matrem breui tempore superabit: vtramque sua poena manet. Spero autem matris interitum praecessurum. Ego nunc Vlmam propero ad quosdam pios amicos meos vt nos gladio spiritus ad mutuum profectum nonnihil acuamus et roboremus, et aduersus instantes calamitates a Domino auxilium et consilium quaeramus. Optarem te mihi socium


page 565, image: s0565

itineris esse, videres et cognosceres alios viros quam quos....... ...... Schola producit. Si me amas, tantum quaeso abs te impetrem vt libros C. S. diligentius legas, vel omissis omnibus scriptoribus te vni Christo in disciplina tradas. Res meae in mediocri et tranquillo statu sunt. Noua apud vos certiora sunt. Pro salute quam ab Hoppero mihi asscripsisti, habeo tibi gratias: ad scribendum illi hoc tempore otium non habeo. Si rescripseris ei, quaeso quam ornatiss. eum meis verbis resalutato, et scribe ei, me rogare vt in officio suo a Deo prudentiam petat et gratiam, nam omnino necesse hoc ei erit. Quid hac admonitione velim, scribam tibi alias. Saluta quaeso fratrem tuum cum vxore, Bene vale amantiss. Dn. in eo, qui nos dilexit Christo Domino et Deo nostro. Raptim Francof. IX Apr. Anno MDLXXIV.

T. D. Ad. AGGAEVS ALBADA.



page 566, image: s0566

XCIX. Spectabili viro, D. Magistro Laurentio du Bliou Graphiario.

SPectabilis Domine Graphiarie, amice perdilecte. Meministis credo quanta instantia vos rogauerim, vt Dominum de Nassaw velletis inducere ad compatiendum Magistro Florentio Oem, vt possent teuocari literae quibus ei mandatum est, vt infra XXIV horarum spatium a Dordraco discederet, et non appropinquaret intra distantiam XX leucarum, eo nec vocato nec audito super iis quorum occasione mandatum tam exorbitans factum fuerat. Promisit mihi tunc vestra Dominatio, se daturum omnem operam, vt Dominus de Nassaw pietate flexus in eandem veniret sententiam, et bonus Magister Florentius reponi posset aduersus praeceptum tam durum. Scioque quod propter absentiam Domini de Nassaw nondum potuistis conficere negotium: nunc


page 567, image: s0567

vero postquam rediit, concedite oro et efficite quam breuissime fieri potest, vt faciat literas illas reuocari: quod facile fiet, si vnum verbum electo Imperatori nostro scripserit in hominis commendationem, praesertim quia quandoque grata et vtilia seruitia fecit. Estque de doctioribus et subtilioribus totius patriae Hollandiae, et seipse offert stare iuri, et respondere ad omnia quae illi obijci possent; et, si meruit, iuxta delicti qualitatem puniri. Precor, agite hac in re syncere non carnaliter. Ego in quibus potero V. D. vicissim libenter et ex corde inseruiam. Valete feliciter, et me Dominae vxori vestrae ac filio Magistro Gaspari, filiaeque suae contorali ex animo commendate. Barchinonae, XI Augusti, An. MDXIX.

Vester amicus.

A. CARDIN. Dertusensis.



page 568, image: s0568

C. Spectabili ac praeclarissimo viro, Magistro Florentio Oem de VVijngaerden, vtriusque iuris Doctori consultiss. aneico tanquam fratri.

SPectabilis Domine Doctor, amice charissime. Scribo impraesentiarum Domino de Nassau, rogans vt vestri misertus velit apud sa cram Maiestatem Caesaream efficere, vt illae exorbitantes literae contra omnem ordinem iuris et iustitiae contra vos'emissae reuocentur, quibus vobis iniunctum fuit exilium. Et quoniam multi opinantur, consilio et instigatione Domini Graphiarij eas literas fuisse impetratas, scribo ei, vt quemadmodum mihi dum hic erat, pollicitus fuit, velit inducere dictum Dominum de Nassau ad impetrandam reuocationem: Quod ei ob id facillimum erit, quia ipsius Domini de Nassau consilio vel adhortatione


page 569, image: s0569

Rex illas fertur dedisse. Ego hic omnia tentaui, et laborem perdidi. Non video remedium nisi ex illa parte, saltem quamdiu in Hispaniis erimus. Mitto vobis ipsarum literarum copias, vt ad eundem intendens, possitis medio Domini de Yselstein apud eundem Dominum de Nassau laborare: Oraui Dominum Decanum Mechliniensem, vt per securum ministrum mittat ad Dominum de Nassau, et Dominum Graphiarium praedictas literas meas, vt celari non possit quin ad manus eorum peruenerint. Det Deus, vt id operentur, ad quod sunt ordinatae. Ego amotionem exilij vestri et omnem prosperitatem vestram non minus quam vosmetipsi desidero. Neque quicquam est tam laboriosum, quod non ego promptissimo animo vestri caussa facerem, sicuti vos satis confidere et persuasum habere credo. Commendate me vxori et amicis, ac valete foelix et incolumis.


page 570, image: s0570

Barchinonae, XII. Augusti, Anno MDXIX.

Vester amicus, vti frater,

A. CARDIN. Dertusensis.

Si in hoc exilio desunt vobis pecuniae, vtimini meis. Ego mandaui Decano Mechliniensi, et mea vobis communicet.



page 571, image: s0571

CENTVRIA II. EPISTOLARVM SELECTIORVM, Superiore saeculo ab Illustribus et Claris viris scriptarum, vel a Belgis, vel ad Belgas.

I. Nobilissimo et praestantissimo viro D. Zindelino, Venetias.

ACCIPE de quibus superiore septimana me scripturum promiseram. Decima septima Febr. Heidelbergam veni. Postridie ad colloquium Principis sum admissus. Dixi, me ex Italia discedentem litteras a te ad suam Celsit. habuisse, quas summopere cupijssem ei tradere, sed valetudine impeditum


page 572, image: s0572

Spirae hactenus substitisse: litteras misisse per D. Roewerium: ex quo quum intellexissem illas Suae C. redditas, atque ipsum de me inquisiuisse, atque etiam quum istuc venissem colloqui cupere, non me voluisse, nec debuisse omittere, quin statim, cum aliquo modo per valetudinem liceret, eo excurrerem, et Suae C. honorandi caussa me sisterem. Respondit ille, me illi rem perquam gratam fecisse, de valetudine mea se intellexisse, illam nunquam quasi mihi satis firmam esse: hoc se plurimum dolere, hoc tempore praesertim, quo in Belgio bonorum virorum opera quam maxime desideratur. Adfuisse illi Ioan. Nassauiensem: ex eo se intellexisse, Auriacum omnino quasi destitutum esse fidis viris atque bonis consiliarijs, Daß er gantz bloß sey vom guten vnd frommen Rhaat. Respondi rem ipsam hoc satis demonstrare. Atque de Belgicis rebus multa loquutus, dicebam, neque illud sane consilio factum fuisse, quod hoste


page 573, image: s0573

tam propinquo, Pontificij qui non minus quam Euangelici contra Albanum, atque ipsius tyrannidem erant animati, conquerendi caussam praebuissent, ablatis ijs in quibusdam vrbibus templis, quae ex pactis conuentis illis relicta erant. Non obscure eos iam conqueri, si fides rebus adhuc dubijs frangitur, facile se suspicari posse, quid confecto negotio ijs sit exspectandum. Adijciebam, ea re tantam animorum mutationem factam fuisse, vt primi quique, qui antea communibus viribus, atque consilijs contra Albanum rem strenue gerebant, nunc in patria et extra eam solliciti suspensique de euentu haereant. Hic ille, Rem praeclaram esse, solum verbum Dei in vrbe aliqua praedicari, solumque verum cultum exerceri. Respondi, praeclarissimum id esse; sed hoc efficere Principis esse, qui in ditione sua imperaret, vel eius qui arcu atque gladio suo prouinciam subegisset: aliud esse, vbi foedere inito diuersae religionis


page 574, image: s0574

homines conuenirent, vt communem hostem atque tyrannum oppugnent, et suae quisque religioni cauet. Ad haec ille. Ia jhr sagt vvar: Ich bin ein armer Churfürst, könte ich aber mit Landt vnd Leut vberein kommen, vnd composition machen, so vvolte ichs vvarlich halten. Venimus ad alia. Dixi, eam etiam esse insolentiam et rapacitatem militarem, vt populus conqueratur, et non dubitet Albani crudelitatem in comparationem adferre. Fuisse Delfis praefectum monasterio S. Agathae quem Patrem vocant, virum quidem religione Pontificium, sed non omnino malum, ingenio certe eleganti, et eruditione non mediocri, apud quem Princeps Auriacus semper sit solitus diuerti, et reliqui Proceres Belgij atque regij omnes consiliarij. Hunc quum iam Princeps Auriacus redijsset, atque apud ipsum diuertisset, cum alijs sacrificulis voluisse discedere, sed iussu atque mandato Principis substitisse, accepta securitate quam


page 575, image: s0575

saluum conductum vocant. Dein quum se Hagam contulisset, atque Princeps qui id resciuerat in mensa de ea re conquestus esset, offert se Lumaeus, dic ens, si Principi placeret se ipsum insecuturum atque retracturum. Annuit illi Princeps, proficiscitur Hagam, reperit hominem, quumque ex mandato Principis Delfos reducere deberet, Leidam eum deuexit, atque eodem die laqueo ei vitam ademit. Hic ille quaerebat, num intellexissem, quae in monasterio atque ciuitate inuenta fuissent? Respondi, Non. Ostendit ergo mihi exiguum plumbum, cui lilium erat insculptum. Huiusmodi inquit ad multa centena ibi sunt reperta, quae tesserae fuissent, prodita ciuitate, de ijs, qui illas haberent non trucidandis. Respondi, si tale quid ab eo perpetratum sit, iusto eum supplicio adfectum fuisse: sed tempore tam periculo faciundum hoc fuisse ordine, habita forma iudicij, atque data illi facultate sui


page 576, image: s0576

defendendi. Hoc enim pacto populum non solum exasperatum futurum fuisse, sed probe etiam ea diligentia atque solertia contentum: inauditum vero aliquem necari, semper aegerrime ferre solere populos: praesertim illum populum, cui hactenus libertas, atque aequale ius cum ipso rege fuisset. Idque factum eo indignius ferre populum, quod etiam praeter Principis sententiam factum id esse sciat. Conqueruntur vulgo, rem indignam esse, si Princeps a priuatorum atque ministrorum suorum iniurijs eos tutos seruare non possit. Respondit, vera esse quae dicebam, sed Lumaeum iam insolentiae suae poenas dare, arcto scilicet carcere detentum; non quidem ob illud facinus solum, sed praecipue ob peculatum, cuius ipsum Ordines Hollandiae insimularent. Legatum eius iam praeposito traditum esse: putare se, de illo iam supplicium sumptum esse. Vera etiam esse quae dicebam de militum insolentia atque


page 577, image: s0577

rapacitate, quorum opera Princeps vteretur. Se ideo etiam egisse cum Ioan. Nassouio, vt curaret fratrem suum Henricum eo mittendum: remque non minus ad ipsos quam ad ipsum Auriacum pertinere. Fratribus suis eum fidere posse. Si Deus Lud. Nassouio valetudinem firmam largiretur, omnia haec mala caueri posse. Subijciebam, maximi certe momenti fore, si talis adesset Principi, cui rerum summam posset committere, nunc enim cum summa iactura nos vidisse, quam non sit tutum cuiuis integras Prouincias credere. Testari hoc Frisiam tam turpiter desertam: addebat ille, atque etiam Gelriam. Et quia de Praefectis mentio erat, subijciebam ego de auxiliis, ecquid sperari pesset. Hic quaedam praeteribo, ne si forte incidant in ablatoris alicuius manus, imprudentia mea Reipublicae noceam. Dicebat inter alia, se ex vxore intelligere, eum esse Hollandiae situm, vt hostium insultibus facile patere


page 578, image: s0578

non possit. Respondi, verum id esse: ac natura sua regionem illam egregie munitam esse: sed eam esse Hispani potentiam, eas artes, vt, si humano iudicio loqui velimus, nihil sit inuium, quo tandem si non ferro, argento saltem atque auro penetrare possit, si illi obuiam non eatur. Putabat Aglam, Danum, maritimas denique ciuitates Auraico non defuturas. Venimus deinde ad Gallicas res. Exaggerabam lanienam, hostium saeuitiam et persidiam: addebam rem ad ipsos Germanos Princicipes pertinere. Subijciebat ille, verum id esse, atque latius digressus in Germanorum atque sociorum negligentiam, ingratitudinem erga Deum, atque ipsius verbi contemptum, dicebat, se non dubitare, quin Deus aliquando grauiter eos esset puniturus. Interea de Gallicis rebus bene sperandum esse: satis Gallum habiturum hoc anno quod agat. Anglam Rupellensibus non defuturam. Haec fere sunt praecipua colloquij


page 579, image: s0579

capita. Quum de Gallica caede sermo esset, dicebam ego inter alia, me, quum in Italia essem, atque primum audissem Admiralium in regis aulam venisse, aliquando amicis meis piis viris qui illic erant dixisse, me non fore quietum, donec intelligerem Admiralium domum suam rediisse. Subijciebat ille, Ex iis etiam Zindelinus fuit, nam illo vtebaris admodum familiariter: Respondi, verum esse, atque de dotibus eius quaedam locutus, dicebam, eam esse ipsius pietatem, fidem, atque eruditionem, vt in ea solitudine solus mihi fere solator fuerit. Ad haec ille. Fürvvar mein sohn hat ein schöne institution von jhm behalten, dann er ist sein praeceptor gevvesen: dermassen, dass er jhm in epistolis scribendis lustig imitirt, vvie dann Zindelinus einen herlichen stylum führt. Ad haec ego, non in scribendo solum, sed etiam in dicendo ea est eloquentia, vt paucos inuenerim qui cum ipso conferri possint, qui praeferri possit, neminem.


page 580, image: s0580

Accedit ipsi ad eloquentiam plurimarum rerum notitia, historiarum, et postremo iuris scientia. Vber das, so hab ich viel gelehrte männer gekant, aber keiner vvie der Zindelinus, dann er befleissiget sich seine gelertheit allein zugebrauchen, den kirchen vnd Reipubliken, vvie auch seinen freunden, zu gute. Ad haec ille, Ia vvann er nun hieher komt, so vvil ich jhn zum Rhaat setzen. Deinde cum emphasi quadam gestiens adiungebat, Dann er vvird mir für einen klugen Rhaat volstrecken. Quaerebat postea de valetudine mea, quibus remediis vterer, quaedam etiam remedia communicabat. Intetea ego quaerebam occasionem vt de lapidaria nostra arte aliquid ei dicerem, sed nullam occasionem nancisci poteram, et ex abrupto de ea re loqui in primo colloquio non audebam, ne forte ipsius humanitate abuti viderer. Ita tandem ego illi va ledixi, me illi commendans atque ipsius Cel. omnia foelicia precatus. Agebat ille gratias


page 581, image: s0581

quod conuenissem, et dicebat, daß er ein genedig gefallen gehabt hatte an der conferentie. Atque ita fuit discessum. Habes breui totius fere colloquij praecipuos sermones, quos quasi verbotenus scribere tibi volui, quod sciam tibi non minus esse cordi quam mihi. Vellem te illic esse, et si mihi credis, prima occasione te illuc recipies. Video enim quantum ibi Reip. prodesse possis, scio qualem operam istic praestes, et quam deberet esse vtilis: sed facile animaduerto, res proximas non ita gubernari, vt tam longinquis vsui esse possint. Si hic sis, facile efficies vt res propinquae ita tractentur, vt longinquae etiam vsui esse possint. Qua sis apud Principem gratia facile anima duerti, non solum ex iis verbis quae supra recensui, (ex quibus vides, te ad paragraphos, vt dicere solemus, ablelegatum non iri) sed ex tota Principis oratione, atque etiam vultu. Accedit illud, quod plurimi facio, quod ad solas meas literas me hominem


page 582, image: s0582

illi omnino ignotum ad tam priuatum colloquium admiserit. Nam intelligo raro admodum in cubiculum illud aliquem admitti, ita praesertim, semotis omnibus. Alias literas nullas reddidi, ne quum causa illa, quam nosti, cessaret, ambitione duci videremur. Statueram autem sine literis conuenire ...... atque tuis verbis salutare: sed ea erat vis ventorum et aëris intemperies toto eo tempore quo illic fui, vt hospitium egredi non liberet, praesertim quod summo capitis dolore atque catarrho, quod malum austeritas aëris mihi creauit, grauissime laborarem. Quum Francofurtum proficiscar, Deo volente Heidelbergam sum transiturus. Hoc si fit, accedam illos, et tuis verbis salutabo. Sed de his hactenus. Hodie ex Assessore quodam intellexi, Syndicum Argentoratensem scribere, Comitem Ludouicum de Nassau ibi esse, atque se semel cum ipso pransum esse. Hoc quam bene conueniat


page 583, image: s0583

cum Electoris verbis, qui de inualetudine loquebatur, non video: nisi forte Assessor ille in persona erret, et Iohannem Nassouium putet, quem princeps dicebat sibi adfuisse. Treuirensibus cum Episcopo recruduit contentio. Omnes ...... vrbe excesserunt. Die Dominica proxima Wormatiae non tres vt scripseram, sed quinque cir culi conucnerunt, videlicet, Rhenanus, Sueuicus, Franconicus, Westphalicus, atque etiam Bauaricus. Agunt Bauari, quo minus ille circulus conueniat. Causam conueniendi nuper scripsi, vt scilicet de causa Comitum de Hanaw agant, quem Lotharingus superioribus mensibus comitatu Vitzonzi exuit. Albanum equitarum conscribere aiunt. Coloniensis Rifferscheyt quatuor equitum millia illi adducturus dicitur. De rebus Harlemensibus superiori septimana scripsi. Interim nihil noui accidit. Bene vale. D. Hutteno, Rosino, Blotio, meis verbis vt salutem dicere velis,


page 584, image: s0584

summopere te rogo. Spirae XXV. Febr. Anno MD LXXIII.

Tuus ex animo

ADRIANVS MYLIVS.

II. Dn. Thomae Tilio, fratri ac symmistae obseruando. Heydelbergae.

GRatulor tibi, mi Thoma, fortem hunc animum, et tam sanctum consilium, cui etiam futurum spero, vt Dominus benedicat: sed adiecta crucis, vt tu nosti, conditione. Accipies vna cum istis, vel certe paulo post istas, libellum epistolarum mearum, tepotissimum hortatore editum, vt te omnino necesse sit eius rei culpam sustinere, si quid hic a me peccatum fuisse deprehendatur. Habeo et alias magni momenti non paucas, quae fortassis adijcientur, si non inutiles


page 585, image: s0585

Ecclesiis istas fuisse cognouero, quod vnum scis a mespectari. De rebus nostris: Omnes, Dei beneficio, valemus, et consueta pace adhuc fruimur. Iam interpretor in schola Ceremonialem legem in capita digestam. Pro concione fere absolui Epistolam ad Hebraeos, cui admisceo Ieremiae lamentationes, argumentum temporibus istis miserrimis valde accommodatum. Precare pro me miserrimo peccatore Dominum, vt onus istud, quod ipse mihi imposuit fortiter ad extremum sustinere possim. Caeterum mitto iam istuc Danielem alumnum meum, vt haec coelimutatio, et scholae vestrae inspectio ipsum natura tardum excitent. Promisit mihi D. Dathenus noster, facturum se, vt Illustriss. Principis benignitate ad aliquod tempus alatur, quod futurum spero. Nam alioqui et inops est ipse, quem gratis alui ab infantia, nec eae sunt meae facultates, vt istos sumptus possim facere. Ipsum autem commendo


page 586, image: s0586

tibi etiam atque etiam, rogoque, vt quoties in vrbem veneris, inquirere in ipsum non graueris. De rebus Gallicis. Incerta, ambigua, pugnantia de pace quotidie audimus. Nostrorum adhuc fuit animus fortissimus, quos tamen valde metuo ne rursum pacis species fallat, et magis ac magis gentis nostrae ingenia prodat, leuitatem videlicet et simplicitatem, sic enim [gap: Greek words] malo quam stoliditatem vocare. Hostes solus Deus mirabiliter afflixit, nec dum sane iudicij diuini finis apparet. De Hollandia nuntiantur quoque repugnantia, nihil tamen satis laeti praesagire nunc quidem animus potest. Sed age: quid iis metuendum est, quibus ipsa mors aditum ad vitam aperit? Collegae nostri, itemque D. Rosetus et D. Bernardus, omnes denique amici te plurimum salutant. Ego vero et vxor mea totam tecum familiam nominatim. De viridi zinzibere condito quod ad nos misisti gratias agimus.


page 587, image: s0587

Dominusvos custodiat ab omni malo. In literis, quas ad D. Zulegerum et Dathenum dedi, minime praetermisi testimonium, de quo ad me scripsisti. Bene vale, mi frater. Geneuae, XXV Augusti, MD LXXIII.

Tuus

BEZA.

III. Illustrissimo Principi et Domino, Domino Gulielmo a Nassau Principi Auriaco, etc. Domino colendissimo. S. P.

ILlustrissime Princeps et Domine, Domine mihi summo studio colendissime,

Officia ac studia addictissima Illustrissimae Celsitudini Vestrae commendo, a Deo opt. max. foelix quodque


page 588, image: s0588

incrementum, ac sumam exoptans Illustrissimae Celsitud. vestrae beatitudinem.

Ea est gestorum Illustriss. Celsitudinis Vestrae gloria in pia pro religione proque patriae suae libertate caussa, ea virtutis, prudentiae, iustitiae, summaeque benignitatis laus, vt quum Occidentis et Germaniae Prouinciae iis personent, ad nos quoque, huic frigidiori Septentrionali coelo subditos earum clangor peruenerit, quem quidem praeconio suo auxit summopere insignis atque summa experientia vir Dom. Philippus Marnixius, Illustr. Celsit. Vestrae Consiliarius, (quinos hic nomine Illustriss. Electoris Palatini Rheni inuisit, ac plane lumen actionibus nostris pernecessarium intulit) tantis certe laudibus, et ipsa demonstratione eorum quae Deus per hoc instrumentum, nempe Illustr. Celsit. Vestram mirabilia pro gloria nominis sui efficere est dignatus, vt nos qui religionis puritatem profitemur,


page 589, image: s0589

necessario et absentem Illustr. Cels. V. facietenus ignotam adeo adamemus, et suspiciamus, vt absenti etiam omnia officiorum genera, studiaque nostra sedulo contestari nos quaque occasione posse gaudeamus. Quare ego quidem Dominum Marnixium absque litteris ad Illustriss. Celsit. vestram dimittere nolui, ab illo sponsione accepta, eum me coram Illustr. Cels. Vestra impensius commendaturum; quam etiam atque etiam rogatum velim, vt me meosque, ac omnes hic Religionis studiosos gratia sua complectatur, ac si qua vnquam possim gratum Illustr. Celsit. Vestrae praestare, mandet, quiduis pro posse intrepide facturo. Caeterum statum harum regionum, tum etiam quae vna contulimus, Illustr. Celsitud. Vestra ex praefato Domino Marnixio fusius cognoscet. Quare ne sim scribendo tantis rebus Principi occupato molestus, me iterum iterumque gratiae et beniuolentiae Illustriss. Celsit. V. commendo.


page 590, image: s0590

Datum Cracouiae, XXV Martij, Anno MDLXXV.

Illustriss. Cels. Vestrae addictiss. et ad seruitia paratus

PETRVS a SBOROFF, Palatinus ac Capitaneus generalis Cracouiensis. prop. man.

IV. Nobili ssimo viro, prudentia, doctrina, praestanti Domino Philippo Marnixio, Illustriss. Auraniae Principis Consiliarique amico charissimo et obseruando.

EXcellens Domine, amice honorande: post diligentem officiorum commendationem. Permolestum sane est, nil nos post tuum hinc discessum plane a vobis literarum accepisse: vnde in multis minus expedita


page 591, image: s0591

sunt consilia nostra. Caeterum, quae apud nos acta sunt ad XII. Maij, ex exemplo literarum quas ad Ill. Electorem dedimus intelligetis: Nil enim dubitamus, illum vobiscum communicaturum. Periucundum, imo pernecessarium esset, nos de rebus Gallicis et Flandricis penitus quamprimum certiores fieri: quare vt eorum accuratius perscribatis rationes, rogamus. Iudicium vero et de nostris perquirimus. Nil dubito Ex. T. apud illustr. Aurangiae Principem officium amici in me commendando praestitisse. Quod ipsum, meque vt coepisti charum tibi habere non cessabis: quem foeliter ac beatum viuere et valere optamus. Datum Cracouiae XIX. Iulij, Anno MDLXXV.

Excellentiae tuae bonus frater PETRVS a SBOROW Palatinus, et Capitaneus Generalis Cracouiensis manu prop.



page 592, image: s0592

V. Fido Christi seruo, Dn. Thomae a Tyl, fratri ac symmystae obseruando, Heydelbergae.

MI frater: gratulor tibi hunc animum, et hanc a Domino voeationem. Nos pergimus stadium nostrum decurrere. Quod me excitas, vt alias epistolas pergam edere, vix mihi suaderes, si nosses quomodo sint illae, quas edidimus a nonnullis exceptae. Itaque etsi in cuiusquam gratiam nunquam, vt spero, discedam a veritate: neque vel tantillum a meo cursu deflectam, tamen diuersum mihi consilium, ad tempus saltem, sequendum arbitror. Bene est, quod Dominus tandem apud tuos manum suam potenter exeruit, quod beneficium vtinam sit firmum ac diuturnum. In Gallia quoque nostra adhuc omnia locis omnibus optime cesserunt: vt nihil nobis aeque nunc metuendum videatur


page 593, image: s0593

atque hoc vnum, ne rebus secundis iram Dei rursum in nos prouocemus. Maximus est nouus iste motus, quem vtinam maxima tranquillitas consequatur. Nostri omnes tui memoriam seruant, et tibi salutem dicunt. Dauidem meum non est cur tibi commendem. Tantum rogo, vt quum in vrbem veneris, cessantem et natura sua tardiorem expergefacias. Bene vale, mi chariss. frater, vna cum vxore et Theodorulo nostro, tota denique familia. Idem vobis vxor quoque mea precatur, Dn. Iesus vos seruet. Geneuae, XV Martij, MDLXXIV.

Tuus BEZA.

VI. Clariss. viro D. Hadriano Mylio, Regio Senatori apud Hollandos.

QVod rarius ad te scribo, ornatiss. Myli, id puto te in eam quam debes, partem accipere: nimirum


page 594, image: s0594

non obliuione tui, amicitiaeque nostrae arctissimae id accidere, sed quia, aut nihil habeo, quod scire te tua referat, aut si quid sit, id eius generis non sit, quod literis recte committi hoc tempore queat. Nam de amore erga te meo dubitare nullo modo te puto, vt tuam erga me beneuolentiam in dubium vocare nefas ducam. Vtinam autem vota mea prope quotidiana tantum habeant ponderis, vt pristinae tuae sanitati queas restitui, atque hîc Reip. potius vtilis sis, quam isthic [gap: Greek words] ! Sed spero Dei benignitate nos te propediem cum gaudio maiore sanum hîc atque tibi restitutum reuisuros, vt tum serio [gap: Greek words] templis possim dicare. Sophocles tandem prodijt, cuius ad te exemplar mitto: doleo illum typographi incuria tam multis mendis scatere. Ego puto te intellexisse, Mechlinia relicta Traiectum me concessisse, ex tranquillo nimirum tutoque portu in altum procellosumque pelagus


page 595, image: s0595

abreptum. Vtinam meo bono vel potius Reip. Sed nullis excusationibus locus patuit. Vale optime atque chariss. amicorum. Raptim, Vltraiecti, Non. Ianuarij MD LXX. Stilo Traiect. Vxor te amantiss. salutat.

Tuus ex animo

G. RATALLERVS.

VII. Clarissimo viro D. Adriano Mylio Regio Senatori apud Hollandos, Patauij. S. D.

EX quo in Hungaria sum, bis omnino ad me Bracherius noster scripsit. Cui ego respondi diligentissime, ac nuper alias literas ad eum dedi, quae vereor vt sint perlatae. Rescripsisset enim mihi pro amore nostro mutuo, praesertim cum tuas et fratris ad me literas mitteret, quibus nescio cur suas non adiunxerit, sed


page 596, image: s0596

suspicor fuisse occupatum, et esse etiamnum magis quam velit. De eius erga me beneuolentia neque dubitaui vnquam, neque dubitabo quoad viuam, cum ego mihi sim conscius perpetuae et summae meae in illum voluntatis, sed me solantur literae tuae, in quibus scribis illum ad me plurimas dedisse literas. Perierunt scilicet hae literae, nam ego praeter binas nullas omnino accepi: Id mihi summo dolori est, quia fuere fortassis in illis quae me scire oporteret. De valetudine tua minus firma sane quam doleo: mea est eodem statu quo fuit, cum ex Italia decessi. Reliqua sunt non secundissima, etsi nondum me huius peregrinationis poenitet. Ad te bis dedi literas ex Hungaria, vnas accepi. Velim scire quis sit Belgicae nostrae status, et quando in pattiam cogites. Scribam ad te et ad Bracherium nostrum frequenter, si sciero vbi habites: quanquam video plurimas et meas ad amicos et amicorum ad me


page 597, image: s0597

literas interire. Hoc anno statuam in Hungaria viuendum mihi sit, an in Italiam redeundum. Nam in Flandria habitare consilium non est. Hic nihil est noui. Pacem cum Turca colimus. Istinc scribi lege vetitum est. Vtinam eadem diligentia ab exploratoribus sibi caueant, Iudaeis, Graecis, Turcis, denique Christianis. Zindelino nostro salutem meis verbis, et optimo nobilissimoque Hutteno. Ad Bracherium nostrum scripsi, quas literas velim ei reddas. Vale mi Myli, Posonij, Idibus Aprilis. Anno MD LXXII.

Tui studiosiss.

NICASIVS ELLEBODIVS.



page 598, image: s0598

VIII. Fido Christi seruo, Dn. Tilio, fratri ac symmystae charissimo, Heydelbergae.

MItto ad te, mi frater, exemplum literarum mearum ad Duditium, quod iam pridem accepisses, si tabellarius satis idoneus sese obtulisset. Suspicor enim te iam esse ad tuos profectum: quod si ita est, Deum opt. max. precor, vt te non tantum ijs donis cumulet, quae ad muneris nostri functionem necessario requiruntur, verum etiam aliquo extraordinario robore fulciat, ad ea foriter superanda certamina, quae tibi subeunda prospicio, vt qui experientia didicerim, quam parum Christo cum Marte conueniat. Sin vero adhuc istic haeres, eundem oro et obsecro, vt te sancto ac prudente consilio regat, ne temere et nullo cum fructu teipsum vltro tantis tempestatibus committas, quarum quis


page 599, image: s0599

sit futurus exitus ego certe ne conijcere quidem possum. Quod ad nos attinet, Dei beneficio nulla iam pestis in vrbe mentio, sed pesti successerunt tertiae et continuae febres, ex quibus innumeri pene decumbunt, vt et in tota vicinia, et in maxima Galliarum parte. Messis fuit exigua, neque magna vindemiae spes est. Sic pergit Dominus orbem terrarum ad resipiscentiam vocare, et vtinam mundus sub ferula saltem proficeret! Duo ex nostris diaconis, optimi viri, et mihi, vt tu nosti, vioini, Iulius et Dalamantius, quum has ad te darem, animam agebant. Caeteri fratres et amici adhuc valent. Schola iacet, quam tamen sustinemus quantum possumus. Scriptionem illam de sacramentis, quam tantopere vrges non possum mihi persuadere vtiliter a me suscipi posse, quod plerosque illorum, qui ista serio curant, illorum dico, qui veritatem oppugnant, certo sciam, egere potius conscientia, quam scientia,


page 600, image: s0600

vt mihi quidem prorsus omittendi videantur. Reliquis vero per errorem peccantibus, satis superque multa multorum hac de re scripta sufficiunt. Denique vix credas quam mihi sit molestum ac laboriosum toties inculcata reponere: et Deum saepe precatus sum, vt hic mihi suggereret, quid facto sit opus. Nunquam animum meum sensi ad id suscipiendum impelli, nullum alioqui laborem defugiturus, si quid inciderit, cur hoc silentiam abrumpere me oporteat. Quod superest, mihi gratissimum feceris, si quam saepissime, et quam copiosissime ad nos scripseris. Fratres omnes te plurimum salutant. Bene vale, mi frater chariss. vna cum vxore totaque familia, quam etiam vxor mea saluere plurimum iubet. Clariss. viros et fratres mihi obseruandos D. Lanoium, et D. Marnixium, velim nominatim ex me salutari. Dominus Iesus te custodiat ab omni malo. Gen. 24. Aug. 1572.

Tuus BEZA.



page 601, image: s0601

IX. Clariss. ac Nobili viro, D. Adriano vander Myle, Regio consiliario in Hollandia D. et amico suo honorando, Venetijs. S. P.

VSus sum tuo consilio. Nihil prudentius, nihil oportunius. Literas tuas legi Pinello. Miratus est hoc accidere potuisse: sed quoniam accidit, inquit, feras aequo animo, et quaestum te fecisse putato, quoniam amico gratificatus es. Ita haec res tuo tum consilio, tum humanitate exitum habuit eum quem volebam. Ego die crastino me in viam dabo: ita quidem certo constitui. Tua in me beneuolentia quam literis tuis declaras, mirabiliter delector, simul ac venero quo volo, faciam te de omnibus rebus certiorem, vt et officij mei ratio postulat, et voluntas tua. Vale, Patauij XXIII Apr. MD LXXI.

Tui studiosiss.

NICASIVS ELLEBODIVS.



page 602, image: s0602

X. Nobili et clariss. viro D. Adriano Mylio, Senatori Regio, Venetias.

QVod tibi Venetiis discedenti spopondi, me adte quae huc e Belgis afferrentur perscripturum esse; vellem equidem hac mei functione muneris, ita per rerum nouarum conditionem tuae satisfieret exspectationi; quemadmodum animus meus in re aliqua grata tibi nuncianda gaudio perfunderetur singulari, sed tabellarius qui hac aduenit hora ita est inanis, vt nisi mei promissi fidem abs te accusatum iri vererer, ab omni plane scriptione me continerem. Huttenus tamen noster a Philippo Camerarij F. accepit literas, quibus perscribitur, res in Belgio in summo adhuc versari discrimine: tentasse quidem oppugnationem castrorum Albani Auransium, sed cum suorum esse eum strage repulsum. Exspectari ab Albano auxiliares


page 603, image: s0603

copias Gurmanorum, peditatus prope innumeros; equitum, quos iam Holsatiae dux miserit milia tria, quos Petrus Ernestus Mansfeldius adducat, mille quingentos, ac totidem Comite Lewensteinio duce. Atque tantum de Belgicarum rerum statu: sed et Poloniae regis electionem non minus esse turbulentam: quod alio ecclesiasticorum siue sacrificorum inclinent animi: alio alij regni Polonici proceres ferantur, quorum tametsi numerus est frequentior, tamen alterius maior esse videtur, aut saltem non minor auctoritas, et quod Lithuania sibi peculiarem deposcat ducem, atque huc Moschum et Suecum aspirare. De victoria quae afferebatur nudiusquartus nauali ad Patras, altum silentium: ac tantum abest, vt Veneti eo nuncio exhilarati esse videantur, vt aduersi potius aliquid se metuere non obscure prae se ferant. Neapoli quoque est allatum, classem nostram ad Cephalenen, XXII. die


page 604, image: s0604

Septemb. esse conspectam, atque inde tantum centum passuum millia hostilem Turcarum abesse classem; ita vt spes sit, prope eos abfuturos a pugna nauali, quae res, siquidem vera est, rasos istos cucullati gregis vates vanitas arguit, tametsi iste qui hîc ad Carmelitas moratur, inficiatur quidquam a se esse dictum, quod quidem ipse aut sciat, aut meminerit: et si quid cum sacra faceret dictum a se est, id numine afflatum pronunciasse se videri vult. Haec ad te tumultuarie scripsi, scripturus et accuratius et copiosius de rebus omnibus quas te scire velle iudicabo, cum me, quo locorum aut gentium literas ad te mittam docueris. Vale, Huttenus et Zindelinus tibi salutem adscribi voluere, Venetiis, v Sept. MD LXXII. Cum ad me scribes, mittes litteras tuas ad Vincentium Valgrisium bibliopolam. Iterum vale.

Cum literas has essem obsignaturus, intelligo nonnullis e Germania


page 605, image: s0605

esse scriptum, Comitem Palatinum Rheni iterum non contemnendum numerum auri signati esse nactum, qui in Belgas secundo Rheno perferebatur et mercibus aliis erat inclusus.

Tuus

PETRVS ROSINVS.

XI. Dn. Thomae Tilio, fratri ac symmistae obseruando. Heidelbergae.

SPerabam omnino fore, mi Tili, vt profectionem tuam reditus meus anteuerteret, alioqui te insalutato minime tam procul abiturus. Sed aliter Deo visum est, qui, vt tu vere scribis, etsi nos corporibus disiunxit, animis tamen ita deuinxit, vt nihil sit propterea de amicitia mutua nostra discessurum. Binae certe literae tuae, quas tanquam beneuolentiae tuae pignora discedens apud me reliquisti, mihi periucundae fuerunt,


page 606, image: s0606

quod in iis animaduerterim expressa singularis illius tuae probitatis et synceritatis testimonia. Idem te velim de me statuere, quam exspectationem tuam nunquam fallam. Quod ad Nemausensem Synodum attinet, fuit, Dei beneficio, satis frequens et admodum pacata. Ramus ipse non sustinuit adesse, neque ex illis Democraticis quisquam. Sed quum prae manibus essent eorum scripta, quam diligentissime excussa sunt omnia et singula eorum argumenta, et quidem publice, facta omnibus dicendi potestate. Quid plura? vicit veritas, et diserte cautum est, ne quid in confessione vel disciplina nouaretur. Huic decreto si paruerint illi, bene erit; sin minus, Deum videlicet ecclesiae suae vindicem experientur. Iter commodum habui Nemausum vsque, sed in reditu coactus vitandis quorundam insidiis longam et asperam viam inire. Praeter alias molestias magnum etiam periculum vitae incurri, accepto


page 607, image: s0607

secundum genu ingenti vulnere in dextra tibia, ex equi calce, ita tamen Domino rem omnem temperante, vt non modo neutrum os tibiae sit fractum, verum ne vehementius quidem contusum, adeo vt intra sextum diem equitare mihi licuerit, et iam persanatum sit vulnus. In Gallia videtur pax publica certo constituta, et mirabiliter crescit opus opus Domini, si multitudinem audientium spectes: sed perpauci sunt factores, vt noster Paulus loquitur, et valde metuo ne superstitioni successerit impietas. Fames illas quas vidi regiones vehementer afflixit, cui probabile est pestem successuram: et sane nihil non meretur cor illud plurimorum poenitere nescium. Itaque, ne tertium quidem flagellum, externi videlicet belli, procul abesse videtur, classico iam pene vbique personante, et passim discurrentibus militaribus copiis. Horum porro bellicorum motuum vtinam sit laetior, quam superiorum


page 608, image: s0608

exitus. Tibi quidem et aliis ad istiusmodi minime comparatis nunquam suaserim, vt sese his turbis immiscerent, vbi nec Christus quidem ipse exaudiretur. De rebus nostris. Rursum X V ab hinc diebus, erupit pestis et quidem satis violenter, et eodem tempore allatus est ad nos nuntius de Niuernensis morte, quae magnum proculdubio nobis vulnus inflixit. Thalassiarchus etiam tertiana laborare nuntiatur, quem hominem vtinam saltem Dominus nobis conseruet. Etsi enim a solo Deo pendemus, hoc tamen erepto non habent in terris apparens praesidium Ecclesiae Gallicae. Caeterum, vtcunque res humanae cadant, consolemur nos, et erigamus illa spe, quae fallere nos non potest. Incoepi legem profiteri in schola, eo ipso ordine quem sum in concionibus sequutus. Tu me precibus tuis adiuua, tantam rem aggressum. Si haberem mearum concionum epitomen, multum me iuuarent. Nam ego quidem


page 609, image: s0609

nihil mihi annotaui, et Caluardus abest, nostri quantum conijcio pene oblitus. Quid tibi possim de illa scriptione polliceri quam flagitas, non habeo, sic intertubatus singulis momentis, vt nullum priuatis studijs meis modum possim praefinire. Vtinam mihi liceret in angulo aliquo latitare, non vt essem otiosus, sed vt a reliquis curis semotus possem cogitationes aliquot meas, posteritati fortasse non inutiles futuras, scriptis mandare! Nunc vt res sunt, hinc inde agitatus ad metam propero quantum possum. Colladonius adhuc is est qui fuit. Alter heri consistorio satisfecit: Dominus et illi, et nobis adsit. Caetera tranquilla sunt, et optimo loco. D. Bernardus iubet te saluere, D. Rosetus adhuc abest foedus nostrum illud procurans. Collegae omnes te pluririmum salutant, ego autem in primis et vxor mea, tum etiam vxorem tuam et familiam vniuersam. De Datheno nostro valde miror me nihil


page 610, image: s0610

audire, ac praesertim, an redditae sint literae meae D. Electori Saxoni et Landgrauio, et quomodo sit ab illis meus libellus exceptus: neque id mea causa rogo, sed vt quo loco res ecclesiae illic sint intelli gam. Salutabis illum meo nomine diligenter, itemque Dn. Oleuianum, Boquinum, Tremellium, Vrsinum, omnes denique amicos et fratres charissimos. Bene vale mi optime et charissime frater. D. Iesus te, tuosque custodiat ab omni malo. Geneuae, V Iulij, Anno MD LXXII.

Tuus BEZA.

XII. Viro doctissimo Nicasio Ellebodio, Patauium. S. P.

NEscis quantopere hodie doluerim, cum intelligerem iter te hac non facturum. Cuperem enim


page 611, image: s0611

quam maxime te ante discessum praesentem complecti, atque adeo cuperem, si valetudo mea ferret, istuc excurrere, vt ita saltem animi mei desiderio satisfacere possem. Nunc quod faciam aliud non habeo, quam vt tibi certissime persuasum habeas, me totum esse tuum, atque nullo locorum interuallo fieri posse, vt amor ille qui ex admiratione tuae virtutis atque eruditionis enatus est, vel aliqua ex parte se remittat. Te autem ex pristina illa tua erga me beneuolentia, qua es humanitate, nihil remissurum certo confido. Bene vale, doctissime Nicasi, Venetijs, XXI. Aprilis, Anno MD LXXI.

Quum mihi scribes, quod, si me amas, facies saepissime: inscribes Bracherio nostro.

Tuus

ADRIAN. vander MYLE.



page 612, image: s0612

XIII. Georgius Ludouicus ab Hutten Adriano Mylio S. D.

GRatissimae fuerunt literae tuae, cum quod summa erga me beneuolentia, et humanitate tua singulari erant refertae; tum quod iter ex animi sententia te confecisse significabant. Equidem D. Zindelino et mihi, quibus etiam absens, cum iucunda recordatione semper ante oculos versaris, solicitudinem saepe adferebat cogitatio itineris longi adeo atque difficilis. Verum ita euenisse, vti optauimus, vehementer gaudemus, tibique gratulamur. Illa vero, quae post tuum discessum ad nos allata sunt, mihi sane iniucundissima fuerunt: Tibi quidem eo longe acerbissima ea accidere existimo, quod, cum ob summam tuam virtutem atque prudentiam, tanquam e specula quadam, futura mala, totique Germaniae imminentia


page 613, image: s0613

prospicias; eos tamen, qui et debent et possunt tantis Reip. vulneribus remedium parare nullos perspicias. Feret tandem Germania proteruitatis suae ac scelerum poenas: quippe qui non contenti misere afflictis illudere, sed idem malum in nos iam conuersum, non modo non summo studio auertere studemus, sed ne cogitamus quidem. Verum de his me ad te scribere superuacaneum est, quem, hîc cum esses, prudentissime de tantis Germaniae calamitatibus saepe conquerentem, non quidem sine dolore, libenter tamen audire solebam. De me vero, quod et honorifice scribis, et optime speras; iterum agnosco amorem in me tuum, cui tu profecto plus tribuere videris, quam ego possim praestare. Dabo quidem operam, vt, quantum in me erit, tuae, tuique similimorum, id est, optimi cuiusque spei, si non omnino, saltem aliqua ex parte satisfaciam. Studium sane et voluntatem, quae licet parum valeant, vbi facultas


page 614, image: s0614

ingenij et virium desit, nulla in re, quae adolescentem bonum et bonorum amantem decet, a me desiderari patiar. Vale Myli optime, meque mutuo amare perge. Datae Venetiis, XXIII Nouemb. Anno MD LXXII.

Tuus ex animo

LVDOVICVS ab Hutten.

XIV. Dn. Thomae Tilio, fratri ac symmistae obseruando. Heidelbergae. S.

HAEc tibi sic scribo, mi frater, vt ve lim esse communia cum fratribus et amicis omnibus. Nunc tempus est luctus et planctus, si forte Dominus nostri misereatur. Nullum extat tantae tum perfidiae, tum immanitatis exemplum. Quoties autem ego haec ipsi praedixi? Quoties praemonui? Sed sic Deo visum


page 615, image: s0615

est, iustissimis de causis irato, et tamen Seruatori. Ignosces si sigillatim nihil nunc persequor. Indiximus ieiunium et preces extra ordinem. Impletur ciuitas necdum a peste prorsus libera, et febricitantium plena, miserrimis et calamitosissimis hominibus, quos sola auaritia seruauit: nam alioquin nulla, neque dignitatis, neque aetatis, neque sexus habita est ratio. Rex initio in Guisianos omnia transtulit: nunc omnino suo iussu facta scribit, et quos curauit Lutetiae in lecto trucitandos, homines quibus indignus erat mundus, audet etiam coniurationis accusare. Lugduni omnes (paucis exceptis quos auaritia militum seruauit) primum vltro sese carceri tradiderunt, deinde vltro iugulum praebuerunt, nullus ensem strinxit, nullus obmurmurauit, de nullo quaestio habita: mactati omnes, vt oues ad caedem destinatae, et tamen coniuratio praetexitur. Tu vides Domine, et requires. Precamini pro nobis, qui aliud


page 616, image: s0616

nihil exspectamus, quam ne et ipsi fiamus istius holocausti, veluti aspersio. Non deest tamen officio suo magistratus, sed in Deum spes nostra recumbit. Heri demum literas tuas et Taffini nostri accepi, datas VI superioris mensis. Plura prae moerore non possum, quamuis non desinam in eum sperare, qui iustorum est vindex, et sceleratorum vltor. Bene vale. Geneuae, X Sept. MD LXXII.

Tuus BEZA.

XV. Nobili ac clarissimo viro D. Adriano vander Mylen, amico suo honorando. S. P.

CLarissime Domine, Iam fere de Lamberto nostro oblitus eram, propter varias occupationes meas,


page 617, image: s0617

quibus et in nundinis et hîc districtus fui. Gaudeo me in quietem meam reuersum esse. Solent enim peregrinationes istae vehementer studia pietatis perturbare, licet corpori vtiles sint. Noui hîc nihil est praeter summam caritatem frumenti. Vites partim corruptae sunt, partim immaturae. Multi non imprudentes viri metuunt nouam rusticorum seditionem. Ex vestris partibus nihil huc adfertur: quare gratum feceris si aliquoties ad me de statu patriae vestrae scribere non grauaberis. Iudicium Dei, quod hactenus fuit in domo Dei, spero breui in infideles conuersum iri, Amen [reading uncertain: page damaged]. Pietatem quam colis, magis ac magis tibi commendo, ne participes malorum fiamus quae in mundum peruentura sunt. Bene vale amantiss. Domine. Affini meo fratri tuo, vna cum vxore sua omnem a me salutem et reuerentiam. Salutat etiam vos quam amanter vxor mea, quae dolet sibi non fuisse integrum Coloniae vos inuisere. Iterum vale,


page 618, image: s0618

Raptim Herbipoli X. Octob. Anno MD LXXIII.

