07/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization
image: as001
EPISTOLAE VIRORUM ERUDITORUM AD JOHANNEM GERHARDUM MAGNI NOMINIS THEOLOGUM EX MANUSCRIPTIS EDITAE ET NOTIS QUIBUSDAM ILLUSTRATAE A GEORGIO MARTINO RAIDELIO, NORIMBERGENSI, DIACONO AD D. SEBALDI. NORIMBERGAE, APUD B. JOH. ANDREAE ENDTERI HAEREDES. ANNO MDCCXL.
image: as002
[gap: blank space]
image: as003
B. L. Salutem!
In lucem tandem prima prodit pars Epistolici Commercii, quod Viris eruditis cum JOHANNE GERHARDO, Theologo magni nominis, magnorumque in puriorem coetum meritorum, intercessit. Diu satis illud jam fuit promissum; diu quoque ab iis, qui fata Ecclesiae cognoscere cupiunt, aut res tractant Theologicas, expectatum. Fere enim effluxerunt quinquaginta anni, ex quo b. JO. ERNESTUS GERHARDUS, Nepos JOHANNIS, in peculiari quadam Epistola, Anno MDCXCIII. Jenae in 4. edita, institutum, de edendis litteris Theologicis, ad b. Avum scriptis, et ā b. Avo ad alios datis, secum communicandis, indicavit; quod etiam institutum Auctores celeberrimi Actorum Eruditorum Lips. Latin. Anni MDCXCIII. mens. Novembr. p. 527. laudarunt non solum, sed
image: as004
et commendarunt. Idem deinceps GERHARDUS, Anno MDCXCVII. in iterata, ad Viros eruditos, compellatione Epistolica, pluribus eadem de re exposuit; et alii quoque Ephemeridum litterariarum scriptcres a Rev. FISCHERO Vitam JO. GERHARDI, magno studio et diligentia, recensente, p. 497. not. q. allegati, litteris bonis faventes viros, ad promovendum hoc institutum, excitarunt. Ipsepraeterea JO. ERN. GERHARDUS, Anno jam MDCC. Epistolarum ad b. Avum datarum Apographa, quas ex multis selegit, Bibliopotae Norimbergensi, GEORGIO ANDREAE ENDTERO, Viro juvandis bonis litteris intento, tradidit: utpote qui sumptus, iis imprimendis necessarios, suppeditaturum se esse, lubens promisit. Sed obstiterunt hucusque fata, quo minus id institutum ex voto exsequi potuisset; et inprimis GERHARDI ac ENDTERI obitus remoram operi injecerunt. Hujus proinde obitu Epistolarum ista Apographa justo titulo in manus venerunt Haeredum b. ENDTERI; qui remotis obstaculis, auxiliatrices operi manus admovere, et, suadentibus Viris eruditis, per partes, prelo committere statuerunt.
image: as005
Equidem hoc videtur, instituto GERHARDI Nepotis adversari qui Epistolas jam laudatas, unico volumine comprehensas, in lucem emissurus fuisset addita Introductione et Indicibus. Sed vero, cum haec Introductio saltem a GERHARDO fuerit affectata Indices autem rerum cuivis parti adjici possint: hinc facile apparet, Bibliopolam non male egisse sed commoditati Eruditorum saltem consulere studuisse, per partes, et successive, opus edendo. Accedit et nova ratio, quod hoc quasi Propemtico Bibliopola invitet, rogetque Eruditos, ut quae forte delitescunt, in scriniis, vel publicis, vel privatis, Epistolae, B. JO. GERHARDI, ad alios exaratae, (plures enim earum adhuc superesse Gothae, Hamburgi, alibique, varia monimenta, interque ea J. C. WOLFII, nuper, eheu! extincti, Conspectus supellectilis Epistolicae, et infelicis litterati, MEELFUHRERI, Accessiones ad Almeloveenium, docent,) cum eo, accurate ex Autographis descriptas, communicent; quo subsequentibus partibus, sive etiam integro operi, junctim edendo, suo quaevis loco inseri, sicque integrum nisi commercium litterarium, praecipua tamen
image: as006
illius pars, unico opere, ex variis voluminibus constante, comprehendi queat. Non equidem diffiteor, fortassis plures fore, qui objiciant, nonnullas Epistolas, in primis b. ARNDII, supprimi potius, quam propalari, aut saltem ex iis excerpta evulgari debuisse siquidem exinde Veritatis Evangelicae hostes, ad puriorem Religionem impugnandam, tela sumere possint? Sed numne etiam ad impugnandos errores, et famam Eruditorum ab obtrectationibus malevolorum vindicandam, argumenta exinde peti possunt? Excerpta autem ex Epistolis si darentur, magis interdum dubium et curiosum quam certum ea redderent lectorem. Addo et hoc, quod b. J. HERMANNUS ab ELSWICH, in Praefatione, praemissa Epistolis familiaribus varii, Theologici potissimum argumenti, Wittembergae MDCCXIX. in 8. editis, et AD. HENR. LACKMANNUS, in Diss. de multiplici Eruditorum studio, Epistolis hactenus impenso, quam Epistolis diversi argumenti, maximam partem ad LUCAM LOSSIUM datis, et Hamburgi MDCCXXVIII. in 8. evulgaris, praefigi curavit, non contemnendis vindicarint rationibus, plurimum, si integrae ex edantur,
image: as007
praestare. Quod autem imprimis ad Epistolas b. ARNDII, quarum plures ad GERHARDUM datae sunt, nonnullae autem primae huic parti Commercii Epistolici inserte habentur, attinet, ex famam ARNDII non minuunt, potius augent et vindicant. Etenim eae candorem, Amorem in GERHARDUM, prudentiam et circumspectum animum Viri indicant; ut proinde jam Anno MDCCXX. JO. ERN. GERHARDUS, Epistolam ad Amicum, de obtrectationibus, quibus b. JOH. ARNDIUS, cum libris suis de vero Christianismo, expositus fuit, scriptam, typis evulgarit, inque ea ARNDIUM, falsis obtrectationibus, et calumniis, ut plurimum peti, ostenderit. Vitae quidem b. JO. GERHARDI brevem delineationem operi huic praefigere animus erat; sed cum Vir Reverendus ERDM. RUD. FISCHERUS, Ecclesiastes Coburgensis, vitam ejus Lipsiae, Anno MDCCXXIII. in 8. imprimi fecerit, (cui opusculo An. MDCCXXII nova saltem inscriptio, sive titulus praefixus,) et sparta hac in se suscepta rite, et cum applausu omnium functus fuerit; libellus autem hic FISCHERI in omnium versetur manibus; hinc saltem
image: as008
B. L. ad eum remitto. Notas perpaucas litteris inserui: breviores quidem, sed tamen illustrationi eorum, quae in Epistolis dicuntur, sufficientes: inprimis si allegati volvantur auctores. Accipe igitur, B. L. primam partem operis, Epistolas selectas LIX. a Viris eruditione et meritis claris, ad JO. GERHARDUM, ab Anno MDCI. usque ad Annum MDCVIII. datis. Quod si institutum hoc, ceu nullus dubito, eruditis arridebit, brevi reliquae subsequentur partes: quarum uni, praefationis loco, tractationem, de prudentia in scribendis, edendis et allegandis Epistolis, praesertim Theologicis, adhibenda, praemittam. Vale, et si forte erravero, modeste errantem corrige. Dabam Norimbergas, die IV. Aprilis, Anno MDCCXXXX.
