07/2008 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization - NB: scribs = scrips

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).


image: as001

VIRORUM CLL. ET DOCTORUM Ad MELCHIOREM GOLDASTUM JCtum & Polyhistorem celebratissimum EPISTOLAE ex Bibliotheca HENRICI GÜNTERI THÜLEMARII, JC. editae. Accedit in calce FORSTNERIANARUM EPISTOLARUM Mantissa. FRANCOFURTI ET SPIRAE, Sumtibus CHRISTOPHORI Olffen Bibliopolae, ANNO CIC ICC LXXXVIII.



image: as002

[gap: blank space]

page 1, image: s001

VIRORVM CLL. ad MELCHIOREM GOLDASTVM EPISTOLAE.

I.

Mi Melchior.

VIde ne sis subrustice verecundus et ubi minime opus erat, qui te quidem tam ambitiose et sollicite de literarum tuarum impolitia [orig: impolitiā] et incultu (ut sic dicam) mihi purges, quasi vero vel tam diligenter, ad me oporteat, vel a te quoque doctiores mitti debuerint.

Ego sane si sic scribere pergas, cur me praeceptionum meatum poenitere debeat non habebo, nec tibi ulla res tam gravis videri debet, quae te a literis ad me scribendis avocare possit: quippe in quibus nihil mihi gratius mitti queat, nam potero ex iis experimentum industriae tuae capere, satisne diligenter ea, quae a me accepisti, recolas. Pro suppleta Mostellaria plurimas tibi ago gratias. Politicis vestris lectionibus et disputationibus absens tamen faveo, optoque ut quam plurimum inde ad vos utilitatis redundet: quanquam (si me audies) fortasle non nimis de hoc studio sollicitus esse debes, cujus


page 2, image: s002

non tam praecepta, quam usus difficilis est. Last euch das einen Narren gesagt haben, ex consilio tamen consultissimo, ut aliquando ex me audies. Scias interim et me totam hic [orig: hīc] absolvisse Aristotelis Politicam, ut ita magnis et verbosis Commentariis nihil mihi opus esse putem, et forte aliquid videam, quo ad illas praeceptiones. Et fortassis in hoc quoque tibi utilis esse possim, quod sane non recuso. Et existimabis tu, me hic [orig: hīc] summorum Virorum familiarissima conversatione (non hoc scribo more quorundam pervulgato doctorum literas et amicitias ementitas jactantium et videbis hoc aliquando publice verum) plus forte didicisse brevi intervallo quam multis annis in Academia aliqua quantumvis celebri. Si mihi velis esse dicto audiens, iis te praesens aliquando consiliis adjuvabo, quorum te nunquam poenitere poterit. Interim tamen perge, ut coepisti feliciter; nec dubito quin Scherbius non nisi optima et quam brevissime vobis traditurus sit. Eam novi hominis eruditionem. Cui tu velim a me salutem et amorem prolixe nuncies, meque ejus saepe honorificentissimam facere mentionem cum apud alios viros doctos, tum maxime apud Dn. Joh. Matthaeum Wackerum a Wackenfels Iutis Cons. et Philologum summum et magni nominis in Aula Caesarea, quo cum vivo cotidie, qui Scherbium suum veterem condiscipulum et amat et aestimat. Suadeo tibi, ut mittas illi Wackero V. Amplis. et Nobiliss. exemplum thesium tuarum, quamvis eas jam viderit. Unum a te peto, ut clam et quasi aliud agens Scherbii judicium expisceris de libro cu jusdam Silesii, quem scripsit de monstris et dedicavit Wackero, puto vocari Windrichium. Potes quaetere, an habeat illum librum, ut ejus usum ad paucas horas tibi cedat. Post, quaere, quid sentiat, et mihi statim rescribe. Etiam cum Kaufmanno aliud agens hoc age, si velit Mostellariam meam imprimere. Es wird wohl abgehen, si ad mercatum proximum adferret. Brevi fortassis quaedam a nobis habebitis contra Lipsii Crucem, qui quid furca esset, plane ignoravit, ut docebitur. Tento jam quoque aliquid de Militia et Conviviis, et sacris antiquorum novo plane modo. Sed nimis saepe occupatus sum ita, ut vix credere possitis. In Poloniam quidem hac hyeme abiissem, sed ad meum adventum frigus


page 3, image: s003

hic [orig: hīc] adeo saeviit, ut toto fere tempote, quo hic [orig: hīc] sum, Mulda fluvius semper glacie concretus steterit, et vix domo prodire temere ausim. Scribe quaeso, quid ibi sermonum sit inter vestros homines de nobis, quid hic rerum agitem? et si quae alia nosti. Habes ex his literis, quae quaerentibus respondeas. Nunc vix erit in tegrum in Poloniam abire propter frigus etiamnum durans et appetentem mercatum Francfurtinum. Et tu si quid praeterea scis ne scias NB. Coram aliquando pluribus, nec enim velim te ante reditum meum quoquam inde concedere: poenitebit te si faxis. Si peregrinari voles, quaedam tibi prius indicanda erunt. Interim eme tibi a Kauffmanno editum libellum de arte peregrinandi et lege Zwingeri methodum Apodemicam. Nec debes peregrinati antequam Politica tota petllegeris. Herculem Prodicium Stephani Pighii similitet leges et necessario in Italiam iturus tecum habebis. In Melo meo velim corrigas illud in omnibus exemplaribus: feros tenere praedenes. Corrige: novos tenere praetores, sicut me hic vides correxisse. Et hoc tam diligenter curabis quam tibi chara est vita et salus mea, quam imprudens mille periculis exponerem hoc carmine. Nostros duos charissimos et egregios dominos Krafftium et Kuchelium saluta. Utrique etiam hoc dices: aliquando tandem ex animo bene suasisse Giphanium Krafftio ut se Pragam conferat. Et si quid mei est judicii; omnino quando Altdorpho discesserint, huc venire debent. Causas forte ex me coram intelligent maxime idoneas. Tibi cur hoc non suadeam aliae sunt causae. Et si huc veniant, ita illos quibusdam commendabo, ut mihi olim gratias acturi sint. Plura nunc non succurrunt. Et vero sic jam epistola satis longa est, cui excusandae tua tibi verba forsan reddere deberem, illa inquam, quibus tu nuper pro tua usus. B. V. Pragae 4/14 Febr. anno 1598.

Tuus Totus

Caspar Schoppius Francus.

Eruditissimo Juveni

Dn. Melchiori Guldinasto ab Heiminsfeld,

Legum et Politiorum Literarum Studioso,

Amico Suo integerrimo.

Altdorf.



page 4, image: s004

II.

S. Eodem die, quo hinc discessisti, Domine et Affinis charissime, vesperi responsum a D. Daniele Studero affine meo accepi hujusmodi. Primum gratias mihi agit magnas pro cura mea atque sollicitudine fideli de ejus filiolo, ut is morum studiorumque moderatorem nanciscatur pium, doctum et fidelem. Laudes quoque, quas tibi tribuerim, libenter se ex meis literis intellexisse. Sed addit sibi et uxori suae charissimae nondum in animo esse filiolum illum suum peregtinas in oras mittere, idque propter teneram ejus aetatem et valetudinis infitmitatem. Haec te primo quoque tempore scire volui. Sed illud quoque nolo te ignorare, cujus proxime quoque hic [orig: hīc] coram mentionem feci, me constituisse brevi, Deo volente, Santogallum ad affines illos meos propter alia quaedam mea negotia proficiscisi, mulatque cognovero Danielem Studerum ex praedio illo suo Rhenivallensi in urbem rediisse. Tum commoda sese mihi cum affinibus meis, et cum Dn. Schobingero de te colloquendi, et rebus commodisque tuis quoquo modo consulendi offeret occasio, quam non negligam, teque eade re adventuque meo certiorem faciam, ut illuc usque possis excurrere. Plura hoc tempotead te scribendi mihi otium non est. Vale et matri tuae honorandae, vitrico, cognato meo, ecclesiae ministris, omnibus denique tui meique amantibus amicam officiosamque quaeso meis verbis salutem dieas. Conjux familiolaque mea charissima te peramanter salutat. Tiguri 4. Augusti, qui, faxit Deus ut vites nostras augeat et ad maturitatem perducat; Anno 98.

Tui Studiosissimus.

Jo. Guil. Stuckius.

Nobili Ornatoque Viro

Dn. Melvori Guldenastio,

Jurisprudentiae Candidato,

Domino et affini suo charissime.

Episcepocellae.



page 5, image: s005

III.

S. Valde miror, mi Dn. Guldinaste, tam diuturnum silentium tuum. Nam post illas quas Ulma [orig: Ulmā] ad me dedisti, nihil prorsus neque epistolae neque pecuniae abs te accepi. Atqui sex illae hebdomadae, quas tibi ipsi praefrxetas ad solutionem nobis certo procutandam, jam diu exierunt, et ego jam egeo ut qui maxime destitutus et a te et a Transylvano nostro, qui mihi ad 90 flor. debet. Non sic decet. Ego interim et a creditoribus meis, laniis, pistoribus. cerevisiariis varias interpellationum molestias sustinui, et pecuniam fenore sumere mutuam coactus sum, ut ipsis os obturarem. Id adeo per Te mihi usu venit: ejusque te rationem habere aequum est, non solum sorte mihi mature persolvenda, sed etiam interusurio: quod et Dn. Taurellum et alios in simili casu a suis convictoribus accepisse scio. Quanquam enim audio non tam tua quam tuorum culpa [orig: culpā] hanc moram interponi, tamen mihi hac excusatione non satisfit. Rogo te, ne hanc appellationem in malam partem a me accipias, tibique persuadeas, me caeteroqui tui amantem vivere. B. V. Salutem Dn. Stuckio, si ad eum venetis vel scripseris. Schoppius olim noster jam in Italia est cum legato ad Pontificem. Is religionem propalam mutavit. Iterum Vale. 22 Augusti anno 98. Altorphii.

T. A.

Cunradus Rittershusius D.

Ornatissimo Juveni Dn. Melchiori Guldinasto Amico suo dilecto

Bischoffszell.

IV.

S. Valde alienus a Gratiis omnibus sim, doctissime Guldinaste, cui non et litterae tuae gratae, et haec ad amicitiam invitatio tam amica tam honesta: imo durus plane et inhumanus si amorem hunc tuum, manantem e tam puro fonte, mutuo non amem: Atqui ego


page 6, image: s006

te, jam ante, et communia propter studia, et quod multa de tua vittute et studio sapientiae et doctrinae ex Stuckio nostro audiebam, inter junctos habebam et inter charos: nunc a te litteris tam amantibus provocatus sequar in hunc amicitiae campum, nec vinci me patiar officiis, quae ab animo quidem sunt et affectu: quod binis ruis hactenus non responderim contemptu vel negligentia factum ne censeas; cum priores allatae sunt, domo abfui, nuper vero cum posteriores redderentur, adversa valetudo parentem charissimum ex improviso adorta impediit. Excusa silentium a causa justa. Cum Studero assine meo tua [orig: tuā] causa [orig: causā] serio egi, quid e te filii, deliberaturum se dixit, de gnati unici tenella aetate et infirma valetudine nimis anxius parens, et studiorum tuorum cursum remorati. Tu, si videbitur, proximis feriis ad nos excurrere poteris, ubi plura coram. Ego sane nihil eorum quae ad studia tua promovenda attinent, me praetermissurum polliceor, cui hercle nihil prius, quam si tibi tuisque similibus gratificari queam. Vale et ignosce festinationi. Santgallo 14 Kalend. Januatii anno 1599.

T.

Bartholomaeus Schobingerus. JC.

Ingenuo, Adolescenti

Meliori Guldinasto,

Legum Candidato, Amico singulari.

Bischoffszell.

V.

S. Carmen prisca elegantia refertum, quod in obitum parentis pientissimi ad me scripsisti, a reditu meo accepi: quam gratum mihi fuerit scire debes etiam me silente, quidem enim testimonium hoc a pectore tam amico? Vere Euripides: non serenitatem nautis gtatiorem in tem pestate, quam lugenti amico amicum. Gratias Tibi ago pro amico isto tuo in me animo. Maneat feliciter hic coeptus amorinter nos, qui genio et ingenio non dispares. Ego tibi spondeo


page 7, image: s007

futurum prius, ut a me excidam, quam ut ex animo meo Tu, qui tam proclivis ad me amandum. Carmen hoc tuum typis demandari, meis impensis, tuo tamen nomine cuperem: paraenesi quidem non ad Danielis Studeri; Sed filium meum Davidem directa. Studeri filius, patris olim mei non ex filia sed ex sorore homopatria nepos mihi amitinus est, quem patens homo praedives, sed a bonis literis alienus, non Musis sed Mercurio consecrare constituit. Venissime Ambrosii illud in nostros convenite quis non videt: Esse hominum genus, quibus nihil dulce, quam quod questuosum, et ignoti nullam esse cupidinem vetus verbum est. Etsi spe tua hic [orig: hīc] frustrarus sis, non tamen animo desponde, melior te exspectat sors, et si non hac [orig: hāc], alia [orig: aliā] fuccedat via [orig: viā] plane [orig: planź]. Grata superveniet quae non sperabitur hora. Quid proximo vere Tibi potro faciendum deliberabimus quam primum convenerimus. Ego quidem non opem solum meam, sed opes ad studia tua promovenda polliceot: plura nunc non addam, ad comitia gentis nostrae, Rupennatum et Episco pi Basiliensis causa [orig: causā] accinctus: hoc tantum: me inscribtionem seu frontispicium Carminis, tua [orig: tuā] venia [orig: veniā] in hunc modum immutasse [orig: immutāsse]:

Epicedion

Super obitu (si mavis Senatoris)

Davidis Schobingeri Patricii Sanctigalluni.

Viri inter bonos et Eruditos Illustris.

Ad

Bartholomaeum F. Juris Cons.

In Parenesi pro Generosum: Ingenuum substiluas malim: abhorreo enim fumos hos titulorum: in reliquis nihil muto. Vale et mutuiter me ama: raptim Kal. Febr. anno 1599.

T. ex asse

Barthol. Schobinger. JC.

Ingenuo et Egregrio Juveni

Meliori Guldinasto Legum

Candidato, Amico singnlari

Bischoffszell.



page 8, image: s008

VI.

S. Redditae tuae mihi sunt epistolae, Guldinaste ornatissime, amice singularis, quas magno certe cum desidetio exspectavi jamdiucum majore vcto voluptate perlegi omnes: quarum una [orig: unā] quod tam honorefice mei meministi, quas tibi quaeso gratias agam? Caeterum de duab. quid videatur, hoc est, quomodo eas Nepoti, qui expressusdum est, nihilominus annectamus (dignissimae enim sunt, ut ipse quoq. exprimantur) videbo una [orig: unā] cum Eglino, ubi is e Bajis Fiderensib. ctastina [orig: ctastinā] rediturus est. Tum etiam de notatione illa in Cassio Longino quid videatur, monebo. O insignis tua industria, solertia acrimonia in authorib. corrigendis! quam celebrare praedicare, ad coelos efferte non desistam: In qua ut ne defatigeris, te etiam atq. etiam oro vehementer, propter rei litteratiae duplicae bonum. Quod si hac adolcscentia tanta praestas, Deus bone quid praestabis deinceps, ope Optimi Maximi? Plura neque ego possum propter gerulum, abitutientem. Vale, litterarum decus insigne, et clariss. nobilissimumq. Schobingerum saluta. Resalutant te mei actui omnes. Tiguri KL. Sextilib. 1599.

Tuus

Waserus.

Eruditissimo Viro: Meliori Guldinasto, amico singulari.

Sanctgalli.

VII.

S. Accepi etiam alteras tuas litteras, ornatissime Guldinaste, una [orig: unā] cum manuscripto libro Astronomico, pro quo tibi singulares gratias ago, aliquando [gap: Greek word(s)] daturus. Caeterum quae corrigenda in epistolis tuis adscripsisti, ea corrigemus suo tempore. Nam secundam editionem adornat Eglinus. Interim, si quae alia putas corrigenda, fac tempote sciam. Efficiam, ut tibi satisfiat. De


page 9, image: s009

Sybillis inquisivi, sed nullum adhuc occurrit exemplum, quod ad te mittam. Monui Eglinum, qui heri reversus e balneis est, ut si ipse haberet, mitteret, qui aliquod exemplar se missurum promisit. De Dn. Stuckio nescio, an ipse habeat: qui libenter communicabit, si habet. Facies rem gratam mihi, si oblata [orig: oblatā] occasione remiseris lexicon illud manuscrip. meum: siquidem eo non amplius uteris. Si quid habeo aliud, quod tuis usibus queat servite, mone, et impetrabis. Vale, decus et ornamentum litterarum, et ig nosce brevitati. Nam plura non licuit ob colloquium, quod Dn. Boumlero et mihi hodie habendum fuit cum Anabaptista captivo apud nos, Uxor mea te salutat una cum socru. Saluta nobilissimum Schobingerum nostrum, et in parentis ejus obitum epicedia plura accipe ab exhibitore istarum. Vale iterum, meq. ama. Tiguri. 3. Aug. anno 1599.

Tuus

Waserus.

Eruditissimo Viro: Melchiori Hamenvelt oni Goldasto, Amico singulari.

Sanctgalli.

VIII.

S. Binas etiam abs te accepi litteras. hac hebdomade. Guldinaste eruditissime; cum ptiotibus quidem una [orig: unā] Autelium Victorem, et membranam illam manuscriptam: cnm posterioribus vero tuas disputationes, pro quibus grarias tibi ago ingenres: quamvis non meae professionis. Caeterum remittere hac scribendi commoditate Aurelium mihi erat plane adynaton: siquidem vix dum eum acceperam. Sed plane tibi persuadeas velim, brevi recepturum, scriptoren me hercule insignem, et antiquitatis scrutarorem industrium. Hunc ubi perlegero ego, tradam etiam Don. Eglino. Is, ut nuper scripsi, constituerat edere Nepotem una [orig: unā] cum Notis: quae editio secunda esset futura, cum haec prima non nisi tyrunculis Scholarum serviret. Sed fortasse mutabit Consilium, ubi Schottum


page 10, image: s010

legerit. Remittemus sine dubio etiam epistolas tuas, quandoquidem ita tibi placet: caeteroqui non indignas luce eas censuissem propter vatiorum locorum, quae illic sunt, emundationem.

Obsecro quomodo non observavimus, versum tui Heroici, cujus initium. Quique Senato, qui popule. etc. Pluribus incedere, quam sex pedibus, hoc est, septem? Ejus nostrae utriusque indiligentiae non potui non te hisce meis monere. Cura ut valeas, ac plurimum salve a clarissimo Stuckio, Beumlero, Eglino, Simlero tuoque affine Lochero. Ego officiosissimam salutem adscribo nobilissimo Schobingero. Tiguri. 16. KL. Sept. 1599.

Tuus

Waserus.

Eruditissimo Viro: Melchiori Guldinasto, Philologo praestantissimo, Amico singulari.

Sanctgalli.

IX.

S. Proxime, Domine et Affinis charissime, cum D. Bartholom. Schobingerus hic [orig: hīc] esset, amica et honorifica Tui a nobis in familiati nostro colloquio facta est mentio. Etsi D. Schobingerus jam sua sponte satis erat promptus ad studiis commodisque tuis quovis modo consulendum, tamen currentem, ut sic loquar, incitavi commendatione mea, eique stimulos addidi. Hoc tempore est quod ad te scribam, et de quo te admoneam, quod quidem ad existimationem tuam pertinet. Accepi nudius tertius literas a D. D. Rittershusio, hospite quodam et praeceptore tuo fidelissimo 12. Januarii scriptas, quibus graviter admodum queritur de mora tua satis diuturna quam interposuisti in solvendo debito circiter 52. flor. aureorum. Rogavit itaque me magnopere, ut te de nomine hoc appellem et admoneam et ad ejus solutionem adhorter, ne ejus flagitandi et exigendi gratia nuntium ad matrem tuam venerandam mittere cogatur cum


page 11, image: s011

ipsius dolore et tuo dedecore. Pro singulari igitur meo in te amore te hortor atque oro, ut optimo clarissimoque illi vito primo quoque tempore satisfacere studeas, ne honestissimo laudabilissimoque tuo nomini atque famae diuturniori solutionis mora [orig: morā] atque dilatione aliqua ignominiae atque dedecoris labes seu macula aspergatur. Satius pecuniae magnae quam famae jacturam facere, quod vel me tacente facile intelligis. Haec bono a me Tuique amantissimo scripta animo, bono, ut non dubito, accipies animo, minimeque dubitabis de mea fide et taciturnitate in his celandis, nec cuiquam communicandis. Vale et archigrammateo cognato meo plurimam meo nomine salutem dicito. Tiguri 1599.

Tui amantissimus.

Jo. Guil. Stuckius.

Doctrina, genere et virtutibus ornatissimo adolescenti Dn. Melchiori Guldinasto, Jurisprudentiae Candidato, Domino et affini suo charissimo. Abbatiscellae.

X.

Frater Jodocus Metzler monachus S. Galli, doctissimo Domino M. Guldasto S.

STudium antiquitatis (Domine Guldaste) tuum probo et laudo, atque super quaestionibus a te propositis breviter judicium meum do libens, vel eo nomine, quod in iis enodandis plerique hactenus (quantum ego quidem adverto) hallucinati sint, maxime in distinguendis Notkeris; Et deinde etiam, quod eo facto futurum credam, ut tecum amicitiam vel ineam, vel certe initam confirmem. Utrumque hoc si assequar, jucundum erit et gratum. Quaeris primo. Quid sibi velint litterae illae F. KK. in fronte illius vetusti codicis, quem simul cum reliquis ex Bibliotheca nostra a te asportatum, cum scheda tua ad me remisisti. Respondeo minus te curiose litteras illas inspexisse, cum non sint, ut depingis F. KK. sed EKK, quod


page 12, image: s012

equidem EKKEHARDI patris nostri nomen esse certum est tum ex aliis libris vetustis, ubi passim ita pingitur, tum ex hujus ipsius codicis contextu, ubi saepius nomen illud repetitur, sicut et exterius in cortice seu astere. Quis autem EKKERARDUS seu ut alii EKKERARDUS ille fuerit, dubitari non immerito potest. Tres enim hujus nominis fuisse constat, sicut et tres Notkeros, eosque omnes fere contemporaneos. Atque unus quidem suit Ekkehardus senior, qui in Monasterio Decanum egit in diebus Abbatis Burckardi Ingeniti, Vir doctus et pius, qui edidit inter caetera sequentias. Qui benedici cupitis. Summum praeconem Christi. A solis occasu Prompta mente etc. Antiphonas, itemque sequentiam de Sancta Affra, ad Luitoldum Episcopum Augustanum et hymnum O martyr aeterni patris, et item alias Antiphonas ambulans JESUS; Adoremus gloriosissimi. Et praetetea cum in scholis esset, cecinit Vitam Waltharii manufortis, sic enim appellatur. Atque obiit anno proxime praecedente obitum Burckardi abbatis sui, videlicet 10.33. Alter EKKEHARDUS fuit (quem vocabant minorem) Senioris ex sotore nepos, qui monasterii scholis Interiori et Exteriori diu et magna cum laude praefuit, atque plutes egregios juxta et doctos Vitos creavit, quorum de numero aliquando ipse sex Episcopos Moguntiae vidit. Is demum Portarium Claustralem dum ageret, invitus licet evocatus ad Ottonum Aulam, agente Haduuiga Suevorum Ducissa in secretioribus consiliis Caesari et ejusdem Capellae affuturus juniotis Ottonis Paedagogiam in se suscepit. Atque edidit Sequentiam de Sancto Desidetio. Summis conatibus; et Notulis scribendo summe dexter Ottoni suo delitiae fuit.

Tertius fuit Ekkehardus senioris itidem nepos, de quo quaedam etiam Chronicon Monasterii refert in Ekkehardo seniore.

Quartus his accessit Ekkehardus Junior, qui edidit vitam S. Notkeri Balbuli et praeterea Chronologiam Monasterii usque ad Notkerum Abbatem inclusive, quam etsi promisit usque ad Nortpertum tamen id vel non praestitit, vel si praestitit, intercidit. Insuper et vitam Waltharii (quam Ekkchardum seniorem in scholis


page 13, image: s013

scripsisse supta dixi) ipse Moguntiae constitutus nonnihil (quia incultiorem juventutem authoris referebat) elimavit. Jam vero quis demum ex quatuor jam dictis libti transmissi author fuerit, liceat paucis quod mihi videtur explicare. Primus ille non fuit. Primo quoniam Moguntiae nunquam legitur fuisse. Secundo quoniam in praesenti opere celebratur. Secundus Moguntiae quidem fuit, sed propter eandem secundam rationem jam modo factam auctor esse non potuit, quemadmodum nec tertius ob easdem causas. Reliquum ergo est, authorem esse EKKEHARDUM illum, qui quarto loco positus est, id quod magis suadet illud, quod in ejusdem libri Prologo dicit jussu se ab Aribone Archiepiscopo scripsisse, sed ex Chronico hujus ejusdem Ekkehardi constat, fuisse eum praefato Arehiepiscopo familiatem, cujus etiam auctoritate et jussu expolivit idem ipse Moguntiae supra memorati Waltharii vitam; ex quo colligo, esse unum et eundem Ekkehardum, qui vitam Vualthatii, et qui praesens poema [orig: poėma] jussu Aribonis, utrumque cecinit.

Quaeris secundo. Aeva et scripta distincta trium Notkerorum, Episcopi nimirum, Abbatis et Monachi: Episcopum illum Monachum Sanct-Galli fuisse, quamvis saepe lego apud Historicos, nunquam tamen credo. Ratio est, Primo quia ex vita ejus manifestum satis est contrarium. Secundo omnes dicunt suisse ex Ab. bate S. Galli in Episcopum promotum: quod falsum esse inde liquet, quod unus fuerit tantum inter Abbates Sanct Galli Notke. rus, isque 4. annos tantum mensesque 6. et hebd: 2. Monasterio praefuerit. Tertio Abbas noster (uti omnes nostri asserunt (in Monasterio; Episcopus autem obiit Leodii, ut ex vita patet. Quarto Episcopus communiter scribitur per d. et g. Nodgetus: Nostri autem Notkeri omnes tres semper (saltem a nostris) per t. et k. vel certe per t. et g. Notkerus (quod Ekkehardus derivat a Noht kehr (opus necessarium] ut Notgerus, Episcopus ergo Nodgerus S. Galli Monachus non fuit. Sed [correction of the transcriber; in the print Seb] tres


page 14, image: s014

Notkeros habuisse S. Gallum clarum est, Notkerum Abbatem quem piperis granum (de quo modo) Notkerum qnem Balbulum et Notkerum quem vocabant Physicum. Balbulum sequentiarum fuisse auctorem Patres nostri uno omnes ore clamant, et Abbatem illum nunquam fuisse apud ipsos indubitatum est, sicut (et multo magis) nunquam fuisse Episcopum, licet id plurimi perperam hactenus docuerint decepti ex aequivocatione nominis. Id quod hactenus probavi, et ut inde manifestum evadit, quod secundum Hermannum contractum rerum nostrarum utique peritissimum (utpote Monachum nostrum) Notkerus noster Balbulus obierit anno Domini 912. Nodgerus autem Episcopus (ut habet verisimilior opinio, et est maxime Monachi cujusdam Herveldensis et aliorum sanioris consilii) obiit anno Domini 1008, ut secundum alios 1007. ut (ut omnibus satisfaciam) 1004. Notkerus Monachus, in Monasterio; Nodgerus Pontifex in Pontificatu Leody. Et certe Nicolaus I. Pontifex Max. qui sequentiarum librum (ut ex Pedo pastorali et aliunde notum est) approbavit, tempora illius Notgeri Episcopi jam annis plus quam centum antecessit, sedit enim anno 850, ut opera illius probare seu reprobare non potuerit. Constat ergo Notkerum Balbulum fuisse nec Abbatem nec Eqiscopum sed Monachum et sequentiarum Authorum, qui praeterea et alia ingenii sui monumenta non contemnenda post se reliquit, ut sunt; Elucidarius cujusdam libelli Notulis picti, qui in Bibliotheca nostra adhuc est. De expositionibus sacrae scripturae lib. 1. Epistolam ad diversos lib. 1. De Musica et Symphonia lib. 1. de vita S. Fridolini lib. 1. de vita S. Galli carminice lib. 3. Translatio in Latinam linguam libri Perihermenias, Aristotelis. Lytaniae et Antiphonae etc. arque haec de Balbulo. Tertiusautem Notkerus, quem Physicum, seu Labionem, seu etiam Labiolato cognominabant, erat ut splendore generis, ita eruditionis insigniis prioribus non inferior, Medicus, scriba et pictor excellens, is nulla alia dignitate functus magnis principibus multum familiaris et amicus fuit. Edidit de S. Othmaro Antiphonas et Hymnum: Rector aeterni metuende sedi. Susceptacula Regum. Hymnumque


page 15, image: s015

alium de una Virgine, Beatae Virgini. Item ille est, qui primus scripsit Theutonice, a quo habetur Psalterium in eadem lingua liber Job in quartum vas (ut loquitur Ekkehardus) transfusus, hoc est, (uti ego intelligo) in quartam linguam translatus, (ut qui Syro Hebraice in Arabia scriprus. Primo per Moysen ex Syro Hebraeo in Hebraeum et Secundo per 70. in Graecum, et 3. ex Graeco et Hebraeo per Hieronymum in Latinum; jam quarto loco demum a Notkero in Teuthonicum sermonem translatus [correction of the transcriber; in the print traoslatus] sit) et Gregorii Moralia itidem Teuthonice. Atque hunc Notkerum esse diversum a S. Notkero, cui Balbuli nomen in diderunt Pattes patet tum ex Tabulis Monasterii, tum ex Catalogo defunctorum. Defunctus enim est Balbulus 8 Idus Apr. Physicus autem 3 Cal. Jul. hoc est ipso die (computando diem naturalem a primis vesperis) SS. Petri et Pauli, quae simul pene omnia confirmantur et probantur his sequentibus Ekkehardi Junioris ex libro praesenti Benedictionum versibus Leoninis.

Primus Barbaricam scribens, faciensque saporam
Notker mox obiit, ubi Iob calamo superavit,
Facta palam fassus residens, neque grandia passus,
Quem vas in quartum transfundens fecit apertum;
Gregorii pondus dorso levat ille secundus.
Post Davidis dicta simili jam robore victa.
Pneumate mactorum hic tertius aequivocorum
Vespere Natalis Petri petit astra priore.

Et quae sequuntur miraculosa et memoratu digna., quae quidem ut obscuriuscula sunt, ita magis elucescunt ex Glossis interlinearibus charactere aeque vetusto interjectis. Demum obiit noster hic Notkerus (ut patet ex citatis versibus) 3. Cal. Julii. ille autem Balbulus 8. Idus Aptilis. Hic (ut author est Hermannus Contractus) anno 1022 ut alii 1034. Ille (videlicet Balbulus) anno 912. uterque in Monasterio. Ad tertium. Strabo Augiensis idem est cum Walafrido Abbate. Walafridus enim proprium, Strabo autem ab oculorum vitio


page 16, image: s016

cognomen est. Scripsit multa, ex quibus secundum Trithemium extat vita. S. Galli prosa et metro. Vita S. Othmari, quae utraque est apud Surium. De officiis divinis, qui novissime excusus est Romae anno Domini 1590. in folio et alias [orig: aliās] alibi. De comparatione mundanarum et Ecclesiasticarum dignitatum lib. 1. Epistolam ad diversos lib. 1. obiit Strabo iste 849. Eum Trithemius lib. 2. c. 35. Abbatem S. Galli facit, sed passim ei reclamatur, et merito, nam illud manifestissime [orig: manifestissimź] falsum esse evincitur ex vita S. Galli. Audivi tamen ex eruditioribus aliquibus nostris patribus, quod ex Decano S. Galli Augiae sit creatus Abbas. Quicquid sit, quia id satis certum non est, temere nihil astruo. Fuit et alius quidam Strabo Anglus, frater venerabilis Bedae, qui scripsit in Genesin. Et iterum alius Strabus appellatus, Monachus Fuldensis, discipulus Magni illius Rabbani, doctus et eruditus, qui Commentatios edidit in Genesin, Exodum, Leviticum et in plures alios Bibliorum libros; censeturque fuisse Author Glossae ordinariae, quam super Biblia habemus. Floruit 840. Atque pro resolutione quaestionum tuarum haec sunt, quae in praesenti occurrerunt. Salvo aliorum melius sentientium judicio. Quod si desiderio satisfeci tuo, mihi gaudeo, tibi gratulor. Ex Monasterio 13. Cal. Jul. Anno 99.

XI.

S. P. D. Recte abs te factum, amice Guldinaste, quod fidem tuam tandem liberasti. Etsi enim ego eam in dubium non vocavi, quem scis quam non aegre hinc dimiserim: tamen cum pluribus debueris, facile eogitare potes, varios saepe de te sermones fuisse. Verum jam ora illis obturasti prccurata solutione, quamvis tardiore, tamen bona et plena. Quod interusurium mihi promittis, nihil desidero nisi officia mutua quae offers. De MSC. illis, in quibus aut nunc versaris, aut quorum copiam istic habere potes, beasti me: Inprimis voluptati fuit, quod de S. Valeriani Epis copi libro et de Glossario vet. Lat. scribis. Catalogum quem promittis expectabo: ut et caetera.



page 17, image: s017

De carmine et in id Notis tuis gratias ago. Sed nonne tibi cautio est, ne crabrones in te prorites?

Quod moram excusas mihi, et tantopere deprecaris perquam sunt mihi carissima, facile impetrasti quod voluisti: accedente praesertim etiam D. Stuckii opt. et eruditissimi Viri, Affinis tui intercessione. Ne quid tamen dissimulem, fuit tempus, cum tibi nonnihil succenserem, non tam de dilata solutione, quam quod ad me neo tantillum tanto intervallo neque lcribere neque nuntiare dignareris: quod te pro nostra amicitia intermittere profecto non decuit. [gap: Greek word(s)]. Per me vero non stabit, quo minus amicitia nostra aetatem duret. Quod praestantissimi Viri D. Schobingeri favorem te mihi conciliaturum polliceris, eumque mihi aliquid in bonis litteris tribuere scribis, dicere vix possum quam id mihi gratum acciderit. De studiis meditationibusque meis quod quaeris, sichabeto. Quantum vacui temporis conceditur ab occupationibus (quae quidem hoc anno auxerunt cum aliunde, tum ex disputationibus quibus hebdomadatim binis, uno Collegio Institut. altero Pandectar. me arbitro, Juris se Studiosi exercent id fere impendo conficiendis sacrarum lectionum libris, quos a morbo meo coepi instituere. Collectanea Homerica quorum apud me specimen, nisi fallor, vidisti, quanquam destinaram mittere ad Jos. Scaligerum, tamen adhuc apud me imperfecta latent, resumenda ac refingenda cum otium fuerit, et ardor pristinus redierit, qui, opinor ex morbo et aliis curis plane refrixit apud me erga ista studia. Sed priscus vigor in pectus quandoque recurret. Desidero versus Graecos Sibyllae de Homero, quorum scis et Lactantium meminisse. Gratum feceris, si vel omnia Oracula Sibyllina Graeca a Sebast. Castalione edita (latinam ipsius versionem jam habeo) mihi procuraveris, aut saltem illum de Homero locum exscripseris, et ad me miseris, facto initio ab illis versibus: Ilion heu miseresco tui. B. V. Altorphii 8. Septembr. anno. 1599.

T. A.

Cunrad Rittershusius D.



page 18, image: s018

P. S.

Jam haec scripseram et obsignatutus earem, cum mihi redditae sunt tertist tuae literae cum vet. numismatis et mettallis quibusdam in agno Helvetico repertis. Ago tibi gratias pro muneribus istis, quae mihi auro contra cara. Iterum iterumque Vale. Altorphii. etc.

Ornatissimo genere, eruditione et virtute Dn. Meliori Guldinasto ab Heiminsfeld, Amico suo dilecto.

XII.

S. Accepi, Domine et Affinis ornatissime, binas tuas literas non longo intervallo, testes constantis tuae erga me benivolentiae: ergo vel me racente facile intelligis, quam illae mihi gratae fuerint et acceptae. Lubentissime etiam ex illis intellexi felicem et secundum rerum studiorumque tuorum statum, quo D. D. Schobingeri liberalitate et humanitate frueris. De hoc tibi gratulor ex animo, vehementerque laetoroblatam tibi esse occsionem commodam magis ac magis exercendi excolendique praestantis tui ingenii, Heluonem te vere librorum, ut Catonem Cicero, appellare possumus. Operam tuam in antiquis illis libris, quorum mentionem facis ex tenebris et latibulis in lucem et apricum producendis et illustrandis optime collocabis, et cum reipublicae literatiae tum tuae dignitati atque gloriae optime consules. De Valeriano illo Cimelensi Episcopo nihil me vel audivisse vel legisse memini. Ratpertus et Walafridus saeqe ab Egidio Schudio, qui antiquitatem praesertim Helvetlcarum scrutator fuit diligentissimus, crebro in ipsius historia Helv. Germano-Gallica sit mentio. Operae pretium igitur esset auctores illos in lucem edi. Te clariss. Viro D. D. Rittershusio satissecisse gaudeo cum ipsius tum tuo nomine. Quod serius forsan tua opinione, et quam oportuit humanissimis tuis litteris respondeo, occupationum mearum moli fac aslcribas. Vale Domine et Affinis carissime, et toti familiae Schobingerianae, quem ut ornare studes, sio ipsa tibi


page 19, image: s019

quoque ornamento est et ad jumento maximo plurimum velim meo nomine salutis dicas. Mea familiola te resalutat. Tiguri 16. Sept. anno 1599.

Tui Studiosissimus.

Jo. Guil. Stuckius.

Genere doctrina, aec virtute ornatissimo Juveni D. Melchiorl Guldinasto, Domino et Affini suo charissimo.

S. Galli apud D. Barthol. Scobingerum

XIII.

S. Tuas et Rittershusii litteras, Domine et Affinis charissime, accepi, ex quibus, quodlaetor, intellexi, Rittershusium pecuniam illam a Scherbio accepisse, qua etiam sine inrerusurio sine foenore optim e est contentus. Quantum ad Scherbium attinet, nosti illud: Amicorum mores oderis non noveris, et illud Christi, septuagies septies offensam proximo esse condonandam. De litteris illis tuis, quas nondum vidi, curae erit Vasero et Eglino, qui heri exthermis rediit tam rufus quam antea. Si epistolae illae tuae lucubrationibus ejus in Cornelium Nepotem adjungentur, non vitabis hominum suspicionem, tc quoque Alchimicis illis artibus, quibus aliquandiu debitus fuit, delectari; Nam similis simili gauder, ut vulgo dicitur. Sibyllae Graecum carmen nondum naneisci potui, mittam quam primum potero. Quam doleo me Jo. Aurati Praeceptoris mei, viri ingeniosissimi et in emendandis antiquis Poetis Graecis acutissimi dictata et annotationes in illa carmina ante multos annos ex ejus ore calamo exceptas cum aliis nonnullis meis libris Lutetiae amisisse. Scatent illa carmina innumeris mendis et lacunis, quae Vir ille solertissime pro mira ingeniisui dexteritate emendarat et suppleverat. Utinam in Bibliotheca illa Santogallensi posses invenire carminum illorum exmplar manuscriptum. Vale et Schobingeri nostri conjugem atque


page 20, image: s020

familiam honestissimam plurimum meis verbis saluta. Mei omnes te peramanter salutant. Tiguti 18. Sept. 99.

Tui Studiosissimus

Jo. Guil. Stuckius:

Eximiae doctrinae et Eruditionis juveni D. Melchiori Guldina sto, Domino et amico suo charissimo.

S. Galli in aedib. D. D. Barthol. Schobingerl.

XIV.

S. Accepi, Domine et Affinis charissime, literas tuas admodum prolixas, et querelarum multarum plenissimas, quae me non parvo affecerunt dolore. Deus perdat diabolos et calumniatores istos, qui putidissimis suis mendaciis de honestissima tua fama et existimatione detrahere, atque etiam matrem tuam honorandam a te abalienare, et inter nos quoque quasdam suspiciones spargere conantur. DEUM testor me honorificentissime semper et hic [orig: hīc] et Santogalli proxime de te ut animo meo serio sic locutum esse non apud Studerum solum, sed apud alios quoque. Nam tua vita, tui mores, tua studia laude non vituperatione dignissima, mihi magnopere probantur. Studerus, ut per cognatum, sororis meae filium proxime ad te scripsi, nondum vult filium suum peregrina in loca mittere, sed domi diutius retinere, cum aetatis et valetudinis adhuc sit infirmae admodum. Ille alias meis de te adductus sermonibus illum libentius tuae quam cujusquam alterius sidei disciplinaeque commisisset, tantum abest ut dixerit te sibi non videri aptum et idoneum ad filii sui mores, atque studia moderanda. Quod Sanctogallo ad te non scripsi, id causae est, quod domum (cum nuptiae illae me invitum nimis diu retinuissent) properandum erat, nec etiam erat de quo ad Te sctiberem, cum proximis meis literis te de Studeri Affinis mei voluntate quo ad ejus filium satis certiorem fecissem D. D. Schobingerus abfuit,


page 21, image: s021

qui si praesens fuisset, fideliter de te cum ipso communicassem illumque rogassem [orig: rogāssem], ut res studiaque tua promovere vellet, cujus alia forsan brevi, ipso reverso, commodior se offeret occasio. Tu fac neglectis spretisque istis diabolicorum istorum hominum calumniis in laudabilissimo hoc tuo studiorum cutriculo strenue perge, ad doctoralem dignitatem adspira, et de integra, sincera et constanti mea erga te fide atque benivolentia nequaquam dubites. Plura hoc tempore ad te scribendi mihi otium non est, cum subita quaedam mea negotia me peregre proficisci cogant. Haec ipsa scripsi accinctus jam itineri magna [orig: magnā] cum sestinatione. Vale Domine et Affinis charissime, et matri tuae observandae et tui meique amantibus honorificam quaeso officiosamque meis verbis salutem dicas. Significabis etiam matri tuae charissimae, meillam rogare, ut studia tua utilia et honesta fovere pergat, nec facile susuronum et calumniatorum quorundam obtrectationibus fidem adjungat. Conjux familiaque mea te peramanter resalutat. Vale iterum atque iterum. Tiguri Cal. Octobr. anno 1599.

T. amantiss. et studiosiss.

Jo. Guil. Stuckius.

Genere, doctrina et pietate praestantissimo Viro D. Melchiori Guldenastio, Jurisprudentiae Candidato, Domino et Affini suo percharo Bischoffs-Zell.

XV.

S. Miror. Domine et Affinis ornatissime, salvus ne et incolumis Bernam, Lausannam, Genevam perveneris (quod ut opto et cupio, ita spero maxime (et an literas illas meas tui potissimum gratia scriptas amicis illis meis reddideris. Nam ab eo tempore, quo hinc discessisti nihil plane neque ex te neque de te, neque de amicis meis intellexi, quae res magna me cura


page 22, image: s022

et sollicitudine afficit, ne in morbum forsan aliquem incideris, aut adversi quid tibi in perfectione ista acciderit, quod Deus omen avertat. Hac igitur cura et solicitudine fac quaeso animum meum quamprimum litteris tuis liberes, cujus commoda et opportuna se tibi per tabellarium hunc nostratem offert occasio. Scribas ad me quaeso quae sit studiorum tuorum ratio, quomodo iter hoc tuum tibi successerit, quid agas, quomodo valeas, quo hospitio utaris, quid agant, et quomodo sese erga te gerant quibus te fideliter diligenterque commendavi. A. D. D Schobingero similiter nihil post e jus hinc discessum literarum accepi, nihil de ipso intellexi, quem ex profectione illa, quam propter amicorum quorundam suorum negotia suscepit nondum puto redisse. Generosus et Illustris Comes Ortenburgicus agnoto illi suo Friderico Casimiro Danaeum quendam, Elctoris Palatini Alumnum, qui in Collegio Sapientiae commoratur, ut audio ascivit, quod DD. Jo. Jacobi Grynaei Theologi Basiliensis opera puto esse effectum. Ab illo jam diu nullas literas ecce i. Filii mei, ut coram hic [orig: hīc] recum sum locutus, fac quaeso sis memor. D. Vaserus noster Elkovium est profectus novos illos suos convictores et discipulos Bodeggni filios huc adducendi gratia. Sis etiam quaeso memor ejus de quo tecum hic [orig: hīc] sum locutus de testamento novo Syriaca lingua. D. D. Lectium, Fa jum, Laurentium et alios, quos nosti tui meique amantes amanter quaeso meo nomine salutes. Eamilia mea meique omnes te salutant. Tiguri 15. Novembr. 99.

Tui Studiosissimus

Jo. Guil. Stuckius.

Genere, pietate et eruditione praestanti adolescenti D. Melchiori Guldiuasto Helvetio, Domino et Affini suo percharo et observando Genevae.



page 23, image: s023

XVI.

S. E tertiis, quas te ad me dedisse scribis, Guldinaste eruditissime, non accepi nisi duas, et quidem posthumas, ut existimo. Ex iis intellexi, quae praecipue de Wiestio scripsisti. Hominis ingenium tantopere tibi probati, ut speres aliquando utilem fore Reipublicae nostrae civem, cum summa audivi voluptate. Rursus te ei studium locare tuum, cum majore audivi. Itaque, ut laborum tuorum utilissimorum aliquis ad te fructus redundaret, locutus sum cum ejus parente: quod fecit et En. Staccius, affinis noster, et Dn. Eglinus. Is, quanquam constituerat filium revocare domum, et mercatutae addicere: tamen commendatione tua [orig: tuā] ingenii tam elegantis, et magnae spei, itemque supplicatione filii ipsius, vult, ut diutius studia continuet; ad quae ut tu ipsum juves, sicut coepisti, te orat etiam atque etiam vehemenrer, nihil dubitans de remuneratione et compensatione tui laboris, pro quo omnino gratissimum sese exhibebit [correction of the transcriber; in the print sesexhibebit]. Qua quidem de re ipsus ad te scribet. Brunus alter vester Hospes, prolixas ad patrem Cunradi dedit litteras, quibus conquetitur valde, vos ejus reliquisse hospitium: et nescio quid de filio, ob aes alienum contractum. Ego igitur causas mutati hospitii ordine ei numeravi, de quibus tu ad me: quas sufficientes fuisse dicit, in eisque acquiescit: modo tuo consilio omnia facta sint, ae filius tecum habitet. Placet ei etiam conductionis pretium apud Servinum: sed de his atque aliis ipse scribet ad te, ut dixi. Ingratitudo Hottingeri supra modum mihi displicet, Sed quid facias cum impubere haud intelligente: quem pro tua sapientia digne tractabis: ut profecto ignorem ego, quid hac re tibi rescribam. Doleo inprimis Cosulis filium haud officium facere, qui nobis omnibus meliorem de se spem concitarat [orig: concitārat]. Sed monebitur serio, meo instinctu. Decaeteris, quae scripsisti, nihil habeo rescribere: quam quod una [orig: unā] tecum valde miror reverendo seni Pesotto illum esse substitutum successorem, non quod eximia [orig: eximiā] non sit eruditione, sed quia tantus juvenis. In Hebraicis [orig: Hebraļcis] certe egregius est; atilla ostentacio. de qua scribis, haut potest laudari: praesertim


page 24, image: s024

in tam pauxillis vocibus. Domino Pareo, quem officiose et amanter saluto, significes quaeso meo nomine, me ejus petitioni libenter et sponte satisfacturum fuisse, ut videlicet domum meam cum reciperem, quod eam petere tu scripseras primis litteris, sed nullam hospitii prorsus commoditatem superesse propter Bodeckeri filios, quos recepturum me, una [orig: unā] cum Inspectore eorum, dudum in me recepi. Ac recepi etiam: quae caussa fuit, ut ornatissimum juvenem, Sohnium, mihi peculiariter commendatum Basilea [orig: Basileā], neque suscipere, cum id maxime desiderasset, praeter voluntatem meam potuerim. Ei si qua alia [orig: aliā] re gratificari poslum, promtissimus ero. De Elcovia profecto nihil indagavi hactenus: si tamen deinceps aliquid potero, faciam scias. Antiquitate de ea omnes inter libros Heinzelliorum delitescunt: sed libri illi, proh Deum ubi nunc sunt, postquam naufragium ipsi fecerunt? De suppellectile tua Santgallensi si quid monuisses, darem operam, ut ad te perferri posset. Oratio tua adhuc apud nos est, necdum impressa: quam tamen nuno mittere ad te MS. non potui, quoniam per mercatorem litterae curabuntur, quia grandioribus fasciculis vehementer abhorrent. Ceiris Catulli, Nepos, Logica et id genus caetera eo loco sunt, quo fuerunt, te adhuc praesente. Vale, amice carissime, et Wiestium tibi commendatum habe, ut exspectationi patris, tuae ae nostrorum satisfaciat, ac persuade tibi patrem non ingratum fore. Resalutant te amici, uxor et affinis meus Simlerus, itemque Erhartus. Tiguri. 16. Decembr. 1599. saluto ego Dn, Bezam, Dn. Fayum. Dn. Goulartium, inprimis Dn. Laurentium, et Dn. Deodatum.

Tuus antiqua fide

Waserus.

Eruditissimo Viro: Dn. Meliori Guldinasto Amico singulari, Genevae,



page 25, image: s025

XVII.

S. P.

Silentium meum diuturnum excusabis mi Melior, si causam dixero. A discessu tuo negotia objecta mihi sunt subito, adeoque undatim obruerunt me plurima. Tum a Generoso meo Pappenhemio accitus septimanas aliquot peregre fui, ubi domum redii, dum aliud ex alio intervenit, menses in hoc silentio exacti ut vides. Caeterum grata mihi tua scriptio, illud longe gratissimum, quod valens et incolumis eo degas loci, quo velut ad mercatum artium seriarum profectus ab ingressu statim fortunae adfulserit nutus, ac pro votis et tuis et meis non una conditionum obtigerit, queis et Tibi et studiis tuis consultum optime esse possit. De manuscribtis libris, quorum Syllabum nunc accipe, fidem praestiti, sed videsis in restituendo fides tibi constet. Paginas quas libris meis exceptas asportasti, (Notationem puto de Metropoleis) sie habet inscriptio: Vitam Caroli M. S. Amandi. S. Findani. Cassiodori de anima: et si quae sunt alia fragmenta, quum iis amplius tibi non usus mihi remittes. De Ferrando Diacono vereor ne frustra simus. Spem fecerat Decanus Monasterii, ac hodie cum pro copia ejus servum misi, nihil impetratum effeci: a Jesuita quo dam Dillingam ablatum causatur, an verum, valde dubito, ex Bibliothecario, qui nunc abest, ubi redierit, resciscam, quare Valeriani editionem tantisper dum certi quid super eo perscripsero, sustinebis. Institutionem Plautinam, quam promittis aut ut verius dicam offers, si me amas fac videam. Wamboldi heu quondam mei filium Remartum Casimirum tecum esse gaudeo, a suorum virture haud degenerabit spero, officium quod requiris praestabo cum per occupationes licuerit, a me interim plurimum salutabis et curae habebis Socratis vel fraenorum vel calcarium adhibita cautione: nae magnam tu olim apud suos inibis gratiam, quibus feceris quicquid facies huic. Ejus Patruum Jo, Philippum Wamboldum aulae Palatinae praefectum brevi, si Deo placet, invisam: legatio enim mihi


page 26, image: s026

una cum generoso Maximiliano Mareschalco, patris captivi causa [orig: causā] ad Comitem Rheni Palatinum, coeterosque Electores et Imperii Principes obeunda, itineri ad Kalend. Martii accingemur, quod felix faustumque sit, oportune sane de opera quam Casimiro collocasti tui dabitur commendandi locus, quod et a me fiet accurate, nec abs re tua: de meae enim voluntatis constantia sic plane habe, illum eundem, quem me tibi coram probavi, fore quam diu ero, adjuturumque te tuaque studia qua re potero. Plura non addo. Vale mi Melior et me tui amantem amare perge. Clarissim. Lectio salutem a me dicito. Facile crediderim me illi excidisse animo, annus jam agitur decimus et septimus, quo tempore Genevae jus docentem audivi. Idem te rogo de D. Beza, Fayo, Goulartio. Uxor mea te resalutat. raptim Santgalli. Kal. Februar. anno 1600.

Tuus

Bartholom. Schobinger. Jur. Cons.

Ingenuo adolescenti Meliori Amoneveltoni Guldasto, Amico singulari Genevam.

XVIII.

S. Intellexi, Domine et Affinis carissime, ex tuis ad Doct. Vaserum datis literis magna cum animi mei laetitia et voluptate Te DEI beneficio bene valere, et pro filiolo meo minore natu nactum esse honestum hospitium apud mercatorem quendam, qui libenter filium suum ejusdem fere aetatis apud me sit collocaturus. Pro fideli hoc tuo studio opera et labore maximas tibi et ago et habeo gratias. Sed, ut hic [orig: hīc] tibi coram significavi, libenter filium meum secundogenitum Joannem Guilielmum 18 annos natum istuc mitterem, linguae Gallicae addiscendae gratia [orig: gratiā], si honestae hujusmodi permutationis, ut vulgo vocant, change Gallice, se se mihi


page 27, image: s027

offerret occasio. Hac in re D. Goulartius, Jacomotius, David Pelissarius, Daniel Rosetus, Joan. Theodati et alii suam mihi promiserunt operam, quam ipsos adhuc spero praestituros si illos allocutus fueris meo nomine et officiose salutaveris, quod ut facias te vehementer rogo. Vere hoc novo filii permutandi commode ultro citroque mitti poterunt. Quod si mercator ille Marsethus adhuc in pristina sua permanet sententia, forsan et filiolum meum minorem natu, Henricum nomine, 12 natum annos, istuc mitterem, quod tamen ab initio non constitueram, sed tantum Guilielmum majorem natu, qui id est aetatis ut supra scripsi. Vereor enim ne si hanc aetatem excesserit non amplius ad linguam istam percipiendam non aptus sit futurus et idoneus: quem tamen cuperem simul in linguae Latinae et Graecae studio pro ingenii sui tenuitate pergere. Est enim aliquid prodire tenus si non datur ultra. Velim etiam magnopere, si vel ambos, vel alterutrum siliorum meorum istuc mitterem, ipsos honesta liberalique disciplina in officio contineri, ne, ut istic saepe fieri solet, improborum et ignavorum consuetudine familiaritateque corrumpantur, et in artocreopoliis, in Sphaetisteriis, in cauponis, in plateis potius, quam Domi in suis Musaeis: in templis, in scholis majorem temporis partem consumant atque perdant. Hac de re quaeso cum Doctor. Goulartio, Jacomotio et aliis amicis meis communices, et brevi certi quid ad me perscribas. Novi quid ad te scribam non habeo, nisi quod cum magno animi mei dolore intellexi Generosum et Illustrem Comitem Artenium sive Ortenburgensem ex hac vita migrasse [orig: migrāsse] ad coelestem, aeternam et vere vitalem istam vitam. Me inscio prelo subjecta et excusa est D. Frisii et Eglini opera [orig: operā] Iusti Lipsii Oratio de duplici concordia cum insigni et turpi mendo, quod extat in ipsius limine. Nam pro illis verbis, quae meo judicio poni debuerunt mihi causa fuit de re gravissima dicendi, ipsi posuerunt mihi causa suit de re pravissima dicendi. Velim etiam loci nomen Tiguri fuisse praetermissum. Hinc enim Vir ille clarissimus, ceu crabro irritatus, nos acutissimis suis aculeis


page 28, image: s028

pungendi, nobis insultandi, in nos debacchandi, adolescentibus denique nostris, qui literarum causa [orig: causā] in Belgium mittuntur, insidiandi, atque ita sui ulciscendi, occasionem arripiet. Verba illa de re pravissima dicendi egregie exagitabit, et pravissimum hoc nostrorum dicet factum. Miror an Doctor Hotomanni opera omnia a Vignono fuerint excusa, quomodo Doctor Beza valeat a quo jam diu nullas litteras accepi. Vale Domine et Affinis colende, et Doctor. Bezam, Lectium, Fajum, Goulartium, Theodati, Jacomotium, Laurentium, Rosetos, Galatinos, et reliquos amicos tui meique amantes plurimum quaeso meo nomine saluta. Familiola mea, meus inprimis filius Guilielmus et ejusdem nominis cognatus Ziglerus caeterique amici communes te peramanter salutant. Tiguri 27. Martii anno 1600. De Rittershusio nostro et aliis jam diu nihil intellexi.

Tui cupidissimus

Jo. Guil. Stuckius.

Nobili ornatoque Viro D. Meliori Guldenasto, Helvetio, Dn. et Affini suo percharo et observando Genevae.

XIX.

S. Ita me Deus bene amet, mi Melior, ut animi discrucior, quod suppellectili tua tanto cum detrimento usque caruisti; nescio quo fato; non hercules mea [orig: meā] eulpa [orig: eulpā]. Caeterum optimo jure mecum querereris: hoc habeo tibi dicere, mandati suscepti me nec oblitum esse, nec officio aut occasioni defuisse, quae si oblata esset praetermissurus eam (DEUM sancte restor) haud quaquam fuissem. Hinc non est ut amicitiae vel fidei violatae a te insimuler, aut inconstantiae perstringar, quasi alius nunc sim, quam fui:


page 29, image: s029

in jurius es, si quicquam tale suspicaris de eo, qui bene tibi vult. voletque dum vivet: quin potius sic plane habe, insuper habita sumtus ratione, me non acquiescere, donec habeas: et habebis, nisi DEO aliter visum, ad proximum quinquagesimae festum. De Ferrando, ut praedixi, frustra es, Bibliothecarius idem quod Decanus praelexit: quia honeste denegare non possunt, hoc commento excusari volunt: Subolet illis editionem ejus nos moliri, quam et nobis et luci publicae invident, iners fucus. Legationi, cujus superioribus literis mentionem feci, ad 4. Non. April. accingar, DEO volente, qui iter nostrum et consilia atque actiones fortunet, reducesque nos faciat sanos et incolumes. Vale mi Melior et me ama. Raptim postridie Paschatis anno 1600. Sanct - Gallo.

Tuus

Bartholom. Schobinger.

Ingenuo et erudito juveni Meliori Guldinasto, juris et politioris litteraturae studiosissimo, amico meo charissimo. Genevam.

XX.

S. An satis videor cessationem meam tibi excusasse [orig: excusāsse], qui ad binas meas nihil respondes? indignabundus par pari refers? non decet ea [orig:] causa [orig: causā] quam prolixe posterioribus meis significavi. Affini meo Christophoro Crom, cui tradendas illas dedi, ut rem omnem coram exponeret, mandavi, animumque meum declararet et subsidium pecuniarium, si opus tibi eo foret, meo nomine offerret: qui ergo fit quod nihil ad ea rescribis: anxium me reddidit de tua valetudine, quam satis insir


page 30, image: s030

mam vereor ne animi aegritudine quam suppellectilis tuae causa sustinuisti usque sit affecta, Si me amas liberato me hoc metu et bono animo esto, brevi suppellectilem habebis. Vale mi Melior, plura ob geruli festinationem addere non licet: perendie iter, de quo tibi scribsi, capesso, id Deus fortunet. Literas adjunctas a Matre tua accipe. Sanct Gall. d. 6. April 1600.

Tuus

Barthol. Schobinger.

Ingenuo et erudito juveni Meliori Guldinasto Politioris Litteraturae Studioso. amico meo charissimo Genevam.

XXI.

S. P. D.

VIdi adolescentulum, quem remisisti, ornatissime et eruditissime Goldaste, amicorum optime: vidi, inquam, et deprehendi, in magnum evadere potuisse, si te hortatore et directore uti ipsi licuisset. Sed respondebit aliquando DEO parens ipsius, qui impediit. Eum tibi nondum satisfecisse, miratus fui, cum diserte mihi dixerit, se Genevae id facturum certo, quando filium repetat. Sed ne propterea sis sollicitus. Efficiemus enim, ut tibi fiat satis: quod neutiquam ipse, cum honestissimus Vir siet, facere recusabit.

Caeterum avidius te Grammaticam meam exspecto: quae nondum prodiit: sed certo sub prelo jam esse ad me Basilea [orig: Basileā] est scriptum: cujus exemplum vel primum tu habebis, ubi prodibit. Numos interea meos curare non potuit propter publica et privata negotia: privata inprimis et domestica quae varia fuerunr, et


page 31, image: s031

tristissima, propter gravem et diuturnum morbum filiolae meae, quam DEUS tandem a misera et caduca ista vita, vel morte potius, ad se, die Ascensionis proximo, vocavit. Vix moerorem animo excutere coepi, ecce charissima mea affinis, uxor Doctoris Simleri, filia Dn. Stuccii, post partam a se filiolam, cum secundinae insecundissimae essent, nono die: cum omnium nostrum incredibili moerore moritur. Ex his moeroris fluctibus ubi paululum emersero, si modo DEUS nos ultra visitare desistet, efficiam, ut ad finem deducam coeptum istum laborem: de quo quae Joan. Gruterus, Vir clarissimus, et praestantissimus, perscribit, libenter legi: libentius, quod tam benivolam per te mihi salutem adscripsit. Ut porro me illi, aliisque doctis Viris, commendes pervelim.

Caeterum a quibus has accipis, eos tibi de optima commendo nota. Nobiles sunt Vesalienses, egregia [orig: egregiā] indole, et nostrae addicti religioni, Inspectoremque habent insigniter eruditum, nomine Tobiam Rivium: cum quo amicitiam te contrahere, haud poenitebit. Vale, amicorum non postreme, aque me exspecta omnia, quae abs tenuitate nostra in te possunt proficisci officia ac studia. Tiguri. 16. Ma ji 1600.

Uxor mea et Johannes Erhartus honorificam tibi adscribunt salutem. Adderem et Dn. Eglinum: sed confido, ipsummet ad te scripturum per eosdem nobiles, qui octiduum et amplius ejus [gap: Greek word(s)] fuerunt.

Tuus optima [orig: optimā] fide

Caspar Waserus.

Eruditissimo Viro: Meliori Hamenveltoni Goldasto, J. C. et Philologo praestantiss. Dn. et amico singularissimo. Genevae In aedib. Dn. Lectii.



page 32, image: s032

XXII.

QUemadmodum Cardinalis Belarminus in suis libris Controversiarum plus operaeatque olei insumpsit in constituenda Romani Pontificis auctotitate, quam in ulla alia controversia. Similiter omnes Pii et boni Viri, qui hodierna dissidia religionis sedata cupiunt, in hoc praecipue studium debent incumbere, ut relictis extremitatibus vitiosis justa et legitima potestas primatus sanctae sedis Apostoljcae populo Christiano innotescat. Porro ex omnibus auctoribus, qui de potestate Papae scripserunt nullus extat, ex quo plura et salubriora documenta hauriri queant ad legitimam potestatem Roman. Pontificis cognoscendam et regendam, quam ex Magistro Gulielmo Occam: Itaque videndum est, ut ejus opera diligenter, fideliter et accutate edantur, provideaturque, ut, si haec nova editio, quam nunc meditamur, emendatissima esse non possit, saltem sequens proxime futura emendatior sit aliis: quod ut fiat haec requiruntur.

Primo ne typographi nimis festinent, aut sumptibus parcant, ut saepe fit in Germania; nam venditio eorundem operum abunde sarciet et reparabit sumptus factos a Typographis, pluris igitur vaeneant et bene accurateque edantur illa opera.

Secundo ut operae sive compositores formarum, quoad fieri poterit, habeant cognitionem linguae Latinae, ut possint occurrere multis defectibus antiquae editionis, et diphrongos, Virgulas, atque alia ejusmodi necessaria apponere: nam in veteri editione ubique duo puncta appinguntur loco virgularum; hoc autem emendari non potest nisi a peritis compositoribus, qui diligenter monendi erunt istius erroris aut defectus. Similiter Iidem compositores erunt informandi de abreviationibus: eaque de causa illis dabitur Alphabetum abbreviationum, quod infra describetur.

Tertio habendus erit diligentissimus et peritissimus Corrector formarum, cui etiam dandus erit praelector, qui possit accurate legere


page 33, image: s033

veterem editionem et abreviationes litterarum Gothicarum, hoc autem facile consequetur idem praelector, ubi semel atque iterum praedictum Alphabetum perlegerit.

Quarto quoniam ipso Badio Ascensio teste, qui olim opera Occami primus evulgavit, opera haec mendosissima sunt propter defectum et penuriam variorum exemplorum: Videndum est ne haec nova editio, quae paratur, fiat in charta bibula, aut in columnis, sed paginis atque lineis integris, quo posthac mendae atque errores facilius corrigi possint, et tertia editio emendatissima fiat: quandoquidem boni viri amantes publicae utilitatis pollicentur se statim, atque haec editio nova facta fuerit, daturos operam, ut mendae corrigantur, quo tandem libri Occami tertia oditione emendatissimi prodeant in vulgus et cum majore utilitate legantur ab omnibus.

Quinto ea omnia, quae expressa sunt in margine veteris editionis prorsus omittenda sunt, cum nullius sint momenti vel ponderis.

Sexto videndum est, ut juxta regulam Apostoli omnia fiant in aedificationem. Itaque cavendum erit, ne nomen Urbis, Typographi vel alicuius alterius auctoris huic novae editioni adscribatur, quod aliquam suspicionem mali ereare possit: hoc enim multo plus noceret, quam prodesset et statim vulgaretur, haereticos in odium religionis Catholicae libros Occami evulgasse, sicque fructus, qui inde speratur periret, quoniam multi Catholici libros velur haereticos respuerent.

Septimo. Hic generalis titulus erit praeponendus toti operi. Opera Magistri Gulielmi Occam Franciscani de Ecclesiastica et Politica potestate: qui floruit circa annum M. CCC. XX. qui quidem titulus decurret per omnes libros. At in principio cuiusque libri titulus antiquae editioni praefixus erit retinendus hoc ordine et modo.

1. Magistri Gulielmi Occam Franciscani de potestate summi Pontificis, octo quaestionum decisiones.



page 34, image: s034

2. Dialogi Magistri Guilielmi Occam Franciscani Doctotis famosissimi de Ecclesiastica et Politica potestate.

3. Compendium errorum Johannis XXII

4. Summa sive Epitoma CXXIV. Capitulorum operis nonaginta dierum Magistri Gulielmi Occam contra errores Johannis XXII.

5. Richardi Archiepiscopi Armachani defensio Curatorum contra privilegiatos, et vicissim defensio privilegiatorum contra Atmachanum per Magistrum Rogerium Chomnoe

Francisci D. Pici Mirandulani apologia pro Hieronymo Savanarola Dominicano.

Jac. Augustus Thuanus.

XXIII.

S. P.

DOctissime Juvenis, lubens vidi et legi literas tuas amoris in me tui non interpretes solum sed et obsides. Jam ante mihi notus eras, non persona [orig: personā] quidem, quantum meminisse videor, sed nomine, quod praescriptum legi doctissimis Thesibus Altorffi disputatis sub illo clarissimo Scherbio, quem quod amicitiae nostrae proxenetam introducis, id vero me non potui non vehementer afficere; amo virum et veneror sincere. Sic meretur tum rata ejus doctrina, tum obvia in me humanitas. Omnia ejus nomine a me impetres, ne dum amicitiam atque amorem quem ultro tibi detulislem dudum, si qua fuisset occasio. De Praecognitis meis quod scribis, amoris stricturas agnosco; caetera non agnosco. Subito ea nata, ut ii norunt, qui me norunt. Itaque non mirum, si inibi mecum non sentias: neque enim ea amicitiae lex est, ut libertas judiciis adimatur, quin potius unica haec amicitiae gemma et corona a me dicisuevit, [gap: Greek word(s)]. Quin in omnibus cum amico sentit, non tam assentitur mea [orig: meā] opinione, quam assentatur. Quo circa id fitmandae inter nos amicitiae erit, quicquid exposueris a sententia mea diversum. Systema Logicum, quod ibi adumbravi


page 35, image: s035

proximis nundinis, volente Deo prodibit, ut et alia nonnulla, quae amici atque auditores a me verius, extorserunt, quam impettatunt. Dn. M. Joh. Philippus Paraeum, si Genevae est, meo nomine benevole salutes, mitor nihil literarum his nundinis missum, idque velim a me ei exprobres. Ampliss. et Clariss. Viro Dn. Jacobo Lectio salutem observantiae plenam adscribo. Vale juvenis ornatiss. et me, quod facis, ama. Heidelbergae idib. Maji anno 1600.

T. amantiss.

Bartholom. Keckermannus, Ling. Sanctae Prosessor in Acad. Palat.

Doctissimo Juveni Dn. Meliori Guldenasto Helvetio, LL et Philologiae Studioso, amico amantissimo. Genevam.

XXIV.

DEUM immortalem (nec saluto prius) meum nomen etiam Genevae traduci! sic enim interpretor: et hanc culpam (ita nominabo) vix effugiet, quisquis ille fuerit, qui tibi, qui Lectio, at quis [orig: quīs] viris. Indicium fecit, Plautum ad EAM FACIEM, quam tu innuis, a me datum iri. Scio te non solum haec opinari: sunt et alii in lubrica ista cymba. Sed profecto istorum me piget. Et miror, homines esse, eosque DOCTOS, qui tale quid de meo ingenio atque opera sibi persuadeant; meo inquam, hominis in hac literatum disciplina tironis, et qui degam in his locis, quae vester ille Phoebus ex intervallo et vix oblique perstringit. PLAUTUM emendatum a me dari posse nunquam in animum induxi, quae quidem provincia TIBI tuique similibus aliis, perpaucis tamen iis, desponsa est. Ego quid inibi praestiterim, aut quid voluerim, docebunt aliquo modo hae chartae, quas una mitto. Quaeso te, mi optime MELIOR, excusa me magno illi Lectio, caeterisque amicis quos habes, si et illi forte errorem ejusmodi de me erraverint:


page 36, image: s036

praesertim Johanni a Wouweren, cuius in ruis ad me nuper meministi. Pluribus scribendis non vaco: et haec ipsa in senatu nostro Academico et turba negotiorum depropero. Tu in Symmacho pergas: tuas in Plautum Symbolas sed et amicorum mittas. Lectium salvere jubeas. Wittenbergae 23. Maii Julii anno M. DC.

Tuae praestantiae studiosiss.

Frider. Taubmannus Francus, Professor publicus.

Editionem meam Plauti nihil tam remoratur, quam Fragmentorum desiderium. Quam velim, ex tua officina. Quaeso te, mereri aude lauream istam tuo capiti: aut certo ab amico mihi impertrato. B. V.

Praestantissimo et ernditissimo Viro-Juveni Dn. Meliori Hammenvelto Goldasto Helvetio, amico singulari Genevae.

XXV.

S. Tandem aliquando Domine et Affinis charissime filium meum [gap: Greek word(s)] istuc mitto, eo animo atque consilio, ut ibi linguae Latinae, Graecae et Gallicae omni suo studio incumbat et sumptum tempusque bene collocet. Quo autem minori cum sumptu ibi vivere possit, cuperem illum, de quo et coram et per literas tecum egi, posse honestum aliquem hospitem nancisci, qui eum hospitio convictuque suo reciperet, et mihi vicissim filium suum mitteret, cui fides benevolentiaque mea nequaquam esset defutura: cuiusmodi permutatio vulgo change sua [orig: suā] lingua [orig: linguā] Galli vocant. Quantum ad studiorum eius rationem attinet, quoniam facile animadvetto ipsum ad politicum et ad aulicum atque adeo etiam ad bellicum, quam ad Scholasticum sive Ecclesiasticum vitae genus ac institutum proclivem esse atque propensum. Cuperem illum vel medicorum saltim partim linguarum illarum, de quibus


page 37, image: s037

dixi, partim historiarum et jurisprudentiae cognitionem consequi posse, quae ipsi deinde ad illud ipsum vitae genus magno cum adjumento tum ornamento esse posset. Tu igitur fac quaeso illum pro fide prudentiaque tua, qua multum nitor monitis consiliisque tuis fidelissimis hac in parte juves, eique quoscunque potes verborum stimulos ad pietatis literarumque liberalium constans studium admoneas. Scripsi proxime ad te de obitu Generosi et illustris Comitis Joachimi ab Ortenburg, de quo conjux ejus generosa, nunc vidua, ex Baronum Limburgensium familia oriunda Lucia nomine literas ad me misit plenas luctus et moerotis. Cuperem vehementer eius cum vitam tum obitum pium et religiosum, tuis, D. Bezae, Lectii, Jacomotii, Fay, et aliorum qui istic florent, illustrium Poetarum carminibus decorari. Hac de re nobilissimus Vir. D. Jo. Georgius a Werdenstein ad me scripsit, et idem vehementer a me contendit. Scripsi ea de re ad D. Bezam, quam tu fac quaeso urgeas, et quaecunque potes epitaphia, epicedia, carmina funebria in tanti Viti, quem vere Christi confessorem et martyrem appellare possumus, laudem corrigas undique et colligas. Nam Herois illius Generosi mores atque vita tibi satis sunt cognita. Plura nunc ad te scribere non possum prae moerore quo afficior propter subitum, improvisum et immaturum filiae meae Cleophae obitum, quae ante annum nuptias cum D. Simlero celebravit. Reliquit post se filiolam eiusdem nominis, quae vagitu suo charissimaesuae matris privationem, orbitatemque suam deplorat nobisque lachrimas elicit. Vale Domine et Affinis colende, et cum filium meum tum peregrina tionis huius ipsius comites atque socios optimae spei atque indolis adolescentulos, Patritios Tigurinos, propinquos nostros tua fac quaeso benevolentia humanitateque complectaris. Tigur. 3. Junii 1600.

Tui studiosissimus

Joh. Guil. Stuckius:

Genere, doctrina et pietate ornatissimo Viro Dn. Meliori Guldenasto, Domino et affini suo charissimo.

Genevae.



page 38, image: s038

XXVI.

Meliori, imo optimo meo S.

REspondeo ad litteras tuas paucis verbis mi Melior, quia pauculos intra dies, si DEUS votum audiet, coram adero, et videntur reliqua fabulis reservanda. Generosos de quibus scribis excipiam tunc quoque domo lubens, quam inspicere licebit interim, si videbitur. Ad Uxorem enim ita scribo, quae, ut suspicor, per ignorantiam animi tui aut linguae tuae peccavit. Adversus alios illos, quorum etiam meministi, animus idem nobis. Sed ut dixi plenius coram. De pace aut bello omnia dubia adhuc et incerta, sed ad pacem, ni fallor, magis inclinant. Vale autem et istos quoque nobiles a me officiose saluta. 6. Julii 1600.

Jacobus Lectius, JC.

A Monsieur Monsr. Melchior.

XXVII.

Meliori suo S.

OFficii causa [orig: causā] scribo tantum, qui gratissima habeo quae scripsisti. Et bene habet quod amore mutuo uterque gloriamur, cui non fidem fallam ego, non certe tu. De suspectis locis juris nostri quae notasti videbimus nos post reditum, qui propinquus. Nam nec mihi textus ad manum, sine quo statui quicquam haut debet. Et negotiorum aestus urget nimis. Tantum dico, probari satis quod conjectas super lectione leg. 8. C. de pign. act. et memini quoque firmari posse negationis adjectionem ex leg. creditorem C. de pignor. Vt quidem res hodie sunt, inter Regem et Sabaudum iterum arma, quod ut spero cum quiete et commodo civitatis nostrae fiet. Liberos Vassaniae C. F. commendare insuper nequaquam opus. Novi enim quo affectu ejus familiam complectaris. Eam


page 39, image: s039

Matronam tu plurimum meo nomine salutabis. Vale autem tu cumprimis et me ama. Lugduni 23. Julii styl. Nov. 1600.

Tuus

Lectius. JC. Genevensis.

A Monsieur Monsr. Melchior. a Geneve.

XXVIII.

S. P.

TUis, Roveriani et quorundm aliorum litteris permotus de Variis Linguae Latinae authoribus serio nunc cogito. Si quid in Nonium servatum abs te fuerit, quaeso me ut tanti boni participem facias; gratum memoremque tui deprehendes. Leges salicas Lutetiae Tysius edere destinat, meritissimus meo judicio interpres et qui me ab instituto tali deterreat. Tuas interim curas cogitationesque vehementer laudo de illis edendis authoribus, quorum nomina tua ad Roverianum epistola perstringit. Si quid in Justinum inter mea reperero, faxo brevi ut habeas. Vale. Francofurto 19 Sept. anno 1600.

Tui observantissimus

Dionys. Gothofredus, Jur. Cons.

Doctissimo et ornatissimo Viro Meliori Hamenveltono Guldasto Genevam.

XXIX

S. Angit me valetudo tua, mi Melchior, et quia hodie, quod sperabam, invisendi tui ocium nullum est, mitto qui de ea percontetur ab ipso te. Missus ad me per hos dies libellus hic ad asini Apulejani imitationem factus, nec quidem ineptus, quem exhilarandi


page 40, image: s040

tui causa [orig: causā] mitto. Interim vide, numquid pro amicitia nostra a me desiderare possis. Raptim ex aedibus meis 1600.

Tuus

Jacobus Lectius.

XXX.

ETsi mihi ignotus sis (Vir Doctissime) tamen mei officii esse existimavi, ut tibi discipulos tuos jam pridem commendatos rursus commendarem, praesertim ne tempus absente matre male pereat. Equidem, nec de tua bona voluntate, nec de illorum officio dubitare possum, sed mihi erga te commendatione, erga illos admonitione aculeata uti existimo: ita ut in posterum quidquid in ipsis erit, a te habere fatebuntur. Age igitur (Vir Doctissime) non ipsos solum, sed me quoque ad omne officium devinctum habebis, nihilque aliud jam possum quam Deum opt. Max. precari, ut te salvum diu et incolumem servet. Datum Essert. 13. Aug. 1600.

Tui studiosissimus

Ludovicus ab Hennezel.

Doctissimo et Clariss. Viro Dn. Goldasto, amico plur. colendo Genevae.

XXXI.

V. C. MELIORI GOLDASTO P. VASSANIUS S. D.

ET mihi et fratribus cariss. gratulor plurimum, quod studia eorum tibi, tanto Viro, commissa sunt. Bonum hoc debeo lubens V. C. Jac. Lectio, qui de nobis bene merendi finem nullum


page 41, image: s041

Habebit is, habebis tu, et me et discipulos tuos tanti beneficii non immemores. Animum hunc testandi, occasionem, si qua sese offeret, amplectar avidissime, aut nullius sum apud vos unquam fidei. Legit Avunculus summa cum voluptate quas ad eum dedisti, respondere paratus ni eum publica negotia alio avocassent. Quod de VV. illis CC. quaeris, dicam: Fornerium Aureliis, Juretum Divioni degere. Bodinum non foro solum sed et solo jam dudum cessisse. Lipsii oratio nova nobis visa fuit, nec in ea Lipsii stylum sine monitione tua unquam agnovissemus. Est in manibus Pap. Massonii libet ille I. Q. Curtii hactenus desideratus, quem ubi primum publicaverit tibi exhibebo. Salutat te plurimum Vir Ampliss. D. Servinus. Vale Vir doctissime, et me tui amantem redama. Datum Paris. 23. Sept. M DCC.

A Monsieur Monsr. Goldast.

XXXII.

S. Ecce orationem tuam, quam nondum ad nundinas mittere potuimus. Plura accepisses exemplaria, si ausi fuissemus iis D. Syndici comites gravare. Utinam commoditas esset spargendi et distrahendi exemplaria per aliquot Bibliopolas apud vos, qua de re tuum consilium expectamus. D. Raphael Eglinus et ego dedimus operam ut quam emendatissime ederetur: in prima pagella diserte scripsisti describens orationem, nisi de re pravissima? quod mendum non observamus nisi sero, sed in omnibus exemplaribus restituimus, ut vides per hominem industrium. Sunt mille exemplaria: hic [orig: hīc] jacent: quaere Bibliopolas, excita et mone ut emant, precium est parvum. Praeterea si quid habes cudendum aliud, si nostra opera et nostris typis tibi gratificari poterimus, id faciemussedulo. Nova nulla habemus: praeter id quod Pistorius tergiversatur jam non missusurus


page 42, image: s042

refutationem nostrae confessionis, nisi prius oralem disputationem cum ipso in urbe Tigurina habendam condicamus. Optime Vale. Deus te ad studia singulatia natum quam diutissime incolumem conservet, et tuis institutis praeclaris benedicat: Tiguri 1600. M. Novembr.

T. D. et H.

observantiss.

Joh. Jacobus Frisius.

Omnibus rebus ornatissimo Viro D Meliori Guldenasto Domino et amico colendo Genevae.

XXXIII.

S. Indicare tibi debeo V. ornatissime Kungium Bibliopolam attulisse Francofurtum Orationem Lipsii de concordia: advolasse [orig: advolāsse] Typographum Plantinianum, negasse [orig: negāsse] esse genuinam Lipsii Orationem: coemisse omnia quae habuit exemplaria (habuit autem pauca non ultra 100) et pro maculaturis usurpasse: addidisse etiam minas, fore ut literae mittantur ad Magistratum Tigurinum, et lis intendatur authori tam editionis quam impressionis. Necesse igitur est, ut tu probes otationem esse Lipsii. Id quoniam poteris praestare, ut ad nos perscribas rogo.

Tuus

Joh. Jacob. Frisius.

XXXIV.

S. Binae litterae tuae, eruditissime Goldaste, amice singularis, redditae mihi sunt non ita pridem: ex quibus maxima cum voluptate intellexi rerum statum tuarum: inprimis studiorum successum felicissimum, quem deprehendi ex epistola, ad typographum tuum scripta: Igitur



page 43, image: s043

Marte animo, instaoperi: restant sua praemia curis.
Sic qui te celebrent undique semper erunt.

Rittershusii epistolam non impressit. Frisius. Itaque eam remittet proxima [orig: proximā] occasione. Vah quam fortis papista factus Schoppius! ut ex ejus impresso libello, quem totum pervolvi, cognoscere potui. Mundus eum fefellit, et splendor humanus. Lipsius Francofurti per Nobilem quendam minatus est actionem instituere contra typographum Tigurinum propter ejus impressam orationem, cujus tu exemplar nobis suggesseras quod fictitium et ementitum dicit, ac Pasquillum nominat. Rogo igitur te, in omnem eventum fusius ad me scribas, quomodo probandum sit, ejus, non alterius esse: ex stilo quidem id splendidissime refulget sed adde tu alia. Nam tandem omnis in me cuderetur faba: qui censurae nostrae destinatus sum. Exemplar Grammaticae meae Hebraeae, quod dudum ad te miseram, sine dubio accepisti. Tuum Carmen, quia a fronte poni non potuit, in fine adiectum est, quod, etsi non omnes, quia non intelligunt, adprobant, mihi tamen charissimum et honestissimum est. Turpilium aliquoties tuo de negotio sum allocutus, qui bona verba dedit. (juniorem intelligo) ac promisit, se ipsum ad te scripturum. Diffifus vero ei, locutus sum cum patre, qui spondet satisfactionem, et moram excusat, quod aliter a filio persuasus fuerit, tanquam si partem maximam tibi satisfactum sit, cum videlicet ille sumptus extraordinarios excusare non posset.

Caetera recte se habent. Mortuus Cardinalis Andreas est, noster vicinus, cui Fuggerum successurum, vel Blarerum praepositum vestrum existimant. Vale, amice summe, et ignosce diuturno meo silentio, quo usus sum, nescio quibus negotiolis subinde impeditus. Saluto officiose Dn. Laurentium, Dn.


page 44, image: s044

um, et clariss. amplissimumque Virum, Dn. Lectium. Tiguri. KL. Decembr. 1600.

Tuus antiqua fide

Caspar Waserus.

Eruditissimo Viro Dn. Meliori Goldasto, Philologo clarissimo et praestantissimo, amico meo summo. Genevae. Apud Dn. Lectium. Le port est paye.

XXXV.

S. Vide quanta sit invidia hominum, qui quae ipsi non praestant alios, ne idem possint, auxilio suo destituentes impediunt. Noster typographus Wolfius, elegantissimae illius Lipsii orationis ne unicum quidem exemplum secum Francofurtum avehere voluit. Jacent ergo hic omnia, praeter ea quae dedimus vilissimo precio, Bibliopolae cuidam Kingio homini versutissimo, aliorum operas despicienti, ut gratis in suas manus incidant: Substitit ergo nostra Typographia quasi attonita, donec meliorem occasionem distrahendi exemplaria fuerit nacta. Et D. Waserus Censor epistolam illam mihi non reddidit cum literis, tum demum ubi efflagitavi: simul pro censoria virgula edicens, non esse operae pretium ut sic edatur. Eam tamen describendam curavi, ut in meliores occasiones officii nostri in hac parte reservem. Buchanani carmina qui omnia colligeret, faceret opus republ. literaria [orig: literariā] dignum: sed forte non uno volumine comprehendi possent: vel ipsius Psalterium per se esset: per se etiam quaedam Tragoediae: et Franciscanus, etc. Quae habes collige tanquam arenulas aureas, olim et lectori profuturas et tibi nomen parituras. Quod si meae voluntati responderent facultates et occasiones rerum agendarum, profecto tibi aliisque tui similibus


page 45, image: s045

nihil posset contingere optatius. Sed quod differtur. non aufertur. Haec ad posteriorem epistolae tuae partem: accedo ad ejus principium. In quo miraris nihil me respondisse: noli amplius mirari: patere ut ego mirer, qui nihil accepi, alioqui pro officio communicationis Tibi ut par erat, quod nunc facio, magnas egissem gratias. Caeterum quid nobis de bello in vicinia vestra renunciatis, cur non extimescitis aut speratis aliquid vel mali vel boni propter vicinum vel malum vel bonum. D. Beza magnopere commendat regis humanitatem, quae si non sunt simulata, sunt de quibus gaudeamus. Mi Goldaste inquire apud vos de continuatione historiae Gallicae: habeo IV. Tomos Gallice editos in 8. historiae Ligisticae: si accessit V. et VI. Tomus, eos mihi qualicunque pretio ad nos perferendos curato. Germanice etiam edita est historia Galliae usque ad annum XCVI inclusive in majori 8. Mompelgarti, si illa etiam narratio continuata est, pergratum feceris me quicquid fuerit certiorem faciendo. Sed nolo te amplius meis petitionibus obtundere: Tu in instituta erga me humanitate et benevolentia constanter perge, meque mutuum facturum esse non dubita. Vale, Salve ex me officiosissime. Tiguri 14. Decembris anno 1600.

Qui te amat et colit

Joh. Jacobus Frisius. Tigurinus.

D. Meliori Hamenveltoni Goldasto, Antiquario perito, Domino et amico colendo.

Genevae.



page 46, image: s046

XXXVI.

S. TUae mihi gratissimae, Amicum [orig: Amicūm] opt. max. inprimis quod non invictus approbas epistolam pro Cini Catulliana. Sed ego vel Dominorum a Flodroff praeceptorem, qui ne unico verbo quidem me salutat, edidisse, ut pollicitus est, mea vellem, vel in integrum mihi illa mea restitui, et si ei minora videntur, quam ipsorum decet personam, reddi. Nullam ei gratiam acceptam refero: ita liceat mihi per te loqui. Proinde solicite rogo, exige meum scriptum ab ipso et mihi remitte. Si ei non sapit, est Dn. Guleti nostri Filius, cui accommodabo. Te interim salvere jubeo, quantum possum et Clariss. Laurentio ex me dici salutem percupio. Habeo magnum opus prae manibus, totam inquam Apocalypsin jam quadriennio a me pro concione explicatam, quam editurus sum, si prius doctorum judicio exposuero. Vale et me amare redamantem ne desinas. Tiguri d. 20. Martii Anno 1601.

Tuus Totus

Raphael Eglinus.

Meliori Hammelveltoni Guldmast, Helvetio, fureC. amicoruns apt. max.

Genevae

XXXVII.

S. Intellexi nuper demum. ornatissime et amicissime Goldaste, ex Dn. Stuckio, exemplar Grammaticae meae tibi non redditum esse, quod tibi inscripseram. Nam in aedibus ipsius primum folium amissum fuit: unde imperfectum mittere non ausus est. En tibi igitur nunc aliud: quod velim optimae meae in te voluntatis testimonium esse. Hac voluntate ego quidem iterum atque iterum Turpilium patrem admonui: Sed nihil certi respondit,


page 47, image: s047

donec cum filio sit locutus. qui urbe abfuerat aliquandiu. Nihil ego intermisi, quod oportuit. Hoc igitur cum non procedat hac via [orig: viā], suaderem litteras ad eum ipsum dedisses, quibus amice debitum illi exponeres. Reddam ego litteras et coram iterum faciam officium.

Caetera quod attinet, omnia ptistino sunt loco. Tu quid agas, quoquo in statu sint opuscula illa tua, vel tua [orig: tuā] opera [orig: operā] edenda, quorum in epistola expressa meministi, ouperem scire. Ego interea, negotio publico, quod nobis est cum Pistorio illo, impeditus meis privatis studiis operari non potui: ad quae dabitur redeundi facultas, ut spero, brevi. De Schoppii libello quibus agit de sua ad Pontificios, migratione, scripsi, ni fallor, nuper ad te. Memini, optime Goldaste, te litteris tuis ad me scriptis mentionem fecisse Domini Jani Gruteri, qui imagines nummorum Orientalium expressas habeat. Quales imagines intelligat, scire desiderarem: an Hebraeorum veterum duntaxat, de quibus solis ego agere decreveram, an Arabum et reliquorum omnium. Hoc, si placet, aliquando per otiom tuum mihi significabis. De oratione Lipsiana hic [orig: hīc] apud nos impressa quae scripsi ad te, ad ea nihil dum respondisti. Scripseram au. tem, Lipsium negare eam suam esse, ac proinde typographum in jus vocare apud Magistratum nostrum constituisse. Quid igitur sit, ad me velim perscribas. Nos quidem ex filo orationis conjicimus, omnino eius esse. Certiora ex te cognoscemus. Et tan. tum nunc ad te volui.

Opt. vale, praestantissime amice, et habe tibi commendatam inclusam Schedam. Salutant et peramanter Dn. Stuckius, te affinis meus Simletus. Tiguri. 21. Martii anno 1601.



page 48, image: s048

Salutem perofficiosam adscribo Dn. Laurentio, cui nuper scripsi.

Tuus antiqua [orig: antiquā] fide

Casp. Waserus.

Praestantiss. Viro: Dn. Meliori Goldasto, juris et Philo logiae Candidate: Dn. et amico singulari.

Genevae. apud Dn. Lectium.

XXXVIII.

S. Gratiam tibi, Domine et Affinis charissime habeo maximam, quod defiliolis meis tantopere laborasti. D. Cellae scripsi, qui mihi perhumaniter rescripsit, bene inter nos convenit, ipsius filiolus mihi, meus ipsi curae erit atque cordi. Lucubrationes tuas scripsisti te mihi mittere, sed tabellarius nihil dixit se a Te accepisse, eas igitur avide expecto: quas quod ita extenuas et elevas tuae tribuo modestiae. D. du Pont Notario Genevensi ut spero persuadebitis tandem ut alterum meum filiolum in contubernium suum recipiat, et suum vicissim ad me mittat, meaeque committat sidei. Rogo te summopere, ut quemadmodum coepisti, filiolos meos cura, humanitate, benevolentiaque tua prosequi pergas. Vale et salve plurimum.

Arboris irriguae Musarum fontibus ecce,
Aureus ut ramus tu mihi semper eris.

Haec, mi Chrysoclade, invita [orig: invitā], ut sic loquar, crassaque [orig: crassāque] Minerva [orig: Minervā] boni consule. Tigur. 1601. 18. Maji, cujus mensis 21. die (qui dies fuit solis) circa meridiem, anno 1542. natus feliciter, Dei benignitate, et in lucem hanc editus sum. Idem det ut tandem


page 49, image: s049

aeterna [orig: aeternā], coelesti, Serenissima [orig: Serenissimā] et beatissima [orig: beatissimā] ista [orig: istā] luce fruamur.

Tuusanimo studioque totus

Joh. Guil. Stuckius:

XXXIX.

S. D.

MIrabiles ad me literas dedisti XX Kal. April. quas ego 22. aprilis accepi. Nihil enim fere nisi expostulationes metas continent, quod ad quinas tuas super meis rebus abs te scriptas nihil responderim. Non ita decuisse eum, quem tu plus oculis tuis amaris, ut odium sui sibi conciliare studeret. Dolere te quoque silentium Collegarum meorum. Ego quid Clarissimi Viri Dnn. Collegae mei acceperint abs te, quod responsione sua [orig: suā] non debuerint dedignari, non habeo dicere. Ipsi prose respondeant. De me hoc sancte dico; post illas ex patria tua missas, quibus aliquot aenea numismata incluseras, nihil abs te quicquam mihi esse redditum: ut quid super meis rebus ad me scripseris, quamve tu mihi narres libertatem tuam in meis Symmachianis, juxta cum ignarissimis sciam. Nec illud igitur divinare potui cujusmodi sit, cuius curam scribis in te Clariss. Lectium reiecisse. Quod si sic meas a nundinis istis nuperis recte accepit, facile inde jam intellexerit, nihil me neque suarum neque tuarum accepisse. Videritisigitur, quibus ista ad me perferenda commiseritis. Male certe curarunt. Ac decebat te prius ex me quaerere, num priora accepissem, quam ultro ex postulatum ires. Sed facile tibi ignosco, cum sciam et quantopere me amare solitus sis, et quam sit amor Zelotypus. Cave igitur deinceps hunc errorem erres, ut putes, me pro amore odium mei tuum mihi conciliare studuisse. An putas, memoria [orig: memoriā] mihi excidisse illud vetus [gap: Greek word(s)]: quod apud Chrysostomum mihi lectum proverbium, velim scire, an ab aliis quoque relatum memineris. Elegans enim videtur, quamvis


page 50, image: s050

a sancto illo Oratore reprehendatur. Bene vale, et clatissimo hospiti tuo D. Lectio, plurimam ex me officiosissimamque salutem dicito. Altorphii 26. Aprilis Anno MDCI.

T. A.

Cunradus Rittershusius, D.

XL.

S. P. D.

QUod tardius literis tuis suavissimis rescribo, Vir eruditissime, non reglectui earum imputabis (quomodo enim non, redamarem illum amorem, non aestimarem illum candorem) sed occupationibus variis, quae me non modo erga amicos, sed rebus adeo impropriis faciunt negligentiorem. At nunc nuper D. Schobingerus vetus amicus coram me compellans stimulos tardo addidit. Multus mihi cum eo de literis sermo, et summo earum cultore Goldasto. Inter alia de Valeriano Cimelensi Episcopo. qui tibi in manibus. Esse eam Galliae urbem Ortelius in thesauro indicat, in qua memoriam Pontii Martyris coli, martyrologium usuardi fidem facit. Pridie Idus Maji in Galliis ait civitate Cimella natali S. Pontii martyris, cujus praedicatione et industria postquam conversi sunt duo Philippi Impp. ad fidem Christi, ipse quoque sub Valeriano et Gallieno Principibus martyrii palmam adeptus est. Et quis scir, an non Valerianus ille fuerit, ad quem adhuc paganum Euchorius Lugdunensis Episcopus cognationis ductu scripsit Paraeneticum illum non inelegantem, dignumque sane in quo Criticorum industria desudet, non minus aut Arnobio aut Minutio: quem (etsi haberi tibi antea non dubito) his addere visum, siforte varietas editionis, ista enim Veneta addita Hierocli Pythagorico, aliquid juvare possit. Necabs re videatur id quicquid est opusculi Valeriano ipsi in editione tua accedere. Caeteris quoque opusculis et antiquis et tuis, quae epistola ad Roverianum minatur propitiam Perficam opto. Dositheum Magistrum, de quo saepe antehac apud Sanctgallenses inquisiveram salvum


page 51, image: s051

esse gaudeo: sunt illi in fine codicis additae sententiae quaedam Hadriani Imp. quarum non nullas ex illo ipso codice Cuiacius in observationibus repraesentavit, si quaeibi praeterea, quas neque H. Stephanus post Glossaria ista habeat, et exscriptas mihi communicare velis, gratissimum super omnia officium feceris. Q. Julii Hilariani Chronica qualia sint scire percupio. Habeo in meis MSS. Melliti cuiusdam veteris scriptoris Expositionem Temporum: quae si cum illo conjungenda videatur, libenter tibi mittam. Provinciarum notatio, quam misisti, pergrata suit. Ad Symmachum nihil haboo, quod sit operae pretium. Ad Problemata a te proposita, cum erit plus otii, respondere conabor. Hisce modo vale, Vir amice, et nos amare perge. Salutem quaeso meis verbis prolixe dicito Cl. V. Dn. Jac. Lectio, quem virum merito et amo et veneror. Heidelbergae VI. id. Maii Anno 1601.

Tui amantiss.

Marquardus Freherus Kessingides, Cons. Palat.

Ornatissimo et Eruditissimo Viro, Dn. Meliori Hamefelto Goldasto, Domino et Amico singulari Genevae. apud Cl. V. Jacobum Lectium JC. et Syndicum Reip.

XLI.

Cum Lugduni ad tuas respondissem, Vir ornatissime, amicorum optime, hactenus nulla sese obtulit occasio scribendi, alias [orig: aliās] tam diu non siluissem, nihil enim gratius mihi accidere posset, quam si quotidie se occasiones et materiae scribendi offerrent, ita enim amicitiae nostrae cujus fructum, quem ex colloquiis jucundissimaque nostra conversatione hausimus, distantia locorum nobis adimit. aliqua saltem ex parte, me satisfacere posse putarem. Hancob rationem, casu hic [orig: hīc] Dominum Malliardum mercatorem Genevensem, quem nosti, offendens, sine meis dimittere nolui. Quamvis autem nihil satis dignum quod scriberem


page 52, image: s052

haberem, tamen aliquid molestiae potius tibi imponere volui, quam omnino tacere; Rogo itaque ut has, tuis a diunctas, prima [orig: primā] occasio ne Basileam mittere digneris, si per valetudinem licuerit, sin minus, Dn. Malliardo reddendas cures, ille namque hac in re operam mihi promisit. De valetudine tua, libenter aliquid audirem, sed spero te melius habere; quam proxime. Quomodo tibi convenerit Cum Lectio, scire aveo, et quid ibi agatur, intelligis quid velim! Dolium librorum meorum si adhuc penes te habes, non est quod his illam commoditatem expectes, has tamen Praemittas. Si quid litterarum ad me daturus es, hanc prae se ferant inscriptionem. Aux Fauburge de S. Germain, ą la ruė de boucherie, a l'image S. Jacquee. Nobiles mei, Nobilissimum Dn. Kleistium, una recum plurimum salutant, cui et ego officiosissimam asscribo. Salutandos saluta vale. Et mei memineris. Raptim Parisiis, ipso die Kalend. Jul. anno 1601.

Tuus ad aras usque

Joh. Jacobus Burckhart.

Doctissimo, praestantissimoque Viro, D. Meliori Hamenvelto Guldasto, Furis utriusque Candidato solertissimo, amico observando.

Genevam.

XLII.

Ornatissimo Doctissimoque Viro. D. Meliori Hamenvelto Goldasto, amicorum intimo, Salutem plurimam nuntio.

NIhil molestius mihi accidere potuisset, quam quod. Lugdunum veniens omnes difficultates jam superatas esse existimans, de gravi tuo casu, ex litteris tuis intellexi, quantum enim animus meusinde dolorem conceperit, dici vix potest. Sed quid tuis cruciatibus, plures molestias addo? Condolere possum, praeterea nihil; nisi quod Deum orem, non solum corporis dolores mitigare, sed in primis animi morbos omnium sanare velit. Quod D. Lectium attinet non


page 53, image: s053

puto, justam illum conquerendi occasionem habere, nemo te melius testimonium nobis pethibere potest; Flodroffii possunt liberalitatem suam bene exercere, nec solum decem sed vel viginti, vel triginta aureos donare, singulis enim mensibus quinque illis accedunt, qui nobis discesserunt. Hoc si D. Lectius perpenderet, facile perspiceret, nullam nos ipsi iniuriam fecisse. De dolio meo non est quod sollicitus sis, modo non aperiatur in cubiculo, si vel post medium annum Basileam pervenerit, sat cito erit. In rationibus vestris, quomodo conveneritis, scire aveo. Sed quid non Domini isti, qui tam diu in aedibus vixere [orig: vixźre], prius solvunt? Credo, quia una [orig: unā] cum usuris, in cubiculis exstruendis, solvant. Legem Aquiliam perstringere nunc non licet, tuipsemet melius scis. Gleistium Nobilissimum, praestantissimum Virum, D. meum, officiose salutabis, hasque rudi minerva crassaque, ocyus 23. Maii Lugduni, exaratas aequi bonique consules, Vale. Zieglerum et reliquos salutandos, tibi commendo. Dat. ut supr. anno. 1601.

Tui studiosissimus.

Joh. Jacobus Burckhart.

Iter qua ratione successerit, ex eo qui has tibi traditurus est, intelligere poteris. Iterum Vale.

Clarissimo, omnique virtutum genere ornatissimo Viro, D. Meliori Hamenvelto Goldasto, juris utriusque Cand. amico amicissimo. Genevam.

XLIII.

FUlt nuper mecum Leuchsnerus junior, tuasque, Vir amicissime et doctissime literas mihi perbreves reddidit; Ex quibus intellexi, te meas ultimas nondum tunc accepifse, quae fortasse interim tibi sunt redditae. Ego veto Tuas nondum accepi, quibus ais te mihi significasse, quid constitutum habeas de Symmachianis nostris. Quare videbis, cui eas tradideris. et inquires, quo pervenerint. In meis ptioribus a te petieram, ut libellum meum


page 54, image: s054

sic velis relinquere, ut a me scriptus est, quod re ita facturum confido. Leuchsnerus quidem se apud te mea vidisse ajebat: Praeterea nihil mihi quicquam referre poterat, quid de eo facturus esses. Quod de D. Stuckio, V. Cl. scribis, id cujusmodi sit, non intelligo, nec ab eo jam a multo tempore quicquam, habeo. Haec ideo Tantum scribo, ut tuas eliciam pleniores, et ut stomachari adversus me sine causa desinas. D. Scherbio tuas tradidi, qui pro se respondebit. D. Virdungus jam ante annum fere hinc in Bohemiam abiit, et fortasse brevi erit Basileae. Caeteri, quos salutasti, te resalutant, bene vale. V. Julii M DC I.

T. A.

Cunradus Rittershusius.

Ulpianus D. Lectii V. Clariss. fuit mihi donum multo omnium gratissimum: cui alias referam gratiam, nunc salutem amoris et officii plenam adscribo. Iterum vale.

XLIV.

S. P. Ex postremis tuis literis, Vir amicissime, datis VII. Id. Mart. (quas nuper admodum accepi) vidi te ultimas meas prolixas, variaque continentes, de quibus serio solicitus eram accepisse. Einhardum tuum (qui quidem Patria et origine noster est) modis omnibus adjutum ibo. Habes ecce quae in illo et ego observata et comperta habeo. Quo autem desiderio exspectem non Einhardum tantum illum a te restitutum et ornatum, sed caetera quoque, de quibus catalogus nundinalis spem fecit, Ferii Hilperici, Idacii, Fredegarii, verbis exprimi non potest. Tu quaeso, et si non absoluta sunt, saltem quicquid excusum est, quantum potes ad me mittere propera. Forte erit quod monere, suggerere possim. Illud te latere non arbitror esse a Canisio quodam Ingolstadij excusos duos veterum


page 55, image: s055

scriptorum German. Tomosin 4to In quorum altero qui nuper prodiit, similis fere appareat historia miscella hoc titulo: Collectio historica ex Anonymo, Idacio, Thoromacho, aliis, collectore Gallo quodam sub Carolo M. Quam tibi utique inspiciendam et conferendam ne vel actum agas, vel adjumento illo insciens careas, censeo. Ennodii quoque curam te deponere nolim. Nulla in re majus operae pretium facere poteris: et dispiciam tibi de Patrono. Responde quaeso per otium et primam occasionem ad singula praecedencium literarum et vale Saluta D. D. Lectium et Gulartium. Turonensis fragmentum tibi remittam, habeo integrum collatum cum tribus MSS. quod edam Deo dante in meo Tomo Francicorum. Dat. Heidelbergae 20. Julii Anno 1601.

Tui amantissimus

Freherus.

Ornatissimo et eruaitissimo Viro D. Melchiori Goldasto Hameseltoni, amico singulari

Genevae in aedibus Cl. V. D. Facobi Lectii.

XLV.

S. Ternas, brevi intervallo, a te accepi, et quae iis ad juncta erant, Dosithei et Valeriani valde mihi grata, longe vero gratiora si integra mitteres: rithmos germanicos ex monumento veteri, concinne insertos, cum voluptate legi; verum enim vero quod apud Baronem et exstare illud notasti, apud me vidisse te scribtum mavelim, idque non sine ratione aliqua [orig: aliquā], est enim liber ille quem Dux Bipontinus, Freherus et alii nec quiquam ambierunt, in mea nunc manu, et hujus quidem generis plura habet, Historica quoque multa et politica, quae notis tuis non absque lepore et venustate magna passim aspergi possint: Ennodium Ticineum cujus quaedam a P. Crinito etiam Laudantur inter orthodoxographa


page 56, image: s056

anno MDLXIX. ab Hainrico Petri excusum proximis nundinis Francofortensibus, per bibliopolas Vestros, Basilea [orig: Basileā] facile tibi parabis. De Arculfo an consilium tuum probem, haud sat scio: vide sis, ne dum abbatem demereri hac [orig: hāc] studemus, invidiam nobis et suspicionem monachorum conciliemus, si librum sibi surreptum, Genevae in lucem editum resciscant, unde nobis iniquiores facti, a bibliothecae accessu, posthac exclusos habeant Decanum profecto haut impetrabilem ut ante hac, sed difficiliorem multo compertus sum nuper, et vix magnis precibus Codicem quem tibi mitto, extorquere potui: auctor potius tibi sum, ut illustri Joanni a Schellenberg in Huffingen, Stouffen et Randegk etc. Caes. Maj. a Consiliis, Viro bonarum litterarum amantissimo, et in litteratos munificentissimo dedices, qui, recte si ingenium novi et impense ejus peregrinationis lectione delectabitur, et nae tu magnam apud illum inibis gratiam quae tibi tuisque studiis, haud exiguum olim attulerit emolumentum, Abbati vero, si certum est dedicare, a Bernardi Primi Laudibus, illius secundi gratia captanda est: Vixit primus sub Carolo Crasso. Anno DCCCXXCIII, quo rempore artes liberales vel maxume in hoc monasterio floruerunt, bibliothecam a Grimaldo et Hartmuto praedecessoribus primum instructam, variis et optimis libris adauxit: Coaetaneos et aequales habuit monachorum celeberrimos, Noperum, Tutilonem, Isonem, Eghartum, Keroltum, Hartmannum etc. Sive autem huic, sive illi consecrare animus sit, de mea bibliotheca desumptum, et Lugduni impressum proscribes, hoc modo, Abbatis et monachorum suspicionem evitabis:

Titulus Abbatis.

Reverendissimo Principi, Domino Bernardo hujus nominis II. Monasterii S. Galli, Abbati Domino etc.



page 57, image: s057

Schellenbergius vero, me Suasore illi dicatum esse intelliget. Codicem illum pervetustum, farraginem sive Centonem variorum qui usui tibi in Poetis Valeriano subjungendis esse poterit, Mercatori Genevensi cui nomen Metrisat, perferendum dedi, inter alia Chronologiam quae aves continet: Adelhelmi Carmina adjunxi: Ferrandum quoque diaconum: et Eucherii ad Valerianum epistolam: Sed heus, quantum potest primum cum reliquis Monasterii manuscriptis, remitti volo, monachi urgere non desinunt, nec spem de Salomonis Lexico ullam facio. antequam illos restitueris: Librorum, si quos alios extra Tuberonem, Nulhesium, Kerardum, Modoinum, vel ex mea vel Valeriani Bibliotheca, me inscio, sumsisti, Syllabum expeto etc. Caeterum, Mercator ille Genevensis harum gerulus, Syngrapham duodecim coronatorum, quos a me heic [orig: heīc] solvere promisisti, exhibuit ac solutionem petiit, cui tuo nomine, (etsi de side tantum proderem interponenda, non praesenti pecunia solvenda me rogaris) satisfeci, tuamque fidem liberavi, summa [orig: summā] illa cum caetera quam pro te exposui collata, quae erit sexaginta duorum quasi florenorum, nolui enim hac quoque in parte tibi deesse, nec deero unquam ni desit facultas: Vale raptim Sanct-Gallo V. Kal. Augusti Anno MDCI.

Tuus

Barth. Schobinger J.C.

Ornatissimo juveni, Meliori Hamenveltoni Goldasto, Philologo Amico singulari.

Genevae.

Sampt einem Packet bey Herrn Ami Metrisat eingeschlagen.



page 58, image: s058

XLVI.

S. P.

VIdeo te literas meas excuso jam Valeriano accepisse, suavissime Goldaste. Ita enim te vocare placet, qui me literis tuis ita cepisti, quas domi reperi. Ad eas breviter respondebo, non alio Ordine, quam earum capita suggerunt. Inprimis de Valeriano gratias magnas habeo, studiumque tuum in restituendis bonis antiquisque authoribus mirifice probo, idemque si qua ratione possim incitare coner, adiuvare satagam. Ut idem Euchorio tribuas quod Valeriano, iterum hortor, atque etiam publico nomine rogo. De Ferrando ne properes: nam cum MS. collationem coepi facere, cuius fructum brevi [gap: Greek word(s)] videbis, sed et auctorem similis argumenti nondum visum nactus sum, quem exscribam, tum excudendum vobis mittam; hoc titulo: Liber SEDULII de Rectoribus Christianis, et convenientibus regulis, quibus est Respubl. rite gubernanda. Armenii et Honorii libellum, quem scribis fando hactenus non audivi, nec vidi. In Eucherium coniecturae tuae mirifice placent. Sed ubi ad editionem ventum erit, quaeso ipsas tuas notas integras prius videam, quam excudantur, si forte quid occurrat monitu dignum. Quam placuerunt Versus illi Teutonici veteres, quos ex MS. libro cantillenarum Aulicarum vel Torneariarum, sub Henrico VI I. Imperat. (id liquido mihi constat indicio Marchionis Ottonis von Ludenburg mit dem pfyle (qui sextus numero est) de quo vide sis Bucholzeri indicem Chronologic. (subanno 1308.) conscriptarum (quem apud Baronem Hohe-Saxium et ipse vidi, et exscripta nomina canentium habeo, cum duabus princis cantilenis Imp. Henrici et Conradi Regis) excerpsisti, et servasti. Audio enim, fide Schobingeri: librum incendio periisse, quod serio animo excrucior. Tu quaespes sit de eo videndo, quaeso significa. Vel si quas cantiones integras exscriptas habes, communica: gratissimum super omnia officium facturus. Quid quod tractatum de Chiliastis polliceris? ede quaeso,


page 59, image: s059

quicquid est, et matura. In manibus mihi commentatiuncula de Pseudo - Synodo Florentina sub Eugenio PP. et Johanne Palaeologo Imp. quorum super illa re cusa numismata inserentur. Accedent libelli Apologetici duo Graeci, Marci Eugenici Metropolitae Ephesii, qui solus e Graecis Romanistis restitit et subscribere detrectavit. Melliti Chronicon breve illud, sed antiquum, et in optimae notae codice, curabo exscribi, et ad te mittam: ea lege, ut cum illo tuo sive Hilariano, sive Idacio edatur. Sed quod est illud Gregorii Turonensis Chronicon? an epitome historiarum Francicatum? quam e diversis MSS. mea manu dudum exscripsi, et vix tandem complevi, editurus cum Tomo integro rerum Francicarum. Quaeso significa, et ut ordiatur, ut finiat ille tuus liber, me certiorem redde. Christianorum Poetatum poemata jam dudum colligit, et cum notis edere minatus Fr. ille Junetus, Canonicus Pictaviensis (nisi fallor) quod ex Joh. Opsopaeo p. m. (qui veterum Poetarum illa Catalecta colligit, quibus notae Pithoei accesserunt Paris. in 16.) audire certo memini, atque etiam ex Bongarsio legato Regio. Tu si quae habes, nisi justum volumen conficiant, illi potius communices suadeo. Occasionem ad illum curandi, si aliam non habes, ad me mitte, ut per Bongarsium illum curetur. Atque Bongarsius ipse jam forte Soloduri aut alibi apud Helvetios erit, heri transivit hac, et una apud Godofredum, qui Argentoratum rediturit, caenavimus. Theodati quaedam jam sunt edita Parisiis in 4. Beasti me nuntio de Ennodii Ticinensis Episcopi epistolis, quarum MS. exemplar jam dum nequicquam inquiro. Noris excusas, in opere Orthodoxographorum Basileae in fol. apud Henricopetri, cum praefatione Grynaei, sed ita depravatae, ut vix linea ulla sibi conster. Equidem ita statuo, auctorem esse dignissimum luce, dignissimum cura et studio tuo: nec operam ulla in re te melius collocare posse: quae et tibi in Symmacho et Cassiodoro bene versato, quibus ille propemodum geminus est, eo erit facilior. Quare, ut in hanc curam incumbas serio te hortor, et hoc addo: Patronum metibicircum specturum cui dedices, a quo optimi laboris dignum praemium feras.


page 60, image: s060

Quae ad Einhartum habes, quaeso mittere mihi properes. Nam et ipseillum cum diversis MSS. contuli, et integritati suae restituisse videor. Atque etiam edere meditor inter Germanos historiae scriptores omnium primum quique prope no stram hanc urbem vixit et scripsit in Seligenstad et Sylva Ottonica. Sed charta deficit, atque etiam dies, nam sub crepusculo vespertino ista scripta velipsa loquuntur. Vale ergo et salve vir animo meo acceptissime, et magnosillos Viros D. Bezam, Fayum, Goulartium, Lectium, cum affectu a mesaluta. Heidelbergae 26. Sept. Anno 1601.

Tui amantissimus

Marquardus Freherus.

Ornatissimo et doctissimo Viro D. Meliori Hamefeltoni Goldasto, amico suo colendo.

Genevae.

XLVII.

APAGE cum tua [orig: tuā] ista [orig: istā] repulsa [orig: repulsā], mi Goldaste. Frustrane tu aedes meas pulsaveris, haud quaquam intromissus? A me non exspectes, quod Ulrichus olim Huttenus, ab Erasmo Roterodamo, cum illum Basileae salutatum veniret, et non admitteretur. Accepi quidem abs te litterulas ex Alpibus (nisi fallor) Rhaetiis missas, nulla [orig: nullā] commonstrata [orig: commonstratā] via [orig: viā], quorsum contra meae transmittendae essent. Longo post tempore a Grucero intellexi, te Genevae esse. Idem mihi Bartholomaeus Schobinger JC. in aula [orig: aulā] Principis mei Electoris Palatini, superioribus mensibus indicavir. Testem hujusce rei ipsemet te adducis, postrema [orig: postremā] tua [orig: tuā] epistola [orig: epistolā]; quae Cimelensem illum Valerianum huc direxit: de quo tibi gratiam habeo; Lucubratiunculae tuae mihi perplacent; atque adeo ingenii tui Rigor, aetas, acumen, satis ostendunt, te non in postremis fore, si vita suppeditaverit. Rarius jam Poetari soleo, utpote annum aetatis LXIII. climactericum ingressurus ad XX. diem Decembris 2 negotiis alioqui distineor quotidianis. Alii post me cacumina Musarum conscendant, quibus Phoebus Apollo faverit.


page 61, image: s061

Videro tamen, ut tibi gratificer. An etiam Genevae et in Allobrogibus terrae motus exstiterit mense Septembri, scire cupio. Lectio Viro Clariss. et Juris. praestantiss. salutem plurimam adscribo; ut et nobilissimo optimoque Virorum Bezae, quem pii omnes et orthodoxi plane adorant. Vale datum Heidelbergae, die VII. Novembr. Vet. Anno. M DCI.

Paulus Melissus Franc.

Eruditissimo Viro Meliori Hamenveltoni Guldasto, in aedibus Lectii Furisc.

Genevae.

Reddita est die III. Martii Vet. Anno M DCIL

XLVIII.

PAULI MELISSI FRANCI, COMITIS PAL. ET EQU. AUR. CIVIS ROMANI [PAULUS MELISSUS FRANCUS, COMES PAL. ET EQU. AUR. CIVIS ROMANUS] MELOS AD MELIOREM HAMENVELTONEM GOLDASTUM.

QVICQVID abstruso latet in recessis
Saeculi GOLDASTE vetustioris,
Eruis vulgans, et apertiores
Mittis in auras,
Additis folerte notis Minerva [orig: Minervā].
Digna nimirum et pretiosa gaza
Sunt libri, quos cura vigil sagaxque Coenobtorum
Praestitit Sartos hodieque tectos.
FVLDA cum primis celebranda Francis,
Deinde LAVRISSAE domus ad beati
Flumina Rheni,


page 62, image: s062

Integri custos veneranda Livl,
Nescio quo fure sagace rapti.
Adde CORBEIAE pluteos, sacrique
Pulpita GALLI,
Quae tuus SCHOBINGER adire tuto,
Tuque item quisti, studiose prisci
Temporis, raraeque adeo repertu (Quorsus eatur)
Paginae, qua [orig: quā] se stilus HVNIBALDI
Prodidit, Reges veterum recensens
Resque Francorum; licet ipse nugaX Audiat auctor
Pluribus, queis nec tamen ejus unquam
Scripta sint visa, aut aliquande lecta.
Momon in tantum cacoethes [orig: cacoėthes] urget Stare cavillis.
Tu via [orig: viā] coepta [orig: coeptā] MELIOR secundis
Perge sis astris, nitidique ductum
LECTII prono sequere aemulatu, Auree Graij
Oris adsertor, Latiaeque linguae;
Excitus Famae monitis, parantis
Inter aequaevos tibi principatum, Diteque regnum.

XLIX.