Tuus ex animo

AGGAEVS ALBADA.

XVI. Clariss. doctissimeque viro Dn. Adriano Mylio, Senatori Regio apud Hollandos, Dom. et amico suo obseruando, Coloniae. S. D.

CVm nun cius hic Curiae Traiectensis Heydelbergam iter haberet, etsi nihil magnopere erat quod scriberem, scribendum tamen putaui, vt te ad rescribendum excitarem. Memoria tui mihi iucundissima in intimis haeret, et quo es propinquior eo grauius absentiam tuam mihi ferre videor. Cum procul in Italia aberas, quia tui videndi nulla spei via patebat, non tam acriter


page 619, image: s0619

pungebant desiderij stimuli. Sed tamen quantumcumque nunc sit desiderium, aestuare eo malim, quam te spectatorem esse calamitatum, quae nobis quotidie ob oculos versantur. Nos autem etsi nullo adhuc proprio malo laboramus, communes tamen miserias sentimus, atque pro eo ac possumus, fortiter ferre discimus. Non dubito, quin iam isthuc perlatum sit, Dn. Comitem a Bossu, nauali praelio hoc mense superatum. Hornae adhuc detinetur, sed fama est eum Delphos perductum iri. Non sine sanguine pacta est victoria. Capta est ex nostris praetoria nauis, atque alia in fundum depressa. Aliquae in portum Amsterodami saluae perductae. Hesterno die Albano Duci faustum in Hispanias reditum ex mandato Senatus precatus sum. Aiunt successorem attigisse iam has prouincias. Faxit Deus vt meliore fato. Prolixiorem esse nuncij festinatio me non sinit. Itaque vale opt. atque amantiss. Myli,


page 620, image: s0620

valetudinique eam da operam, vt consirmatum plane videre te atque amplecti possim, nihil mihi optatius poterit accidere. Vltraiecti IIII Non. Nouembr. An. M D LXXXIII. Fratri tuo opt. viro vxorique eius lectissimae multam ex me atque vxore mea salutem.

T. d. addictiss. et tanquam frater G. RATALLER.

XVII. Dn. Thomae Tilio, fratriac symmistae obseruando. Heidelbergae.

MIfrater: Et si tristissima sunt fere omnia quae scribis, prodest tamen haec ad nos perscribi, vt eo ardentius precemur. Itaque de tua ista diligentia magnam tibi gratiam habeo. In Gallia fortiter ad extremum parata est Rupella resistere immanissimorum tyrannorum conatibus.


page 621, image: s0621

Idem videntur facturi Montalbanenses, et aliquot praeterea illius tractus oppida. Nemausenses et Cemeniorum montium incolae, itemque Viuarienses, toti adhuc nostri sunt, et Sancerra in Biturigum agro. In reliqua Gallia fuit et est incredibilis defectio, quae tamen vsque adeo non pacauit immanes illas feras, vt etiam eos qui defecerunt (qui pene sunt innumerabiles) semel ad internecionem vna cum integris familijs trucidare prorsus decreuerint. Ita enim statutum ab illis fuit die XXVII Octobris, neque aliam ob causam adhuc dilata est haec carnificina, quam vt interea blanditijs et commentitijs quae diuulgant edictis vrbes adhuc repugnantes recipiant, extraneos demulceant, nonnullos denique profugos rursum in nassam compellant. Istos conatus tam immanes vtinam e caelis compescat Dominus. Quam enim vanum sit terrenum praesidium, plus satis experti sumus.


page 622, image: s0622

Caeterum excuditur nunc alterum mearum Theologicarum lucubrationum volumen, cuinoua nonnulla ac praesertim Theologicas aliquot epistolas inserere decreui, si tantum nobis otij concedat Dominus. Aduentantibus nouis hospitibus migrauit repente pestis, singulari Dei beneficio. Schola iam plena est, ac pene redundans, sed miseris et prorsus inopibus plerisque. Nostri, ac praesertim D. Rosetus, et D. Bernardus te vicissim salutant, et collegae praeterea omnes. Bene vale, mi frater, vna cum vxore totaque familia, Amicis istic omnibus salutem. Gencuae, III Decembr. M D LXXII.

Tuus BEZA.

XVIII. Nobili clarissimoque viro D. Philippo Marnixio de Aldegonda, Domino et amico suo honorando.

PRaestantissime Domine, fretus insigni tua humanitate, et pro veteri nostra amicitia compellare te


page 623, image: s0623

in pia quadam causa volui: nempe, vt tua inter cessione liberari e vinculis possit vetus Dn. Hopperi et meus famulus. Nomen eius est Lambertus Baken Leodiensis. Cum caperetur, Quaestor fuit aggeris S. Martini in Zelandia, etc. In Zirckzee captiuus abductus est, vbi adhuc eum detineri intelligo. Hanc gratiam non solum nos a te petimus, sed et ipsius innocentia ac probitas hoc ipsum promerentur. Qua in re iterum tibi gratificari potero, inuenies me semper paratissimum. Bene vale honorande Domine. Vxor mea quam amanter te salutat. Herbipoli XX Octobr. Anno M D LXXIII.

D. T. addictiss.

AG. ALBADA.



page 624, image: s0624

XIX. Nobili et clariss. viro D. Adriano Mylio, Senatori Regio, Venetias.

CLarissime Domine Myli. Cum in iis quae tibi aduersa accidunt consolationem a Domino habeas, non necesse est vt ego quicquam adijciam. Illud tandem rogo, vt idem Dominus pro sua misericordia in te, et in omnibus qui paria patiuntur magis ac magis augeat. Quod tibi scriptum meum non omni parte satisfecerit, nihil mihi noui accidit, qui quotidie ab aliis amicis, quorum prosperitati et saluti similiter consultum postulo, idem experior. Nonnulli etiam propterea mihi inimici facti sunt, et ex his qui dam iam perierunt, quidam omnia bona sua amiserunt, nec amplius quicquam ex terrena sua sapientia consequuti sunt, quam conscientiam cauteriatam, et mentem odiis, inuidiis, et homicidiis commaculatam, quos Dominus


page 625, image: s0625

pro sua misericordia rogo vt resipiscentes tandem in viam reducat. De te vero, mi Myli, meliora spero: non longe enim a veritate mihi abesse videris, et quicquid te in literis meis offendit ab amore proficisci animaduerto. Non est mihi nunc otii satis, vt ad singula tua replicem, sed attingam tantum ea, quae ad mutuam institutionem et charitatem inter nos conseruandam pertinere arbitror. Ad primum caput meum vbi incipis, vidi ego, etc. Et ego amantissime Myli, ista vidi olim cum multis lachrymis, sed de his nulla inter non est controuersia: ego non solum illos in isto coetu, quem tu solum pusillum gregem appellare videris, pro martyribus Christi habeo, sed et omnes Anabaptistas et quoscunque alios qui pro minima veritate Dei, quam a Spiritu Christi habuerunt, occisi et exusti sunt. Quae deinde scribis facile mihi persuadeo, causam fuisse politicam, imo si quid amplius vis, causa fuit a principe


page 626, image: s0626

mundi suscitata, nempe ambitio, superbia, et regnandi inter principes illos cupiditas. Considera initium historiae Gallicae, sed quid haec res ad oues Christi? Nihil, inquis: nam ex eo, quod excusas illos, non videris aliud quam ego sentio respondere: an autem verum sit, amplius nihil dico, quam quod facta non solum eorum qui ..... fuerunt, sed et ministrorum qui apud nos, et in Germania sunt, contrarium hactenus ostenderunt et adhuc ostendunt. Vnius scriptum Castalionis vidi contra istos motus, sed nullius alterius ex isto coetu. Interpretationes nostras relinquo in medio, donec Dominus alterutri nostrum melius aliquid aperuerit. Ad id venio quod tertio capite de doctrina eorum scribis, hic patieris mihi e contrrrio falsa eorundem dogmata annotare, ex quibus iudicare possis an scripta omnia ab ingenio, an ex luce spiritus orta sint. Cum huc peruenissem, ecce nuncius, qui diutius


page 627, image: s0627

se expectare posse negat. Itaque illa non datur mihi modo absoluere, sed reseruabo in proximum nuntium: interea mitto tibi iterum libellum aliquem, de quo oro vt mihi tuum iudicium perscribas. Nihil adeo cupio, quam vt alter alteri ad veritatem in gratia spiritus, iuxta Dei voluntatem manum porrigere possit. Bene vale, optime et amantissime amice, in eo, qui nos dilexit Christo, Domino et Deo nostro, in cuius schola institutis, fa cile inter se conueniet. Herbipoli, XXIII Ianuarij, Anno M D LXXIII.

XX. Fido Christi seruo, D. Tilio, fratri ac symmystae obseruando. Heidelbergae.

EGo vero, mi Tili, magnam tibi gratiam habeo de vtrisque tuis ad me literis, plenis singularis in me


page 628, image: s0628

beneuolentiae, et Christianae consolationis. Sed, vt quod res est dicam, etsi Dei beneficio nihil dubito, quin haec quoque tempestas Dei gloriae et ecclesiae bono tandem sit cessura, tamen quum et praesentia considero, et imminentia prospicio, ac praesertim nostrorum cor poenitere nescium mecum expendo, fieri non potest quin moerore quodammodo absorptus, vitam mihi acerbam putem, vt haec sit quotidie votorum meorum summa; vtinam breui mihi quoque concedat Dominus vt tot beatis martyribus et ipse adiungar! Sed haec sane meditari praestat quam scribere. Ex Gallia diuersis prouinciis nhil aliud quotidie quam nouas carnificinas accipimus. Horrenda quoque est multorum defectio. Denique existimo tantam in nullo regno tumultuationem et consternationem vnquam extitisse. Nobis quoque aduersarij nihil non minantur, pergimus tamen fortiter, subituri quicquid dederit Dominus.


page 629, image: s0629

Vellem multas meas chartas quibus tota Gallici primi ciuilis historia, adeoque rara et admiranda multa continentur, remotiore ab hostibus loco esse, vt si quid forte nobis humanitus contingat, ista non pereant, maximo Ecclesiae damno. De Duditij epistola facies quod censueris expedire. De Belgicis rebus mirum est istic vos quotidie non audire certiora. Obsecro enim, quî nam haec cohaerent cum iis quae secunda huius mensis ad me D. Sulegerus ipse perscripsit? Et tamen non ignoras quam omnium intersit, quid illic geratur, a nobis quoque certo intelligi. Ergo hic quoque vt in reliquis fere omnibus prudentiores esse video filios huius seculi, quam filios lucis, qua de re tamen ipsos admoneri expedit. In summa, video nobis alio, quam ad hominum brachium esse recurrendum: quamuis ne hoc quidem contemnendum arbitrarer, si satis religiose bella Domini possent administrari. Sed age,


page 630, image: s0630

animas tamen nostras, quocunque res cadat, in spe et silentio possideamus. Salutant te vicissim amici et fratres omnes. Bene vale, mi charissime frater, cum vniuersa familia tua. D. Iesus satanae rabiem compescat, et breui adueniat suos vindicaturus. Geneuae, XXII Octob. Anno M D LXXII.

Tuus BEZA.

XXI. Nobili et clariss. viro D. Adriano Mylio, Senatori Regio, Venetias. S.

CLarissime et amantiss. Domine. Te Spirae substitisse vehementer gaudeo: metueram enim ne quo affectu humano in patriam proficiscereris, et implicareris illi negotio, ex quo te postea non nisi singulari Dei gratia extricare posses: vt taceam ne ei succumberes, et multi


page 631, image: s0631

tuo exemplo tecum ad aeternam animae vestrae perditionem. Quod vt cognoscas melius, non molestum tibi erit, si nonnihil tecum de ijs locis quos allegas conferam. Primum fateor adesse illos dies afflictionis, quam indies magis ac magis sentire incipimus: fateor etiam hanc ipsam afflictionem extremum iudicium praecessuram. Sed nunc porro te considerare velim. Qui sint afflictionem istam excitaturi, A quibus immittetur, et super quas personas veniet. Postremo quid pios in hoc tempore facere conueniat. Quoad primum ex his verbis Domini intelligitur, Surgent multi Pseudochristi et Pseudoprophetae, etc. quorum animus qualis sit non solum ex Pseudoprophetis veteris testamenti, sed et ex iis in nouo testamento iam multis retro temporibus, proh dolor, cognouimus. Clarius haec ponuntur, Apoc. XVI. num. 13. et 14. Et vidi ex ore Draconis, etc. Nota quaeso diligenter hunc locum. Sine dubio


page 632, image: s0632

per illos spiritus denotantur illi sectarum Doctores, qui docent, pro regno Christi arma suscipienda esse, vel qui in regno Christi quaerunt brachij secularis protectionem. Secundum explicatur per verba eiusdem Euangelij. Insurget gens contrae gentem, etc. Item per Esaiam: Commisccbo Aegyptios in Aegyptios, pugnabuntque vir in fratrem suum, et vir in amicum suum, ciuitas in ciuitatem, et regnum in regnum. Hic cogita, an vna pars Christiani erunt. Gens, inquit, in gentem, Aegyptij in Aegyptios: hoc est, mali in malos. Christus monet suos cum haec euenerint quidnam facere et exspectare debeant: ergo non ipsi vna in factis sunt. Ex his etiam tertium intelligitur, quod prout olim Iudaei ob contemptum Christum miserabiliter puniti sunt: ita nunc gentes ex eadem caussa punientur. Metuendum est, ne plenitudo gentium facta sit. Causa contempti et ignorati Christi fuerunt sectae: eadem nunc causa, nam reuera


page 633, image: s0633

(ignosce quod dico) Christus ab omnibus sectis (de pijs qui sub illis latent et habitant, nouit enim Dominus suos, non loquor) contemnitur, et ignoratur, et maxime ab ijs quem tu pusillum gregem aestimas. Quomodo poena Iudaeis immissa fuerit, rogo vt consulas Historiam Iudaicam, et videbis nostra facta conuenire. Arbitror etiam poenam nostram longe acerbiorem futuram, cuius exemplum in Gallia iactatum est: nec esse nisi ludum et iocum prae ijs quae imminent, maxime in eos quorum poena adhuc tardatur, vide fin. c. 16. sub qua plaga iam sumus, vna cum cap. seq. 20. Vltimum his verbis declaratur: Si ergo dixerint vobis, ecce hic, ecce illic: nolite ire neque sectemini. Item: Tu popule mi, ingredere cubiculum tuum, et claude ostium tuum post te, absconde teipsum paululum ad momentum, donec transeat ira Dei, quod et praeterita omnia satis indicant. Illud, Exite quoque Apoc. XVII. nescio an ad solos P. pertineat cum capite praecedenti dicat


page 634, image: s0634

ciuitatem magnam in tres partes factam esse, in qua sedirione ciuitates gentium cadunt. Christi praeceptum generale est: in quo ergo loco poena incipit ibi illud, Exite, a pijs practicari debet, quod vtrique etiam nostrum sequendum censeo. His ita explicatis redeo ad literas tuas. Quod praeclarius nunc sentias de caetu illo externo, quia omnia illi eueniunt quae Dominus exiguo illi suo gregi praeuentura dixit, si intelligis, quae ratione belli illis immittuntur, consentire tibi non possum: quanquam innocentibus coronam martyrij minime detractam velim, sed qui ob sumptum gladium gladio contraeunt, hos iudicio Dei relinquo, vtinam non magis de gente, quam de grege illo sint. nisi aliud mandatum a Deo habent quam quod scriptura perhibetur. Vellem etiam libenter ex te intelligere, quis sit pusillus ille grex Christi, cuius sit naturae, an ex ouibus an ex lupis constet. Quis etiam pastor eius, et quibus


page 635, image: s0635

ille armis vtatur, in quo mundo et pro quibus rebus pugnet. Non debemus nobis ipsis oculos claudere, vt sine iudicio totas regiones, factiones, et nescio quos homines pro grege Christi habeamus. Ego libere tibi dico, me nullum doctorem nec discipulum ex numero gregis reputare, qui arma pro religione suadeat vel accipiat. Ignorantiae quorundam misereatur Dominus. Omitto quae politice pro rebus ciuilibus a politicis committuntur. Loquor tantum quae fieri debent a Christianis pro rebus Christi. Hic est sanctorum patientia, inter quos si salui fieri volumus, et nos reperiri necesse est, non in eo coetu qui ab illa patientia ad vindictam transilit, cuius obsecro, te, ne cogitando quidem participem facias. Qui signo Thau notati sunt, euadent poenas Gentium, sicut olim Christiani euaserunt poenas Iudaeorum, sed non euadent crucem Domini sui, quae in innocentia portatur et toleratur, cuius fructus


page 636, image: s0636

est pax, iustitia et vita aeterna: cum hoc discrimine reliqua facile diiudicabis. Oro te, vt in veritatem paulo diligentius inquiras, et senties vera esse, quae supra dixi. C...... in multis mihi seruiuit, sed in gratia et luce Christi postea deprehendi doctrinam eius multis erroribus esse implicatam, qui ab eius discipulis non modo non corriguntur, sed etiam augentur. Hinc fructus illi. Bene vale, amantiss. frater, in eo qui nos dilexit Christo Domino et Deo nostro. Herbipoli 5. Dec. M D LXXII.

Tuus AG. ALBADA.

EPIGRAMMA DE LATROCINIO Parisiensi.

PHoebus vt exoriens hominum tot millia vidit Occisa ad ripas, Sequana clare, tuas: Attonitus, superis ait, haud crudelior vnquam Visa est luminibus canificina meis.



page 637, image: s0637

ALIVD,

SEquana qui Paridis liquido pede permeat vrbem, Sanguine vt humano crescere sensit aquas; Et coelum miseris impl eri vlulat ibus, omnes Perstrepere arma vias, perstrepere arma domos, Me miserum exclamat, quaenam haec inopina tyrannis, Iam ne tenent saeui moenia nostra Getae?

ALIVD,

VT magni laceros Amiralli viderat artus Relligio, hos lachrymans protulit ore sonos, Talia nempe meis dat praemia mundus alumnis, Hos tamen in coelo praemia digna manent.

ALIVD,

QVi sanctam violare fidem fas ducit, et inde Laudem etiam captat, quid putet esse nefas?

XXII. Dn. Thomae Tilio, fratri ac symmistae obseruando, Delfum. S.

VEre ingens est hoc opus, et cui ne angeli quidem per se pares esse possint, quod nobis imposuit Dominus, et hanc in ipsa re positam


page 638, image: s0638

difficultatem augent mirum in modum refractaria hominum ingenia; ac praesertim istorum pertinacia per quos Satanas efficacissime constituit opus Domini interturbare. Sed per istas difficultates tamen nobis cluctandum est, mandato ac bonitate Dei nostri fretis, et culpa saltem praestanda in plantando et rigando, coram eo qui pro bona sua voluntate dat incrementum. Quin hoc sedulo istic a te caeterisque fratribus fiat, mi frater, non dubito, quibus et nos quotidianis precibus [gap: Greek word] , in vobis praesertim hodie, vt et apud Gallos nostros fratres, idipsum cernentes impleri, quod Nehemiae temporibus iam olim euenit, quum populus Domini ciuitatem instaurans vna manu trulleam, altera gladium gestare cogeretur. Sed vere nos admonet Apostolus, praecipuam nobis luctam non esse aduersus carnem et sanguinem, quod vos assidue experiri scio, in istis regionibus omnium istiusmodi monstrorum feracissimis.


page 639, image: s0639

Hac de re quum saepe cogitarem, magnopere probaui Typographi consilium, qui D. Caluini tractatus omnes Theologicos vno volumine comprehensos, Latine etiam conuersis quos ille Gallice tantum scripserat, edere constituit. Nec enim quenquam adhuc extitisse arbitror, qui plura quam hic noster istiusmodi monstra profligarit. Adiunxi epistolam Illustrissimo principi inscriptam, quod et illi, in vobis auctoritate sua iuuandis, et vobis potissimum quibus hoc certamen obeundum est, vtilissimum hoc opus futurum praesagiam. Itaque meum hoc studium tibi, mi frater, caeterisque mihi plurimum obseruandis fratribus istic in opere Domini laborantibus approbari velim, quorum precibus memetipsum ac totam hanc ecclesiam etiam atque etiam commendo. Adiunxi autem his literis scriptiunculam, quae vtinam detegendis portentosis illis haeresibus quas nonnulli tanto studio


page 640, image: s0640

ex inferis reuocant, tam prosit quam spero et cupio. Bene vale, mi charissime frater, vna cum lectissima vxore tua, et liberis omnibus. Nos quidem adhuc, Dei gratia, et corpore et animo valemus: Fratrum collegium te saluere iubet, itemque omnes ij quibus salutem in postremis ad me tuis adscripsisti. Iterum vale. Geneuae, XXVI Martij, Anno MDLXXVI. Dn. Marnixium, et D. Taffinum cupio in primis ex me salutari quam officiosissime.

Tuus BEZA.

XXIII. Nobili viro Dn. Adriano Mylio, amico obseruando, Coloniae. S. P.

BInas Clariss. D. eodem tempore abs te accepi literulas: quae mihi sane, vt omnia tua, pergratae fuerunt, atque etiam lectu non iniucundae:


page 641, image: s0641

faciebant enim (etsi iam id quoque rumore ad nos allatum fuerat) summam nobis de aduentu Comitis Ludouici spem atque expectationem. Quae tantum in his partibus ponderis atque efficaciae habuit, vt hac fama hostes exciti iam de fuga consilium capere videantur, bonaque prouinciae portio hactenus ab hoste detenta, in nostram potestatem reuersa sit. Nec dubitamus, quin, fauente Domino, patria nostra propediem pristinum suum statum libertatemque sit receptura. Qua sane quominus T. Dom. nobiscum vna frui et gaudere liceat per patrem amplius non stat. Dedita enim nuper Middelburgo, cum tuum negotium super reditu apud patrem ageremus, omne id in tuum arbitrium ac voluntatem reiecit. Et siue istic diutius haerere, siue quamprimum huc reuerti malueris, vtrum elegeris id sibi quoque gratum acceptumque fore affirmauit. Quamobrem cum parentis voluntatem iam


page 642, image: s0642

animumque certum exploratumque habeas: cum te respublica patriaque communis, quae paulatim se reficere ac respirare videtur, reuocet, hicque omnes summo cum desiderio expectent, noli mi D. committere, vt te absentem diutius patria et amici desiderent. Quot commoditates tua praesentia adducas, te non latet. Vt enim illas quas Resp. a te exspectat omittam, Patri, etsi pro aetate adhuc valido, seni tamen, iisque infirmitatibus quas senectus solet adducere subiecto, auxilio et sustentamento esse poteris, tum viduae Dn. sororis negotia praesens rectius promoueris. Quae etsi Cornelius Hermannus diligenter atque ex fide gerat, tamen non dubium est, quin tua auctoritas, multum ijs auxilij allatura sit. Haec fere de rebus domesticis, quibus illud addendum putaui; Patrem tuum bellissime valere, et tam firmiter suam aetatem ferre, vt nemo firmius. Nos quoque, et tui nostrique omnes recte valemus. Publicae


page 643, image: s0643

res ad hunc fere se habent modum. Mittelburgum XX. Febr. deditione in nostram potestatem deuenit, his pactionibus. Vt milites ad vnum omnes illaesi cum armis in oras Flandriae aut Brabantiae traijciant. Mondragonius liberationem Aldegondij apud praesidem prouinciae impetret. Id nisi faciat, iterum in principis potestatem redeat. Recepit quoque in se Mondragonius curaturum se, vt ciues Harlemenses captiui liberentur, in eamque conditionem princeps a Rammekis decem de praecipuis militum praesectis obsides detinuit: de ciuibus nemo laesus. Omnes in gratiam recepti cum tali conditione, vt principi liberum sit suo arbitratu in pecuniae summam eos mulctare: in qua quidem re mire principis clementia enituit: cum enim hostes in extremam, paremque, aut peiorem cum Harlemensibus fortunam redactos accepisset, exemploque quo illi olim in nostros, animaduertere potuisset, tantum


page 644, image: s0644

abest, vt simili atrocitatis genere vsus sit, et etiam hostes plus sibi quam promissum sit praestitum esse fateantur. In Hollandia hostis qui hactenus longe lateque per agros diffusus fuit, nunc Hagae in vnum copias suas contrahit, abitumque propediem proculdubio parat. Quibus incedit locis discedens, parum aut nihil damni dedit, atque a flamma, quod minime speraueramus, abstinuit. Mercatura quoque mirum hic in modum suos progressus incrementaque acceptura haec aestate videtur. Ex Hollandia centum aut amplius mercatoriae naues Dantiscum ibunt. Mercatores quoque ab exteris regionibus, edicto (cuius tibi exemplar mitto) reuocantur. Res Zelandicas Princeps iam, vti spero, composuit, indiesque Dordoraci expectatur, quo in loco ad XX huius mensis diem Hollandiae Zelandiaeque Ordines conscripti sunt. Dergouda parum abfuit quin proditione amissa sit. Insidiis tamen Dei benignitate


page 645, image: s0645

detectis, in auctores sceleris animaduersum est. Pauci eiusdem conspirationis conscij fuga salutem inuenerunt. Haec fere sunt, quae mihi hoc tempore scribenti veniebant in mentem, scripsissemque antea saepius: verum quia Princeps hinc abest, fit, vt nuncij rarius ad nos commeent. Literas sane ad te nunquam habui cui darem, quin dederim: tu vt idem facias, rogo. Etiam atque etiam vale, cum fratre et sorore, quibus ex me quam officiosissime salutem impertiri dignaberis. Delphis, VI Martij, Anno MD LXXIV.

Tui obseruantiss.

THEODORVS a Leuwen.



page 646, image: s0646

XXIV. Nobili et clariss. viro D. Adriano Mylio, Senatori Regio, Coloniae. S. P.

ETsi nihil erat magnopere, mi Domine, quod ad te scriberem, quod ea quae hic geruntur, ex superioribus meis literis intelligere potueris: tamen hanc nuncij opportunitatem oblatam mihi praetermittere non potui, quin T. D. breue hoc epistolium mitterem. Res nostrae, laus superis, sic se habent, vt longo ab hinc tempore nunquam melius. Hostis ad XXII huius mensis Hagam Comitis, aliaque quae hactenus insedit loca, sine magno detrimento reliquit. Equos plurimos secum abduxit. Caeterum pecusomne nobis illaesum inuiolatumque reliquit. Nusquam nisi Leiderdorpae ab hoste flamma saeuitum est. Praecipuum damni miles Germanus nobis dedit. Hispani praeter morem


page 647, image: s0647

omniumque nostrûm expectationem mirum in modum ciuiles fuerunt. Harlemum tamen, quod ex summa quam in redemptionem facultatum polliciti fuerant permultum desideretur, iam diripi aiunt: quantumcunque coniectura caeterisque indiciis colligere possumus, hostis eam quoque vrbem relicturus est. De Amsterodamo quoque bona sumus in spe. Princeps Dordraci est, vbi nunc celeberrimus Ordinum prouinciae conuentus est. Quid multa? Lacerata hactenus, oppressaque Respub. tandem respirat ac se erigit, cui ne quid damni a nostro milite per rapinas inferatur, diligentiss. seuerissimeque cautum est. Ad hanc tantam tamque insperatam nobis a Deo Opt. Max. concessam felicitatem T. D. inuito. Habes, quod ex superioribus meis, Cornelijque Hermanni literis intelligere potuisti, parentis voluntatem a tuo reditu non alienam. Inuitat te patria, quae nihil hoc tempore maius, quam tui,


page 648, image: s0648

tuique similium praesentiam, operam, auxiliumque desiderat. Nos quoque, quos in amicitiae partem admittere dignatus es, vehementer reditum tuum expectamus. De negotio sororis ex cognati Hermanni literis intelliges. Vale clariss. Domine, cum fratre, et sorore suauiss. Iis ex me plurimam salutem dabis. Delphis, XXV Martij, MD LXXIV.

Tuus pro viribus THEDORVS a LEVWEN.

XXV. Ornatissimo viro, D. Bonauenturae Vulcanio, amico suo integerrimo, Coloniae. S. P.

MIrum, mi Vulcani, quanta solicitudine me liberarint tuae literae: non enim minus ego de te, quam tu de me anxius eras, quod frater meus scriberet, se neque de te, neque


page 649, image: s0649

tuo reditu quicquam adhuc intellexisse: sed bene se res habet, et Christo nostro gratias ago, quod vtrique faustum iter ac foelicem ad suos reditum concesserit. De Molano belle conijcis: vix enim mutuo aspectu, mutuis amplexibus, mutuis denique colloquiis expleri potuimus: vrgebat vt octiduum tandem ibi consumerem, hospitium quod mihi largiturus erat, ab omni genere circumstantiarum praedicabat. Aderat velut succenturiata vxor. Sed nos venti, qui iam secundi flare incipiebat, auocabant. Tuae illi literae gratissimae fuerunt. Quaerebat statim, ecquid Hispania tibi affricuisset mali. Respondi, si quid iam fuisset, id piorum virorum consuetudine, atque lectione purioris doctrinae esse sanatum. Dixit se rescripturum, et omnes vias discussurum, si qua tibi prospicere possit. Quae edidit, sunt Erotemata scholastica de rudimentis Christianae religionis, scripturae testimoniis illustrata; adiecta sunt varia eius carmina


page 650, image: s0650

et inter alia Psalmum CII, et symbolum Athanasij carmine redditum. Nos exemplari donati. Hic ego de te semper cogito, sed quod vndique premente hoste, omnes sunt occupati, nulla adhuc oblata est occasio, qualem mihi dari vellem: ea si se obtulerit, sentiet quantum sui causa laborare velim Veneris maritus. Hic nihil est noui. Hispanus non longe Gorchomio et Bomelia est. Sed vtrumque oppidum, Dei gratia, hostium impetu ferendo est. Leidenses ab optima politia laudantur. Ex Hispanica classe indies naues ad nos veniunt. Haec scribo, vrgente nuncio, cum tamen aliis amicis adhuc sit scribendum. A te literas prolixas expecto, nec volo vt Vtenhonianum illud, praepropere, denuo mihi occinas, decides aliquantulum foenoforensibus tuis occupationibus, et quod illic obuiis quotidie amiculis, hoc nobis dum per occasionem licebit, largieris. Bene vale amicissime Vulcani, et nos quod facis, ama.


page 651, image: s0651

Dordraci XXIII Iunij, MD LXXIV. Falkenburgio nostro salutem: cui dices, Dousam a Leidensibus communi consensu Praefectum esse electum, atque vna Ducis munia summa cum laude obire.

D. T. deditiss.

ADRIAN. vander MYLE.

XXVI. Ornatissimo viro D. Bonauenturae Vulcanio, amico suo integerrimo, Coloniam. S. P.

PRofessionem Graecarum literarum tibi collatam esse, vehementer, vt debeo, tibi, vel potius Academiae illi gratulor: idque eo lubentius, quod intelligam, te, honore illo, seu illecebris minime capi posse, vt in verba inauspicatae formulae iures. Hoc enim nisi salutare tibi esse non


page 652, image: s0652

potest: vt omittam, quam in omnem casum tibi id futurum sit honorificum. Si enim salua pietate, munus illud tibi relinquetur, vides quantum ad nominis atque solidae eruditionis famam factum hoc tibi sit profuturum: sin secus, verae pietatis, et constantiae laudem apud omnes obtinebis, vt qui religionis rationem tantam habueris, vt illam malles saluam tibi atque illibatam esse: quam ea violata in tam celebri loco, splendidissimae professionis nomen obtinere. Quod ad me attinet, non omittam, vt quantum in me erit, aliqua occasio tui ornandi atque adiuuandi, praetermittatur. De Sequano, doleo: non cnim quid ille, atque aliorum proteruia mereri possit, sed quid Vulcanium deceat, quidque professioni eius conueniat, expendo. Sed existimo negotium statim sopitum fuisse. Pro ijs rebus, quas ad me misisti, quaeque literis significasti, maximas tibi habeo gratias: gratissimum erit, si quam saepissime, literis


page 653, image: s0653

tuis, quae colloquij vice erunt, nos recreare non grauaberis. Hic nihil est, quod non prolixius et certius ex hoc ipso tabellario poteris cognoscere. Is enim heri per media Hispanorum castra huc venit, atque hodie eadem via ad vos reuertitur. Hoc scio, vos iam inaudisse, Aldegondium proxima Dominica Roterodamum ad Principem venisse, Iunio et Carnessio obsidum loco, Traiectum profectis. Bene vale doctissime Vulcani, et me, quod facis, amare perge. Dordraco XXI Iulij, Anno MD LXXIV.

T. d. addictiss.

ADRIAN. vander MYLE.



page 654, image: s0654

XXVII. Nobilissimo clarissimoque viro D. Adriano Mylio, Regio Consiliario in Hollandia, Coloniae. S. P.

LIteras, quas III Cal. April. dedisti, eas ad III Idus recepi. Fuerunt illae etsi breues, multis tamen de caussis mihi suauissimae. Primum, quod habebant summam spem de tuo in patriam maturo reditu. Qui sane, incredibile est, quantopere a me bonisque omnibus quotidie expectetur. Satis superque iam nos illa tyrannis exules et patria extorres egit. Dedit tandem Deus opt. max. illud tempus, cum ijs qui Hispanae potentiae, turpissimaeque idoloatriae cesserunt, optatissimus in hanc regionem reditus pateat. Quam vt nobis faelicitatem diu inuiolatam conseruet, rogandus est Dominus. Hostis omni agro Hollandico longe lateque excessit. Discedens aliquibus


page 655, image: s0655

locis parum aut nihil iniuriae intulit. Alibi nullum hostilitatis genus omissum. Ita plane diuersam quaelibet huius prouinciae portio fortunam experta est. Harlemum adhuc valida Germanorum manu ab hoste tenetur. Qui tamen si obsideantur, propter annonae inopiam octiduum non sustineant. In castris hostilibus, quae nunc apud Traiectum posita sunt, magni tumultus seditionesque esse feruntur. Miles XXXVIII mensium stipendia postulare dicitur. Praefectus militiae Baldesius nisi in portis Vltraiectinae vrbis salutem fuga inuenisset, a furibundo milite, adeoque ab ipsis Hispanis, nuper discerptus foret. Itaque Vltraiecto aliisque ex oppidis plurimi quotidie tam ex ijs qui hinc aliquando cesserunt, quam ex illorum locorum hominibus ad nos confluunt. Omnesque, modo ab hostilibus in patriam abstinuerint, studiose suscipiuntur. Quidais? In Gallia nondum Pontificij


page 656, image: s0656

cruentam sitim explerunt? Viuit viuetque semper Cainum genus, neque quiescet, donec Deus illud e suis radicibus extirparit. Vale clariss. D. cum fratre, eiusque vxore, vosque omnes Deus diutissime saluos et incolumes conseruet, tuaeque D. maturum, faustumque in patriam reditum concedat. Datum Delphis, III Id. April. An. M D LXXIV.

T. D. deuinctiss.

T. A. Leuwen.

XXVIII. Nobili viro Dn. Adriano Mylio, amico suo obseruando. S. P.

NObilis clarissimeque vir. Misi tibi superioribus hisce diebus exempla epistolarum Gallopolonicarum. Habes hic alia quaedam Vienna ad D. Red. scripta. Saxonici, Peucerus,


page 657, image: s0657

Mullerus, et alij multi strictissimis carceribus habentur. Exhibita est illis formula quaedam in cuius verba iurare debeant, ni faciant, perpetui carceris poena illis est proposita. Conditionem eorum, qui vanis pollicitationibus adducti in Belgium sese retulerunt, non possum non dolere. Fingunt Walones exautoratos. Interea conscribitur ingens equitatus in Germania. Vnum equitum praefectum hospitis mei affinem hodie compellaui: euentus propediem, quod omen Deus auertat, miseros docebit. Legati Polonici Heidelbergam venerunt; et Palatinum, qui peregre erat, secuti, querimonias suas explicarunt. Egregie illis imposuit Gallus; qui ante fugam omnia quae habebat cara euehi curarat, nudaque scrinia illis reliquit. De meis rebus nihil scribo, ob temporis angustiam, et quod frater tuus pollicitus sit se ea de re scripturum. De Sequano hoc tantum addam. Tractare illud de matrimonio contrahendo


page 658, image: s0658

cum filia cuiusdam ..... Expectat splendidam dotem; cum pater aliquando cesserit bonis. Hoc constat, vxorem ipsum habiturum, si non onustam nummis, certe [gap: Greek words]. Egit aliquot annis Antwerpiae, atque ibi foeliciter Gallicam, Hispanicam, et Italicam linguam didicit. Habuit nimirum insignes magistros, [gap: Greek words]. Inuideat illi qui volet. Bene vale clariss. Domine, et me, quod facis, ama. Coloniae, III Angusti, M D LXXIV.

T. D. Studiosiss.

BONAV. VVLCANIVS.

XXIX. Nobili et clarissimo viro D. Adriano Mylio, Ill. Principi Arausino a consilijs

CLariss. vir: Tametsi tantum negotij mihi facessit bullatus noster, quod heri primum intellexi,


page 659, image: s0659

Doctor Burgundus, vt vix tempus scalpendis, quod aiunt, auribus supersit: (lectus est enim nudius tertius in frequentissimo Senatu eius libellus, virulentis atrocibusque calumniis et mendacijs refertus; cui cras respondebo) non possum tamen committere, quin ad amicissimas literas tuas aliquid respondeam. Ac vt a professione incipiam, nihil aliud agit nobilis ille Sequanus, quam vt ea priuer: atque vt barbarum Senatum sibi magis haberet propitium, distulit suam querelam tantisper, dum consul Liskirchius, quem pro me stare scis, ad comitia quaedam annua esset profectus. D. Sudermannus tamen ita in mea causa suum, hoc est optimi patroni officium fecit, vt putem nebulonem illum parum aut nihil effecturum, nisi quod suam turpitudinem sit amplificaturus. Professionis Graecarum literarum iacturam parui facerem, nisi cum aliqua existimationis atque honoris mei imminutione esset coniuncta: si nimirum,


page 660, image: s0660

ob iniuriam (vt crassi aliquot homines clamitant) doctori, praetori, consiliario, adde si placet, Corycaeo illatam, ea mihi adimeretur. Magis honorifica fuisset inauspicatae illius formulae (vt tuis verbis vtar) publica detestatio: sed nolo mihi male ominari. Pugnat enim pro me aequitas causae meae, quam D. Sudermanni patrocinium reddit illustriorem. Nihil hoc viro fingi potest humanius, nihil sincerius: sed de successu huius rei aliâs latius. Cras enim puto Senatusconsulto cautum iri, vt iure res agatur. Parum vero abfuit, quin inauditus condemnatus fuerim. Mitto tibi orationem Danzaei consiliarij Regis Poloniae, habitam ad Ordines eius Regni, post discessum, aut potius fugam Regis. Nam libellus ille qui nuper Lutetiae editus est Gallice, quo continetur, Regem consensu Polonorum in Galliam redijsse, nihil habet praeter mera mendacia. Sed tu ex lectione huius scripti multa alia colliges. Ego


page 661, image: s0661

hoc nemini adhuc praeterquam D. Redingero ostendi: Accepi et responsum Ordinum Brabantiae ad Apostillas Proregis, quibus ipsorum querimonias refutauit. Eius copiam feceram fratri tuo; receperatque se id hodie mihi remissurum: quod, si fecisset, ego huic fasciculo adiunxissem. Ex Praeposito summi templi intelligo, sex Comites Germanos esse quorum singuli DC equites Regi Galliarum conscribant. Habeo etiam epistolam a Lantgrauio ad Regem Galliarum et Poloniae scriptam, qua illum acriter monet promissi: nimirum, si illum aliquando regnare contingeret; serio de stabilienda pace cogitaturum. Hanc, quia vnicum exemplar habeo, et quidem illud Germanice scriptum, non mitto. Curabo tamen describi, si id tibi gratum fore intellexero. Mitto etiam tumulum Regis Galliarum. Caligula in versu claudicat. Tu vicissim clariss. Vir, si quid habes scitu dignum, fac nos obsecro certiores.


page 662, image: s0662

Et, de Vulcanio tuo ornando amplificandoque; quod te facere non dubito, interdum cogita. Bene vale. Coloniae, XXVIII Iulij, MD XXIV. Saluta obsecro meis verbis D. Mansardum, et me illi vnice commenda.

T. D. studiosiss.

BONAV. VVLCANIVS.

XXX. Nobili et clariss. viro D. Adriano Mylio, Ill. Ordinum Hollandiae apud Arausionis Principem Consiliario, Dordrechti.

REuersus Woerda, quo me superioribus diebus negotia mea abstraxerant, vidi tuas, clariss. Domine, ad Cornelium Hermanni literas, asscriptamque mihi in iis sa lutem. Quo quidem humanitatis tuae nomine tibi gratias ago, accipioque in magnum tuae erga me beneuolentiae testimonium, quod etiam in mediis negotiorum procellis memoriam


page 663, image: s0663

nostri non intermiseris. Quod autem addis, mirari te, quod multo tempore nihil ad te literarum dederim, reddenda a me intermissi officij est ratio. Quae sane in tuis rebus occupationibusque posita est. Etenim, cum ex omnibus praecipuus a Principe Ordinibusque ad istud pacis nogotium componendum sis destinatus; eaque res summum proculdubio laborem, vigilantiam, animique intentionem requirat, (quamuis pro tua humanitate etiam quouis tempore non ingrata tibi mearum literarum nugamenta fore confiderem) tamen verebar, ne tempore tam importuno ad te scribens, aliquid facerem quod minus deceret. Sed de excusatione hactenus. Crastina die, qui Iulij sextus est, professores Leidae praelectiones auspicabuntur in omnibus facultatibus. Sed periculum est, ne professorum labori atque dignitati auditorum numerus non respondeat. Ego si licuerit per negotia quae me fere a libris


page 664, image: s0664

meis studiisque abducunt, illuc me conferam. Clementis tui tomus vnus apud me est, item Psalmi Gallici, ne forte eos amissos credas. De rebus quae hic aguntur, nihil attinet, vt opinor, scribere; cum non dubitem, quin ea tuis sint notissima. Woordam proditione (vti accidit) nuper fere amiseramus, nisi Deus insidiosos illorum conatus repressisset. Sane cum vi nos hostis se videat superare non posse, omnem in fraude atque insidiis fiduciam constituit. A quibus vt nos defendat, rogandus est Dominus, cui Te clariss. Domine ex animo commendo. Vale, Delphis v, Iulij, MD LXXV.

Tuus quantum possum

ex animo

THEODOR. a LEVWEN.



page 665, image: s0665

XXXI. Ornatissimo viro, Dn. vander Myle, Illustrissimo Principi Arausino, a Consilijs, Roterodamum.

CVm superiori septimana in Zelandiam profecturus, Roterodamo discederem, inter alios quos salutare decreueram, te studiose, ornatissime Myli, quaerebam. Cum enim ex Zelandia, vbi paucos tantum dies commorari institui, in Angliam cogitem, nolui praetermittere, quin tibi saltem valedicerem, homini cum ob primam illam consuetudinem, quae Dordraci mihi tecum intercessit, tum ob ingenij rarioris vim, mihi merito carissimo. Sed tu Delphis aberas, ac quod faustum et foelix tibi sit, nuptialibus sacris irretitus, vxorem tibi adsciuisti, quemadmodum ex amicis tuis intellexi. Accidit autem ita, vt Brilae vento aduerso derinerer, vnde praeter officium me nihil facturum existimabam,


page 666, image: s0666

si te, quem coram conuenire nequibam, per literas salutarem. Cupio enim te cognoscere, quid de te sentiam, ac quo animo erga te sim: vtrumque, ne assentari tibi in praesenti videar, re ipsa percipies, si mea opera vti constitueris: qua tu vti, atque adeo abuti poteris, perinde ac si modium salis mecum consumpsisses. Deprehendi in te studium erga Rempub. singulare: animum gerendis rebus parem: obseruaui etiam, qua aequitate quaerelas, quarum partim causa serenissima Regina ad Illustrissimum prin cipem me ablegarat, audias. Tuus ergo sum, tuo merito: dicam meo, quum de te promerendi occasionem aut tu obtuleris, aut ego nactus fuero. Non licet, nec necesse est, de his impraesentiarum pluribus tecum agere: id vero vnice peto, vti inchoatam amicitiam, mutuis officiis alamus et colamus: meque inter antiquos tuos amicos nouum non dedigneris, cum illi ipsi olim noui fuerint, quos nunc pro antiquis


page 667, image: s0667

tiquis habes. Mitto his adiunctam Elegiam, quam ad Nestorem Britannicum, dum hîc commoror, exaraui: ex qua et meum erga Rempublicam vestram studium cognosces. Bene vale ornatissime Myli, meque tui peramantem redama. Brilâ, XII. Nouemb. MD LXXV.

Tuae amicitiae Tyro,

DANIEL ROGERIVS.

ELEGIA AD GVLIELMVM CAECILIVM, BARONEM BVRGHlaeanum, Ordinis Garterij equitem torquatum, Angliae summum Thesaurarium, ac serenissimae Reginae a sanctioribus consiliis.