page 1, image: s001
EPISTOLA I. Argumentum. De Controversia Hofmanniana [note: Controversia Hofmanniana multas turbas excitavit in incluta Julia. Occasionem ei dedit Dissertatio quaedam DANIELIS HOFMANNI, Theologiae Professoris in Academia Helmstadiensi Anno MDXCVIII ventilata, in qua Theses nonnullae, de DEO es CHRISTO ad disputandum proponebantur. In prooemio, Thesibus praefixo, nimis inique de Philosophia sentiebat HOFMANNUS, earnque, ut alia jam taceam, hostem Theologiae, et inimicitiam adversus DEUM vocabat Totus fere Philosophiae Professorum in Academia Julia ordo, JOHANNES scilicet CASELIUS, OVENUS GUNTHERUS, MARCUS DUNCANUS, et CORNELIUS MARTINI, ansam inde arripuit, Philosophiam, adversus iniquas Collegae censuras, variis scriptis defendendi: per aliquot annos, Controversia haec, ab utraque parte, magna animorum contentione agitabatur Tandem vero Serenissimus Academiae Nutritor, HENRICUS JULIUS, Dux Brunsuic. et Luneburgensis, adhibitis in consilium Professoribus Academiae Rostochiensis, decreto Anno MDCI. d. XVI. Febr. promulgato, controversiae finem faciebat, litigantesque, partim ad revocandum, partim ad silendum cogebat. Vid. M. Henr. Jo. BYTEMEISTERI Dissertatio Historica, de meritis Augustae Domus Brunsuico-Luneburgensis in rem litterariam Helmstadii Anno MDCCXXV. d. 22. Decemb. proposita p. 4--16. § 3--9. D. WALCHII Einleitung in die Religions Streitigkeiten der Evangelisch-Lutherischen Kirchen, P. I. Gap. IV. §. 1. not. ** p. 172. ARNOLD. in der Kirchen- und Ketzer-Historie T. II. Lib. XVII. C. VI. §. 16. JAC BURCKHARDUS, in Epistola, de meritis JO. CASELII. p. 60] quaedam nunciat.
Quod semper mihi usu venire solet, Carissime JOHANNES, quoties ad te aliquid dare volo, poscebat hic literas jam
page 2, image: s002
jam abiturus. Haberem equidem multa, quae lectu tibi jucundissima forent: sed ita me dii ament, et alia negotia, quibus jam tantum non obruor, et hujus repentinus abitus, salutem mihi tantum concesserunt. De Statu Academiae nostrae ipse procul dubio inaudieris; nec tamen fortassis omnia vera: semper enim plures sunt, qui Theologo etiam injusta causa adhaerent, quam Philosophis. Quantopere ille miseram juventutem hactenus ludibrio habuerit, omnibus hic constat. Tertium jam revocat. 1.) enim Caselio, quem virum, certe optimum et in suo genere incomparabilem, ex tribus versibus tantarum [gap: Greek word(s)] insimulārat, ut ne in 1200. quidem annis ei similis extitisset. 2.) Cancellario Illustriss. quod tamen nihil ad hanc causam jam vero tertio errorem suum (ita ipse scribit, in Programmate, quod publice excusum hodie affixum est, nec tamen unum quidem exemplar praeterea constat, aliās misissem: proxima occasione accipies) agnoscit, et ita animum declarat, quod abusum philosophiae, quando aliquem dominatum in regno fidei affectat, damnatum velit, talesque philosophos, patriarchas se haereticos vocāsse, reliquos non item. Plura ex JOACHIMO cognosces, neque tamen omnia haud dubie
page 3, image: s003
vera: nam quantum ego suspicor, Hofmanno praeterquam fas est, favet; neque ego admodum laboro, ut in philosophorum sententiam eat. Viles illi mihi sunt, mi Johannes, qui convicium faciunt Philosophiae, nec ipsam intelligunt; viliores multo, qui talibus adhaerent. Sed non possuntaliter facere, quod sordidi et impuri [note: LAUNOIUS, de varia Aristotelis fortuna Cap. XIII. p. 245. seq. CHRIST. FRID. LENZ, in Historia Rami. Wittebergae MDCCXIII. in 4.] Rami nugas a pueris didicerunt. Videas enim illos homines malle cum ratione bellum gerere, quam iis, quae cum lacte materna imbiberunt contradicere. Florebit interim veritas et [note: Aristotelis auctoritas breve post tempus alibi satis fuit immunita, aut saltem impugnata; in Academia vero Julia defensorem is nactus est acerrimum, CORNELIUM MARTINI, conf. JO. HERM. ab ELSWICH Schediasma, de varia Aristotelis in Scholis Protestantium fortuna. praefationis loco Tractatui supra memorato LAUNOJI praemissum (edit. Witteberg. MDCCXX. in 8.) §. XXII. p. 59. 60.] Artes, quando ejusmodi homines obscura tegit nox, fabulaeque manent. Mitto, quae aliquando in honorem Clarissimi Viri et Excellentissimi Philosophi lusi. Lege, rescribe, ita enim nostra amicitia sarta tectaque manere poterit. Raptim Helmst. 9. Martii Anno 1601.