S. Silentium tuum, mi Melior, non re solum, sed cogitationc mihi molestum, eoque animus in varias trahitur suspicionum partes, quid mutatus es aut offensus, alterutrum vereor, etsi nec fidei tuae videatur, nec amoris; Tu profecto praeter morem tuum, ne dicam officii rationem fecisti, qui tamdiu me alloquio privasti; quartus agitur mensis cum tibi per mercatorem illum


page 63, image: s063

tuum Genevensem, cui XII coronatos, a me solvere promisetas, liberata fide tua, super rebus nostris scribsi, monumentis quibusdam litteratiis una [orig: unā] missis, quae reddita sint nec ne, solicitus sum valde: ubi vero fides Tua, de Valeriano Dositheo, Arnulpho et caeteris? quorum editionem tot litteris jactatam, proximis nundinis Francof. nec quicquam exspectavimus: falsa spe non produceres, in ruborem me, qui de illis multa saepe apud amicos praedicavi, hac tua [orig: tuā] frustratione non dedisses: culpa me Hercle noncares, sed dignus acerbiori monitione, amicitiae nostrae eam condono hac lege, ut quam primum eluas meque suspicione et solicitudine liberes: De monasterii libris restituendis ferio nunc itero, et te monitum volo, ut citra moram longiotem remittas: D. Jod. Mezlero, qui Romam abiit novus successit Bibliothecarius, qui repetere illos non desistit, nec habeo, qui [orig: quī] me illi, sine fraudis et mendacii nota, dehinc excusare queam, quare sedulo operam dabis ut cis paucam tempestatem perferantur, mercatores nostri, quibus negotium desuper dedi, curabunt recte, tibi modo voluntas constet remittendi, etc. Auctor tibi proximis valde fui, Arculfum Schellenbergio inscriberes, id magnopere nunc jam a. te eontendo, sane quam magno tuo commodo et honore, si feceris, (facturum autem te vel mei causa [orig: causā] nullus dubito) perspicuum veluti tui erga me amoris [gap: Greek word(s)] vides: et faxim ego contra, ur ejus nunquam penitere debeat: Vale et si me amas, cessationis culpam crebrioribus litteris emenda: raptim Sangallo, kalend. Novemb. Anno Chr. MDCI.

T.

Bartholom. Schobinger J.C.

Ingenuo et magnae spet Fuveni Meltors Goldasto, Philologo, amico charissimo

Genevam

Recommandeur a Illustre

Ringeswand.



page 64, image: s064

L.

S. Non modo praeteriti tempotis culpam deprecor, amice maxime, sed etiam praesentis; quorum neutro tuis amantissimis respondeo. Nolui hactenus, donec cum faenore et evidenti mei in te amotis sigillo, potero. Interim ne oblivione, tui fieri putes, haec paucula huic studioso et egregio Juveni ad te data volui, quibus terribilem totius Helvetiae et Rhaetiae terrae motum, utinam nobis non fatalem, paucis attigi. Doctissimos tuos labores expecto; redditurus meas in Apocalypsin explicationes, quas Typographus adhuc [orig: adhūc] Distinet. Interim quid Hordaeus? aut quid selecta illa Catulliana? An malas in oras abitura? Injice vindicem manum, et assere in libertatem. Te postulo: nolo illi molestiae sint; neque diutius ferre possum eorum desiderium, quin repetam. Commoditas excudendi non deetit, et si nunc edita forent, adscribta in nostrae Scholae album essent. Consequuti enim sumus magno Dei beneficio insignem reformandi copiam, ita ut ex binis Scholis unam fecerimus et novo instruxerimus aedisicio et praeceptoribus idoneis. Ea ost sex amplarum Classium. Deinde ex altero e binis Scholis Gymnasio lycaeum humanitatis ereximus, in quo quaterni Professores, Linguarum Graecae et Latinae Dn. Ernius, Logices et Rhetorices elementorum et principiorum Mathematicorum Doct. Simlerus, Hebraeae denique linguae et Cathecheseos ac novi Testamenti lectores Dn. Vuaserus et Dn. Beumlerus. Atque hoc est intermedium Gymnasium inter sex Classium Scholam et publicum auditorium. Inde consequuntur in auditorio monasterii Lectio duorum Theologorum sacra, Oratoria, Logica, Physica, Graeca, Historica. Modus constitutus, ut binae horae ante meridiem continuentur, binae a meridie usque ad secundam, denique a tertia ad quartam una, in omnibus tribus lycaeis. Post Deum Dn. Ronnio debemus beneficium, qui munia descripta singulis et


page 65, image: s065

totius Scholae conformationem nomine Reipub. edet in apertum. Magnae mutationes factae apud nos. In locum de demortui praepositi nostri Dn. Halleri Senioris, electus Doctor Lavaterus Professor Physicus. Mortui praeterea Frisius Ludimagister, Doctor Vuolphius Senior, Dn. Hulricus Zuinglius; quorum omnium sufficiemus munera. Tu vero ne despera te posse aliquando nostrum fieri, modo velis, Deo opt. max. benedicente nostris his institutis. Saluta quaeso amicos et praeceptores maxime reverendiss. Dn. Bezam patrem, Dn. Fayum, Dn. Jacomotum, Dn. Gaulartium et inprimis Dn. Laurentium. Utinam is ederet Logicae doctrinae Systema aliquod nostrae novae Scholae usui futurum. Vale memor postulati mei. 13. Sept. 1601.

Tui observantiss. et amantiss.

Eglinus Icenius.

Clariss. et Consultissimo Dn. Melchiori Goldast, Helvetio, apud CL. J. V. D. Lectium, Dn. et amico.

Genevae.

LI.

S. Expostulasti mecum Dn. et Affinis charissime, per ultimas tuas de diuturno meo silentio, quae tua expostulatio significatio est luculenta singularis tui erga me amoris. Ego vero, justiorem profecto tecum expostulandi causam habeo, quod pro amoris tui erga me abundantia et in literarum rerumque multarum cognitione dignissimarum copia, qua circumfluis, tam diu nihil ad me scripsisti, praesertim cum otio tu magis abundes quam ego, in tot tantisque meis occupationibus et publicis et privatis atque domesticis, D. D. Rittershusius quoque in suis ad me literis, quas


page 66, image: s066

postreditum meum ex Palatinatu accepi, graviter conqueritur de diuturna tua literarum intermissione, de quo te admoneo, ut te apud illum excuses. Lucubrationum tuarum Catalogus, quem ad me misisti, me multum delectavit, quas bene feliciterque absolvendi et in lucem emittendi tibi DEUS facultatem largiatur. D. Lectii Viri sane selectissimi dilectissimique memoria pectori meo infixa haeret quam nulla unquam inde, nisi mores, delebit oblivio. Illum honorificentissime quaeso meo nomine salutes eique gratias agas, quod filium meum tanto favore atque cura prosequitur, quem magnopere rogo, ut studiis ejus consulere pergat. Ad illum nunc propter aurigae istius importunam et agrestem festinationem ad abeundum scribere non potui: Nec etiam ad te plura scribere potui. Vale, et D. Bezam, Fayum, Jacomotium, Deodatum, Laurentium, Gulartium, Brodaeum, ejus discipulos honorisice oro meo nomine salutes. Conjux et familiola mea charissima tibi plurimum salutis dicit. Tiguri festinantissime ult. Nov. anno 1601.

Tui cupidissimus

Joh. Guil. Stuckius:

Genere, doctrina et eruditione praestantissimo juveni D.

Melchiori Guldenasto, Dn. affini et amico suo perobservando.

LII.

S. P. D. Cl. V. Domine et amice singularis.

DN. M. Johannes Pareus, literas tuas mihi circa Kal. Maii reddidit, easquesuo sermone de studiis, docttina et humanitate tua large subsecutus est elegantissimus et eruditissimus juvenis. Nimisautem tu erga me liberalis, qui mihi ea tribuis, quae si frons de rebus non


page 67, image: s067

perierit, agnoscere non debeam: eruditionem nempe tantam, quae in sublimi posita omnium animos in sese converterit. Nimia haec sunt: mihi satis in secundis, tertiisque subsistere. Sed ad caetera: scribis porro te mihi juvenem Constantiensem bonarum artium studiosum, affinem tuum commendasse. Atqui sancte tibi assevero, mihi antidhac abs te nunquam redditas fuisse literas ullas. Quis enim me facilior: quis im petrabilior ad ineundas et colendas cum viris bonis et doctis amicitias? quis minus impiger ad scribendum? itaque nullo bono jure neque animum a Doctorum Virorum amicitiis alienum, neque silentii inhumanitatem mihi exprobrare potes: neque enim ullus aditus ad tuam amicitiam, per eas litteras quas nullus acceperam, mihi patere potuit. Jam vero lubens merito plena [orig: plenā] et liberali manu tibi meam amicitiam qualem qualem quidem illam defero, offero, dico; et vicissim, ut me in tua vel extrema linea haerere patiaris conserta [orig: consertā] manu stipulor. Dn. M. Joan. Pareo in omnibus quae voluit et cupivit praesto fui, nec minorem aliorum doctissimorum Virorum, apud nos humanitatem expertus est: et singulates tibi, ago atque habeo gratias, quod tuarum literarum beneficio, eundem amicum nactus fui. Studiorum tuorum bigam valde probo: juris civilis et Philologiae conjunctionem. Videas enim alios plerumque sine omni antiquitatis et meliorum literarum comitatu et cultu in illa legum vestrarum adyta penetrare velle, sed impingunt illi saepe velut cantherii in porta. Opuscula illa tria S. Valeriani Episcopi Cimolensis, Q. Hilariani, Q. Arculphi, tanto gratiora; quanto auctores eorundem hactenus minus in vulgus noti, doctis hominibus accident. De Symmacho tibi gratulor. Siquid indagavero exemplarium MSS. unde editio tua melior fieri possit, curabo ut habeas. Si de meis studiis quaeris: verti nuper magnam partem epistolarum D. Basilii: Theologiam Platonis secundum Proclum: eundem Proclum in Cratylum Platonis. Sed neminem Typographum invenire possum. Tu, si quem Genevae expiscari poteris, subjice, et me tui amantem et observantem redamare perge. Dn. Jac. Lectio JC. Cl. salutem a me. Eius


page 68, image: s068

Hotomannum ad me misit Cl. et nobilis Vir Dn. Jacobus Bongarsius de Bodry Gallus, unde ego ex ungue leonem. Dat. Friburgi Brisg. d. 16. May Anno 1600.

T. observantiss. studiosissimusque

Johannes Jacobus Beurerus in Archiducali Academia Friburgensi Graecarum Literarum et Historiae Prof.

LIII.

SAlve plurimum mi Guldaste a tuo Grutero, qui libens literis tuis prolixioribus uberius respondisset, nisi hoc nundinarum tempore ita obrueretur negotiis ut vix haec praecipitet, ne dum quaestiunculis illis tuis attendere possit. Quantum tamen ex unica lectione haurire licuit quod elicis ipsa est veritas. De Cane illo nihil mirum narras, nunquam me convenit, ex quo domi est, cum tamen sit in vicinia. Sed nec Melisso accedit: adeo ut et ipsum suggillarit. Laudo ad huc illum pudorem. Sed sane tali via non grassamus ad templum virtutis aut honoris. Verum valeat ille; nos autem inter nos mutuo amemus, idemque habemus in ore quod in pectore. Id de me sancte tibi polliceor, de te non languide spero, hoc et confido. Si quae in Senecam habes, possunt sane adhuc illa tempestive mitti, nam editionem nondum inchoavi. Idem dico de iis quae habere potes ad Martialem. Nam haeret ille apud D. Goulartium, cupiamque omnibus modis remitti, vel mihi Heidelbergae, vel Commelianis Amsterdami, de quo hominem comiter moneas velim. Plura scribam alias; Unde ignosce festinationi, haecque boni consulas carum caput tuas ad Godofredum ad Freherum curavi hic in


page 69, image: s069

nundinis. Melissum salutabo domum redux: Vale et Salve a Grutero [Janus Gruterus], qui haec scrib. 21. Septemb. 1600.

Cl. Viro, Domino Meliori Hamelfelto Guldasto, Philologo insigni.

Genevae.

LIV.

S. P.

MI Guldaste. Est sane opera tua in me admodum egregia, et ego hactenus vel verbis parcior. Ignosces tamen, quoniam tuas offendi demum a nundinis Francofurtensibus domum redux: alias et tibi respondissem una cum Domino Lectio, si hoc respondere est tumultuatio stylo defungi et balbutire. Verum sic habe, quod Martialem remiseris, est quod ei, est quod tibi debeam; faxoque emansor ille intra paucos dies typographorum prematur ergastulo obnoxiam tam longae morae. Variantes Lectiones voluissem, vacasset describere, usum mihi suum praestitissent. Imo si adhuc potes fac quaeso habeam. Semper eunt tabellarii Argentinam. Eo si transmiseris ad Dn. Lobbetium recte huc curabuntur Manuscriptos nullos mihi miseris. Nam jamdudum ejuravi talem omnem laborem; cui alioquin non sim ferendo, occupatissimus plurimis. At si quis studiosorum molestiam sumeret comparandi scripta cum editis libris, ibi ergo paratus ejus nomen intexete meis cum debito eiusdem praeconio, sive fuerit Senecae Ttagici, sive Philosophi, sive alterius classici scriptoris. Si quidquam tui seminis prodiit in lucem, crudeliter facis mihi id invidendo. Nec sane merui, qui tibi et ingenio tuo serio faveo, omnibusque modis benefactum cupio. Quare ubi deinde occasio fuerit, ne me expertem habe in dustriae tuae monumentis, quibus nihil praevertam. Lipsrilibellum de concordia non legi, sed mox faciam, nunc occupatiss. rescribendi literis eorum qui ad me scripserunt occasione


page 70, image: s070

commeantium mercatorum. Hactenus a studiis humanioribus longius abfui, viduus biennalis, et aliarum rerum. Sed jam inibi sum, uti, cum iis redeam in gratiam jam nuper sponsus factus virginis spectatorum parentum Catharinae Stokeliae. Nuptiis dies dictus est 12. Maii: quod si te tunc, si amplis. Dn. Lectium, si suavissim. Jacomotium praesens praesentes complecti liceret, non mallem Apollinem, non Palladem cum Mercurio. Sed cum viae intervallum, tale nolit, hoc certe licet sperate, ut votis omnibusque tunc temporis mihi apud vos bene nobis dicatis. Quod nisi improbiusculum esset, a vobis in honorem illius coniugii peterem carmen breviculum. Sed esset sane improbum nimis. Votis igitur adeste saltem amici praestantissimi, et optate ut tertium istud matrimonium diuturnius sit, quam fuere priora duo. Haec scribebam, vix uno consistens pede, die 21. April 1601. Heidelbergae.

Vester omni obsequio

Janus Gruterus.

LV.

DOctissime juvenis. Sicut tuo rogatu diligenter studui complecti uno Sermone, totius sacri voluminis compendium, ita jam te oro atque obtestor, ut mea gratia paucula quaedam facias tibi non gravia, mihique futura gravissima. Primum hoc erit: quaeso, ut scribas, quid Magistratus egerit, ut ego retinerer Professor Genevae et quorum instinctu veneras me oratum, ut illic haererem, quidque existimaverint de illo sermone, quem tu retuleras. Ego curarem bene illis este, qui mihi bene cupierunt: et nisi fecero, forsitan mea gens succensebit Genevensibus. Velimque ut omnia quantum fert veritas amicissima scribas in earum gratiam. Sed nullo modo quippiam dici, quod non sit verum, candide intellectum. Alterum erit, ut roges inclitum Syndicum et D. Lixium, et D. meum hospitem, doctissimos et humanissimos


page 71, image: s071

viros, an velint respondere literis, quas uti reor, meas acceperunt; et mittas Basileam ad D. Zuingerum, si quas dabunt: saltem tu scribas ad me. Haec tenuia secutes, maximi duxero. Vale Francofurti 3. Id. May. 1601.

Tuus in D.

Hugo Broughton.

Doctissime juveni

Meliori Goldasto,

amico summe colendo

Genevae aut ubicunque sit.

LVI.

S.

GRatissimae mihi literae tuae fuerunt, Vir ornatissime ac amice observande et dilectissime, quibus tamen ob angustiam temporis breviter respondeo. Ex animo casum adversum, illum tuum doleo, DOM. oro, ut omnia in bonam vertat partem. Iter nostrum fuit satis laus DEO prosperum, supra nostram opinionem, ego tamen per quatuor dies vehementer aegrotavi. Lectium nunquam tam impudentem fore speraslem, qui ea exprobrate audet, putat forsan, nobis pecuniam de coelo cadere, aut forte fortuna venire.

Adulatores illi dent quid velint, quod ego ei gratis dedi boni consulat, si hoc scivissem eum tam ingratum fore, DEUM obtestor, ne hoc quidem quod dedi, dedissem.

Ipsemet nobis nihil dedit, ne poculum vini, cur igitur putidissimus avarus, a nobis majora postulare audet, o [orig: ō] hominem pecuniae cupidum, utinam nunquam aedes vidissem ejus. Tu nos interea amice dilectissime quoquo modo poteris defendas oro. Quod si perrexerit scribas ad me, ego eimet ipse respondebo


page 72, image: s072

quod non libenter audiet. Nisi ad ea furta quae nobis in aedibus sunt commisla magis damni addidissemus cum alias etiam omnia quae nobis necessaria erant fornaces, scamna, seras, claves, exolvere sumus coacti. Crede mihi non tam cito, tales reperiet stultos, iste iniquissimus Euclio. Plura alias [orig: aliās] cum istum librum cuius mihi praefationem misisti accepero. B. V. et me ut et inposterum amare velis, ita rogo ut nihil magis. Datae celeri calamo, Lugduni anno 1601.

Dominum Kleist vicissim meo nomine officiose ac plurimum saluta.

T. T.

ex animo

Albertus Rohovvlad Bukuvvka a Bucuvvka.

Ultimam caenam nobis gratis non dedit, et decem coronatos gratis accipere a nobis vellet. Pudeat cum in aeternum, si Judaeus esset, non mitarer.

Clarissimo, atque ornatissimo Viro, D. Meliori Hamenvelto Goldasto, juris utriusque Cand. amico observando ac carissimo.

Genevam

LVII.

S. P.

HAs inclusas scripseram eo quo videbis die, traditurus Dn. Stephano, qui me visum venerat, aiebatque divertere ad hospitium, ubi postea a meis quaesitus est nec inventus. Nunc rescribo, ideo uti me excusem, quod hactenus tacuerim, imputesqueid non alicui aut artogantiae aut supinitati, sed tabellariorum inopiae. Amo enim te, atque ingenium tuum animitus, cupiamque mihi dari occasioncm


page 73, image: s073

aperiundi hunc affectum. Martialis adhuc apud me est, nondum datus typographo, promissus tamen: ablegassem eo, quo destinavi, nisi nactus eslem exemplar MS. quo usus aliquando Modius: id prius excussum velim. Hactenus non vacavit ob nuptias, ob ea quae circa nuptias. Nunc non licet ob valetudinem, quae tota hac septimana valde mala. Dabo tamen operam uti prodeat, si fieri commode potest autumno proximo. Senecam ubi extorserit Dn. Lectius, commenda eum quaeso alicui studiosorum eunti ad nos: in spem meae gratiae facile receperint, nam typographos hos quod exores, frustra feceris: adeo id hominum vulgus sibi omnia gratuito fieri vult, atque cum praestet nihil, verum quid alios suggillo? te potius salvere jubeo amicum caput, unaque Dn. Jacomotium; item virum ad unguem factum Dn. Fajum. Habes heio [orig: heīo] quoque Euphoimias in nostras nuptias. miraberis carmen tui Paraei, qui menondum invisit, ex quo a vobis abiit, nuper autem factus est Rector scholae civitatis sic satis magnae, ut alios regat scilicet, qui se non potest. Hoidelbergae die 19. Junii Anno 1601.

Tuus omni officio

Janus Gruterus.

Praestantissimo Viro, Dn. Meliori Guldasto Hamevelto philologo non e multis ut et amico.

Genevae.

requirendus apud Cl. V. Dn. Lectium.

LVIII.

S. Ante tres menses, cum ad comitia gentis nostrae Soloduri enim, litterarum fasciculum a te accepi, charissime Melior, Berna [orig: Bernā], quo eundum erat, tibi rescripturus, absque morbo fuisset, qui non sine discrimine, septimanas aliquot illic laborantem detinuit: at postquam salute, Dei beneficio recuperata domum veni, tertiae mihi redditae simulabs te, unius fere, cum superioribus argenti ad quas si paullo tardius respondeo, ab occupationibus est, quibus


page 74, image: s074

quam distrahar, si scias, facile ignoscas: tuas illas, quae miseris modis te solicitant, curas aerumnas et miserias intelligere molestum mihi fuit, nec enim tanti, ut propterea studiis abire, servilem in modum animum despondere, atque omnem melioris fati spem abjicere debeas, neque mirum, si sint, quiopinionem tuam fefellerint, in amore et honore litteratum: plerosque, e famosa illa nobilitate, Westphalos praesertim et Francos, Musis haut amicos, dum ego peregrinarer expertus sum, quorum ingenia et cyclopicos mores, cum tuo quoque peticulo jam noris, hoc magis ab illorum consortio, si sapis, cavebis, nec ulla ratione persuaderi tibi sines conditionem, quam nemo nisi desperatae salutis acceperit: Tu qui me non amicum solum sed auxiliatorem hactenus sensisti, eo necessitatis redactus nondum es, etsi toleranda tibi fuerint incommoda quaedam, quibus non carebit, quemcunque instituis vivendi modus: Maximos quosque Viros, maximis emersisse difficultatibus et superasse eas haud ignoras, idque virtuti illorum datum fuisse quare erecto et obfirmato animo, eo usque te quovis modo sustineto, donec honesta offeratur conditio, de qua prospicere tibi non desino, et fortassis nunc jam aliqua sane quam optata tui promovendi occasio sub manu: Baro ab Hohensax. hac [orig: hāc] aestate Heidelbergam in Electoris Palatini Filii Principis comitatu educandus, amandabitur, cui te praeceptorem (si proprius aliquis illi adjungatur) destinavimus, quod ab Electore, in cujus arbitrio hoc situm est, facile obtinebit, generosa pueri mater, ad Grynradium super eo scribtura et ego simul ad Freherum, quem scio, nihil eorum, quae velad eam rem, vel tui commendationem pertinent et faciunt praetermissurum, ubi certi aliquid hac constitutum fuerit, sine mora te faciam certiorem: interea libris coeptis, perficiendis et in lucem edendis, sedulo operam dabis, quod ne remorari porro quicquam possit, supervacanea victus cura et solicitudo, opem opesque meas ad eam rem denuo polliceor, neque enim in suppeditandis sumptibus tibi defui, nec


page 75, image: s075

deero posthac [orig: posthāc], si bene collocatos videam: qua de caussa Christophorus Crum, affinis meus, cum ex nundinis Lugdunens. illa redierit, meonomine, quos habere te oportet, subministrabit: Lausannae si minoris quam Genevae ubi nullum promovendi neque auxilium neque spem esse scribis, vivitur, non displicet, si eo te transferas, quod tamen tui arbitrii facio, modo a crebris migrationibus in posterum abstineas, quae neque e re neque pro existimatione tua, morositatis nescio cujus suspectum te apud nonnullos fecere, qui id mihi Tiguri nuper objecerunt. Ceterum in libris dedicandis, auctor tibi sum, ut eos eligas Patronos, quorum opera olim tibi prodesse queat; Legatus Regius quamvis gloriae (ut Gallorum fert natura) affectantissimus tamen, caetera homo sordidus, avaritiae nomine apud nostros male audit, nec video, quid emolumenti sperare inde aut possis aut debeas, quin potius historicos illos Frehero, aut mihi ipsi destina: De Aeculpho sententiam mutavi, propter Einhardum, qui decore magis convenire Schellenbergio an videtur, quod ex Ottonis qui Impp. nuper consecravit epistolam tu ipsemet judicaveris: Sponsor sane ego tibi, si feceris de amplo aliquo praemio: Sed maturari velim editionem cui adornandae; Carol M. effigiem (quae inter Golzii Caess. non habetur) operi praefigendam, proxime mittam, Ea ad exemplar genuinum quod aquis Sextiis, in Reipub. Archivo asservatur depicta, a Regnero Rulando JC. amico meo singulari, dono mihi nupet missa est: Vadiani consultationem de servorum Connubio, cum Oratione de ejusdem laudibus, prius. quam typis mandetur ad me mittas rogo, eamque non Gulero (quid enim ad Gulerum vadianus?) sed Bartholomaeo Peyer V.I.D. Patritio Schaffhusiano amitino meo, ut inscribas, abs te etiam atque etiam peto, quem (Spondeo) condignam laboribus tuis gratiam relaturum: Baronem autem nostrum quod attinet dedicatione supersedendum puto, donec nobis constiterit, quid de conditione illa futurum sit: Monasterii libros, si fides si existimatimatio


page 76, image: s076

mea tibi curae, quam primum remitti curabis, plura non addo: Vale Santgalli raptim 13. Kal. Martii Anno MDCII.

T.

Barth. Schobinger J.C.

Ingenuo Meliori Goldasto philologo amicorum optimo.

Genevae.

LIX.

S. P. D.

ET si nihil literarum a te Vir Ornatissimus atque amice observantiss. mihi redditum sit, tamen ne tui me esse oblitum arbitrareris, haec perpauca ad Te exarare dignum existimavi, testificandi amoris erga te mei se bellissime valere, tibi gratulor, mihi gaudeo, nos quoque laus DEO bene valemus. quo ductore brevi hinc discedere cogitamus. Sed adhuc nihil quicquam certi constituimus. Quare non dubito si adventu tuo properabis, te nos adhuc Lutetiae visurum: quod mihi sane gratissimum esset, ut coram et ore et facto tibi gratias agerem. Pro tuo in me tam egregio studio, ad amplificandum atque cohonestandum nomen meum, apud omnes quicunque Clarorum virorum librum tuum visuri et lecturi sunt. Literis vix voto meo fatisfacere potero, quoniam tabellariis tuto non committuntur. Sit utcunque sit, ut me gratum ut beneficiorum acceptorum memorem experiaris, omni curriculo rectae meae diligentissime providebo. Dn. Burckhart te salvere jubet ni aliis negotiis praeventus fuisset. Epistola huno locum salutis occupasset. Sed flagitat tabellarius et aliae occupationes impediunt, quae me jam pridem musis iratum reddiderunt. Valebis igitur, et eum qui te amat, colit, observat, redamabis. Datae raptim Lutetiae 24. Februarii anno 1602.



page 77, image: s077

N. Dn. Kleistium salvere plurimum et officiose jubeo.

Tuus in perpet.

Albertus a Bukuvvka.

Viro Clarissimo Doctiss.

Dn. Meliori Guldenasto, amico meo amicissimo.

Genevam.

LX.

S. P.

ITa est, spicilegium tuum in Martialem viam omnem aliam effectavit, quam eam qua veniret ad me. De Stephani exemplari gaudeo, ubi otium erit, confer quaeso cum hoc nostro (exemplar enim dabit et tibi et Dn. Lectio, quem officiose saluto, Dn Lentulus) quod nupere hic excusum licet admodum mendose. Heraldi edition non est quod te moretur: nihil habet praeter interpretationum Sylvas, correctiones. Rara apparent in gurgite nantes. Tuum illud: traducta est ferulis, Argutiam sapit summam: certe longe praeferendum Lipsii nostri titulis. Sed confer quaeso id Epigramma cum MS. vestro: nam Palatino nostro absunt illa spectaculorum. Alterum rustica sim an perdix, aetas est quod restituit primum Cujacius, illum Vulcanius. Verum in aestu isto rerum Francofurti, si pluribus tibi non loquar, imputabis id non mihi, sed tempori: tibi ex animo faveo, habeoque pro ingenio hujus aevi raro: hoc est, qui mox industriae tuae fructus sparsurus fama obstetricante per Europam omnem. Deus tantum tibi valetudinem servet. Mea sane valde vacillat, videorque obnoxius futurus morbo Lipsii hypochondriaco: quod bonum factum dicerem, si una item accederent ejusdem eruditio atque ingenium. Verum abeant vana cogitationum, et sic quoque serviamusnostro seculo. Vale vir amiciss. et me amare pergeamore


page 78, image: s078

illo tuo forti. Melissum obiisse cum bonis omnibus dolebis: Programma hoc subito jussi scripsimus, quale scilicet poteramus in illo luctu recenti. Saluto reverenter solem illum aevi nostri Domin. Bezam, item Dn. Fayum Theologum rari exempli, denique Dn. Jacomotium a Beza secundum. Francofurti ex templo, die tertia ante pascha 1602.

Tuus omni officio

Janus Gruterus.

Praestantissimo Viro Domino Guldasto, Philologo non e multis minimo

LXI.

S. Quod rarius ad te Dn. et Affinis charissime, et alios amicos meos scribo, id causa est, quod tot tantisque curis negotiis et molestiis publicis et privatis plerumque ita sum districtus, ut vix respirare mihi nonnunquam libere liceat. Huc accedit aetas mea ingravescens, quae me et ad scribendum, ut et alia quoque negotia atque officia indies facit tardiorem: quibus de causis me tibi velim quoque excusatum. Gratiam tibi habeo maximam, quod de me filiolisque meis, quos libenter istuc mitterem, si honestam aliquam permutationem, ut vulgo vocant, nancisci possem. Tam es solicitus ut ex literis tuis intellexi in quo constantem tuam erga me agnosco benevolentiam. De Cella illo, de quo ad me scripsisti, quum hominem non novi, cogitabo diligentius, de quo quoque si tibi non erit molestum, diligentius te velim inquirere. Lucubrationes tuas in lucem editas videbo lubenter. Carmina tua in generosi et illustris Comitis Ortenburgici obitum expecto quotidie, in quem habeo jam D. Bezae, D. Lectii, D. Jacomotii et aliotum Epicedia. D. Schobingerus apud nos est, miratur arque adeo demiratur diuturnum tuum silentium. Vale et clariss. Viris D. Bezae, Fajo, Lectio, Jacomotio, D. Perotto, et aliis tui meique


page 79, image: s079

amantibus, plurimum meo nomine salutis dicas. Familiola mea te peramanter salutat. Tiguri 28. Jan. 1602.

Animo studioque tuus

Joh. Guil. Stuckius:

LXII.

S. Ad nuperas tuas jam respondissem, absque monasterii decano esset qui diplomatis Carolini inspiciendi copiam vix tandem fecit: illud ipsum esse plane constat, cuius Melanthon in Chronicis meminit: Parationem (quam secula illa tuitisce Suonbuoch Vocarunt) continens, Sidonii Episcop. Constant. cum Verdone Abbat. super reditibus monasterii, a Carolo confirmatam, forma [orig: formā] qua [orig: quā] solent donationum chartae, litteris Longobardicis lectu difficilimis: describere cupienti, abnuit monachus: exordium vero habet Carolus Dn. gratia Francorum et Longobardorum Rex Patritius Rom. Universis Pontificibus et Proceribus nostris Annum Regni XII. subscriptionem et imaginem ipsius Caroli Laureatam togatam, ex annulo cerae impressam, circumscribsit propterea rem ignorabilem, temporis diuturnitate est attrita fere, probe tamen nostrum illum quem misimus lineamentatione refert, cum modico aliquo aetatis discrimine, illius Senilis, hujus Virilis. Aliud diploma Vadianus olim vidit, in cujus plumbeo sigillo Imp. Laureatus cum inscript. Carolus M. Augustus et parte aversa in Laureo sertulo Renovatio Regni Franc. quod non huius nostri, sed Crassi esse vel temporum series, imperii anni, et indict. adscribti evincunt Data nonas Octobr. anno incarnationis Domini DCCCLXXXIII. Indict. II. anno vero Imp. Domini Caroli, in Italia III. in Francia II. Actum Papiae in Dei nomine feliciter Amen: Tam Calvum autem quam Crassum, Magni sibi cognomen usurpasse animadverti, ut plane errent, qui non satis expensa temporum ratione repente ad Carolum P. F. animum adjiciunt, ubi


page 80, image: s080

publicis in tabulis Magni cognomen legunt, quod et Rittershusio in notis ad Gruterum diploma illud a Welsero suggestum, Carolo M. P. F. adscribant, valde imposuit: Haec de Carolo in cujus monumenta, si quae forte alia heic exstarent, etsi summa cum diligentia nuper inquirerem, libris omnibus Bibliothecae veteris quae in turri D. Othomari est, evolutis, operam tamen juris, frustrata spe, quam de quibusdam fecerat catalogus in quo Chronicae diversorum temporum lib. v. et gesta Francor., item gesta Caroli M. et alii plures melioris notae libri recensentur, quos profecto dolendum est, monachorum ignavia periisse: Annalium monasterii fragmenta quae cum Nokeri Psalterio, Haidelbergam miseram, a Melissi obitu, Freherus ad manus recepta nec dum remisit, quae in libris meis reperi deseripta mitto, et una [orig: unā] Excerpta historiae Longobardicae, quibus adiunxi Caroli constitutiones quasdam jam olim ab Amerbachio ex Coenobio Te gerascensi prolatas, quae praeterea hoc tempore mittam, non habeo, nec est quod Caroli porro et aliorum opusculorum editionem quam catalogo nundinarum proscribtam jam esse intelligo temoretur. De uno atque altero monendus mihi es: In scribtis tuis stilum in alios, praesertim cum de iis quae ad religionem, agitur ita stringas, ut modestiae semper appareant notae et [gap: Greek word(s)] servetun, quo sine cujusque offensa [orig: offensā] legi ab omnibus possint, et allicere magis lectorem quam alienare et docere quam pugnare videaris: quae scribendi ratio Justo Lipsio tantam famam et gloriam nominis immortalem conciliavit: Sed heus! de oratione quam de duplici concordia Jenae quondam habuisse fertur, eius nomine promulganda quis auctor! tuo consilio id factum? quam male virum habeat, ex epistola ad Senatum Francofordensem videre est, quam in centuria singulari ad Germanos et Gallos elabsis nundinis edidit: alterumque te volo, esi ad Typographum spectet, tamen tuae quoque erit curae, ut libri forma elegantiore et Charactere maiusculo imprimantur, etc. Vadiani consultationem de servorum connubio etc. priusquam typis mandaretur,


page 81, image: s081

ad me mitteres proxime a te petii, et nunc itero, idque quam primum ut facias, dehinc postulo, aut si aequum est, te oro: Monasterii libros quos remisisse te scribis, nondum accepi. ru fac, ea cura, tibi sit curae. Vale et me ama raptim in Sanctgallo a. d. XVIII. Kal. Jun. Anno M DCII.

Tuus

Barth. Schobinger J.C.

P. S.

Haec ita scribseram, cum tuas heri ab affine meo Christophoro Crum accepi, et una Lectii, quibus de Marriano Capella perculsus sum valde; qui enim fidem meam apud Principem liberare potero! utaliis leviculum hoc videatur, haut mihi, qui totus de libris illis restituendis interpellatus, aliam atque aliam morae causam, tui caussa [orig: caussā], usque prolongavi: nec sine periculo tu alium librum pro illo supposueris Bibliothecario, qui exemplis jam fallaciam edoctus, falsi te deprehendet facile, quare tu ipse videris: certum mihi profecto est, quidvis pati potius, quam fidei me insimulari, si meus liber foret, aequiore aliquantulum ferrem animo: quae matura hominis impudentia? perfricti oris eum esse oportet, qui commodatum negare ausit, et tam futiles et calvas causari tergiversationes, quasi vero Codex ille inter schedas perierit: composite hoc agi suspicor, ut liber nos circumducat, tu si quid de te merui, si sides mea, imo tua, si existimatio, fama, honos, tibi cordi curae, omnem movebis lapidem, ut recuperemus, cum furti dicam trifari scribis nisi restituat, quod facturus videtur, ubi tantopere urgeri se senserit, qua in parte multum juvabit auctoritas amplissimi Lectii, cui ad suas rescribsi, quo videret, quanti mea intersit, librum illum recuperati: Lausannam quod cogitas, fiat cum bono Deo, de reliquo facies quod e re tua [orig: tuā]: Caeterum tibi parum constare videris, dum de opusculorum editione, tot literis promissa et jam proscribta, aliter nunc esanimatus, quid colligere inde debeam, haut scio: Stukius non ita pridem ad me:


page 82, image: s082

Goldastus noster, quod miror libros quos imprimi curavit, nunc vult esse suppressos, etc. Qua de causa, illa, de quibus supra, ne erres, non misi: Libros quos missurus es, a Payeris Schaffhusianis mitte. Qui curabunt rectius, pro mandato quod desuper illis dedi, pecuniae, quam ab affine meo accepisti, nullam a te fieri mentionem, miror, eam nihilominus tuo nomine exsolvi, quae cum caetera collata summam aequabit flor. 173. Tanta fuere, fusius reliqua cum de hospitio quo Lausannae diverteris, me feceris certiorem. Vale iterum.

Idem ille.

Ingenuo et ornatissimo juveni Meliori Hamenveltoni Goldasto, amico singulari.

Genevae aut Lausannae.

LXIII.

Salutem.

STadelmannus tuas posthumas reddidit, amice Goldaste, ad quas responsum accipe pet eundem. Dolet certe Wusti ingratitudo et mihi, Dominoque Stuckio summopere: sed quid agamus cum homine, aequitatis non rationem habenre! Valeriani pagellas mecum communicavit. Compater Eglinus, quae lubens certe et magna cum voluptate perlegi. Sed quaeso quid optimum meum Socerum Dn. Simlerum, aliosque, Neptuni pecudes nominasti? Dicas proverbialem locutionem esse. Verum. Sed tantis viris vel quovis titulo, vel ratione, pecudis nomen adscribere, imprudens videtur. Hoc obiter, De Schoppio quod scribis, Deus bone, quam impudens factum, qui non contentus, ipse ut tam turpiter hallucinaretur, insuper alios ad tam nefandum lapsum audet provocare. Sed Justus DEUS est, qui hominis perfidiam haud impune dimittet. De oratione Lipsiana, quae cum ad me, tum ad Dn.


page 83, image: s083

Eglinum ampliter scripsisti, libenter audivi, iisque prorsus acquiesco. Primae Sabaudicae, quam accepi, pretium vellem adscripsisses, ut tibi per Stadelmannum possem satisfacere. Istud ab eo nunc pete, et mitte quaeso characteres Theophrasti cum Notis Casauboni, hac praesenti commoditate, pretiumque ab eodem accipe, quod dabit meo nomine. Eutychetis libros de discernendis coniugationibus, vah quam libenter misissem! sed revera [orig: reverā] eorum copia mihi fieri non potuit, qui de eis passim inquisivi. Pro me inquisivi etiam de Inscriptionum libris, quos tu editos a Grutero scribis. Sed neque istos habere potui, cum maxime vellem. Vale mi amicissime Dn. Melior, et plurimum salve a mea uxore, et Erhardo nostro, quem pater subinde hic [orig: hīc] retinet. Eum vellem etiam apud vos Musis operati posse. Salutem officiosam adscribo venerandis et clarissimis Viris Dn. Bezae, Dn. Fayo, Dn. Goulartio, Dn. Lectio, Dn. Laurentio, et affini Zieglero, quem voluissem nuperae nostrae petitioni de instituendis Bodeckeris meis, si res ejus ita tulissent satisfacere potuisse. Sed excusationem eius, ut justam et legitimam accepimus. Interim magnifico et Nobiliss. Viro, eorum parenti, percommendatus a me fuit. Iterum vale et semper; ac de Republ. litteraria, quod coepisti cum maxima laude, optime mereri perge. Tiguri. 22. May. 1601.

Tui studiosissimus

C. Waserus.

Eruditissimo Viro, deq. Republ. litteraria optime merenti: Dn. Meliori Ham enveltoni Goldasto: Dn. et Affini longe cariss.

Genevae.

In aedibus Magnifici Dn. Lectii,



page 84, image: s084

LXIV.

S. Spero quatuor istos, cum totidem literis, libros recte esse traditos. Literas Tiguro accepi eos quibus sunt inscriptae non novi. Sed pro lepidula tua isthac, quam vocabas, fabella, en repono historiolam non magis illepidam. Urbs est vicina Burgundiae. Eo non ita pridem convolarunt in hospitium quoddam tres sacerdotes. Ii cubitum euntes ancillam jussere lecythum adferret, aqua [orig: aquā] plenum, ostium postea bene clauderet nec quenquam amplius introduceret. Ancilla harum rerum curiosa, quid est, cogitabat ipsa secum, quod ita solicite et januam claudi volunt et neminem intromitti? rimulam ergo scrutabatur, per quam, quae futura essent, perspiceret. Reperit commendam. Sed audi [gap: Greek word(s)], quod ei oblatum. Paulo post quam ancilla abiisse illis videbatur omnia probe loca circumspexerunt, benene clausa, atque ab hominum oculis remota forent. Nulla ubi suspicio appareret, deliberare inceperunt, quodnam genus terra [orig: terrā] nascentium suis perdere incantationibus mallent. Frumentum non possumus, inquiebant, pane nihil homini necessarium magis, et annonae caritas juxta ac inopia nimis magna fieret. Vinum bibere omnino oportet. Incolumes sint vineae. Restabunt fructus. In hos malignitatem expromserunt suam. Aquam primum bene seu maledictionibus potius suis magicis praepararunt; postmodum cavitate manuum exceptam hinc inde sese versando, rotando, disperserunt, dictitantes, sur les arbres, sur les arbres, sur les arbres. Comoedia [orig: Comoediā] absoluta [orig: absolutā], ipsisque somno sepultis, ancilla ingressa, lecythoque arrepta similiter aqua [orig: aquā] illa sacerdotes imbuit, dicens: et sur les prestres, et sur les prestres, sur les prestres. Inauguratione hac satis efficaci perfecta [orig: perfectā] sacerdotes mane in lecto inventi sunt mortui. Magistratus ejus loci hospitem in jus vocavit, sceleris accusavit, damnavit, vindex severus horum talium sanctorum hominum. Ancilla herum suum esse condemnatum tum audiens, rem, uti contigit, totam patefecit. Confirmationis ergo quaerebat nunquid ejusce aquae superesset ajebat illa, adferre jussa est, et eodem ritu aquam atribus canibus aspergere.


page 85, image: s085

Aspersit illa, dicens, et sur les chiens, et sur les chiens, et sur les chiens, Subito ergo et canes extincti sunt. Ecce totum ut iterum D. Nuper Praesidentis Phraseologia [orig: Phraseologiā] utar. Sed ego me trompo. Nam tres isti sacrificuli e sepulchris iterum eruti, Tardipedi illi Deo in victimam cesserunt. Faber Bibliopola mittit hanc schedulam, ut in memoriam debitam revoces, si forte excidisset. Dixi enim vix me putare, te cuiquam quicquam debere, quod solicite discessurum te in debita, quae contraxisses, inquisivisse meminissem. Proxime plura. De me, quorsum sim iturus, perplexa adhucdum res est. Vale et rescribe. Pridie Kal. Jun. Anno. 1602.

D. Avunculus meus jam mihi scripsit se Kal. Junii filiolos suos huc missurum cum Küngio.

T. Adf.

J. G. Ziegler.

A Monsieur Monsr. Guldinast, A Lausanne

Cher Monsr. Collot.

LXV.

S. Recte et litteras et munuscula tua accepi, ornatissime Goldaste, pro quibus maximas tibi ago et habeo gratias: inprimis autem eo nomine, quod in eorum uno mei tam honorifice meministi. Ea, quae hactenus legi, ita mihi probata sunt, ut operae pretium te praestitisse, plane mihi persuadeam. Et quando in mediis tuis laboribus Hebraismum tam feliciter imbibisti? Placet mihi, et gaudeo, cum caeteta litteratura Hebraicam etiam te conjungere: id quod alii quoque viri magni fecerunt. In eo ego nunc sum, ut ea [orig:] methodo, qua Grammaticam Hebraeam contexui, Chaldaicam conscribam, hoc est, mediam inter Syriacam et Hebraicam. Adquod faciendum inductus sum litteris multorum quibus Hebtaea perplacuit, adeo ut ab aliquot Academiis etiam Germaniae recepta sit. Fuse de hoc ad me perscripsit Dn. Matth. Mart. profess. Hebr. Herbornae:


page 86, image: s086

cujus judicium merito maximi facio. Quid tibi de isto futuro meo labore videri possit, quaeso ad me aliquando perscribas. Vah quantam invectivam Lipsius edidit in orationem illam Latinam, quae, te procurante heic excusa est! Eam insertam ultimae Centuriae ejus epistolarum, et ni fallor, Senatui Prancofordiano inscriptam, reperies. Quare caveas tibi, ne resciscat, te edidisse. Verum quid tantopere hominum reformidemus? Schoppius, Deus bone, quantus satelles Antichristi, ut editi ab eo tractatus testantur! sed is suo tempore Christo respondebit, cujus caussam deseruit, quamque tanta contentione nunc oppugnat. Vale, et salve plurimum, doctissime mi Melior, meque quod facis, Amare perge. Resalutant te Dn. Eglinus, et Affinis meus Simlerus. Tiguri 22. Aprilis, quo die in urbe et extra urbem, itemque Dn. Stuckius in toto tractu Tigurino. Scaphusiano, Turgoviano, et alibi, vitium aspectus jucundissimus, horribili pruina [orig: pruinā], cum plurimorum misetorum hominum extrema [orig: extremā] ruina [orig: ruinā], foede deformatus et ademptus est: adeo, ut ego quidem e tribus vineis meis amplissimis, quae ultra tria jugera magna sunt, vix unam vini mensuram extorturus sim. Et hic terraemotus istius horrendi effectus unus est, sterilitas videlicet et aruorum vastitas. Deus nostri misereatur, vosque a vicino vestro clementer tueatur atque defendat, Amen. Vale iterum et semper, ac saluta meo nomine quam officiose Dn. Laurentium, Dn. Courantium, Dn. Mailletum, juniorem: quibus scribere nunc non vacavit, ob quaedam negotiola.

Tuus optima [orig: optimā] fide

Caspar VVaserus.

Eruditissimo Viro: Dn Meliori Hamenveltoni Guldasto, Philologo eximio: amico singulari, et adfini charissimo.

Genevae.

In aedibus Mangnifici Dn. Lectii.



page 87, image: s087

LXVI.

S. P.

LOnge aliter res persaepe eveniunt, ac nobis proponimus. Constitueram subsistere aliquamdiu Lausannae, ecce statim eodem die, quo Lausannae intravi, sese obtulit mutandi consilii occasio. Basileensis quidam equos adduxit in diversorium vacuos Basilea [orig: Basileā] reducendos. Pacti sumus cum eo s. cum dimidio ducatonis Tigurum usque, quo et quatuor spatio dierum venimus; inde nudius tertius nos huc contulimus. Male me habet, mihi sub discessu nullam tui videndi copiam contingere potuisse. Pecuniam cum literis tuis D. Collono tradidi, qua [orig: quā] quantum intellexi, contenrus fuit; D. Bucano etiam tuas tradidi. D. Gebhardus rarus fuit: ei nifallor etiam aliquid literarum scripsisti, quastamen ego nec Lausannae nec hic inter nostras sarcinas reperire amplius potui. Nos hic jam morabimur aliquamdiu, nescii quorsum vela deinceps danda. Obviam nobis factus est ad Murtham Comes, ni fallor Bentheimensis, quem arbitror Genevae mansurum. Nihil hic [orig: hīc] est novi, nisi quod Helvetiorum quidam rustici et alii aegre ferunt exercitiis conscriptis renunciatum esse quod res in Gallia pacatae smt. Urinam mansissemus Lausannae Meliorem huc veniendi occasionem nacti essemus. Quod te aliquando rogavi, Danieli ut prospiceres, si illi placet de alio institutore, id iterum rogo, quoniam hoc me facturum D. parenti ejus promisi, sed certe inopia [orig: inopiā] talium, quieum reciperent, praestare non potui, sed si ipse veteri illi suae consuetudini non valedicat, praestabit fortasse, ut pecuniae parcat, neminemque conducat. Haec breviter ad te Scaphusio. Si placet et vacat rescribe aliquid novi. Retulit mihi D. Rugerus, certum esse quod de obitu Saxoniae Administraoris relatum esset: Electorem etiam Saxoniae cum altero suo fratrevix periculum naufragii evasisse. Palat. noster dicitur convalescere. Vale et tui amantem redama. Scaphusii 4. Kal. Augusti an. 602. Literas ad Gebhardum datas repertasque remitto. Adfinis

Tui studiosissimus

J. Guil. Ziegler.

A Monsieur Monsr. Melior Guldinast, a Geneve.



page 88, image: s088

LXVII.

S. Vix fere memini, ex quo litteras abste accepi, Goldaste eruditissime, amice singularis. Itaque ut ad scribendum te incitem, nolui non isthoc epistolium ad te mittere, per Henricum Tomannum, civem nostrum, juvenem valde probum et ingeniosum. Volui etiam mittere Elementale meum; quodin usum Scholae classicae pro adolescentulis conscripsi, ut adulescentes deinceps ad Grammaticam sint paratiores. Et quia tu tantus progressus fecisti in caeteris linguis, Latina praesertim, operam da, ut in principe quoque ista, luculentum specimen edas, more summorum virorum, Scaligeri inprimis et aliorum, quibus lingua sanctitatis commendatissima semper fuit. Quid audio de Schoppio? Is Bononiae nunc totus a Pontifice, studio linguae Hebraicae mancipatus est, adeo ut hoc unicum agere jussus sit, nempe Hebraea tractare: cui Gramma: ticam meam mirifice placere, ex Dano hac transeunte nuper intellexi. Apud Dn. Schobingerum nostrum nobis multus de te sermo nuper: qui te promotum quam maxime vult, et in omnes ideo occasiones intentus est. Elementalis exemplum alterum meo nomine trade Zieglero nostro, alterum Dn. Ludoico Couratio, quos officiose saluto, et scripsissem eis etiam, si argumentum scribendi occurrisset. Interim ut ne ipsi intermittant ad me scribere, si quid habent, eos oro vehementer: tuque ut id facias, rogo. Vale, praestantissime Vir, meque amare perge, amicosq. reliquos saluta. Tiguri. 5. April. 1602. Salutat te Janus Erhartus.

Tuus antiqua [orig: antiquā] fide

Caspar VVaser.

Eruditissimo Viro: Dn Meliori Hamenveltoni Goldasto: philologo eximio: amico sing.

Genevae. apud Magnificum Dn. Lectium.



page 89, image: s089

LXVIII.

S. Redditae mihi fuerunt tuae litterae, Domine et affinis Goldaste: in quibus quod jusque fidemque hospitii et amicitiae, publicando tuos libellos me violasse summopete conquereris, equidem id permirum mihi accidit. Nam sanctissime affirmare possum, in nullius hominis manus, praeterquam in meas, neutrum venisse, sed postquam cum ego percurri, statim seposuisse me utrunque, ne quisquam alius eos inspiceret. Dixi quidem Dn. Stuckio aliquid tale a te prodiisse, sed legendos non dedi. Quare ut, vel tantillum me contra fidem nostram egisse, ne pures. Nam, ut scripsi, ita est: et amicorum petitiones ego tam leviter non negligo. Pluribus me purgare nolo. De Lipsio ita est, ut narravi nuper: uti ejus epistola ad Senatum Francofurtensem missa et excusa testatur. Propositum meum de Grammatica Chaldaea tibi probari vehementer gaudeo, quod spero Deus fortunabit. De rebus nostris publicis intelliges ex filiis Dn. Stuckii, et Typographi nostri Walphii filio, qui ad vos deducuntur, linguarum causa [orig: causā]. Vale, et brevitati ignosce, ac plurimum salve ab affine meo Simlero. Tiguri. prid. Kal. Junias. 1602.

Tiguri.

Tuus

C. Waserus.

Clarissimo doctissimoque Viro: Dn. Meliori Hamenveltoni Goldasto, Philologo eximio: Dn. et affini pl. colendo. Genevae.

LXIX.

S. Silentii mei causas, quas vel subolere posses, in adventum tuum, quem exspecto differo: Hoc solum scire te nunc volo: Jacobo Sludero mandasse me, ab institore suo, ducatonos, quos vocant vigintiin iter tibi solvat, quare non est, quod reditum


page 90, image: s090

tuum, si de illo serio cogitas, porro remoretur: de libris huc curandis iterum a me interpellati Payeri, moram excusant, et culpam in te, qui factor ipsorum, nullos obtuleris, rejicentes, operam denuo polliciti sunt: Haec volui nescius ne esses, de caeteris videbimus coram. Valerapt. S. Galli 13. Kal. Nov. Anno 1602.

T.

Bart. Schobinger J.C.

Ingenuo et Erudito Melchiori Hamenveltoni Goldasto. Philologo, amicorum optimo.

Genevae.

LXX.

S. Significavit mihi, eruditissime Goldaste, Dn. et affinis colende, optimus Vir, Compater meus, et fidus Christi minister apud nos, Dn. Heinricus Hafnerus, filium suum, qui Genevae nunc degit, compellatum perte esse nomine Petri de la Rouiere, Typographi vestratis, de Correctura apud ipsum obeunda [orig: obeundā], bonis admodum et probabilibus conditionibus.

Quum igitur institutum parenti placeat, orote vehementer, cum ejus tum meo nomine, velis pro authoritate, qua apud Typographum illum polles, efficere tu, ut negotium procedat, illique adolescentem illum, qui bonae indolis est, et ingeniosus, et laboriosus, de optima [orig: optimā] nota [orig: notā] commendare, ac condicere ei operam illius ad annum et amplius, simulqueue ut Correcturam probe ac diligenter administret, eum non tantum hortari, sed ei etiam consilio tuo, qui in palaestra illa adhuc inexercitatus est, tu autem exercitatissimus es, non deesse: ita tamen, ut et suorum studiorum, quot certis horis potest, rationem habeat moneas, quo et parenti et Maecenatibus suis aliquando satisfacere possit. Hoc ad te parentis nomine perscribere, mi Goldaste, volui idque in secreto: ne bono juveni Correctura illa forsitan fraudi apud aliquos nostratium esse possit.



page 91, image: s091

De reliquis nostris rebus nihil habeo ad te scribere. Pristino etenim loco omnia sunt. Nudius tertius ad Illustriss. Principem suum Johannem, Ducem Bipontinum, reversus est filius major natu Dn. Stuckii, postquam parentem hic visitasset, a Dn. Phessaeo huc profectus. Ante octiduum solenniter ad D. Petri sacro baptismatis fonte intustratus est Matthaeus Radecius, Dantiscanus, adolescens octodecennis, ejurato prius Mennonismo, et Sosinianismo, Sectis detestabilibus. Deus illum confortet, et spiritu suo ita regat, ut ad vomitum ne relabatur. Vale, Melior optime et doctissime, et ad epistolium meum, quo me tibi purgaveram ante aliquot menses, de sinistra opinione, in me concepta, tanquam si libellos tuos in vulgus sparsissem, responde, aut excusatum habe. Nam sanctissime iterum protestor, in ullius hominis manus, praeter quam in meas, eos non pervenisse apud nos: quod mihi credas velim. Secundum vale et semper. Tiguri, 13. Novemb. 1602.

Tuus antiqua fide

Caspar VVaserus.

Eruditissimo Viro: Dn. Meliori Hamenveltoni Goldasto, Juris et Philologiae Candidato. Dn. et affini colendo.

Genevae.

LXXI.

S. Beasti me mirifice, Domine et affinis colende, ultimis tuis literis, quibus mede Cella et ejus filio certiorem fecisti. Gratiam tibi habeo permagnam, quod in tam honesta filio meo conditione procuranda, tantum operae arque diligentiae non sine fructu posuisti. Nam ut et ex suis et ex Ziegleri cognati mei litteris, et ex Guilielmi filii mei sermonibus coram intellexi, Cella istehomo est egregiae pietatis, doctrinae et humanitatis, et filius ejus liberali ingenuaque indole est praeditus, et denique conjugem habet


page 92, image: s092

atque familiam honestam, beneque moratam. Placet igitur mihi haec conditio, filium suum huc mittat quamprimum poterit, grarus mihi et optatus veniet, eritque mihi curae, ut filium vicissim meum ei spero fore commendatum. Ut autem Henricus filius meus hac re gaudet, ita alter, cui Ludovico nomen, dolet se non similem potuisse nancisci conditionem, quem consolatus sum literis tuis atque promissis humanissimis. Nobili simis et humanissimis illi adolescentibus, quos mihi commendasti, praestiti, quae potui hospitalitatis officia, qui non diu hic substiterunt, sed cum mercatoribus nostratibus ad mercatum Francofurtensem proficiscentibus hinc discesserunt, filium quoque meum Joannem Guilielmum Heydelbergam cum iisdem mercatoribus misi honestae alicujus conditionis Aulicae aucupandae gratia [orig: gratiā], cum animus ejus magis sit in aulis et in armis, quam in literis. Litteras tuas statim DD. Schobingero misi, quas ille sine dubio accepit. Velim te ad DD Rittershusium et alios Altorffianae Academiae proceres crebr us scribere, ipsorum erga te benevolentiae tuendae et conservandae, tuaeque vicissim erga ipsos observantiae testificandae gratia. Jam diu nullas a D. Ritter husio litteras accepi, ad quemtamen, ante paucas hebdomadas scripsi. Historiolam meam Ortenburg. de Comitis illius vita et obitu cum amicorum quorundam carminibus funebtibus Viduae illi generosae misi, ut a me petiit, sed nihil adhuc ab illa responsi accepi, ita ut dubitem vehementer, sit ne illam in lucem editura nec ne, id quod ejus permisi judicio et arbitrio: utetur procul dubio, quoniam ipsa linguae Latinae est ignara, doctorum quorundam Virorum hac in re consilio. Jam aliquoties sign si avi, me cupere uum quoque aliquod carmen in tanti viri hon rem accedere, quod adhuc a te fieri poterit, non enim ut mihi persuadeo ad nundinas istas Francofurtenses opusculum hoc meum in lucem prodibit. Vale et clarissimis Viris DD. Lectio, Bezae, Goulartio, Laurentio, Jacomotio et aliis plurimum meo


page 93, image: s093

nomine salutis dicas, Mei omnes, qui sunt tui te peramanter salutant. Tig. 20. Martii Anno 1602.

Animo studioque tuus

Joh. Guil. Stuckius:

Genere, Doctrina ac pietate Ornatissimo Viro

D. Melchiori Guldenasto, Domino et affini suo magnopere colendo. Genevae.

LXXII.

S. Gratias tibi, Domine et affinis carissime, iterum atque iterum ago maximas, quod fideli tua opera una cum Zieglero cognato meo catissimo effecisti, ut filiolus meus apud D. Cellam eximiae doctrinae pietatisque Virum, ut audio, Cellam, sellamque ut sic loquar, hoc est, hospitium convictumque nactus sit honestum et liberalem. Erit mihi familiaeque meae filius ipsius filii loco, commendatus unice atque carus, ut ad ipsummet D. Cellam scripsi. De altero autem Pontonis sive Montonis Notarii filio, de quo D. Pelizzarius hic mecum locutus est, rem omnem tuo et Ziegleri Cognati mei judicio fideique permitto, ut ad ipsum cognatum meum pluribus scripsi. Quod si qua in re tibi vicissim gratificari potero paratum me semper promptumque experieris. Lucubrationum tuarum exempla, quae mihi humanissime promisisti avide expecto, quarum exempla 2. apud D. Vaserum nostrum vidi. Plura nunc scribere non possum. Vale et me tui amantissimum redamare perge, et D. Lectio, Bezae, Goulartio, Faio, Jacomotio, Laurentio, ceterisque amicis tui meique amantibus plurimum meo nomine salutis dicito. Tiguri 24. Aprilis Anno 1602.

Tui studiosissimus

Jo. Guil. Stuckius.

Genere, virtute et eruditione praestanti fuveni

D. Melchiori Guldenasto, Domino et affini suo caro et colendo.

Genevae.



page 94, image: s094

LXXIII.

Doctissime Domine.

Ad primum, quod quaeris S. Columba, ex qua familia fuerit? respondeo cum Adomnano Abbate, quodnobilibus fuit ortus natalibus, et quod patrem habuit Fedilmithum filium Ferguso, matrem Aethneam nomine. Quod autem fuerit familiae nomen, nemo quodsciam expressit. In Mattyrologiis suis ejus meminerunt Usuardus, et ibi Molanus inannotat: quodtamen Molan. primo male allegat Bedam lib.3.c.4. quod ibi Beda non de Columba, sed de Columbano loquitur, idem tamen Beda ejus meminit in Martyrologio ad 5. idus Jun.--- ut alii, et in Historia Angl. lib. 5. c. 10. et quod caput est invenitur ejus memoria in ipso etiam Martyrologio Romano, et passim in aliis omnibus, in Martyrologio tamen Rom. appellatur non Columba sed Columbus.

Ad secundum, an ad centesimum suae aetatis annum pervenerit S. Columbanus? quod id Jonas in ejus vita tacuit, ego apud alium non memini me videre aliquando, unde non possum aliquid hic statuere.

Ad tertium. Quinam Veterum PP. regulae S. Columbani meminerin? respondeo, quod praeter duos antiquissimos librorum nostrae Bibliothecae Catalogos, qui quidem jam ante 700. annos videntur scripti, meminerunt etiam ejus regulae primo ipse Jonas in vita ipsius S. Columbani apud Surium tom. 6. ibi. His ergo inlocis, cum Monachos instituisset, ipse vicissim illis aderat, canonemque sive regulam, quam sequerentur Spiritu Sancto plenus condidit. Ex cujus lectione et c. Qui Jonas, cum beati Viri alumnus fuerit testis estomni exceptione major. Secundo. Ejus regulae mentionem facit etiam apud Sur. Author Vitae S. Deodati, ibi, in valle Gallilaea caenobia construxit, ubi Monachos, vel peregrinos sub Sanctissimorum PP. Benedicti et Columbani regula victuros collocavit. Quibus etiam suffragatur authoritas vetustissimi nostri Codicis. ex


page 95, image: s095

quo eam babemus hodie, qui quidem Codex descriptus fuit ante annos paene 800. aut etiam plures.

Ad quintum, ad loca certa, quae aut videntur obscura, aut certe mendosa. Nolim ego judicium meum interponere, maxime quod aliud exemplar nunquam vidi. Sed simpliciter, ut jacent, ita tenenda esse loca illa arbitrarer.

Denique paximate quod sit respondeo, quod apud veteres Monachos paximates seu paximacia erant parvuli panes vix librae unius pondus habentes; ita enim apud Cassian. Abbas Moses interpretatur Coll. 2. c. 19. [gap: Greek word(s)] vero, sive [gap: Greek word(s)] vox est Romana panem bis coctum significans. Utitur ead. Cassian. supra praedictus lib. 4. Institut. cap. 14. et alibi. Vale ex Monasterio 10. Septembris. 1603.

F. Jodocus Mezler. D.

D. Melchiori Goldinast.

LXXIV.

S. En duos hosce meos filiolos, Domine et affinis colende, quos ut absentes, sic nunc praesentes fidei humanitatique tuae unice commendo. Dedisti operam, ut unus ex iis habitet apud D. Cellam, eximiae humanitatis, doctrinae, pietatisqne, ut audio Virum, qui suum siliolum ad me mittit (quo nomine maximam tibi habeo gratiam) nunc una cum Zieglero sororis meae filio, et aliis amicis nostris communibus da quaeso operam ut alter quoque similem nanciscatur conditionem, ne magnimihi sint faciendi sumptus. Rogo etiam te vehementer, ut studiorum morumque illorum curam aliquam gerere non graveris, eosque ad pietatis literarumque liberalium studium adhorteris. Nolo illos otiari, cum Germanis hinc inde spatiari atque vagari, sed scholas concionesque sacras assidue frequentare, intra privatos sese parietes concinere, linguae Latinae et Gallicae atque etiam tandem Graecae omni studio incumbere. Non male illos experieris esse indolis, sed verborum monitorum


page 96, image: s096

torum que stimulis indigent. Pluribus illos tibi commendarem, nisi scirem te tua sponte illis ut et mihi bene velle. Vale Domine et Affinis amicissime, et DD. Lectium, D. Bezam, Faium, Jacomotium, ceterosque amicos communes, tui meique amantes plurimum meis verbis saluta, quibus similiter filiolos hosce meos cupio esse commendatos. Tig. Cal. Junii, Anno 1602.

Animo studioque tuus

Jo. Guil. Stuckius.

Genere, Doctrina et virtute ornatissince adolescenti

D. Melchiori Guldenasto, affini suo magnopere colendo.

Genevae.

LXXV.

L Iteras tuas, mi Hamenvelto, antesemestre spacium datas, paulo post accepi, plenas amoris et amicitiae. Quod hactenus responsum non dederim, fecit inopia nunciorum et distantia locorum. Misisti simul Valerianum de bon. disciplin. Isidorum de praelatis; et aliquas Dosithei, vel imo potius Adriani sententias et epistolas. Pol authores optimi! Sed ideo tamen meliores, quoniam optimum Interpretem sunt nacti. Fecisti certe rem gratam. Sed quid rependo? Nec tractationes, nec tractatus mei sunt ad manum. Et observationum liber, in quo tibi scribo, quid sint simplariae venditiones, adhuc praelo premitur. Sed en tibi jam interim hasce disputationes meas, amicitiae vicissitudinariae tesseram. O quam bene factum, si doctrinae cupidi viri, locis distantes, animis tamen et literis sint conjuncti! Simus hi semper, et bene valeamus.

Dabantur raptim Helmaestadii, Anno 1602. Mense Martio.

T. Stud.

Valentinus Guilielmus Forsterus. D.

Doctissimo suo Meliori Hamenvelto etc. apud Lectium Genevae.



page 97, image: s097

LXXVI.

S. Plurimum me tibi Domine et affinis carissime, debere fateor quod de filiis meis tantopere laborasti et illorum gratia Lasanna Genevam usque excurrero non dubitasti. Dabo operam ut me quavis oblata occasione gratum experiaris. D. Schmidius Vicinus et propinquus meus et tibi et Zieglero, cognato meo et mihi ipsi quoque graviter admodum succensuerat, quorum omnium culpa existimabat factam esse, quod D. Bodischonus meum potius filium, quam suum in contubernium suum recepisset. Verum nunc re omni melius cognita, cum intelligar nos extra omnem esse culpam, iram hanc suam videtur abjecisse, praesettim cum speret vestra et D. Pelizzarii opera filium suum nacturum brevi similem conditionem, qualem filii mei adepti sunt, quo vehementissime laetor. Faxit Deus, ut et nos parentes et nostri filii, ita nostro fungamur officio, ut nos contractus hujusce nostri non poeniteat, neque vos etiam, quorum fideli opera is est factus. Plura hoc tempore ad te scribendi mihi et materia et ocium deest. Vale et me tui amantissimum redamare quaeso pergas et D. Bucano, cujus humanissimis literis rescribendi mihi nunc forte facultas non erit, D. Castrobello, D. Calloto, Colladoniis, Gibando plurimum quaeso a me salutis dicas. Tiguri 6. Julii Anno 1602.

Animo studioque tuus

J. G. Stuckius.

Genere, Doctrina et virtute praestantissimo adolesventi

D. Melchiori Guldenasto, Domino et affini carissimo. Genevae.

LXXVII.

S. Ne media nocte ex eodem grabbato a te exurgenti, me, quem fata vel dom esticae domum revocabant, tui oblitum existimes, libuit aliquando ineptis meis te literis affari. Ignosce rusticienti. Omnia


page 98, image: s098

negotiorum multitudine reperi perturbata, expedivi me quoad potui majora sunt in pro pinquo. Interea vero dum respiratio datur aliqua (siquidem ita inter nos convenimus ambo) ad te scribendum existimavi, quibus argumentis adductus, aliter sentiam in bistoria Cimbrici belli, quam Orosius vel Stumpfius, qui ad Aquas Sextias Sextias Tigurinos et Ambrones a Mario devictos scribunt quod ego de Theutonibus, non Tigurinis, intell gendum autumo. Reddam autem ipsius historiae a me conscriptae verba.

Sunt qui Tigurinos, non Theutones ad Aquas Sextias cladem a Romanis accepisse dicant, cuius Sententiae Orosium principem authorem reperio, ego vero diversum ab illis sentire firmis adducor argumentis. Primum quod Julius Caesar, gravis inprimis author lib. 1. belli Gall. scribat: Se ad Ararim magnam partem Tigurinorum caecidisse et reliquos in fugam egisse, qui patrum suorum memoria L. Cassium Consulem interfecerint et ejus exercitum sub jugum miserint. Ita sive casu sive consilio Deorum immortalium, quae pars civitatis Helveriae, insignem cladem Populo Rom. intulerit, eam principem poenas persolvisse. Addit praeterea Caesar: Qua in re Caesar non solum publicas sed etiam privatas injurias ultus est, quod ejus soceri Lucii Pisonis avum L. Pisonem Legatum, Tigurini eodem praelio, quo Cassium interfecerant.

His dictis Caesar ultionis meminit, quae post 40. demum annos est secuta. Ergo C. Marius cladem P. Romano a Tigurinis illatam, non est ultus ad Aquas Sextias. Porro exactis aliquot diebus, Divico, qui bello Cassiano dux Helvetiorum fuerat, Princeps legationis ad Caesarem mittitur, is cum Caesare egit de pace, eique inter alia non obscure cladem a Tigurinis Pop. Rom. illatam exprobrat in hunc modum: Reminisceretur et veteris incommodi Pop. Romani et pristinae virtutis Helvetiorum: Quare ne committeret, ut is locus ubi constitissent, ex calamitate Populi Romani et internecione exercitus nomen caperet aut memoriam proderet. His Caesar ita respondit: Quod sua victoria tam insolenter gloriarentur, quodque se tam diu impune tuliste injurias admirarentur, eodem


page 99, image: s099

pertinere: Consuesse enim Deos immortales, quo gravius homines ex commutatione rerum doleant, quos pro scelere eorum ulcisci velint, his secundiores interdum res et diuturniorem impunitatem concedere. Haec sunt documento, Tigurinos ad Caesaris usque rempora cladem Populo Romano illatam impune tulisse. Etenim procul dubio non tam arroganter Divico suam victoriam jactasset, si ad Aquas Sextias fuga [orig: fugā] salutem quaesivisset. Neque Caesar ejus cladis immemor subticuisset, qui alias quacunque occasione Romanorum victorias jactare solitus fuit, quin eam Diviconi exprobraret et in commentatia sua referret: Populum Rom. jam secundo poenas a Tigurinis ob injutiam illatam repetiisse. At nihil tale Caesar habet, illud potius fatetur Tigurinos hactenus injuriam impune tulisse. Bello Helvetico (de quo paulo post) faeliciter confecto, totius fere Galliae legati, Principes civitatum, ad Caesarem gratulatum convenerunt: quod pro veteribus Helvetiorum injuriis ipse ab iis poenas repetisset, tamen eam rem non minus ex usu terrae Galliae quam Populi Rom. accidisse.

Praererea ne cum Orosio sentiam movet me Plutarchi, L. Flori, Valerii Maximi aliorumque veterum scriptorum authoritas, qui Theutones et Ambrones, non Tigurinos ad Aquas Sextias a C. Mario devictos scribunt: Et verisimilius videtur eo praelio occisum Theutobochum, (quem Orosius Theudulum appellat) Theutonum Ducem non Tigurinorum fuisse, praesertim cum Caesar Diviconem eo bello Tigurinorum ducem fuisse dicat. Fieri potuit ut Theutonum et Tigurinorum nomina apud Orosium invicem transposita sint in principio et fine 4. et 44. capitum lib. 5. vel amanuensium errore vel authoris imprudentia, unde errorem in Orosium irrepsisse suspicor.

Sed et nostrorunm temporum Scriptores ab Orosio dissentiunt, inter quos non postremo loco pono Ludovicum Nogarolam Comitem, civem Veronensem qui in dialogo suo de Nilo ad Herculem Gonzagam Cardinalem Mantuanum, initio quaedam de Cimbrico bello inducit, cumque vero omnibus prope historiis, quae suo


page 100, image: s100

proposito servire videbantur, quaedam allegasset, tandem in haec verba scribit: Qui fieri potuit ut Cimbri, si apud Vercellas habuerant castra, Theutonum fratrum suorum cladem apud Aquas Sextias acceptam (cum alter locus alteri satis proximus sit) non statim audierint? Sed de illorum interitu non prius certiores sint facti, quam Theutonum reges captivos et in vincula conjectos apud C. Marium conspexerint? Quamobrem credi par est, Cimbros una cum Tigurinis a Theutonibus (cum omnes in Gallia ulteriore simul essent) discessisse, ae Germaniam ingressos, transmissis Rheno et Danubio, in Vindeliciam pervenisse, ac peragrato tandem agro Norico et superatis Alpibus, in Italiam commigrasse. Quod iter sane longum et devium dum Cimbri faciunt, quid mali Theutonibus sociis accidisset, resciscere non potuerunt. Similia in Chronico Philippi Melanchthonis et apud reliquos nostri aevi scriptores legimus.

Haec sunt Clariss. D. D. de quibus me tibi scripturum affirmari: Reliqua de Tulingis et Lacobrigis non ejus sunt momenti ut te, quid de ipsis sentiam, molestem. Unum te rogo, silicet, non graveris ad me perscribere D. Vadiani de Pago Tigurino sententiam, et quid tu de eo judices quibusque nitaris argumentis, siquidem ego vicissim quid sentiam non gravatim tibi sum expositurus.

Nova praeter unas maturas apud nos sunt nulla. Itaque non adeo bene mecum esse actum existimo, qui cum sim variorum rumorum percipiendi cupidissimus ab omni tamen hominum familiaritate et consortio separatus quasi privatus agam. Vale plurimum vir clarissime, tibi me commendo. Dat. Ricebachi Tigurinorum Cal. Augusti Anno 1603.

Totus tuus

Joh. Heinricus Suizerus, Ecclesiae Ricebachani Minister.

Dem Hoch- und Wohlgelehrten Herrn Melchiorn Guldinasten/ Doctorn beyder Rechten/ meinem günstigen hochehrenden Herrn zu Santgallen/ in In. D. Barthol. Schaubingers Behausung zu erfragen.

Santgallen.



page 101, image: s101

LXXIIX.

Helias Putschius nobili et cl. Mel. Goldasto Salutem.

MIraberis amicissime et doctissime Goldaste, me nec Sallustium meum, nec alia illa de quibus inter nos convenerat hactenus misisse et Sallustium quidem Cl. Grutero ad te deferendum dare constitueram, sed ne tantillum quidem temporis ab itineris mei comitibus impetrare potui, quantum ad hoc negotii sufficeret; patieris itaq; te differui ad nundinas proximas, Lipsiana illa non potui omnino extricare, seripsi ad And. Elingerum M. D. sed non dum respondit. Interim habes hic exempl. Epistolae Reudenii. Qui Theol. Jenae Professor est et nunc, et cum Lipsius oratiunculam publice haberet. Mitto praeterea orationem quam desiderare videbaris in funere Johannis Guilielmi Ducis Saxon. Jenae habitam. Ad doctorum Epistolas nihil nunc confero, nisi fragmentum Epistolae Fruterianae esse inter Reliquias a J. Dousa Lugd. Batavorum editas. Item inter Mareti esse ejusdem Fruterii satis longam et doctam Lib. primo epist. XXV. Et Giphanii epist. LXXIII. IV. V. VI. VIII. et lib. II. epist. XXIII. Caeterum si quid de tua voluntate intellexero scribam ad And. Schottum adfinem meum. Apud quem scio non pauca esse ejus generis. Nunc tuarum desiderium vix fero, ita me in spem locasti. Commiani, et Eutychetis de quibus jam scripsi ad Clar. Viros, Josephum Scaligerum, Petrum Scriverum, Dan. Heynsium, et opt. nostrum Rittershusium, simul etiam amorem illis tuum annuncians. Quid rescripturi sint compertum non habeo. Interim rogo te per Musas tuas Clariss. Dn. transmittas illud opus ad me prima etiam occasione, aut si forte graveris, ipse Reipubl. literariae gratificem, certe utroque modo maxima tibi laus proposita est, neque committam, ut unquam de mea [gap: Greek word(s)], quo seculum hoc nostrum maxime laborat, jure conqueri possit. Sed et hoc velim scias, fragmenta illa Sallustiana quae te habere praesenti mihi non sine gaudio narrabas, ad secundae editionis ornatum valde spectare. Tu videbis, meque tui amantissimum redamabis. Confido enim me operam daturum ut amore eo quo me complexus es, non omnino indignus fuisse videar. Salutem a me nobiliss. Frehero. Qui vide si forte possit, Operis istius Grammatici usum ad dies aliquot ex Bibliothecae vestrae sacrario impetraro. Vale. Lipsiae in summa festinatione, A. 1603.20. Junii. Literas recte curabit Marnius.

Nobilitate et doctrinaclariss. Viro D. Meliori Hamenveltoni Guldasto, F. C. et Phil. Dn. et Amico carissimo. Heydelbergae.



page 102, image: s102

LXXIX.

ADventum tuum jam aliquot menses est, quod exspectavi, et ne retardaretur, alteros viginti ducatonos, ultra triginta quos acceperas, in viaticum a Studeris misi, quos, cum ob conditionem quam opimam nactum te referebant, recusaris, superioribus diebus mihi restituerunt: de conditione vero explorati nihil ab illis rescire potui: Stukius certiorem me fecit a secretis te, Bullonio Duoi, Lectii commendatione constitutum, illum in aulam Palatinam et Hassianam sequi, de quo, tua [orig: tuā] ea [orig:], laetatus sum valde, etsi ceterum dolerem nonnihil, quod mehorum expertem et habuisses et Geneva, ne verbulo quidem desuper ad me scripto discessisses: Ex tuis demum quas ad XIV. Kal. Mart. Francofurto accepi, idem plane intellexi, verum munus hoc tuum, minus diuturnum fuisse, mihi molestum, quamvis tum animus praesagiebat, cum primum accepi, haut pro genio seu ingenio tuo, fore isthoc aulicae vitae genus, quod polytropum vult, et qui Alcibiadis instar ad omnium mores se applicare sciat: Tu ad studia tranquilliora natus, atque ad alia vocatus mihi videre, nec frustra fortassis Heidelbergam hac ipsa occasione veneris, ubi aliae cum Deo offerentur commoditates, naturae et institutioni tuae magis consentaneae, eaquein re, Godofredi Ficheri, Grutheri et aliorum amicorum opera et consilio juvari plurimum poteris: quidquid vero te futurum erit, aut in alterutram partem constitueris, scire quam primum aveo: nisi uberior aliqua detur occasio pupillo ab Hohenlaxo, de quo alias spem feci, praefectum te omnibus modis cuperem, is annuente Deo Heidelbergam proximo vere, certo [orig: certō] mittetur, dilata enim hactenus profectio non sine causa [orig: causā]: Sed heus! tu a me derelictus? minim e vero, tibi volui, tibi volo, idemque animus in te qui mihi fuit, dum voles erit: id reipsa restatum feci, porro quoque facturus, cum usus venerit, nihil aeque doleo, arque occasionem tui promovendi ullam hactenus offerri, nihil mihi (fidem sancte restor) prius, quam ut promotum te alcinam videam etc. Supellectilem et cartas tuas Genevae


page 103, image: s103

relictas, si salvas mecum esse vis, scribe iis, quibus concredidisti, et litteras ad me mitte cum syllabo et mandato, ut tuo nomine sive mini sive meo mandatario restituant, quod per Studeros, quantum potest effectum dabo: Has cum adjunctis Lectii Tigu o nuper huc missis, ad Fratrem tuum Francofurtum curavi, is porro, dubio procul, recte ad te: Valere te opto mi Melior et nos amare: raptim Sangallo Kal. Martii. Anno 1603.

T. Schobinger. Frehero Godofredo et amicis qui istic salustem ex me dicito.

Ornatiss. et doctiss. Viro Meliori Hamenveltoni Goldasto, amicorum optimo.

Heidelbergam.

LXXX.

M Itto Tibi litteras vir nobi'is et clarissime ad amicos communes scriptas quibus etsi non dubito te nota meliore satis superque commendatum esse, tamen ostendere ipsis volui, rem eos mihi gratam inprimis facturos, Si quae tibi sponte sua volunt et cupiunt, mea etiam causa praestarent libentius: quod pro sua humanitate sacturos non dubito. Vota mea ut tibi prospere et feliciter eveniant quaecunque ad Dei gloriam reique pub. utilitatem institues; utque in hac locus tibi obtingat quem Virtutis ingenii doctrinaeque tuae praestantia meretur. Vale et praestantissimo Viro D. Schaubingero ex me quam officiose S. quaeso p. Vitoduro XXVI. Jul. Anno 1603.

Tui studiosissimus

W. Zundelinus.

Nobili et Clarissimo Viro Meliori ab Haimensfeldt Goldastio, etc. Dn. et amico summe colendo.

In Herrn Doctor Schobingers Behausung zu lieffern.



page 104, image: s104

LXXXI.

Clarissime Domine Goldaste.

QUam a nobis discedens nuper reliquisti meis usibus priman tuorum par eneticor. partem cum magni animi jucunditate accepi et pervolvi, placet ingenium mihi tuum, placet studium, ita velim pergas, et de antiquitate et re literaria ut coepisti bene mereri ne desinas, ego si quid in tuam gratiam aliquando facere potero, non intermittam, tibi enim pro humanitate tua et consuetudine nostra debeo plurimum scio. Hodie quidem tuae lucubrationis exemplar unum mitto in Weingarten, docti enim illius Coenobii patres id a me studiose admodum repetunt, propterea quod Lindavio, uti scribunt, habere nullum potuerint. Sunt mihi tria, duo enim nuper dono missa. Sed plane me beabis Goldaste, si [reading uncertain: print faded] uti recepisti non semel, attuleris D. Galli archimandritae nostri vitam a Notkero Balbulo descriptam. Parentem certe ejus operis te praedicabo, si ne intereat juveris. Fac ut consuevisti naviter, interimque valetudine fac cures. Vale. 1603. Mens. Octobr. ex Monasterio.

F. Jodocus Mezler.

LXXXII.

S. Ut videres, Nobiliss. Dn. Melior, Typographum promissis stare velle, en tibi duo ista folia, dum impressa. Reliqua ubi fuerint, mittam quoque. In corrigendis autem eis, per omnia exemplar tuum, sicut debui, sum sequutus, adeo ut sperem, nihil ineo te desideraturum, aut reprehensurum: habebitisque exemplaria septingen a, hoc est, omnia, quae imprimentur. Interibi describendam dedi historiam terrae sanctae a Textore descriptam primo: cujus folia mittam, Deo volente, brevi, postquam probe a me revisa fuerint. De operibus maximi Vadiani n hil dum certi respondit Typographus. Videtur autem ad eorum editionem parum propensus.


page 105, image: s105

Fervet impressio nunc operis Antipistoriani: de quo accipies sine dubio ex Compatre Dn. Eglino nostro.

Sub prelo est et Regis Anglorum fidei confessio, Germanice a me conversa, cujus exemplum misissem, siad finem fuisset perducta. Pax Genevensium nondum rata dicitur. Quae causa, cur Senatus Genevensis hisce diebus litteras adnostrum perscripsit, serogare, ut praesidia nondum revocentur. Quod illud ipsum Ducis infidum ingenium est, cujus meministi. Cetera ex eodem Dn. Eglino: uti et de Johanne Vitodurano, Minorita. Vale, amicorum optime, et Nobilissimum et Consultissimum Virum, Dn. Schobingerum ex me officiosissime saluta: quem et Typographus noster Wolphius salutat, ac rogat, ut suiapud Abbatem ne obliviscatur. Iterum Vale. Tiguri. 22. Jul. 1603. Uxor meate quoque unamecum [orig: unāmecum] salutat, ac gratias agit pro donariis, quae filiolis mercatuses abiturus.

Tui studiosissimus

Caspar VVaserus.

Nobilissimo eruditissimoque Viro Meliori Goldasto, Hamenveltoni, Dn. et amico fidelissimo ac certissimo.

Santgalli.

LXXXIII.

Nobilissimo V. Dn. Meliori Goldasto ab Heiminsfeld. J. C. S.

TU fortasse jam pridem a me responsionem expectas, at ego litteras tuas 29. Octobr. datas, 19. Januarii demum accepi, cum historiola illa tua de Gygante Aimone. Respondeo tandem paucis: plura daturus propediem. Altum tuum silentium, semel atque iterum non potui non mirari: ita sane amor in te meus et observantia proclivis me jubebat. Audio excusationem, eamque lubens accipio, simul quod crebriores in posterum offers litteras, toto amplector exosculorque pectore. Quid enim gratius optatiusque mihi, quam a te, tuique similibus: hoc est, hominibus eruditissimis


page 106, image: s106

chartaceo saltim, cum aliter non liceat, salutari colloquio? Interim nondum excidere animo meo sermones illi, quos aliquando de Genealogia Goldastina texenda, inter nos habuimus. Prologum ejus sub nominis mei ausp cio editum et lubenter patior et aliis etiam, teiita exigente, persuadeo, nec fidem meam fallam, totum pertexam opus qua [orig: quā] possum diligentia [orig: diligentiā], ubi omnia ad id pertinentia sedulo collecta ad me transmiseris, certe profecto nihil est, quod te monente, non lubens sim suscepturus; etiam cum jactura nominis mei: dum modo aliquid accedat ad tuum: quod equidem per se clarum, tenebricosis nostris facibus nec quicquam indiget. Poetice [orig: Poėtice] ipsam ut aestimo venerorque: ita et te validissime diligo, faciam itaque quod desideras tam diligenter quam libenter. Quod superest Doctoris titulum, quo solenniter es insignitus, R. P. salutarem, tibi tuisque omnibus utidem esse velim. Fratri Christophoro, Susannae conjugi, et caeteris, quos me amare nosti, salutem adscribo salvus. Vale adfinis excellentissime, et amare perge

Amantissimum tui

Josuam Malerum. [Josua Maler] 4. Feb. 1604.

Genere, eruditione ac virtute excell. Viro D. Meliori Goldasto ab Heiminsfeld. f. C. Dn. adfini multis nominibus honorando.

Bischoffzell.

LXXXIV.

ANnus jam est et amplius CL. V. idemque adfinis plurimum honorande, cum ad te misi Epicedia in obitum Matris tuae, beatissimae memoriae: quae dum vixiterat vera virtutis imago: Interea temporis ne Muquidem Lucilianum ad nos datur. Anne accepisti illa? vel vivisne? de utroque enim dubium me facit tuum silentium: quod mecum Cl. Gerberus noster, et Grobius admiran ur. Varia interim mentem aninimes occupant: metus ille inprimis, ne fors meus esse desieris. Hoc, sime amas, quaeso me libera. In Scobingeri, agnatinostri, morte valde indolui. Sed aeterno Deo ita visum, optimum illum


page 107, image: s107

ad optimam traducere vitam: ad quam et nos adspiramus. Idque eo ardentius quo copiosius indies ingravescunt turbae et molestiae. Adversus luctum tuum, fragmentum de immatura morte Piorum ex 1. Sap. c. 4. et 5. poetica paraphrasi i lustravi, tibique dedicavi. Scripsi et odam exequialem: quam una cum fragmento; nisi jam accepisti; a Dn. Eglino, compatre meo (qui et ipse eleganti oda Scobing. obitum deplorat, et ad collacrumandum te implorat) brevi accipies. Rogo ut boni consulas: et anserem me inter vos strepere olores aequanimiter audias. Haec paucis rapui verius, quam scripsi. Dabo alias plura, cum non ingratas tibi meas esse litteras intellexero. Conjux mea salva salvere te jubet plurimum. Vale, adfinis praestantiss. et amare quaeso perge amanti simum tui

Josuam Malerum. [Josua Maler] Glatfeldae Tigurinorum 24. Aug. Anno 1604.

Excellenti Viro D. Meliori Goldasto ab Heiminsfeld: Musarum et Gratiarum Alumno, in Alto Saxo etc. adfini peramanter observando S. P. D.

Hochen Sax.

LXXXV.

S. Supellectilem et libros quomodo acceperis, sollicitus sum valde, p. imbres qui a Clitellavii discessu ingruerant: Plinii epistolas quarum tunc oblitus nunc mitto: Litteras tuas curavi recte: Paraeneticos, cum primum absolveris, fac habeam, ita me urguet Typographus, quem vana spe, honeste non lactaverimus: Libri pro Barone Tiguro erunt comparandi, heic non habentur venales; Vadiani tractatum de monachismo et cleto reformando, describendum locavi; Ceterum quid arrideat conditio et qui acquiescas, scire aveo: Vale et Udeshemium, cui a me epistolium, salvere jubeo; raptim S. Galli 15. Kal. Jan. Anno 1604.

T. Schobinger.

Domino Meliori Hemisfeldio Goldasto, Amicorum optimo.

Forsteg.



page 108, image: s108

LXXXVI.

PAraeneticos a tabellario vestro, qui sub vesperam tarde venit accepi, perlectos Typographo quantum potest committam iis legibus quas adscripsisti et nos jam pacti sumus, id curae mihi erit, tu fac modo, notas ad Germanos propediem habeamus: in exemplis distrahendis operam suam promisit Wolfius, cui fidere nihil dubito etc. Variis qui circumferuntur rumoribus terrori vos non mirum: ita plena sunt circumquaque omnia periculorum a Rhetis, a Valesiis, a Bernatibus et Friburgensibus: Sed tantum abest, ut bellum Pontificiis Tigurini indixerint, ut Comitiis quae Aroviae his diebus a religionis sociis habita sunt, de auxiliis in omnem eventum mutuo mittendis, intercesserint, semel nimirum icti nihil magis quam bellum reformidant, et frigide nimis et lente nuncomnia agere videntur, quicquid sit brevi fortasse [orig: fortāsse] mensium aliquot male cocta concilia emanabunt, et erumpet qui in cineribus diu latuit ignis, Deus qui suos in mediis turbis servare novit, nostti misereatur, a quo annos tibi precor felicissimos: proxime plura, haec ad lychnum media nocte raptim Sangalli, Non Jan. Anno 1604.

T. Schobinger.

Tiguro nihil dum generosae cum accepi, sed monebo rutores, proxima dominica die, gratiasilli maximas meo nomine ages, de munere misso etc. Marnixii lib. proxime mittam, et addam tune plura. Suo

Melchiori Haminsfeldio Goldasto, etc.

Forstek.

LXXXVII.

S. P. Fererunt nae, fratris mei nuptiae, proximis hisce diebus celebratae quo minus ad te scripserim, ceterum quid cessarim, ex typographi litteris intelliges, quas triduo accepi: Quia tam arcto temporis spacio, absolvi vix posse videbatur, ipseque quoque sententiam mutavi, consultius fore judicans, si studio et diligentia, exquisita


page 109, image: s109

potius, quam festinatione, quae erroris plerum que mater, imprimi curaverimus, quare ita tandem convenit, ut initium quidem propediem fiat et prelo subjiciantur, cui fini chartam jam coemi, at sine festinatione, ea adhibita cura, iisque legibus absolvantur, quas jam eramus pacti: ita fiet, ut non solum ante discessum tuum in Palatinatum perfectos, sed etiam ad amussim correctos habeamus: et tu interim de historicorum Tomo I. adornando cogitabis. Sed btevi, volente Deo cum Generoso tuo ad nos invises et cum Udeshemio et tum coram plura.

De Lorhardo quae innuis non placent, quodin tanta piorum et doctorum, quam heic habemus inopia, etiam illo privari patriam nolim, referam tamen, et quid animi desuper habeat, sciscitabor: Generosae auctor potius sum, de vocando parocho Altstetensi Mullero liberto et alumno suo Vito pio, modesto et sic satis docto, is recusare munus nullo jure poterit, quamvis Altstetenses ingtatis sint illum dimissuri, et hoc ipso Tigurinorum declinabit machinationes, quod meo nomine Generosae fignificabis.

Proxima septima Casparum meum mittam ad vos a quo reliqua libri missurum te nullus dubito, videre illa et legere, unice nunc desidero, dabis ergo operam ut quantum potest accipiam: Vale omnes mei te salutant, raptim Sangalli, 4. Febr. Anno 1604.

T. B. Schobinger.

Litteras a Welsero accipies, quae proxima dominica die mihi redditae sunt, quid habeant, scire aveo, si rescripseris a me salvere jube.

Viro Clarissimo D. Meliori Guldasto, amico suo.

Forsteck.

LXXXIIX.

S. Quam recepi jam ipse, hinc enim ordior et quidem te gaudere jubeo quia a molestissimo morbo qui repentino me invaserat et


page 110, image: s110

tantum non oppresserat revalui imo revixi: ad orci fauces destitutus jam videbar quod dubio procul a Bastino vestro qui tum hic fuit intellexisti. Singularis Dei beneficentia est quod vivo, qui me bono Conjugis charissimae, prolis numerosae et adhuc tenellae et impuberis diutius superesse voluit, is faxit ut quod vitae reliquum est, ad nominis sui gloriam, Ecclesiae et Reip. Commodum transigam. Casparum meum ad te nunc mitto pro reliqua parte notarum tuarum in paraeneticos, quas missurum te dudum scripsisti et ego tanto cum desiderio exspectavi hactenus frustra, absque illis fuisset prelo jam diu commissi forent et magnam partem impressi, nihil aliud praeter illas Typographum nunc remoratur, qui urgere me non desistit, quare vehementer te rogo, ut per hanc occasionem mittas, quo fidem Typographi datam liberare tandem possim, ne videar sumptus quos feci srustra fecisse.

Lorhardo nostro quid animi sit de functione illa Ecclesiastica ob Beati obitum vacante, ex suis ad te intelliges: Si res adhuc sit integra et Generosae idem quoque animus qui fuit cum de illa nuper scriberes velle et cupereillam multis de causis videtur, si ergo qua juvare illum potes, fac quaeso vel mea causa, si non ipsius et Ecclesiae cui profecto egregiam operam cujus generosam unque poenitere possit vel debeat navare maximo cum fructu poterit, quod generosae meo nomine significare potes: a qua obnixe peto, gratia et venia sua tibi cum generoso tuo Udeshemio et Virgine per hos dies bachanalium ad nos intervisere liceat, quod teinterprete ab illa impetrassere confido praesertim vos ad amicam istam invitationem faciles vos mihi praebeatis et hac in re mihi gratificari velitis, sunt plura de quibus coram disserere tecum cupio. Exspectati ergo venietis ulla admissa excusatione sequenti septimana ad VII. vel. Martii; quod si venite, quod nolim abnueritis vel qua causa non poteritis, per hunc cundem fac sciam, cui quod reliquum


page 111, image: s111

est, mandavi: Vale et si me amas veni raptim. Sangalli ad d. III. Martii stili.

T. B. Schobinger. J. C..

Amicorum Optimo Melchiori Goldasto etc.

Forstekae.

LXXXIX.

Salve Vir Clarissime.

MEmini ab Alexandro Platonico olim proditum, nec crebro, nisi necessario, cuiquam sive dicendum sive scribendum, nos esse occupatos. Credo quod totum hoc excusationis genus plerumque putidum, vacuis et otiosis hominibus parum etiam verisimile videatur. Ego me alterum moniti caput religiose adhuc servasle probe scio. In prius si coactus im pingo ipse credo Alexander noxa eximat. Inter tot enim curas et negotia, quae per caput et circa saliunt latus, cum amicotum officiis saepe deesse cogar, quidni quod res est, si usus veniat etiam centies iterem? Certe responsum ad suavissimas tuas literas aliunde auspicati non licet. Eas VI. K. Decemb. datas his demum diebus nescio quis Callippides attulit, tempore quo ego occupationum mole tantum non obruebar. Ego paucis tibi nunc quidem satis fieri patieris. Affectum, quem offers, obviis ulnis amplector, et redamantem a teamari tibi persuadeas, quod factis quam verbis credas malo, si quid unquam erit, quod in rem tuam, tuorum, a me praestari possit. De Geroldo abunde admetirus es, et quidem ni tempore, quod omnium gratissimum; Geroldus enim tum maxime in historia Boica, sub styli acumine erat. Et Theganus de gestis Ludovici Pij, quem a Pithoeo editum non nescis, Hilt egardis matrem diserte Immam appellat, tu Rhegardem Immae filiam, ut Imma Hiltegardis fuerit avia. De thesauro illo Germaniae antiquitatis, vellem scripsisses distinctius, nam ego quidem argumentum libri non satis capio, neque scriptionis genus an CXLV. auctores, quorum ad XXXV. nomina posuisti, singuli partem aliquam scripsere? cui fini et quo collectore? quaeso fac sciam explicate.


page 112, image: s112

De Turone et Fridebrando nihil nune in mentem venit. Neque in VVinsbekiis te juvo. VVinsbekiorum familia nuper apud Bojos intercidit, quae an huc quidquam faciat, cogitabis. Zappes Stifft et Oggewedel mihi cum ignotissimis ignota sunt. P. Gretserus ostendebat, hac transiens, catalogum collectaneorum antiquorum, quae in duos Tomos digesta te Moguntiaci brevi editurum ajebat; te dignum eritpromissa repraesentare, tum alias praeterea opes, quas ingentes apud te et apud Clarissimum Schobingerum, cui amantissimam salutem rescribo, condi video, bono Reipublicae Litterari promere. Vale et deproperatae scriptioni ignosce; nam profecto hoc ipsum semihorium vix aliis negotiis suffuratus sum.

Alias prolixiores exspecta. Interim meam brevitatem atque jejunitatem imitari noli, neque enim dubirare debes, litteras tuas, quo longiores, eo mihi chariores futuras. Augustae Vind. prid. Non. Febr. Anno 1604.

Tuus

Marcus Velserus.

Viro Clarissimo Dn. Melchiori Heiminsfeldio Goldasto. St. Gallen.

XC.

LOrhardus quia videt tantam nostrorum hominum invidiam sustinere se diu non posse atque oleum et operam hic ludere, de alia aliqua conditione quam misera etiam cogitare videtur, quam re quantopere nostram operam requirat ex scheda vides: Quae apud vos oblata videbatur conditio quam exoptata de ea spes nondum intercidit, si modo recte accuraverimus: Nam quod scribis Tigurinos qui suorum aliquem sint promoturi obstare, reus mihi videtur, ex Lemanni litteris ad Lorhardum, cui sic large operam suam hac in re pollicetur, et de conditione quasi jam certa isti congratulatur, quantum ego intelligo nihil aliud restare videtur, quam ut Generosa illum a Tigurinis per litteras petat, quod ut quantum potest


page 113, image: s113

faciat pluribus ad eam perscribo, Stuckius rem omnem curabit; si quid desuper ad illum perscribat, vel a te ipsius nomine scribi curet, de successu spondere ausim; quicquid ergo ad promovendum illum facere poteris omni studio faccies, et si qua potes juvabis, ut voti fiat compos quae faxit Deus. Vale Raptim S. Gallo. 4. Martii. [Anonymus]

Amicorum optimo Melchiori Goldasto.

Forstekae.

XCI.

S. Casparum denuo mitto pro reliqua parte notarum tuarum in Germanicos Scriptores, quas diu jamfrustra exspectavi, quid causae quod non miseris, miror, fidei meae committere dubitas? sub prelo sunt paraenetici ut vides, in quibus sedulo perget Typographus, singulis hebdomadibus 4. ad minimum folia impressurus: Quare ne quid porro remoretur, non committes, ut sine illis redeat: Litteras inclusas his diebus Tiguro accepi, quas Generosae legendas mitto, mercatores nostri proxima septimana, ad nundinas Francofurtum profecturi sunt; si Heidelbergam vel eo scribere quid velis ad me mitte et recte curabuntur. Vale; Generosae Udeshemio a me salutem. Raptim 13. Martii 1604.

T. Schobinger. J. C.

Melchiori Haminsfeldio Goldasto, Amicorum Optimo.

Forstek.

XCII.

S. Pl. Dn. D. Bartholom. Schobinger. Communis ille noster, Goldaste, suit: Fuit certe, dum in vivis erat, utriusque nostr. studiosissimus et fere plus praedimidium vitae nostrae, sed 5. Kal.


page 114, image: s114

Jul. gravissimorum symptomatum illorum (quae nosti) syndrome confectus, novoque superveniente Paroxysmo Apoplectico, quasi ictu oculi oppressus, Naturae fatoque concedens, esse desiit: magno meo Goldaste (sed forte et tuo quoque) cum in commodo, luctu lachrymisque meis nunquam eluendo. Doloris mei magnitudinem e funere tam funesti accepti pluribus ad te perscribere nec per otium licer (nam tabellarius urgendo mihi adstat) nec etiam lubet. Ille dolet vere, qui sine teste dolet. Haec indicasse sufficiat: reliqua propediem coram. Nam Patrueles mei, defuncti nostri fratres, te praeprimum ad se venire percupiunt, eoquenomine solo illum, qui has tibi reddidit literas ad te miserunt, ut te advocet, tuque una [orig: unā] adipsum proprimum venias. Festinationis causam aliam nescio, quam Typographi tui, Indicem urgentis, importunitatem cum petacitate summa. Quod superest, Goldaste, literae duae 29. Junii ad me datae nudius tertius mihi demum fuerunt redditae, quia per aliquotjam dies Medicinae faciendae causa peregre fui. Vale amicorum optime, et advolando desiderii nostri nos compotes redde. Sangalli 7. Eid. Julii Anno epochae Christian. 1604.

T. ex animo

Sebast. Schobinger. D.

XCIII.

S. Nob. et Cl. Goldaste.

ERuditioni summae summam pariter humanitatem conjunctam esse solere, istaque numquam non fere in uno homine paria facere saepissime audivi, numquamtamen, tango hosce oculos, sic hoc reapse expertus, praequam ex tui notitia [orig: notitiā] atque familiaritate, in quo ipsae, quas me dixisse commemini, virtutes tam amice cooperant. Bonam vero scaevam, et o [orig: ō] me felicem, qui Putschio meo comes, compellare te ausus fuerim. Nunquam cuiquam suam audaciam tam bene vorasse autumo. Quippim? non solum tuo colloquio qui fruerer dignus judicatus, sed etiam in arctam amicitiam, [gap: Greek word(s)] (ut meus longus loquitur) [gap: Greek word(s)] receptus, quanto meo gaudio,


page 115, image: s115

quanto! Domine mi amicorum nobilissime, tibi probatus esse malim, [gap: Greek word(s)]. Nec minori gaudio delibutum me sensi, quum illum animum tuum perspexerim adeo cupidum Reip. literariae qua juvandae, qua augendae. Bonum factum, cogitabam, quod noster Hamenvelto, istas opes librarias et thesauros Musaeos sitindeptus. Tale si [gap: Greek word(s)] cuidam obtigisset, quam se magnificum virum, quam fastidiosum faceret, cirius certe tineis et blattis quam Philologis et Philomusis aditum permissurus. Tu vero, Clariss. Domine, in alia potius is omnia. Patere vero et permitte, quaeso, ut et ego, quamvis adhuc ignorabilis et alicujus an nullius eruditionis homo, tui tamen admirator et cultor (si sciens fallo) singularis, permitte, in quam, ut et ego bene feliciterque acclamem, teque adhorter, ne diu et longa mora [orig: morā] (qui mos hodie invaluit) nos teneas, sed quam primum tua rara atque invisa emittas. Scis enim, Dominemi, [gap: Greek word(s)] (quod Siculo Poetae scriptum puto) [gap: Greek word(s)]. Quid nos putas, qui adeo ardenter et impatienter Petronium tuum Glossariaque et alia, ad quae te pransum atque paratum accessisse novimus; exspectamus? [gap: Greek word(s)]. In longo meo aliquam multis locis me juvare posses, quos tui arbitrii facerem, nisi neutri nostrum liber ad manus esset. Quamvis quid de longo longius? Fortascan prorsus mittam hanc de pectore curam, tamen etsi Scaligero, Grutero, Heynno, Rittershusio, at quantis viris! hoc institutum nostrum haud improbari sensi. Verum Rigaltio concurrere [gap: Greek word(s)]. Narrationem de Apollonio Tyrio quamprimum hic [orig: hīc] habere potuere tibi mittam. Alteram vero e manuscripto quum Lipsiam pervenero. Tu insubidas hasce literas, quia subitaneas boni jam consules, et ex animi tui sententia [orig: sententiā] valebis et salvebis. Ita faxit ille [gap: Greek word(s)], ut cum Synesio finiam. Scribebam Francofurti ad Moenum 14. Aprilis 1603.

Dn. Putschius te plurimum salvere jubet, et ut prima occasione literas ad Heynnium et


page 116, image: s116

Scriverium huc mittas desiderat, ipseque se ante abitum suum ad te scripturum suumque Sallustium propediem missurum nuntiat.

T. addictiss.

Gothefredus Jungermannus.

Viro Nob. et Cl. Dn. Melchiori Hamenveltoni Goldasto, Philologorum eximio, Dn. et amico meo singulari. Heydelbergae.

XCIV.

CAvi hactenus sedulo, et quantum in me fuit, nequis amicorum merito fidem forcill aret meam. Nunc vereri cogor autem, ne tu, Clariss. amice, hanc fidem fluxam adpellites. Ita sane, quae incoram pollicebar, haec inebrae quaedam hactenus tardarunt [orig: tardārunt], et quo minus plene effecta dem, tardant. De Narratore historiae Apollonii Tyrii dico; quod ne suspicare, quaeso, mihi excidisse negotium. Amici enim cujusdam incuria, cui Francofurtum proficiscens reddendum in Bibliothecam nostram Academicam tradideram, fuit sepositus liber, ejusdemque immemoria [orig: immemoriā] factum, ut ubi liber sit ipse nesciat. Absque eo foret, jam misissem. Satagere itaque me scito, quamprimum ut recipiatur, et descriptus tum ad te mittatur: sin, videbo an editionem Augustanam habere queam, exque meo quas adscripsi variantias lectionum tibi sedulus enotabo. Tu, Clariss. Dn. ob moram hanc mihi ne succenseas, vel inclementer dicas. Dabo operam ne me diu reliquatum esse sentias. Ad alterum de Lipsio quod attinet, en tibi illam epistulam cujus mentionem apudte faciebam. Alia ad hanc causam quae spectant, de iis mihi N. L. At Putschium talia haec ad te scilicet perscripturum. De illa [orig: illā] vero oratione Lipsii de duplici concordia [orig: concordiā] quaeso sis meminens, et ad nos, si commode potes, exemplum procura. His enim oculis eam nondum usurpavi. Et, ut aliquid de nostris addam, turbellas quasdam dant poetastri quidam laureati a Bilovii cujusdam manu. Illum enim poetastrificem Bilovium (si modo in lustris viri fama advos se penetraverit) acriter contudit Frid. Taubmannus Professor Poeseos


page 117, image: s117

Witebergae, edita [orig: editā] dissertatiuncula [orig: dissertatiunculā] forti, falsa [orig: Falsā] tamen. Et ante eundem Bilovium Spongia Rittershusiana [gap: Greek word(s)]. Ergo ex illis subpoetastris unus prosiliit, et Epigrammata inficeta, Juppiter, et invenusta, stulti monimenta furoris edidit, quibus Taubmanno flagitiose inequitat. In iis autem et Rittershusium (quem ille bonus vir tamen se nosse quis sit cujatis sit plane infitetur) improbe perquam et insaniter impetiit, sub nomine Polyphemi spongiati. Sed factum bene! Ei statim tantum mundo fuere [orig: fuźre] verbera sed literata. Respondit enim pro suo Rittershusio quidam Amandus Rosacius festive et erudite, ut hominem eruditum et festivum decet, qui quoniam notus hac [orig: hāc] [gap: Greek word(s)] esse fugir, ego cum sane gnarigare (ut Livii verbum utar) nolim. Et sane tibi nec ignotus, nec invisus est, cujus eam epistulam mitto. Alias meas literas quas Francofurti jam ad te scripsi, tibi traditas autumo. Taedio tibi reor jam satis fui, Clariss. Dn. mearum insubiditate. Addo vero et laborem (si modo labor tibi eruditam faculam praelucere ubi mihi non lucet) quoniam chartae aliquid vacat. In Sarisheriensi nempe his diebus fui, ubi quaedam ita ignoro, ut me ibi fuisse tamtum non dubitem. In versibus ad opus suum hos non intelligo: Si develatam faciem monstraverit, aut non Perstringat visum cassibus ille tuum. L. I. Policratici c. 5. Hinc tessera, calculus, tahula, urio vel dar dana pugna, tricolus, senio, monarchus, orbiculi, taliorchus, vulpes etc. In his ludis qui sint utio (si de equestribus loqueretur, putarem Troja fuisse,) tricolus, monarchus etc. tu me docesis. Ib. c. 8. Hinc mimi, salii, vel saliares, balatrones, stemiliani, gladiatores, palaestritae, gignadii, praestigiatores etc. Novi omnes, praeter gignadios. Legi quidemingloss. Arabicol. a Vulc. editis. Gignarus, delirus. Quod an hic locum habeat, [gap: Greek word(s)]. Ib. c. ult. Aquila nam que sicut rex avium est, sinon alarionem excipias, quae forte aquilarum species potentissima est. Alarionem alibi autorum non legi. Ib. avis picta urbi Pictavorum contulit nomen, levitatem gentis, colore et voce praefigurans. Quae illa avis picta? Quae post ibidem, avis, quae vulgo dicitur Albanellus? cur ibidem regulus dicitur bitriscus? Subjicerem et quaedam leviuscula, quae emendare tentavi.


page 118, image: s118

Sed spatio exclusus iniquo desino, et huic libertati meae veniam oro, fac sis ex orem. Vale, clariss. Domine, et [gap: Greek word(s)] tua opuscula tandem in publicum emitte, quod tibi nobisque bene vortat. Scriptum Lipsiae 18. Junii. 1603, a tuo Gothofredo Jungermano, qui te amat, seque tuum libra [orig: librā] novit et aere magis. [Gothefredus Jungermannus]

Nob. et Cl. Viro Dn. Melchiori Hamenveltoni Goldasto, J.C. et Philologo eximio, Dn. et amico meo.

Heydelbergae.

XCV.

Jacob. Lectius JC. Melchiori Goldasto S.P.

VAdiani vestri epistolam tam diu inter schedas meas quaetitatam, vix repertam, misissem jam, mi Goldaste, si aut quo, aut per quem scribere possem, constitisset. Commodum venit pauculis ante horis, qui eodem pertinentes literas tuas reddidit mihi, et ecce superiore excusatione praemissa per eum mitto, quem confido rem tibi et clarissimo Dn. Schobingero exoptatissimam redditurum. Publicae nostrae res, de quibus consulis, in pacejam, et id velim singulari Dei providentia [orig: providentiā] factum putes: quae et ipsa vestro beneficio et autoritate usa in eum finem. Forte erit ut in novum vigorem jam schola nostra erigat sese; et speramus Germanicam aliquam nobilitatem huc commeare tuto posse seu linguae et religionis causa, seu studiorum. Dn. Gothofredus, vetus Collega meus, ab diebus aliquot nobiscum est, utinam futurus etiam porro. Dn. Casaubonum et hic fuisse et in Galliam revertisse non ignoras. Auxiliares copiae vestrae, Tigurinae inquam et Bernenses, quia pax non infeliclter pacta est cum Principe, in fines suos reversae sunt per hos dies. Reliqua ut solitum. Ubi eris Heidelbergae, non indiligenter ad te scribam. Tu rogo mutuum facias. Dn. Schobingerum amanter et reverenter ex me saluta. Dat. Genevae V. Cal. Aug. 1603. Raptim nocte concubia [orig: concubiā].



page 119, image: s119

XCVI.

Vir Clarissime.

QUo tu Schobingeri memoriam cumulatius dilaudas, ego eo impensius de ejus abitu doleo. Et debeo sane, siquidem ille me vivus amavit, ut nartas, neque visum, neque de illo quidquam unquam meritum. Sed mi Goldaste, semel haec omnibus via terenda est. XXXVIII. annos exegit, quid si altero tanto duplicasset? curricula quidem plura absolvissetin circo, favente et placidente opinor spectatore; huc tamen tandem deveniendum fuit, hanc metam nemo mortalium effugit, nemo effugiet, omnium nostrum ad eam fracti cutrus impingunt. Et bene si currus tantum, nec auriga anima excidit, alliditur, trahitur. Intelligis, quid velim et quoniam intelligis, fac tibi quaeso, serio cordi esse. De Paraeneticis amo vos, etsi rubore perfujus: nam si aerea frons sit, non duret ad postremam dedicationis pagellam. At ego affectum, non rem, specto, et quo longius a vero in hac causa abis, eo me tibi plus debere sentio. Utinam aliquando reponere liceat, occasioni, quae se offeret, non deero, dices te beneficium apud memorem collocasse. Egi cum Willero diligenter, statim annuit, se aequo pretio centum exem plaria redempturum. Ut vero intellexit, heredes omnia simul velle divendere exemplaria, ad mille quingenta esse, pedem retulit, neque ut tibi simplicissime, quod res est dicam, spem video, vel Willerum, vel nostratem ullum Bibliopolam omnia empturum, nisi vilissimo pretio. Valde vellem exempla aliquot, ducenta trecenta puta, ad Francofordienses nundinas misissetis. Historicorum duplexvolumen in Moguntinensis Typographi manibus dudum esse opinabar et illum quercum adhuc ex cutiendam esse censeam. Ingolstadienses Canisii sequentibus Tomis antiquae lectionis sumptus negant, sextus nunc nundinis prodibit, opinorsed jam ad septimum, imo octavum etiam, materia parata erat. Libros longi fori esse causantur, per paucos capi hoc antiquario studio, quod ideo moneo, ne in illis spem ponas. Augustani Typographi, tenuiores sunt, quam ut propriis sump ibus


page 120, image: s120

paulo grandioris molis librum aggrediantur. Tyrole et Winsbekio imprimis delectatus sum, et quam vellem totum illud carminum volumen ab homine docto et diligente, qui tua vestigia secutus eruditas notas adderet, in vulgus dari? Principe aliquo Viro ea cogitatio digna sit, aut certe homine, qui animum Principe dignum gerat. Vale. Aug. Vind. VI. Id. Sept. Anno 1604.

Tuus

Marcus Velserus.

Nunc literas a Frehero accipio, qui Notgeri tertii Abbatis S. Galli versionem Barbaricam (ita inscripsit) id est Germanicam Psalterii totius, paraphrasi VVilleramianae similem, apud se esse ait, et publico offert, si Typographum inveniat.

XCVII.

S. D.

QUid hoc rei est? Paraeneticos tuos etiam ad Taubmannum? solent, quae sunt talia, doctis mitti et claris viris: alterutrum me censeas, erras: nec soliti sunt, quod scis, hic [orig: hīc] quaeri qui sunt istarum Musarum. Quid faciam? mi clarissime et excellentissime Vir, erubesco (si possum in hac febre pene septimestri) et munus accipio. Hostimentum a me quidem cave ullum exspectes; non do: non possum, qui me discipulum vestrum ultro profiteor, et cur non? cum me quotidie in libris vestris aliquid doceatis. Gratias tamen ago: et una opera significo, Plautum cum commentario DOCTO. RUM VIRORUM, ne tu Taubmanni putes, lucem propediem visurum: in quo et tua quidem omnia, spero, invenies: atque ita salvebis a tuo

Taubmanno, qui nondum salveo. Witebergae [Taubmann]

9. Mart. Anno 1605. manu languida.

Tuis verbis, sed meo affectu, si potes, quem calidissimum scias, saluta Nobilem illum Gruterum. Imo et tuum, quid tuum? imo et nostrum Schobingerum JCtum, etsi mihi de facie adhuc ignotum: virum, ut intelligo, nihilominus ab ipsis Musis factum.

Clarissimo et Eximio Viro, Melchiori Heimensfeldio Goldasto. Domino et Amico singulari.



page 121, image: s121

XCIIX.

S. P. Hem, ubi fides? ubi non dicam promissa apparent, sed vel literulae, quae de loco, ubi verseris, de rerum tuarum statu, de valetudine amicos certiores faciant. Equidem enim nihil accepi, nisi nuper Spirae fasciculum tua manu mihi inscriptum, in quo cum aliis specimen Tomi Suevicorum, nullo autem textu epistolari, neque salute quidem intus. Quod ommissum ut serio purges, vide mi Goldaste literis tanto longioribus. Ego hasce jam effundo, abituriente Domino Hippolyto Praeside ad Helvetios vestros et Rhaetos, missu Principis nostri sed et sua ob negotia privata, et ipse ego sum in procinctu, tendens Lupodunum ad Episcopum VVormatiensem, a quo nomine mei Principis investituram arcis et Oppidi Heidelberg. accipiam. Neque hoc re caelo, feudo quodam in Oberlustatt prope Germersheim me a Principe nuper donatum. Per dictum Praesidem tuto et commode ad me mittere poteris, quae voles: voles autem quae debes. Imprimis VValefridi illa sive alterius ad Germanicas voces pertinentia expecto. Nam id argumentum mihi jam sub manibus. Notkerum totum jam evolvi: sed relegere operae pretium videtur, quia prima lectione multa effugerunt. Quaeso, si fieri potest, age ut justo pretio codex ipse mihi transcribatur, facies gratissimum, et nibilominus copiam edendi tibi salvam habebis. Et quis scit, ubi vicissim possim gratificari. Et hoc serio rogo, si quid est quod hoc tempore rogare te amicum velim. Vale et salve, sal. plur. Dominis Stuckio, VVasero (huic brevi ipse scribam, ubi librum ejus perlegero, de nummis Hebraeorum, quo me donavir) Grynaeo et ejus notae vitis piis et doctis. Dab. raptim Heidelbergae 10. Aug. 1605.

Tuus omni studio

M. Freherus.

XCIX.

S. D. Brevior sum, mi Praestantissime Hamenvelto; quia dubito, uorum Francofurti nunc conveniti possis. Et cui bono me occupem literis ne quicquam scribendis, si tibi forte non traderentur? Scias tamen, me Te, praestantissime Melior, intimo et calidissimo affectu


page 122, image: s122

amare et aestimare: etsi calamo tibi me non pingam. Mitto dissertatiunculas nostras. Nam eliciam tua, si quae habes domi observata ad Plautum, quae publicis tuis scriptis adspetsisti, jam excerpta a me sunt. Editionis quidem hujus me pudet pigetque. Itaque alteram paro, quae melior erit, aut ipse non ero: nisi me ta et omnes docti deseratis. Ecquid Nobilisl. Lectius? nostin virum? Saluta, quaeso te, meis, imo tuis verbis, sed meo affectu, quem scias calidum esse et venerationis plenum. Siscirem, tibi haec recte traditum iri, plurascriberem. Nam cur dubitem, facit et quod adillas meas, quas antehac ad te emisi, necdum responderis. Ut ita inhumanus sis, aut ego ita adspernabilis tibi, absit ut suspicer. Non accepisti, satis liquet, Vale carissimum caput et salve a Tuo

Taubmanno [Taubmannus], qui haec festinabam 30. Aug. 1605. VVittebergae.

Clarissimo et Praestantissimo Meliori Hamenvelto Goldasto, Domino et Amico singulari.

C.