IAm quartum fatis, Burghlaee, prementibus orbem, Gallica ciuili scena cruore rubet:


page 668, image: s0668

Terraque crudeli ferro vastatur, et igni, Grata mihi patriâ non regione minus. Nimirum hîc annos viridis consumpsimus aeui, Vere mihi teneras circumeunte comas. Quâ primum regione mihi coepêre Camoenae Permessi sacro fonte leuare sitim. Hîc Sophiae detecta mihi mysteria Graiae, Versaque Romanis pallia Graecatogis. Quam nexu tibi, docta parens, deuincior arcto, Sequanici rectrix Parrhisis ora vadi? Nec minus Aureliis debet mea Musa magistris: Sed queis, non Gallis debeat illa scholis? Legibus instituit Biturix me, Andinus et aequo: Praeceptis animum fouit vterque rudem. Nec tantum schola trita mihi decorata Camoenis. Culta etiam Galli principis aula fuit. Inde tot exhausti per Gallica regna labores, Dum sequor huc, quo se mobilis aula rapit. Visa mihi toties Picardis oppida terris, Tritaque Normanno pinguiarura solo.


page 669, image: s0669

Belsia mirabar grato sola consita Baccho: Dulce fuit Ligeris viuere propter aquas. Sunt mihi lustrati cum Xanctone Pictones agri, Laetamihi Armoricis regna fuêre iugis. Vt taceam Cenomanne tuas consumptae per oras, Gaudia Turo, tuas, seu Catalaune tuas. Omnia quae quondam coluit loca mater amoris, Quâ pax, laetitiae, quâ viguêre ioci. Nunc dolor est, furiaeque fremunt per rura, per vrbes, Oppidaque effuso sanguine tota madent. Pro cythara nunc icta vocant ad bella maniplos Classica: pro sistris dat tuba pulsa sonum. Marte ferox miles, flammis grassatur et armis, Effodit absconsas rur is et vrbis opes. Nec constat naturae ordo suus, arma parentes In proprios partus dum truculenta gerunt. Dira venenatis mater sua pignora succis Tollere, velrigido proh scelas ense parat.


page 670, image: s0670

Tu mihi Calliope tantorum quaeso malorum Fomenta, ac belli semina pande feri. Quid censet Deus ille Deûm, rex ille regentum, Num studet in priscum vertere cuncta chaos? Num quae tam variis cumulauit regnae trophaeis, Iam foedare, datis ac spoliore parat. Sic ego: cum tristes consolatura dolores Calliope, dictis, reddidit ista meis. Ergo vides Gallis minitari fata ruinam, Nec tanti causas noscis alunene mali? Nimirum, a sceptris poenas Rhamnusiae sumit, Irata, ob fidei numina laesa sacrae. Insontumque cruor Galla regione profusus Vindictam summum poscit opemque Deum. Conqueritur taedis praesesque iugalibus Hymen, Polluta humana sacra cruore sua. Atque adeo quem non violauerit illa, Deorum, Parisiae caedis quae prior ansa fuit? Inde tot in Gallos poenas migrare putemus, Dum poenas regnum, plebs proceresque luunt


page 671, image: s0671

Illi etiam fastus tollunt, caecique triumphant, Seque pares coelo, coelitibusque putant: Sed nos tantorum ridemus inania coepta, Iamque illis instant tristia fata feris. Quare age pone metus, mox mitior aurae micabit, Impositus Gallis finis eritque malis. Dixit, et e nostro conspectucessit: at illa Sint rata, dux Clarij faxit Apolle chori. Nam quas non passa est, quas non fert Gallia clades? Ossibus albet humus, vnda cruore rubet. Ipse suos patitur miserabilis incola maneis. Supremumque diem quemlibet esse cupit. Infesti tantis saturantur cladibus hostes, Atque optant Celtis prosperiora plagis. Nec satis hoc, praesens Dir is vrgentibus aeuum Est visum, in clades, nî quoque Belga ruat. Qui libertatem dum Marte tuetur auitam, Consimili paenas conditione luit.


page 672, image: s0672

Hîc quoque pacta, Fides queritur temerata, Themisque Euersas leges, fasque piumque gemit. Inuidet Hispanus populo pietatis amorem, Nec sinit, heu, purâ relligione frui. Incestata iubet Dijs quernis fana frequentent, Impurâque Deo vult ratione litent. Hinc bellum quartâ trahitur iam messe, nec vllus Porrigit afflictis Marte furente, manum. Solus adest, patriae quem tangit cura tuendae, Aurasius, Piet as quem violata mouet. Ciuibus ille ducem, de xtrâ se vindice praebet. Quâque potest miseris conditione cauet. Saepe quidem palmam victor tulit hoste fugato, Saepe etiam est clades passus ab hoste graues. Id veteres testantur Aquae, testatur abunde Vrbs capta hostili Bommeniana modo. Iam freta naufragiis vicina teguntur, humusque Iam rubet humanis tincta cadaueribus.


page 673, image: s0673

Nec certum cui se tandem victoria parti Tradet: at indomitum robur Iberus habet. Nam quae spes miseris diuturni tempore belli Exhaustis, contra regis et orbis opes? India cui gemmas, fuluum submittit et aurum, Qui trepidat proprias, rex opulentus, opes. Cui tot praesidio populi, tot regna, tot vrbes, Cui regnis animus maior, et altus adest? Nec tamen Aurasius sua iura, et sacra tueri Cessat: is inuicto robore pectus alit. Auxilium superos poscens, spem figit in illis Acer in hostiles proruit inde manus. Quos animos gereret Regina adiutus ab Anglâ? Porrigeret trepidis si Dea rebus opem? Ille equidem sceptris supponit vota Britannis: Dij faxint votis pondus inesse suis!


page 674, image: s0674

Me vicina monent, paries cum proximus ardet, Nempe voret nostros ne quoque flamma lares. Tu quem consilijs Elizabetha Britannis Praefecit, genium deuenerata tuum: Perfer ad argutas sacratae principis aures, Supplicis Aurasij vota precesque Ducis. Cernis vt arma viri, pietas commendet et orsa, Illa tuos supplex ante voluta pedes. Effice, quae patrijs defendit numina regnis, Vicinis etiam protegat illa locis. Non ignara mali miseris succurrure pergat, Donet et oppressis pro pietate manum. Illa suis seruat iura intemerata, procuret Vindicias Belgis restituique suas. Sola potest Gallis succurrere rebus, opemque Sola potest Belgis Aurasioque dare.


page 675, image: s0675

Scilicet historiae sic consultura Britannae, A serâ referet posteritate decus. Primaque foeminei dicetur gloria sexus, Dicetur saecli palma fuisse sui. Regia res certe est, talem defendere causam: Digna patrocinio si pia causa, pio est.

Brilae, Pridie Idus Nouembr.

M DC LXXV.

DAN. ROCERIVS.



page 676, image: s0676

XXXII. Nobilissimo clarissimoque viro D. Adriano vander Mylen, Ill. Ordinum Hollandiae, apud Principem Arausinum Senatori, Rotterodamum. S. P.

SI illud amicitiae non fucatae munus ac officium sit, vt tristibus amici rebus doleamus, laetemur secundis, profecto non possum non clarissime Myli (nisi tua ami citia, qua quoad tu permittes frui cupio, indignus haberi velim) quin tibi eam sortem quae te propediem ad aliam vitae conditionem, atque ex coelibe in coniugalem statum transferet, quam amicissime gratuler. Cum enim in insinita humanarum calamitatum turba natura subinde laeti aliquid atque iucundi admisceat, tum vix scio an maius aliquod habeat remedium, quo nostram hanc miseriam temperet, quam iucundissimum istud matrimonij vinculum,


page 677, image: s0677

vitae atque annorum indissolubilem societatem connectens. Caeterum quis matrimonij praecipue pie initi fructus sit, quae delectatio, hic commemorare alienum est. Illud accommodatius, vt tibi non solum gratuler hanc fortunam, sed etiam vt ea tibi foelix atque salutifera vt sit, exoptem. Quanquam quid possit ea res mali secum adferre atque infausti, quae non temere, sed bona cum ratione, Deique timore suscipitur? Itaque quod bonis auspiciis aggressus es, optimis vt finias, tibi quam amantissime comprecor, vtque vitae illud quod nunc ingrederis curriculum beatissime decurras. Res Auunculi indies in peius labuntur T. ... enim non contentus eum ergastulario, (belluae magis, fi humanam demas figuram quam homini) tradidisse, qui carceri ferreis vndique laminis obducto ipsum conclusum tenet: omni praeterea hominum colloquio, atque congressu arceri iussit. Neque desunt ferrei


page 678, image: s0678

compedes, qui etiam nocte somnum, qui vnicum curis solatium solet prebere, misero disturbent. Haec, aliaque, quae narrare longum esset, incredibile est, mi Domine, quanto me dolore atque aegritudine afficiant. Videre eum qui mihi vitam dedit, quemque ego salutis meae auctorem quoad viuam agnoscam, tam indignis excruciari modis; vt nunquam in alium quenquam ex hostibus simili saeuitum sit modo. Profecto ita me ista auunculi calamitas commouet, vt eius beneficij quo me seruauit, me propemodum poeniteat; Quandoquidem neque labores quos pro patria si non famosos, at pro virili fideles suscepi, neque pericula quibus sponte me abieci, tantum valent, vt aliquam saltem mitioris carceris gratiam impetrent. Doletque, vt ingenue quod res est fatear; exteris, quos nostrae facultates fere euexerunt, concedi ius pro libitu saeuiendi: ciuium, qui fortasse non minori studio causae fauent, preces ita


page 679, image: s0679

sperni, vt ne exaudiantur quidem. Quapropter, humaniss. Domine, oro te atque obsecro, ne molestum sit, modo aliqua ratione fieri possit, Dominum Principem denuo conuenire, eique tum Niueldij tum meo nomine preces offerre, quo possit miser e carcere tam foedito ac duro liberari. Habet D. Princeps Delphis carceres publicos, quibus hi quos bene custoditos volumus solent includi; quos si ipsi ab excellentissimo Principe impetraueris, et illum et me, et omnem nostram familiam semper tibi habebis eo nomine deuinctissimos. Vale clariss. Domine. Delphis, XVII Octob. M D LXXV.

Tuus ad obsequium

THEODORVS LEVWEN.



page 680, image: s0680

XXXIII. Doctissimo viro Dn. Bonauenturae Vulcanio, amico singulari, Basileam.

SImihi, mi optime Vulcani, de tua mansione constitisset, non fuissem passus te tanto literarum mearum teneri desiderio. Scis enim, quam sim in scribendo impiger: Et Francofurti cum essem superioribus nundinis, omnes affirmabant te huc rediturum: nunc vero cum sciam, vbi terrarum sis, non vereor, vt te scribendo expleam. Maecenas noster v Ianuarij hîc mortuus, et biduo post Duisburgi sepultus fuit. Interea tuae ad illum litterae cum duobus H. Stephani fasciculis, exspectabunt haeredum aduentum, quos de obitu certiores fecimus. Miscrabilis est nunc harum ae dium adspectus. [gap: Greek words]. De Curtio Fabriciano nihil tibi possum promittere.


page 681, image: s0681

Non enim id in potestate est Vtenhouij nostri, sed viduae, quae de lucro ex libris mariti faciendo cogitat. Eundem frustra petijt H. Stephanus noster. Sed quid agas cum imperitis mulierculis, et quidem viduis? Berchemius noster est Andernaci, quem hîc exspecto. Salutabo eum tuis verbis, [gap: Greek words]. Burgundus ille tuus (quod tibi mirifi cissimum videbitur) legatus est principis ad Praefectum Orengiacum. Mira illi lis est cum D. Dolheimio, qui hic, vt scis, domicilium habet. Non impune feret, vbi redierit, quod ex arresto, vt vocant, hinc discesserit. Dolheimius illum criminatus fuit, et pro improbo intestabilique proditore habuit. Multa miris mira modis, ait Comicus. Indignantur Pontificij, qui impurum animal partium suarum esse existimabant. Sed quid rides? Leuis est, nec illum stimulat gloriae decus. Pro exemplari Arriani tui tibi gratiam, duplici


page 682, image: s0682

nomine, habeo; tum quod optimum auctorem de integro verteris, tum quod mihi exemplum dono dederis. Vale mi Vulcani, et amicis, si qui sunt istic mihi noti, salutem. Colonia, Raptim, XVI Ianuarij, An. MDLXXVI, quem tibi faustum et felicem precor.

Cupidissimus tui

GERARDVS, quem nosti, FALKENBVRGIVS.

XXXIV. Nobili et clarissimo viro Dn. Adriano vander Mylen, Ill. Ordinum Hollandiae, apud Principem Arausinum Senanatori, Roterodamum. S. P.

MEministi, vti quidem spero, (vir in maioribus Ordinibus merito princeps) te, ex illustrissimi Principis arbitrio, postulante et vrgente


page 683, image: s0683

ampliss. Ordinum senatusconsulto decretum esse, vt quae superesset professoribus superiori quadrante solutis ex illa praediorum venditione pecunia, instanti iam quadranti persoluendo a Quaestore nostro seruaretur. Nunc contra Principis illustrissimi iudicium, Ordinumque decretum, Senatum huius ciuitatis intelligimus, eam pecuniam non solum alio velle deriuare; sed etiam, cum inter eum et nostrum Quaestorem, de ea re disceptatio interuenisset, contentionem ita efferbuisse, vt idem Scnatus iam velit et re ipsa contendat se administratorem esse et oeconomum eorum omnium bonorum, quae in Academiae vsum destinata sunt: Quod si contingat, non dubitamus propediem futurum, vt nullam Academiam habeamus: praesertim cum non solum, non per septem integros menses nostram Academiam antea neglexerit, sed etiam pecuniam primam, ex coenobij venditione nobis aquisitam etiam alias


page 684, image: s0684

propriis ipsis debitis dissoluendis impenderit ipse Senatus. Itaque te vnice rogatum volumus (Senator vi gilantissime) vt pro tuo in Ecclesiam Dei sanctissimo amore (cuius seminarium Academiam esse tu omnium optime nosti) nostrum Quaestorem, in hoc non suo, sed Academiae, sed Ecclesiae negotio, apud amplissimos Ordines tuo patrocinio iuues. Deus opt. max. te diu multumque incolumen ad Ecclesiae et Reip. Hollandicae propagationem et conseruationem seruet. Vale, Leidae, Febr. XXI. An. MDLXXVI.

Tuus quantulus est

GVIL. FEVGVEREIVS Lugdunensis Acad. Rector.



page 685, image: s0685

XXXV. Nobili et clarissimo viro Dn. Adriano vander Mylen Ill. Ordinum Hollandiae apud Principem Arausinum Senatori. Dordracum. S. P.

LIterae Senatus vestri datae Delphis VI Iulij die non mediocriter animum Principis perculerunt. Et certe quis non miretur, ita temere rem tantam iniri, ac praecipitari? neque tantum vobis spatij sumptum fuisse vt pro iureiurando ac sacramento vtrimque praestito prius indicatum Principi fuerit quid haberetis in animo? Ego te vel absentem fuisse vel certe reclamantem plane mihi persuadeo. Nescio enim hoc mittendi illius G..... ad hostes decretum, ineptiusne sit, an perniciosius, videre enim mihi videor dolorum ex hoc initia, quae mirum ni in graues erumpant calamitates denique: vtinam certiores hac de re


page 686, image: s0686

facti fuissemus. Ac proinde rogo vt de rebus quae istic aguntur scribas ad me et crebrius, et familiarius. Omnino enim video, necesse esse, nisi rem perditam volumus, certiorem consensum inter nos iniri ac retineri, quod certe per te nisi fiat, vix quenquam video qui vel possit vel velit. Itaque obsecro posthac mutuo inter nos literarum officio quam creberrime defungamur. D. Princeps heri Vlissingam aduenit: hodie (ni fallor) item reuersurus Mittelburgum. Negotium cum mercatoribus Anglicis eo deductum est, vt ducenta flor. milia spoponderint se repraesentaturos, ac intra semestre spacium addituros milia quinquaginta (nisi collectam ex Anglia nobis confe cerint) e quibus deducantur machinae fusiles varij ponderis centum quinquaginta, et nomina quaedam aliis mercatoribus addicta. His conditionibus naues eorum erunt liberae, et legati nostras quatuor naues liberatum iri recipient:


page 687, image: s0687

et daturos operam apud reginam, ne posthac praetextu sententiae perperam iudicatae detineantur arrestis vel repraesentationum iure naues nostrae, anteaquam senatus maritimus seu Admiralitas causam dixerit. De caetero vt a nobis vectigal quodpiam nauibus corum imponi possit, dabunt operam vt a regina impetrent. Heri tres Anglorum naues in portum Vlissinganum aduectae a nostris fuêre, sed vix videntur iure vindicari posse: metuo ne idipsum apud nostros nautas et classiarios turbam nobis aliquam concitet. Vale, et me tui amantissimum redama. Vlissingae, x Iulij An. DMLXXVI.

Tuus

PHILIP. MARNIXIVS, Sanct Aldegondius.



page 688, image: s0688

XXXVI. Nobili et clarissimo viro D. Adriano vander Mylen, Ill. Ordinum Hollandiae apud Principem Arausinum Senatori. Roterodamum. S. P.

NOlui committere, vir humanissime, cum Philippus Cornelius, quem vt exilij mei olim comitem habui, ita reuersus in patriam socium in administranda Republica sum nactus, ad illustrissimum Principem atque Ordines iret communi Northollandorum nomine, quin aliquid ad te literarum darem, quibus et integritatis testimonium abituro darem, simul et te certiorem redderem, tuto huic atque secure fidem te habiturum in iis quae de Alcmaria nostra, rebusque Northollandicis apertius exponet. Conantur quidam specioso obtentu communis causae, vanissimis suis fabulis optimi Principis aures demulcere, occupare


page 689, image: s0689

animum, non quod naeuos modo politici apud nos Ordinis false praedicent, verum etiam quod ad emendationem nostrae Reipulicae vltro suam ipsi operam offerant atque ingerant: qui vt non omnino inutiles sint ad regendam Rempublicam, valde tamen metuimus, ne eo animo ad nos accedant, vt si quid in gubernatione politica sanum atque integrum restet, id protinus conuellant atque subuertant. Dubitamus, an in ecclesiae ruinam atque excidium conspirent, qui ad deformandos fidelium sacrosanctos coetus, odiosum illud consistorij nomen semper in ore habent; An ambigendum est quaeso, qui pocula, diurnas nocturnasque commessationes, cpulas, atque delicias quaerunt et sectantur, iisque rebus patrimonium atque vniuersas facultates abliguriunt, consumuntque, quin isti susque deque ferant, pessum eat Hollandia, an conseruetur? Eunuchos, quos dabitis nobis, quas turbas dabunt?


page 690, image: s0690

Atque etiamnum persuadetur bonus Princeps, istis demandandam esse Augiae stabuli in Nort-Hollandia repurgationem. Sed ista parcius. Quae enim apud me suspiro, Philippus noster tibi edisseret, vbi voles. Oro autem te cum Reipub. tum Ecclesiae Christi nomine, vt communem causam iuues, nec querelis aduersariorum aut criminationibus ita sis intentus, vt nostrae defensionis rationes ac merita praetermittas. Quod vt te fideliter facturum confido, ita et Principem tuo consilio adductum iri spero, ne formam publicae administrationis hîc immutet, aut pro censoribus morum Asotos quosdam nobis supponat. Caeterum quod excusationis meae causam apud Principem proposueris, habeo gratiam, vander Myli, nec tam negligentiae tuae acceptum fero, quod nihil effeceris reclamante Principe, quam fati mei legibus. Sed hoc vnum addam, si eius rei mentionem ingerat Philippus, tuo suffragio coram Principe


page 691, image: s0691

me adiuues: id tam erit gratum, quam quod gratissimum, nec dubita quin vicissim tuus ero, si quid mea industria effici posse existimas, in iis quae ad te tuosque quoquo modo pertinent. Theodorus Cornelius, cuius libellum supplicem D. Adrianus Wensenus Principi porrigendum suscepit, mihi a puero notus, et quicum tyrocinium literarum in triuiali schola posui, vir bonus est, olim quidem sacrificus, iam vero communem nobiscum causam agit, sed tenuis ac pauper. Praeterquam enim, quod numerosa domi sobole vrgetur, patrem habet iam octuagenarium, annos aliquot lecto misere decumbentem. Omnis fructus atque obuentio est e gymnasio, quod ad erudiendos rusticorum pueros aperit. Intelligis, mi vander Myli, quam aerumnosam vitam trahat miserrimus homo. Ne graueris igitur, Principi eum commendare, vt valetudinario ac capulari seni alimenta in reliquum vitae suppetant, pariter


page 692, image: s0692

et ipse paulo commodius viuat. Vale, vir ornatissime, tuamque Magdalenam, lectissimam foeminam, meis verbis saluere iube. Salutat te meus frater Ioannes Forestus. Raptim, Alcmariae, II Calend. Mart. Anno Christi MD LXXVI.

Non suus, si non et tuus

NANNIVS FORESTVS.

XXXVII. Amplissimo ornatissimoque viro, Domino Adriano Mylio amico meo singulari. Delphis Batau. S. P.

ACcepi tuas literas, Myli amicissime, datas Iulij XVI, post tertium exinde diem, quae me non tam metu aliquo, quam dolore, quem ex iniecto plerisque metu conceperam, liberarunt. Dolebam autem maxime, Domino Principi adeo graue illud fuisse nuntium. Sed video


page 693, image: s0693

culpam nonnullam fuisse amanuensis, etsi possunt satis commode quae scribit intelligi. Interea non possum praetermittere quin significem, literas me accepisse ex Belgio, quarum magnam partem plane nequeo legere. In reliqua parte monemur, vt Dordraco prouideamus. Habere enim hostes indubie in ea vrbe, qui nouis rebus studeant, et monstri aliquid alant. Id ego etsi vanum prorsus arbitror, putaui tamen ex re fore, si tibi indicarem. In caeteris rebus nihil est noui, nisi quod pecuniam ad belli subsidia renuere constanter pergunt Brabantini: iis se adiunxerant confoederatione Flandri et Artesienses. Nunc tamen perscribitur, Flandros soluisse stipendia Hannibalis Comitis legioni, quae iam acceperit missionem. Hispanos tumultuari et minari grauiter Bruxellanis meis popularibus, quod nuper inustam contumeliam foedae repulsae vlcisci cogitent. Ordines obstinate flagitare finem belli,


page 694, image: s0694

quod sibi videant esse perniciosissimum. Et iam spem aliquam esse (sed hoc vide vt littori dictum sit) armorum contra Hispanos capiendorum. Nos literis et libellis quantum possumus eorum animos ad libertatis studium accendimus. Et quanquam ad seruitutem patientius ferendam videntur obduruisse, atque ex iugo contraxisse in humeris callum: necdum tamen omnem abieci spem, praesertim si se intelligant vanis a rege de pace ineunda pollicitationibus ludificari. Is enim ad ordines quidem perscribit serio se illam cupere, et Hauraeo breui ad nos reuersuro omne negotium cum potestate commisisse: ad Senatum autem Quatuor-virorum (Nam si Rodam, Viglium, Morillonum et Berlaimontium excipias, caeteri omnes vmbrae sunt potius quam viri) literis datis significat, ad multo acrius bellum et ad religionem nostram funditus eradicandam non modo animum obfirmasse, sed omnia etiam praesidia


page 695, image: s0695

necessaria iam apparauisse, et sane quadraginta auri myriades dicitur in hanc rem ab Hispanis ordinibus atque ecclesiasticis abstulisse. Ioannem etiam Austriacum cum summa potestate pro se missurus existimatur. Quod si fecerit, miror ni Angliae regina veternum sit excussura tanto et tam vicino riuali, quem sciat sceptro vniuersae Britanniae, per Reginae Scotiae connubium, et Babylonicae meretricis bullas ac diplomata iam pridem aspirare. E Gallia necdum quicquam habemus certi. Ego quidem spem non ita optimam habeo, quod audiam non minus Ducem quam regem deliciis plusquam Sardanapaleis diffluere, et adolescentulorum assentatorumque consiliis redundare ac regi. Caluardum studiose et auide expectamus. Eius mora videtur spem aliquam facere non irritam fore aliorum legationem. Sed mora certe molesta est, praesertim hoc tempore, quo habemus exploratum, si copiae


page 696, image: s0696

vsquam appareant ciuitates aliquot sese contiuo dedituras. Interea non deest vir non postremae notae in Gallia, qui defert Principi (sed et haec parieti dicta existimato) cuius filiam in connubium petit, sumptus ad alendos quingentos aut sexcentos milites veteranos, quos ipse ex Gallia sit adducturus. Sed Princeps anceps est animi, propterea quod auet primum intelligere quid Alenconius constituerit. Dein nondum audet ad Ordines Hollandiae istud referre: quod metuat, ne illi, si intelligant de quingentis tantum militibus agi, maiora auxilia desperata statim suspicentur. Ego certe putarim etiam hoc illo fore vtilius. Etenim non desunt rationes quibus hoc auxilio, etsi non ita magno res nostras tueri possimus. Praesertim aliorum non mediocrium commodorum accessione aucti, quam non magno negocio videmur facturi, si prudenter et moderate rebus nostris consuluerimus. De connubio nihil


page 697, image: s0697

agitur manifeste. Itaque vide ne verbum ullum. Sedheus tu. Iamdudum mihi aurem vellicat noster Culenburgius, a quo audiui, in Senatu vestro, et quidem frequenti, conuitia mihi facta, quae certe minime perferre certum est. Itaque pro nostra amicitia quam possum obnixissime te rogo, vt quomodo se hoc negotium habeat, sigillatim ad me perscribas. Cupio enim cum bona conscientia et salua pietate existimationem meam ac dignitatem, vti par est, retinere. Itaque proximo quoque die tuas expectabo literas, quibus etiam de caeteris quae istic aguntur rebus certior fieri cupio. Vale. Mittelburgi, XX Iulij.

Tuus quem nosti

PHILIP. MARNIX. Sancto Ald.



page 698, image: s0698

XXXVIII. Ornatissimo viro, Dn. vander Myle, Illustrissimo Principi Arausino a consilijs, Roterodamum.

POstremis tuis literis nihil dum respondi, quod nihil hic fuit scriptione dignum, nisi quod Angli multum nobis facessunt negotii, et iam pene bellum necdum indictum mouent. Pacta omnia conuenta habent irrita, quasi vi et metu fuerint expressa. Interea nautae naues nostras depraedantur, et in Angliam auehunt. Nuper sex coeperunt, iam iterum septem aut octo: ita vires nostrae ab amicis infringuntur, et a quibus salutem sperabamus, grauissimam cladem accipimus. Heri naues nostrae cum aliquot vexillis in Flandricum littus exierunt, eo animo vt Ostendam de improuiso caperent, et naues, a quibus nostrae piscatoriae damnum nuper acceperunt, in suam


page 699, image: s0699

potestatem redigerent: sed redierunt re infecta, nisi quod pagum Blanckenbergam exussere, lymbis piscatorijs qui erant in littori illaesis. causantur, in littore vbique speculas erectas, et signa fuisse data, lymbos ignem capere omnino haud potuisse. Praefuit huic stratagemati Houtanius. Res Brabanticae quo in loco sint, sigillatim nihil intelligimus. Hodie ad Ordines Brabantiae dedit Dn. P. literas, quibus eos ad constantiam et concordiam exhortatur, suam operam defert, et animum ac voluntatem testatur. Ego etiam pro me ad nonnullos scripsi, quod spero haud fore inutile: sed Flandri frigent, et iam iste hesternus focus quo Blanckenberga conflagrauit, metuo, vt non modo nullum illis calorem attulerit, sed potius quioquid erat stomachi et caloris absumpserit, et iram in nos conuerterit. Vtut sit, factum certe est, Dn. P. iniussu, nec enim volebat quicquid exuri, [gap: Greek words].


page 700, image: s0700

De reliquo prouidendum erit, omnino autem curandum, ne quid inter vestros isthic et Zelandos oriatur dissidij, quod certe non desunt qui moliuntur, datis ad Anglos literis, vt suam causam a Walcheranorum causa abesse ostendant, quod certe est perniciosum: Itaque cohortandi sunt inprimis ad concordiam. Dn. P. hodie dixit, se breui reuersionem ad vos cogitare: sed sane deseretur haec insula immature, et rebus non constitutis: quanquam quid constitui possit non video, his praesidibus tribunis ac nauarchis. Sed aliâs erit querelis locus. Tu vale, et me, vt facis, ama: teque ame et amari, et plurimi fieri tibipersuade. Mittelburgi, Calendis Septembribus. Anno MDLXXVI.

De postremis illis nauibus captis necdum quicquam certi habemus, tamen ex eo tempore nunciatum est, vnam praeterea nauem ereptam esse ab Anglis. Nos, quoad fieri potest damus operam, vt res componantur.


page 701, image: s0701

Quem daturus sit successum [gap: Greek words], illi notum est. Iterum vale, III Septembris. Anno MDLXXVI.

Quem nosti

PHILIPPVS MARNIXIVS.

XXXIX. Nobili et clarissimo viro D. Adriano Mylio, Ill. Principi Arausino a consilijs. S. P.

AD meas posteriores responsi nihil accepi. Ex quo tempore hic rumor, qui increbruerat de consensione inter Ordines Brabantiae et Hispanos milites inita euanuit, hoc nomine, quod hos aiunt eiusmodi pactis stare noluisse, propterea quod alioqui cogerentur Belgio excedere, quod illi Regis iniussu facere renuunt. Sanctius ab Auila superbas ad Senatum literas dedit, neminem


page 702, image: s0702

vt praeter se Praetorem aut Regium Legatum supremum agnoscant quamdiu hoc erit interregnum. Tumultus magis ac magis gliscit. Copiae vndique comparantur. Ex Arthesia milites in Brabantiam se praecipites conferunt. Nihil tamen audimus quicquam praecipuum. Heri Antwerpia venit, qui narraret, nuntium eo venisse de Turcae in Calabriam irruptione, vbi militum Hispanorum vexilla VIII dicitur obtruncasse: quod si verum est, haud est quod se intra annum Austriacus commoueat. Res Anglicanae loco sunt ancipiti. Qui tamen sapere videntur bene etiamnum sperant. Regina magnum stomachum prae se fert. Sed quid faciat minus? ex nostris naues tres captae, et in Angliam auectae, inter quas fuit illa Simonis Vree, quem illi odio plusquam Vatiniano oderant. Regina videtur poscere [gap: Greek words] significationem. Mercatores multa minitantur, sed interea non desinunt ipsi ad poenitentiam


page 703, image: s0703

properare, quod cernant, in quae se incommoda induerint. Tempus [gap: Greek words]. Ex his vestris audies reliqua. Velim autem ad me literas et crebriores des et pleniores: nescio, an desidia teneare, an argumenti inopia, quod tamen hoc tempore, quomodo vos isthic deficiat haud video. De nostris nouem nauibus halece onustis ab hoste captis, et illa bellica decima heri audiuimus. Tumultus etiam Goudani rumor, nescio an plane verus, huc peruenit. Tu me velim hisce de rebus omnibus facias sigillatim certiorem. Ego tibi vicissim quae hic gerantur perscribam. Inter Brilanos miror praeteritum Carnesium. Puto Zoili nostri liuore factum. Nec enim ex reliquis omnibus vnum video, qui tantae prouinciae possit haberi idoneus. Ego tamen meum iudicium aliorum iudiciis minime praeferam. Vale, Middelburgi, XX Augusti, MD LXXVI.

Tuus PH. MARNIXIVS.



page 704, image: s0704

XL. Praestantissimo viro, Dn. Bonauent. Vulcanio Flandro, amico et Domine suo plurimum obseruando Basileae.

QVas tu, doctissime Vulcani, et obseruande in Christo frater, nona huius mensis ad me dedisti literas, eas ego XV eiusdem die accepi. Eas vero, quarum mentionem ab initio statim facis, non vidi, neque scio, cui ad me perferendas tradideris. Neque miror hoc illis accidisse. Nam sunt illic quidam, qui iam annis aliquot literis nostris insidiantur, quorum improbitatem iam saepe experti sumus: nec scio, an zelus Lutherani dogmatis, an potius hypocrysis eos tam audaces faciat. Etsi vero nos ista non multum moueant: dolet tamen nos interdum priuari per illos ea voluptate, quae ex amicorum literis petitur. Quod ad tuas postremas, mihi eae iucundissimae fuerunt, et gratias me tibi debere


page 705, image: s0705

fateor, qui de rebus Belgicis tam diligenter ad me scripseris, et Deum opt. max. precor, vt is huic operi pulcherrimo manum admoueat, et eorum, qui hoc aggressi sunt corda atque manus confirmet, ne si ipsos in medio cursu animus deficiat, seipsos et libertatem communis patriae in extremum periculum adduxerint: sunt enim eiusmodi conatus ex eorum numero, a quibus abstinere satius est, quam frigide agere. Et inuicta fortitudine opus est aduersus eos, quos desperatio audaciores facit, et qui sibi aut vi eluctandum, aut fortiter moriendum esse vident: quo loco iam Hispani illic constituti sunt. Vt vero a Gallorum consiliis et auxiliis sibi caueant Belgae, plus quam necessarium est. Qui enim sua nan possunt tueri, aliorum defensionem nunquam nisi animo subdolo suscipient. Incredibilis est Reginae matris astutia, nec minor imprudentia cum audacia extrema coniuncta, vtpote quam scelerum


page 706, image: s0706

atrocissimorum conscientia accendit, vt ei plane constitutum sit, si non aliter possit sibi consulere, Acheronta mouere. Nnunc ad Nauarrenum profecta esse dicitur cum Card. Borbonio, vt filiam illi rursus obtrudat. Num vero hoc ausuram putabimus, nisi generi animum nosset alium esse, quam debebat? Recte fecerint Belgae, si solius Dei ope freti, quod magno animo caeperunt, perficere pergant, procul relictis illis, quorum fides non immerito est bonis suspecta. Imperatoris obitus consilia multa turbabit: at vicissim multis animum addet improuisa Illustriss. principis Electoris Palatinl mors, quae vtinam non tristem in eius terris rerum mutationem et piorum dissipationem pariat! Sed inueniet Deus his quoque malis remedium. De Polonis nunquam bene sperare potui; oportet enim seuerioribus scopis expurgari horribiles illas in aeternum Dei filium blasphemias, quae iam annis aliquot illic impune


page 707, image: s0707

grassantur. Quod Dn. Brunnerus nostra in se officia tantopere praedicat, candori eius tribuimus. Fecimus tamen, quod in breuissimi temporis angustia fieri potuit. Ei, si apud vos est, salutem meis verbis dicas rogo. D. Mollerum ex arce Misena, quae ci custodiae loco erat, euasisse scribitur, vna cum alio quodam, cuius nomen non annotatur. Si D. Brunnerus de iis, quae in Saxonia geruntur, quid habeat scriptu dignum, gratiss. nobis fecerit, si ea communicet. Vale vir mihi plurimum obseruande et dilecte. Tiguri, XVIII Nouemb. Anno MD LXXVI.

Tuus

RODOLPHVS GVALTERVS Pater.



page 708, image: s0708

XLI. Nobili et clarissimo viro D. Adriano vander Mylen, Ill. Ordinum Hollandiae apud Principem Arausinum Senatori. Roterodamum. S. P.

HEri tedijt is, qui nuper dederat ad Dorpium literas, de ineunda, vt scis, pace. Attulit, habere se iam ab ipsis Ordinibus mandatum, vt ijs impetret commeatum liberum, quos in eum finem decreuerint ad nos mittere. Quod si qui isthinc ad eam rem mittantur, da quaeso operam, vt sint homines aequi et prudentes, et vt habeatur D. Principis ratio, qui duabus illis expeditionibus magno se aere alieno obstrinxit. Et sane impia fuerit ingratitudo, pro rependenda gratia etiam in fraudem illum inducere. Asseuerat, consensionem Flandrorum cum Brabantis initam: quod si ita se habeat, videntur Brabantorum res esse


page 709, image: s0709

firmiores. Nam de Hannonijs et Arthesiis nihil dubitamus. Addebat, Hiergeium Arnhemij etiam ex Ordinum mandato captum detineri. Quod et ipsum Geldrorum cum his consensionem certam indicat, de qua audiuimus pridem tractari, et quidem de illo capiendo mandatum factum certo accepimus, sed ecquid consecutum sit, nondum audieramus. Captos Bruxellae esse ad XXIII numero, ex quibus Del rio, Finckium, et Bosschotium in carcerem, qui Treurpoort dicitur auectos esse. Viglium in suis aedibus data custodia detineri accepisti. Reliqui eo loco sunt quo fuere primum deducti. Res a Glimeo perpetrata est fortiter certe, et vt spero fructuose et vtiliter. Arschotium aiebat Senatus Ordinum Principem delectum esse, eique per Legatum adlectum Likerkium. Illud constat, arculas omnes et commentarios captorum publice ab Ordinibus inspici debere, e quibus multa proculdubio


page 710, image: s0710

arcana, [gap: Greek words] expiscabuntur, quae facti huius rationem possint [gap: Greek words], et iam quidem multas eorum machinationes fraudulentas detectas fuisse certum est. Paulum quidem Somerum, qui Gandauum se receperat (est homo obscurus, qui scribendo et Regis characteres imitando, adulterandoque apud Senatum erat gratiosus) in vincula a ciuibus coniectum esse nobis bis constat. Hispani consilium occulte inierant de capiendo Louanio: sed re detecta, centurio quispiam Hispanus captus fuit, et Bruxellam missus. Illi Wilbruchum occuparunt et Tenremondam (quod est grauius) a se habent, quod tamen vt primo quoque tempore in suam potestatem redigerent iam pridie nostros monueramus. Sed Germanorum militum auaritia multum hac in re obest. Tribunos militum Germanos tres habent sibi addictos, ac inprimis Poluiterium, cui se adiunxere Fronsbergius et Fockerius.


page 711, image: s0711

Comes Oberstenius, in quo maximum est positum momentum, etiamnum videtur fluctuare: Ordinibus quidem multa est pollicitus, Hispani tamen ipsi videntur confidere. Manupuli certe aliquot eius militum custodias quotidie in arce Antwerpiana vna cum Hispanis agunt. Champaneio cum Zanchio Auilano tandem conuenit. Data fuit apud Obersteinium coena, in qua transegerunt: quod facit vt male de Obersteinio suspicer, etsi non desunt, qui stratagema hoc esse arbitrentur. Ciues vero Antwerpiani plerique de illo bene sperant, et Germanis salutem suam concredunt. Quid futurum sit, docebit rerum euentus, et acta exitus probabit. Omnino rogandus est Deus, vt omnia in sui nominis gloriam vertat. Bertoldum esse ab Hornano magistratu ad munus ecclesiastae inuita Classe et reclamantibus reliquis ministris ascitum, iam credo te audiisse, et quidem aliquot conciones habuisse, volebant


page 712, image: s0712

hic ministri a Principe intercedi, et ipsum Bertoldum, atque aliquot, ad quos res pertinerent, huc, ad causae cognitionem, quae arbitris bonis viris committeretur euocari. Ego tamen dissuasi, fuique author, vt leniorem primum viam tentarent, dato libello supplici ad magistratum, quem ratione, et blanda submissione ad aequitatem et officium potius, quam imperio et Principis authoritate, cui fortasse ex animi aegritudine sint reclamaturi, reuocarent. Hoc si non succederet, viam esse plane in integro: quod mihi quidem certe maxime hoc tempore consilium probatur, propterea, si quid illis renitentibus oriatur dissensionis, ea quantulacunque fuerit, magnum, et ad violandam Principis authoritatem, et ad disciplinae neruos infringendos (quos illi hac ratione maxime volunt stabilire) habitura est momentum. Scis enim quam inuisum sit, et consistorij, et classis, et prope etiam religionis nomen,


page 713, image: s0713

et iam exacerbato animo boni illius quem nosti viri, qui suis se affectibus, et impotentia animi quouis abripi patitur, facile haec res in neruum sit eruptura, si acerbiusculum ahhibeatur imperium, quod certe necesse fuerit, si non continuo paruerint. Quid literis meis nuper ad Senatum vestrum datis actum sit, scire vehementer desidero: lectae ne sint, nec ne, et quomodo auditae, denique quid ille ipse cuius nomen agitur, moliatur. Tuas literas datas X Sept. accepi, ni fallor, nudiustertius. Tu crebro ad mescribas, peruelim. Gratum mihi feceris, si ex mea Bibliotheca miseris ad me Platonem Graecum, et Philippum Melanchthonem de anima; puto enim, quum Dordraco venis Delphos, vel hinc abis Dordracum, ter Roterodamo viam facere, et rogo vt non graueris inuisere meam Bibliothecam: audio enim tectum perpluere: quod si est, velim te rogatum, vt ancillae meae negotium des librorum


page 714, image: s0714

recondendorum, si qui sunt, qui damnum queant accipere. Vale, mi optime Myli. Delphis, XV Septembris. Anno MD LXXVI.

Tuus quem nosti

PHILIPPVS MARNIXIVS,

XLII. Nobili et clarissimo viro Dn. Adriano vander Mylen Ill. Ordinum Hollandiae apud Principem Arausinum Senaetori. Dordracum. S. P.

TE non huc fuisse ablegatum miror, et nonnihil indolui: etsi satis scio tuam isthic praesentiam haud fore otiosam. Rogo, vt me rerum quae isthic geruntur, facias crebro certiorem, ego vicissim si quid hic erit scriptione dignum ad te perscribam. Hoc quidem tempore varia sunt in expectatione plerique, alij aiunt cum Ioanne Austriaco conuenisse


page 715, image: s0715

Ordinum legatos qui sunt Namurci, et idipsum a nostris perscribitur, non ita tamen affirmate, nec ita sigillatim vt habeamus pro explorato. Ego certe necdum adducor vt credam. Aiunt Austriacum venturum Louanium vel Mechliniam, et selecturum ex Ordinum legionibus quam voluerit pro custodia: ita enim perscribunt quinque illi a Namurcensibus delegati, homines certe obesae naris, si non agunt hanc rem sinistre: et tamen mirifice sibi gratulantur, cum nemo interea dubitet, quin aperta subsit fraus. Quis enim nescit, legionem Mondragoniam eum delecturum? Et iam se illi coniunxerunt plerique equites Hispani, ex quo potes conijcere de reliquo. Qui Bruxellae haeserunt, grauiter hanc paciscendi rationem ferunt, et serio expostulant: omnino autem nostrum Principem deposcunt, et Slusas daturos in eius potestatem recipiunt. Mirum quo se haec vertent: ego omnino bellum vel flagrantissimum


page 716, image: s0716

exspecto, vel enim cum Ioanne Austriaco communibus viribus erit ineundum, vel certe Ordines inter se conflictabuntur. Dominus largiatur quod erit ex sui numinis gloria, et suis faustum ac salutare futurum statuet. Qui has tibi reddit, agit negotium Teronij, viri certe optimi, et qui praeclaram operam in rebus nostris nauauit. Quod enim belli huius moles a nostris ceruicibus Hispanorum tumultibus auersa, prouincias hasce tanto tempore pacatas reddidit: id eius labori, industriae, vigilantiae, non dubitabo pro magna parte ferre acceptum. Ego illum cum essem in Anglia ablegaui in Belgium cum literis et mandatis, nec vnquam ex eo tempore destitit praeclara praestare nobis omnibus officia, ita certe vt vniuersa illi patria plurimum debeat. Inprimis autem hae nostrae prouinciae. Huic (puto non te nescire) olim ereptae fuere ex naui quadam merces: ita tamen vt Ordines re cognita receperint se


page 717, image: s0717

reddituros pretium. Cum autem animaduerteret inopia Rempubl. laborare, non modo quod iure debebatur non flagitauit, sed multa etiam de suo (quod certo mihi compertum est) et prolixe in constituendis rebus erogauit. Iam autem rebus ita constitutis, vt Dei beneficio ac munere nonnihil respirent Hollandi ac Zelandi, cupit non sibi fraudi esse hanc suam patientiam: in eo etiam illi vt operam naues etiam atque etiam quam possum vehementissime obsecro: facies certe te dignum, et Reipubl. officium praestabis, et me tibi certe deuincies. Vale, vir praestantissime, et tuum Marnixium vt facis complectere. Middelburgi, VI Ianuarij, MD LXXVII.

Tuus

PHILIP. MARNIXIVS.



page 718, image: s0718

XLIII. Praestantissimo viro, Dn. Bon. Vulcanio Flandro, domino et amico suo, plurimum obseruando, Basileae. S. P.

QVod ad literas tuas postremas, quae mihi XXX Martij redditae sunt, hactenus non responderim, non alij causae tribues, Vir praestantiss. et mihi plurimum obseruande, quam ei qua tu in tuis te excusas, occupationibus nimirum continuis, quae me ab eo tempore ita distraxerunt, vt multa inuitus praetermiserim, quae mihi factu iucundissima sunt. Et spero amicitiam nostram ita iam esse confirmatam, vt tantilli temporis silentio minime labefactari, nedum abrumpi possit. Conditiones pacis Belgicae (pro quibus tibi gratias ago) legi, et sunt quidem durae, sed tamen (vt recte iudicas) bello tolerabiliores, cuius euentus dubius est, maxime hoc saeculo, quando non nisi per homines venales


page 719, image: s0719

et mercenarios bella geruntur, de quibus nihil verius dici potest, quam quod olim Lucanus canebat. Nulla fides pietasque viris, qui castra sequuntur. Verentur tamen multi, ne pax illa diuturna ac stabilis sit, quod religionis libertati non satis cautum esse arbitrentur, sine qua pax consistere non potest. Sed sunt haec in Dei manu: qui si spiritum suum in illis regionibus spirare velit, frustra ei reluctabuntur, qui cum ipso in certamen descendunt. Et puto te iam ex tuis resciuisse, quid de tota hac causa possimus sperare, et si quid scriptu dignum acceperis, id vt nobis communicesrogo. Quod Sulzero acciderat, iam ante audiueramus. Non probo improbi illius et ebriosi equitis factum: velim tamen Diotrephen illum cogitare, nihil absque numine fieri, neque sibi insolens debere videri, si qui intra suos limites sese non continent, et distractionis Ecclesiarum authores sunt, sua professione indigna patiantur.


page 720, image: s0720

Etenim (vt alia multa eius facinora omittam, quae hypocrisi sua hactenus velare potuit) postremum hoc, quo in Gallos fratres peccauit, excusationem nullam admittit. Quae enim inhumanitas est, exulantibus negare id, cuius causa relictis patrijs sedibus ad nos sese conferunt? Sed tanta est istorum hominum in suis erroribus defendendis pertinacia, vt veritatem ne in peregrina quidem, et ipsis incognita lingua loquentem ferre possint. Itaque mihi canum similes videntur, qui campanarum sono, quem nesciunt vnde procedat, aut quid sibi velit, offensi vlulant. Idem decretum Argentinae factum esse non ignoras. Sed audio D. Marpachium eius ita pudere, vt non vereatur protestari, hoc se inscio et nolente factum esse. Ita vero auriculas produnt asini Cumani, dum pelle leonina sese induunt, ut simpliciores terreant. At non difficile est Deo superbos suorum aduersariorum spiritus deprimere,


page 721, image: s0721

quod citius fiet, quam illi sperent. D. Beza filio meo versibus elegantissimis, in magno folio excusis, parentauit: quos si nondum vidisti, mittam exemplum eorum, quod mihi vnicum est reliquum. Quod his addam non habeo: nam quae de rebus Gallicis et peste in Italia recrudescente sparguntur, vobis non possunt ignota esse, qui plures Gallos et Italos habetis. Quae ex Saxonia nuper accepimus, ad D. Grynaeum perscripsi. Videtur Fabellus ille Tubingensis eas illic turbas excitassc, quarum ruina ipsum cum suo coelo, et toto Vbiquitatis aedificio praecipitem trahet, quo dignus est. Precor aeternum Dei Filium, vt his rebus vbique terrarum afflictis medicam manum afferat: et in hoc te, vir praestantissime, valere opto. Tiguri, Cal. Iunij, An. M D LXXVII.

Tui obseruantiss.

RODOLPH. GVALTHER.



page 722, image: s0722

XLIV. Clarissimo viro Dn. Doctori Elberto Leonino Philip. Marnixius Aldegondio. S. P.

NON possum, quin te hoc verbulo salutem, et grauiter querar suauissimam nostram consuetudinem iam hoc tam diuturnae absentiae incommodo inter clusam. Maxime vero, quod in XVII istis prouinciis nemo sit, qui sui Aldegondij semel meminerit. Sed quid dicam, quod in tanti momenti negotio nos hîc rerum omnium nostrarum esse ignaros, et hospites patiantur? vt prope his temporibus esse ridiculi cogamur: omnino autem inanibus hostium rumusculis pro eorum libidine vndiquaque sparsis, locum dare. Si quid enim est, quod negemus esse verisimile, continuo audimus; Ecquid ex patria habetis vos vel certius, vel verisimilius? Hîc pisce sumus


page 723, image: s0723

magis muti. Tu, nisi tua hîc nobis diligentia omnibus obuia succurras, vide ne de nobis plane sit actum. Orationem, quam nuper hîc in coetu pronunciaui, iam credo vidisti: miseram enim ad sereniss. Principem Matthiam: et vbi erit excusa, quod puto fore propediem, non praetermittam, quin exemplorum habeas affatim. Nostri (id est, tuus ille Hattstein, cur enim non dicam tuum, qui a te est eruditus, dico eruditus ex etymologia, vna cum suo Comite Riffersthetio) aduersarij, qui sibi Copey vnd tag postularunt, me ditantur scriptum antilogicum. Ita nobis noua paratur arena. Sed audio non dicturos; neque Latine, sed Germanice exhibituros, scripto. Sed faciant illi, quod volent; modo vt nobis hinc aliquando liceat euolare, ita me Germaniae pertaedet. Habeo quidem otij satis; poculis et delitiis abundo, sed laborante patria, quid possit esse suaue? Tum careo nostrorum, et praesertim tua consuetudine,


page 724, image: s0724

quam quanti faciam, melius intelliges, postquam me cognesces propius. Nihil enim est in te quod non sit suauissimum, si hoc vnum demas, quod nimium es atheologus. Dum enim tuis illis formulis, quid dico formulis? imo oraculis, neminem laedere, honeste viuere, aliisque tanquam scopulis inhaerescis, videris mihi Apostolorum omnium ac Prophetarum laborem omnem prope inanem ducere. Sed interea vtut sit, vtinam pro hoc otio, et pro his Germanicis delitiis, vel te audiam disserentem, vel patriae laboranti aliquod vel tantillum praestare officium queam! Tu labora vt reuocemur. Si nihil hîc agimus, vt certe agimus nihil, ego alias laborabo, in legendis tuis Decretorum censuris, quas aegre me ferebas Herculis comparasse labori Augiae stabulum repurganti. Et tamen, si Hercules ea fuit statura, quam retulit eius in Olympiis pes, vt, si recte memini, refert Gellius, non planissime certe


page 725, image: s0725

aberraui a scopo: in hoc fottasse fuit error, quod in illo stabulo vnius generis animalia, boues, ni fallor, fimetum fecerant, in hoc fere vniuersa Nohae arca sordes suas omnes in vnum coniecit cumulum. Quare necesse est, te vel tanto maiorem, vel tanto esse fortiorem Hercule. Sed omissis iocis, tu quaeso, fac nos rerum vestrarum, nec enim amplius dicere andeo nostrarum, (videor enim mihi propemodum exulare) diligenter et sigillatim certiores: et, ne hîc sis longus, dico quod ad moram, non quod ad epistolam vel staturam: de hac enim demi mihi fuerit acerbissimum, tibi etiam damnosum, de illa vero, etiam mihi certe iniucundum, tibi fortasse suaue, quando te tuo decreto repurgando fatigasti, aut aliis literis scribendis, quae fortasse sunt maioris momenti, vsque ad lassitu dinem exercuisti. Et tamen si intellexisti quod hic negotium agimus (intellexisti autem proculdubio, si quis alius) omnino


page 726, image: s0726

iudicabis, et hoc esse grauissimi momenti, et vestra permultum interesse, vt sciamus quid istic rerum geratur. Vale, Franckentalia, XVIII Maij, Anno M D LXXVIII.