Non relegere potui. Si qua videris, illis ignosces etc. Tuus quem nosti optime [note: ARNOLDUS ENGELBRECHT, Hala-Saxo, ad magnum honoris fastigium postea evectus. siquidem a Serenissimo Duce Brunsuico-Luneburgensi inter Consiliarios cooptatus, et tandem Cancellarii munere ornatus, Guelpherbyti Anno MDCXXXIX. obiit, uti refert WITTE in Diario Biographico.] Arnoldus Engelbrecht.
page 4, image: s004
EPISTOLA II. Argumentum. Consilium desideratum, de Studiis recte instituendis, exponit. Medicinae incertitudinem deplorat, et Autor es in Medicina legendos commendat. [gap: Greek word(s)]
Literas tuas, charissime mi JOHANNES, recte mihi redditas benevole accepi, et legi, Recte autem me de studiis tuis facis certiorem, consiliumque meum, in continuandis et excolendis illis, efflagitas. Utinam vero tibi tam bene possem consulere, quam ingenium tuum placidum et modestum unice diligo. Theologiae te consecrandum, prae caeteris existimabam; verum, cum obstacula quaedam [note: Non suasu Amicorum, ut FISCHERUS in vita JO. GERHARDI tradit Cap. III. §. 2. p. 16. sed causis naturalibus impulsum GERHARDUM, studio Medico se applicuisse, exinde patet.] naturalia te absterreant, contra vero ad Medicinam te naturalis quaedam propensio trahat et impellat: facile intelligo, naturam arte juvari posse facilius. Deploro autem (expertus scribo, [gap: Greek word(s)] ) Galenicae Medicinae incertitudinem; Paracelsicae vero difficultatem et abstrusitatem. Utraque labyrinthus est. Scio, hanc ab Academiis
page 5, image: s005
explosam, (cujus praxi tamen hodie praestantissimi quique utuntur Medici,) illam pro diva adorari, utrumque ineptum. Doleo scilicet ingenium tuum, ad diviniora natum, hisce laqueis innecti debere; et tenellum tuae pietatis florem, divinitus tibi insitum, hisce spinis compungi, et suffocari debere. Quantis vigiliis ego utriusque Medicinae certitudinem sim rimatus, mihi [note: Non in academiis solum b. ARNDIUM Medico incubuisse studio, uti putavit b. ZELTNERUS, in Vitis Theologorum Altorfinorum, p. 468. sed et in reliqua vita, haec ipsa b. ARNDII verba testantur; siquidem pene quinquagenarius haec scripsit. Imo ex eo, quod vigilias et labores practicos commemorat, concludo, Chymiam quoque eum exercuisse.] multorum annorum labores practici possunt esse testes. Qua de re, si quid degustare libet, legas velim praestantissimum librum, summi Philosophi, [note: PETRUS SEVERINI, Ripensis, Philosophiam et Poesin publice in Academia Hafniensi docuit, et praeterea quoque Archiatris Regis Daniae fuit annumeratus. Conf. FREHERI Theatrum Virorum eruditorum p. 1310. seq. et VINDINGII Academia Hafniensis. Varias Ideae Medicinae Philosophicae editiones recenset ALBERTUS THURA, in Idea Historiae litterariae Danorum p. 295.] Petri Severini, Dani, cui titulum fecit: Idea Medicinae Philosophicae, qui liber mihi auro pretiosior. Sed vereor, ne possis in hac quidem aetate mentem illius adsequi; Et siquidem omnino Galenicae Medicinae fundamentum tibi cognoscendum erit, totum te ad [note: JO. FERNELII, Ambianensis, Archiatri Regis Galliarum, Henrici II. opera Francofurti Anno MDLXXXVII. in duobus Voluminibus, formae octies complicatae, junctim edita sunt, iisque vita auctoris praemissa.] Fernelium convertas, huic uni inhaereas,
page 6, image: s006
donec in succum et sanguinem convertas. Quem, ubi contuleris cum Dano illo, facile pro tua industria veritatem videbis. Multos auctores fuge: depopulabuntur enim florem aetatis tuae, et nihilo te doctiorem reddent. Quod si opus habueris porro sententiā meā in theoria, vel praxi utriusque; offero tibi meam benevolentiam. Haec ex sincera condolentia ad te scribo; ut judices, te mihi charum esse, tuisque studiis etiam atque etiam favere. Vale et salutem ex me dicito, clarissimo Viro, Domino [note: ANDREAM RAUCHBARUM, Procancellarium Electoris Saxoniae, indigitat; de quo vide FISCHERI Vitam JO. GERHARDI, p. 19. not. z.] Rauchbaro, consobrino tuo, amico meo veteri. Brunswigā 26. Martii 1601.
Tuus
[note: Vitae JO. ARNDII scriptores breviter recenset M. GOTTF. BALTH. SCHARFFIUS in supplemento Historiae litisque Arndianae Wittebergae MDCCXXVII. in 8. edito §. III. p. 16. seq.] Johannes Arnd,
ibid. ad Div. Martini Pastor.