S. Litteras tuas Domine et affinis honorande, accepi eo tempore quo affixus lecto, morbo colico gravissime laboravi, quo non nihil allevatus de medicorum consilio thermis nostratibus sex septimanarum spatio usus sum non infeliciter Dei beneficio. Et haec quidem causa est tardioris mei responsi ad humanissimas tuas litteras, quae quidem me in hoc ipso meo morbo, et, qui cum consecutus est, languore mirifice recrearunt. Ex iis enim intellexi, te relictis vitae aulicae fluctibus in quietis et otii portum contulisse et ad rem familiarem ac domesticam animum tuum applicasse, quod tuum institutum Deus bene fortunet, tibique fidam aliquam vitae hujus reique familiaris sociam et adjutricem adjungat. Et tamen ut libere et ingenue, quod sentio tibi, cum venia et gratia tua aperiam,


page 123, image: s123

te in celebri aliqua Academia vivere et florere, quam in angulo illo nescio quo obscuro latere mallem. Sedforsan illud [gap: Greek word(s)] tibi magis arridet, nectamen praeclarae luculentaeque tuae lucubrationes te latere sinent. Sed magnam tibi et illustrem laudem atque gloriam conciliabunt. Ac illas quidem, quarum in litteris tuis mentionem fecisti, et quarum, mihi exemplaria promisisti, valde desidero, avideque exspecto. Mitto tibi has litterulas Heydelberga a D. Hippolyto a Collibus huc allatas. Novi quid ad te scribam non habeo, nisi forsan scire vis illustriss. Ducem Bullionium literas hisce diebus per Viledingum Bernatem ministrum suum ad 4. civitates Evangelicas misisse, quibus partim gratias iis pro legatione illarum, et intercessione apud Regem Galliarum (quae tamen irrita fuit) agit maximas cum promissione Studiorum et Officiorum suorum, partim de inimicorum suorum calumniis, quibus oneratur, gravissime conqueritur. De quibus D. Tilenus quoque Theologus Sedanensis privatim ad me scripsit, ita ut exigua adhuc sit spes reconciliationis ejus cum Rege et restitutionis in integrum: miseret me sane heroici illius viri et de sua Patria, de Ecclesia, de Rege illo optime meriti: Deus det ei patientiam, innocentiam ejus patefaciat, eumque pristinae dignitati libertatique suae restituat, quod precor animitus. Vale Domine et affinis ornatissime, meque tui semper amantissimum et observantissimum redamare perge. Tig. Kal. Septemb. Anno 1605.

Tuus

Jo. Guil. Stuckius:

Genere, doctrina, virtute ornatissimo Viro Dn. Meliori Goldasto, J. C. Demino atque Affini suo percaro et observando.

Zu Bischoffszell.



page 124, image: s124

CI.

S. Miraberis forsan V. Cl. quod te aliis rebus occupatum meis literis alloqui audeo. At ubi causam intellexeris, sat scio, aliter senties. Jam pridem ex editis tuis scriptis intellexi, te non tantum eruditae antiquitatis in Latina lingua perquam studiosum: sed et historiae antiquitaris diligenrem indagatoremesse. Et ex Bibliothecis publicis et privatis et ex Archivis plurima antiqua diplomata et Instrumenta ac res absconditas lucetamen dignas ad manus habere. Earum si mihi copiam faceres, et historiae antiquae studiosis omnibus, et mihi ad instirutum opus perficiendum, rem gratam et necessariam praestares.

At, inquies, quae haec est impudentia ab ignoto ea importune flagitare, quae quis magno sumptu et labore in privatos suosusus collegit? Scias me tibi non planeignotum esle, et ex communicatis studiis notiorem et familiatiorem fore: necetiam eum esse, qui aliena pro suis venditare et alium suo honore privare velit. Sed ipsa inevitabilis necessitas me cogit, ut hoc a te flagitem, Impositum est onus Germ. Chronicon Stumpfii continuandi; In hoc hactenus multi multa desiderarunt. Si quidergo auctione aut emendatione dignum in scriniis tuis habueris, rogo petoque ut illa habere valeam, quo nominatim cum tua laude illa addere et aliis communicare valeam. Inprimis quae in Reip. S. Gallens. aue Episcop. Cellensis continuatione neceslaria erunt, colligas et commodo tempore per Brisagerum nostrum vel alium fidum nuntium ad proprias manus transmittas. Senties mea liquando gratum futurum. Vale V. Cl. et haec mea boni consulas. Sept. 7. 1605.

T. t.

Marcus VVidlerus, V. D. M.

Kilchbergae ad lacum Tigurinum.

Cl. V.et antiquae historiae studio D.D. Meliori Guldenastio, Viro optimo et amico aureo.



page 125, image: s125

CII.

S. P. Scripsi nuper ad te, amicissime Goldaste, per D. Praesidem Hippolytum, qui Tiguri VV asero eas literas reliquit: spero te accepisse. Jam tuas accipio, cum fragmento Strabi, de quo plurimum te amo, et sartum tibi servabo. Suevica tua et Sibyllam Fr. Francofurto (ubi nundinis hisce non fui) expecto. Cupio per otium conjecturas tuas, quod Notgeri sit liber ille fabulosus de Carolo M. Sangallensi Monacho a Pithoco et Canisio tributus, consignes et mittas: et quae praeterea ad Tomum meum Francicorum conferre habes, quae in scheda mihi consignasti. Praesertim Fredegarii illa videre et cum Canisianis conferre cuperem. Quid si etiam regulam Benedicti videndam communices, salva tibi omnia erunt. Neque epistolarum ad me Henr. Stephani obliviscaris. Vicissim me meaque omnia parata habes. Cuperem te propiorem habere, vel potius omnino nostratem esse. Domus illa Stuckiana, de quo scribis, sita est in oppido Billigkeim, trans Rhenum in ambactia Germersheim ana, prope Landavv, locus ignobilis, neque tibi (ut videtur) habitabilis aut idoneus. Vendere ipsi cupiunt. Sed plura alias de hac, cum Gernandum audiero, quem hac de re domi quaesivi, non inveni. Itaque differo, et te cum amicis ibi, salvere a me et amicis qui hic [orig: hīc], praesertim Lingelshemio, jubeo. Literas Scaligeri ad te de quibus scripsi recipiam spero, et ad te curabo. Dat. raptim 27. Septemb. 1605.

Tuus omni studie.

Marq. Freherus.

Dem Edlen, Ehrenbesten Melchior von Heiminsfeld/ genant Goldast/ meinem besonders günstigen lieben Freund.

Zürch/ oder Bischoffszell/ oder St. Gallen.

Postscripta.

DE rebus nostris 1. literis, ista. Ad Alemannica necdum invenio, quod conferam. Mitte tamen rogo rogo, folia excusa sub inde.


page 126, image: s126

Forte sub finem aliquas Notas meas ad legem veterem Alemannerum adjungere dabitur, si plus ocij, jam enim occupatissimus.

De Notkero discursum tuum avide exspecto. Juvabunt aliquid isti versiculi Psalterio antiqua manu praescripti: quibus nihil addidi, nisi quod ibi inveni. Notas ipse intelliges, et ad sua verba referet. Si apographum ipsius super Notkero Metzleri miseris, rem non ingratam feceris. Libellum illum MS. sive Notketi. sive Werneri Ftancicis addendum, non repugno, fiet. Et Weisini visionem: quam commoda occasione remittes, quamvis malim adhuc Alemannicis accedete, cujus tamen versus video jam a Canisio praeraptos. Sed non moror. Itaque Typographo de Francicorum Tomo spem certam facere poteris, sed non ante nundinas tradendo. Multum enim operae relectio et reconsio requitit. Interea conditiones, quas ille offert, in specie significa, quantum in singula folia, quot exemplaria loco mantislae. Nam et Wechelus, si urgeam, ut obtulit, aliquid faciet. Richardi Chronicon olim D. Bongarsio donavi, sibyllica videre saltem aveam. Ut et epistolas aliquas Petratchae ad Carolum IV. Imp. ineditas: quatum meminit scholiastes Valeriani Cimelensis, Moscovicon itinerarium exspectabo, si qua occasio offettur mittendi. Non sine lege redhostiendi. Ad Paraeneticos addere possum Alcuini nondum editam regulam honestae vitae, ad Matronam quandam scriptam, in MS. meo.

Panditur ecce liber, solvit signacula Notker
Abdita perspicuis septem speculatus ocellis.
Gusta quam sapiant quia quarto vase nec obstant.
Balbus erat Notker, Piperis granum fuit alter,
Tertius hic labio datus est agnomine lato:
Pectore mandatum gestans labio quoque latum.
Latior hinc labio puto nemo videbitur illo.
Ecce favos labio quales stillat tibi lato.



page 127, image: s127

Versus Notkeri:

Obsecro peccator, tu cor compunge creator.
Tu mihi da meritas lachrymis, extinguere flammas
Et misero dignos inferni perpetis ignes.
Salvifica populum clemens extolleque cunctum:
Et super Ecclesiam tua sit benedictio sponsam.
Rex tibi per cuncta loca tempora laus sit et ultra.

CIII.

S. P. Et epistolam et munera tua mihi reddidit vester Diaconus: Goldaste nobilissime, quae longe gratissima fuerunt, cum quod opera illa tamd u desideravi, tum quod pristinam tuam in me benevolentiam clarissime declararunt, tum denique rerum statum tuarum, et ubi locorum esses, mihi significarunt. Certe gaudeo vehementer in patria te esse, et sedem figere constituisse. Insidias vero illorum, qui tibi et omnibus orihodoxis male volunt, ne cures. Has etenim Dei beneficio, cujus pietati te committis, facile evades. Interim ne differas fidam aliquam atque individuam sociam tibi adjungere, quae subsidio atque solatio tibi esle possit: cujus generis multas passim offerri non dubito. Tunc in quiete o [orig: ō] quantum juvabis rem litteratiam publicam! Testes sunt paraenetici, quos accepi et osculatus sum, tuo et beati Schobingeri nomine: testes etiam auctores rerum Suevicarum jam missi: pro quibus [gap: Greek word(s)] aliquod sive [gap: Greek word(s)] mittere, quod non minoris pretii fuerit, aequitas suaserit, et jus exigat meri o, a me vero frustra sis si exspectes. Dabo iterum, quod [gap: Greek word(s)] dare habeo, institutionem meam. Hanc accipe [gap: Greek word(s)]. Numos Hebraicos nundinis Vernalibus puto te accepisse a Typographo, cui ut faceret in mandatis dederam, quanquam ex tuis litte is factum ne id sit, non cognovi. In li, si modo accepisti, si a sensu, a vero, a probabili me aberrasse videris (humano quippe modulo c pede metior mea omnia quantila) l. bere ac candide pro amicitia si me monueris, correxeris, castigaris, perquam gratum feceris.


page 128, image: s128

Id a te jure quodam meo postulo atque esslagito. Alioqui et Occo, et Rugerus, et Freherus, et Remus, et alii viri magni gratam operam illam meam habuerunt et commendarunt, litteris ad me perscriptis. Iis adjungam brevi, Deo dante, mensuras Hebraeorum: In quo labore si me possis, ut potes plurimum, juvare, erit id longe gratissimum. Arithmeticam meam, si nondum dedi, fac sciam, et dabo adhuc. Vale Nobilissime et amicissime vir, Dn. observande, meque benevolent a tua prosequi perge. Salutat te uxor mea, quae tibi precatur Gotthildim, VVerdiadem et Fridgundim. Tiguri raptim eadem hora ac die, qua tua accepi, nempe ult. Octobris 1605.

T. C. VVaserus.

Nobilissimo atque Clarissimo Viro: Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, Juris Consulto eruditissimo: Dn. et amico meo observando.

Episcopo-Cellae.

CIV.

De EINHARDO, quo antiquiorem historiae scriptorem non habet German a, quemque nobis tulit haec ipsa, quam incolimus, Regio, nihil aut perparum haberemus dicere, sinon memoriam fieri nobis conservasset Chronicon Laurishamensis coenobii vetustissimi, ubi illum familiariter versatum colligimus, quod ex Archivis Palatinis erutum cum aliis Germaniae Scriptoribus eatenus incognitis ante bienni mpublicavimus. Cujus tamen fide esse velim, quod ibi de eo refertur, ut juvenis in aula Caroli M. Imper. Notarium sedulo agens cum fi ia heri sui Imma nomine furtim consueverit: et ab ea per nivem deportatus ab insomni Principe fortuito deprehensus venia clementer concessa portatricem suam uxorem acceperit non absque muneribus et latifundiis, e iam a Ludovico Pio lmp. postea auctis et cumulatis: quorum postea partem coenobio praedicto eos contulisse, diplomata ibidem prodita loquantur. Quae


page 129, image: s129

narratiuncula utut apud nonnullos fidem repererit, mihi quidem eodem loco videnda habetur, quo gemina plane seu historiola, ceu fabella, quam de Henrico III. Imp. Vincentius Beluacensis lib. 25. speculi hist. cap. 10. annotavit. Utut tamen vera falsis mixta videantur, hoc constat, soeminam eximiae virtutis claramque natalibus Einhardum in matrimonio habuisse: quam postca (imploratis nequiequam Martyrum intercessionibus) Fato sibi praereptam gravissime huxerit, et domesticum vu nus impatientissime tulerit: ut ex ejus ad Lupum Ferrariae Abbatem, samiliarem suum epistola apparet, cujus amicis et repetitis consulatoriis literis vix tandem ad aequanimitatem reduci potuerit. Ab eo casu pertaesus seculi animoque prostratus, et aetate declinante ad asceticam vitam se contulit, condito et fundato coenobio Salingenstat, quod adhuc eo nomine superest ad Moenum fluvium: in quo re iquum aetatis exegisse credibile est. Tritemius scribit, ejus Collegii primum Abbatem ipsum fuisse. Libellos quos scripserit idem aliquos recenset: quibus ex Chronico Laurishamensi addendus est de translatione et Miraculis SS. Marcellini et Petri Martyrum: et ex Fuldensibus annalibus sub Anno DCCCLXXIV. Monita Gabrielis Archangeli, et ex Lupo libellum de ador anda cruce. Ea erat illorum temporum Theologia. Vitam quidem Caroli M. quae aliquando in MSS. sine auctoris nomine invenitur, ibidemque a Frisingensi et aliis quandoque laudatur, et a quibusdam Alcuino perperam tribuitur, Einhardi nostri genuinum esse foetum, liquido nobis constat. Nam et ab Einhardo descriptam ejus Principis vitam Marianus Scotus aliique testantur, idemque ille Lupus epist. 1. qua Einhardi ipsius amicitiam ambit, venit in manus meas, inquit, opus vestrum, quo memorati Imp. clarissima gesta (liceat mihi absque suspicione adulationis dicere) clarissime literis allegastis, ibielegantiam sensuum, ibi raritatem conjunctionum, quam in auctoribus notaveram, ibidemque non longissimis periodis impeditas et implicitas, ac modicis absolut as spatiis sententias amplexus sum. Zuare cum et ante propter opinionem vestram, quam sapiente viro dignam imbiber am, tum pr aecipue propter expertam mihi illius libri facundiam, desider avi deinceps


page 130, image: s130

aliquam nancisci opportunitatem, ut vos praesentes alloqui possem et ex illo ipso, qui extat, libello, loca quaedam sub Einhardi nomine ab aliis afferuntur: ut nominatim a Poeta qui aliqua multis post annis sub Arnulpho Imp. scripsit, editus a Reinectio:

Si tamen hoc dubium cuiquam fortasse videtur,
De vita Caroli scriptum legat ipse libellum,
Zuem Francos inter clarus veraxque relator
A Summo prudens Einhardus nomine scripsit.

Denique non alio sub nomine edidit, qui primus edidit, diligentissimus et felicissimus Germanicae antiquitatis indagator, illustris Hermannus Comes Neüenarius, fide utique codicis vetusti, quem utinam etiam toto contextu edendo secutus esset, nec sibi permifisset phrasin illius aevi floridiori permutare, quam omnes sequentes editiones postea retinuerunt. Et in Chrono Suarzachensi membranatio optimae notae ante CCCC. annos scripto, in quo per occasionem mentionis Gothorum et Longobardorum, libelli Jornandis et Warnefridi integri inseruntur, ubi ad Francos ventum est. Einhardi opusculum cum hac praefatione insertum extat; Carolus autem defuncto fratre, consensuomnium, Francorum Rex constituitur, de cujus nativitate atque infantia velpueritia, dieit actuum ejus scriptor Eginhardus ab eodem Principe educatus, quod neque scriptis unquam aliquid declar atum sit, neque quisquam suo tempore inventus, qui horum notitiam se habere dixerit. De actibus vero et moribus, ceter is que vitae illius partibus ita explicuit. Quod ipsum profecto observatam dignissimi aeterna fama Herois memoriam stylique tolerabilem bonitatem merito Germanis in pretio et deliciis esse debet: quando nec hoc uno antiquius ullum a Germano homine historiae monumento nobis superest et tam nobilem alumnum haec quam habitamus Provincia. Sibi peculiariter asserit. Ut autem ipse in hac Caroli vira texenda Suetonium (quod eruditissimus Casaubonus observavit) sibi imitandum proposuit, ita ab illo qui postea ejusdem Principis gesta scripserunt subinde quaedam mutuati sunt, uti in Adelmi annalibus, aliisque non


page 131, image: s131

aegre deprehenditur. Donatus autem Acciajolus Florentinus sui de Carolo M. commentarii non alium quam hunc fundum habuit. Ne de nugacibus maleque feriatis qui res Magni hujus (quod fatum pariter et nomen cum Alexandro illo commune habuit) diversis postea idiomatis, prosa versaque non jam fabulose, sed portentose decantarunt, in quibus Monachus S. Galli ex Relatione Weronberti et Adalberti. Cantorque Turicensis familiam ducunt et Franco-Gallica figmenta (quae Romans vocant) vulgi manibus teruntur, verbum addamus. Utinam autem aeque nobis salvum esset alterius ejus aevi et Professionis Viri, ADALARDI Corbejae Abbatis (cu)us multa in Carolinis Annalibus mentio) opusculum, non sine desiderio nominandum, cujus in veteri membrana talem titulum invenio: Ordo Palatii et Reipublicae dispositio, qui sub Imperatoribus Pipino et Carolo Francorum gerebatur; Per Adhalardum vener abilem Abbatem literis commendatus ad memoriam et instructionem futurorum. Sed titulum tantum: cum opus ipsum scriptor non exarasset, titulunique ipsum vix scriptum mox cancellasset. Cujus tandem summam excerptam ab Hincmaro in Epistolis ejus Moguntiae nuper editis nobis conservatam gaudeo. Et haec de istis.

M. Freherus.

CV.

Have, Vir Clarissime.

HOc solum est quod modo scribere possum. Addam tamen unum primo te intuitu amare coepisse, nunc quoque post Menzelii colloquium admitari. Mitto pignus aut testimonium amoris Habsburgiaca. Audio tibi in eandem materiam parata multa. Recte facies, si quoque vulgaveris, aut, ut possim editione secunda [orig: secundā], communicaveris. Quod a tua humanitate spero. Et in hoc finio. Vale, et me quoque redama. Lucernae 2. Octob. 1605.

Tuus

Franciscus Guillimannus.

Viro Clariss.

Melchiori Heiminsfeldio Goldasto.



page 132, image: s132

CVI.

S. V. Cl. - - - - - magno cum gaudio accepi sed sine literis et perlustravi rerum Suevicarum scriptores a te editos. Quo nominemagnam tibi ago, et si potero, parem referam gratiam. Unum te admonendum censeo. Dominus Henzelius noster ex meo dono habuit primam illam peregrinationem F. Fabri, pervetustam editionem: cum qua ligata erat alia msc. Peregrinatio Wilhelmi Textoris Aquensis unser Baden. Quae in distractione librorum boni Viri, nescio a quo erepta fuit.

Quod nuper terogavi, iterum rogo et flagito, ut si quae habeas, quae ad emendationem aut continuationem Stumpfii Chronicon faciunt, praesertim in S. Gallensium, Constant. Turgaviens. rebus, mature transmittas. Typographus satis importunus non lente sed properanter festinat, quo minus accuratius emendari possunt omtiia et singula. His paucis vale, et votis nostris satisfacito 6. Novemb. 1605.

T. t.

Marcus VVidlerus. P. Kilchbergensis.

Cl. V. Melchiori H. Goldastio, antiquae historiae diligentissimo indagatori, amico observando.

CVII.

S. Reddidit mihi Dn. Brisacherus tuas, 8. Decembr. scriptas, Nobilissime et amicissime Vit, quae responsum tuum ad meas continebant: quanquam quid de illa porro fieri velis non plane intellexi. Ad Widlerum quae miseras, in meas statim manus pervenerunt, quum totum onus Chronicorum mihi nuncincumbat. Ex iis, quae de Episcopo Cellanis praeclare adnotasti, et castellis nonnullis Tauriaci, quae Stumpfius praeterierat, et quae inprimis ad nobilissimam Goldastorum spectant familiam, ea omnia suis locis, Deo dante, recte inseram, ut sperem tibi satis factum iri. Dabo


page 133, image: s133

etiam operam, ut insignia tua, fideliter depicta, et exsculpta, inscrantur, ad perpetuam memoriam, qua [orig: quā] dignae sunt ejusmodi familiae. Hic autem novus labor in causa est nunc, ut, quod occoeperam, in mensuris meis pergere hoc semestri non possim. Tunc autem, si emersero, efficiam, Dei benignitate, aliquid priori tractatu meolnon indignum, qui Nobilissimo Frehero, Occoni, Casaubono, Remo, Polano, Kekermanno, et aliis viris doctissimis, ut eorum ad me litterae testantur, non sane displicuit. Stanislai [orig: Stanislaļ] Gersepsii, cujus in tractatu ipso luculenter memini, cur in Indice non meminerim, ipse miror, et nescio quomodo factum sit. Operarum incuriae id attribuo. Nam in manuscripto eum adnotaveram. Sed leviculus est error.

Quod attinet ad locum Jeremiae cap. 5. vers. 15. loquitur ibi Propheta de antiquitate non linguae, sed monarchiae et Reipubl. Babyloniorum, quam constar sane antiquissimam suisse. Quippe princeps monarchiarum et rerum publicarum fuit, inde a Nimrodo, cujus mentio fit Gen. 10. 8. prognata. Et quia Nimrod tyrannidis nomine insignis fuit, innuit, ejusmodi gentem contra Judaeos adductum iri, quae tyrannice eos sit exceptura: cujus etiam liuguam sint ignoraturi. Judaei etenim utebantur pura [orig: purā] illa, quae ab Hebero denominata, in ejus familia permansit: Babylonii vero impura [orig: impurā] illa [orig: illā]; quae ab Hebraea quidem nata primum non nisi certis dialectis inde discupavit: Sed successu temporis in propriam et peculiarem degeneravit, quam Judaei amplius intelligere nequiverunt: ut ex Ezechiae historia palam fit: perinde ut vetusta Germanica, cujus specimina aliquot illustria in paraeneticis tuis scriptoribus dedisti, hodiernam genuit Germanicam, cujus tamen alumni hodierni paucissimi primaevam illam intelligerent. Minatur ergo Deus, se contra Judaeos adducturum Babylonios, qui gens sint a seculo, [gap: Greek word(s)], hoc est, antiquissima et vetustissima, imperio videlicet ac tyrannide, quippe insistens vestigiis progenitoris Nimrodi. Item qui dispari et Judaeis haud intelligibili utantur lingua [orig: linguā]. Quae poenae divinae in


page 134, image: s134

Judaeos exaggeratio non levis est. Hoc igitur modo explicari posse puto locum Prophetae: quomodo explicant Hebraei omnes et nostro aevo Junius Piscator et alii.

De VV olffgango VVettero, quod petieras, inquisivi. Is Tiguro ante aliquot annos in Palatinatum est profectus: ubi Ministerio Ecclesiastico functus aliquandiu, mortuus est relicta [orig: relictā] vidua ac liberis. Libros autem meliores hinc secum absportavit: paucissimos et levis pretii relictos, eo mortuo, ejus affinis Kesslerus nescio quo transtulit. In eis autem negat Dn. Cornerus fuisse vitam illam, quam desideras, quod ipsum annos ante aliquot Dn. Schobingero beato, quoque significavi.

Eglinus, quum sibi timeret a Magistratu, quod praeter ipsi datam fidem, studium Alchymiae persequeretur, idque manifestum factum esset ex ipsiusmet litteris scriptis ad juniorem Pistorium, quae alicubi in agro nostro amissae Magistratui offerebantur, hinc discessit in agrum Suitensem, inde Constantiam. Unde quum redire nollet, etiam per salvum conductum revocatus, Magistratus nudius sextus eum Canonicatu suo privavit, quem locavit Dn. Joh. Casparo Murero. Ubi nunc sit, ignoro. Deus ei meliorem mentem largiatur. Vale Nobiliss. et humaniss. Vir, Dom. et amice perobservande. Salutat te uxor mea.

Tiguri. 18. d. Decembr. 1605.

T. C. VVaserus.

Nobilissimo et Clarissimo Viro Dn. Melchiori Goldaste ab Haiminsfeld, J.C, Eruditissimo. Domino et Amico meo perobservande.

Episcepo-Cellae.

CVIII.

S. Prosperum et felicem Annum tibi tuisque precor. Mi Dn.D. Melchior quaeso petitioni meae mature satisfacias. Importunus Typographus moram nullam patitur, properat. Jam jam pervenit


page 135, image: s135

ad Turgaviam. Homo non honoris, sed lucri cupidus, hiulcum opus edet. Sibi aliisque invidiam conciliabit. Fac ergo quod amicum et antiquae historiae studiosum decet, ut primo quoque nuntio, quae de Constant. S. Gall. et Turgavicis rebus observasti, habeam. Serio admonendus Typographus, ut honoris sui et publicae utilitatis rationem, quam privati commodi rationem habeat. Vale V. Cl. et me amare, et bona studia promovere pergas. Kilchbergae d. 9. Decemb. 1605.

T. t. Marcus VVidlerus. V. D. M.

D. Eglini insanam Alchimiam dubio procul audisti. Dici non potest quantum me excruciet ejus Alchimancia. Quanto cum offendiculo et bonorum virorum dolore ultro sponte non coactus, stationem suam deseruit. Ominosum illud Iconii nomen quod mihi semper displicuit, et Dominus Bullinus. B. M. Patri ipsius, no amplius uteretur, interdixit, respondit cum illo Zachariae XI, 17.

Dem Hoch- und Wohlgelahrten/ fürnehmen und Weisen Herrn D. Melchior Galdenast/ wohnhafft zu Bischoff-Zell/ seinem guten Freund.

Bischoff Zell.

CIX.

S. Non mihi excidisti, ut scribis, Domine et affinis honorande nequaquam, sed haetes semper in pectore meo. Proximis literis tuis, quae mihi gratae valde fuerunt et acceptae, respondissem, nisi D. Huberus Parochus vester, qui me peramanter tuo nomine salutaverat, me inscio et insalutato hinc discessisset: negotia quoque saepe mea publica et privata mea invaletudo, ipsa denique senectus, quae, quod cottidie magis ac magis experior, recte morbus esse dicitur, me contra


page 136, image: s136

voluntatem meam ad amicos scribendi vel rescribendi consuetu dinem cogunt intermittere. Nunc gratias tibi primum et ago et habeo maximas pro literariis et sane literatissimis tuis donis, quae proxime ad me misisti, ex quibus singularem tuam perspexi et eruditionem et benevolentiam in me, si ea remunerandi mihi erit occasio, eam non praetermittam, quod scribis in utraque tua epistola tibi in Turgavia et in patria tua non licere tuto vivere, teque religionis ergo multis etiam propinquis et consanguineis tuis in visum esse, doleo vehementer atque miror, cum Doctrina tua atque virtus te potius omnibus deberet commendare, sed forsan experiris verum esse illud Christi in Evangelio Prophetam in patria sua conremni potius quam magnifieri. Satius itaque tutius et dignitati utilitatique tuae consultius mea sententia esse, de quo proxime quoque ad te scripsi, te in externa aliqua et celebri A cademia versari, in qua ingenii Doctrinaeque tuae lumen elucescere, et munus aliquod Professionemve te dignam et fructuosam facile posses nancisci. Nam in Helvetia nostra, ut ipse literis tuis confiteris juris Professio atque scientia parvo vel nullo pene est in pretio. Jurisconsultorum non modo, consilia atque monita, verum etiam vultus ipse atque nomen plerisque estsuspectum et despectum, invisum et odiosum. Pluris apud nos fieri solet rusticus aliquis, vel parum juris nostri vernaculi peritus et parum disertus vel loquax potius et garrulus, quam Bartolus et Baldus, et Jurisconsultus quivis vel disertissimus et juris scientia praestantissimus. Juristas, ut vulgo loquuntur, Luristas appellant per contemtum et contumeliam. Hic [orig: Hīc] autem in Patria [orig: Patriā] mea nullam tibi spem potiundae Professionis alicujus vel muneris spem facere possum. Nullum enim hujusmodi apud nos vacat munus, etsi vacaret, plurimi sunt apud nos cives, qui ad hujusmodi munera aspirant, qui tibi ceu peregrino, quantumvis longe doctiori anteponentur. Quod ad illam de Mose quaestionem attinet, aliud tibi hoc rempore respondere non possum, nisi ipsum ab initio solum jus Israelitis dixisse, sed postea cum se solum tanto muneti atque oneri sustinendo nequaquam parem esse vidisset de Jethronis soceri sui


page 137, image: s137

consilio, quosdam sibi consilio, prudentia et pietate praestantes viros tanti muneris socios et adjutores adscivisse, inter quostamen ipse Principem semper dignitatis locum obtinebat. Quantum ad loca illa scripturae attinet, inter quae videtur quaedam esse repugnantia, ita facile regula illa Theolog. conciliare videtur posse, distingue tempora et concordabit, scriptuta. Item illa: multa in Sacris literis dici [gap: Greek word(s)]. Vale Domine et assinis summe observande, frattique tuo plurimum meo nomine salutis dicito, et gratulare de conjugio, de quo intellexi. Tig. 20. Decembr. 1605.

Tui studiosissimus

Joh. Guil. Stuckius.

Nobili ornatoque Viro Dn. D. Meliori Goldasto de Haiminsfeld, Domino et affini suo perobservando.

Episcop. Cellae.

CX.

S. P. D. Gratae mihi fuerunt literae tuae, mi Goldaste clarissime, idemque amicissime, gratius et munus ad me missum, quandoquidem effectum est eo, ut literis ad me datis veteris amicitiae nostrae memoriam renovares. Velim igitur existimes te a me vicissim amari, nihilque magis cupere, quam ceptam semel amicitiam nostram, atque actam non ex his initiis, quae tu benivole magis, quam vere, ut arbitror, scripsisti, sed ut ego interpretor, ex ingenii, doctrinaeque tuaelaude, atque convictu, consuctudincque quotidiana contractam, cum perpetua benivolentia conservari. Quod honorem publicum gratularis, quam tamcn splendidam potius miseriam appelles; rectius ego tibisive munus tuum, sive dignitatem, quam in aula Electorali Palatina te consecutum intelligo, gratulabor, et hoc amplius ex publicatis nunc scriproribus aliquot rerum Suevicar. surgentem ut nominis tui gloriam atque famam. Quod de Codice tuo offerendo Senatui nostro mandasti, id equidem diligenter curavi. Nescio an ex voto! sedtamen quantum gratiae consecutus srs, intelliges, opinor, exhis, quos Scidulae illitos, atque his literis


page 138, image: s138

in clusos ad te mitto, aureis Hungaricis X. quos aequi bonique consules, utspero. Illud suggero: e re tua futurum fuisse si paulo pluta exemplaria misisses. Ex duobus enim quae mei juris facta fuerunt, alterum Duumviro civitatis, alterum Consuli tuo nomine donandum fuir, ut ex Senatoribus aliquot alii efflagitatores non defuerint. Sed eis nimirum potestatem feci sponsorem exigendi, nisi effecisse ut eribus aut quatuor exemplaribus abs te impetratis pluribus paucioribusve pro arbitrio tuo, voti sui compotes facti essent. Tuum igitur erit curare, ut ne nomen malum fiat. Atque haec ad priorem partem literarum, ad alteram brevissime. Latero tuo, si quid sit in hac urbe, quod faciat historiae tuae pertexendae, atque hominum luce dignum existimari possit.

Sed sicubi futurum sit aliquid, quod aut per me reperiatur, aut per alios indices, id me ad re prima quoque occasione missurum, denique promtiss. studio facturum esse, quaecunque ad voluntatem famamque tuam pertinebant. Illud nihil necesse est submonere, quod tua sponte intelligis, aut etiam arbitrii tui fuerit, ut ejus tomi, quem posthac edes, scriptor. Sueviae simile compactum exemplar ad Senatum mittas; nisi forte mutilum opus dedicassc, obtulisseque videri velis, aut remunerationem non aequo satis animo accepisse. Sed haec prudentiae tuae acvoluntati ut dixi committo. Te interim salvere et valere jubeo, mi Clariss. Goldaste, et me observantem nominis tui ac amantem redamare. Salutem etiam et officia ab Kusselio adfine sororio.

Ulma [orig: Ulmā] 7. Febr. Anno a parata salute 1606. quem annum tibi rebusque tuis fortunatissimum esse cupio.

T. Studiosiss.

Johannes Krafft.

Dem Vesten und Hochgelehrten Herrn Melchiorn von Haiminsfeld, genannt Goldast/ Beeder Rechten Doct. Meinem günstig lieben Herrn und Freund.

S. Gallen.



page 139, image: s139

CXI.

S. Quod me facturum promiseram, Nobilissime et Clarissime Dn. Goldaste, id praestiti, hoc est, insignia et encomium antiquissimae familiae tuae Chronicis Stumpfianis inserui, eidem loco, iisdemque verbis, quae tu praescripseras. Ceterum pro insignium formula lignea, pictura et sculptura pictori et sculptori debebis coronatum circiter argenteum, hoc est, viginti quatuor batzios sive ursatos. Aut si pretium nimium videbitur, mitte Talerum Imperialem: et experiar, num accepturi eum sint. Scheda inclusa sculptoris duntaxat continet mercedem: qui carior est; quia solus apud nos, et ad neminem alium veniri potest. Discessum tuum doleo. Maluissem enim in patria aut Tiguri nobiscum te esse potuisse. Sed quo fata vocant, eo sequendum est. Nosti, viro probo et erudito ubique patriam esse. Heydelbergam si veneris, me porro commen dabis nobilissimis viris Dn. Plessenio, Dn. Hippolyto, Dn. Frehero et aliis, quibus ad nundinas proximas, [gap: Greek word(s)] sum scripturus. Itinerarium si miseris conferam cum autographo. Nuper enim conferre non licuit, quod maturius illud tepeteret Bibliothecarius noster. In quo statu sint res Dn. Eglini nostri, tu nosti melius me: quia in vicinia est vestra Witgoltingae, ubi jamdiu haesit. Vale optime, et amicitiae ac benevolentiae tuae aura me prosequi perge, deque rerum statu tuarum Heydelberga ad me perscribe.

Tiguri. 6. Mart. 1606.

Tuus totus

C. VVaserus.

Nobilissimo et Clarissimo Viro Dn. Melchiori Goldasto, Juris Cons. eruditissimo: Domino et Amico meo perobservando.

Bischoff-Zell.



page 140, image: s140

CXII.

S. P. D. Ego vero non luissem, mi Clatissime, idemque amicissime Goldaste, te, literis ad Consulem nostrum seorsim datis gratias egisse Reipub. pro remuneratione.

Nam etiam tunc, cum eidem indicassem, me aliquid habere libri, quod offerendum tuo nomine Senatui literis ad me scriptis rogasses, literas tuas peculiares ad Ordinem postulavit, neque prius destitit, quam ei communem ad cunctos ordines circuli nostri (ut loquimur) dedicatoriam ostendissem.

Nunc autem, cum res ita sit, nullis amplius opus est. Sat locutus sum pro te, adhibita epistola rua, tanquam locuplete teste. Pro semisse tuorum exemplatium, illico distributo inter eos, quos desiderasse intellexeram, gratiam habeo; habiturus majorem, si saltem dodrans fuisset, Nempe gnaviter impudentem esse oporter. Sed nec te noluisse video, si per gerulum licuisset. Quod porro in animo habes vulgare proximis nundinis Sibyllam Francicam et alia quaedam paulo post; facis tu quidem pro fama tua et in Rempub. literariam studiose. Sed tamen cur ad me mittas aliquid ex operibus tuis, publice praesertim prostaturis, causae nihil est mi Goldaste. Satis est, ubi partem alteram historiae Suevicae miseris ad Senatum, ut opus completum sit; pro quo ipso tamen non puto te aliquid expectaturum. Nam ad me quod attinet propterea nihil ex tuis monumentis expecto, quod nec te mihi quidquam debereintelligo, nec simili aliove munere parem gratiam referre possim nisi contentus esse velis grato animo, et memore conjunctionis nostrae; quam voveo tibi mi Goldaste Cl. una cum officiosa salute. Salve etiam a sororio et Vale. Ulma 18. Martii A. C. 1606.

T. ex asse

Joh. Krafft.

Dem Vesten und Hochgelahrten Herrn Melchiorn von Haiminsfeld/ genannt Goldast/ etc. Meinem günstigen lieben Herrn und Freund.

S. Gallen.



page 141, image: s141

CXIII.

Edler, Hochgelehrter, Insonders günstiger lieber Herr,

DEine seyen meine gutwillige Dienst zuvor, benebens zuvernehmen, daß ich sein Schreiben, samt beygefügtem Packet, zurecht wohlempfangen, und Inhalts vernommen; Wie ich mich nun deß Herrn zu mir tragenden guten affection, und dannenhero überschickten einen Exemplars seiner publicirten Schwäbischen Schribenten, nicht wenig zu erfreuen, und dienstlich zu bedancken : Also hab ich hinwiederumb nicht sollen unterlassen, das andere E. E. Rath allhier gehörige Exemplar dem Herrn Ambts-Bürgermeister, wie auch dem Herrn Stadt-Schreiber (weil ich selbst nicht in Rath komme, ich werde dann erfordert) der Gebühr anzumelden und zu berühmen, die es dann künfftige Wochen (weil es die vergangene, wegen anderer Geschäfften, nicht beschehen mögen) einem Ehrsamen Rath ebenmäßig antragen und überantworten werden. Was nun E. E. Rath hierüber zu danckbarlicher Erzeigung sich hierüber resolviren und entschliessen wird, soll dem Herrn vermittels seines Herm Schwagers deß Stadt-Schreibers ohnverlangt zugefertiget werden. Und soll mir der Herr gewißlich zutrauen, daß so viel an meiner wenigen Persohn, alle gute Recommendation und Beforderung, hierzu bey E. E. Rath (qui ceteroqui, quod dissimulare non possum, Mercurio magis quam Apollini favet) beschehen soll. Dann dem Herrn in diesem und andern angenehme wohlgefällige Dienst zu erweisen, bin jeder zeit bereit und gutwillig: mit dienstlicher Bitt, diß mein eilfertig Antwort-Briefflein (so wegen überhäuffter Geschafft deß Wochen-Marckts anderst nicht angestellt werden mögen) in Ungutem nicht zuvermercken, deme ich mich hiemit zu beharrlicher Freundschafft, und uns allerseits Göttlicher Verwahrung


page 142, image: s142

anbefehlen thue. Datum Lindau in grosser Eil den etc. Martii v. st. 1606.

Deß Herrn

Dienst- und gutwilliger

Daniel Heider/ D.

Dem Edlen und Hochgelehrten Herrn Melchior von Heiminsfeld, genannt Goldast, J.C. und Churfürstl. Pfältzischen Rath. Meinem insonders günstigen lieben Herrn. Bischoffs-Zell.

CXIV.

S. P. D. Causa non scriptionis fuit, quod ipse (uti dixeram) Francofurto transire debebam, iturus ad Electorum Comitia Bingam: sed iter illud rupit valetudo minus commoda a catarrhis, et luctus domesticus ob sobolem bimestrem mortuam. Nunc tuis receptis, quia intelligo, te ibi etiam haerere, scribo sed breviter, ut occupatissimus. Egi causam tuam, et agam adhuc omni opere apud Dominos Grunradium, Hyppolitum, Plessium, Lingelshemium, alios : quorum nullus tibi non optime cupit, et occasionem tui promovendi quaerit optatque. Hic jam nulla apparet, quia nulla conditio vacat. Locus in Senatu Ecclesiasto apertus est obitu D. Marci Zum Lamb: sed est, cui dudum illa conditio promissa, L. Schumannus. Neque etiam tibi illam adeo convenire puto, quae maximam partem in Examinibus scholasticis, trivialibus inquam, occupatur et consumitur. In superiori Palatinatu locum fieri posse putant, sed nescio an tibi commodum tam longe a Patria, a nobis, a Francofurto esse: Equidem vix consulerem: et oblatam mihi ipsi dudum a Principe Casimiro ibi conditionem Satrapiae sive praefecturae, repudiavi. Quid si (ut obiter hoc) apud Comitem Hanovianum vobis vicinum (propinquum) locum habere posses. Is enim quaerit, et desiderat viros idoneos: et apud


page 143, image: s143

eum aliquid possem, possent et illi amici speremque non cassos spe futuros. Excitasti me in spem magnam, his quae scribis de sperata aliqua dote dapsili [gap: Greek word(s)]. Opto ex animo, imo jam sperare juvat, et ne me ista spes destituat, Deum omnis boni datorem rogo venerorque. Si quid juvare possim, mone, suggere, jube, perscribe. Omnem lapidem movebo. Faustum illum an norim, nescio. Sed ad notos ignotosque scribam, ibo lubens. Itaque proxime amplius scribe, quae, qualis, quanta, quomodo, quando? scio talia sine adminiculis geri non solere, e quibus o [orig: ō] si tam selicem me haberes, quam promtum paratum que habes.

Ad Alamanica, omnibus meis excussis, video me nihil habere. Versio illa Legis Carolinae, de qua dixeram no Alamanica, sed mere Belgica est, e Trevirensibus Archivis mihi communicata, et jam alicubi meo scripto inserta. Notgeri de Carolo M. libellus et a Canisio excusus, est in meo ms. non minus, quam illius editione sine suo manens. Quod si integrum dare possem, Francicis jungerem, quamvis tum ineptum et fabulosum, ut olim repudiarem, neque tomis meis inserere dignarer. Francica, quae suppeditasti, retineo ea lege, ut meo Tomo accedant, ita ut, si cum Typograplio illo tuo nomine agere possis, de edendis Francicis eadem [orig: eādem] lege et conditionibus, qu bus Alamanica edit, adquiescam: inque partem pro rata tuorum feras. Et a munere dedicationis, si quod accepero. Remitto VVertini visionem, quam omnino Alemanicis inserendam censeo, non aspernandum fragmentum. Nam et ille ipse Alemanus fuit Augiae hospes, quae in Alemania et VValofridus talis, cujus et alia tu in Tomo illo habes. Et hoc cura quaeso Theoduthiana jam a Pithaeo et Canisio edita vrdeo. Hisce modo vale et rescribe.

Datum 15. May 1606.

Tuus quem nosti

Freherus.



page 144, image: s144

Inter Francica promiseras olim et alia.

Dicaearchi fragmentum de Gallia.

Ivonis Abbatis Clunniacens. abbreviatio figur. historiae.

Tancredi Provinciale.

Pepini annotatio de Apostolicis et Impp.

De Regibus Francorum sub nominibus Sibyllarum.

Einhardus tuus ubi? Ede quaeso sed schedam de illo meam remitte, in qua sunt, quae mutem et addam non contem nenda. Et quia tam vicinus, Selingenstatt excurre, ubi ille fuit, forte ab Abbate vel monachis aliquid expiscabere.

Ennodiusitem, quem parabas, ubi? D. Bongarsius exemplar suum a me repetit.

Quid praeterea in Paraeneticis? haberem plura ejus generis.

De libro ms. ad Baronissam Hohensax. scriber Princeps. nollem perire.

Pichin apud Ecchehardum est nostrum Picken, quod est scalpere, pungere. Ibidem legendum censeo: Domine miseram istam.

Felix in Pineis cujus mentio in Martyrologiis et Calendariis XIV.

Januarii, rationem nescio.

Fillones idem forte quod Verberones. Fillen vetus est, apud Otfridum, Notgerum, alias frequens, caedere, flagellare, fustigare.

Dem Edlen und Ehrenvesten Melchior von Haiminsfeld, genannt Goldast, Meinem sonders gunstigen lieben Herrn und Freunde zu Handen.

CXV.

S. P. Tradendo literas et libellos tuos, vir amicissime iterum monui Patronos et amicos illos nostros, D. Grumradium, Praesidem, Cancellarium, Pleffeum, Lingelshemium. Imo nec monui, ultro et sponte tui memores, et occasionem tantum tui pro merito promovendi quae entes. In consilio Principis tam isthoc, quam superiori, jam locus nullus vacat: neque praefectura illa per Provinciam.


page 145, image: s145

Vacare potest propediem, ut subinde fit: et spartam spera certo, si non te dignam, saltem pro tempore et loco, donec Deus meliora. Neque commendatione ulteriore ab Episcopo Constantiensi aut Rep. Tigurina opus: ipsa virtus et eruditio tua abunde commendat: et quaecunque (Deo ordinante) tibi conditic obtingat, magis illa te, quam tu illa [orig: illā], gloriaripoterit. Mc quidem sollici atorem et observatorem diligentem habes, de quo non dubitare te amicitia et conjunctio nostra permittet. Itaque forte brevi plura et certiora, quod Deus fottunet. Interea ex animi sententia vale et salve. De Illustriss. Duce Bullionaeo, qui in summa Regis gratia jam floret, et Parisiisnuper adhuc haesit, particularia in quiram, et proxime. Dab. raptim Heidelbergae e Plinianis 30. Maij 1606.

Tui amantissimus

Marq. Freherus.

Nobili et Ornatissimo Viro D. Melchiori Heiminsfeld Goldasto, Domino et amico meo singulari.

CXVI.

Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, Gothofredus Jungermannus S.P.D.

TU vero me parum nosti, nobilis et amiciss. Goldaste, qui notare in me videris nescio quas avaritiae sordeculas, quae animum hunc obsideant, et in causa sint, quod me conjecerim in tantum laborem. Nil profecto quaesivi, et adhuc quaero, quam reip. litterariae emolumentum, et privatum otium. Illud si partim contigerit, quod tamen scio quam parce ob alterius voti frustrationem, non me adhuc laborum taedet: hoc quidem, de otiolo aliquo privato, quo mihi interdum et Musis quid canerem, non contigisse plane scio, atque doleo quoque. Stipendium vero quod accipio annuum non tanti profecto est, ut ea eam insuperhabita, quemadmodum tu sentire videris, ideo quae optanda sola, [gap: Greek word(s)], inquam, [gap: Greek word(s)]. Nam Jovem lapidem tibi jurare possum, me de meo, quod exignum adhuc domo promitur, addere necesse habere in sum us quotidianos:


page 146, image: s146

nisi interdum mihi et aliis injurius videri velim. Nec ullum tamen facio, quod olim adolescentulis vitio non dabatur, ut serio jocer, immo possum gloriari me hic [orig: hīc] non secus ac Heidelbergae sobrie, si quisquam, sat vixisse. Utut sit, opibus auctior numquam mehercle hinc disceslere. Gratissima vero tua de me cura, et quod ita Bibliotheca tua [orig: tuā] uti frui mihi concessum esse adsirmas libere. In quo humanitatem tuam eximiam agnosco: et bene quod illa egregiae eruditionis perpetua amat esse comes. Valeant vero illi [gap: Greek word(s)] quotquot sunt, cujates sunt. Ego si contra tibi de mea pollicear idem, quid aliud facio quam [gap: Greek word(s)]. Lavatero a te salutem jussi, qui per me te jam resalutat. De Gentilis nostri in Apuleium, nescio an id audere possim inconsulto Marnio, qui semper hoc agit, ut editor libri sui primum exemplum videat, nec alii prius facile permittit: praesertim quum ego corrigendi laborem ad prelum non sustineam in hoc opusculo, sed collega meus; recensendi quidem habui antequam inciperent operae excudere, quod hac hebdomada demum contigit. Tua quidem quae in hanc A pologiam nctasti, si critica sunt, et quae mendis emendandis; audeo adfirmare nihil a Scipione occupatum: qui in explicando sere versatur, et in iis praesertim quae jus et leges concernunt; alias sequitur Casaubonianam editionem. De Oribasio ideo quaesiveram; quod ms. Polluci, quem e Bibl. Palat. im petravi, additi sunt liber XXIII [gap: Greek word(s)], et lib. XXIV. [gap: Greek word(s)] collectionum medicinalium Oribasii, quae de anatome quidem et partibus corporis earumque usu agunt, ex Ruffo et aliis. Sunt autem bonae notae, ut mihi e Polluce patet, quem eadem manus exscripsit multis locis auctiorem. Si itaque illos cusos, si modo sunt cusi, nactus fuissem, una et cadem opera contulissem. Prudentius in Kamartigenia viperae exitiosum pattum canit, unde primum versum sic mendose describunt, Mater morte sua, non sixa fertiles, aut de Rogo te, inquire in Prudentio, et ut editus sit, doce. Quidn. malum sixa an vita, Sed non lubet indulgere conjecturis: et Prudentium hic [orig: hīc] repere non possum. Vale, nobil. et amiciss. Vir. Rapt. prid. Id. Jun. 1606. e Typogr. Wecheliano. V. Nobili et Clariss.

Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, amico honorando.

Franckfurt.



page 147, image: s147

CXVII.

S. P. Siccine cessas, a quo singulis septimanis literas habere optem et desiderem. Ego quidem si rarius per occupationes scribo, amare et meminisse non cesso : idemque saciunt caeteri nostri Patroni et amici, Hyppolitus, Plesseus, Grünradius, Lingelshemius, intenti omnes in occasionem tui pro merito promovendi. Quod Deus fortunet, spero. Nunc non nihil ecce ad ornandum Notgetum tuum mitto, vitam ejus a Viviano et Ortelio in itinerario quodam positam. Utere et mitte tandem quae elaborasti. Folia Alemanicorum excusa nimium quam videre desidero. Quid me crucias? Francica adornabo [gap: Greek word(s)] ad nundinas praelo danda. Interea et istud, quod in charta notatum vides parentis mei p. m. meaque manu accurate descriptum edere in ipsas nundinas meditor. Est enim de tempore, ut loquuntur cum Vcnetis quoque jam Papa negotium facessat, paritandem (ut sperate fas est) cum suo triumpho et emolumento. Quaere ex tuo Typographo Bernero, an edere velit, in quarto ut caetera mea charactere, qui Mittelschrifft dicitur. Conditionem aliam non dicam hac vice et editione, quam 100. exemplaria uff Schreibpapier mihi ex quibus muneres amicos, et forte (quis dedicare animus prurit, nec sine causa) ipsis centum viris Venetis. Et dehoc rescribe, si me amas, quam primum, et vale optime. Dat. rapt. Heidelbergae 27. Junii 1606.

Tui amantiss,

M. Freherus Kessingides.

A Monsieur Monsieur Melchior Goldast de Heimingsfeld, pour le present Franckfort

Im Leinwadshauß zu lieffern.

CXVIII.

Nob. et Cl. V. Mel. Haim. Goldasto. Gothofr. Jungermanus S.P.D.

NIl mihi jucundius, amice vir, quam sic tecum mutitare litteras, et quidem hoc hebdomadatim [gap: Greek word(s)] nisi in erdum negotiorum Typographicorum multitudo me ab isto officio abstinet, quod tum, pro humanitate tua, mihi ignosces credo. De loco Prudentiano ago gratias. Et quid malum mantant illi novi illius, quos ferunt, editores? Alter a Lipsio


page 148, image: s148

publice commendatus, Hub. Audejantius, qui illum Poetam minaretur. Alter in Thuringia J. Weitzius, mihi per litteras notus, qui ad triennium jam ms. opt. notae apud se adhuc credo detinet. Quam multa enim in eo meliora fieri queant qua ab ingenio qua ab libris ostentarunt publice Gifanius et Colerus: ille ad Lucretium, hic ad Valer. Maximum, ut nosti. Ego per aliquor nundinas frustra illum Poetam in Biblio poliis quaesivi. Minutiss. enim editio, qua olim meum Putschium, Streniae demerendae, donabam, apud Raphelengianos quoque est distracta penitus. De Oribasio nihil scio nisi quod tu me scire fecisti, et quod nuper in Brodaei Comm. ad Epigrammata Graeca advertebam illum dicere, Oribasii paene omnia publice edita esse: et quod jam incidebat, dum haec scriberem, visere ad Catalogum H. Stephani, quo recenset authores, e quibus Thesaurus Graecae linguae congestus, in quo sane inter editos Oribasium invenio. Sed heus est quod a te obnixe petam. Elogia historicorum, si quae notasti, in Sleidanum: et si quid te vita Sleidani. Ut ea quidem in Boissardi imaginibus extat, mihi est descripta. Et anne ullus in ipsius de IV. Monarchiis libellos commentatus, praeter Meibomium? Valde vellem tale aliquid editam ineditumve nosse. Sed et hoc addo, si tibi vacat. Quaere in tuo ms. Suida an [gap: Greek word(s)], ut vulgati, penultima per [gap: Greek word(s)] scribat. Erit enim mihi lis cum Meursio; sed de litterula. Sic enim et meus ms. Pollux. Atque ille ad Lycophronem audet in Suida corrigere [gap: Greek word(s)]: quasi illud nauci. Et multa tamen talia tibi in mentem veniant, signata utraque forma [orig: formā]. Immo unde alias Platonicum [gap: Greek word(s)], nisi ab [gap: Greek word(s)]; Ceterum te moror: et meas operas quoque. Quid tu? Non putabam te mihi adeo familiarem forte dices. Ignosce et vale atque salve. Raptim A. die VI. Kal. Jul. Hanoviae 1606.

Viro Nobiliss. et Clarissimo Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, amico meo colendo.

Franckfort.



page 149, image: s149

CXIX.

S. P. Hoc tantum, Vir amicissime, ab occupatissimo habe, remitto vitas Carolinas, quas petis: ne studiis aut commodis tuis desim. Remittam et cetera Francica tua omnia propediem per gratuitam occasionem: nam tabellario omnia credere religio fuit. Atque adeo suadeo, ut ea ipsa Francica Alemanicis tuis per istam editionem appendicis titulo jungas vel proxime edas. De meis, quae magna satis mole erunt, necdum constitui satis. Adelmus jam recensitus et restitutus est: item alia. Heimburgica mittam et ipsa per illam, quam videre videor occasionem, Typographo mancipanda. Sed 100. exemplatia in charta scriptoria et nitida volo, non illa vulgari, quod diserte cavendum est. Et de hisce aliisque propediem plura. Vale feliciter et salve.

11. Julii 1606.

Tui amantissimus

Freherus.

Sed quid de illo negotio uxorio, quod innuebas, speinjecta. Ne celaveris tui boni optantissimum.

Neque notarum in leges Alemanicas obliviscar. De Epigrammate videbo. Gruterus causatur occupationes et styli desuetudinem. Cui salutem nuntiavi et renuntio.

Dem Edlen Ehrenvesten Herrn Melchior Goldast von Heiminsfeld, Meinem gunstigen, sonders lieben Freund.

CXX.

S. P. D. Aliquot a te literas accepi, vel potius redditae eae mihi sunt, cum fere toties domo abessem, quae causa fuit non rescripti hactenus, sed et nunc catenati quasique conjurati labores, (et jam in procinctu sum ad Episcopum Spirensem excurrendi) me distringunt, ut studiis meis herilia negotia praeponere necesse sit. Itaque


page 150, image: s150

neque Heimburgiana illa absolvere possum, neque quae meditabar in leges Alemanorum, quamvis et alia causa est, quare illa a ceteris legibus ojusdem generis commode avellere non possim neque velim, et editionem Parisinam Lindebrugii prius expectandam existimem. Epigramma in Alemanica tua (si Phoebus faverit) ex primere conabor, et tempori mittam. Quae in iis hactenus excusa sunt ab iis, quae postremo misisti, videre aveo. Francica quoque te apparare non dubito. De adjungendis meis consilium neutiquam mutavi: Sed cum ea suo quodam modo ita disposita et coagmentata sint, ut neque a se avelli et turbari, neque qnidquam inseri possit, commodissimum videretur tomo peculiari ea excudi, qui tuo jungi, addi, copulari possit. Recepisse te tua non dubito. Idacii Miscella, si Francofurti nondum nactus es, prima occasione mittam. Est enim liber majusculus et crassulus in quarto. Hisce modo vale feliciter, et si quid spei gameliae affulget, amicum ne caela. Nos hic [orig: hīc] tua causa, quae poterimus, faciemus, vale iterum et salve a d. 19. August. 1606.

Tui studiosiss.

Frehero. [Freherus]

A Monsr. Monsr. Goldast de Heimingsfeld pour le present.

Franckfurt. Bey Herrn Rectore im Baarfusser Closter zu finden.

Post Scripta.

AN Chronicon Bavar. et epistolas Caroli M. ab Herdesiano acceperis, ut spom fecerat, scire cupio. Has quidem meo Tomo Francicorum, in quo plures epistolae Francicae, accedere posse, valde optem etsi conditionibus aequis a te impetrari possit, nullas defugiam, nosti animum et promptitudinem ut puto, meam, Tu vide.

Thoromachum ob molem libti per tabellarium jam mittere non possum: circumspiciamus occasionem.



page 151, image: s151

Imo exscidi, et mitto; recepturus commodo tuo. Folia quae in fine amputavi, pertinent ad supplementum Gregorii Turonici, quam MS. habemus in Bibliotheca Palatina, e quo ipso Codice Flacius edidit, satis quidem oscitanter. Ego jam relego Tersionem edi curaturus. Sed ecce. Consilium de edendo fragmento Ivonis (nam qua de Francis incipit, amputatus est mala [orig: malā] manus) necessario mutandum est. Quia ex Anglia (ubi integrum exstare index Bibliothecae, quem aliquando hic vidisti, indicio est) Thomsonus rescribit, Gruterus litteras exhibuit) jam supplementum illud exscribi, se cutante. Ideoque exspectandum erir. Cui enim bono liber mitilus vix et dimidiatus, desinens in eo ipso, quod quaeritur, et quod Francicorum inscriptio promittit? Itaque ejus loco Idacii Miscellam, non paulo meliorem collationem, Tomo tuo Principe loco supponas, consulo, et te iterum ex animi sententia valere, studere, procari jubeo. Optimo et eruditissimo Viro Dn. Segeto salutem plurimam meis verbis dicas rogo. Scribam ad eum proxime et prolixe. Vale Vir amicissime.

Datum ut in literis.

T. Freherus.

CXXI.

S. Litterae tuae, Nobilissime et amicissime Goldaste, quas scripseras ad me postridie paschatis Francofurto, red dite mihi demum sunt, sub finem nuperi Julii. Itaque quod nundinae instarent, ad eas responsum hoc distuli. Vehementer toleo, insignia non recte sculpta esse, aut picta. Pictori ego exemplar tuum manuscriptum praelegi ipse, et reliqui, ut inde recte et fideliter depingeret, ac disertissimis verbis Leopardum debere esse ei significavi. Quod igitur perperam depinxit, in culpa [orig: culpā] non sum. Errorem tamen tolerabilem puto esse: quanquam eum libenter correxissem, nisi penitus jam impressa fuissent chronica. In fine adjici nova insignia non potuerunt nec fortassis passus fuisset Typographus. cui pervelim ipseloquaris, si in tui gratiam folium reimprimet, bene habebit, ego quicquid voles libenter mutabo.


page 152, image: s152

Ceterum ex animo laetor, Heydelbergensibus te quam commendatissimum esse, supereque illos te omnibus modis promotum. Eglinum nostrum Marpurgi cum familia nunc vivere, notius tibi, quam ut de eo aliquid ad re scribam. Satis illi nunc negotii erit cum plumbeis illis nodosiis Marpurgensibus Lutheranis, si aureos velit facere. Qui alio quin multum poterit docendo, dispurando de mysteriis religionis. De lite, quae Pontifici Romano cum Venetis est, ita censent quidam, fore, ut in bellum eruptura sit apertum: cum pacem Italiae invideat vel Ate; aut potius DOMINLIS turpitudinem meretricis Babylonicae, ejusque tyrannidem, etiam suis amasiis, velit ob oculos ponere. Illi hoc niense Augusto novo edicto sanxerunt et per omnes urbes dominii sui proclamarunt [orig: proclamārunt], ne Jesuitis amplius in illud regredi liceret: subditis quin etiam mandatum, ut filios suos, quos in Collegiis vel Scholis eorum habere possent, ocyus sine mora domum revocent. Quid porro futurum sit, cognoscemus suo rempore. Transtuli ego nonnulla de hac lite ex Italico in Germanicum, et misi ea Hanoviam ad Magnisicum Brederodium. Si impressa sunt, ut fore imprimenda spes mihi facta est, pete meo nomine exemplum a Typographo. Videbis non cotemnenda. Utinam illustris illa Respublica veniat vel tandem saniorem ad mentem, atque dum tempus est, evomat, quidquid e calice scorti Romanensis hausit veneni. [gap: Greek word(s)].

Vale, Vir amicissime, et me tui amantiss. redama. Tiguri 30. Augusti 1606.

Tuus ex animo

C. VVaserus

Nobilissimo Viro

D. Melchiori Goldasto, Furis Licentiato, et Philologo Excellentissimo.

Domino et amico meo observando.

Franckfurt im Leinwat=Hauss zuerfragen.



page 153, image: s153

CXXII.

S. P. D.

ET ego, nobiliss. Dn. rescribo spissius, quam me facturum putaram. Ita enim cum nundinis adproximantibus negotia augent, ut iis profligandis vix sufficiam ita solus. Accedit oculi invalitudo, quae me per mensem unum et alterum ita adflixit, ut medici sua ope parum hactenus effecerint, et me fere coegerint esse [gap: Greek word(s)], ut meus Longus loquitur. [gap: Greek word(s)]. De Prudentio, et Oribasio intellexi quae scribis. Ut et de Sleidano pariter tecum censeo. Sed quis iste [gap: Greek word(s)] ejus commentator quaeso, quem sub Scriniis tuis conditum tenes? de [gap: Greek word(s)] considerabo porro. Movet me in his vix quidquam praecise adfirmare quod modum illum [gap: Greek word(s)] in iisdem verbis ex manuscriptis opt mis variare videam. De Megalo vero vel Megallo quae doces, m hibactenus fuere profecto inaudita. Debeo ideo tibi [gap: Greek word(s)]. Sed heus, nobiliss. Dn sine me iterum tuo auxilio uti, sed geleri, et quod non procrastina evelis, nam eo dein nos uti vellefrustra erit. Gratum erit reserre gratiam, et ad id ero promptus, siquidte velle intellexero.

I. Locus Apuleji Apolog. de paupertate: ad quem scribunt: Casaubonus legit: adversum divitiis professa adversam. Quaeso perscribe ad me totam Casauboni emendationem illius loci, qui alias hic: aemula laudis, adversum divitias possessa, habitu secum. Sic possim explere nostris operis hanc lacunam.

II. Alterum si scias quispraeter Casaubonum et nuperum Meursium illum Apuleji locum ibidem: haec tibi ut quaedam menditeabulae animi sordent, itarestituerit: mendicabula nimis sord.

Duo haec si me ad summum intta triduum edocueris: rem facies gratissimam: quod facile tibi fore non dubito: et velle etiam,


page 154, image: s154

pro nostra amicitia credo. Vale atque salve. Raptim e Typographia Wecheliana. a. d. 14. Kal. Sept. 1606.

Tuus

Jungermannus.

V. Nobiliss.

Dn. Meliori Haiminsfeldio Goldasto, Philologo et historico praestantissimo, amico charissimo.

Franckfurk im Carmeliter-Closter zuerfragen.

CXXIII.

S. A quo Francofurti et reliqui, Vir amicissime, totius sesquimensis erroribus ad uttamque Rheni ripam circumactus vix tandem, sed salvus ad salvos meos Dei gratia redii. Etnunc scribo (nefidem meam ultra eleves) sed et promissa mitto, Ivonis Chron. cujus archetypum cum scripto collatum recipere cupio. Eum Francicis tuis praefigi, cum testatione aliqua amicitiae nostrae patior. Atque utinam integrari aliquando possit, magna et optima sui parte mutilus: quo nomine et in Galliam et Angliam scripsi. Mitto item Chronicon Latomi Francofurtense: quod non dubito ab ipso continuatum auctumque fuisse; tua pud ejus heredes inquirendi, imo et conquirendi facultatem, (ut puto) commodam habes. Martini Chronicon (videtur alicubi vulgato esse auctius operae pretium feceris conferendo) ms. remitto: e quo historiolas illas Adolffi et Henrici VII. Impp. peritineris horas taediosas exscripsi: quas nunc invenio Continuatorem Urspergensis Paralipomenis suis, ut e Codice Wormatiensis Chronici desumtas, intexuisse: sed truncatas et interpolatas. Ego in faragine mea Germanicarum alicubi cum mentione tui inseram.

Heimburgiaca absolvo, et quibus de illis spem fecisti, conditione dictata t50. exemplarium in charta scriptoria, fere est ut addicam. De quo proxime. Quae de Johanna Aurelianensi edidisti,


page 155, image: s155

consulo Bougarsio (ni factum) ocyus mittas Parisios. Talia jam et Parisiis eduntur. Vale et salve

a Tuo

Frehero [Freherus].

CXXIV.

S. P. Breviter accipe ab occupatissimo, quae monenda videbantur. Collectione mistam tuam etiam adjutum irem (publice refert talia servari, cum cautionetamen, ut e marginalibus videbis) nisi obstaret Collectio similis, et rerum rariorum, adornata a quodam secreti consilii (D. Loefenio intelligentissimo horum temporum) mei Principis, et jamdum Ambergam missa Typographo et jam cepta: quae, vereor, tuae officeret. Atque adeo ejus elenchum mitto. Unde vides, nihil singulare superesse praeter Avisamenta ista num. 5.6. quae equidem non aspernanda censeo. Elenchum Tomitui rerum Germanicarum videre cupiam: fors sit, quod suggeram. Sed et de aliis responsum tuum et prolixas de variis literas exspecto, semper mihi gratissimas. Heimburgica absolvo et brevi mittam. Specimen tituli, quod misi, recipere et mutare cupio. Bulla Sigismundi num.3. qua de re agit? extabit sine dubio sed jam non occurrit. Scribe, quae jam sub praelo habes, et specimen mitte. Nosti quod sim talium curiosus, et desiderii impatiens. Et ipse adnos aliquando excurre. Hisce modo vale, et iterum saluto plurimum Dn. Segetum, ad quem tam longas literas scribere coepi, ut necdum absolverim.

Datum raptim Heidelbergae 14. Novembris 1606.

Tuus Freherus.

A Monsieur Monsr. Goldast.

Franckfurt, bey dem Hn. Rector im Baarfüsser Closter zu lieffern.



page 156, image: s156

CXXV.

Nobilis atque Consultissime Vir.

SI ulli unquam aliquid, Tuae praestantiae certo debeo plurimum, idque variis nominibus, qui non ita pridem me antehac nonquam visum, nec de te meritum, littetis tuis amore, benevolentia addo et comitate plenissimis non salutare solum, sed et libro a te docte et concinne sane scripto honorare, librariam quoque meam suppellecti em augered gnatus es,quo certe efficis, ut et meipsum tibi debere volens nolens fatericogar; Sed nccisthoc benevolentia et amoris in me tui test monio contentus est liberalis tuus animus, quin et nuper alios aeque docte a te conscriptos mihi transmittis et offers libros, quorum unum, (reliquo; enim ex sensu tuo mihi reservavi.) Illustrissimo et Reverendissimo meo Principi. Cujus Celsitudini posterior libri pars inscripta est, de manu in manum tradidi, atque labores et industriam tuam ex superabundanti commendavi. Hunc Celsitudo S.liberali certe facie ac fronte serena accepit, seque hos T. praestantiae laudabiles conatus valde probare, et gratum exhibiturum se haud obscure annuit.

Quid vero a mea tenuitate pro his speres, nihil, ubi animum tibi devotissimum tuique observantissimum respuis, in me reperio, majus enim tuum in me est meritum, quam ut digne et pari aliquo munere compensare id valeam; Quis enim non credat, Nomini meo, quod in frontispicio statim libri tui poni dignum duxisti, plurimum lucis de tuo illo lumine accrescere, et pallenti meae famae? Id quod singularis tua facit humanitas, simul atque in omnes bonos, quibus solis Bidermannus Tuus probari cupit, amor et benevolentia;

Caeterum quae de sctiptis antiquiotibus, et memoria dignis ex Augia olim divite, sed nunc vere depauperata, petis, sedulam navabo operam, ut si quid tale reliquum sit, a me accipias brevi, ipsus enim illuc me conferam visum, tale ne aliquid reperiatur quod


page 157, image: s157

petitioni tuae satisfacere possit, certo namque de me hoc tibi pollicere, quod et omnia, tuicausa velim, et libens merito velim. Hisce vale Vir praestantissime, meque tui amantem redamare ne desine, et, ni pigeat ad fovendum mutuum amorem nostrum saepe rescribe. Marispurgi 20. Novembris Anno 1606.

Praestantiae et Humanit. T.

Observaus et addictus

Joh. Georg. Biderman. D.

Nobili et Clarissimo Viro

Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, J.C. Celeberrimo Domino Chr. amico suo fingulari.

Anjetzo zu Franckfurt zu erfragen.

CXXVI.

S. P. Ne utrinque erremus, Reformationem Sigismundi non nisi unam editam puto, cujus auctor intus se ita prodit: Nomen Poetae: Man soll wissen, alles das in diesem Buch geschrieben statt, hab ich Friederich von Lands-Cron, ein Diener und Knecht und Rath Kayser Sigmunds. Editiones ejus duas vetustas habemus, unam recentem Basileae per Seb. Henric. Petri in octavo. Scribe, an ita sit, et quid habea t Bulla illa Sigismundi a te num. 3. notata. Et quae praeterea expectas, ubi receperis, significa. Nam invicem adjuvabimus. Et D. Loefenio rem gratam facies, quem tuo nomine salutavi. Nihil ne habes ad Bohemica? quorum secundam partem jam edo. Vale et rescribe. 21. Novembr. Anno 1606.

Freherus.

CXXVII.

S. P. Recessus ille Noribergens. Comitiorum Anno 1431. idem est cum illa Bulla Sigismundi: ut ex capitibus apparet. Et ab hoc incipit collectionem suam noster Loefenius, quae jam Ambergae


page 158, image: s158

in folio excuditur, anterioribus amotis, in quis et reformatione illa Sigismundi, utpote non authentica sed apocrypha, et proposito (ut nostri loquuntur) in mente retento. Itaque instituto tuo illa editio officere non poterit, in quo ut pergas suadeo, atque adeo exornandae illi Reformationi mitto de ea locum Trithemii non editum, valde ad rem facientem et praefigi dignum. Mittam et alia: in quis [orig: quīs] (ni jam habes) matticula Imperii, Außzug deß Reichs Anschlag, den Römmer zu belangend, Anno 1521. zu Worms gemacht, quamvis ejusmodi extracta alia etiam excusa extant. Conquiram et alia. Faveo enim huic conatui tuo, ut ceteris omnibus Elenchum Tomi et Germanicorum, Francicorumque a te quamprimum exspecto. Cautione tamen summa in ista collectione opus esse, ipsius satis vides in ista capitum diversitate in Imperio. Praesertim etiam ob instituta comitia, ubi talia divulgantur, et multos censores reperiunt. Ea ad Aprilem prorogata nosti. De conditione tibi optata ego et amici curam non deposuimus, crede. Et spera bene, Tout vient ą poinct, qui pent attendre. Vale et salve et saluta Dn. Segethum. 5. Decembr. 1606.

Tuus

Marq. Freherus.

Dominus Segethus promisit hac hyeme huc excurrere, cui te conjungas velim. Gratissimus uterque hospes. Schönvvetterus excudit librum Farrago Privilegiorum in fol. Quam nescio, unde Corasam a nescio quo Spirensi nactus est. Puto utilem tibi esse posse. Equidem jam dudum expetii. Rogo exemplar mihi emas et per occasionem mittas.

A Mons. Goldast de Heiminsfeld.

Franckfurt, bey dem Hn. Rectore im Baarfüsser-Closter.



page 159, image: s159

CXXIIX.

S. P.

QUas tu solennes moras objicis homini tam fidei tenaci et officiorum prompto, et forte magis praecipiti? habes ecce Matriculam et duo Ferdinandi Imp. Edicta, quae ut ad Papistas magis inclinantia, ita fidem majorem collectioni tuae coneiliabunt tanquam ex aequo utrique parti faventi. Indago et plura, quae mittam, jam relego Heimburgiaca, quo proxime tabellario omnia simul mittam. Notis tantum et primo folio ad finem operis reservandis. Quod Typographo indicabis, et pactum de 150. exemplaribus (ut scribis) ad liquidum panges. Interea Faraginem privilegiorum ab illo exspecto prima occasione. Numeros suadeo non Barbaricis Zifris 1.2.3.4. etc. sed Latinis Literis describi I.II. V.X. etc, est elegantius et minus ita peccatur. In notis ad Valerianum pag. 146. laudas poema facetum et elegans, sed Barbara lingua scriptum Lybistri et Rhodamnes, ut a Martino Crusio vulgatum, quaero, abi? an separatim, an in aliquo opere majori? responde. Plesseni uxor nuper decessit in partu. Vides versiculos non optimi Poetae; Vale et salve a me et Amicis.

Datum raptim 14. Decembris 1606.

Tuus

M. Freherus.

QUem Plessene doles non ficta fronte dolorem,
Tecum itetum doleo, ceu dolui ante meum.
Ingens plaga, malum insuperabile. Vulnus acerbum.
Impius aut lapis est, quem minus illa movent.


page 160, image: s160

Tu tamen in cura requiescens aetheris almi
Mentem animi, certus numinis, aequus habes.
Nemo Deum praeter talem donare jugalem,
Praeter eum talem tollere nemo potest
Motus amore dedit, proprio jam jure reposcit.
Quis sua, cui sese debeat ipse, neget?
Mittere quis Maram renuat, quo tendimus ipsi?
Non mors, sed vitae haec meta (summa) vocanda (petenda) piis.

CXXIX.

S.D. Cum lator harum Valent. Borsch, civis (ut ait) vester salutem abs te mihi nunciaret in loco Consistorii (nam ipsius causa Senatus habebatur) crede mihi, optime et Nobilissime Goldaste (vere talis) exsilui. Nam factum nimis diu est, postquam abs te aliquid: privatim inquam: nam quae publice dedisti, scimus. Paraeneticorum tuorum Tomum I. olim mittebas; atque ab eo die ne literam: etsi minari visus non una [orig: unā] vice: ita certe Schürerus nostras, itaque nunc tuus iste praedicaut. Sed his missis, dic mihi quis Priapi Scoppiani egregia illa sacra invulgavit? Aut tu, aut Goldastus, nonne? profecto risi, ut vidi, at ille non ridebit, satis scio. De mea Plauti editione: ejus (ut nuper, nisi tamen fallor, scripsi) me piget, pudetque. Minamur accuratiorem. Tu, pro ingenii tui divinitate, minas nostras juvabis, et CANDIDE, hoc est, liberrima [orig: liberrimā] voce errantem castigabis: et quae tu interea observasti, eriam submittes. Fragmenta inprimis, si omnino per opera tua operosiora poteris, fac emendatiora et notis illustrata habeamus, aut da optionem ex Amicorum tuorum proventu. Optimus noster Rittershusius carmen ad me mittebat superioribus diebus: quod ego hic [orig: hīc] publicare ausus sum: spero cum gratia amici communis. Ejus exemplum eccehabes. Addo et de meo aliquid, quod vicem


page 161, image: s161

sit litterarum, quas volebam, prolixiorum. Vale atque iterum salve dulcissimum caput Goldaste a Tuo

Taubmanno [Taubmann], qui haec festinabam inter varias occupatiunculas 19. Decembr. Anno 1606. Wittebergae.

Si me amas, ad communem amicum nostrum Casaubonum has litteras utprimum mittas velim.

Clariss. et Nobil. Viro

Melchiori Goldasto ab Heiminsfeld, Helv.

Amico meo magno.

Francofurti.

CXXX.

S.Quae ex nundinis nuperis miseras, Vir Nobilissime, ea omnia probe reddita sunt: pro exemplaribus, quae mea esse voluisti ex liberalitate tua, gratias tuae humanitati ago ingentes: operam dabo, [gap: Greek word(s)], si non aequale, tamen eodem ex animo profectum, a me habeas. Tomum ligatum tuo nomine obtuli Consuli Grosmanno, cujus vices tunc erant, totique Senatui nostro amplissimo: cui certe dedicatio fuit longe gratissima et acceptissima: quod brevi reipsa testatum faciet. Alterum, quem ego compingendum dederam, obtuli eodem fere tempore venerando Collegio nostro Doctorum et Prosessorum Ecclosiae Scholaeque nostrae, in frequenti Coetu ordinario; quibus benevolentia illa tua in ipsos eximia non minus grata acceptaque fuit: utque experiaris gratissimam accidisse, illi quoque operam dabunt. Liber egregius est, et dignus, qui nostris temporibus a quovis homine litterato, praesertim Theologo, legatur: cujus certe operae praeclare navatae habebis praecones aliquando etiam posteros. Tu hisce et similibus voluminibus perge juvare Rempublicam Christianam pro summis illis donis, quae divina tibi contulit Clementia.



page 162, image: s162

Quod restat, gamelia tibi gratulor ex animo, Deumque oro vehementissime, ut illa quam fortunatissima tibi velit esse. Epithalamia mittentur ad nundinas, si quae obtinebo. Meum tamen habebis qualecunque. Sed ut Brouchtono cessit? Id enim scire possem.

Quod de Heliopholo a Persis addidisti, illum ab Alchymia [orig: Alchymiā] haut destiturum, profecto idem una [orig: unā] tecum puto: et satis manifeste apparet ex disquisitione ejus nupera, denuo impressa Marpurgi: quae nostros vehementer offendit. Publica apud nos pristino loco sunt. Vale, Nobiliss. Vir, amice summe, mequefavore tuo prosequi perge, qui tibi ad omnia officia, quae a me proficisci possunt, sum paratissimus.

Tiguri, 23.Decembr. 1606.

CI. V. Dn. Seghetum Scotum, veterem meum amicum, officiose saluto: ad cujus humanissimas litteras rescribam brevi: nunc per negotia non licuit.

T. totus

Caspar. VVaserus.

Nobil. et Clarissimo Viro Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, Domino et Amico meo summopere colendo.

Francofurti ad Moenum.

CXXXI.

NOn fefellisse me spem meam, quam jam pridem dete, cum discipulus meus esses, concepi, Clarissime Domine Doctor, Dn. et amice honorande, non solum litterae tuae tersissime et politissime scriptae, sed etiam adjuncta opuscula satis superque testantur. Quae sane ego amplissimo nostro Magistratui de meliori nota commendavi, et plane speravi, me honorisicum aliquod tuae Praestantiae honorarium impetraturum. Verum cum Respublica nostra; ut


page 163, image: s163

et aliae vicinae, exactionibus vel tributis hactenus in Turcicum bellum factis, valde exhausta et prope tota obaerata sit: nec desint prope quotidie, qui vel libros Magistratui nostro offerant, vel stipen. petant: et insuper ex Consulibus nostris et Senatoribus paucissimi literati sint: ita ut usum et fructum talium scriptorum non satis intelligant: Unico aureo nummo, quem his literis inclusum accipis, te simul et me contentum esse oportet. Quia vero Suevici tui commentarii exemplar etiam Bibliothecae nostrae, vel Ministerio, Ecclesiae et Scholae transmisisti, agunt tuae Praestantiae, Ecclesiae et Scholae nostrae Ministri eo nomine magnas gratias; et ut ipsi quoque suum erga te gratum animum aliquo modo declarent, adjunctum alterum nummum tibi per me mitti voluere: obnixe rogantes, ut praestantia tua exiguum istud munus aequi bonique consulat. Ad me quod attinet, grato etiam animo opuscula tua accepi: lecturus ea cum primum commoda sese occasio obtulerit; et cum plura etiam te transmissurum pollicearis, ea expectabo: et tum demum operam dabo, ne in ingratum te beneficia tua contulisse reipsa experiaris. In praesentia vero hoc tibi deme persuadeas velim, opuscula tua mihi perquam grata esse, meque magnopere mihi de tali discipulo gratulari, qui ipsummet Praeceptorem Eruditione et aliis donis superet. Plura scriberem, nisi jam propediem non solum funus affinis cujusdam mei mihi deducendum, led etiam funebris concio habenda esset. Quare te praestantissime Vir per breves meas literas boni consulere, meque tibi commendatissimum esse cupio. Resalutat te frater meus cum Collegis. Datae Memmingae. 3.Id. Martii Anno novissimi temporis 1606.

T. Praestantiae Studiosiss.

David Lange, Ecclesiae ibidem Minister.

Clarissimo et Consultissimo Viro

Dn. Melchiori Heiminsfeldio Goldasto. V.F. Doctori, Domino suo reverenter colendo etc honorando hae literae reddantur.

In Bischoffs-Zell.



page 164, image: s164

CXXXII.

Salutem plurimam et felicissi ma anni auspicia.

HAbes tandem Vir amiciss. Heimburgiaca descripta, relecta, disposita, et praelum appet entia. Conditionum memor eris, de quibus antea inter nosact um. Formam et characterem optem paria Marsilianis, quae adjeci ut argumenta paria, etiam charta et littera sint aequalia. Neque hoc Typographo grave erit. Acceder autem adhaec ejusdem Admonitio ad Principes contra Papam, edita olim ab Illyrico quam jam describendam dedi, forte 10. foliorum, quam proxime mittam, pro corollario minori littera addendam. Specimen ubi caeptum erit, fac videam: ut et tuorum, quae sub praelo habes. Vale.

Dat. rapt. 2. Jan. 1607.

T. Freherus.

Propediem plura.

Carmen meum ad Plesseum, Lectum concerpere aut ad me mittere potes.

Apologia illa gemina Ludovici Imp. credo, versa est e Latina, edita a Nauclero, Flaccio, aliis, et in meo Tomo I. Germ. in appendice.

A Monsr. Monsr. Goldast de Heiminsfeld.

Franckfurt beym Herrn Rector im Cioster.

CXXXIII.

S. P. Perplacet institutum tuum, socero meo Loefenio, mihique nec utilius videtur posse collocari opera, quam in vindi


page 165, image: s165

canda antiquitate libertatis patriae. Ex illis quae consignasti, Henriei constitutionem de Phalburgiis, et Gravamina nationis, Socer quoque in suis habet, quae jam eduntur Ambergae, cum excusa fuerint dabo operam ut exemplar quoque quam primum habeas Loefenius non putat recte conjungi cum rel quis quae de Rotvvilensi judicio habentur. Nam illa non auctorit te publica Imperii facta neque etiam hactenus rata ab aliis habita. Video quaedam lingua Belgica te habere scripta, qua lingua vix est ut credam Impp. publice usos, si nancisci quid eotum potero, vel similium lubens subministrabo. Sed et alioqui in tuo aere me esse profiteor, paratus commodare, qua potero. Certe institutum tuum laudabile, quod favorem apudbonos tibi conciliabit.

Verum licet ne apud te libere quid sentiam proferre? quidni liceat inter bonos? nolim tuum nomen immixtum foedis Priapeis infamis illius Scoppii, quam indignum, quod protervus ille nebulo insultat optimis quibusque? et tam contumeliosus est in [gap: Greek word(s)] Dousam? ecquid in illis quisquiliis quod huc dignum sit? ad spurcitiem rerum addidit sordes verborum, nec vidi adhuc, qui rem Veneris, tanta verborum foeditate dehonestarit. Quaerit ille ex insectatione bonorum, nomen, sed cum abominatione optimi cujusque, et frustra canicula Lunam allatret. Jam oppedit rursus Scaligero et Casaubono, optime delitteris meritis. Necesse est bellum virtuti indixetit, qui sic grassatur. Tu ignosces justae meae indignationi, qui doleam re de litteris praeclare merirum contagione quadam istius hominis scelestae impudentiae contaminatum. Laudem veram parabis istis quae jam moliris, cui et ego applaudo. Ceterum quae mihi tribuis nimia ut non agnosco, ita gratu. tam est mihi amor ruus in me, in quo mutuum recum facio. Publicae rei, quod nunciem, jam nihil est. Itaque valebis, Vir Nobilissime.

Heidelbergae. 16. Jan. 1607.

T. omni studio

Lingelshemius.

Nobili et Clarissimo Viro

Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, etc.

Domino meo colendo. Francofurtum,

Im Carmeliter Closter.



page 166, image: s166

CXXXIV.

S. P.

SPeravi aliunde eruere aliquid pro collectione tua juvanda, sed pes fefellit: et valeat. Mitto Friderici II. Reformationem, ut quidem edita Basileae, quem libellum exscripta illa integrum ad me redire cupio: ob causas. In Matriculis illis nihil expedio, video et numeros et nomina corrupte passim scripta. Et altera, quae reditus habet, plane edi negat. Utraque a privato aliquo, nec satis liquido scripta videtur. Apologiam illam Ludovici Imp. nunquam vidi Teutonice scriptam, neque ita originaliter scriptam puto, sed ex Latina (quam Nauclerus, Flaccius ediderunt) versam, et forte inepte. Marsilii Defensor Pacis Teutonice versus extat sed ineptissime. Notas in fine opetisan additurus es? non dubito. Et videre cupiam sive scriptas sive excusas. Fors erunt, quae addere, monere, possim. Hisce modo Vale. Dat. raptim 23. Januarii Anno 1607.

T. Freherus.

Farrago Privilegiorum ubi est? Specimen Heimburgiacorum ubi coepta, videre cupio, et Miscella Idacii mihi subinde opus, quia jam Francica sub manu. Remittas ubi usus fueris. Excusus est olim a Feirabendio (nisi fallor) ex antiquissima editione liber Käyserlich Land- und Lehen-Recht fol. curante Schardio vel Meisnero. Is tibi necessario videndus ad istud institutum.

A Monsr. Monsr. Goldast a Francfort.

CXXXV.

S. P.

FRehero tempestive indicavi, quid peteres, ille longo post intervallo negavit, se quidquam tibi praestare posse. Ceterum gratissimum


page 167, image: s167

mihi fuit cognoscere tibi itidem displicere, caninam illam maledicentiam. Quod auctor jactaris Idoli Hallensis, non ignominio sum tibi esse debet apud bonos. Lipsius libellum illum blasphemum in se et Divam nuncupavit, sed refutationem adgtedi ausus non est, nec puto ausurum quemquam cui sanum est sinciput. Audio Scoti Vindicem veritatis a quodam redargui. Vidisti opinor Amphitheatrum honoris, in eo putatur Idoli auctor divinus Scaliger, tanto minus tibi dolendum si isti par judicaris. Salutem dixi, Praesidi et amicis tuis, ij te resalutant. Rotvvilense judicium privata auctoritate institutum a Caesare et ab Austriacis adhuc usurpatur. Sed ab Imperii Ordinibus nunquam comprobatum. Sed per me licet ceteris tuis adjungatur praesertim, cum tu emendatius feceris. Quod Camerae insinuatum, non addit ideo auctoritatem, nam privatorum quoque privilegia illic infinuari solent. Haec ego festinantissime distractus aliis. Vive valeque, et a me amica omnia exspecta.

Heidelberga, 29. Jan. 1607.

Tuus

Lingelshemius.

Ecce autem abs te redditur mihi cum epistola etiam munus gaudeo haec apud nos quoque publicari pleraque jam legeram, vicissim credo tibi placituram istam quam mitto Consultationem, Lutetia [orig: Lutetiā] ad me missam a Bongarsio, quae Spirae jam recusa, non pro meo voto. Multum tibi debeo, patatus referre gratiam qua potero. Vale.

Nobilissimo Viro

Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, etc.

Domino etc amico suo singulari.

Franckfurt im Carmeliter-Closter.



page 168, image: s168

CXXXVI.

S. Indignor tibi molestiam creati ab improbis, alitet merito de bonis litteris: Sed bonum factum, quod muscae istae odiosae quidem sunt, sed sine aculeis nocere non possunt. Frehero statim suas tradidi et que jussisti indicavi. Gratias habeo, de iis quae nunciasti. Conventus Circularis ut vocant, Rheni Vormaciam indictus, ut de quibusdam capitibus deliberetur per quae praeparatio quaedam fiat ad Comitia, quae omnino putantur in complures adhuc menses prolatum iri. Nescio an videris, responsionem hanc, acrem et doctam. Volui te ejus participem facere, ut saltem agnosceres, animum mhiesse gratiae tibi referendae. Gallus Venetis denunciavit nihil se opis ipsis publice praestare posse adversus Papam, neque copiis neque auro, itaque Cardinali Joyeusio et Fresino Legatis suis mandasse, ut una cum Hispanicis id agant, quo controversia illa componi possit. Quidquid fiat, vulnus inflictum magnae Bestiae, quod haud facile sanabitur. Tu vale et amate me pergo. Resalutant te quos nominasti Praeses Loefeniusque. Heidell. 27. Febr. 1607.

Tuus omni officio

Lingelshemius.

A Monsieur Monsieur de Goldast, etc. a Francfort Im Carmeliter Closter.

CXXXVII.

S. O scelus Bilderbeckii! inquire apud postam, an non forte e Colonia ad te remittat literas meas, quas periisse nolim. Notas omnes jam affectas cum praefationibus cras mittam per mercatores nostras cum non sint multa, absolvere triduo Typographus poterit, quod et alii tali temporis articulo antehac non gravatim facitarant.



page 169, image: s169

Interim si Latina donatio Constantini nondum forte coepta est, cupio deletis verbis quibusdam viridi colore subductis, ista substitui in scheda consignata, quae sunt in authentica editione apud Martin. Polon.

Et ne me tui immemorem putes, ecce insigne diploma Friderici III. ex Originali sigillato transcriptum. Sum tuus et salvere te jubeo. Raptissime d. 10. Martii 1607.

Tuus

M. Freherus.

Scribe paulo specialius quis tuus hospes, an recipere nos mensa, lectis velit et possit, quo pretio?

CXXXIIX.

S. Vidi apud D. Waserum nostrum Scriptores rerum Alamanicarum abs te luce donatos, qua in utilem navasti operam et apud antiquarum rerum studiosos magnam iniisti gratiam: utinam aut maturius edidisses, aut Typographus noster cum editione Chron. Stumpfiani non ita festinasset, quo illud auctius et emendatius in lucem prodiisser: Utinam illud pervolvere poslem, et singula penitius et diligentius legere.

Vidi obiter Catalogum priscorum Germanicorum Nominum, de quo te hoc admonere volo D. C. Gesnetum piae memoriae collegisse Germanicorum nominum propriorum Virocum et mulierum (quibus usa est Germania, antequam Sanctorum nomina ex linguis peregrinis reciperet) aliquot millia secundum terminationes disposita. Schedas illas ab observando affini meo D. Casparo Wolphio p. m. nactus, auxi et in ordinem redegi et describere coepi, nulla autem edendi occasio hactenus data, Patrono nimirum destitutus. Si editione digna videbuntur, transmittam, ut emendare et ex tuis ea locupletare poteris.



page 170, image: s170

Intelligo te colligere Itineraria in terram sanctam. Felicis Fabri habet D. Heinricus Hauzolius, ubi res ipsius paratae fuerint, communicabit. Habeo in mea Bibliotheca Lodi a Moggen nobilis Lucernatis Latine Dillingi editum Marchionis Lossi von Unterwalden Germ. Item Jacobi T schudi Glaronensis Anno 1529. Germ. Peter Fusli von Zürich Anno 1528. ms. Haec aliaque commodare paratus sum. 13. Martii 1607.

T. t. Marcus Widlerus, Tig. P. Kilchbergens.

CXXXIX.

S. P.

EGone sileo, qui nuper ad te literas longissimas scripsi, per Bilderbeckium, quas sane nolim periisse: erant enim et adjuncta et inclusa, de quibus responsum tuum exspecto. Notas ad Heimburgiaca statim absolvero, et per proximos mercatores sequenti septimana certo mittam.

Libellum quem petis, habui: an habeam non satis scio, nam diligentissime quaesitum non reperio, si adhuc reperiam, certo habebis. Forte tibi ipsi, aut aliis jam donavi. Puto e Latino versum fuisse et illa quae mitro, cui ille adjunctus fuerat.

Semper enim paratiss. me habes ad servitia. Hisce modo vale et salve ab occupatissimo.

Raptim 13. Martii 1607.

T. Freherus.

D. Hipp. te salutat et Lingelshemius.

Responde quaeso ad literas superiores. De illo imprimis, an in nospitio tuo per nundinas commode diversari possim: quae ibi conditiones et commoditates hospitum?



page 171, image: s171

Velim te ipsum cotrectionem ultimam hujus opusculi suscipere, in quo correctores sorte nec mihi nec Lectori satisfaciunt. Diploma Ottonis tu quoque descripsisti, itaque si illi haerent, tuadjuvabis.

A Monsieur Monsieur Goldast de Heiminsfeld, etc.

Franckfort.

CXL.

S. Litteras tuas, Nobilissime Vir, scriptas ad d. V. Eid. Jan. accepi: et quos ex Bibliotheca nostra libros postules intellexi sacis. Sed narravit mihi Bibliothecarius noster, Dn. Frisius, se nullam eorum, quos adsignasti, reperire potuisse, quum diu quaesisset. Gratificari ergo tibi haud possumus, quum vellemus maxime. Itinerarium terrae sanctae, quod hic [orig: hīc] describendum cutavi, remitto ad te, nec denuo descriptum. Nam qui descripsit sancte affirmat, se illud juxta exemplar manuscriptum quam fidelissime descripsisse: et ei rei testimonium perhibere possum non tantum ego, sed Dn. Eglinus noster, qui tempore quodam descriptorem, Joh. Jacobum Weckerum, convenerat, et miratus fuerat ejus in describendo diligentiam. Pretium ligaturae alterius voluminis tui in scheda inclusa descriptum habes. Quaeso illud digneris Dn. Jo. Felici Orellio, mercatori nostrati, a quo has accipis, refundere, cui in mandatis dedi, ut Francofurti aliquid meo nomine emere dignetur.

Ceterum pro tam honotifica et amica inscriptione tua, qua honorasti plurimum utrunque Senatum nostrum, mittitur ad te poculum argenteum per eundem Dn. Orellium: quod [gap: Greek word(s)] ut pro comitate humanitateque tua boni consulas, te etiam atque etiam utriusque Collegii nomine, obnixissime rogo. Si praeterea idem tibi gratificari potest aliis in rebus, habebis paratissimum et promtissimum: Tu vicissim in benevolentia tua erga nos persistere velis. Quae de B. scripsisti, non miratus sum.



page 172, image: s172

Nam eadem fere, aut paria ab illo audivi. Apud Dn. Beumlerum te excusavi, qui excusationem accepit. Novarum rerum nihil est, nisi quod uttinque maximi apparatus fiunt in Italiaa Venetis et Papa. Per Sant Gallum et Toggenburgicos quotidie plurimi milites Germani Mediolanum contendunt. Vale, Nobilissime et humanissime Vir, meque favore tuo prosequi perge. Resalutant te Dn. Lemannus, Stuckius, Lavasarus, Hospinianus, Beumlerus, Simlerus, adeoque totum Collegium nostrum. Datum Tiguri, 13. Martii 1607. Resalutat te honorifice etiam uxor mea.

T. totus

Casp. Waserus.

Nobilissimo Viro: Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, etc.

Domino et Amico meo summopere colendo.

Francofordiae ad Moenum, Im Carmeliter Closter zu erfragen.

CXLI.

S.Te, Domine et affinis ornatissime mei semper esse memorem et amantem ex dedicatoria tua epistola, in qua honorisicam mei mentionem fecisti, facile intellexi: noli dubitare, quin benevolentiae huictuae respondeam, semperque sim responsurus, dum vivam. Gratulor tibi ex animo, de honorifico et opulento tuo matrimonio, si verus est nuncius, qui adnos pervenit. Praemio, quod a Senatu, Collegioque nostro tibi decretum pro dedicatione tua a D. Vasero nostro accipies, pro animi tui aequitate sis quaeso contentus, majus elicere non potuimus: de quo D. Vaserus tesuis literis plenius certiorem facier. De retum nostrarum statu ex D. Volsio, et mercatoribus nostris coram certior poteris fieri. Vale meque tui amantem et observantem redamare perge, et nobilissimo


page 173, image: s173

doctissimoque [orig: doctissimoqūe] viro D. Marquardo Frehero honorificam meo nomine salutem dicito. Tig. 16. Martii Anno 1607.

Tui Studiosissimus

Jo. Guil. Stuckius.

Genere, ingenio, doctrina et virtute ornatissimo Viro

D. Meliori Goldasto Haiminsfeldo, Domino et affini suo percaro et observando.

CXLII.

S. Multa me memoranda docuisti ultimis tuis, gratias habeo: quod vicissim nunciem, nihil est, cum ad vos undique confluant, qui quidquid uspiam geratur narrare possunt. Tantum rogare te volui, ne mea causa sumptus facias in emendis scriptis Italicis super re Veneta, mittuntur pleraque etiam aliunde, ac jam vidi Fugenii scriptum contta Venetos. Nihil vidi ego comparandum Pauli Servitae scriptis, sed perplacent etiam, quae in Gallia edita. Sed avocor. Tu vale et me amare perge. Heidelbergae 15. Martii 1607.

Tuus

Lingelshemius.

A Monsieur Monsieur de Goldaste etc.

Carmeliter Closter a Francfort.

CXLIII.

DIu est, cum ad te scripturio, mi Doctissime Goldaste, sed quorsum literas mitterem incertus et dubius huc usque distuli. Gratissima tua munera literatia ipsa [orig: ipsā] materia [orig: materiā] tua [orig: tuā] ipsius opera [orig: operā], sine qua


page 174, image: s174

magis illa proba quam clara. Tu enim his antiquitatis tenebris facem praetulisti, quam nulla temporis deinceps injuria extinguat. Perge, quaeso te, et quae cepisti propera, quae confecta habes, mature prome, nomenque tuum jam satis quidem omnibus melioris mentis cognitum, et carum majoribus veluti columnis in aeternitatis aede, stabilire, persevera. Qua in re tibi auxilio esse possim, tu certe videris. Ego ne a me frustra aliquid postules profecto enixim laborabo. Mutense Chronicon non amplius habeo. Neque est res alicujus momenti. Quicquid pene ejus est, in Habsburgiacis reperias, paucae sunt pagellae. Integrum dicitur extare Tiguri, et impendit aliquantum pecuniam Abbas, ut recuperaret: non potuit, nescio cujus fraude aut malitia. De Tellio quod requiris etsi in Antiquitatibus Helveriis famam secutus quae vulgarem tradiderim, tamen si serio et pensitato sentiam proferre lubeat, fabulam meram arbitror, praesertim cum scriptorem aut Chronicon nullum adhuc repererim, qui ante centum annos vixerit aut scriptum sit, in quo ejus rei mentio sit. Ad majorem invidiam ficta videntur ea omnia, et fabulam ortam ex more loquendi vulgi, qui Sagittarium commendans pomum de vertice filii posse impune et innoxie dejicere telo, eum jactitat. Ipsi Uranii de ejus sede non conveniunt, nec familiam aut posteros ejus ostendere possum, cum pleraeque aliae familiae eorundem temporum supersint. Multa alia argumenta habeo. Sed cur te morer in tali re? pergratum feceris, si Helvetia [orig: Helvetiā] tu maturaveris. Cupiam jam quoque scite auctores. Nec dubito quin multa in iis quae ad perficiendos meos Principes Austriacos facere possint. Ea causa cur adhuc sustineam. Adfectos habeo de Principibus Austriae


page 175, image: s175

Habsburgiae gentis libros X. Urgentque Caesar et Archi-Dux Maximilianus ut proferam, sed nondum moveor, qui adhuc spero tua opera aliquid quod illustriores eos reddat nancisci, sicuti ex tuis Suevicis haud poenitenda hausi. Kiburgios perfice. Merentur satie et illi tuam gratiam. Francicorum vix fero desiderium. Postremo tibi persuade, ita me et bonos omnes de te et tuis scriptis sentire: nihil posse accuratius atque doctius antiquitatisque studiosis fructuosius et gratius provenire. Ab Habsburgiaca augenda aut illustranda si quae habes, ut habes, quaeso, impartire, et si quae praeterea jam tuo marte, tua industria et opera edita, et ad plures manus, nondum tamen ad meas perlata. Cupio tua omnia. Deamo singula tui ingenii, tuae amicitiae clarissima monimenta, sed hanc quoque frequentioribus literis excita, quod me quoque facturum spondeo, si quo mittam significaveris. Vale mi Goldaste, et me tui amantissimum redamare perge.

Friburgi Brisg. 27. Martii 1607.

Tui studiosiss.

F. Guillimannus.

Viro Clariss. Melchiori Heiminsfeldio Goldasto, Domino suo et amico fingulari.

Francofurti.



page 176, image: s176

CXLIV.

Homo proponit, Deus disponit.

EGo enim ad vos ardebam, sed retinent pedes, nescio quid podagricum verminantes, et caetera corporis valetudo non nimis bona. Itaque praeter spem fiet, si vel adhuc in fine nundinatum me videatis. De voluntate interim ista tam bona tibi gratias ago, paratus referre. Sed heus, quod primum volo, scripsit Sereniss. meus, super libro isto ad viduam Hohen Saxiam et Stuckium, ut vides: et non desinit me urgere, ubi responsum? ubi liber? missurus erat peculiatem cursorem, sed suasi, ut expectarentur nundinae, in quis forte per Bibliopolas Tigurinos acciperemus, quod desideratur. Inquire sodes cum studio et rem age qua et Principi gratum fiat, et nobis commodum inde proveniat. Nam si recipiamus, faciam, ut reliqua exscribere possis, et totum publicare.

Constantini Donationem non prodire certe doleo. Id si ita est, addam sane et notas ipsas in textum jam paratas, sed ut statim a nundinis excudantur quo juncta illa Heimburgiacis compingere et Venetias curare possim. Exemplaria, quot valet, Marschallo nostro Bibliopolae dari jussi: tu curabis. Reliqua probe compacta illi trade, ut ad me perferantur.

Et autographa mea (quaeso iterum, nam antea per Bilderbeckium, a quo literas meas accepisti) vide ut serventur, et ad me redeant. Ea enim ego (ob causas) religiose asservare soleo. Hisce iterum vale et salve.

Datum Heidelbergae, 30. Martii 1607.

T. Freherus.

Dem Edlen und Ehrenvesten Melchior Goldast von Heimingsfeld, etc. Meinem günstigen vertrauten lieben Freund. Franckfurt im Carmeliter Closter.



page 177, image: s177

CXLV.

S. Narro tibi, heti in hortis Princeps caenavit, cujus epulis mihi accumbere contigit. Aderat Legatus Caesaris, Baro Wolckenstenius, Bipontini, Hanovici, alii statim ad me delibro illo, ubi moretur? adfuisse sibi his diebus nobilem ex illis partibus oriundum, ei se dedisse negotium apud Baronissam instandi. Imo res in vado est, inquam, liber extat in manibus COS. Tigurini, mittendas propediem huc. Fiat, inquit: ego enim illum desidero. Quare pro primo et summo capite mandatorum, de rogo, ut hocce negotium confectum nobis des. In Constant. Donatione ipsa illustranda hactenus multum operae posui et absolvi. Latinam integram alicunde erui, cui Graeca (quatenus convenerunt) e regione oppono, utraque suisnotis compta: et excrevit sub manu labor, ut justum opusculum conficiat. Num ad Carolum quoque in notis quaedam et passim mutanda et addenda sunt. Quare maximopere rogo, ut chartas meas omnes, nihilo excepto, per istunc ordinatium mihi proxime remittas, recepturus cum foenere per eundem, ut praelo statim mandentur. Sunt et alii Typographi, quipro isto opusculo apud me instant: sed ego fidem datam servare didici.

Interea alterum illud de aequitate credere poterit, cui praefigam praefationem ad Cancellarium nostrum. Interea exemplaria Heimburgiaca retine penes te, donec et alterum observatur. Tum de occasione ad me transferendi videro. Siliteras illas meas accepisses, jam jam tum scivisses pro XX. quae petis, XXV. exemplaria me obtulisse. Ea ergo habe. Bilderbeckius ait, se cuidam.


page 178, image: s178

faxo sciam cui? literas Francofurti dedisse, spero adhuc salvas fore. Si ad nos huc exspatiari velis, gratissimus hospes eris, domus mea patebit cum mensa et cubiculo. Tu tenuitatem boni consulas. Vale optime, dat. raptim: jam jam enim currus Principis jungitur, cum quo mihi excurrendum Manhomium, cras reversuri. 10. Aprilis 1607.

Farrago Privilegiorum ubi?

T. Freherus.

A Monsieur Monsieur Goldast de Heimingsfeld a Franckfurt, im Carmeliter Closter.

CXLVI.

S. P,

LItteras meas ante octiduum scriptas recte te accepisse et contenta curae habere confido. Mitor autem schedas meas super Donat. Const. non remisisse, in queis necessario mutanda et addenda sunt, et formula plane nova Graeco-Latina substituenda. Quaeso ne ipse in mora mihi sis. Spondeo, me statim totum remissurum. Interea Exemplaria XXX. accepi a Nauclero nostrate. De fide et diligentia tua gratias magnas habeo: in ipsa quidem editione sunt, quae desideremus, sed contenti simus hoc Catone.

De aequitate illud an excuditur? Praefationem praeponam ad Cancellatium nostrum sane luculentam.



page 179, image: s179

Atque eccum quae Noriberga ad me afferuntur, quondam Bilib. Pirckeymeri V.C. opuscula pleraque [gap: Greek word(s)] edenda meo arbitratui et curae permissa. Si ille noster Typographus animum haber, adalios nonibo, et tolerabilioribus quam priora mea conditionibus permittam (nisi tibi aliter videtur) centum exemplaribus Uff Schreib-Papier contentus. Si quid insuper extorquere poteris, tibi cedat sinam. Parata sunt omnia, et initium laboris statim fieri poterit, ut ad nundinas prodeant. Cura quaeso et rescribe quantocyus. Nam pronepos authoris Johannes Imhoff V. N. affinis meus responsum a me expectat. Titulo seu srontispicio affigi poterit imago Pirckeimeri in aes incisa ab Alberto Durero pictorum Apelle: Item operi inseri currus Thriumphalis Maximiliani I. Caes. eodem inventore. Laminas aeneas meo suasu suppeditante ipso Imhoffio, quae res non exiguo cedet ornamento ipsi operi. De Lindebruchii reditu ex Italia gratum fuit cognoscere, et quae praeterea de illo scribis. Sed literas meas Parisios missas et quidem ad D. Bongarsium (si recte memini) illi non redditas, setio doleo, nec illa res magis me commovere solet. Utinam prodeat tandem editio illius Legum Germanicarum, jam dudum ut promissa ita desiderata, quam et libenter adjutum eam quaqua possim: neque enim negavero, multum mihi in illis vigilatum, neque pauca observata, annotata, quae omnia excerpere et describere magni laboris fuerit, et forte maximam partem superflui, si et illi eadem jam sint in mundo. Quod si viderem illius collectanea vel notas, tum vero libenter quae vel plura vel diversa habeo, suggererem et adjungerem. Quod si id fieri non possit, ut videam, antequam edantur, unum supererit ut editioni ejus (si


page 180, image: s180

ipsi conditio placet, mea per appendicem addantur. Misi jam dudum Pithoeo, quae ad Salicam habui diversa: neque exemplum retinui. MSS. nil aut perparum juvare potero. Excerpsi quidem e Palatinis quasdam Caroli Regis additiones hinc inde aspersas: sed puro illum et easdem et meliora pluraque alia habere, Leges Anglo-Saxonum, de quibus mentionem alias feci, editae in Anglia, scriptae sunt totae sermone et charactere Saxonico neque ad hanc collectionem facient. Sed heus! cum ultimo Francofurti fuissem, sermo mihi de his legibus fuit cum Sebast. Henric. Petri, Basiliensi Typographo, viro optimo, e cujus officina illae primum prodierunt curante Basil. Heroldo, et pauca forte 50. vel circiter exemplaria supersunt. Is se recudere nolle profitebatur, meam opem et consilium petebat et de exemplari Lindebruchiano sibi cedendo sollicitabat Parisienses, sed nihil de illo comperit. Habet ergo paratum Typographum Lindebruchius, nisi forte apud suos edere Hamburgi, et editioni ipsus praeesse malit. Dequibus omnibus, ut adipsum siscribendi occasionem habes, referas, te rogo. Salute plurima meis verbis adscripta. Hisce modo vale, et per hosce dies vernos ipse ad nos veni. Dat. raptim Heidelb. 7. April. 1607.

Tuus

Freherus.

Princeps in curru nuper ad me, So werden wir das Buch wieder bald bekommen, Fr. Ja gnädigster Herr, et quae plura extuis literis etc.

Ille. Gut, Ichfreu mich schondrauff. Vides desiderium, et bene merebere, si te etiam sollicitante, facesque submittente liber


page 181, image: s181

redeat. Cum habuerimus, venire, si libeat, et quae desideras, describere poteris. Habebis apud me focum et locum, und dem Wein im Kühl-Wasser.

Bilderbeckius scribit Lingelshemio, semeas ad te literas per festinationem, cum ipse tradere non posset tradendas commisisse cuidam suo Francofurti cognato, quem non nominat. Sed cum Dominus Malapert illi sit familiaris, eum quaelo consule, si qua illae indagari possint quas perire cum rebus inclusis sane egerrime ferrem.

A Monsieur Monsieur Goldast de Heimingsfeld, etc. a Francfort Im Carmeliter Closter.

CXLVII.

S. P.

NOn placet, librum apud Tigurinos describi, non quod invideam, sed quod ea re restitutio in longius tempus extrahatur, non enim tam cito liber spissus describetur: adde quod inter scribarum manus magis magisque teretur liber, maculabitur, corrumpetur. Utroque nomine gtatia apud Principom Sereniss. peribir, mihitibique et illis.

Quare averte (si potes) hortor, et significo, jam potissimam partem apud te descripram manu Schobingeri extare, descriptae iri, et reliqua, omnia [gap: Greek word(s)] edenda. Cujus rei copiam, potestatemque tibi procuraho si velis: Ethaec res me anxium haber, qui ingenium morae impatiens Principis novi, et is hic [orig: hīc] quid nisi suum suo juse repetit. Alrerum est de Ennodio Tirinensi quem jam dudum


page 182, image: s182

a te editum resp. postulabat. Bongarsius su um exemplar nuper ame serio repetit, nec video qui [orig: quī] me salvare possim. Ede, ede bonis avibus tam rarum et utilem auctorem a te illustratum et restitutum et vale plurimum.

Raptim abeunte Opsimathe 19. April. 1607.

Tuus

Freherus.

A Monsieur Monsieur Goldast de Heimingsfeld,

a Francfort.

CXLIIX.

S. P.

QUia non venis, quod sperabamus, iterum scribo. Quid super Constantino nostro meditatus sum, vides. Expectabam a Casaubono exemplar Graecum integrum et ea causa me hactenus retardavit, sed frustra: nunc illa, uti suppetunt, edenda sunt, quae curae tuae etiam atque etiam commendo, ut correcte, ut speciose edantur characteres, formamque eandem sumet, qualia in Heimburgiacis. Textus uterque Constantini et Ottonis paulo majorem scripturam requirit, quod ipsi intelligunt. Graeca et Latina diversis et oppositis paginis collocanda sunt, in quo fidem tuam obtestor, ut Graeca (quatenus ea sufficiunt) ex altera scriptura elegantiore sumantur, positis ad marginem, diversitatibus versionum, in quibus multum est momenti, et in notis apparet.


page 183, image: s183

Ottonianum diploma retinuerunt, quod suo loco inseretur, ita:

Constantini Notae Othonis Notae

Sed quid ista tam anxie ad te, diligentiae non minus quam fidei compertum. Itaque desino, addam hoc solum. Cupio autographum meum retinere, mihi remitti, ut et in Heimburgiacis. Vale optime. 21. Aprilis 1607.

T. M. Freherus.

CXLIX.

S. D. P.

ERgo Meursius tecum est? spero, aut potius confido fore, ut idem mihi dixeris, ergo Meursius tecum est, Taubmanne? idque propediem, da interim homini has a me tabellas et meam vicem amplectere. Porsio isti vestro sive Porsennae quis Cocles in ponte restitit, ut tuam illam sarcinam humeris suis excusserit? male illi sit! imo bene, si culpam deprecatur. Apparet tamen alias ipsum non pessimae Uxoris virum esse. Schoppii Priapeia jam habeo, ut et Eglini. At Octaviani Exoterica nondum etiam vidi, ut nec illa tua, quae primo Tomo Panegyric. mihi olim tua manu inscripto interea accessere [orig: accessźre]. Schoppii Plautina tuo nomini inscripta fac primus omnium habeam, quod facturum ultro polliceris. Sed et ea, quae tu peculiariter in illum Comicum observasti. Publica tua excussi jam olim, quae quidem hic inveniti poteram. Schikoradii epistolam Criticam, ut et Lipsii, eccemitto, sed non in funus Augusti, uti scribis, quam ille quidem nunquam in his oris habuit, sed in Wilhelmi Sax. Ducis, Jenae. Industriam tuam, sed im primis Judicium vehemenrer amo, quod res majorum nostrorum prae caeteris tractas, et que in usum Reipubl. sunt, e tenebris eruis. Quam indignum est facinus, aliena


page 184, image: s184

curiose scrutari et domestica ignorate. Tu melius sapis. De Petronii MS. tibi gratulor. Editionem quantum potes matura sed velim ea etiam addi, quae ab aliis ante te ingeniose inventa prostant: ut justum corpus habeamus: nec opus esse novas semper editiones praest nari ob unas aut alteras notatiunculas. Sed tu per teista rectissime sapis. Quas Porsio tuo nuper commisi Casaubouo destinatas ecquid curasti? nihil tu quidem in tuis earum meministi. Fac, quaeso te, fac, causatui [orig: causātui].

Taubmanni, [Taubmann] qui hanc festinabat 14. May 1607. Wittebergae.

In Petronium quidem a metu ne quid exspectes. Major meus stupor est, quam ut subtile istud sophos pervideat. Optionem tamen dedi Barthium meum, cui rapido ferventius igni ingenium, et doctrina super aetatis modum et nostrae Saxoniae. Magui Parentis F. est, qui olim Elect. March. Brand. Cancellarius. Quaeso te, et quiqui tui aliquid habent, fovete hoc ingenium, et flabris hortationum animate. Si vita est, famam Guilielmii Acidatii et omnium popularium suorum facile et primo peditu contundet. Sed tu, meum carissimum caput vale, et Meursium mihi meum sine moratrade, ita volo, itaque jubeo Imperator scin cujusmodi? veni et vide: imo venite et videte hominem qui caseum edit.

Clarissimo Viro Melchiori Haiminsfeld Goldasto, Carmelitae Francofurtano, amico meo singulari.

Francfort. Absente hoc Meursius aperiat.



page 185, image: s185

CLI.

S. P.

Quid Stukius ad Sereniss. scribat, vides: quod ipse Serenissimus mihi dedit, vix se amplius desiderium ferre testatus. Urge quaeso, qua potes, ut liber quantocyus redeat, usui et nobis privatim futurus. Caeterum quid de Pirckemerianis fiet? quid de Aequitate mea. Constantinus sub cultro est, et redibit ad vos. Tum omnium aliorum de ea donatione scripta. Vallae, Steuchi, Persei, Cusani etc. etc. Conjuncta uno tomo compingenda, bibliopolae excudenda, si velit, a me dabuntur. Quid habes a Lindebruchio? scribe quaeso, de variis, illis, aliis. Semper enim Lectio tuarum mihi gratissima, et ipse ad nos aliquando excurre. Vale, dat. raptim in Cancellaria 20. May 1607.

Tuus

M. Freherus.

A Monsieur Goldast de Heimingsfelden etc. a Francfurt.

CLII.

S. Binis tuis responsum debeo, quarum ultimas Dn. Bongarsius reddidit. Gaudeo te a Typographo accepisse quod missurus tibi erat socer meus, qui factum hoc probat, et te amanter salutat. Lindenbruchio volo qua vult, sed non ea, quam tu rete, mihi copia Anglice scriptos habeo libellos aliquot, sed leges veteres Londini editas, obtinere non potui, quas vidi apud Freherum. Hic autem is est, qui haec talia studiose collegit. Placet viri illius institutum, et doleo nihil opis me adferre posse. Bongarsius triduum apud nos substitit, nihil suavius summi illius viri convictu. De publicis memorandi nihil est hoc tempore. Itaque valere te jubeo, et de re publica porro bene mereri.

T. omni studio

Georg Mich. Lingelsheimus.

A Monsieur Mons. de Goldaste etc. a Francfort, Im Carmeliter Closter.



page 186, image: s186

CLIII.

S. P.

VIx a me impetrare ultra possum, ut scribam: ex quo literae illae per Bilderbekium tam male curatae sunt. Atque eccum hominem, cui ille se commisisse tibi tradendas ait in literis inclusis: literas ejus ad ipsum vide. Utenhofius gente non mala. Malapertius quoque te juvare indagando poterit. Quaeso nil diligentiae intermitte. Mallem ego decem Plinii epistolas intercidisse, Symmachi quoque et Sidonii, Ennodiique totidem, quam illam unam meam, multis rebus refertam, et ad quas singulas responsum a te expectavi. Stuckio ipse scribam his diebus. Princeps quoties me videt, de libro quaerit. Etinique certe ab illis agitur, qui rem suam tanto Principi detinent. Intercede, urge, mone, sollicita, quantum potes. Pirckeymeriana ad me mittentur: vel ipse afferam, iturus forte ad fratris mei nuptias cum filia D. Philippi Camerarii V. C. Noribergam, et inde Augustam, si Deo placet. Donationes egregie locupletatas brevi mittam. Sulpitium interea nil est quod moretur. Lindebruchio an scripsisti, quae suggessi? Graeca, de quibusspem fecit, cum tanti videntur fore ejus farinae, qualia Canisius edit. Quid de Epistolis Caroli M. et Hadriani PP? Urinam habeas, et Tomo tuo inseras, Ego meum paulatim absolvo, tuo conjuncturus. Nactus sum eximium MS. Sangallensis illius Notgeri vel Wernheri de Carolo M. unde multa correxi, supplevi. Sed in fine et ipse mancus est. Credo omnino Auctorem (morre praeventum forte) non absolvisse. Notas in illum scripsi, non poenitendas. Pfalburgeris vix adhuc expedio. Nisi quod suspicor esse [gap: Greek word(s)] ementiros cives. Talis compositio videtur in Balmond quod falsum tutorem significabat veteribus Teutonibus et alicubi legisse memini apud Nauclerum, Crusium Cujac. quoque habet de Feudis pag. 303. in 8 vo. Hisee optimevale, et nosama. Resalurant te omnes amici, tui memores et amantes, Godofredus ivit Patisios. Nundinae nostrae futurae sunt 13. Julii: Ad eas te invito. Hospitio et mensa tenui mecum fruere. Vale iterum. Dab. raptim XII. Junii 1607.



page 187, image: s187

Per optimum Virum D. Molnar Ungarum, cui pro more tuo comiter facias, rogo.

T. amantiss.

Freherus.