Tuus

PHILIP. MARNIX.

XLV. Praestantissimo viro, Dn. Bon. Vulcanio, Flandro, Brugensi, domino et fratri suo obseruando, Basileae. S. P.

VEre quidem et recte de me iudicas, mi doctissime Vulcani, et obseruande in Christo frater, Belgij, prouinciae quondam florentissimae, salutem et tranquillitatem mihi cordi esse. Ferreus enim essem, nisi belli tam diuturni calamitatibus, vrbium excidijs, ciuium cladibus, piorum exiliis, innocentium


page 727, image: s0727

agricolarum direptione, et publicae libertatis oppressione, tyrannide denique plus quam Phalarica et Neroniana mouerer. Haec certe omnia dum animo meo obuersantur, eo acutius hunc vulnerant, quod olim cum decimum septimum aetatis annum agens in Angliam proficiscerer, a Colonia Caletum vsque totum illum tractum perlustraui, et passim summam expertus sum gentis illius erga nos humanitatem. Non possum ergo non exhorrescere, quoties cogito, quid nunc in illis locis fiat, et quam indignis modis tractentur, qui prius cum totius Europae commodo res suas quieti agebant. Magis me tamen mouet, quae inde ad totam Ecclesiam redire aliquando poterit calamitas, si illic firmam et stabilem suae tyrannidis sedem Hispani constituant, quos certe mihi persuasi iam totius Germaniae Ecclesias spe sua deuorauisse. Nescio autem, an magis Belgarum calamitas, aut Germanorum, plus quam


page 728, image: s0728

belluiua stupiditas, deplorari debeat, qui cum ista in foribus suis fieri conspicantur, adeo non excitantur, vt de incendio isto restinguendo, aut saltem coercendo cogitent, vt potius suis ceruicibus imminentes carnisices iuuent. Sed debemus hoc malum mercenariae militiae, quam nobiles et plebei iam pridem sibi quaestum fecerunt, et quae cum inani gulae et crapulae, fastus item et libidinum studio verbi Dei contemptum Cyclopicum nobis peperit. Accedunt insanae contentiones de religione et doctrina, quae et ipsae ambitiosis quorundam consiliis eo vsque deductae sunt, vt caedes et sanguinem multi spirent contra fratres, qui interim Euangelio, quod pacis nuntium est, gloriantur. Quid ergo posthac speremus aliud, quam quod incendium hoc, aliquando communis patriae ruina extinguet, nisi Deus [gap: Greek words] operam ferat? Hunc ego assiduis precibus fatigandum esse duco, vt si non nostri misereri velit,


page 729, image: s0729

quos fatalis [gap: Greek words] incurabiles fecit, suae saltem gloriae rationem habeat, et reliquiarum suarum cura tangatur, ex quibus (vt olim post Babylonica bella) Ecclesiae rursus succrescant. De his, ad te scribere libuit, mi Vulcani, vt tuum luctum tibi nobiscum communem esse intelligas: et rogo, vt si quid interea certius resciuisti, ne nos caeles. Ex Palatinatu nihil adhuc ad nos allatum est, quamuis praeter amicos alios illic vxoris meae fratrem germanum in schola, et consobrinum in aula habeam, qui apud Electorem p. m. in summa gratia, et apprime eidem charus fuit, et nescio an ex silentio tam diuturno aliquid boni, aut mali sperare debeamus. Non deerunt, qui mutationem, vel etiam euersioncm Ecclesiae fieri illic volent: et vehementer metuo, ne ex Saxonia venti surgant, qui segetibus illic laetis vredinem aspirent. D. Grynaeus, quem hic de rebus quae ibi aguntur, scripturum putabas,


page 730, image: s0730

nihil literarum dedit: eumque vt ex me salutes, et si quid habet certi, ad scribendum excites, rogo. Burgundos, qui Hispanis parent, aliquid moliri ex eo apparet, quod Helueticorum auxiliares copias petunt aduersus nescio quos turbulentos, quos tamen non nominant: ego istud omne ex eadem officina prodire puto, quae nuper consilia de foedere Sabaudico protulit. Idem enim Vulcanus in Sabaudia et Burgundia rebus praesidet: et quia Sabaudicum negotium tardius procedit, vel potius nulla de eo spes est reliqua, alia rem aggrediuntur, num quid sub Burgundici foederis (quod nobis perpetuum et haereditarium est) praetextu impetrari possit. Sed non puto nostros passuros, vt illud pro suo arbitrio latius extendant, quam publicae pacis ratio ferat: audiemus tamen in Comitiis, quae iam indicta sunt Badam, quid illi velint. Petis praeterea, mi obseruande frafrater, vt de Graecorum Bibliorum


page 731, image: s0731

editione, quam paras, meum iudicium tibi perscribam. Ego vero, vt mihi ipsi non libenter tantum tribuo, ita non possum dissimulare, me iam pridem optauisse, vt aliquis huic operi manum admoliretur: et si tuus conatus titulo, siue inscriptioni, quam ad me misisti, respondeat, nae operam et impensas optime collocabis: itaque, vt in opere tam sancto et vtili pergas, hortor. De Mollero, qui ex arce Misena euasit, non est quod dubites. Alterum, qui eodem successu vsus est, audio D. Praetorium esse, qui nunc Dantisci agit. Faxit Deus, ne Augustus inde conceptas nouae irae flammas in optimum virum D. Peucerum euomat: sed sentiet ille procul dubio, quid sit sub Christi praetextu huius seruos indignius tractare. Ex Galliis nihil, nisi tristia et dura audimus, nec dubium est, illic nouis motibus viam sterni: et Alenconius a societate discessisse dicitur. Sed de his fortassis tu quoque certiora iam audisti.


page 732, image: s0732

Ioan. Iacobus Frisius te resalutat, et Froschouerum Epitomes Bibliothecae excudendae spem sibi fecisse ait ad proximum Pascha, quando ex nundinis redierit. Vale, mi doctiss. et humaniss. Vulcani, quam feliciss. in Christo, quem precor, vt tuis studiis itidem benedicat. Tiguri, VI Decembr. MD LXXVI.

Tuus

RODOLH. GVALTHERVS, Pater.

XLVI. Nobili et clarissimo viro D. Adriano Mylio, Prouinciae Hollandiae a consilijs. S. P.

CLariss. Vir. It ad te Responsio Dn. Aldegondij ad Iani calumnias, quae quidem non satis scio, tabellarij an alterius cuiuspiam culpa hic relicta fuerit. Edita est deinde


page 733, image: s0733

et altera, quae Regias literas Ordinumque responsum et Sellianas praestigias continet, cuius exempla aliquot adiunxi. Author huius est Leoninus, vt [gap: Greek words] facile coniecturam feceris. Curabis vero, si placet, amicis ea distribui, ac nominatim, vt mihi D. Aldegondius, vt ad te scriberem iniunxit, D. Buzio et Casimbroto. Te autem maiorem in modum rogo, vt negotium meum de summa aliqua pecuniaria, quae sumtus vecturae librorum meorum leuare possit, mihi decernenda, Ordinibus commendes. Cogitamus enim Wormaciam: vnde, si aliquid statuti habuero, facile Basileam euolaro. Quod ad Historiae scriptionem attinet, competitorem habeo, si Dijs placet, absit verbo blasphemia, Regium illum, quauis musca importuniorem. Nihil tamen efficiet. Nam et hominis leuitas, et inscitia, adde etiam impudentia, omnibus bonis est fastidiosa. Interea hic lacer oberrat, et stultitiae suae


page 734, image: s0734

dignas poenas luit. Bene vale, vir clarissime, et me, quod facis, amore tuo complecti perge. Antuerpiae, XX Martij, MD LXXVIII.

T. studiosiss.

BON. VVLCANIVS.

XLVII. Praestantissimo viro, Dn. Bon. Vulcanio, Flandro, Brugensi, domino et fratri suo obseruando, Basileae. S. P.

QVod ad binas literas tuas, quas intra biduum, Cal. nimirum Ianuarij et sequenti die accepi, hucusque non responderim, non alia de causa factum putabis, quam quod nihil interea scriptu dignum acceperim. Tibi vero vir praestantiss. et obseruande in Christo frater, gratias ago quas possum, qui de rebus Belgicis tam diligenter perscripsisti, et vt id porro facias rogo. Nam, mihi


page 735, image: s0735

crede, de illis frequenter cogito, et Deum Patrem precor, vt effrenem hanc Hispanorum insolentiam coerceat, et populum tot iam annis crudeliter oppressum, liberet. Confirmantur quidem multorum sermonibus et literis, quae tu de pace inter Austriacum et Ordines facta scripseras: sed quo magis de conditionibus pacis cogito, eo magis mihi tota haec actio suspecta est: et vehementer metuo, ne infelices nimia facilitate et credulitate seipsos perdant, et patriam seruitute inextricabili aggrauent. Nec enim puto Reges Hispaniae vnquam oblituros eorum, quae illic facta sunt, vtut illi de sua erga illos obseruantia protestentur. Et est hoc proprium regibus, vt inexpiabile scelus putent, si quis aduersus ipsos vel dicto vel facto aliquid audeat, et quamuis interdum se placatos simulent, in omnem tamen vindictae occasionem intenti sunt: neque desunt interea, qui vt reges, quos laeserunt, sibi demereantur,


page 736, image: s0736

ciuium suorum libertatem produnt: quod iam apud Gallos fieri, iam te audiuisse puto. Lugduno enim scribitur literis XXV Ianuarij datis, post factum Blaesis decretum, quo praeter solam Romanam religionem aliae omnes ex Gallia exploduntur, in Delfinatu et linguae Occitanae prouincia vtrinque ad arma concurri, a nostris arces et oppida multa capta esse, et copias iam eos maiores habere, quam vnquam antea habuerint. Condaeum aiunt Rupellae esse, sed difficulter illic fuisse receptum, adeo vt de vita periclitatus sit. Vbi in vrbem venit, in frequenti Senatu duos primarios proditionis accusauit, qui in carcerem ducti sunt. Haec nuper Bernae P. Dathenus ab illo et rege Nauarreno demum reuersus retulit. Sunt igitur omnia plena proditionum, et detectam insuper aiunt Guisianorum proditionem, qui cum nonnullis ad regnum ex Pontificis authoritate obtinendum conspirarint.


page 737, image: s0737

Discessit nudiustertius hinc tabellio ad regem cum literis communi ciuitatum Euangelicarum in Heluetia nomine scriptis, quibus illum ad pacem et libertatem religionis tuendam hortantur. Sed metuo ne surdo fabulam canant. Tu, si quid certius habes aliunde, ne nos caeles. Expecto tuam Threnodiam in obitum Friderici Electoris. De Ludouico successore me bene sperare prohibet, quod Tubingam et Stutgardiam eius oracula esse audio. Vehementer mihi placent versus tui, quibus ad Austriaci et Auraici nomen tam feliciter alludis. Meminerit Auraicus, Austrios antiquo aduersus Nassouios odio laborare: quod in Alberto Rege Romano caepit, qui Adolphum Nassouium occidit, vt regno potiretur. Deus opt. max. sanguinariâ hostium suorum consilia dissipet, et Ecclesias nobis seruet ad sui nominis gloriam. Vale vir praestantiss.


page 738, image: s0738

Tiguri, IV Februarij. Anno MDLXXVII.

Tuus

RODOLPH. GVALTERVS Pater.



page 739, image: s0739

XLVIII. Nobili et clarissimo viro D. Adriano vander Mylen, Ill. Ordinum Hollandiae apud Principem Arausinum Senatori. Dordracum. S. P.

CLarissime et amantissime Domine, Bruxellis aliquot diebus fui, sed ita vt in spiritu meo praeter tristitiam nihil senserim. Idem Mechliniae mihi accidit: vtrobique causas irae Dei non tolli sed augeri et reuocari video, frustra ergo de remediis cogitant. Huc eo animo veni, vt porro ad vos, deinde in Frisiam irem: sed incidunt quaedam, quae me Coloniam redire suadent: quare ignosces mihi, quod tam prope sim, vos tamen non inuisam. Praeter postremas tuas literas non scio me vllas alias ab aliquot annis accepisse, alioquin respondere ad eas non omisissem. Herbipoli iam fere annus est, quod discesserim: Coloniae


page 740, image: s0740

domicilium constitui, ibidemque in libertate et pio otio per gratiam Dei vitam meam traducere statui. De alienatione quod scribis, non satis assequor: nisi forte intelligas, non idem nos per omnia sentire, loqui, et facere, quod ex animo meo fieri posse, optarem. Cumque ex multis tenebris et vitiis erepti simus, ne nouis tenebris et vitiis implicari nos patiamur. Quae in his locis et publice, et priuatim vidi et audiui, ea horrorem mihi incutiunt: meliora apud vos spero, vt vos Dominus ab impendentibus adhuc malis custodiat et defendat, necdum enim plagarum Dei sinis est: Adiunctos libellos legere non grauaberis, mihique de illis iudicium tuum perscribere. Bene vale, in eo, qui nos dilexit Christo Domino et Deo nostro, Vxori tuae, et fratri Iohanni Oem a me quaeso salutem. Hunc iuuenem, qui filius est Gemmae a Burmannia literis et pietati deditum, vt commendatum habeas, rogo. Antwerpiae


page 741, image: s0741

raptim, XXVII Iunij, Anno MDLXXVII.

D. V. addictissimus

AGGAEVS ALBADA.

XLIX. Virtute et eruditione praestantiss. viro, Domino Bon. Vulcanio Flandro Brugensi, amico et fratri suo plurimum obseruando, Basileae.

HAc ipsa hora sub noctem accepi literas tuas vir praestantissime, vna cum parodia Horatiana, quae mihi lachrymas excussit, ad quas, etsi iam propter priuatum luctum, quem ex filij mei vnici et charissimi obitu concepi, pronior sim, plus tamen me mouet calamitas publica, quam Ecclesiis et Scholis passim omnibus imminere, omnis generis signa portendunt. Amisimus a paucis annis Theologos prope


page 742, image: s0742

omnes, qui a tempore renascentis Euangelij operam fidelem Ecclesiis praestiterunt, et operum Domini, quae in populi sui ex seruitute Antichristiana redemptione edidit, pars aliqua fuêre. Et non ita pridem eum principem nobis eripuit Deus, qui solus (absit inuidia dicto) Dei solius gloriam magis quam priuata commoda quaerebat, et honestos pro Ecclesia Dei labores inutilibus studiis, quibus plerique principes dediti sunt, praeferebat. Qui vero reliqui sunt docti, eos aut Romanus Antichristus per suos satellites ferro et igne persequitur, aut Schmidelina factio exagitat, vt bonas horas inutilibus rixis impendere cogantur: vt iam de illorum indignissima sote nihil dicam, quos insolentes illi Diotrephes aliquorum Principum fauore armati, in carceribus retris iam multos menses detinent. Quid ergo, mi doctissime Vulcani, aliud speremus, quam vt Germaniae nostrae, quae laetum illud iubar Euangelij


page 743, image: s0743

tam fastidiose contemnit, imo odit quoque, tenebras plus quam Aegyptias Deus immittat, ne diutius impune sub plausibili Euangelicae professionis praetextu proteruiat? Sed vt ad meum dolorem priuatum redeam, cum mihi tecum sermo sit, quem meis curis ex animo affici non dubito, fuit mihi filius vnicus, ex charissima coniuge priori, quae magni illius Zuinglij, Euangelicae lucis in Heluetia instauratoris filia fuerat, ingenio alacri et prompto, eruditione et doctrina non vulgari praeditus, et in Ecclesiae ministerio, ad quod ante menses criciter XXVIII vocatus fuit, expedita et facili facundia eam laudem iam sibi acquisierat, quae multis Theologis vix obtingit postquam aetatem fere omnem in hoc studio contriuerunt. At hunc XXI Decemb. pleuritis acuta corripuit, quae mox miris mutationibus nouos itidem morbos peperit, vt medicis omnibus admirationi fuerit: quos omnes cum


page 744, image: s0744

illo totis hebdomatibus septem inuicta animi fortitudine et constanti in Christum fide sustinuisset, tandem nona huius mensis circa medium noctis animam creatori reddidit: ipse quidem foelix et beatus, at mihi priuatim luctum perpetuum, publice vero sui desiderium maius reliquit, quam ego de ipso viuo vnquam sperare potuerim. Me vero etsi consoletur Spiritus ille veritatis, quem suis seruis Christus promisit: tamen dissimulare non possum, me hominem esse: et ferreus essem, si non eius obitu dolerem, quem tota ciuitas lugere videtur, vt quae de illo iam spem maximam conceperat. In tuum vero sinum hosce meos gemitus depono, vt vel sic recreationem aliquam sentiam. Veruntamen dum animo mecum reputo nostri temporis statum, et illum, et omnes eos beatos duco, quibus datur in Domino mori, vt a curis et laboribus requiescant. Ardebit hoc anno, nisi Deus prohibeat, orbis totus


page 745, image: s0745

bellis horrendis. Quae enim de Gallia scribis, nos aliunde etiam accepimus. A Nauarreno Papistae postularunt, vt Missam, quam mater eius sustulit, ipsis restituat. Illo autem responsum differente, ex Comitiis Blaessiacis renunciatum est, vt illis morem gerat, nisi Ordines Franciae omnes velit inimicos habere. Quis vero non detestetur perfidiam illam, qua nemo tyrannorum vnquam tam impudenter peccauit, quam Galli reges iam aliquot annis factitarunt? Sed tolerabilis illa videri poterat, si in solis regibus, et qui his proximi sunt, haereret. At cum eodem reatu sese omnes Ordines et Prouinciae obstringant, quis dubitet, publicum illud scelus publico totius regni excidio expiandum fore? De Belgico num meliora sperare nobis liceat, nondum video: nisi Deus [gap: Greek words] miseros respiciat, vt quam miseri sint omnes serio intelligant. Quae vero de vestrae Ecclesiae ministris narras, mihi noua et


page 746, image: s0746

mira viderentur, nisi Sulzeri, annosae vulpeculae astus, et Fieglini tribunitios spiritus iam pridem cognouissem. Sentient autemaliquando, quid sit contra stimulum calcitrare. Ego potius Senatus prudentissimi stuporem admiror, qui hanc notam suae vrbi inuri sinit: vt iam nihil dicam de inuidia et odio, quod illi apud Heluetios Euangelicos conflatur, dum paucis permittunt, vt a nostra confessione apertam secessionen faciant. Spero tamen D. Virelum aliquid impetraturum, si virorum bonorum, et qui eius loci ingenia atque mores norunt, consilio vtatur. Velim autem, eum protestari, se libenter cessaturum a concionibus in priuatis aedibus, modo templum aliquod ipsis aperiatur, sicuti aliquando apud nos Loccarnensibus factum fuit, priusquam nostrae linguae cognitionem aliquam haberent: sed non deerunt illic, qui consilia salutaria ipsi suggerant. Faxit Deus, vt aliquando vnum in Christo


page 747, image: s0747

omnes loquantur et sentiant qui illius nomen profitentur. Sed quod nunc neque pietas, neque alienarum cladium consideratio nobis persuadere potest, id fortassis aliquando necessitas publica, et ex aequo ad omnes redundans, extorquebit. Haec iam multa nocte scribo propter nuntij festinationem, quem crastina luce abiturum audio. Pollucis translationem ante annos fere quadraginta adolescens adhuc aggressus sum, cuius me saepe puduit, cum quod multis in locis me hallucinatum esse postea viderim, tum quod cum me procul absente liber excuderetur, multi loci a typographi operis corrupti sint: videbo tamen, vt si quod exemplar Latinum inueniam, ad te mittatur. Gesnerum cras conueniam, et num opus illud, quod te in Bernensi Bibliotheca vidisse scribis, habeat, perconctabor. Dn. Iacobo Grynaeo ex me quaeso salutem dicas, cui scribam, vt primum omnium nactus


page 748, image: s0748

fuero. Vale mi doctissime et praestantissime Vulcani. Tiguri, XIII Febr. Anno Christinati 1577.

T. studiosiss.

RODOLPH. GVALTERVS.

L. Praestantissimo viro, Dn. Bon. Vulcanio Brugensi Flandro, domino et fratri suo, plurimum obseruando, Basileae.

ACccepi literas tuas vir praestantissime, et mihi plurimum obseruande, cum carminibus doctissimis, quae in filij mei obitum conscripsisti. Quod officium, nisi mihi gratissimum esset, ingratissimus mortalium, et in filium defunctum impius merito dicerer: quem ego, quoad hoc saeculum quoque, felicem et beatum iudico, cui post obitum tantus praeco contigit. Nam etsi (quod pace tua dixerim)


page 749, image: s0749

nimius videri possis in illo et me praedicando: tamen omne hoc tuo candori tribuent viri boni et docti, apud quos publicum nostrae coniunctionis testimonium extare, vehementer gaudeo. Tibi vero, mi doctiss. Vulcani, gratias ago immortales, relaturus, si quae occasio offeratur: quam talem esse velim, quae te et totam tuam patriam exhilarare possit. De pace illic facta nihil adhuc audiuimus praeter illud, quod tu scripsisti. Italis nonnullis mercatoribus, qui hîc agunt, nondum hoc credibile videtur: et vtinam ne quid Hispanicum subsit. Interea dum certiora afferuntur, Deum precabimur, vt is suam pacem quae omnem mundi intellectum superat, omnibus largiatur, qui hactenus sub duris tyrannorum imperijs gemuerunt. De rebus Gallicis XXI Februarij scripsit D. Beza, cuius literas pridie accepi. Quae cunque praeterierunt, ludus et iocus fuerunt, prae ijs quae iam apparantur, rescisso iam publica denuntiatione


page 750, image: s0750

pacificatorio edicto, et sancta quam vocant consociatione, qua nihil vnquam legisti quod Satanicum spiritum apertius ostenderet, per singulas non tantum vrbes, sed etiam familias perlata, et solenni iureiurando confirmata. Nostros vicissim audio generalem hoc ipso tempore conuentum habere Montalbani, proxime Tholosam, ibique de rerum summa decernere. Quicquid inde audiero certi, mox tibi significabo. Edidit iam Condeensis grauem et generosam aduersus subornata haec comitia protestationem, cuius exemplum manuscriptum hîc habemus, et Neortium apud Xantones iam fortiter obsidere fertur. Haec Beza. Heluetiorum Papistarum legati nondum ex Galliis redierunt. Missi fuerant, vt omnium debitorum solutionem peterent, quorum summam esse audio sedecies centenorum millium coronatorum, et quidem non absque minis. Et audio periculum esse, ne Hispanizent,


page 751, image: s0751

si Gallus se difficiliorem praebeat. Ea vero occasione ex illis regno isti exitium nasceretur, quorum auxilijs potissimum aduersus Christum et Ecclesiam reges saeuierunt. Quid apud vos actum sit de concionibus Gallicis scire velim. Nam aliquam spem mihi postremae tuae literae fecerunt: quamuis non ignorem, nihil acerbius quibusdam illic accidere posse, quam si docendi libertas iis concedatur, quos nobiscum sentire norunt. Eo enim iam processit Lutheranorum spiritus, vt Papistas facilius quam nos ferant: nec mirum, cum illi duo praecipua Papatus fulcra tueantur, [gap: Greek words]. Sed spero Christum suae Ecclesiae vindicem, breui ostensurum, quid sit ipsius nomine abuti. Librum [gap: Greek words], quem apud Gesneros fratres excusum te in Bernensium bibliotheca vidisse scribebas, reperire non potui, neque tale quid ab ipsis vnquam excusum esse meminit Iac. Gesnerus,


page 752, image: s0752

qui adhuc viuit, etsi morti vicinus. Prodijt quidem ex illorum officina anno MDLII liber Graeco-Latinus, cui titulus [gap: Greek words]. continentur eo Canones Apostolorum, et XIII veterum Conciliorum decreta, Ignatij epistolae, Athenagorae Apologia pro Christianis, et eiusdem de resurrectione liber; Aeneae Gazaei de animarum immortalitate et corporum resurrectione dialogus: Cydonij de contemnenda morte oratio: Hermiae philosophi irrisio Gentilium philosophorum: Expositio item capitum admonitoriorum authore Agapeto Diacono etc. Num vero hic ille liber sit, quem quaeris, nescio. Quod si hunc voles, curabo vt prima quaque occasione ad te perferatur. Iulij Pollucis versionem apudnos non inueni. Ego vnicum exemplum habeo cum Graeco colligatum, quod si tibi eo opus sit, libenter communicabo: quamuis sciam te illo non multum iuuari posse,


page 753, image: s0753

quando poenitet illam versionem vnquam sub meo nomine prodijsse: et optarem te illi authori restituendo manum admouere, vt meus ille foetus immaturus vel hac ratione totus aboleretur. Haec modo raptim dare potui inter varias occupationes, quibus concio crastino mane habenda accedit. Vale mi frater, plurimum mihi obseruande. Tiguri 11 Martij sub noctem. Anno MDLXXVII.

Tuus

RODOLPH. GVALTHER.

LI. Ornatissimo viro D. Casparo Verheiden, ministro verbi Dei. S. P. in Christo.

EX literis tuis, charissime Frater, video te de Bertholdi negotio esse sollicitum, in quo vel quid egerim,


page 754, image: s0754

vel quid placeat domino Taffino affatim notum est. Omnino vis, publica confessione datum tolli scandalum: Vtinam impetres! Sed quid si recuset, et ministerio potius abstineat? pulchre tum fortasse censebis agi cum Eccesia: Sed quid interea magistratus? an putas omnem offensionem iri sublatum, simulatque ille fuerit suo munere exautoratus? Nae ego haud parum metuo nouam flammam iri accensum, cuius incendio non poenitenda pars Ecclesiae sit conflagratura. Video plerosque magistratus, et magnam Ordinum partem huic disciplinae esse infensissimos, qui nullo negotio, et moderata quadam tolerantia possint cum maximo Ecclesiae emolumento lucrifieri: in eo ego puto imprimis esse laborandum. Nam haec rigida amussis quum verbo Dei non ita accurate nec speciatim praescribatur, non video cur non pro Ecclesiae vsu et ministrorum prudentia remitti aliquando possit: si tamen remittere


page 755, image: s0755

est, neruum intendere acrius quo hactenus leni sis vsus. Scio peccasse Bertholdum, et publice si non poeniteat probabo: sed video cum magno periculo flagitari, quod sine vllo dispendio possis condonare, praesertim culpam coram Magistratu, coram vniuerso senatu Ecclesiastico, et etiam literarum testimonio agnoscenti, obsignanti, ac deprecanti. Nolo tamen meum hic iudicium valere: vtamini judicio Ecclesiae: ego certe cauebo nullum a me obiectum iri obstaculum. Quod me cum Mylio et alijs pijs viris vis agere, iampridem egi. Et video prudentiorum et moderatiorum quorumque sententias eo inclinare. Quod si tamen sine fraude Ecclesiae amplius possit obtineri, laudabo. Negotium Anabaptistarum heri post acceptas tuas et Taffini literas cum Principe Illustrissimo tractatur, et comperi certe multo esse difficilius, quam speraram: fecerat enim magnam mihi spem cum essem Mittelburgi, excludendos


page 756, image: s0756

esse ciuitate qui Sacramentum obire nollent, aut certe haud esse solenniter admittendos. Iam causatur, statui id non posse, nisi cum noua Ecclesiarum conuulsione, propterea quod Ordines haud sint passuri legem eiusmodi praescribi, quam ex vsu Reip. plane non esse statuant: imo asseuerat, hanc vnicam fuisse olim causam, quamobrem consistoria in tantam inuidiam apud Ordines venerint, vt prope abfuerit, quin Senatusconsulto facto penitus tollerentur. Iam denuo eandem rem agi, et quidem quo tempore non dubium sit ex Pontificia farragine multos frigidam suffusuros. Omnino se existimare maxime id fraudi Ecclesiis fore. Hic ego cum vehementer vrgerem, politico ac ciuili praetextu posse reijci eos, qui omnis humanae societatis vinculum abrumpant, et simul adderem, quam graue ex huiusmodi decreto, et quidem per se impio, periculum et Reip. simul immineat et Ecclesiis, satis


page 757, image: s0757

acriter respondit, affirmationem illis fore pro iureiurando: neque debere amplius vrgeri, nisi vna opera, et nos fateamur, aequum esse, vt a Pontificijs ad eam cogamur, quae conscientiae nostrae religio auersatur: neque plane consensuros passurosve esse Hollandos Boreales, vt id fiat. Breuiter, video vix quioquam in hoc negotio nos esse profecturos. Quod mihi certe eo dolet magis, quo magis video multorum piorum animos nescio quibus obiectis importunis scrupulis ita exacerbari, ac prope dixerim vulnerari, vt minus bene velint iis qui rem Ecclesiae pro suis viribus nituntur promouere. Princeps certe partim suo, partim Ordinum nomine mecum expostulauit, quasi id agatur, vt imperium Ecclesiastici sibi in conscientias arrogent, et suis legibus ac institutis subijcere sibi reliquos studeant. Laudauitque dictum Monachi, qui nuper hic adfuit, excipientis ad ea quae tum sibi obijciebantur, haud aeque


page 758, image: s0758

diu nostrorum ollam calefactam fuisse, atque illorum quos tantopere incesseremus, videre se plane, antequam par saeculorum interuallum labatur, parem vtrobique imperij Ecclesiastici fore rationem. Haec vulgo plausibilia, etiam cordatioribus nebulas offundunt, et nisi magna diligentia praeuertantur, haud leue damnum adferent. Itaque pro me ego et hoc tempore et semper antehac laboraui, vt illos animis hominum eximerem scrupulos, quibus vel errore vel malitia ac dolo distinentur ab ijs, qui nos ostendunt nouum moliri Monachatum. Omnino enim studeo id persuadere, nos nihil vel auersari vel damnare, nisi quod lex dominiverbo praescripta damnat: in reliquis vti libertate Christiana. Quod ego axioma, si quod aliud, vel maximum in exaedificanda Ecclesia momentum habere statuo, doctus nimirum experientia rerum magistra. Ipse enim Bruxellae compluries vidi, quantum inueterata illa de nostra morositate in Pontificiorum


page 759, image: s0759

animis opinio scandali attulerit, et adferat quotidie. His vero in Ecclesiis, ecquid est vulgatius, ecquid pronius et magis in promptu, quam praecipuos quosque ex nobilitate atque Ordinibus viros, in plebe etiam infinitos, hoc vno nomine a nostris se continere coetibus, quod metuant nouum iurisdictionis Ecclesiasticae iugum atque Imperium? Ipse Princeps, cum ad se venissem, per aliquot annos omnibus meis telis hoc vnum tanquam Aiacis obiecit clypeum. In Germania certe sunt infiniti, qui hoc vno, quod morositate~nostram extimescant apud male sentientes de industria se continent. Apud nostros hic nobis creber fuit de saltationib. et choreis sermo: obijcientibus ijs quos ad caetus nostros inuitabamus, haud se posse ferre importunitatem eorum, qui quod Dominus non vetarit, pro sua authoritate interdicant. Et cum responderemus, longe illos falli, qui existimarent a nostris quicquam haberi nefas, quod lege Dei minime esset vetitum,


page 760, image: s0760

saltationes et choreas pro teste producebant: in quo semper et verbo affirmaui, et exemplo testatus sum, haud me posse choreas ac ludos modestos auersari, damnareve: neque propterea vllam mihi infamiae esse notam apud nostros subeundam. Idem olim celebri corona in cosobrini mei Castrij nuptijs in Hollandia et sermone et exemplo confirmaui ante decennium, et exinde tam in Germania quam hisce locis, quoties se obtulit occasio, neque cuiusquam propterea subij repraehensionem: et sane non possum videre, quid in illis choreis, quibus sincerus animi exhilarati candor, et quaedam hymenaeorum congratulatio declaratur, insit mali, si cum honestis matronis ac virginibus ad citharae modulos vel ambulatur, vel in gyrum curritur, saltaturve. Scio quid adferant Rhetores in scholis, Neminem saltare nisi vel ebrium vel insanum: et intempestiui conuiuij ac multarum deliciarum comitem esse extremam saltationem:


page 761, image: s0761

sed ego rationum momenta, non inanium verborum calamistratos cincinnos intueor: et omnino contra censeo, neque insanum quenquam, neque ebrium rite posse saltare, et non modo intempestiui conuiuij (quod hisce certe regionibus non saltatione, sed poculis potius geritur) sed etiam tempestiui ac sancti, imo vero studiorum atque institutorum optimorum comitem esse posse saltationem. Equidem et Dauidem video religionis sacra mysteria testato choreis gaudio celebrasse: quod nemo mihi persuaserit illi populo fuisse insolens, apud quem scriptura vniuersa testatur, nullum fuisse laetitiae vel publicae vel domesticae insigne, quod non saltatione ac choreis, quasi quodam suo ornatu, honestaretur: ita vt calamitatem publicam vaticinantes Prophetae, chorearum abstinentiam persaepe ponant ob oculos. Imo vero his locis sanctas duxerim choreas, quae post epulas ad sistenda


page 762, image: s0762

ebriosorum pocula inhibendosve aleatorum ludos agitantur cum fructu. Ipse tu fateris propemodum, (nec enim si quod res est, dicere voles, diffiterr plane poteris) rem esse mediam. Cur igitur legis nouae compedes inijciuntur in eo, quod medium est ac licitum? Nam quod tu ais, non omnia quae liceant continuo aedificare, equidem libenter fateor. Sed e diuerso statuo, hanc libertatem, sine scelere et flagitio ad eorum mores, qui cum non sint impij, eiusmodi tamen remora distinentur, accommodatam, potius esse aedificationi: Et possum reuera id testari, et hoc tempore meae saltationis, et superiori temporis anteacti exemplo, multos hac occasione aurem praebuisse, qui nos alioqui penitus auersarentur. Imo vero plane censeo, non modo nullam esse in hac importuna morositate, et reuocata ad humanae opinionis placitum censura, aedificationem, sed incredibile etiam scandalum. Vt enim omittam reliqua, vix dici potest quantopere


page 763, image: s0763

ipse Princeps offensus fuerit, vbi audiuit, non potuisse honestis choreis nuptias sine reprehensione et vir gula censoria decorari: cum constet, et Lutherum, et Melanchtonem, et infinitos alios viros pios ac bonos haud refugisse saltationem. Frater certe meus Tholosius compluries me castigauit, quod essem hac in parte, non alijs (neminem enim hoc nomine potui vel damnare vel reprehendere) sed mihi ipse difficilior, quum tamen sciret me peculiari quadam causa id potius facere. Ais tamen, haud probari posse saltationes huius regionis ab exemplo veterum prorsus dissimiles. Ego vero contra censeo, nostras saltationes, veterum saltationibus longe moderatiores grauioresque, propter formam et finem pie ac licite vsurpari. Quantum enim ex historiarum monumentis vel ex scripturarum testimonijs possum elicere, video longe magis illos ad histrionicam quam nos accessisse. Et cur Dauid ab vxore Michol carptus fuerit,


page 764, image: s0764

haud est obscurum. Et constat Romanis nonnullo tempore infames habitas fuisse saltationes, propterea quod infames essent mimi et histriones, quorum opera et studio agebantur: alioqui video omnibus aetatibus, atque omnibus prope nationibus honestos virorum ac matronarum virginumque choros fuisse celebratos: et sicubi viri saltarent soli, quod certe solenne haud fuisse mihi persuadeo, id gentis zelotypiae potius tribuendum duxerim. Et cuiusque nationis morem, modo absit turpitudo ac flagitium, in rebus adiaphoris sine crimine vsurpari posse arbitror. Sed ais meae grauitati saltationes haud conuenire: Sane si grauitati officit honesta saltatio, leuius feram leuitatis mihi nomen obijci, vt qui a saltatione nunquam abhorruerim, neque prorsus vnquam abstinuerim: imo saepe in coronae astantis gratiam, et certe vt maxime valetudinis recreandae, reficiendique animi causa, ea


page 765, image: s0765

fuerim vsus. Existimationis certe (quam tu mihi apud pios omnes amissam hoc facto esse autumas) rationem, ego nunquam in rerum externarum vmbris, sed in ipsis rebus positam esse statui. Vera enim pietas, fides, probitas, et candor animi, dignitatem existimationi creant, non auersatio chorearum, aut ludicrarum exercitationum, si minus sint intempestiuae: Et sane, testatio hilaritatis, etsi fortasse immodica, tempore quidem nuptiarum, (modo absit, vt ante dixi scelus omne atque flagitium,) vix potest, meo judicio, intempestiua censeri. Nisi forte mihi, vel natura ad risum atque hilaritatem ficto, vel natione ad iocos ac festiuitatem Brabantinam nato, aliena atque insolens, aut indecota potest existimari in amicorum hymenaeis ludicris, et vero, etiam si voles, ridicula saltatio, quum videam regem Alphonsum, qui vnus vel omnium maxime choreas exhorruit, tamen haec se calumnia


page 766, image: s0766

post saltationem coram Imperatore actam, tutatum esse elogio, quod stultitiam simulare loco sit summa prudentia. Ego certe in omni vita rationes meas ita composui, vt cum daretur vel a studiis, vel a labore otium, nunquam sim veritus, vel saltu, vel cursu, vel ludicris ac ridiculis gesticulationibus, vel si adessent cytharae, etiam saltationibus, corporis vires exercere, et animum fatigatum exhilarare: in eo si peccatum est, dabo operam, quoad fieri poterit, vt corrigatur: etsi difficile sit, aliam induere personam ab ea quam ad hanc vsque aetatem sustinuerim, praesertim nondum conuicto vllius in eo criminis. Sed tamen dabo operam quoad potero. Tu, quaeso, meam libertatem boni consulas, sed inprimis praecipites istos censores, (qui festuca in fratris oculo sibi obiecta suam non cernunt trabem,) pro merito coarguas, et mihi credas, si qua fide dignum vnquam iudicasti, multo grauius


page 767, image: s0767

et maius scandalum illorum praeposteram grauitatem sanctitatemque, non longe a Pharisaicis moribus dissidentem, adferre, quam omnes omnino quae agitentur choreas, saltationesue. Etsi fateor politicis legibus laudate posse interdici saltationum omni genere, praesertim in ijs prouinciis, quibus multorum flagitiorum ansam praebeant: inter quas certe Burgundia, si quae alia, merito censeri debet. Vt ego Geneuates merito laudandos censeam, qui turpissima dedecora, quae quotidie sine fronte committebantur, hoc vno interdicto, quasi Tenedia bipenni, resecuerint. Sed illis erat vsitatissimum, quod et hodie est multo frequentissimum apud Burgundos, Sabaudos, atque omnes Allobroges, et multos etiam Gallos, puellas virgines intempestiua nocte, sine vllo custode ad choreas quocunque vellent abducere, et quamdiu vellent in foedissimis atque obscoenissimis gesticulationibus


page 768, image: s0768

quouis anni tempore sine vlla prope intermissione, praetextu chorearum, vsque ad nauseam fatigare. Quos ego mores vel inspectare, nedum exemplo comprobare, nefas esse duxerim: Sed longe profecto ab illa haec nostra abest saltandi ratio, quae tamen et ipsa, si vetetur, non reprehendam. Sed religionis praetextu reprehendi ac traduci eos, qui eo quod liberum atque adiaphorum est, non nisi ad honestam animi relaxationem vtantur, nescio an sit Christianae charitati consentaneum. Sed nimis multa de hoc argumento. Non potui tamen quin libere tibi quod sentirem exponerem, propterea quod existimo has nugas ducere seria, et exemplum horum hominum nimium officere aedificationi Ecclesiae, ac propterea velim eorum iudicia temeraria aliquando coerceri. Tu tamen quaeso statuas, tuam [gap: Greek words] longe omnium gratissimam, tum per se, quod a tuo candore ac pietate proficiscatur, tum


page 769, image: s0769

etiam quod occasionem praebuerit apertius tecum disserendi de hoc negotio. Interim non desinam me quoad potero ita gerere, vt inter vtrumque moderate ambulans nemini ossendiculum praebeam. Vale, et me, vt facis ama. Dordrechti, postrema Martij, Anno M D LXXVII.

Tibi addictiss. tuique amantissimus

PHILIP. MARNIXIVS.

LII. Praestantissimo viro, Dn. Bon. Vulcanio Brugensi Flandro, domino et amico suo, plurimum obseruando, Wormatiae. S. P.

QVas XXV Aprilis Wormatia ad me dedisti literas, vir praestantissime, et mihi plurimum honorande, eas ego heri accepi, vna cum adiunctis libellis, et pro hoc officio tibi gratias ago. Etenim quo diuturnius


page 770, image: s0770

fuit tuum silentium (de cuius causis nihil tamen sinistrum vnquam cogitaui, timui potius, ne quid tibi praeter animi voluntatem accidisset,) eo iucundiores mihi fuerunt literae, ex quibus te viuere et valere intellexi, et simul quis rerum Belgicarum status sit cognoui: verissime enim abs te dictum est, me illarum studiosissimum esse. Nam vt me totius gentis et regionum prius florentissimarum miseret: ita mihi omnino persuasi, non de solo Belgio agi, sed sub religionis et executionis Tridentini Concilij praetextu Germaniae totius oppressionem quaeri. Norimberga certe nuper ad me scribebatur, certis testibus constare, Hispaniarum regem cum Turca pacem fecisse, qua non ipsius modo terrae omnes, verum etiam Italia tota comprenendantur: Itaque Italos tantam ex illa fiduciam concepisse, vt equitum peditumque quinquaginta millia in Belgium educere decreuerint, vt rebus illic pro sua


page 771, image: s0771

voluntate compositis, Germanos aggrediantur. Quid vero in transitu aduersus Geneuam tentarint, non puto te ignorare: qui conatus si illis ex animi sententia successisset, proculdubio jam bello ciuili Heluetia quoque nostra arderet. Nam eodem tempore non contemnendae Hispanorum et Italorum copiae turmatim per Cantonum Papisticorum agros transibant, non quidem festinanter, sed hinc inde subsistendo moras trahebant, et in vicinia nostra apud Tuginos quadringenti toto quatriduo et amplius haerebant, nimirum de Geneua intercepta nuntium expectantes. Non sumus ergo nos extra periculum, et crebris nuncijs admonemur, vt vigilemus, et nobis caueamus ab insidiis. Interea turbare videtur Deus nostrorum Philistaeorum consilia, quod ne ipsis quidem inter se satis conuenit. Qui enim ante biennium cum Sabaudo foedus fecerunt (quod reuera Hispanicum est) inter se non parum dissident,


page 772, image: s0772

aliis adliuc a Gallo pendentibus. Accedit, quod cum hic stipendiorum dissolutionem diutius extrahat, et coruos hiantes de die in diem ludificetur, multi de foedere Gallico prorsus abrumpendo consilia ineant: et nuper legati delecti erant, qui hoc nomine in Galliam mitterentur. Sed hucusque res impedita est. Quod si fiat, non absque communis patriae periculo omnes Hispanizabunt, ex quo aut Heluetiae excidium, aut reformatio totius status, non sine multo sanguine sequetur, quam vetustissimis vaticiniis olim praedictam esse, in omnium ore est: et ego puer adhuc senes de iis quae hodie fiunt, ex suorum antecessorum relatione disserentes audiui. Non desunt tamen per totam Heluetiam viri cordati et patriae amantes, qui quid agatur vident, et et noxijs consiliis pro virili occurrunt: obstat autem his, eorum qui militiae mercenariae assueuerunt egestas, et aliorum [gap: Greek words] insatiabilis


page 773, image: s0773

cupiditas, quorundam item Hispani causam agentium impudentia, qui cum numero pauciores, et plerisque exosi sint, vtpote homines noui, fortassis sibiipsis exitium struent. Mirarer ego nostrae gentis in causa tanti momenti oscitantiam, nisi idem in Germania fieri viderem, et quidem illic, vbi principes regnant, qui puriorem Euangelij doctrinam profitentur. Qui cum Belgas absque communis patriae periculo opprimi non posse videant, tamen non modo hos negligunt, sed inter tanta rerum discrimina Theologorum ambitioni locum dant, qui tempore omnium alienissimo sub concordiae nouae praetextu Pandoram fabricarunt, quam ceu [gap: Greek words] circumferunt, vt Ecclesias distrahant, et tantum non Principes atque magistratus inter se committant. Hi certe egregiam operam Pontifici atque Hispano praestant, et hostibus animum addunt, vires vero nostrorum non parum attenuant.


page 774, image: s0774

Sed sunt haec fata nouissimi saeculi. Quod de legatis Caesareis denuo in Belgicum de pace mittendis scribis, mihi suspectum est: quia non possum mihi persuadere, Austriacos quicquam acturos, quod Hispano displicere, aut quo huius consilia impediri posse putent. Metuoque, ne mora quaeratur, quae Hispanis ad vires maiores parandas seruiat, Belgis autem totique Germaniae insidiosa sit. Hispanos ego nunquam nisi vi eiectos loco cessuros puto. Vtinam vero id Germani omnes intelligerent, et illustrissimi Principis Ioannis Casimiri fortissimo conatui fauerent! Ego, quod vnum possum, Deum Opt. Max. precor, vt is rebus passim afflictissimis opem afferat, et Ecclesias nobis seruet ad sui nominis gloriam. Responsionem ad Ioannis Austriaci scripta, sine calumnias, quae mihi valde probatur, Frisio nostro hodie dabo, vna cum literis tuis, vt quid velis intelligat. Nescio tamen, num quid facturus


page 775, image: s0775

sit, cum multis aliis negotijs distrahatur. Ego ante menses aliquot, eo fere tempore, quo tu Basilea discessisti, meas de pane vitae et eius manducatione Homilias illuc miseram ad nostrum Matthiam Cellarium, vt meo nomine tibi illas traderet. Monebo eum, si eas adhuc apud se habet, vt ad te deferri curet. D. Aldegondium vt ex me reuerente salutes, rogo. Vale vir praestantissime, et me amare perge. Vnum hoc oblitus eram scribere: ante aliquot menses famam sparsam fuisse de Heluetico peditatu in Belgium deducendo, sed illa nunc omnino contriuit, neque facile puto in eam expeditionem consensuros eos, qui quam infeliciter illis cesserit, adhuc meminerunt, cum annis superioribus illuc essent profecti. Neque existimo facile domo abituros, qui consilia sua hactenus cum Papa et aliquot aliis contulerunt. Abbas Sangallensis, homo iuuenis et confidens, Roma reuersus, nescio quid inde afferat,


page 776, image: s0776

sed absque causa graui illuc profectum non crediderim. Dominus exercituum vbique gentium consilia Architophelis infatuet, et impiorum vires frangat. Amen. Vale iterum. Tiguri, IX Maij. 1578.

T. studiosiss.

RODOLH. GVALTHERVS,

LIII. Amplissimo clarissimoque viro, D. Adriano Mylio Senatori consilij Status Hollandiae, Curiae. S. P.

INcredibili plane cum voluptate mtellexi, conuentui Ordinum, qui hîc ad Id. Octob. indictus est, te interfuturum. Mirum me desiderium tenet tui videndi, sermone tuo colloquioque palam et libere fruendi, veterisque nostrae amicitiae reuocandae, aliaque recolendi quibus temporum iniquitas nos ad hunc vsque


page 777, image: s0777

diem priuauit. Quare nihil prius mihi fuit, quam vt has ad te darem: quodque amicitiae iure per te facere debueras, id nunc beneuolentissimo animo inuitatus vt facias, magnopere te oro: vt huc adueniens recta ad me diuertas, hospitio vsurus, si non lauto ac magnifico, beneuolentissimum, sane tuique amantissimum hospitem experturus. Vale optime atque clarissime Domine. Vxor mea salutem tibi, vxorique tuae lectissimae matronae ascribi iussit. atque idem quod ego, te ex animo rogat. Vltraiecti, Non. Ooctobris. Anno M D LXVIII.