EPISTOLA III. Argumentum. Collaudat studium Gerhardi in exercitationibus Philosophicis, praecipue physicis, occupatum,
page 7, image: s007
quippe quod viam optime sternat, ad studium medicum. Laudat, quod studia sacra non seponat, et usum Disputationum extollit. Jocatur, et concludit.S. P. Literas tuas, dilectissime Gerharde, non tam gratae mentis, quam singularis modestiae plenas, una cum adjunctis [note: Duas forte intelligit Disputationes, magno studio et labore a b. GERHARDO conscriptas; quarum unam [gap: Greek word(s)] sub praesidio JACOBI COCI, alteram [gap: Greek word(s)] , praeside TOBIA TANDLERO, Wittebergae publice defendit, Vid. FISCHERUS l. c. p. 18.] thesibus physicis accepi; ex iisque profectus tui, in studiis haud vulgaris, simulachrum ac specimen, gaudens lubensque agnovi. De quo et tibi et mihi gratulor: Siquidem spes messis de virtutis ac eruditionis tuae sementi, jam dudum concepta, haud vanis nos, ut vides, elusit aristis. Et cum omnia in divina benedictione sint posita, Praesidem summum studiorum nostrorum DEUM ardenter ac devote invoco ac precor, ut tibi studiisque tuis clementer porro benedicat, suoque Sancto Spiritu tibi adsit: cujus divina gratia et auxilio, cursum illum studiorum, quem feliciter es ingressus, et in quo etiamnum feliciter progrederis, feliciter quoque ad Nominis sui divini gloriam, tui ipsius, ac multorum salutem, absolvas, perficias etc. Quod vero prius, quam plenis, quod dicitur, velis studium illud medicum aggrediaris, eique totum, quasi te addices, in physicis speculationibus, atque conflictationibus privatis
page 8, image: s008
te exerces, bene facis, tibique recte consulis: siquidem haec (physica) [note: Medicum, sine cognitione hominis Physica, in curandis hominum morbis, haud feliciter versari posse, ostendit Fr. BACO DE VERULAMIO, de Augmentis scientiarurn L. IV. C. II. Hinc TOBIAS TAUT Physicam medicam conscripsit, et Lipsiae MDCCXX. in 8. inprimi fecit.] aditum ad Medicorum artem patefacit, eamque multum, uti scis, adjuvat. Quemadmodum enim, ut vere dicitur, ubi finem fecit Doctor moralis sive Ethicus, ibi exorditur Juris Consultus: Sic ubi desinit naturae rimator, Philosophus ibi incipit Medicus. Desudandum igitur tibi prius in hisce fundamentis aliquantisper, donec firmiter iis jactis ac confirmatis, ad altiora possis progredi. Quod porro eā conditione, jucundissimo sane ac utilissimo huic studio te voves quasi et consecras, ut sacra illa studia interim non negligas, pie facis, animaeque tuae bene consulis: Ad cujus curationem ut Theologia, ita ad corporis sanitatem tuendam Medicina requiritur. [note: Id, quod erudite satis ostendit GEO. LUD. BOEHMER, Halensis, Saxo; in Dissertatione, de Medicorum animae et corporis, in sanandis aegris, conjunctione, occasione c. 13. X. de poenitent. et remissione; quam sub moderamine Illustris Parentis JUSTI HENNINGI BOEHMERI, Anno MDCCXXXVI. defendit.] Hinc conjuncta fuisse olim haec studia [note: Variis hoc rationibus, et Exemplis probatum dedit JO. GEO. MEINTEL, in Schediasmate, Norimbergae MDCCXVII. excuso, quod inscripsit, Theologus Philiater, sive Medicinae amans.] Theologiam et Medicinam legimus, et utramque cum laude eximia veteribus
page 9, image: s009
exercitam. Hanc, ut dictum, ad corporis; Illam vero ad animorum curationem. Proinde et hac quoque conditione studium illud tibi semper commendatum volo, ut sive in hac sive in alia Aristotelica philosophiae parte verseris, sacra illa studia semper, (ut facis) conjungas, et ad ea reliqua omnia, tanquam ad unicum studiorum tuorum scopum, revoces: Sine quibus aliās omnis plane philosophia, teste Apostolo, manca et inanis est. Denique ut et hoc addam, quod ea, quae in lectionibus privatis audieris, per crebra disputationum [note: LEONARDUS ARETINUS, ut alios jam taceam, singularem conscripsit libellum, de disputationum exercitationisque studiorum usu, adeoque necessitate, Basileae primum Anno MDXXX excusum: quem JAC. WILH. FEUERLINUS, Princeps Theologorum in Academia Goettingensi Anno MDCCXXXIV. Norimbergae rursus excudi jussit.] exercitia in usum, succumque et sanguinem quasi transfers. Equidem nec hac in parte operam tuam male collocas; cum ejusmodi [gap: Greek word(s)] ac disputationum conflictationes, praeterquam, quod veritas per eas magis elucescat, judicium quoque rude adhuc et imbecille incipientium exacuant, et confirment, plurimasque alias insuper utilitates discentibus afferant; atque ob id maxime etiam necessariae sint. Quemadmodum enim ab arbore nemo suavem et mitem decerpit fructum, nisi hic Solis et temporis beneficio maturuerit: Ita nullius artis usum et fructum quisquam degustat, nisi ejus animus discendo, disputando, exercendoque emollitus
page 10, image: s010
maturuerit; et per experientiam artis suae materiam subegerit, atque decoxerit. Sed quid ego haec ad nauseam tibi, de quibus Praeceptores tuos quotidie meliora monentes audis? Relictis igitur iis ad reliqua me converto. Scribis quoque brevi futuram inaugurationem et confirmationem illustrissimi Principis Christiani, novi Saxoniae Electoris etc. Cui solennitati, etsi non liceat mihi interesse; de tempore tamen, et die ad eam constituto, certior fieri cupio.
Ex editis thesibus Theologorum vestrorum, inter alias mihi transmittas velim, quae in Genesin, Symbolum Apostolorum et Danielem scriptae sunt: pro quibus prima occasione numerata pecunia tibi remittetur. Si quae alia etiam extant nostri stomachi, addas; Nec enim gratis cupimus.