Nobilissimo et ornatissimo Viro, D. Melchiori Goldasto de Heimingsfeldt, etc. amico singulari.

Franckfurt Im Carmeliter Closter.

Par Amy, que Dieu conduyse.

CLIV.

S. P.

QUas vero tibi, Nobilissime Goldaste, satis magnas gratias agam pro eximia tua in me benevolentia [orig: benevolentiā] et egregia [orig: egregiā] liberalitate, qua non uno, non binis, sed pluribus libtis praeclarissimis Bibliothecam meam locupletasti [orig: locupletāsti] nuperis et antecedentibus nundinis? Certe immortales debeo, quas referre nunquam possum: sed Deum orabo, ut qui liberalissimus est remunerator, is cumulatissime rependat. Quod itinerarium scribis lacunas multas possidere, velim te scire, easdem ipsum etiam originale possidere exemplar. Ligaturae pretium accepi ab Orellio, et libros omnes a D. Wolphio, qui nuper tribunus plobis est creatus, unanimi consensu tribulium. Capelli Sedanensis de Mensuris vidi; et non displicet. Fecit is, ut mea [orig: meā] opera [orig: operā] vix progressurus sim in theatrum, quam alioquin absolveram omnino, et consecraveram Nobilissimo Viro Jacobo Studero, Santgallensi. De Felicis et Regulae passione Manus C. apud nos nihil vidi, nec in dagavi. De ea Hospinianus aliquid habet, in praefatione de historia Sacramentaria, amplissimo magistratui nostro dedicata. Fortassis apud nostros non magnam gratiam iniret, qui eam ederet. Nam de circumstantiis nonnullis adhuc sub judice lis est: et mallent nostri similia potius sopita, quam in vulgus producta; Talibus etenim


page 188, image: s188

Pistorius et alii Pontificii exagitare nos crebro solent. In caeteris, omnia pristino sunt loco, nisi quod Helvetii maximopere et unice nunc laborant in pacandis et tranquillandis Rhetis, in quis [orig: quīs] immanis furia et gravis Erinnys a Martio mense graslata est, adeo ut optimates quique, Gulerus, Sonvicus, Salicaei, Gugelbergii, et alii, fortunis et honoribus spoliati, a patriaque ejecti sint praeter omne jus, qui hactenus antiquum Gallicum et novum Venetum foedus servandum censuerunt. In hac Tragico comoedia Davi sunt Hispani vicini: Sed tamen aperto Marte nihil adhuc tentarunt [orig: tentārunt]. Deus nos conservet in pace, cui te, mi eruditissime Vir, ex animo commendo, rogoque benevolentia [orig: benevolentiā] tua [orig: tuā] me prosequi pergas. Praestantissimum Virum Dn. Seghetum Scotum, cujus egregia carmina magna [orig: magnā] cum voluptate legi, humanissime abs te meo nomine salutari cupio, ad cujus amantissimas litteras rescripsi nundinis superioribus. Hisce vale. Tiguro 23. Junii anno 1607.

Tuus

Caspar Waserus.

Nobilissimo et Cl. Viro Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto: Domino et meo singulari.

Francofordiae vel Heidelbergae, ubi is est.

CLV.

S. Perculit nos casus Segheti. Itaque missis omnibus scribimus ad Senatum, ad Glauburgerum, si hominem e carcere liberare possimus. Tu quoque fac hoc discrimine, quod poteris. Et facis, non dubito. Cuperem et ministrum nostrae Ecclesiae D. du Bois eum accedere, solari, in viam reducere. Quis putasset talia. Vere solliciros nos haecres habet. Scribe de eventu. Scripsi nuper per Ungarum quendam Albertum Molnar: ad ea nil respondes. An et illae perierunt? Quid a Lindebruchio


page 189, image: s189

habes? quid a Stuckio? piget iniquissimae morae in libro illo. Vale modo et salve. Raptim 1. Jul. 1607.

T. Freherus.

Cum Einhardo tuo an et jungas ejusdem narrationem, ejusdem de translatione S. Marcellini, Scire cupio.

A Monsr Goldast. Franckfurt.

CLVI.

S. P.

PErgratum fuit, quod accurate de Segehti nostri statu nos certiores fecisti: et gratissimum fuit, quod officiosus in hac ejus afflicta fortuna, in ipsum exacte fuisti. Graviter me afficit hic casus, et spero quidem ipsum vinculis liberatum, sed video difficultatibus aliis ipsum involutum, ex quibus vix se expedierir, sine maiori ope. Socer meus ferre potest, ut in tuam [gap: Greek word(s)] coniicias de suis quae apta videbuntur. Sed totum opus addere tuis, id fieret in detrimentum typographi cui consultum ipse vellet. Polybii Casauboniani tres priores terniones Lutetiae Regia forma excusos videre apud Marnium, cui mitto a Dn. Bongarsio, poteris. Praeclarum opus. Heinsius noster Scaligero Panegiricum dixit, inscripsitque Thuano. Is vindicare parat injurias Scoppianas, quod gaudeo, perfricabit scabiem impuro illi. Baronium vivere desiisse nuntiant ex Italia, cuius instinctu iste praecipue procurrit. Tu vive valeque, et a me omnia mutua exspecta. Heidelberga. 9. Jul. 1607.

T. omni studio

G: M. Lingelsheimus.

A Monsieur Monsieur de Goldaste, etc. a Francfurt, Im Carmeliter Closter



page 190, image: s190

CLVII.

Guillimannus Goldasto S. D.

NActus hominem nescio quem, qui se recta Francofurtum profecturum adfirmavit, facere non potui, quin tria ad te verba darem. Nihil enim profecto malim quam literas utrinque intercedere quam frequentissimas. Sed neque adhuc ego satis intelligo, quo pacto meas tu recte accipere possis, nisi locum Francofurti signes, unde petas, aut qui deferat hominem. Hoc age, et mutuum hoc scriptionis iter quam saepissime obtere. Quid enim dulcius addo et fructuosius? Hoc prope solum vivere arbitror cum iis qui maxime inter viros virtute et eruditione antistant, vitam et vitae studiorumque rationem communicare, D. Pistorius, qua humanitate est, et in omnes, qui paulo ab hoc vulgo magistrorum secretiores adfectu et amore, te tuaque suspicit, imo amat. Multa is haut dubie habet quae tibi non leve adjumentum ferant, si librorum tuorum et auctorum, quod petieram, indicem misisses. Pithoei annalium novam editionem meditatur, sed multo auctiorem. Tu vide quid velis, et me non jam interprete, sed sponsore utare. Experieris, qua is vir incomparabilis magnificentia [orig: magnificentiā] sit, et boni publici cura. Quin imo judicium ejus de tuis et in te adfectum accipe. Misit superioribus diebus ex Pistoriano, arce Hardera vulgo dicta, Joannis filii domicilio, intra Friburgum et Zeringam constituto, quo per hos dies calentes se contulit. Ibi cum plusculi ex amicis ad eum visum convenissemus, et de re, ut saepe fit, sermo ortus esset sane perhonorificus, paucis post diebus quae hic vides adjuncta rescripsit. Tu lege et gaude tanti viri judicio, consilio amore. Sed amabo, dic tu vicissim, qui pervolutasse videris, quos in Bibliotheca S. Galli auctores nostri Palati adhuc reperiamus. Pollicitus est Abbas, se copiam facturum. Leges Allemannorum scio ex tuis notis adesse, quas cum reliquis, Longobardicis inquam Francicis, Vandalicis, etc. quam velim cum nora aliqua cura in lucem redire! Multa sunt in iis bona, et leguleis


page 191, image: s191

istis incognita, imo non intellecta. Ansegisum, Salicas, Longobardicas, Gothicas habeo mss. ab eodem amplissimo D. Pistorio, non item ceteras. Considera, quid agamus, quos praeterea ex eadem Bibliotheca S. Galli libros Mss. debeamus petere Constitutionum Impp. tomos 2. quos notas, cura ut habeam meo aere. Tuorum operum excepta Paraenesi quam dedit Mezlerus, nihil habeo, nisi quae nuper misisti Allemannica Suevica, Francicae Sibyllae. Adde et quae habes Habsburgiacis nostris magis illustrandis commoda et ante promissa. Vale amicorum optime et praestantissime. Friburgi 8. Aug. 1607.

CLVIII.

Epistolae Pistorianae cujus in praecedenti mentio facta, tenor hic est.

Vir Clariss. Singularis amice.

LEgi omnia Goldasti. Placet ingenium, institutum, studium: nec quisquam alius, quem juvare malim, ut ea, quae collegit, exeant pleniora. Fuldenses antiquitates dedissem, nisi ante misissem ad Typographum Marnium; Sed leget jam excusas. Supersunt multa: et utinam D. Abbas S. Galli reliqua quae in Monasterii carcere inclusa tenentur, et situ pereunt in communem usum proferri sineret: et quidem per D. Goldastum. Nec enim invideo: sed ut quod res est dicam, doleo, cum antiquitatibus historicis jungi ab illo novitates haereticas Vadiani et aliorum. Integra si res veteres relinqueret, et solas sine novis istis assumentis in apertum referret, in majori esset pretio, et liberi per totum Christianum orbem distraherentur. Nunc dum nimium sectae indulget, et antiqua recentibus, catholica haereticis, historica Theologicis miscet, et divortia haeretica in historiis quaerit, ipse sibi librisque suis obstrigillat: quod ejus causa doleo. Nobis enim nihil nocebit: nequidem si mille Vadianos et Leones publicari jubebit. Ejus igitur utinam vir optimus moneretur. Catholicus ut sit, si salutem suam


page 192, image: s192

cordi non habet, nemo coget: nec impediet quisquam, ut in Catholicos scribendi libidinem expleat: tantum ne loco alieno faciat, et ne vetera novis istis tricis sordidet. Edat sua: edat aliena sed separatim, ne in unum librum confluant. Sic et nostrae aetati et posterae, placebit, ingeniumque commendabit. Tu si ad illum scribes, quae inter vos necessitudo est apertius monebis: tamen amari a me et salutari simul addes. Vale cras domum redeo. Favente Deo. Scrib. 1607.

Pistorius.

Domino Guillemanno suo Viro Clarissimo.

CLIX.

S. Nobilissime et amicissime Vir. Quas ex nundinis superioribus ad me humanissimas dederas, una [orig: unā] cum libris aliquot egregiis, quos dono mihi miseras, accepi, et ad eas responsorias misi ante bimestre et amplius, quibus pro insigni tua in me liberalitate tibi gratias egi. Has quum redditas sperem, nihil habeo nunc quod ad te scribam, quam ut denuo gratias agam, pro donariis tuis, et offeram me ad tibi, quacunque possim facultate et occasione oblata [orig: oblatā], perquam promtissime serviendum. Hoc semestri integro Rhaetorum res afflictissimae ita dubios et incertos nos tenebant, ut in publicum nihil laborare potuerim, quae adhuc eo statu sunt, ut nisi DEUS ex machina manum praebeat, actum de nobis esse videatur. Perturbatissima et confusissima sunt omnia, optimates quique eiecti Patria [orig: Patriā], bonis eorum confiscatis. Et nisi resipiscant intra septendecim dies (Nam dies septimus decimus Septembris dictus est eis) hoc est, Helvetiorum arbitrio se subiiciant, ut in caussa eorum agere possint, jam bellum in eos Badae decretum est. Ad quod si res erumperet, tota Helvetia eius incendio corriperetur sine dubio. Librum antiquitatum


page 193, image: s193

Germanicarum, quem tantopere a Dn. Stuccio et aliis, tu, dominusque Freherus flagitabatis, spero jam accepistis. Nam aliquot ante menses illum mihi inspiciendum dederat Dn. Signifer Holzhalbius noster in aedib. suis, eo ipso momento, quo illum Altosaxum missurus erat per proprium nuntium. Certe insignis liber est, et te dignus, aliisque Viris summis. Quod restat, commendo te DEO clementissimo et rogo, favore tuo et emore prosequi pergas. Tiguri. 30. August. 1607. Dn. Stuckius a thermis Badensib. reversus jam diu convaluit.

Tuae dignitatis observantiss.

Caspar VVaserus.

Nobilissimo Viro: Dn. Melchiori Haminsfeldio Goldasto, Domino meo colendo et amico singul.

Francofurti:

CLX.

Salutem.

NObilissime Vir, amicorum maxime, dederam Huic Vulkero nostro Typographo Genealogiae Christi tractatulum meum, sperans fore, ut eum inprimeret, praesertim lectum a facultate et non solum ei, sed et amplissimo Vultejo probatum, dele sis ex praefatione ab ipso, quae de se dici noluit. At fieri per operas et scriptum Schonfeldii contra Menzerum, valde accuratum non potuit. Itaque promisit se effecturum ut statim atque istuc [orig: istūc] veniat per amicos curer imprimi primum folium ut affigatur et in catalogum referatur: deinde ut totus ante nundinas istic [orig: istīc] tractatus absolvatur. Ego vero cum adesse inspectioni nequeam, tametsi occupatissimum te esse novi, tamen vehementissime tuam excellent. rogatam volo, ut dignetur ultimam foliorum revisionem ad se curari afferendam, et inspiciat ne quidquam impressio ab exemplari (quod [gap: Greek word(s)] exscribere non licuit) variet, et ut prodeat emaculate, pulchro


page 194, image: s194

typo et charta. Nihil continet cuiquam religioni adversum, et scio satis mirabile eritin oculis multorum, praesertim Jesuitarum haec ex sacris monstrari in solidum. Ego studebo sub exitum nundinarum ipse venire, Deo dante; Multa mihi incumbunt impedimenta, de quibus coram. Vale et quidvis mihi vicissim jube, quo possim testificari meam in T. Excellentiam operam et animum. 5. Septembr. anno 1607.

T. excell.

Ich hett gern 12. Exemplar von Schreibpapier.

observantiss.

Eglinus.

Nobilitate virtute doctrinaque clariss. Viro Dn. Melchiori Himmensfeld Goldasto, Jure consulto, Domino et amico summo.

Francofurti. Bey dem Carmeliter Closter zu erfragen.

CLXI.

TAbula Peutingeriana neque meis sumptibus est edita, neque eius apud me sunt exemplaria, quae apud Plantinianos istic reperire posse nullus dubito. Rerum autem Augustanarum volumen in nundinas, lubens mittam, neque sane res tanti, ut vicem, quod tu innuis, reposcat; ea te itaque cura [orig: curā] levo. Nihil jam avidius, quam Casaubonianum Polybium, sive expeto, sive exspecto: utinam det mercatus proximus, quod vix futurum vereor. Vale. Augustae Vind. XI. Kal. Octobr. M DC VII.

[Marc. Velserus]

CLXII.

HIeroclis facetias ex Codice Augustano auctas P. Pontanus jam pridem convertit, et edendi occasionem expectat, quam brevi adventuram confidit: adjunget autem nescio quae alia etiam opuscula, ex Graeco a se conversa. Tu quod Germanicarum legum vetera monumenta promittis, valde te amo; quin quoque consilium laudo, quod


page 195, image: s195

quae religionis mutationem respiciunt, odii nimirum et invidiae seminaria, excludis. Utinam idem in Alemannicis sequutus esles. In quibus quod tomo secundo p. 196. vitae Notingi Episcopi a S. Udalrico scriptae meministi, si ejus apographum per te consequi licebit, magno me beneficio auctum putabo. Vale. Augustae Vind.

T.

Marc. Velserus.

CLXIII.

S. P.

Alia alias. Nunc librum istum tantopere desideratum vide et remitte, cum primum poteris. Certum est, Francofurti esse recusum, recensente Schardio, vel Meisnero, aut Dreslero J C. ubi quando, non recordor. Exemplaria libri tui, cum erit absolutus desiderant D. Lingelshemius et Loefenius. Haberem quae notis tuis adderem, si esset ocium. Figuram illam vel signum Ottonis III. quae extat solio 40 commodari mihi ad meam editionem eius diplomatis, rogo, Mittes igitur, cum poteris. Sed et Reinicken Teutonice idiomate et Grobianum teutsch Francofurti edita, indagare, rogo, Cupio enim habere, illum Germanorum Machiavellum, hunc Plutarchum. Mittas non per tabellarios, sed alia [orig: aliā] oblata [orig: oblatā] occasione. Et precium Farraginis Privilegiorum significabis ut mittam. Vale et salve ab amicis, raptim 23. Octob. 1607. Brevi plura et Sororio meo.

Tuus

Freherus.

Ferrandum Diaconum in 8 manu Bongarsii correctum aliquando tibi utendum dedi, quem recipere cupio, conferendum cum MS. quem nactus sum.

A Monsieur Goldast de Heimingsfeld, etc.

Franckfurt.



page 196, image: s196

CLXIV.

S. P.

NOn tu me saepius, quam ego Loefenium de Reformatione illa interpello. Frustra hactenus sive illum occupationes, prae quibus vix aurem scalpere potest, distinent, quo minus acervo scriptorum (ut ait) immixtam reperire possit, seu non satis vult, forte quod ipse alteram partem veterum Reichs-Abschiedorum Ambergensi Typographo (ut ex illo audisse videor) parat. Itaque non desinam equidem interpellare: tu vero non est quod ideo Tomi secundi editionem differas. Nam et hujus priorem partem, quae de Politicis, jam Tomo primo edidisti. Si hanc (quod spero) adhuc extorqueremus, ubivis inter appendices infarcire poteris. Vale et salve raptim in Cancellaria 29 Octobr. 1607.

T.

Freherus.

Balbus Catholici auctor, quis? doce me, quando, ubi editus?

Land-Recht meum pro praelo discindi plane nolim. Est unde Feirabendi editio haberi possit. Quamvis nec tanti.

A Monsr. Goldast Franckfort.

CLXV.

Nobilissime Vir.

QUae solet ex chatissimis jucundissimisque reb. percipi voluptas, eam ipsam me extuis amorem et favorem stillantibus cepisse velim tibi persuadeas. Ad observantiam n. [abbr.: enim] qua [orig: quā] te hactenus ob raras ingenii tui dotes complexus sum, etiam amor accedit, ita quidem ut ab illo, quem hactenus suo merito colui, amari me maximopere gaudeam. recepi ab Hugone nostro codicem tuum Manusc., quem ex prisca formula tradet harum praesentium lator. Agit tibi gratias ingentes, quas se aliquando relaturum pollicetur. Patria nostra civilibus bellis


page 197, image: s197

dicitur esse mota: et Geneva ipsa constantissime asseritur obsessa. Rarus nostrorum hominum conventus, unde necin unum consulunt: interim dum singuli pugnant, universi vincuntur. Tumultus quoque Rhetici quid portendant nescio; scilicet hoc unum agunt liberi, ut quandoquidem Helvetia nostra externo milite difficulter subjugetur, internis dissidiis labefactata corruat: quod averruncet is, cuius in manu omnia. Vale vir nobilissime et meus Patronus esse perge. Raptiss. Hanovia 3. Jun. Julian. 1607.

Nobil. T.

studiosiss.

J. Rodolph. Lavaterus [correction of the transcriber; in the print Lavateru], p. temp. Rector Scholae Hanovicae.

Nobili et Clariss. Viro Dn. Melchiori Heimensfeldio Goldasto Philologo praestantiss. etc. Domino et amico inprimis observando.

Francofurt.

Extractum ex literis 10. May 1607. Curia Rhaetorum scriptis

QUomodo circa Idus Febr. praeteritas, ad muniendam Rhaetiam, et conservandum Salvum, Venetis transitum, et adimendam Fonteio irrumpendi facultatem, Volturena nostra Sex vexillorum praesidio firmata sit, ex meis, et ex aliorum literis te accepisse arbitror. Posteaquam autem plus quam unius mensis decurso spacio, nec Gallus, nec Venetus, quorum tamen maximopere intererat, pecuniam, belli praecipuum, ut dicitur nervum, popularibus nostris dinumerare cunctarentur diutius, et agere videntur ad sublevandos milites nostros segnius atque remissius, continuo per universam Rhaetiam, quae suis expensis aliquandiu praesidium alere cogebatur, gravissimae exortae sunt querelae, et culpa tam omnium incommodorum, quam moti belli non necessarii, et provocati ultro et temere ut vulgus judicabat, Hispani finitimi, odiose virulenter, atque acerbe transferebantur, in secretum Consilium, et praesidii gubernatores. Quibus quaerelis undiquaque augescentibus,


page 198, image: s198

et percrebrescente fama, aliquot Lotharingorum millia, Duce Patavino Veneto, in Italiam per Rhaetiae fines transituros, subito ad perficiendum jamdiu tentatum institutum suum Hispanizantes, et opprimendam factionem contrariam, cujus capita procul aberant, solicitata multitudine earum jurisdictionum quae superioribus annis contra potiora Confoederatorum suffragia Capitulationes istas pestem, pernitiemque Rhaetiae suis obsignationibus confirmaverant, et Pontifici Romano simul addictiss. erant, seditionis miserrimae et turbulentissimae qua tota Rhaetia flagravit, et cum furore exarsit, fuerunt instigatores et architecti, quorum nomina omitto, quia tibi sunt nota; Proinde circa Nonas Martias, Bellfortii, Churuvaldii, Schanvicii, Ciceroniani, Amisii et Rhaetienses et supra Saxenses omnes E. piscopi Curienses mancipia, correptis armis et sublatis vexillis Curiam [gap: Greek word(s)]zantium Caput profecti sunt: Eos sequutisunt Legunitii, et Disertinenses qui omnes supra et circa Curiense oppidum castramentati sunt. Deinceps per nuncios celeres et literas, jure foederis ut praetendebant, evocarunt et omnes Decem jurisdictionum populos, quorum dicto primo fuerunt audientes, contra: dicente licet Magistratu, importuni Coenobienses et nostra jurisdictio a qua, tot viris illustribus ornata, nihil expectabamus minus, Castellenses vero et Lupinenses et Davosiani in hac tristi expeditione fuerunt quidem ultimi, et diu tergiversantes, caeterum tandem sese caeteris conjungere coacti: His successerunt paulatim Praegallenses, Ingadini, Peselavienses et reliquae superioris foederis Communitates; quibus circa Calendas Aprilis in Caninis, ut vocant, Campis in unum congregatis spectavi et ipse praesens 27. copiarum Rhaeticarum, quae 6000 virorum numerum excedebant, militari habitu instructa vexilla. Convocato postea ducum, qui plerique ex plebeii ordinis erant numero, et praecipuorum popularium concilio, remotis omnibus Magnatibus, qui Pensionariorum in numero, ac propterea ab omnibus consiliis publicis jam Exclusi, et remoti erant, Causae praecipuae huius repentinae motus significabantur. 1. Transitum Venetis, a Paucis quibusdam Proceribus sine consilio et decreto populi Rhaetici, ad perducendas cujuscunque Nationis


page 199, image: s199

milites, cum in quosvis grassandi licentia, venditum esse, idque literis et sigillis demonstrandum. 2. Secretum Consilium, educto praesidio et moto bello non necessario, periculum gravissimum, et calamitatem deplorandam, creasse [orig: creāsse] patriae. 3. Foederis Gallici et Veneti authores et procuratores largitionibus, et muneribus amplissimis Principum corruptos privatum suum commodum jam longo tempore auxisse, insolentiusque gubernando plebi insultasle [orig: insultāsle], libertati detraxisse, et debitis Principum Pensionibus annuis defraudasse [orig: defraudāsse], ad se neglecta populi utilitate rapuisse, et praeter haec omnia multum aeris alieni Foederibus solvendum conflasse [orig: conflāsse], 4. Multa denique capita praefatis confoederationibus, sui privati emolumenti causa in supremum libertatis popularis praejudicium infarcivisse, quae communitatibus examinanda nunquam fuerint proposita. Quapropter inevitabilena necessitatem efflagitare, ut hisce tollendis e Repub. lethalibus morbis medicina quaeratur; Posteaquam igitur aliquot ab hoc congressu diebus, vexillis hinc inde in Castra dispositis, suffragia colligerentur, An Gallo et Venetis, secundum tenorem foederis, concedendus transitus necne! Major tandem pars eorum extitit, qui omnem transitum externo militi in Italiam pergenti adimendum, et si quis secus vellet ferro prohibendum censuerunt, ex eorum numero fuit (proh dolor!) et nostra et Coenobiensis jurisdictio, caeterae cum Ingadinis, et paucis quibusdam aliis in fide permanserunt. Vide, quaeso, quam egregie inserviant, et viam ad opprimendam libertatem patefaciant praeposteris suis plebisscitis, illi qui ne nuda appellatione Hispanismi sustinent insimulari. In miserrimo igitur statu sumus, et quia pauciores boni conflictantur cum plurimis malis, occaecatis, et in reprobum sensum datis, et per efficaciam pernitiosissimi erroris a tramite recti deviantibus, fit ut deterior pars Meliorem huc usque in causa quamvis justa et bona superet. Et quamvis tota Helvetia et literis et legatis intercedere, et discordantes pacificare pro vitili conata sit, tamen huc usque nihil profecit, imo a seditiosis quibusdam et maleferiatis plus contumeliae et opprobrii, ut et Legatus Venetus Vincenti, quae gratiae et obsequii retulit. Gallicus Legatus fuis immaturis consiliis


page 200, image: s200

et largiendi Sorditie pulcherrimas rei gerendae occasiones corrupit. Post Paschatis festum a turbulenta multitudine, ut Rhadamanthi judicium ab inferis revocetur in applausum Iberi, et bonorum exitium, judices et vindices simulrerum Capitalium ex omnium seditio sorum copia creati sunt, homines clamosissimi et nobilitatis inimici acerrimi et infensissimi, qui non pecuniariis mulctis, sed capitalibus suppliciis vindicent, in omnes Magnates, qui contra voluntatem populi gessisse Rempubl. et ambiendis Principum amicitiis ac donis libertatem patriae, nonsolum in discrimen adduxisse, sed prodidisse videntur.

CLXVI.

S. P.

PAuca haec festinanter per Dn. Hippolitum Praesidem, qui ad Batavos it, et te alloquetur. Per cuius rhedam huc rediturientem (quod primum fit) velim fascem librorum, D. Lingelshemio a Marnio inscriptum sive apud te, sive hospitem Leonis residet, huc pervehi cures. Poteris et quae voles, alia. Nunc ad nostra: Friderici III. Reformationem (quam vocabamus) verius votum, aut etiam somnium vidi in archivis. Nil est authenticum, neque ab Ordinibus approbatum; sed sine nomine, die et consule, meditatio privata, et multa fere injuria continens in sacerdotes et Doctores, quodii neque merentur, neque tuto possint. Quare hoc consilium abiice: me auctore et in caeteris perge. Scriptorum Germaniae, quos etiam in notis tuis alibi promittis elenchum valde cupiam videre. Fors etiam sunt, quo tuis subministrare possim, si videam. Quaeso per otium consigna, et mitte, ipsum recepturus. Hisce modo vale et salve. Raptim 9. Novembr. anno 1607.

Tui amantiss.

M. Freherus.



page 201, image: s201

CLXVII.

Viro Nobili et Clariss. MELIORI GOLDASTO S. P. D. Gothofredus Jungermannus.

TUas litteras accepi praeter opinionem, eo gratiores. Audi enim quo pacto acceperim. Quum circumiectam Segethianis ad me Schedam detraxissem, me putabam falsum opinione fuisse, qui et ad me quid Sperabam. Sed Seghetianas turgere videns, non quidem in illis quid ad me inclusum credidi: sed Pliniana ista, de quibus ut te monerem jusserat. Aperui itaque et istas, quoniam ita ab ipso Heidelbergam ante octiduum abeunti mihi mandatum est: Sic alias ad me inveni. Ea tamen religione fui, uti ejus non legerim: Sancteque ad ipsius reditum servabo. De Pliniis Zigalini, si recte nomen retineo omnino voluit mihi persuadere aliquando exemplum mihi donasse. Sed ego profecto id oculis meis nuncquam usurpavi. Promisit vero id nobis, uti Plinio qui in minore forma ex officina nostra prodit, praefigeremus auctarii loco: et ait abs se impetraturum. Nos itaque istud exspectamus, et reddemus vel ipsum, primum ac describi curavimus, vel exempla a nobis recusa. Ea, quae abs te petii alias, jussi auferre nautam nostrum, qui hic civis est in urbo nova, et hospitis mei compater. Ei fideliter potest committi: nec res quoque mihi ullo constabit sumptu. Quod ad Herodotum attinet, nondum quicquam ad ipsum meditari lncepi, nisi quod cusas paginas corrigo: operae vero strenue pergunt, jam in ipsa Melpomene. Pollux me tenet nimis. De Lexico vero Herodoteo, et Dionysii Halicarnassei comparatione, valde apte et ex voto meo acederent, e rei litterariae publico bono, uti ipse intelligis. Valde videre discupio. Et tu ad me scribe, quibus pactionibus nobis concedere vis. Ego omne id cum Marnio agendum suscipiam. In libris sane facilior erit, quam


page 202, image: s202

in pecunia eroganda: Et profecto quidam etiam nimis lucrum spectant: uti mihi contigit cum quodam Basileensi, qui Paraphrasin Pselli elegantem in Kornerum offerebat MS. Et Marnio jam adlubescebat. Quem ego deposco inde, ille vult sibi numerari L florenos. Ego non emo tanti poenitere, ait Mamius, praesertim libro quem venalem esse despero. Et vere quidem ad hunc quod attinet. Non tamen probo et alia; non probo hoc, de quo tu quereris: imo valde improbo. Apologiam vellem addi: sed sunt ibi joci nimii, et etiam contra ipsum Pontificem, qui nostram editionem forte in Italiam et Hispaniam ire non permiserint. Sylburgii Spicilegium addetur. Addam et Agatharchidea ex Photii, et Schotti collatione Melae et Herodoti. Modo tempus mihi esset: et Pollucem excusissem: qui mihi mala et molesta remora. Sed non credis amice, quam multa, quod praefiscine dicam, in eo restituam, MS. tam vetusto tam praeclaro adjutus. videbitis certe [gap: Greek word(s)] desperatiss. locos evidenter restitutos: nitamen editor praeoccuparit [orig: praeoccupārit], cujus Notas adhuc exspectamus. De Suida vellem ut velles, et promisit Bon garsius in eam rem a Florentis Christiani filio quaedam. Ego certe Cretensem non valde vereor, sed debeo esse otiosior, quam nunc sum. Adeo ut suaviter redeam, quis rumorem excitavit de glossariis permirans. Nisi hoc est, quod jam ultra annum meditor, nec dum aggressus tamen, Harpoctationem vertere, et adnotare, adjunctis omnium ejusm. lexicorum excerptis apud Photium. De aliis glossariis ne in mentem quidem venit. Procli certe chrestomathiam praeclaro et prolixo Commentatio a Schotto, et alio a Nunnesio illustrata [orig: illustratā] habebo, et jam vidi. Ubi quam pulcre illa Ptolomaei accederent? Lindenbruchio scripsi: si curaveris, rem mihi facies gratissimam. Nec plura jam ob occupationum molem. Vale vir Nobilis et Cl. et salve quoque. A. d. VI. Kal. Dec.

V. Nobili et CL. DN. MELIORI HAIMINSFELDIO GOLDASTO, J. C. et Philologe praeclaro, amico meo observando.

Francofort.

Bey dem Carmeliten Kloster zu erfragen.



page 203, image: s203

CLXVIII.

Viro Nobiliss. et Clariss. MEL. HAIM. GOLDASTO Gothofredus Jungermannus. S. P. D.

DIces, tacito convitio me objurgaris, jam me tacere scil. postquam ea quae abs te petieram recepi. Sed ea occupationum mearum est varia moles, uti facile tibi debeam excusatus esse. Eten jam scribo: De Segheto ita est, ajebat se Heidelbergam tendere. Nondum redeuntem vero vidi. Etinterim bis Heidelberga [orig: Heidelbergā] accepi litteras, a Salmasio meo: nec ejus mentionem fieri fere miror. De Plinio, persuaserat haec Seghetus noster, esse pauciora. Sed reddemus te voti tui compotem, quamprimum cum auctario hoc secundus illeprodierit. In Thoma magistro ex cutiendo raptim et subprandio, video me operae pretium facturum, vel quod ad Herodotum meum. Ad terna enim jam loca in veni, quae profecto melius habent, quam hactenus vulgati fuere: unum etiam inde corrigere audebo, Scheda Basilica vix tanti est, ut excutiam. Illam remittam brevi, quoniam indiges. Quod ad Herodotea attinet, nondum egi de ea re cum Marnio nostro: et intricatiora jam negotia audere, quam ut haec immiscere placuerit. Valde vellem tamen ista prius videre: si id permitteres, et tutis manibus committeres, ne reconditis hisce, quid detrimenti accideret. Quod ad me attlnet, sancte jurarem, et b. f. me ne verbalem excerpturum vel publicaturum, nisi jussus suus accedat, priusquam tibi satisfactum fuerit. Vellem tamen, ut dixi, videre prius, quid nam res sint, et an recensere possim. Tam varie n. [abbr.: enim] occupatus sum, uti nescio adhuc an quid possim fere ad dere praeter Indicem compositi, et aliqua excerpta quae sub legi de Nilo ex Aristide contra Herodotum, et Simocata, et crocodili descriptionem ex quodam MS. Graeca, et nescio quae alia. Possem habere binos Mss. Herodoti e bibliotheca Palatina: sed ne quidem cogitare vacat de comparandis illis. Hermogeniana habeo cum aliis ab Aldo editis rhetoribus graecis, librum rarum et carum, qui avi mei fuit. Longinus tn. [abbr.: tamen] ibi non est. Eo si mihi vis gratificari, laetabor. Potes id facere postquam Thomam remisero. De Suida, modopaulisper


page 204, image: s204

ab iis quae in manu, me absolverim, videbo [gap: Greek word(s)]. Quod ad Gul. Antonium attinet, ille ipse est qui xylandrea cupit. Tu itaque potes nominare libros, quos ideo ex ejus officina tradi cupis: ille reddere se velle ait. Cyrilli lexicon Ms. spero me ex Italia habiturum: de quo Sylburgium [gap: Greek word(s)] frustra laborasse audio. Possum et Apicium culinarium MS. si Marnio editionem persuasero. Sed nimis nimis mihi otium invidetur, quod ad talia noctu diuque conferrem libens, si absque [gap: Greek word(s)] ipse ad prelum esset, quam tamen nemini committam facile, licet habeam qui se offerant mei sublevandi. Nolo fidere aliis oculis, quum scio meos hoc serio [gap: Greek word(s)] agentes non raro tamen falli. Vale Nobiliss. et Clariss. Virorum: et Scire cupio, quid jam edere mediteris: vale iterum atque iterum. Raptim postrid. 9. Dec. 1607.

Viro Nobili et Clariss. Dn. Meliori Heiminsfeldio Goldasto, amico meo honorando.

Francofurt.

Im Carmeliter Closter.

CLXIX.

S. P.

EXemplaria tua recte allata sunt Purpureum, quia ad Principem ob in valetudinem jam vix accessus, de consilio Lingelshemii in summo Senatu obtuli: unde non sine commendatione ad Principem perferetur: Viride juniori coram qui gratissimum munus habuit. Compacta meo judicio et ad tuas rationes distribui, majori tomus, Cacellario Lingelshemio, Plesseno (Hyppolitus enim abest) caetera Paeblisio, Loefenio, Schönero, D. Camerario (qui secum ad Comitia sumet) et Achacio Baroni Donano, jun: Principis Gubernatori, qui teolim Altorffii nosse meminit. Omnes gratissimum munus habuerunt; neque dubium est, quin reipsa testaturi sint, Principes praesertim. Sed quiaid non statim fieri solet, et aurifabri monetariique demum ad excudenda [gap: Greek word(s)] desudaturi, visum tabellarium ad te remittere. Cui nihil heic mercedis datum (ita moris) ego pro viatico florenum praenumeravi. Ego porro amici officio non deero, et favitores quoque habes, quos supra


page 205, image: s205

enumeraviomnes. Et de his forte brevi plura et ex animi sententia. Scias etiam nobilem et desideratum illum librum a Baronissa Saxia Principi remissum per satellitem quendam nostrae aulae Helvetium, qui istuc ob res suas profectus, retulit librum et epistolam, cujus apographum vides. Eum Princeps aliquot diebus oblectationis ergo pervolutatum meae jam fidei et usui concredidit: e quo certe spero me segetem non contem nendam rerum optimarum et verborum collecturum. Scire cupio, quas cautiones jam descriptas habeas, ut et reliquas paulatim et successive describere curem; si forte editio integra aliquando posset institui: Cum adderem Glossarium vocum rariorum et notas aliquas, non supervacuas sed de his alias et coram. Deo volente: Jam quidem ob saevissimum frigus te non voco sed verno tempori reservo. Ferrandum accepi, eum quem olim ipse Schobingero dederam: sed alium a me habes Bongarsii manu annotatum, quem recipere et cum optimo MS. nostro consulere cuperem. Friderici III. Reformationem an nactus es. edita si apud nos hic esset, facile describere posses ex libro Principis, sed non tanti videtur. Multa supersunt in superioribus litteris meis, ad quae aliquod responsum tuum vellem, Valeinterim et salve. Raptim mane rigidiss. digitis, ultimo Decembr. anno 1607.

T.

Freherus.

Treverica illa historiola ubi? quid si eam conditionibus aequi mihi cedas? sum Principi Trevir. familiaris. Germanieor. Catalogus ubi?

CLXX.

PAX CHRISTI. Nobilis et Consultiss. Vir, Amice mulum observ.

SIlentii mei prorsus causa alia nulla est, quam quod, fato ne an secus, locum (spero in melius) mutarim [orig: mutārim], meque huc Friburgum contulerim, ubi nunc mensem ita vivo, ut credam nullibi felicius. Sum etenim in patria, in aedibus propriis, inter amicos, extra aulam, et quod jam dudum sitivi, in protectione Sereniss. et Augustiss. Domus


page 206, image: s206

Austriacae, cui pro Consiliario opellam et setvitia mea spopondi. Unde sufficienti salario mihi, quod Diis refero, provisum est.

Quare T. Dominat. vehementer rogatam velim, ne succenseat, quod promissos ex Augia divite libros non miserim, mea [orig: meā] namque id culpa [orig: culpā] non accidit, quod ex superioribus intelliger. Jam jam vero et post hac si quid sciverit in mesibi usui esse posse, pro jure in me suo imperet, et factum putet. Valeat feliciter, et me ut facit amare pergat. Friburgi Cal. May. 1607.

T. Dominat. observantiss. et deditiss.

Johan. Georg. Biderman. D. Sac. Cas. Maj. et Archi-Duc. ab Austria Consiliarius.

A Monsieur Monsr. Goldast a Franckfort.

CLXXI.

Viro Nobiliss. Clarissimoque MELCHIORI HEIMESFELDIO GOLDASTO, Thomas Seghetus. S. P. D.

CUm, Vir praestantissime, non licueritte ante discessum meum convenire ob pericula, quae imminebant moranti, tuum erit hanc in [gap: Greek word(s)] meam boni consulere et pati per literas has officio, si non omnino, in parte saltem satisfieri. Ego memoria [orig: memoriā] teneo teneboque dum ero, qualis mihi amicus fueris, visendo, solando, suadendo, et (cum invidia [orig: invidiā] etiam tua [orig: tuā]) laborando. Tu eo jure, quod in me tibi tribuit summa virtus tua, et beneficia in me, utere. Rdo P. Priori, qui tam mea [orig: meā] caussa [orig: caussā] sollicitus. fuit, ne grave sit officiosissimam a me salutem dicere, et gratias agete qua maximas. Quantum


page 207, image: s207

tibi debeam scient mox amici Heidelbergenses. Commendo tibi adjunctas ad praestantissimum Virum et de me optime meritum D. Glaubutgerum Nimir. Cl. Freheri nostri sororium nomen in baptismo inditum mihi incognitum ne grave sit addere in titulo. Vale nobilissime et Clarissime Goldaste. Hanoviae X. Quinctil. M DC CVII.

Nobiliss. Clarissimoque Viro Dn. Melchiori Heimensfeldio Goldaste, Domino observando et amico singulari.

Francofurtum. Im Carmeliter Closter.

CLXXII.

Nobiliss. et Clariss. Viro MELCHIORI HAIMINSFELDIO GOLDASTO, Thomas Seghetus. S. P. D.

SIlentii veniam, Clariss. Goldaste, causa non erat cur a me postulares, qui utrumque tuarum literarum desiderio flagravi et fllagro, tuae tamen opportunitatis majorem haben dam rationem censui et censeo quam meae voluptatis. Itaque sciro tuas, quocunque tempore tibi commodissimum erit scribere, mihi jucundissimas forelectu. Ego operam dabo, ut de garrulitate potius mea [orig: meā] quam de silentio querar. A ffectus tuus erga me constans gratissimus est. Parem tibi a me pollicere; neque enim audeo dicere maiorem, ne te officio videar velle vincere. Mihi hic [orig: hīc] (Dei benignitate) bene est, nisi quod sine te sum. Gratissimam mihi rem faceres, si, quando mihi ad vos excurrere non licet, huc ad communes amicos exspatiare. Id tamen tuo commodo fieri cupio. Sunt quaetecum coram loqui e re mea sit, quae non tam commode litteris credi possunt. Decimusquartus hic dies est, cum ad istius urbis Senatum litteras dedi (quod ipsi nonsperassent) modestas. Addidi et exemplum literarum Ampliss. Viri Henrici Wottonii Britanniae Regis, apud Venetos legati, quas ad Senatum dedit statim atque de meo


page 208, image: s208

casu accepit. Commendaverat me de meliore nota [orig: notā]. Mearum argumentum hujusmodi erat; Paratum me (quandoquidem sparserint rumorem, me objectorum mihi conscium fugisse) apud quemcumque Germaniae Principem, in quacumque imperii civitate, e vinculis caussam dicere: ne ipsos quidem judices recusare, dum caveatur mihi, fide publica [orig: publicā], primo quoque tempore caussam meam iri cognitum, meque liberaliter iri habitum quoad sententia feretur: tum vero, si objectorum mihi criminum convincar, non ptohibere me, quin omnia in me probra congerantur et ut de scelesto supplicium sumatur: Sin vero innocens depraehendar par esse ut satisfiat mihi de iis qui injuria [orig: injuriā] me calumniati sunt. Atque de hoc etiam caveri mihi postulavi. Quid illi decreverint, mihi nondum constat; quamquam rabellario qui literas meas seniori Consuli reddidit, ille nomine senatus responderit, Responsum mihi iri. Tu quaeso vide an possis expiscari ab amicorum aliquo, quid illis animi sit. Sane conditiones sunt luculenrae, et quae non acceptae arguant meam innocentiam. Non erit grave Patri Priori gratias agere de memoria [orig: memoriā] mei, et tantundem a me salutis reddere. Dabis illi quot videbitur tibi ex his [gap: Greek word(s)] meorum exemplatibus quae mitto ceteris tuo arbitratu uteris [orig: utźris]. Oraveram illum, ut. si qua fieri posset, in usum Jacobi Casteluetrii amici communis (is est qui Venetiis agit) corraderet aliquid illarum herbarum quae in mortuorum craniis nascuntur. Idem nun citerum oro. ab utroque inibit gratiam. Vale nobilissime Goldaste a tui (et meritissimo tuo) amantissimo Segheto. Hanoviae V. Sextil. M DC VII.

Ages meo nomine hospitae tuae gratias, quod innocentiae et libertati meae faverit; id quod ego ex iis intellexi, quibus ipsa negotium dedit nuntiandi. Eo autem me magis illi obstrictum censeo, quanto minus notus sum, nisi forte de facie. Deferes ei vicissim quicquid a me officiorum proficisci poterit, et salutabis, ut et Ampliss. D. Glauburgium et Doctorem Palthenium.

Perscripseram haec et obsignaram, cum nunciatum mihi est, quo tu me studio, quo calore quaesieris, ut moneres de periculo. Si me


page 209, image: s209

gratias agere dixero parum, Dixero praequam tu meritus es. Sed majus quod dicam faciam ut habeas. Tu hoc contentus eris. Atque ut scias me abutendo etiam gratiam apud te quaerere aur gratiam: reddere datam cupio ut si in libellum quendam Severini Pevini de dignoscendis virginibus et Gallica in Germanicam linguam verso incidas, eum mihi quocumque praetio compares, quod cum gratiarum actione reddetur, audio isthic apud Spiessium excusum et interdictum eius venditione; quod fateor mihi calcar addidit ad poscendum. Ignosce tam improbe appellati, et si adhuc isthic sunt, Clarissimos Freherum et Gruterum a me salura. Iterum vale nobilissime Goldalste, a tui studiosissimo et amantissimo Segheto XX. Septen. br.

Nobiliss. et clariss. Viro Melchiori Heiminsfeldio Goldasto, Domino et amico singulari.

Francofurtum. Im Carmeliter Closter.

CLXXIII.

Guillimannus Goldasto, S. D. S.

ACcepi tuas, et illis conjunctas Puteani nostri utrasque optatiss. et suaviss. Ad Puteanum rescribo. Tu, quaeso Te, cura ut accipiat. Ad Marnium quod pertinet, petii, ut nosti, eandem operam praeberet in publicandis Poetis, quam impendit historicis. Neque aliud respondit, quam uti catalogum mittam. Facio. Quid porro facturus intelligam, velim tamen te quoque animum ejus pertentare. Nihil mea refert, nisi quia illi cupio, uti homini industrio et de re literaria optime merito. Alias credo non deerunt qui conditionem recipient. Helvetia quae tangis, noli tu aut alius a me expectare, aut sperare. Fateor scripseram res gestas Helveriorum modo et stylo I. Flori. Et eorum foedera cum Romanorum foederibus contenderam


page 210, image: s210

explicueramque. Sed adeo ingratas Antiquitates habuetunt, ut coepta et adfecta protinus abjecerim, maximam jam partem in usus posticos, ut ita tecum loqui liceat, converterim. Quid, quod non defuerint e primatibus qui Habsburgiacorum editionem aegerrime tulerint. At nosti, si in iis legendis horas aliquot perdere voluisti, quam nihil sit ibi eorum praetensae libertati contrarium, quam sint omnia potius in famam eorum et glotiam. At tales reperiuntur, ne mireris tibi Florenici copiam negatam. Apage Barbariem. Alia sunt in quibus bonum otium majori cum laude et gratia collocemus. Imo hoc agamus, et illis bonam mentem precemur. In meo Minervali habeo nihil jam quidem, quod non videris, si tamen non videris, quam Apostolica ea mitto. Constituriones tuas avide expecto, et si quae alia tua. Indicem eorum, quae ex tuis habeo, nuper scripsi, puto te accepisse. Pollicetur Puteanus e suis nonnulla his nundinis adfutura. Vide et scribe quae sint, qualia judices etiam adscribe. Amo illum hominem solide, et dignus omni ipfe vero amore tanta morum suavitudo, tam gratia locutionum scriptionumque. Cuperem Marnium edere Auctores quosdam rerum militarium, quos habeo, sed nescio an adsensurus Authores sunt Onosandri Strategica ab Nicolao Sagundino latine facta. Nes. cio an hactenus fuerint edita. Habeo MS. Graece et Latine. Alter est Robertus Valturius, non malus auctor, et ante multos annos editus, nempe 1483. Veronae: deinde Parisiis anno 1532. nunquam in Germania. Possent his adjungi Boteri de excellentibus militiae Ducibus lib. 2. et Georgii Bastae Castrorum praefectus, uterque liber admodum utilis, etsi nupere et Italice editi. Poterunt tamen traduci. Onosandro certe nihil potest aut doctius aut brevius, aut fructuosius in arte militari reperiri, ut mirari satis non possim tamdiu latere potuisse. Habueram in animo Francofurtum prosiciscendi, et valide cupiebam multis de causis te cumprimis complectendi, sed impedimenta nunc remorantur ab Principe


page 211, image: s211

nostro Archi- Duce Maximiliano. De quibus alias tecum. Sed audi: Bibliopola meus semper conqueritur, nulla se exemplaria Habsburgiacorum vendere, adeo sibi prope oneri hanc eorum distractionem. Quaeso te significa quo in loco res ea sit qua [orig: quā] exemplaria superesse possint, et quo pretio singula vendat, sed cautim ne is animadvertat. Mihi e contra plurifariam scribitur exemplaria non amplius reperiri, et suadent ut denuo typis subjiciantur. Offerunt operam splendidam Colonienses. Nihil moveor donec supersunt exemplaria, neque fortasse tam cito, ubi desierint. Sed de his quoque alias pluribus. Vale et me amare perge, tui redamantem. Friburgi 12. Septembr. 1607.

Apostolica quae me missurum scripseram, nulla sunt. Putabam me habere unum adhuc exemplum, aut certe Bibliopolam. Nihil reperio, neque ille. Scripsi alias ea stilo et numeris Pindaricis. Multi probarunt.

Viro Clariss. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto suo.

Francoforti.

CLXXIV.

Viro Clarissimo et Nobilissimo MELCH. HAIM. GOLDASTO Thomas Seghetus. S. P. D.

SUmmo tui conveniendi desiderio arsi et ardeo nobilissime mi Goldaste. Invidit mihi hanc felicitatem primum quidem tua absentia, quem ego ter domi quaesitum, neque inveni neque reperi, dein Magistratus istius plusquam Vatinianum in mo


page 212, image: s212

odium. Cur illi insidias mihi struant? Quid deliqui? Quin accepere oblatas a me aequissimas conditiones mei in carcere sistendi? Ecquis hinc non videt malam eos caussam habere, me bonam? Nam si quid adversum me certi esset, arripuissent tam praeclaram conditionem. Hinc videant omnes quam iniqui sint qui id recusarunt quod praeter me nemo obtulisset. Adeo innocentiae meae fido qua [orig: quā] fretus et eorum aequitate (si qua tamen est in iis aequitas) ausus sum urbem eorum ingredi tempore libero. Verum cum videam eos modestia [orig: modestiā] mea [orig: meā] ab uti, alia ineunda est ratio et deflectendum mihi ab ingenio quamquam invito. Sentient et mihi spiritus esse, et volent non laesisse. Haec apud te mi Goldaste liberius effudi, nempe ut qui amicissimus es et conscius quam inique premar ab insensis. Mirum eos non videre, quam iniqua et inania sint eorum contra me consilia, quae Deus jam iterum elusit cum aliquo fortasse ipsorum ludibrio, etsi ego hoc non optabam. Sed manum de tabula, et hospitae tuae D. que Serafino, quem merito [orig: meritō] ipsius amo et plurimi facio, multam a me salutem. Vale Hanoviae XIX. Sept. M DC CVII.

Viro Nobilissimo clarissimoque Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, Domino et amico plurimum observando.

Franckfurt. Im Carmeliter Closter.

CLXXV.

Nobilissimo et Clariss. D. MELCHIORI [correction of the transcriber; in the print MELHCIORI] HAIMINSFELDIO GOLDASTO Thom. Seghetus. S. P. D.

SUperiore hebdomade literas ad te dedi; quibus quod non responderis, occupationibus tuis tribuo. Adeo autem non queror


page 213, image: s213

ut contra amem qui amicitiae libertate usus sis. Nunc ad superiora oratum te velim, ne grave sit libellum de Patria [orig: Patriā] Pliniorum ad Jungermannum transmittere publicandum, typis Marnianis cum Plinio et seorsim. Sane ad novam editionem cupit ille aliquid accedere, et tibi huius rei gratia debebitur. Quod si fortasse exemplar te afficit curabo in proximas nundinas transmitti ex Italia [orig: Italiā] plura. Spero hoc a tua [orig: tuā] humanitate impetratum iri, et libenter te collaturum hanc Symbolam bono publico. Nisi interversum (nescio qui [orig: quī]) exemplar fuisset quod ipse habebam, supersedissem hac molestia [orig: molestiā]. Vale amicissime Goldaste, et in amore erga me persevera. Hanoviae XIV. Novembris M DC CVII.

Nobilissimo et Clariss. Viro Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, Domino et amico observando

Francofurtum.

In dem Carmeliter Closter.

CLXXVI.

Viro Nobilissimo et Clarissimo MELIORI HEIMINSFELDIO GOLDASTO Thomas Seghetus. S. P. D.

CUm Dei Opt. Max. benignitare incolumis ex Hassia [orig: Hassiā] redierim, deesse officio nolui, quin te e primis amicorum, per literas saltem salurarem, cum id per iniqua eorum quos nosti odia, coram non liceat. Iter feci summa [orig: summā] cum voluptate et nonnullo fructu. Academias Marburgensem et Giessanam vidi: cum Giessae privilegia publicarentur, interfui. Viros utrobique doctos conveni. Cassellas inde profectus doctissimum Principem vidi. Vidi et aulam a Principe


page 214, image: s214

comiter exceptus. Etiam illic virorum doctorum amicitiam mihi adjunxi, et solennibus baptismi Principis filii interfui. Eglinus te salutat. Ante discessum meum nuntiatum mihi fuit, habere te quae mihi diceres. Si epistolae (quando alia conveniendi ratio non est, nisi summo cum tuo incommodo) tuto credi posse judicabis, scribe sodes quicquid illud est. Oratum te etiam cuperem duos ad me libros transmittas, quorum alter Germanice, uthic excusus est. Cum titulo Jungfrau Prob, etc. De quo et ante discessum ad te scripsi: alteri titulus est Ilias malorum excusus quidem Giessae, sed sine loci nomine. Invenies autem apud Wolffgangum Richterum. Pretium evestigio restituetur. Scribe quaeso quid constitueris de libello cui titulus, De patria [orig: patriā] Pliniorum, an nempe isthic possit recudi! id si effectum dederis, bene de litteris, bene de optimo Viro Ogalino, bene de me me rebere. Si id occupationes tuae permittent, ne quaeso grave sit primo quoque tempore respondere. Ceteroqui literae tuae me hic [orig: hīc] non offendent: nam Heidelbergam mihi cis paucissimos dies iter est. Vale Nobilissime et amicissime Goldaste. Hanoviae prid. Non. Novembr. M DC CVII. Jungermannus te salutat et responsum ad suas exspectat.

Viro Nobilissimo et Clarissimo Dn. Melchiori Heiminsfeldio Goldasto, Domino et amico singulari.

Francofurtum.

CLXXVII.

S. P.

NObiliss. et doctiss. Domine: Nostrum fautorem Dn. Freherum nolui sine mei in te amoris significatione isthuc venire. Valetudinem tibi firmam exopto, ut opera tua Reip. diu prosit. Audio te nunc de cultu imaginum volumen egregium edere: quod lubens videbo et legam. Illud de constitutionib. Imperat. mihi lectu jucundum fuit: quod


page 215, image: s215

pro tua humanitate mihi promittere cum volueris; si tuo cum incommodo fieri queat, expectabo ab ipso autore: nec ingratus ero. Polliceor [gap: Greek word(s)]. Sed quid M. Lorhardus apud confederatos? Utinam expectationi nostrae satisfaciat. Deum oro, Ecclesiae suae et tibi sit propitius. Vale et a me amica officia expecta.

T. D.

studiosiss.

Quirinus Reuter D.

Nobilitate et doctrina praestanti V. Dn. Melchiori Heiminsfeldio Goldasto etc. Polyhistori celeberrimo, D. fautori et amico pl. honorando.

Franckfurt.

CLXXVIII.

Salutem.

LItteras tuas, nobilis et eruditissime vir, Dn. et amice observande, datas in Carmelitano Francofordiae ad Moenum XIIII. Calend. Mart. hoc anno, perlatasque Coloniam, et deinceps Hildeshemum, tandemque hinc ad me, accepi postea quam mercatores nostrates ad nundinas vestras jam abierant. Tibi autem de hospitio Dn. Priori de hospite commodis gratulor. Hic quod [gap: Greek word(s)] nostratia grata acceptaque habuit gaudeo. Addidi quaedam prioribus in capsulam composita et obsignata atque commissa iisdem, quos modo dixi, ad nundinas proxime profectis nostratibus; jussique reddenda Dn. Mengershusio, et per hunc Dn. Rectori, qui demum Domino Priori rraderet. Inter ea erat capsella plumbea cum super inpressa [orig: inpressā] effigie celitus perterriti conversique Saulis. Eam pressuram, cum ex podagra me decumbente, circa fornacem resolvi videtetur, ceream conjeci esse. Quae ideo significo, ut Domino Priori, si fortasse ea imago penitus defecit, constaret, quid fuerit. Capsella autem illa in precio habita fuit, a clero satis celebris aedis semper virginis extra moenia Eimbeccensia. Porro quod plura Dn. Prior requirit; ea in re experietur me sedulum, non sarciendae


page 216, image: s216

superstitionis ergo, sed quod malo [orig: mālo] SS. Honorifice meminisse quam temere eos negligere. Optatim autem illud quod requirit Rosarium jam istic esse. Res fragilis est. Cogito tamen de rationibus, quibus innocuum istuc asportetur.

Caeterum ex nundinis nondum advenerunt aurigae. Itaque cum necdum constet, quid Dn. Rector rescripserit, aut an aliquid a prae nominato hospite tuo librorum miserit; ad [gap: Greek word(s)], quorum in epistola tua meministi, generaliter respondeo: illas orbis terrarum inscriptiones Scaligeri, Velseri et Gruteri, cum primis me requirere: Caetercrum quicquid praestiterit, boni me consulere: sunt enim mihi, qui studiis liberalibus vacant, filii duo. Interim tamen, si citra singulare Dn. Prioris dispendium fieri possit, et illum, quem practices patrem Causidici vocant, Speculatorem in fol. editionis recentioris Basiliensis. Compellatus autem nomine meo affinis meus Philippus Zangius suscipiet, nomine meo quicquid tradetur librorum, et in aedes veteris monetae, in quibus me cum Dn. Rectore semel atque iterum invisebas, reponet, dum bona occasione aestate hac aurigae contingant, qui asportent; dabitque Dn. Priori ut vocant quietationem. Eidem vestras ad me litteras tuto committetis. Manuscripta, quae mittebam hyeme proxime praeterita per tabellarium Francofurtensem, grata tibi fuisse gaudeo. Cum Francofurto abirem mittebam ad te per M. Fraxineum, si recte recordor, manuscriptum Germanicum Chronicon Thuringicum in 4 to. An in eo quid memorabile videris, obiter, ubi rescribes, significes. Constitutiones Caesareas quod ab interitu vindicas gratulor tum Caesaribus et Imperio tum tibi. Intelligo tamen gratum fore tibi. si quid argumenti ejusdem posthac etiam ad te mittatur. Quicquid igitur huius coquirere potuero faciam ut tuum sit. Ad Dn. Leznetum, rerum istarum apud nos adhuc investigatorem ferme curiosum, sed valde senem, nondum veni [orig: vźni]. Capto tamen etiamnum occasionem.

Ad Dn. Langenmantelum tuas transmisi: speroque occasiones colloquendi coram. Jamad dignitatem evectus est apud nos praecipuam (Groß-Vogt appellant) Calenbergae, ditionis olim Illustris.


page 217, image: s217

Erici; et sponsus festivitatem jam parat nuptiarum solennium, ut parcendum homini jam sit solito negociosiori. Dn. Maibamus sua habet secretiora: ubi convenerimus, tuam ipsi praeclaram voluntatem, salva [orig: salvā] existimationis tuae praestantia [orig: praestantiā], significabo, atque ad te rescribam.

Vale vir animo meo carissime, et, praeter Dn. Rectorem aliosque benevolentes, Dn. hospitem tuum verbis meis officiosissime resaluta, cui prospera omnia, valetudinem firmam et senectam commodam, opto ex animo. Datae Guoelfenbutteli 15. Aprilanno 1607.

Tui observantissimus studiosissimusque

Henricus Petreus.

Nobili et eruditissime Viro

Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, bono publico versanti jam Francofurdiae ad Moenum: Dn. et amico observando.

Franckfurt am Mayn Beydem Hn. Priorn, Hr. Mintzenberger, im Carmeliter Closter zuerfragen, und abwesend etc. denselben zu eröffnen.

CLXXIX.

S. Nobiliss. amice.

NUdiustertius jam est, quum tuas cum fasciculo addito accepi. Jam Corinthum tuum iterum convaso et Longinum et Gigalinum, cetta et tuta occasione remissurus, sive ea cras se dabitur, uti spero, sive in petendinum. Cigalinum ideo remitto, quod Dn. Marnius meum exemplum forte fortuna invenit apud se, mihi a Segheto inscriptum: qui itaque non fuit falsus, quum non mihi persuadere tamen posset, se mihi exemplum destinasse. Interim agimus gratias, quod tuo nobis prodesse volueris. Lexicon Herodoteum spem meam fefellit. Glossulas potius quasdam vocavero. Tales tamen sunt, quas prolixis [gap: Greek word(s)] non invitus praetulero. Sed vellem te addidisse, codex ne fuerit ille vetus, vel unde,


page 218, image: s218

qui continuit. Hoc enim, uti nosti, ad Lectoris desiderium pertinet. Ea de caussa ipse intueri avebam valde. Et mordebat me non nihil, uti penitus apud te expectarem quicquid fuit, uti apud amicum, quod ita leviter de mea fide sensiste videbaris: cui tamen commissa hactenus fuere ex Augustana et Palatina Bibliotheca codices MS. et rari quidem, et insignes, numque editi. Sed alii forte te reddiderunt [gap: Greek word(s)]. quare faeile id amicitiae [orig: amicitīae] nostrae condono: nec opus ut excuses. De Corintho falleris, si numquam edita putes illa [gap: Greek word(s)]. Habui enim puer adhuc valde Lexicon vel a Junio, vel a Gesnero Basileae editum, primis illis talium Lexicorum partubus, ubi ista Corinthi Graeco Latina cum aliis quae adpendicis loco solent addi fuisse scio. Id quum negligerem tum temporis, nec jam possem recuperare. Liberis vero vellem vulgata uti quoque, sicque de Jonismo haec Herodoto praefigere. Excusa fuisse te quoque docebit H. Steph. manus in tuo codice ibi, [gap: Greek word(s)]. Impressum etiam Casaubonum puto citare in Theocriteis, ubi de [gap: Greek word(s)]. Vulgatis quidem Latinis ab H. Stephano in Thesauro tuo videntur aliquot locis auctiora. Sed mi Dn. qui me valetudinem oculotum curare jubes, fere morbum exacerbavi ista assidua (quantum quidem non interrumperent operae meae) descriptione. Nam profecto id hic [orig: hīc] verum est quod servus comicus ait, littera litteram scandit. Malum profecto negotium oculis meis objectum est, descripsi tamen de Jonica ista omnia reliqua quae in tuo codice, ita religiosus fui, ne libavi quidem. Eadem tamen opera et de Joh. Philoponi dissertatione Graeca pariliter erit, acquirendum, quam pariter H. Stephanus tantum Latinam edidit. Halicarnasseana credo me habere. En statim post ipsius [gap: Greek word(s)], sequuntur ejus in [gap: Greek word(s)], ut ipse ait: [gap: Greek word(s)] illis [gap: Greek word(s)]. In quibus una inscripta: [gap: Greek word(s)]: incipit: [gap: Greek word(s)], etc. finit, [gap: Greek word(s)], sunt paucula vero isthaec. Alia compatatio prolixa et insignis exstat apud eundem in extrema


page 219, image: s219

epistola ipsius ad Cn. Pompeium. ea pars epistolae incipit: [gap: Greek word(s)] etc. finit, [gap: Greek word(s)] Haec habeo: an tua MS. sint auctiora et emendatiora, nescio. Operae pretium forte si fieret periculum. Nulla mentio alias apud Dionysium istum de Herodoto: praesertim lib. [gap: Greek word(s)], quem quoque in Sylburgiana editione habeo: nec credo Polonicam editionem meliorem. Nescio tamen, nec eam lustravi. Sed heus Tzerzis Chiliades si miseris, bonum factum: latent enim ibi Cresiana quaedam. Si non habeas mox rescribe, uti aliunde poscam. Pro Longino magnas habeo gratias: excerpsi pulcros locos. De Xylandro volo ipsum adire Gul. Antonium: Sed mallem te quosd. libros [gap: Greek word(s)] injecisse: ajebat enim se paratum ad paciscendum: tua est electio. Alia ejusd. quod nostro potius servas, recte facis. De Cresia vero valde falleris quoque, si Rhodomani manu exarata ista Indica conversa putas. Ego enim aliquot litteras a Rhodomanno dum erat in vivis possideo: quae facile id convincunt. Et imperitiorem descripsisse facile patet ex vitiis, statim in principio Siculis, pro Situlis, alia quae alius [orig: alīus] manus notavit, quaeso, cujus: videor enim agnoscere. Schottus jubet nos suam versionem recipere, uti Stephaniana meliorem. Ego nondum jeci aleam: nec libenter Stephanianam rejicio. Rhodomaniana conferendi gratia possit accedere: cujus viti versionem alias Agatarchideam retinuit in suo photio Schottus, et nos ibi adponemus. Cyrillum si accepero, gaudere licebit plenius, spero. Vide vero quam familiariter et rustice imo et tecum agam. Tu ignoscere ut velis, rogo. juvabis vero nos porro et nostros conatus, qui profecto in solius Reip. Litterariae utilitatem tendunt, quae fecit profecto (non falso gloriari licet) ut omnia reliqua insuperhabeam. Vale Nobiliss, Dn. et tuum Jungermannum [Jungermannus] ama, qui haec rescribebat raptim postrid.



page 220, image: s220

Jan. Kal. novar. anno [gap: Greek word(s)] DC CVIII. quas tu, talemque annum perpetuo felices experiaris. Ita precor. Vale denuo et salve quoque.

V. Nobili et CL. DN. MELIORI GOLDASTO, amico meo honorando.

CLXXX.

Nobiliss. Viro MELCHIORI HAIMINSFELDIO GOLDASTO, Gothofredus Jungermannus. S. P. D.

SCripsisti quasi irritatior, nolo dicere duabus litteris minus. Cur enim iratum te putem amico qui non commerui? Praedixeram vero ante non opus esse excusatione tua, nedum tam acri expostulatione. Et possem sane si non tam apte, pariter prolixe verbigerari in caussa nostra, si mihi vacaret. Tu certe meam et Marnii caussam confundis: quod non debebas. Quid se spectare profiteatur, novi: quid re vera spectet, judicent alii. Vellem tamen qui persuaderet non praesentiarium Dominum esse super illas Pyramides chartaceas, quas Francofurti et hic possidet librorum infinitorum, qui venustiorem non alliciunt ullum: vellem qui moneret, quando sumptus in hunc vel istum librum essent faciendi qui parte sua refunderentur. Nusquam saepius enim inancs facit. Sed agat suam caussam ipse. Tu quasi suspicari videris de me nescio quid. Ego mihi sum aliter conscius. Alias certe, quicquid dicas, non tam libri mihi (nisi commodatitii) augente, quam labores indies: nec tamen nummulum hactenus plus petii a primo quo mecum pactus est. Ne dicam quas condiciones interim


page 221, image: s221

oblatas sprevi qua privatim, qua publice. Sed iterum me involvo in hujus sermonis moras. Potius hoc agamus. Herodoteum negotium e manibus Pollucem mihi invito excussit: in quem perduxi Notas jam ad librum VII. usque. Putavi me poeniturum operae omnis, quamprimum mitterentur editoris VV. Seberi, amici mei, Notae Missae sunt. Nondum poeniter. Credo ad XIII. MSS. usum. Ego [gap: Greek word(s)] e meo unico et mutilo quamvis plus variantiarum plus restitutionum ostendam, ne de aliis Symbolis, quas tamen omnes muti praestitere, praeter unum mihi eximium. In Herodotum collectaneorum amplam farraginem jam mihi notavi qua ex veteribus qua ex recentioribus, sed quid praestare possim ultra [gap: Greek word(s)] quotidianam et in tanta temporis angustia constitutus nescio certe. De Corintho itaque meis oculis abnegabo fidem? Et faciam, si illi non viderint, quod se vidisse putant. Interim tamen licet amplius per te pronunciare. Theonem (quamvis illud Rhethoricum opus Libanio asscribit F. Morellus) ex editione mei avi habeo, et jam excusseram invenique elegans ibi e Ctesia fragmentum. De loco tamen illo ubi Herodotum ait [gap: Greek word(s)] ita illi fidem do, barbara multa, praesertim Persica protulisse, quod scilicet ita personae et [gap: Greek word(s)] deposcebant. Alias certe barbare loquutus Herodotus nemini videatur, nisi barbaris ipsis. De Tzetze habeo gratiam, quod quaesivisti. Alios quos recenses non cupio, praeter si in Hephaestone aliquid fuerit, quem authorem non habeo. De lexico Hippocrateo meum judicium non interpono. Sed de fragmento histotico tibi indicare cujus sit in promptu est: utinam tu mihi cujus ea sit versio. Nosse enim debes Agatarchidis excerpta esse de mari rubro et Indices, quae exstant apud Photium. Est autem alia versio plane a Rhodomani, quae publice olim a Stephano edita, et denuo jam Photio Latino Schotti inserta est. Commode misisti. Alias enim Agatarchidem Ctesiae addimus, ob scriptionis argumentum (Indica Cresiae specto) geminum. Si modo totum hoc fragmentum nactus fuisles. Manum inibi ad orationem Stephanianam adgnosco, uti et in Indicis Ctesiae


page 222, image: s222

a Rhodomano versis. Seghetus noster commodum reddidit quum tuas acciperem, et credo pariter jam ad te scribere. Sed licet ne quid nugarum mearum? In coena una fuimus, illeque tuis, quas tradidi, perlectis, recitabat locos Suetonianos tuos a te insertos, Ego quod in mentem venit dixi, et hic aspergo. Ad tonitrua et fulgura connivere, me ita capere, uti verbum connivere ad fulgura, quod propius, se referet. Notum vero meticulosioribus ad fulgurationem non apertos manere oculos. Ille vero Caligula vere fuit ex isto hominum genere, qui juxta Satyricum trepidant, et ad omnia fulgura pallent, cum tonat etc. Tonitru etiam et fulgur fere simul fieri videntur. De altero mihi nihil in mundo, ut in talibus accidere solet homini nullis fere Lectionis: Sed memini dum ante octo annos Lipsiae Lipsii illa pervoluebam, in ejus Amphitheatro de hac re legisse quaedam. Liber mihi non ad manus. Erat vero Jul. Caesar. Bulengerus de theatro, ejus l. 1. c. 24. haec, si cuperes, adscripsi: Insumma cavea mulieres, et capite censi. Div. Chrys. orat. 2. [gap: Greek word(s)]. Olim promiscue spectabant, plebeji cum Senatoribus, viri cum mulieribus, ut est apud Val. Max. l. 4. c. 5. et quidem stantes, Augustin. l. 1. civit. c. 31 Oros. l. 4. c. 20. Sed haec forte nihil ad tuum, [gap: Greek word(s)]. Aitidem Bulengerus, se plura in libro de circo scripsisie in istam rem. Sed si rideas me, non injuriam feceris, uti qui sententiam dicam non rogatus. Ignosces mihi itaque et Seghetum audies. Vale et me, si meteor, ama. Scripsi raptim e Wecheliano Anno novo [gap: Greek word(s)] DC VIII. quem tibi feliciss. precor. [gap: Greek word(s)], uti Nazianzeno adpellari ferunt hanc diem.

Viro Nobilissimo et Clarissimo Dn. Melchiori Heiminsfeldio Goldasto. amico meo honorando.

Franckfurt.



page 223, image: s223

CLXXXI.

S. P.

NOn reperio verba, Nobilissime Vir, quibus satis ostendam, quam grato animo amplectar honorem quo me dignatus, et munus splendidum gratissimumque. Pervolui librum avide et cum gaudio. Probatur et aliis nostris studium hoc tuum et industria, neque aliter indicantem ullum adhuc audivi. Cancellarius saepius mihi locutus est cupidus facto tibi demonstrandi, gratum sibi fuisse munus tuum. Opus Principi commendatum quoque, et gratum habet, jussitque tibi, octoginta florenos mitti, cum benigno affectu tam suo quam filii nomine. Ea pecunia Frehero nostro tradetur, tibi mittenda. Valde gaudeo hac occasione industriam ac virtutem tuam innotuisse Principi et nostris. Intentus ero ego in occasiones, tui ad nostrum sodalitium pertrahendi, quod olim te expetivisse memini. Etiam gratum meum in te animum factis quam verbis testari malo, sed nihil dum reperio, occasionem elabi tibi commodandi non sinam. Quod scribam aliud non est, hoc tempore, et jam avocor. Tu vale quam felicissime. Heidelb. 8. Jan. 1608.

T. omni studio et obsequio

G: M. Lingelsheimus.

A Monsieur Monsr. Goldaste, a Franckfort.

CLXXXII.

Nobilissimo et Clarissimo Viro D. MELCH. HAIM. GOLDASTO Thomas Seghetus. S. P. D.

LIteras tuas XV. Kalend. Decembr. datas nudiustertius demum accepi redux Heidelberga [orig: Heidelbergā]. Nec Jungermanno nostro succenseo,


page 224, image: s224

imo gratias ago quod non miserit. Nam factum non semel ut ab errarint aliquae. De cura [orig: curā] tua [orig: tuā] in libris illis eruendis, gratiam habeo; et caussam accipio cur munus inquirendum duxeris Germanicum. Quod tam promte librum de patria [orig: patriā] Pliniorum pollicitus es, gratiam habeo. Verum nunc puto constare tibi illud exemplar recuperatum, quod ego Jungermanno dederam Gratum mihi fuit praestantiss. D. Hippolytum nostrum mei memorem fuisse; et tibi gratiam habeo de indicio, spero mecum propediem visurum ut et Puteanum: Nam iter mihi est Londinum per Belgium. Si quid ad alterutrum aut utrumque voles, paratam habes operam amici ut et in alia quacumque occasione. Jam de Suetonii locis dicam pauca pro facultate ejus qui libris prope destitutus ingenium aut memoriam cogitur advocare. Illud ergo ad fulgura connivere ita interpretor, quasi Caligula Deum [orig: Deūm] contemtor, metueret tamen Deorum tela. Solent enim meticulosiores, imo omnes fere, ad ea, quae cum impetu irruunt oculos claudere instinctu quodam naturae: eoque memini Plinium quasi rarum fortis animi indicium de quodam milite prodidisse, cogi non potuisse ut ictibus intentatis conniueret. Alterum locum de superiore loco etc. puto intelligendum de summis amphitheatri gradibus: atque huic rei caussam praebuisse, quod, cum promiscue spectarent viri feminaeque, patefiebat occasio corrumpendae pudicitiae. Sane memini Ovidium in libris de arte monere captandas hujusmodi occasiones jungendumque latus suae in spectaculis, Et quis scit an illi libri praebuerint Augusto caussam veterem consuetudinem innovandi? De discreto foeminarum virorumque in spectaculis loco, monuit me Jungermannus disserere Lipsium in iis quae de Amphitheatro scripsit. Tu, cui puto libros illos non deesse excuties. Nobis ad manus non sunt. Habes sententiam meam parati in alienam ire, si quis rectiora docebit. Si quid in Belgium missurus es, da operam ut ad summum die Dominica hic sit; nam mihi Consilium est die Lunae [gap: Greek word(s)] iter ingredi. Vale


page 225, image: s225

Nobilissime et Clarissime D. Goldaste. Hanoviae V. Idus Januarii M DC CVIII.

Nobiliss. et Clarissimo V. Dn. Melchiori Heiminsfeldio Goldasto, Dn. et amico plurimum observando. Francofortum.

Bey dem Carmeliten Kloster.

CLXXXIII.

Nobilissimo et Clarissimo Viro MELCHIORI HAIMINSFELDIO GOLDASTO S. P. D. Thom. Seghetus.

SOllicitudinem tuam, amicissime Goldaste, valde amo, et gratiam habeo quod tam diligenter caussam meam egeris, innocentiamque docueris. Mihi in hoc negotio per temporis angustias nunc non est integrum quidquam decernere. Ubi rediero, id fiet. Interim ages meo nomine gratias amplissimo Cos. D. Faust quod de innocentia [orig: innocentiā] mea [orig: meā] persuaderi sibi paslus est, et conditionem obtulerit. Quae commisisti mihi in Belgio curanda, curabuntur sedulo. Puteanum tibi virtus tua conciliavit, non ego. Quod me ministro in hoc negotio uti malusti cum aptiorem posses invenire, gratiam habeo. Vale mi oculissime Goldaste, et persuade tibi eundem me ergate esse, quem te sensi erga me. Hanoviae XI Januarii M DC CVIII.

Nobiliss. et clariss. D. Melchiori Heiminsfeldio Goldasto, Domino et amico plurimum observando.

Francofurtum.

In dem Carmeliter Closter.



page 226, image: s226

CLXXXIV.

S. P. et felicissima anni auspicia D.

JAmmodo accepi (nam propter multitudinem aliquandiu domi me continui) in Cancellaria a quaestore utriusque Principis munus tibi decretum Electoris 50. fl. in 20. Ducatis, Junioris 30. fl. in 20. taleris: quos ita ab incude recentes oblata [orig: oblatā] ista [orig: istā] occasione ad te mitto, et te pro tempore boni consulere jubeo; a nobis quoque IIII. Viris, ubi Hippolytus redierit, donarium pro nostra copia te sperare; Neque etiam gnadenpfenningum desperare. Caeteros quoque Procercs, quos exemplaribus donasti, gratos habebis, non dubito. Quieos excudere solebat Aurifaber discessit Metas domicilio translato: neque jam fabricantur tales. Memor ero tui cum occasione et tempore. Tuum erit brevibus verbis gratias scripto agere, vel ad Principes, vel ad meaut Lingelsheimium directo, ut eo exhibito etiam recte a me curatum constet. Descripta Cantilenarum allata sunt domum meam, me absente: ubi ille me reviserit, faciam quod vis, Agnosco tuam manum et Schobingeri: alicubi aliam juniorem, depravatissime scripsit. Jam quis continuabit? Circumspiciendus mihi idoneus scriba, quali jam careo. Et nuper in distribuendis exemplaribus tabellario tuo mihi ideo urendum. Quid jam sub incude habeas, scire aveo, scribe quaeso: et quando secundum Tomum istorum Imperialium speremus. Nunc ad aliud: Opusculum German. vides, auspitiis Comitum quorundam primariorum ab Anonymo scriptum, quo et urbs nostra a Hassiaco ambitu vindicatur. Comites ibi editum vellent. Agecum Typographo, si conditione pristina (150. potius, 100. ad minus exemplaria in charta scriptoria) excudere velit, ut ad nundinas prodeat. Age cum censura, quae non crit (ut spero) iniqua, et ad me refet. Nam alias vel Herbornae vel Lichae, vel ubi vis excudi poterit. Titulus et epistola ad Comites interea submitti poterit. Et hoc tibi curae esse velim. De authorc non est, quod laboretur. Ponatur Homo aliquis e media Wetteravia. Quod si forte


page 227, image: s227

urbi videatur, poterit in ejus honorem integrum caput inseri. Materiam ipse subministrabis. Et hisce raptim Vale. Dab. Heidelbergae 23. Jan. 1608.

T.

Maro quartus.

Libellum in 4to. antiquae editionis, in quo Friderici et aliorum Impp. et Pontificum de Jurib. Ecclesiae Sanctiones, quem tibi nuper Francofurti dedi. (ubi descriptus fuerit, neque enim ex illo edi potest, ob varias abbreviaturas) ad me redire cupio.

Vidi apud te Dictionarium Gallico Latinum vetus, MS. in 8tavo pergamenum, cujus usuram, si ad tempus mihi concedas, rem pergratam facies. Salvum cum gratia recipies.

A Monsieur Monsieur Goldast de Heimingsfeld etc. Francfort.

CLXXXV.

S. Vir Nobil. et Cl.

PArabam jam Elicium [gap: Greek word(s)], quum commodum tuae optatae perquam advenerunt cum Hephaestione. In quo tuam benignitatem satis agnosco. Sine sis porro me uti, in quibus ea mihi maxime necessaria, modo ne tarda sit. Stephanum [gap: Greek word(s)] et Arrhiani petipl [gap: Greek word(s)]n cum Alexandreide ad me quamprimum mitte: remittam quamprimum sartos tectos. Absque iis enim non confieri quit quod agito negotium. Brogthonus noster eos libros se mihi curaturum pollicitus est. Sed vereor ut in tempore. A te exspectabo rectius. Est vero credo commoda occasio per nostrum e nauta aurigam quotidie ultro citroque commeantem. De Herodoteis [gap: Greek word(s)] bene me certiorem fecisti. Illud [gap: Greek word(s)] ubi haereat in illo auctore nescio: nec ego mehercle ex una atque altera lectione tam distracta per operas omnium istius vocum sum meminens. miror


page 228, image: s228

tamen Criticos in ea spina nondum offendisse. De Agatarchide facile credo. Sed vellem prima pagina adesset: accederet enim editioni nostrae sic certius. Mallem et Scire an non possis manum investigare cu jusnam fuerit interpretis. Pro Herodoto alias nihil amplius desidero: nec enim ista quae habeo posse me expedire cerno. O Indicis (et quid tam necessarium!) malas et molestas motas: quae mea collectanea disturbant, in quibus tamen non omnia forte nauci, nisi et illi, e quibus conquisivi, tales. Sed quid faciam, amice. Vos haec et haec velletis edi a me, et diligentiam, sed hanc tantum, meam vobis sponderem lubens: sed prout noster hoc vel illud edi vult, ita et ego abripior. De ceteris dicendum: [gap: Greek word(s)] Sic noster Lindenbruchius cujus ad te meis inclusas jam ptaemisi ut a Marnio acciperes, omnino edi vult a me istos minutos Glossatores junctum et una. Ego id omnino ita fieri vellem. Sed jam Herodotus me tenet, nec si hunc [gap: Greek word(s)] missum fecero, Pollux me mittet: in quem post editorem Seberum amicissim. mihi magna restat seges, partim MS. ope, partim Salmasii nostri divino ingenio. Idem Lindenbruchius Germanicarum legum volumen paratum habere air, si modo quis Sumptus velit facere. Ego id nostro persuadere debeo. Sed vereor ut frustra: quum liber excudi Hamburgi debeat, nec enim alii se commissurum, quum ipse praeesse possit, ait optimus Lindenbruchius. Tu Matnio propior, si placet, potes rei mentionem facete. An Seghetus noster ad nundinas rediturus, nescio, sane et nobis ita recepit. Accepi litteras ab ipso Colonia [orig: Coloniā] ante triduum. Ubi ait se compendia viae non sectaturum propter pericula: Sed iturum per Brabantiam, et Puteanum salutaturum, visurumque Archiducis aulam. De conditione Lovaniensi dudum Scivi: Prae se tulit sibi non arridere. Nec ille videtur sedem figere velle in Germania. Puteanus de suis libris jam a Moreto excudendis mihi quoque ante annum scripsit. Postremis meis non respondit. Tu, si rescripseris, quaeso meo nomine saluta. De locis Suetonianis


page 229, image: s229

hoc volebam patere tantum, ut mihi ignosceres, qui sus Minervam volui. Sed quoniam tamen meas eriam hallucinationes non prorsus rejicis, iterum somnia mea narrarelubet. Mihi nondum quicquam mutandum videri in illo connivere. Licet enim forte natura ita comparatum, uti ad talia conniveamus, qui praesertim [gap: Greek word(s)] ejusmodi haec putamus: tamen ad graviora id fere facimus. Ego sane si allegare licet, qui non sum certe audacissimus, ad leviora parum moveor. Jste vero pessimus Caesarum quantum fuit, etiam ad minima (ait disserte Suetonius) fulgura connivebat: ad majora vero si potuisset, credo in matris recon didisset se alvo, non sublecto saltem. Et certe ejusmodi timorem nimium ad istiusm. vidisti clare a Satyrico tribui iis quibus mala conscientia. Itaque nihil mihi miri videtur, si ut mirum retulit in acta Suetonius, quod ille etiam ad minima, quae quotusquisque curat, constanti vultu oculisque apertis esse non posset. De altero mihi N. L. Ceterum ego qui ad particulas singulas soleo amicis respondere semper, si quidem scio, nec me quis ideo accuset facile, in clementer tamen a te audio obxylandrum. Atqui bis scripsi, uti te saltem nominares, quosnam libros posceres a Gul. Antonio, qui diserte id mihi mandavit. Nam mea parum interetat accederent vel non ista. Typographus id adeo cupiebat. Tuum itaque jam exponere animi desiderium: quod ego nunciare illi potero. Facile inter vos conveniet. Lavatero nostro tuas misi: ait se rescripturum. Vale et impolitas litteras boni, ut amicus, consule. Scripsi raptim VII. Kal. Febr.

Tuus

Jungermannus.

Nobili et CL. V. MELIORI HAIMINSFELD. GOLDASTO, amico meo honorando.

Franckfurt am Mayn

CLXXXVI.

Nobiliss. V.

IGnosce quaeso quod ex utriusque voto tuis meram humanstatem stillantibus non responderim. Impediebar, n. [abbr.: enim] negotiis, quibus a reditu


page 230, image: s230

generosi obruor cottidie, morbo quoque cholico, nec occurrebat quicquam dignum te viro litterato. Vana sunt omnia illa, quae animos multorum occuparunt, de Generoso meo Principis dignitate ornato, et impetratis privilegiis Academialib. fuse sparsa. Haec tamen certa, quae ex ore generosi auritus testis subjungo; nimirum ipsius Generositatem altero ab adventu die a Sac. Caes. Majestate ad osculum admissam, clementissime per duas horas auditam, Conciliarii dignitatem oblatam, et in eandem collatam, equo Phalerato donatam, et, quod caput reiest, omnia et singula, quorum caussa Pragam concesserit, a Sac. Caes. Majest. impetrata, et confirmata esse. Principis dignitatem non affectavit, nec etiam privilegia Academica: Gymnasium aperiet, ad normam Herbornensis; unde illae exactiones, quibus se rustici exhauriri conqueruntur. Patria nostra satis pacifica, tumultus quoque Rhaetici studio Tigurinorum Sopiti. Sanctgallenses intelligo Subodorati nescio quas insidias ab Abbate, et Episcopo Constantiensi structas. Etiam Abbaticellanum negotium recrudescit, quod nostri missis legatis adnituntur componere. Plura non habeo, quandoquidem ne a VVasero quidem nostro literas acceperim, quem nosti in Canonicum et Professorem Graecum Tiguri nuper electum. Jussu Generosi mei jam mensibus aliquot adorno opusculum Scholastico. Theologicum [gap: Greek word(s)]: intelligo singularia te de hac materia habere ex manuscr. et vetustiss. patribus: quae si abs humanitate tua impetrare possem, ne me magno beneficio tibi devinceres. Vale Vir Nobilissime et si fieri potest, nosinvise, et, quod facis, perpetim mihi patrocinare. Raptim Hanov. 3. Feb. Julian. M DC CIIX.

Nobilit. T.

observantiss.

J. Rodolph. Lavaterus.

Nobilissimo et Clariss. Viro Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldaste, Domino et amico inprimis observando.

Francoforti.



page 231, image: s231

CLXXXVII.

S. P.

QUod imperasti, studiose apud Illustrissimos Principes et in Senatu confeci. Princeps Elector laudavit opus tuum ut in quo operae pretium fecisses, et publica commoda promoveris, quaesivit deinde de gente tua, et anne Francofurti adhuc degeres. Respondi quod par erat, et tuum studium, desideriumque Electori obsequendi et inserviendi, verbis extuli. Collegae mei te amanter resalutant, et pronum in te affectum ostendunt. VVirtembergicum scitis ne jam decessisse, 29 Januarii apoplexia oppressum? vix licuit illi pauca verba conjugi proferre, quibus necessitatem separationis indicavit: Ministri, Medici, Consiliarii accersiti, nihil efficere poruerunt. Etiam Ferdinandus Bavariae Dux decessit, relictis Filiis duobus, et totidem sequioris sexus ex uxore sua, sed filios Ecclesiasticis beneficiis ditavit.

Postquam Archiducum Legati Hagam advenerunt, jam intenti sumus in eventum huius tractationis, a qua Europae Libertas pendere quoque videtur. Tu vive valeque et me tibi ob noxium scito et cupidum gratiae referendae Heidelberga 5. Febr. anno 1608.

Tuus

omni studio

G: M. Lingelsheimus.

A Monsieur Monsr. Goldaste, a Franckfurt.

CLXXXVIII.

S. P.

ATqui sperabam responsum super libello Germanico, quem quidem excusum Comites valde cupiunt, censuram sustinuit, puto, et admissus est. Typographi Conditiones non motor: Si non quantum petii, det quantum poterit, imo volet, te libere transiente. Tantum ut ad nundinas prodeat in quarto et correcte. In


page 232, image: s232

fronte nullius authoris nomine opus, itaque dele illud durch etc. et ad duo loca illa inclusa suppone. Si ubi vestrae gratum fuisset, poterat caput integrum in ejus gratiam et decus inseri, sed forte alia editione. Hoc interim cures velim. De sanctirate Principis serenissimi et benigno de te judicio ex Lingelshemio cognovisti, quod et ego commodis sermonibus fovere soleo. Obiit hisce diebus unus e consiliariis D. Schugius, quem locum tibi Lingelshemius vovet, imo detinet. Wirtenbergicus obiit, cui 26. hujus fient exequiae. Ei suadere volebam ut secundum Tomum dedicares. Poteris forte jam filio et novo successori, de Saxone minus habeo, quod pollicear. Haec quidem jam raptim, quibus te valere et salvere jubeo. Dat. 20. Febr. 1608.

T.

M. Freherus.

Typographus, qui distrahat Heimburgiaca felicius., rationem reperi. Mutato titulo, et quibusdam, quae habeo, additis, antea ineditis.

Memini in aliquo libello MS. epistolam Pii Papae 2. apud te esse quam descriptam adhuc expecto. Non est illa Pii ad Ducem Venetiarum, sed alium.

A Monsieur Goldast de Heimingsfeld a Francofort.

CLXXXIX.

S. P.

AD binas tuas longe gratissimas, unis istis respondeo. Gratias habeo de delitiis Ratisbonensibus doctum virum esse oportet, quicumque epulas illas condiit sed periculosae plenum opus aleae videtur, ea libettate uti adversus illos, quibus tam longae sunt manus. Alterum illud percussit me, de [gap: Greek word(s)] tua, fore ut edicto prohibeatur: vix credo ausuros illos, quum Princeps meus, ei operi patronus dilectus sit. Sed quid non audent illi, qui in omnes centuram sibi sumunt pestes pernitiesque litterarum. Frehero tuas


page 233, image: s233

statim ut accepi, domum misi nescio an ingenium mutaturus sit, qui sibi in procrastinando tantopere placet. Ego id ago, ut te collegam hic habere possimus, et jam fundamenta aliqua jeci, nisi quis transversum incurrat, credo exitum habiturum conatum meum. Schoppium audio Ratisbonam a Papa missum explorandi caussa, instructus certe est artibus nocendi; te nolim cum ipso componi, molestiarum plus est, quam gloriae ex hujusmodi concertatione. In Comitiis quoque plena pugnarum omnia, neutra pars cedere vult, itaque re ad Principes suos relata, eorum jussa ulteriora exspectant. Interea genio indulgent. Undique nunciatur apparatus belli Pontificis et Hispani, et jubentur sibi cavere Germaniae Principes. Bavarus militem rursus conscribit. Sed haec Deo commendo. Hoc in Schoppium epigramma credo tibi non displiciturum. Vale vir clarissime, Heidelberga. 26. Febr. 1608.

Tuus

omni studio

G: M. Lingelsheimus.

A Monsieur Monsieur de Goldaste etc. a Franckfort.

CXC.

S. Vir Nobiliss. et Clariss.

LExicon Hippocrateum remitto, et ago gratias. Plus inserviat forte mihi in Notis ad Pollucem, quam ad Herodotum. Remisissem statim quum petebas: Sed cogitavi id tutissime me inclusurum in bulgam hospitis mei, quam septimanatim accipere solet, mittente in ea Dn. Marnio argentum pro operis. Sic antiquam chartam nihil detrimenti accepturam. Ceteris tuis sines me paullulum adhuc frui. Si tamen intellexero te requirere, non erit mora. Non mihi licet per occupationum vim illa tam cito excutere. Inveni jam in Stephano (ubi quam multa ex Herodoto possent


page 234, image: s234

non loquor de iis locis, quibus alio codice Herodoteo usus videri possit, sed de illis qui manifesto videntur teneri men dacio) locum Ctesiae in Indice a Xylandro non adnotatum: inveneroque forte plures. Scias me Ctesiae fragmenta fere altero tanto auctiora daturum quam dederit Stephanus et Schottus hactenus. Complura eorum inveniin Diodoro Siculo, et Tzerze etiam, quem jam nactus sum. De Xylandreis Notis in Sleidanum noster Antonius, Si bene eum novi, non sepraestabit difficilem. Sed exterruit nos quod ubi vix venimus ad paginam 31. ubi de Polycrate Samio illo infeliciter nimis diu beato, ibi ad oram ab eadem manu, quae Xylandri praelectiones excepit, est: Huc usque ex Dn. Xyl. Ergo reliqua cujusnam sunt? Lindenbruchio nondum rescripsi, et certe ea jam negotiorum moles excrevit, quam profligaturum me recte posse fere despero: adeo uti litteras multorum debeo ad nundinas differre. Vale et salve, mi Domin. Clariss. et amice honorande. Scripsi raptim prid. Bacchanal. anno 1608.

T.

Jungermannus.

M. M.

CXCI.

Nobilissime V.

POsteaquam e tuis humanissimis, et relatione Jungermanni nostri, te in collegium Serenissimi Electoris Palatini domesticorum ascitum fuisse intellexissem, tibi et mihi ex animo gratulari coepi. Tibi quidem, quod diurnorum et nocturnorum laborum fructum tam augustum honorem percepisti, et in illam aulam accersitus fuisti, in qua tibi patet campus latissimus magis magisque inclarescendi, et familiam tuam, quae per se antiquissima, et nobilissima, ad coelos evehendi. Mihi vero, quod in suprema Electorum aula habeam patronum, qui mihi bene velit, et possit. Faxit is a quo dignitates, et honores promanant, ut aula Palatina te Consiliario, ego te Patrono quam diutissime, et foelicissime


page 235, image: s235

utamur. Gratias quoque ago tibi maximas, pro singulari affectu, et benevolentia in me, quam luculenter ostendisti, dum studia et conatus meos circa articulum de descensu Christi ad inferos opera tua tam liberaliter oblata, adjutos voluisti, dabo operam, ut hujus te neque poenitere, neque pudere unquam possit. Quomodo B. Fulgentius hunc articulum interpretetur, quandoquidem ejus scripta apud nos haberi non possint, mihi notum non est, gratum erit de ejus explicatione abs te erudiri. Vale Vir nobilissime, Dn. et Patrone magne, et Lavaterum tui nominis et commodi cupientiss., quod egregie facis, amare perge. Ampliss. Dn. Arpoldus Generosi mei Principis Conciliarius te officiosiss. resalutat. Iterum Vale. Hanov. die bissext 5. 1608.

Nobilit. T. observantiss.

J. R. Lavaterus.

Nobiliss. et ampliss. V. D. Melchiori Heimiusfeldio Goldasto, Serenissimi Electoris Palatini Consiliario etc. Domino et patrono observando. Francofurti.

CXCII.

Viro Nobilissimo et Clarissimo D. MEL. HAIM. GOLDASTO Gothofredus Jungermannus. S. P.

QUo te tua virtus vocet, vocarit immo dudum, ex tuis intellexi: et ideo tibi non solum gratulor, sed et litteratis viris, in quibus forte et ego tenuissima aliqua pars. Utinam plures tales sibi adsciscerent Principes, forte Respubl. litteraria haberet melius, Alias ipse pro tua prudentia vides, quam valde quidem philologica studia laudentur, et algeant tamen strenue. Quum tamen inde alicui civitati non fortasse (hoc enim verbi addo libens, si quid a me dicatur insipientius) minus ornamenti accedat, quam e magna rabularum aliqua turba. Sed hujus


page 236, image: s236

loci ista non sunt, et ab alio dicantur rectius et melius, aliumque deceant potius quam hominem umbraticum. Gratulor itaque tibi uti dixi: doleo tamen quod ista proximitas, qua non ita diu usus sum in loco et utiliter, ita me rursum destituat. De Hippocratis Lexico res mihi grata erit. Bongarsius mihi per litteras nunciavit, se missurum ad me proxime Labbaei in Pollucem observationes. Sic sane meae Notae excrescent. Consulerem et te libens super quibusdam, sed vix quae in mentem defubito incidunt, et ad litterarum tuarum filum respondere licet per operas. Pro fragmento Ctesiano ago gratias: Utinam et graecum haberemus, Videbis alias in nostra editione non contemnendam, partem quae jam a me accesserunt. et quaedam quod praefifcine dicam unde auctorum quidam loci restituantur non vulgariter. Ut jam illud operis dabam ex Athenaei l. 12. de Sardanapalo, ubi quaedam parenthesi inclusa inseruit ex MS. Casaubonus, quae tamen non integra putat, scilicet te Sardanapalus [gap: Greek word(s)] quum Arbaces illum ignaviss. adiret. Atqui e Polluce facile restituas, [gap: Greek word(s)], et id narrat idem [gap: Greek word(s)], de fractis et patrantibus ocellis. Utinam modo esset tempus recensendi: Sed adeo me urgent nundinae, et operae, ut omnia tumultuarie nimis peragenda sint, in mille partes me distracto. In vita mea ero memor ne admittam mihi persuaderi ut talem editionem in tres non plenos menses adornare fuscipiam. Corinthi an possint accedere de dialecto Jonica per operas nescio. Indieo jam certo esse edita tam Graece et Latine in Lexico Basileae excuso 1532. quod domi omisi. De Ctesiaiterum si aliquid fragmentorum observasti, quod mihi incognitum putas, grata res si miseris: id tamen debet fieri ad minimum intra biduum. Opera enim jam ea inceperunt. Excussi autem raptim, hos fere, Strabonem, Pollucem, Harpocrationem. Diod. Siculum, Aelianum, Athenaeum, Stephanum, Dionem, Aristotelem, Antigonum, Clariss. Alexandr. Demetr. Valerian. Dionys. Halicarnass.


page 237, image: s237

Tzerzem, Arianum, Athenagoram, Agathiam, Lucianum, Polaeum, Plutarchum. Pattes Graeci mihi nulli alias. Forte enim quid sit in Justino Martyre. Certe in Eusebio, quem non habeo tamen. Occupatus es: abutor tamen tua humanitate. Si negaveris, non minus in bonam partem interpretatus fuero. Et idrogo, sitibi in promptu tetrastichon de Herodoto (quod apud Stephanum [gap: Greek word(s)] quidem extat: sed non tam intogrum, ut ex H. Stephano didici, qui tamen non descripsit) ejus Patria scilicet et migratione apud Scholiastem Aristophanis in Nebulis. Nosti nos accepisse libellum Hier. Magii de campanis et tintinnabulis ab A. Schotto: Jam a Segetho missus et aliis invisus de Equuleo tormento hactenus incognito, ab ipso 1573. relicto apud amicum, paucis diebus antequam a Turca strangularetur ille doctiss. Vir, quate erubescere debeant illi legati, qui vile redemptionis pretium pro eo non exsolverint. Vale, Vir nobil. et Cl. et hanc familiarem, subitam et inhibidam scriptionem boni consule: non aliter jam possum per negotiorum molem. Ipsa nocte proprid. Kalend. Mart.

Scripseram haec heri, et litterae hic [orig: hīc] remansere. Jam itaque accipe binas pro una, nempe et Lavateri nostri: ille me monuit, quod ipse scribere oblitum fuisse ait, ut ex te quaererem quanti Alemanica illa tua venderentur Francofurti. Sibi enim tum comparare velle. Vale et salve denuo.

Viro Nobilissimo et Clarissimo Dn. Melchiori Heiminsfeldio Goldasto amico meo honorando.

Franckfurt am Mayn.



page 238, image: s238

CXCIII.

Josephus Scaliger MELCHIORI HAIMINSFELD. GOLDASTO Suo S.

IN alteris literis, quas simul cum his accipies, excidit mihi res, quam in postremis ponere non debeo, tantum abest, ut oblivione praeterire. Habeo in animo secundam editionem Eusebii instituere, et in ea periodum Victorii Paschalem edere. Ejus periodi exemplar habeo, sed multis partibus mutilum, et usu detritum. Oro te, mi Goldaste, ut tui mihi copiam facias, et per mercatores, qui ex nundinis revertentur, fac ut quamprimum accipiam. Hoc beneficio non solum de nobis, sed etiam de rep. literaria bene merebete. Si proximis nundinis illud exemplar accepero, autumnalibus illud ut recipias, sedulo curabo. Vale Kal. Martii Juliani M DC. VIII.

Ornatiss. et doctissimo Viro Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, Francofurtum.

CXCIV.

S. P.

FRehero tuas reddidi, et simul querelas tuas de ejus procrastinationibus ostendi, credo jam ipsum scripturum, nisi forte occupationes aulicae hominem arcent, De Schoppio [gap: Greek word(s)]. Ego desiderium vix fero Satyrae Menippeae, quae Leidae cuditur, et cuius spem mihi fecit Praeses Hippolytus.

Rationes meae, de te huc pertrahendo, sufflaminantur aliunde. Idago, ut in Consiliarium aulicum adsciscaris, salaria stata non sunt aut certa, sed personae et industriae ratio habetur in eo constituendo. Vacat locus hoc tempore, ei te destinabam et jam cum collegarum aliquibus locutus eram, sed intervenit alius conatus, alterius, qui si successum habet, metuo ut irrita fiat concepta spes mea.



page 239, image: s239

Comitia putantur irrita quoque futura, et quando neutri alteris ut cedant induci possunt, necesse est ut res proferatur. In Batavia itidem obfirmati utrimque animi super Navigationibus Indicis. Bellum justum potius in fida pace. Tu vive, vale et nos ama. Heidelberg. 4. Mart. 1608.

T.

omni studio

C. M. Lingelshemius.

A Monsieur Mons. de Goldaste, a Franckfurt.

CXCV.

Josephus Scaliger, MELCHIORI HAIMINSFELDIO GOLDASTO Suo S.

QUi factum sit, quo minus literae meae priores ad te pervenerint, non minus miror, quam doleo. Eae ex Germania ad me remissae sunt, et aliquot menses sepositae a nobis, dum captamus occasionem illas iterum ad te mittendi: neque profecto illas periisse puta, sed quum ex alteris aedibus in has migraremus, una cum aliis scriptis meis locum mutarunt, ut non minor labor quaerere sit, quam desperatio eas in veniri posse. In illis igitur gratias tibi agebam de paraeneticis tuis, quod opus valde me oblectavit: atque utinam plura hujusmodi a te impetrare possimus. Quia igitur amissione priorum literarum accidit, negratias tibi agerem, quas debui, ego istis dupliciter tibi eas agere debeo, tam nomine ejus libri, quem ad me miseras, quam ejus, quem proximis nundinis autumnalibus a te accepi. Utrumque munus diverso tempore acceptum eodem tempore me gratias tibi agere postular. Quidam respondent Furiae illi, cui tantum otii superfuerit ad mentiendum, ut omnia portenta veteris memoriae, et monstra vicerit. Sed ita est seculum, ut omnis impunitas maledicendi sit, de republica autem literaria bene merendi, nulla merces relicta praeter eam, quae a Sycophantis


page 240, image: s240

expectanda est. Venimus ad summum, mi Goldaste, ut quicquid operae in publicum bonum contulimus, ejus nos poenitere debeat. Certepro tot vigiliis nihil mihi relictum est, praeter poenitentiam vitae in literis transactae, quam facilius in otio peragere poteram. Tu vero propterea noli despondere animum, quandoquidem coepisti ita, ut desinere honeste non liceat. Vale Lugduni Batavorum VI. Kalendas posteriores Martii Juliani M DC VIII.

Eruditiss. et ornatissimo Viro Melchiori Haiminsfeldio Goldasto. Erancofurtum ad Moenum.

CXCVI.

Salutem.

EX silentio tuo diuturno, quo usus es, Vir nobiliss. et eruditissime. Domine et amice Goldaste, cognovi, meas ultimas, quas per Limbermannum nostrum, ad te perferendas volebam, tibi redditas non esse. Quod certe doleo vehementer. In iis autem pro egregiis tuis muneribus nundinalibus egeram gratias ingentes, et simul ad postulata quaedam tua responderam. Quae si neque dum redditae, iterum atque iterum gratias tibi ago maximas et immortales. Ceterum a Vinslero vel Wustio, aut Orello nostro, ejus affine, accipies nonnulla, quae Marcus V Vidlerus ad te mittit, fortassis non ingrata futura. Ab illo tempore (ehem) amisimus optimum et prae stantissimum Virum, Dn. Stuckium nostrum, qui placide obdormivit ad 3. d. Septembris nuperi. Quae mutatio inde sequuta, accepisti jam haud dubie. Nactus est Beumlerus professionem ejus Theologicam, et hujus ego Graecam, ad meam Hebraicam [orig: Hebraļcam], ut utriusque linguae sacrae provincia mihi nunc incumbat: cui Utinam Deus prolixe benedicat. De publicis nihil habeo scribere. Rhaetiae tutbae nonnihil conquieverunt, capitis supplicio affectis Belino et Batelga [orig: Batelgā], tragoediae actoribus praecipuis, ac mulctatis mulctandis, o quibus ultra quadragies mille coronati extorti fuerunt, qui tamen neque


page 241, image: s241

dum sufficiunt sumptibus factis. Valesianis sunt nunc Halcyonia: itemque Genevensibus, detectis in vicina [orig: vicinā] Sabaudia [orig: Sabaudiā] proditionib. nequissimis, quasin Ducem moliebantur ejus pro prius secretarius Roncalius, et summus Legatus Albinius: quiipse is est, qui paucis ante annis, impressionem instituerat in urbem Genevam per moenia, ut nosti. Hic meritas nunc poenas luit, veneno peremtus in carcere. De Comitiis R. in quis [orig: quīs] audio maximum consensum esse Protestantium cum nostrorum, tum Lutheranorum, malo te cognoscere ex aliis. Pacis tractatio fervet in Belgica. Utinam ne in malum Reip. Christianae! Lapitharum convivia et Centaurorum nosti immania fuisse: sed longe immaniora, illa sunt, quae Lenta [orig: Lentā] tabe infectos, funesto mortis genere perimunt: hujus periculum, ut nimium infidis adeo fidentes convivae illi effugerint, nunquam tamen factum excusabunt tanto suo et Reip. discrimine conjunctum. Quid enim aliud exspectare poterant, quam idem sibi eventurum, quod tot aliis accidit, ut familiaritatem cum hostibus intem pestivam exitio luerent? quo utinam pacem ab iis non redimant, quibus per dolum et fraudem credulos et bonos viros regnaque integra pervertere lusus jocusque est. Vale, Vir praestantissime, et Nobilissime, meque tuo favore ac benevolentia [orig: benevolentiā] prosequi perge. Tiguro. ad 6. d. Mart. 1608.

Tui observantiss.

Casp. VVaserus.

Nobilissimo eruditissimo Viro Dn. Melchiori Heiminsfeldio Goldasto, Philologo celeberrimo, Dn. et amico meo omni observantia [orig: observantiā] colendo.

Francoforti vel Heidelbergae.

CXCVII.

S. P.

OBruis me, tam sedulus, ne dicam praeceps, Actor et Procurator. Mitto sane, quod jam vix hac hora e manibus [gap: Greek word(s)]


page 242, image: s242

teextorsi. Epistolam de ejus voluntate scripto Teutonico praemittendam, nomine, ut vides supposito. Quod omnino tibi curae sit, ne vel illius vel auctoris mentio tibi apud quemquam praesertim in Typographeio excidat, Exemplaria ipse accipies, [gap: Greek word(s)] et hanc praefationem ad manus tuas recipies; et ages ut in re seria accurate. Coram plura ipse. Cras enim vel perendie abeo missu Principis ad Archi. Episcopum Moguntinum Rechschaffen burgum, inde ad vos excursurus. Deo volente. Sed et cras vel inde, mittam praefationem Sulpitii ad Cancellarium nostrum cum auctario, Decisionum Areopagiticarum trias etc. duobus foliis absolvendo, hodie enim absolvam, et certo (ne dubites) transmittam Cujus enim pluris quam mea [orig: meā] interest? Vale interea et salve. Coram autem plurima. Dat raptim inter curas et strepitus Cancellariae in ipsa. 4. Martii 1608.

T.

VVetteravius, sed non Weterhan vel VVetter-Gallus.

Puto (quia non satis e tuis colligere possum) te meas literas a D. Deublingero vel Wunderero (I. [gap: Greek word(s)]) accepisse, cum fragmentis, easque suis locis inserta.

A Monsieur Mons. Goldast de Heimingsfelden etc. a Franckfurt.

CXCVIII.

S. P.

PRoxime exclusus fui a scriptione ad te, pergratum quod spem facis, nos conveniendi, nihil mihi optatius, coram licebit de rebus omnibus longe commodius, quam per litteras. Pax in Belgio omnino processura videtur, quando Ordinibus et navigationes Indicae conceduntur, cum induciis IX. annorum trans Aequatorem. Omnia tribuere solent, qui fallere cupiunt. Sed Dns. providebit.

In spurcum Schoppium excuditur Leidae Satyra cujus titulus


page 243, image: s243

erit, Hercules tuam fidem, valde commendari illud opus, scribit Praeses noster a Collibus, vix puto fore, ut ad nundinas deferatur. Londino mihi vehementer commendatus liber cui titulus Triplici nodo triplex cuneus. Latine et Gallice conversus, eum mihi emendum curavi per amicum. Te quoque gnarum facere volui

Paratus ad obsequia tua

Heidelberg. 18. Mart. 1608.

G: M. Lingelsheimus.

A Monsieur Monsr. de Goldaste, a Francfort.

CXCIX.

Viro Nobilissimo et Clarissimo D. MEL. HAIM. GOLDASTO Gothofredus Jungermannus. S. P. D.

VT tu quidem agis, nobiliss. Goldaste, abuti me facis opera tua. Ita abunde eam mihi praestas, et semper plus quam cupio impetro, et quidem numquam absque benigniss. auctario. Tales nimirum sunt [gap: Greek word(s)]. Sed mehercle [gap: Greek word(s)] me scribere debere, si quid jam scribam, imo plane non scribere, jubent meae operae. jam enim charta chartam trudit, et vix defertur pagina, quum refertur alia recensenda ad prelum. Ceterum quod te verbum effugit septum dentium? Principibus placuisse viris, non ultima laus est, nosti, et tu refugias id ad quod praesertim aptum te norunt, qui norunt. De Ctesia videbis ipse in nundinis quid praestiterim, si censebis modo, ut de tumultuarie consarcinato opere. Athenagoram


page 244, image: s244

habeo, et jam inde in fragmentis edideram quae e Ctesia de Semiramide in columbam transformata adfert. Novi praeclaros locos ibi esse ex Herodoto, et quae illa quae Herodotus [gap: Greek word(s)] jubet, illustrant. Sed excerpsi quidem, et hoc saltem: Notas enim quas meditabar, ne quidem incipere potui. Lavatero itaque tuo nomine obtuli: qui agit gratias ingentes pro libro sibi inviso. Quos auctores ego excussi in fragmentis colligendis, nuper scripsi, in quibus me pauca fugisse Spero. Theodoretum habeo: ille nihil tale habet. In Clemente quidem inveni mentionem semel. Liber de mundi exitio Masii Lipsiae mihi commodatus fuit: Sed tum ejus lectione von valde capiebar: ut qui magis mihi videretur in sententiis variorum praesertim philosophorum enumerandis esse. Libros [gap: Greek word(s)] numquam vidi, ipse tamen allegat soepius. Comm. in Institutiones Juris non edita indicat ipse suis Adnotationibus in Probum. Ab eo video citari multos alios ipsius libros, quorum paucos editos credo, ut Annotationes in Bucolica, Apophyades, Necrotaphologiam, de antiquorum prandiis et coenis, de urbium expugnatione, propugnatione, architectura, de machinis, Hortorum libros. De Marnio ita audimus, et credo ea de caussa partim hic [orig: hīc] esse. Si itaque cessare velit ab imprimendo, mea opera forte ipsi non amplius usus. Ego tamen bis jam conditiones publicas repudiavi oblatas. Quid ergo tibi videtur? valde vellet ut ego recenserem Grammaticos Putschianos et Notas adderem. Taediosum laborem video, et non pauxilli temporis, nondumque recipio, licet saepius tentavit. Locus Marcellini mihi suspectus est, ne ibi pro Ctesias legendum Tisias vel alicujus oratoris nomen, de quo apud Quintilianum quid legisse recordor. Quid enim Ctesias inter rhetores agat? Gelliana heri dedi meis operis et quidem principium capitis: et quae paullo post medium e Ctesia excerpta partim vero simile, partim certum est. Illa ex Apollonio, Antigono, [gap: Greek word(s)], ut et Solone quoque jam conscripsi: Tibi magna et max. gratia tamen qui talem mea [orig: meā] caussa operam sumsisti.


page 245, image: s245

Sunt quaedam de quibus tuum judicium audirem libens; sed non vacat, ita occupatus sum. Ne litterulam adhuc pin xi in epistola dedicatoria, et altera ad lectorem, ne quid de iis dicam quae Herodoto [gap: Greek word(s)] loco praefigenda, quae adhuc jacent confusa indigestaque moles. De Olynthio Herodoto mihi non liquet. Varios alias auctores allegat ille Tatianus: sed raptim percurrendo Ctesiam nominari non vidi. Remitto aliquot libros cum max. gratiarum actione nempe Arriani utrumque librum, et Aristophanem cum Periegete, Stephano, Eusebio, Hephaestione, usus adhuc esse potest, si tibi commodum. Vale, Nobil. et Clariss. (en quasi omen illud Ampliss. scripserat calamus me non attendente:) quali ut te titulo mox audacter salutem, Deus cum tuo bono et rei litterariae etiam velit. Vale denuo. raptim 6. Mart. Hanoviae e Typographia.

V. Nob. et CL. DN. MELIORI HAIMINSFELDIO GOLDASTO, Dn. et Amico honorando.

Francfort.

CC.

S. P. D. Bonus iste Vir, cui a tribus studiosis magna pecuniae summa ad 500. fl. interversa est, a cive quodam vestrate Belga N. Mignon filii ejus nomine, partem quae ad illum pervenit, repetit; quam ille solvere per Dn. Du Bois Ecclesiastem recepit, ut filium periculo liberaret. Habet igitur ad illum literas, sed et ad Magistratum vestrum, ut pluribus ex ipso intelliges, quem ideo ad te dirigo et commendo, ut qua apud Boisium, qua ipsum Magistratum (si opus) auctoritate, consilio, advocatione juves, ut sine mora suum recipiat: et ipse pater rem celeri compositione tegat, sopiatque. Fac itaque in nostram (i. D. Lingelshemii, meamque) gratiam, quod poteris, et crede te rem nobis pergratam facturum. Adventum huc


page 246, image: s246

suum ipse quem dico Lingelshemio pariter mecum cum desiderio exspectat. Multa equidem in Schedis meis reperio, quae usui tuo operi fore puto, et mitterem, nisi ipsum coram accipere mallem. Sed nec istum onerare debui. Exemplaria 40. de Wetteravia, mittes Dilleburgum vel Sigenam ad Comitem, prima [orig: primā] et tuta [orig: tutā] occasione (quam forte apud D. Johan. de Glauburgo expiscaberis: qui Consiliarius Comitis von hauß auß, et hospitio excipit Naslovios tempore nundinarum) affixa hac [orig: hāc] epistola [orig: epistolā]. Portotium ibidem persolvetur. Reliqua mihi, unum tibi servabis, unum Glauburgio meo unum Burge-Magistro. Sed et 60. Sulpitios expecto. Treverense quoque Chronicon suadeo afferas. Et vale optime. Dab. raptim Heidelberg 7. April. 1608.

T. quem nosti

Freherus.

Dem Edlen und Ehrenvesten, Hu. Melchior Goldast von Heimingsfeld, etc. Meinem günstigen vertrauten lieben Freund.

Franckfurt

Hinter dem Carmeliter Closter, neben dem Nassauischen Hof zu erfragen.

CCI.

S. P.

LItteras tuas recte accepi, ac Decano Theologicae facultatis Dn. Quirino Reutero statim tradidi, ac negotium commendavi, is spospondit fore, ut brevi responsum habeatis Audio Eglinum auctorem esse hujus insimulationis, et illi Santgallensi injuriam fieri, qui thesib. Marpurgi publicatis satis calumniam illam redarguerit. Sed vos haec rectius ex ipsis Theologis cognoscetis. Ego scire te volui, recte tuas ad me pervenisse, et officium me praestitisse, ne sollicitus esses. Belgica pax in suspenso adhuc dum monachus ab Hispano ferat consensum in novennes inducias trans Tropicum Cancri, qua de re dubitare se Richardotus non dissimulavit. Ratisbonae quoque nihil agitur.


page 247, image: s247

Schoppius factus est praeco indulgentiarum, idque typis vulgavit, quod credo vobis itidem visum. Tu vale et nos ama. Heidelberga. S. Apr. 1608.

T. omni studio

G: M. Lingelsheimus.

A Monsieur Monsieur de Goldaste etc. a Franckfort.

CCII.

Nobilissime V.

S. Quem Francofurti in coenobio Carmelitatum praeteritis nundinis ter quaterve sed frustra quaesieram, eundem ut bisce meis elinguibus (audacter nimis) compellatem, cogitme necessitas, quam Generosus meus caussatur. Moveor, quin jubeor, ut opusculum [gap: Greek word(s)] coeptum absolvam, communicatumque et approbatum a Generoso et consiliariis, typis divulgem. Onus profecto arduum, praesertim in tanta varietate sententiarum, et impar meis humeris, qui ne Theologiam primis labris degustavi, tantum abest, ut patrum sententias, et judicia uaria de hoc articulo legerim. Rogavi ante hoc tempus DD. Paraeum, Eglinum, Genium, Vorstium, Timplerum, Waserum, et pluresalios, ut me in hisce et aliis inexercitatum juvarent, quod pro benevolentia, qua me pro equuntur viriliter praestiterunt. Sed disparitas judiciorum tantum abest, ut me ex spinis intricatissimis explicarit, ut maxime implicarit, dubiumque et haesi tantem reddiderit. Tandem vero cum in libris tuis Alemannicis, et rationalie vetustissimis autoribus. quaedam docte observata animadvertissem, atque hanc ob caussam tuam quoque opem implotassem, pro singularitua humanitate et benevolentia et tu omnem tuam operam liberalissime mihi addixisti, negotiis tn. [abbr.: tamen] graviorib. tum temporis praepeditus, moram aliquantulum postulasti. Illa itaque benevolentia et humanitate fretus, vir nobiliss. supplex te iterum compello, et pro jure amicitiae nostrae, ignosce quaeso amori, doctiss. tuas hac de re meditationes exigo: ego tale beneficium non


page 248, image: s248

solum grato animo, sed reipsa nullibi non demereri studebo: Vale Vir nobiliss. et quandoquidem Hanoviam nostram nondum videris, fac quaeso in illa, et quidem in meis aedib. amicum te praesentem videamque. Iterum vale et salve

Hanov. Kalend. Maj. Gregor.