T. Clar. deditissimus

G. RATALLER.



page 778, image: s0778

LIV. Virtute et eruditione praestantiss. viro, Dn. Bon. Vulcanio Flandro Brugensi, amico suo plurimum obseruando, Antwerpiae.

TEne mei oblitum, mi Vulcani? Quoties enim ad te scripserim, testis erit Hieronymus Comelinus noster, cui et Platonis mei exemplar, amicitiae nostrae [gap: Greek words], ad te deferendum dedi. Quicquid sit, non debet mori nostra amicitia, pietatis, virtutis, eruditionis firmamento innixa. Tuas res aueo plene cognoscere. De meis haec habeto. Ex quo patriam repetij, relicto (sicuti ad te copiosius scripsi) Heluetico otio, nullum fuit mihi tempus a grauissimis laboribus liberum neque immane: sed, crede mihi, Dominus Deus, noster [gap: Greek words], laborum illorum insuperabiles alioqui difficultates cumulatissima animi satietate luculenter compensauit.


page 779, image: s0779

Vtinam, mi Vulcani, hoc miserrimo tempore, inter tantas aurei, id est, venalis et prostituti saeculi, intemperies, illud bene cogitemus, [gap: Greek words] ! vt pro Christo et patria reuera sit dulce periculum, eoque vno nomine et fine rerum omnium rationes constanter moliamur, atque circumscribamus. Haec tibi et mihi hoc tempore sunt [gap: Greek words], et ad omnes occasiones serio vsurpanda. Nostraram Ecclesiarum statum non perscribam copiosius: conseruantur in medio incendio. Eosdem habent hostes, iisdem armis, eademque voluntate instructos: sed et eundem vindicem et defensorem Deum. Regina est adhuc in Occitania. Provinciam et Delphinatum grauissime [gap: Greek words] exercent: nostram Occitaniam pestis, quae Nemausi, Aquismortuis, Alezij, nobilibus oppidis grauiter saeuiebat, quum inde discessi. Geneuae vidi veteres amicos, Gulartiam maxime nostrum,


page 780, image: s0780

qui te amat et colit. Redeo intra aliquot dies in patriam, si Dominus dederit, cuius calamitates minime refugio. Polio et persequor Commentarios nostros de statu religionis et Reipublicae. Vel tu ede rerum vestrarum historiam, vel nos iuua tuis commentariis. Non possumus amplius carere tam illustrium rerum cognitione. Ornatiss. et clariss. vir Santaldegondius, Maecenas tuus, hoc debet Ecclesiae et Reipub. et tu debes vtrique hortandi et vrgendi studium. Cupio illum meo nomine vti perofficiose salutes. Rogo te, mi Vulcani, vt prima quaque occasione ad nos scribas: existimesque, hos scribendi officium diligenter expensum, praeter communis nostrae amicitiae proprios et singulares fructus, rebus et vestris et nostris minime inutile futurum. Vale, Deus tuis laboribus benedicat. Lauteri, ad XIV Iunij, Anno M D LXXIX.

T. T. SERRANVS.



page 781, image: s0781

LV. Nobilibus, ac doctis, nobisque amicissimis Dominis, Bernardo de Merode Baroni in Rummen, N. de Kaldenbroucq, Adriano vander Mylen, et Doctori Albadae, Ordinum Generalium Belgij Legatis.

NIhil mihi neque minus gratum, neque Reip. nostrae magis incommodum esse videtur, quam toties et tamdiu prorogatum tractandi de pace tempus: quod, si licuisset, iamdudum intercisum fuisset. Sed quia illud a me non pendet, tum quia vulgo me incusant, quod per me solum in pace conficienda sit mora, necesse est, vt quod Ordinibus videbitur, sequamur. Quae perscribitis incommoda, praeuidi: quaeque anteuertere quantum in nobis erit, est necesse, nihil dubito quin diligentissime in id incumbatis: Non possum tamen quod mei officij est praetermittere, quin vos adhorter, vt ea in re tanto sitis animosiores,


page 782, image: s0782

quo esse decet, qui pro veritate religionis Christianae maxime laborant. Aquibusdam Collegis vestris et nominatim ab Abbate D. Gertrudis tales scribuntur ad quasdam ciuitates litterae, quae nobis plus negotij faciunt, quam hostium arma. Quod a me quid consilij sit sequendum, petitis; existimauerim, si quid diuersum ab aliis sentiatis, vestram sententiam scripto offerendam esse, eamque ad Ordines mittendam. Tum libere scribendum, quam inique ibi vobiscum agatur, vbi multa quae ad Religionem pertinent, suffragiorum numero ponderantur, quum tamen constet, vos numero vinci. De induciis si quid tractetur, eas in duos menses obtineri posse, Ordinibus placet: quod vobis sequendum esse satis intelligitis. Hisce vos in Christo optime valere iubeo. Antuerpiae VIII Idus Augusti, An. M D LXXIX.

Singulari beneuolentia vobis addictus

GVIL. A NASSAV.



page 783, image: s0783

LVI. Nobili et Generoso viro, Ludovico Georgio Hutteno amico et domino suo honorando, Herbipoli. S. P.

HEri sub noctem redditae mihi sunt tuae literae, ijs iam me accingens, Deo volente, itineri, respondeo. Ex quo Principes discesserunt, aliquot adhuc dies resolutionem Ordinum exspectamus. Eam Prid. Cal. Decemb. Dominus de M.... attulit, quae talis est, vt ab omnibus, nisi qui religionis odio execati, omnes eius cultores aqua et igni interdici velint, merito approbari debeat. Ea accepta, rem totam Comiti Swartzburgensi communicauimus, is respondet, ex quo principes discesserunt, atque finem negotio imposuerunt, sibi non esse integrum vlterius nobiscum agere. Accessimus etiam Terranouam: is etiam significat, mandatum suum iam expirasse, nisi nouo regis atque Caesaris mandato


page 784, image: s0784

nihil se agere posse, priuatam iam se personam esse, videlicet Carolum Arragonium, non vero Regis mandatarium. His acceptis responsis, dum neminem in hac vrbe inueniremus, cum quo amplius agere possemus, quid agendum nobis esset deliberaturi, conuenimus: vbi consedimus, Secretarius Comitis Swartzburgensis a Caesare literas adfert, quibus vt hic subsistamus imperat. simulque significat, sibi displicere Principum discessum, illis etiam scripsisse vt reuertantur. Quo factum fuit, vt omnibus discedendum esse non putauerimus, sed vt tali numero hic subsisteremus, quasi ex vi mandati: Adcrastinum si forte redirent Principes, essent idonei, vt iterum de tota re Ordines certiores fierent: Dominus de Metkercken, Caldebroeckius, et ego deputati sumus vt Antwerpiam proficiscamur. Haec interea componendis sarcinis occupatus, quin quam festinatissime ad te scriberem, omittere non potui. Doleo,


page 785, image: s0785

quod Domino Zindelino ob temporis angustiam nunc non liceat. Si tamen tibi ita videbitur, haec etiam ad illum scripta erit, vt amicocorum omnia sunt communia, et cum tuis literis, simul istud ei etiam transmittes, meque simul summopere ipsi et Brackerio commendabis. Vale nobiliss. Huttene, VI Decemb. Anno M D LXXIX. Coloniae.

T. ADRIAN. vander MYL.

LVII. Clarissimo viro D. Hadriano Mylio, Senatus Hollandiae Consiliario, et Ordinnm Belgicorum legato ac Commissario, amico ac Dn. suo obseruando. Coloniae Agrip.

VAlde gratae et iocundae mihi tuae literae acciderunt V. C. et amice obseruande, nam cum in hac mea longinqua ac diuturna peregrinatione, tum in hac misera patriae


page 786, image: s0786

laceratione, nihil fere magis me recr eat, quam veterum amicorum literae aut sermones. Quare a te peto, vt qumdiu istic eris, ne omittas interdum aliquot ad me exarare: Quum istinc domum redibis, fac quaeso vt Coloniae mihi aliquem in dices, cui literas ad te meas, in patriam vsque curandas committere, tuque tuas vicissim possis. De Merodiis qui tuas mihi literas ipsi rediderunt, dabo operam, vt non tantum filij, sed pater vir Clariss. intelligant, quantum apud Giphanium possit Mylius. Detuli eis omnem meam operam, studium, officia, quae a me praestari possint, cum propter patris praeclara in rempub. merita, tum propter literas illas tuas, id est, te ipsum, longe mihi charissimum. Priuatim autem cum praeceptore ago, cuius profecto curam et sollicitu dinem laudo. Exercentur iam diligenter in schola, nam praeter publicas de iure disputationes, priuatae a me in schola domi habentur, ad quas diligenter


page 787, image: s0787

venditant: quem cursum si aliquamdiu tenuerint, non dubito quin fructus hinc secum sint ablaturi non exiguos. Ad hanc autem rem velim patrem a te priuatim moneri, vt literis ad illos datis eos leuiter laudet, eosque vt in cursu instituto pergant, cohortetur. Scis enim adolescentibus laudem magnum esse calcar ad vir tutem, maxime recte agentibus. De rebus publicis, haec leuiter accepi: Ericum Brunsuicensem ex Hispania reuertentem, tria Hispan. millia secum adducere. Sed de hoc nihil admodum certi: illud certiss. Alenconium Lutetia in Normaniam ad Oceanum profectum, eo consilio vt in Angliam transmittat, in litore remansisse: causam morae non audiui. Mater eius prius Massiliae cum Granuellano, nunc cum Sabaudo, vt fama est, Gratianopoli collocuta, rursum aliquid monstri alit, et quidem magni. Multa tamen sparguntur quibus fidem habere merito dubites. Hic Clareuantiij sororis maritus


page 788, image: s0788

D. Malereij Lotharingus paucos iam dies agit: eiusque res ita caute acta, vt passim iam percrebuerit: Ex Italia adfertur, Florentinum pellicem suam patriciam Venetam ex Capellorum familia vxorem duxisse: Lodronium duas habere legiones Germanorum in agro Mediolanensi, quos alij in Belgicam, alij in Hispaniam ductum iri suspicantur. Bellum inter Persas et Turcas etiamnum vigere. Vale V. C. et salue, XXIV August. M D LXXIX.

Rescribe quaeso certi quid de Hispanis, quid iam agant. De miserando casu et occasu potius praeclarae vrbis Traiecti ad Mosam, multorum hic sunt gemitus. Vos interea pacificatores quid? an non meministis quod Cicero olim de pace cum Antonio? Pacis quae potest esse cum eo ratio, in quo est incredibilis crudelitas, fides nulla? Mitto tibi litteras ad sororis tuae filium huc missas, nescio vnde.

Tuiis OB. GIPHANIVS.



page 789, image: s0789

LVIII. Nobili et clarissimo viro D. Adriano Mylio, Prouinciae Hollandiae a consilijs.

NON possum quin te rogem, quam possum obnixissime, vt has meas literas Ordinum Senatui reddendas cures, eosque serio moneas, vt fide et officio suo se liberent. Graues enim vndique oriuntur querelae, quod praesidia sua sine solutione in ciuitatibus tanto tempore relinquant, e quo certe varia oriuntur incommoda, et metuo, ne posthac grauiora sint metuenda. Mitto ad te exemplum epistolae, quod non lubet eam repetere. Tantum rogo vt authoritate, fide, et grauitate tua adsis Reip. Video enim nos proprij commodi studio pessumdari, dum singulae prouinciae, singulae ciuitates, et singuli prope homines, singulis sibi non Reip. student. Haec certe nobis auertenda est pestis, vel funditus pereundum. In rebus nouis nihil est


page 790, image: s0790

scriptione dignum. Post amissum Cortracum, Princeps Andegauensis virum se esse ostendit, quatuor Castella ab hostibus recepit, partim vi, partim deditione, Egmondani equestrem turmam fudit, et maximam partem captiuam abduxit: Mortagnium etiam recepit. Flandria mirifice attonita Cortracensi fortuna, Lanouij aduentu paululum recreata est. Rogauimus, vt veniat huc ad nos, de rerum Flandricarum summa deliberaturus. Inopia nummorum non tantopere nos premeret, si vos isthinc prompte vestris praesidiariis satisfaceretis. Sed repraesentanda illis saepe pecunia hic est, propter diuturnas quas nectunt in soluendo moras. Hic tu nobis adsis iterum te obtestor. Hostis videtur adiecisse cogitationem ad recuperandam Niuellam. In ea custodienda nos laboramus. Mitto ad te disputationem meam cum Bajo. Alterum eius exemplum, nisi molestum erit, rogo vt ex me ad Casembrotium mitti


page 791, image: s0791

cures. Mitto etiam alterum illum libellum, Acta nimirum Coloniensia, tibi familiarius quam mihi nota. Ea si tu forte habueris, aliunde mittes ad Casembrotium, sin minus, tibi asseruabis, meque amare perges. Vale, Antuerpia XVI Martij MD. LXXX.

Tui studiosissimus

PHILIP. MARNIXIVS.

LIX. Nobili et clarissimo viro Dn. Adriano vander Mylen, Rerum Status Ill. Ordinum Hollandiae Consiliario. Dordrechtum. S. in Christo.

HEri D. Metkerckius per famulum significabat, velle se, me conuenire. Iubebat horam condici: Respondi, me passurum non esse, vt ad me veniret, sed statim post meridiem me illi adfuturum, frustraque


page 792, image: s0792

illum itineris laborem suscepturum esse, quia domi meae futurus non essem. Adfui. Post aliquot de ecclesia sermones, significat se sacro coenae sacramento testificari velle, se membrum purioris esse Ecclesiae, iam enim ab aliquot septimanis nostrae solitus erat adesse concioni. Gratulabar illi tam sanctum propositum, cumque Dei beneficio id nobis sit concessum, vt libere Euangelium profiteri possimus, tempus esse, vt sincere eam, quam dudum in animo haberemus religionem profiteremur. Respondit, ante haec tempora Romanae Ecclesiae se adhaesisse: quamuis enim illam multis scatere erroribus intelligeret: non tamen existimabat ab Ecclesia temere discedendum, sed ferendos aliquos ererrores quos corrigere non possis: sed quum iam ex nobis intelligat vnicam nos agnoscere Ecclesiam cuius Romana pars est, perque nos minime stare, quominus communes habeamus coetus, nihilque nos amplius


page 793, image: s0793

quam errorum reformationem, non Ecclesiae nouae veluti fundationem desiderare, adhaec eos qui Ecclesiae Romanae praesunt praefractos esse, neque vllam aut in doctrina, aut in morum disciplina emendationem admittere, sibi in animo esse, ei coetui sese adiungere, qui puriorem sequitur religionem. Ego cum multa in eandem essem sententiam loquutus, institutum comprobans, et nonnihil de ritibus nostris et disciplina dixissem, lubenter sese disciplinae submittere velle professus est, itaque licere illi die sacrae resurrectionis vna nobiscum communicare dixi. Vbi iam gratias egisset, adesse iussit filium, filiam, neptem vnam, (altera enim vidua antea sese nobis adiunxerat) et famulum, eos itidem sacrae synaxeos participes esse velle. Petit vt eos instituam. Facio. Sic vniuersa familia vna cum illo coetui nostro sese adiungit, Haec tibi vir clarissime significanda duxi, quia tibi grata fore scio, mihi


page 794, image: s0794

sane gratissimum fuit, talem, tantumque virum, qualem non existimo habere Flandriam, Christo sese sponte subijcere, per eumque fore, vt multi intelligant, quid sit vere Euangelium profiteri. Vale, Antwerpiae, XXIII Martij. Anno MD LXXX.

Tuus in Christo

LOS. VILLERIVS.

LX. Nobili et clarissimo viro D. Adriano vander Mylen; Rerum Status Ill. Ordinum Hollandiae Consiliario. Dordrechtum.

DE Niuhovia hoc mane recepta per Lanouium, et capto Egmondano vna cum coniuge noua nupta, audies ex Tondorffio qui has tibi est redditurus. Lanouium hic diligenter et studiose expectamus, vt de nostris porro aliquid statuamus.


page 795, image: s0795

Si vos non velitis deesse, video posse nos aliquid non poenitendum praestare, praesertim si serio aliquid statuatur de negotio Gallico. Videtur enim hac ratione bellum breui posse confici. Sed mirifice, dicam quod res est, angit me, quod video Hollandiam suo deesse officio. Dum enim vitilitigatur, perduntur occasiones, praesidia deficiunt vel animo vel fide, postremum, nihil agitur. Vos vero nihili tandem facietis haec vobis ostia ac belli propugnacula esse obiecta? Neque tantulum dabitis operam, vt praesidia vestra tum Bruxellensia tum Viluordana stipendium recipiant? Dispeream, nisi male me hoc habet. Ego quidem vobis, vt scis, sum addictissimus, si quis alius: sed opus est his seria castigatione. Deinde in collectis vectigalium ecquid perpetuo disputabitur? et vos singularem vestram rem popotius quam publicam facietis? Hic tu, quaeso te, praesta talcm qualis esse et soles et debes. Vale, meque tui


page 796, image: s0796

amantissimum esse tibi persuade. Antwerpia III Calend. Aprileis. Anno MD LXXX.

Tui studiosissimus

PH. MARNIXIVS.

LXI. Ornatissimo viro, Dn. vander Myle, Illustrissimo Principi Arausino a consilijs, Dordrechtum. S. P.

TVAE literae voluntatem erga me tuam etsi nullo indigentem testimonio ita confirmarunt, vt me tibi vehementer obstrinxerint. Itaque rogo, me vtare, fruare, quoties se obtulerit occasio, meque tuum totum esse tibi persuadeas. Victoria Mechliniensis prope male cedit, ita est importuna hominum et ambitio, et insolens auaritia. Ciuitas praedae cessit contra datam fidem. Anglus Norreisius praefecturam Famarsio


page 797, image: s0797

datam grauiter fert, neque vult ea plane excedere, nisi militi promissa quadrimestria stipendia exoluantur, quae tamen me praesente ea sunt conditione promissa, vt esset ab omni depraedatione exactioneque militari libera ciuitas. Interea Lanouius vehementer vrget, vt in Flandriam mittantur auxilia, praesertim Anglorum, quae ante fuerant destinata: offerunt enim se praeclarissimae occasiones cedendi hostem. Sed quicquid moliamur, nihil apud Norreisium promouemus. Omnino puto maturandum, imo accelerandum Principis aduentum, quem vnum censeo huic malo remedium afferre posse. De caesisiis militibus, qui ad Villeij suppetias in agro Coloniensi parabantur, non dubito te audiisse. De rebus Lusitanis, quia pleraque incertis constant rumoribus, nihil scribo. Gallia videtur prope arsisse nouo bello: sed eius faces omnes in Vasconiam, et meridionalem Galliam prolatae, vix


page 798, image: s0798

vllum alibi relinquere sui vestigium, ita vt in illa belli flamma tranquilla videatur esse Gallia. In meis rebus habeo tuae sedulitati magnam gratiam: deuinxisti me profecto hoc beneficio. Quingentos illos florenos, quaeso apud te tantisper retineas, donec isthuc certum hominem mittam, quem breui, excusis meis Psalmis Germanicis, qui propemodum ad vmbilicum producti sunt, sum missurus. Interea commendo tibi totum negotium, etsi scio et video tibi esse commendatissimum. Si putabis opus esse, vt eo nomine scribam ad Ordines, indica, et vale, meque tui esse studiosissimum tibi persuade. Libellos meos te quod non scribas accepisse demiror: itaque rogo, vt me facias certiorem, an Theses illas meas acceperis, nec ne, vna cum eo libello quo tradebantur Coloniensis pacificationis acta. Antwerpia, XVI April. MD LXXX.

T. PHILIP. MARNIXIVS.



page 799, image: s0799

LXII. Ornatissimo viro Dn. Bonauenturae Vulcanio, amico suo, Antvverpiae.

LIterae filij Iacobi fuere mihi valde gratae: frequenter quaeso, fac vt ad me scribat, et si nihil habet quod scribat, tamen scribat hoc ipsum. Non arbitror necesse esse vt eum tibi multis commendem, scis quam mihi erit iucundum, si profectum faciat in pietate et eruditione. Hac ego de causa eum tibi tradidi, et tradidi certe pignus quod habeo omnium charissimum, itaque rogo, vt sit tibi curae. Et planestatue, haud fore me ingratum. Scio multum esse positum, ac prope dixerim, totum id quodcunque a me possit optari in tua voluntate, studio, diligentia. Non ego hic vulgare aliquid a te requiro, nec enim vt vulgari homini eum tibi tradidi, sed singulare aliquid, quod mihi tua ingenij atque eruditionis praestantia, meaque summa in


page 800, image: s0800

te voluntas pollicetur. Hoc mihi vt praestes, etiam atque etiam te rogo. Valetudo mea belle satis habet, Deo sit gratia. Libenter proficiscor nos vna cum Duce Andegauensi Regis fratre. Speramus nos crastino die Regi Nauarrae adfuturos, vt agamus de pace, quam spero huius optimi certe principis studio confectum iri, eaque confecta spero nos propediem isthuc redituros, aut saltem venturos propius, vt de summo rerum capite, quod ex vsu erit, statuamus, omnino enim cum eo, nomine Ordinum pepigimus, et pacta firmauimus, data vtrique syngrapha. De Regis voluntate speramus optime, et quidem iustis de causis, quas hîc longius commemorare non est necesse. Vale, et me tui amantissimum redama, tibique meum filium vnicum, vnice commendatum habeto. Ex fontibus Bedoni fluminis, a Chefbodonne in Pictonibus, III Octobris. Anno MD LXXX.

Tuus PH. MARNIXIVS



page 801, image: s0801

LXIII. Amplissimo clarissimoque viro, D. Adriano Mylio Senatori consilij Status Hollandiae Curia. S. P.

ET ego, et ambo illi viri optimi pro officio praestito quam maximas tibi gratias agimus, optamusque occasionem dari nobis, qua illud compensemus. A patria mea Dominus adhuc pro sua misericordia auertit hostium irruptionem nisi ad fines vsque: sed vicinae prouinciae miserrime vastantur et depopulantur, non minus ab amicis, quam ab hostibus ipsis. Consilia non desunt nec nostris, nec illis, sed apud quos rerum summa est, peccatur, non solum in idoneis praefectis constituendis, sed etiam in iis procurandis quae tanto exercitui necessaria sunt. Quanquam non significes, non puto tamen ignorare te, in quanta damna et pericula leuitas ac securitas


page 802, image: s0802

ebriosi istius iuuenis (a grauioribus verbis libenter abstineo) partes nostras adduxerit. Victoria aliquoties potiri potuit, sed turpem fugam honestae victoriae praetulit. Quinimo non potest sub tali duce Dei esse benedictio, qui porcis regendis vita et moribus magis est idoneus, quam bonis piisque defendendis: vt taceam quam facile proditiones tam circa consilia, quam circa facta sub eiusmodi duce exerceri queant. Et sane res ipsa ostendit, iam exercitas illas aliquoties esse, nec iis finem futurum, quam diu summa rei militaris ipsi soli committitur. Antequam in hunc statum res adductae fuerunt, grauiter de his ipsis, quae nunc euenisse videmus, nostros praemonui: agnouerunt illa vna mecum, sed mederi iis haud potuerunt, nec adhuc possunt. Faciunt tamen omnia quae fideli prouinciae pro se et pro aliis defendendis facere conuenit. Sed videntur reliquae vnitae prouinciae non parem animum et operam


page 803, image: s0803

communibus necessitatibus adhibere. Vtque hoc apud te dicam, qui ex consilio vnitarum Prouinciarum hactenus Dauentriae, et in illis partibus rerum curam habuerunt, pessime apud vulgus audiunt, quod in vita et moribus ipsorum nihil pietatis nec sollicitudinis animaduerterint, sed multum dissolutionis et sccuritatis. Calamitates illae diuturnae, tum Spiritus sancti de peccatis redargutiones, plebem hoc tempore oculatiorem faciunt, et nisi allaboretur, vt neutiquam alij, quam viri iusti et boni, quorum vita et studia ostendant se nihil quam Dei gloriam et vtilitatem Reipublicae quaerere, rebus gerendis praeficiantur, futurum est vt plebs in rabiem tandem adigatur, omnesque qui in officiis sunt, quiue potentia aliqua valent, ipsimet interficiant, vel priori Dominio et iugo se subijciant. Ne autem ignores quomodo se...... gesserit, mitto tibi exemplar literarum, quas Praeses Frisiae postremo ad me


page 804, image: s0804

dedit. Quid interea acciderit, nihil certi adhuc intellexi, verum in singulas horas nuncium inde expecto. Quod me admones vt eo me conferam, agnoscere tibi hic debeo naturae meae infirmitatem. Quoniam ea quae nunc tractantur, pro maiori parte ad bellum pertinent, animaduerto, non posse me sine magnis animi perturbationibus et conscientiae meae scrupulis in negotijs illis versari, praesertim quum particulariter ista tam in offensione, quam defensione pertractanda sunt. Tum etiam perfidia, leuitas, crudelitas, et auaritia hominum hoc tempore tanta est, vt rarissime bona consilia euentum suum consequantur: quae res non potest non maximum quoque cruciatum ac dolorem bonorum animis adferre. Quare quamdiu de Dei voluntate incertus sum, an me ibi esse velit, videor saluti meae melius consulturus, si me hic contineam: nec tamen desinam patriae meae consulere, quod conducere illi vllo modo


page 805, image: s0805

existimem. Facilius commoueri possem ad eo proficiscendum, si praesenti bello finis impositus esset, et agendum foret de religione et republica recte constituenda, sed (proh dolor!) tempus illud nondum aduenisse videtur. Quod mors patris tui, viri optimi et praestantissimi, cui ex toto animo meo beatam resurrectionem precor, te extremo dolore afficiat, humanum est. Sed si in spiritu rem ipsam tecum perpenderis, plus materiae ad gaudendum, quam ad dolendum inuenies. Quisnam pius hoc calamitosissimo et perditissimo tempore longam vitam expetat, nisi forte cupiditate et amore maioris lucis et gratiae? sed pater tuus et vita satur, et in extrema senectute sua cognitionevnici redemptoris, mediatoris, et saluatoris nostri Christi Iesu illustratus, in eodem beate obdormiuit, quod tibi solatij satis est: sed nec ita a te discessit pater, quin spiritu adhuc tibi coniunctus maneat, in quo memoriam eius


page 806, image: s0806

suauissime tandem recolere poteris, donec idem spiritus animam noui tui hominis, deposito infirmi corpusculi tui onere, beatae animae spirituali patris tui in coelestibus vsque ad tempus resurrectionis iterum coniunxerit: ad quod dico Amen. Quantum negotium illud cum Duce Alenzonio attinet, euentum vna tecum a Deo Optimo Maximo expectabo: metuo tamen non tam facilem et promptum, forte etiam non tam commodum, salutaremque piis futurum, atque multi existimant. Quae hic noua sunt melius ex relatione Domini Iohannis Wtenhouij, qui has tibi literas adfert, quam ex scriptione mea intelliges. Comitia Norimbergica in VIII Octobr. reiecta sunt: propter praedictum negotium arbitror Belgas nostros nullos eo Legatos missuros. Habeo conterraneum quendam, virum eruditiss. et modestiss. qui scholam olim Duisburgi habuit, ante quadriennium cum filio Dominae


page 807, image: s0807

de Prato, quae et ipsa Duisburgi tum agebat profectus fuit Geneuam, adducta secum vxore sua et liberis. Nunc liberatus ab illius institutione, optaret aliam honestam conditionem, qua Deo ac Reipublicae seruire, seque et familiam suam sustentare queat. Est adhuc Geneuae, nec inde abire statuit, quam de tali conditione sibi prouisum fuerit. Caeterum cum intelligam Rectorem Scholae Delphensis, Leouardiam, vbi ante eodem munere functus fuit, reuocatum esse, omittere nullo modo potui, quin eius apud te mentionem facerem, vt si non alterius eruditi operam conduxerint, per te illis commendetur. Vir est singulari doctrina, probitate, et diligentia praeditus, et ad instituendam pueritiam prorsus natus. Scio gratias illos vtrique nostrûm acturos, si, quod spero, euenerit, vt in Rectorem illum eligant. Nomen eius est Lollius Epaeus Adama, honestis apud nos parentibus


page 808, image: s0808

ortus si forte alterius opera iam conducta est, et alibi similis conditio se obtulerit, amanter te rogo, vt eius memor esse velis. Statueram hinc Duisburgum migrare, sed dum hoc ago, Parmensis ad Senatum contra me acerbissimas, plenasque calumniis literas scribit, quasi autor essem omnium earum seditionum et motuum, qui in partibus nostris orti sunt, et seminator pestilentissimarum opinionum: in fine rogans, vt me urbe eijciant. Senatui, qui mihi quoque est infensissimus, grata fuisse videtur haec occasio, et per duos Consules literas illas mihi praelegi fecit, qui vna etiam adiecerunt, Senatui placere, vt alio me conferrem. Respondi ex tempore quae videbantur necessaria, deinde petij exemplar earum literarum, cupere me in scriptis latius ad eas respondere. Accepto exemplo in scriptis ita respondi, vt ab eo tempore missum me fecerint. Ne videar ergo propter literas abiisse, honoris mei causa domicilium


page 809, image: s0809

meum hic continuo. Bene vale, vir amantissime, in eo qui nos dilexit Christo Domino et Deo nostro. Vxori tuae optimae et piissimae matronae omnem a me salutem et reuerentiam. Quod me inuitas ad hospitium, pro eo amanter tibi gratiam habeo, nec repudio, si vnquam contingat me ad vos descendere. Coloniae, 1 Octob. MDLXXX.

Tuus ex animo

AGGAEVS ALBADA.

LXIV. Nobilissimo clarissimoque viro D. Adriano Mylio, Senatori consilij Status Hollandiae.

BInae tuae mihi fideliter sunt ac bene redditae. Libellos tibi meos non ingratos esse, facit tuus erga me amor. Sed addit tamen calcar, vt scribam alacrius. De nummis habeo gratiam. Breui certum isthuc


page 810, image: s0810

hominem ex mea familia missurus, qui Ordinibus Hollandiae Psalmos meos exhibeat, et meos nummos huc mihi adportet. De reliquis septingentis probo equidem tuam sententiam, et rogo, vt ita cures, vt me a te amari scio. Mechliniensis depraedatio mirifice rebus nostris officit, et occasiones pulcherrimas rei bene gerendae eripit. Caesus enim erat in Flandria hostis, si Norreysius eo cum sua legione, vti statutum erat, perrexisset: sed cum iam huc redierint nudiustertius intempesta nocte Princeps, et ille A. adsit, speramus negotium breui confectum iri. Defert enim Principis dignitati non parum Norreysius: interea Mechliniae male est, sed sane non sine sua (vtscis) culpa. Praesidiarij Herentalsij tumultuantur. Duces suos captiuos detinent. Electum crearunt: Stipendium exolui sibi volunt. Nec tamen animo videntur a patriae studio esse alienato, nisi quod tribunum equitum, Albanensem, qui ad se defecerat


page 811, image: s0811

crearint, quod certe intelligis non esse sine periculo. De Tenremonda metuis nobis iniectus fuit, propterea, quod praefectus Ryhouius Tongerloium vexillum eiecerat: sed audio inter eos simultatem intercessisse: neque tamen vacat omni periculo res, sed prudenter et caute tractanda est, donec praesidium in vrbe sit rebus nostris addictius vel certe constantius. Expecto te hic studiose in comitiis Ordinum: et si omnino fieri potest, fac quaeso vt venias. Nisi meae tibi aedes incommodae videntur, quod procul absint a comitiis, habeo cubiculum quod tibi vsui fore puto, et eris certe grauissimus si apud me diuertes, imo cumulaueris me beneficio, Vale, et me, vti facis, ama. Antwerpiae, XXIII Iunij, MDLXXX.

Tuus quem nosti

PHILIP. MARNIXIVS.



page 812, image: s0812

LXV. Nobili et clarissimo viro D. Adriano vander Mylen, Rerum Status Ill. Ordinum Hollandiae Consiliario. Dordracum. S. P.

NON habeo quod argumentis tuis contradicam, nisi illud potissimum, quod non possum, animo meo in suscipiendo munere illo satisfacere. Articuli super quibus Concilium illud conclusum est, quos mihi nostri communicarunt, praecipue ad defensionem directi sunt, et hanc praecipue hoc tempore necessariam esse fateor: sed super negotiis bellicis non modo nihil intelligo, verum natura et instituto versari circa ea timeo. Res istas quae in Concilio isto necessario tractabuntur, tales esse video, quae requirunt versatile, alacre, et intrepidum ingenium, quod non facile querelis hominum, rumoribus, aduersitatibus,


page 813, image: s0813

permouetur; sed hic multum in me desidero, certoque scio, plures apud nos esse, qui istis rebus tractandis magis sunt idonei. Quamobrem serio apud nostros insto, vt me excusatum habeant, atque alium in locum meum surrogent. Nihilominus non propterea volo me rursus quieti dare, vel negotiis patriae me subtrahere, verum vna cum aliis allaborare, vt quam pijssime et optime Respublica nostra paulatim constituatur. Imo ad media cogitare incipio, quibus res ita disponam, vt possim habitationem meam propius patriae meae accipere, vnde sine incommodo et periculo aliquo breui tempore liceat mihi ad eos excurrere, Comitiis eorum interesse, et quod bonum in commune est, praesens cum illis deliberare et decernere. Confido me plus boni patriae meae, si in libertate mea mansero allaturum, quam si me in Concilium istud dedero; forte etiam vicinis Prouinciis ad communem


page 814, image: s0814

concordiam aliquid seruire potero. Vtinam modo liberati essemus eo metu, qui nunc nobis incussus est, vel potius eo periculo, quod patriae meae modo imminet. Hostes enim nostri his diebus Rhenum traiecerunt, non pedites solum, sed et equites, quorum numerus tamen non tantus fuit, quantum ex rumore acceperamus. Qui hac transicrunt partim Vallones, partim Albanesij, quingentos non excesserunt. Schenck qui praefectus est totius exercitus, ducentos apud se habuit. Peditum vexilla XIV fuerunt, trecentorum hominum vnumquodque; inter quae vnum vexillum ex solis Sacerdotibus et Monachis constat, praeter eos, qui sub aliis signis militant. Subsequentur quingenti, et eo amplius, sclopetarij Vallones, cum paucis equitibus, qui in traiectu Rheni singulis horis expectantur. His regimenta Domini de Houtepenne, is duo habuit, qui circa Bolsducum haeserunt, accessura affirmantur.


page 815, image: s0815

Geldrensium Regimentum in Pago S. Viti paratum, an et id accessurum sit, affirmare non possum. Quantum vobis in salute istarum Prouinciarum situm sit, ignoratis: quare prompte nobis auxilium ferre debetis. Si sinant eos intra fines nostros peruenire, et non ante iis potenti manu occurrerint, valde metuo difficile nos et longum bellum habituros, eorumque vires per internos hostes incrementum accepturas. Confilium meum iam ante illis aliquoties communicaui, satisque temporis habuerunt de omnibus nessariis sibi prouidendi: sed si quid perdet nos, nihil aliud erit, quam quod capite prudenti et forti destituimur. Mera apud nos omnium rerum confusio est, et maior inter populares discordia, quam imminens periculum ferre possit. Nisi ad causam ipsam respicerem, Deumque pro nobis acturum crederem, nihil adeo firmum et validum video, quo spem aliquam victoriae concipere


page 816, image: s0816

possem. At causa ipsa in se considerata, vel potius Dei voluntas et ordinatio, quam ex verbo eius colligo, talem in animo meo fiduciam pariunt: Vtcumque detur iis grauiter nos affligere, extreme tamen spero, nostros victoria potituros, et paucos ex isto exercitu saluos euasuros. Id quaeso Domine Iesu effice vt Amen sit. Cum offerret mihi se Dominus Betzius, dicens si quid in Belgiumscribere vellem, se literas meas fideliter procuraturum, omittere non potui, quin haec pauca ad te exararem. Bene vale vir amantissime. Vxori omnem a mesalutem, et filiolo ab ea nomine meo osculum. Coloniae, VIII Iunij. MD LXXX.

Tuus ex animo

AGGAEVS ALBADA.



page 817, image: s0817

LXVI. Nobili et clarissimo viro Dn. Adriano vander Mylen, Rerum Status Ill. Ordinum Hollandiae Consiliario. Dordrechtum. S. P.

REdditae mihi sunt tuae literae, ex quibus gratum fuit intelligere, propediem te heic adfuturum. Interea nolui nescires quid hic geratur. Audisti (nihil adhibito) Anglos post captam Mechliniam nullis aliis inde machinis retrahi potuisse nisi argenteis. Nam etsi plaeraque ciuium bona praedae cesserant, tamen quia nomen praedae sortitae non fuêre illae stipulatoriae exactiones, necesse fuit Anglis XXXVI flor. millia amplius polliceri, et decem millia in promptu numerare, cum nostratibus autem et Scotis ad viginti millia transigere. Ego illo missus omnem dedi operam vt sine tumultu vrbe quique discederent, atque alia praesidia introducerentur,


page 818, image: s0818

verum et odium ita fuit atrox et ambitio adeo ardens, vt post quater aut quinquies so pita classica, quibus ad arma proclamatum fuerat, cum iam plerique vrbe excessissent, nescio quo authore denuo ad arma concursum fuerit, et Angli a nostris vrbe eiecti, desideratis plus minus vigintiquatuor, praeter saucios numero non exiguo. Inter hos etiam e nostris cecidere pauci aliquot. Posteaquam vero in Flandriam iissent Angli, eadem morositate qua Mechliniam tenuerant, renuerunt se Lanouio, et reliquis Gallis velleadiungere. Illi arcem Ingelmonasterium cingebant obsidione, Lanouius Gallos secum deduxerat Tornacum, atque inde vlterius ad nescio quam expeditionem. Sed concitato reuersus itinere, vt suis adesset hostis aduentum praestolantibus, non potuit Gallos de via fessos longius deducere. Itaque illis in Wackene relictis, ipse solus ad castra suorum abit: quo hora


page 819, image: s0819

noctis nona cum venisset, et Gallos summo mane iussisset consequi, ipso diluculo aduentu hostis inopinato oppressus, non potuit a praecipiti fuga milites, et praesertim equites, continere. Ipse cum centum quinquaginta Gallis impetum hostium aliquantisper sustinuit, illos enim in castris ad vexilla Gallorum asseruanda reliquerat. Tandem desertus ab omnibus, (abierat enim, vt Scotos aliquot e fuga reduceret) ab hoste captus, et Cortracum deductus est, magno certe rationum nostrarum in commodo, et dolore incomparabili. Ordines D. Metkerkium, et me Gandauum hodie aut vt summum cras, ablegant, vt res ibi quoad eius fieri poterit constituamus. Interea Ordines de rerum summa incipiunt deliberare. Quod meae res priuatae tibi curae sunt, habeo gratiam. Nummos illos si ipse huc venies, per tuorum aliquem huc apportari gratum erit. Ego vicissim si qua in re possum gratificari


page 820, image: s0820

paratum promptumque re praestabo. Vale, meque tui amantissimum, vt facis, amare perge. Antwerpiae, XVII Maij, MD LXXX.

Tui studiosissimus

PHILIP. MARNIXIVS. Sanct Aldegondius.

LXVII. Ornatissimo viro, Dn. vander Myle, Illustrissimo Principi Arausino a consilijs, Dordrechtum. S. D.

EX Illustriss. Domini Principis literis intellexi, frequentem Ordinum conuentum isthic in Hollandia agi, de summa rerum semel constituenda. Itaque nolui praetermittere, quin ad te meam sententiam perscriberem, et quid hic rerum gereretur, breuiter commemorarem. Cum Duce Alenconio a nobis transactum esse haud arbitror te


page 821, image: s0821

ignorare, et scio vidisse conditiones, vti eas Antwerpiam ad Ordines cum literis nostris iamdudum dedimus. In eas nisi reliquae omnes Prouinciae confertim pedibus eant, plane statuo, male illis esse et nobis omnibus cessurum. Nam de Hollandis, Zelandis, et Vltraiectinis [gap: Greek words]. Restat vt eum te hic nobis praestes, qualem vniuersa sensit hactenus Respublica. Habeo enim pro exploratissimo, te, si hunc Principem videris, haud aliter atque ipse ego sensurum. Est enim ingenio mansueto et suaui, iudicio acri, eloquentia non vulgari, fide, nisi me plane omnia fallunt [gap: Greek words], integra ac syncera. Religionem profitetur Pontificiam, et, vt apparet, religiose, sed veram Euangelicam non auersatur. Eos certe qui illam profitentur et amat et colit, peraeque


page 822, image: s0822

atque alios. [gap: Greek words]. A comitatu Principis huius si quid metuendum est, hoc certe omne illud est, quod quis possit reformidare. Sed omnino mihi persuadeo, tum ipsius prudentiam atque animi aequitatem, tum et Ordinum diligentiam [gap: Greek words] huic posse incommodo mederi. Itaque si qui sint, qui posthac aduersentur, non possum equidem aliter inducere in animum, nisi patriae illos moliri perniciem. Multus fuit hic et satis diuturnus de Regis Hispaniarum obitu rumor: et fuit sane afflictus valetudine grauissima. Sed iam vndique illum conualuisse percrebrescit:


page 823, image: s0823

et nouas in Lusitanum Antonium, iam et milite, et commeatu, et hominum ab Hispano vehementer alienatorum studiis, et denique Gallicis auxiliis auctum, vires reparare. Hic si ei negotium opinione sua diuturnius facessetur, vides mirum in modum id ex vsu nostro fore. Atqui est certe in nostra potestate: Rex enim Gallicus, si nos Alenconio non defuerimus, omnino vidotur non poenitenda pro Lusitanis auxilia destinasse, ductore auctoreque Strozzio. Quamobrem plane vides, haud esse committendum, vt se huic occasioni tempus subterducat. Nunquam enim, vt ait ille, indipiscet quadrigis albis postea. Hac in re tua isthic authoritas, et tum pietatis, tum prudentiae, ac virtutis existimatio, si quid aliud, multum certe potest. Itaque tu hic ne desis patriae etiam atque etiam vehementer te rogo. Vale, et me, vt facis, ama. XIX Nouembr. Anno MD LXXX. Datum in Vico Flesche, prope oppidulum


page 824, image: s0824

Sanctae fidei. Sed quod initio promisi, iam prope exciderat: itaque nouam exordiar epistolam. Posteaquam iis conditionibus, quae tibi proculdubio notae sunt, cum Alenconio Turonibus transegissemus, et ex rege accepissemus, omnia illum fratris causa velle, nec vlla re, quae ad huius dignitatem posset pertinere, se illi defuturum, et praesertim quandoquidem conditiones vtrinque pactae satis illi probentur, in hoc instituto se illi omne studium operam atque auxilium esse libenter praestiturum, modo vt in suo primum regno, suis laribus, penatibus suis, denique visceribus, pax possit stabiliri, sine qua plane sibi decretum non esse gliscente domi bello foris experiri fortunam, et maxime cum Principe vsque adeo potente, et quum possit amicitiam et sidem, si velit, nullo suo incommodo facile tueri: nihil sibi prius aut potius esse duxit Alenconius, quam vt ipse sua fide, authoritate, atque existimatione


page 825, image: s0825

bellum hoc intestinum, tum vniuersae Gallae perniciosum, tum suis certe institutis male oportunum, componeret. Itaque in has australiores Galliae partes propius ad Nauarraeum veniendum ratus, ex vno in alium se locum paulatim adduci passus est, donec tandem in hoc vico, (ad quem ipse Nauarraeus venit cum coniuge et magna Galliae nobilitate) constitit. Hîc multo tempore haesimus otiosi, nequaquam certe vrgente Alenconio, quod Nauarraeus nollet tantum et tam arduum negotium solus conficere, et initio quidem Vicecomitem Turonensem, mox cum ille aduenisset, alios Ecclesiarum legatos putaret esse operiendos. Magna tamen et ipsius Ducis Alenconij, et tum Anglici legati Stuffordij, tum mea importunitate, res agi serio coepta est, et varijs altercationibus atque alternante indies spem pacis metu belli iterandi, quod iniquae viderentur a Regis legatis afferri


page 826, image: s0826

conditiones, heri tandem, qui dies fuit vicesimus Nouembris, certis vtrinque conditionibus de summa rerum transactum est: ita tamen, si regi placuerint: in cuius arbitratu (propterea quod plus videtur Euangelicis largitum esse, quam rex procuratoribus suis dedisset in mandatis) negotium nunc positum est. Interea hodie edicentur induciae, et armorum in decem dies cessatio, dum Rex ipse, suam sententiam interponat. Ego interea relictis meis collegis, in vrbem Turonum, Alenconium hucusque comitatus sum, partim, vt si qua possem, tam sanctum institutum promouerem, partim vt principis nostri mores penitius addiscerem. Vtrumque successit, satis ex sententia nosta: interea qui Turonibus haerent morae tam diuturnae impatientes, potestatem in patriam redeundi flagitant. Sed Alenconius, qui Euangelicorum precibus et flagitationibus induci se passus est vt mensem vnum aut alterum hic


page 827, image: s0827

haereat, suaque praesentia atque authoritate pacem initam firmet atque effectam reddat, cogitat illos ad se Burdigalam, quae nouem, ni fallor, hinc abest Gasconicis miliaribus accersere, vrgetque vt negotio nostro, seu transactioni, quam scit isthic ab Ordinibus probatam esse, extrema manus sacramento a se praestito imponatur. Id ego quid em plane comprobo. Sed videtur nostra procuratio, quam ab Ordinibus habemus, haud eousque sese porrigere. Itaque censui potius isthuc esse quempiam ablegandum, qui certum atque idoneum hac de re mandatum adferat, atque interea Alenconius Principi Daufineo, nostrae Aurangiacae (vt) scis fratri, mandet, cupere sese, vt ille suo nomine isthuc proficiscatur, sacramentum ab ipsis Ordinibus pro Duce Alenconio accepturus. Huic meae sententiae videtur ipse Dux non plane refragari: sed tamen cupere omnino, vt mei collegae huc propius ad


page 828, image: s0828

se veniant, quod quidem ego illos satis aegre facturos suspicor. Interea tamen vehementer te rogo, vt quando iam isthic apud vos Ordinum comitia instituta sunt, des operam, vt ab Ordinibus plena mandata accipiamus, pro se iurisiurandum Alenconij in manibus nostris accipiendi, eaque potestas vel plerisque nostrum detur, si qui volent abesse, (nec enim dubito quin ex eis nonnulli in patriam sint remigraturi) vel certe, si aliter isthic vobis videtur, alij pro nobis mittantur quibus haec potestas detur. Tu si tuam nobis hic operam commodaris, nos certe tibi hoc beneficio non vulgariter obstrinxeris. Iterum vale, eodem die, vt supra.