Et haec quidem pro tempore ad Epistolam tuam responsa sufficiant, in qua omnia satis mihi probantur; praeterquam, quod contra antiquum morem et consuetudinem, novis scribendi characteribus uteris. Heus Tibi Dico, dempto initio et fine medium serves, nosque ejusmodi invidiosis titulis onerare desistas. [note: Honores Magisteriales, quorum hic fit mentio, post biennium tandem, scil. Anno MDCIII. modeste ambiit GERHARDUS noster, uti refert FISCHERUS l. c. p. 27.] Magistrales dotes ac dignitates, quibus gravidum te esse audio, ne noscas tuas. Sed jocoso haec et bono animo etc. Paries tu modo (nec enim dissuadeo) brevi magnum et egregium Magistrum: et erit, cur tibi et nobis gratulemur.
page 11, image: s011
Plurima adhuc de praesentis status ac conditionis meae mutatione essent scribenda; Verum, quia tempus modo nos deficit, amico nostro, Domino Johanni Gerdangio, singula haec (utpote cui bene nota) relinquo tibi commemoranda. Bene et feliciter vale amantissime amice, teque Gerhardum praestare perge. Dabantur in arce Blanckenburgensi, die 4. Septembr. Anno 1601.
Tui studiosissimus
[note: STECHOVII nomen plane hucusque in orbe litterato ignotum.] Theodorus Stechovius.
EPISTOLA IV. Argumentum. Pro transmissis seminibus gratias agit; semina vicissim offert, et aliqua mittit, una cum libro Disputationum Medicarum. S. P.
Tuas accepi humanissime et doctissime, Domine Johannes, amice singularis, [note: Ex hac Epistola satis, ut puto, liquet, b. GERHARDUM omnes eruditionis partes, quae Medico scitu necessariae, non degustasse saltem, sed plane imbibisse: siquidem florum, fruticum, radicum et Arborum cognitioni haud parum temporis impendit, ad cognoscendas earum virtutes.] et una communicata semina, pro quibus gratias habeo magnas, nec tibi unquam mea, quae declarare potero, officia denegabo, multo minus, quae jam petis. Levia illa, ut et, si, quae habeo semina
page 12, image: s012
rariora; et D. Thomae secundam partem transmittam. Exotica quidem Semina, pauca apud me, ut nosti, habeo; quaedam adhuc, Helmstadiō afferenda, expecto. Jam, quae in promtu sunt, facile communico, ut: semina Smyrnii, Cretici, Fumariae majoris, Sanguinis Draconis, Lathyridis, phaseolorum hortensium, petroselii Macedon. Levistici, Carduibenedicti, Coriandri, loti sativi, Cardui Mariae: plura quidem, nisi vulgaria essent, et apud vos prostarent, et nisi tabellarius abitum festinasset, addere potuissem. Haec interim boni consule. Scolymi quoque semen, vel radices lubens adjunxissem, nisi utroque jam destituerer. Seminis aliquando copia mihi fuit sata: sed spem fefellit messis, quae nulla secuta. Radices quoque per hyemem exaruere. D. Thomae partem II. tuae fidei trado; et pariter librum Disputationum Medicarum, transmitto, quin etiam literas a tua matre huc allatas. Salve et vale, meque [note: ANDR. RAVCHBARO puta; cujus supra p. 6. facta fuit mentio.] consobrino tuo, Viro consultissimo et excellentissimo, cui quaevis studia declarare promptissimus sum, commenda. Vale. Dabam festin. 13. Martii, Anno 1602.
Tuus
Amicus
[note: TOBIAS TANDLERUS MDXCIX. Laurea Magisteriali ornatus Anno MDC. vero summos in arte Medica honores consecutus, primum Mathesin, deinde vero Medicam Artem publice professus est, in Academia Wittebergensi, ibidemque 3. Augusti Anno MDCXV I. pie obiit: de quo vide FREHERI Theatr. Vir. erud. p. 1338 Praeceptorem forte eum coluit GERHARDUS in doctrina Physica aut. Mathesi; quoniam sub ejus praesidio, ut superius p. 7. dictum fuit Dissertationem Physicam defendit.] Tobias Tandlerus D.
page 13, image: s013
EPISTOLA V. Argumentum. Stertentes Musas nunciat. Iter Vinariam, ad pharmaceuticum studium excolendum, instituendum nunciat, et Gerhardum ad Disputationes et tractatum medicum absolvendum invitat. [gap: Greek word(s)] .
Tandem, amicissime Domine Johannes, Leucoream recognoscens, Musas nostras sopore gravi laborantes, ne dicam sepultas, invenio: quid vero imposterum de iis sperandum sit, dubito; cum paucas post septimanas easdem ad tempus relinquere constituerim. Quamvis nempe mihi nihil gratius, quam ut sequenti aetate tecum exercitiis nostris, ex Medicis et Philosophicis ulterius mihi et aliis inservire possem; nihilominus, cum in pharmacopoliis aestivo tempore praecipua composita conficiantur, propter ingredientia, quorum copia hyemali tempore non eodem modo affertur, nolui intermittere, quin meis fautoribus satisfacerem; eamque ob causam post septimanas
page 14, image: s014
aliquot circa nundinas Lipsenses me Vinariam conferam, et primum praxeos Medicinae, Deo dante, fulcrum extruam.
De collegii nostri Disputationibus residuis absolvendis, cum Dn. Magistro egi, verum notum tibi est illius procrastinandi studium. Ubi negotia tua apud Dn. Patruum peragenda ad umbelicum perduxeris, rursus post ferias ad nos te convertas, ut tractatum nostrum Medicum absolvere, et Disputationes [note: Dissertationes. XX. Medicinae universae. delineationem sistentes, forte indigitat.] quoque utilissimas restantes instituere possimus. Quod attinet, tuam pecuniam, a Joachimo allatam, illa Domino Doctori bona fide est tradita. Hisce vale, et me, ut amas ama. Dabantur Wittebergae 3. Aprilis Anno [gap: Greek word(s)] 1602.