Abs Nobilitat. T. observantiss.

J. Rodolph. Lavaterus.

Nobiliss. et ampliss. Viro ME LIORI HAIMINSFELD. GOLDASTO, Domino et patrono meo magno. Francofurti.

CCIII.

S. P.

HOmo proponit etc. Quid multis? absolvere, quae ceperam, non licuit per molem et turbinem herilium et gravium negotiorum, quae me toto hoc octiduo exercuerunt, oppresserunt, ut vix respirandi tempus habeam. Adeo nostri juris non sumus, qui magnatibus operam navamus. Et vix me expedio, ut ad Legationem Moguntinam, de qua scripsi, tandem proficiscar. Quae tamen ante nundinas confici desiderabat. Patientia! Quid facto opus in Sulpitio? res est pauculorum foliorum, quam differendam censeo, ut decisionem Areopagiticarum, Decas (ita excrevit opus) non jam accedat, sed praecedat: ita lenocinium libello factum majus, ut fiat vendibilior. Et haec excudentur statim a nundinis cum praefatione ad quem dixi, cui et coram promisi. Affero et alia varia mecum, inter Typographos distribuenda. Affero, quia spero, cras vel perendie iter ingredi, et salutato Archi. Praesule, recta ad vos excurrere. Interea vale et salve a

II. Martii 1608.

T.

Frehere [Freherus].



page 249, image: s249

Volebat [gap: Greek word(s)] Comitibus Wetteraviis etiam 4. illas civitates addi Franc. Fridberg Wezlat. Gelnhausen. Sed credo rem non esse integram. Pergant modo. Ad alteram forte editionem, et haec et alia addi poterunt.

A Monsieur Mons. Goldast de Heimingsfelden etc. a Franckfurt.

CCIV.

S. P.

AT tu non audito consilio meo abis, et istam etiam perbellam, et gratuitam occasionem Domini Deteni Secretarii, qui ad Senatum vestrum mittitur, curtu proprio, minus commoda [orig: commodā] permutas? vel hinc disce, non aspernabile semper amici consilium esse, deinceps morigeribilior. Reperi inter reculas illam insuper Caroli IV sententiam, collectioni tuae non alienam. Wenceslai Exautorationem descriptam ad te curabo. Remitto Gillinum, cujus notum nomen, quod nuper obiter dicere videbare, Scire etiamnum aveo. Sed et auriculam vello, de promissis, his nisi fallor.

1. Index ad Vadiani Alemanica.

2. Effigies Sculpta Gobleri. Egenolphi.

3. Oresmii Episcopi Epistola, ad Schismatica.

4. Epistolae Lipsii MS. quas cum meis coagmentatas tibi remittam dandas tuo arbitrio eidem Typographo qui Orationes excudit.

5. Hugonis von Trimberg MS. cujus pretium libentissime mittam, ut et Florenum pro compactura Speculi Sax.

6. Balduini operum Syllabum, ut videam si quid praeterea suppeditare possim.

In Ennodio si laborare voles, scito plurima ad eum qua emendandum, qua illustrandum, optima esse adnotata a Fr. Jureto in Symmachum,


page 250, image: s250

et Savarone in Sidonium. Et hisce vale. Rescribe per cundem, et si placet, ista mitte, et quae vicissim voles, impera. Dab. raptim 20. Junii 1608.

T. studiosiss.

Freherus.

Quid jam audio, cum pro libro commodando ad D. Schönerum mitto, te hodie hora [orig: horā] 8. demum iter ingressum ? cum heri a Concione Lingelshemius pro certo diceret, te nudius tertius abiisse, quod fecit ne heri ad coenam, ut constitueram, te vocarem Doleo.

Monsr. Goldast de Heimingsfeld etc. a Francfort Durch Hn. Malapert zu bestellen.

CCV.

S. P.

SPero te itinere illo tuo, etsi parum compendioso, domum relatum. Scripsi ante quatriduum, et nunc iterum, ne te hisce literis post discessum tuum nescio unde allatis, diutius fraudem. Adjunxi depositionem Wencesl. ex authentico Cancellariae (nam Loefenius oblitus discesserat) manu Notarii illius mei utcunque descriptam, relegi tamen cum ipso. Opto secundum illum Tomum tuum procedere, et juvabo, qua possum. Scribere potes, e Jac. Königshovero illam ipsam desumptam. Archivum nostrum laudare nihil opus. Si Suevica recudere voles, libenter suppeditabo Chron. Augustan. Meisterlini, sed describendum erit: quia ex codice illo ob scripturae difficultates, et abbreviationum frequentiam typothetae, imo et eorrectores assequi non poterunt. Ejus in vicem Treverica, Spero commodabis meae editioni, ut antea obtuleras. Hisce modo vale et ad priores meas simul et hasce commodo tuo responde Dat. raptim 24. Junii 1608.

Tuus ille

Freherus.



page 251, image: s251

Cuperem et Protestationem illam Hessi et Saxonis contra Processus Imper. et Camerae in 4to excus. ad me redire, Tomo meo Carolino V, cum aliis ejus argumenti quam plurimis inserendam. Mittam in vicem plura alia, tibi longe aptiora.

Monsr. Goldast de Heimingsfeld. Francfort.

Im Carmeliter Closter zu erfragen.

CCVI.

S. P.

ECce generosos Dominos Fiolejos- cum praefecto suo D. Salomone Neugebauer, viro mihi a multis annis familiariter noto et comperto, qui te alloquetur. Est ei aliquid cum Bryanis liticulae, ut intelliges: neque injuria [orig: injuriā] reposcere suum Exemplar videtur, sive illi non possint seu nolint excudere. Juva quaeso ut suum recipiat authoritate et tua [orig: tuā] et Burgimagistri tui Priorisque et mea [orig: meā] interposita, ne ad Magistratum sit eundum. Quin et iniri rationem posse puto, qua liber ipse excudatur et distrahatur, extra Francofurtum. Tu dispice et quod potes, huic viro gratificare. Mittam propediem Decis. Areopagiticarum Decada, Brianis excudendam et cum Sulpitio jungendam Titulum huius cum loco Tullii asscripto serves velim, erit adhuc usui. Wilhelmi Imperat. istud reperio. Scribe an editio Tomi tui procedat. Et modo vale. Dat. raptim 4. Julii 1608.

T.

Freherus.

Nobilissimo et Ornatissimo Dn. Melchiori Heiminsfeldio Goldasto, etc. amico singulari.

Franckfurt Im Carmeliter Closter.



page 252, image: s252

CCVII.

VOlui aliquotiens coram te invisere, nobiliss. et ampliss. V. patrone magne, sed morbo quo jam per mensem fere decubui praepeditus, et quod tui ad nos adventus nescio quam spem faciebat Jungermannus, in aliud tempus rejicere cogor. Interim tamen cum reconvalescere per Dei gratiam incipiam, et ad complendum meum [gap: Greek word(s)] opusculum cottidie urgear, dieque ab hinc quarto Augusta [orig: Augustā] ex Bibliotheca Hainzeliana Manuscripta de hoc articulo olim inter Augustanos Theologos, et Jacob. Andream, Brentiumque controverso, quam plurima acceperim, promissum tuum ex benevolo meique cupientiss. animo perfectum officiose in memoriam tibi revocare volui, obnixe et observanter precatus, ut quae hinc inde ex perpetua omnium authorum lectione observata in adversaria tua conjecisti, benigne mihi homini tui observantissimo communicare non dedigneris: obstringes tibi beneficio tanto hominem gratum qui et gratiam habebit, et referet tuo merito. Vale Vir nobilissime et meus patronus esse perge. Raptiss. Hanov. ipsis Kal. August. Julian. M DC. CVIII.

Ampliss.

T.

observantiss.

J. Rod. Lavaterus.

Nobiliss. et ampliss. V. Dn. Melchiori Heimmsfeldio Goldasto, Domino et patrono meo magno.

Franckfurt. Im dem Carmeliter Closter zuerfragen.



page 253, image: s253

CCVIII.

Viro Nobilissimo et Clarissimo MELCHIORI HEIMINSFELDIO GOLDASTO. Gothofredus Jungermannus. S. P. D.

TAcito fortassis convitio, Vir amice, me jamdudum verberas, qui hactenus tuos libros apud me servo, nec a nundinis ad te scripsi quidquam, quibus saltem quaererem an illis opus haberes. Sed ego mehercle fui omni die, antiquo verbo, Bitiensis, ad vos exspatiari cogitans ipse, tibique reportare tuum Eusebium volueram. Id tamen vix jam fiet ante ferias Pentecostes: librum tamen cum occasione remittam prius. Stephano [gap: Greek word(s)], si absque tuo incommodo liceat, sine me uti amplius paullum, ut et Hephaestione: Sed illo praesertim velim. Audeo jam et aliud abs te petere, si mihi operam dare poteris: operam libenter redditurus, si forte ibi uti voles. Aristophaneo Scholiaste magis ac magis me indigere in Notis ad Pollucem, quas pertexam [gap: Greek word(s)], illasque jam verso iterum manibus, video. Certum enim ex illius lectione multa loca in onomastico isto restitui posse, vel lectionem MS. confirmari. Tuum vero tibi reddidi, ut nosti: et credo, me iterum quae tua humanitas uti posse. Sed heus quid velim. Valde cupio novam editionem, quae in Genevensi officina Vignoniana distrahitur, nuper edita. Eam mihi comparare in nundinis, pessime obiitus fui: ajebant vendi tribus flor. Noster vero, nosti credo, Genev. infensos habet, nec per illum possim vel velim jam petere. Si itaque tibi ociose licebit ab agentibus in illorum Bibliop. rebus istam editionem mihi impetrare, rem longe praestabis gratissimam. Si tn. [abbr.: tamen] mihi negaveris hanc operam, re non ideo non recte fecisse putabo, ut qui nostram impudentiam jure possis confundere: sed audebo tn. [abbr.: tamen] tum tuam editionem petere. Sin tn. [abbr.: tamen] illud fieri poterit, precium a me absque mora recipies: vel alium librum [gap: Greek word(s)], si quis modo inter eos qui hic [orig: hīc] excusia me possidetur, qui tibi adlubescat. Harpocrationis codicem Fr. Pithoeitandem me impetrasse audio et gaudeo: de eo scribam, cujus notae, si accepero, quod brevi fore mihi a Bongarsio nunciatum. Satyra Menippoea in Schoppium jam editam audio: ego tamen nullus vidi adhuc. Sed habesne tu


page 254, image: s254

Scaligerum Hypobolimaeum: Ego in hoc exiguo ocio liberos pervolverem: ad unum vel altetum diem commoda sis. Vale atque salve a tuo Jungermanno, qui haec raptim. a d. VII. Kal. Maj. Hanoviae e Typographia Wecheliana.

Audeone codice Harpocrationis Lindenbruchiano abuti ad editionem parandam? sane nihil in eo notatum est. Bongarsiano alia adjuncta sunt, et pertinet ad Bibl. vuliobaei.

V. Nobiliss. et Clariss. Dn. MELIORI GOLDASTO, amico meo observando. Francfort.

Bey Hn. Steinheimer, beym Kloster.

CCIX.

S. P.

QUerelam tuam gravem et copiosam; non sine molestia legi, nec satis intelligo, cui indigneris. In votis mihi fuerat, ut Principis nostri in familiam adsciscereris et eo nomine cum nostris locutus fueram. Sed impedimenta iniecta, quae coram tibi explicasse me existimo. Tu animum sume, et fortunae tuae faber ipse esto. Certe ego amici officium intermisisse me minime mihi sum conscius, et vellem, quae velles: Sed meae opis non est praestare talia.

Cum Frehero locutus sum de Typographi Palatini nomine tibi usurpandum concedendae; ille existimat, nihil rem habere difficultatis, et posse te audacter Schrammii Neostadiani nomine uti, atque in se recepit rem confectam dare. Incendium oratorii vestratis, res est pessimi exempli, spero fore, ut indagetur tam nefandi sceleris auctor. Francofurtenses injuria [orig: injuriā] conqueruntur de Principe meo in caussa Sulzbacensi, quum ipsi se intractabiles praebuerint Principe ad aequitatem propenso. Sed sic fieri solet in populari statu. Istis reb.


page 255, image: s255

cur te in voluas privatus, et istorum odia in te trahas, nihil video caussae. Nec satis assequor, quomodo Heidelbergae fuisse per dies aliquot, tanta te invidia onerare potuerit. En tibi libellum festivissimum, putabam misisse dudum, sed ita fit minus solertibus et indiligentibus, ut confectum existiment, quod animo voluerant. Vale Vir praestantissime. Heidelberga. 5. August. 1608.

T. omni studio et amore

G: M. Lingelsheimus.

A Monsieur Monsr. de Goldaste etc. a Francfurt.

CCX.

V. Nobili et Clariss. MELCHIORI HAIMINSFELD. GOLDASTO Gothofredus Jungermannus. S. P. D.

LIbellum graecum, quem poscebas, cum literis Lavateri nostri recte ad te pervenisse jam puto. Nudius tertius fuit, quum illa misimus. Cogitabam addere et meas litteras: ceterum per occupationes scribere non licebat. Nec utar multa excusatione apud vos, qui illas non ignoratis. Ego sane miris distrahor modis, nec possum, ut jubes, in taedio alienorum laborum valetudinem propriam curare, cujus jacturam aliquando immaniter vereor. Jam remitto tuum Apuleium, et ago gratias. Absque eo fuisset, corrupti mansissent quidam loci in Gentilis nostri, qui jam eduntur, Commentariis in Apuleianam Apologiam. Aeschylo nondum usus sum: nec enim Notas illas meas in Pollucem coepi adhuc. Lipsii operib, careo, ex quib. libens etiam corrogassem, si quid in hunc auctorem


page 256, image: s256

illi adnotatum fuit. Sed careo sane et aliis quibusd. criticis: nec hic eae Bibliothecae ad manus, quae Heidelbergae mihi [gap: Greek word(s)], patebant. Quaeso diligenter inquire, an Oribasii collectanea umquam Graece edita fuerint: et quantum eorum fuerit editum. Nec plura jam addidero, quam illud quo semper claudatur epistola verbo, Vale: Ipsis Non. Jun. e typographeio Wecheliano.

CCXI.

S. P.

QUo ista iniquanimitas? quae ista [gap: Greek word(s)]? Et in amicos, Parcius ista. Nil addo. Ad rem. De Typographo reperto, eoque grato, gratulor. Locum qui praescribatur, reperiemus. Ambergensis iste Forsterus mitabilis est, neque de eo habeo quid promittere. Neostadianus vero Schrammius, Vir probus et integer, et mihi (ut puto) tractabilis, si hominem videre et alloqui detur, praelum aut transtulit Manhemium, locum ipsa novitate commendabilem. Is non refragabitur, credo, si vel leve quid recognitionis offeratur. Imo nec si illud interposita saltem authoritate D. Gernandi, qui rerum jam ibi potitur. Ad eum per hanc postam aliquid hac de rescribas et mihi mittas, moneo: curabo vel ipse tradam. Et omnino factam tibi hanc rem puto. Et si caetera inter te et Typographum conveniant, hoc quidem vel meo periculo recipere poteris.

Synodus Parisiensis de Imaginib. quam edidit apud Wechelianos Bongarsius, libello singulari refutatur per Bellarminum in posteriorib. ejus scriptis Coloniae editis. Respondere aliquid nugatori, operae pretium foret. Utinam Anastasii Bibl. scriptum de VII. Synodo Constantiop. haberemus, cujus Pithoeus et alii meminerunt. Alias plura ubi ad meas praecedentes de variis responderis.


page 257, image: s257

Ubi Hugo de Trimberg? et alia etc. Vale et salve dab. raptim 5. Aug. 1608.

T.

Freherus.

A Monsieur Monsr. Goldast etc.

Francfort.

CCXII.

S. P.

EN tibi decretum, quo conceditur facultas edendi [gap: Greek word(s)] tuam: si quid requitis amplius, praestabitur quoque. En quoque Satiram, quam nescio cur nuper non adjecerim aliis. Negligentia haec ferenda est in amicis, aliter ratio non constar. Brevi altero tanto auctam habebimus, una cum Apologia Scaligeri, qua Burdoniana fabula refutatur. Quod nunciem, aliud hoc tempore nihil est, et avocor aliis, constans in te amando. Vale ornatissime Domine. Heidelb. 12. Aug. 1608.

T.

Lingelshemius.

A Monsieur Monsieur de Goldaste etc. a Franckfort.

CCXIII.

S. P.

QUam vero gratiam habere satis dignam tuo beneficio possum, Nobiliss. et Ampliss. Vir. quam redhostire unquam? Uno verbo: et animam tibi debeo. Magno profecto me tibi beneficio devinxisti, quod posteritas olim loquetur anus. Legi doctiss. tuas meditationes, bone Deus, quam solidae, quam nervosae! Et me jam in tuam sententiam pellicerent, si non levitatis ferulam subvererer. Semper ego hactenus in illa haeresi fui descendere ad inferos, et sepeliri pro uno et eod. sumi. Quod cum a scopo, et a phrasi alienum


page 258, image: s258

ducas, dabo operam ut intta biduum vel ipsus te compellem, dubiaque quae me adhuc in via cognitionis exactioris remorantur, tibi aperiam, aut saltem, si tibi non molestum, scripto comprehensa ad te mittam. Totus enim abs judicio tuo dependeo. Quarum vero litterarum mentionem facis, malum, non accepi, imo ne vidi quidem. Interim gratissimam tuam dedicationem Illustrissimo meo futuram certo confidas, et quod primas Consiliariorum nefas ducat aliter sentire; Et quod ejus Celsitudo tua scripta legit, aliisque summopere commendavit. Faxo et ego apud DD. Consiliarios, et si ita sese offerat occasio, apud Illustrissimum, ut vino vendibili praefigam haederam. Vale Patrone magne, et meis officiis ubi et quando voles utere, abutere. Raptiss. Hannovia 12. August. Juliani M DC CVIII.

Nobil. ampl. T.

observantiss.

J. R. Lavaterus.

Nobilissimo et ampliss. V. Dn. Melchiori Goldasto von Heiminsfeld, etc. Dn. et Patrono meo magno.

Franckfurt.

Im Carmeliter Closter zu erfragen.

CCXIV.

S. P.

VIr clarissime Remitto Perronii relationem, et gratias pro communicationo habeo, continer quaedam singularia, et puto rem ita gestam, idque eventus propemodum evincit. Difficile est mihi, consilium tibi dare, super eo quod a Moguntino tibi offertur. Videntur vinculis te irretire velle, et omni libertate spoliare, quae non bene pro toto venditur auro. Nisi extremate adigat necessitas: cetera omnia te absterrere debent, uti facile ipse tibi repraesentare potes. Utinam meae esset opis, apud nos locum potiorem tibi praestare: sed tu virtute tua te involue, et Deum respice, qui suos sibi fidentes non deserit, quamvis adversa quaedam intercurrant. Sed quum spem aliunde tibi facere et ostentare nequeam: durus sim, si dissuadere coner, ad quae te trahit


page 259, image: s259

ipsa necessitas. Bongarsius optimus nos convictu unius diei beavit. Basileam se abditurus. Eo sine misi tibi Satyram in Schoppium, ut tibi servares, auctam altero tanta cum accesione Apologiae brevi habebimus, et haud dubie in ipsis nundinis. Vive valeque, Clarissime Goldaste. Heidelb. XIX. Aug. 1608.

T. omni officio

G: M. Lingelsheimus.

A Monsieur Monsr. de Goldaste etc. a Francfort.

CCXV.

S. Gratias vero ingentes tibi ago. V. nobiliss. pro tuo benevolo affectu, qui eluxit e tua praesentia sane mihi gratissima. Utinam vero possem, aut potuissem in te conferre, quae et virtus, et beneficia tua quibus me cumulasti [orig: cumulāsti], merebantur. Dabo operam ut alia vice studia mea magis, magisque tibi probem. Interim hodie incidit mihi aliquid, de quo monendus videbare. Nescio, seu verius, dubito, an consultum sit praefationi ad Illustriss. meum inserere verba haec; Celsit. ejus scripta tua probasse [orig: probāsse], et aliis ex suis Domesticis diligenter commendasse [orig: commendāsse]; (si enim recte memini hic, est sensus verborum tuorum) ansam dubitandi praebet mihi exemplum Kekermanni, qui hanc ob Causam a Landgravio summopere reprehensus fuit, et quod Viri magni nolint judicia sua de reb. aut scriptis aliorum publicata, praesertim cum uni aut alteri consiliariorum haec privatim et secreto dixerit. Inaudivisse tamen te tua scripta ab ejus celsit. Lecta, et prolata, inseri sine periculo potest, etc. Suae non scribo, ut te quid faciendum omittendum vemonere velim, absit hoc a me, sed ut videas me ita tuum esse, ut sententiam meam apud te Viro mihi venerando aperire nefas non ducam. Interim


page 260, image: s260

quid factu opus si tu ipse dispicies, et aeternum valebis. Vale vir nobiliss. et mihi quod egregie facis perpetim quaeso fave. Raptissime Hanov. XXXI. August. Jul 1608.

Nobiliss. Ampliss. T. observantiss.

J. Rodolph. Lavaterus

Nobilissimo et ampliss. V. Dn. Melchiori Goldasto von Haiminsfeld, Jur. Consul. celeberrimo etc. Dn. et Patrono meo magno.

Franckfurt In dem Carmeliter Closter.

CCXVI.

Josephus Scaliger D. MEL. HAIM. GOLDASTO

S. Accepi quidem Victorium, sed abacum ejus, non periodum quam petebam. Periodus illa nihil aliud est, quam Paschale a duobus Geminis, ad Theodosii junioris saeculum. Singulis annis appositi erant Consules Romani. Cujacius habebat insigne exemplar, et vetustissimum, majusculis literis. Nostrum multis Consulum patibus mutilum et per negligentiam librarii. Pars enim usu et vetustate detrita. Remittam tibi Abacum tuum, quem edere debes. Sed cave quicquam de Antichristo, Petronio et Nerone. Nihil inde expecta praeter ludibrium a nasutis, calumniam ab invidis. Studiosus sum existimationis tuae. Cave quicquam faxis te indignum. Vale. Lugduni Batavorum prid. Eid. Julii Juliani M DCC VIII.

Ornatiss. et Eruditissimo Viro D. Melchiori Heiminsfeldio Goldasto,

Heydelbergam.



page 261, image: s261

CCXVII.

S. P.

LItteras tuas cum Insulani Carmine, et excerptis ex Pont. nuncii litteris recte accepi, gratias que habeo Carmen antea communicarat Seghetus noster, et Groslotius tam spectatae est pietatis, ut minime mihi sit credibile vacillasse eum in re religionis. Te adhuc agitari doleo, et spero obuenturam aliquan do quietem, tu fac rectum clavum teneas, Dissuadere Moguntiaca non possum, quum meliora ostendere nequeam. Mihi tamen servitus illa abominabilis videtur, qua sese induunt, quicum que eoloci degunt, ubi Loiolitae dominantur. Patescunt jam fraudes Maurae, nec ulla spes fallendi porto Batavos, specie pacis itaque infida illa negotiatio abtumpebatur, nisi Gallici Oratores de longis induciis sermones injecissent, nihil exitio suis Ordinib. csse existimo quam si praetextu induciarum armis exuantur. Toletanus moras Lutetiae nectere pergit. Dilectus trans Rhenum Kal. Sept. habebitur, aderunt Electori, Anhaltini fratres cum conjugibus et Comitum magna caterva. Tu vive laetus et aequum tibi animum para. Si voles poterit Manhemii excudi Collectio tua, nam ibi Schram mius officinam instituit. Vale iterum Heidelb. 26. Aug. 1608.

T. sincera fide

G: M. Lingelsheimus.

A Monsieur Monsr. de Goldaste etc. a Francfurt.

CCXVIII.

Guillimannus Goldasto, S. S.

QUo tuae longiores, eo cariores. Constitutiones avide percurri, uti et Notas tuas. Atqueutinam Consilii tui ab initio particeps fuis. sem, multa alia Impp. rescripta et decreta suppeditare potuissem augendo volumini et confitmando. In Notis fatear necesse esse, paullo tu in Baronium visus es acerbior. Non quod in ejus annalibus multa non


page 262, image: s262

sint quae inprobem, alia quae etiam falsa sciam, sed poterat aliquid ejus et dignitati et canitiei, addo et eruditioni, quae tamen haut quaquam tanta est, quanta habetur vulgo, concedi atque condonari postremo illum veluti insultandi modum, moremque inter doctos, et literarum humana [orig: humanā] consuetudine emollitos nunquam probare potui. Testis est ipse mihi Puteanus. Nam quod te errare cum vetustis Pattibus mavis, quam vera sentire cum posterioribus quibusdam, recte et mecum facis. Atque utinam non quosdam tantum e posterioribus improbares, quam illos omnino omnes, qui a Patrum vetetum mente et vestigio discedentes in alia omnia abierunt, dumque prae suo sensu nil veteres sensisse judicarunt, quamplurimos novarum rerum lubidine pariter secum in praeceps abripuerunt. Rectissime enim pronuntiavit ille, qui recte sentire dixit DEI, non hominis, donum esse. Et quo meus in te major est amor, eo ad plures tua velim scripta pervenire. Hoc modo, sicuti et Allemannica adjectione Vadiani illis aditum ad plurimas regiones video intercludi. Moderare igitur quaeso te, mi Goldaste, animo, stiloque, et posteritati quoque tuae consule, quae aliter forte quam modo teris interpretari tua et accipere poterit. Mirae vicissitudines sunt rerum, et fortean erit, ut quae modo arrident, improbes tu quoque et condemnes. Haec ego tecum sincere, et ut amicum decet. Sed ad nostra litteraria ut veniam, quando dabis de re Nummaria veterum Germanorum, memini te promisisse. Libera fidem. Nam quod te editurum in iisdem Notis ad Constitutiones scribis, veteres Germaniae scriptores quorum aliquam multos mihi sane invisos et incognitos citas, noli quaerere quam velim. Ne diutius igitur suspende et bene mereri de republ. literaria de Gente et Natione Germanica, cujus Imperii majestatem tueri tam es fortiter aggressus, proporro perge. Hanc enim operam valde probo. Quid enim indignius quam in tenebris jacere eos, per quos tantam nos lucem foeneramur. Si, quod spero, proxima [orig: proximā] aestate fuerit proficiscendi ad S. Gallum copia aliquid boni inde quoque


page 263, image: s263

eruemus, nisi, uti solent, inviderint Monachi. D. Pistorius tibi salutem adscribere jussit, et scripturus etiam erat, sed lecto jam per plures dies decumbit, aut hebdomadas potius. De Puteano nihilne audis? aut legis? Mirum tam diu hominem tacere posse. Tuas avide expecto, et quid novi nobis propinaris, aut mediteris. Vale Vir Clar. et mutuum amare perge. Friburgi 1608.

Viro Clariss. Dn. Melchiori Heiminsfeldio Goldasto, Domino suo et amico. Francosurti.

CCXIX.

SAlutem et prosperitatem cum omni benevolentiae et gratitudinis oblatione, etc. Vidimus et cum voluptate legimus, Clarissime Haiminsfeldi Hodoeporicum Ruthenicum Nobilis Jacobi nostri, quod proxima hyeme in Lucem misisti. Latuit illud (ut et alia plurima documenta, posteritatis memoria longe dignissima hactenus apud nostrates, nec curae vel cordi cuiquam illud e tenebris vindicare. Tibi itaque et nobis gratulamur, quod vivant et vigeant ist hic praeclara ingenia, quae nontantum suae patriae; sed et aliarum gentium laudes et praeconia conservare et ad posteritatem transmittere non graventur. Recte facis, qui quavis occasione Reipublicae prodesse nunquam desinas. Et quoniam studiorum aliquot horas ac lucubrationum tuarum aliquam partem nobis et nominis Danici celebritati impendere dignatus. Patriae totius nomine, gratias agimus quas possumus maximas et immortales. Nominis ac Reverentiae vestrae dignitas apud nos sit honorifica, ac perpetua, sique aliquo gratitudinis officio, haecce demereri unquam liceat; benevolos ac addictis simos semper experiere. Et quoniam de Jacobi hujus familia et ceteris vitae conditionib. T. P. parum constitisse intelligo. De singulis sic accipe: Erat is praeclaris simo loco, plendidiss. natalibus, ex generosiss. Vlfeldorum prosapia Ortus, Dn. de Ulsfeldtzhelm et Selsovia, heros


page 264, image: s264

Eruditione, divitiis, authoritate maximus Regni Danici Senator Ampliss. Se et Graviss. Legationis hujus Ruthenicae negotia (in quibus non requisito Regis ac procerum consensu, pro sua authoritate, quasi in Reipublicae nostrae detrimentum cum Morhonio Principe quaedam constituisset) maximis illum molestiis implicarunt; Ut Regiae Majestatis gratia [orig: gratiā] et Senatoriae dignitatis fastigio extulerit. Vivunt et florent hodie summa [orig: summā] in eminentia filii ejus Magnus et Jacobus, quorum ille Regni feudo gaudet; hic inter Regni Soenatores fulget, et Elapsam pene aestatem Regis ac Regni nomine in reconciliandis Hispanicis ac Belgicis motibus Hagae consumsit.

Perlustravimus etiam Suevicos Tuos Authores, in quibus restituendis diligentiam, industriam, et felicitatem magnifacimus et exosculamur. Anonimusille, quem Clarissimus Freterus communicavit Egregie cum nostris Antiquitatibus convenit. Suevos ille et Suevios (et potius ut nos loquimur a Suecia) olim circa ann. 530. quando apud Francos et Austrasios Theodoricus nothus regnavit, Colonias in illa loca duxisse nobiscum asserit. De Fretero; an in Vivis sit; an solito loco ac dignitate sit apud Palatinum; an praeter Annales Pythaeanos et animadversiones, in Abb. Prumiensem aliquid aediderit, Cuperem me certiorem fieri. Janus Dousa in sua Hollandia praeclarum ejus facit mentionem. Sed praeterea nihil ejus scriptorum ad nos pervenit.

In Patriae nostrae Antiquitatibus, quae hic [orig: hīc] passim vetustissimae nec unquam aeditae inveniuntur, aliquot jam annos consumpsi. Earum aliquam Partem cum fautorum consilio inprimis Publici facturus juris; alicubi forsitan apud vos efficiam, ut in lucem prodeant.

Si Francofurti adhuc haereat Vest. Reverent. vel quibus in locis stativa elegerit: ut per praesentem Bibliopolam nostrum Henricum Waldenkitkium, qui quolibet Semestri in Vestro mercatu negotiatur, me doceatis; ut mutuis officiis ac literis certemus. Si qua in re T. Praest. hisce in locis gratificari possimus, Impera et


page 265, image: s265

jube. Valeas ergo Heiminsfeldi suavissime, diu incolumis, Deo. Musis et amicis. Herfolgae Seelandorum maris Balthici. 25. Augusti an. 1608.

T. T.

Claudius Christophorus Lysshander, Eccles. Herfolg. Past. et Praepos.

Clariss. Viro virtute ac eruditione praestantissimo Dn. Magist. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, Philosopho et Historico celeberrimo, Domino et amico omni rever entia [orig: entiā] colendissimo.

S. D. P.

Quaerendus apud Johannem Theodori, vel Johannem Israelis de Bry fratres Buchhändlern.

CCXX.

Guillimannus Goldasto, S. S.

AEGre et vix abstineo, ne tibi mihique fecisse injuriam Lindenbruchium nostrum dicam, adeo vestigio prope eodem quo appulit, se expulit. Vis brevioribus? Venit, vidit., abiit. Nec illi bene quidquam a me factum, ut factum volui, neque ut cupii, et quae cupii collocuta. Ostensus mihi, non tactus aut tractatus. Plumbeos habere pedes optavi, at ille pegaseis usus. Vide ut quos postea commendaveris e gente Fabia sint, non Metella. Nimis crudum mihi sui desiderium reliquir. Nam quid non tua quoque causa attentassem? Malim te aliquando ipsum experiti. Ejus operum praeter Tetentium nihil mihi visum. Probam tamen ex eo conjector. Sequentibus nundinis ut nauciscar operam dabo. Tibi jam pro Tomo altero Constitutionum, et reliquis munusculis magnam et gratam gratiam habeo. Remunerabor aliquando. In tertiam partem vide quid conferre possim. Multa apud me Regum et Caesarum diplomata, sed nescio an in tuum usum. Neque enim intelligo satis quae pro libertate clericorum allaturus sis. An privilegia scilicet quibus Episcopos, episcopatus, monasteria, collegia in suam protectionem recipiunt,


page 266, image: s266

et diversis de causis protegendos arbitrantur. Earum rerum haut parvam copiam suppeditare possum. Sed scribe quae, et cujus generis prae cipue cupias, si cupis. Caroli Magni Constitutionem habeo, qua Aquisgranum caput regni Cisalpini declaravit, et in ea regum coronationem celebrari voluit. Primo tuo Tomo utilis fuisset. Mittam si volueris. Postremo ita tibi persuade, te nihil a me frustra optaturum. Vale raptim, et veluti in cursu hujus occasionis. Friburgi 1608.

Viro Nobili et Clariss. Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto,

Francofurti apud Carmelitas.

CCXXI.

S. Litterae tuae, Nobilissime et amicissime Vir, scriptae abs Te 24. Jul. demum sextili mense medio, quum pauci dies ad nundinas superessent, mihi sunt redditae. Distuli igitur responsum ad hoc tempus. Gratissimae illae tuae fuerunt. Et nisi amicum te cognoscerem constantem, certe vehementet miratus essem altissimum tuum silentium, quo usus es tam diu, praesertim ad Meas, quibus responsum debebatur. Ast quando [gap: Greek word(s)], non nsque adeo sollicitus sum, ut vel negotiis vel studiis tuis condonem erratum. Absit igitur, ut sinistri quiddam de te vel suspicer; qui eximiam et constantem tuam benevolentiam tot tamque luculentis Symbolis saepenumero comprobasti [orig: comprobāsti]. Exiguum valde [gap: Greek word(s)] accipe orationem meam simplicem et brevem, quam sponte et studio ita comparatam cupivi: de vita [orig: vitā] et obitu optimi fautoris et affinis nostri Stuckii. Aliud item e Lemanni posthumis chartis a me productum in Proverbia divinissima Salomonis: quae duo opuscula accipies a Dn. Wolphio nostro; et accipies animo, si placet, benevolo, ab eo, qui tui, tuarumque virtutum insignium et vere


page 267, image: s267

nobilium est amantissimus et studiosissimus. Constitutionum Imperialium tomum primum non vidi: sed laudatum valde esse non dubito: qualia erunt certe et Decreta de cultu Imaginum, tuis cum Notis. In his talibus perge strenue, et beabis maximopere Rempublicam Christianam; qui natus sis tibi, sis aliis. Haeteo ego cum meis mensuris, anxius atque dubius. Nolim enim post Capellum videri rem actam agere: quanquam certe multa habeam. quae ille omisit: maxime quae ad elegantem Philologiam, aut polylogiam pertinent, ac proinde faciunt ad illustrationem locorum Sacrae scripturae plurimorum. Tu quaeso consule in medium, quid faciundum sit. Nolim enim prorsus laborem meum fieri irritum et evanescere; qui alioquin magno mihi constitit, cujus ptetii sunt ista talia. Interea analysin meam in Psalmum CX. traditam ante biennium in alma [orig: almā] Schola [orig: Scholā] nostra ad te mitto excudendam: siquidem ultimis tuis Typographos diligentes tam amice obtulisti. Da igitur, togo te, operam, ut, si Fran cofurti permaneas, et idoneum nactus sis Typographum, vel te Correctore, quem optarim [orig: optārim] maximopere, edatur brevi, aut ad nundinas proximas sive Argentinenses sive Francofurtenses. Feceris mihi rem longe gratissimam, quam compensare opera [orig: operā] mutua [orig: mutuā] studebo, siquidem occasio sese offerat. A Typographo nihil peto: Sed potius exempla omnia, quibus opus habebo, ad triginta vel quadraginta, vel plura, emam ab eo pecunia [orig: pecuniā] parata [orig: paratā]. Si tamen sponte aliquid offert, et praebet, accipiam grato animo. Quod totum tuae committo [gap: Greek word(s)] et studio summo me meaque promovendi. Ut turpissimam maculam, quae Dn. Lothardo, adeoque toti orthodoxae ecclesiae Sanctgallensi inusta est, solenniter ille eluat, opus est maximopere. Nosti protritum illud: Non est negligenda fama. Item: Omnia si perdas, etc. Item: Crudelis est, qui famam negligit. Et similia. Quod restat, pro amicissima gratulatione tua gratias ago ingentes. Faxit Deus, ut tam egregia [orig: egregiā] functione me dignum possim sistere. Huic optimo Deo te com.


page 268, image: s268

mmendo ex animo, qui tibi ac studiis tuis porro prolixe benedlcat. Tiguri. Kal. Sept. 1608.

Tuae Nobilit. observ.

Casp. VVaserus,

Nobilissimo et de Republica litteraria bene meritiss. Viro Dn. Melchiori Hamminsfeldio Goldasto, Dn. et amico meo summe colendo. Francofurti.

CCXXII.

S. P.

BEasti me, munere gratissimo [gap: Greek word(s)] tuae: praefatio ad Illustrem illum mirifice me affecit, amo te et hanc constantiam professionemque publicam exosculor. Reddet Deus, certo scio tu confide tantum et in cursu laudabili persevera. Notas tuas quoque percutri, doctas et utiles. Sic decet bene mereri publice. Quod de reformatione Brandeburgici vulgo jactant, inane eredo, nam domum is necdum e Borussia rediit. Spes tamen est optima, fore ut compescat improbos clamatores, et veritati fores illic pandat. Auctoritas Regis Galliae tenet adhuc Ordines, quo minus infidam actionem abrumpant, ideoque Praeses noster de suo ad nos reditu incertus adhuc erat Kalend. Sept. Lutetia quum Toletanus desperet optata conficere Nuncio Apostatico ad eam rem gnaviter utitur, qui nihil intentatum relinquit, quin et Cotonus minas miscet, ne Rex Ordines deserat, fore ut Pontifexin eum fulminet, et Hispanus omnibus viribus irruat. Rex putatur in proposito suos non deserendi perseveraturus. Caesar Bohemos edicto monuit, ne armati ad Comitia veniant, inanem rumorem de extraneis copiis ad eos compescendos conductis. Sed illuc redeo. Gratias maximas habeo quod primum me participem tuarum meditationum facere dignatus fueris. Reddam vicem,


page 269, image: s269

quum occasio dabitur. Vive, vale et de meo in te studio et amore ne dubita. Heidelberga. 16. Sept. 1608.

T. omni fide et studio

G: M. Lingelsheimus.

A Monsieur Monsr. de Goldaste etc. a Francfort.

CCXXIII.

Guillimannus Goldasto, S. S.

ACcipe, et exple desiderium. Privilegium est omni auro contra pretiosius et nescio an aliud pluribus de causis majoris momenti, aut scitu dignius. Quam multa in eo recondita Sed de illis forte erit alibi dicendi locus. Quas tu mihi frustrationes Belgarum aut in Schioppium Menippaeas narras, avide expecto. Quo tandem pervenimus? Aut in hunc denique usum aetatem literas conterimus. O monstra. Apage a nobis. Et Schioppium quidem praeteritis mensibus expectabamus. Scripserat Ratisbona se huc venturum. Sed, credo, intellecta Pistorii Senioris morte iter et consilium mutavit. De Casaubono mirum est quod scribis. An credam Galliam deserere posse, ut in Germaniam? Vix credibile. Quo honorario? aut a quo? De Polybio ejus annus est cum expecto. Et quot anni cum operibus nos lactavit. Tamen si advenerit, jam ad Marnium scripsi, ut mittat. Praeteritis diebus absolvi librum commentarium aut si mavis centonem de Episcopis Argentinensibus in gratiam Serenisl. Archi- Duc. Leopoldi, accipies exemplum a Georgio Han Bibliopego Friburg. Accipies etiam de excessu Philippi 2. Hisp. regis librum ex Hispanico a me intra paucos dies, et pauca cura conversum, adeo Typographi importuni fuerunt. Quid tu vicissim, ut soleo, cum cura videbo: praesertim quae te missurum scripseras


page 270, image: s270

bono et incremento Habsburgiacorum. Vale. Friburgi 18. Septemb. 1608.

V. Clariss. Dn. Melchiori Heimin feldio Goldasto, Dn. et Amico meo.

Francofurti.

CCXXIV.

S. P.

GRatissima mihi scriptio tua, quae me gnarum fecit retum sane memorabilium. Perplacuit inita cum Eberhardo a Weihe amicitia, et favor Comitis ejus, spero inde commoda tibi proventura. Est ut tibi caveas a Romanistis, quando illi tam graviter se offensos putant. Hannivvaldus intolerabilis, qui rebus sua inconsiderantia perturbatis, tamen spiritus non deponit, credo nova [orig: novā] Saxonis frater nitate inflatus. Scioppii crepitus nil moror, multa didici ex confutatione Burdontae fabulae, et gaudeo me agnovisse ex illa, quis ille sit qui neget Scaligerum sibi agnatum, nempe Squameus extremus nebulorum, quem hic enim in comitatu Roani vidi, et postea facinora ejus praedicata audivi. Hujusmodi testes suarum asseverationum producit sceleratus ille. Austriaca in turbis, eo quod Matthias mancipiis Romanis obsequitur. Si sic pergit, exitium sibi machinabitur, et excidet iis quae obtinuit. Nam et Hungari armati ad Comitia venire dicuntur. Sed haec aliaque tu rectius qui in luce. Diodatus cum trib. aliis verbi ministris a Venetis accersitus, per Tigurum iter fecit, Deus coepta secundet. Tu vive valeque et quod facis nos ama. Heidelberga 23. Sept. 1608.

T. omni studio

G: M. Lingelsheimus.

A Monsieur Monsr. de Goldaste etc. a Francfort.



page 271, image: s271

CCXXV.

S.Nobilissime et Consultissime Vir, Domine et Amice Magne, sat scio mitaberis, quod tam diu nihil ad tuas praesertim publice datas ad me et Decanum. Verum nemo est in facultare nostra qui responsum dari a me publico nomine velit. Caussa haec est, quod nulli nisi mihi et DN. Heinzelio constet de iis, quae hic [orig: hīc] intra privatos parietes et in mensa Laurhartus effutiit. Caetera sibi in publico et apud alios caute cavit, uti nosti tum caeterorum ejusmodi tum ejus in hoc genere callidam versutiam. Quod vero nec moum testimonium, ut unius, perscribi queat, in causa est, quod sine consensu Illustrissimi Principis, nihil hic [orig: hīc] geri queat, qui illum arcessiverat; et cum illum parum propitius dimiserit, intellectis ejus rebus Wirtenbergicis, licet omnia, ejus dissolverit, porro ejus Celsitudini molestia nova hinc objicii nec potest, nec debet. Jam vero quia nec autographum Sangallense, nec ejus exemplar huc [orig: hūc] misisti, nihil sane attentandum sibi collegae putarunt. Adde quod illo ipso tempore Archigrammateus Sangallensis, quo tuas ad nos dedisti, scripsit ad Dominum D. Hartmannum, eum miris verbis commendans, et gratiam in quam rursum esset a reditu insinuatus apud S. Gallenses, de praedicans, ita ut ejus literae tuis quasi pede opposito oppederent. Postremo cum ne Belgicis controversiis nos implicari Illustriss. Velit, ubi Harminius laudem cum I aurharto fovet et propagat Samosateni et Sozzini perditissimam haeresin facile vides, quam ille non sit Iaturus, nos in alienum agrum falcem immittere. Ego vero testor in anima mea Laurhartum Virus idem fovere, et mihi volnisse infundere, quem minus forte confirmatum opinabatur, quasi in societatem pertrahi possem. Quod si hic [orig: hīc] aliquid fingo, aut privati odii caussa scribo, aut minus certa scribo, quam scio, velim in illo die rationem reddam. Nec defui quin nostros Tiguri monerem et vicinos illic [orig: illīc], caetera, quod ad me, Deo commissurus, qui suo tempore ista in apertum referet. Hypocritas judicaturus ipse. Est igitur, quur me excusarum habeas. Jam vero te rogo uti inclusas has Dn. Medenbachio confestim velipse vel per certum aliquem, qui Recepisse exigat ab


page 272, image: s272

eodem, mea caussa in manum cures tradendas. Scis me ei debuisse et adhuc debeo non pauca, ne ille postea sibi non redditas meas caussetur: aut si non statim reddantur quiritandi causlam arripiat. Sed placide velim agi, ne subolfaciat de Recepisse a me requisito. Magnopere mea interest, ut statim atque has acceperis procures illic ad illum perferendas. Ego in Holsatiam ad Illustrissimum iter adcrno, qui meam Apocalypsin sibi exhiberi cupit, a quo me spero dignum labore praemium accepturum, ut et Medenbachio et aliis satisfacere queam. Sum etiam Debitor Sonnen valdio pro pannis, ad quem scripsi de die Michaelis, volens scribere die Luciae sive quadrantis anni. Apud eundem si corrigere scripturam me ostenderis, et praeterea Verbis amicis pro me intercesseris, citra tuum incommodum me meamque familiam tibi ultra caetera novo vinculo obligabis. Debui ei pecuniam praeteritis nundinis: quas ne his quidem praeter expectationem rejectus in longius dissolvere queo, satisfaciam tamen simul pro capitali et interesse, cui vadem stiti Teubingerum Zuingenbergensem Chirurgum. Obsecro ignose mihi, quod tuam excellentiam his oneribus meis Domesticis onero, cum neminem habeam, cui committere possim, secus non abusurus tua humanitate.

Postremo mitto tibi inclusum, in Pistorium mortuum. Cuperem id(supptesso nec ulli revelato meo nomine) excudi, si fieri possit adhuc [orig: adhūc] istis nundinis, ut dispergeretur ocyus. Huetvvelkeri nostri Typographi opera posses uti, modo tu correctionem in te velis suscipere. Ille facile distrahet vel alius facturus inde lucrum propter hominis celebritatem. Ego a pharmacopoeo qui illic [orig: illīc] fuit totam ejus mortem verissime habeo, quam nolim alios latere. Te in oculis et animo fero, cui semper esse commendatissimus cupio. Salutat te Dn. Heinzelius, qui mecum est, suo te alloquuturus tempore. Marpurgi 22. Septembr. 1608.

Tuae excellentiae observantiss. Eulinus.



page 273, image: s273

CCXXVI.

S. P. Gratum visu frontispicium Alphonsinorum: ipsa folia per occasionem expectabo. Titulus suo tempore cum praefatione excudetur, nec in me Mora erit. Addenda Titulo plura, quae intra duas hebdomades submittam, eodem pertinentia. FELINI SANDEI veteris Icti de Alphonso Rege et Regibus Siciliae et Neapolis commentarioli, quorum solum nomen (ut puto) hactenus apud Gesnerum extitit, amanuensis est in describendo, et fere absolvit. Relegenda tantum mihi horis succisivis. Item Bart. Fachii ad eundem Alphonsum liber de conditione hominis: itidem descriptus et leviter relegendus. Sed heus Catalogus praefert novum titulum Haimburgicorum: si ita est, videam quaeso, nam et mihi animus erat. Titulum refingere et notas addere. Collectanea illa diversorum excudi nondum possunt, donec Graecum textum integrum Roma [orig: Romā] accipiam. De Constanstinianis meis videbo, quaedam addenda et mutanda sunt. Sed non pauciora a [orig: ā] Kopffio, quam altero illo exemplaria exspecto: nempe 150. et adhuc sententia est Duci veneto inscribere, ut Haimburgicis jungere emptor possit.

In consilio lecta est a Cancellario, absente Lingelshemio, tua Epistola. De Thuanicis quod quaeris, ita habe, ut excudendi ea in Palatinatu ubivis locorum facultas patet, ita nomen Manhemii simulato commodare Principi displicet. Sed quid de loco refut. ipsum opus, quemvis locum nobilitare poterit. Sed de his forte Lingelshemius reversus, plura ad te referet. Interea vale et salve. Datum raptim 14. Oct. 1608.

T. M. Freherus.

A Monsieur Goldast de Heimingsfeld a Franckfurt.

Im Carmeliter Closter.



page 274, image: s274

CCXXVII.

S. V. CL.

NOsti quid nobis placebat inter nos, quum Francofurti in nundinis conveniremus, CL. Guldinaste. Me desiderare tuos Allemanicos: te vero meum Caesarem. Quid multis opus? Ajebas te missurum tuos: si ego meum, in quo facile adquievi. Si itaque tibi is animus adhuc, tuaque mittere volueris, rem facies gratissimam mihi quidem. Vereor tamen, ne te dictorum poeniteat. Forte enim pretiosius tuum opus meo. Quidquid tamen videbitur, ac quo animo accipiam. Me Pollux tenet et spissum istud concordantiarum Graecohebr. vet. test. opus: insuper et ex parte a Pictenanoviter recensitus Tacitus, et nescio quae alia. Peterem, ut me inviseres: sedlue ista saeviente, et funera funeribus continuante velavero potius. Quamvis Deo gratia sit, qui sua clementia porro nobis adsit, aedes nostrae a malo isto illaesae adhuc. Quod tamen adeo circumsilit et insultat vicinos, ut in horas mihi cautum non rear. Anxissimus mihi ante paucos dies, qui in convictu Breedorodii agebat. occidit, cujus mors ne mirum quam consternavit. Vale, mi opt. Guldinaste, et Impolitiis meis ignosce, et subitae, et subitaneae scriptioni ignosce. ipsis id. Octob. e Wecheliano Typographio.

T. Jungermannus.

V. Nobiliss. MELIORI GVL DIN ASTO HAIMINSFELDIO Domino et amico meo. Franckfurt. Auff dem Collegio Mariano bey dem Herrn Rectore zu erfragen.



page 275, image: s275

CCXXVIII.

Viro Nobilissimo et Clarissimo D. MEL. HAIM. GOLDASTO, etc.

ITerum convalescere incipio, Dei benignitate. Pes vero laesus hactenus ad officium non redit, medicis et chirurgis non valde proficientibus, immo etiam non valde curantibus. Scilicet me debere inambulando pedem movere creberrime. Ego vero vix adrepo et subclaudico aegre, innixus baculo qui litterae Tau non est absimilis. Haec nimirum crux mihi fixa, quamdiu ille, qui finxit volet. Illum vero scio et expertus sum patrem benigniss. et clementiss. cui laus et honor sit in perpetuum: [gap: Greek word(s)] Tumor pertinax adhuc genu obsidet, et ut me extendam vel incurvem prout velim vel inambularim necessitas vetat. Sed hoc Deus meus, cui scio me curae, tollet, quando ipsi visum fuerit. Tibi vero amice nobil. scribere hactenus volui saepius: sed dum alias partim sanitati, maximam vero partem operis inserviens, alienis fere pedibus et opera cogor uti, languens praeterea adhuc a morbo, semper dies mihi citius effluit quam putassem, et sic amicis caeteris quoque litteris meis, satisfacere non potui per hoc aegritudinis tempus. Accepi vero observationes, ut tibi descriptae sunt, Gisanianas. et non dubito, quin in iis erunt unde nostra, praesertim ea quae scriba imperitus descripserit, oorrigi poterunt. Quamvis enim locos omnes suspectos in ipsis auctoribus inquisiverim, tamen me interdum numerus libri frustratus est, falso adnotatus. An edente hac hieme, nescio. Quae n. [abbr.: enim] jam incepimus vel statim incepturi sumus, chymica et Theologica quaedam vix poterunt absolvi. Vult autem Marinus et eas observationes omnino edi hac hieme. Si fieri poterit, nos nil omittemus, Deo favente. Nam ut partem alibi imprimi sinam, nemo mihi persuadeat; scio enim propter operis rhapsodiam ut ita loquar scripturam


page 276, image: s276

variam, hincque et inde assutas particulas, nil aliud hoc esse, quam id corrumpendum dare. Si quid novi habes, quo me delectari nosti, haud gravatim communicabis. Vale, atque salve etiam, Dn. observande. Postridie Martini [gap: Greek word(s)] 1608. Hanoviae.

T. Jungermannus.

Viro nobilissimo et Clariss Domino MELIORI HAIMINSFELDIO GOLDASTO, Amico mco observando. Franckfurt.

Bey Herr Wilhelm Uffständler.

CCXXIX.

S. Nobiliss. Dn.

DUm Polluci nostro adhuc operam do, et in perpetuis notis conscribendis Satago, ubi Attice quosdam parum loquutos subinde notat, saepius illum Atticistam Thomam, ad manus mihi esse vellem. Quum autem recorder, dum te semel in nundinis inviserem, quod saepius facere licebat, nec licebat tamen, ibi scilicet mihi abs te ostensas amici Lindenbruchii ad te litteras, cum libellis Thomae, Basilii M. Grammatices et Schedae Basilicae, si sorte mihi possent inservire, usum concedentis: Jam te maximopere rogo, si nostra studia juvare modo velis, ut ea utenda mihi permittere, sicuti et AEschylum tuum duplicem, haud graveris. Valde etiam libros victorii varias lectiones ad hebdomadae spatium prece impetrarem, vel pretio conducerem: ut si quid ibi quod polluci vel Herodoto illustrando esset, excerperem. Ne enim nescias, Herodoti novam adornamus editionem, et jam paginae aliquot excusae sunt Graecolatinae. Nihil tamen ibi nostrum fere, nisi quod conamur diligentiam Stephanianae in corrigendo succidaneam dare, nisi multa videremus nobis deesse, quibus ille abundavit. Est tamen aliquid forte post tantam [gap: Greek word(s)], etiam in tertils


page 277, image: s277

vel quartis consistere, si non ultra datur. Quidquid autem miseris: tantum huic nautae Hanoviano tradas, qui omnium ad me curabit optime. Rogo et hoc, ut addere velis, quid de Hoeschelio Lindenbruchius. Nam excidit mihi, et erat tamen de re, super qua ni fallor mihi ad illum scribendum esse. Vide quam familiariter tecum agam, in quo si sum nimius, amici vitium noveris, nec oderis, imo ignoveris potius, mi nobiliss. Goldaste, et mihi plurimum salve, atque plurimum vale etiam. Hoc prius volebam, more antiquo: Sed calamus praecurrit mentem: et ne sic quidem male. Vale itaque denuo, mi Dn. [gap: Greek word(s)]. Hanoviae raptim, e Musaeo Wecheliano a. d. IV. id. Octobr.

T. Jungermannus.

Viro Nobilissimo ac Clarissimo, MELIORI HAIMINSFELDIO GOLDASTO, Domine et amico honorando.

Franckfurt, am Mayn.

CCXXX.

S. P. D.

Summas ago gratias, Vir praestantissime, de humanitate tua singulari, quam et Epistola tua mihigratissima, et munus de cultu Imaginum, Eximium sane tuae industriae opus, abunde demonstrarunt. Ero tibi debitor, sed bonae fidei, [gap: Greek word(s)] licet, Ac cum jam multis ob festinationem tabellarii non liceat rescribere, vel agere, solum hoc, de quo Nobiliss. Freherus noster me monuit, significabo, Duditiana penes me esse, quae summi viri diu desiderarunt, Thuanus, Bongarsius, Lingelshemius noster, alii: quae Kopfio, si sumtus facere velit, uti scribis, promitto, modo mihi, tanquam Collectori, Praemium dignum et usitatum statuat. Liber iste non exiguum ei lucem afferet. Jonas Rhodius D. Pareo pro singulis foliis ad 12. Batzen dependit Et habeo plurimas Duditil


page 278, image: s278

epistolas, quae secundum tomum conficere possent. Malim autem hic [orig: hīc] a Lancelloto, vel Manhemii a Schrammio excudi, tum ob viciniam, et meam praesentiam ac inspectionem, tum securitatis causa: quia Kopffio posset aliqualis moveri a Pontificiis, quorum concilium perstringitur. Et Caesareani forte indignabuntur, in lucem epistolas aliquas proferri. Tuae prudentiae committo, ut cum Kopfio agat, responsum expectabo. Deus te salvum diutissime servet, Vale, E musaeo [gap: Greek word(s)] 14. Octob. 60 s.

T. P. D. Observantiss.

Quirinus Reuter D. Profess. et Insp. Coll. Sap.

Clariss. genere et doctrina [orig: doctrinā] Viro Domino MELCHIORI HAIMINSFELDIO GOLD ASTO, Francofurti nune agenti, Domino et amico observando.

CCXXXI.

Nobilissime Vir.

S. Pro libris ad nos missis amplissimi Domini consiliarii, ego que et mei tibi ingentes gratias agimus, relaturi tantam benevolentiam nostris officiis perpetim. Et certe majori benevolentia afficere nos haut potuisses hoc ipso donario magnifico, cujus duct 1 licet nob. ipsam intueri antiquitatem. Liber ad generosum, oblatus nondum est, ob Comitis Hanovii Reinhardi Praesentiam, quae omnem nobis generosum compellandi praecludit occasionem: suasu et Dn. D. Sturionis, et Dn. Arpoldi, qui et bene tibi volunt, et huicnegotio ex animo cupiunt, rem differo, donec et abierit, et animus a negotiis et symposiis paululum respiraverit: interim te de


page 279, image: s279

mea side et diligentia securum esse cupio. Quod si amplissimo viro Domino Wilhelmo posthio consiliario, et camerario Generosi, qui primus constitutiones tuas priores legit, et Generoso commendavit, quique apud ejus celsit. Plurimum potest, exemplar mitteres, meo judicio negotium optime promoveres. Si Pflugius talis est, qualem tu mihi depingis, dabit dubio procul levitatis aliquando poenas. Egressus est ex nobis, non tamen fuit de nobis. Comes Johannes Nassovius, quem ad Albertum Austriacum deflexisse rebare, jam sub Sueco in obsidione Rigensi stipendium meret litteris ad illustrissimum nostrum a Nassovianis missis, testibus. Plura brevi, quando significaturus sum, qua clementia Donarium ejus celsit. De qua dubitare noli, susceperit. Vale vir nobilissime mihique quae voles, praecipe, jube. Raptiss. 27. Octob. 1608. Hanov.

Nobiliss. Amplit. observ.

J. R. Lavaterus.

Nobilissimo et amplissimo Viro Domino, MELCHIORI GOLD ASTO Von Haiminsfeld. J. Consulto celeberrimo etc. Domino et patrone meo colendo. Franckfurt.

Bey dem Carmeliter Kloster zu erfragen.

CCXXXII.

S. P. D.

PErjucundae mihi fuerunt literae tuae, Vir Excellentiss. allatae a Kopffio, cui tradidi Duditiana. Vult ille ea inserere tomo tuo: (quod quidem cupio, et tibi non displicere spero:) Deinde separatim in 8. imprimere; sicut ista [gap: Greek word(s)] ostendet, quam mitto,


page 280, image: s280

quam mitto, ut videas, quid argumenti contineat, acingenue sententiam tuam mecum communices. [gap: Greek word(s)] causarum pro nobis, contra Tridentinum concilium colligam, ex libro Protestantium Principum ante hac edito. Num ita consultum Reipubl. fore tibi videatur, quaeso libere significes et quousque Typographus in tomo tuo processerit: quales sint ejus materiae; Duditiana num placeant, et quae sunt adjuncta, an tibi videantur addenda: pro tuo singulari judicio audacter perscribas. Kopssius in singula folia, semitalerum promisit. M. Freher noster abiit Neuburgum et Augustam, intra mensem rediturus. Sereniss. Elector adhuc se domi continet ob [gap: Greek word(s)] recurrentem. Caeterasunt in eodem statu. D. Lingelshemius nondumrediit ex Bavaria: quotidie exspectatur Ego nunc haut satis valeo. Valere te jubeo, et plurin um salvere. Sic faxit Deus auctor omnis boni, cui te tuaque studia commendo. Vale et rescribe. Scrib. Heidelb. 4. Nov. 10 s.

T. N. D. Observantiss.

Quirinus Reuter D. et Profess.

Excellenti doctrina et virtute vire Dn. MELCHIORI HAIMINSFELDIO GOLD ASTO Jam Francofurti agenti, Domino et amico pl. honerando.

Frankfurt.

CCXXXIII.

Nobilissime Vir.

Obtuli tuo nomine Generoso meo tractatum tuum aureum, ea qua par est observantia. Recepit ejus celsitudo, non solum lubens, sed etiam summa animi cum laetitia, dicendo. Daß dem Herrn Goldasto beliebe, nur diesen nutzlichen und herrlichen Tractat zu


page 281, image: s281

schreiben, deß wegen thun ich mich so wol bedancken, als hertzlich erfreuen. Bedancken, daß der Herr Author der Christenheit zu gutem ein solches herrlich Opus in Truck geben, auch sein freundliche Affection gegen mich hiemit erzeiget, da ich dem Herrn Authori beydes in usum Publicum, Der Christenheit zu gutem, und in usum privatum, und so selber Freundschafft werde erzeigen konnen, wolle solches lieber in der That, dann mit viel Worten beweisen: Wolle auch den Herrn Authorem gebatten haben, er wolle in dem Fleiß der Christenheit zu dienen weiter fortfahren. Er thäte sich auch Erfreuen daß er hierdurch Gelegenheit bekommen habe, mit dem Herrn Authore Kundschafft zu machen: Wolle sich auch in der That in kurtzem danckbar erzeigen. Er lasse auch den Herrn Authorem bitten, wolle unbeschwert auff den Abend sein Gast sein. Haec fere formalia Celsissimi verba erant: ad quae cum ego nomine tuo pro clementi affectu gratias agerem, teque tuaque pro porro ejus celsiss. patrocinio commendarem, dixi te Francofurto exemplar ad me misisse, neque te in urbe hac nostra esse. Ergo, inquit, si quando haec venerit, certior abs te fieri cupio, ut coram salutem. Injecit postmodum sermonem de rebus aliis. Haec peracta sunt die Veneris hora octava matutina. Sub vesperam ab ejus celsit. invitabar ad coenam: ubi se librum percurrisse, magnamque diligentiam, laborem, et judicium deprehendisse affirmavit: Coepit inquirere de tuo statu, an privatim tuis, vel sumptibus aliorum ibi vivas, Et (haec erant verba formalia,) an Noster sis. Ad quae omnia cum responderem, adiecit se ex animo tibi favere. Cancellarius quoque nster, Dn. Doct. Petrus de Botre, qui mensae assidebat, libros tuos teque mirifice ejus Celsitudini commendabunt. etc.

Habes totidem fere verbis quid in tua causa actum. De remuneratione velim te securum; snbsequetur certo. Quod si unum aut alterum exemplar mittere huc velis, non est, quod compacta mittas. Habes hic fautores optimos. Sed audi, habeo sic satis doctum librum a Sprunglio Tigurino confectum, cujus titulus est.

Bellum Papisticum. Hoc est rixae et pugnae, quas Pontificii tum inter se, tum in ipsa Religione, etc.



page 282, image: s282

Cum demonstratione. In nullo fidei Christianae Articulo Pontificios inter se consentire.

Quod cupit impressum, obtuli Jonae Rhodio, qui tame nil respondet. Si Typographum apud te scires, quaeso fac sciam, ut exemplar ad vos cito citius mittatur Plura non licet. Vale vir nobilissime et me tibi Deditiss. esse certo tibi persuade. Raptiss. 6. Novembt. 160 s.

Nobiliss. Ampl. T. observantiss.

J. R. Lavaterus.

Nobiliss. et Ampliss. V. Dn. MELCHIORI GOLD ASTO von Haiminsfeldt, IC. et Histor. Celeberrimo. etc. Dn. et Fautori meo Colendo.

Franckfurt, in dem Carmeliter Kloster.

CCXXXIV.

S. P. D.

MOram in respondendo, Vir Clariss. amice honorande, variis occupationibus tuis lubens meritoque condono. Meae quoque nimis continuae ac valetudo minus secunda vetant me nunc multum praestare. Quod Encomium Duditio tribuis, idem etiam alii magni viri ipsi tribuerunt. Rogo efficias, ut Kopfius elegantibus typis in s. Opuscula illius excudat; et mihi formam, uti loquuntur, vel pagellam primam mittat: quam velim nostris D. Lingelsheim, et M. Freher, ubi redierit, ostendere. Nolim tamem editionem praecipitari, sed tempus ad reliqua conficienda justum mihi superesse. De Epistolis Duditianis ausim tibi polliceri ad vernum tempus: si prima haec editio successerit. Ipse doleo, nullum alium in tanti viri scripta diligentius inquisivisse, aut ea in publicum proferre conatum esse. Vergerii opuscula dudum eruere studui e tenebris, et quaedam adjungere Duditianis. Sed cum alibi reperire non possem, ex Bibliotheca Palatina sum adeptus ejus tomos: quos ob prolixitatem mox reddidi. Nec enim putavi fore qui vellet imprimere. Tusi Kopfio perluadebis, aliqua selecta Vergerii ad editionem


page 283, image: s283

parata, a me adipisceris. Nec deerit nobis Freherus pro suo Rempubl. juvandi st idio. Utinam hoc pacto Venetis illucescat Oriens ex alto. Petiit Kopfius a me quoque notas ad Thuanum. Eas mitto, Tu censor et arbiter esto, et ut ille gratus sit, efficito. Sequentes observationes in Tomum II. mittam proxime: Si velitis. D. Sculteto et Bukstadio tuae fideliter redditae sunt. Vale, vir Clarissime, et Cariss. Deus te salvum et incolumem servet diutissime. Vale. Scrib. Heidelb. 25. Novemb. 150 s.

V. D. Studiosiss.

Quirinus Reuter D. et Profess.

Addo Theses meas, ut per otium legas: forte non displicitutas.

Nobilitate, virtute et doctrina excellenti Viro Dn. MELCHIORI HAIMINSFELDIO GOLD ASTO, Polyhistori jam Francofurti agenii, Dn. fautori et amico observando.

Franckfurt, bey Herm Peter Kopf zu erfragen.

CCXXXV.

Nobilissime Vir.

MItto ex utriusque voto Sprungliinostri Historicam antilogiarum Pontificiarum narrationem. Rogo observanter adnitaris, ut lucem videant, quandoquidem non desint, qui egregie laborem commendent. caetera curavi rectissime, a quibus cum officiosa salute gratiarum relatio vovetur. Generosus jam ob bona quaedam cum Moguntino Archiepiscopo permutanda variis negotiis districtus est. Interim in tuo negotio permanendo non erimus indiligentes. Haec raptissime. Salveto ab Ampl. Dn. Consil. Hanov. 24. Nov. 1608.

Ampl. T. observantiss.

J. R. Lavaterus.

Nobilissimo et amplissimo Viro Domino. MELCHIORI GOLDASTO, Von Haiminsfeld. IC. etc. Domino et amico meo magno.

Francofurt, In dem Carmeliter Kloster zu erfragen.



page 284, image: s284

CCXXXVI.

S. P.

ET mihi et Scultero tuae epistole fuerunt gratissime Utinam tui consilii sat pii, adjutores esse possemus. Scultetum nunc denuo perogrinantem quod attinet, scirete velim, ipsum, antequam discederet, me rogasse, ut tibi significarem, se nequaquam posse suadere, ut hoc periculoso tempore, (quo Veneti in eo toti laborant, ut venas principales papae succidant, et quidem papae dormienti,) tale quippiam per dedicationem in vulgus emanet. Alioque quod Epistolam Fulgentii, quae est salutatoria et Christianae charitatis plena, concernit, exemplar hujus tam devotae compellationis tibi tanquam fratri et amico communicare, et quandocunque placet per tabell. ordinar. mittere nequaquam recusat: Ea cum conditione, ut donec prosperior stella Venetis affulgeat, in tui usum reserves.

Quae in Thuani lectione cursoria deprehendi, jam recensebo.

Tom. 1. pag. 9. in meo Exemplari Paris. in 8. edito sic legitur. Hispanorum nomen antea obscurum et vicinis pene nationibus incognitum fuit, etc. At vero propter Varronem meminere Hispanorum, Jul. Caesar, Plinius et multi alii.

Anno 1565. Thuanus scribit Joh. Matthesium Rochlicensem complevisse annos 51. Buchhelzerus vero diligentissimus historiarum septentrionalium exploraror expresse nominat annos. 61.

Anno Christi 1566. Pro Dominico Spangenbergio substituendum est tritum et usitatum nomen Cyriaci, quo in sacro baptism. fuit indigitatus, quo etiam in suis scriptis semper estusus: licet Dominici nomen, re ipsa idem sonet, quod [gap: Greek word(s)].

Anno Christi 1567. de Gothano Bello: semper lege pro Mulperga Mylberga.

Item de Frid. Palat. VII ro de eodem anno: pro Sulegrio semperreperi Zulegero.

Quae de fictitia vel subornata Elisabeta Regina Angl. scribuntur a Thuano, omnibus sanis fabula.



page 285, image: s285

Item Melchior Zobel Episc. Wirzburgicus occisus est anno 1558. 17. Cal. Maij, nequaquam idib. April. Hic bidui differentia.

Et Grumbachius captus est, non octavo anno post, sed nono Hic [orig: Hīc] anni unius differentia.

Qui Gothani negotii gnari sunt, testantur, ob nullam aliam causam, strepentem tympanorum sonitum, in Grumbachii dissertatione esse adhibitum, quam ut Grumbachii Apologia (dicebat n. [abbr.: enim] Grumbachius. Quicquid feci contra Wirzburgicos, feci sciente et meas partes juvante, imo militem suppeditante Augusto VII ro Sax. qui nunc in gratiam Pontificiorum ad suas res ampliandas, me persequitur) a [orig: ā] circumstantib. nequaquam exaudiri possit.

Anno 1569. Vict. Strigelius, nequaquam interfuit Colloquio Altemburgico. Jam pridem abierat Heidelbergam.

Ibidem errat Thuanus, cum Paulum Eberum Cittaviae natum dicit. Est enim natus Kitzingae.

Anno 1571. De Colloq. Francothalensi.

Petrus quidem Dathenius fuit Theologus et Concionator aulicus. Wolfg. vero Zulegerus, fuit non Theologus, sed Politicus. Qua in re Thuanus sibi ipsi (ut testatur Historia Anni 1567.) est contrarius.

Ibidem, Michael [orig: Michaėl] Neander, Vir libris editis sat quidem clarus, Terram vero Palatinam nunquam ingressus Notariis annumeratur. Substituendus itaque verus Neander, non ille Michael [orig: Michaėl], sed Martinus, qui etiamnum Heidelbergae vivit, qui Oeconomi officio in aedib. Sapientiae perfungitur, et praeterquam quod Notarii titulo donatus est dulcissima et exquisitissima sercula Quirino Reuttero parare didicit.

Anno 1573. Pro Daniele Brendelo Henbergo, lege Daniele Brendelio ab Homberg. vide Serarii Chron. Mog. pag. 914.

Ibidem, pro Vahicum, lege Facham.

Ibidem, pro Visurgi, lege Vierra.

Licet enim Vierra, suo loco misceatur Visurgi: tamen Facha oppidum satis notum, quod unius diei itinere a Fuldae coenobio distat, imo Fuldensi ditioni paret, (addo aliud: in quo oppido, me [gap: Greek word(s)],


page 286, image: s286

Henr, III. per dies aliquot substitit) etc. X. milliaribus Germanicis a Visurgi distat.

Interim non nego, esse quoddam Oppidum prope Visurgim situm, quod Vahica appellatur: Id vero Henr. III. suis oculis nunquam potuit intueri. Imo tum temporis nemo ex Ministris ipsius eo pervenit.

Libritui, de Ioh. VIII. editionem cum gaudio exspecto. In genere velim te scire, quod mihi ex lectione aliorum [gap: Greek word(s)] in mentem venit.

Difficilis nodus videtur: Ista Papissa modo dicitur Anglica: modo Moguntina. Quot miliaribus distat Anglia a Mog.

rum. Tunc temporis certatim Angli, Scoti et Hyberni migrabant in Germ. inprimis ad regiones Moeno et Rheno nec non Fuldae et Vierrae conterminas. Veniebat quidam Anglus cum Uxore gravida: appulit Moguntiam, ibi quaesivit sedem. Responsum ipsi datum: Abi Ingelhemium, quod est oppidum prope Moguntiam situm. Imo quod ab Anglis advenis dictum est Ingelhemium, hoc est, Anglorum domus vel sedes. Quid sit? Angla dum Moguntiae persistit, peperit filiam: quae cum postea peregrinaretur, se professa est de Anglorum gente, tum ratione parentum, tum ratione loci quem Angli Sympatriotae incolebant.

Cum vero peregrini Anglum simpliciter intelligerent, addidit, Se esse Johannem Anglum quidem, sed Moguntinum, quia Ingelhemium pertinet ad Moguntinam dioecesin. Haec obiter ad conciliandam discrepantiam, pluribus persecuturus, si requisiveris. B. vale amice col. vir praestantiss. Sanctis tuis laboribus. Deus benedicat. Te salutant mei Collegae Cursim Veneris 1608. 25. Novembr.

Joh. Bockstadius.

Nobili. Docto et Claro viro MELCHIORI HAIM INSFELDIO GOLD ASTO, Francofurti nunc degenti, amico Cariss.

Zu Franckfurt, Neben dem Carmeliter Kloster, Im Steinheimer Hof zu erfragen.



page 287, image: s287

CCXXXVII.

Nobilss. et Clariss. GOLD ASTE.

S. Litterulismihi adgrediendus es, non litteris, tanta tuarum quam auguror, occupationum mole. Breviter dicam: imo nosti ipse, quid velim, Idem quod ante mensem credo scripsi et rogavi. Nempe ut mitteres libros a Lindenbruchio missos in meum si ferent usum: Et certe fuerint, praesertim ille Thomas Eclogarius, nec non et Basilii Grammatica, et illa [gap: Greek word(s)] quod exemplum mihi in patria surreptum suspicor. Summe etiam petii in paucos dies usum victorii variarum lectionum, si haberes. Ethoc, verba quae propter Hoeschelium adlcripserat Lindenbruchius. Monendus scilicet mihi iste. Quaeso fac te amicum experiar, uti hactenus: imo noli quid dece dere reip. litterariae commodo, in quod certe ista omnia verterit. Addo jam et hoc, me sume petere, uti nobis communices Xylandri ad Sleidanum Notas. Petit item a te summopere Guil. Antonius noster [gap: Greek word(s)]. Edit enim ille Sleidani istud opusculum, cum aliis quibusdam et vellet has Notas avide addi, quaste habere ego ipsi fui index. Mi nobiliss. Dn. si in tantis negotiis rescribere non potes, mitte saltem quae peto, mallem tamen et Hoescheliana et Lindenbruchii. Tradentur autem omnia rectissime Nautae nostro, qui tibi has feret, vel ad Marnium mittentur. Vale atque salve a tuo Jungermanno, qui haec praecipitabat, A. D. XVI. Cal. Decembris.

T. Jungermannus.

Jam advenit Seghetus noster ad me, accinctus ad iter Heidelbergense: et jussit te salutarem amice suo nomine, et se, de Plinio denuo te rogare.

Nobiliss. et Clartss. Viro Domino. MELIORI HAIMINSFELDIO GOLDASTO, Amico meo honorando.

Franckfurt.



page 288, image: s288

CCXXXVIII.

S. P.

QUam tu, clariss. Dn. Goldaste, amice multis nominibus mihi honorande, Historiarum Thuani editionem paras, ea profecto omnibus sanis et veri cupidis grata erit et accepta. Quemadmodum enim Thuanus, multis in hac urbe notus nihil antiquius habuit, quam ut rerum gestarum veritatem in apertam lucem proferret! ita tu ea, quae per Locorum et remporum injuriam ad Thuanum sincere deferri nequiverunt, partim supplere partim corrigere non gravaris. Deum opt. Maxim. rogo, ut tuis praeclaris laboribus benedicat.

Ego ut meam quoque Symbolam conferam, avide exopto. Cupio, ut praeter Stenium historiarum Professorem, alii mihi noti, Thuanae historiae lectores, mihi suas animadversiones communicare ne dedignentur. Verum eninivero propter crebras et pene continuas scholarum et ecclesiarum visitationes (utinam correctiones) hisce viris demandatas, hactenus nihil obtineo.

Dabo tamen operam, ut saltem meas pauculas observationes de quibus D. Quirinus, cum quo contuli, me monuit, intra octiduum habeas.

Optant plurimi, ut ea, quae in prima editione juxta veritatis tenorem posita, in secunda editione propter illustres personas omissa sunt, restituantur. Dominus Boysius, Pastor Gall. (quem salutari cupio) habet exemplar primae editionis.

Hoc ipso mense Parisris paratur nova editio historiarum Thuani in 12. Wird aber theuer sem. Francofurtensis editio. Wird den Preiß behalten. Vale, in Dn. amice summopere colende. 14. Cal. xbr. 1608.

T. T. Joh. Bockstadius.

Nobili Clariss. et integerrimo Viro Domino. MELCHIORI HAIMINSFELDIO GOLD ASTO, Amico multis nominibus colendo.

Zu Franckfurt, Neben dem Carmeliter Kloster, in dem Steinheimer Hof zu erfragen.



page 289, image: s289

CCXXXIX.

S. P.

ABsente me, litteras ad me dedisti, ad quas respondere distuli, donec certi quid respondere possem. Memini Thuanum vehementer amicos suosin his partibus obtestatum esse, ne historia sua se inscio ederetur, ejus animi ipsum adhuc esse, jam cognovi. At ege nefas esse duco, in vito et vivo auctore, sua tractari. Praeterea constat nobis, sub Praelo esse editionem novam longe castigatiorem, atque etiam auctiorem aliquot libris Notavi ego, quae in sequentibus editionibus emisit, quae multa non sunt, et judicio sublata, alicubi narrationes integras reliquit, atrocitate tantum verborum sublata. Breviter ego longe praeferendas posteriores editiones priori censeo, potius omissa excerpi possent et pagellis singularibus excudi, exemplo ejus quod in Guicciardino factum. Itaque quaeso te, ut editionem differendam saltim cures. Typographi ipsi damnum incurrere possent. Si innotesceret, auctius opus cum librorum aliquot accessione sub praelo esse. Praeterea Thuanus in postrema editione distributionem operis quoque mutavit, et in libros plures secuit, quam in prima factum. Sed multa praeclara et memoranda accesserunt, quae notavi ego. Saltim exspectetur editio illa quae jam sub praelo. Debetur iste honor, Viro summae dignitatis et optime de rep. et litteris merito. Haec candide ad te, caeterum tibi obsequendi cupidissimus. Aveo et cognoscere de rer. tuarum statu, et voveo ut quam felicissimus sit. Vale Vir praestantissime. Heidelberg. Kal. Decembr. anno 1608.

T. omni studio et amore

G: M. Lingelsheimus.

A Monsieur Monsr. de Goldaste, etc. a Francfort.



page 290, image: s290

CCXL.

S. Decreta de Cultu Imaginum, et Julii Belli Hermetem Politicum a Wolphio nostro accepi: pro quibu gratias ago ingentes. Commentariolum meum in Psalmum CX. tibi non tantum redditum, sed probari etiam, vehementer laetor: vehementius vero; quod ejus excudendi spem facis. Non credas, mi amicissime Goldaste, quantae mihi voluptati esset futurum, si eo adhuc canos optimi Lemani nostri exhilarare possem, de me summe meriti. Da igitur quaeso operam, ut Palthenius promisso satisfaciat: quem jube, haudsollicitum esse de distractione. Distrahetur spero, cum ejus commodo: inde consilium capiemus de toto Psalterio aliquando edendo. Animum super editione MENSURARUM mearum tantopere addidisti, ut nunc de Typographo idoneo saltem cogitem. Wolphius noster, praeterquam quod characteribus Hebraicis [orig: Hebraļcis] non satis instructus est, insuper non nisi meis sumptibus edi vellet: Sed quid ego laborem meum maximum, quem in eo opusculo exantlavi, tanti emam? Beares me insigniter, si typographum apud vos monstrares, qui ad constitutum proximarum nundinarum tempus excuderet sumptibus suis; et mitterem exemplar manu mea [orig: meā], quam diligentissime descriptum ad te proxima [orig: proximā] occasione, et tutissima [orig: tutissimā], abs te indicata [orig: indicatā]. Tantum autem abest, ut Capellanas meis obfuturas existimet, ut meae etiam illarum, et illae mearum distractionem sint promoturae. Tenta igitur aliquid, pro amicitia [orig: amicitiā] nostra [orig: nostrā]: et fac sciam propediem; quo si omnino nullus apud vos, sive Palthenius, sive alius exstaret, vel meo damno apud nostrum certo imprimantur. Si Palthenio esset sufficiens quantitas eharacterum Hebraicarum [orig: Hebraļcarum], mitterem ad eum notas meas, in libellum Ruth, egregie adornatas, cum Chaldai [orig: Chaldaļ]ca [orig:] Paraphrasi, notis Massoreticis, et alia secretiora. Quorum omnium me certiorem facere non pigraberis, aut tardabis Remigium manusc. in Bibliotheca nostra non exstare, vel ex inclusa [orig: inclusā] scheda [orig: schedā] Frisiana [orig: Frisianā] cognosces. Caeteros si nominaveris, sive Grammaticos, sive alios scriptores, quiin ea [orig:] exstent, habebis sine omni dubio descriptos ad proximas


page 291, image: s291

nundinas. Vale optime, et si reseribere placebit litteras, cura vel Sanctgallum ad Studeros, vel per Dn. Johannem Bodeckerum, Elcoviam ad fratrem. Pervelim autem nullam interponi moram. Iterum vale, et salve a Dn. Lemanno, Simlero et Frisio. Tiguro. 2. Dec. 1608.

T. T.

Caspar VVaserus.

Nobilissimo et consultissimo Viro. Dn. Melchiori Heiminsfeldio Goldasto, Domino et amico meo summe colendo.

Franckfurt am Mayn, Bey Hn. Palthenio, Buchdruckern zuerfragen.

CCXLI.

S. Acerbum mihi fuit cognoscere, rem non integram esse amplius de iterata editio ne Thuanici operis, Offendetur vir ille summus graviter, qui per amicos, omnes bonos ab ea injuria quae ipsi et Typographo fieret, absterrere studuit. Sane Typographus vester periclitatur, quum conster recudi totum opus, passim auctum, cum accessione etiam aliquot librorum. Id quum notum fiet, haud facile quis sumptus in imperfecto opere facere volet. Illud autem pace tua dictum sit, mirifice displicet, quod notas marginales in Germanicis addis, tibi tu hoc fieri velles? Scito difficile munus esle Censurae, in summis illis viris, quid si censori non satis cognita res ipsa? quid si suos auctores secutus? quin lectori judicium permittitur. Vidi censuram copiosam hujus operis. Sed reperi inania pleraque, et maximam partem ex imperitia rerum et linguae Latinae profluxisse, abstine quaeso ab invidioso hoc coepto, et aliter perge prodesse publice. Quin mone Typographum ut interquiescat, et editionem istam ultimam exspecter, ne se aliosque in damnum praecipitet. Vehementer me haec res afficit, et mali exempli videtur viviauctoris scripta, quae adhuc tractat ipse, attingere. Memi-Brederodium


page 292, image: s292

olim suasisse repetitionem editionis, cum notis marginalibus, a quibus vehementer abhorret Thuanus, Lipsium reprehendens, qui margines omnes impleverit, quod recto judicio Pichena in Tacito rejecit. Iterum te rogo, ut operam des, quo totum istud saltim intermittatur, donec ultima editio prodierit. Te jam formidabilem factum video, quando Vejoves te tam studiose captant, Aravvi conventum habuerunt Evangelici Helvetii 28. Nov. ac consultarunt, quid reponendum Lucernatibus, ob immane illud facinus. Tu vive valeque vir clarissime, et libertati ignosce. Heidelberg. 9. Decembr. 1608. [Lingelsheimus]

A Monsieur Monsr. de Goldaste etc.

A Franckfort.

CCXLII.

S. Paria Vota pro Te, Cl. et Exopt. V. et honor. amice facio, Deus ea rata habebit; uti confido, Hospitis tui desiderio ut satisfiat, enitar summo studio: et tempestive significabo. Duditii exemplaria quot poterunt, tot mitti velim. Auriga nostras nuper isthuc cogitabat: jam Argentinam abiit. Si vobis isthic esset occasio vecturae, posset uno falciculo compingi, quidquid D. Cancellario, D. Lingelsheimio (qui filiolo auctus Prid. Cal. Jan. revalescit, et te pl. sal.) destinasti. Palat. Neuburgicus, et Pr. Christian. Anhalt. hic fuerunt heri, Halam profecti.

Emmelius remittat Cisneriana. Disponam et recognoscam per otium: quia non poterunt ante mercatum imprimi. Proxime plura. Haec inter occupationes citiss. Vale et salve 5. Jan. 609.

a T. D.

Quirino Reutero [Quirinus Reuter]

Excellentiss. doctrina et virtute V. Dn. Melchiori Haminsfeldio Goldasto, Polyhistori celeberrimo etc. amico pl. obs.

Franckfurt. Bey Hn. Peter Kopf zubehändigen.



page 293, image: s293

CCXLIII.

Nob. et Clar. Dn.

DIu est quod ad te Scripserim, measque tibi redditas scio. Nec miror tamen nil ad eas responsum fuisse, ita nil in iis fuisse memini quod responsionem desideraret valde. Nisi tamen in eoamici partes requirere debeam, tuque id patiaris, quasi alloquio tuo per litteras amicum tam gravi calamitate detentum solari debuisses. Et ea quidem nondum sum liberatus, quamvis Dei gratia sit longe levior illa reddita, restituta [orig: restitutā] nimirum pristina [orig: pristinā] corporis reliqui sanitate. Alias ita est, pedem promovere non possum, ne quidem formicino gradu, sine baculi innixu vel deductore. Dolotes non sentio aliquos amplius, qui mihi molesti. Nec tamen pes ad officium redit, nervo majori ab iis qui me curarunt neglecto nimis, qui nimium quantum induruit. Illi tandem confugiunt ad thermas Wisbadianas, quas periclitari debeam: Ita tamen ut unus suadeat, alter disluadeat, unus [gap: Greek word(s)] adfirmet, alter rem in periculo omnino esse dicat. Quid quaeris? Deus faxit, ut ipsi soli fidam: ne mihi accidat maledictio, quae iis promulgatur, qui confidunt in homine. Sed me moror, sorteque et re. En tibi litteras a Barthio, et adjunctum libellum Petronianatum racemationum, de quo in meis ne gry. Et intempestive talia mittunt, fuitque mihi solvendum nuncio summa 8. baziotum. Poterant in nundinis occasione viliore mitti. De Gram maticalibus Notis in Patochianum opus, excusat, nec videtur se hic [orig: hīc] nobis daturus. Tuis libris, quos apud me adhuc teneo, Stephano [gap: Greek word(s)] auctore, inquam, AEschylis, Hephaestione, Aristophane, Zenodoto, si te volente id futurum sit, porro utor. Sin aliter: indica vel verbulo, et gratus restituam. Sed Athenaeo et Casaubonianis ad eum Animadversionib. ulterius carere non possum: propter Herpocrationis curam tandem a me susceptam. Rogo itaque ut remittas: et Matnium jussi reposcere. Rogo et ut ignoscas. Si alio tempore porro uti velis, vel aliis meis, nil clausum tibi apud me erit.


page 294, image: s294

Si ubi Seghetus moretur, scias, indica. Vale atque salve Vir nob. et clar. raptim ex Musaeo VVecheliano. a. d. XIII.Kal. Jan. 1608.

T.

Jungermannus.

Viro Nob. et Clariss.

DN. MELIORI HAIMINSFELDIO GOLDASTO, amico honorando.

Francfort.

CCXLIV.

S. P.

BImestri toto peregrinatus et omnem fere Sueviam emensus, Vigilia nativitatis Dominicae, demum huc redii, salvus Deo gratias, et rebus utrinque gestis. Multa tui passim et perhonesta erga me mentio, etiam salutes a Welsero Hoeschelio, D. Phil. Camerario, aliis. Editio Imperialium plane magnum nomen tibi pepetit, meritumque optime de Rep. praedicant, ille ipse Cameratius, Consiliatii Neoburgici, quis non? Iidem desiderio incenduntur secundae partis, cujus eis spem feci, scribe sodes, ut res sit, et excusa mitte. Leges Henrici VII. Lucemburg. Imp. in coronatione promulgatas nactus sum, quarum duae de crim, laesae Majestatis extant, post usus Feudorum: Prima mera est in gratiam Papae, Romanam Ecclesiam caput et matrem professa, et de Haereticis. Tamen si vis, mittam. Tu autem quid vicissim? De Treverica historia, VVettini visione prosa, quam tamen et ipse in Ms. habeo et facili negotio descripsero, de Hugone de Trimberg MS. procurando, aliisque quae post tot monitiones reiterare fere piget, jamdudum altum taces. Scire velim, quid in meis sudet Typographus, Donatione inquam Constantini, et Alfonsi. Quaeso huc mittat, quae excusa sunt: et reliqua intra paucos dies expectet. Nactus sum et Ennoldi de rebus gestis HLudovici lmp. Pii. libros 4. carmine elegiaco: quos in ipsoitinere,


page 295, image: s295

et mediis negotiis descripsi. Et spero Rabani Mauri, de eodem libros. Ita Francica mea fere matura videntur et claustra indignari. Typographo, qui primus idoneas conditiones affert, addicam. Vale et salve 6. Jan. 1609.

T.

M. Freherus.

A Monsieur Monsieur Goldast de Heimingsfeld, a Franckfort.

CCXLV.

S. P.

ANnum hunc, Nobilisl. V. amice honorande, Deus O. M. Tibi, nobisque faustum et salutarem esficiat. Thuani historiam ist hic edi, non nescio quosdam esse, qui carpant. Sed tu contra audentiorito, et telam caeptam pertexito. Bene mereberis de Getmania, Laudemque a Piis reportabis. Galli et Itali fruantur Parisina impressione, quam autor vatiat ex Superiorum voluntate. Puto te vidisse libellum, qui continet ea Thuani, quae Regis jussu fuerunt expuncta: in quibus de Medicei cujusdam fratris et filii parricidio: deque Pii 4. Papae fraudibus, etc. Haec abs te suo loco restitui: quae falso narrata sunt, notis quibusdam, ex aliorum historiis verioribus Lectori subjici, est operae pretium. Nisi mole laborum officii premerer, conatus tuos adjuvarem. Quae nuper misi, fateor esse tenuia, et [gap: Greek word(s)]. Sed et historica plurima corrigi possent.

Duditiana possent hic, vel Manheimii edi. Velim agas cum P. Kopf, quem saluto peramanter, Schrammio typographo impressionem permittat. Ego cum ipso facile transigam. Imo et Voegelinus in mei gratiam reciperet. Itaque de Isenburgico praelo, non est quod laboretis. Rogo mihi significes cito, quid de hoc negotio, ut et de Thuano, sperandum. Ego tractatum parvum, de Concilio Tridentino pararem interea, quem adjungerem. Theses meas tibi mittam, occasione proxima [orig: proximā], quae offeretur gratis absque sumptu. Sunt


page 296, image: s296

enim isti Tabelliones petaces, inprimis si fasciculos ferant. Deus laborib. et valetudini tuae clementer benedicat. Vale, Heid. 13. Januar.

H. V. D.

studiosiss.

Quirinus Reuter D.

Clarissimo Nobilitate literata [orig: literatā], et virtute eximia [orig: eximiā] Viro Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, Polyhistori eruditiss., Dn. et amico pl. honorando.

Franckfurt.

CCXLVI.

Vir. Nob. et Clar. S.

INterim dum tuas avide exspecto, fotte in manus sumo Observationes Gifanianas, quas nobis comparandi cum nostro exemplo submiseras, ego vero tum in morbo cubans condi jusseram in arculis meis. Ibi detracto primo folio, video id ad me directum, et falso me putasle, nihil a te adjectum fuisse literarum, ut tum putabam. Sed remora male videtur se injicere huic negotio: et utinam tantum mihi temporis suppeteret, quo possem enotare ex nostro exemplo quae ibi alia et plura legetentur. Sed nescio quibus laboribus fere opprimar, me forte non ita planc semper dignis, quamvis nostro lucrosis, cui praesertim petenti, haud audeo negare quicquam. Remora quae imminet, paucis. Junior ille a Giessen nos prohibere vult, quamvis Pistorius nobis exemplum miserit et commiserit, quod sine suo consensu ait factum, et opus id magni aestimat, minaturque, nos tracturus in jus, si quid tentemus, et me privatim ab ipsa Roma [orig: Romā] commonens. Sed quid mea? cui parum hic [orig: hīc] metitur, immo nihil, quamvis seratur laborum pol abunde. [gap: Greek word(s)]. De Barthianis ita fere et ego putabam. Sed Rogo te quid sit a Schotto, illis Collectitiis panegyticis. Potesne reperire Typographum, qui tollere paratus sit! Sic mihi spem sane faciebas, quam apud te relinquerem: et ego


page 295, image: s296a

porro abs te Schotto, cui id fore gratissimum cognovi. Videntur sane tanti. De tuis libris habeo magnam gratiam pro ista facilitate tua. Athenaeum recte recepi. De Segheto mihi non minus mirum, ita plane de eo et ab eo silentium. Invenire alias utique poterat scribendi occasionem. Nescio qui mercatores dixere, eum jam in patria esse. Satyram istam Hercules tuam fidem, si non jam nosti, scias quarto jam imprimi Lugduni Batavorum, addita [orig: additā] alia [orig: aliā] cui titulus Virgula divina. Imprimunt et ibidem nostri Heinsii po emata castigata et orationes. Quid jam moliaris, qui numquam ociosus es. Si commodum fuerit, et me edoce. Ego vix tam quid aggredior, quum nescio qui minuti labores, alii interpellent subinde. Vale atque salve a Jungermanno tuo [Jungermannus], adhuc aegre claudicante, qui scripsit haec a. d. 18. Kal. Jan. 1609.

Nob. et Clar. Viro Dn. Melchiori Haiminsfeldio Geldasto, amico meo honorando.

Francofurti.

CCXLVII.

S. P.

SAtis me offendunt Typographorum tricae, cum quibus, si ita pergunt, minus minusque rei mihi deinceps erit. Quis est iste meus in Donat: Const. Commentarius, quem iste praestolatur, nisi is, quem efflagitanti tradidi, quemque dudum excusum videre sperabam. Edat ergo si vult, vel ea forma, qua Monita Politica dum caetera dccore et emendate. Ita cum ipsis Monitis, cum Heimburgiacis, compingi poterit, neque abnuo, aliorum collectanea eidem dare, dum prius Roma [orig: Romā] (quod Augustae procuravi) accipiam integram paginam e Vaticano, versioni Pincernatis per columnas e regione opponendam. Interea Commentariolus, ille meus, (ut spero) distrahi, et secunda editio auctior et completior istis accedere poterit. Sed et annotata in Schedula curae quaeso habe. Habeo et


page 296, image: s296b

Henrici constitutionem quam optas. Profiteberis unde. Chronica Aulae Regiae (Königssaal) in Bohemia, cujus secundam partem in Bohemicis repraesentavi parte prima (quam jam demum nactus sum, munere Principis Rosebergici, et Tomo altero Bohemicorum dabo) cap. CXVII. illam cum aliis ejus Imp. qui familia Lucelburgicus, Johannis Regis Bohemiae Patre, legibus exhibet. Unde sincere descriptam accipis.

Ad reliqua tuarum proxime. Jam enim occupatissimus te valere et salvere jubeo 27. Januarii 1609.

T.

M. Freherus.

Ubi Trimperg?

Si occasio sit, videre excusa Tomorum tuorum Lat. et German. cupio.

MS. Pet. de Vineis tuus, quem ab Herdesiano habes, an per omnia cum editione Sim. Schardii convenit? Ego quidem habeo MS. quod et ordinem diversum epistolarum et librorum, et altero tanto plura habet. Fac sciam.

Monsieur Goldast de Heimingsfeld, etc. a Franckfort.

CCXLVIII.

S. P.

CLariss. et Excell. V. Dn. et amice observande: Ante octiduum mihi ad tuas responsuro, Voegelinus objecit remoram: qui pro sua [gap: Greek word(s)] non aliis Conditionib. impressionem Duditianorum recipere voluit, nisi his, quas ejus manu notatas hic [orig: hīc] mitto. Num arrideant Petro Kopfio, quem amanter saluto, ex te cognoscam. Ultimae sensus est, me a Kopfio pecuniam aecipere debere, et subducere de aere alieno, quod debet mihi Voegelinus. Hoc mihi non displicebit, etsi causam non intelligo, curipse non potius cum Kopfio transigat. Sed ut aperte dicam, si Kopfius has conditiones Voegelini recuset, statim Schrammio opus tradat. Hunc urgebo, ut maturet. Et persuasurum me confido.


page 297, image: s297

Lancellotus hic sua, quae habet, vix absolvet. Mitto theses aliquot meas, quia putas aliquid esse nostras meditationes. De libello singulari Thuani miratus sum, quod scribis te non vidisse. Communicavit eum. Sed sub fido silentii, qua [orig: quā] etiam praestiti, ad lectionem amicus et fautor quidam tuus, idemque meus: a quo si possim extorquere, bona [orig: bonā] venia [orig: veniā] ejus tibi suggeram. In hoc plus non licet polliceri. Sed in ceteris omnia mea officia tibi spondeo. Monita Politica inspexi: inspexi: perplacent. Utilissimam sane navas operam Reipubl. Deus tibi sufficiat vires, et benedicat copiose. Vale. Scrib. [gap: Greek word(s)]. Heid. 3. Febr. 609.

T. E.

amantiss.

Quirinus Reuter. D.

Clarissimo et Excellentissimo Viro, Dn. Melchiori Heiminsfeldio Goldasto, Polyhistori, Dn. et fautori suo pl. colendo.

Francfort.

CCXLIX.

S. P.

REducatur numerus Epistolarum in charta scriptoria sane ad centum: Sed residua in vulgari charta. Vel fac ut poteris. De characteribus adquiesco. Tantum misere metuo meo scripto, tanto quod labore mihi stetit, ne in desctibendo, ne in excudendo male habeatur. Tu quaeso curam habe. Collectanea aliorum et ipsa habebit Kopfius, spondeo, modo Graecum textum Roma [orig: Romā] (ut spero) acceperim, parata sunt omnia. Pirckeimeriana ex urbe Augusta remisi D. Remo et Rittershusio (ut per eos relegatut et exploretur prout praescripsi. Repetam librum ad nundinas deferendum, et Kopfio, si placet, mancipabo. Henrici VII. Imp. Leges duae aliae in eodem Cod. et cap. habentur, de Crim. laesae Majestatis, eaedem, quae vulgo in extravag: - post usus feudorum, praeterea nullae.


page 298, image: s298

Sed expecto aliunde alia ejus generis. De Trimpergio, quaeso, ne curam deponas. Exspecto cum desiderio excusa tua, et specimen Constantini, cum erit coeptum. Ad Conradini Caes. epistolam, quae incipit: Ex habundantia cordis. etc. annotas, ejus generis epistolas plures super ea re, in tuo codice, quem a D. Petreio habes dono contineri. Significa quaeso, a quibus ad quos scriptae, quae singularum initia. Nam et ego in meo Petro de vineis, multa Conradini invenio ut appareat, ejus aetatem attigisse, gratum facies, et quae in me erunt, expectabis. Vale dat. raptim 10. Febr. 1609.

T.

Freherus.

A Monsr. Goldast de Haimingsfeld, etc. a Francfort.

CCL.

Nobiliss. Vir.

QUod hactenus non rescripsi, non oblivione tui, aut tuorum beneficiorum factum puta. In ea [orig:] est, quod Tutor constitutus sum abs Consiliariis, haeredum Mengeri Archipraetoris Hanoviani. Gratias ago pro misso libro ingentes, relaturus si possum. De Generosi mei benevolentia noli dubitare. Quod hactenus responsum non est, faciunt negotia infinita (de quibus coram) quae faciunt ut animus distrahatur. Hoc scio, et vere ex ampliss. Camerarii ore tibi refero injunctum esse ipsi, ut insecuturis nundinis egregium, et magni valoris poculum emat, quo tibi per me tradi possit. Haec credas, et fidas cetto. Vix credas quantis negotiis obrutus sit noster Dominus. Pluta scriberem si vacaret. In dividundis enim bonis haeredum occupatissimi sumus. Vale vir nobiliss. et prolixas a me brevi exspectato litteras. Raptiss. inter undas negotior. 13. Sept. 1609.

Nobiliss. Ampl. T. observ.

J. R. Lavaterus.

Nobiliss. et ampliss. V.

Dn. Melchiori Goldasto von Heiminsfeld etc.

Dn. et Patrono colendo.

Franckfurt.



page 299, image: s299

CCLI.

S. P.

PRaestantiss. Vir, Dn. et amice observande: Cum Voegelino nostro de Duditianis imprimendis amplius egi. Pollicetur se diligenter et pulcre quamprimum opus aggredi et perficere velle, quot exemplatia D. Kopf, quem humanissime saluto, velit; 1200 ipse suadet; nullumque se retenturum, aut sibi vendicaturum, sed omnia Francofurtibona fide traditurum. Postulat für ein Ballen 8 3/4. fl. Er wolle auch eine lineam weiter drucken, als im nechst geschickten Format gewesen. Si igitur D. Kopfio persuadeas assensum, mitte quaeso cum isto auriga exemplat Duditianum: atque etiam quae promisit Monita Principum. Velim etiam videre paginam unam aut alteram Thuani vestri, si licet. Permittit etiam Voegelinus, ut a P. Kopf accipiam omnem pecuniam, pro charta et impressione. Maturari editionem valde cupio. Tum possent nundinis proximis vendi cum Monitis. Sadoleti epistolas edi curavit Rhodius: In quibus una ad Genevenses. Ego ante annum per Schramium (qui pluribus curis distractus nil jam mihi praestabit) responsoriam epistolam Calvini simul junctam divulgavi. Sed interea nactus sum epistolas alias Sadoleti et Sturmii, et hujus ad Latomum [gap: Greek word(s)]: dignae certe, quae edantur. Utinam tomo tuo majori possint inseti. Quid fieri possit, tutescies. Sed epistolam flagitat auriga. Deus te diutissime sospitet. Vale et salve a

Signat. 13. Feb.

T. D.

Studiosisl.

Quirino Reuter D. [Quirinus Reuter]

Nobilitate, doctrina et virtute praestantissimo V. Dn. Melchiori Haimingsfeldio Goldasto, Polyhistori amico cariss. et honorando.

Franckfurt In den 3. Sauköpffen zuerfragen.



page 300, image: s300

CCLII.

S. P.

ACcepi Monita tua, mi Clar. Vir. et suum D. Bokstadio exemplar tuo nomine transmisi, Magnas habeo gratias de isto munere: cujus fructum uberrimum spero. Duditiana differri in aestatem facile patior. Juvenis iste Petrus Heibach, si tuo auxilio Correctoris munus in aliquo Typographeo nancisci posset, ei gratum officium praestitetis. Quaerit enim conditionem; ingenio et doctrina [orig: doctrinā] mediocri cum sit, aliquid praestare potest.

M. Freherus abest Wormatiae ob publicam consultationem de re monetaria. Quam primum redierit, pagellas abs te missas, (residuum nempe Monitorum) ei coram reddam. Cum D. Lingelsheimio dudum nil locutus sum. Improbavit quidem, notas abs te Thuano attexi: Sed dubitabam, an serio, (nec enim de erant, qui dici solum in speciem suspicabantur). Tuam vero diligentiam hactenus laudavit. Sed de his alias [orig: aliās], si forte ad nos venias, ut speto. Deus tibi vires animi et corporis augeat et firmet ad communem usum. Vale et salve in Domino. Scrib. Heid. 24. Febr. Anno 1609.

T. H.

Quirinus a Reuter. D.

Nobilitate et omni doctrina Clarissimo Viro, Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, Polyhistori Dn. et fautori observando.

Franckfurt.

CCLIII.

S. P.

JAm modo redco Wormatia e Comitiis Monetalibus caeptis 12. Febru. heri finitis, et visa [orig: visā] epistola [orig: epistolā] tua [orig: tuā], elapso quidem Tabellatio ordinario, tamen per istam fortuitam occasionem mitto figuras numism: Constitut. quibus Kopfius arbitratu boni Viri uteretur. Miror, cur D. Camerarius nostras commentationes integras


page 301, image: s301

suis rapsodiis inserere velit. Malim non fieri, cum in mea multa mutaverim. Vidi ipsius expositionem ante aliquot annos mihi communicatam, quae ut placuerit, dicere nil attinet. Gretsero certe, qui Scaligerum et me, una fidelia dealbavit, ludibrium debebit. Sed eant ista. Plauti novam editionem parari vides, quam exhibuit, mihi in Vangionibus Pareus junior, qui Conrector est Neuhusii, homo certe diligens et ingeniosus. Si quid habes, suppeditare, monere, suggerere, grata et illi feceris et mihi, et Patri ejus D. Paraeo, Viro certe (meo judicio) magno et bene merito. Ad alia tuarum praecedentium, quae revisam, proxime cum cura respondebo, ubi respiravero. Jam enim certe occupatus et languidus. Dat. raptim nocte ipsa 24. Febr. 1609.

T. Freherus.

A Monsieur de Goldast Franckfort.

CCLIV.

S. D. P.

SCripsit ad me Copfius noster, Vir praestantissime, unaque misit scriptum, et judicium tuum praeclarum, imo praeclarissimum, de me et meis laboribus, priotibus et recentibus, ut post praefationem et Rittershusianas commendationes, edatur, quod profecto non tantum propter elogia, et laudes meae personae, et meatum operarum, sed multo magis ob singularem tuum erga me affectum, et propensionem animi, et quidem praeter ullum meum meritum, magna cum voluptate legi. Agerem sane, sicut par esset, tibi gratias, quod ita meas laudes accumulas, sed vereor, ne laudes ipsae, quibus me afficis, fidem perdant, si pro iis tibi gratias agam. quasi debeam, quasique verae laudes sint: Nam pro veris hoc est, pro suis laudib. nemo cuique debet. Quas enim pro suo debeat? Caeterum mihi non minus tuae gratae sunt laudes, licet alienae, quam si meae laudes forent. Ideoque pro iis tibi ago gratias ingentes, relaturus quoque si dabitur occasio. Si itaque in fronte tertiae Centuriae, post Rittershusianas te cupiente, adjicere debeant,


page 302, image: s302

eas accipio, et mihi attribuo, non simpliciter, sed ut cum repetita cautione inserantur. Hoc quidem modo, si tibi non improbatur. HANC SEQUENTEM EPISTOLAM, postquam praecedentia praelo subjecta fuere, a praestantisl. Viro (cujus nomen adscriptum est) mihi dedicatam, atque inscriptam, ut ederetur, et sic Serotinam ad me missam accepi: Quae quidem non minus ac Rittershusiana una cum commendatione D. D. Georgii Remi nostri. In opus tessellatum operatum etc. mihi grata fuit, et eo gratior, quod in meas laudes tam liberales ex spontanea benevolentia, atque candido animo, me ignorante, profectae sunt, ne forte videri possim me veluti suspensa [orig: suspensā] hedera, praecones allexisse, et emendicatis sustragiis, ut Juris Consulti loquuntur, uti velle iisque delectari. Quate utrumque non pure, sed cum cautione et conditione in praefatione indicata, tanquam meas accipio, petoque ut Lectores similiter faciant; et quae candide et amice facta sunt, in optimam partem interpretari velint.

Alterum est, quod scire cupiam, quis Theologus Hispanus sit, ex Jesuitica Secta, qui nihil in me, praeter religionis opinionem desiderat. Primum enim est, quod audio, (nam eorum librosplerumque contentiosos legere non soleo) me illi sanctulo homini, commendatum esle, licet quod me potiss. commendet, illi non sapiat. Tertio quod de Colero, et Scioppio scribis, et judicas, mihi (pace tua dexerim) nimis rigorosum et praecoxvidetur. Quis scit enim, utrum ex illis operariis recenseri possint, qui postrema hora in Vineam Domini conducti sint? Poenitentia enim, sicut B. Augustinus monet, vera, nunquam sera, sicut in Latrone cum Christo crucifixo exemplum habemus. Et venit mihi in mentem nonnullis prudentibus viris, displicuisse in Epigrammate quodam judicium doctissimi Viri, de Lipsii condemnatione, licet obscurum, ex ejus scriptis et Testamento non sit, cui Deae vel Divae animam et salutem suam commendaverir. Quid si Scioppius, pertaesus suae Apostasiae, ante obitum resipisceret? Misericordiae enim Domini sunt infinitae. Haec bono animo ad te scribere voluil, ne adversatiis praebeatur occasio commoda obtrectandi, quam quidem in meis libris vitavi, quantum


page 303, image: s303

Poteris igitur, si grave non erit, in duobus tuis olim Praeceptoribus, rigorem illum, si non plane omittere attamen mollioribus verbis mitigare. Haec accinctus ad iter quoddam, Reipub. nostrae causa suscipiendum, paucis ad tuam Epistolam, quam meae censurae subjicis, respondere, eamque remittere volui, ut cum caeteris tempestive praelo subjici possit. Tu vero, vir praestantiss. mihi hanc tuam peculiarem benevolentiam, in posterum conserves certoque statuas, me suo tempore praestito, amoris mei et observantiae cum reali grati animi significatione, tui nominis et dignitatis studiosisl. esse, et talem deinceps permansurum. Vale feliciter. 18. die Febr. An. 1609.

T.

Philipp. Camerarius D.

Praestantissimo et doctissimo Viro, Dn. Melchiori Haminsfeldio Goldasto, Domino et amico meo observando etc.

Franckfurt am Mayn, Bey Hn. Peter Kopffen zuerfragen.

CCLV.

S. P.

MOnita de Papae nimia potentia, tibi me debere accepta, ex manu tua inscriptionis agnovi: gratias habeo ac agnovi mei quoque te memorem fuisse in ea particula quam olim mihi miseras legendam, epistola nempe Perronii Cardinalis. Eandem Gallice excusam vidi in volumine Epistolarum Amatoriarum et civilium Lutetiae nuper excuso, ut de fide epistolae dubitari non possit. Sed tu cave crabrones nimium irrites. Nuper de te sermo incidit et apud Dn. Cancellarium, qui tibi apud nos prospectum cuperet dixi quae virtus tua meretur. Mitto tibi Epigrammata non omnia insulla in parricidium Papae, sapient quaedam opinor, et ad gustum tuum erunt. Thuani prodibunt jam priora tantum correctiora, non auctiora, magna forma et quam vocant, duodecima. Henricus Ill. ejus sub praelo est. Ejusdem vidi ad Cramben


page 304, image: s304

addita Violam, Lilium et Epigrammata quaedam, regia [orig: regiā] forma [orig: formā]. Polybius Casauboni non prodibit his nundinis, eo quod indices absolvi non potuerunt. Pareus filius Plautum edit, mirum ni Scaliger peccatum suum in Patrem commissum luere cogatur. Sed ille felix cum gloria ob merita in rem litterariam vitam laudabiliter finiit: et boni grates ipsi referent, quamdiu litterae vigebunt. Vive valeque Vir Clarissime. Heidelberg. 2. Mart. 1609.

T.

Omni studio et amore

G: M. Lingelsheimus.

A Monsieur Monsr. de Goldaste, etc. a Francfort.

CCLVI.

V. Nobil. et Clariss. D. MELCHIORI HAIMINSFELD. GOLDASTO S. P. D. Gothofredus Jungermannus.

SErius tuis, et quidem praeter in stitutum meum, amice nobil. respondeo, cujus morae me veniam abs te speto consequuturum facilius, quod non ignorem tuas occupariones tales esse, quae crebras litterasatque salutationes spernunt. De observationibus vero Gifanianis ita forte est, ut scribis, et excusae jam forent, si non aestatis prioris anni tempore partim feriati fuissemus, dein vero ob alia opera, quorum editionem praevertendam potius putabat Marnius, locus istis non fuit. Jam ille inescatus a Zeznero, ut arbittor, inhiat pretio, quod si noster illi quoque dederit, librum credo obtinebit facile. Putat vero sibi thesaurum repositum a parente suo, in hisce consarcinatis scedis ille junior a Gieflen, et ait se omnium operum posthumorum patris illum librumhabere optimum, cui tn. [abbr.: tamen] multum certe deest ad perfectionem. Adversaria sunt, nec vivus Gifanius sic ederet. Quicquid sit, ego nolim lites: et scripsi prolixe ad Dn. a Gieffen, ita tn. [abbr.: tamen] ut testarer a me nil praescriptum Marnio, cui etiam litteras antea legendas dedi. Quid n. [abbr.: enim] mea interest? nisi quod in ejusm.


page 305, image: s305

centonibus eo plus taedii et rixatum inter corrigendum restet, et ut ipse aliquid in meis elimem excludar. Monui alias quam male erit actum. si consutae istae chartae in alicujus indiligentis Typographi vel imperiti Correctoris manus sint deventurae. De Panegytistis Belgis audivi lubens, et indicabo Schotto, qui quidem Vir (ut id obiter injiciam) solus est qui mihi ex isto Sodalitio amore non indignus videtur, ita aliorum videtur dissimilis. De Pflugio itane est? Caveamus ab istiusm. Vertumnis. Quum aestate praeterita hac transibat, memini inter alia mihi notasse cum, si non a te alieniorem, tamen tibi quoque non favere. Lacrimaeillae inde, ut statim se prodebat, quod Schoppium edirione Priapeiorum male nimis affecisses. Egoque nostrorum hominum putans, ob Scaligerum rusticius Schoppium taxavi, et vidi ipsum defen sionem istius sacerrimi hominum suscipere, quamvis modeste, ut qui mecum tum primum familiaritatem contraheret. Hic [orig: Hīc] inter alia dixit esse quaedam [gap: Greek word(s)] in tuis nescio an Rationali an Imperatoriis, nam neutrum adhuc mihi inspectum, qui ea non habeo. Et de his puto me tibi jam in nundinis dixisse, ubi ille profecto erga me et Gruterum nostrum omnino se simulabat alieniss. a pontificia religione. Sed haec adte privatim. Quid enim mea, sive illi aperte ut Schoppius facere coepit adulentur, sive clam sectentur Culinas ditiotes? Nos inter nos amemus et bonas litteras, ob quas amare coepimus, excolamus, ego pro tenuitate mea, tu et alii pro sua copia et opibus. Isti sinistri homin es valeant, delectenturque ita inclarescere per publicam, ut institere infamiam. Sed ecce, diutius garrio, quum tamen mihi vix scribere liceat, et tu multa non libens legas. Scaligeri obitum lugens cognovi dudum. De Petronio gaudeo, ad quem et ego quasdam minutias olim observabam, sed inanes et nihili. Barthiana Ablegmina hic [orig: hīc] cudet nemo, nec ego nostrum urgeam, quem particulones juniores ab imprimendo, vel vi abstinere tandem volunt, ajuntque ipsi nimirum sapientiores longe, quod multa excudat quae non distrahantur. Doceme de Raphaelc Regio, et Raphaele Volaterrano, unus ne an duo fuerint. Italus


page 306, image: s306

quidam Comm. rerum urbanarum laudat sub nomine Raph. Regius. Simlerus sane diversos facit, sed non satisfacit. Claudus meus per me in nundinis hic [orig: hīc] detinebit, quod non omnino patienter ferre potero, ferendum tamen erit. Vale atque salve. Raptim Hanoviae e Typographio VVecheliano postrid. Kal. Mart. 1609.

Viro Nob. et Clariss.

DN. ME LIORI HAIMINSFELDIO GOLDASTO, amico meo honorando.

Franckfurt.

CCLVII.

S. D. P.

COgnovi ex litteris tuis, scriptis 22. Januarii, quas heri demum Elcovia accepi, meas per Fermundum, quas ad Francofordianas autumnales tuas scripseram, redditas tibi non esse. Itaque paucis repeto illarum argumentum. Scriptae autem erant 2. Decembr, anni praeteri. ti. Decreta de cultu Imaginum et Julii Belli Hermetem, reddidit wolphius: pro quibus sane maximas tibi gratias ago, operam sedulo daturus, ut accipias, [gap: Greek word(s)], suo tempore [gap: Greek word(s)] Commentariolum in Psalmum tibi redditum, et probari, et curae esle, ut in aspectum ac lucem proferatur, non tam mei caussa [orig: caussā] laetor vehementer, quam etiam venerandi Leemanni nostri, Senis octogenatii nomine; quem in hac [gap: Greek word(s)] aetatis maximopere exhilaravero. Hunc certo proditurum ad nundinas, spem ultimae tuae mihi fecerunt; ac proinde majori laetitia [orig: laetitiā] affecerunt. Mensuras ad finem perduxi, Deo juvante: quas mittam ad nundinas proximas, certo vel ad te, vel ad Dn. Voegelinum nostrum; qui liberalissime offert operam suam. Si animadvertero, commentarium in psalm. CX. doctis non displicere, similem aut similes in universos Psalmos concinnare conabor, [gap: Greek word(s)]. Si otium suppetit, mittam et notas in Rutham; quas ut promoveas itidem, te per amicitiam et per amorem obsecrabo. In altero epigrammatum meorum, quae extant in bellum Papisticum Springlii, non recordor recte, an scriptum sit in quinto. ultimo versu


page 307, image: s307

Coetus vel Coetum. Itaque si Coetum habeatur, emenda quaeso, et scribe Coetus. Ut integer versus sic sonet, Nempe Dei caetus falso, discrimine quanto. Absit, etc. Hoc ut emendare ne obliviscaris, etiam atque etiam te rogo. Commentarium Remigii in somnium Scipionis Macrobiaenum M. S. in Bibliotheca nostra extare, negavit Frisius Bibliothecarius: et ita esse, ex bibliothecae Catalogo, quem ea propter expostulabam, cognovi satis. Aliorum indicem mittam ad nundinas: e quibus ipse eliges, quos tibi describendos velis.

De publicis aliquid scire aves? En tranquilla omnia sunt, Dei beneficio: nisi quod infuturis, quando celebrentur, Comitiis, acris instituetur expostulatio mutua inter Basilienses et Lucernates de Fuso Surseji sanguine humano; eoque Christiano. Gliscit interea magna animorum exacerbatio utrinque. His accedit pertinax desiderium Friburgensium partiendi praefecturas communes: quas haud partitas volunt Bernenses, bonae caussae fidentes, et foederibus confitmatis, jutibusque civitatis freti, extrema quaeque exspectantes, quam ut indulgentia [orig: indulgentiā] sua [orig: suā] permittant, Antichristi jugum denuo illis imponi, qui benigna [orig: benignā] Dei manu, et amplissima [orig: amplissimā] majorum authoritate, prudentia [orig: prudentiā] ac fortitudine ab eodem semel liberati fuere. In Vallesia factio Hispanica, nisi Regis Galliarum Legatus, aliique boni viri fortiter resistentes necessaria impedimenta injecerint, tandem judicatur im petratura quod petit, nempe foederis novi confirmationem, quod Deus avertat. Genevensi Magistratui non ita pridem abstulerunt Sabaudi proventum ex duob. Pagis Armoy et Draillan, contra expressum pacis de hac re articulum. Quae caussa, cur sint semper in excubiis, et in munienda magis magisque urbe diligentissime laborent.