Tui studiosiss. atque amantissimus

PH. MARNIXIVS.



page 829, image: s0829

LXVIII. Ornatissimo viro Dn. Bonauenturae Vulcanio, amico suo, Antvverpiae.

LIterae tuae, mi Vulcani, multis nominibus fuere iucundissimae. Hoc vno submolestiusculae, quod de rei tuae familiaris [gap: Greek words] querulae. Scio equidem ita rem se habere, vt scribis: sed tua virtus, et quae plerunque comitatur fortuna, facit, vt optima quaeque et sperem, et tibi esse speranda ducam. Ego tibi certe quacunque potero in re commodare, haud vnquam deero. Quod de filio meo paulo speras luculentius, vehementer profecto gaudeo. Tua enim spes pluris mihi est, quam aliorum pollicitationes: etsi miror, nihil te de meis ad te datis literis: fortasse nondum erant redditae cum tuas exarares. Ego certe dedi III Octobris post quem diem 12. insequente tuae fuere scriptae. Iudicium tuum de


page 830, image: s0830

praeceptis Grammaticis non plane improbo: sed ita tamen, vt hoc nomine haud ediscendas censeam infinitas regulas, et nescio quae magica carmina, quae in scholis solent ad nauseam, et vero ad mortem vsque pueris sine vllo intellectu decantari, neque tamen percipi possunt, donec vsum linguae Latinae calleant: ac ne tum quidem saepe possunt diuinare, quid illa tam portentosa sibi velint mysteria. Ego quidem puer didici permulta, quae ne hoc quidem tempore quorsum prosint, omnino possum intelligere. Stylum exerceri, scis quam mihi scit gratum. Quod illi tu Plutarchum praelegis, et Catechismum, volupe est, et gratiam tibi habeo. A te enim, a te, mi Vulcani, cupio illum erudiri. Tibi enim eum tradidi, et tibi dedo. Itaque rogo ne mihi aliena opera posse satisfieri de ea quam mihi tua existimatio excitauit opinione putes. Quod vis mihi persuaderi de tuo studio et voluntate, ita tu statue, nisi iamdudum mihi


page 831, image: s0831

persuasissem, et quidem pro explorato, haud tibi charissimum rerum omnium pignus concredidissem: sed plane nihil de te dubito. Tu modo candide mihi et sincere tuum iudicium indices, et aperte mecum agas. Ego enim, si sensero ad literas non esse aptum eius ingenium, aliud mihi inducam in animum. Neque enim volo inuita illum Minerua aetatem in studiis sine fructu terere, Venio ad alterum epistolae tuae caput. Quod mihi hae molestiae Psalmorum nomine excitantur, immerito certe fit: Ego enim velim semel iudicium fieri, profuturine Ecclesiae sint nec ne. Nam si non sunt, antiquentur: vel ego primus ero huius author sententiae: sin autem, miror equidem, Ministros verbi, quorum iudicium ac sapientia a perturbationibus animi vacua, quod verum est, et videre debebat et iudicare, tamen hic hallucinari, et ad nescio quos scrupulos offendere. Nam de synaloephis, quod ais, mihi etiam


page 832, image: s0832

videtur esse ridiculum, nulla enim plane est in toto volumine, quam non admittat communis et vulgatissimi sermonis ratio. Neque vnquam hactenus versus editi fuerunt nostrate lingua, qui quidem decantarentur, qui non haberent eiusmodi synaloephas: neque omnino aliter patitur linguae nostrae ratio, nisi tempora confusanee velimus et inconcinne inter se permiscere, et hiatus foedos in carmine (vti hactenus factitatum est ab iis, qui se syllabarum numeros obseruare professi sunt, cum syllabarum tempora ignorarent) admittere. Id fecerit qui volet, ego certe nunquam patiar sub meo id fieri nomine. Potius deleuerim singularis numeri istis delicatulis auribus inauditi notas, quas non ignoras ab illis haberi prope portentosas. Sed tamen et hoc ego meo iudicio permitti cupio. Reliqua dabo libenter alienae censurae, si quae rationem admittant. Sin autem, haud puto quenquam merito mihi succensurum


page 833, image: s0833

si vulgi iudicium rationi postposuero. Datheni iudicium metuo vt non sit tam syncerum atque tibi fortasse existimatur. Si enim ex factis verba sunt aestimanda, vix video cur quicquam [gap: Greek words] de hoc homine sperari debeat, qui videtur animum ad semel temere susceptam insaniam obfirmasse. Sed nolim tamen haec ita accipi, quasi me certo quid iudicare de eo existimes. Ipse enim arbitrio Domini sui stat et cadit. Sed certe eius actiones etiam recentiores, vehemens animo fastidium commouent. Dominus det meliora. Quod vis exemplar Psalmoru~offerri Synodo, non improbatur. Sed menda librariorum facile est emendare. Reliqua ego antequam isthuc abirem, omnia, nisi me fallit animus, annotaui emendauique, tum illa quorum tu me mones, tum ea quae attingit Rembertus noster in literis quas ad Iustinum Nassou. nuper dedit, vno tantum excepto: is est Psal. CXLV, prima parte odes, in duobus postremis versicul. Pro eo enim quod scribitur,


page 834, image: s0834

Van geslacht tot geslacht [gap: Greek words], debebat poni [gap: Greek words] geslachten, et itidem in postremo, met oorcont vryvan dyner sterke macht, scribendum fuit van dyner stercker crachten. Psalmo LXVII vbi desunt duo versiculi, emendaui ante meum discessum, et indicaui librario: quod si forte tamen oblitus fuerit, ita licebit emendes, vt initio noni versus qui sic incipit VVant God heersching heeft, hi praeponantur:

All' die ghy sijt vvijs, Geeft God lof ende prijs.

In quo error quem commisi ex euitatione Gallici erroris natus, qui versum sextum tautologia deturpauerunt, addentes nullo textus exemplo, Voyons arriuant, Le grand Dieu viuant. Quod cum fugerem vt Scyllam, videor mihi in Charybdim incidisse, illudque Horatij expertus esse, in vitium ducit culpae fuga si caret arte. Reliqua menda omnia memini me ita indicare librario, vt non dubitem, quin possint ei venire in mentem,


page 835, image: s0835

quippe quae habeat a me descripta. Quod me ad versionem nouam hortaris, fuit gratum. Ego certe iam dudum antequam Antwerpia discederem, id facere, hoc itineris tam longi otio, et fastidio pellendo, constitueram. Sed nescio quo malo, dum fui oblitus librorum quos mecum debueram asportasse, etiam factus sum negligentior. Paulo tamen anteaquam tuas accepissem literas, me ad illud opus accinxeram, sed addidit calcar tua exhortatio, ita vt iam omnia absoluerim, nisi forte hallucinor, etsi pleraque tumultuarie, propter librorum inopiam: nullam enim plane habeo versionem ad manum, nisi versu tum Gallico, tum nostrate, nec vllam plane interpretationem. Solummodo adfuit Hebraici textus enchiridiolum: sed tamen, si reuerso licuerit conferre cum interpretibus, spero non poenitendam me posuisse operam. Caeterum dolet mihi ex animo te hoc tuo studio fecisse iacturam


page 836, image: s0836

rei familiaris ob expensas grauiores quam vsus postulet. Sed non possum interea quin te moneam, id eo factum potius quod consilio meo vti renueris. Nec enim iudicabam e re tua esse, hoc in te onus, et per se graue, et tibi certe huius artis typographicae ignaro, inprimis molestum suscipere: suasi potius, vt exemplar venderes librario. Ita enim et temporis magnum fecisses lucrum, et rei: neque peccasses in vetus prouerbium, Quam quisque nouit artem, in hac se exerceat. Sed spero facile hoc damnum posse resarciri: et si videam librarios, porro maligne agere, spero me posse tibi priuilegij prorogationem impetrare. Rerum nouarum, quas hinc possim describere, hoc est caput. Heri inter Alenconium et Nauarraeum de pacis conditionibus consensum esse: ita tamen, si Regis accesserit arbitrium, de quo bene sperant omnes. Reditus meus vt non sit adeo breuis ac speraram, multa


page 837, image: s0837

sunt quae vt verear faciunt. Quod si tamen isthinc breui acceperimus responsum de mandato quod ab Ordinibus per literas postulaui, non dubito, quin breui post simus redituri. Negotium certe hactenus successit ex sententia. De reliquo omnia optima speramus. Vtut sit, iam magnum fecimus operaepretium, quod nostrum hoc institutum dederit paci in Gallia componendae occasionem. Illa vna non poterit, nisi in gloriae Dei propagationem, et Ecclesiarum in crementum cedere. Reliqua erunt, vt spero, etiam certiora melioraque. De Hispani regis obitu rumor etsi multus ac diuturnus, tamen tandem euanuit: Bellum in Lusitania magno conatu reparatur. Vale, Fleschij, qui est vicus prope Sanctae fidei oppidum in agro Bigornitano ad XXI Nouemb. MD LXXX.

Tuus

PH. MARNIXIVS.



page 838, image: s0838

LXIX. Nobili et clarissimo viro D. Adriano Mylio, Prouinciae Hollandiae a consilijs, Dordrechti. S. P.

NOsti facilitatem naturae meae: sed multo magis nosti, quid per charitatem piis et bonis praestare obstricti simus. Quare non miraberis nullas tibi a me venire literas, quae non simul commendationem alicuius contineant. Qui has tibi adfert, est is cuius hospitio hîc quondam multi eruditi viri propter veritatem exules vsi fuerunt, vt ego quoque suauiter per annum cum eo vixi. Illorum consuetudine et colloquio ipse quoque in veritate institutus, eam promouere laborauit, a Magistratu autem officio suo honestissimo et quaestuosissimo, quo apud Consules vt scriba fungebatur ante multos annos, ob illam causam solum, in aliis quae muneris sui erant


page 839, image: s0839

laudatissimus, priuatus fuit. Postremo vero cum aliquando fassus fuisset, se concionibus reformatae Ecclesiae interfuisse, Sacramenta in eadem Ecclesia participasse, libertate eius in defendendo iure ciuium offensi, istinc occasione sumpta, voluerunt, vt nomina eorum, qui interfuissent, vna cum domibus et ministris indicaret. Paulo post a tuo hinc discessu in carcerem coniectus fuit, in quo eum duriter sine lecto et foco per XLVII hebdomadas tenuerunt. Sed Dei gratia nullo incommodo etsi senili aetate, ac infirma valetudine sit, commoueri potuit, vt vllius nomen deferret. Qua constantia tandem Magistratus aliqui etiam misericordia commoti, vnus et alter ex praecipuis alio modo inducti, non ita nuper e carcere eum dïmiserunt, sub hac conditione, vt ciuitate exeat, nec huc nisi suo consensu redeat. Habet nunc optimus vir debitum aliquod, non quod adhuc disputari opus est, sed quod per sententiam


page 840, image: s0840

ipsi adiudicatum est, ex quo se ad tempus sustentare poterit. Et quia debitor mortuus est, et haeres eius Antwerpiae habitat, vbi et bona defuncti debitoris sita sunt, quae haeres occupauit, literas Requisitoriales impetrauit, quo executionem ibi impetret: sed opus habet singulari aliquo patrono, qui causam suam magistratui Antwerpiensi commodet, ne, quod res eius non ferunt, diu ibi permanere cogatur. Nec putat vllum gratiosiorem se habere posse, quam Illustriss. Principem Auraicum, cuius etiam Excellentiam aliquid sibi gratiae facturam esse sperat, non solum in debito illo consequendo, sed etiam vt huc redire possit, quod in seruitio Excell. eius fuerit, atque in eo rerum suarum non exiguam iacturam, vitaeque periculum subierit. Abs te vero hoc me petere voluit, vt per literas tuas aditum ad Excell. eius habere possit, quam etiam ipsius non esse oblitam, ostendunt literae, quas admodum gratiosas


page 841, image: s0841

et graues, dum hic in carcere fuit, pro liberatione eius ad Magistratum scripsit. Habes petitionem meam, quam spero te mihi non esse denegaturum. Quae circa me sunt, quaeque noua hic habemus, melius ex ipso, quam ex meis literis cognosces, et sunt sane pauca adhuc laeta. Dominus misereatur tandem nostri. Ad binas meas praecedentes literas auidissime tuum responsum expecto, vt quo in staru Respublicae sint, certi aliquid per te intelligam. Bene vale honorande et amicissime Domine, vxori tuae et fratribus omnem a me salutem et reuerentiam.

Dum hic vir procrastinat, accepi tuas literas, quae valde mihi gratae fuerunt, ex iis enim quod petebam abunde intellexi. Spes, metus: sed minor tamen quam si in priore statu permansissemus. Orandus est Dominus vt consilia nostra conuertat ad sui nominis gloriam, et ad piorum salutem. De patria mea nunquam


page 842, image: s0842

dubitaui quin assentiretur, et ita etiam semper illis suasi, vt sua consilia ad vestra accommodarent. Si enim concordes fuerimus, et altera prouincia alteri fidem seruauerit, facile nos aduersus quoscunque hostes tueri poterimus. Gaudeo itaque sententias hîc vestras conuenisse, quanquam nondum sciam, quomodo haec res apud nos acta sit. Super ea enim non puto Statuum consensum requisitum fuisse, nisi Deputatorum forte potestati iam ante commissa fuit: sed hoc sciam postea. De Steen wico iam pridem laeta quaedam noua habuimus: sed quae rursus euanescere incipiunt. Sumus tamen adhuc in spe aliqua commeatum in illud inuectum esse. Multum in conseruatione istius Frisiae nostrae positum est. Si enim occupetur, iam altera fere parte eius excidimus, quam etiam facile aduersus aliam tueri et munire poterunt. In Germania nihil noui est, quam quod Imperator grauiter adhuc


page 843, image: s0843

aegrotare dicatur. Missi etiam Legati ad Electores de nouo die pro Comitijs constituendo. Princeps Bauarus tandem aliquid in his partibus impetrauit: electus enim est in Episcopum Leodiensem: an Belgij nostri bono, euentus ostendet. Videntur Pontificij singulare aliquid cum hoc Principe moliri, sed durum est aduersus stimulos calcitrare. Iudicium Dei suum progressum accipiet, etiamsi totus mundus se opposuerit. Caetera noua quae hic circumferuntur sunt de motibus Anglicis et Scoticis, de quibus certiora vos habere existimo. Hoc fere omiseram: Consul Groningensis Obbema, homo malus huc venit ad colligendas pecunias pro exercitu Regio, sed noua, quae huc de Steenwico aduenerunt, mercatores Italos timidos faciunt. Iterum vale vir clarissime. Addo hic literas, quarum nuper oblitus fui: quaeso, vt istius eruditi et pij viri meminisse velis, neue graueris nonnunquam me


page 844, image: s0844

paucis verbis de statu rerum apud vos significare. Coloniae, VII Febr. Anno MD LXXXI.

Tuus ex animo AGGAEVS ALBADA.

LXX. Illustri ac Generoso Domino Iohanni Comiti Nassauiae, Catzenellebogae, etc. Gubernatori Ducatus Geldriae, et Comitatus Zutphaniae, Domino nostro gratioso et colendissimo.

QVaestionem Epistola tua ad nos data propositam, Illustris, ac Generose D. Comes, tum ob varias ac saepe dissentaneas rerum circumstantias, tum propter diuersa nonnullorum alioqui forsan bonorum hominum iudicia generatim atque in Thesi, et quidem accurate, vt rei dignitas postulat expedire, et difficile est, et periculi plenum. Tamen


page 845, image: s0845

quia neque pio huic Tuae dignitatis studio deesse possumus, neque intelligimus tam generale a nobis pronunciatum requiri: dicemus ad singularem hypothesin, quae ad vnius Geldriae rationem proprie pertinet, id quod et veritati et verbo Dei iudicamus esse consentaneum. Iurisiurandi formulam a Tua D. Ordinibus Geldriae praestitam, vt et ad eorum res rationesque peroportune accommodatam, et maxime ad Prouinciam illam in tranquillitate et concordia, quae vna certe salutis est anchora, retinendam, sane quam idoneam, et omni superstitionis nota penitus vacantem, non modo probamus, sed laude etiam et singulari commendatione dignam esse iudicamus. Rationem porro illam quam T. Generosa D. in pura religione primum quidem toleranda, et pro se suaque familia exercenda, deinde pro vniuerso populo sine tumultu ac caede ab omni iniuria vindicanda sequutam esse se scribit,


page 846, image: s0846

no~ minore certe cum pietate, quam prudentia, fide, et virtute coniunctam esse plane arbitramur: censemusque hoc muneris inprimis a Deo Tuae dignitati esse impositum, vt publicam, quoad eius fieri potest, pacem et concordiam inter ciues atque vniuersos praefecturae suae populares summo studio atque omni ope tueri pergat; omnem omnino vim, audaciam, caedem atque immanitatem propulset; atque alterutrius religionis sectatores, qui se modeste ac tranquille in officio continebunt, authoritate sua peraeque tueatur, vt qui status est Prouinciae cui praees, omnibus modis procuretur, et religionis pacificatio communibus subditorum votis constituatur. In eam rem rationes a dignitate Tua sigillatim per epistolam commemoratas firmum ac stabile pondus habere, neque aduersariis argumentis, vel tantillum labefactari, nedum euerti posse, iudicamus. ac proinde ne hîc quidem a nobis ea repetenda


page 847, image: s0847

esse ducimus: tamen vt nostram sententiam planius Gener. T. D. capiat, omnino statuimus, omnem potestatem esse quidem a Deo, et certo ac rato eiusdem nudu decretoque consistere, sed legitima certe vocatione apud homines patefactam debere sanciri; sine qua nullum sibi quisquam imperium, nullamque potestatem debet arrogare; nisi qui Deum violatae suae maiestatis et contemti decreti seuerissimum vltorem volet experiri. Legitima autem vocatio est ea proculdubio, quam leges vel diserte praescribunt, vel tacita ac recepta apud populum consuetudine aut conuersione admittunt. Legem porro ex Dei voluntate, atque aequabili iustitiae et aequitatis ratione hominum animis insculptam, natam, populi consensu, et communi reipub. sponsione approbationeque figi et sanciri, nemo non insanissimus vnquam dubitauit. Vult enim Deus populi consensione ac sponsione quantumuis ratum ac certum suum


page 848, image: s0848

decretum quasi apposito quodam sigillo obsignari; vt omni excusationis praecisa ansa nemo sit qui se obsequium atque obseruantiam magistratui tanquam Dei legato debere nesciat. Quod etsi in his vocationibus quae sunt in Republ. ordinariae perpetuum esse ambigit nemo: tamen quos etiam extra ordinem vocauit Deus, eos communibus veluti populorum suffragijs vt eorum scilicet imperio nihil deesse videri posset, voluit comprobari: quod in Mose, Iosue, et Dauide factitatum esse sacra docet historia. At vt qui a Deo immediate vocantur ab eo sola iura legesque accipere certum est; ita qui populorum suffragiis ad Reipublicae curam administrationemque immediate vocantur, illi vniuersa populi voce ac sponsione, id est, pactis conuentis, atque ictis foederibus, et conditionibus vtrinque datis, acceptisque, quasi secundarijs, et ab aeterno Dei decreto, tanquam ex primo causarum fonte manantibus


page 849, image: s0849

causis ac firmamentis intermediis, ordinariam omnem ac legitimam imperij ac magistratus vocationem accipiunt, eademque qui temere violarit, Dei certe decretum, atque ordinationem, constitutionemque, non sine nefario scelere violare, eiusque seueram ac iustam vltionem, et quidem saepe cum populi pernicie in suum caput accersere. Et sane videmus plerunque regum ac populorum vel potentissimorum interitus hanc esse causam, quod vel principes impotenti dominandi libidine, vel populi lasciuiente proteruia, haec foederum et sponsionum publicarum septa non vereantur transilire, ita vt vel in immanem ac feram tyrannidem, vel in foedam atque deterrimam anarchiam et seditionem popularem legitima imperij administratio degeneret. Quod si ita est, vti certe esse nemo sanus ambigit, omnino statuendum est, sacrosancta illa esse omnibus atque adeo in hac Geldrica praefectura


page 850, image: s0850

Generosae Tuae Dignitatis augusta esse debere foederum, pactorum, et stipulationis vincula; quibus abruptis nulla recta aut legitima imperij administratio ne intelligi quidem potest. Et quum nulla plane gens vsque adeo omnis humanitatis expers reperiatur, quae se in voluntariam cuiusquam hominis seruitutem sponte coniiciat: omnino fit, vt qui se populus regi, principi, aut magistratui regendum ac moderandum tradit, quam illi concredit potestatem, certis eam ac ratis cancellis et quasi regionibus vel expressa lege, vel tacita certe consuetudine cirtumscribat. Habet enim potissimam suae, id est, publicae salutis ac tranquillitatis rationem populus, quam quidem supremam esse legem nemo vnquam dubitauit: ac propterea quia illam popularis multitudinis turba vix sentit posse conseruari, in vnius fide, prudentia ac vigilantia deponendam concredendamque sibi esse arbitatur: cui


page 851, image: s0851

deinde pro ratione suae salutis ac tranquillitatis, in quem vnum fere colineat scopum, eiusmodi conditiones praescribit, quas e republica maxime esse existimat. Ac proinde nemo debet existimare, maiorem sibi a Deo in populum aut ciuitatem vllam esse concreditam potetestatem, quam sit ea quae legitimae huius vocationis formula et pactis iuratis, ac datis acceptisque vtrinque conditionibus exprimatur: a quibus neque Principi neque populo, nisi forte noua intercedente sponsione aut consensu, fas est resilire. Ex quo fit perspicuum, quod si qua gens, populus, aut ciuitas, vel oraculo diuino monita, vel alioqui veritatis doctrina et pura religione imbuta pio se cuipiam principi commiserit, ab eoque inter caetera pacta conuenta, religionis purae vindicias tuitionemque stipulata sit, princeps ille dubio procul sponsione teneatur, neque possit vllam in eo populo violati cultus diuini aut idololatriae


page 852, image: s0852

labem sine periurij nota tolerare, quemadmodum Israelitici populi exemplo, qui foedere et sponsione interposita, et se, et omnes seniores ac magistatus hoc nexu obstrinxerat, planissime liquet. At vero si qua se ciuitas vel prouincia, vel populi Ordines, Principi aut magistratui regendos tuendosque tradiderint, ea conditione, vt sibi sua maneat integra qualiscunque religio; atque ille interposito Dei nomine ac iurisiurandi sacramento huic se conditioni obstrinxerit: haud potest existimari quandiu non aliam a Deo manifestam vocationem acceperit, vel nouam sponsionem cum populo inierit, ius habere, vel vi, vel armis illum ad suam religionem traducendi, cum certum sit, eius potestatem ratis limitibus circumscriptam hucusque non porrigi: ac proinde nullam eum ad hanc rem legitimam habere vocationem. Et tamen in eo Principe, cui merum ac summum sit imperium,


page 853, image: s0853

possit fortassis exoriri aliqua dubitatio, praesertim variis, vt ante diximus, incidentibus rerum circumstantiis; quae haec vincula interdum vel laxare possunt, vel arctius fortasse constringere. Verum ei qui a summo magistratu, vel Ordinibus diserte ac manifeste limitatam acceperit iurisdictionem; mero imperio, ac summa potestate penes illos manente; nemo non videt a pactis illi ac iuratis conditionibus haud esse temere resiliendum. Quod vero nonnulli existimant; Pacem ac foedus cum Pontificiis initum si conseruetur, impias eorum stabilire superstitiones; tantum abest, vt ita esse sentiamus, vt contra doceamur experientia, nullam firmiorem esse rationem illos ad aequabilitatem reuocandi, ac proinde puri cultus diuini atque Euangelicae doctrinae propagandae, quam si vtrinque iurata pax sarta tecta conseruetur, quemadmodum e diuerso nihil est quod veram pietatem ac doctrinam aeque


page 854, image: s0854

perdat, euertat, ac denique exstinguat, atque ciuilia et intestina dissidia, quae ex proculcata fide, et rescissis pactis, nata, in caedem, strages, atque immanes tandem erumpit lanienas. Quas certe magistratuum est obuia vtrinque acri ac seuera in omnes quicunque pacis sanctionem publicam violarint animaduersione, prohibere, et aequabilitatem lege ac sponsione publica constitutam, vi atque immanitate omni propulsata, diligenter ac sedulo conseruare. Nam si qui sunt qui statuant, omnino cum iis qui in religione a nobis discrepant nullum plane foedus, nullamque pacis publicae sanctionem sine impietatis nota firmari posse; ij certe non modo ratione ac legis diuinae praescripto atque exemplis, sed communi sensu, et omnium aetatum ac seculorum experientia facile conuincentur: cum nemo sit qui non videat, hoc posito axiomate, pios omnes cruentis ac perpetuis bellis et dimicationibus, atque omnium


page 855, image: s0855

omnino gentium ac populorum odijs, direptionibus, ac vastarionibus obiectos fore; qui ne de finibus quidem (vt infinitas alias omittamus controuersias) cum vicinis legitime ac pacifice sint vnquam transacturi; et vero omnes etiam passim populos ac reges mutua inter se laniena discerpendos commissum iri. Abraham certe inter impios ac prophanos, legisque diuinae penitus ignaros reges pacifice vitam traduxit, et suae suorumque saluti, et incolumitati pactis ac foederibus initis diligenter cauit, et ne terram quidem illam, quae sibi a Domino certa promissione iam erat consignata, putauit sibi armis ac vi, obtento religionis vel introducendae vel propagandae praetextu, esse attentandam. Cuius exemplum imitatos esse eius liberos Isahacum et Iacobum, nemo est qui nesciat. Ioseph autem cum AEgyptiis omnium prope idololatrarum antesignanis, non modo pacem coluit, sed vitae curriculum


page 856, image: s0856

omne traduxit. Moses deinde etsi grauissima tyrannide pressum ab ingratissimo AEgypti rege populum Dei cerneret, nihil vnquam vi vel armis tentandum ratus, Dei quidemvocationi paruit, ac certe a Rege hoc vnum postulauit, vt sibi liceret populum in deserta ad certum temporis interuallum traducere, vbi is Deo suo sacrificaret. Religionem interim AEgyptiacam neque immutauit, neque plane attigit. Quum vero iam extincto Pharaone populum in Arabiam deduxisset, cum omnibus obuiis populis, Moabitis, inquam, Edumaeis, atque Ammonitis pacem diligenter colendam foedusque sanciendum duxit, et neminem ne lacessitus quidem vel digito attingi passus est, praeter eos quos diserto Dei verbo ad internecionem delere iampridem erat iussus. Quod vero idem Moses ex Dei praescripto omni foedere cum AEgyptiis, Babyloniis, aliisque impiis ac prophanis gentibus


page 857, image: s0857

ineundo, toties, tamque seuere populo inter dixit, non eo spectat, vt continuis ac sempiternis eos bellis ac dimicationibus vicinorum obijceret, pacemque ac finium constituendorum transactiones aliasque eiusmodi, quae ad Reip. tranquillitatem pertinebant sponsiones omnes incideret: sed tantum ne quam cum illis inirent necessitudinem, quae ad cultum Dei violandum vlla ratione posset pertinere: vel ne bello lacessiti, de Dei ope atque auxilio toties, et tam certis ac variis documentis explorato desperantes, AEgyptiorum aut Babyloniorum copias auxiliares, a quibus demum et religio et respublica pessundaretur, aduocarent. Alioqui certum est, cum gentibus ac populis vicinis pacem diligenter coluisse, et finibus non modo Dei lege, sed mutua cum vicinis transactione sponsioneque praescriptis sese continuisse: ad exteros Principes et populos misisse legationes, qui pacem ac foedera


page 858, image: s0858

inita firmarent stabilirentque: quemadmodum Dauidis, Solomonis, atque omnium prope populi Iudaici regum exemplis manifeste doceri potest. Postea vero quam eorum posteri inanibus pseudoprophetarum praestigiis deliniti, foedera et pacta iurata coeperunt rescindere; grauis atque horrenda diuinae irae vltio confestim eos est consecuta, quae primum quidem Israeliticarum tribuum tristem ac funestam dispersionem, paulo post Iudaici populi captiuitatem, ac duram sub Babyloniis seruitutem, et denique vniuersam prope totius gentis internecionem sub Vespasiano peperit. Quibus certe exemplis docemur, nihil ferre Deum grauius, quam sacrosancti sui nominis in foederibus publicis adhibiti temerariam violationem. Quod si vero cum prophanis ac iuratis Dei Christianique nominis hostibus transigi potest, quaeque semel transacta fuerunt, ea sine flagitiosa periurij nota et diuinae vltionis prouocatione


page 859, image: s0859

infringi rescindique nequeunt: facile erit statuere, quid de iis sentiendum sit, quae cum iis populis ineuntur, cum quibus non modo communis patriae, agnationis, affinitatis, vicinitatis, atque infinitorum vinculorum necessitudine coniuncti sumus: sed etiam apud quos Dei Ecclesiae ac sacramentorum vestigia etiamnum superesse non possumus ire inficias: ita vt iam non debeant nobis haberi pro paganis aut infidelibus (vti habebantur ab Israele Babylonij, AEgyptij, atque aliae prophanae gentes:) sed eorum loco, qui a puritate doctrinae ita recesserunt, vt tamen haud sit dubitandum, quin inter eos sua septem millia, quae Baali haud flexerint genua, Deus sibi reseruarit. Est igitur ea inter nos necessitudinis ratio, quae fuit olim Iudae tribui cum Ephraimitis, ac reliquo Israele: cum quo non modo foedera illi inierunt, sed firmam saepe societatem ac necessitudinem inculpate retinuerunt. Quanquam


page 860, image: s0860

certe nobis eo maior etiam atque arctior intercedit cum Pontificiis copulatio, quod ab iis, neque rege, neque finibus, (vt olim ab Israele Iudaei) seiuncti, vna saepe ciuitate, vno pomoerio, vnis parietibus, et vero etiam vno nonnunquam cubili claudimur. Quod saepius in regno accidit Iuda, vbi qui Iohouae sacrificarunt, non tantum ab illis, quantum ad Reipub. communem administrationem discesserunt, qui in excelsis litabant. Ad haec vero hoc ab illis beneficij accepimus, quod illi nos exules in patriam reuocarunt, nosque suis armis aduersus exteram vim ac tyrannidem tuendos ea conditione susceperunt, vt ne nos vicissim quicquam vi vel armis vel illegitima tatione contra eorum religionem tentaremus. Quae certe, nisi propulsata ab eorum capitibus ac fortunis omni vi, caede, ac sicariorum audacia, nos illis diligenter et bona fide praestiterimus; non videmus quomodo perfidiae ac violati


page 861, image: s0861

nominis diuini crimen simus a nobis deriuaturi. Vt plerisque omnibus qui rem diligentius examinant sit notum, ei quidem qui legitime gladium gerit vindicandum esse ab hostium iniuriis veram religionem: sed illam armis amplificandam aut prouehendam vix est vt aliquis existimet. Quibus omnibus recte intellectis et ad veritatis trutinam expensis, facile est ad reliqua eorum qui contra sentiunt argumenta respondere. Quod enim aiunt, Magistratui haud esse integrum idololatricum cultum tolerare, propugnareque, libenter damus: neque id quidem fieri omuino volumus, si vlla ad eum eliminandum legitima magistratui data sit potestas. Sed hoc vnum contendimus, vt non modo non intentet vim in eos in quos potestatem nullam habet; sed vt etiam iniuriam et violentam tum militum, tum sicariorum manum ab iis propulset, ad quorum incolumitatem ac salutem tuendam propugnandamque


page 862, image: s0862

omne ius atque imperium quod habet accepit: et ne legitimae suae vocationis ac pactorum conuentorum, iuratorumque fines transiliens, patiatur vel militum vel ciuium iniuriae quenquam patêre, sed omnibus peraeque iuris aequabilitatem administret. Quod si autem propulsata vi atque iniuria, quae illis tumultuose ac per seditionem nullo magistratus imperio, aut edicto, neque legitima vocatione erepta sunt templa sponte ciues deseruerint, haud certe arbitramur magistratus eos ad idololatrici cultus instaurationem debere incitare: sed si qui quae sua sunt sibi vindicent, meminerit magistratus haud sibi esse hoc a Deo iniunctum munus, vt vi et armis quos tuendos suscepit, opprimat: sed Dei misericordiae clementissimae illos ad veram religionem per Euangelij praedicationem adducendos permittat. Nemo est enim qui non intelligat, haud posse censeri abrogatum esse idololatricum


page 863, image: s0863

cultum, quem vel praesidiariorum militum vi et armis, vel plebis tumultuantis caeco impetu oppressum, restituta denuo iuris inter ciciues aequabilitate magna ciuitatis pars quasi postliminio repetit; nisi forte pro legitimo iure vim ac tumultum militarem libeat subrogare. Quanquam ne hoc est quisquam qui non fateatur; per vim ac tumultum neque idololatriam abrogari, nec veram religionem posse constitui, cum certum sit, quos eiusmodi ratione coêgeris, eos vel omnem pietatem abiurare, vel certe in verae religionis sectatores multo acerbius odium concipere; quod prima quacunque oblata occasione in optimum quenque atque innocentissimum cum atroci contumelia inflectunt. Ac proinde, quod hîc nobis periculum obiiciunt, fore, vt Pontificij fidem nobis datam violent, idque ea ratione nobis esse anteuertendum existimant; quod nos, vt se istic res habent, sine perfidia fieri


page 864, image: s0864

non credimus, nihil habeat momenti. Nam primum quidem cum altero ipsorum axiomate ex diametro pugnat. Etenim si volunt propter nullum bellorum ciuilium vel aliorum periculorum metum, idololatriam tolerari; propterea, quod non sint facienda mala vt eueniant bona: sciant, ne nos quidem intelligere, cur propter obiectum a se periculi metum perfidiae sit crimen subeundum, et ciuibus nostris iniusta vis inferenda. Imo vero, quia non sunt facienda mala vt eueniant bona, ideo fit, vt religionem periurio ac fraude minime stabiliendam esse censeamus. Deinde facile cuiuis est perspicere, quod metuunt periculum, id eos sibi ipsos tam periculoso hoc suo axiomate accersere. Quod enim dubia Pontificiorum in foederibus conseruandis hoc tempore facta sit fides; nonnullorum certe insolentiae tribui potest, qui vel immoderato zelo, vel forte animi impotentia, vel denique cupiditate aut


page 865, image: s0865

rerum nouarum studio commoti, omnem iis occasionem cur nobis fidem seruandam ducerent videntur praeripuisse. Quos enim contra pacta sacramento solenni toties firmata suis sedibus et aris ac focis eiecerunt; eos vix est vt non et vltionis cupidos, et ad fidem datam vicissim rescindendum promptos paratosque reddiderint. Quod si itaque fidem nobis seruari, et axioma illud, Haereticis non esse seruandam fidem apud Pontificios aboleri cupimus; omnino necesse est, vt et ipsi vicissim fidem datam sancte tueamur, et eorum axioma qui vel periurio religionem putant pie posse stabiliri, vel cum impiis aut idololatris pacem ac foedus posse coli negant, reijciamus; et denique pacta iurata ac foedera publica vita ipsa nobis esse antiquiora statuamus. Inprimis autem magistratus iuris aequabilitatem inter ciues tueatur, et vim omnem atque iniuriam ab eorum capitibus ac fortunis propulset; animaduertatque


page 866, image: s0866

sine vllo discrimine in eos omnes quicunque pacem publicam turbarint, aut foedera violarint. Atque ita facile erit hisce periculis, quae proponuntur, occurrere. Nam quod addunt, si nostrae vires sint in feriores, in Dei virtute nobis esse recumbendum: pie sane et prudenter diceretur, siquidem niti nos legitima vocatione certum esset: nam qui a Dei pendere videri volunt auxilio, vbi de vocatione vera et legitima persuasi non sunt, eos Deum tentare omnibus vere Theologis est notissimum, cum autem Christianis omnibus debeat esse exploratum, Deum haud esse tentandum, neque quicquam sine legitima eiusdem vocatione auspicandum, vt ne a quo mandatum non habemus ab eodem deserti stultitiae nostrae ac temeritatis meritas poenas demus, omni studio operaque cauendum est, ne extra metas vocationis nostrae excurramus. Exemplis Hellandorum, Zelandorum, ac


page 867, image: s0867

Magdeburgensium, Argentinensiumque, quos aiunt omnem religionis transactionem exclusisse, possemus omnium Gallicarum, Germanicarum, ac Polonicarum Ecclesiarum exempla opponere, quarum certe apud pios omnes ea vt minimum debet esse authoritas, vt ne praecipiti ac temerario praeiudicio damnentur: sed non est necesse: quae enim producunt exempla causam etiam nostram iuuant. Hollandi enim et Zelandi pacisicationem ac iuris aequabilitatem inter eos qui diuersam profiterentur religionem indubitate constituerunt: et vero etiam Comitem a Marchia D. de Lumey, quod existimaretur eiusdem iuris ac pacti violati author fuisse, capitis iudicio arcessiuerunt; eiusque oeconomum, quod se crudelitatis erga Pontificios perpetratae administrum gessisset, laqueo vitam claudere coegerunt. Sed quum viderent, propterea quod a reliquis omnibus prouinciis atroci bello impetebantur;


page 868, image: s0868

omnes prope Ecclesiasticos, et plerosque etiam Pontificios ad hostes quotidie parare defectionem, omnique conatu adniti, vt arces ac ciuitates munitissimae illis proderentur: communi Ordinum sanctione decretum est, vt paucorum eorum, qui religionem Pontificiam profitentes ibi mansissent, in tanto reip. periculo ratio minime haberetur: sed ad commune periculum propropulsandum vnius tantum religionis vsu publice permisso, nefarijs conspirationibus, quoad fieri posset, ansae omnes praeci derentur. Quod quidem exemplum si in his regionibus communi consensu Ordines sequi velent; nemo esset nostrum qui improbaret; modo vt id legitima ratione et communi Reipublicae sponsione fieret, et non paucorum militum, vel tumultuantium ciuium impetu et armata manu sine vlla legitima vocatione per vim obtruderetur. De Argentinensibus quidem secus se res habet quam illi affirmant,


page 869, image: s0869

vt ex historia satis est notum. At vero de Magdeburgensibus prope idem quod de Hollandis est iudicium. Quod enim est ab eis factum, id in ciuitate libera, quae magistratui eam potestatem communi ciuium consensu permisisset, factum est. Neque est quod vlla foedera cum ciuibus inita fuisse ab illis violata quisquam possit suspicari. Quare nihil ad rem praesentem ea exempla facere posse certum est: Quin potius libelli illius supplicis debebant meminisse, qui communi Synodi Dordracenae sanctione, atque omnium, qui tum religionem profitebantur approbatione Archiduci Domino Matthiae ac vniuerso Ordinum Senatui XXII Iunij superiore anno fuit oblatus. Quod si enim, quid ibi postulent Ecclesiae, quidque vicissim polliceantur diligenter fuerit expensum; facile erit intelligere, quid in hac sit sequendum controuersia. Neque enim quenquam existimamus tantum sibi esse


page 870, image: s0870

arrogaturum, vt Synodi atque Ecclesiarum illud iudicium ac factum (quod Dei cerre benignitate ac munere ad propagandam veram religionem felicissime cessit) temerario decreto damnare velit. Haec est nostra, Illustris ac Generose Domine Comes, de proposita quaestione sententia; quam etsi verbo Dei ac veritate subnixam esse non dubitamus; haud velimus tamen ad generalem aliquam thesin, nisi probe expensis atque examinatis omnibus circumstantiis, deflecti. Ad hanc vero quae nobis proposita fuit hypothesin non inepte accomodari posse speramus. In quo si Generosae Dignitati Tuae satisfactum erit, est quod gaudeamus. Sin minus, haud dubitamus tamen illam pro sua benignitate atque animi aequitate voluntatem nostram sibi addictissimam boni esse consulturam. Vale.

Haec Epistola conscripta est a praestantiss. Theologis reformatae Rel. in Belgio.



page 871, image: s0871

LXXI. Praestantissimo viro, Dn. Bon. Vulcanio Brugensi Flandro, domino et amico suo, plurimum obseruando, Wormatiae. S. P.

BInas tuas nonnullo interiecto interuallo accepi literas, vtraeque Psalmorum mentionem faciunt. In quibus scio multa esse quae limam desiderent, et annotaui emendauique nonnulla: sed, vt verum fatear, saepe vereor vt magis peccem, si manum de tabula non sustulero. Nam quod ad frequentes illas synaloephas attinet, quo penitius eas expendo, eo mihi videntur propius ad vulgatissimam loquendi rationem accedere, et etiam a poetico more non abscedere. Reliquos certe video multas vsurpare, quas itidem aures meae indicant esse paulo duriores; et tamen sustuli non paucas. Versio reliqua dudum parata est, sed puto me Suburgi reliquisse, Inquiram


page 872, image: s0872

tamen diligentius. Tu si quid voles vel in Synodo, vel aliâs ad eos divulgandos recipiendosque praestare, per me quidem poteris. Ego certe neminem vnquam hoc nomine vnquam interpellabo. Etsi tuum erga me studium mihi gratum esse non possum dissimulare, et maxime quod plurimi faciam tuum iudicium: et puto nonnullorum maleuolentiam obstare, quominus in Ecclesiiis admittantur, quanquam ego id certe fero leuiter, praesertim quum videam eos probari plerisque viris doctis. Biduum est, quod Duci Andegauensi decreto Senatus populique scito concessa sit Michaelis aedes ad solennia Pontificio more celebranda: id varij varie interpretantur. Ego certe exrstimo iure pacti initi haud potuisse denegari, neque statuo nos propterea esse in noxa, cum nos vocationem legitimam ad eam rem haud habuisse mihi persuaserim. Noui etiam ingenium optimum Principis, qui eam rem non tam sua


page 873, image: s0873

quam eorum apud quos cupit suam dignitatem a mplificari causa postularit, impetraritque tam aequis conditionibus, vt eam concessionem ego potius ex vsu Ecclesiae putarim fore. Itaque si quid isthic aliter iudicari senseris, da quaeso operam ne indicta causâ temere damnemur. Vale Antwerpiae X Martij. MDLXXX.

Tui amantissimus

PH. MARNIXIVS.

LXXII. Nobili et clarissimo viro D. Adriano Mylio, Prouinciae Hollandiae a consilijs, Dordrechti. S. P.

INnegotio isto nihil certi affirmare audeo: sed tamen nescio, quo instinctu animo meo aduersetur. Semper mihi persuasi, in qua opinione adhuc sum, nullum inter Reges huius seculi esse, cuius potentia amplificabitur,


page 874, image: s0874

sed omnes imminui oportere: non vno tamen genere et modo, sed prout Deo visum fuerit. Euentus in quibusdam iam manifestus est. Deinde, multa ostendunt euidentissime, Deum mirabiliter nobiscum agere, in cipere nostra stabilire, aduersaria imminuere: quo fauore metuo ne ex cidamus, si rursus ad externa capita et auxilia confugiamus, quibus tam saepe delusi et frustrati sumus. Tertio, traditi sumus in manus Regis duri, et alij in aliorum manus: sed haec poena eousque iam processit, vt finis eius apparere incipiat: sin vero personarum fiat mutatio, valde anxius sum, ne poena ista prolongetur. Quarto, dubito, an Deus eum ordinatum velit, qui aduersarij filij sui (in Cyro aliud fuit etsi infidelis) partes, pro se saltem et suis sustinet, praesertim hoc tempore, quo bellum ei a filio Dei indictum est: Sed longius progredior quam volebam. Mallem coram de hacre tecum quam per literas agere.


page 875, image: s0875

Haec et plura alia saepe me sollicitum reddunt, quamquam e contrario quaedam sint, quae me iterum, si res eo perueniant, consolentur. Nihil tamen adeo solide, quam quod fortassis Dominus Deus hoc medio Hispaniam, Hannoniam et Artesiam, punire velit. Quod ad vlteriorem successum attinet, subsisto et Dominum pro foelicitate eius inuocabo. Is potest etiam aberrationes nostras ad bonum finem dirigere. Quapropter si vllo modo in hoc negotio progredi vultis, mallem vos in protectionis titulo et iure permanere, quam Domini titulum et ius vsurpare. Per hunc titulum non solum multis calumniis et obtrectationibus ansa praescidetur, sed et nos in iure nostro conseruabimur, Deique voluntatem successu rerum certius colligemus. Venio ad curam quae meipsum concernit, in qua tuum consilium postulo. His diebus deputati patriae meae litteris mihi suis significarunt, me a Statibus nostris proximis Comitiis


page 876, image: s0876

cunctis suffragiis primo loco nominatum esse ad Consilium XXX virorum, quod de nouo in Belgio instituitur, et super eo mentem et voluntatem meam amice requisiuerunt: sed considerato instituto meo, qui libenter quod reliquum est vitae meae in quiete et studiis pietatis transigerem, deinde natura mea, quae in negotiis istis publicis, praesertim quae ad bellum pertinent, nimis timida et sollicita est, Tertio, quod nihil adhuc de statu istius Consilij, in quem modum, sub quibus conditionib. congregabitur, et quod firmamentum in eo praestandum erit: ob has caussas nondum me resoluere potui, nec absolute illis ad litteras eorum responsum dedi, sed petij longius tempus ad deliberandum, hoc respectu, vt interea et amicos meos super hacre consulere possem, et praecipue Deum instanter inuocarem, vt aliquid mihi aperire, et in mentem dare dignetur, ex quo de ipsius vocatione ac voluntate certus reddar; quandoquidem nihilper ipsius


page 877, image: s0877

gratiam petam, quam in quo gloriam eius promouere, et proximo meo vtilis esse possim. Cum autem ex amicis meis, qui hic mihi fidelius consilium dare queant, nullos quam te et D. Meetkerkium habeam, quoniam ambo et statum praedicti Concilij, et meum quoque statum qualis in hoc loco sit, deinde mentem, studiaque mea, et libertatem, qua in votis meis vti soleo, quae non vbique grata est, cognita et perspecta habeatis: propterea ad vtrumque seorsum scribere volui, vtrumque etiam his literis fraterne rogare, vt quam citissime fieri poterit, me de Concilio isto instruas, quid mihi faciendum ducas, qua in re nihil mihi facere poteris gratius. Magni enim iudicium tuum facio. In simili officio et quouis alio semper me inuenies vicissim paratissimum. Quod cum Gubernatore nostro accidit, id a multo tempore timuisse me non ignoras: sed tamen respectu patriae meae non adeo super facto eius dolere possum, nam perpetuo in timore


page 878, image: s0878

versati fuissemus, nec vnquam Deo suum honorem vindicare et restituere, nec seruitute nos liberare potuissemus, quorum nunc egregia principia iacta sunt, vt de fine non nisi optima quaeque, praesertim circa ea quae ad honorem Dei et salutem animarum nostrarum pertinent, sperare queam. At postquam nunc exercitus qui hîc collectus fuit, pro maiori parte dissipatus sit, multis etiam ex iis caesis, arbitror nos breui Groningae mutationem aliquam visuros. Ad quam rem, vt et ipse aliquid iuuarem, misi hodie proprium nuntium ad Senatum cum litteris, quibus quae hic acciderunt, illis significo, et grauiter eos aberrationis suae admoneo, et ad saniora consilia inducere conor. Quid futurum sit, Deo committere nos oportebit. Ego tamen in bona spe sum, et quieto animo, nihil nos mali a ciuitate ista perpessuros. Bene vale, vir prudentissime et amantissime. Vxori tuae optimae matronae


page 879, image: s0879

omnem quaeso a me salutem, et filiolo ab ea nomine meo osculum. Colon. IX April. MD LXXX.

Tuus ex animo

AGGAEVS ALBADA.

LXXIII. Nobili et clarissimo viro D. Adriano vander Mylen, Rerum Status Ill. Ordinum Hollandiae Consiliario. Dordrechtum. S. D.