Tuus
[gap: Greek word(s)]
[note: GREGORIUS HORSTIUS, Parens, a filio cognomine probe discernendus, Philosophiam et Medicinam in Academiis, Wittebergensi scil. et Giessensi, docuit, Soltquellae vero, et tandem Ulmae Praxin feliciter exercuit, ibidemque Anno MDCXXXVI diem supremum obiit. Vid. de eo FREHERUS l. c. p. 1367. WITTENII Memoriae Medicorum Decad. I. p. 67--72. seq.] Gregorius Horstius.
EPISTOLA VI. Argumentum. Sententiam suam quaesitus exponit, et studium Medicum continuandum suadet: ne tentationibus
page 15, image: s015
satanicis cedat, suo exemplo hortatur conjungi Studium Medicum cum Theologico posse ostendit.S. P. Ego vero, doctissime Domine Johannes, affinis charissime, ex litteris tuis, superiori anno ad me humanissime scriptis, nihil aliud bona consequentia colligo, quam te optima conscientia in hoc studiorum genere, in quo jam [gap: Greek word(s)] versaris, progredi posse. Vox enim parentis tui, piae memoriae, qua te ad studium hoc cum Theologico conjungendum, [note: Videtur, circa hoc tempus, GERHARDUS, quam maxime sensisse conscientiae stimulos; siquidem immemor voti, quod lethali morbo correptus, Anno MDXCVII. nuncupaverat, quodque FISCHERUS l. c. p. 13. not. q. r. refert, forte auctoritate ANDR. RAUGHBARI, aut aliis minus idoneis rationibus permotus, studio Medico se consecravit: quod tamen, admonitus a conscientia, quae ei in mentem revocaverat votum, a se ipso, et forte etiam a matre, nuncupatum, cum Studio Theologico, hoc ipso Anno MDCIII. commutavit. Conf. FISCHERUS l. c. Cap. III. s. IV. p. 12. not. b. c.] Si mentem tuam assequor, cohortatus est, sine dubio est vox Dei, ut et matris tuae foeminae sapientissimae; quam ceu Jacob Rebeccam non immerito audis, cum promissionem habeat divinam: Ut bene tibi sit, et sis longaevus in terra. Accedit Dn. D. Andreae Rauchbari, qui jam cum Deo vivit in vita beata, judicium gravissimum, in quo vel solo acquiescere tuto poteras, si nihil aliud
page 16, image: s016
esset, quod te ad spartam ornandam excitaret. Sed Deum ipsum velle te doctrinam medicam colere, convincit te impetus ille divinus, quo ad hoc studium raperis; cui, ne aliquid ad id continuandum deesse conqueri jure possis, tot commoditates benigne largitus est dator ille omnis boni, ut in eo studiorum pelago plenis velis hactenus navigare, successu (Dei gratia) prosperrimo (verba tua, quae me mirifice delectant tibi repono,) potueris. Nihil dico de libris medicis, disputationibus publicis, et praestantium virorum familiaritate, quae profecto sunt adminicula, ad comparandam solidam medicinae cognitionem neutiquam contemnenda; quibus omnibus quod et tandem respondet successus, tibi ex animo gratulor: et eum, qui negat hunc tibi divinitus concessum, seu ut verbis Apostoli Pauli utar 1. Cor. 7. v. 7. proprium te hoc donum ex Deo habere, nae sana mente praeditum non esse judico. En haec omnia, et multa alia tua mihi epistola suppeditat argumenta: ut si alia coacervare velim, videar mihi ligna frondentibus addere silvis. Macte ergo virtute et pietate, affinis dulcissime, nec patere te ab itinere, quod felicissime ingressus es, et ad quod Deus tibi adolescenti senilem videtur tribuisse sapientiam, (nihil [gap: Greek word(s)] scribo, sed ex animo candido testimonium veritati perhibeo) aliis cogitationibus avelli; sed certo statue, illas, quae te pleno cursu, ad serviendum Deo et hominibus tendentem remorari conantur, non a bono Spiritu oriri. Is enim neminem in sua vocatione, ad
page 17, image: s017
quam divino instinctu, parentum monitis, et virorum clarissimorum consilio, [note: Nil valent hominum consilia, ubi propria reclama conscientia.] et hortatu accessit, turbat, sed potius in illa confirmat. Spiritus vero ater, qui in Paradiso primos parentes nostros, ex vocatione et statione sua exturbavit, et in tristem illam miseriam deduxit, non raro pia pectora telis suis venenatis concutere tentat: qui si et te vexare non erubuerit, (impudentissimus enim est nebulo) fideli et alacri corde, cum S. Martino, eum repellere et dicere potes: quid hic stas horrenda bestia? nil in me juris habes. Quod responsum ego aliquando, hoc humani generis hoste etiam me cribrare volente, his versibus utcunque ex pressi:
Nil tua jura valent in me, nil, pessime daemon,
In me juris habes: ocyus ergo fuge.
Me baptisma sacrum, conspersum sanguine Christi;
Et Domini reficit coena parata mei.