Apud Rhaetos Antistes Curiensis etiamnum exulat, et non jam minis, quin quepagos eorum, ut ante, sed blanditiis sui restitutionem sollicitat, nihil tamen hactenus profecit. Laboratur nunc vehementer de ejus reipub. labentis et inclinatae statu instaurando per viros prudentes et patriae amantes: deputatique sunt ad eam rem sex politici, et terni Ecclesiastici ordinis Viri, qui tolerabilem aliquam Reip. formam plebi praemonstrant, quam haec postea ratam habeat et confirmet, si acceptanda


page 308, image: s308

videatur. Arduum hoc sane negotium est, et in eorum capita casurum, qui omnia fortassis quam optime reformata volunt.

Vides quo loco simus, lubrico nimirum et ancipiti valde: et periculosiori; quo Lojolitae nostri, quibus circumsepti sumus, majora subinde monstra alunt, et eniti conantur. Vale, nobilissime et amicissime Vir, et me, quod strenue facis, amare pergito, mea studia, quantilla sunt, promoveto: quod per Typographos vestrates, quibus hic [orig: hīc] destituimur, nisi labores nostros maximi emere velimus, egregie praestare poteris. Resalutant te peramanter Collegae mei, Leemannus, Frisius, Beumlerus, Hospinianus, Simlerus, alii tui amici: itemque uxor mea. Tiguro. 3. d. Mart. 1609.

Tuus ex fide fida [orig: fidā], omni amore et obsequio.

Caspar VVaserus.

Nob. et Clariss. Viro Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, Dn. et amico meo summopere colendo.

Francofurti ad Moenum. Im dem Carmeliter Closter zuerfragen.

CCLVIII.

S. P.

PRioris tui negotium (de quo in superloribus tuis literis) egi cum fide, apud Dn. Cancellarium, Lingelshemium, et alios. Nulli non doleret, rimam ullam aperiri isti Progeniei viperinae Giezitarum. Sed modus impediendi adhuc nobis ignotus: cum de Protectione ista a Friderico II. Pal. suscepta nihildum nobis constet, et Senatus Oppidani vestri nimia a nobis alienatio conjunctionis commodum, et bonum Publicum impediat. Scribe amplius, mitte exempla diplomatum protectionis, quae in archivis a registratoribus adhuc inquiruntur, nulla reperiuntur. Quin et Prior ipse ad Electorem Serenissimum, libere referat: erit ei sine fraude. Et de hoc forte coram proximis nundinis commodius inter nos agemus, quam per litteras, ut et de farragine illa diplomatum apud Dn. VVeissium, de qua ipse Dn. Cancellarius


page 309, image: s309

tibi rescribet, vel mihi mandatum dabit. Velim nosse virum, cujus uxor Nic. Ziegleri Dni. in Bair Neptis, priorem uxorem meam propinqua cognatione attigerat, ut latius coram.

Constantiniana an adhuc absolventur, et ex voto, I. munde, emendate, nitide? apponatur sane, si hoc solum moratur, nomen meum epistolae, ad Ducem Venetum, in fine simplicissime.

M. Freherus.

Quando et per notas tuas in constitutiones sub Ottone III. id jam innotuit. Nec caelare mea meum est. Mittam proxime Decisionem Areo pagiticarum quasdam, quam Bryani Sulpitio addant, imo praeponant. Res paucorum foliorum. Inter ea vale. Dat. rapt. Heid. 10. Mart. 1609.

A Monsr. Goldast de Haimingsfeld, etc. a Francfort.

CCLIX.

S. P.

LItterae tuae, Vir Nobiliss. et amicissime, scriptae ad VII. Eid. Febr. demum nudius tertius mihi sunt redditae, quum mercatorum nostrorum merces omnes hinc jam solvissent. Unde Bullingerus noster, novam tergiversandi sumpsit occasionem. Pedites enim librum satis grandem secum portare gravabantur. Conditiones deinde, quas te ratas velle scribis, magis abs te expressas voluisset. Quae caussa, cur prolixas admodum ad te dare pollicitus sit, ut explicatius mentem tuam intelligat. Tum omnino exemplar se missurum, denuo et iterum pollicetur.

An facturus sit, certe te certum facere non possum. Nam valde subinde scrupulatur, et nescio quos terrores sibi imaginatur. Ego feci, quod potui, et quod tuo nomine debui facere. Facies tu jam, quod pro prudentia tua factu opus judicaveris, ubi legeris ejusmet litteras. His quidem nundinis tibi gratifieri non potuisse, sane doleo et vehementer doleo: et vehementius doleo; quod, de ejus verbis, tibi spem feei tam certam. Verum, pro comitate


page 310, image: s310

et humanitate tua in me veteri, et hucusque egregie perpetuata [orig: perpetuatā], spero excusatum me certo habebis.

Quod superest, etiam atque etiam te togo, velis Analysin meam recipere a Palthenio, et involutam charta [orig: chartā] inscribere Dn. Johanni Heinrico Alstedio, Professori Herbornensi, et fasciculum tradere, Christophoro Corvino, Typographo, ejus Socero. De hac enim illi scripsi. Pro labore interim tuo, gratias tibi ago maximas, et immortales.

Velim deinde te emere D. Prosperi Aquitanici Episcopi Rhegiensis opera, Coloniae apud Joh. Crithium. in 8 vo. Item, Similitudines biblicas, quae adagiorum vicem obtinent: nec non earum paralipomena, per M. Joach. Zehnerum, Lips. in 4 to. Pecuniam tibi suppeditabit Dn. Felix Orellus, cui libros etiam trades: cum quo hic [orig: hīc] locutus sum. Sed te notare velim, me habere Adagia sacra, sive proverbia scripturae ex universo Bibliorum codice, ejusdem authoris.

Si igitur similitudines Biblicae, eadem illa adagia essent, nonnisi paralipomena abs te emipossent. Quaeso ignosce, tibi tantam subinde molestiam adspergenti. Praemiolum laboris accipe his nundinis a Voegelino mensuras meas: a Dn. VVolphio vero nostro Mithridatem Gesneri, et Plagam regiam. [gap: Greek word(s)], quae irrepserunt, in Mithridate potissimum, pro amore et candore tuo tolle aut tolera. Apud Commelinum inquire, quanti vendatur Clemens Alexandrinus Graecus, et, obsecro pretium significa. Adde etiam Augerii Busbequii epistolas quatuor, Legationis Turcicae: et Aenigmatum Pincieri libros 3. apud Corvinum.

A Jove Romano, Imperialia tua racta esse, non mirum; quum idem pro confidentia sua intolerabili, in id totus nunc incumbat, ut Electurae dignitatem transferat a Marchionibus Brandeburgicis, ad Duces Bavariae: qui et apud Poloniae Regem vehementer instat, ut Marchionibus, illis in Borussia negotium facessat, quo distrahantur, et minus efficaciter incumbere possint negotio juliacensi. Non enim ex re Ecclesiae suae, et Imperii rationibus putat futurum, si


page 311, image: s311

haereticae istae familiae in Regionibus Rhenanis rerum potiantur. Die Pfaffen Gassen, werde eine schändliche Lucke bekommen.

Apud nos, in Helvetiis conscripta sunt sex millia peditum, auspiciis Regis Gallorum; qui intra octiduum hinc solvent in Burgundiam, a Sanct Jean de Laune. Inde per Galliam concedent ad consinia provinciarum controversarum, pro Principibus duob. Haeredipetis. Dicitur et Hispanus ab Helvetiis Pontificiis petere auxilia, vexilla nimirum triginta. Miror ego, quomodo id erga Papam excusaturi sint illi: qui tum Gallo, tum Hispano, idque in diversum finem, auxilia mittunt. Sed dispensator est Papa: Der schlimmere Ding hat gerad gemacht. Qui proinde haec etiam facile Conciliaro poterit. Dn. Casaubonum pro consecratione et inscriptione Polybii a Rege [gap: Greek word(s)] donatum mille aureis intelligo. Utinam multi tales existant Maecenates! Tandem rogatum te velim summopere, ut durantib. his nundinis, inquiras apud Francisoum Raphelengium, vel qui ejus Typographiae jam est curator, aut possessor. An, si meam ad nundinas autumnales mitterem Institutionem Syriacam, repurgatam ab infinitis mendis, correctam, et auctam, cum praeceptis, tum analysi Cantici Mariae, aut alterius capitis, eam Syriacis Characteribus qui eo in Typographeio exstant, eleganter imprimere velit: et quibus nam conditionibus judicarem opusculum beno distractum iri, quum ut recognoscerem, a multis rogatus fuerim. Vale, Vir excellentissime, et vicissim impera, si qua re tibi me gratificari posse putabis. Subito has scripsi. Tiguri 18. d. Mart. 1610.

Tuus ex fide fida [orig: fidā]

Casp. VVaserus.

Nobilissimo et Excellentissimo Viro, Dn. Melchiori Heiminsfeldio Goldasto, Domino et amico meo summe colendo.

Franckfurt.



page 312, image: s312

CCLX.

Salutem et prosperitatem cum omni gratitudinis ac benevolentiae oblatione. P.

GRatissimae fuere [orig: fuźre] Tuae, Haimenfeldi generosissime literae; cum quia P.T. vigentem recteque valentem intelligamus; tum quia isthic praeclara ingenia, non tantum eruditione; Sedetiam omni humanitate et benevolentia excultissima offendamus. Adamantem, redamo, et me solum T.P. tuisque commodis offerro etc. VVlfeldit Patris hodoporicon, filii jam dudum videre. De nova editionc, quam meditaris, propter hyemem, Regis et ipsourm Absentiam nihil adhuc constiruimus. Sed non dubium, quin boni cum bonis, beneagant, Et Tae. Pae. in illustranda eorum Domo et Familia operam et industriam magnifacient. Regia Majest. apud Cimbros hybernavit: et ideo nos a strepitu ac tumultu isto aulico remoti: non assidue proceres nobiscum habemus. Sed quam primum occasionem videro, eos de V. P. Consilio certiores reddam, eorumque suffragia vobis communicabo. Antiquitates quas ad hunc Mercatum sperassem publ. me facturum juris, nec edere, nec alio transmittere licet; Regis et Cancellarii non requisito consilio. Tanta apud nos summi Magistratus cura in excudendis libris. Omnia itaque in horum reditum suspendenda etc. Interim mitto Leges Provinciales Schandicas, opcra et studio nobilissimi Arvidi Hvvitfeldii Regni Danici Senatoris et Cancellarii prudentiss., non adeo pridem in lucem missas. Habemus praeterea Terrae et oceani, Ecclesiastica et Civilia jura scripta; Novellas, Constitutiones, decreta, Privilegia, quae omnia in unum Corpus redigere jam dudum cepimus, quorum dispositionis Oeconomiam ad proximas nundinas communicabo. Interim Danica quaedam mittimus, Absolonis Archiepiscopi (cujus fax in postremis libris praeclaram saepius facit mentionem) genealogiam absolutam. Et quamvis eam vix intelliges, literam tamen et dialectum grata futura speramus. Proximo anno Chronicon Gronlandicum Danice,


page 313, image: s313

in publ. rudiorum ac indoctiorum usum emisi; illud addidissem, si non sarcina nimium corruisset. Sed si in linguae cognitione, aliquid promoveris, plura dabimus. De T.P. rebus ac studiis oro, ut me certiorem facias, et si qua in parte me hic [orig: hīc] loci T. P. commodis profuturum videris; me ut amico et cliente semper fruitor. Vale ergo Haimenfeldi clariss. et vide, ut Deo, Musis et Historiis diutissime vivas et vigeas. Herfolgae Seelandorum 6. Martii 1609.

T. T.

Claud. Christophorus, Ecclesiae Herfolg. Past. et Praep.

Clariss. Viro Nobilitate, eruditione et virtute praestantiss. DN. MELCHIORI HAIMINSFELDIO Philosopho. Furisconsulto et Historico celeberrimo, Dn. et amico longe suavissimo.

Francofurti Apud Carmelitas.

CCLXI.

S. P. D.

AD litteras tuas, quas e nundinis autumnalibus ad me exarasti [orig: exarāsti], Vir Nobilissime et amicissime, rescripsi 2. Decembris, anno superiore: in quibus gratias egi tibi pro muneribus, quae misisti, Decretis nimirum de Cultu, et Hermete Julii Belli, egregiis sane operibus. Idem nunc quoque facio, quum dubitem, priores illae num redditae tibi sint. Ad posteriores, quas scripsisti 22. Januari hoc anno, Rescripsi 3. Martii. Commentarius Remigii in Somnium Scipionis apud nos non extat. Nam de eo in Catalogo Bibliothecae, quem apud me habui, jamdiu diligenter inquisivi, sed frustra. Si alia opuscula sint, quae descripta velis, et in nostra Bibliotheca exstent, dabo operam, ut, si nomina eorum mihi significes tibi satisfiat.


page 314, image: s314

Analysis mea in Psalmum CX. si excusa sit, mitte quaeso exempla viginti aut viginri quinque, et pretium eorum a Typographo nostro, Joh. Rodolpho Wolphio exquire, actrade Palthenio, nisi velit dimidiam partem praemii loco mihi dare. Mensuras misi ad Voegelinum nostrum, qui impressionem eatum in se recepit sponte: ut et Elementale meum Chaldaicum [orig: Chaldaļcum]; cujus itidem editionem spondet. Commentariolum in Ruth nondum absolvi. Absolutum dabo in nundinis proximis, [gap: Greek word(s)]. Pro injecto folio primo Decretorum, tam lacero, ut vides, ita Francofurto ad me perlato, quaeso mitte aliud, et integrum, adjunctum nimirum exemplaribus analyseos in Psalmum. Publica apud nos eodem loco sunt, quo fuerunt nuper, quum ultimas ad te darem. Bernensibus lis est cum Friburgensibus ob partitionem communium praefecturarum, quas illi partiri nolunt, nec possunt salva [orig: salvā] conscientia [orig: conscientiā]: Lucernensibus lis est cum Basiliensibus, ob fusum sanguinem humanum, eumque Christianum: Rhaetis res cum labentis et inclinatae reipublicae reformatione: Biennensibus cum Episcopo. Quae omnia ad proxima Comitia Badensia, si fieri potest, decidentur. Negotium Genevensibus est cum Sabaudo; qui antiquum obtinet. Illi igitur saluti suae sedulo invigilant: nec intermittunt quidquam quod ad urbis et libertatis suae propugnationem sit necessarium. In Turgovia praesules Pontificii supra modum insolentes sunt, cum in omnes Orthodoxos, tum in Pastores potissimum, quos vel levissimis de caussis, vel nequiter confictis, conditionibus suis remotos cupiunt, et nituntur. Sed per Dei gratiam tanta est amplissimi Magistratus nostri fortitudo et constantia, ut hactenus parum effecerint. De Episcopi Cella rihil sinistri audio, ut et de Constantia; nisi quod Jesuitae in hac trium phant majorem in modum, magna [orig: magnā] civium molestia [orig: molestiā]. Vereor ne universae adeo Helvetiae molestias periculaque gravissima tandem creaturi sint, nisi pessulum eis obdat Jehova, Dominus exercituum, moderator et arbiter orbis: cui te, mi Nobiliss. Vir, amice perobservande, commendo, ex animo. Reverendi


page 315, image: s315

Symmystae mei, Dn. Leemannus, Beumlerus, Hospinianus, Frisius, alii nostri amici, salutem tibi plurimam adscribunt.

Tiguro. 18. Mart. 1609.

Tuus ex animo

Casp. VVaserus.

Nobiliss. et Clarissimo Viro, Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, Dn. et amico Pyladeio.

Francofurtum ad Moenum.

CCLXII.

S. P.

SIngulari tua benevolentia, Vir Excell. confisus; abs te petere non dubito, ut filium meum Davidem, amicis aliquibus in patria Commendare velis. Eum enim cum isto studioso Jacobo Laurentio Amstelrodamensi, bono juvene, Basileam et Genevam mittere constitui. Sanctgallensis Schola, Abbatia, Bibliotheca et Respubl. celebetrima sane visu digna: Si tua [orig: tuā] commendatione filio meo et comitibus pateat ad aspectum: de ipsis optime mereberis. Literas autem isti latori Jacobo Laurentio, qui morabitur isthic ad Pascha, tradere poteris. De aliis proxime. Vale et Salve, mi honorande Domine. Scrib. raptim Heidelb. 29. Martii 1609.

N. T. D.

colens Quirinus a Reuter D.

Nobilitate, virtute et doctrina praestanti V. Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, Dn. et amico plurimum observando.

Franckfurt Bey Peter Kopf zuerfragen.



page 316, image: s316

CCLXIII.

S. Vir. Nobiliss. et Cl.

IGnosce, quod non citius rescripserim. Eo fato numquam non utor, quum adpropinquant nundinae, ut laboribus tantum non opptimar. Non prius nempe video, me ex facilitate plus in me recepisse, quam vel ociosus possem praestare, nedum tot modis occupatus. Nec ulli ideo amicorum hebdomada praeterita licuit respondere. Sed discessus tuus mihi diffiideniae est. Lenius tamen posse ferre videro, si non nimis longo intervallo disjungamur. Quod quidem non addidisti, ego vero, si tibi molestum non est, intelligere cupio. Libros tuos remitto istos, Aeschylum utrumque (Stephaniano Utinam licuisset amplius uti) Stephanum, Aristophanem, et Hephaestionem tuum, quem ultimum et Stephanum si nosti, an et ubi in Nundinis mihi comparandi sit copia, ne cela. Alias cogor amicos alios excutere: tua humanitate sum certe diu abusus nimis, et aperte, adeo ut nesciam cur me jubeas apertius agere recum. Ago tibi ingentes gratias: et dabo operam, ut queam aliquo pacto, si Deus me ex ista calamitare, qua nondum liberatus sum, quaeque mihi omnia taedii plena reddit quotidie, liberarit, pro mereri, vel conabor saltem, quum et id in magnis sufficiat. Sed de aliis tribus, primum Zenobiana mihi et Schotto (qui rogavit, ut dum sua adagia hic ederentur. Conferrem istam Editionem Florentinam, et adnotarem, si quid variaret) concedes diutius: remittam vel nostris sumptibus. Si tamen tibi aliter videtur: non ero in mora. Fragmenta Indica (4. vel 5. paginae) illa scripta sine Principio et fine inter meas scidas conjecta, jam non possum exquirere, ob meum infortunium, quod me ne gradum adhuc procedere sinit, sed vel sedeo vel jaceo. Ignosce itaque, et scito quamprimum me potero loco movere, excutiam mea et tibi remittam. Ultimum, Ctesiana Rhodomani periere inter


page 317, image: s317

operas, quum abutebantur in nostro Herodoto, ubi excusum habes istud fragmentum: nec credo facies tanti, quum alicujus negligentis amanuensis fuerit, et diserte nobis ad editionem istam permiseris. Barthii Ablegmina, ut nosti, volebam apud te relinquero Francofurti, sed recipere nolebas: Si verbo mihi indicatum fuisset, ibi excudi potuisse, misissem statim lubens: nam hic [orig: hīc] nulla spes: et sunt saltem duo Libelli, qui vix impleant chartas 4. De Petronio vero putabam certo habituros nos in nundinis. Plautum quod attinet, libens legi istum titulum, quem remitto: de reipsa quidem fuerant jam indicio Clariss. et ampliss. Lingelshemii litterae. Sine dubio Scaliger jam mortuus ibi vapulabit. Nec enim dubito, odisse filium, quem pater tam acerbe lancinat. Vale atque salve, Dn. et amice cl. a. d. XIV. Kal. April. 1609.

T.

Excell.

addict.

Jungermannus.

Viro Nob. et Clariss. DN. MELIORI GOLDASTO, amico honorando.

Franckfurt. Bey Hn. Uffstendern zuerfragen.

CCLXIV.

Salutem.

LIteras tuas, quae Calendas Martii appositas habebant, reversus e Thuringia, domi ante quatriduum reperi, easque tempore alieno a laetitia, hoc est, sub mortem Dilectissimi parentis mei, animo perturbato accepi, et sub ejusdem sepulruram inspexi. Eae mustis nominib. mihi gratissimae fuere, inprimis autem quod ab ignoto, amico ac benevolo animo provenere, mihique moesto instar solatii aut recreationis fuere. Quare non potui non statim rescribere, obviisque, quod ajunt, ulnis amicitiam tuam amplecti. Nam cum doctissimum quemque


page 318, image: s318

et admirer et colam, tum vero maxime illos, qui cum eruditione eleganter Scribendi facultatem, virtutem atque integritatem conjunxere, intimis animi mei sensibus complector. In quorum numero te pleno ore praedicari superius audio: atque nunc etiam benevolentia [orig: benevolentiā] aliisque humanitatis officiis mihi, licet ignoto, conjungi, ex literis tuis intelligo. Nisi igitur amore et officiis mutuis respondeam, quis me esset iniquior et inhumanior?

Mitto itaque descriptionem Ordinationis ac Reformationis Judicii Westphalici, qua pro arbitrio uti licebit. Si possem in aliis etiam instituro tuo servire, promtissimum semper me habebis in hoc gratificandi genere. Est et apud me das Kampff- Recht am Landgericht Hertzogthums Francken zu Würtzburg, et nonnulla alia, quae forte ad propositum tuum facerent, quae si voles, omnia illa ad te ire jubebo.

De practicis nostris observationibus augendis, quod me mones, in eo ipso jam dudum occupatus haereo. Et duplo jam auctas augere non desisto. Quae de Imperatorum Constitutionibus ac Rescriptis, duobus tomis edidisti ad me venere [orig: venźre]. Reliqua non item. Illa ad materiam nostram amplificandam juvare posse plurimum haud diffitebor. Quod si igitur exemplaria quaedam supperessent, quorum aliquo me promovere posses: fieret mihi in hac parte res longe gratissima. Essetque his nundinis transmittendi percommoda occasio. Ego rursus me ad quaevis officiola praestanda L. Mque offero, spondeo, B. V. Kittinga Kal. April. 1609.

D. Vestrae

observ. Paulus Matthias Wehner, von Heltenberck.

V. CL. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, JC. praeclarissimo, Dn. et amico meo colendo. Franckfurt. In dem Carmeliter Closter zuerfragen.



page 319, image: s319

CCLXV.

S. P.

EXcell. Dn. Haiminsfeldi, amice colende: Spero te et valere, et in nundinis a continuata cura praeli Typographici respirare; ideoque me minus tibi jam molestum esse. Petii nuper, amicis tuis confederatis, ad quos forte scripturus es in Helvetiam, Davidem F. meum Commendaris. Id ne grave tibi sit, peto.

Quid Petrus Kopfius noster, de Duditii scriptis statuerit, aveo scire. Caesareum quod dam Mandatum, isthic acceptum ajunt, quo Pontificiae censurae, libri Reformatorum subjiciantur. Illud si fortassis impediat Kopfium, Schrammius Manheimensis, vel Lancellotus noster operam suam obtulerunt, ad im primendum illud opusculum. Alterum etiam ex Kopfio cognoscere velim: an Nicolai Cisneri Opuscula historico Philologica, velit im pensis suis edenda curare: quod ante semestre pollicitus est. De his, si vacabit, per Voegelinum nostrum rescribito: nisi (quod malim) huc exspatiari tibi placeat.

Mitto hic [orig: hīc] Sturmii Epistolas descriptas, ut judices, an non commode Vergerianis vel aliis id genus adjici, vel seorsum edi consultum sit. Theses adjectas per otium legito, tuamque sententiam significato.

Habeo nunc penes me Commentarium in Psalmos Davidis, ab Esromo Rudingero Professore olim Wittebergensi editos, Gorlicii abhinc 30. annis impressos, sed ab autore in Moravia, et tandem Notibergae, ubi obiit apud affines DD. Camerarios, auctos, et ex autographo descriptos: quos a multis, inprimis Moravis et Bohemis, expeti fovent. Quos si recuderet aliquis Typographus, lucrum opinor faceret. Voegelinus non abhorret, sed socium expetit sumtuum et laborum. Auxilium et consilium tuum si contuleris, officium gratum feceris. Deus Tibi diutissime benedicat. Vale. Heid. 4. April. 1609.

E. T. D.

Studiosissimus Quirinus Reuter. D.

Clarissima genere, virtute et doctrina [orig: doctrinā] Viro, Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, Polyhistori solertiss. Dn. et amico observando. In Franckfurt.



page 320, image: s320

CCLXVI.

Guillimannus Goldasto, suo S.P.

AN durabit haec ratio, ut non nisi nundinis mutuas demus? frequentius mallem; et ante scripseram moneres, quo meas subinde destinarem, nam tuae me hic semper offendent. Pro librariis munusculis gratias habeo, exiis tamen quem mittere scribebas Hermetem Politicum desideravi. Et impia illa impiiss. Graecorum decreta maluissem ab alio; si non potius perpetuis tenebris obruenda erant, aut flammis ad auctores remittenda. Avide exspecto, quae insigniora polliceris. Ab Georgio Han accipies de f. excessu Philippi. 2. libros ex Hispanico versos. Aliud jam, quo remunerari queam nihil est. Aliquid ut spero, erit in proximis. O si tandem prodeant tui rerum Francicarum et Germanicarum scriptores? libera fidem ut te servet fides, et diva Moneta. De Puteano amabo te nihil audis? annus est, cum nullas is ad me, cum tamen meas recepisse oportuerit, et ipse alias scribendi haut quaquam Parcus. Tu mutuum ama, et saepius hanc literariam viam repete, et attere. Vale V. CL. Friburgi 7. Aprilis 1609.

T. F.

Guillimannus.

V. CL. Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, Domino et amico meo singulari. Francofurti ad Moenum.

CCLXVII.

S. P.

MAgno tu gaudio replesti viduam Maderi, missis duobus aureis Hungaricis, quos ipsa cum summa gratiarum actione tibi acceptos refert, multum praedicata tua integritate et honestate. Eget bona matrona, itaque digna sublevari, explicavit ea mihi, quem incuses perfidiae eo in negotio. Sed Pauci quippe boni, etc. Geneva


page 321, image: s321

rursus miraculose liberata. Intercepto Terraillio qui Sabaudo viam monstraverat urbis intercipiendae itaque supplicium de eo et comite Bastida sumptum est 19. et 22. Apr. postquam seriem totam machinationum patefecissent. Scribit autem Senatus ad Electorem, longe proclivius fuisse istud inceptum, quam illud superius per Scalas. Sed et me mactasti tu novo munere amplo, qui tibi debeam adhuc ob superiorem in me liberalitatem, misso altero quoque tomo [gap: Greek word(s)] tuae. Cupio serio gratiam referre factis ipsis, et intentus sum in occasiones. Tu vive, vale, et quod facis; amare perge. heidelberga. 12. Maji 1609.

T.

Omni studio

G. M. Lingelshemius

A Monsieur Monsr. de Goldaste, etc.

a Francfort.

CCLXVIII.

S. P.

ITa est, dabit Lesuerus B. Rhenani Germaniam, a me cum curra recensitam et quibusdam notis conspersam, Irenicum et alios ejusdem argumenti, quotquot non jam a H. Petri Tomo Schardiano recusi sunt. Itaque super sedere huic rei Kopfius porerit. Rosellum mitto, cum nescio quibus additionibus, quae si adjungendae sunt (quod tui judicii facio) certe aliquid Antidoti requirent. Accuratam certe istud exemplar recognitionem desiderat, quam tuae diligentiae commendo, interim duo exemplaria recusi, mihi paciscor, et ut mentio fiat ejus, qui exemplar suppeditavit.

VII. Sapientes et ipsos ad me redire cupio, ubi videris. Puto enim esse versionem alicujus recentioris et forte Fr. Modii, qui Feirabendio domesticus et omnium Consiliorum


page 322, image: s322

Director esse solebat. Tu si antiquiorem habes, et alia ejus generis plura, publico neinvideas. Vale et salve. Dab. Rapt. 12. Maji 1609.

T.

Marquartus Freherus

Sororium meum Dn. Glauburgium, si videbis meis verbis salutabis, et nunciabis nuptias Ottiliae nostrae cum Fr. Zedlicio rite et feliciter peractas. Desororismeae, suaeconjugis, valetudine me optime sperare.

Hippolytus Praeses nondum exemplar habet tuorum Tomorum, qui praetereundus non videtur. Et hoc Lingelshemius suggerit.

A Monsr. Goldast de Haimingsfeld, etc. a Francfort.

Bev Hu Peter Kopffen Buchhändlern zulieffern.

CCLXVIII.

S. Principio magnas tibi ago et habeo grarias pro elegantissimis muneribus literariis, quae mihi Mich. Külssnerus recte reddi curavit: Petronium dico, et Lipsii [gap: Greek word(s)]. Gratiam referre studebo, ubicunque potero. Quod excusas factum Erhardi, qui meas Notas, nunquam eo fine scriptas, ad oram libri mei, ut in publicum exirent, tamen sine praescitu tuo et meo attexuit suae editioni, facile in ea acquiesco excusatione, modo ne aliis viderer ipse hoc egisse, ut tenuiculae illae Notae aliorum doctissimis laboribus adjungerentur. Hoc igitur vestrum jam esse praestare, intelligitis. Sedhoc missum faciamus, neque enim pendet ex illis Notulis vel mea existimatio, vel Graeciae res aut Germaniae. Ex Catalogi appendice primum, deinde etiam ex relatu Domini Joannis Imhofii cognovi, quod Pyrckeimeri opera a me ante aliquot annos collecta sed flagitiose a liberariis descripta, tibi concredita sint ad edendum. Qua de re et omnibus D. Pyrckeimeri magni certe et singularis suo aevo Viri, et publico bono gratulatus sum.


page 323, image: s323

Novi enim tuam industriam, fidem ac diligentiam, quum non dubito, quin etiam hic [orig: hīc] in relectione ac recensione istorum scriptorum sis probaturus, h. e. usque quaque tui similis futurus. Quid in illis operibus recensendis observari voluerit Dominus Freherus, Vir Ampliss. ex inclusis scidis ipsius cognosces. Judicavi enim operae praetium esse, ut ad te mitterem ea lege, ut ad me revertantur. Ad me postea opus non rediit, ut potuerim ea praestare quae ille consignavit.

Breviautem cogito Norimbergam, ubi ex post - repertis chartis seligam, quae videbuntur cum ceteris [gap: Greek word(s)] recte edi posse. Cumque intelligam praelum jam coepisse currere, rogo te, ut paulisper sufflaminare jubeas Typographum, aliam interim ordiri telam novi operis, expectantem, dum possint illa quae dixi selecta submitti. Haec erant, quae oblata hac fortuita occasione ad te scribere potui, cum quidem longe plura haberem, de quibus tecum per literasagere possem. Inter alia proposueram mihi ad te scribere, de nova mea editione Fabularum Phaedri, quarum Notas non utiliter auxi. Sed hoc argumentum erit alterius epistolae brevi post secuturae, fortassis cum ipsa nova descriptione. Spero enim te posse mihi adjunctum esse in eo, ut simili forma edatur cum Petronio. B. V. et da veniam festinationi, boni quoque consule pagellas adjunctas. Altorfii XV. Maji.

Tui Amantiss. Cunradus Rittershusius, D.

Nobiliss. et Clarissimo Viro, Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, Dn. et amico veteri plurimumque colendo.

Jetzt zu Franckfurt am Mayn,

Bey Hn. Peter Kopf Buchhändlern zuerfragen.



page 324, image: s324

CCLXX.

S. P.

MAximas ago gratias, eximie V.Dn. observande, pro Commendatitiis tuis in gratiam filii mei ad amicos inprimis Tigurum et Genevam scriptis; quarum magnum pondus fore nullus dubito, mea tibi officia vicissim constabunt omni tempore. Nuper ex tuis intellexi, Kopfium transtulisse Duditiana in Offenbacensem Typographum. Aveo scire, qua [orig: quā] forma [orig: formā] et charactere velit imprimere. D. Lingelsheim optat elegantem editionem. Moneri me cupio etiam de tempore, quando reliqua addam. De Vita Duditii, et aliis quibusdam adjectionibus adhuc mihi cogitandum. Toties interruptum consilium attulit morosum taedium. Si quae pagellae editae, quaeso mihi mittantur efficito. Titulum etiam et indicem tractatuum a me datum Kopfio revidere cupio. Promisit hic coram hyeme praeterita Thuanum, quem expectabo suo tempore. Perlustravi notas tuas, quas auctiores optassem.

Cisneriana quoque apparabo, quantum per occupationes licebit: modo de conditionibus mihi constet, quibus et aniisdem, quibus Kopfius dixit, pacisci velit. In 4. edenda erunt. Sunt enim varia, etiam carmina nonnulla.

De his (ut et de tuis nunc operibus) ne grave sit rogo, mecum consilium comunicare. Si quid tua [orig: tuā] causa [orig: causā] possim, haud immemorem deprehendes M. Freher, ut et D. Schoener, jam hinc absunt. Deus tibi propitius assit et omni bonorum genere benedicat. Vale et salve. Scrib. Heidelb. 17. Maji. 609.

T. D. amantiss.

Quirinus Reuter. D.

Nobilitate et doctrina excellenti V. Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, Domino et amico plur. observando ad manus propr.

Franckfurt.



page 325, image: s325

CCLXXI.

S. P.

NOlui M. Freherum nostrum, absque Scheda mea ad Te, vir et amice praestantissime, venire: cum quo de Duditianorum, Cisnerianorum, et Vergerit, ac Sturmii quorundam scriptorum editione sententiam tuam conferas licebit. Velim P. Kopfio perfuadeas, ut Duditiana Schrammio, vel Lancelloto tradat. Corrigerem ipse, et facilius adderem quaedam. Per Freherum nostrum respondeas, si vacat. Vale et salve a

T. D.

Studiosiss.

Quirino Reutero D. [Quirinus Reuter]

Nobilitate, doctrina, virtute praestantiss. V. DN. MELIORI HAIMINS. GOLDASTO, amico bonorando.

Franckfurt.

CCLXXII.

S. Ipsus vero nobiliss. Vir. Dn. et Patrone magne viva apud te epistola esse volebam, coram patriae nostrae statum fusissime tibi expositurus: Sed et alterum iter, quod hisce dieb. demum absolvi ad conventum Sigenensem, Hombergensem, et Tremonianam profectus; et negotia Scholastica, quae postliminio revocanda amicum nostrum colloquium hactenus impedierunt. Age itaque vir nobiliss. quandoquidem ex ampliss. Camerario nostro intelligo te brevi nos invisurum, ad nos, atque adeo in aedes nostras, sepositis aliquandiu graviotibus tuis studiis, divertere, et villa nostra, coeterisque benevole fruere: qua [orig: quā] benevolentia [orig: benevolentiā] cumulum addes maximum ad beneficia priora, quibus Tibi obstrictum me fateor, fateborque perpetim. Interim vide mi nobilissime Goldaste quam coecus amor sit, qui audaciam pro scuto habet: officiosiss. Te rogo, quandoquidem te Kopfio nostro cohabitare intelligam,


page 326, image: s326

ipsum meonomine amice roges, ut ettuos politicos tractatus nundinis praeteritis in lucem editos, et camerarii meditationes, seu horas succisivas, indicato per schedulam pretio, mittere, simul etiam significare non gravetur, cui pretium solvendum sororive an ex ead. ejus nepoti AEmilio; an mittendum Francofurtum. Quod si Catalogum caeterorum suorum librorum luci commissorum Typis descriptum haberet, ejus lectione gratius accidere mihi nil posser. Vale Vir Nobilisl. et amplissime, et meis officiis uti, et abuti quaeso perge. Raptisl. Hanov. X. Jun. M. DCCIX.

Ampl. nobil.

T. observ.

J. Rodolph. Lavaterus.

Nobilissimo et ampliss. Viro Dn. Melchiori Goldasto de Heiminsfelden, JC. et historico celeberrimo etc. Dn. et Patrono meo magno.

Franckfurt. Bev Hu. Peter Kopfenzuerfragen.

CCLXXII.

S. P.

VAlde doleo, mi Domine Goldaste, amice colende, literas meas, atque etiam Domini Freheri, tibi non esse redditas; ideoque frustra nos adventum tuum expectasse Wormatia [orig: Wormatiā], D. Freher et D. Schoener te videre cupiunt. Itaque si licet, proximo quoque die venias, tuaque praesentia [orig: praesentiā] nos exhilares: quos offendes, nisi praeter spem unus aut alter a Superioribus avocetur: quod tamen haud opinamur, Deus assit tibi propitius, et iter secundet. Vale Scrib. [gap: Greek word(s)] Heidel. 16. Junii 609.

T. D. amantiss.

Quirinus Reuterus D.

Clariss. Nobilitate, virtute et doctrina V. Dn. Melchiori Goldasto Haiminsfeldio, Polyhistori, Dn. et amico observando.

In Franckfurt



page 327, image: s327

CCLXXIII.

S. P.

JAmjam abiit Principis currus cum quatuor equis, qui Carolum Paul abducit Hanoviam et Moguntiam usque, vacuus reversurus, si itaque animus sit huc venire, potes die Lunae proxima Moguntiam per navim ordinatiam descendere, ibi circa meridiem invenies currum zum rothen Kopff, que te commodissime cum reculis quascunque habes, huc adducet. Gratus adventus erit, et videbimus, ut in Sapientia tibi convictus pateat, qua de re cum Cancellario agemus. Cuperem te descriptionem libri Suevici absolvere, nam (ne nescias) Princeps peremptorium terminum mihi praefixit, uninius mensis; intra quem Codicem ipsum reddam; qui si semel Scriniis ejus privatis inseratur, non facile sub ullius aspectum redibir. Itaque velim te descripta priora per Schobingerum et te, huc afferre tecum, ut conferamus cum ipso MS. Remitto Epistolam Frisiorum et abrumpo festinante tabellario. Vale, nec rescribe sed tamenipse veni. 16. Junii 1609.

T.

M. Freherus.

Quaeso etiam descriptum meum Commentarium super Constantiana afferas, in quibus aliqua mutare et addere volo, et de editione tecum agere, etc. et hoc cura.

A Monsieur Monsieur Goldast de Heimingsfeld, etc.

A Franckfort.



page 328, image: s328

CCLXXIV.

QUas vero gratias agere tibi debeo, vir amplissime, et nobiliss. pro tantis tuis beneficiis quibus me obruis cottidie? equidem et animam me tibi debere ultro fateor. Utinam vero solvendo essem, et haberem, quod [gap: Greek word(s)] loco ampl. T. mitterem: quandoquidem vero, jam penes me nihil sit, dabo tamen operam ut brevi [gap: Greek word(s)] extet monumentum, ut cum referre gratiam non possim, saltem voluisse videar. Ignosce vero quod heri cum Kopfio nostro non respondi. Catarrho impediebar, qui et scriptionem, et lectionem mihi impediebat. Nunc mihi nihil magis in votis, quam ut ampl. T. coram invisam, aut saltem hic videam, et dulciss. colloquio regustem. Faxit supremum numen ut fiat brevi: Hisce diebus Hainzelius a Degenstein mecum fuit, qui urgentiss. me rogavit denuo Ampl. T. Compellem de adornando in fratris Jani-Petri mortem epicedio. Quod si per negotia fieri possit, quaeso nobiliss. genti hanc benevolentiam exhibe. Si et mores, et hominis qualitates ignoras, ea lege Waseri nostri carmen, lectumque remitte. Quid vero agitur cum nostri Spengelii libro? vale vir nobiliss. et me Tuaeampl. observ. patrocinio tuo proporro prosequere. Deus beneficia, quae large et effuse in me confers, abundanter et cumulatim tibi rependat. Id quod cottidie voveo. Itorum vale, et salve a.

T. ampl. nobil.

Hanov. XVI. Junii. 1609.

observantiss.

Jo. Rod. Lavatero. [Jo. Rod. Lavaterus]

Nobilissimo et ampliss. Viro Dn. Melchiori Goldasto de Heiminsfelden, JC. et historico celeberrimo etc. Dn. et Patrono meo omni observantia colendo.

Franckfurt. Bey Hu. Peter Kopfen zuerfragen.



page 329, image: s329

CCLXXV.

S. P.

QUas exarasti, Vir nobilissime, ex Nundinis Paschalibus, mihi VVolfius reddidit, una [orig: unā] cum muneribus, pro quibus summas gratias ago. Sed folium primum in primum Decretorum impetrare non potui, quum nullum exemplum attulerit praeter unum. Tibi analysin meam curae esse, gaudeo, et ut porro sit, rogo vehementer, quod ad proximas Nundinas lucem aspiciat. Tum, ut polliceris, operam dabis, ut XL. exempla ad me perferantur, quae solvam libens, justo tamen pretio. Ad Vitoduranum quod artinet, scias eum in manibus esse Bullingeri Nepotis, affinis mei: apud quem proinde summa [orig: summā] fide, et accurato studio rem tuam egi. Refert ille, se eum florenis quinquaginta redemisse a Dn. VVolphio ex Praefecto Kiburgensi: si ea pecunia sibi tefundatur, se daturum, ea [orig:] tamen lege atque omine, ut titulo, si edendus sit, manifesto ponatur, ex Bullingeriana prodire Bibliotheca. Vel hoc medium proponit, se eum tibi donaturum addito epistolio: spe fretum, fore, ut gratum tu te praebeas, in omnem eventum. Haec ejus sententia est, nisi a paucis diebus eam mutaverit, aut mutaturus sit deinceps. Quicquid sit, sive mutet, sive non muter, scribe tu omne, aut mihi, te mentem ejus intellexisse, et pretium offer, quod aequum tibi videbitur, et repete, quod jam significasti, nempe bonam ejus partem te jam possidere, eamque suo tempore editurum. Hoc si denuo intelligat, spero, aequiorem multo habebis. Caetera commirto tuae prudentiae, et meam porro operam tibi offero perlibens. Mensuras meas si impresserit Voegelinus, pete ab eo exemplar, meo nomine. Analyses retinebis, quot voles pro te. Sed et Caldhaicum [orig: Caldhaļcum] meum prodibit Elementale, cujus quoque velim exemplar ab eodem te petere. Minuta et exigua mea sunt, pro tenuitate ingenii mei, quae tu, et alii Viri docti serene accipietis: Praestarem plura, plura si poslem. Ad publica


page 330, image: s330

quod attinet, pristina sunt, hoc est, litium inter nos omnia plena: quarum bona pars hisce Comitiis Solstitialibus Badae, si Deus aspiraverit: decidentur. Friburgenses nisi desistant urgere partitionem praefecturarum communium cum Bernensibus, caussa erunt magnae novationis, praesertim si verum sit, quod constanter spargitur, eos, si omnino cedere nolint Bernenses, qui per jura et conventa cedere non possunt, nisi multa Millia animarum Meretrici prostituere velint, in partes suas pertraxisse Comitem Fontanum et Ducem Sabaudiae. Genevenses post sumptum de Terralio et socio ejus supplicium, in perpetuis excubiis sunt. Nam Ducem Taurini novas copias conscribere rumor est ad obsidendam urbem. Rhaeticae Reipublicae reformatio, quam instituerant quidam bono et pio Zelo, non succedit, impedita nescio a quibus. Interim exulat praesul Curiensis adhuc.

Vides quo loco simus. Addo unum, Lucernenses ediderunt Ingolstadii scriptum aculeatissimum contra Dn. Grynaei homiliam, quam pro Martino du Voysin habuerat, quibus tum ipsum, tum Mattinum misere insectantur. Sed apologia [orig: apologiā] hac sua [orig: suā] non tam facile satisfacient iis, quibus perspicax intelligensque est judicium. Vale, Vir Nobiliss. et amiciss. Raptim. Tiguro 18. d. Jun. 1609.

T.

Casp. VVaserus.

Ad 18. Maji obiit Sanctgalli Jacobus Lorhardus, edita [orig: editā] de orthodoxia [orig: orthodoxiā] sua [orig: suā] luculentissima confessione. Mortis caussam non minimam testatus est, fuisse Calumniam, quam de se sparserint Kleberus et alii, quasi Socinianus esset.

Nobiliss. et Clariss. Viro: DN. MELCHIORI HAIMINSFELDIO GOLDASTO, Dn. et amico meo integerrimo.

Francofurtum.



page 331, image: s331

CCLXXVI.

S. P.

TRansiens hac Bongarsius, imo nomine Regio Principem compellans, in me quoque more solito incidit et inter alia, quae a me antehac commodata, repetiit et recepit, etiam Ennodium MS. suo et summo jure reflagitavit. Excipienti a me tibi submissum, ipso non nolente, etc. institit a me, qui primus acceperim sibi reddendum, quocunque ego transtulerim, eoque maturato opus esse. Quare per fidem te rogo, ut eum prima quaque occasione tuta, mihi remittas, aut si venis, ipse tecum afferas. Collationem si tanti putas, prius facere potes, intra biduum, vel citius, quod etiam ut facias rogo; eumque auctorem hactenus ineditum, cum et alia exemplaria vel adminicula habeas, publico dare ne differas. Intelligens Typographus merito potius quam aliud quidvis a te redimer.

Caeterum quia nil tibi quam constitutionis et acta Germanica (Handlungen) illa felicius apud Typographos succedere video, paratus sum deinceps quoque, ejus generis varia subministrando commoda tua juvare, si vicissim e Francicis, Germanicisque tuis, quae meo instituto apta fuerint, mihi cedas. Quare illam tecum afferas velim, ut in re praesenti facilius inter nos conveniat, neque alia relinquas, de quibus nuper scripsi, et adventum matures, quia medio Julio forte mihi iter faciendum erit. Vale et salve iterum. Heidelb. 21. Junii 1609.

T.

Marquartus Freherus

A Monsieur Monsr. de Goldaste, etc. A Franckfort.



page 332, image: s332

CCLXXVII.

Nobiliss. Vir.

HEri Tiguro accepi abs Patrono meo Henrico Lavatero tibi noto defensionem Galenicorum, adversus Angeli Salae medici Unitodurani calumnias, una [orig: unā] cum litteris, quibus amice abs me petit, ut omnem lapidem moveam, quo ante Nundinas typis describi possit. Ego tum in gratiam patrui, tum caeterorum medicorum Tigurinorum, qui idem flagitarunt, hoc onus in me suscepi; Sed quando quidem, ut nosti Wecheliani nostri ferientur, prela autem Antonii nostri recudendis Kekermanni opusculis occupatissima sint, efficere nil potui. Itaque ad Nobiliss Ampliss. T. supplex confugio, teque officiosiss. rogo, ut si non in mei, saltem patrui gratiam hanc benevolentiam nob. praestes, et alicui ex vestris Typographis opusculum non ineruditum commendes, quo nihil in me desiderari possit; gratiam habebit Patruus, operamque dabit ut officiis suis tantam benevolentiam nullibi non de te demereatur. Interim nosti nuper insidias, quas urbi Genevensi, de novo tuus ille Allobro (bone Deus quam egregrie mores ipsius depinxisti?) struxit, detectas agonotheta [orig: agonothetā] publico supplicio e medio sublato. Hic, quod per cuniculos efficere non potuit, nunc palam urbi insidiatur evocatis e Belgio aliquot militum cohortibus. Sed et nova proditio Dei beneficentia XIII. Junii Juliani detecta. Comes fontanus locum - tenens in ducatu Mediolanensi cum cantonibus nostris Pontificiis montes Vallesianos, illi Furcas seu Clusas appellant, intercipere conatus est, ut Sabaudo daretur commodior, expeditiorque occasio agrum Bernensem vastandi, et Genevam, cuitantopere inhiat, occupandi. Bernates scriptis ad ampliss. Senatum Tigurinum litteris conventum solicitant, publ. consilio tantum cervicib. suis imminens malum pro virili amoturi: convocati interim per omnem Bernatum ditionem Tribuni militum, ipsi quoque subditi jussi diu noctuque esse in procinctu etc.


page 333, image: s333

Haec Scribuntur ad me Tiguro a Simlero nostro, cujus litreras hori sub vesperam accepi. Ea quoque te latere nolui. Vale Virorum nobilissime et amplissime, meque tibi commendatum habe-Raptiss. Hanov. XXIIX. Junii M. DC. CIX.

Nobil. Ampl.

T. observ.

J. Rodolph. Lavaterus.

CCLXXVIII.

Salutem ab Immanuele.

PRoximas tuas, Clarissime Domine, amice observande, non absque maerore legi. Doleo enim et optato colloquio nos eoram perfrui non potuisse: (in quo nulla mea culpa, sed potius D. Freheri, qui te in Vangionibus esse, et hic [orig: hīc] affore pollicebatur, ac meas tempestive redditas putabat) et rationes tuas non eo loco esse, quo tua doctrina et industria merebantur, ut essent. Steriles esse Musas nostras, experientia nimis docet, me quoque, cui oneris plus impositum, honoris minus habitumque existimes. Meam sortem si scias, aeque mihi condoleas, quam ego Tibi. Facultas in me si qua tui juvandi esset, haud laborares, sed nostrorum Superiorum scio praeclaram in te voluntatem. Frehero mihique nuper e retua visum est, si noster [gap: Greek word(s)] esses, usque dum lautior occasio offerretur. D. Cancellarius a Grun favet tibi, sicut et reliqui summi Senatus. Ad eos si confugias, haud opinor, ope destitueris. Aliud sane consilium non habeo. Ceterum de Duditianis et Cisnerianis quid P. Kopf tandem statuerit, quaeso diserte perscribas. Si conditionibus iis, quibus anno Superiori mecum egit, non volet jam Duditiana imprimere, mihi velim remittat, ut hic [orig: hīc] vel Manheimii edantur citius. Sin velit isthic; mittat mihi specimen, ut videam, qua [orig: quā] forma [orig: formā] et litera [orig: literā] etc. Cuperem enim eleganti typo et charta imprimi.



page 334, image: s334

Cisneriana, sane bella opuscula, si Lancelloto vel Schrammio daret imprimenda, gratum mihi foret. Expectabo planum responsum, ut ne diutius in suspenso haeream.

DEUS O. M. benedictionibus te cumulet. Vale et salve a Heidelb. 30. Junii 1609.

T. D.

a Quirino Reutero. D. [Quirinus Reuterus]

Clarissimo genere et doctrina [orig: doctrinā] Viro, Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, Polyhistori, Domino et amico honorando ad manus proprias.

Franckfurt.

CCLXXIX.

S. P.

AUtographa mea, mihi Kopfius reddidit: Non apographum, quod tu describendum curasti, et quod excudi non recensitum, et quibusdam non poenitendis auctum, sane nolim. Quare insta ut habeam. Cupio scire, quot numero, et ad quos missas Lipsii epistolas habeatis. Non denegabo meas, quamvis et plures aliunde exspecto. Carolinam legem Criminalem Goblero interprete, passim hic inquiro; frustra hactenus. Alias libenter eas gratificarer, si quacunque ratione nancisci potuissem. Vale et salve a

M. Frehero. [M. Freherus]

Inquiram et Spirae, cum eo venero.

Quaeso folia Constitutionum reliquarum tuarum excusa mittas, scis me avide talia desiderare.

A Monsr. Goldast de Haimingsfeld, etc. a Francfort.



page 335, image: s335

CCLXXX.

S. Ingentes habeo tibi gratias, vir praestantiss. amice colende, pro summa tua benevolentia, literis proximis testata: et communicatione novorum Helveticorum. M. Lorhardi constantia in orthodoxia mihi jucunda accidit. Quid enim anno superiori huc perscripscris, recordaris. Poenitere me non dehet moderationis in responso tuo ad te misso. De Geneva solicitus sum, vel ob filium meum, a quo jamdiu nihil accepi. Det Deus Helvetiis concordiam stabilem, ne dissidiis semet ipsi perdant. Sed en mitto reliqua Duditianis adjicienda: quae rogo per otium perlegas, et si quid mutandum videatur, proximis moneas. Librum spero fore utilem Ecclesiae. Poteram afferre plura: sed ne appendix, Duditii rractatus excoderet, compendio sum usus. Imprimis addidissem lubens [gap: Greek word(s)] quaedam Thuani, non extantia in editionibus vulgatis, seorsim autem clam Lutetiae impressa: sed conatum meum inhibuit D. Lingelsheimius, qui sine scitu Thuani ea publicari censet inofficiosum et iniquum. Cura, quaeso, ut ista Duditianarecte, belle, in charta bona, edantur, eo ordine, quem Index lste, quem cum Titulo hic [orig: hīc] mitto, monstrat: ne Typographicarum operarum incuria [orig: incuriā] magnum aliquod erratum committatur. Id pro tua autoritate facile consequeris apud P. Kopf, cui sal. pl. et opuscula ista, meumque studium et laborem oro commendes, ut tanto benigniorem aut aequiorem se praebeat. Plane persuasus sum, ista fore ipsi lucrosa plurimum. Nil restat nisi ut praefationem et Vitam Duditii pertexam, quod brevi fiet. Interim aliquas paginas impressas videre velim, si commode mitti queant. Secundo loco jam transmitto Cisnerianorum Opusculorum librum primum; quem opto P. Kopf. statim praelo subjicere. Brevi submittam Lib. 11. qui continet tractatus de Historiis Cranzii, Aventini, migrationibus priscorum Germanorum, gestis Ludovici Bavari contra Papam, de Iure, et Iurisconsultis claris inde a Romanis ad aetatem nostram, de Duareno et aliis. Lib. III. etiam amoena miscellanea, sacra et philologica complectetur. Urge quaeso Kopfium ut opuscula haec suscipiat.


page 336, image: s336

Manheimensis noster Schram brevi isthuc veniet, et si Kopftemporis angustiam causabitur, ac cum Schrammio convenire velit, ipse poterit libr. 2. et 3. In suo Typographeo imprimere, ut sic totum opus absolvatur ad instantes nundinas: De quo sententiam vestram audire cupio. Schram juvare potest, et volet. Denique quia Duditianis valde congruent Vergeriana, Venetis, opinor, grata et utilia futura: Quid si nonnulla selecta vel excerpta ex iis, una cum illis Sturmianis, quae antehac tibi misi, de Emendatione Ecclesiae, etc. et Epistolis [gap: Greek word(s)] Sadoleti, etc. Simili forma ederentur? Opera Sadoleti sunt ante paucos annos edita Moguntiae, a Rhodio vestro: in quibus epistolae ad Sturmium nullae: ad Genevenses una longa: cui olim respondit Calvinus. Ideo ego ante sesquiannum Schrammio dedi excudenda utraque. Sub hoc titulo: De Quaestione jam agitata. Num ad Romanam Ecclesiam sit redeundum, Disceptatio epistolica, inter Sadoletum et Calvinum. Hae possent adjungi. Mittam tibi, si non vidisti, velisque videre. Sane multi probarunt hoc meum factum; Quia sit operae praetium, ejusmodi scripta in lucem et memoriam revocare, quae plus habent autoritatis quam novitia. Possent autem ista sequenti hyeme excudi. Tomum II. Imperialium statutorum abs te editum, his dieb. a M. Freh ero commodatum inspexi, et mei quoque nominis factam mentionem vidi: de quo te amo. Sed ignosce si promissi admoneam. Exspectabo a Kopfio exemplum, atque etiam Thuanum. Lutetiae editur continuatio Thuani. Noster D. Lingelsheimius habet exemplaris bonam partem, quam ego jam, ipsius concessu, perlegi, deductam ad Annum Christi 1582. Quae pars si veniat ad mercatum proximum, Peter Kopfeam quoque imprimat oportet. Optarim eum citius adipisci posse, et publicare: Quia nova delectant. Sed et hoc Parisiense exemplar magni erit pretii: nec nostri similibus admodum emibile: Quia Nuntius noster alium postulat usum. Vide quam libere tecum quasi coram colloquar. Tu paucis responde, et de chartis his meis censuram tuam expone, ac opus promove. Sic


page 337, image: s337

tibi benedicat Deus omni gratiae abundantia [orig: abundantiā]. Amen. Vale et Salve diutissime. Scrib. Heidelb. 14. Julii, 1609.

V. D. Amanriss.

Quirinus Reuter.

Praestantissime genere, doctrina [orig: doctrinā], virtute V. Dn. Melchiori Heiminsfeldio Goldasto, Polyhistori eximio, fautori et amico percaro et honorando, Franckfort.

CCLXXXI.

Eruditissime Vir amice plurimum colende.

SUmmae mihi voluptati fuit intelligere, quod et Praesidii Hyppoliti, Bongarsi, Brederodii et aliorum magnorum virorum suasu et instinctu eruditissimum opus tuum, de Fundamentaria Imperii Constitutione, Illustriss. Principi meo, per me offerri volueris, cum et summorum illorum virorum, et suum, eorum fiducia, benevolum in me animum, inde conjicere potuerim, quare hoc velim tibi persuasum habeas, me amicum hoc agere, ut hac ipsa occasione, et suae, et tantorum virorum expectationi aliqua, si non omni ex parte, satisfacere possim. Caeterum non ingratum munus suum celsitudini ipsius fuisse, ex indiciis non vulgaribus animadverti, cum suum cum et litteras suas diligenter perlegisse, primoque libri in tuitu ad ipsius lectionem invitatum, ita ut dubitare non debeas, sed certe persuasum tibi esse debeat, te, et Principem habere Clementissimum et nominis tui amantissimum, qui id propediem vel datis ad te litteris, vel ad proximas nundinas Francofurtenses per Henricum Ludovicum Schefferum Summum aeranii Praefectum, honorario honesto testaturus sit. Quod et Reverendissimum ac Illustriss. Othonem, modo Deus, quod speramus ipsum nobis incolumem


page 338, image: s338

restituat facturum spondeo. De amicis in hac nostra aula comparandis non est quod multum labores, verissime enim testari possum Schvverzelium juniorum Principum praefectum Regnerum Sixtinum et alios clarissimos viros opus tuum admirari, et litteras a te ad Principem datas exosculari. Ego certe solvo pro egregio tuo munere quam pro isto tuo in me animo, quod et Schvverzelius et Anschrechtus (quibus quod praesentes essent cum mihi tui libri afferrentur, duo illa exemplaria nomine tuo obtuli) faciunt, tibi quas possum gratias. Ego, relaturus, si quid. in me sit quo id praestare possint. Vale Eruditissime Goldaste et quod feliciter coepisti, Lucubrationibus tuis doctissimis, Reipublicae Christianae inservire perge.

Tui Amantissimus

Hieronymus Curio.

Dabantur Cassell. 6. Julii 1609.

Clarissimo, ac de Republica Christiana optime merito Viro, MELCHIORI GOLD ASTO, Amico plurimum colendo.

Franckfurt.

CCLXXXII.

S. P.

LUbens intellexi, mi praestantissime vir recte tibi Duditiana tradita, aque etiam curae esse: de quibus et inprimis [gap: Greek word(s)] meis aveo judicium tuum cognoscere, licet Pontificii ringantur. Mit-Sadoleti et Calvivi. epistolas contrarias, quas petis, et commode jungi reliquis Sadoleti et Sturmii, de quibus proxime memini: atque Vergerianis, quae colligantur plane mihi persuadeo. De Cisnerianis satisfaciam P. Kopffio, et juridicos ejus tractatus conquiram, ut Opera omnia conjungantur. Sed haec Juridica proprium Tomum conficient. Meum scopum animadverto non intelligi.


page 339, image: s339

Solum historica et [gap: Greek word(s)], pleraque ex manuscriptis Authoris [gap: Greek word(s)], descripta nec ante edita, compingere in unum volumen statueram: eo quod talia miscellanea studiosis omnium faculratum jucundaforent. Haec separata sint a Juris explicatione, necesse est. Liber primus, quem proxime misi, et asservari incolumem cupio, continet, quidem orbes, illas a D. Frehero editas qui praecipitavit, me dolente, et moram petente: sed vides, quam vitiose et deformiter impressae: quam a me sint correctae singulis paginis. Et eae jam distractae, sicut et paucae editae sunt, teste Frehero. Caesares illos primo loco collocavi jure suo: addidi Palatinos. Secundus liber continebit haec, in pagella ista consignata. Tertius elegantiorum tractatuum miscellanea; carmina, epistolas: Addam vitam autoris, consanguinei mei. Quae tibi scribo, ut ex animo Kopfii diluas suspicionem, quasi vanum laborem in antehac impressis sumserim, aut vulgaria ipsi venditare cogitem? Siscissem non edenda ista, quidpiam aliud superiori tempore adornassem. Sed jam acquiescam, si sequenti hyeme certo imprimantur. Thuanum et si quid aliud mittetis, curabo ut per aurigam potius, quam tabellarium, id praestare possitis, et vos de occasione monebo. Deum precor, tibi jugem suorum bonorum imbrem affundat. benignus. Vale et salve Heid. 21. Julii. 09.

T. D. Amantiss.

Quirinus Reuter Prof. et C. S. Insp.

Praestantissimo virtute et doctrina [orig: doctrinā] vire Dn. MELCHIORI HAIMINSFELDIO GOLD ASTO, Polyhistori excellenti, Domino et amico plurimum honorando.

Francofurt.



page 340, image: s340

CCLXXXIII.

S. Vicenas ego Lipsianas epistolas habeo, jam inde e Jena ad Joachimum Camerarium, tum Lugduno, Lovanio ab illo scriptas, quas libenter Kopfio dabo, si consilium meum audiat: id est, ut orationibus ejusdem potius jungat, quas probe recensitas et ipsas suppeditabo. Velim si huc venis, illas undecim tecum afferas, ut cum, caeteris serie temporum habita [orig: habitā], coagmentemus. Excudat sane deinde Kopfius, ut volet, Cuperem etiam, ms. Ennadium tuum afferas simul, non defugiam reipubl. amore, eum conferre, et notis quibusdam, quae in parato aspersum edere. Reichssatzungen tuas desidero videre, et te salvere jubeo. Dat. 26. Julii, 1609.

T. M. Freherus.

A Monsr. Monsieur de GOLDAST. a Franckfurt.

CCLXXXIV.

S. P. D.

MArquardus Freherus noster iterum adventus tui spem fecerat proxime, quem frustra expectavi: qua re nunc monere et rogare volui, utsi quae pagellae Duditianae sint excusae, mihi velis eas inspiciendas mittere. Causam, me tacente, pro tua prudentia satis intellegis. De Cisnerianis ad mercatum proximum videbimus. Scriptum istud de Synodo Mantuana, quod mitto, nunquam antehae editum esse videtur. Stylus est Philippi Melanchtonis. Sed in hujus tomis, opusculis, consiliis non extat: Quia diligenter [orig: dīligenter] inquisivi. Attulit autem illud ex Gallia Clariss. vir Bongarsius: ex cujus exemplari hoc describendum curavi. Cupit is edi: Quare connectatur


page 341, image: s341

vel praemittatur Sturmianis: vel separatim edatur: Ita tamen ut P. Kopfius, quem Saluto, hunc libellum, licet divisum: cum Duditiano quoque vendere et distrahere possit. Tu haec rectius curabis. Nunc ista mitto, quae Sturmianis epistolis adjici possunt: quum sub praelo sint, ut ex tuis colligo. Calvini responsoriam ad Sadoleti quid vetat quo minus iterum emendatior imprimatur? ut libellus sit spissior. Ego multis obruor negotiis in Collegio nostro: Praesertim quia contagium hic [orig: hīc] metuitur: a quo, et omni malo, tutos nos praestet Deus, Pater misericordiae, qui sua gratia nos utrinque impleat. Amen. Vale et Salve diutissime. Scrib. Haidelb. 8. Augusti, 1609.

H. T. D. Stud.

Quirinus Reuter. D. et Profess.

Clarissimo genere ac doctrina Viro Dn. MELCHIORI HAIMINSFELDIO GOLD ASTO, Polyhistori, amice suo dilecto,

Franckfurt.

CCLXXXV.

S. P. D.

MItto quem Peter Kopf postulavit Titulum; et aliud quod dam folium continuans sequentia Thuani: ut tanto gratior sit lectio speciminis hujus illis, qui praesunt Censurae librariae: fidesque plenior: et Kopfius scopum facilius impetret. Moram editionis Duditianorum indigne fero, et mali ominis loco habeo. Matures negotium. Ego cogito in Acidulas his diebus, et


page 342, image: s342

inde ad vos, medio mercatu, proficisci: si Deus annuat. Tu post octiduum scribas ad me in acidulas, si habes occasionem, quam non defore puto. Nunc has etiam Theses a me habe, pietati tuae non ingratas scio, lectu futuras. Deus nos servet incolumes, ac suis bonis cumulet. Vale. Raptim Heidelbergae 25. Aug. 09.

T. D. Amantiss.

Quirinus Reuter. D.

Excellenti Viro Dn. MELCHIORI HAIMINSFELDIO GOLDASTO, amico Clarissimo.

Franckfurt.

CCLXXXVI.

S. P. D.

PEtitioni vestrae satisfacio, quoad licet. Exemplar a Thuano per Legatum D. Bongarsium D. Lingelsheimio missum, caret titulo: qui nondum impressus fuit. Sicut neque totum opus: quod constat duernionibus. Primum igitur mitto descriptum plane ad ipsum [gap: Greek word(s)], nempe primas tres paginas. Impressum exemplar lubens, ad vos curassem; Sed obstitere hae diffic altates: Una quod Nobiliss. DD. Hippolytus a Collib. (qui nunc in Galliam abiit legatus,) et D. a Lautern, id a Lingelsheimio commodato acceperunt legendum. Altera, quod D. Denaisius Assessor Spirae sibi a D. Lingelsheimio mitti illud ipsum petivit, cui D. Ling. omnino gratificari cupiebat ante dies plures. Itaque ne plane vestro voto excideretis, a D. Lautern, qui penes se habuit, duernionem istum expetivi, et sic describi curavi. Spero autem, D. Kopffium hac ratione scopum suum esse assecuturum. Sunt n. [abbr.: enim] ex Parisiensi prototypo,


page 343, image: s343

haec fideliter exscripta nec minoris fidei quam impressa. Duditiana novae Budingensium censurae subjecta fuisse, vix aequo animo serre queam. Ea sane hic non opus erat, meum verbum aut judicium nostris abunde suffecisset. Opto videre folia aliqua, priusquam mittam praefationem, De Thuani editione sic est, ut scribis. Aliquibus factum displicuit. Sed aliis alius sensus. Bokstadius rediit ex acidulis: mihi tamen nondum locutus. Interrogabo quid sibi vendicet. Hoc memini superiori hyeme ipsum de nescio quibus notis ad te missis mihi referre. Tacui tum; quae cogitarim animo, malim coram dicere. Deus Tibi benedicat copiose. Vale. Scrib. 18. Aug. 1609.

E. T. deditiss.

D. Kopf. pl. sal.

Quirinus Reuter.

Eximio genere, doctrina et virtute V. Dn. Melchiori Haiminsfeld a Goldast, Polyhistori celeberrimo Dn. et amico suo carissimo. Franckfurt, bey Herm Peter Kopf zu erfragen.

CCLXXXVII.

S. P. D.

EX litteris tuis Vir praestantiss. et amice observande. Cal. Augusti Francofordiae nuper datis, cognovi inter alia, te cupere nonnullas constitutiones a Justino Geblero, Latine redditas. Nactus igitur sum exemplum Francofurti, Anno 1564. editum. Quare quae in eo continentur, describere curavi, sicut ex inclusa pagina cognosces, quibus tamen constitutiones criminales Carolinae non additae sunt. Neque eas, habita diligenti inquisitione, habere potui. Quoniam autem cognovi, te exquisitam operam dare, ut non tam nova, quam


page 344, image: s344

vetera, quae veluti obsoleta, propemodum negliguntur, attamen utilia, et memorabilia, sicut ex prioribus tuis collectaneis constat evulges, mitto nunc ad te capita, excerpta ex libro cui est titulus, Fasciculus rerum expetendarum ac fugiendarum, qui editus est Coloniae, Anno 1535. Ex quibus forte nonnulla, tuo instituto, grata, et accommodata esse possent. Sunt haec colligata in uno volumine satis crasso, cui Historia Viterbii, et aliae conglutinatae sunt, ita ut difficulter de loco in locum, per longa intervalla, hinc inde transportari possint. Leges autem ista capita, et si existimaveris, ex istis, tuo proposito conducibilia, et commoda esse, certo tibi persuade, ea omnia tibi communia esse, iisque pro tuo arbitrio, uti frui posse, optarem quoque ut in majoribus rebus, mea opera omneque studium, tibi inservire posset: Praesertim in iis rebus, quae spectant ad publicum bonum, in quo augendo et promovendo, te industrium esse, documenta insignia, quae publice extant luculentum testimonium perhibent. Ad Consilia illa olim pro libertate et dignitate Imperialium Civitatum opera Hieronymi Lammi, et Ludovici Grempii, communi decreto ipsorum, Conscripta, et edita, Quod attinet, scito ea certis ex causis, non publice promulgata, sed in Archivis earum reservata esse. Conclusum autem in proximo conventu Ratisbonensi est, ut scriptum quoddam pro libertate Civitatum Imperialium exquisitum, et satis prolixum, contra quendam oppugnatorem et adversarium, praelo subjiceretur, in quo ea quae desideras, et alia quoque quae necessaria sunt, continebuntur. Frustra igitur aliquis operam collocaret, si Lammiana et Grempiana, seorsim ederet. Secundum Imperialium collectanearum tomum quem a copfio me accepisse, scribis, nondum vidi, et libenter solvam precium pro eo, velut a copfio inter meas expensas id referatur. Haec raptim occupato animo tnis proximis humanissimis literis rescribere. volui. Vale Vir Praestantissime et tibi certo persuade, me tui nomiuis Clarissimum Studiosissimum, et Paratissimum esse, ad tuos utiles conatus et labores adjuvandos, et


page 345, image: s345

promovendos, quamvis quid possim nesciam, vel me parum posse Sentiam, iterum Vale et mihi tuum Peculiarem Amorem perpetuo conserva. Dab. XXII. Sextili. Anno 1609.

T. Praestant, Observandus, Philippus Camerarius, D.

Nobili et Praestanti Viro, Dn. MELCHIORI HAIMINSFELDIO GOLD ASTO, etc. Dn. et amice meo observando.

Franckofurtum ad Moenum.

CCLXXXVIII.

Salve GOLDASTE Clariss.

QUos petieram, quosque tu curasti libros reddidit Bibliopola. Pro tua opera et diligentia debeo vicem, et exiges quandoque voles. Constitutiones Impp. et alia opuscula quae tu tua ex munificientia addidisti, remunerabor cum facultas erit. Jam nihil quidem est, quod tibi gratum putem. Syntagma de vera origine et stirpe Cunradi Salici operae, absolvere non potuerunt, tardiuscule illis traditum ob longam meam apud Principem nostrum ad AEnipontem Praesentiam et hinc Absentiam. Tota aestas prope inibi confecta inspieiundis Archivis et Bibliothecis. Illa sane bona valde, at iste haud magnae et singularis frugis. Caeterum quod te jam volo, et ubi tuum quoque subsidium expeto. Animus est edendi volumine singulari, Scriptores Caesareae Historiae, a Carolo Magno ad Rudolphum I.


page 346, image: s346

usque M. Ad eam rem si quid conferre potes; participa, et tuis quoque opibus rem publicam macta. Notas addo sed eas perbreves. Tum vero Genealogias, sed eas paulo accuratiores. Quid vero tuum moliaris, et quid nundinae novi allaturae sint, avide exspecto. Annon vero tandem erit, ut nobis tu Francicos scriptores promas publicis scriptis promissos? Quam sane Glaber et caeteri corrupti et mendosi? Marnii ne culpa, an primi ab Pithoeo exempli? Conjecturis aliqua multa emendare volui, sed conjecturis. Tu spero perfectos dabis et simul plures alios. Quod ut possis, valebis, meque amabis. Friburgi, 16. Septemb. 1609.

T. F. Guillimannus, S. Caesar. Majest. et Sereniss Austriae Principum Consiliarius et Historiographus.

Adamus si editus est, mea pecunia Strassero dabis, et si quos alios putabis. Polybium si bene Junone Lucina lucem tandem aspexit, et quoscunque alio s ab Gallia Scriptores historicos, et in iis Massonii Opera omnia, sive Latina, sive Francica exspecto. Ego, ne te hoc quoque fugiat liberatus ab hac Historica professione, in quam me Serenissimus noster compegerat, deinceps mihi et Musis sum cantaturus, omni alia [orig: aliā] cura [orig: curā] exolutus, excepta, quae ab utroque onere et honore proveniant.

Viro Clarissimo, Dn. MELCHIORI HAIMINSFELDIO GOLDASTO suo, Frankfurti.

CCLXXXIX.

S. D.

NObilis et praestans Virtute et eruditione Vir, mitto ad te ea quae cupiisti proximis tuis literis, ex Ortu in fasciculo, etc. descripta, a meo Amanuensi. Incidi praeterea in librum, cujus titulum indicat,


page 347, image: s347

scheda inclusa, quem librum si aliis tuis collectis adjungere, et in Catalogum corum inserere volueris, libenter oblata occasione mittam. Petii autem a te prioribus meis literis, ut mihi indices nomen Hispani illius, ex eorum numero vel ordine, qui Jesuitae appellantur, qui tam honorificum testimonium mihi praebuit, cujus mentio fit, in epistola tua ad me, tertiae Centuriae operarum mearum subcisivarum, praefixa. Rarum enim est in hac recenti secta, aliis scientiam perfectam attribuere, qui se omnium hominum scientissimorum existimant, ac omnes reliquos insipidos censent, nisi qui sapientiam ab ipsis hauriunt. Plura modo addere non licuit, nisi ut mihi occasionem praebeas, et mihi praescribas, quid facere debeam, ut tibi grata officia praestare possim. Vale et mihi tuam eximiam benevolentiam perpetuo conserva, tibique persuade me tui nominis Studiosissimum esse, et talem permansurum. Iterum Vale, 27. d. Septembr. Anno 1609.

T.

Philippus Camerarius, D.

Nobili et praestanti viro, Dn. Melchiori Haiminsfeldio Geldasto, etc. Domino et amico meo observando. Franckfort.

CCXC.

S. P. D.

AD ultimas tuas scriptas, 12. Jul. quae redditae sunt 6. Aug. nihil habeo aliud rescribere, Vir nobilissime et amicissime, quam gratam admodum mihi esse operam tuam fidelem; quam analysi meae promovendae hactenus impendisti, modo Typographus etiam officium fecerit, et promissioni satisfecerit. Quod si est impressa, ut cuperem esse, accipe ab eo exemplaria XL. aut L. et ex eis unum


page 348, image: s348

D. Georgio Remo, et alterum Dn. Rittershusio, tertium Dn. Johanni Ingolstettero, et quartum Dn. Michaeli Virdungo, amicis meis, Noribergam quaeso cura, omnia ad eundem Remum: ex caeteris unum trade ad Kekermannum, et alterum ad Conradum Graserum, Dantiscum perferenda per Typographum Dantiscanum. Reliqua, ubi et unum Dn. Frehero dedens, compacta Vinslero nostro trade huc vehenda. Sin minus impressa est, patienter id ferre cogor. Pretium autem pro exemplaribus, quantum excurrerit, siresciero, refundam tuo nomine hic [orig: hīc] Dn. Bullingero nostro, siquidem de Vitodurano vobis convenire potuerit: sin minus; haud gravabitur vel cognatus Wolphius noster, vel Vinslerus, vel Kublerus id meo nomine exponere libenter. Vitodurani porro causa ita comparata est. Quum pretium, quod ab affine meo Bullingero postulatur, aequo videatur majus: egi ego cum eo, ut de 50. viginti florenos remissurus sit, et accepturus triginta, si omnino opus velis. Quanquam credam, accepturum 25. minus, aut pauciores florenos vix acceperit. Nam verum, et verissimum dico, quinquaginta [orig: quīnquaginta] florenis eum ab ipso redemtum esse, tanquam singulate peculium avi sui: e cujus Bibliotheca, exemplar, nescio qua calliditate, huic pupillo, et tutoribus officium non probe facientibus, surreptum erat. Quum igitur avus ejus Authoris frequenter meminerit in scriptis suis, manu et typis descriptis: ille vel grandiori pretio vindicare illum non noluit: nec adhuc venditurus esset, nisi bonam ejus partem jam possidere te scriberes, et metuerer, si collectio tua prodiret, non nimis magnum post se desiderium reliquorum relicturum. Quocircasi conditio florenorum dictorum, non displiceat: et e Bibliotheca Bullingeriana [orig: Bullingerianā], eum tuo Studio prodire, profiteri statim in fronte libri non graveris, et imprimis, quod maxime cautum velimus, si quid in praejudicium Reipublicae Tigutinae ab eo scriptum reperias, ut reperies in Historia Vitodurensi, pag. 24. 25. 29. et 58. Id pro tua dexteritate, ac benevolentia in Rempublicam nostram, modereris: ut et plurima superstitiosa in nimiam commendationem


page 349, image: s349

fratrum Minorum, prudenter temperes aut tollas: Sicut et quae de Friderico Imperatore scribit, pagina 4. et 6. Tum habebis exemplum quando voles, et per quem voles: modo per te nobis innotescat. Aliis conditionibus impetrare eum tibi non possim. Quod credas velim. Tu quid de eis videatur rescribe: et siadhuc nimium videatur pretium, operam dabo, ut minuatur: aut conabot saltem, id efficere. Si omnino fieri possit; Qui ad gratificandum tibi vel in hac re, velin aliis, sum paratissimus et promptissimus- Volumen Germanicum, tua [orig: tuā] opera [orig: operā] nuper editum, continens recondita plura, et quae scire interest omnium rerumpublic. accepi, proque eo ingentes tibi gratias ago, habeoque. Utinam et referre possem! Publica nostra in pristino sunt; nisi quod Galliae Rex ad expeditionem suam, quam suscipere cogitat, in gratiam Principum Germanicae, competitorum Ducatus Juliacensis, his diebus per legatum suum solodurensem; Dominum de Refugio, petiit Decem millia Helvetiorum, de ratione foederis, quo secum juncti sunt. Et quanquam Tygurini non juncti sint, tamen horum quoque auxilia postulavit; Qui unum vel duo vexilla mittere consenserunt: Ideoque legatos hodie Solodun im miserunt, qui cum legato de conditionibus agant, qui eo convocavit omnium Pagorum legatos, ad proximum diem Lunae, qui quartus erit Septembris, ex eis intellecturus, utrum dare militem velint. Nam de Hispanicis pagis subdubitat: Quum contra Hispanum etiam expeditio suscipiatur. In Rhaetiae vulneribus curandis ad huc laborant ii, qui ipsi insani et medicinae egentes sunt. Episcopus VeltCuriae exilium continuat, utut ringant Pontificii tum Rhaeti, tum vicini Quinquepagici. Constantiae lis oborta est gravissima Episcopo cum Abbate Sant Gallensi: ad quam dijudicandam illie conveniet brevi immensa caterva praesulum ac Sacerdotum. Vale, et erratum, quod monui, in epigrammate meo in opus Springlii, quaeso emendare ne obliviscere. Eundem de inscriptione litterarum, ut petebas monui.


page 350, image: s350

Resalutat te Dn. Lemannus, caeterique mei Symmystae peramanter Tyguro, 2. Sept. 1609.

Tui Stud.

VVasserus.

Nolim te nescire, Baronem ab Alto Saxo, filium haeredem Joh. Philippi, brevi Sponsum fore, cum sorore Illustris Baronis Maximiliani a Pappenheim, Landgravii Stulingensis, etc.

Mensurae Hebraicae meae si impressae sint a Voegelino, accipe ab eo, nomine meo exemplum: ut et Compendii Chaldaici.

Curopalatem Junii, et correctissimum exemplum post omnes editiones Salustii, ac Valerii Maximi in octava [orig: octavā] forma [orig: formā], si nancisci potes, quaeso Wolphio trade: et pretium ab eo, meo postula nomine: ignosceque tibi subinde negotium facessenti.

Reuterum juniorem cum tuo, tum patris, tum etiam ipsius nomine mihi commendatissimum fuisse, puto ex ipsomet jam cognovisti.

Nobilissimo Viro: Dn. MELCHIORI HAIMINSFELDIO GOLD ASTO, Dn. et amico meo summe colendo. Franckofurtum ad Moenum.

CCXCI.

S. P.

ET occupationes vestrae nundinales, et necessaria mihi festinatio nupera, non siverunt me ex voto isthic vobiscum colloqui vel transigere. Nunc igitur Epistolinos agamus. Primum mihi et aliis ista mora et procrastinatio annua Duditianae editionis valde displicet. Hic dudum absoluta fuisset sine censura: Sed et perit


page 351, image: s351

multum temporis, dum ultrocitroque literas mittimus. Ego quoque tempus contulissem ad alia, majore meo commodo et honore, nisi sperassem ista scripta im pressum iri. Nec enim otium mihi suppetit, ob continuos professionis et inspectionis labores. Suffurandum mihi ad cetera spatium. Ideo velim mittas mihi primas paginas Duditianas, si imprimentur. Habeo scriptum unum, quod addam.

Deinde Epistolis illis Sturmii subjiciam istas, pagina [orig: paginā] hac notatas. Quaeso titulum abs te adornatum mihi communices. Forte non deerit accessio digna luce, quae opus commendet. Denique cum Emmelio transigat Dominus de Cisnerianis. AEquum praemium labori meo ut statuat, tu pro tua in me benevolentia, efficias rogo. Tum mittam chartas pute descriptas.

Heri accepi libros a te missos, Imp. Constit. tomum 2. der. Ago gratias ingentes, et compensabo munere mutuo; De ipso opere agam tecum alias [orig: aliās]: Tum et Thuanum, a P. Kopf ante annum promissum: qui una fidelia duos patietes dealbavit. Pollicitus enim est nuper, se pro paginis illis, ex novo Parisiensi exemplari descriptis et transmissis, unum e Patribus mihi daturum. Sed haec tibi. Possem addere quoddam meum infortunium ex ista occasione natum, et D. Lingelshemii offensam, sine mea culpa, casu quodam inopinato contractam: De quo alias [orig: aliās]. Haec festinabundus scrib. 6. Octobr. 09.

T. E.

Amantiss.

D. Freher adhuc abest, ut et Hippolytus quem rediisse Mercator quidam isthic mihi referebat, sed falso. Sal. pl. D. Kopfi etc.

Quirinus Reuter. D.

Clariss. et Excellentiss. Viro Dn. Melchiori ab Haiminsfeld Goldaste Dn. et amico salut. Plur. observando

Franckfurt. Bey Hn. Peter Kopfen zuerfragen.



page 352, image: s352

CCXCII.

S. P.

QUam praeclara mea sit de doctrina tua varia, Cl. V. amice dilecte, existimatio et praedicatio, testis egomet intus, et alii mihi foris esse possunt. Amemus igitur nos [gap: Greek word(s)]; sicut jubet Apostolus. Sic equidem volo et facio. Missis igitur suspicionibus a me Candido et aperto nil nisi quod honori tuo cedat expecta. Nil minus mihi propositum nuper fuit, quam quenquam petere aculeis. Alienum id a natura mea. De D. Lingelshemii offensa dolui. Dicam aperte, ne divinatione sit opus. Pagellas primas Thuani postquam vobis imprimis Kopfio petenti describi curassem, remisi Nobili a Lautern; cui D. Lingelsh. commodarat [orig: commodārat] librum. Istius autem familia non reddidit hero. Culpa in me conjecta, quasi non reddidissem. Lingelsh. adhuc mihi succenset, quod amisso frontispicio liber sit inutilis. Quaesitum etiam, quo fine primam duernionem semel ac iterum petierim, cum ante legerim. Ego causatus aliquid, nolui vestri consilii alios esse conscios. Scis enim improbari a Lo vestram editionem. Hinc collige, me nonnihil turbatum isto casu, reliquas paginas in Lingelsheimii exemplari (quod in folio Lutetiae excusum, et adhuc imperfectum est,) sequentis illum tomum 9. nuper in 12. editum, cujus ultimam paginam hic D. Kopfio remitto, non absque causa nondum describendas curasse. Sed expecto etiam D. Hippolytum propediem, der wird ohn zweiffel das gantze Exemplar, oder ja das meiste, mitbringen. Tum voto D. Kopfii plenius satisfaciam; quam pl. saluto. Mitto hic epistolam Pauli III. quam inseri Duditianis (de quibus 6. folia accepi, et de hoc officio summas habeo gratias, rogans ut sequentia submittas proxime) velim, et post Protestationem Galli, et Rationes Germanorum, ob quas Concilium Mantuae indictum detrectarunt (quas postremo misi, et a P. Mol. scriptas opinor) collocati; ac subjici Epistolas binas ejusdem Pauli III. ad Helvetios de Concilio et bello contr. Protestantes. Reliqua maneant suo ordine. Titulum et Indicem jam ad manus non habui. Quaedam errata notavi in chartis missis, et ea mittam suo tempore.



page 353, image: s353

Cisneriana tradam Emmelio, si pro uno folio 1. fl. solvat. De Epistolis illis Sturmii, Sadoleti etc. proxime scribam, quia nuno functio publica meavocat.

Vale et: metui amantiffimum ama. 19. Octobr. 09.

E. T. A. S.

Quirinus Reuterus D.

Excellenti doctrina et virtute Viro Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, Poly - Histori celeberrimo Dn. et amico pl. observando.

Franckfurt.

Bey Hn. Peter Kopf zubehändigen.

CCXCIII.

S. P.

LItteras tuas cum libris recte accepi. Munus tuum Serenissimo Principi exhiberi nondum potuit, eo quod lecto attineretur per hos dies, melius tamen habet, et spes est cras proditurum rursus. Mihi dubium non est, pergratum fore studium tuum Serenissimo nostro, cui etc commendabitur verbis, nam et meretur. Privatim ego tibi quoque gratias habeo maximas, referam ubi occasio dabitur, si potero: magnae mihi voluptati fuit praefatio tua et notae, nam deipso Syntagmate quid opus verba facere, bono reip. cedit, talia publicari. Cancellarius adhuc penes se habet libellum tuum de Palatino, quem dicit, se quoque perlegisse, sed necdum Electori deeo locutus est, notum tibi quam difficiles sint accessiones, et quam aliae occupationes interveniant, sed curae ipsi est, mihique. Scripta quae expetis nancisci nondum potui, Nivernensis nemini nostrum visum. Provocationis Principum scriptum, unicum exemplar impressum huc allatum, quod Sereniss. penes se habet, sed Coloniam ego scripsi, ubi nactus fuero, faxo habeas subito. Ingratus et injustus sim, ni unice studeam tuo quoque desiderio satisfacere, cujus in me beneficentiae, tot exstant documenta.

Praeses noster nocdum redux e Gallia, Zollerensis acriter Caesaris


page 354, image: s354

caussam gerit, inde sit ut nec noster expediri possit. Scribunt, Hispanum Leopoldo decrevisse CL. millia aureorum, Consensus est Pontificiorum in absterrendo Rege ab auxilio Principibus ferendo, et intervertendo jure Principum. Nostri contra quam segnes, quam lenti? sed tollo querelas, Te valere, et in Amore perseverare jubeo Tuus omni studio et amore

Heidelberg 12. Octobr. 1609.

Lingelsheimius.

A Monsr. Monsr. de Goldaste etc. a Franckfurt.

CCXCIV.

S. P. Librum tuum Serenissimo Principi obtulit Dn. Cancellarius ipse, quo est affectu erga te, Princeps gratum habuit, et breviremunerationem accipies; ego apud nostros dixi, quae meus in te amor dictabat. Gratulor tibi affectum Illustris Comitis Hanovici, nos juvabimus gnaviter. Cancellario placet opus tuum de Palatino, et curae ipsi erit, ut responsum feras etiam super eo. Gaudeo te Coloniensinon obsequutum esse in desiderio, istius farinae hominibus usitato. Cavendi sunt tales, nec umquam perspicere potui quidquam integritatis in illo grege. Grunradius tui valde est studiosus, saepe sermones simul miscuimus, quomodo tibi prospici ita possit, ut in laudabili instituto tuo quam plurimum commodare reip. possis. Juliacensia valde laborant. Gallus egregium in Principes affectum demonstrat, qua de re Praeses noster coram nos edocebit, spero enim eum jam in reditu esse. Caesareanus, qui magnos spiritus in aditu Legationis ostenderat, operam se perdidisse animadvertit, irrisus a Duce Sulliacensi, quum invidiam Principib. ob Huguenotismum conciliare laboraret, quum et se corum unum profiteretur, et illorum ictus acriores esse ceterorum diceret. Vive valeque felicissime. Heidelb. 20. Oct. 1609.

T. omni studio

G. M. Lingelsheimius.

A Monsieur Monsr. de Goldaste etc. a Francfurt.



page 355, image: s355

CCXCV.

S. P. En habes, quod petieras, Colonia [orig: Coloniā] ad me missum. Sed Nivernensis scriptum typis vulgatum, neque illic, neque nobis visum, quod si aliquid tale mihi obtigerit, faciam te participem. Serenissimus nostet decrevit tibi honorarium honestum, quod dabo operam, ut prima certa occasione ad te mittatur, nondum despero, futurum te nostrum aliquando, tantum obstat extraordinarii sumptus metus. Cancellarius in tepronus. De scripto Palatino tuo, nondum responsum feres, est ita ut scribis, multa addi et meliora fieri possunt, cui aditus ad Archiva evolvenda concederetur. Praeses noster nondum e Gallia rodiit, quod mitamur, nam Zollerensis 7. hujus et Principum Legati 14. Octob. abierunt Lutetia, neque caussam video, cur noster diutius retineretur. Regis egregia est voluntas, quam satis libere explicavit Caesareo, cum dicto, ut ajunt, nisi Caesar Principibus molestiam creare cessaverit, se ipsum auxilio Principib. adventurum. Multa audire coactus fuit Zollerensis, acerba auribus suis. Rex Desdiguerio dignitatem Mareschalli regni concessit, quum unicus nostrae confessionis sit Bullionius, ejus ordinis, sed existimatur vacillare in fide, praesertim quum Ecclesia Parisiensis, Eum ad Communionem admittere recusarit, ob detentam apud se alterius uxorem. Tu vive valeque Vir doctissime. Heidelb. 27. Oct. 1609.

Tuus

G: M. Lingelsheimus.

A Monsieur Mons. de Goldaste etc. a Francfurt.

CCXCVI.

GRatias vero ago tibi, Nobiliss. et ampliss. Vir Dn. et Patrone magne, pro labore, quem patrui, meoque nomine lubens subiisti. Dabimus operam, ut tanta beneficia grata memoria subinde recolamus. Interim in litteris, quas heri sub vesperam Argentorato accepi, petitur a me ut et titulus et subscriptio in hunc modum, ut vides carmini meo subnexum, emendetur, ex mea Pharetra quoque carmen addatur. Egotametsi Missellus Poetaster sim, malui in gratiam patrui de me optime


page 358, image: s358

meriti aliquid, et quidem male scribere, quam omnino nihil. Tu vir ampliss. rigidus esto censor, et emenda pro lubitu: tuo enim acuto et limato judicio velim stetque cadatque. Caeterum ego, et amici omnes te cupidi exspectamus, ut amico aspectu, et colloquio tuo frui possimus. Mallem tamen ego te venire Generoso praesente, qui cras cum conjuge Heidelbergam excursurus est. Sed penes te optio sit. Caetera in nostrum congressum. Vale Vir nobiliss. et ampliss. et patronus meus esse perge. Raptiss. Hanov. XVII. Octobr. Julian. M DC CIX.

Nobilisl. ampl. T. observ.

J. R. Lavaterus.

Nobiliss. et Ampliss. Viro

Dn. Melchiori Goldasto von Heiminsfeld, etc.

JC. et Historico celeberrimo etc.

Domino et Patrono meo magno.

Francfurt.

Bey Hn Peter Kopff zubestellen.

CCXCVII.

Salutem, sanitatem et successum P.

PRo libris, literis, omnibus ac singulis benevolentiae ac benignitatis officiis, liberaliter et abundanter in mocumulatis, gratias ago, Haiminsfelde generosissime, quas possum et debeo maxumas et immortales. Omnia nobis per Waldkirkium bona fide sunt tradita. In Alemannicis et Imper. Statutis et rescriptis magnam aestatis partem consumpsi. Gaudemus et gratulamur toti Germaniae, et nobis de praecelso acindustrio ingenio tuo; Tanquam enim Alter Orpheus plurimos proceres jam dudum demortuos; variasque praedecessorum lucubrationes sub ipso Laethei amnis gurgite submersas, ab inferis ad lucem et vitam revocas. Herculeae sane in te Vires, vel certe magna et incredibilis Spiritus Dei virtus et potentia. Quod solus tantos labores in quibus multa se secula torserunt et non unum sed plures requirant et industrios homines indefesso studio sustineas et cum laude et omnium admitatione perficias: Mandet Deus Virtuti suae, et confirmet in te quod operatus est. etc. Vilissima quae misimus Schediasmata grata fuisse


page 359, image: s359

ex animo laetamur. Habeo et alia quae Tuae Praestantiae non ingrata futura. Sed non revertente ad hasce nundinas Valdkirchio fidis ac benevolis nunciis destituimur, et ideo paucissima adjungimus. Jure cum delecteris: Totius juris Danici dispositionem offerimus, cum vetustissimo Codice Cimbrico, Latinitate et Scholiis, donato. Ne rideas vetustas hasce consuetudines et antiquam dictionem. Nosti enim hujusmodi esse vetustatis et veritatis sermonem. In calce adjunctae variae variorum Regum constitutiones. Extant adhuc apud nos Jura Balthica seu Selandica, sed tantum Patria et vetustissima [orig: vetustissimā] Gothica [orig: Gothicā] lingua [orig: linguā] conscripta. Quorum etiam data occasione Copiam faciam; ut cum Frehero nostro, non tantum in Lasia et Saxonica, sed etiam vetustissima Gothica ac Cimbrica copiose nobiscum disseras.

Doct. Andreae Archiepisc. Lundensis Hexameron nunquam typis mandatum. Extat tamen in membrana. Quod etiam data occasione dabimus. Huitfeldii Cronicon VIII. est Tomorum idque patria lingua conscript: Quod hac vice habuisses si id nuncio obtrudi potuisset.

Scriptores Rerum Danicatum paucissimos habemus. Nescio enim quo Genio velingenio veniat; ut nostrates prae clare potius agere, quam diligenter scribere Gestiant. Congessi tamen scriptorum Danicorum integrum Tomum, quorum paucissimi Historici. Chronica integra (excepto Saxone Gramm.) nulla habemus. Sed fragmenta, annales et rullas (ut nostri vocant) quamplurimas. Unde tamen continuam rerum gestarum seriem inde eo ab initio ad nostra tempora contexere industrium et laboriosum ingenium poterit. Saxo Gramm. elegantem quidem, sed imperfectam reliquit Historiam. A Dano, enim, Danici nominis et imperii conditore telam orditur. Praeferiens totius Reipubl. Constitutionem, Patres, Judices et praeclaras migrationes ante illa tempora. Hanc lacunam Conatus est nostro seculo; venerand. Magister Nicolaus Petri F. ex vetustiss. Gothorum et Gotlandorum antiquitatibus opplere, idque feliciter et mediocri dictione Latina. Laboravit et in hoc stadio Johannes Lyschander frater meus; Internam Historiam cum externa contulit, et Aquasex Cisternis Bojaricis hausit; quas Patriis condimentis et Commentariis miscuit, ornavit, illustravit. Hoc quidquid


page 360, image: s360

libelli, hic adjungo; si dignum, si utile duxeris publicum ex eo faciemus bonum. Nulli id (cum posthumum sit scriptum) nisi Deo patriae et posteritati dedicandum duxi? Si vestra Praestant. suam Praefationem addiderit et nostros de Antiquitatum utilitate et Cimbrorum ac Gothorum gloria et potentia monuerit: non tantum mihi sed et toti Patriae rem fecerit gratissimam etc. Coetera quae in ipso Saxone desiderantur et quae post ejus tempora contigerunt, jam dudum congessimus. Autores qui de hisce scripserunt Colligam, Revidebo et ad proximum mercatum, Deo prosperante mittam, ut et nostrarum antiquitatum authores, cum Suevicis, Alemannicis et aliis in Lucem prodeant, Carminibus et Cantilenis vetustissimis nostrates, omnia Convivia et congressus ornant. Magnus earum hic usus et dignitas. In hisce praeclara documenta et insignis verae antiquit atis thesaurus. Inde Saxo Gramm. inde nos plurima habemus. Magist. Andreas Vellejus, olim regni Historicus, aliquot selectiores Reginae obtulit et in publ. misit, eas dabo operam ut per praesentem habeas. Gronlandiam meam additurus, si tantillae sarcinae locum apud mercatores hosce onustos impetravero. Reliqua per Waldkirchium proximis, Deo dante, Nundinis habebis. Interim Heiminsfelde mi suavissime, vive vale, et me semper de rebus et conditionibus tuis mone. Nihil enim mihi antiquius nil dulcius, quam ut T. praest. diu vigentem et florentem audiam. Et ut aliquod mei in te Amoris Indicium et monumentum habeas: Exiguum huncce Aureum Nummulum offero, Orans ut levidense istud benigniter suscipias et in mei memoriam ac utriusque amicitiae pignus serves. Si Tuae praest. dignitati, Nomini commodis inservire possim me devinctissimum semper experieris. Plura scripsislem, sed tempore et Papiro exclusus. Deum orout Tuam praest. Germaniae nobis ac posteris diu florentem conservare dignetur. Nec intermittam apud Deum pro tua incolumitate ac studiis intercedere. Vale et diutissime vive. Herfolgae 15. August. 1609.

T. T.

Claudius Christophori.

Si quid in hac festinatione et tumultuaria opera, in describendis istis paginis vel mihi vel amanuensi exciderit; oro digneris pro solita diligentia


page 361, image: s361

illud restituere. Marginalibus istis, si non omnibus relinquatur locus. Tuae prudentiae singula ordinanda et pro arbitrio disponenda relinquo. Examicorum consilio quaedam correximus, quaedam nostris moti rationibus asseruimus, quae excludi cupimus. In omnibus Tae. Pae. judicium et consilium requirimus. Vale iterum atque iterum Vive vale.

Clariss. ac Generosiss. Viro D. Melchiori Haiminsfeldio, Historico Jurisconsulto, et Philosopho longe celeberrimo, Dn. et amico integerrimo omni reverentia colendissimo.

Francofurti, in Monast. Carmelitarum.

CCXCVIII.

S. Thuani descriptionem curabo quamprimum potero. Exemplar est jam Spirae apud D. Denaisium, qui propediem remittet, ut ex D. Ling. intellexi. Scripsi tuo hospitide Nazianzeno, vel Thoma mihi comparando. Velim utrumque habere; et si pretium majus opinione sit, cum eo transigere. Duditiana certe deproperantur. Praefatio censurae nostrorum subjicienda erit. Cum ante mercatum liber non distrahatur, puto rem moram ferre. Duditius epistolam illam, de qua scribis, si vivus vidisset, abominatus esset. Cracoviae quidem ab Arianis Italis eo deductus est, ut more suo disputaret pro et contra (quod ipsi merito vitio datum) sed post refugit, et damnavit illas impias sententias. Excusavit se apud multos: ad moquoque scripsit de epistola ad Bezam: Illarum scriptionum me pudet et poenitet. Contra Socinum ducem Sectae quoque disputavit literis. Plura alias [orig: aliās]. Paginas impressas expectabo. De Cisnerianis ab Emmelio postulavinuper Medium Florenum pro folio. Sigtave ipsi videtur: quaeso remittas mihi librum primum cum titulo, quem penes te habes. Hic [orig: Hīc] erit qui imprimat. De Epistolis illis Sturmii et Sadoleti sic statuo; posse iis adjungi libellum Cardinalis Cameracensis, Petri Aliaci de Reformanda Ecclesia; et similia quaedam. Tuum judicium expecto: quomodo liber justus existis, quae colligi possunt plura ejusdem argumenti, veteribus scriptis confici, intitulari, et in quem scopum dirigi debeat. Forte suggeram aliquid aliud. Nummariam ab Emmelio compensationem scriptionum harum, ut non postulo, sic liriam


page 362, image: s362

seu chartaceam ex officina ipsius expectarem. Deus Te salvum praestet diutissime. Vale. Heid. 3. Nov. 609.

E. T. amantiss.

Quirinus Reuter, Doct.

CL. V. Domino

Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, Domino et amico pl. colendo.

Franckfurt.

CCXCIX.

S. P.

GRatulor tibi. V. CL. munificentiam Wirtembergici, Mihi ab Electore Serenissimo traditi sunt 80. Floreni, quos tibi mittam pro honoratio, tabellariis istis non tuto committitur, itaque mittam ad te tuto, et vel per Dn. Brederodium, qui nobis adest. Omnino suadeo ut Dn. Cancellario mittas opus tuum, est horum studiorum et capitur lectione tuarum lucubrationum, neque adsequor ex quo capite id dissuaserit tibi amicus noster. Ranburgio et Schlusselburgio curavi ostendendam Arcem et in ea rara, ii profecti [correction of the transcriber; in the print ptofecti] sunt Stutgardiam, illic itidem oculos pascendi caussa, spectando nugas curialium. Tu vive, vale et nos ama Heidelb. 3. Nov. 1609.

T.

Lingelsheimius.

CCC.

S. P.

MItto tibi per Dn. Brederodium octoginta illos florenos, quos Serenissimus Elector in significationem benevolentiae, et ut intelligas, gratum sibi studium tuum in Germanicis jurib. et antiquitatibus adserendis, tibi donari jussit. Cancellarii egregia est erga te voluntas, et spero fore, ut noster fias aliquando, ego in indagandis occasionibus sedulus ero, tu in laudabili tuo instituto perge, ac bene merere de patria. Cancellario si miscris tua, recte feceris, et mererur et est studiosus talium. Illustrissmus Anhaltinus Dusseldorpiana


page 363, image: s363

nonnihil composuit, et spem novam nobis ingessit. Utinam isti insani sumptus in Stutgardianas nuptias converterentur ad salutem publicam juvandam. Tu in palaestra tua gnaviter perge, et vale felicissime Heidelbergae. 4. Nov. 1609.

T.

Omni studio et amore

G. M. Lingelsheimius.

A Monsr. Monsr. de Goldaste etc. a Franckfurt.

CCCI.

S. P.

MIsi tibi superioribus diebus per Dn. Brederodium 80. florenos, quibus te donatum voluit Serenissimus Elector, eius rei te certiorem facere volui, ut si forte Dn. Brederodio excidit, tibi in transitu tradere illos obsignatos cum meis litteris, per occasionem ipse moneri possit. Ostendit in sermonibus suis se tibi et conatibus tuis favere, et probare studium cui te dedisti. Monui autem te litteris meis, ut omnino praestes, cujus spem fecisti, et Dn. Cancellario, monumenta tua communices, qui imprimis studiosus est harum rerum, et instructam habet Bibliothecam. Saxo splendidam mittit legationem, ad Regem Francorum Wolffgangum Comitem Mansfeldium, qui Sexaginta Asseclarum agmen ducit, et in iis XX. e Nobilitate. Saxonis scriptum, quo jus suum in Juliaccnsia demonstrat jam dudum hic habuimus, a Saxone ipso missum. Bongarsius, a Rege missus Dusseldorpium, ad nos deflectere non potuit, litteras tamen Alcaea dedit ad me, haec tempestas minus commoda iter facientibus. Tu vive, vale et nosama. Heidel. 16. Novembr. 1609.

T.

G: M. Lingelsheimus.

A Monsieur Mons. de Goldaste etc. a Francfurt.



page 364, image: s364

CCCII.

S. P.

OCcupationes et labores tuos, Cl. V. amice honorande, justa lance pensito (novi enim Typographeorum mores) ideoque per invitus interpello. Respondendum tamen nunc, ne dubios vos relinquam. P. Kopfii consilium non morabor: post octiduum mittam proaemiales pagellas: licet ob causas justas ad vernum mercatum palam exponi maluissem. Thuani continuationem quoquo possum modo, vobis curabo. Nunc rogo, ut Pet. Kopf mittat mihi sequentia folia, ut errata forte corrigam; tuque adjungas Cisneriana, et Epistolas illas Sturmianas, quasisthuc misi dudum. Emmelius ex aliis forsan editionib. plus lucri capiet: cui si commodare possum, haud deero. In te vero mea semper officia constabunt; quae postules audacter cupio. Mutuam benevolentiam abs humanitate tua maxime polliceor, Nec Hippolytus nec Freherus noster adhuc apparent. A. D. Lingelsheimio salutem tibi adscribo. DEUS valetudini et vigilibus curis operibusque tuis copiose benedicat. Vale, Vir excellen. meque ama: et chartas Cisnerianas meo sumtu remitte. Scrib. Heid. 10. Nov. 09.

E. T. H. Amantiss.

Quirinus Reuter. D.

Clarissimo et Praestant. V. Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, amico honorando.

Franckfurt. Bey Hn. Peter Kopff zubestellen.

CCCIII.

S. P. D.

ULtimis tuis, quas Francofurdia [orig: Francofurdiā] 19. Septembr. ad me dedisti, Vir nobiliss. et amicissime, rescripsissem dudum: nisi integrum jam mensem et amplius exspectassem finalem sententiam D. Bullingeri do Vitodurano vestro: quam etsi nequedum significavit satis luculenter, tn. [abbr.: tamen] hoc tempore scribere volui. Hoc interim scio, si modum ad vos mittendi exemplaris ostendas proxime, illud sine mora ad te missum iri pro


page 365, image: s365

20. florenis Rhenensibus; quos offers: nisi, praeter opinionem, et spen mihi factam vehementer tergiversetur. Si florenis illis paucula, bina, tria, et pluscula superaddas exempla impressa, tanto magis salva erit res, quod hac oblata occasione indicare tibi volui, exspectans, quid deinceps futurum sit. Si quid grati hac et aliis in rebus tibi praestare possem, id ipsum praestare maximae mihi felicitati ducerem. Psalmum necdum impressum esse, valde aegre fero: praesertim quum damnum Typographi neutiquam cupiam. Eum si admonueris meo nomine, et oraveris, ut promissis satisfaciat, gratissimum sane feceris. Springlii nostri opus do bello nostratium aliqui putant moram facile ferre posse, adeo ut ejus impressio minime maturanda sit. Quod te amice, et clam, et secreto monere volui. Caussam inter alias multas adferunt turpem ac detestabilem Apostatiam filii; in quam nuper lapsus est. Ego quidem editionem impedire nolo: interim quid alii judicent, tibi indicare non nolui, inque sinum tuum insinuare. Per me enim te monitum, velim minime illum rescire: ut tu ipse pro tua prudentia judicabis, iniquum non esse.

De caetoris quae scribam non habeo. Silent et conquiescunt omnia apud nos. Synodus Constantiae habita diffluxit iterum; in qua sacrifici promiscue omnos, quotquot illi Episcopatui sunt subditi, in unum annum a florenis 100 reditus annui promiserunt duos: pecuniam contributam Augustae ferunt deponendam: fortassis in sanctius aliquod aerarium. Nam sparsum dudum fuit, ab hominibus sacri ordinis passim aeraria sanctiora fuisse in stituta, in quae contribuenda ab ipsis extra ordinem pecunia inferatur in belli usus, adversus Catholicorum, ut vocant, hostes, si forte armis eorum infestati fuerint. Curae est, Pontifici, ut pacatam Italiam habeat, bellorum incendia extra hanc alat, beatoque fruens otio, suos locupletare queat. Elector Coloniensis Aquis Badensibus apud nos usus est in 7. septimanam: inqua Poculo Argenteo inaurato, cui terrae Machina artificiosissime insculpta vel in cisa est, ab amplissimo Senatu nostro fuit honoratus. Ante usum thermarum Tigurum vidit: sed nomine dissimulato. Vale, V. clarissime et humanissime,


page 366, image: s366

meque tuo favore et amore prosequere. Tiguro. 17. Novembr. anno 1609.

T. Totus

Casp. VVaserus.

Nobiliss. et Clariss. V.

Dn. Melchieri Heiminsfeldio Goldaste, Dn. et amico meo summe colendo.

Francofurtum.

CCCIV.

S. P. Clariss. V. amice Cariss. Speramus ego et D. Lingelsheim, accepisse te tum literas nostras, tum [gap: Greek word(s)] Principale Serenissimi nostri: de quo tibi gratulor (ut audii, gravisus sum tua causa [orig: causā], laboribus tantis honorem haberi) Expectamus autem et responsum tuum, et sequentes pagellas Duditii, quas impense D. Lingelsh. amat, et prodire foras gaudet. Illas expeto, ut catalogum vel indicem conficiam, et si quae [gap: Greek word(s)] forte enormia, notem. Corrector nescio, num studio folia quaedam sicintitularit: Pro coelibatu: cum ponidebuisset, pro conjugio. Sed nolo te fatigare. Unum hoc rogo, ut die Martis a P. Kopfio accipiam Duditiana impressa: Tum mittam prolegomena (die werden 4. Bogen machen) ut hoc mense totum opus absolvatur, et ad Lipsienses ac Argentinenses Nundinas Kopfius ex voto distrahere queat. Mittas quaeso etiam Cisneriana, sicut nuper petii. D. Hippolytus rediit, sed statim Studgartiam profectus. Loquar ei quamprimum licebit, ut Thuanum vobis pleniorem communicare possim. Deus assit tibi propitius. Vale et P. Kopf saluta. Heidelb. XV. Nov. 09.

T. D.

Amantiss.

Quirinus Reuter. D.

Clariss. et Excellentiss. Viro

Dn. Melchiori Haimiusfeldio Goldasto

Polyhistori celeberrimo

Dn. et amico observando

Franckfurt. Bey Hn. Peter Kopfen zuerfragen.



page 367, image: s367

CCCV.

S. P.

JUcundissima mihi fuit epistola tua, gratulor tibi animitus hunc tanti Herois favorem eximium. Vides Iabores tuos aestimari ab intelligentibus, et hujus sane judicium tibi esto, instar omnium. Gratulor et alterum magni itidem herois judicium. Regis nempe Britanniae, qui tua quoque monumenta in suo nupero scripto ad Reges in testimonium adduxit.

Sed lepidum istud, quod ostendisti Fabulam Mustei Antichristi Babylonici, ex antiquo libro, vellem et nominasses mihi librum illum, et interest explodi putidas istas fabellas. Reliqui quoque sermones vestri quos refers, mihi melliti fuerunt, tu vero cave existimes prolixitatem epistolarum tuarum mihi molestiae esle, suavissimus hic mihi pastus animi. Gruterum nondum audire potui, anne LXX interpretes bonae notaein Bibliotheca adserventur, quando huc venerit Princeps ille, dabitur opera, ut nihil ipsi denegetur. De Gobleri interpretatione sedulo apud amicos inquisivi, sed nondum obtinere potui, cupio enim tibi gratificari, et merentur hoc innumera tua beneficia, et profiteor me tibi adhuc devinctum.

Jam avocor, tu vale et nos ama. Spero omnino quae est liberalitas istius Principis, non infructuosam tibi futuram hanc amicitiam. Si me consultore uteretur, vellem tibi pinguem aliquem Canonicatum aut Abbatiam traderet, quomodo Reges Franciae litteratos beare solent. Vale iterum vir clarissime Heidelberga. Kalend. Sept. anno 1609.

Tuus

Omni studio

G: M. Lingelsheimus.

A Monsieur Mons. de Goldaste etc. a Francsurt.



page 368, image: s368

CCCVI.

S. P.

REcte accepi litteras tuas, librumque tuum statim uno tenore perlegi, cum magna mea voluptate, et gaudeo congesta undique quae ad rem propositam faciunt, quodsi accessus tibi daretur ad Archivum Principis nostri, multa clarius et solidius tradere potuisset. Princeps Elector eo die, quo tuae redditae fuerunt, discesserat ad venationes, a quibus intra paucos dies rediturus non est, itaque visum, tradendum librum tuum cum litteris Cancellario nostro, quem sensi saepius tibi bene cupere, is suscepit librum tuum evolvendum, postea considerabimus, quid e re tua futurum sit, nec fallam ego opinionem tuam, nihilque intermittam, quod tibi commodare posse judicabo. Sed tu callidus, qui librum, in quo fabulam de Antichristo reperisti, apud me dissimules. Coloniensis Argentorati per biduum substitit, Ignotus itidem haberi voluit, seque ac naturalem filium suum, pro Baronibus de Stockheim indigitavit, atque a Magistratu agnitus, deprecatus est sollemnes munerum oblationes. In Zezneri Bibliopolio, comitatus unico filio suo visus est. Friburgum abiit cum curribus duobus inde Friburgum, Basileam, Constantiam. Ego non dubito, machinari ipsum foedus et contributiones evertendis Juliacensibus Principibus. Lotharingus terrore a copiis Regiis vicinis injecto, sua praesidiis munit, tribus millib. praesidiariorum Nanecii collocatis. Gratulor tibi, quod tanquam oraculum Civitatum consuleris, et gloriae tibi erit et emolumento ea res. Gnaviter rem gere et salve Vir clarissime. Heidelb. 7. Sept. 1609.

T.

Georg. Michael Lingelsheimius.

A Monsieur Mons. de Goldaste, etc. a Francfort.



page 369, image: s369

CCCVII.

S.P. Gratum quidem quod fabulam de Antichristo ipsam oculis subjecisti, sed nolim te librum ex quo excisam video, corrupisse, tantum auctorem indicari volebam, nos exscribendum curavimus, ac cum magna gratiarum actione tibi remitto, paratus vicissim gratificari qua potero. Gratum mihi officium feceris, si commodo tuo apud Parisienses et Leidenses librarios quaesiveris, num nam pro me aliquid attulerint, et mihi miseris. Solent enim talia nonnumquam perire aut negligi ab iis, qui in nihil aliud quam lucrum intenti esse solent.

Vides qua libertate in te utar, tu vicissim mihi ne parce, si qua in re usui tibi esse possum.

Coloniensis cum Argentorati esset, congressum negavit Baroni Rappostenio, itemque Rectori Collegii Jesuitici Molsemiani, quamvis eam ob causam se eo venisse diceret. Quod hic fuerit, vix credibile, ut latere potuerit, nam nemo quidquam hic rescivit. Tibi gratulor rursus, quod in te tam pronum se ostendit, et spero fructum te quoque percepturum. Vive, vale et nos amare perge. Heidelberga. 15. Sept. 1609.

Tuus

G: M. Lingelsheimus.

Illustrissimus Anhaltinus adhuc Pragae detinetur, Consiliarii Caesarei super postulatis foederatorum agunt, et spem aliquam faciunt, fore ut et Donaverda Imperio restituatur, et Juliacenses Principes in sua possessione non turbentur. Non ego facilis aut credulus illis.

A Monsieur Monsieur de Goldaste, etc. a Francfort.



page 370, image: s370

CCCVIII.

S. P. O si scissem hoc desiderium tuum de signo Principis jam certe haberes pro voto. Nondum licuit affari Principem faciam id si pote, hodie, et gratias tuis verbis agam, et spero, quod ambis, impetrabo. D. Quirinus mihi indicavit se Dudithiana quaedam, meo suasu, apud vos edere, atque in eo, tua opera se usum, te majorem in modum oro atque obtestor, ut in utilissimo opere nihil intermittas. Virum illum colui vivum et veneror mortuum: ob summam olim in me demonstratam humanitatem, sed magis ob probitatem, doctrinam, veritatis studium, et [gap: Greek word(s)] illud perfectum viri boni et praestantis. Scio labem ejus famae adspersam ob commercium cum Arrianis, sed mihi de ejus recta fide in Christum, et pia morte constat. Tu fac ut quam perfectissime ista edantur. Habes multas ipsius insignes epistolas, quas edere cupio quoque. Ubi videris, probabis sat scio. Bongarsius noster Dusseldorpium missus a Rege Legatus, inde Berlinum. Me anxium habet et ejus salus hoc tempore, et totius istius negotii exitus. Tu vive valeque et a Dn. Cancellario salve. Rediit ad nos Freherus salvus.

Heidelb. 24. Novembr. 1609.

Tuus

G: M. Lingelsheimus.

A Monsieur Monsieur de Goldaste, etc. a Francfort.

CCCIX.

S. P.

SInt Mecoenates; non deerunt Matones, Excell. V. dete dicamus, qui de Republ. bene mereris. Illos in magno numero tibi exopto. Thuani partem mitto. Quia exemplar unicum hic [orig: hīc] ad amicos possessoris plures defertur, et quasi circuit; non totum describi simul potest. Hoc tamen mense habebitis reliqua, quae


page 371, image: s371

penes nos sunt. Spero nos postremam partem etiam nacturos. Studium meum vobis polliceor: de quo etiam P. Kopf scripsi.

Cisneriana, quaeso, mittas quamprimum potes: et simul folia Duditianorum reliqua. Dispiciam post aliquot dies de auriga, qui isthuc itat: per eum exemplaria mihi poterunt mitti. D. Lingelshem. tuas recte traditas scit. D. Hippolytus Thuanum non vidit, tum in praedio rusticantem.

Quid nunc parturias bono Reip. si fas est scire, lubens ex te cognoscam. Deus sufficiat animi corporisque vires, et te locupletet. Vale Cal. Dec. 1609.

T. E.

Studiosiss.

Quirinus Reuter, D.

Excellentissimo Viro Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, etc. Dn. et amico dilect. et hon.

CCCX.

S. P. Sicut pollicitus sum superioribus meis, Sereniss. Principi gratias egi tuo nomine accurate pro magnificentia muneris tibi missi. Gratum id habuit, et meminisse se dicebat tui et agniturum si videat, valde te laboriosum esse oporteat taliaque. Ibi addidi perstudiosum te esse nominis Palatini et dignum videri, qui aureo Principis sigillo doneris, quod tibi honorificum apud cives Francofurtenses futurum sit. Pronum se ostendit, et daturum tibi aliquando, post alium sermonem orsus est, nec meae frontis fuit, ulterius insistere. Saxo Argentinensibus misit scriptum suum, et conquestus est, quod per suos adversariorum suorum in causa Juliacensi, partes Caesari commendassent, immemores acceptorum beneficiorum a majoribus suis. Is etiam oratorem habet in Anglia, Doctorem Juris. Scis Mansfeldium ab eo in Galliam missum cum comitatu sexaginta hominum, in quibus triens est de nobilitate. Vereor ego, ut nostrorum hominum lentore, tota causa


page 372, image: s372

pereat. Caesar proscripsit ordines Juliacenses et militares omnes, ni intra 6. Septimanas mandatis pareant. Leopoldus copias majores contrahit, Mansfeldius quidam et Creangius Baro, singuli 200. cataphractos conseribunt. Te Deus servet incolumem. Vale Clarissime Vir. Heidelberga. Kal. Dec. 1609.

T. omni studio

G: M. Lingelsheimus.

A Monsieur Monsieur de Goldaste. etc.

a Francfort.