LIteras tuas auidissime expecto, praecipue vt cognoscam, quid spei habeas de Duce Alenconio. Scripsi tibi aliquoties de metu et spe mea, sed nunc liberius tibi significare debeo, me ob moram eius, qua putantur non exiguae occasiones rei bene gerendae elabi, in priores meas difficultates, quas ab initio habui, recidere: Metus iterum crescere, spes vero mea imminui occipit.


page 880, image: s0880

Audi etiam vanam, vt spero, cuiusdam diuinationem: Res serio ab Alenconio cum consilio Pontificis, et confoederatorum eius agi praetenditur, vt eo facilius Artesia et Hannonia in reditum Hispanorum consentiant. Hoc autem iam factum est. Moram porro inijcit, vt se illi magis praeparare possint. Eodem circiter tempore postea et Hispanus et Gallus in Belgium venient. Aderit quoque Rex Nauarrae cum suis, sed imparibus viribus. Hic tum primum laborabitur, vt illi subdole opprimantur: deinde quaerentur occasiones, vt Gallus in ciuitates aliquot intromittatur: quod variis modis practicari posse putat, et vno conuenientissimo, si Gallicus exercitus se nonnunquam vinci et profligari patiatur. Futuras inter haec etiam Illustriss. Principi insidias, quibus vel viuus vel mortuus in potestatem ipsorum veniat. Quid multis? Consilia eo tendere existimat, vt et Rex Galliae a suis haereticis, ac


page 881, image: s0881

hostibus liberetur, et apud nos Rex Hispaniae tandem superior euadat. Praemia quae Alenconio ex hac simulatione decreta sint, cuique cogitanda relinquit. Ac licet non talis successus, quia Dei consilio aduersatur, omnino metuendus sit: tamen hoc ipsum inter Pontificios agi sibi imaginatur, vel eo tandem negotium hoc ad ductum iri conijcit: addens, sicut iam per Gallum Illustriss. Princeps deceptus est, ita hac vltima vice Excell. eius extrema vna cum Belgio et amicis ipsius in Gallia subituram, propterea quod adhuc eam familiam extollere, et Religionis concordiam, vt vocant, cum illis pacisci velint, de quibus Deum aliter disposuisse arbitratur. Habes viri non mali diuinationem, vel potius nimiam sollicitudinem, a qua siue metu huius facti, siue similis, nec ego prorsus, nec multi alij haud imprudentes viri mecum, tum illustrissimi Principis, tum Patriae amantissimi, liberi sumus.


page 882, image: s0882

Sed haec ad te solum, ea spe, vt me sollicitudine ista, quae nonnunquam cessat, nonnunquam recurrit, liberes. Quod exspectaueram de Steenwico, Dei gratia tandem euenit: adeo autem me huius liberatio recreauit, tantoque perfudit gaudio, vt aliquot noctibus prae admiratione misericordiae Dei, vix dormire potuerim, semper victoria Steenwicensi in animum meum recurrente, meque ad agendas Domino gratias incitante. Indies iam expectabo, reliquos etiam ex aliis partibus patriae meae eiectos esse. Hac hyeme confusio et luctus nobis hic fuit, nunc ista in aduersarios nostros retorta sunt: mirareris quam dispar facies et incessus vtriusque partis hic appareat. Vos ibi armis, nos hic animis et votis, laetis tristibusque gestibus bellum gerimus. Laus et gratia sit Domino nostro Iesu Ch risto in aeternum, Amen. In eo eti am, vir optime et amantissime, viue et vale,


page 883, image: s0883

cum omnibus tuis. Coloniae, XXIII Martij. Anno MD LXXXI.

Tuus ex animo

AGG. ALBADA.

LXXIV. Nobili et clarissimo viro Dn. Adriano vander Mylen, Sereniss. Ducis Brabantiae, et Ordinum Belgij Consiliario etc. Antvverpiae. S. P.

HAbes, vir Clarissime, secundo literas, quas Comes Iohannes ad me misit. Sollicitus est de euentu casus illius, qui Illustriss. Principi fratri suo accidit. Nuncios audit sicut et ego, sed varios et incertos: quo magis sollicitus est. Aliquoties a me aliquid certi scire postulat, verum cum et ipse cogar mercatorum literis credere, praeter vulgi rumores nihil illi scribere queo. Rogaueram te ab initio, vt tuae me spei de salute


page 884, image: s0884

eius certiorem redderes, hoc quia non fit, suspicor nondum Excell. eius extra periculum constitutam esse. Itaque nec Comitem, nec meipsum contentum reddere possum: vellem eam Dei esse voluntatem, ne ex hoc casu moreretur, propter hostes ipsius et nostros: vbi talis spes affulserit, rogo iterum, ne id me celes, et quicquid boni amplius acciderit communicare non graueris. Quod nuper suspicabar in Aquisgranensi negotio, id accidit. Quamdiu legati Protestantium adfuerunt, tamdiu Commissarij quieuerunt: postquam vero domum reuersi sunt, libenter commissionem suam exequerentur, sed ex consilio Legatorum Aquisgranenses comparere coram illis, his iam absentibus recusant, et causam ad Comitia reijci petunt. Nouus hîc miles colligitur, quem Praefecto Werdugho mittant. Metuo ne iterum aliquid contra patriam meam moliantur. Quomodo Schenk captus sit, puto iampridem te audiuisse.


page 885, image: s0885

Admonitione multorum non modo extra vrbem, sed ne in moenibus quidem ambulare audeo, quod mihi valde molestum est. Necessitas tandem coget me vel in Germaniam rursus ascendere, vel in partes nostras redire. Bene vale, amantissime Domine, et amice. Literas tuas auide in singulas horas expectabo. Vxori, optimae matronae, omnem a me salutem et reuerentiam. Colon. ipso die Paschat. MD LXXXII.

Dign. T. addictiss.

AGGAEVS ALBADA.

LXXV. Nobili ac clarissimo viro Dn. Adriano vander Mylen Ser. Ducis Brabantiae et Ordinum Belgij Consiliario, Antwerpiae.

SPero binas meas literas quas XXVIII et XXIX mensis proxime lapsi scripsi, fideliter modo ad manus tuas peruenisse. Quibus non


page 886, image: s0886

habeo quod quicquam in praesenti addam, nec mea opus est admonitione vt diligenter ista a vobis eonsiderentur. Hoc memini, me tum omississe querelas istas Hansiaticarum ciuitatum, quae circa finem commemorantur ad Ser. Reginam Angliae similiter pertinere: Istius forte occasione Maiestas eius commoueri posset, vt Legatos suos Legatis Ser. Ducis nostri coniungeret. Non possumus Deo Opt. Max. satis magnas gratias agere quod in his tantae mutationis initiis Illustriss. Principem Auriacum nobis superstitem conseruauerit. Ego licet corpore absens sim, spiritu tamen vna cum omnibus piis qui in Ecclesia vestra sunt, Psalmos aliquot vobiscum Domino Iesu meo canam et meditabor, vt haec Excellentiae ipsius ex tanto periculo et morbo euasio cedat veris membris suis ad maiorem gratiam et tranquillitatem, hostibus autem impoenitentibus ad confusionem et perditionem. Quod ad munus


page 887, image: s0887

legationis attinet, cur eam subite nequeam, in vltimis literis meis paulo clarius quam ante exposui, praeter causam istam quam spero non leuiter te aestimaturum: nam scis, me hîc quasi domicilium meum constituisse, magnasque rationes habeo, cur in hoc loco et quiete, vbi abunde mihi omnia Deus suppeditat, manere cupiam, ac propterea non expedire, vt ei negotio me immisceam, quam plurimis aliis ad id idoneis existentibus, ex quo in offensionem eorum quibus hîc seruitio obstrictus sum, incursurus sum: praeter, inquam, causam istam est et alia, valetudinis scilicet meae infirmitas, quae nunc grauior est quam vnquam ante fuit, faciuntque dolores isti vt ad itinera facienda prorsus impotens fiam. Accedit tertia, nominis mei, quod in Germania integrum ac illaesum semper conseruare studui, non parua, vt metuo, detractio et imminutio. Nam cum plerique sciant me hîc non in patria munere


page 888, image: s0888

aliquo fungi, habebunt me in re tanti momenti tanquam mercenarium aliquem, qui operam meam non patriae meae praestem, sed locare eam ad quamuis occasionem studeam. Quin etiam quarta euenire poterit, vt nimirum instructioni aliquid inseratur, quod conscientiae meae aduersum sit. Ego iam ad senectutem vergere incipio, tantoque magis mihi cauendum est, ne quid faciam, quod animum meum coram Deo grauare queat, id quod in hoc arduo, lubrico, et incerto, quod ad eiusdem Dei voluntatem attinet, negocio, facile accidere potest. Quid multis? si haec nondum moueant te, quae tamen apud me maxima sunt, tum rogo tranquillitatis saltem meae, cui me rursus restitui, rationem habeas. Cupio quod reliquum est temporis, in rebus quae ad regnum Dei pertinent, transigere, memor eius dicti: vos non estis de hoc mundo. Quare quod proxime petij idem adhuc syncerissimo et


page 889, image: s0889

amantissimo animo postulo, vt si forte mei mentio incidat, excusare me non graueris. Sunt et alia incommoda in me, timiditas in dicendo; exigua, vbi opus est extemporali oratione, facultas; Germanicae linguae non expedita cognitio et pronunciatio; et caetera quae referre omitto, quia satis tibi nota sunt. Quod mihi scribis de Domino Danaeo, libenter intellexi. Literae meae confectae sunt, sed nondum, quia prolixiores sunt, descriptae. Collatio nostra forte pijs conferre poterit. Bene vale, clariss. Domine, et amice syncerissime. Honestissimae et pijss. matronae vxori tuae omnem a me salutem et reuerentiam. Liberis ab illa meo nomine osculum. Coloniae, II Maij, MD LXXXII.

Dign. T. obseruantiss. AG. ALBADA.



page 890, image: s0890

LXXVI. Nobilissimo clarissimoque viro D. Adriano vander Mylen, Ill. Ordinum Belgij Consiliario. Antwerpiae. S. P.

NImis mihi, vir clarissime, erga veterem amicum durus videris, qui tanto interuallo ad binas ternasue meas literas nihil respondeas, aut sane non omnes tibi redditas esse oportet: praesertim quas proxime scripsi, ex quibus mecum desiderium eorum, quae circa nouum Principem sunt cognoscendi animaduertisti, cui ob sollicitudinem meam quam de salute communis Patriae nostrae habeo, satisfacere aequum erat. Vt magnae sint in initio huius mutationis occupationes vestrae, arbitror tamen tantum temporis superesse vnicuique, vt si velit, pauca verba exarare ad amicum queat. Sed desino conqueri, ne, si forte alia silentij, vel morae tuae causa sit, iniuste


page 891, image: s0891

tecum expostulasse videar. Patieris me solum hoc rursus a te obnixissime postulare, vbi opportunitas scribendi tibi data fuerit, vt tum me de omnibus, quae et ad Principis noui naturam ac indolem et ad emendationem praesentis regiminis pertinent, instruere non graueris. Maximopere etiam scire aueo, quid de mea patria actum sit, an vestrae Prouinciae accessura sit, an vero vna cum Brabantia et Flandria in potestatem Ducis Alenconij veniet? Si ita est, quibus tum conditionibus nostrae inter se Prouinciae mutuo obstrictae erunt, ne haec separatio in posterum alterutri Prouinciae aliquid incommodi pariat? Quid Geltria? quid Traiectum? Transisulania, vt audio, ad Comitia vocata est, an ex veteri more, an autem nouo quodam consilio, nescio. Hoc scio, magis eam ad Imperium quam ad Gallum inclinare: sed haec diuisio si contigerit, grauissima incommoda et damnosa ambabus Prouincijs


page 892, image: s0892

nostris atque aliis etiam vicinis adferet. Admonui super hac re quosdam ibi ex praecipuis, sed praestaret per consilium Ordinum prouideri, ne ne quid separatim Prouincia illa cum imperio agere incipiat. Territant nos quidam hîc propter aquarum inundationem quae apud vos accidit, et vim ventorum incredibilem, qua dicitur etiam turricula quaedam in tectum cubiculi, in quo Dux agit, collapsa esse, praeter damna alia quae vis illa et publice et priuatim in ciuitate illa, tum etiam in mari attulit; Omen nescio quod inde colligam. De religione quoque diuersus hîc sermo est. Scribitur mihi ex Germania, Vlmae conuentum Principum et ciuitatum protestantium habitum esse, in quo de exilio Aquisgranensibus ferendo actum est: hoc videtur intellexisse ac metuisse Iuliacensis, vel consilium eius, atque ideo his diebus mandauit Praefectis suis, vt itinera iterum ciuitati aperiant, quaeque velint inferre


page 893, image: s0893

et euehere ciuibus facultatem permittant. Hactenus nec per mandatum Camerae nec cuiusquam Principis literis et legatione induci ad id potuit. Existimant quidam, Cels. suam per status suos, quorum conuentum Duysseldorpij ante paucos dies habuit, coactum esse. Nihilominus aduentant Legati Commissariorum Caesaris, qui de nouo super causa cognituri sunt. Commissarij autem illi sunt tres Electores Ecclesiastici, Comes de Wineberg, et Nobilis quidam ex Nassaw. Quid ab his illis qui religioni addicti sunt expectandum sit, Belgij malo, ambo hîc cognouimus. Quare suasum ciuitati est, ne quid coram illis agant, nisi praesentibus et assistentibus Protestantium, qui causam hanc communem sibi cum ipsis fecerunt, legatis. Quis euentus futurus sit, auide expectamus. Quomodocunque enim res cadat, non potest non magnum aliquid aduersariis veritatis discedere. Denique an Parmensis idem facturus


page 894, image: s0894

sit quod Iuliacensis, vt equites et milites suos inde reuocet, adhuc ignoratur. Porro hoc etiam ex Germania mihi scriptum est: visam de nouo esse ad occidentem illustrem stellam aliquandiu, quam quidam pro Cometa habent, alij non absimilem ei iudicant quae in Cassiopeia iam ante apparuit: nulli tamen hîc loquutus sum qui eam obseruauerit. Est hîc Gallus quidam nomine Combiis, homo fidelis et diligens in explorandis, intercipiendis, et perscribendis nouis hostium, sed conqueritur non dignam se pro laboribus suis accipere remunerationem, et inopia pecuniae cogi se multas egregias occasiones, quae aliquoties offeruntur ad hostium secreta cognoscenda, praetermittere. Rogauit me vt hac de re secundo non solum ad te, sed simul etiam ad Dominum de Aldegonda scriberem, quo vtriusque intercessione, pro labore et fide quam Belgio praestitit, praemium tandem aliquod ab Ordinibus obtineat.


page 895, image: s0895

Simulaui me ad vtrumque scribere velle, sed satis mihi est si a te solo impetrem, ne hoc officij genus quod notis denegare non audeo in malam partem a me accipias. Optarem tamen iustae petitioni ipsius locum dari. Plura non occurrunt. Bene vale honorande et amantissime Domine: vxori, si adest tibi, omnem a me salutem et reuerentiam. Coloniae XVII Martij, MD LXXX.

Dignit. T. addictissimus AGG. ALBADA.

LXXVII. Virtute et eruditione praestantiss. viro, Dn. Bon. Vulcanio Brugensi, amico suo obseruando. S. P.

LIterae tuae datae XXIV Martij fuere mihi valde gratae, quod tuam in me voluntatem proderent,


page 896, image: s0896

ecquis esset isthic rerum status declararet. De illo etsi nunquam dubitaui, tamen gratum fuit, hac se offerente occasione commonefieri. Postremum hoc est certe acerbum, et tamen si aequus vtrinque animus adferatur, puto non fore plane deploratum. Quod Principi optimo multi obtrectant, graue quidem est, et tamen non insolens. Puto hunc postremum casum, qui fuit omnibus piis sane quam luctuosus, multorum acerbitatem esse paululum mitigaturum. Sin minus id eueniat, Deo erit committendum negotium: cui certe debemus omnes gratias immortales, quod in tanto periculo eum conseruarit, quo neque Respublica neque Ecclesia carere, sine summo dolore et incredibili iactura, non poterat. Declarat profecto optimus ille rerum pater, vnum se esse illum qui sauciet, et vnum eundem qui sanitati restituat. De me quod calumniantur haud magnopere moror. Didici equidem


page 897, image: s0897

cum Paulo et dignitatem nominis tueri, et infamiam negligere, modo vt Ecclesia Dei aedificetur. Et scio, ne Iouem quidem, quod aiunt, omnibus se posse probare. Nec tamen desino admirari tam improbam hominum male feriatorum insolentiam. Ecclesiae negotium peruelim rectius se habere: sed spero vbi plane conualuerit Princeps, serio eum aliquid esse constituturum quod ad concordiam ineundam spectet. Ego si quid hac in re possem, meam operam libens praestiterim. In Psalmis recognoscendis admodum paulum est otij, tamen si posses his feriis Paschatis ad nos excurrere, cuperem tecum quaecunque restituta sunt communicare coram: sin minus erit integrum, dabo operam vt primo quoque tempore ad te mittantur. Filium meum iussi huc venire in proximas ferias, si sensero illum proficere, breui pest remittam, sin minus, ex re consilium capiam.


page 898, image: s0898

Vale, Antwerpiae XXVIII Martij, Anno MD LXXXII.

Tui amantissimus PH. MARNIXIVS.

LXXVIII. Nobili et clarissimo viro D. Adriano vander Mylen, Rerum Status Ill. Ordinum Hollandiae Consiliario. Antvverpiam. S. P.

NON erat quod nunc scriberem: sed cum Generosus Comes Iohannes ad me hesterno die inclusas miserit literas, et a me gratiose petierit, vt eas fideliter ad Illustriss. Principem fratrem suum procurarem, non sciui medium expeditius et tutius quam vt illas mercatori, hospiti quondam tuo traderem, perque eum alteri illi qui Antwerpiae


page 899, image: s0899

est tibi reddendae commendarentur. Porro, si has literas tuipse Excellentiae ipsius porrigas, tum oro vt eidem humile meum seruitium meis verbis omni animi demissione deferas, moneasque vt hoc casu edoctus Deum magis ac magis reuereri, atque ad ipsius honorem, miserorumque hominum conseruationem, omne suum studium et consilium propius collimare incipiat. Nisi id ita fecerit, etsi respectu negotij illius cui seruit, pepercerit et Dominus, ne ad libidinem hostium cum contumelia ipsius bonorumque omnium periret: metuendum tamen est, ne tandem ipse Deus manum suam in illum inijciat, quam euitare poterit, si liberum cursum verbi Dei apud omnes permiserit, iustitiam vbique reformet et restituat, miseros subditos non solum aduersus hostes, sed etiam aduersus amicos defendat et tueatur. Expecto magno desiderio tuas literas. Bene vale, vir clarissime et amantissime,


page 900, image: s0900

vxori omnem a me salutem. Coloniae, Cal. April. MD LXXXII.

Tuus ex animo AGGAEVS ALBADA.

LXXIX. Nobili et clarissimo viro D. Adriano Mylio, Prouinciae Hollandiae a consilijs, Antvverpiam. S. P.

AGitur hîc conuentus huius circuli, sed et adsunt Legati ex vicinis circulis. A diuersis eiusmodi moueri et proponi audio, vt cogar sententiam meam, qua alterutrum, vt vel legatio, vel literae mittantur suasi, mutare. Nam literae in quemcunque casum, siue firmior siue infirmior sit defensio, non sufficient: verum opus erit legationis missione, vtque ea sit splendida et honorisica. Argumenta vndecunque quaeri debent, et spero non defutura,


page 901, image: s0901

vt factum nostrum ita excusemus, ne communi consensu aliquid aduersus nos per imperium decernatur: oblationes in omnibus tales fieri poterunt, vt cognoscant nihil nos mutatione ista imperio detrahere voluisse. Rem etiam sic inspicio, vt putem expedire a Sereniss. Duco nostro iam nunc praeparationes aliquas fieri: et doleo, non ante me de hoc conuentu intellexisse, alioquin et hîc similis praeparatio fieri potuisset: nimirum, vt antequam status imperij conuenerint, non solum vicinis Principibus, sed etiam aliis remotioribus, qui coronae Galliae hactenus addicti fuerunt, suum amorem et beneuolentiam offerat: milites suos quantum fieri possit ab iniuriis subditis imperij inferendis contineat. Animi vicinorum Principum nonnihil labascere incipiunt: nec se videntur posthac tam alienos a nobis exhibituros: poteruntque non parum ratione ista demulceri. Subit quoque illud


page 902, image: s0902

mihi, si Illustri et Generoso Comiti Iohanni de Nassau secretum a Sereniss. Duce mandatum detur, quo ille ante Comitia Principes quosdam conueniat, immunitates nostras ijs proponat, studium et reuerentiam Sereniss. Celsitudinis ipsius erga imperium et ipsos declaret, obseruationem omnium quae ante pacta et conuenta fuerunt offerat. Hoc, inquam, quamplurimum causam nostram adiuuaret. Sumus nunc in principiis, nec vllis mediis et sumptibus parcendum est, vt aliquot saltem Principum Germanorum fauor, per quos Imperatoris cum suis conatus impediri queat, erga nos conseruetur. Nihil addo nunc amplius, sed scribam latius, vbi finis huic conuentui impositus fuerit, daboque operam, vt exemplum eius quod conclusum fuerit (den Abscheid) ab amico aliquo impetrem, vobiscum communicem. Haec raptim significare volui, propter literas quas Combisio tradidi, in quibus


page 903, image: s0903

magis ad literas quam ad legationem mittendam inclinaui. Imo adeo nunc mihi legatio necessaria esse videtur, vt optarem impetrari posse, vt Rex Galliae et Regina Angliae suos Legatos Seren. Ducis Legatis ad maiorem autoritatem ipsi conciliandum vel timorem vicinis Principibus inijciendum coniungerent. Quod de me ibidem scripsi, verum est, et amanter te rogo, si mei mentio inciderit, vt me excusatum habeas. Hodie diuersis literis mercatorum, quae omnes Illustr. Principem Arausinum extra mortis periculum constituunt, supra modum recreati sumus. Bene vale, vir clariss. Coloniae, XXVI Apr. M D LXXXII.

Tuus AGG. ALBADA.

LXXX. Ornatiss. viro, D. vander Myle, Illustriss. Principi Arausino a consilijs.

HEri a prandio Sereniss. Ducis Brabantiae ac Illustrissimi Principis Auraici literas demisissimo animo


page 904, image: s0904

vna cum tuis accepi, quibus magna tristitia et perturbatione affectus sum, quod nescio quomodo ad Legationem istam et imparem me et timidiorem, non externe tantum, sed magis interne, quod grauius mihi est, inueniam. Expectaueram pro nostra amicitia te sic propositurum fuisse rationabiles illas causas meas, ne in hunc statum res deueniret, atque eo magis, quodfacile animaduertisti residere aliquid in animo meo quod me vna premeret. Quis enim hoc tempore omnia animi sui cogitata literis committere audet? Nunc quid acturus sim supra modum perplexus haereo. Scio quantum Ser. Cels. ipsius, quem patria mea pro suo Domino elegit, debeam. Nihil etiam est quod Excellen. eius iniungere mihi posset, quod non prompte et demisse facere paratus sum: sed postpositis omnibus aliis causis externis, conflictor cum duplici infirmitate, quarum vna est corporis maior nunc quam antea, altera est animi alio respiciens,


page 905, image: s0905

Sunt in consilio vestro qui et res Germanicas, et linguam melius norunt quam ego, qui omnibus negotiis istis corum semper interfuerunt, in aliis etiam longe me sunt praestantiores, quibus hoc munus iniungi aequius fuisset, et adhuc est. Non destitissem tamen nec vnquam desistere cupio, quin hoc exiguum quod ad authoritatem Seren. Ducis nostri et salutem communis Patriae conducere existimem, tum in hac causa, tum in aliis, vobiscum communicem. Quid multis? ita me anxium et sollicitum inuenio, vt hoc die ad literas gratiosissime ad me datas respondere non audeam, sed faciam hoc per primum nuncium. Hanc moram vt apud Serenitatem et Excellentiam eorum humillime meis verbis excuses, summopere rogo. Oro Dominnm DEVM meum, vt haec mala quae tum in animo tum in corpore meo me impediunt ac turbant, clementer mihi auferat,


page 906, image: s0906

aut efficiat in corde vtriusque Principis, ne excusationem meam cum mala gratia accipiant. Redeo nonnihil ad ea, de quibus proxime tecum conferre coepi. Inprimis quod scripsi de praemittendo vno aut altero Germanicae linguae perito Augustam, ob causas ibidem commemoratas, id adhuc necessarium esse duco, nisi forte sit ibi aliquis, per quem haec res commode procurari possit: alioquin difficulter legati nostri hospitium ibi inuenient. Elector Coloniensis non videtur in persona iturus: praetexuntur multae causae, sed vera est pecuniae inopia. Legati tamen eius, atque etiam Legati Iuliae, non ante duas vel tres hebdomadas abituri dicuntur. Treuirensis circa idem tempus proficiscetur. Moguntinus ad fines suae ditionis concessit, non procul Herbipoli, omnibus ad iter paratis: vt intellecto Caesaris aduentu citius eo peruenire queat. Nam cum sit Cancellarius Imperij, eodem tempore


page 907, image: s0907

quo Imperator, se sistere ex more solet. Episcopum Leodiensem his feriis aiunt iter ingredi, sed statuit prius fratrem suum Bauarum conuenire. De Funckio quidam dicunt eum hac transiisse, sed id verum esse non puto: alij Augustae iam esse, alii cum aliis Legatis ex Hispanijs breui eo peruenturum, quod verum esse ex literis quas huc scripsit, cognoui: eodem hinc abijt noster Doctor Roerda: in quem finem, nescio, nisi forte vt Funckio assistat. Ambo ambitione et stultitia pari. Secundo quod scripsi de Ordinibus Sereniss. Celsitud. eius coniungendis, etsi non dubitem Imp. cum suis omnes occasiones captaturum quibus legationem vestram eleuet et impediat, tamen metus iste ne Legati sub nomine isto solo Ducis Brabantiae admittantur, non tantus forte erit, vt reliqui status propter dignitatem personae Ser. Ducis permissuri sint, vt non ea quae in mandatis habent proponant. Nihilominus


page 908, image: s0908

ob ea quae ne cessario dicenda esse arbitror, maneo adhuc in ea sententia, expedire vt Seren. Celsitud. ipsius Ordines Belgij coniungantur, non vt consiliarij tantum, vel ex consilio eorum, vt fieri conuenit vbi nullum impedimentum metuitur: sed simul etiam vt principales. Contrarium tamen statuisse vos ex ordinatis Legatis animaduerto, alioquin si haec mea sententia non displicet vobis, tum requiri mihi videtur, vt vnus adhuc ex nostris Dominis, qui antiqua nobilitate et virtute illustris est, iam electis et nominatis Legatis adiungatur: et ne numerus et sumptus maiores fiant, poterunt aliqui ex famulis et domesticis domi relinqui. Cur autem adiungendos Ordines nostros sentiam, causa praecipua est, ne in instructione omittantur illa quae puto plurimum nobis apud Principes protestantes opitulatura: atque ea talia sunt quae non expediunt sub nomine Serenissimi


page 909, image: s0909

Ducis nostri, ob religionem et conditionem suam, proponi: nec etiam Seren. Celsit. ipsius feret, instructioni a se solo datae ea inseri. Breuiter ita sentio: ex vna parte vrgebit Imperium cum suis, vt communi consensu et decreto omnes Belgae in Bannum imperij condemnentur, ac pro hostibus eiusdem proclamentur, et auxilium si impetrare possit, aduersus nos decernatur. Conabitur ostendere, etiamsi Rex Hispaniae promeritus fuerit remoueri, se, qui eiusdem familiae est, non extraneum in eius locum debuisse eligi. Ex altera parte vrgebit Sereniss. Dux noster, vt in sua persona, tanquam a subditis legitime electi, foedera quae hactenus inter imperium et Belgium obseruata sunt renouentur, sessiones et iura quae Principi Belgij in imperio competunt, Serenitati suae concedantur. Hoc vlti mum nihil certius est quam imperium cum suis et ecclesiasticis Principibus impediturum,


page 910, image: s0910

ne hoc Sereniss. Dux noster a statibus Imperij communi consensu ac decreto Imperij obtineat. Ergo nihil restat, quam vt ex parte nostra similiter laboretur, ne primum illud Imperator quoque a statibus Imperij communi consensu ac decreto Imperij obtineat, ad quod seruire capita illa, quae breuiter proximis literis annotaui, existimo. Conijcio quoque ex his, et aliis multis quae tacite in Imperio geruntur, hunc effectum cum vtroque fore, vt nec Imperator, nec Ser. Dux noster sui voti compos futurus sit, qua re Imp. et Regi multum, sed nihil singulare adhuc Duci discedit. Obuenient illa Deo volente suo tempore, vbi hostes nostri e Belgio ciecti fuerint. Capita ista obiter tantum attigi, inter concipiendam instructionem plura atque etiam meliora vobis in mentem venient, quaedam etiam ex his omitti forte poterunt. Ego, nescio, quomodo fiat, quod in hoc negotio sic me affectum perpetuo


page 911, image: s0911

sentiam, vt ad iudicium Dei magis quam ad vllam rem aliam respiciam: ac proinde nihil vtilius arbitrer esse ad iram Dei mitigandam, quam circa omnia, et coram omnibus ipsius honorem et gloriam vindicare et conseruare: At haec non tam libere in persona Ser. Ducis nostri, quam Ordinum dici queunt. Quae syncero et fideli animo tecum communico, ea scio tibi non posse displicere, aliis vero non plura quam quae probas, quaeque mihi fauorem, ac non odium adferant, communicabis. Vides me multa in sinum tuum effundere, quae ad alios peruenire nollem. Scribam proxime iterum. Dominus Iesus gratiam mihi det in animis vestris, vt seruitio meo quod hîc praesto ex solo patriae amore, si aliud praestare non potero, contenti esse velitis. Bene vale, clariss. et amantiss. Domine. Colon. ipso die Pentecostes, MD LXXXII.

Tuus AGG. ALBADA.



page 912, image: s0912

LXXXI. Nobilissimo clarissimoque viro D. Adriano vander Mylen, Ill. Ordinum Belgij Consiliario. Antwerpiae. S. P.

GRatissimae mihi fuere tuae literae, in hoc tam tristi ac luctuoso otio languescenti. Studium illustrissimi D. Principis ad res instaurandas omnibus notum est. Plane autem danda est opera, vt primo quoque tempore coeant comitia, et serio de rebus omnibus aliquid constituatur. Ego hîc omnem moueo lapidem, quo Ser. Ducem Andegauensem eo deducam, vt dato acceptoque sacramento nostrorum animos confirmet. Id si impetraro, spero non paruum fore ad res nostras stabiliendas operaepretium. Habeo multos aduersarios, et vero prope omnes quotquot illi adsunt. Vnus ipse videtur in eam sententiam inclinare, ita tamen vt saepe titubet.


page 913, image: s0913

Nam, vt scis, dum in dubio est animus. Inter caetera autem videtur eum vel maxime nauigationis periculum ac molestia absterrere. Matrimonij certe negotium ita est obscurum, vt quid iudicare possim, plane nesciam: videntur se inter se propemodum perdite amare: vera ne an simulata sint haec omnia, dictu difficile est. Ego tamen haud puto (si quid possum conijcere) veras futuras nuptias. Dies indicabit. Ex Galliis non plane optimi adferuntur nuntij: Legatus Pontificius Marchio Malespinae, a rege beneuole acceptus auditusque remotis arbitris, videtur monstri aliquid moliri. Plerique suspicantur foedus inter Pontificem regesque Gallum et Hispanum esse ineundum: sed video omnia vsque adeo plena esse simulationibus, fucis, imposturis, vt nihil sit difficilius, quam de regum consiliis quidquam certi statuere. Aula certe Gallica scatet huiusmodi artibus, et metuo vt ad nostrum nonnihil


page 914, image: s0914

huius aliquando perrepat contagionis. Est enim ingenio acri, ac perspicaci, atque inprimis prompto, quod nisi virtutis freno cohibeatur, facile fiat vt ad alias artes se conferat: Nobilitas vna cum plebe Gallicana videtur peraegre ferre noua exactionum inusitatarum grauamina, quae quotidie excogitantur ad saturandam paucorum hominum (vt aiunt) libidinem. Mirum, ni fumus hic in flammam erumpat denique: vtut sit, ego omni studio enitar, vt hunc principem isthuc possim breui deducere. Sin autem id conficere nequeam, velim me a vobis isthuc reuocari; nec enim potero abesse diutius, si sine fructu hic haerendum sit. Vale, et me, vt facis, ama. Londini, Calendis Ianuarij, M D LXXXII.

Tui studiosissimus

PH. MARNIXIVS.



page 915, image: s0915

LXXXII. Nobili ac clarissimo viro Dn. Adriano van der Myle, Ser. Ducis Brabantiae, etc. ac Ordinum Belgij consiliario, etc. Antvverpiae. S. P.

HERI Sereniss. Ducis Brabantiae et Illustrissimi Principis Auraici, secundas literas demisso animo vna cum tuis accepi, quae mihi longe adhuc maiorem tristitiam et perturbationem quam priores attulerunt, nisi forte Deus pro sua erga me misericordia in vtriusque animo hoc effecerit, vt iam accepto et lecto humillimo responso meo contenti redditi sint. Ab iis ipsis malis meis, cum nondum liberatus sim, sed indies maiora et grauiora siant, etsi pudor et facilitas naturae meae, deinde obedientia ac reuerentia quam vtrique debeo, plurimum me disrucient ac sollicitum reddant tamen non is sum, qui hoc quod


page 916, image: s0916

Deus mihi immittit, pro meo arbitrio tollere ac emendare queam. Negotium etiam non tale est, quod non aeque bene per alium, quam per me expedietur. Imo sic noui Dominum de Plessis ex scriptis eius, quod is maiori cum laude et gratia hanc causam aget, quam ego, poteritque ei qualiscunque linguae Germanicae peritus adiungi. Quod ad me attinet, paratissimus sum consilium meum ad ea quae incidere poterunt, singulis hebdomadis hinc cum eo communicare. Quanquam praeuideam, post orationem publice habitam, quam solidis argumentis informari expedit, parum postea cum Legatis nostris actum iri: sed, vt quam optime res succedat, oblationem et petitionem Sereniss. Principis nostri suo loco tacite relinquent: satis effectum erit, si Imper. et Regis Hispaniae consilia et conatus impediri poterunt. Ad quod praecipue conferent priuatae Sereniss. Celsitud. ipsius literae,


page 917, image: s0917

multoque magis Regis Francorum, si haberi queant, tum priuata Illustriss. Ducis de Bouillon colloquia, et prensationes. Ab iis qui Sereniss. Principi nostro addicti sunt, meliora consilia Legatis nostris secreto ibi suggerentur, quam quae modo a nobis cogitari queunt. In summa, legatio non tam difficilis erit, modo ab insidiis hostium sibi vbique bene caueant, quam odiosa, et talis, cui publice pauci communicare, et fauorem suum praebere audebunt. At parum in hoc positum est, modo priuatim et clam id auertamus, cuius gratia legatio mittitur: et auersum iri omnino spero. Imo conijcio ex multis grauissimis causis, haec Comitia sine vllo effectu, alienatione animorum maiori, quam qualis vnquam fuit, dissoluta iri. Haec satis. Redeo vnde digressus sum. Ad secundas Seren. et Excellent. eorum literas non audeo quicquam amplius respondere: nam non suppetit


page 918, image: s0918

aliud, quam quod proxime respondi: quam graue mihi tamen illud sit, non possum vllis verbis satis exprimere. Verum quamdiu Dco non placet me meis liberare malis, tamdiu muneri illi obeundo, et corpore et animo impar sum; cuius rei nomine non offensionem, sed commiserationem mereor. Hanc ergo a te et Domino de Plessis amicissime postulo, in eum finem, vt apud vtrunque Principem sic causam meam agatis, ne ob insirmitatem meam, quae per se satis mihi grauis et molesta est, in indignationem alterutrius incurram; vt vere dicam, non est mihi possibile munus istud legationis exequi. Libenter ipsemet secundo ad praedictas literas humillime respondissem, sed reuerentia et timor, quia eadem quae prius scribere cogor, prohibent me. Dominus Deus gratiam mihi conseruet in oculis eorum. Bene vale, vir clarissime et amantissime, Domino de


page 919, image: s0919

Plessis et vxori omnem a me salutem et reuerentiam. Iterum vale. Coloniae, XVII Iunij, Anno M D. LXXXII.

Dign. T.

obseruantiss.

AGGAEVS ALBADA.

LXXXIII. Nobili. et clarissimo viro Dn. Adriano vander Mylen, Serenissimi Ducis Brabantiae, et Ordinum Belgiae consiliario, etc. Antvverpiae. S. P.

POst reditum meum ab acidulis quaternas tibi literas scripsi, cum ergo non nisi ternarum mentionem facias, arbitror vnas te absente Serenissimum


page 920, image: s0920

Ducem, cuius literis quas Combisius ei scripserat adiunctae erant, iussisse aperiri. Datae fuerunt XVIII Sept. Malum meum nonnihil recurrere incipit, radice eius nondum sublata prorsus, sed non tam vehemens est dolor, quin facile eum perferre adhuc queam. Conuentus progressum suum habiturus videtur. Sed de die nihil dum certi cognoscere potui. Quod addis de me, verum est, nisi in aliquam sinistram suspicionem grauemque offensionem incurrere velim, attamen cum non ignores meas cogitationes non per omnia prorsus cogitationibus vestris respondere, circa pleraque quae passim aguntur, hodie timidus sum, ne laedam conscientiam meam, Deumque offendam. Itaque vellem Seren. Ducem et vos Consiliarios eius, qualicunque meo officio, quod in libertate praesto, gratiose et beneuole contentos esse. Idque vt ita fiat Christum Dominum meum supplex rogo: facile


page 921, image: s0921

enim fieri posset in instructione aliquid poni, quod ego eloqui et proponere ita non auderem, vel dictum et propositum postea me contristaret et perderet. Audio libenter quod scribis res nostras bono esse loco: sed quam diu talis doctrina est, talis iustitia et vita, qualis adhuc perspicitur et exercetur, tamdiu nullam ego melioris status spem habeo. Sed vt olim in Praefatione ad Acta scripsi, vnum malum semper aliud excitabit, inijciente Deo nouas semper occasiones, quibus vtrinque nunc animi deijciuntur, nunc rursus eriguntur. Exemplum hodie Steenwicum nobis praebet. Videbatur misera mea Patria a malis suis quodammodo liberata, sed nunc per eius occupationem in priora mala, inque nouos sumptus et noua praesidia recidit: vtinam non tota hac hyeme deuastetur! Quid multis? impletur hodie quod Propheta inquit: Vastator super vastatorem, etc. Item alius: Et residuum


page 922, image: s0922

erucae comedit locusta, residuum vero locustae comedit bruchus, ac residuum bruchi comedit rubigo. Nec finis erit quamdiu non id fiat, quod ibidem in Praefatione fieri oportere ostendi et declaraui. A quo sane longissime abest ea doctrina, quam homo iste Danaeus nobis obtrudere et persuadere conatur. In his locis magna quoque mutatio prae foribus esse videtur. Res diu inter Comites et Nobiles qui sunt August. Confessionis, tractata est, vt rationem quaererent, qua sibi quoque, salua sua religione, fructibus beneficiorum ecclesiasticorum frui permitteretur. Ditescunt enim illi qui sunt Catholici, et pauperes fiunt alij, quod praesidiis istis ecclesiasticis destituantur. Hoc ipsis iam in animo erat in comitiis proponere, sed ex multis animaduertentes, se nihil ab Imp. impetraturos, arbitror inter se ipsos conclusisse, vt ipso facto id quod aequum censent, apprehendant, et obtineant. Illorum


page 923, image: s0923

caput apparet Electorem Colon. futurum, quem et matrimonium cum Comitissa Mansfeldiae contraxisse suspicio est: nec obscure prae se fert, quod defectionem a Pontificia religione facere proposuerit: et iam arma in manu habet, multaque agit quae huic ciuitati non paruum timorem inijciant: adeo vt iam catenis ferreis plateae hic occlusae sint. Nos auide expectamus quis exitus futurus sit. Combisio communicauimus literas, quas dicuntur tres Electores seculares ad tres Catholicos perscripsisse, sed ego arbitror a Politico quodam sub eorum nomine consictas esse. Bene vale, vir amantissime. Vxori omnem a me salutem et reuerentiam. Colon. Cal. Decemb. MD LXXXII.

Dignit. T.

obseruantiss.

AG ALBADA.



page 924, image: s0924

LXXXIV. Nobili et clarissimo viro Dn. Adriano vander Mylen, Sereniss. Ducis Brabantiae, et Ordinum Belgij Consiliario, etc. Antvverpiae. S. P.

IActa est alea. Elector enim palam suam sententiam Bonnae edicto proposuit. Eandem per Ducem Bipontinum, Principem non indoctum, qui tertiam filiam Iuliacensis in matrimonio habet, Capitulo indicauit. Idem fecit apud Senatum huius vrbis, simulque exercitium alterius religionis, nomine, vt apparet, omnium Protestantium qui in Comitijs congregati fuerunt, postulauit. Sed neutrobi arbitror quicquam eum impetraturum, vt nimirum vel Capitulum vnanimiter approbet hoc factum Electoris, et nihilominus Elector maneat, vel vt Senatus aliam religionem publice admittat. Ex constitutione imperij cuilibet Principi Ecclesiastico religionem


page 925, image: s0925

suam mutare licet, saluo suo honore et bonis: sed Ecclesiastica dignitate et bonis abdicare sese postea cogitur. Id in animo non habet Elector: videturque velle exemplum Episcopi Magdeburgensis sequi: attamem ne hunc quidem proxime in comitiis morem sub eo nomine concedere voluerunt, et est disparitas in multis, quae tibi aeque atque mihi nota est, et singularis haec; quod ille nihil sine consensu Capituli egerit. Quamobrem ex hoc facto nihil aliud quam bellum praeuideo, primaque fronte Protestantes aliquid contra constitutionem quae super religione facta est, acturi videntur: nisi hoc verum sit, quod quosdam aliquando asserere audiui, cum haec constitutio ferretur, aduersus hoc punctum praesertim quod ad Electoratus Ecclesiasticos et Episcopatus attinet, Protestantes Principes palam excepisse, et protestatos fuisse: sed nihil de hac re certi habeo. Suppetunt tamen ex altera


page 926, image: s0926

parte plura, in quibus illi se intra eiusdem limites iamdiu non continuerunt, Ergo, etc. De me cogitare incipio, quo me conferam: nam persuasum illis de me est, quasi plura in mandatis habeam, pluraque exequar, quam reuera est. Nam praeter quietem hoc tempore nihil quaero. Cum hic esset Arenburgicus, tota vrbe, tam ab ipsomet, quam ab aliis sparsum erat, me Bonnae apud Electorem fuisse, eumque nihil sine consilio meo agere: quod tamen nunquam Celsitud. eius a me rogauit. Quid multis? in eiusmodi rebus nihil fere fit, cuius ego non pars sim: ita humanus nonnunquam metus inuadit me, ne semel subornent aliquos, vel clam permittant, qui apprehensum extra vrbem abducant, quod pluris, quam si occiderent, facio. Numerum militum suorum qui nunc c. esse possunt, vsque ad D C. augere statuunt: sed non sic tamen iram Dei a se auertent, quae certo hanc ciuitatem manere


page 927, image: s0927

videtur, vnde saepe mihi diuinum illud, supra humanum metum, in animum meum occurrit: Exite. Sed haereo an ascendere rursum, an descendere debeam. Ascendendo pristinum statum conseruare potero: si descendero, praxi quam habeo renunciare cogor, nec satis scio vbinam praestet vt domicilium meum eligam. In patriam proficisci multa me deterrent, et praesertim odia et simultates, quibus plus quam aliae nationes, nostri obnoxij sunt, quibusque perpetuo sibiipsis nocere solent. Vtinam ipse Dominus mihi viam ostendat, quam ingredi et sequi debeam. Rarius tibi noua scribo, quod hoc munus diligenter Combisius obeat, cui etiam, si quid amplius nobis patefactum fuerit, communicamus. Optarent causam se iustam inuenire posse, qua illum vrbe eijciant, et iam de nouo illi minantur: sed an sint executuri, nescio. Ob negotium Electoris indictus conuentus in aliud tempus reiectus est,


page 928, image: s0928

necdum scitur, quando celebrabitur. Bene vale, charissime ac amantissime Domine: vxori cum liberis omnem a me salutem et gratiam a Domino Iesu. Coloniae, II Ianuar. Anno MD LXXXIII.

Dignit. Tuae obseruantiss.

AGGAEVS ALBADA.

LXXXV. Nobili ac clarissimo viro Dn. Adriano vander Mylen Ser. Ducis Brabantiae et Ordinum Belgij Consiliario, Ant werpiae. S. in Christo.

MIraris quid hîc tandiu haeream, et forte mearum epistolarum quas do ad Dominum Principem, inconstantiam etiam repraehendis. Ego vero certe nulla in culpa sum. Cum enim quaecunque in dies singulos occurrunt scribere officij mei esse putem, non possum


page 929, image: s0929

nisi eius generis literas dare, quo sunt res ipsae. Meum certe iudicium hactenus nunquam fluctuauit: eo enim ipso die quo isthuc ad vos famulum meum ablegabam, habeo testes idoneos quibus me vel quouis pignore decertaturum dixerim, eam sententiam haud in crastinum diem fore [gap: Greek words]. Cur igitur ita temere scripsisti? inquies. Nolebam aliunde ad vos tantam rem perferri: vt sunt enim res humanae, si aliter cecidisset, ego cum prouidente illo silentio culpa vacare non poteram. Itaque futilis ego loquacitatis, aut certe fidelis atque officiosae notam incurrere malui. Ex eo tempore hactenus haereo. Plerique rati sunt matrimonij causam denuo excitatam: ego nihil minus, etsi viderem multa esse ab illis luculenta indicia: sed Reginae animus, consuetudo, natura, et gentis mores aliter persuadebant, et tamen nihilo segnius, et vero etiam fortasse acrius quam vnquam ante hac vrgetur matrimonium.


page 930, image: s0930

Ita est, ex quo enim huc venit a Rege Pinardus, eiusque voluntatem ac sententiam aperuit, dixeris negotium illud reuixisse: Etiam ad Regem miserunt de vna tantummodo, et quidem illa non praecipua controuersia sententiam eius percontatum, ea si referatur prout Angli desiderant, rem confectam plerique arbitrantur: ego tamen aeque obstinato animo priorem meam sententiam tuebor, donec hisce oculis falsus fuisse vates conuincar. Interea haud facile dixerim quam me haec mora male habeat: video enim nostram omnem rem per cuniculos maleuolorum hominum hac occasione tantum non penitus euerti: qui enim ante hac se continuerunt, iam aperte in sententiae dictionem prorumpunt. Aiunt, tantuli temporis vsuram quae inter brumam et imminens ver intercedat, ad copias in Gallia conscribendas, potius quam ad ciuitates inuisendas, quae nihil nisi armorum auxilium postulent,


page 931, image: s0931

esse conferendam. A quo equidem certe haud magnopere abhorrerem, nisi multorum animos intelligerem a nobis nostrisque rebus alienatissimos, ea occasione quam studiosissime esse in nostrae reipub. perniciem abusuros: in quo, nisi nouo vinculo hunc Principem obstrinxerimus, habebunt Regem, Reginam matrem, atque vniuersam Galliam simul atque Angliam adiutores. Omitto Hispani technas, quaeque hinc et pollicitationes, munera, aliaque illicia, illinc minae ac pericula obijcientur, et Guisianorum molitiones, quae hactenus vel acerrimi stimuli fuere loco, mirum ni contra nos posthac facturae sint magnum operae precium. Itaque omnino est adnitendum, vt hinc illum istuc deducamus. Hoc enim videtur vnicum restare remedium tot machinationibus rescindendis. Sed nosti tui Homeri aurem mihi vellicantis [gap: Greek words]. Quod cum vehementer timere incipiam,


page 932, image: s0932

nescio quid consilij mihi capiendum sit: vrgere enim acrius per se satis incitatum, non modo importuni esse videbitur, sed illius etiam qui tantum et tam optatum Reip. Christianae beneficium, quantum omnes augurantur fore hoc coniugium, orbi terrarum inuideat. Itaque expectandus est omnino e Gallia nuncius qui regis responsionem adferat. Sed vehementer equidem hallucinor, nisi post eius aduentum omnia futura sint multo incertiora quam dudum. Itaque iterum hic haereo. Velim a vobis mihi praescribi, quid me hic agere velitis: ego ad Dominum Principem nonnihil occultis characteribus commisi, quod sperem haud fore inutile: vos id si probatis, est cur primo quoque tempore confectum reddatis. Tu quaeso pro tuo in me amore, (amicitiae enim nomen etsi gratissimum, in nobis tamen etiam leue duco) quaeso ad me crebro literas dato, quae me de tua valetudine, rebus domesticis, publicis,


page 933, image: s0933

sigillatim faciant certiorem: et praebe saltem in hoc animi mei languore ac stomacho amuletum, quod nullo tuo incommodo potes, quodque me vehementer reficiet ac recreabit. Vidi hic nuper apud Bibliopolam, in codicem nouorum librorum Francofurto aduehendorum, Michaelis Baij ad meas Theses atque epistolas responsionem esse relatam, ita mihi non satis occupato nouum negotium adornatur: sed nondum aduenêre libri, quod me male habet: velim enim in hoc otio dari tam gratum negotium. Res Gallicae satis videntur ire ex sententia, Rege pacem tuente, reliquis etiam studiose amplexantibus: sed vt nosti ingenia Gallica, haud videtur constans posse perdurare, nisi alio arma conuertantur. Itaque allaborandum est, ne tam praeclara elabatur occasio. Andegauensis certe totus ardet eo studio, et quo magis eius animum ac mores perspicio, eo mihi probantur magis, quod si


page 934, image: s0934

dum Dominus dignetur conseruare, non dubito, quin maiorum suorum gloriam, non modo sit rebus gerendis aequaturus sed longe etiam superaturus. Vale, meque tui amantissimum quo soles amore prosequi perge [gap: Greek words]. Londini, v Decemb. Anno MD LXXXI.