Si hoc modo incursiones [gap: Greek word(s)] repuleris, easque si instare iste perrexerit, tanquam Sirenum cantus declinaveris, et imprimis illud Spiritus sancti, quod S. Paulus 1. Cor. 7. v. 17. 20. 24. ter repetit Unusquisque, in qua vocatione vocatus fuit, in ea maneat, opposueris; et tibi optime consules, et pravarum cogitationum maculas, quas Satanas aspergit, ex animo tuo, adjuvante te Spiritu sancto, facile delebis. De
page 18, image: s018
promissione a te Dn. D. Rauchbaro, et quidem jamjam in patriam coelestem migraturo, facta, et testamento ipsius, [note: Evolvatur FISCHERUS l. c. Cap. III. §. III. p. 21.] te non reclamante, inserta, quod scribis, puto, et te illam posse, sine studiorum tuorum jactura implere; modo etiam D. Rauchbari vidua relicta maternum faciat officium, et filio suo non desit, mittendo vos ad vicinam Academiam Witebergensem: et quales soleant esse ejusmodi promissiones, ubi omnia, quoad ejus fieri potest, ad consolandos aegrotos directa esse oportet, et quomodo tamen voluntatem divinam cuncta moderantem includant, non ignoro. Restat adhuc unus scrupulus, quem te magnopere torquere, ex literis tuis, deprehendo: iste nimirum, an medicinae studia pertexere, an penitus rejicere, an vero cum Theologiae studio conjungere debeas. Respondeo, te Medicum studium deserere, bona conscientia, non posse, ex argumentis a te ipso in epistola tua allatis, quae ego Spiritus S. oracula esse [gap: Greek word(s)] , sole meridiano clarius est; conjungere vero te has sanctissimas professiones rectissime, sacra scriptura, qua nemo in hoc mundo dexterius docet, confirmat. Abraham enim, Isaac, Jacob, Esaias, et similes viri, a Deo ipso commendati, non tantum Theologi, sed etiam professione Medici fuerunt. [note: Patriarchas quidem naturalium rerum cognitione non destitutos fuisse, ex Historia sacra patet: conf. M. FRID. MADEWISII Diss. de grege punctato et maculoso Jacobi. Jenae MDCLXX. habita; utrum vero Medici exinde sint habendi, alia est quaestio, quam ego affirmare non ausim; nisi vocabulum Medici in latissimo sumatur significatu. Sic et de Esaia non dici potest, quod fuerit Medicus. Quot enim Medici darentur, si omnibus remedium, quod forte ex relatione aliorum acceperunt, morbo cuidam applicantibus, tale nomen tribueretur? et quomodo curatio Hiskiae miraculosa posset vocari, qualis tamen esse debebat ad mortem usque aegrotantis, si solo Esaiae consilio potuisset sanari? conf. FRANC. VALLESIUM de sacra Philosophia Cap. XXXIX. et VOGLERUM, de rebus naturalibus ac medicis, quarum in Scriptura. Sacra sit mentio p. 180. 181]
page 19, image: s019
Esaiam imprimis fuisse excellentem Medicum, ex ipsius historia et Prophetia manifestius est, quam ut ullo colore negari queat; et praeceptum, vide, ut quiescas, [note: Nescio, quo haec verba tendant. Neque enim in Prophetia Esaiae, neque in ullo alio Libro Biblico, legitur, Prophetam Regi impio Achabo, vel Achaso Consilium medicum dedisse; praeterquam, quod similia verba habeantur Esaiae V I. 4. quae vero non aegrotanti, sed bellum recusanti Regi dicta erant.] quod impio Regi Achas praescribit, sumptum est, ut scis, ex doctrina, quam Medici profitentur. Nam Medici plus interdum quiete, quam movendo atque agendo proficiunt. Ideo Celsus [note: Lib. II. C. 3. de Midicina.] non minus erudite, quam vere ait: multos magnos morbos curari quiete, et abstinentia. Non ergo putes, haec studia non conjungi posse: collatio enim plurimum lucis utrique affert, et utrumque collatione fit dulcius. Cavebis tamen sedulo, ne disputationibus
page 20, image: s020
Theologicis arduis et sublimibus te maceres, quae consolationi non serviunt: sed hoc mecum tibi commune sit symbolum, ex Psalmo 25. petitum:
Simplicitas, rectumque tuum me, Christe, gubernent.
Caetera turba vale, caetera turba peri.
Haec, hoc tempore, adolescens doctissime, respondere tibi volui; quae quemadmodum verbis quidem rudia, sensu autem verissima sunt: ita, ut ea ab animo tui amantissimo profecta, in optimam partem interpreteris, majorem in modum oro. Vale felicissime et diutissime, et me tui amantem redama. Quedlinburgi, die 13. Jan. anno aerae Christianae 1603.
Tuus
[gap: Greek word(s)] affinis
[note: M. ANDREAS LEOPOLDUS, patria Numburgensis, referente FRID. ERNESTO KETTNERO, in der Kirchen- und Reformations-Historie des Stiffts Quedlinburg p. 216. 227. et 229. primum Cantor et Sub-Conrector Scholae, non Norimbergensis, uti 1. c. p. 229. falso legitur, sed Quedlinburgensis uti p. 245. habetur, deinde Diaconus in templo Benedictinorum, hinc a Serenissimo Duce Brunsuico-Luneburgensi ad munus Protecclesiastae Herzbergensis vocatus Anno MDXCIX. Pastor Ecclesiae ad D. Wiperti Quedlinburgi constitutus, et tandem Anno MDCIII. exeunte, Superintendens ibidem creatus, Anno MDCXI. pie obiit, aetatis anno LXIII. conf. etiam SCHAMELII Numburgum litteratum P. II. p. 13.] M. Andreas Leopoldus.
page 21, image: s021
EPISTOLA VII. Argumentum. Denuo scrupulos conscientiae exponenti respondet, et studium Medicum cum Theologico conjungendum suadet. Quaedam de Johanne Arndio subjungit.