CCCXI,

S. P. D.

QUis tibi index mei reditus? nam ego me probe latere putabam, et qu ete frui post emensos labores parabam. Quietem enim volo, quicquid meis studiis laboris impendo. Sed bene est quod te quoque sa vum recipio, et studiis operatum. Lipsii epistolas quotquot habeo, Kopfio nostro mitto: cui ut et tibi non facile quidquam negavero. Velim in eis reliquis disponendis, ordinem temporis, quo datae servari accurate. De reliquis promissis videro: jam occupatissimus. Itaque vale et salve et ad multamearum praecedentium, quae non tam responsum quam gratificationem desiderabant, reapse et realiter responde. Dat. Heidelb. 8. Decembr. 1609.

Tuus

Freherus.

Autographa mea mihi salva reservati et restitui cupio.

A Monsieur Goldast de Heimingsfeld, a Francfort

In Herrn Petri Kopffen Buchhandlers Hauß zu lieffern.

CCCXII.

S. Vide, quam cupiam desiderio tuo, Cl. V. amice cariss. et hospitis tui satisfacere. Mitto Th. usque ad annum 80. Notavilocum


page 373, image: s373

invidiosum de Germanis et Casimiro Duce; quem expungerem, si praeessem editioni. Cogitabis quid deceat. Commodum nactus sum adhuc aliquot duerniones. Descriptos brevi habebitis. Sed uti pridem prudenter scribebas, cavete ne mihi officium istud afficiat. Nomen meum plane tacete; ut porro, si cetera veniant e Gallia, vobis opitulari queam. Folii primi, quod ante mercatum vobis descriptum misi, jactura nondum sarta, nec oblita peperit offensam. etc. D. Cancellarius accepit etiam illum tuum librum, Imp. decr. contra imagines: etc. cujus in literis ad ipsum nulla mentio facta a te: sicut retulit. Uno verbo indica, Te ipsi misisse. D. Lingelsheim jam manibus captus, te pl. salutat. Duditiana non belle impressa, sed vitiosissime, negligentissime (ne dicam quid gravius) aegre ferimus. Moneo Kopfium, ut corrigat illud praefat. fol. b. pag. 2. Profess. in Acad. Heidelbergensi: Urge quaeso ipsum, ut emendetur istud grande [gap: Greek word(s)] in titulo: et alia quaedem crassiora, quae notavi. Deformant sane totum librum. Expectabo exempla ia 3 vel 4. integra. Spero enim absoluta esse. Emmelio scripsi de Cisnerianis: quae continent egregios quosdam tractatus. Mittam proxime Librum II. et III. Primum enim habet, in quosunt Impp. vitae, a Zeznero vi iose excusae, a me correctae: et de Palatinis manuscripta, non omnia hactenus edita. Sic et in sequentibus plurima nondum visa, sed a me ex autoris [gap: Greek word(s)] eruta, non parvo labore q. reformata, continentur. Deus O. M. sua gratia nos utrinque cumulet. Vale et salve. 15. Dec. 1609.

P. T.

A. S.

Quirinus Reuter.

Clariss. V.

Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, etc.

Dn. et amico observando.

CCCXIII.

SAlurem. Officium meum Vobis probari gaudeo. Nec in posterum deero. Tu quaeso significa, quid ab hospite


page 374, image: s374

vel expectare vel petere debeam. Nostri ordinis homines Typographis servire solemus: ipsi lucrum, nos quid habemus? Tu vero, Opt. et amiciss. Vir, meam causam apud hospitem ita suscipe, ut de tua benevolentia tibi plus etiam debeam. Puto propediem isthuc aurigam nostratem iturum. Tum plura scribam et mittam. Jam rogo transmittat mihi hospes aliquot exom plaria Duditii. Deum oro ut studiis et valetudini tuae copiosissime benedicat. Vale et salve. 22. Decembr. 1609.

E. T.

amantiss.

Quirinus Reuter, D.

Clariss. et Excellentissimo Viro Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, Dn. et amico S; etc.

Franckfort

CCCXIV.

S. P. D.

QUo loco res sint Vitoduram nostri, Vir Nobilisl. et amiciss. ad te scripsi die 17. Nov. Nunc inclusas Lubleri nostri commendare tibi volui, teque iterum atque iterum rogare vehementer, velis apud Clarissimum Palthenium studiose instare, ut analysin meam imprimat ad nundinas proximas. Id si fecerit, quod ut faciat rogo enixissime, magno me sibi beneficio devinxerit: et tu quoque. Libellus est; quem proinde absolverit paucis diebus: et operis etiam extraordinariis; si prela aliis excudendis sint occupata. Iterum rogo instes, et ut petitioni meae satisfaciat, urgeas; quem non poenitebit, mihi gratificatum esse, pro comitate et humanitate sua. Publica apud nos conquiescunt. Genevae nuper subortus est rumor conspirationis novae perniciosissimae: cujus duntaxat detecta summa: arcana nondum patuerunt. Liber Regis Angliae, quantum audio et extat, et prostat Venetiis, et teritur cupide: rabidam cujus fecit


page 375, image: s375

orexin furor adversatiorum. Nec inultum foret Bellarminus, quod invidiosam istam Camarinam denuo movorit.

Haec ocyus. Vale, Vir praeclarissime ac florentissime, et brevi tractatum de Mensuris meis accine a Dn. Voegelino nostro, qui cum typis suis descripsit non ineleganter. Deus O. M. tibi aeternum benedicat et hunc ineuntem annum fortunatissimum esse velit: ut et plures sequentes. Tiguro 23. Decembr. 1609.

Tuus totus

C. Waserus.

Nobiliss. et Clariss. Viro D. Melchiori Heiminsfeldio Goldasto, Dn. et amico meo summe colendo.

Francofurtum.

Bey Hn. Doctor Palthenio zuerfragen.

CCCXV.

S. P. D.

AD literas tuas, Vir praestantissime, Calendis Augusti, datas, sequenti 22. ejusdem mensis respondi. Quibus praeterea, sub finem Septembris alias adjunxi, quas revertenti Dn. Ludovico, agnato meo, ex aula Caesarea, domum, ut Heidelberga Francofurtum ad te mitteret, commisi: in quibus inter alia, libri de unitate Ecclesiae, titulum, quem Hutteno tribuunt, misi. Utrum autem has posteriores aceeperis necne, propterea dubito, quod in tuis 15. Novemb. datis, nulla mentio de hac re fiat; Eodem modo cupio te scire, secundum Imperialium Collectaneorum tomum, nec non partem tomi secundi Germanicarum, qui libri, ut scribis, destinati mihi a te sunt, me nondum accepisse. Peto igitur, ut Copfium admoneas mihi eos cum reliquis mihi mittendis, ut mittat, et precium pro illis in rationes nostras referat, nolo enim tibi hacinre, ob sumtus molestus esse, Somnium Viridarii quod expetis, non habeo, neque memini illum librum me unquam videre, alioquin libenter mitterem. Inquiram


page 376, image: s376

autem diligenter, sique nancisci eum potero, tuae petitioni, sicut in aliis quoque rebus, quas tibi gratas esse animadvertero libenrer gratificabor. Incidi nuper in Pataviam Cornelii Aurelii, in fine ejus libri insertum est scriptum ejusdem autoris, cujus titulus est: Diadema Imperatorium, sive de Coronatione Maximiliani Imperatoris, deque boni Imperatoris officio. Dignum esset hoc scriptum ut a multis legeretur, si non in eo nonnulla odiosa de Aquila detruncata, et veluti deplumata continerentur. Tu vero, Vir praestantissime, perge, sicut coepisti, in eruendis antiquis et utilibus scriptis, majori ex parte obsoletis, et neglectis, ad utilitatem et ornamentum Reipublicae; Optarem autem ut in ejuscemodi tuis praeclaris conatibus adjuvandis tibi fidelis Adstes, et adjutor esse possem. Vale, et tibi certo persuade, me tui studiosissimum esse, talemque perpetuo permansurum. Vale feliciter. Datae 25. Decembris, Anno 1609.

T. Philippus Camerarius, D.

Nobili et Praestanti Viro, Domino Melchiori Haimiusfeldio Goldasto, etc. Domino et amico meo observando.

CCCXVI.

S. P. Claudam annum scribendo et mittam simul, quae apud nos excusa aliqua. Plura si voles exemplaria mittere potero occasione oblata [orig: oblatā] gratuita. Cum Domino Camerario heri mihi sermo, antequam ad Conventum Hallensem iret: is magnopere tuum tomum secundum videre desiderat: testatus esse sibi ex eo genere alte Abschied, quae nescio unde Noribergae adeptus sit, et tibi paratus communicare. Itaque bene collo cabis exemplar, nam primum tomum a te haber. At Dn. Hippolytus utrumque desiderat. Scribe an Versionem Goblerianam Ordinationis Carolinae Maleficidis nactus sis. Sin, videbo ut Spirae, quo propediem cogito, eruam.

Palatinae rei Commentarium tuum jucunde perlegi, uno spiritu et sessu. Studium probo et laudo. In aliquibus dissentio: in queis puto te ultro mutaturum sententiam, ubisecundam partem Originum Palatinarum videris, quae jam dudum parata praelo, et mox [gap: Greek word(s)]


page 377, image: s377

comparebit. Pluscula alia talia hac hyeme extrudet Vogeiinus, ille propter viciniam mihi maxime commodus. Tuorum si quid sub incude, vel specimen videre discupio. Nam de Imaginibus, et alia quaedam pridem edita, jam desperavi. Vale et salve. 27. Dec. 1609.

T. M. Freherus.

Scribe quaeso quid Senatus fecerit ad petitionem Caes. de tribus civibus, P. Ruland Oeden et Oberbeckio tradendis.

Item an Dn. Joannes a Glauburg etc. decesserit, quod audio, nec scio. De Foederibus meditamentum secundum editum a Kopfio accepi. Primum desidero per occasionem. Habeo adhuc epistolarum Lipsii unam ad Taubmannum editam cum quadam ejus oratione de lingua Latina, ni [orig:] habes. mittam.

A Monsr. de Goldast. Francfort.

CCCXVII.

SAlve V. Cl. amice honorande. Laudem magnam apud viroc doctos et historiarum Studiosos meruisti, quod Alamanicarum rerum scriptores veteres et recentiores in lucem edidisti quamvis Arborius noster, qui Ranco tantum deditus, historiarum ut omnis antiquitatis expers est, exsibilarit, quo ipso inscitiam irridendam prodidit: suspicor factum, quod nullam ipsius in praesatione mentionem fecisti. Sed missis his: quod tertiam partem dono misisti, grato et hilari animo accepi, utinam remunerandi occasio daretur. Et cum spem mihi fecisti, me priores partes tua liberalitate proximis annis accepturum (quid enim cauda sine ventre et capite?) mirum in modum me exhileravit, ea tamen conditione promisisti, ut communicem tecum Chronologias meas. Scias Stumpfiano Chronico plerasque insertas, quam emendate non scio, nam nimia festinatione Typographi factum, ubieas acceperit, ut revidere et emendare non licuerit. Ex his colligo, perpetuum Catalogum Imp. Regum, Principum, Pontificum, quiante et post Christi nativitatem vixerunt, notatis annis. Ubi absolvero proximis nundinis, ut


page 378, image: s378

imprimatur accipis. Misissem fragmenta quaedam historica et integra nonnulla digna tandem, ut cum aliis authoribus luce darentur, ea posteritas tandem, ut nos antiqua, mirabitur: impeditus fui propter Rhaeticas turbas, quae animos hominum suspensos tenent, quod mature Typographo non tradidi, clausis doliis recipere noluit. Primo quoque certo nuntio aut saltem ad nundinas habebis.

Turbarum illarum summam (dum interim integram historiam conscripsero) hisce literis raptim scriptam inclusam mitto, ut cum Aeglino legas, ut Amplificus noster Magistratus excusatus habeatur, quasi inconsiderate in vicinos et Religionis nostrae homines, inutile bellum moveat. Si fieri potest: relationibus inferatur. Si nosti commoditatem ante nundinas transmittendi, Nova, indicato. Ne falsa pro veris scribant, ut saepe in rebus Helveticis turpiter ab illis aberratum. In Tschudio erravi Jacobum pro Ludovico posui, quia liber non erat ad manus. Feusil i Peregrinationem pronepos, ait, se non meminisse cui mu uo dederit: velle tamen inquirere, et nihil magis optare quam ut in antiquissimae familiae memoriam in lucem edatus ubi nactus fuerit. Haec raptim Festinationi condonato. Vale et me amare pergas 26. Augusti 1607.

T. t.

Marcus VVidlerus, T. P. Kilchbergensis.

CCCXVIII.

Nobil. V.

CUpit Illustriss. noster ut exemplaria duo Imperialium Decretorum ejus Celsitud. deoicatorum pro pecunia huc mittantur. Injunxit id negotium mihi. Cum vero ignorem quanti veneant, officiose te rogo abs Typographo duo exemplaria petas, taxamque, quam v cant, in ices, quo pecunia transmitti possit. Coeteroquin propter varia negotia, quae praesentibus quorundam


page 379, image: s379

principum legatis peraguntur in causa Moguntini decenni in tua causa nil hactenus potuit: fiet tamen brevi.

Nobiliss. Petrus Hainzelius a Degerstain Waseri nostri per Galliam, Italiam, Germaniam, etc. discipulus et Comes in Italia post emensa 4. hebdomad. spatio DCCC. milliaria Germanica obiit: rogant fratres scriptis ad me litteris ut carmine tuo ejus obitum cohonestes, mihique, ut hic excudatur una cum pluribus aliis, huc mittas: ambiunt tuam amicitiam. Tantum vo ui. Tu Vir Nobiliss. vale, et meus patronus esse perge. Raptiss. Hanov. 16. Decembr. 1608.

Nobiliss. Ampl. T.

observ.

J. R. Lavaterus.

Nobiliss. et Ampliss. Viro Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, J C. et Historico celeberrimo. Dn. et patrono meo magno.

Franckfurt, In dem Carmeliter Closter zuerfragen.

CCCXIX.

CLarissime et Nobilifsime Vir. Magnificum tuum munus hilari animo accepi, et eo nomine maximas tibi ago gratias, utinam referre possem. Nemo, quod sciam, apud nos est, praeter D. D. Simlerum, qui aliquos scriptores antiquos, rerum Helveticarum habeat, aut eorum editionem paret. Nec ipse, uti ait, hoc tempore aliquid attentavit: nec alibi aliquem his rebus intentum existimo. Vere ergo addidisti. Si qua VVolfii


page 380, image: s380

fides. Witeduranus ubi deliteat, me latet. Fragmentum, quod ad manus est, cum aliis fragmentis Historicis ad proximas nundinas, vitam concedente Deo, mittam. Si editioni digna visa fuerint, cum aliis commodo tempore conjungere poteris, ne diutius delireant. Nam ex literis et Catalogo nundinarum intellexi, te in eruendis antiquis scriptoribus, ac I. I. et rebus totum occupatum esse, plurimum praestare, et magnam inde, merito, reportare laudem: quo nomine tibi gratulor, et ut pergas hortor, et amicorum perpetuo memor sis rogo. Herr Peter Füßli, unser Obervogt, zeigt mir an, Er habe seine Anherren-Reiß zum H. Grab ussegeliehen, wüste nicht eigentlich warumb, wo sie ihme zuhanden komme, wölle sie mir gern übergeben, und verwilligen, daß sie drückt werde. Reliqua alias. Haec per D. Casparum Lavaterum nostrum. Datae 17. Aprilis. Memorabilis rerum mutatio hoc die facta est. Ante annum in Rhaetos iniqua paravimus arma. Hoc die maxima pompa, strepitu armorum, terribili sonitu bombardarum, honor fice excepta est sponsa Rhaetica, ex familia Saliciorum, quae nupta est Dn. Joh. Georgio Aeschero, quaestoris ex fratre Marco Nepote, fuit is Capitanei Holzhalbii in Bello Genevensi Legatus. Vale amicorum optime.

T. T.

M. VVidlerus, P. Kilchb.

Nobilissimo et Clarissimo Viro Dn. Melchiori a Haiminsfeld Goldasto, Philologo, amico observando.

Franckfurt.

CCCXX.

S. V. Clar. Miror an ultimas meas litetas ad proximas nundinas acceperis, quibus copiose ad ruas respondi et gratias egi de munusculo transmisso, ac rogavi, ut caput ac ventrem addas, quo integrum sit Aenigma Allemanicum. Transmitto D. Conr. Gesneri (ut a D. Casp. Wolfio affine accepi) propria nomina prisci seculi


page 381, image: s381

ab illo collecta, et a me utcunque disposita. Quid illis Nominibus Gesneri judicium sit, consule cjus Bibliothecam. Quaeso ea augere et in meliorem ordinem redigere digneris, ut in lucem tandem prodeant. De W. Tellio quod rogas. Nullam ejus fieri apud antiquos scriptores mentionem. Mirum non est, nosti enim illius seculi Barbariem. Et qua [orig: quā] invidia [orig: invidiā] tum laborabant apud exteros primi confoederati. Nuper sui in coenobio Murensi, rogavi Abbatem, ut Chronici illius coenobii, quod toties citat. D. Stumpf. in quo hoc et alia continentur, inspiciendi copiam faciat. Negavit amplius in ipsorum Bibliotheca extare. Ignorari, cui superiores Abbates mutuo dederint: sperare tamen, si in boni viri manus inciderint, tandem ut alia quaedam vetera in lucem proditura. In conscribendo tumultu Rhaetico intentus sum. Collegi interim hinc inde duras et nivosas hyemes. Nil apud nos novi, nisi quod quidam Viri prudentes suspicantur, vicinos nostros, qui subinde conveniunt, aliquid monstri, suo more, alere. Vale, haec difficulter aegra manu scripsi Kal. Martii 1608.

T. T.

Marcus VVidlerus, T. Ecclesiastes Kilchb.

Clarissimo et ornatissimo Viro D. D. Melchiori Goldasto a Haiminsfeld. Historico eximio, amico suo observ.

Franckfurt.

CCCXXI.

S. P. Cl. V. Amice observande. Mitto tibi Fragmenta Historica, quae ultimis meis literis tibi promisi. Wirodurani quaedam. Spero, si fragmenta edantur, eos qui integrum opus malitiose supprimunt, illud tandem publici juris facturos. D. Wolphii additiones ad Munsterum ex Latino exemplati olim describendas cutavi. Sicuti et Annales, quae res memoratu dignas continent. Tu V. Cl. fac quod tibi visum fuerir, saltem hoc et alia tua luce donata,


page 382, image: s382

videre optamus. Ego durissima hac et nivosa hyeme collegi de hujusmodi gravissimis hyemibus Commentariolum et in aestate hac continuavi: Hoc titulo:

Von unnatürlichen Winteren.

In welchen von harten Winteren, grimmiger Kälte, tieffem Schnee, schädlichem Frost gehandelt und dabey angezeigt wird, was Schaden sie gethan, und sich sonst Wunders darinn verloffen.

Si praelo apud vos committi sperandum sit, proximis tuis moneas, mature transmittam. Nullum ego pro me peto praeter exemplaria quaedam amicis communicanda. Ego Dei beneficio optime valeo, ut cui sit mens sana in corpore sano. Speramus bonam vindemiam. Vites enim nec arbores hac hyeme periere. Verno saltem tempore Austro perpetuo flante arbores florentes damni aliquid passae sunt. Vale V. Cl. et me amare pergas 26. Aug. 1608. Kilchbergae Tigurinorum.

T. t.

M. VVidlerus.

Nobil. et Clarissimo Viro, Dn. Melchiori Goldasto a Haiminsfeld. Polyhistori, amico observando.

Franckfurt.

CCCXXII.

S. P. Literas tuas, Vir Nobiliss. et Clarissime 26. Julii datas 26. Aug. cum apud R. et ornatissimum Virum D. Rudolphum Hospinianum affinem meum observandum pranderem, accepi, cum paulo ante, quae missurum promiseram, Typographo nostro tradideram. Dici non potest, quam exhilerati fuimus de magnifico et munifico muneretuo cujus nobis spem fecisti. Nosti illum, de Templis secun das curas superiori anno edidisse: in quibus plurima de Imaginibus habet. Expectamus ergo magno cum desiderio. Nam ut interamicos,


page 383, image: s383

imo affines et historiarum studiosos fieri solet, omnia sunt communia. Etiam clarissimus Dominus VVaserus affinis noster honorandus liberaliter et benigne ei communicat, quae ad Ecclesiasticam ejus historiam faciunt. Librum suum de Monachis hac aestate recensuit, et in duos Tomos distribuit. Posteriorem Jesuitis, novis Monachis tribuit. Rogat, ut suo nominete salutare velim, ut si quae in Jesuitas scripta (manu sua signata, aut alia) apud vos prostent, ut qui judicio vales, et amplam commoditatem habes, coemere et Typographo nostro, qui tibi fideliter satisfaciet, tradere digneris. Imprimis Catechismum Jesuiticum. Non tritum illum Canisii, sed alium ironice sic dictum, qui fraudes, imposturas, veneficia Jesuitarum continet. Gallice impressus est Anno 1602. a Villo-Franche chez Guillaume Grevier. Quia ejus linguae ignarus est, Latinum habere cupit. Nullis ille sumptibus parcit, modo oppugnetur Abaddon ille, a quo Papae nomen derivatur. Oblata occasione addo. Hactenus explicui Apocalypsim B. Job. variae mihi historiis accommodatae meditatione libere dico, demonstrationes, quamvis multorum interpretum opera destituor, quotidie occurrunt. Dabo tandem, dante Deo, quae habeo, in lucem. Ad rem. Miramur, an is sit, quem promisisti liber, qui habetur in Catalogo Vernalium 1608. Statuta et Rescripra lmperialia etc. an hodeporicon Ruthenicum Jacobinobilis Dani. Quod de Collero Elgoviensi Parocho scribis, existimo quidem ipsum more suo gloriati, vix enim sine theseo antiquam literaturam legere, nedum intelligere potest. D. Hospinianus, affinis ejus, si quid habet, e manibus ejus extorquere poterit. Non credis, quam mala fide cum misero Vitodurano hactenus actum sit: et quantis fraudibus e manibus meis ereptus fuerit. Vidi apud amicum Dn. D. Vadiani, ad D. Bullingerum, antiquorum vocabulorum Latino Germanicorum explicationem. Eam describendam curabo. Et primo quoque nuntio, quem D. VVaserus, monstrabit, transmittam. Et plura alia, quae habere potero.



page 384, image: s384

Est unum adhuc, quod tescite volo. Obiter collegi Calendarium Ecclesiasticum Reformatum. In quo consigno Dies et Annos S. Martyrum nostro seculo, qui Ecclesias suo sanguine irrigarunt [orig: irrigārunt]. Obitus etiam doctorum Virorum, qui scriptis et viva voce eas plantatunt. Regum, Principum et Clarissimorum virorum, qui eas defenderunt et promoverunt. In Catalogis invenio plurimas conciones funebres Cl. et Doctorum Virorum, quaeinstituto meo inservire poterunt. Rogoergo, ut per studio sumquendam, cum haeapud vos habentur, dies et annos Emortuales exscribere digneris. Operam ego meam tibi offero, et meuthactenus fecisti, amate et studia promovere pergere velis, peto. Vale Vir Cl. Cal. Septembr. 1608.

T. t.

M. VVidlerus, T.

Nobilissimo et Cl. Viro

Dn. Melchiori a Heimensfeldo Goldasto, variarum historiarum et scientiarum peritissimo, amico suo observ.

Franckfurt.

CCCXXIII.

S. P. Clarissime Vir, libros, quos dono misisti, hilari et grato animo, si modo gratias referendi daretur occasio, accepi. De Vitodurano inquisivi diligenter, Colerus ait, sefolium unum et alterum tantum exscripsisse. D. Joh. Huldricum VVolphium expraefectum Kyburgensem, nunchujus urbis praetorem illum habere. Hic ait D.H. Bullingerum ad quem jure pettinebat, redemisse. Ab hoc prece et protio, qui eum legere non potest, extorquendus est: id negotii dabis D. VVasero, affini ipsius.

Mitto, quam promisi Epistolam D. D. Vadiani Coss. ad D. Bullingerum de antiquis Francorum vocabulis, si quae praeterea in scriniis meis habuero. libenter communico, modo publici juris fiant, et ita ad nos redeant. Nova nihil habemus, nisi quod Cantones nostri, odiosum illud dissidium a Jesuitis excitatum inter Friburgenses


page 385, image: s385

et Beonenses fovent. His aperte tandem nostri auxilium promiserunt. Illi vero Belgicarum rerum exitum astute expectant. Verendum ne Hispanus huc tandem belli molem transferat. Non tantum religioni, quam communi libertati insidiatur: Utinam, qui ad gubernacula sedent, oculos tandem aperiant. His diebus apud nos in una septimana defuncti sunt: D. Cun. Grosmanus Consul prudentissimus, et Proc. Joh. Zieglerus. Hen. a Schennis Tribunus plebis. Deus det fidos et fortes successores. Vale, meamare pergas, et munusculo aliquo exhilerato. 24. Martii 1609.

T. t.

M. VVidlerus, Kilchb.

Quo locorum sit D. D. Aeglinus noster, miramur, nihil ab eo literarum accipimus.

Clarissimo et Nobilissimo Viro D. Melchiori Goldasto a Haiminsfeld, Polyhistori etc. amico observando.

Franckfurt.

CCCXXIV.

S. Ago, quoniam referre non possum, magnas gratias, quod Bibliothecam meam auctiorem reddis: Rogo, ni plane im portunus flagitando habeas, in eo studio pergas. Me semper ad omnia promtum et paratum habebis. D. Bullingerus, apud quem latitat Vitoduranus initio se morosum et difficilem praebuit. Conquaestus illum mala fide ante plures annos ex Bibliotheca Avi b. m. a quodam surreptum, et Nobili viro D. Henzelio magno pretio venditum, et post varios Dominos, eodem pretio ab ipso redemptum. Nolle illum pati, quoniam jure ad ipsum spectet, ne integer aut fragmenta ab aliis edantur. D. Hospinianus, qui praesens erat, et ego variis rationibus placare hominem conati sumus. Hisce diebus obviam mihi factus paulo mitior fuit. Ait Domino Wasero rem omnem commisisse. Interim novam orditur querelam. Authorem


page 386, image: s386

illum parum honorifice de pugna Tigurinorum ad Vitodurum Anno 1292. in bellis Austriacis scribere. Eum multa habere fabulosa. Plurima in laudem Minoritarum fingere: Fridericum II. Imperat. bostem Ecclesiae Schismaticum vocare. Haec aliaque expungenda aut emendanda esse. Haec est illius viricensura, hoc acre judicium. Respondi. Et Stumpfium illam pugnam ex Vitadurano transcripsisse. Wurstisium, Freherum et alios viros doctos, qui antiquos scriptores rerum Germanicarum in lucem ediderunt, nihil tale tentasse, sed bona fide in lucem eos edidisse, ne illos scriptores suspectos redderent. Ipsum, prout eatempora ferebant, scripsisse. Nec mirum, Monachum de pio Imperatore male sensisse. Nullos enim graviores hostes habuit, quam illud hominum genus. Prodierunt nostro seculo plurimi hujusmodi scriptores, in quibus eruditi Viri nil mutarint, judicium penes Lectorem esto. De equo excoriato ridicula videtur fabula. Simile quid Anno 1520. in Rhaetia accidit. Addidi posse te pro tua eruditione, cum notis illustrare et recensere, quod in aliis authoribus praestiteris. Modo illius verba sarta tecta mancant. Ne adimatur fides authori. Ad proximas nundinas dante Deo habebis Monachorum Bernensium historiam cum Auctuario Wimphelinum aut hominem judico. Petri Feüslini Tigurini Peregrinationem in terram sanctam nunquam edinam, descriptam adjungam. Vale et me amare pergas 2. Septembt. 1609.

T. t.

Marcus VVidlerus, Kilchbergensis P.

Cl. et Nobilissimo Viro, Domino Meliori Goldasto a Haiminsfeld, Polyhistori, amico observando.

Franckfurt.



page 387, image: s387

CCCXXV.

S. P. D.

SUperioris anni autumno redditae sunt mihi amantissime scriptae litterae tuae, Nobiliss. Dn. Goldaste, quibus significabas mihi, Te antea quoque ad mededisse plures. Ego vero nec ante illas, nec post illas abs te vidi: quod etiam aliis literis meis tibi jam pridem significavi, si modo accepisti. Cave ne putes, me tam batbare negligentem aut fastidio um fuisse futurum, ut salutantem vete em amicum non resalutarem. Alienam igitur culpam, qua factum est, ut tuae ad me non pervenerint, noli quaeso mihi imputare. Ceterum mihi pergratum fuit, quod intellexi, Te non solum memoriam nostri cum benevolentia conservasse hactenus, sed etiam tam eupidum esse mihi gratificandi, ut ultro etiam tua officia offeras, siquid Francofurti curatum velim: quo nomine etiam antea tibigratias egi, et ago nunc quoque. Innuebas praeterea, nescio quid te ad ut. D. Scip. Gentilem meque missurum: quod etiam ipsiindicavi. Sed nihil in hunc usque diem vidimus.

Illud autem, quod est in oculis omnium luceque publica perlibenter, Te Constitutiones Germ. Principum quae ad jus publ. et Statum Imperii fere pertinent, tanta diligentia collegisse et collecta digestaque cdidisse. Pro quo certe officio plurimum ribi et quae nunc est aetas debet, et si qua est futura poster tas, debebit. Hortamur autem te, adeoque obtestamur, ne pulcerrimum institutum deseras, sed perseveres cum summa tua laude ac gloria cumque Reipubl. util tate. Ajunt etiam, Thuani editioni Germanicae te praefuissi, eamque marginal bus notis auxisse et illustrasse. Quo etiam ipso opere optin e de lectoribus meritus es. Macte. virtute esto, mi Melior, [gap: Greek word(s)]! Feliciter, quicquid agis. De nostris studiis et maxime in Novellas Justiniani novo opere atque conatu alias peculiaris mihi ad te nascetur epistola, ut et aliis de rebus. Nunc pluranon permittebat


page 388, image: s388

tempus. Accipe haec quasi Bellaria secun darum nupt. mearum et boni consule quamvis victu. Vale et salve. Altotfii die 7. Septembr. 1609.

T. A.

Cunradus Rittershusius, D.

Nobilissimo et Doctissimo Viro Dn. Melchiori Goldasto ab Heiminsfeld. Domino et amico vet. plurimumque honorando.

Franckfurt am Mayn.

CCCXXVI.

HAut dubie magna tua cura et sedulitas fuit in perquirendis, depromendisque, quos notaram, libris fuit, nam cum alias saepius Bibliopolis eosdem consignassem, non potuerunt, aut ca, qua tu diligentia, uti noluerunt. Habeo gratiam et tu me, si quidcontra voles, daturum operam, ut ne frustra quoque sis, tibi persuade. Sed obsecro tandem nobis et Helvetios et Francicos scriptores impartire. Mirum quam aveo utrosque, imo indigeo, nam in Helvetiis haud dubie multa, quae Austriae Principes etiam attingunt, Salici exemplaria duo accipies ab Strassero, alterum D. Frehero mittes, aut si adest, dabis cum salute. Freheri in Constitutionem Caroli Crassi commentarium quaeso fac videam meo aere, uti et Gruteri Onosandrum, et Johannem Sturcium de Germanorum Imperio. Hos et ante notaram Bibliopolae, sed nisi tu ea qua caeteros cura curas longum erit quam accipiam. Strasserus solvet. Addes si quid novi nostri stomachi adveniet. De Casauboni in Polybium commentario, aut de ipso an aliquid habes? longis utinam non vanis operibus is nos lactat homo. Tu vale et quid ipse ad illa, quae supra, moliaris certum face. Friburgi 1610.

T. Guillimannus.

V. Clariss.

Bn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, Francofurti.



page 389, image: s389

CCCXXVII.

S.P. En vobis optatam strenam, residua folia Th. quae quidem hic extant. Obnixe petiit hospes tuus proximis literis, de Carolo Pauli quid spei esset, hac posta rescriberem. Ego licet catarrho obnoxius, domi me dies istos continere volui; tamen ut tibi simul et ipsi satisfacerem, adii illum, et prudenter omnia sciscitatus, vidi Thuani donum esse illud ipsum exemplar quod in 12. proximis istic nundinis prostabat. Nil aliud, nilamplius apparet. Hinc frustra subsidium expectatis. Et sane mirabar, cum tuas ante 10. dies legerem; isti esse exemplar integrum: necid nobis hactenus notum fuisse. Si D. Lingelsheim adhuc totum opusadipisci posset, neque sumptuiparceret: neque etiam suum istud imperfectum exemplar pro [gap: Greek word(s)] thesauroque haberet. Nec enim illum aliud hic [orig: hīc] fuit nec est; nec putamus adhuc absolutum esse Lutetiae, Idultra 84. annum non deducet autor, nec se vivo reliqua patietur imprimi, propter metum Ligae: sicut sentiunt prudentes. Hoc Kopfio meis verbis expones: a quo cupio mihi rursus 5. exemplaria Duditii hac vice mitti. Spero me consecuturum ante nundinas sequentia folia Th. Sin minus; Saltem vos edocere potero, quicquid erit. D. Lingelshemius pl. te salutat, ob chiragram scribere non potis: et ait se Suevica tua habere, ideoque non esse cur sibi mittas; Sed si mihi velis mittere, placere. Dicebam enim ei cum tuas traderem; me Suevica ista non vidisse. Emmelius quia tacet, forte non cupit imprimere Cisneriana. Remittat igitur ea statim per hunc nuncium. Si habuissem, edita hic [orig: hīc] fuissent dudum. Ne me diutius moretur. Noster Freherus sua Typis Vaegelini curat edi, saneque eleganter.

De accessione Britannicorum ad Iibrum Duditii gratias ago tibi: peto mihi simul cum Duditii exem plaribus mitti Lipsii tractatus 8. ab Emmelio excusos. Vale et rescribe. Dat. Heid. 3. Kal. Jan. Anno 1610. quem Tibim hique faustum largiatur benigniss. Deus. Sal. pl. Kopfio, et annum felicem precor.

T. Quirinus Reuter. D.

Nobiliss. genere et doct. V.

Dn. Melchiori a Haimensfeldio Goldasto, Politico et Polyhist. celeberr. Dn. et amico suo pl. honorando,

Franckfurt



page 390, image: s390

CCCXXIIX.

S. DEI gratia multiplicetur indies Tibi, V.Cl. Heri vesperi P. Kopfio respondi per aurigam nostratem, cui fasciculos, quos Dominis nostris destinasti, vel si quid aliud habes huc perferendum, committere poteris: modo sic compingantur, ut ab imbre nil sit periculi.

Lipsii Epistolas nullas hic [orig: hīc] scio: neque librum illum Cornharti, quem petitis, vel Freher, vel Lingelsheim habet. Interrogavi praeterea D. Gruterum, qui aitse habuisse ante multos annos; amisisse vero in migrationibus. Abhoc aecepi Thuani poemata, Luteriae in 12. excusa ante decennium. Digna sane legi, quia pia et amoena. An ea recognorit, inquirendum erit. De opere historico D. Bongarsius nobis procul dubio referet, quem isthinc indies expectamus. D. Kopf mittat mihi Duditiana quae multia me petunt; quasi centuria mihi sit exemplarium. Emmelium saluto, et a me officia amica volo expectare. DEus tua studia porro secundet. Vale. E musaeo 12. Jan. 1610.

T. P.

A. S.

Quirinus Reuter. D.

Clariss. et Excell. V. Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, Polyhistori celeberrimo, Dn. et amico S.C.

Franckfurt.

CCCXXIX.

S. P.

COmplures tuas epistolas recte accepi, sed ob cruciatus ingentes et debilitatem manuum respondere non potui; Jam et Bongarsius tuum grandem fasciculum reddidit. Tradidi tuo nomine D. Quirino Suevica tua et Sybillam Gallieam, qui maximas tibi


page 391, image: s391

gratias agit. Sed me obruis tu beneficiis tuis, et insigni volumine Alemanicorum tuorum me donatum voluisti. Ecquando autem et gratiam referam studebo omni industria.

Versus Lipsianos quos expetis en habes, sane memorabiles. Habeo Epistolas aliquot Lipsii non excusas, sed Freherus cui omnes communicaveram, se tibi misisse ait, atque imprimis illas quas Jena ad Joachimum Camerarium dedit, quibus usus etiam is, qui Idolum Hallense scripsit. Memini me habuisse Theses quasdam Hesychii Bremenses Basileae disputatas, quibus praefixit Epistolam Lipsii sed omni studio inter chartas meas quaesitam reperire non potui. Cupio certe tibi in omnibus gratificari. De Segheto memini te scripsisse, hospiti suo eum nunciasse, se Episcopatu in Britannia auctum, quod ego sane verum esse velim. Faveo certe Viri virtuti et doctrinae, et optime ipsi esse velim, si quid certi cognoveris, fac me gnarum, miror tamen, nihil ipsum ad me dare literarum pro nostro mutuo amore.

Hallae, speramus, e re publica, statutum iri salutaria Deus fortunet. A Rege Galliae ibi est Boissisius et Bongarsius, quem brevi hic reducem speramus. Scis, opinor, Thuani historiam Romae condemnatam, itemque Torturam Torti, et sententiam Parlamentiin Jesuitas, occasione Jo. Chasteli. Manuum usum nondum plane recuperavi. Te valere et florere cupio.

Heidelberga. 25. Jan. 1610.

Tuus

G. M. Langelshemius

Dn. Cancellarius ait se fasciculum tuum accepisse, octiduo post litteras tuis ait se ipsum ad te scripturum.

A Monsieur Monsieur de Goldaste. etc. a Franefort.



page 392, image: s392

CCCXXX.

S. P. D.

QUas tu literas Francofurti 17. Septembr. dederas, eas hic pridie Calend. Decombr. accepi. Serum. sed non culpa [orig: culpā] tui latoris, verum mea [orig: meā], qui in Francia menses quasi tres abfui. Reversus et altero statim die Dresdam excitus tuas literas cum adjuncto opere ipsi Cancellario in manus dedi. Si mei arbitrii res fuisset, alii potius in aula commendassem: sed quia signate scripseras, ad Cancellarium ut irem, rationes consilii tui sollicitare non volebam. Utrum responsum acceperis, nescio: minari tamen videbatur Cancellarius. In aula nostra strobilus aliquis nunc aulam trilibrem frustra quaesierit. Ecquid Petronius tuus in lucem tandem iit? ecquid illa caetera, quae minabaris? tale ingenium non debebat me imitari, hoc est, lento recubare sub antro. Lipsiii Epistolas quas in altera tua mitti rogas, ecce habes. Plures ad hunc septentrionem frustra quaesieris. Credo Typographum oratiunculas etiam istas, quas Gisenses anno publicarunt, additurum: ut justum corpus fiat scilicet. Item Epistolas, quas ex centuriis primanis olim ipse expunxit, haut dubie colliget, et sub signum vocabit. Habuisses maturius a me responsum, nisi Albis nostri excursus viatoribus nostris omnem cursum inhibuisset. Salve, mi Goldaste, et meum in te affectum aestima vel ex illis, quae judicio in Culicis mei praefatione posui, et alicubi in ipso. Salve iterum, et opera mea, quantilla ea, audacter utere, et vel sic me honestiorem facito.

Wittebergae 17. Jan.

T.T.

Fridericus Taubmannus.

Nobilissimo et Cl. Viro, Melchiori Heiminsfeldo Goldasto, Germaniae nostrae antiquario, Cito amico magno.

Cito. Francofurtum ad Moenum.



page 393, image: s393

CCCXXXI.

S. Attulit nuper D. Bongarsius fasciculum abs te D. Lingclshemio, qui mihi tradidit Suevica tua; de quibus Tibi gratiam habeo, et referam brevi. D. Cancellarius etiam accepit suum, cujus in tebenevolentiam ego quoque verbis, et commendationibus augere non desino. Bongarsius postr die adventus sui 21. Jan. Halam abiit, ad reditum uberioris colloquii spe facta. Tum de Thuano cuncta perquiram, quousque pervenerit praelum Parisiense; quam cito potiri possimus exemplari integro: quod et Lingelshemius avide desiderat. Si putas vel lineam vel paginam hic [orig: hīc] superesse quam caelemini; valde erras. Quicquid adipisci potero, deinceps etiam habebitis; ut antehac, meam fidem reapse experturi. Sed nimium properastis, ut intelligo; Sed in eo commodiid, quod si paginas sequentes nactus fuero, citius ante nundinas opus absolvetis. Interim Poemata Thuani excudi possent. Nihil intermittam, quod vobis prodesse queat. Lipsii epistolas et fragmenta summo studio quaesivi apud homines nostros; et in libris etiam. Nihil reperi: quod me male habet: operam et tempus perdidi. Gruterum ursi frustra: qui verbis his mihi rescripsit. Lipsii epistolas amici multi a me petierunt, quibus semper negari: quod nollem quidquam ex eis depromi, unde ei aliquid inureretur infamiae. Itaque ignoscas, quod eas etiam Tibinon impartiam. Videri et mentem Gruteri, et meam diligentiam ac cupiditatem vobis gratificandi: quibus porro deesse nolo.

Deus laboribus tuis assit propitius. Vale et salve. Scr. 30. Januarii 1610.

T. D. addictiss.

Clariss. et Excell. V. Quirinus Reuter, D.

D. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, etc. Domino et amico observando.

CCCXXXII.

S. Ne mirere Hiaminsfeldi Generosissime, quod proximis nundinis nihil a me habueris. Transmissis ad Walthirrhium literis


page 394, image: s394

et aliis Tuae Praestantiae transmittendis, (de quibus ex superioribus literis quas adjungimus, copiosius.) Is praeter spem et expectationem, aliis nescio quibus negotiis ab itinere revocatus; singula mercatoribus Flensburgensibus concredidit: illi propriis sarcinis onusti, nostri fasciculi onus et magnitudinem causantes, me inscio se subduxerunt; Et ita nuncius uterque, utrumque nostrum egregie fefellit. etc. Nec ad hunc mercatum ad vos VValchirchius excurret; et ideo nolentem volentem durae necessitati: telum cogit omnia in melioris eventus occasionem suspendere. Praesentes qui exhibet, Civis est Hafniensis vilioris fortunae, qui ad vos pedestri ven ens itinere vix solas literas admittere potuit. Cupio tantum per eundem de rerum ac coditionum Tuae Praestantiae statu certior fieri; Franchefurti num adhuc haereat, vel Heidelbergae vel alio quovis loco, ut certior et cautior factus sciam quo et qualiter literarum jacula ad Tm. Pm. dirigenda. Res nostrae (Deo gloria) in portu navigant. In revidendis aliquot scriptoribus Danicis laboro, quos ubi absolvero, Tuae Praestantiae consilio et auxilio forsau commodius isthic, quam hic in publ. prodeant. Legibus, Constitutionibus, Rescriptis, Antiquitatum, Carminibus, Rythmis, Cantilenis etc. abundamus. O utinam praesentem te haberemus; ut non tantum tua eruditione sed et dulcissima familiaritate frueremur. Sed quos locus invidus hos non amor et animus dividit. Nummulum huncce vilissimum oro candide ac liberaliter in mei memoriam suscipias et serves. Libros et ingenii felicissimi monumenta noviss. transmissa, in perpetuam celeberrimi Hiaminsfeldii nominis Laudem et recordationem cum posteritate inter thesauros reponemus et comiter semper habebimus. Si non amplissimis muneribus liceat; mutuis assidue literis certemus. De negotio Giuliacensi [reading uncertain: print faded] et aliis, nos instrue. Ad proximas nundinas certo speramus VValchirchium abiturum; cum ipso omnem mittendi et scribendi habebimus occasionem, si Deus vitam pepercerit. Cum hoc ipso Cive nostro et nuncio per


page 395, image: s395

quem VValchirchio libri harum nundinarum remittuntur, commode ad nos scribat Haiminsfeldius generosissimus. Qui interim Deo, Patriae et posteritati vivat et vigeat. In precibus nos Deo commendate; pro vestra incolumitate intercedere assidue incumbimus. Herfolgae Selandorum 1. Mart. 1610.

T. t.

Claudius Christophori, F.

Clarissimo ac Nobilissimo Viro Domino Melchiori Haiminsseldio, Historics et Philosopho longe celeberrimo, Domino et amico, omni reverentia [orig: reverentiā] colendissimo S.D.P.

CCCXXXIII.

S. Cur tamdiu in scribendo cessas, neque speciminacorum, quae edis, mittis, prasertim epistolarum Lipsianarum. Emi adhuc has duas e vita ejus per --- scriptas quas si ante habes, remitte. Una adhuc thesibus cujusdam Esychii Theologicis Basileae ante XX. plus minus annos editis praefixa est, quam inquirimus, scribe quid viri sit VVehnerus, ille Francus JC. cujus observationes vidi. Si exemplum ille mittat, aut curet, annotabo ad margines, quae aut firmandis aut mutandis facere sciero et illi communicabo. Auctor [gap: Greek word(s)] Fröschlemeüser (ut audio) in praefatione mentionem habet auctoris Reinikes Vulpeculae, quis, ubi fuerit. Excerpe quaeso et mitte. Liber enim in hac urbe non extat.

In D. VVeissii Praefecti Ofenbacensis elencho diplomatum, reperio etiam Hertzog Antoni von Lothringen Vrlaub-Brieff seiner Regalien, etc. an ipsa investitura est? exquire rogo et si hanchabet, exemplum mihi impetra, gratum officium. Cupio ipsum prima quaque opportunitate honoris ergo invisere, interea sal. plur. et officia denuncia.



page 396, image: s396

De foederibus bis jam te mittente habeo secundam partem, primam desidero. Potius remitterem illam dedi Dn. Hyppolito. Ergo prima duo exemplaria Kopfius mittat per occasionem gratuitam, non per tabellarios. Ipse Hippolytus tua volumina expectat, et D. Camerarius, qui pluscula futurae collationi suppeditare offert. Andreae Praesbyt. contin. Longobard. mihi jam opus foret inspecto: si placet, tuta [orig: tutā] occasione mitte. Et ubi vicissim gratificari potero significa, et vale. Raptim 6. Martii 1610.

Tuus

Freherus.

A Monsieur Goldast de Heimingsfeld, etc. a Francfort.

CCCXXXIV.

S. Te valere, scribere, et vivere gaudeo: opto ex animo et sanitatem et indefesso tuo studio historico otium et diligentiam et perseverantiam. Ultimas tuas 19. Septembr. datas satis seto a cive nostro Zublero accepi, si ne sperato tamen et promisso literario munusculo, id quod ad praesentes nundinas compensari potest. De Vitodurano cum D.Consule Ronnio locutus sum, cui valde displicet D. Bullingeri illiberalis inscitia Historiarum ipsum imperitissimum esse ait, qui velit emendare seu expungere, quae minus in Patriae nostrae laudem ab hoste, ut erat eo tempore in Austriacorum vere gratiam scripserit. Haec non tollenda, sed ex aliis historiis emendanda esse. Velim eo nomine scribas ad D. Hulricum Wolphium Proconsulem, Virum literatum, historiarum amantissimum, D. Waseri et mei affinem honorandum, ut is ab eo impetret, quo justo tibi pretio vendat, ac animadversioni tuae submittat Vitoduranum. Feuslini hodeporicon transcribendum curavi et transmitto: ad proximas nundinas Monachorum Bernensium historiam cum singulari auctuario, dante Deo, ttansmittam.


page 397, image: s397

Novi nihil: nisi quod maxima apud nos est annonae caritas, inde ex aliis vicinis regionibus, importunus mendicorum concursus est. Nostri, quamvis ut nosti, Gallo foedere non sunt astricti, ei tamen militant, et subsidium pollicerunt. Vale et me et studia mea promoveto. Tandem aut ego aut filius meus, quae in recessu habeo in lucem, tuo tamen prius communicato consilio, dabimus. 19. Martii Anno 1610.

T. t.

M. VVidlerus, Kilchb.

Antiqua Nobilitate et pia eruditione praestanti Viro, Dn. D. Meliori Goldasto a Haimensfeld, amico plurimum observando.

Franckfurt.

CCCXXXV, S.P.

LUbens legi Dissertatiunculam tuam, in qua multa concinna et ingeniose excogitata et apte explicata. Irritabis sane crabrones et prodibit aliquis Becanus aut Scribanius, qui reponet de liliis Cattuini et similes quisquilias, et evagabuntur in locum suum communem maledicendi et calumniandi. Amo ego solida firma et demonstrationibus nixa, quibus Antichristus reveletur sed et haec talia suum usum habent. Nolim autem te Berclaium nominasse, cujus forte interest, publice ignorari, ipsum Euphormionem esse. Quod autem eundem auctorem existimas descriptionis illarum insularum, mihi plane diversus genius utriusque scripti videtur, nec in isto eam elegantiam stili et sententiarum acumen. Tibi gratiam habeo, quod me participem prae aliis esse voluisti deliciarum istarum.

Bongarsius noster Lutetiam repetiit, ibi excussurus onus de quo jam diu questus, ut se reddat otio literario ex quo magnos


page 398, image: s398

sructus in publieum, mihi spondeo. Hodie hic exspectatur Anhattinus: quidquid sit, horreo ego bellum civile, quod absque malis publicis geri non potest, sed quia necessarium fuit, Deo commendandus est ex itus. Illud mihi perplacuit, quod hisdieb. in Torti tortura reperi, ubi notavit, Adulatorem quendam Pontificis dum insanos titulos, in thesib. quibusdam suis ingerit imprudens nomen ipsum bestiae. PaULo V. VICeDeo. Quod datipsos 666. ita dum ingeniose putat se ex tollere filium perditionis, eundem aperte designat. Sed hocleve. Tu vale, et me amare, tui perstudiosum perge. Heidelberga. 23. Febr. 1610.

T.

G. M. Lingelshemius.

A Monsieur Monsieur de Goldaste. a Francfort.

CCCXXXVI.

S. D. P.

TUas 8. Martii accepi, mi Nobilissime. Et jam video quid velis. Utinam sic animum tuum pervidissem, cum nuper in Aula essem! aliud fortasse haberes responsum ab serenissimo nostro, quam nunc habes: puto enim te accepisse destinatum, de quo, nisi fallor, in nuperis meis, si res mei arbitrij esset, mallem equidem responsum tam diu in aula (si nondum illinc dimissum) haereret, dum, quos minaris, libri super revenirent. Ita isti, quos tu eo modo tibi obligares, majori apparatu debitum postea solverent, et Principem suum fingerent se dignum. Scis quid velim. Vehementissime doleo, me istam occasionem nogotium tuum urgendi neglexisse, cum praesens essem. Sed ut dixi culpa ea non fuit mea: sed quia animum tuum non satis tum inspexi. Non omnia mi Goldaste, quae te scire vellem, literis ausim committere: utinam in aurem liceret? Sed tamen primarij nunc in Aula Te et quibus forte innotescere debeas. Henricus Abrahamus Von



page 399, image: s399

1. Einsiedel, Eq. Misnicns. intimi.

2. Casparus von Schönberg, Eq. Misn. intimi.

3. Christoph Loss, Mareschallus und des Reichs Pfenning Meister. Homo cui natura nihil negavit. Valde doctus et humanus et forma [orig: formā] Regia. Fratres habet Nicolaum et Joachimum. Utrumque Doctum, uttumque Consiliarium, illum Electoris, hunc Ducis Joh. Georgij.

Marcus Gerstenbergerus JC. Intimus.

Christophorus Richter, JC. Consil. et Rittershusio amicissimus.

4. Ludovic. Wilhelmus Moserus, Secretarius intimus et alij.

Bernhard von Pölniz est Cancellarius, est Doctus nobilis.

Haereo tamen, utrum authortibi esse debeam, ut singulis exemplum mittas et tantos sumptus im pendas. Nam caeteri, qui immunes, ut sic dicam, invidebunt hanc praero gativam tuis illis, et se neglectos arbitrabuntur. Nosti hominum ingenia, et Aulae imprimis. Nescio quid suadcam. Sed ut dixi; utinam in aurem deponere aliqua possem, quae literis non ausim, tu suspicare, et sequere judicium. Interim tamen, et quidem crastino die (nam occasio est) per literas expiscabor, quid tibi responsum sit ex Aula aut quid respondendum: Et per Moserum, cui me et mea hactenus concredidi, bono fato, animi tui sententiam tuto deponam et quid futurum, tecum prima [orig: primā] via [orig: viā] communicabo.

De Virgilio meo quid tu tibi vis? non intelligo. Ecquid ego Virgilium edidi? nusquam factum: verum ita minatus sum. Culicem nuper commentatus sum: sed non tibi aut tui similibus de quo solenniter (ut JCti tui) protestatus sum in praefatione quam unam vellem haberes. Nam caetera Dijmelius, quam ut Goldastus, etc. Inibi affectum meum in te saepicule expressi: maxime pag. 336. ubi in ista erupitandem vetba: AMO te, amo, mi GOLDASTE, flos eruditorum et Nobilitaris Helveticae; et parum abest, quin tetantum supra omnes Criticos ponam: quanto carior mihi omni Graecia [orig: Graeciā] et Latio est mater mea Germania: cujustu unicus hodie antiquarius.


page 400, image: s400

Salve mi FRATER GERMANUM in modum, quando te videam? videbo, me Deus respexerit, et communis nostrae Matris amasium, et Secretarium amplexabor HAIMINSFELDIUM. Haec ibi et talia passim, vero, Germano et sincero in te affectu, demum testem laudo etc. mitu.

Plautum hac aestate iteratum dabo, si vivo; paulo majori judicio quam abhinc triennium factum. Mirum, ni tu, et qui tui aliquid habent, in me diras omnes, sedtaceo. Quoties istam editionem intueor, toties erubesco; et illam fuisse velim. Sed qui [orig: quī] infectum fiet, quod factum? meliorerit iterata editio, cui adero ipse. Tumodo etiam, quod in te est, conantem juva, et Petronium tuum, et si qua alia hujus norae nuper nata (nam vetera illa tua omnia jam excussi) domi habes, submitte. Liberali manu tuum tibi transcribam: Hoc etiam abs te vehementer peto: Ut Glossaria quaedam melioris notae, et qualia sunt, quae tu in tuis subinde laudas, mihi eruas, et Schürero nostrati committas, cum quo jam locutus. Nam illi ignari talium, nunquam nobis quicquam inde advehunt, hinc bonorum auctorum tanta sterilitas. Quaeso hoc non omittas, si alia omnia. Item Josiae Maleri Comment. in Catullum, cujus meminit Eglinus. Sed ubi gentium nunc ille tuus Eglinus? sit vir doctus oportet.

SALVE mi suavissimum CAPUT, et utinam oculos in hoc pectus, ad lucernam, quod non soleol: itaque omitto quaedam, quae te tamen scire vellem etc. 16. Martii 1610.

F. Taubmannus.

Gisenses Otium semestre Taubmanni publicarunt: quaeso, sitanti, inspice, et me propius nosces. Si forte.

Viro Nobili

Melchiori Haiminsfeldo Goldasto, JC. et Antiquario Germaniae.

Amico magno.



page 401, image: s401

CCCXXXVII.

S.P. Praestantiss. Vir, amice honorande: Accipe a me nuncistas chartas, quas per otium die festo legas. Alias plura a me habebis, si talibus meletematis delectare.

Thuani hactenus ne literulam videre licuit, Invident Galli nobis. D. Bongarsius forte nunc per bibliopolas aliqua mittet. Si quid Vobis gratificari potero, pro mtum me sentietis. Scripsi nuper Kopfio. Quid animi vobis hactenus fuerit, avebam scire. Si jam prostar isthic integer tomus, vicit Kopfius? cui facile erit supplere propediem quae deerant. Eum appello de promisso Nazianzeno et Thoma. Calculum adjicies album; non dub to; qui tuis literis antehac mihi spem certam fecisti.

M. Freher noster isthuc altera septimana veniet. Lipslanas epistolas videre desidero. Meae constantis in te benevolentiae signa tibi polliceor. Deus te sospi et, ac donet suo Spiritu cumulatius indies, ad bonum Reipubl. Vale et salve in Domino. Heidelb. 28. Martii. 1610.

P. T.

addictiss.

Quirinus Reuter, D.

Praestantissimo Nobilitate et doctina V.

Dn. D. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, Polyhistori celeberrimo. Domino et amico plurimum honorando.

Franckfurt.

CCCXXXVIII.

S.

CI.V. amice colende: Scripsit Emelius adme, chartas quasdam Sadoleti et Sturmii, superiori hyeme a me collectas sibi mitterem. Eas nescio quo pacto sepositas nondum invenire potui in Bibliotheca mea: quam propediem excutiam, et Emelio gratificabor. Exiguam hanc moram toleret.



page 402, image: s402

Expectavi nuper a T. H. et P. Kopfio literas, et libros, sed frustra. Quare rogo ut per hunc aurigam fasciculum librorum, quos petivi, mittant. Desidero Duditii exem plaria, ut amicis distribuam.

Thuanum velim haud a vobis nunc publicatum, sed integrum prius impressum esle ex Parisiensi, quod prodiit, exemplo. Feci quod potui, et promissa expecto. Sal. pl. D. Kopfio, et Emelio, Deus sua gratia [orig: gratiā] tibi assit. Scrib. Hcidelberg. [gap: Greek word(s)] 21. April. 1610.

T. E. D.

Studiosiss.

Quirinus Reuter, D.

Clarissimo et Excellentissimo Viro Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, historico celeberrimo, fautori et amico honorando.

In Franckfurt.

CCCXXXIX.

S.P. Ne tua studia vel tantillum mores, en leges Teutonum: quas tuo arbitratu non tantum legendas, sed et annotandas et conscribillandas mitto. Necrepetam nisi necesse sit eis ad editionem aliquam uti: quamquam nec is animus est. Expecto editionem Lindebrugii et Cluteni, de quo posteriore non multum mihi promitto. Is intra annum absolvere jactat. Velim Lindebrugio significes, si vel hoc calcari impellatur. Cooradini nihil habeo, contra Pontificem. Si quid adhuc occurrat, dabo. D. Cameratius heri discessit, hodie apud nos transit, te alloquetur vel jam velin reditu Cassellis, ut dixit. et quae habet in scheda consignata ostendet, et ipsa suppeditabit. Ei tua offeres. Hippolytus hodie discessit, una cum Duce Wirteburgico secundo genito, legationem obiens ad Regem Britannum. Foedera, Iconica, alia, ipse coram commodius accipiam. Spero enim istuc excurtere.


page 403, image: s403

Interea vale et salve. Raptim vix tuis acceptis, eod, die, qui est 20. Martii 1610.

Tuus

Freherus.

D. Consuli vestro, nec non D. Weissio exemplaria Saxonica offerre velis, item Priori tuo, cujus Codicem Speculi Saxonici saltem adhuc inspicere cupio.

A Monsieur de Goldast. a Francfort.

CCCXL.

IN reditu nuper lubentissime te compellare voluissem, Vir Nobiliss. et Ampliss. nisi Heidelbergam nobis pergendum fuisset: quod iter negotiorum nostrorum causa cum hisce diebus iterum ingressuti simus, observantiss. Te rogamus, ut d Amplissimum Dn. D. Schorerum litteras promotoriales nobis mittas, nosque et nostram causam de meliori nota commendes: facies nobis rem gratissimam mutuis officiis pariandam. Interim obse vant. rogo me certiorem facias an patrui mei apologia excusa sit, et quid de Sprünglii opere sperandum. Titulus in apologia patrui immutandus est, in hunc modum; Dn. Huldricho VVolphio inclytae Reipubl. Tigur. Senatori et Proconsuli etc. Ex Praetore enim Proconsul nuper factus est. etc. Plura vellem, sed avocor. Gratias ingentes ago pro libro nuper misso, dabo operam, ut aliquando referam. Vale Nobiliss. et ampliss. V. et mihi quod egregie facis proporro patrocinare. Raptiss. Hanov. 23. Jan. 1610.

Nobiliss. Ampl. .T.

observantiss.

J. Rod. Lavaterus.

Nobiliss. et Ampliss. V.

Melchiori Goldasto von Haiminsfeldt JC. et Historico celeberrimo etc. Dn. et Patrono omni observantia colendo.

Francofurti.



page 404, image: s404

CCCXLI.

S.P. Quid dicis de taetro et immani facinore? Regem Galliae in urbe sua Parisina ipsoque Arsenale inopinum sicaria [orig: sicariā] Belgae hominis manu confossum tribus cultelli ictibus in pectore, animam intra horam pofuisse; illum virum captum. Ita contigisse 4. hujus mensis die, circa quartam vespertinam ad Principem certo scribitur e Sedano et Metis. Quo auctore et instinctu tam dirum scelus hoc tempore adeo patratum, tempus revelabit, et de hoc alias.

Codicem, quem repetis, per Voegelinum, qui ad vos parat, aut aliam commodam occasionem, remittam: per quam et mea apud to residua praesertim Rufum de Calabria recipiam. Volebam per Dn. Holzhausen et secret. Anthes e Comitiis Wormatiensibus, nisi mea opinione citius, adeoque ante dictum ilicet discessissent. De Gregorianis Heimburg. beastime. Sed non credam nisi videro, quod a te pendet. Quid autem est, quod a me petere verecundaris? An ego unquam erga tevel alios in talibus difficilis? aut a quo plura et promtius habuisti? fare, age quid velis; et de amicitia nostra minus dubita. Adjungo Huttenicorum, quae habeo elenchum perfunctorie a Hegio meo Tigurino-Helvetio, excerptum * notata nomen non habent, stylum redolent Bibliopolae aequo pretio non iniquo addicam: et expectant a me editionem Huttenici Agnati, quorum duo Satrapias in Palatinatu gerunt mihi amicissimi. Vale et salve a festinante. 11. Maji 1610.

Tuus stylo veteri

M. Freherus.

A Monsieur de Heimingsfeld Goldast. a Francfort.

CCCXLII.

S. Pergis tu semper beneficus esse in me. Gratias habeo de du plici munere Politicorum tractatuum, etiam socer meus gratias tibi maximas agit de splendido munere Collectaneorum tuorum, cupidus est gratiae reserendae. Miratur autem cur tu ram religiose


page 405, image: s405

te excuses, quum culpa in te sit nulla, neque ipsi in mentem venit arguere intermissum officium, quum antea tibi obstrictus sit. Ego certe vincula agnosco, quibus tibi detineat, et aveo exsolvere, occasio modo detur et facultas. Quin tu aurem apertius dicis, ad quam rem apud nos aditum tibi fieri velis, credo me tibi explicasse aliquando, inter Assessores curiae Palatinae locum tibi patere posse, sed salarium ordinarium pertenue est, et omnis fere eorum occupatio in forensibus controversiis diju dicandis in qua re nescio an oblectationem capiastu, altioribus deditus. Multum et saepe cum Cancellario, collegisque de te locutus sum, sed nihil certi aut firmi extricavimus adhuc. Tu animos resume, et Deo fide. Cui sane grates debentur, ob felicia Anhaltini principia, haud dubie enim jam vobis constat quam feliciter Leopoldianos dissiparit in Leodicensi agro sexcenti occubuerunt, totidem cap ivi abducti et CCC. circiter equi, multi ductores atque in iis Anholdus, famam adeptus ex Bredebentana obsidione soluta. Hic magno numero confluit miles, opponendus copiis quas Leopoldus habet ad Passavium. Landgravius Mauritiu Serenissimo Electori jam adest in Nova arce. Tibi det Deus quae mereris et optas. Vale Vir clarissime. Heidelberga 4. Maji 1610.

T. omni studio et amore

G: M. Lingelsheimus.

A Monsieur Monsieur de Goldaste, etc. a Francfort.

CCCXLIII.

S. P. Non capere potui ego ex litteris tuis sensa animi, mera enim aenigmata scribis. Dilatum honotarium Prin cipis effigiei quomodo tibi nocuerit, non capio. Deinde quid jam petas, conjectura assequi non possum, et tu tamen consilium super eo meum poscis. Cancellarius te salutat, cui non magis quam mihi lucer. Seio ego Principis in te voluntatem esse eximiam sed quid sperare debeas super


page 406, image: s406

petitiono tua, tu rectius judicabis, qui scis quid potiturus sis, ego certe juvabo qua potero desideria tua, sed de aliis spondere non possum. His diebus Freherus rursus abs te duplex munus obtulit, Petronii, et Lipsii [gap: Greek word(s)] auges perpetuo cumulum beneficiorum, neque tamen paria a nobis experiris. Cupide feror ad tibi benefaciendum, modo occasio detur. Horrendum facinus in Rege Francorum perpetratum, machinatorum malo cedet, ut confido. Rex novus renunciatus solemniter Delphinus, ejus mater Regentis munus habet; in consiliis et statu nihil mutatur. Copiae Juliacum destinatae, juslae sunt iter institutum Mosam versus tenere, duae novae legiones conscribuntur. Itaque gaudium sceleratorum diuturnum vix erit. Tu vive, vale, et in Deo confide.

Heidelberga 18. Maji 1610.

T. omni studio

G. M. Lingelshemius.

A Monsieur Monsieur de Goldaste, etc. a Francfort.

CCCXLIV.

Salutem ab Immanuele nostro, coaeterno aeterni Dei Filio DN. Jesu Christo.

CLarisfime et Nobilissime Vir, pro tua in meveteri benevolentia et juvandi studio, non dubitavi ad te, quae mea magni interesse videntur, ocyus referre, consilium et auxilium tuum studiose ambiens. Remisit ad me Illustrissimus Holsatiae Dux, Dn. JOH. ADOLPHUS, Commentationes meas in Apocalypsin D. Joannis, Cum centum Imperialium honorario et epistola, cujus exemplumhis inserui. Ejus voluntati obtemperaturus quanto ocyus vellem Homilias illas meas jam decennium


page 407, image: s407

pressas esse. Ac volui antehac concurrere ad dimidium fumptuum ut et dimidium lucelli inde ad me reditet. Sed ab hoc consilio deterritus non levibus de causis, malim Commentarium mittere inspiciendum et venundare justo pretio alteri, qui curet excudendum maturrime, et mihi pro folio numeret Imperialem, si fieri queat; sin minus, eogor minori pretio et praemio contentus esse. Liber valde anxie expectatur in Gallia, Anglia, Belgio, ut de Germania nihil dicam; Nec dubito distractum iri duabus nundinis si vel duo millia exemplariorum imprimantur: adeo undique me urgent docti viri. Etiam Dominus Stukius noster p. m. non semel ad me et ad Dn. Vultejum eade rescripserat. Ego vero semper statui expectandum donec patronum essem nactus idoneum, qui librum susciperet, sub cujus nomine inclaresceret et tutus pergeret: quod singulari Dei nutu nactus videor. Quod si igitur tua Commendatione (licet necdum visus) posset Dn. Kopfio aliisve offerri, qui redemptum a me justo pretio vellem penfare, statim mitterem istuc filium cum volumine, vel ipse adcurrerem. In quarto omnino edi oportet. Manuscriptum exemplar continer folia ducenta vicena sine textu, qui ad singulas conciones adscribendus venit, pro ut assignavi versus in singulis capitibus. Omnino crediderim centum folia justo charactere impleturum, vel saltem octoginta. Nolim tamen minutiores characteres admittere quam in carmine adjuncto vides, quorum grandiusculi exprimendo textui, minores tum Currentes (ut vocant) allegatis Scripturae locis tum Romani sive antiqui explicationi inservire queant. Tam enim laborandum mihi est, ut nitidus liber prodeat, quam ut inde aliquis mihi constet fructus. Hunc Vuetkerus hic ipse offert operam impressionis, siquis velit sumptus et expensas facere: Ego fidele correctionis studium adderem. Ita citra laborem ullum Dn. Kopfius negotium transigeret. Quodsi tamen istic [orig: istīc] malit imptimi, modo correctus prodeat, nihilque muretur (nihil enim habet, quod et Principi non probetur


page 408, image: s408

aut Imperio obsit, exceptis quae de Romana meretrice scribuntur et ejus pedissequis Jesuitis) mihi sane perinde fuerit. Quaeso te per amicitiam nostram tantum de me magnis tuis occupationibus et mihi meisque commodis tantisper hac in re vaca. Sicubi vicissim potero omne meum studium et observantiam in te meam testata facere, non patiar in me ut desideres officium: tantum ut primo quoque tempore quid istic [orig: istīc] fieri possit mihi renuncies, ut possim ante nundinas vel apud vos vel alibi transigere et opus inchoatum dare, in quo mihi plurimum est situm. Noster Egenolphus plus justo Lutheranizans quia Giessensibus et genero illic cogitur placere difficultates nexuit. Posset ex Typographis solus hic [orig: hīc] sumptus tolerare (caeteri enim impares sunt rei) sed ego non possum homini ringenti supplex fieri. Quo fit ut alibi occasionem vener. omnium tamen maxime caperem demandari Huct Welkero et Francofotto idoneam et justae magnitudinis papyrum huo [orig: hūo] tramitti, nisi si nostra hic [orig: hīc], bona videtur. Liber est Prophetiae literalis [gap: Greek word(s)]: non vulgaris rapsodia, ut unus optime judicabis. Sed est praeterca, quod te rogem maximopere. Prodiit superioribus nundinis in Relationibus historicis statim in fronte expressus pilciculus in Silesia captus Planetarum notis et characteribus cyphrarum et literarum monumentis insignite insignis. Sed nullae circumstantiae additae nisi captum in Silesia zu Neus et exuvias tramissas Imperatori assignato Anno 1609. mense Augusto. Cujus vero magnitudinis fuerit piscis, quod nomen pisci, utrum in uno latere characteres omnes expressae an vero pats in altero puta Planetarum, id cum non dicatur, posset forte resciri ab eo, qui deformavit piscem, et qui curavit imprimi istic [orig: istīc]. Est autem Relatio illa Theodori Meurers, was sich von der Herbst-Meß 1609. biß auff Fasten-Meß zugetragen. 1610. Impensis Sigismundi Latomi. etc. Non ignoras me jam olim expressisse typis et explicatione non absimiles haleces Norvegianas cum pisce Grypsvvaldensi. Hujus piscis notitiam paucis ante diebus consequutus ita


page 409, image: s409

videor, ut si literis mandem, magnum Christiani orbis operae pretium futurum augurer. Si quid igitur hic [orig: hīc] quoque me juvate aut indagate potes (quanquam ab re tua vix tantum tibi est otii, et ego certe tantum onetis tibi imponere vix audeo; nec debere satis intelligo) fcceris mihi longe gratissimum. Inprimis autem rei veritatem constantem et facti certitudinem cuperem scire testatam veracibus et idoneis testibus; Id quoque non nisi tua unius diligentia et prudentia me consequi posse certum habeo. Vides omnia spirare bellum, hoc est interitum nostrum. Itaque non est putandum libros hosce meos latituros, quin occasione eorum quae impendent, maxime erunt vendibiles. Caetera committo tuae singulari prudentiae, summaeque benevolentiae. Quaeso ignosce mihi et verbosiori epistolae, qua tibi et Musis incurtere sum ausus. Vale et salve plurimum ad meis omnibus. Marpurgi 4. Julii 1610.

Tuae Nobil. et Excell.

deditissimus

Raphael Eglinus, Iconius, Professor Theol. ibid.

JOANNES ADOLPHUS D. G. Haeres Norvvegiae, Dux Slesvvigiae et Holsatiae, Stormariae et Diethmarsiae etc. Comes in Oldenburg et Delmenhorst etc. S.

VIr clarissime, Explicationem tuam Apocalypseos Joannis, quam perlegendam nobis transmiseras, per tabellarium hunc nostrum integram remittimus, tardius fortassis, ut ex proximis literis tuis intelleximus, quam optabas. Cum enim dignam judiearemus, quam pervolveremus totam, eaque satis prolixa esset, publicis praeterea occupationibus lectio nostra saepius interrumperetur, evenit ut ad te rediret et opinione nostra et expectatione tua serius. Caeterum cum nihil magis in votis habeamus, quam ut non modo tota Scriptura Sacra, sed velinprimis hic [orig: hīc] liber Joannis, caeteris scriptis obscurior,


page 410, image: s410

in Ecclesia Dei extet quam maxime explicatus et illustratus, tuae autem Homiliae plurimum illi lucis adferte videantur, publico eas usui donari vehementer optamus. Sed cum ejus rei propter Typographiarum commoditates major facultas in istis vestris locis ostendatur, eo negotium hoc rejecimus, neque bonorum tibi subsidia defutura isthic putamus. Interim et dedicatio Manuscripti nobis gratissima, ipsaque opera tua admodum probata fuit, favemusque et in hoc et in aliis laudatissimis tuis laboribus et conatibus. Quod autem legendi tui commentarii nobis copiam feceris, ob eam rem donamus te centum Imperialibus, qui per eundem hunc tabellarium nostrum tibi reddentur. Id munusculum boni consules, et a munificentia nostra ampliora in posterum, si res ea tulerit, beneficia expectabis. Vale.

Reverendo Clarissimo et Doctiss. V.

Dn. Raphaeli Eglino, SS. Th. D. et ejusdem in Acad. Marp. Prof. dilecto et singulari nostro, etc.

CCCXLV.

S. P.

PErgrata mihi, Vir Clariss. fuit redinregratio scriptionis et officii: quo ne vinci me patiar, respondebo statim ad quaesitum de loco in Reformatione Sigismundi Imper. cap. 24. §. 4. Tomo I. pag. 196. Operis rui Magni: Was der Prophet der Jung Hesterspricht, Surget sacer pusillus etc. Inspexi statim locum, et suspicio mihi suborta, [gap: Greek word(s)] esse, legendumque Esdras, et citari ex apocrypho libro Esdrae 3. vel 4. in quo quidem aliqua vaticinia hujus generis extant: Sed postquam eos legendo percurri, nuspiam haec verba repeti.

Altera igitur suspicio venit in mentem; Rabinum aut Thalmudicum quendam paraphrasten alicui prophetico vaticinio glossema tale apposuisse: quod ante duo secula, quae tum fuit Ignorantia sacrarum et humanarum literarum, promysterio habitum et


page 411, image: s411

atreptum sit. Sed descendo in eam sententiam, locum esse corraptum, et legendum, der Prophet Jesaias: et verba citata ex pluribus diversis oraculis esse consarcinata: quippe verba illa, Arguet populos, extant cap. 2 Jesaiae. Illa vero, Dominabitur a mari admare, de Christo praedicta sunt tum alibi tum Psal. 72.

Certe nuspiam in Bibliis extare tale dictum conjunctim, ut hic ponitur, ausum certissime confirmare. Rudi vero illo seculo facile fuit Principibus in Scriptura S. non verlatis persuadere vaeicinia talia, qualia jucunda ipsis, et quasi dese praedicta cupide amplectebantur. Quid non ausi sunt monachi, sacrificuli, canonici, episcopi fingere? at iidem in aulis etiam dominabantur, Secretariorum, Historicorum, Cancellatiorum munia obibant, Scripturas autem ad placitum allegabant vel potius torquebant. Habes meas suspiciones. Amplius tamen inquiram, sicubi certiora queam invenire. Quid tibi, sagaciss. judicii viro, videtur? Gaudeo sane tibique, Dn. honorande, gratulor de secunda valetudine et successu laborum, quos summa cum gloria Reip. continenter impendis: Imperiales constitutiones ad aethera laudibus vehuntur, quarum ultimum tomum avide scias expectari a multis, et a me quoque. Latinam editionem exteris adornari conducet. In ea temporum seriem observandam puto. Sed non opus est mea admonitione. Manuale Biblicum, et cetera ingenii et doctrinae tuae monumenta nova gestio videre. Praeclara esse omnia non ambigo. Emelius a me nactus Sturmii, Sadoleti, Philippi Mel. seripta de Reform itione Ecclesiae, promisit remunerationem librariam eorum quae ex officina sua prodeant. P. Kopf pro Duditianis satisfecit et pro descriptione Thuani misit plura exemplaria Duditianorum: Sed pollicitus est haec duo praeterea: primum pro labore et officio meo unum e Patribus Latinis seu Graecis: Ego petii Nazianzenum vel Thomam Aquinatem: Deinde pollicitus est ein Rieß Schreibpapier. Sed neutrum exolvit. Excipiet forte, me non totum Thuanum ei misisse. Verum qui [orig: quī] potui? si D. Bongarsius huc misisset, vos statim habuissctis. Deinde propter ipsum Kopfium, cui ante annum primas paginas bis misi, (quae quidem post


page 412, image: s412

D. Lingelshemio non redditae fuerunt, ut antehac scripsi) in odium incurri apud magnates et patronos: quod redemissem 10. taleris. Taceo nunc quid alios etiam labores, et sumtus in tabellarios, impendi. Quare cum afferas benevole opem, rogo ut cum Kopfio agas, quo mihi promissa praestet; vel, si morose renuat, saltem aliquos libros e sua taberna quos ad nundinas nominabo, compensationis loco mittat.

Est isthic Andr. Cambier, cui tradat Emelius duo exemplaria: et si quid Dominus de suis addere velit, rogo. Fasciculum exiguum ille non invitus adferet. Reliqua e nundinis mitti poterunt. Vos me gratum experiamini faxo studiosissime, et ostendam reipsa. M. Freherus auctus est filio. Nullum autem mentis foetum jam extrudit, etsi parturiit. Voegelinus nil eximii ex officina sua isthuc apportabit, praeter Germanicum librum M. Hebereri de servicute sua Turcica. Neque Cilneriana mea nunc in lucem prodeunt: quod aegrefero. Dehinc ad magis seria et sacra procedam, quae publicari petunt pii bonique viri. Deus nobis pacem, tibi valetudinem firmam ad opera praestantia proferenda largiatur. Vale in Domino et salve, ac rescribe. Heidelb. Festo Bartholomaei 1610.

E. T. D.

Studiosiss.

Quirinus Reuter, D. Professor.

Clarissimo et Excell. V.

Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, Polyhistori celeberrimo. Domino et amico carissimo.

Franckfurt.

CCCXLVI.

AD ultimas tuas, scriptas propridie Paschatis, Vir Nobiliss. rescripsi 4. Jul. Nunc quod scribam non habeo aliud, quam paroxysmum bellicum nostrum, ex quo recens gravissime laborabamus, deferbuisse iterum per Dei gratiam et politarcharum nostrorum


page 413, image: s413

prudentiam et fortitudinem. Ad tantam animorum distractionem ansam dederat direptio sacelli et arcis Hectoris de Beroldingen habitantis Gachnangae in Turgoja, sicut nuper ad tescripsi. Ad hanc vero Hector ipse. Causa tota, postquam de ea Aquis-Helvetiorum acerrime disceptatum fuit dies integros novendecim, adeo ut non nisi armis decidi posse judicaretur, tandem componenda tradita est quatuor viris primariis Helvetiae, nempe Proconsuli Wolphio Tigurino, Sculteto Helmlio Lucernensi, Landt Amano Schiltero Suytensi, et Landt Amano Beldio Glaronensi: qui ad 12. d. Sextil. Fravvenfeldam prosectirem egregie composuerunt, sine sanguine: at cum irrogatione mulctae cujuspiam pecuniariae. Ita in portu iterum nos esse speramus, ex procellis funestissimis ereptos. Det Deus pacem porro etiam.

Quid tandem fururum sit cum misella Analysi mea, ex te scire aveo. Nam paucas ante septimanas cognovi, a D. Palthenio nondum redditam esse D. Alstedio. Quid hoc sibi velit, divinare non possum. Ille exemplar reddere non vult: et tamen gravatur excudere. Quaeso igitur te pro amicitiae nostrae jure, vel saltem, his nundinis ope am des, ut Alstedio, aut socero ejus Dn. Corvino, tradatur: a quo impressionis certa spes mihi facta. Quo vehementius Vitoduranum efflagito, hoc minus efficio, magno me Hercule moerore meo: qui ad tibi gratificandum, hac et aliis in rebus, sum promtior promto, et paratior parato: quod tibi de me persuadeas pervelim. Pro Petronio et Lipsio nuper gratias egi. Pro iis, quae jam mislurus es, agam deinceps. Nolim enim doctissimis tuis lucubrationibus unquam frustrari: quum habeam jam priores: Vicissim efficiam, mea, si quae extrusero, ut semper habeas. Infelix Bellona, quae integrum bimestre valde anxios nos habuit, causa est, ut Syriaca mea absolvere haud potuerim. Super his velim te responsum Beysii explorare, et ad me scribere. Vale, mi Goldaste nobilissime, et favore tuo me prosequi perge.


page 414, image: s414

Salutant te peramanter symmystae mei. Tiguro. Ipso Natali meo quadragesimo quinto, nempe Kal. Sept. 1610.

Tuus studio animoque totus

VVaserus.

Nobilissimo Viro:

Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, etc. Domino et amico meo summe colendo.

Francofurtum.

CCCXLVII.

S. et officiosa.

SCripsit nuper ad me Hortlederus noster: et hisce diebus illi misi, quae habui, omnia: nec non plura apud alios indicavi. Scriptionem hanc ad E. T. tardarunt occupationes meae et peracta itinera: adeo plane meus non sum.

Mitto hac vice Foedus Saxonico-Bohemicum, quod forsitan instituto vestro serviet.

Hisce vale, et me, ut facis, ama.

Raptissime 1610.

Tuus

P. M. VVehnerus.

CCCXLVIII.

S.P. Cl. V. Satis mirari non possum, quod proximis Vernalibus et Autumnalibus praeteritis Nundinis nullas a te accepi literas, nec speratos a te editos libros. Suspicor te a me nescio cujus malevolentia [orig: malevolentiā], animo esle alienato. Rogo, oroque ne me ex numero amicorum expungas. Si non libris, ad literis saltem me salutato more tuo. Si quid charum et rarum ac tibi gratum habuero, libenti animo communicabo. Misi ad Vernales nundinas Füssli Reise zum heiligen Grab, per Werdmülleros mercatores


page 415, image: s415

nostros. An receperis scire cupio. Communicavi Parenetica tua vetera Doctissimo D. Joh. Carolo a Boltzheim, qui apud nos eo tempore exulerat, nunc vero atgentinae habitat. Remisit hanc schedam, quam nuper inter nostras reperi. Eam tibi mitto, ut eum per literas de antiquo illo et prolixo libro, admonere possis. Est vir humanissimus et antiquitatis studiosus etc. Apud nos hac aestate nil nisi arma audiebantur. Consulum vero nostrorum fortitudine, prudentia et industria sopita sunt omnia. Non amplius hostium minas formidamur. Si Gothardus Artus veram historiam habere cupit, me perliteras moneas, et ad vos mittendi rationem monstrato. Vale Vir Cl. et me amare pergas. 3. Septembr. 1610.

T. t.

Marcus VVidlerus, T. Ecclesiastes Kilchbergensis.

Doctrina et Nobilitate praestanti

Viro Meliori Goldasto a Haimensfeld, Polyhistori amico, veteri.

CCCXLIX.

S. P.

NObilissime et Excellentissime Domine, amice colende: Modo libros abs te missos accepi; et me debitorem Tibi profiteor: utque me cito exolvam, operam sedulo dabo. De suspicionibus meis in illum locum vom Jung Ester quid sentias, aliquando per otium rescribas. Jam ne te morer, illud rogo; mihi effectum des, quod proximis obtulisti, apud P. Kopf; quia manu sua pollicitus et pactus est bis, sive binis literis, se mihi Graecum vel Latinum Patrem aut librum quem velim, pro officiis praestitis daturum; ut jam ab ipso accipiam Thomae Aquinatis Summam Theologiae, sive Coloniae sive alibi impressam; tum alterum Tomum vel Appendicem Thuani. Scribam mea manu istud memoriale, ut ipsum Kopfium permoveas. Addo Schedam ad Emelium, ut hic


page 416, image: s416

quoque promissis satisfaciat. Tua autoritate me impetraturum confido; quod per se aequum est. Typographi tua et doctorum opera rem suam augent: ideo partem commodorum jure debent iis, qui utilem ipsis operam navant. Sed desino; mea studia et vota pro salute tua sunt tibi paratissima. Deus indies benedicat laboribus tuis. Vale. Heidelb. 14. Sept. 1610.

E. T. D.

Studiosiss.

Quirinus Reuter, D.

Nobilitate et doctrina Excellentissimo Viro, Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto. Polyhistori celeberrimo, Domino et amico plurimum observando.

Franckfurt.

CCCL.

S. P. Mirus profecto amor tuus in me, qui silentio meo diuturno non obsterretur, atqui ego jam alteram vicem per te immortalitati, monumentis ingenii tui consecratus, neque gratiam retuli, et ne verbis quidem ostendi, gratum hoc tuum officium. Tu nihilominus constanter amas, et me rursus duplici munere gratissimo beas. Stupeo sane ad considerationem tam rari et sinceri affectus, Verba regerere tantum, indignum videtur: factis malo, et occasiones quaeram. Tu monst a qua in re usui tibi esse possim, habebis me volentem magno tuo merito. Principis mei obitus ita me consternavit, ut recolligere animum nondum possim, et cottidie nova emergunt, quae desiderium optimi et amantissimi Principis incendunt. Abfui maximam partem domo, nec adhuc mihi apud me esse videor. Innumera tua in me beneficia urgent pudorem meum, ut serio laborem, quo me ab ingrati culpa liberem. Socero meo misi a te [gap: Greek word(s)] tuae ultimum tomum. Freherus indicavit


page 417, image: s417

mihl, te ad nos brevi venturum, itaque de reliquis coram. Vale vir clarissime. Heidelb. 5. Octobr. 1610.

T. omni Studio

G. M. Lingelshemius.

A Monsieur Monsieur de Goldaste, etc. a Francfort.

CCCLI.

S. P. Dum chartas meas hisce diebus aliud agens revolvo, incido in istas paginas, quas olim Pragae quidam Consiliarius Caes. D. Lud. Schwartzmeyer, etc. pro re minime contemnenda mihi describendas communicaverat, et forte quia manusua anno tatae sunt, a me aliquando repetet. Eas qualesquales, et (ut videtur) e Latino conversas, tibi ista gratuita occasione mittere volui, si forte instituto tuo der Reichs-Handlungen facere possint. Cui et sententiam istam curiatam super jure Ruperti Pal. anno 1356. Noribergae latas, ultro et lubens contribuo: quas etiam publicari nostra causa Palatina jam recurrens non abnuit.

Caeterum quod bene vertat, Francica et Bohemica mea (forte et alia) ista hyome publicanda locavi. Quod si memor contractus nostri coepti, quae Francica in queis et Treverica et Germanica habes mihi cedere velis, paratus sum aequum precium refundere et quidem ipsum quod a Typographis ferendum antehac scribebas, nempe in singulos terniones duos florenos vestrates, etsi ipse tantum vix sperem. Sed dabo, et absoluto libro ratio sive calculus ternionum qui a te sint, facile iniri poterir. Chirographo etiam si velis super hoc tibi cavebo. Responsum expecto Conradi de Mure nescio quid Carolinum e MS. Tigurino, quem Stuckius miserat descriptum olim tibi dedi, quod etiam redire jam cupio, Francicis addendum, quae satis excrescunt. Sed Et Autographa epistolarum Lipsii recipere cupio, quarum communicatione abunde


page 418, image: s418

pensatos Kopsio puto libros quos mihidonavit, quosque alias emere nunquam in animum induxissem. Valeat ingratus ille. Salve et vale et si quid a Lindebrogio et Guilimanno habes, communica.

Heidelb. 18. Octobr. 1610.

Tuus

M. Freherus.

A Monsieur Goldast a Francfort.

CCCLII.

Nob. et Cl. Doctissimoque Viro, Dn. Melchiori Goldasto ab Heiminsfeld, amico vet. Cunradus Rittershusius S. P.

REcens etam a lectione librorum Cyrilli contra Julianum Apostatam, ad quod opus deduxerat me inquisitio quorundam ad Pythagorae vitam, quae mihi prae manibus erat, illustrandam pertinentium, cum peroportune et nescio quo faro, bono autem, ut interpretor omine, tua mihi affertur, mi Dn. Goldaste, epistola, qua significas, quid tibi sermonis fuerit cum Amplissimo Prudentissimoque Senatore vestro, Dn. Fausto, super Graeco.-Latina editione omnium, qua haberi possunt, operum Magni illius scriptoris, quam heredes Comeliniani moliantur. Principio autem tibi gratias ago pro tam honorifica de me opinione, qua putas, me quoque pulcherrimum hoc institutum adjuvare posse: ideoque me nominasti Domino Fausto. Requireret quidem illud opus totum hominem, et quidem talem, qualis crat diligentissimus Sy burgius, amicus noster, quique in ejus laudem succrescebat, Gotfridus Jungermannus, cujus obitum praematurum magno cum dolore cognovi his diebus multorum literis ac nuntiis


page 419, image: s419

crehris: in quorum utroque magnam bonae literae, et inprimis Graecae, jacturam fecerunt, sicut etiam fecerant ante tres quatuorve annos in fido illo Jungermanni Achate Helia Putschio. Faciam tamen et ego, quamdiu valetudo permittet, quicquid potero, non solum in iis, quae ab aliis jamtransla a sunt, ad fontes revocandis, accurateque examinandis, verum etiam si qua nondum forte Latine versa sint, vertendis, dummodo labori meo non indignum statuatur praemium. Fere autem sic affecti sunt Bibliopolae nostri Germani, ut lucrum sibi reservent ex libris redactum; Labores vero steriles relinquant iis, a quibus imprimenda volumina acceperunt, sive illi primi fuerint operum auctores atque inventores, sive recensitores et emendatores. Sed de illis quorum tu apud me agis negotium, meliora spero, te praesertim proxeneta atque arbitro, quem mei amantissimum studiosissimumque commodorum meorum esse scio. Quare facile patior, ut operam meam spondeas atque addicas illis quorum interest, et cum ipsis de salario (pro ut aequius, melius mihique certius et commodius futurum arbitrabere) vel in singula folia, vel etiam per aversionem de toto opere recognoscendo (quod felix, faustum, fortunatumque sit, et Ecclesiae Reique publicae salutare) paci care hisce nundinis, atque ad me mature, (si fieri potest, etiam ante exitum earum) quid egeris perscribas, ratificationis meae ergo. Equidem, si inter Comelinianos meque bonis conditionibns poterit conven re, sepositis ac relictis interim aliis meis opusculis, quae prodire gestiunt, et ut prodire in lucem velint, invitantur a nonnullis eorum studiosis, protelato etiam Novellarum opere cum expositione mea Methodica, omissis quoque disputationibus hebdomadariis, quas de jure habeo, per hanc hiemem in sacrum istud opus DEO juvante incumberem,


page 420, image: s420

nec sine fructu, uti spero, ad plurimos mortales inderedundatur. Atque in hoc ominis boni causa desino. Vale. Altorfii 6. Sept. 1610.

T. A.

Cunradus Rittershusius.

Nobil. Cl. et Doctissimo Viro, Dn. Melchiori Goldasto Heiminsfeldio, etc. Domino et amico vet. plurimumque colendo.

Franekfurt am Mayn.

CCCLIII.

S. P. D. Jam in eo eram ut consignarem alteras meas ad te literas, V. Cl. et Amiciss. quibus ad te perscripseram, quid animi haberem de Operibus Cyrilli, cum superveniunt abs te aliae, et quidem [gap: Greek word(s)] redditae. His quae adjuncta erant munera literaria, valde me delectaverunt. Tibi eorum auctori magnas ago et habeo gratias.

Misit una Dominus Imhofius exemplar operis Pirckeymerani, tua comitate et cura emissi in publicum. Poterant ea scripta prodiisse paulo ornatiora et ordinatiora, absque bestialitate scribarum suisset, cum qua mihi non secus ac Herculi cum Antaeo luctandum saepe erat, ut taedium tandem me ceperit tei totius, et praestitisset me ipsum omnia [gap: Greek word(s)] describere. Sed jam sic acta hac fabula contenti sint spectatores, donec fiar quid [gap: Greek word(s)]. Tibi a nostris Dominis opto luculentum praemium. Utinam autem in meliora rempora incidisset editio et [gap: Greek word(s)]. Nunc quantum absumant isti motus Germanici, non ignoras: Et bonum factum quod non prorsus negligimur, quiin studiis dediti sumus.

Veniet ad te cum his literis vas quoddam tibi inscriptum, sub signo MR. per aurigam quem Noribergae indagabit Cl. V. D. Georg. Remus comp. meus obs. quod rogo tradi cures Joanni Schonfeldio [orig: Schōnfeldio] Typographo Ambergensi. Sunt in eo exemplaria aliquot Malchi nostri devita Pythagorae: quem Notis illustravi et emendavi, in quibus


page 421, image: s421

te qualemcunque diligentiam deprehensurum et probaturum spero. Poteram fortasse hanc operam posuisse alibi rectius atque utilius in perficiendis aliis operibus, quae affecta habeo. Sed nescio quo modo mihi hoc diverticulum graviorum studiorum quaerere placuit. Tu melius atque praeclarius de rep. mereris perpetuo, qui non cessas incredibili industria conquirere, colligere et edere quae ad statum Imperii pertinent. [gap: Greek word(s)] tuum epistolicum examinabo alias majore otio, quo nunc plane destituor, mancipium negotiorum qua Collegii nostri, qua privatorum. Tu velim mihi interea explices, quid habeas ex antiquitatibus Germanicis compertum de Pfalburgeris, quorum meminit Carolus 4. in Aurea Bulla. etc.

Sed quando, quaeso, prodibit Prudentius Joan. Weitzii? cujus ad cum scriptorem doctiss. Notas toties video laudari in vestro Petronio. Idem dictum puta de Barthii Claudiano.

Domino Erhardo salutem nun io. Bene vale. Altorfii die 8. Septembr. 1610.

T. A.

Cunradus Rittershusius. D.

CCCLIV.

OPERA D. CYRILLI. Si Graeco. Latina, ut jam diu optatum a multis fuit, edi debeant, meo judicio non incommode sic ordinarentur.

TOMO PRIMO haec includipossent:

I. Libri decem pro Religione Christiana contra Julianum Apostatam, Joanne Oecolampadio Interprete.

II. In Leviticum libri Sexdecim, qui tamen ab aliis Origeni tribuuntur.

III. Commentariorum in Esaiam Prophetam libri quinque, Laurentio Humfredo Interprete.



page 422, image: s422

IV. Commentariorum in Evangelium Joannis Libri XII. Georgio Trapezuntio, et Jodoco Clichtoveo Interpretibus.

V. Thesauri libri quatuordecim, Georgio Trapezuntio interprete.

TOMO ALTERO haec comprehendi possent.

De recta in Christum fide, ad Theodosium liber unus. Joanne Oecolampadio Interprete.

De recta in D. N. Jesum Christum fide, ad Reginas libri duo, eod. Oecolamp. interprete.

Dialogorum de Trinitate libri septem. Joanne Occolampadio interprete.

Argumenta evidentia, quod Spiritus Sanctus sit Deus, et non creatura. Liber unus.

Expositio Symboli Niceni, Joanne Theophilo interprete.

Scholia de incarnatione unigenti.

Dogmata Nestorii a Cyrillo primum impugnata; deinde ab Ephesina Synodo condemnata. Wolffgango Musculo interpr.

Apologia ad Imp. Theodosium, cod. Musculo interprete.

Declaratio duodecim capitum, sive Anathematismorum, Wolffg. Musculo interprete.

Liber Apologeticus ad defensionem eorundem XII. capitum contra reprehensiones Theodoreti Episcopi Cyri. Joann. Oecolamp. interprete.

Synodales Epistolae XII. Wolffg. Musculo interprete.

Epistolae XXXIX. Wolffgango Musculo interprete.

Homiliae Decem, eod. Musc. interprete.

Hae in Operibus Cyrilli hactenus editis non extant.

Epistolae S. Isidori Pelusiotae ad S. Cyrillum. Jac. Billio interprete.

Salvo meliore judicio sic ordinabam D. Cyrilli Opera

Ego C. Rittershusius , V. J. D. Altorfii in Acad.

Norimbergensi mense Sept. 1610.



page 423, image: s423

CCCLVI.

S. P. Ex litteris tuis [orig: tuīs] nuperis cognovi te suasu Brederodii constituisse librum tuum Britanniae Regi mittere per oratorem ejus Stephanum Le Sieurium qui jam Pragae apud Caesarem Legatum agit. Quum igituris mihi conjunctissimus sit, spero haud gravate cum hoc officii in se recepturum, qua est in doctos homines humanitate. Is Le Sieurius mihi nunciavit, se brevi hic adfuturum, neque tamen diem designat, neque an Francofurtum venturus sit, indicat. Itaque te certiorem facere volui, ne ea occasio elabatur. Nam speraverat ipse, se ad mercatum venire potuisse. Quodsi ergo mittere tua huc voles dabitur opera, ut recte omnia confic antur, nihil enim intermittam, quod tibi commodo esse possit. Bullionius Dux hodie huc venturus est, cum mandatis regiis. Tu vale Vir Nobilissime.

Heidelberga. 26. Octobr. 1610.

Tuus

G: M. Lingelsheimus.

A Monsieur Monsieur de Goldaste etc. a Francfort.

CCCLVIL S. P. D.

REcte mihi redditae sunt literae tuae, Praestantissime Domine Goldaste, Amice honoratissime: At non etiam liber abs te editus, (ut indicant Catalogi) quem te missurum polliceba e. Si cui ergo tradidisti forte in nundinis, significa quaeso, ut sciam unde petere debeam. Tuam [gap: Greek word(s)] operis Pyrckheymerian nuper obtulit Amplissimo Senatin N. Dom nus Iruhofius, astumpto patastata, et Oratore Doctore Remo, ut ipse Remus mihi retulit. Expectatur igirur jam praemium, quod fortasus


page 424, image: s424

majus esse poterat, si meliora et pacatiora essent tempora, quae quam infelicia et formidolosa sint, nemo non videt. Ego tamen ne sic quidem (vide meum [gap: Greek word(s)]) de studiis et literis nostris despero. Itaque praeter ordinarios docendi et de jure mandendi labores jam quicquid mihi datur vacui temporis (quod certe perparum est) horasque subsecivas impendo collectioni eorum, quae diversis temporibus notavi ad Sa vianum de providentia et gubernatione Dei, nec non epistolas ejusdem: quae in libellum collecta edam cum ipso Salviano, rato certe auctore, et multis etiam doctis (ut videri volunt ac habentur) inviso. Assentiris procul dubio mihi, post sacras literas vix ullum extare scriptorem, qui corruptos ac vitiosos hominum mores et gravius castiget, et felic us corrigere possit, quam hic ipse Salvianus: quem scis et a Cujacio aliisque JCtis idcirco saepe allegari, quod non pauca ad Jus civile et historiam antiquitatesque pertinentia complectatur. Rogo autem te summis precibus haec duo: Tum ut mihi quam primum significes, an plures videris aut noveris extare editiones Salviani quam Brassicani et Pithoei: Tum, ut mecum communices si quid ad eum auctorem graviss. sanctiss. et eruditiss. annotatum habes in scriniis tuis, habes autem procul dubio, qui merus sis heluo librorum. Addo et tertium (vide quam petacem et audacem me faciat amicitiae nostrae fiducia) ut si variantem scripturam ex aliquo MSC. Cod. observasti aut quaedam loca integtiora illius beneficio concionasti. Mihi enim non modo in illorum quae habemus contextu quaedam videntur omissa, sed etiam extremo libro 8. non pauca decsse ad ejus operis integritatem. Non tu talia liberalius mecum communicata publicae utilitati condonaveris, quam grato animo a me accepta praedicabuntur unde profecta sint. Quaeso propediem respondens et de Salviano, et de iis quae porro apud Commolinianos vel eorum heredes de Cyrillo promovisti. Malchi mei exemplaria 144. quae Francofurtum destinaram, audio ex Schonfeldio [gap: Greek word(s)] advecta esse. Facio tibi potestatem aperiendi vasculum


page 425, image: s425

etiam ante futuras nundinas vernas, et distrahendi de illis per amicos vel proxenetas quicquid poteris, vel etiam permutandi in meum usum. Typographus unum exemplar aestimavit 20. cruciferis. Ist ein gedoppelt unzertheiltes Exemplar zehen Batzen. Et sane magno mihi haec constat editio, supra qua credas, ut aequum sit, me aliquo modo saltem consequi expensas. B. V. et propediem expecta valde auctos commentarios in Phaedrum, si quidem habes qui imprimere velit. Altorfii die 17. Octobr. 1610.

T. T. C. Rittershusius, D.

[gap: Greek word(s)] q. me alterum tibi commendo. Quid de eo sentiamus ego et collegae mei, videbis ex testimonio nostro, quod petenti respondet. Rogo etiam, ut ubi Dominus Pet. Kopsius absolverit Catalogum Catalogorum, mittas mihi exemplar ab illo sumptum. Poteris ei reddere tantum de meo Malcho.

Vere Nobili et Cl. V.

Dn. Melchiori Goldasto ab Heiminsfeld etc.

Amico vet. et col. Franckfurt.

CCCLVIII.

S. P. Mille et iterum mille gratias tibiago, Vir Nobilissime, de tam praeclaris tuis muneribus nundinalibus, quibus cum alias, tum hac quoque vice Bibliothecam meam locupletasti et ornasti. Pervellem, hanc tam egregiam tuam in me beneficentiam me compensare aliquando, et modo quopiam posse. Sed nosti quam curta sit et angusta suppellex. Interim Deum, ut is compenset, orare non desinam, qui [gap: Greek word(s)] est inexhaustus. De Vitodurano iterum spem fecit ille: sed tum credam, me habiturum, quum ex Thoma Augustinus fiam. Dolet hac inte tibi gratificari me non potuisse: qui ad id praestandum promtior sum promto, quod novit ille [gap: Greek word(s)]. Opera augustissima tria quae misisti ad Ampliss. Senatum meum ostendit mihi Dn. Rhenius Consul, et ut pulchre liganda curarem, in mandatis dedit. Nam ligata Senatui ab eo tuo nomine osterentur, inque ipso [gap: Greek word(s)] ponentur. Sane ille,


page 426, image: s426

ut est harum rerum intelligens, serena [orig: serenā] fronte munus accepit, et pro ea, qua pollet gratia, ob insignem eruditionem, apud Senatores gregarios, ita commendare pollicitus est, ut sperem, non in ingratos munus te collocasse [orig: collocāsse]. His vero atque aliis ut de Rep. Christiana optime mereri pergas, nolo te exhortari, quum id sponte te facere, nemo clarissime non vidat et opera ipsa alta [orig: altā] voce loquantur. Aliud mihi persuadere non possum, quam Analysin meam misellam amissam esse inter monumenta Palthenii: quum illam Dn. Alstedio se dedisse dicat, ut testantur litteraetuae scriptae 19. Septembr. Alstedius vero ipse ad me scribat 20. ejusdem, nihil se ac cepisse, nec quidquam extorquere posle. Quid hoc rei quaeso est? Si nolit ipse excudere, quod facere non tenetur, cur reddere gravatur ei, qui paratissimus est ad impressionem? Oratum igitur iterum et iterum te velim, per amicitiam nostram, velis adhuc semel exemplar efflagitare, et obtentum Herbornam mittere ad illum, quare utriq. nostrum gratissimum facies. De publicis haec addo: Postquam Csachlingenses nonnulli levi pecunia [orig: pecuniā] mulctati sunt, quod direptionis arcis et sacelli Beroldingiani otiosi spectatores fuissent, nec Kyburgianos in tam nefando molimine, quod vocant, impedivissent: agitur nunc de mulctandis ipsis Kyburgianis: cuirei dictus est dies vigesimus nonus Novembr. in oppido Vitoduro. Quid futurum sit, eventus docebit. Caetera omnia salva sunt, et salvus ac purus adhuc est aer, per Dei gratiam: sed ingenti conflictamur omnium rerum necessariarum caritate, qualem nemo memoria [orig: memoriā] repetere potest. Nuncius de obitu Serenissimi Electoris valde me perculit. Utinam Deus server Sareptam suam, adversus quam audio Neopyrgicum sub tutelae specie hostilia machinari. Certe importuno admodum tempore; quo ardent omnia, et funestius, sub Ver proximum, incendium minantur; quando prodigiosae illae copiae Insubricae, totam superiorem aestatem undequaque collectae, erupturae tandem sunt: quae metum incutiunt Genevensib. Bernensib. et nobis etiam. Sed Deus, qui custodit Israel, cunctipotens tutor, nobis erit praesens: cujus divinae protectioni te, mi excellentissime et amicissime Vir, medullitus commendo,


page 427, image: s427

etiam atque etiam orans, ut amore tuo me prosequatis. Vale. Tiguri. 3. Novemhr. 1610.

Tuus totus

Waserus.

Viro Nobilissimo et Excellentissimo Dn. Melchiori Haiminsfeldio Goldasto, etc.

Domino et amico meo summopere colendo.

Francofurtum ad Moenum.

CCCLIX.

S. P. Binas tuas recte accepi, cum littetis ad Britannum, et libro litterisque ad Illustrissimum Administratorem, quae ipsi exhibita, et Cancellarius pollicitus est, commoda tua juvare, quod et faciam ego.

Ceterum magnae mihi molestiae fuit, cognoscere de miserabili sorte tua, qui certe dignus meliore fortuna. Quod autem Bongatsius [gap: Greek word(s)], tibi indicavit, grave nobis fuisse, quod in [gap: Greek word(s)] epistolarum nobis inscriptarum, contumeliosa in Olevianum, soceri mei consobrinum, relicta fuerunt: nollem id factum; nam qui scrirem haec tibi inscienti et imprudenti excidisse non animadversa, ideoque cum nobis proxime adesses, ne verbulo quidem id tangere volui. Quapropter te rogo, ut omnia ista silentio obvolvas, neque posthac mentio inter nos ulla ejus rei fiat. De te juvando, serio et cum Principe meo sanctae memoriae, et cum Cancellario, aliisque collegis egeram saepius, sed fatum tuum obstat hactenus, et laetiora sequentur, cum Deus volet, in quo tu confide, et cursum virtutis et pietatis rectum tene, ne dubita quin mitiora tibi sint subsecutura tempora. Et quia sumptus in me saepius fecisti subministratis variis libris, ego autem hactenus numario pretio tuam in me munificentiam dehonestare nollem, jam dum pandis arcana tua, pro meo modulo, mitro tibi pauxillos istos aureos, rogoque ne adsperneris. Vide etiam quid


page 428, image: s428

nos protulerimus tuendo juri nostro. Vive valeque et magno animo fortunae resiste. Heidelbergae. 6. Dec. 1610.

Tuus

G. M. Lingelshemius.

A Monsieur Monsieur de Goldaste, etc. a Francfort.

CCCLX.

S. Oblata gratuita ista occasione (quae tamen grandiorem sarcinam detrectabat) mittere visum est Lombardam legem Boeriae (non alia reperitur nisi in corpore Glossato magno Lugdunenu) editionis, quam nuper desiderare videbare. Eam si ante habes, vel non satisfacit, retinere tecum potes, donec conveniamus. Alia tua propediem subsequentur.

Huttenicorum elenchum nuper misi, in quo quaedam omissa sunt, quae habeo. Totum enim dare possum, et vix alius, quarenus ipse edidit. Exemplarium mihi non magna copia opus. Duodecim suffecerint. Caeterum (ruo exemplo) pecunia numerata cum isto hominum genere transigere praestat. Neque Typographus si petit, 50. florenis vestratibus (non minus) a me afferer. Crediderim haud minori sumptu ipsa mihi constare, quorum gratia tot Bibliothecas excussi, tot libros compactos rescidi et justum volumen conficient.

De Heimburgiacis fidem mihi fecit Caspar Simonis, oculatus nimirum testis, accedit etiam Wimpfelingi testimonium, qui plures super hoc argumento orationes et epistolas ab eo scriptas refert in prosthesi. Miror quod non videnda et excerpenda ad me vel ultro miseris quod ego in simili casu fecissem. Si quid precii in illis erogaveris, paratus sum refundere et amplius. Ita et si Germanica et Francica, quae descripta habes, eo pretio, quo Bibliopolis in me transferre velis, indica et accipe. Vale et salve, et Epithalamia (quod ominor) nobis indicere matura. Heidelberg. 1. Jun. 1610.

T. M. Freherus.



page 429, image: s429

Ruperti et Adolphi diploma habent Argentinenses in notis Andloanis.

Maximiliani I. unum Teutonicum valde notabile habes videre in suscitabulo Principum Ant. Bambalonae pag. 149. ni habes, mittam, vertere poteris Latine et inserere tuis.

Observata tua super contentione inter Bohemum et Bavaros, nimis videre cupio. Rogo commodo tuo ea promas et communices. Serio enim Gelvaldo respondere cupio.

A Monsieur Goldast de Heimingsfeld. a Francfort.

CCCLXI.

S. P. et officia.

GRatias ago pro transmisso Tomo tertio Constitt. Impp. Nescio an habeas exemplar nostrae Ord. Rotvvil. et Metamorphoseos. Si non: illam a Jona Rosa meo nomine: hanc a Chemlino cape.

Fui Pragae per aliquot menses: et summe occupatus, quam ob causam tardius scribo et rescribo.

Placet ille novus conatus tuus, et moneo, ut strenue pergas, utinam juvare pro voluntate promtissima possem. Vides ex schedula adjecta, quid habeam, quae libenter communicabo, modo habendi essent, qui describerent. Volunt enim fere omnes Martis esse filii, adeo, ut hoc semestri non habere potuerim scribas sufficientes. Faciam tamen uti uti potuero, modo intelligam, quid velis. Reliqua et plurima Hortledero nostro misi, quae rursus expecto. Hisce vale, et Caesaris singulari gratia Palatinatum cum defensione, protectione et salva guardiame adeptum, amice scias.

In Eil Kitzingen den 21, II. Decembr. 1610.

T. T.

Paulus Matthias VVehnerus, D. Comes Palat. Caesar.



page 430, image: s430

OB des Hn. gantz Werck de Constitr. et rescript. Impp. zusammen zubekommen, quanti et quomodo, bittich Bericht, denn es ein gut Freund umb das Geld begehrt. Et si occasio se offerret, wolle mirs der Herr neben Bericht praetii (una mit den Reichs-Abschieden, wie sie in regali bey Albino zu Maintz 1597. zusammen gedruckt) herauff schicken. Ego pro praetio spondeo et statim exsolvam.

Pro occasione Dn. Freherum salutatum perofficiose volo.

Dem Edlen, Ehrenvesten und Hochgelehrten, Hn. Melchiorn von Heiminsfeld, genant Goldast, Churfürstl. Pfaltzischen Rath, itzo zu Franckfurt am Mayn, meinem grgl. lieben Herrn und werthen Freund, Franckfurt am Mayn.

CCCLXII.

S. P. Binas abs te accepi, Vir. clarissime.

LOcutus sum Brederodio de eo super quo nostrum consilium exploras. Egregie sentio ego de doctrina et ingenio tuo, et praestitisti jam dudum in litteris ea, quae exactissima ea esse in te convincunt, sed quia candide tibi explicare jubeor quae sentio, dubitare necesse habeo, an illud munus, de quo Sturio tibi sermonem injecit, sit ere tua: nescio enim an professoriae facultati adsueveris, et in Jure docendo eum usum habeas, quem requirit locus tam illustris audio ei disputationes ibi creberrimas institui, in quibus lactent se acutissima ingenia adoloscentum. Accedit quod Professorum in Academiis miseram conditionem judicavi eo, quod a stultissimorum et imperitissimorum judicio, ipsorum existimatio pendeat, hoc est adolescentum, qui fere inflati e scholis opinione aliqua sui profectus. Candide uti jubes, expono tibi sensum meum, et Brederodius non dissimulat, rem non carere difficultate, ut obtineri possit. Mitto censuram libri Marianae, sed Germanice versam, aliud enim


page 431, image: s431

inter chartas reperire non potui, addidi et de Bellarmini libro.

Neuburgici scripti unicum nactus fueram exemplar quod Bongatsio transeunti tradidi, neque aliud obtinere aliunde potui. Princeps Elector noster in itinere est ut huc redeat, Deus Dux sit et Comes, Natalem Domini celebrabit Lautrea. Tu vale, et nos ama. Heidelberga. 21. Decembr. 1610.

Tuus

Lingelshemius.

A Monsieur Monsieur de Goldaste etc. a Francfort.

CCCLXIII.

S. P. Scribere paulum distuli, quia te venturum ipsum cum Bongarsio putabamus. Quod quare omittis? nuperum enim tuum discessum tam abruptum omnes mirati. Ergo adhuc te nobis siste, et affer simul, quae promisisti, quae debes. Hippolytus imprimis Exemplar integrum flagitat. Is propediem ad Caesarem legatus ibit. Mitto super, aestimationis negocio scripta nostrae partis, de quibus judicium tuum exspecto.

De Francicis ita habe. A Typographo ipse plus non fero quam dimidium talerum Imperialem in folia singula, et hoc aegerrime obtinui. Eum tecum participabo pro rata facili calculo ineundo. Interim autem pleraque, quae instituto meo facere videbuntur: prius enim edita reponere nolim. Conditionem non iniquam, aequus ut puto accipies. Singrapham, desuper scribere paratus sum. Idem offero de Heimburgiacis, quibus nimium diu me distines, et publica commoda moraris. Codicis Trevirensis precium quantum quantum est, (modo intra talentum magnum) totum separatim tibi in parato refundam. Justellus cum Principe suo dudum discessit, ante exitum hujus anni expectamus reditum Principis Electoris Sedano.


page 432, image: s432

Is Justellus magno opere inte petit illa synodiea. Rationem mittendi e Cancellaria promptam tutamque habemus.

Rationale nescio cujus Tomi intelligas: et miror ultimo te nullum addidisse, et adhuc facere moram ad Francica suppeditabis quae habes, pati precio pensanda.

De jure illo Basiliensi accurate te inquirere operae precium puto. Vale et salve 22. Decembr. 1610.

T. Freherus.

Exemplar Dn. Fausto, cum salute multa, reliqua Guilimanno et Lindebrugio communicari velim.

A Monsr. Goldast de Heimingsfeld. a Francfort.

CCCLXIV.

Nobiliss. V.

ILla ipsa hora, qua abs me nuper discessisti, accessit me Eglinus noster cum tota sua familia, mansitque hic per biduum. Miser ne obulum habebat, et erant ipsorum numero septem. Quod si viginti quinque florenis ipsi non succurrissem, et caligas, et thoracem in diversio reliquisset. Quanta haec mutatio? Mitto folia 3. in opere Tuo jam excusa. Si quae coetera adornasti fac mature habeamus, strenuissime enim pergent diebus seqq. Anti-Cottonum cum annexis opusculis si recepisti, fac quaeso ad me mittas, ut ejus editione remoretur aliquo modo tui libri editio. Cupio et abs Te erudiri num inveneris, qui nobis operam suam in Juliac ensibus vertendis praestituri sint.

Quod superest, Tibi ex animo foeli cissimum anni insenturi initium. medium, et finem prosperrimum a Deo Ter optimo maximo precor, rogoque Te Reipubl. Christianae et venustae virgini diusuperstitem esse velit ad nominis sui gloriam, et generis humani propagationem. Vale Nobiliss. V. patrone colende, et mihi favere perge. Ipsis Kalend. Januar. Raptiss. 1611.

Nobiliss. Ampl. T. devotiss.

J. Rod. Lavaterus.

Dem Edlen und Hochgelahrten Hn. Melchiori Goldast von Haiminsfeld, etc.

Franckfurt.



page 433, image: s433

CCCLXV.

S. P. D. Praemissa felicis novi anni compre catione binis tuis breviter respondeo, Nob. et Doctiss. Vir. Dn. et amice honoratiss. Et prius ad eas quas mense Novembri ad me dedisti anno superiore. His quo minus mature vices redderem, plurima hactenus mihi obkiterunt, quae commemorare et longum sit et a'ienum. Quod inillis mihi significas de conventione tua cum Imhofio super Pyrkeimero, et conquereris de non servatis imo et negatis ab eo legibus vestri contractus, inexpectatum mihi crede et ingratum accidit. Nollem enim tuum tibi officium fraudi esse, cujus comitate illud opus prodiit. Ame quod petis, faciam sedulo, quamprimum convenero Imhofium, id quod hactenus non est datum. Per literas autem haec talia nec recte confici posse, facile intelligis. Tuas quidem in manus ei dare, hoc vero esset rem perdere. Quid enim putas futurum, si inibi legeret perfidiam sibi exprobratam, et morem mercatorum, quibus et famae et conscientiae nulla sit cura? Profecto aut ego nihil intelligo, aut injuriarum hinc nasceretur actio, vel minimum formula L. Diffamari. Praestat igitur mitius cum eo agere, et aliis uti remediis. Ego quidem quantum in meerit, persuadebo eiut bonam fidem agnoscat, et pactatecum inita servet. Quid proficero, cognosces sua die. Alterum ejus epistolae tam longae caput erat de Salviano, in quo edendo tibi probari meum Consilium, laetor: gratiam quoque habro pro illis quae huc pertinentia suggessisti. In emendationibus editionis illius parvae, quam Jac. Chovetus anno 1600. dedit, plerum que concurrimus ambo. Cum autem scribas, volumen posterius ad Eccles. Catholicam quatuor libris constans non esse in editione Pithorma, verum est si intelligas illam anni 1600. At in Parisiensi, quae apud Seb. Nivellium anno 1580. primo prodiit, ipso Pithoro etiam vivente, hi quoque libri 4. omnio habentur: quibus cur nos fraudare voluerit Chovetus, non capio: sicut nec illud, quare et Pithorus nullam Brassicani fecerit mentionem, cui prima editi Salviani laus debetur. Is enim auno 1530. primus edidit Basileae apud


page 434, image: s434

Froten. exemplari MSC. reperto in Roy, Biblioth. Budensi, quam ipse Brassicanus paulo antequam a barbarie Turcica diriperetur ac vastaretur, florentiss. viderat, et incomparabilem illam jacturam opt. libb. ibi factam deplorat pulcherrima et prolixa praefatione, quae certe ad posteritatem transmitti meretur. Itaque ab aliis non recte omissam, ego meae editioni adjungam. Quod polliceris, te ad eundem Salvianum revisurum, et si quid amplius observaris, mecum communicaturum, accepto gratissima mente, et hortor te ut facias. Et am Joan. Weitzius non contemnendas Notas mihi ad Salvianum submisit, quas suo tempore videbis. Sed quando (ut hoc obiter qurram) ipsius Prudentius prodibit? Rogo promoveas hoc pium negotium apud Typographum, cui opus concredidit, cujus max. renemur desiderio. Probavi valde tuas observationes de Dracontio, quem a se illustratum non ita pridem mihi dono misit Weitzius.

Venio nunc ad alteram epistolam tuam, quae heri mihi reddita, inclusas habuit literas Nob. Amplissimique Viri, Domini Fausti, Senatoris vestri: cui respondere volui statim, relictis, ut dicitur, rebus. Magnas tibi et hoc nomine gratias ago, qui tantum amicum mihi conciliaveris, quem omnibus officiis retinere studebo. De Salviani libb. 4. ad Eccles. Cathol. a Jesuita Treverensi editis non venerat mihi in mentem, etsi fieri potest, ut in Catalogo legerim titulum: sed plane exciderat e memoria. Grata igitur mihi tua monitio fuit. Et statim jam scribo Augustam, si inde habere possim e bibliopoleio Willeriano, nundinas enim vernas expectare non possum, quod jam prelum currere coeperit, et ante nundinas opus Deo dante exiturum sit. Valde tamen interesset mea, videre, quid Treverensis ille praestiterit. Vale et in amore fac mutuum. Altorfii die 8. Januarii 1611.