Tui amantissimus

PH. MARNIXIVS.

LXXXVI. Dn. Adriano Mylio, Curiae Hollandiae Praesidi, viro amplissimo, S.

ROGAS me, imo iubes, Vir amplissime, vt meam sententiam, seu potius quod saepe inter nos actitatum fuit de libero arbitrio, paucis explicem. Parebo, idque me consecuturum arbitror apud pios et moderatos, vt potius verbis quam reipsa, Thomae Aquinatis et Doctorum Pontificiorum in hac quaestione


page 935, image: s0935

iudicium ab iis qui principem inter Euangelicos locum obtinent, discrepare, manifestum faciam: hancque controuersiam, simodo controuertendi libido tollatur, et aequiuocationes a disputatione excludantur, facile componi posse. Quamuis enim in Ecclesiam Dei abusus multi et errores grauissimi irrepserint, quos vi veritat is corrigere est necesse, nil tamen dubito, quin multa sint huius generis, quae charitate (vero Christianorum symbolo) duce, conciliari possint. Atque vt in quaestione de Ecclesia aliquando me fecisse in memoriam reuocas, sic in hac controuersia me effecturum confido, paucis, et ni fallor perspicuis Thesibus. Vale, Hagae Comitis, Kalend. Februar. MD LXXXVII.

Tibi addict. VILLERIVS.

DE LIBERO ARBITRIO THESIS I.

LIberum arbitrium est facultas eligendi vel reijciendi actionem ab intellectu voluntati obiectam.



page 936, image: s0936

II.

Ea facultate quiuis mortalium, (amens modo non sit) est praeditus, nullaque est actio seu virtutis seu vitij, in qua non libere agat voluntas.

III.

Aliter autem atque aliter ea facultate homines vtuntur: id vero ex diuerso et vario hominum statu et conditione accidit.

IV.

Primus homo intellectu puro et voluntate recta ornatus fuit, eiusque animi partes omnes ad imaginem Dei conditae fuerunt, atque adeo iustitia, sanctitate, et veritate fuit praeditus, eluxitque in eo consensus omnium animi partium cum inter se, tum vero hominis cum creatore.

V.

Facultas liberi arbitrij in eo talis fuit, vt libere et motu proprio siue intrinseco seipsum inclinare posset


page 937, image: s0937

ad vtrumque extremorum, seu virtutis seu vitij: eaque facultas soli Adamo concessa fuit, qua poterat pcccare et non peccare: lapsus autem tantus fuit, vt hic omnibus donis plane exciderit; in eorumque locum successerunt iniustitia et mentis caecitas: libertateque illa priuatus, mansit tamen facultas eligendi, sed tantum inter mala.

VI.

Primo homini secundus opponitur, Dominus Iesus in secula benedictus, cui libera agendi facultas concessa fuit, qua sponte et motu proprio siue intrinseco semper eligeret bonum: hoc itaque illi proprium fuit, vt non posset peccare: Adamo vero vt posset non peccare.

VII.

Ex hoc veluti duplici fonte fluunt duo hominum genera: prius quidem ad imaginem primi hominis genitorum: alterum eorum, qui per


page 938, image: s0938

spiritum ex secundo propagantur.

VIII.

Prius illud hominum genus suum parentem refert, non qualis fuit ante casum, sed qualis extitit postquam et se, et tale illud arbitrium liberum, quo ornatus fuerat, et vniuersam posteritatem perdidit: vnde nascuntur irae filij in peccato geniti, adulti, et educati.

IX.

Quemadmodum autem Adamus priuatus illa natiua sanctitate, iustitia, et veritate, priuatus tamen non fuit intellectu naturali atque voluntate: sic etiam in homine naturali, et non regenito remanent intellectus et voluntas, quibus illi intelligere et velle proprio motu et intrinseco licet.

X.

Illis instrumentis ornati homines artes et disciplinas ad vsum humanae


page 939, image: s0939

vitae accommodas consequi possunt, aliaque multa praestare, quae humanae voluntati Deus subiecit. quae quidem faciunt, vt homo longe praestet reliquis animantibus.

XI.

Manet itaque in Adamo post casum atque adeo in vniuersa posteritate eadem natura seu substantia intellectus et voluntatis, at qualitates longe diuersae. ante casum etenim eluxit in Adamo iustitia, at post casum iniustitia et error intellectum et voluntatem occuparunt.

XII.

Ex quibus efficitur, hominem naturalem reliquis in rebus aliquid posse, sed illi minime licere bonum simpliciter, id est, cum lege Dei conueniens obedientia spiritus eligere, imone cogitare quidem, et ad illud aspirare: nec tamen


page 940, image: s0940

inde sequitur hominem naturalem libero carere arbitrio.

XIII.

Libere etenim inter actiones propositas eligit: sed quia intellectus est corruptus, nunquam puram et sinceram actionem voluntati offert, sed semper malas obijcit, inter quas eligit voluntas: manet itaque nihilominus libertas eligendi, sed semper inter duo mala.

XIV.

Naturalis enim homo, siue scortetur siue non scortetur, semper male facit: deterius quidem facit si scortetur, sed si non scortetur, non vtique bene facit: non enim vt obtemperet legi Dei interna obedientia mouetur, sed alterum quendam finem sibi proponit, hominum fortassis iudicio laudabilem, sed Deus est qui renes et occulta cordium inspicit.



page 941, image: s0941

XV.

Nec iis obstat quod illa libertas aliquando vocatur seruitus peccati: est enim diligenter distingueneum inter libertatem a miseria et a coactione. hic enim agitur de illa libertate quae coactioni opponitur, et quae proprio motu agit, alioquin miseriae et peccato est obnoxia illa agendi et volendi facultas qua homines natura peccatores sunt praediti.

XVI.

Alterum autem est hominum genus quos regenitos in Christo dixi: qui quidem nouam veluti naturam nanciscuntur per spiritum Christi regenerantem et viuificantem: intellectus etenim antea et ipsa voluntas corrupti, ad imaginem Dei reformantur, restituunturque in sanctitatem, et veritatem, et iustitiam. sic fit vt intellectus et volunras antea mali, nunc boni fiant et iusti.



page 942, image: s0942

XVII.

Istud vero hominum genus est duplex, aut enim a contagione omnino sunt immunes, aut adhuc sentiunt habitantis in se peccati reliquias, et militant in hoc mundo aduersus carnem.

XVIII.

Illi quidem cum Christo regnant, et agnum sequuntur, non coacte sed liberrime, votisque liberis et vocibus summum et omnipotentem Deum adorant, et celebrant liberrrima voluntate, quam ex Christi spiritu viuificante et sanctificante sunt consecuti.

XIX.

Hi vero in hoc stadio vitae militant, vbi caro concupiscit aduersus spiritum, libereque eligunt fructus spiritus a spiritu ducti, eiusque gratia comitante voluntatem, sicut a gratia praeueniente inclinata fuit


page 943, image: s0943

voluntas ad bonum cogitandum et volendum, et illustratus intellectus, qui antea erroris caligine et iniustitiae obscuratus fuerat, fit saepe, vt inter duas actiones bonas sponte et libere alteram eligant, vt interesse sacris aut inuisere aegrotum. Haec vero fiunt per interiorem hominem.

XX.

Quoniam autem in hoc mundo nondum plane exutus est ille vetus homo, sed supersunt reliquiae carnis quae legi Dei resistunt, fit aliquando infirmitate nostra, vt ad malum declinemus: quod quidem libere fit et motu proprio.

XXI.

Quod quidam ignoranter de Dei Prouidentia obijciunt, quae (vt illi putant) vim affert voluntati non regenitorum, ineptum est, et abunde ipsi Philosophi saniores respondent, vbi de causis externis disputant


page 944, image: s0944

et de futuro contigente. vt enim libertatem Adami non sustulit Dei Prouidentia, ita nemini vim illa infert: non enim Prouidentia Dei tollit liberum arbitrium, quod etiam in Angelis videtur, qui libere agunt, nihilominus tamen Prouidentiae Dei sunt subiecti.

XXII.

Quae omnia quiuis mediocriter in Theologia versatus, et in lucta carnis et spiritus exercitatus facile confirmare potest, cum scripturae sanctae authoritate, tum experientia vtriusque status in quo viximus ante donum spiritus, et ex eo quod sensimus, postquam illuminati fuimus voce Euangelij.

Sapere ad sobrietatem.



page 945, image: s0945

LXXXVII. Nobilissimo clarissimoque viro D. Adriano vander Mylen, Ill. Ordinum Belgij Consiliario. Antwerpiae. S. D.

DIE Iouis praeterito cum tyrannicum illud factum intellexissem, in hunc modum ad te scripseram; Vos vehementer contristatos et perturbatos esse non dubito, at quia hoc iam ante vel simile quiddam ex gratia Dei praeuidi, non solum id aequo animo fero, sed etiam laetor tam cito patefactum esse. Longe nunc maiorem spem habeo, vt malis nostris Deus finem imponat, quam antea. Nam in eo persuasus semper fui, non esse Dei voluntatem, vt illa famila exaltaretur, nobisque imperaret: et tamen ob hunc Principem quam infinitas calamitates pati debuimus? imo quam non ipsimet alij aliis hostes fuimus, victorias volentes saepe amisimus, vt


page 946, image: s0946

extrema necessitate tandem coacti ad egregium illum Ducem confugeremus. Quod ignoscat Deus ijs, qui eo scopum suorum consiliorum direxerunt, quique auctoritate praediti, aliorum saniora, Deoque gratiora consilia superarunt. Sed de his frustra iam conqueror: Vtinam Ordines nostri posthac magis ad Deum, quam ad homines respicere discant: vel si omnino homines negligendi non sunt, placeant illis potius, qui sunt ex suo proprio sanguine, quam qui ex alieno: qui pij et virtute praediti sunt, quam qui Athei et improbi: etiamsi potentia et Nobilitate omnino impares existant. Et scriptura ostendit, et astra significant tempus instare, quo pietas et iustitia regnabunt. Quapropter solos reuerentes sui respiciet posthac Dominus, alios vero omnes e medio tolli oportet. Exsiccabitur magnum illud flumen Euphrates (bello, peste, fame) vt praeparetur via regibus ab ortu solis, hoc est, piis et Christianis


page 947, image: s0947

magistratibus, et ministris Ecclesiae Dei. Id vnum vos nunc admonitos et rogatos velim, ne vlla promissione, vel vllius periculi metu induci vos sinatis ad eum recipiendum: nam si hoc factum fuerit, omnino metuo Illustrissimo Principi Auraico, quem iam quarto Deus admonuit, suum, non hominum negotium agi: deinde vobis omnibus, qui rerum gubernacula obtinetis exitiosum finem a Deo imminere, nec tamen ille vel ei aliquis similis Dominus noster mansurus est, modo non prorsus a Deo reiecti simus. Non sum quidem Propheta, nec Prophetae filius, attamen si opus est, ex sacra scriptura sane intellecta et ex conditione temporis in quo sumus, manifeste id quod dico, ostendere potero. Praestaret nos quasi in interregno aliquo permanere, et sub consilio insignium et proborum aliquot virorum regi, donec Deus ipse viam monstraret ad aliam forman Reipub. suscipiendam, et nunc


page 948, image: s0948

per hunc Electorem, si ipsi, vt dicitur, tres alij seculares Electores subsidio adesse volunt, occasio offertur, tum cum illis, tum etiam cum aliis Principibus Protestantibus foedus ineundi, salua nostra gubernatione et libertate. Has literas, vt supra indicaui, iam ante conceperam, atque etiam occluseram: sed postea a mittendo me continui, donec certius quid cognoscerem. Nunc vero ad tuas literas responsi loco eas transmittere volui. Expectabo iam auide secundas tuas, vt intelligam ex iis, quid consilij capturi sitis, et in quo statu negocium illud nunc consistat: An etiam Herodes et Pilatus in idem sint conuenturi. Dissipet Dominus gentium consilia, nostrique tandem misereatur ad magni nominis sui gloriam, Amen. Quod hîc coeptum est, non potest sisti: nam iam Saxo de Lauenburg Chori Episcopus, nomine Capituli hostilia multa agere incipit, sed ab Electore expectatur dies conuentus Statuum


page 949, image: s0949

huius Dioeceseos, qui XXVII seq. agetur. Circulorum conuentum dicunt propter hunc in Feb. reiectum esse: Conuentus ille Statuum poterit vel bellum vel pacem dare, de quo tibi plura proxime scripsi. Ego hinc breui abire statui, et praesertim si quid in conuetu isto contra Electorem decernatur, vti metuo, et maxime propter id quod apud vos accidit. Varij Legati adfuturi sunt, inter quos etiam Legatus Pontificis, et Caesaris, qui Bonnae apud Electorem agunt. Combisius valde tristis et perturbatus est, et cuperet se in Ordinum gratia permanere posse, quam fidem hactenus illis praestitit, paratus est adhuc illis praestare, velletque de hac re aliquid abs te mihi responderi. Bene vale, clarissime et amantissime Myli, in eo qui nos dilexit Christo Domino et Deo nostro, cuius misericordiae et protectioni te vna cum vxore et liberis vestris supplex commendo. Magnum periculum eius gratia euasistis,


page 950, image: s0950

quodindicio est, nos Deo curae esse: sed male nos ipsi nobis consulimus, quod credere ei nolumus, et fiduciam nostram in arundinibus Aegypti collocemus. Iterum vale. Domine Iesu veni cito, Amen. Coloniae, XIX Ian. MD LXXXIII.

Dignit. Tuae obseruantiss.

Tuus quem nosti

AGGAEVS ALBADA.

LXXXVIII. Ornatiss. et Nobiliss. viro, Dn. Adriano vander Myle, Hollandiae, Zelandiae, Frisiaeque Praesidi, etc. S. P.

ORnatissime Praeses. Mouet me tuum et Duareni iudicium ac authoritas, et ab vtroque obseruata veterum loquendi consuetudo: sed non conquiesco propter praepositionis ante significationem, quae praescindit, referturque et coarctatur


page 951, image: s0951

(vt videtur) ad praeteritum tempus, quod kalendas antecedit: sicut particula post, futurum tempus respicit, quod sequitur kalendas. Adeo quod Paulus a verba haec, ante decimum diem kalendarum; post decimum diem kalendarum, duisa, non continua iudicet, propter interuallum et medium interueniens, quod neutro (vt ipse ait) sermone continetur: et alius scribat b inter hos sermones anno duodecimo, et post annum duodecimum multum interesse, quod et Gellius diserte explicat, c negans intra kalendas fieri, quod fit ante vel post kalendas, aut kalendis contineri tempus, quod est citra vel vltra kalendas. Accursius et alij veteres non inscite videntur comparationem stipulationis ante kalendas, cum stipulatione kalendis facta, referre ad petendi seu agendi facultatem, non ad natiuitatem actionis, vt videlicet similitudo in eo sit, quod in neutra specie ante inchoatas kalendas agi possit, licet


page 952, image: s0952

ex stipulatione ante kalendas citius nascatur actio, quam ex ea quae kalendis facta est. Accursius quoque, qui fere nihil non odoratus est, distinguit, vtrum in genere, an in specie, per determinationem certi diei aut alterius temporis adiecti kalendarum mentio facta sit, vt priore casu veterum illa consuetudo obtineat, non posteriore. Duarenum tuum inspicere cupio. Gellium remitto, vt videas, et me dubitatione liberes, cum per otium his vacare licebit. Vale. Leidae, Anno MD LXXXV.

D. T.

deditiss.

ELBERT. LIOVIVS.



page 953, image: s0953

LXXXIX. Nobili ac clarissimo viro Dn. Adriano van der Myle, Ser. Ducis Brabantiae, etc. ac Ordinum Belgij consiliario, etc. Antvverpiae. S. P.

QVod in hoc conuentu Statuum futurum metuebam, ita euenit. Nam maior pars contra Electorem con cluserunt. Propositio constitit octo fere Articulis, quibus a Capitulo accusatus et grauatus fuit. Ex his duo sunt, qui religionem concernunt, primum, quod publicatis scriptis a Catholica Ecclesia se recessisse profiteatur. Alterum, quod iam vel duxerit vxorem, vel ducere certissimo proposuerit. Recitatus fuit dess Reichs Abscheidt, quid hoc casu fieri debeat, de quo ante tibi significaui. Alij articuli facta quaedam Politica continebant, quibus transactioni olim inter Capitulum et Status initae (vocant die Landvereinigung)


page 954, image: s0954

contrauenisset. Conclusio et petitio, an Status vna secum eandem transactionem sartam tectam conseruare vellent, et in eadem permanere. Conclusione absoluta inprimis se accusationi Capituli Episcopus Bremensis opposuit. Sequuntur tres alij Comites Solm, Weineberg, et Kreichenheim, licet hic sit catholicus: omnes capitulares, contra eandem accusationem protestati sunt. Altero die Electoris Legati egregie et prolixe, vt mihi relatum est, causam Cels. ipsius defenderunt, et quod ad mutationem religionis attinet, vtcunque die Abscheidt priuationem dignitatis exigat: nunquam tamen Protestantes Principes priuationem illam approbasse. Profertur Protestationis instrumentum, contra eundem recessum quoad hoc membrum factum. A prandio eodem die, audiuntur Legati diuersorum Principum, et primus Dux Bipontinus, non solum suo proprio nomine, sed


page 955, image: s0955

et Electoris Palatini Casimiri, et fratrum suorum, Richardi Palatini nomine. Deinde Legati Landgrauiorum Hassiae, Ducis Wirtenbergensis, diuersorum Comitum, et ciuitatum Imperialium. Electoris Saxoniae, et Brandeburgici Legati non adfuerunt, quod dicuntur serius vocati esse, alioquin fouere eos partes Episcopi certum est. Nihilominus absentia eorum audaciores Pontificios reddidit. Omnium legatio eo tendebat, vt Status religionis libertatem tum ipsi Episcopo, tum subditis huius Dioeceseos permitterent. Inter Status aliquot diebus magna fuit controuersia, et maxime inter Legatos Comitis de Nienaer, et Comitem Rifferscheid: resque semel eo perducta erat, atque etiam Capitulo responsum datum, ne religionis nomine quicquam aduersus Electorem agerent: sed Capitulo simplex responsum vrgente, an transactioni stare vellent, tandem maior pars superueniente etiam Arenburgico,


page 956, image: s0956

et nescio quae non cum Hispanis suis, qui in propinquo sunt, minante, Capituli petitioni subscripserunt. Alij aduersus hoc factum protestati sunt, solutusque est conuentus. Nihil porro nunc expecto, quam quod nouo legato Pontificis adueniente, qui dicitur in itinere esse, solenniter Electore deposito, ad electionem alterius Capitulum sit processurum. Hinc certissimum bellum: sed timent quidam, ne imparato adhuc Electore, eiusque sociis omnes munitiones huius Dioeceseos ab aduersariis occupentur. Id fiat siue non fiat, cuentus tamen alius erit quam Pontificij putant. Habes breuiter nostra, quae humano iudicio nunquam processissent eousque, si Galli in fide data permansissent. Sed sic voluit Deus, quia melius aliquid de Belgio praeuidit et statuit, cui consequendo hoc bellum occasionem dabit etiam cum periculo nostrorum capitum, si Dei voluntati resistere perstiterint. Qua de re


page 957, image: s0957

iam ante tibi scripsi. Circulorum conuentus putatur XV vel XVI huius celebrandus esse. Bene vale, clariss. et amantiss. Domine. Coloniae, III Febr. MD LXXXIII.

D. T. obseruantiss.

AG. ALBADA.

XC. Amplissimo ac prudentissimo viro, Domino Adriano vander Mylen, Praesidi Hollandiae, ac Ordinum Belgij Consiliario, Domino et amico suo obseruando. S. P.

AMplissime Praeses. Iampridem literas tuas accepi: interea varia acciderunt, quae etiam ostendunt Dei iudicium. Nos homines secundum carnem non nisi humana intelligimus, hoc est, mala. Quare vt bonum aliquod statuatur, id a Deo, qui solus bonus existit, petendum


page 958, image: s0958

est. Non potuit ab initio electio mihi probari, et causas quibus motus fui, frequentibus literis meis, tum ad te, tum ad alios amicos declaraui. Modus etiam agendi, cui omnia bona semper optaui, mihi displicuit; et erat Dei voluntati et consilio, quantum ego iudicare potui, contrarius: sed quia Propheta non sum, nec etiam in auctoritate aliqua constitutus, non minus consiliis et factis aduersari debui. Quanquam nescio quomodo mihi dictaret animus meus eum euentum. Eratque ea causa sola, licet morbum praetexerem, qui aliquis erat sed non tantus, denegatae a me legationis ad Comitia. Sed haec iam facta sunt, nec emendari possunt. Vtinam Dominus posthac Ordinibus nostris meliora consilia suggerat, melioremque regendi modum in omni pietate et iustltia ad communem salutem et prosperitatem clementer ostendat! Tradidit nos Deus in manus Regis duri.


page 959, image: s0959

Idem rogandus est, vt animum ipsius ita leniat, vt pacem nobis restituat, et sinat vnumquemque pro sua conscientia Deo seruire. Quamdiu armis res agitur, lux diuina paucis exorietur, et sine illa ad veram Dei et Domini nostri Iesu Christi cognitionem non perueniemus. Quicquid nobis hîc in contrarium persuademus in cognitione DEI et Christi, haeremus adhuc in mediis Antichristi tenebris et sordibus. Ita patem etiam nostram cum illis accipimus, nec meliores, sed deteriores indies fimus: quin etiam frustra iugum eius excutere conamur, quamdiu aliquid ipsius retinemus. Sed quis credit auditui nostro? Inde etiam accidit frustra nos auxilia apud homines quaerere, qui succurrendo et sibi et nobis iram et poenam Dei augent. De vera pietate et iustitia restituenda nulla prorsus cura est. Imo etiam vestri prohibent, ne vlli libri in lucem veniant, per quos veritas, quam reliquae virtures consequuntur,


page 960, image: s0960

melius cognosci possit. Ex altera parte agnoscimus Antichristum, sed in nostra nondum ita notus est, et est tamen. Quid igitur boni sperari potest? Incidit in mentem meam saepius, an non praestaret Ordines inter haec mala super pace ineunda cogitare: vestrae sane Prouinciae magnum onus incumbit. Nam ab ea vicinae omnes dependent: et tamen perditis nobis vos salui esse non potestis, qui intus aeque discordiis et factionibus, quam nos laboratis. In commune vero aequiores conditiones obtenturi essemus. Quid multis? Quod ad me attinet, indies magis abhorrere incipio ab eo bello, in quo nos perdere semper plus, quam vincere necesse est. Praeuidit aliquid boni de nobis Dominus, sed Spiritus oris Domini, non arma conficient Antichristum. Hic sub cruce et pace piorum opus suum peragit. Cum in gratiam viduae Siegens iterum mihi scribendum esset, haec prius mihi in


page 961, image: s0961

mentem venerunt, quae in bonam a me partem accipias rogo. Sollicitus enim sum de communi nostra salute, sed in mediis eligendis vtinam ex Deo aliquid certi haberemus! Pro fideli opera viduae praestita quam maximas gratias habeo, et vt pergas causam eius, donec effectum suum sortiatur, promouere, officiose et amanter postulo. Bene vale, obseruande Domine, et amice integerrime. Honestissimae ac piissimae matronae vxori tuae vna cum liberis vestris omnem a me salutem, reuerentiam, et amorem. Coloniae, Calend. Sept. MD LXXXIV.

Dign. T.

obseruantiss.

AGG. ALBADA.



page 962, image: s0962

XCI. Ornatissimo Domino, D. Adriano vander Mylen, Praesidi Hollandiae, et consiliario Status Ordinum Generalium dignissimo, Traiecti. S. P.

AMplissime Praeses. Equidem timui exhorruique semper pignorationes, et certamina ista naualia quae contra Geldros exercentur: nam in hac mala concordia, et dissensionibus prouinciarum hostis spem victoriae suae collocat. Et iam propter nostram ignauiam, et belli curam negligenter habitam, vastato omnium fere prouinciarum agro multas vrbes et totas ditiones in suam potestatem redegit, atque ex ista occasione maiorem spem concepit, et acerbitatem facti et diuturnam calamitatemper epistolas apud Geldros exaggerat, atque popularium animos vacillantes ad se trahere conatur, non sine euidenti discrimine totius ditionis, cum quo


page 963, image: s0963

collatum emolumentum istarum pignorationum nullius momenti est. Imo in contrarium molitiones huiusmodi nobis ipsis obsunt, et nostras vires exhauriunt, et propria corpora velut phthisi tabescentia conficiunt: et proinde semper optaui, suasi, et etiamnum opto et suadeo, humaniter agendum, et derelicta via facti, per beneuolam communicationem controuersiarum materiam tollendam extinguendamque esse, praepositis bonis viris, et ordine constituto recipiendorum publicorum prouentuum, qui ex inuectionibus et euectionibus percipiuntur: nam stationem illarum sibi eripi et parecto et similibus in nauibus bellicis committi, Geldri, secundum conclusionem pluribus conuentibus iam olim confirmatam, nunquam patientur, dum vastatis agris suis aduersus hostem, propugnaculum et arcifinium praestant reliquis quietis prouinciis, multis exemplis et periculis edocti ad subitas inuasiones,


page 964, image: s0964

hostilis exercitus, ac seditiones militares, neminem extrinsecus apparere, aut auxilia ferre. Illud probo, et summopere conandum existimo, ne auaritiae aut malitiae cuiuspiam in abutendis publicis pecuniis indulgeatur: quod facile caueri potest, si aliqui ex his qui regimini praesint ad proximum locum belli accedant, et Gubernatori ac Duci belli in re praesenti adsint, consilia eius dirigant, et cum publicis personis cuiusque ditionis vbi bellum incidit, communicato consilio omnibus casibus ac momentis ad omnia necessaria prouideant: quod si iamdiu factum fuisset, Geldria vicinaeque ditiones meliorem habitum et qualitatem haberent. Ideoque denuo rogo, vt id fiat citissime, deposita excusatione et praetextu, quod Geldri videantur extra territorium regiminis cui se nondum subiecerunt: nam praeterquam quod haec excusatio damnosa est Reipublicae, secum trahit confessionem exercitae iurisdictionis


page 965, image: s0965

et imperij extra territorium, per noxias illas pignorationes, in qua re D. T. (cui salutem publicam curae esse scio) non fore difficilem confido, eique domum meam (de qua etiam antea vxori scripsi) et quicquid a me praestari potest, offero. Gallica legatio diu retardata est, tum propter naturalem illam facilitatem ad dissentiendum inter homines, tum propter aduersantem (magna pro parte temporis) ventum, ouius clementiam expectant legati, parati omni hora discedere. Ego praeter mortem filiae, et vxoris affectam valitudinem, ex cruris laesione iam multis diebus domi detentus desideo, dubius adhuc, an ad Gallici itineris confectionem satis validus futurus sim, propter laesionem illam in graui aetate, et corpore etiam ex senectutis debilitate afflicto. Vale, ex Haga comitis, XXVIII Nouemb. M D LXXXIV.

Dign. T. didiciss.

ELBERT. LEONINVS.



page 966, image: s0966

XCII. Nobili ac clarissimo viro Dn. Adriano vander Mylen, Praesidi Hollandiae dignissimo, Hagam. S. P.

MItto ad te commentariolum de rebus Antwerpianis, quo tempore nos extremae angustiae vndique ad pactionem cum hoste ineundam adegerunt. Statueram equidem nihil in lucem edere, quod scirem, temporis filiam veritatem sua sponte facile emersuram: sed cum viderem, necdum rabiem, et maledicentiam meorum maleuolorum posse conquiescere, et iam optimos quosque, et magna etiam authoritate viros fidem illis adhibere, omnino putaui rumpendum esse silentium: itaque scripsi quod mea existimatio et dignitas prope inuito extorsit. Miratus certe istorum Ordinum iudicium, qui vna


page 967, image: s0967

cum Zelandis iudicarent, sese isthuc vt veniam minime perpessuros. Quid ego illos offenderim, haud equidem possum cogitare: nisi fideliter eorum commodis studere, id vero est offendere: sed committo Domino Deo hoc negotium, spero illum meam esse causam acturum. Interea grauiter doleo patriae casum, quam misere video interire, et tam praeclare iacta religionis ac verae pietatis fundamenta penitus collabi. Ego sane saepenumero animo reuoluo, vtrum ne consultius fuerit, rebus etiamnum isthic integris, de transactionis cum hoste commoda quapiam ratione cogitare: video enim sensim ciuitates omnes in eius venire potestatem, quod ego certe cum internecione miserae nostrae patriae coniunctum esse existimo: omnino enim danda est opera, vt generalis ineatur aliqua pacificatio, quâ religio conseruetur: quandoquidem hae singulares pactiones ciuitatum rerum omnium


page 968, image: s0968

statum penitus euertunt. Vos vero rectius perspicitis quo loco sint res vestrae. Atque si non aliter posthac geretur bellum quam hactenus gestum est, ego omnino censeo alia esse rationem ineundum. Scripsi in hoc argumentum paulo fusius ad D. Meetkerkium: is si non abest procul, tecum meas, credo, communicabit literas. Cogita quaeso non iam nostram tantum, sed Christi rem agi. Ego in exilium concedens (statui enim nescio quo in Germaniam vel forte in Sarmatiam contendere) eminus patriae calamitatem, moestus contuebor. Quod neque opera, neque consilio, neque opere quicquam auxilij adferre queo, vehementer est molestum. Magnopere hic laboraui apud Parmensem, et eos qui authoritate apud illum valent, vt religionis aliquam libertatem concedant, vt minimum in Hollandia et Zelandia: a quo non videntur penitus abhorrere, modo vt per regem liceat, de cuius voluntate


page 969, image: s0969

nihil dum habent certi: quod autem pollicebitur Parmensis, id ego plane statuo ipsum ad vnguem esse obseruaturum. Sacrifici nihilominus antiquum obtinent, et odio plusquam Vatiniano in eos qui religionem profitentur flagrant. De illorum conatibus nihil sperandum est moderati: quare putarim omnino aliquid expresse cauendum esse. Quod si abiecta omni paciscendi cogitatione armis res geritur, rogabo Deum optimum maximum, vt quod Ecclesiae suae futurum est salutare, benigne largiatur: ego certe armis vix quicquid video nos proficere. Vos cogitabitis: ego si qua in re prodesse potero ad omnes ero occasiones intentus. Vale, et me vt soles ama, meque nihil de meo in te studio et amore remisisse cogita: pietatis etiam et verae religionis studium multo quam ante colere religiosius, eo enim adlaboro, vt et mundus mihi sit crucifixus, et ego mundo, [gap: Greek words]. Iterum


page 970, image: s0970

vale, Antwerpiae, XV Octobr. Anno M D LXXXV.

Tuus PH. MARNIXIVS.

XCIII. Amplissimo Domino, Domino Hadriano vander Mylen Praesidi Hollandiae dignissimo. S. D.

AMplissime Praeses. Quuoniam propter impedita itinera et grassationes hostiles tuto Arnhemium reuerti, et relationem actorum in Galliis praesenti sermone Ordinibus Gelriae facere non potui, transmisi omnia scripto comprehensa, consentitque et Gubernator et Senatus vt hoc loco mihi morari liceat, donec producto exercitu, nostra itinera reddantur tutiora: ea tamen lege, vt interim sollicitem milites ad conficiendum exercitum necessarium, cum commeatu et stipendio, quod diligenter egi et etiamnum ago apud


page 971, image: s0971

Dn. Comitem Mauritium, apud Ordines Hollandiae, et Consiliarios Ordinum Generalium, tum per me, tum per filium praefectum in Bergis, qui hac de causa denuo profectus est in Zelandiam ad Dom. Comites Mauritium et Holachium. Et quia publica est causa quae Hollandos ac Traiectenses ex aequo respicit, rogo, dominatio tua felici dextra rem promouere dignetur, et me, quid sperare possim, aut fieri debeat, admonere; Ego interim per otium quod suffurari potero, hic praelo committam emendationes quasdam iuris. Vale, ex Lugduno Batau. XIX Apr. Anno M D LXXXV.

Tuus ex animo

ELBERT. LEONINVS.



page 972, image: s0972

XCIV. Ampliss. et Nobili viro, D. Adriano vander Myle Praesidi Curiae Haganae integerrimo, Domino et amico inprimis obseruando, Hagam.

VEllem tempora ferrent, V. C. et amicissime, vt coram potius quam literis agere inter nos liceret: nam et tu me ope, consilio, melius iuuare, et ego meum in te studium atque obseruantiam verius declarare possem. Nunc quia potiorem viam tempora nobis intercludunt, literis velut [gap: Greek words] vtamur: quamuis ne his quidem viae interdum satis tutae aut expeditae esse solent, licet innocentibus, [gap: Greek words]. Hic Dei beneficio satis commode mecum agitur: nam et munus in docendo iure gratum esse sentio, tam auditoribus, quam Senatui Norico: et tribus me liberis Deus iam locupletauit. Sed in patria Burae, inique mecum


page 973, image: s0973

agitur, et quidem ab adfinibus et propinquis, quibus equidem cum propter difficilia haec tempora, tum ob necessitudinem multa concessi: Sed iam XXX fere sunt anni, cum patrimonio illi meo incumbentes, id quod solidum ad me pertinet, eius ne partem quidem tot iam annos ad me redire patiuntur. Egi hac de re cum iis, tam literis, quam per amicos: tam precibus, quam minis: Quid profecerim, ex hoc iam tertio procuratore meo intelliges: quem priorum haeredes duorum curatorum et adfinium meorum, pessime habent, quod ab illis et rationes, et reliqua amice primum, deinde iure ac iudicio postulet. Quare ad ipsam Comitem Buranam, eiusque consilium confugiendum mihi fuit: literasque dedi huic procuratori (qui vtinam esset iunior et [gap: Greek words] ) ad consiliarios duos, Dn. Iacobum Vlas, et D. Marcum a Steelandt, eosque rogaui, vt quantum fides illorum patietur, mihi et procuratori


page 974, image: s0974

meo adesse velint. Verum quia cum iis nulla fere mihi est notitia, recte facturus mihi videor, si procuratorem prius ad te allegem, cuius in me studium et apud omnes auctoritas merito est magna, et cum his viris clarissimis familiaritas, vti spero, et necessitudo. Huic igitur procuratori meo, tua vt grata auctoritate, ope, et consilio vt assis, meque et eum, causamque et negotia mea, vt consilio Comitis nostrae commendes, et ipse tibi commendata habeas, vehementer rogo. Memorem et gratum toto vitae tempore me reperies, etiam iam ante tibi deuinctum. Vale vir Nobilissime et salue. Domino Nicolao Camerlingo, officiose a me salutem. Altorphio, vltima Iulij.

T. omni studio, totoque pectore

HVBERTVS GIPHANIVS.



page 975, image: s0975

XCV. Ornatissimo viro, Dn. Adriano a Mylen, in aula Batauiae Praesidi sapientissimo, Domino summe obseruando. Hagae.

AMaui praesentem apud nos vestratem Petrum Cornelium Brederodum. Quidni enim iuuenem amarem, cuiusmodi paucissimi senes mihi cogniti? suauissimis praeditum moribus, doctrinae non vulgaris, pietatis singularis, et modestiae profecto summae, quam nosti caeterarum esse virtutum condimentum. Itaque mihi religio fuit illum ad suos reuertentem absque literis meis dimittere, quamuis re ipsa, sat scio, cumulate probatum, quod hisce paucis apud te verbis testor. Vt autem eum tibi potissimum commendarem, partim ipsius voluntas ac desiderium, partim ea singularis humanitas fecit, qua dignitatem et amplitudinem ipse tuam exornas. Caeterum, quia sicut de rebus vestris


page 976, image: s0976

assidue laboramus, ita vos vicissim mihi persuasi de nostris cogitare, vt iis accidere solet, quibus iidem plane sunt hostes et eadem communia pericula. Idcirco Cornelium nostrum rogaui, vt, quando ad vos peruenerit, plenissime vobis omnem huius Ecclesiae, et ciuitatis statum exponat, mediocrem nunc quidem illum, et haud paullo quam nunc sit vester tranquilliorem, sed in ancipiti positum, nisi Leonis, in cuius faucibus et unguibus ipsis versamur, cruentos conatus ille infregerit a cuius vnius praesidio toti pendemus. Adsit idem ille vobis indignissime diu vexatis, et pro aris ac focis certantes inuicto suo robore tueatur. Bene vale, vir amplissime. Dominus Iesus, Seruator ille noster sancto suo spiritu magis ac magis adsit tibi, pro ipsius tuenda gloria, et patriae salute laboranti, teque et tuos feliciter conseruet. Geneuae, XXV Ianuarij, An. MD LXXXVI.

Ampl. T. addict. THEOD. BEZA.



page 977, image: s0977

XCVI. Ampliss. et Nobiliss. viro, Dn. Adriano vander Myle, Hollandiae, Zelandiae, Frisiaeque Praesidi, etc. S. in Christo.

FIlium meum isthuc animi gratia et visendorum amicorum proficiscentem, seu potius excurrentem, nolui sine meis ad te literis venire, vir amplissime, quo scires, me tui esse peraeque studiosum atque amantem ac vnquam antehac. Quid in communi calumniandi, prope dixerim, rabie, ad meam tuendam dignitatem praestiteris, multis et sermonibus et testimoniis ad me relatum est. Fecisti nempe ad tua in me merita singularia et innumerabilia grandem accessionem. Itaque scito, me tibi nominibus iam infinitis esse obstrictum, ac proinde si quâ in re gratitudinem testari possim, vtere, fruere amico sane quam tui studioso: Ego si quaeris, valeo, vxore et lectissimâ


page 978, image: s0978

et suauissimâ orbatus, in luctu ita viuo, vt me Christianum esse cogitem, et Christum peccatis tot et tam asperis atque aduersis opponam rebus, et me in Domino, ac in resurrectionis spe mirifice consoler. Fuit sane, et est etiamnum vulnus graue, acerbum, ac prope lethale: sed Christi medici manus mali vim longe superat. Quo nomine ago Deo Patri gratias infinitas, qui me hac percussum, illac manu curat, refouet, reficit. Publicae res habent me anxium, sed alia ratione, quam antehac: solli citudo enim omnis cum animi coniuncta tranquillitate, in vnius Dei arbitrio conquiescit, ab eius nutu tota dependens, in eius sinum sese exonerat; quod hactenus non licuit. Ita qui me laedere studuerunt, magno affecerunt commodo. Domino sit laus et gloria: eius ego te curae ex animo commendatum esse cupio. Vale, mi Myli, et me amare perge, tuique esse amantissimum statue.


page 979, image: s0979

Suburgo, secunda Aprilis, Anno MD LXXXVI.

Tui studiosissimus

PHILIP. MARNIXIVS Aldegondius.

XCVII. Nobili ac clarissimo viro Dn. Adriano vander Myle, Hollandiae Senatus Praesidi.

REuertentem isthuc ad vos Vulcanium nostrum, nolui sine meis ad te literis dimittere, quae mei erga te amoris et voluntatis testes essent: Scito itaque, mi Myli, totum me tuum esse, omninoque optare, vt vna possimus de rebus omnibus et libere, et pro veteri nostra amicitia conferre. Quid hic ciuitate Axellana confectum sit, iam, non dubito, intellexisti: si negotium isthîc habebitis cordi, magnum secum indubie momentum trahet: hostis certe


page 980, image: s0980

non negliget, iam enim se Mondragonius ad expeditionem accingit, et, vt qui Antwerpia venêre nunciant, obsidionem cogitat. Facile hac ratione diuertetis belli molem isthinc. Ego lubens dederim consilium, si consilio sano locus sit: sed malo cessare, ne aliquid satagens iterum impingam. De Synodi decreto, respondi ad Kymedontium, ex illo intelliges meam sententiam. De Psalmis statuetis quod vobis videbitur: ego Ecclesiae vel cessans, vel agens inseruiam: etsi hactenus animus, si verum licet fateri, fuit plus aequo turbatus, et iusta fortasse nemesi correptus, colligam tamen me, si potero, et nomen Domini inuocabo. Vale, mi Myli, et me tui esse amantissimum, quaeso tibi persuade. Domino Praesidi Nicolai, multam quaeso ex me salutem precare. Ex nostro praedio Suburgano, ad XIX Iulij, MD LXXXVI.

T. PHIL. MARNIXIVS.



page 981, image: s0981

XCVIII. Amplissimo viro Dn. Adriano vander Myle, Hollandicae Curiae Praesidi vigilantissimo, Hagae comitis.

LIteras tuas, vir amplissime amicissimeque, iampridem ad me datas, legi lubens. Perspexi enim tantâ frigidâ suffusâ amorem erga me tuum haud extingui, quod quidem tuae acceptum fero constantiae. A me enim nullum est in te profectum officium hoc tuo iudicio dignum. Sed amabunt boni bonos ringentibus malis. De me, sic habe: me totum esse Mylij, vt ante hac semper fui. De Republ. sum sollicitus: sed prudens abstineo, ob causas grauissimas, etsi nunquam serio vocatus. Non est quod vltro me ingeram, atque ne vocari quidem exopto maximopere, omnino enim abnuendum fuerit: et ita stat sententia, quamdiustabit certe illa in tabulis pacti cum Regina initi nota. Manum a clauo abstinere ita me non


page 982, image: s0982

habet male, vt hoc vno me beatum praedicem. Quid enim hoc vitae genere quod hîc duco, vel cogitari queat beatius? quod ego votis omnibus multos iam annos ambij perflagranter, id se mihi sua sponte offert. Agricola, inter meos, in meo viuo. Sed velim tamen notam illam inductam, qua nihil vnquam fuit iniquius. Ego ne pro tantis exantlatis laboribus, pro tam fideli opera nauata meis ciuibus, qui mihi certe post Deum, et vitam et salutem debent, hanc refero tam iniustam mercedem? Sed regium est cum benefeceris, male audire. Audio et assentior, modo vt post fata non haereat haec in nomine macula, quod tamen aliter vix potest sperari, [gap: Greek words]. In hoc mihi gratulor, Deumque meum ac patrem ex animo laude immortali concelebro: Et vero [gap: Greek words], nosti reliqua. Vale


page 983, image: s0983

vir amplissime, et me, quod hactenus fecisti, ama, tuique esse amantissimum statue. Ex praedio Suburgano, postridie Kalend. Octob. Anno MD LXXXVI.

Tui amantissimus

PHILIP. MARNIXIVS Aldegondius.

XCIX. Viro amplissimo Domino vander Myle Senatus Hollandiae Praesidi, Hagam.

VIR Illustrissime: vt in hanc vrbem veni, mihi narratum est a quodam qui se intra biduum Caletiopr ofectum affirmat, die lunae nouissimo, terribile admodum fuisse proelium inter suae Maiestatis classem atque Hispaniensem, in quo Galiassam vnam grandem captam ipse viderit, quanquam nauem ipsam ibi perijsse arbitretur, sed bona


page 984, image: s0984

omnia auecta: gestum hoc fuisse dicit intra tormenti iactum ab vrbe Caletio. Die Mercurij suae Maiestatis Commissarios Caletium venisse omnes incolumes testatur: Quo nomine te obtestor, vir Illustrissime, vt literarum illarum ad maiestatem suam missiones omni studio festines, quae sunt hoc ipso mane in concilio perlectae. Addit etiam, copias omnes quae Dunckercae naues conscenderant, a Duce Parmensi iam denuo subductas in littus fuisse eodem Mercurij die: quae res, nihil dubito, quin te commonefaciat, quam necesse sit vt Ostendae et Bergheno quam ocyssime prouideatur; ideoque te rogo vehementer, atque oro, vt Excellentiam suam, Comitem Mauritium ad sollicitandos Zelandiae Ordines persuadere velis, quo illis vrbibus in tempore commeatus aliaeque res necessariae subsidio mittantur. Quibus in rebus vt ego tuam confidenter operam industriamque postulo, ita velim persuasum


page 985, image: s0985

habeas, in simili causa nunquam me tibi defuturum. Vale, Lugduni Batauorum, III Aug. Anno MDLXXXVIII.

D. T. studiosissimus

H. KYLLYGRAEVS.

C. Clarissimo doctissimoque viro Dn. Bonauenturae Vulcanio, Graecae linguae in Academ. Leydanâ Professori.

ARistotelem tuum, vir Clarissime, vna cum tuis literis accepi, cum tanta animi voluptate quantam haud facile literis expresserim. Maximam eius partem perlegi etiam necdum conglutinati; magnopere certe et argumentum totum, et ratio tuae scriptionis, et obseruationes omnes placuerunt. Quod tu de nonnullorum praepostero [gap: Greek words] studio ais, iampridem cum


page 986, image: s0986

stomacho aduerti: sed quid vis? cuique suum est ingenium, cuique suus genius et mos: et in hac ingeniorum, iudiciorum, studiorum varietate non minus, mihi crede, elucet admirabilis et nunquam satis laudata opificis sapientia, quam in infinita plantarum, stirpium, arborum, animalium, metallorum, atque omnium denique rerum mirifice variegatâ diuersitate. Tui iudicij moderatam [gap: Greek words] seu potius mediocritatem laudo. Quod autem ita affirmate testaris volumen esse ipsius Aristotelis, velim quibus id firmamentis nixus sentias, mihi non graueris indicare. Ego certe tam prae clarum opus tam praeclaro authori lubens adscripserim: sed, verum dicam, reclamat stylus, et vniuersa scribendi ratio. Aristoteles nusquam se extollit, vbique pressus, vbique acutus, leni verborum defluit agmine: hic saepe turget, et aliâ, quantum ego possum videre, insistit viâ: vbi tamen erit compaginatus, examinabo diligentius,


page 987, image: s0987

et tuum iudicium, quod certe faciam maximi, praestolabor. Venio ad meos Psalmos: illi tandem ad calcem perducti, nihil nisi Canticorum Biblicorum, quae ego ad XXII numero putaui adiungenda, comitatum expectant, edendi tum in lucem, modo etiam Catechismus, in quo nihil ego, neque addam, neque detraham, adiectus fuerit. Dices, montis esse partum: fateor, sed non prodibit mus ridiculus, saltem suo argumento, suaque virtute. Quod enim a me habet, ridiculum poterit nonnullis videri: sed rei maiestas sarciet quod in dicendi explicandive ratione desiderabitur. Egi cum nostris mercatoribus, qui faciunt impensas: ij dedere schedulam hîc adiunctam omnium eorum nomine conscriptam, de qua mentem eorum intelliges, cui vt acquiescas rogo te vehementer: puto enim et aequam esse, et tum bono publico, tum tuis etiam rationibus consentaneam. Certe nihil discrepat ab


page 988, image: s0988

eo, quod alias affirmasti tuam esse mentem. Itaque cupio vt illis tui priuilegij facias copiam, si tibi videbitur probum satis esse et pollens: sin autem putabis esse innouandum, esto id tui arbitrij. Ex Anglia non esset extra rem aliquid eiusmodi obtineri: sed iam defuncto Walsingamio, ego neminem habeo, a quo id sperem posse impetrari: tu pro tua sapientia, quid hac in re statuendum sit, et iudicabis, et praestabis. Et, si gratum facere voles, primo quoque die ad me responsionem tuam dabis. Vale. Ex suburbio nostro Suburgano, ad XIII Aprilis, die Paschatis, MDXCI.

Tui amantissimus

PHIL. MARNIXIVS S. Aldegondius.



page 989, image: s0989

[gap: index]