Tuus omnistudio et off.

C. Rittershusius, D.

Nob. et Clarissimo Viro, Dn. Melchiori Goldasto ab Heiminsfeld, etc. Domino et amico pl. col. Franckfurt.



page 435, image: s435

CCCLXVI.

Nobiliss. V.

PRo strena tua magnifica, et conjux, et filiolus, et ego cum iisdem gratias ingentes tibi agimus, relaturi omni occasione. Tucerte tuis beneficiis ita nos tibi devincis, ut solvendo non simus. Deus amorem nostri in te perennet. Coeterum monui cum indignatione nostros im pressores, qui majorem diligentiam sancte spoponderunt. Sed nec ego, nec corrector noster satis assequimur mentem, quid supplicationem Laurhemensium monachorum sequi velis: gratum feceris, si nos Davos clarioribus verbis erudieris. Anti Cottonum si accepisti, fac quaeso habeamus. Accepi interim alias quasdam pagellas, quae, ut melius tuam apologiam adornare possis, interea temporis excudentur: illae enim, quas misisti pagellae, altera hebdomada omnes absolverentur. Si in Juliacensibus res sit desperata, mature quaeso coetera mihi remittas, ut si fieri possit, persuadeam versionem nonnullis in agro pastoribus. Vale ampliss. V. Dn. et patrone colende, et memeis que servitiis utore, abutere. Conjunx et filiolus officiosiss. tibi salutem. Raptiss. Hanov. 5. Januar. 1611.

Nobiliss. Ampl. T. devotiss.

Jo. Rod. Lavaterus.

Nobiliss. et ampliss. V. Dn. Melchiori Heiminsfeldio Goldast, etc. Dn. et patrono colendo. Francofurtum.

CCCLXVII.

S. P. D.

CAve vero putes, nobiliss. et ampliss. V. Dn. colende, dissimulatorem me esse vel tui, tuotumve in me merirorum: tantum enim abesta me, et genio meo dissimulationis genus, ut nimis apertus sim, et candidus et hactenus aliquotiens meo cum damno. Ego


page 436, image: s436

certe tua beneficia, quae tu pro humanitate tua officia vocare soles, tanti facio, ut iis rebus in humanis nihil anteponam: quid quoque de tesenserim, testes habeo non paucos quorum probata vita vel sine jurejurando fidem facere possit. Itaque levissima de caussa te commoveri aequum non est. At non rescripsisti ad illa, quae petii? Sit ita: certe non ego in culpa sed alii: Jamjam enim protopraefecti litteris me praeventum ex ejusdem promisso putavi: Sed nec Arpoldus in utbe fuit, nec etiamnum est. Ignosce ergo amico, et observantissimo tui peceatillum etc. Misi heri ad te foelicis Malleoli scriptum. Monuit me puer meus de scripto quodam germanico, ingenue fatear, nescio quid putes, aut velis. Mone ergo. etc. Edictum Parlamenti littera, quam vocant Mittel, prelo subjicietur. Anticottonum avide exspecto. Sed audi; narrat mihi meus puer suadere te germanice conjunctim Juliacensia singula edamus. Tu quaeso, quae tibi videntur, mature mihi exponas, et quae praemittenda sint, significes. Cupetem quoque titulum abs te formari, sed, utnosti, valde vendibilem. etc. De labore meo nomine exantlato immortales ago gratias. Vale nobiliss. V. Dn. colende, et me tuo patrocinio dignare. Raptiss. Hanov. 10. Januar. 1611.

Nobiliss. Amplit. T. observ.

J. Rod. Lavaterus.

Dem Edlen und Hochgelahrten Hn. Melchiori Goldast von Haiminsfeld, etc. Meinem insonders grgl. lieben Hn. Franckfurt.

CCCLXVIII.

REmitto designationem tuam, remitto autem serius quam uterque vellet, non ego quidem morae causa, sed illi, quibus communicasti [orig: communicāsti]. Et Sturio, et Arpoldus polliciti sunt, scripturos sese, et missuros syllabum eorum, quae habeant. Scribet et Sturio responsum Bredenrodii in caussa cognita. In apologiis excudendis


page 437, image: s437

lente admodum hactenus progressi sunt: strenue tamen progent abhinc. Est omnio sententia Juliacensia Germanice excudere. In hunc finem mitto ad te, rogoque in ordinem redigas et si quae decsse putaveris, mihi significes. Sed quandoquidem privilegia, et plura alia totiens repetantur, tu pro tuo judicio expunges, et numero, ubi singula reperiantur notabis. Ich halte davor, wann ein Ding einmahl gedrucker seye, so solle man solches nicht wieder repeti ren, sondern nur setzen: Diß Privilegium, oder diese Schrifft ist zu finden oben pag. illa, vel illa etc. Sed singula tuo judicio relinquo. Nos beneficia tua quibus nos afficis nostris officiis, et reipsa referre cogitamus. Vale nobiliss. V. meque patrocinio tuo prosequere. Raptiss. Hanov. 16. Januar. 1611.

Nobiliss. Amplit. T. devotiss.

J. Rod. Lavaterus.

Nobiliss. et ampliss. V. Dn. Melchiori Goldasto von Haiminsfeld, etc. Dn. et Patrono colendo. Franckfurt.

CCCLXIX.

MItto quae heti ex typograph. ad me missa folia reliqua, quae videre, et examinare poteris. Posthac volente Deo strenuius pergent. Coeterum si famuli mei opera vel in re levissima indigneris tuum est imperare. In Juliacensibus quae nostro nomine subis incommoda, faciemus ne te laboris coepti vel poenitere, vel pudere unquam possit. Jam jam regressus est Dusleldorpo compater et consors meus, qui specialia nonnulla secum attulit; qui cum sua hac vespera nondum excutere possit, dabo operam crastina habeas caeteris adjungenda. Fasciculum illum Francofurti divenditum scio; ubi vero locorum excusus sit ignoro, nec etiam conjicere possum, ubi nam aliud exemplar haberi possit. Dn. Arpoldus Francofurtum hisce diebus veniet, teque compellabit. Doctor Sturio consignationem adornat.


page 438, image: s438

multorum phylitinorum etc. A Landtgravio Ottone Hersfeldiam vocor. Nihil hactenus apud me deliberatum etc. Vale nobiliss. V. et pro favore tuo in me mone, jube, impera. Ex conjuge salutem. Raptiss. Hanov. 18. Januar. 1611.

Magnif. nobil. T. devotiss.

Joh. Rod. Lavaterus.

Clausurus eram literas, fasciculus tuus advenit. Gratias ago, petoque pretium ascribas, ut tibi fatisfiat, caeterum pecuniam crastina mittam, et respondebo prolixe.

Nobiliss. et ampliss. V. Dn. Melchiori Goldasto ab Haiminsfeld, etc. Dn. et Patrono colendo. Franckfurt.

CCCLXX.

Nobiliss. V.

QUod heri ex promisso non rescripsi in caussa fuit conviviolum ab amico in mei gratiam institutum, quod me ineptum fecit ad scribendum. Gratias ingentes ago pro opusculis in caussa Cottonis ad me missis. Petiu minterim cupimus assignari et portatorii, et valoris etc. Jam jam censuram impetravimus. Quam septimo loco notasti [orig: notāsti] responsionem illa nostra est, ab Argentoratensibus recusa. Digni quibus ex lege talionis editio reciprocretur. Ducatum ut petiisti mitto. Tu interim si 20. plutibusve florenis indigneris, nos moneto, et impertrabis. Monebis autem libere etc. Apologiae ruae, seu potius replicationis priora duo folia ad me mitte, quae germanice reddam, et Cottonianis subjungam. Cuperem interim epistolam illam germanicam von den Jesuiten omnio abs te exprimi: digna enim est, quae excudatur. In editione apologiae ut vides anticipant; urgent exemplaria plura. Tu si strenuius, quam par est eos progredi perspexeris, moneto libere; interspergemus alia opuscula editionem tui operis aliquantulum remorantia. Interim generali aliquo titulo, eoque nervoso, qui Cottonianis praefigatur, omnio opus habemus: eum, si ad nos mittes, gratiam inibis maximam. Bongarfiana mitto, nescio an sequantur folia caetera, quod monebis. Juliacensia cum


page 439, image: s439

tuis foliis compacta nova sunt: caetera in duplo. Illa abs te in ordinem redacta omnio germanice excudemus. Vereor, seu potius praevideo latineilla ante nundinas vulgati non posse. Penes te sint nostra omnia. In tuum enim arbitrium ponimus omne nostrum velle etc. Vale nobiliss. V. patrone magne. Raptiss. ut vides. 21. Jan. 1611.

Nobiliss. Amplit. T. devotiss.

J. Rod. Lavaterus.

Nobiliss. et ampliss. V. Dn. Melchiori Heiminsfeldio Goldasto etc. Dn. et Patrono meo colendo.

Francofurt.

CCCLXXI.

Nobiliss. V.

FOlia quae misisti accepi rectissime. Conqueritur typographus de maxima difficultate exemplaris. Informavi ex tuo praescripto nostrum correctorem, qui diligentia sua nobis non deerit. Caeterum petit typographus abs te erudiri et de numero foliorum posthac abs te mittendorum; et an apologeticis finem imponere debeat. Si enim hac de re nihil rescripseris difficulter se ex caeteris opusculis expediet.

Juliacensia Offenbachi excudere cogitamus. Miror hominem illum a me vocatum me hactenus non compellasse [orig: compellāsse], qui prius totiens sua officia mihi obtulit. Mittam meum puerum crastina ad eum, et simul mittam pecuniam abs te petitam nomine sculptoris. Remittam et Batlietum etc. Puero significa mihi quanti Kopfius noster vendat Postillam Schluslelburgii.

Historiam Thuani absque ultima parte nuper addita. etc. Ein jedes besonder etc. In caeteris facio quae vis, et cupis, teque plurimum salvere jubeo. Vale Vir. amplisl. et ex mea conjuge, et meo consorte officiose salve. Raptiss. Hanov. 27. Januar. 1611.

Nobiliss. amplit. T. devotiss.

J. Rod. Lavaterus.

Nobiliss. et Ampliss. V. Dn. Melchiori Goldasto von Heiminsfeld, etc. Dn. et Patrono colendo. Francofurt.



page 440, image: s440

CCCLXXII.

S. P. Minus commoda valetudo qua per hyemen istam usus sum, impedivit, quo minus ultra vocationis officia, quibus nimium distringor, instudiis meis privatis aliquid eximium praestare potuerim, unde et Francica adhuc sub incude sunt, quae ad nundinas demum instantes (Deo juvante) Typographis tradentur, praelo mancipanda. In tuis etiam, quae attulisti, pleraque relegenda, et notis adornanda sunt, quod a te factum nimio mallem. Alias conditionibus facile adquiesco, quoad precium medii taleri Imp. per singulas philyras, et ut auctorem laudem: quod et alias sem per pro candore meo facere consuevi, in eis quidem, quae alicujus momenti videntur. Nam notitiam illam civitatum Germaniae e Merulae Cosmographia (qui cam ibiintegram e codice S. Galliinseruit) excerpsi, nequemagnae rei rem judicavi. At legi Henricianae de summa Trinit. quam praeter me alius, quem scio, nemo habuit, nullum auctorem aut in margine aut rationali adscriptum video. Sed facessant ista. Caeterum e tuis, quae usui mihi nullo futura, tuto remitto. Aliis jam edita et praerepta reponere neque meum, neque vult typographus. Sufficiant propria et hactenus inedita. De Fredegatio quoque adhuc incertus haereo, quid statuam, quem quidem duplo tuis schedis auctiorem Bibliotheca Palatina habet, quod demum describendom foret, et a Welsero aliquid ad eum pertinens expecto. Quod si tibi non placeat, tua disjungi, sed conjuncta omnia ipse edere malis; neque sic refragabor. Tuis enim commodis semper favi, et fas est. Quare libere mentem animi tui effare, et ad utrumque paratum habe. De Trevericis precium, quod indicis, dare praesentaneum per sororium meum aut alios, offero, modo certus sim, nondum fuisse descriptum, et integram virginitatem ad me adferre, In quo verbis tuis stabo. Et quia tam facilem habes emptorem, non gravaberis pro auctario addere usuram Heimburgiacorum: quae mea manu ubi excerpsero, eo dicem ipsum bona fide restituam. Habes in vicem quaedam ad Austriam, Sueviam, Constantiam tuam pertinentia: quae manu parentis mei p. m. annotata, perire mihi omnino nolim. Poterittamen ad praelum servire, si videbitur, modo ad me tandem redeat. His vale et salve. Raptim 30. Jan. 1611. T. M. Freherus.

A Principe nostro luculentum honorarium 40. fl. te sperare jubeo. A Monsr. Goldast de Heimingsfeld a Francfort.



page 441, image: s441

CCCLXXIII.

Nobiliss. V.

IUliacensia Latina ante nundinas non credo excudi posse. Itaque properatione opus non est. Interim Ducatus posset dari Dn. M. Draudio in usum futurae versionis. Sed penes Te sit. Quod heri petieram, tu mone me saltem amice, et impetra, quod velis. Sumus enim Tui et observ. et promptiss. Priora, quae monstrasti [orig: monstrāsti] replicationis folia Germanice reddita omnino Cottonianis subjungere destinavimus: Tu modo ad nos mittas. Caeteta quae petiisti accipies per praesentem, etc. Vale Vir nobiliss. Dn. et Patrone colende. Raptiss. ad lychnum I. pomeridiana nocturna, 23. Januarii 1611.

Nobiliss. T. Amplit. Devotiss.

J. Rod. Lavaterus.

Nobil. et Ampliss. V. Dn. Melchiori Goldasto Haiminsfeldio. etc. Dn. et Patrono colendo. Bey Hrn Peter Kopff. Francofurt.

CCCLXXIV.

Nobiliss. V.

FOlia quae et nuper, et hodie per impressorem misisti, accepi rectissime. Cupis ut relegam; faciam id lubens: Ignosce vero et ingenii tar ditati, et judicii tenuitati, quae tanta mysteria capere nequeunt. Sed et suum calamum optime singula scripturum autumo, nullius admota manu. Interim, quando ita velle videris, agam et expediam quae bene vole jubes. Kopfium Hanoviae fuisse rescivi demum heri sub vesperae crepusculum: invitavimus hodie ad prandium, is vero renuit; gratificatus certe nob. fuisset, si praesens praesentia nos sua exhilarasset [orig: exhilarāsset]. Typographum nostrum exemplaria missa non recepisse, nescio qui dixerit. Simulatque enim primas pagellas legi, ipsi in manus tradidi. Folia inposterum habebis singula, diebus singulis. Titulum in Cottoniana, et tractatus reliquos, si receperis, occasione proxima ad me mittes. De Juliacensib. his nundinis


page 442, image: s442

publicandis jam actum est: illa quae Draudius reddidit, in usum futurum rerum reservabis, et longum valebis. Vale Vir nobilisime, et mihi constanter proporro favere perge. Raptiss. 15. Febr. 1611.

Nobiliss. Amplit. T. Devotiss.

J. Rod. Lavaterus.

Nobiliss. et Ampliss. V. Dn. Melchiori Goldasto von Haimins-Feld etc. Dn. et Patrono omni officiorum genere colendo. Francofurti.

CCCLXXV.

S. De Protosymbolo neque in Rigaltio neque Meursio verbulum invenio. De Chelandria autem Meursius haec annotat. [gap: Greek word(s)], Navigii genus. Cedrenus: [gap: Greek word(s)]. Constantinus de administr. Imperio: [gap: Greek word(s)]. Paulus Diaconus in Justiniano: omnes naves, dromones videlicet, tricres, scaphas, chimaeras, et lintres, usque ad Chelandia, collegit. Luitprandus --- in legat. quem cum navali suo excercitu redire praecipit: fuerunt chelandia XXIII. Item de rebus Europaeis lib. 5. cap. 4. ubi ter quater chelandria scriptum pro chelandia. Et emendandus etiam fortassis interpres Juvenalis Satyra 6. Canna genus navis, quae chelandia dicitur, ut sit chelandia Micipsarum. Hodie editur Gandeja. Haec ille.

Neoburgica scripta neque ipse adhuc nancisci potui. Prostabunt (ut puto:) in nundinis.

Scriptor meus de Henrici IV. vita, instituto tuo non magis. facere potest, quam Bruno prius a me editus, utpote Caesari minus aequus.

Tamen apparebit brevi (Deo juvante:) in Tomis meis Germanicarum, quos deflorare mihi nefas.

In aliis (quod semper feci, plus quam Cancellarius aut Lingelsh. unquam velit aut possit:) libenter te juvabo. Curiatae privilegium


page 443, image: s443

Caesaris et Galli exspectant, alias vix proditurae: quod periculum sit, ut statim interceptae vel corpori Juris addantur, exemplo duarum Henrici Extravagantium. Pluta alias. Vale et salve Febr. 1611.

T. M. Freherus.

A Monsieur. de Goldast, etc. a Francfort.

Ad Neopurgenses.

Vos etiam video periturae haud parcere chartae,
Et causam verbis velle juvare malam.
Ejo agite. Et nobis levis est annona papyri:
Sunt calami, atque atro sepia felle madens.
Pugna placet. Videamus uter plus scribere possit:
Nec modo, sed melius scribere signa canant.
Hoc stet fine gravis contentio: Bella facessant,
Horrida, miles, equi, telaque et arma procul.

CCCLXXVI.

Nobiliss. V. MItto duo folia recenter excusa, Q. et R. an ex voto excusa sint ignoro. Si qui irrepsere errores, ego in caussa non sum, sed et Typographus, et Corrector, qui folia jam semel a me lecta non remittunt, quod ob aedium distantiam illud fieri non possit.

Caeterum petit sibi significare Typographus, quot folia inposterum missurus sis, ut vel strenuius, vel lentius in caepto opere progredi possit: veretur alioquin ne augustia temporis praeclusi opus inabsolutum relinquatur. Tu quaeso vir ampliss. si fieri possit, mature nos erudi. Ad Anticottoniana hunc librum, quem Argentinae excusum intellegimus, pertinere putamus, eum si nostris sumptib. tua vero autoritate impetrare possis, fac quaeso nos magis, magisq. tua benevolentia devincias. Titulum generalem exspectamus.


page 444, image: s444

Vale Vit nobiliss. et nob. fave. Raptim. 16. Februarii 1611. Hanoviae.

Nobiliss. Ampl. T. devotiss.

Lavaterus.

CCCLXXVII.

SP. Diu silui, sed jam argenteo imbre te perfundo. Quadr aginta tibi Floreni donantur a Principib. pro libris quos obtulisti, frugalitatem nostram experieris, cujus mallem alibi haberi majorem rationem. [gap: Greek word(s)]. Cupit Illustr. Adm. certior per te fieri, de Conventu Principum Pontific. apud vos, quinam suos miserint, anne Bambergenses et Wirceburgenses quoque ibi sint, quique praeter Electorios, et an etiam a [orig: ā] Saxone Electore, aut aliis; quidibi actum aut conclusum. Diligentiam quaeso adhibe, ut quam certissima exacte per te cognoscamus celeriter. Scripsi eadem de re Malaperto, sed is linguae nostrae defectu non tam facile penetrare poterit. Praeses noster ex quo Pragae tumultus ortus, nihil ad nos scripsit, neque quid ipsi factum sit scimus, itaque anxius sum, neque conjicere possum, qui [orig: quī] fiat, quod nihil plane de ipso, aut Britannico Legato Lesierio, qui eodem cum ipso, hospitio usus fuerat, cognovimus.

Tristia omnia animo meo obversantur, quae omina Deus avertat. Vale Vir clarissime. Heidelberga, 23. Febr. 1611.

T. omni studio

Georg. Michael Lingelshemius.

A Monsieur, Monsieur de Goldaste, etc. a Francfort.

CCCLXXVIII.

Nobiliss. V.

TRiduum integrum ex urbe fui, quae causa, quod tar dius tuis litteris respondeo. Omnino cuperem 7. illa folia replicationi


page 445, image: s445

annecti, sed editionem polliceri Typographus omnino non cupit, priusquam inte grum exemplar replicationis habeat. Tuum igitur erit ad me mature mittere. Caeterum Deo meo gratias ago, quod et manus, et digitos hactenus custodivit, quos tam horrendis diris devovisti. Ego certe mallem officinam meam apud Anticyras esse, quam posthac hujusmodi exspectare. Ego in emendando illa praestiti, quae praestare debebam, si omnium palato non satisfeci, culpa vaco, cum ne Deus omnibus satisfacere possit, etc.

Cottoniana jam ad umbilicum perducta sunt, titul. abs te propediem exspectamus. Sed et ultra biduum in replicatione exemplaria non habebunt, etc. De caeteris volente Deo brevi coram. Vale Vir nobilissime. Raptim Hanov. 27. Febr. 1611.

Nobil. Amplit. T. Devotiss.

J. R. Lavaterus.

CCCLXXIX.

S. Ad ultimas tuas, Vir nobilissime, scriptas e nundinis posthumis autumnalib. respondi K A L. nuperis Novembribus, et pro missis tuis libris gratias tibi egi. Literas Blassio nostro dedi ad te curandas: quae si redditae sunt, bene habet: sin minus fuerunt, praeter spem: tum iterum et iterum gratias tibi ago ingentes. Libri, quos Amplissimo Dn. Rhonio nostro misisti, elegantissime compacti, et gratissimi ipsi, et caeteris, qui literas noverunt, quorum proh dolor! perpaucos habemus, fuerunt. Gratitudinis [gap: Greek word(s)] pervoluissem ad has nundinas tibi missum esse: sed totam hanc hebdomadam ipse cum Procoss. Wolfio Badae Comitiis generalibus Helvetiorum interfuit ac praefuit: in quibus deliberatum fuit de gravi et praesenti belli discrimine, quod incumbit nunc Genevensib. ac Bernensibus, ob ingentes copias, quas Allobrox, capitalis et juratus corum hostis, ad fines pene eorum, ex Insubtiis et Pedemontio, deduxit, quae viginti millia superare, verissime scribuntur. Illi contra in excubiis sunt, et omnia provident, quae tanto bello sustinendo


page 446, image: s446

videntur necessaria. Nam Genevenses quidem praesidium habent sexcentorum optimorum Bernensium vicinorum, et trecentorum petitissimorum militum Gallorum, una [orig: unā] cum D. de La Noue; qui omnia illic moderatur: Bernenses vero quindecim habent millia ad alteram Lacus ripam universam: ut communiant Viviacum, Aquileam, Lausannam, Morgias, Rotulum, Noviodunum, et alia loca. Ab oppido etiam Novioduni fossam, quam vocant cursoriam, et vallum extruunt contra Burgundionum excursiones; quas illi minati sunt. Omnia igitur in armis sunt illis locis: et parata hic [orig: hīc] quoq. habemus auxilia, sex nempe vexilla; quibus conjungent Rhaeti mille et ducentos bonos Engadinos.

Quid futurum sit, intra perpauculos dies experiemur. Nam tantam militis molem diutiuscule sustinere Allobrogi erit plane adynaton: nisi Papa et Hispanus, quod quidem spargitur, thesauros suos lateaperiant. Vides quo loco sit cymba nostra: cui utfelicem adpulsum in portum fortunatum e tam praesenti procella funestissimae tempestatis tu una nobiscum compreceris, etiam atque etiam te oro. De caeteris scribere supersedeo: et prohibet etiam luctus, quem concepi ex inopinato obitu, carissimi affinis mei Doctoris Simleri; qui, postquam octiduum ex cephalalgia laborasset [orig: laborāsset], 15. Febr. inter 3. et 4. matutinum, placite exspiravit, magno cum damno scholae et Familiae ejus. Vale, Vir amicissime, et me amare perge. Tiguti. KL. Mart. 1611.

Te colens et amans

VVaserus.

A Dn. Voegelino, si libeat, exemplum Grammaticae meae Hebraeae, et Compendit Chaldaici pete: sed errata nonnulla, qui irrepserunt, Correctori, non mihi, qui abfui, imputare te velim.

Nobilissimo Viro, Dn. Melchiori Heiminsfeldio Goldasto, etc. Dn. et amico meo summe colendo. Francofurtum.



page 447, image: s447

CCCLXXX.

S. P. Grata Illustr. Principi tua diligentia in perscribendo, quid de conventu Electorum Ecclesiasticorum cognovisses, si quid ea de re aut similibus cognoveris, recte feceris, si nos certiores feceris. Munus a Principe tibi decretum, obsignatum ita ut tibi misi e Camera computorum mihi traditum fuit, et intellexi postea, valorem monetae usurpatum hujus ditionis, floreno aestimato 26. albis ut vocant.

Mitto tibi defensionem juris nostri, credo intelligentibus satis fieri eo debere, sed quotusquisque est, qui sincere indicare velit aut possit, affectibus plerique impelluntur. Sed quorsum evadent turbae Pragenses? Cordolio mihi est quodne verbum cognoscimus de Praeside: tanto tempore, ignari an perierit, autubi lateat. Neque capio, quomodo legatus tam illustris Principis latere tamdiu possit. Sabaudus ab Helvetiis petiit transitum copiis suis, quas in Germaniam ducturus sit, suppetias Regi Romanorum creando. Copias habere dicitur 22. millium, Geneva sibi cavet, ut et Helvetii, qui ad defensionem instruunt acriter quae opus. Te Deus servet, et det tibi quae optas. Vale Vir clarissime. Heidelberga Kal. Mart. 1611.

T.

G. M. Lingelshemius.

A Monsieur, Monsieur de Goldaste, etc. a Francfort.

CCCLXXXI.

Nobiliss. Vir.

QUae ad supplendam replicationem tuam folia misisti, hodie demum abs tabellione accepi. Gratias agimus pro titulo in Cottoniana: referemus praesentes. Sed et manuscriptum exemplar reliquit hic tabellio hesternus, quod jam mitto. Vix ante octiduum absolvi poterit, tamenetsi duob. prelis in illa excudenda laboretur, etc. de caeteris coram, non enim literas, sed me ipsum exspecta: et propter examina hac hebdomada instituta vix respirare


page 448, image: s448

possum. Arpoldo Rhedam ascensuro, et ad Generosum cum Kopfio in superiorem Comiratum profecturo literas tuas tradidi, is vero te officiosiss. salutat. Raptim ut vides. Hanov. 4. Martii. 1611.

Nobil. Amplit. T. Devotiss.

J. Rod. Lavaterus.

Nobil. et Ampliss. Viro Dn. Melchiori Goldasto von Haimins-Feld, etc. Dn. et Patrono colendo. Francofurt.

CCCLXXXII.

S. P. D.

DUplex mora, Vir praestantiss. et amice observande, a me commisla est, quae utraque excusationem exquisitam requirere videtur. Eaque uterer, si de tua erga me singularj benevolentia, et candore eximio dubitarem. Ideoque saltem excusationis loco allegabo, mihi non solum literas tuas humanissimas, quas superiori anno genero meo Doctori Paulo Frehero, redeunti ex Acidulis, ad me perferendas dedisti gratissimas: sed etiam Tomum tertium Constitutionum Impetialium, opera et industria tua, collectum, muneris loco, ad me missum longe acceptissimum fuisse. Par igitur fuisset, et mearum partium ut non solum tibi gratias egissem pro illo beneficio, sed etiam ad ea, quae in literis tuis mellitiss. comprehenduntur, maturius respondissem. Et sic me bina obligatione, qua tibi devinctus sum, liberassem. Quemadmodum igitur me peccasse, quod tam diu morosus (ut ICtorum verbo utar:) fuerim, ingenue fateor; ita apud tam aequum et favorabilem Judicem, me absque difficultate veniam impetraturum, confido: cum praesertim amor et observantia mea erga te hactenus constans, et illabefactata manserit, et responsio ad quaestiones propositas, in meo arbitrio posita et collocata fuerit.

Pro libro itaque donato, non solum gratiarum actionem, repeto, sed etiam me reipsa gratum fore promitto, si modo scirem, qua in re id praestare possem. Monebis itaque me amice, quid


page 449, image: s449

mihi quod tibi acceptum erit, agendum faciendumve sit. Caeterum quid de praeloquio tuo ad Sereniss. Britanniae Regem, sentiam, paucis te cupiente declarabo meas cogitationes; Continet id multas egregias res, praesertim de Antecessoribus in Imperialibus et Regiis dignitatibus et ornamentis, quae paucis notae sunt, ideoque non sine voluptate, ab iis, ad quos potissimum eae spectant, legi et cognosci poterunt. Neque dubito quin regiam liberalitatem, et compensationem munifici et grati animi, experturus sis.

Ad alteram quaestionem quod attinet, constat Burgraviorum sicut et Comitum olim officium Iudicum in administratione Juris et Justitiae fuisse, loco Imperatorum, inter hos quoque differentiam quoad gradus summos, medios, et inferiores fuisse. Sicut nomen ipsum hoc indicat, Grafe enim nihil aliud quam Judicem sonat. Hae autem dignitates, postquam haereditariae munificentia Imperatorum et Caesarum bene meritis, factae fuere, mirum in modum auctae fuerunt. De quibus habemus autores non vulgares, qui hanc distinctionem, et auctionem nobis demonstrarunt, inter quos Jodocum Wilichium in Cornelium Tacitum tit. XIX de Comitum ordinibus et studio; Ex recentioribus vero Freherum nostrum in originib. Palat. c. 5. allegare lubet, qui hoc dubium eximunt. Inprimis vero Butgraviorum jurisdictio vel temporaria, vel deinde haereditaria, limitata et certis terminis circumscripta fuit. Non puto autem quod ubi Castrum vel Burgum civitati Liberae Imperii adjunctum fuit, quod etiam annexa jurisdictio Burgtavio fuerit Idipsum in lite illa contra Marchiones Brandeburgicos et hanc civitatem latiss. disputatum, et tandem decisum fuit, ut salvis Privilegiis et immunitatibus Liberae civitati concessis, Burgraviatus jura secernerentur. His autoribus allegatis, si placet, addere poteris, exteros quoque recentiores, Buchananum de reb. Scoticis ubi saepius mentionem facit Tanorum, id est praefectorum Provinciarum, ex quibus deinde Comites haereditarii originem traxerunt. Praeterea egregium librum Thomae Millesii, de Nobilitate politica et civili Londini An. 1608. expressum. Recte praeterea feceris si Gulielmi Cambdeni Britanniae


page 450, image: s450

descriptionem adjunxeris, apud quem in titulo de Ordinibus Angliae observavi, quod Comitibus Provinciarum tertius denarius, vel alia tertia pars ex proventibus, veluti salarii loco, a Regibus attributa fuerit. Quod etiam in nostro Burgraviatu ab Imperatorib. observatum fuit: concessum enim illis in feudo vel beneficio fuit, Custodia portae castri Caesarei, quod fuit a Burgo (sicut adhuc ocularis demonstratio indicat) disjunctum, praeterea tertia arbor, et tertia fera in foresto, nec non aliquot denarii ex officinis fabrilibus. Ex quibus constat Burgraviorum jus et jurisdictionem in Liberis Civitatibus, non omnimodam, sed limitatam fuisse: donec ipsorum potentia et a Caesaribus ob benemerita peculiaribus concessionibus, et Principum dignitate ornatae fuere.

Haec paucis ad tuas quaestiones respondere volui, quid ego sentiam, salvo tamen doctiorum politiori judicio. Tu haec eo animo accipies, quali prolata sunt, videlicet candido, et absque praejudicio aliorum. Audio ad Thuani Historias part. 4. tom. 9. novam accessisse, et in proximis vestris nundinis publicatum iri, pergratum igitur erit, ut Coppium nostrum meo nomine salutes, illique indices, ut hunc librum mihi mittat, et in catalogum nostrum referat, quem una cum responso, ad proximas meas, anxie expecto. Continent enim aliquot capita, ad quae ipsius animum scire cupio, et mihi ipsius diuturnum silentium admodum molestum fuit. Neque puto illum justas causas allegare posse.

Plura addere non libuit, et forte prolixior fui quam necessitas postulavit. Accipies igitur omnia, pro tuo singulari candore, in optimam partem, meque amare perge amore tuo peculiari. Vale et vive feliciter. 6. D. Martii Anno 1611.

T. T. Philip. Camer. D.



page 451, image: s451

CCCLXXXIII.

Nobiliss. Vir.

TItulum in Cottoniana summo cum desiderio exspectamus. Mitto manuscript. exemplar, videbis in illo multa et omissa, et commissa, quae Corrector emendare ausus non fuit. Doleo apud Arpoldum de multitudine erratorum, te conquestum, qui magis nobis adversatur, quam diabolus: unde habet egregiam nos traducendi occasionem. Reliqua folia hactenus excussa vides. Si coetera absolvisti, fac habeamus, ut mature edi possint: vides enim nundinas prae foribus esse.

Omnino stat sententia duos in nostro cubiculo habere lectos, quod hospitae tuae haut gravatim significabis. Aliud scriptum Germanicum Cottonianis subnectendum Bongar. Argentina [orig: Argentinā] accepit, quod jam editur, etc. De caeteris volente Deo abhinc octiduo. Vale Vir nobiliss. et mihi fave. Raptisl. Hanov. 4. Martii Julian. M. DC. C. XI.

Nobiliss. Amplit. T. Observ.

J. Rod. Lavaterus.

CCCLXXXIV.

S. P. Praelegi Illustr. Admin. litteras tuas, cui grata fuit diligentia abs te adhibita. De Praeside habemus 9. Febr. salvum adhuc fuisse Pragae, ex eo die Caesarem allocuturum fuisse: cum Leopoldo saepius epulatus est. Et vehementer sollicitus sum, donec ereptum discrimini intelligam. Lesierius Orator Britannicus dicitur discessisse Praga Dresdam versus, itaque dubito an huc venturus sit, tu cogita, quid fieri libris tuis Regi Britanniae mittendis velis, et annon tibi remitti velis, librorum mercatoribus illic commendandos. Posset Brederodius noster id officium in se recipere.

Leopoldus nunciatur quodammodo obsessus, et Matthias cum magnis copiis adventasse. Bohemi magnas copias habent, et aditus omnis Passaviensibus negatus.



page 452, image: s452

Certi nos nihil habemus. Et in hoc confluxu hominum vos certiora habetis. Vale Vir clarissime. Heidelberga s. Martii 1611.

T.

G: M. Lingelsheimus.

A Monsieur, Monsieur de Goldaste, etc. a Francfort.

CCCLXXXV.

S. P. D. Nobiliss. Dn. Goldaste, Tuas recte accepi prid. Kal. Februar. quibus quod non ante nundinas respondi, totum velim adscribas vitae meae occupatissimae, et curis distractissimo animo. Praeter ordinarios enim et repentinos labores quotidianos extransverso incurrentes, incubuit mihi cura emendandi Salviani, et mei in hunc libri commentarii: quod opus sperabam equidem hoc mercatu exponi posse Francofurti: sed frustra fui, nescio quas moras nectente Typographo, qui vix intra mensem omnia quae restant absolvet, quamvis jam impressa sint 65. folia. Commentarius mihi inter manus crevit; et tamen quaedam omisi, quae addi potuissent non inutiliter. Ad distrahendum alia expectanda erit occasio, nundinarum videlicet proximarum, Deo favente et pacem conservante. Interea tibi mitto aliquot specimina Tituli, quae inter amicos non tam Francofurti distribues quam et alibi. Nam Francofurti alias, ut spero, satis innotescet opus. Ita famam et desiderium libri nostri apud multos excitaveris.

De Cyrillo bene monuisti. Expectamus a D. Horschelio libros ejus Graecos contra Julianum Apostatam. In certamine contra Gretserium et complices ejus virum te praestare perge. [gap: Greek word(s)]

Venio ad tuum negotium quod cum Imhofio habes. Hunc ego per D. Remum admoneri curavi, ut bonam agnoscat fidem. Ipse enim inde a mense August. anni superioris Norimbergae non fui, neque hac hieme vel unum diem abesse domo sivit Salvianus, et aliarum occupationum perpetuitas quasi catenata. Quid facturus


page 453, image: s453

sit hoc mercatu, ex te aveo cognoscere. Erga me ut jam sit animatus, vel hinc aestima, quod ego tibi in autem.

Petii ab homine hac hieme mutuos C. florenos, ut haberem semper prae manu quod darem Typographo Salviani mei, in cujus editionem ipse solus omnes facio sumptus: [gap: Greek word(s)] respondit, licet a me bis per literas rogatus. Qua ratione hoc fuerim promeritus, equide divinare nequeo. Sed abrumpere cogit me festinatio Schönfeldii, cui velim tradas distrahenda exemplaria Malchi nostri, cum designatione numeri exemplarium, quae meo permissu inde praelibasti danda amicis. Rogo juves bonum virum Schönfeldium consilio tuo fideli, quo pacto commodissime quam plurima possit exemplaria distrahere, ut aliquid pro impensis meis recuperem pecuniae. Nam et illa editio mihi magno constat. Consignavi eidem unum et alterum librum, quem ex off. Dn. Pet. Kopfii desidero, ut Tob. Baurmeisteri de Jurisdict. etc. Et Catalogum Catalogorum.

Si fieri possit permutatio cum exemplaribus aliquot Malchi, tanto gratius haberem, quam si pecunia esset mihi eroganda. Juvabis etiam ipsum in inveniendo exemplaria Censorini de die natali, ex editione Lud. Carrionis, cujus desiderio teneor. B. V. et alias a me plura exspecta. Ampliss. et Nob. Dn. Aschaffenburgio officii et amoris plenam salutem propino. Altorfii die VIII. Martii, M. DC. XI.

T. T.

Cunrad. Rittershus. D.

Nobil. et Ampliss. V. Dn. Melchiori Goldasto Haiminsfeldio, etc. Amicorum Coryphaeo.

Francofurt.

CCCLXXXVI.

S. P. et officia promtiss.

INter occupatos, hoc tempore fere occupatissimus non potui non hac occasione intermittere, quin te salutarem.



page 454, image: s454

Et sane miror, te nihil responsi dedisse ad illa, quae obtuli, pro juvanda [orig: juvandā] opera tua [orig: tuā] Regali. Dubito itaque an meas acceperis: et expecto mentem tuam, quid placeat.

Ante Mensem Pragam repetere volui: sed me deterruit et revocavit turba illa Bohemica turbulenta. Deus bone, quae tempora? quae consilia?

Est qui cupiat Recessus Imperii, die gemeinen Reichs-Abschied in Real bey Albin. Und alle supplementa tua, als alles das, was zum Reichs-Abschieden, Handlen, und Rescriptis per te edirt. Peto igitur, ut latori harum consilio sis, ubi et quomodo habere possit pro pretio debito. Dedi ei 6. Cruciatos pro 12. flor. et 6. bacionib. Imp. nescio quanti vendantur, sed sufficere arbitratus sum. Si non, reliquum exsolvet.

De Comitiva Palatina si quem scripsisse noveris, quaeso significes. Ego nihil hac de re, nisi sparsim. B. V. In grosser Eil, Kitzingen den 19. (9.) Martii 1611.

T. T.

P. M. Schede C. P.

Dem Edlen, Ehrnvesten und Hochgelährten Hrn Melchiorn von Haimins-Feld genannt Goldasten, meinem großg. Herrn und werthen Freund.

Franckfurt am Mayn bey Hrn Kopfio in der Buch-Gassen, vel apud Carmelitas.

CLXXXVII.

S. Cl. V. amice honorande: Mitto Tibi Cisneri Opuscula hic [orig: hīc] impressa: quae boni consulas, et per otium legas velim. Emelius oblitus est promissae remunerationis pro tractatib. politico-theologicis, ante annum a me missis, et opera mea collectis et descriptis. P. Kopf item nihil solvit pro descriptione Thuani, quam meministi. Ab hoc impetra mihi tomum 11. Thuani cum Appendice, et Duditii exempla tria, quorum unum isti Pezelio promisi; qui libros


page 455, image: s455

etiam ab Emelio petat. Tu pro tua gratia et autoritate facile perficies, ut uterque e sua officina mihi tractatus aliquot a se impressos, compensationis ergo, per hunc Pezelium mittant. Mea studia et officia Tibi cumprimis semper constabunt. Plura nolo, ne te jam occupatum fatigem. Huc si venias, omnem benevolentiam exspecta. Vale. 12. Mart. 1611.

T. E. A.

Quirinus Reuter.

Clarissimo et Excell. Viro Dn. Melchiori Goldasto Heiminsfeldio, Polyhistori celeberrimo, Dn. et amico carissimo.

Francofurti.

CCCLXXXVIII.

S. P. Sperabam fore, ut responsum abs te ferrem ad meas ultimas, antequam Brederodius discederet. Mitto nihilominus tibi libros Britanno destinatos cum literis tuis ad Regem. Nam spem propemodum amisi, videndi hoc tempore Lesieurii, vel si ad nos ventutus est, omnino vos quoque virum habebitis occasione harum nundinarum. Passavienses Praga excesserunt, Hungaricae copiae eos persequuntur. Praesidem velim in tuto esse. Te Deus servet. Vale Vir clarissime. Heidelberga 13. Mart. 1611.

T.

G: M. Lingelsheimus.

A Monsieur, Monsieur de Goldaste, etc. a Francfort.

CCCLXXXIX.

S. P. Remisi tibi per Dn. Brederodium, opus tuum Britanno destinatum: jam salvus huc venit Lesierius Orator ejus Regis, ei commendavi opus tuum, ut decuit, isque obtulit operam suam in transportando et Regi offerendo. Tu igitur virum adibis ad vos proficiscentem, isque volens in se recipiet, Vir excellenstum


page 456, image: s456

aliis virtutibus, tum humanitate. Casaubonum Rex ille retinet splendido salario, isque Regis tum in se tum alios doctos insignem benevolentiam praedicat et laudib. extollit. Quapropter et munificum in te ipsum fore confido. De Praeside nunciat, se salvum ipsum Pragae reliquisse, et verisimiliter paulo post se quoque in iter dedisse, et spem esse brevi hic adfuturum. Caesar in extremis versari videtur, postquam Leopoldiani excesserunt, itaque in Ordinum Bohemicorum potestate jam est, et Matthias adventurus erat. Deo gloria et laus qui improborum consilia everterit. Tu vive valeque felicissime. Heidelberga 15. Mart. 1611.

T.

G: M. Lingelsheimus.

A Monsieur, Monsieur de Goldaste, etc. a Francfort.

CCCXC.

Plurimum salve.

PRoximis nundinis nihil ad te literarum dedi. Neque enim hic aderam, et apud Pontem Oeni, ubi per octo continuos menses egi, neminem reperi, cui traderem. Bibliopolae Oenipontani Francofurtenses nundinas hautquaquam frequentant, Augustanis contenti. Itaque si quid a Te per totum praeteritum annum in publicum datum, fac communices. Haut dubie plura bono literario comparasti. Ita spem certe ultimis tuis pridie Paschatis praeteriti datis facere videbaris. Sed quod in iisdem literis notasti, Constitutionem illam de feudis a me editam non esse Salici, secus se habet. Omnibus namque compertum est, Cunradum III. cujus esse vis, Impera. toris nomen et titulum nunquam usurpavisse. Neque valet, quod dicis, id colligi posse, quod in libro Const. L. L. Lombardicarum ea constitutio subjiciatur constitutioni Henrici V. cum obscurum non sit quam confusa sit ea L. L. Lombardicaram congeries. In meo sane MS. Codice antiquissimo subjicitur Constitutioni Caroli M. de terris tributariis. Sed haec veluti praeter operam. Quid tu interim elaboraris, quid agas et moliaris avide expecto. Vale et Freherum nostrum, si adest, ex me jube salvere. Friburgi 16. Martii 1611.

T. F. Guillimannus.

Vir. Clariss. Dn. Melchiori Goldasto, Heiminsfeldio. Francofurti.



page 457, image: s457

CCCXCI.

S. P.

REcte mihi redditae litterae tuae, cum munere lucubrationis tuae. Ipsum Springlium quem commendas non vidi, paratus ipsi gratificari qua potero. Gratias tibi magnas habeo, quod me primum participem esse voluisti operis tui, bono reipub. suscepti. Cum Grezero componi indignum, sed controversia ipsa tanti est, ut in ea elaboretur: Lubens considerabo. Quamvis Loiolitica horrori habeam. Gratulor tibi benevolentiam magnatum, ob utiles labores pro repub. tibi conciliatam. Praemia laborum consequetur confide. Lesierium Oratorem Britannicum se tibi volentem praebuisse non dubito, ita pollicitus mihi fuerat, et ego te statim certiorem feci. Praeses noster quoque in iter se dedit, et fortasse jam vobis adest. Matthiam Hungariae Regem ajunt in Passauiensem agrum impressionem fecisse, ut par pari referret: Atqui putabantur Leopoldiani nihil ad praedam reliquisse. Tibi precor felicissima quaeque, et te valere jubeo, Vir praestantissime. Heidelberga 21. Mart. 1611.

T. omni Studio.

G: M. Lingelsheimus.

A Monsieur Monsieur de GOLDASTE. etc. a Franckfort.

CCCXCII.

S. P.

LItteras tuas pr. Kal. April. datas cum munere Aureorum malorum, recte accepi, gratias maximas habeo, sed nolim te


page 458, image: s458

sumptus fecisse, nam et citrium malum grandius corruptum jam fuerat, id eo dico, ut porro sumptibus illis parcas, nihilominus ego uxorque gratias habemus cupidini referre. Sed libri quos Praesidi destinaras, nondum huc pervenerunt, Voegelini affinis quum hic esset, negabat sibi traditos, id fiet alia commoditate, sed cave rursus, ne vecturae pretium, librorum munus mane reddat, possent tradi Brederodio, quisuam suppellectilem huc transfert. Gaudeo conciliatam tibi amicitiam cum Lesiero, cujus promissiones spero exitum habituras, quamvis Rex ille non nimis munificus sit in litteratos. Casaubonus tamen mirifice ejus Regis in se liberalitatem et comitatem praedicet, et hic colliditur cum Loiolitis, et scripti quod sub manibus habebat, spem mihi fecit. Tibi gratias magnas debeo, quod tuae lucubrationis adversus pestem illam, me quoque participem feceris. Cupio tibi vicissim, quae vis. Vale amicorum eximie. Heidelberg. 11. April. 1611.

T.

G: M. Lingelsheimus.

A Monsieur Monsieur de GOLDASTE. etc. a Franckfort.

CCCXCIII.

S. P. D.

NEc litteras, nec quicquam aliud accepi abs te his nundinis, vir nobilissime et excellentissime, quod vehementius miror, quo insignior hactenus in me exstitit benevolentia, et beneficentia tua, tot documentis locupletissime comprobata. Interim valere te, et vivere ex mercatorib. nostratibus cognovi, sane cum ingenti gaudio. Quum lator vero praesentium Rod. Schvvizerus, Dn. Joh. Heinrici, Pastoris Rikenbacensis, agnatus ad te mitteretur, nolui non te officiose salutare, et magnopere rogare, per amicitiam et necessitudinem nostram, velis a clarissimo Dn. Palthenio analysin psal. 110. repetere, et eidem Suizero ad me reportandam dare. Qua re mihi rem gratissimam sane feceris. De statu publico nostro quae scribam pauca sunt. Fruimur nos quidem alma [orig: almā] pace; sed vicini et confederati nostri Bernenses et Genevenses


page 459, image: s459

in horas exspectant effluvium copiarum Sabaudicarum, quae magno numero in Insubria et Sabaudia hinc inde delitescunt: nec hactenus quidquam hostile attentarunt: cujus morae duae perhibentur causae: una; quod copias suas omnes nondum omnino conjunxerit Dux: altera; quod Legati e Quatuor Pagis Helveticis, Tiguro, Lucerna, Glarona [orig: Glaronā] et Soloduro, omnium pagorum nomine, ad ipsum sunt missi, qui ut arma ponat, illum hortentur: quorum reditus adhuc exspectatur. Interim majorem in modum Geneva communitur novis aggeribus, vallis, et similibus belli praesidiis: ad quam brevi tempore ex Gallia et vicina Germania circiter bis mille milites lectissimi, interque hos, Duces excellentissimi, convolarunt, magno cum corum solatio. Jehova exercituum truculentas hostium suorum machinationes dissipet: et Imperio etiam Rom. tranquillitatem publicam clementer restituat. Ejusdem stabiliendae ergo, et facilius impetrandae receptum esse certis conditionibus Saxoniae Electorem a Principibus quos Possidentes appellant, libens cognovi. Haec te paucis volui, Vir amicissime et clariss. Dn. Goldaste. Festinationi ignosces. Properavit Schvvizerus. Vale, et favore ac amore tuo me constanter prosequere. Tiguri. 13. Apr. 1611.

Tuus totus

VVaserus.

En tibi anagrammatum et epigrammatum meorum exemplum; quae horis nuperis subcisivis, nescio quo impetu (de quo tuum judicare est) effudi, in Rhaetiae amicorum gratiam.

Nobilissimo Viro.

Dn. MELCHIORI HAIMINSFELDIO GOLDASTO, etc. Domino et amico meo summe colendo.

Francofurtum.

CCCXCIV.

S. P. D.

AD nuperas meas litteras Octiduanas Responsum respectu. Interim hac vice mitto Ordinationem, der Fränckischen Ritterschaffe Ordnung. Licet in Praxi pessime servetur,


page 460, image: s460

imo male in desuetudinem abeas. Item Erbverbindung Sachsen Hessen et Brandenburg.

De Bassa (quam vocant) Jurisdictione, vulgo Vogteyen in Francken, habebis in Obs. meis verb. Vogteyen.

Der Landsbräuch in Francken: Audio Palthenium illas divulgasse. Habeo esse Gravamina Nat. Germ. 1523. Neubergam in comitiis etc. Sed expecto scopum tuum, et quidnam velis.

De Conjectiva Palatina, non ea solum qualis Electoralis? Sed et altera illa speciali, an aliquis ex professo scripserit, quaesivi. Non puto, me denique vidi, libenter aliquid videre. Lege jam tua in Gretserum. Sat habet. In grossem Eil, Kipingen 1. Maij noctu. 1611.

T.

VVeherrus.

Nobilissimo et Clarissimo Viro Dn. MELCHIORI GOLD ASTO, ab Haiminsfeld. Consil. Electorali etc.

Demino et amico meo officiosisse et animitus Caro.

Franckfurt, Bey Kopffio in der Buchgassen.

CCCXCV.

Nobil. Vir

HOdie ex cancellaria remissi sunt tractatus priores duo, consentiunt D. D. Consil. in editionem. Existimant interim processum ultimum de amoribus minus apte cum caeteris conjungi. Ego qui neutrum legi, de illis judicare nequeo. Habes hic titulum, qui si tibi placuerit, suo loco hisce characteribus exprimetur. Caeterum officiose abs Te petit Thomas noster Monarchiam tuam ad


page 461, image: s461

festum pentecostes integram mittas, ut videri possit, in quam spissitudinem sit excursura. Wann es nicht so viel wäre, wolten wir Mittel-Schrifft nehmen. Habemus et alios libros quorum editionem affectamus, quos forte inspecta, et emensa tua Monarchia relinquemus. etc. Itaque dabis hoc nostrae amicitiae, et valebis plurimum. Raptim Hanoviae ipsis Kalend. Maji Julian, 1611.

Nobilissi. amplit. T. devotiss.

J. R. Lavaterus.

Die Veneris volente Deo Tevidebocoram. etc.

Nobilissimo et Amplissimo Viro Dn. MELCHIORI GOLDASTO von Heiminsfeld. etc. Domino et Patrono colendo.

Frankfurt.

CCCXCVI.

S. P.

VIde quam tu longe melius de me judices quam res ipsa ferat, Putas tu me apud Hessos aliquid posse, Principi ipsi ne de facie quidem notus sum et cum nemine ejus familiarium vel levis mihi intercedit notitia, nedum familiaritas, minime, n. [abbr.: enim] aulam aut aulicos ego capto. Sed Praeses scripturus est tua causa ad Curionem. Indignor ego meae ineptiae, qua fit, ut tibi quod maxime vellem, hac in re gratificari nequeo. Munus tuum librarium, Stephani de Jurisdictione, recte accepi, gratias habeo maximas, sed nolim te sumptus mea causa facere, possum n. [abbr.: enim] talib. libris carere, nihilominus gratiae tibi debentur, et cogitandum mihi, quomodo paria faciam. Gratulor tibi de benigno iudicio Illustrissimi Comitis Hanoviensis, harum rerum intelligentis, et


page 462, image: s462

aditum hunc ad familia ritatem tibi fructuosum fore auguror. Virtus tua te evehet, confide, tu modo perdura. Vive valeque felicissime, Heidelberga, 4. Maij. 1611.

T.

Omni studio et amore G. M. Lingelshemius.

A Monsieur. Monsieur de GOLDASTE, etc. a Franckfort.

CCCXCVII.

S. P.

EN habes a Praeside litteras ad Curionem, quibus te commendat. Mihi is de facie leviter notus, nullis mutuis inter nos officiis: sufficient autem istae, ego penitus ignotus sum in illa aula. Quid Hanovius de nobis Palatinis commemorarit nescio, neque quid id sit, conjectura assequi valeo. Freherus respondit mihi, se ad te mississe jam, quae petiisses jamque tibi abunde a se satisfactum. Gratias tibi debet filius meus ob munus libri, relaturus qua poterit, vis nostrum Amorem etiam in posteros prorogare, amo te merito, et omnia tibi volo A Causabono impatienter exspecto scriptum in Jesuitas, cujus mihi spem fecit litteris Londino datis. Rex eum Canonicatu pingui donavit, praeter stipendium amplum quod largitus, meretur omnia, summa, viri doctrina et ingenium et te manent Praemia laborum, confi de modo. Praeses noster Pragam redit, legationemque priorem resumit, mittunt eodem reliqui Electores, ut hac commotione rerum in commune consulatur: Studia sunt contraria, itaque res in ancipiti. Tu vive valeque, et bene mereri de rep. perge. Heidelb. XI. Maii, 1611.

T.

G: M. Lingelsheimus.

A Monsieur, Monsieur de GOLDASTE, etc. a Franckfort.



page 463, image: s463

CCCXCVIII.

S. P. D.

LItteras tuas et Apologiam accepi hac ipsa hora, qua ex Misnia et Thuringia redii. Abfui enim per 6. Hebdomadas. Hortsederum nostrum visitavi, vidi, et virum opt, expertus sum amicum haud vulgarem. Fiebat ibi Tui mentio honorifica, ad meritum, ad laudem, et merito. De Comitiva Palatina, an aliquis scripserit, quaesivi? Lubenter et bona fide viderem tractatum illum. Sed ego de illa etiam cuperem videre aliquid, qualis nostra.

De Reichssachen quaeso aperias specialius mentem tuam, quid sentias et quale opus, quid velis. Quae habeo, mittam sine cunctatione. Hactenus per X. menses, non 30. diebus domi vixi. En excusationem meam: imo confusionem potius quam oblivionem. Rependam. Nam quieti ut sim addictior, curandum erit ob Valetudinem neutram. Tu interim B. V. et Reipub. [gap: Greek word(s)] vive, vire, vige. In Eil, Kipingen den 3. Maii 23. April. 1611.

T.

Totus animo et affectu. VVehnerus.

Dem Edlen, Hochgelehrten, Melchiorn Von Heminsfeld, genant Goldasten, Ehurfürstlichem Pfältzischem Rath etc. Zu Franckfurt am Mayn, etc. Meinem Großgünstigen Herrn, und werthem Freund.

Franckfurt am Main, Bey Kopffio.

CCCXCIX.

S. P.

LItteras a Lesierio accepi datas Londini 27. Ap. scribit se libros tuos cum epistola tradidisse in manus Regis, qui dixerit, se eosdem jam


page 464, image: s464

antea nactum fuisse, sperat fore, ut honorarium feras, seque nulli operae parciturum ut effectum detur. Casaubonum laborare adhuc in scripto contra Jesuitas, placere ipsi Eeclesiasticam formam Anglicanam prae Gallica. Praesidis ad Curionem accepisse te puto, quod si Illustrissimus Landgravius Marburgi degit, jam aditurus ipse est eum, et coram te commendaturus Principi, sin Cassellas recessit, in tantum deflectere ipsi non licet. Abit n. [abbr.: enim] Dresdam et inde Pragam. Carmen istud de auctore Necis Regiae, credo tibi placiturum. Vale vir clarissime. Heidelberga. 12. Maij. Anno 1611.

T.

Omni studio et amore. G. M. Lingelshemius.

A Monsieur. Monsieur de GOLDASTE. etc. a Franckfurt.

CCCC.

S. P.

EXemplar Tomi III. quatenus excusus, Marnius tibi tradet. Vide quae ad secundum et illum Tomum suggerere potes, appendici inserenda, et ad me mitte conditionibus, quas ipse dices aut dixisti. Heimburgiaca, si e tuo Cod. descripsisti (ut conjicio, quia in Catalogos tuos jam relata) ipsa potius descripta mihi commodare poteris, recepturus et tuo arbitratu tuis inserturus. Speculum Suevicum ms. commoda occasione mittes, vel ad nundinas usque servabis. Marsilium adhuc exspecto. Utinam ne frustra, Vale et salve. Raptim 27. Julii. 1611.

T. M. Freherus.

A Monsieur Monsieur de GOLDAST. a Franckfurt.



page 465, image: s465

CCCCI.

S. Litteras et fasciculum librarium, quem mihi perferendum Wolfio tradideras, Vir nobilissime, tandem accepi, qui et alios amplissimo Consuli nostro, et Widlero abs te missos fasciculos reddidit. De illis ego quidem quas quaeso tibi gratias agam, satis magnas? Deum orabo, ut is recompenset istam tuam in me benevolentiam et beneficentiam: quam confirmasti hoc insuper tuo favore: quod analysin meam tam mascule et Helvetice a Palthenio expostulasti [orig: expostulāsti]. Hanc ad Alstedium ipse transmisi: in quem si Francofurti incidas, quaeso ei calcaria addas, ut apud Socerum curet imprimendam. Quid opusculi sit, tu omnium optime judices; qui tam diligenter totum perlegeris. De Henrici IV. Imperat. Vita augenda nihil hactenus animo subiit: nec calamitas isthaec publica; qua civitas nostra horrendum in modum a Deo affligitur, ullatenus patitur, ut in publicum aliquid laborem. Loquor de peste: quae stragem tantam facit, ut quot diebus viginti, triginta, et etiam quadraginta funera hinc inde percoemiteria numeremus. Eripuit haec Clarissinum Beumlerum nostrum, ultima Quintilis, postquam triduum decubuit, incredibili moerore nostro, ineffabilique damno Scholae et Ecclesiae. Placuit inexhausto fonti misericordiarum [gap: Greek word(s)] me erigere ex gravi paroxysmo; qui me dejecerat itidem. Vivo igitur ac valeo, quoad Optimo Maximo Deo placuerit. Quicquid vero ille de me constituerit, quaeso te habeas tibi omnem in eventum commendatos filios posteros meos, si supervixerint, quorum quinque supersunt hoc tempore. Idem fatum manet Vitoduranos, Sanct Gallenses, Turgovianos pene omnes, adeo ut in pagis multis, Mazingae, Lustorfi, Winfeldiae, et alibi ingens solitudo sit. De Episcopali Cella non audio, ibi graviter grassati. Deus misereatur nostri, et hanc diram luem, quam


page 466, image: s466

meritissimo sane luimus, benigne moderetur. Omnino puto libros tuos, ad Ampliss. Magistratum missos, in buleuterio nostro repositos esse. Blbliopego enim, ut illic reponi possent maturius compingendi fuerunt: Uti mihi narravit. Bernae, Genevae, et illis locis tranquilla iterum omnia: Quanquam Sabaudus vehementer in tot de Reddendis Provinciis controversis; quae sine aperto bello non reddentur. Vale. Raptim. Tiguri. propridie Bartolomaei, 22. d. Aug. 1611.

T.

VVaserus.

Nobilissimo Viro: Dn. MELCHIORI HAIMINSFELDIO GOLDASTO, etc. Dn. et amico mio summe colendo.

Francofurtum.

CCCCII.

S. Pro epistola mitto ad te filium Georgium, Nobilissime Dn. Goldaste, Amice honoratissime. Ab eo de rerum nostrarum statu sciscitando cognosces, ut hoc quoque, cur ipsum ad vos miserim. Nunc illud est ut te Rogem, habeas ipsum tibi commendatum, et iuues consilio tuo quacunque poteris. Abs te Uberiores expectabo. A me quoque haberes jam, si non ad alia vocaret hora, quae hic [orig: hīc] abrumpere jubet filum. Salutem observantiae et amoris plenam nuntio Dn. Fausto. Vale, et accipe hunc a vicino meo M. Piccarto Fasciculum. Altorfii IV. Septemb. MDCXI.

Tuus omni officio.

Conradus Rittershusius D.

Ad Marci Imp. libb. de sua vita quos scripsit editionem, si quid opis consilii velit, afferre mihi queas, gratissimam mihi rem feceris. Fui


page 467, image: s467

in illis recensendis Justitio nostro Academico nupero, et eadem opera, Commentariolum quendam confeci de eodem Imperatore.

Nobilissimo et Praestamissimo Viro, Dn. MELCHIORI GOLDASTO, ab Haiminsfeld. de RP. opt. m. Demine et amico vet. plur. col. Franckfurt am Mayn, Bey Herrn Peter Kopff zu erfragen.

CCCCIII.

S. P. D.

MIsi ante mensem Waramundi Luitholdi libellum de actis Haganoensibus: illum recte te accepisse puto. Et hisce diebus Cunrado Carolo Nautae Bambergensi dedi duplicia Gravamina olim promissa, (Quae remitti peto) ut et abundantem quaternionem T. 3. Tom. 2. Constitt. Imp. tuarum: cujus loco mittatur T. 2. fol. 219. 220. Tom. 2. Constitt. Impp. ut suppleatur defectus. In Apologia adversus Gretserum deficit etiam lit. lii. a fol. 433. usque ad Errata.

Nec non in Tom. 3. Rerum Alaman. deficit pagina 6. et 7. si a primo folio tituli numeraveris. Sunt n. [abbr.: enim] folia illa absque notis et numeris.

Consuetudines Franconicas ideo non mitto: cum et disputabiles multum, et partim abrogatae seu eorrectae: quin etiam per Episeopum Herbipolensem in scripturam singulariter redactae: et brevi publicandae sint. Tunc habebis rem totam. Jam enim non nisi merae corrasiones sunt nec adprobatae satis nec integrae. Quin et in vanum laboraremus et actum ageremus, cum Episcopus nos labore illo sublevarit. Nescio an ex usu tuo sit Ordinatio Provincialis Judicii Onolzbacensis, Die Landgerichts Ordnung Burggrafthumbs zu Nürnberg, quam, si velis, mittam. Libellum notatum de Nobilibus quibusdam, nec vidi, nec indagare potui.



page 468, image: s468

Volui omnino visitare has nundinas: sed impediit me uxoris subveniens puer petium, et herinatus filiolus. Cum Schonwettero mihi res adhuo est aliqua. Sedhomo ille callidus et mirabilis est. Vellem absque molestia expiscari, num adhucsupersint apud eum observationes meae. Ante biennium scripsit, se eas non habere amplius. Nuper contra sibi ad 300. exemplaria restare: Et tamen petit sibi committi exemplar auctius, ultra quadruplum, Videtur, nihil amplius superesse harum. Quaeso statum ejus hodiernum, et de hoc quid sit sentias, aperias. Nam si illi non fidendum, alteri committam correctiores illas et auctiores observationes, quainre, quia absens ego, meo nomine vel cum Dn. Rosa, Kopfio, vel alio honesto Typographo agere liceat. Intra mensem totum opus transmittere possem. Si praesens fuissem, et seopum Jurisdictionalium tuorum (qua in re strenue te pergere, ut non dubito, ita peramanter peto.) forte attigissem: Monuissem, an non illis inserenda forent singulariores illae, aut raro, aut nunquam satis explicatae materiae seu species Jurisdictionum particularium, v. g. de Comitibus S. Palatii (quibus de satis jejune Matth. Stephanus) Notariis (de quibus nobilis est quaestio: a quo et quomodo Notarius indignus vel delinquens sit degradandus puniendusque; quam nuper in facto habui?) Ecclesiis Cathedralibus: Collegiis adprobatis, als Universitäten, Item, Zünfften. Bergwercken. Westphahsch Gericht. Synopsin Rotvvilensis. Camerae Imp. Aulae Imperialis. Schützen oder dergleichen andere Ordnungen. Den frcyen Reichsdorffen Gosstein, Senseln, Godramstein, Suffelnheim, Gambs, et similium, etc. Lands-Vogteyen, Land-Gericht, Zent-Gericht, Fürsten, Grafen, Ritter, Krais, Reichs, Deputations-Tage, Reichstage, Matricul, Hansee-Städtte, Schiffarten, Zollen, etc. De his omnibus ego brevibus egi in repetitis observationibus meis. Ridiculum aliquid audivide Wespen-Gericht, m der Grafschafft Arnsperg. Quod si verum esset, animi relaxandi causa inserendum putarem. Est quidem incredibile, sed ego Pragae audivi sub juramenti adsertione ut rem gestam recitari. Sed de banniendis quotannis fucis


page 469, image: s469

in dicto Comitatu per singulare ad id deputatum Judicium. Poterit id a Mercatoribus Coloniensibus vel vicinis sciri. De causa Fridbergensi exiit tractatus quidam, quem habere percuperem. Audio me tangi in illo. Quis autor et Typographus, an nescis. Hisce bene vale et me amare non desiste. In Eyl Kitzingen, den 7. September, 1611.

Tuus ex animo

Paulus Matthias VVehner, D. et C. P.

Noviter jam refertur, Illustr. Saxoniae Duces Juniores, proptet pestem Jena Regiomontem, 6. abhinc milliaribus heri venisse. Forte cum illis Hortlederus. Fui nuper Dresdae, et simul Jenae Hortlederum visitavi. Pestis fere in tota Franconia nostra grassatur.

Dem Edlen Hochgelährten Herm Melchiorn von Haiminsfeld, genandt Goldast, anjetzo zu Franckfurt am Mäyn, Meinem günstigen Herm und werthen Freunde.

Franckfort, bey Herm Kopfio, in der Buchgassen.

CCCCIV.

S. P.

LItteras tuas, cum munere gratissimo recte mihi reddidit popularis tuus, cui obtuli officia mea et praestabo factis, et libenter apud omnes testor, quanti te faciam. Hoc doleo, quod spes est te huc pertrahendi ad Honestam Functionem, et tamen lente nimis omnia administrantur. Urgebo, et [gap: Greek word(s)], factum dabo. Recte tu spernis Gretzeri Furores, et quae gloria, collidi cum talibus. Tu perge, in utilissimis tuis lucubrationibus


page 470, image: s470

et bene mereri perge de republica. Lesierius raro ad me scribit, maximam partem ruri degens, et cum ultimas ad me daret, aberat Rex Londinio, et vacabat venationibus. Monebo ipsum ut at te scribat. Desponsa est Loisa Electoris filia prima, Illustrissimo Administratori die Dominica praeterita, in praesentia Principum utriusque sexus, amplius viginti. Deus fortunet hanc conjunctionem: ac det tibi quae optas. Vale vir clarissime. Heidelb. 20. Sep. 1611.

T. omni obsequio.

G: M. Lingelsheimus.

A Monsieur Mensieur de GOLDASTE. etc. a Franckfort.

CCCCV.

SAlutem sanitatem et prospera quaevis P. cum omni gratitudinis et benevolentiae oblatione. Jam dudum ad nos rumores perlati, Generosissimum Hiaminsfeldium Franckenfurto in Principis aulam vocatum. Dulce id quidem mihi auditu. Nihil enim tuarum rerum foelicitate et prospero successu, antiquius vel suavius esse potuit. Sed interim (quod ingenue fateor) molestum, quod mutuam conferendi et scribendi occasionem praereptam susspicarer, etc. Sed ecce non adeo pridem per nuncium Heidelbergensem accepimus Hiaminsfeldium dulcissimum adhuc Franckenfurti vivere recteque valere. Hac spe ad calamum redeo: Orans ut si illic adhuc moretur Praestantia vestra, vel ad mercatum hunc accesserit: dignetur me, de vestrarum rerum statu et incolumitate, fausta et salutaria omnia avide exspectantem, certiorem facere. Plura ergo hoc tempore non scribo; Sed ubi vestrae incolumitatis, statiuorum et Mansionis Conditiones exploratas habuero. Pergam pluribus plurima de communibus negotiis et antiquitatibus, etc. ad vos perscribere. Interim ergo vive et vale Hiaminsfelde clarissime, Deo Patriae et posteritati in multa


page 471, image: s471

secula florescens Propere Herfolgae Selandorum ipso die S. Laurentii. Anno 1611.

T. T. ex animo. [Anonymus]

Clarissimo viro, virture, nobilitate ac eruditione Praestantissimo.

Dn. MELCHIORI HIAMINSFELD.

Jurisconsulto. Historico et Philosopho longe celeberrimo, Domino et amico omni reverentia colendissimo. S. D. P.

CCCCVI.

S. P.

ANoblitus literarum, quod adeo pertinaciter taces, neque mittis quae desiderabam, et annuebas. At en pulcerrimam occasionem, per D. D. Schlöherum Consiliarium, qui rem Principis aliquam apud Senatum vestrum, agit et vel apud Leonem Aureum, vel Hordeum (ut puto) divertit, vel per Malapertum facile investigari poterit. Eum qua potes juves rogo: et ad me perferenda illa, quae scis, committas. Scripsisti nuper a Ducissa Vinariensi, etc. Quaedam tibi proposita, in quibus consilio meo uti velles. Si rem aperias, forte erit, ubi te juvare possim. Habuit eadem Ducissa nuper apud nos heic Legatum. Hisce valc et salve. Dab. Raptim Heidelb. 19. Octob. Anno 1611.

T. M. Freherus.

In notis tuis alicubi allegas, versionem Chrysocollae Teutonicam ms. scire velim an eadem sit cum ea, quam e Veneta Editione Tom. I. inseruisti, vel diversa. Habeo et ego ms. et Mirum quam omnes discrepent a vulgata Moguntinensi, quae minime


page 472, image: s472

authentica videtur. Ergo fac sciam, vel si non grave, videndam mitte. Voglius tuus cum quibusdam popularibus iter ad patrem jam suscepit.

A Monsiour, Monsieur GOLDAST, de Haiminsfeld, a Franckfort.

CCCCVII.

REddidit quaedam tua opuscula Strasserus, quae reliquorum quae te missurum, his nundinis pollicitus, lubidinem incenderunt, hoc est eorum, quae a te anno praeterito, et hoc etiam edita neque dum tua occasione mitti potuerunt. Remunerabor in tempore, ne tamen ingratum, aut immemorem putes, dabit aliquid Strasserus. D. Freherum participabis. Nam quas turbillas cum Gretshero excitasti, eo minus me Toto de certamine judicare potuisse, tum intelliges, cum nihil me Gretsherianarum aut legisse aut habere scies. Ita vero est. Proinde

Non nostrum inter vos tantas componere lites.

Monerem vero ut parcius (Neque enim ignorare te puto, quin multa tua quoque in replicatione sint, quae neque tu probes aut vera putes) nisi hoc semel pro semper sactum, adfirmans et satis tibi esse, magnum videri, si velis digladiatorem. Imo vero in editione optimorum auctorum tuum potius nomen, famamque ut cepisti, propagare perge, et illam potiorem operam dare, quae cumnemini noceat, pluribus adjumento sit et oblectamento. Oseculi foeditates. Apage a melioribus ingeniis istas conviciorum et maledictorum furias et sentinas. Plura non addo, meam te namque mentem puto aliquantum nosse. Vale Raptim, hoc maxime die, qui nobis verendus est. Friburgi Festo Exaltationis S. Crucis 1611.

Tuus

J. Guillimannus.

Viro Clarissimo, Melchiori Goldasto Haiminsfeldio. Francofurti.



page 473, image: s473

CCCCVIII.

Salutem

SChleherum (ut video) non offendisti: neque is diu ibi moratus, re fere infecta [orig: infectā] huc rediit. At nunc en bella occasio ad me, quae desidero, mittendi, per istum currum, quo vehitur Dn. Tobias Hoffkunz, hactenus Palatinus, deinceps Schawenburgicus Capellae (ut vocant) Magister, vir Bonus et eruditus, et bonorum favore atque amicitia dignus. Quare eum tibi commendo, et qua potes, ut juves (praesertim peregrinum et languidulum) ope, consilio, amanter rogo. Possis si velis, ipse hoc curru, commodo et elegantulo gratis huc vehi. Bullae Sigism. Germanicae describendae copiam tibi impetrabo, forte et alia. Vale et salve. Kal. Novembr. 1611.

T.

Marquartus Freherus

Obitum Sororii mei Glauburgii merito deploro, et orbitatem meorum nepotum. Quis tutelam eorum geret? si quid in audis, quaeso significa.

A Monsieur Monsieur Goldast de Heimingsfeld, etc. A Franckfort.

CCCCIX.

S. Memoriam mei ex animo tuo prorsus intercidisse putaram: Caeterum cum Hartmannus Sprünglius, vir eruditione praestans, mihique observanter colendus affinis, salutem tuo nomine adscriberet mihi, non mediocriter mentem meam exhilaravit, quod intelligerem te datum gustum amicitiae nostrae non abiecisse. Equidem amore tui ita sum affectus, ut hoc tempore omni, quo sejuncti fuimus nulla fere dies abierit, quin tui aliqua mentio mihi inciderit. Praesertim cum inspiciam profundi tui ingenii ac judicii specimina typis in lucem edita: E quibus tuum in historia studium et judicium facile per spicio.


page 474, image: s474

Eoque magis accendere amore tui, qui idem studium utrique innatum facit ut te diligam, asciscamque mihi quasi propinquitate conjunctum. Nihil est enim quod majorem vim habeat, tamque attrahat et alliciat ad conjungendas amicitias, quam studiorum ac naturae similitudo. Cum igitur haec ita sint, majorem in modum obsecro ne hoc amicitiae Principium, quod instar ignis in cinere latitat, extingui patiaris, sed foveas ac magis magisque excites. Id quod inter longe dissitos epistolarum subsidio fieri potest. Atqui eommodissimus ultro citroque modus mittendi fuerit per Santogallum, ubi Nobilis Dominus Jacobus Studerus, Senatoria dignitate insignis (cujus multa, jam aliquot annos, familiaritate atque hospitio sum usus) suo officio minime deerit, quin per litteras invicem quam saepissime colloqui possimus. Ego autem, inquies, quid scribam, cui nulla nec occasio nec materia suppetit? Utrumque suppeditabo, nisi in amicitia impudenter tibi omni impositum esse existimaris [orig: existimāris]. Ante annos undeviginti exorsus sum libros retum Helveticarum, quorum 12. conscripsi: Hos cum apud nos imprimendi commoditas deesset, D. Lavatero Scholae Hanovianae Rectori dignissimo, affini et amico meo singulari Hanoviam misi, rogitans ut, si Typographi occasio sese offerat, editionem curet. Nactus est Dominum Johannem Halbey qui suam obtulit operam, si mea Syngrapha illi caveam; ne ex iterata editione vel V Volphii nostri, vel Basileensium Typographorum damnum patiatur. Feci libenter ac misi chirographum, ultimo Septembris Anni 1609. praeteriti, Santgallum ad Nobiliss. Dn. Studerum, qui, se eadem qua acceperit hora certis hominibus recte dedisse, rescripsit: Nullam tamen adhuc vidi litteram, qua mihi renunciaret, acceperitne Dn. Lavaterus meas literas, an vero minus. Causam esse suspicor, quod nesciat cuinam civi Norinbergensi, meas Domino Studero Sanctogallum reddendas, mittere possit? Itaque te magnopere etiam atque eriam rogo et obsecro, cum tu facultatem ultro


page 475, image: s475

citroque mittendi literas habeas, nobis tuam operam non invideas: a Domino Iavatero et Typographo cognoscas totum, ut sese habeat negotium, eaque, de quibus ipsi te cettiorem fecerint, quam diligentissime ad me perscribas, ut in tempore resciscam, quae Bibliopolis nostris ad Nundinas profecturis, mandare debeam. Hoe gratius nihil facere poteris mihi, quacunque occasione gratiam relaturo. Interea cave, Wolphius Tigurinus Typographus quicquam intelligat, qui laboribus et nomini meo quam maxime invidet. Si quid in tuam gratiam vicissim potero, mea tibi non deerit opera. Vale vir clarissime: te valde amamus, nosque a te amari tum volumus tu etiam confidimus. Dat. in Rikenbach bey Winterthur, 20. Januarii An. 1610.

T. T.

Joan. Henricus Suizerus. Tig. Past. in Rik. patriarum historiarum studiosus.

Dem Ehrenvesten Hoch- und Wolgelehrten. Hn. Melchior Heiminsfeld Goldasten von Santgallen jetzt zu Franckfurt wohnhafft meinem ehrenden Herren und guten Freund zu handen.

In Franckfurt.

CCCCX.

Salutem.

IGnosces quod serius, quam quidem postulas, epistolam desideratam mittam: citius non potui, ita meus languor me habet, et diu multum que quaerenda fuit inter sexcentas alias permista. Accepi eam jam defuncto meo Putschio: unde factum, quod apud me mansit. Descripsi fideliter. Aliam Lipsii ad eum non vidi: et latis patet non scriptam praeterea ullam. Ad me nulla fuit exarata:


page 476, image: s476

nec enim ego adillum Belgiae ocellum me misisse aliquas memini: quamvis id adeo certo constitueram cum Longo meo facereeasque tradere [gap: Greek word(s)], Punchio, ut cum ipsius ablegarentur? ut factum sit nec ne, liquido jurare nequeam. Sane ad me nulla ab ipso pervenit: nec alias habeo ab illo viro ad ullos scriptas, praeter quae editae. Nec plura tu credo jam Scire desideras: Et ego a labore diurno fessus desino: nisi hoc tamen, me in hoc lecti taedio assiduo aliquid historicae lectionis elegantioris interdum desiderare: quo interdum, si vacat, me recreem. Ejusmodi vero materiae libros mea Bibliothecula raros continet. Valde desidero perlegere, quae Thuanus hisce edidit Nundinis: nec dum enim vidi. Si habes, permitte per aliquot dies, brevi remissuro. Vale atque salve, et ut tandem ex his ac aerumnis liberer, mecum Deum ora, qui tibi [gap: Greek word(s)]. raptim. inclusis venia. 19. Dec. 1609. Hanoviae in urbe nova e Typographio VVilleriano.

T. Excell. Stud.

C. Jungermannus.

Nobiliss. et Clariss. Viro: DN. ME LCHIORI HAIMINSFELDIO GOLDASTO, amico meo honorando, Franckfurt. Bey Hu Peter Kopffen.

CCCCXI.

MELCHIORI GULDINASTO HELVETIO Juveni Doctissimo Amico meo.

FAmiliaris Tuus Plautus, Amicissime Guldinaste, Mercat. sc Profecto: Non sum um quam, ait, occupatus amico operam dare. Tu quin idem sentias, ut qui non verba saltim, ad multorum hoc seculo


page 477, image: s477

morem, ex eo captas, sed optima seligendo aemulari studiose consuevisti, minime ambigo. Quare, ut, quid hodie, studiis gravioribus turbatis, mihi turbas easdecoxerit, videas quaeso mecum et in sementia [orig: sementiā] mentem fluctuantem edoceas. Cistellaria sc. Principi commendat Lena Selenio Gymnasium, quod promta sit ipsius Mandatis. Haec. sive apud Selenium, quae nedum omnem Deo oraverat pudorem, verecundia [orig: verecundiā] dedecori Matris putaticiae voluntatem praetexit, sive huic adblanditur, ab illa [orig: illā] audit:

E castor haut me poenitet, si, ut dicis, ita futura es,
Nam si quidem ita eris, ut volo, numquam aetate Hecale fies
Semperque istam, quam nunc habes aetatulam obtinebis.

Sensus omnino hic est: Illud quidem quod dixisti modo, et juncundum est mihi auditu et tibi maxime probum commodum que futurum: Ita enim, dum ad meum vivere te adcommodas sensum, facis ut eductionis me tuae nunquam poenitere possit, tu etiam quam diu vitam hanc, superis faventibus, exiges, pauperie nulla (Nam Hecale Callimachiana quae fuerit, quid adtinet te manere) premeris. Hic si est sensus, ut est verissimus, mirum quantum mihi pro illo: Aetate, adjecta litera [orig: literā] placeat: Aetatem. Aetatem quamdiu vivam Adsis sc. Ubi ego: inquit Servus: Aetatem velim fervire, Libanum ut conveniam modo. Menaech. sc. Nimis stulte inquit mulier: Me meam aetatem esse viduam mavelim. Memini et Ennium ita loqui. Et Agell. Aetatem alicubi agere diutissime, quem vide lib. 15. c. 2. princip. Ex insula [orig: insulā] Creta [orig: Cretā] quispiam Athenis Aetatem agens, aetate etsi Plautinum adnosco, sic tn. [abbr.: tamen] et hac notione positum, nullus vidi, sed plerumque idem valere, quod propter aetatem, commemini. Illust. sc. Jam pridem Lena dehortatur Philematium, ne solum inserviat, Philolachetem amantem, in aliis rationibus sic etiam allegans inquit:

Te deseret ille aetate et satietate.


page 478, image: s478

Propter aetatem, cum (ut sequitur) meae quondam erit similis. Fab. ead [orig: eād]. scil. Melius, ubi servus diu persuadere se senibus postulat, ut videat picturam quae in servi mente, non in mundo erat, tandem diu satis ludifactos, alteri dicit:

Ignosco aetate non quis obtuerier

q. d. Senectus ut alia multa secum trahit mala, ita visum etiam hebetat, adeoque veniam tibi jubentiorem facit, quo minus indigner, quod picturam, quam oculis tuis obpono, non queas pervidere. Et hac quidem notione sexcenta tanta alibi reperias. At de hoc ita dictum esto. In Apulejo (editionem Vulgarunt) lib. de Mund. non ita longe a principio, displicet mihi duriuscula illa repetitio, insolens praesertim in aliis scribtis huic auctori, quando inquit: Quare et eos qui nobis unius loci ingenia aut qualitates describunt, aut amoenia urbis, aut alicujus amnis fluenta et amoenitates ac magnitudines montium, alia multa descripta ab aliis pletique studiose legunt, etc. Erat cum leg. suspicarer pro priore: Amoenia, resecta [orig: resectā] littera [orig: litterā] moenia, et postea Editio Vetus Florentina mecum consentiebat, sed contra tantos ego non hisco Editores Colvium et Vulcanium. Coronidis vice habe illud, ex eodem Auctore lib. 5. de Asin. 9. lineis ab initio aut praeter propter Vulcanius nobis legit: Jam scies ab introitu primo DEI cujuspiam luculentum et amoenum videre te diversorium, Stomachus meus non potest concoquere illud: Scies. Quid si, scires, leg. [gap: Greek word(s)] Plauto Petronio, aliis solentissima, ut docuit nos Praeceptor noster Schoppius ad illud Most. sc. Jam pridem: Inspetata soepius accidunt, quam quae speres. Quem, Lectissime Guldinaste, vide, et has nugas nostras ride, aut si mavis judicium de iis perscribendo tuum, me edoce. Vale.

Tuus

Piccartus



page 479, image: s479

CCCCXII.

V. Nobil. et Clariss. MELCHIORI GOLDASTO Gothofredus Jungermannus. S. P. D.

REmitto tandem Eusebium, et ago gratias maximas. Stephano et Hephaestione ut me amplius uti permittas, a [orig: ā] te peto. Super Aristophane nuper quaedam scripsi: et magis magisque eo Scholiaste in Notis meis pertexendis indigeo. Quaeso te, ut quondam cum Tzerze tenrabas, si in mei gratiam quid efficere potes neomittas. Ne tamen me ob hanc audaciam minus ames: alias nihil volo rogatum. Si quid fuerit, meus hospes, qui has tibi tradet, potest commode ad me curare. Vale.

T.

Jungermannas

Viro Nob. et Clariss. DN. MELIORI GOLDASTO, amico meo honorando.

Franckfort. Bey Hu. Steinbeimer.

CCCCXIII.

Nobiliss. Vir.

D.Sturio qui tuum Syllabum habet, Domi non est. Cras, ut audio, rediturus e Supetiore comitatu, dabit quae petiisti. Anti Cottonus, hic Germanice ut scribis, una cum caeteris opusculis, editus est, fac quaeso meis sumptibus habere possim. Omnino enim animus est illum recudere. En Marianam habes. In caeteris facio quae cupis, et te salvere plurimum jubeo. Vale Nobiliss. Vir


page 480, image: s480

Patrone magne; et ex mea amice Salve. Raptiss. 12. Decembr. anno 1610.

Nobil. Ampl. T. devotiss.

J. Rodolph. Lavaterus.

Nobilissimo et ampliss. Viro Dn. Melchiori Goldasto de Heiminsfelden, Dn. et Patrono meo magno, Franckfurt. Bev Hu. Peter Kopfen zuerfragen.

CCCCXIV.

S. Vir Nob. et Doct.

QUum hospes meus negociorum suorum causa Francofurtum proficisceretur, non potui intermittere, quin hasce breviculas ad te exararem. Scire te nimirum debere, me utrumque libellum recte accepisse, quem dono misisti, tam qui profana carmina continet, quam qui sacra miscer. Ago tibi pro utroque ingen. tes gratias: et opto quamprimum mihi detur occasio referendi. A me tamen nil possum polliceri amplius: ita loquor perpetuus, et valetudo prorsus afflicta me dejiciunt. Videboan vel aliunde quid mutuari licebit. Excuditur apud nos jam Anti-Morrellus. Nosti credo quae privato colloquio inter Hanovienses, cum doctore illo Goloniensi apud vos in Nundinis acta fuerint. Monachi itaque scripto, nostri respondent. Alias nil forte quod te magnopere delectet, certe nil Historici vel Critici (modo Gruteri nostri opus excipias) in quibus ego meas vires consumo lubentius, quantillum earum adhuc restat. Vellem interdum a vestratibus Bibliopolis hospes meus haberet, cujusm. apud vos profecto flagitiose eduntur (ut ex querelis VVeitzii intelligo) darem vel in hac imbecillitate operam, ne auctores valde quererentur. Sed ego te moror. Vale, Vir Nobiliss. ac Clariss. Domine et amice ob


page 481, image: s481

observ. Raptim. 23. Jul. anno 1610. ex Villeriana Hanoviae, in Urbe nova.

T. Excell. observ.

C. Jungermannus.

Sed pro Ammiano commodato ago gratias quoque max. Spero a puero nostro recte ad te perlatum.

Viro Nobiliss. et Clariss. DN. MELCHIORI GO LDASTO, JC. Fautori et amico honorando, Franckfurt.

CCCCXV.

Nobiliss. Vir

ACcepi quae heri misisti omnia rectissime, fiet in omnibus voluntas Tua. Laboramus interim penuria chartae, quam vocant majorem. Quod si tibi haec forma, et charta arriserit, utemur hac ipsa, sin minus, est ut Cras aut die solis de alia mihi prospiciam.

Charta altera, qua Eglini tractatus excusus, est penes nos; Sed vereor non suffecturam illam operi excudendo.

Tu quid velis mature ncbis significa. Man kan so gar beschwehrlich jetzunder Papier fortbringen. etc. Caeteroquin die lunae inchoaturi sunt. Vale nobiliss. Vir. Domine colende. Raptiss. ut vides. 15. Decembr. 1610.

Nobilit. T. Devotiss.

J. Rod. Lavaterus.

Nobilissimo et ampliss. Viro Dn. Melchiori Goldasto de Heimmsfelden, Dn. et amico Colendo Franckfurt. Bey Hu. Peter Kopfen zuerfragen.



page 482, image: s482

CCCCXVI.

M. Michael Piccartus Francus, MELCHIORI GULDINASTO HELVETIO S.

SUnt profecto ista, Eruditissime Guldinaste, quae de Vigilio tu heri ad me perscribsisti, Gravis et doctus ille est Theolegus, quique facile nobis fidem faciat, se Athenis studuisse et verae pietatis fundamenta probe tenuisse. Quod vero opem illi mire contaminato a me tibi promittis, in eo multum sane frustra es. Scis Manuscriptos nullos in mundo nobis, Ingenii tarditatem nosti, quidque requirat persanare Auctores seu Scribtores Latinos velle, juxta mecum agnoscis. Tace, quantopere Praeceptor noster Schoppius reprehendat audaculos illos, qui integros Conjecturarum libros, nullo omnino libro veteri adjuti, solo ingenio suo et divinandi scientia freti procudunt. Periculosae plenum opus aleae fuerit proin tale quid tentare. Interim tamen hisce feriis non potui mihi temperare, quin me risui quibusdam Amicis nostris exponerem. Quarum partem aliquam (De correctionibus Ioquor) ad te mittere placuit. Vide ergo quaeso ad Apulejum Vulcant. p. 94. lib. 6. Metam. Et audaciter in capillos ejus immissa [orig: immissā] manu trahebat eam nequaquam renitentem. Pro nequaquam lego nequiquam, Sine effectu renitentem. Trahere enim dicimus nolentem. Eod. lib. 6. p. 105. legis verba puellae asino vehentis (ut alibi loquitur) Visetur et in fabulis audietur doctorumque stilis rudis perpetuabitur historia etc. non possum intelligete illud rudis perpetuabitur. Legend. censeo: doctorumque stilis totis perpetuabitur: Totis pro omnibus Aulejanum esse nosti, ut qui optime. Accumbebat cum sua [orig: suā] Junone Jupiter, et deinde per ordinem Toti DEI. Rursum: tune quidem totarum mulierum secta moresque de asini pendebant Judicio. Iterum: Canes venationis Indagini generosae etc. totos praecingunt aditus. nisi fott. melius placeat. rudis perpolietur. Lib. 8. p. 133. In fuga Servorum Lepolemi haec leguntur


page 483, image: s483

Gerebamus Infantulos et mulieres: gerebamus pullos anseres, haedos, catellos. Quid malum Catellos. Num et rustici eos in deliciis habent. Apage sis et lege capellas ita p. 135. quem circum capellae pascentes. Unum addam ex Plauti Mercat. sc. Homo me etc. ubi adolescens Charinus miseriam suam deplorans animosque decem in pectore suo incertos errantes habens Intet alia ait:

Nunc si dico, ut res est, atque illam mihi me
Emisse indico, quemadmodum existimet me?
Atque illam abstrabat, trans mare hinc venum asportet.

Quaeso vide, quam intricatus, immo nullus sensus: Ego sic censebam legi commode posse: Primum versum non muto. Secundum sic lego:

Emisse indico: quem ad modum is aestimet me?
Atque illam abstrahet, trans mare hinc venum asportans.

Sensus hic erit. Quod si verum patri dicam fatearque me, animi caussa [orig: caussā] eam mihi emisse, quid ille de me judicabit, immutatum me, nulliusque frugi dicet factum. Et quamprimum illam a me abstrahere conabitur trans mare venalem asportans. Atque pro statim. Plauto nihil familiarius. Alibi: Atque ogo lembum conspicor. Eadem Fab. sc. Amice legit.

Ly: Bonam hercle te et frugi arbitror matura jam inde aetate.
Quoniam scis facere officium tuum multer Pa. pol docta didici.

In secund. vers. malim legere Pa: Domo docta didici. Vide quaeso Schopp. lib. 3. susp. Ep. XI. Ubi similiter hac [orig: hāc] ipsa [orig: ipsā] scena locum emendat. Haec Amicissime Guldinaste ad te mittere volui, ut quid sub initium hujus anni (quem tibi felicissimum voveo) egerim videas. Quae si punctum Cl. Hospitis tui juxta tecum auferunt, facient, ut


page 484, image: s484

pluta talia te duce a me habeas. Interim valeas et amantem redames.

T.

Piccartus.

Superiores 2. v. sic recte leg.

LY. Bonam Hercle te et frugi arbitror natura [orig: naturā], jam inde aetate.
Quom. scis facere officium tuum, mulier. Pa. Domo docta didici.

CCCCXVII.

Nobiliss. V.

AN patrui mei apologia pro Galenistis his Nundinis lucem visura sit, avidissime Scire cupio. Video enim ejus editionem vehementissime ab eodem urgeri, etiam cum stomacho, quod fidem fefellerit praeteritis Nundinis ipse Typographus. Tu quaeso. Vir nobiliss. in nostri amorem per Schedulam Typographum moneto, fidem servet, et ad Nundinas jam instantes libellum emittat. Video enim famam, si editio remoraretur diutius, patrui periclitari: de qua re coram. Caeterum humiles tibi gratias agimus, pro litteris Commendatiriis ad ampliss. Dn. D. Schonerum, quas nostro in negotio non minimum valituras confidimus. Sed et paginam in ultimo tuo libro abs Kopfio a me empto, deficientem abs Kopfio mihi mitti cupio. etc. de caeteris coram in Nundinis. Vale Vir Nobilissime et mihi proporro, quod egregie facis, Patrocinare. Raptiss. Hanov. 7. Martii 1610.

Nobil. Ampl.

T. devotiss.

J. Rodolph. Lavaterus.

Nobiliss. et ampliss. V. Dn. Melchiori Goldasto de Haiminsfeld, JC. et Historico celeberrimo etc. Domino et patrono meo magno. Franckfurt. Bey Hn. Peter Kopffen.



page 485, image: s485

CCCCXVIII.

QUem mihi coram dedisti Titulum, Nobilissime Vir. Domino et amice omni observantia colende, adhuc merum reservo, rogoque observantissime opus totum adornes, ut mature antequam Juliacensia inchoentur, absolvi possit. Imprimis vero officiosissime rogo Apologias pro Henrico IV. si in unum collegeris maturrime ad me mittas, ut excudantur, antequam replicatio ipsa absoluta fuerit. Cum enim singulorum autorum hac bruma absolvendorum complementa non habeamus, fit ut prope nostri ferientur, aliud acturi si exemplaria singula ad umbilicum perducta essent. Tu quaeso Vir Nobilissime nos juva, et si ulla ratione fieri possit apologias illas, aut saltem illarum partem hac hebdomada ad nos mitte, gratiam referemus laboribus tuis dignam. Vale nobilissime V. patrone magne, meque Tui observant. solito favore dignare. Raptissime Hanov. 5. Decembr. Anno. 1610

Nobiliss. ampliss. T.

Devotiss.

Caetera quae per me fieri voluisti, expediam hodie, non enim hactenus licuit. Mea Te salutat.

Joh. Rodolph. Lavaterus.

Nobiliss. et ampliss. V. Dn. Melchiori Goldasto von Heiminsfeld, etc. Domino et amico colendo. Franckfurt. In Hn. Peter. Kopfen Hauß.

CCCCXIX.

Nobiliss. et ampliss. Vir.

LItteras, et quas misisti pagellas, illas accepi rectissime: gratias ago Tibi ingentes, relaturus laboribus Tuis dignissimam.


page 486, image: s486

Rogo interim in caeteris adornandis strenuus pergas, cum crastina inchoaturi sint, quam celerrime pergant nosti. Eo nomine puerum meum ad te mitto, ut si in describendis nonnullis rebus ejus opera uti velis, ea liberrime pro lubitu utaris. Litteras cum libris Arpoldo, et D. Guilielmo Sturioni misi, sed neutrum hactenus videre licuit; hodie me alterutrum invisurum spero. Pro Juliacensibus immortales gratias. Erit ut mittam [gap: Greek word(s)]. Vale Vir Nobiliss. meque meisque officiis utere abutere. Ex conjuge salutem. Raptiss. Hanov. 10. Decembr. 1610

Nobil. ampl. T.

Devotiss.

Joh. Rudolph. Lavaterus.

Nobiliss. et ampliss. V. Dn Melchiori Goldasto de Haiminsfeld etc. JC. et Historico celeberrimo Dn. et Patrono colendo.

Francfort.

CCCCXX.

Nobiliss. et ampliss. Vir.

PRo benevolentia Tua, qua me prosequeris, gratias ingentes Tibi ago. Doleo displicere Tibi typos illos Eglinianos, quos nostri operarii vocant, Cicero antiqua, et Cursiva, vereor vero si majores, nimirum, Mittel oder Bibel-Schrifft, sumeremus, ne alii essent, qui in nostram messem quam speramus uberem, falcem immitterent. Si hodie sub vesperam huc venire posses, nobis esset adventus tuus ut jucundissimus, sic gratissimus. Die Martis, et Mercurii propter nuptias quibus et Consiliarii omnes, et ego necessario interesse debemus, vacare vix tibi possem. At die Jovis et sequentibus, quando allubuerit, eris mihi acceptissimus. Nolui vero te in diversorium divertere, sed illico in meas aedes.


page 487, image: s487

Operarii nostri nisi ad summum die veneris aut Jovis horis. Pomeridianis opus inchoetur, cogentur feriari. Itaque officiose rogo, mature huc venias, aut saltem mentem tuam uberius explices. Vale nobiliss. V. et me tui observ. Patrocinio Tuo proporro dignare. Raptiss. Hanov. 17. Decembr. 1610.

Nobil. amplit. T.

Devotiss.

Joh. Rudolph. Lavaterus.

Nobiliss. et ampliss. V. DN. MELCHIORI HAIMINSFELDIO GOLDASTO, etc. Dn. et Patrono meo colendo. Franckfurt bey Herrn Peter Kopfen.

CCCCXXI.

J. H. S. SVO GOLDASTO S. P. D.

GRatissimas tuas literas amicitiae plenas, pridie Paschatis datas, post octiduum Aquis accepi, ex quibus sortem Typographi intellexi, de qua prius nihil inaudiveram: Itaque aliquantulum me perterruerunt. Recreavit tamen spes in tua et Lavateri amicitia sita, quorum opera et consilio rem salvam fore haud diffido. Conditiones quas Halbeius proponit hae sunt: Vt dimidium exemplarium ab illo accipiam, quae pro commodo meo distrahere mihi liceat ubicunque emptores notos habeam. Utque commodius fiat viam monstrat. Habere me ait, Occasionem Papyri tenerioris et elegantioris, quae fiat in Helvetia, quaeque minori vendatur pretio, quam ea quae Francofurti et fiat et vendatur: Se igitur permutaturum exemplaria pro papyro misla, unde non parva lucri spes sese mihi offerat. Mihi vero, qui lncri non sum cupidus, neque unquam mercaturam exercuerim, alia mens est, nec placet conditio nisi quam statim subijcit: Were


page 488, image: s488

dieser Vorschlag E. E. bedencklich, so bitte ich bey erster Post umb endliche Resolution. Dann wann dieses nicht seyn köndte, wil ich das Papier allhier bestellen, und im Namen Gottes, alle praeparatorien zur Hand schaffen, daß dem Werck ein Anfang gemacht werde, etc. Misit una [orig: unā] cum literis formam papiri et Characteris, quae haud valde displicet, si aliam habete nequeat: Ita tamen ne in singulis paginisbinae, sed una tantum sit columna, et margo latior, ut, si quaein margine notanda, a librariis non abscindantur et liber deformetur. Placer etiam ut singulae paginae 50. vel ad summum 53. versus vel lineas contineant, Singulae item sectiones a capite incipiant, ne omnia promiscue et indistincte farta, lectori nauseam pareant unde legendi studium evanescat, et liber vulgo contemptui fiat.

Tuum in hac re consilium peto. Audio te insignium Typographorum, et eorum qui opibus valent, plurima uti familiaritate. Itaque quid facto sit opus tu pro tuo judicio et facultate optime dispicere poteris. Si itaque alium mihi Typographum consulueris qui valeat judicio, labote, studio, industria, ut emaculatissime et elegantissime in lucem prodire, hi mei quantulicunque labores possint, ambab. amplectar manibus, neque nunc mihi gratius quidquam facere poteris: Modo certus sim, intra tempus annuum absolvendos. Quod si fieri non potest, eo [orig:], in quem nunc incidi, me contentum esse oportet. Interea communica consilium cum Lavatero nostro: ut communi nostra opera adjutus, aliquo prodire tenus valeam.

Halbeius, etsi maxime velit, Dissimulare tamen non potest, aliquod dissidium inter se et Dn. Lavaterum intercedere vel intercessisse. Qua de causa fiat incertus sum. Malo tamen Dn. Lavaterum opus meum inter manus habere, cujus literas (quem scribis recepisse super toto negotio ad me perscribere,) desiderio desidero. Miseram Halbejo duas tabulas Geographicas Helvetiae; Unam quae succinctior etiam vicinas Helvetiae regiones complecteretur, in usum historiarum nostrarum: Quam meo sumptu octo primariis


page 489, image: s489

Helvetiae urbibus; Vestium item Helveticarum pacis bellique usitatatum pictores exornarunt; Eam a se amissam conqueritur, alteram misit ut ex illa resarciatur amissa. Id fiet, sive ille, sive alius historiam imprimat. Tu igitur mi Goldaste facies amici officium, cum Lavatero deliberabis et quodcunque ex re mea futurum existimaveritis facietis. Si alium commodiorem nacti fueritis Typog. Litteras ad Halbeium discindite et Vulcano consecrate: Sin autem, reddite, simul etiam exemplar historiarum eidem committatur. Interea curate omnia tanquam nostra, quae nostrae fidei tota commendo, et si quid vel usibus vel nomini meo accesserit nobis accepra feram. Fac brevi resciscam quid sit consilii nostri, nam uni tibi literas ultro citroque mittendi facultas est. Val. Dat. Aquis Baden in der Eydgenoschafft ubi tres quatuorve septimanas adhuc valetudinis ergo commorabor. 21. April. Anno 1610.

T. Amantissimus

Suizerus.

quem nosti.

Doctrina et pietate ornatissimo Viro Dn. Melchiori a [orig: ā] Hasminsfela Goldasto, amico suo singula: et honorando. An Herrn Melchiorn Haiminsfeld Goldasten bey Hn. D. Zacharia Palthenio zuerfragen. In Franckfurt am Mayn.

CCCCXXII.

IGnosce vero mihi Vir nobilissime et amplissime, quod totiens, sane praeter votum, et voluntatem, tua studia interturbo. Mitto denuo ad D. Palthenium puerum meum, repetitum exemplar cum carminibus eidem additis. Nullam certe homo ille tergiversandi habet occasionem, praesertim cum noviter Camerae. Secretario


page 490, image: s490

jurarit fratris absentiam in caussa esse, quo minus mature inter Schidas quaeratur, coeteroquin horae spatio haberi posse. Tu quaelo Vir Nobilissime denuo schedula ipsum compella, moneque, nimia me importunitate Tibi molestum esse, cui exemplar tradiderim, ut et te, et ipsum ulteriori molestia liberet Quod si hac vice nil impretraro, cras summo mane, volente DEO ipsus Francofurtum veniam, poscamque exemplar coram Senatu. Vale Nobiliss. Vit, Patrone magne, et me amplit. T. observ. amareperge. Raptiss. ipsis Kal. Ma. 1610.

Nobiliss. amplit. T.

Devotiss.

Joh. Rodolph. Lavaterus

Nobiliss. et ampliss. V. Dn. Melchiori Goldasto von Heiminsfeld, etc. JC. et Historico celeberrimo Domino et amico colendo.

Francfurt.

CCCCXXIII.

S. P.

GRavissimo dolore affecisset Silentium vestrum, nisi crebri rumores ad nos perferrentur, de Domini Lavateri felici rerum successu adeo fausto, ut ipse sibi propriam compararit Typographiam. Aequius igitur tuli intermissionem vestrarum literarum in spem erectus, fore ut, quod hactenus Lavaterus de aliis promiserit, ipse sit praestiturus. Id si est, mihi consultum arbitror, qui mea desideria cum patientia miscuerim: Sin minus, pessime mecum actum existimabo, qui spe vana lactatus, omnes alias occasiones e manibus dimiserim. Caeterum meliora de affine et amico meo Lavatero speranda censeo. Si sunt (uti spero) impressi labores mei. mittetur proculdubio aliquot exemplarium fasciculus ad me, ut videam quid praestiterit Novus Noster Typographus: Quod


page 491, image: s491

si inchoata, nondum tamen sunt absoluta, mittetur tamen ternio unus aut alter, ut de toto spem certam concipere possim. Si neutrum fuerit, nihil aliud restat, quam ut mea omnia, ex prisca formula, ut illius litterae promittunt, mihi remittantur per certos homines. Quam rem per te confici, maximis contendo precibus, qui tibi tuisque sum gratificaturus, ubicunque occasio sese obtulerit. Mortalis enim cum sim, hoc magis mihi curandum est, ut mea ad meas aliquando redeant manus, Vale. Dat. ocyus, Rikenbachi, prid. Idus Februarii, cum ante octidum D. Josua Maalerus, Glatfeldensis Ecclesiae Pastor vigilantissimus, naturae concessis set, qui 22. Januarii prius uxore amissa, viduus est factus. Affinis mihi omnium charissimus, exemplum humanae fragilitatis praebuit. Iterum vale et memor esto.

Tui Amantissimi

Joan. Henr. Suizeri. [Joan. Henr. Suizerus]

Dem Hoch- und Wohlgelehrten, Edlen Ehrenvesten und Wohlgeachten Hn. Melchior Heiminsfeld Goldasten, meinem insonders Ehrenden Herrn und guten Freund.

In Franckfurt.

Im Leinwaht-Hauß zuerfragen

CCCCXXIV.

S. Vir Nobiliss.

REmitto tandem Thuani libros illos posteriores, et ago gratias, quod tamdiu iis mihi uti permiseris. Polleti Forum Rom. et Petronium, si non amplius modo usui tibi sunt, potes remittere ad me. Novi nil apud nos editum, praeter Oecumenii Exegeseon saltem particulam, Gruteri nostri opus absolutum non fuit. Haeremus adhuc in Notis. Utriusque praeterea officinae Wechelianae, qui jam rem librariam diviserunt, in ipsis Nundinis


page 492, image: s492

catalogum excudimus. Cujus exempla ad te mitto. Alias novi nildum ex his nundinis vidi: monstrabit catalogus, quem hodie exspecto. Nec fere etiam litterarum quid aliunde. Scilicet et ego in ista calamitate, quae hactenus me premit, tacui. Vale, Clar. et Nob. Dn. et salve quoque raptim postrid. Dominicae Palm. e lectulo meo Hanoviae, in urbe nova.

T. Excell. stud.

Jungermannus.

Viro Nobiliss. et Clariss. DN. MELCHIORI HAIMINSFELD. GOLDASTO, Dn. et amico observando.

Franckfurt.

CCCCXXV.

S. P.

LItteras meas 22. Aprilis datas, acceperis nec ne, etsi sum nescius. Tamen ac si accepisses scribo. Continuo desiderio ex crucior scire quid cum Lavatero, mea causa effeceris: de die in diem litteras vestras expecto, nullas accipio: et in primis Lavateri, in quibus illum de toto negotio ad me perscripturum scripseras, non vidi hactenus. Vereor ne non recte dederit quibus non debuerat. Quartus jam agitur annus, ex quo labores meos Hortatu Lavateri Hanoviam misi meis sumptibus, majores interea sum perpessus propriis hinc, inde Mittendis Tabellariis quod nullas unquam receperim litteras nisi per proprios missas. Misit nuper Halbejus tabulam chorographicam unam, alteram periisse conqueritur, metuo de toto opere, quae me coquit et versat fixa sub pectore cura. Exspectavi frustra transversas ad proximas praeteritas Nundinas. Cogor alium iterum mittere tabellarium, qui mea repetat, nisi prius tuis literis certior factus, detoto rerum mearum


page 493, image: s493

negotio, istis sumptibns parcendum putem. Quare mi Goldaste te etiam atque etiam rogo et obsecro efficias brevi ut resciscam quid de meis 18. annorum laboribus fiat, et sciam quid opus sit facto. Quod si vicissim officium meum desideraveris, me Hercule, non deero. Neque dubito quin aliquando aliqua sese, referendi gratias, occasio sit oblatura. Poteris autem quam primum literis Santogallum, ad Nobil. Dn. Jacobum Studerum missis, me facere certiorem, et me cura et solicitudine liberate. Vale plurimum. Dat. ocyus 19. Octobr. anno 1610.

T. ex asse Totus.

Joh. Heinr. Suizerus, Pastor Ricebachanus prope Vitodurum.

Dem Edlen Ehrenvesten Hn. Melchior Heiminsfeld Goldasten zu Franckfurt im Leinwaht-Hauß, meinem hochehrenden Herren und guten Freund zu handen.

In Franckfurt.

CCCCXXVI.

S. Vir Nobil. et Clar.

QUae nuper ad te perscripsi, Vir Nob. Excerpta de Barthii nostri litteris, tibi probe tradita per Dn. Emmelium spero. Jam aliud incidit, in quo si mihi gratificari poteris, de voluntate enim nullus dubito, mirum quam ea res mihi grata sit futura. Scilicet Ammiani editionem Lindenbruchianam ad octiduum quo utar, summe expeto. Mitte, si habes: remittam brevi Sartam tectam cum gratiis, Mea valetudo adhuc imbecilla prorsus: et quae melecto pertinaciter aff gere pergit. Sed suo tempore dabit Deus illi malo finem: et me liberabit a Malo Omni quoque. Vale atque salve, Domine et amice nob. et Clar. et tuum Jungermannum juva, si potes.


page 494, image: s494

9. Jun. 1610. vesperi, Raptim. e Typographio Vileriano, in Urbe nova Hanoviae.

T. observ. plurimum

G. Jungermannus.

Vir. Nob. et Clar. Dn. Meliori Goldasto Juriscons. Dn. et amico honorando.

Franckfurt. Bey Hn. Peter Kopfen zuerfragen.

CCCCXXVII.

V. Nobil. et Clariss. DN. MELCHIORI GOLDASTO Gothofredus Jungermannus. S. P. D.

IGnosce, Nobiliss. Dn. et amice, quod sero ita tuis respondeam. Curavi me interim deportari in Superius meum Cubiculum, quo aestate uti solco: quamvis jam oppido quam frigere rursus incipit. Sic jactatione lassatus, et reculis meis confusis in diem subinde responsionem suspendi. Petronium accepi, et ago magnas gratias. De quisquiliis meis, miror inventum qui tolleret, nam ante septem annos in Patria meal, Criticorum minime Nutricula, hoc quidquid est, imprudenter allevi. De Thuano ita addis: Thuanum quoque in peculio tuo numerabis, quem olim misi. Quae non capio; nisi de illa particula ultima intelligis, Parisiis excusa in 12. quam petenti hac hieme commodasti: egoque his Nundinis cum gratia et ni fallor Catalogis Wechelianorum remisi, speroque reddita a Jacobo Scriba Bernate cui commisi. Tuam alias editionem, quae Offenbachii edita, nondum videre licuit. Nec addo plura: quum nil novorum habeam,


page 495, image: s495

vel si quid habeam, id jam antea te Scire rear. Vale et salve. Raptim postrid. Pasc. Hanoviae in Urbe Nova.

Viro Nobilissimo et clariss. DN. MELIORI GOLDASTO, amico honorando. Franckfort.

CCCCXXVIII.

Salutem in Christo Jesu sempiternam.

MErito amo Hortlederum nostrum, Nobilis amplissime et doctissime Vir, Domine et fautor cumprimis honorande, cum propter singularem quam cum pietate conjungit eruditionem: tum propter indefessum studium bene merendi de Republ. Christiana et Litteraria. His vero jam illud accedit (quod in maximi beneficii et singulatis officii loco repono) quod nuper litteris suis. Aditum mihi ad Tuam Amicitiam, quam magnifacio aperuit, viamque ad tanti Viri noticiam, cujus fama, ob praeclara in Rempubl. merita, de quibus erudita et ingenti labore et studio conquisita et claborata volumina passim apud doctos loquuntur, dudum apud me coepit esse venerabilis. Utinam vero utilissimos hos labores et scripta aliqua saltem ratione locupletate possem, nulli certe parcerem operae. Et sane scriptum istud Anglicanum lubentissimo misi animo, visurus illud aliquando inter praeclaras illas et admirandas lucubrationes tuas. Iniquos enim arbitror esse ejusmodi scriptorum possessores eos, qui preciosum thesaurum defodiunt, et utilissima scripta bono publico invident seu potius occultando surripiunt et furantur. Non itaque est quod T. Nobiliss. Excellentia mihi prolixas ob communicationem agat gratias, eo enim ipso abunde refers, quod locum ei inter tua relinquis. Sic enim ab oblivionis injuria vindicas et ex umbratili et qualicunquemea Biblioth. in Amplissima Illustrium et magnorum Virorum Musaea et pulpita, transfers et collocas. Dominus Deus noster, qui est Deus ad salvandum


page 496, image: s496

vitam tibi proroget, Spiritusque Domini, sit cum spiritu tuo, ut opus illud quoad potueris felici Sydere enitaris, atque Rempubl. Christianam tuis laboribus Juves plurimum.

Porro ad Acta Concilii Constantiensis de quibus ad Te Hortlederus scripsit, quod attinet, retulit mihi ante hac reverendus et praeclarus Vir Magister Georgius Silberschlagk Pastor Erphordiae, in Aede Praedicatorum, ibi in Bibliotheca Augustinianorum a se visum prothocollum, uti vocant, cujusdam Notarii Apostolici in quod Acta dicti Concilii retulerit. Nondum autem videre id mihi licuit. Ut primum autem eo loci venero, quod [gap: Greek word(s)] fiet propediem, videbo ipse, et si operae praecium visum fuerit, Curabo ut describatur, quamvis, uti audio, propter notas vetustiores et obsoletos litterarum characteres crebrasque abbreviationes lectu sit difficilimum. De his vero omnibus, si recte cognovero, faciam te per litteras certiorem.

Pro Decreto Parlementi Parisiensis, contra scriptum Famosi illius Jesuitae Bellarmini. Tibi meritissimas ago gratias, et deploro mentium humanarum cum caecitatem tum levitatem, quod plurimi eo Dementiae venerint, ut Quaestui habeant Religionem. Apud multos enim hodie, ejus usus alius non est, nisi Politicus, uti hactenus in Gallia vidimus. Regnandi enim gratia jus illud sacrosanctum quoties Violatum est! DEUS Gubernet Spiritu suo Sancto Principes Germaniae, ut primum quaerant Regnum DEI et justiciam ejus. Sic Caetera adjicientur illis. Vale Vir praestantissime in Domino mihique aliquem inter tuos locum, sit licet infimus, liberaliter concede. Vale iterum atque iterum. Vinaria 24. d. Febr. anno 1611.

T. nob. Excell. observantiss.

M. Abraham Lange.

Nobiliss. amplissimo et Clarissimo Viro, Dn. Melchiori Goldasto ab Haiminsfeld, JC. et Historico Francofurti celeberrimo, Domino et amico suo reverenter colendo.



page 497, image: s497

CCCCXXIX.

S. Nobiliss. Dn.

HEbdomada praecedenti litteras a Barthio accepi breviss. quibus narrat se Marpurgo ad suos redire, inde Belgium petiturus. Ego ipsum Marpurgi fuisse jam primum scio. Sed quae addidit de suo Claudiano, ad te perscribenda putavi:

Admonitos vos per amorem mutitantem te et Goldastum (qui salveat) volo, procurationi vestrae, quam ex pacto Claudiano meo debetis, non negligenter porro adsitis, sed eum apud typographum, quantum potest, urgeatis. Praefationem nullam praefixam volo, neque adeo quid emblematis laudatorii, quae pro vestra [orig: vestrā] prudentia [orig: prudentiā] omnia vos tollere rogo.

Haec ille: de quibus tibi, nobiliss. amice, melius constabit. Ego enim illius Claudianum nondum vidi. Quaeso te, doce me, an hisce nundinis quid augmenti e Gallia ad Thuanum allatum fuerit: Et si quid est, tua opera, commode tamen si queas, hic possim perlegere. Meum malum nondum inveterascit: videor in dies ita absumi, donec tandem prorsus contabescam. Et fiat quodcunque Deo meo visum, cui laus et gloria in perpetuum. Eidem et te commendo, mi nobiliss. Dn. Raptim Hanoviae in Urbe nova e lectulo meo 21. Maij.

T.

Jungermannus.

Nob. et Cl. V. Dn. Meliori Goldasto, J. C. amico honorando.

Franckfurt.

CCCCXXX.

Nobiliss. Vir.

ACcipe excusa, quae reliqua sunt folia. Sed et caetera mitte, quando, et ubi volueris. Imprimis cupio priora Apologiae


page 498, image: s498

folia, quae, ut nuper scripsi, Germanice reddita una [orig: unā] cum Cottonianis recudemus. Quin et hoc peto officiose, epistolam illam Germanicam integram mihi mittas, ne qua subesse fraus putetur. Ad caetera tuum responsum exspecto, Tibique ad omnia servitia paratissimus sum, eroque quo ad vivam etc. Vale Nobiliss. V. Dn. colende, et me Tuo Patrocinio dignare. Raptiss. Hanov. 24. Januar. 1611.

Nobiliss. Amplit. T.

Devotiss.

Joh. Rod. Lavaterus.

Nobiliss. et ampliss. V. D. Melchiori Goldasto von Haiminsfeldt, etc. Dn. et Patrono colendo.

Franckfurt.

CCCCXXXI.

Vir Nob. et Cl. S.

LIbros tuos, Vir Nob. et Cl. amice observande, sartos tectos ad te perlatos spero. Nudius quartus est quum commendaverim nautae. Sedrogo te adhuc uno, nisi jam convasasti, mihi gratificare. Prudentium inquam mitte, non desinebo ultra dieculae spatium, quum remittam statim. Hymnus S. Vincentii et Romani Martyrum perlegendus est mihi uterque. Rogo te noli hic [orig: hīc] mihi deesse, sed ut prima [orig: primā] statim occasione habeam, si potest fac sis. Ni intra quatriduum habeam, frustra postea fuerit. Vicissim si quid potero, promptum experiere. Vale atque salve.

T. Excell. Stud.

Joh. Jungermannus.

V. Nob. et Cl. Dn. Meliori Goldasto, amico honorando.

Franckfurt.



page 499, image: s499

CCCCXXXII.

MELIOR HAIMINSFELD,

QUem ut meipsum amo; ut optimum et doctissimum quemque aestimo; SALVE a tuo Taubmanno, qui ista ab Rusticatione Academica domum reveniens papyro illino, probe ......... scilicet ut decet

Famulum Communem quem illi tamen nostri MAGNIFICUM appellant.

Ah dulce caput iterum salve et tuo tuo tuo Taubmanno [Taubmannus] ignosce.

Nobilissimo et Excell. Melchiori Haiminsfeldo Goldasto, amico singulari. Francofurti.

FINIS.