Salutem, pacem et gaudium a Deo Patre salutis, pacis et gaudii fonte, per Jesum Christem Dominum nostrum. Amen. Quod, doctissime adolescens, affinis charissime, binis tuis literis ad me humanissime scriptis, non statim responderim, id ne meae, quaeso, negligentiae sed potius cum omnis generis impedimentis, in meo officio satis gravi, et molesto, mihi hactenus objectis, tum morborum concursui, quo corpus meum, vere, [gap: Greek word(s)] , pene exhauritur, tribuas. Paratus enim respondere fuit animus, sed facultas voluntati obstitit. Doleo autem, et ex animo doleo, [note: Non negandum quidem est, ex divina permissione Diabolum nonnunquam, in animis hominum excitare scrupulos, eosque ex levibus, imo interdum nullis argumentis et causis nos accersere, Sed utrum scrupuli in animo GERHARDI orti, pro Satanicis debuissent haberi, an vero pro Divinis, alia est quaestio. DEUS enim voluit motus conscientiae in eo oriri, quem Doctorem Ecclesiae, et Amplificatorem Regni DEI constituendum olim sibi proposuit: ut, qui aliorum conscientiis inposterum consuleret, ipse conscientiae stimulos experiatur, et sentiat.] mille illum artificem Satanam, tenerum tuum pectus venenatis
page 22, image: s022
suis telis petere non cessare; Deus illum hostem conterat sub pedibus tuis velociter:
Hoc precor, hoc unum votis ardentibus opto:
Hoc a te donec vixero, Christe, petam.
Sed ut ad id, quod te velle video, accedam, et mentem meam aperte declarem, novit Deus, cui omnium hominum corda patent, et quem fallere nemo potest, me (niveum enim est pectus meum) bene tibi cupere; et hoc, et nihil aliud, in votis habere, quam ut omnes tuae actiones, studia, et universa vita tua, uni sit dedita Deo, illique soli serviat, cum una salus servire Deo, sint ceatera fraudes. Adhuc autem in illa sum sententia, te in eo, in quo nunc versaris studio, Deo servire posse, conscientia optima. Quas rationes mei consilii habeam, ex proximis meis ad te literis colligere potuisti, ut istarum repetitione jam non sit opus, Quid vero tibi sit obstaculo, quo minus in illis rationibus acquiescas, etiam ex utraque tua epistola intelligo. Primum enim votum [note: Varia quidem de Votis, a recentioribus pariter et veteribus, sunt disputata; quae jam silens praetereo. Interim tamen de hoc GERHARDI voto, statuendum mihi esse videtur, quod obligatus fuerit ad istud exequendum 1.) quia justum erat, 2.) non ex opinione meriti cujusdam, sed ex grati erga DEUM animi declaratione provenerat, 3.) non adversabatur fidei, 4.) non ex juvenili quadam levitate, sed ex deliberato animo ortum trahebat, 5.) finem praefixum sibi habebat bonum. Consulantur Scriptores, de Conscientiae, et casibus illius.] tuum, quo te in pueritia tua
page 23, image: s023
Deo obstrinxisti, allegas, et quereris, nullam esse sacrae Scripturae paginam, quae tuam hac in parte inobedientiam non accuset. Ego vero in sacris literis [note: Ecclesiast. V. 3. 4. 5. Ps. L. 14. et alibi. Quamvis enim adhuc sub potestate parentum GERHARDUS tunc vivebat, non tamen ei adversatos fuisse parentes ullibi legimus, itaque per consensum tacitum votum approbarunt. Conf. FISCHERUS l. c. p. 13. 14. not. r.] non invenio, votum hoc, ut ita dicam, obligatorium esse; cum a te, adhuc sub parentum potestate constituto, illud factum sit, quemadmodum tu ipse fateris. Suggestionem mali spiritus esse id statuo, quod te excruciat. Videt ille, te egregie currere; videt, te posse organum fieri, imo, jam esse salutare: et te hoc agere, ut ita studiorum tuorum cursum continues, atque tandem ad optatum finem perducas, ne aeternae tuae sis immemor salutis. In hoc te studio strenue currentem remorari conatur, sed tu illi fide et precatione resiste, et ipsius suggestiones contemne. Habet enim iste Crocodili ingenium; fugientem persequitur, fugatus vero fidelibus precibus fugit, nec laedere potest: sicut praeceptor noster olim fidelissimus Dn. M Heinricus Faber, piae memoriae, aliquando hunc mihi versum recitabat:
Non Satanas laedit, si non tentatus obedit.
Sed subjicis, te ad sacrosanctae Theologiae studium rapi; ipsius dignitatem tibi vehementer placere, cum quendam celestis vitae gustum nobis conciliet: et piorum doctorum gloriam in
page 24, image: s024
futuro seculo repositam, tibi calcar addere. Haec omnia verissima esse non nego: ideo autor tibi fui, sum et ero, conjungendi haec duo studia, nimirum Theologicum et Medicum; cum Christianus esse non possit, qui haec separat. Denique et literarum Dn. D. Johannis Arndes [note: Apographum Epistolae b. ARNDII inter reliquas, cura J. E. GERHARDI nepotis, ex Autographis descriptas, non comparet; siquidem is plures ARNDII Epistolas ad b. Avum, suppressit; uti haud obscure prodit. in Epistola ad Amicum, de obtrectationibus, quibus B. JOH. ARNDIUS expositus fuit. Francof. et Lipsiae prostante 1720. in 4. ed. p. 12. Fortasse vero Autographum illius, in Bibliotheca Gothana adhuc delitescit,] mentionem facis: vellem autem mihi tradidisses ut argumenta ejus, quibus te a suscepto studiorum cursu retrahit, in timore Domini ponderare potuissem; sed quia, ob tabellarii festinationem, ad manus non fuerunt, ut primo quoque tempore mittas, majorem in modum oro: clausae et obsignatae tibi vicissim a me, bona fide transmittentur, Miror, et valde miror, cur bonus ille vir, et vetus meus amicus, studium medicum, cui ille per totam vitam, magis quam Theologico, deditus fuisse mihi videtur, [note: Num veritati haec consentanea sint, nec ne, alii judicent.] ludicrum et spinas nominet: Si enim abusum notat cur eum non a vero usu segregat? Sin vero infirmitatem ingeniorum nostrorum et naturae nostrae, quae ex parte scit, imperfectionem intelligit, quī fit, ut quod nobis adscribendum est, nobilissimae arti, quae Dei est donum, tribuat? nonne, hac ratione,
page 25, image: s025
omnes artes, et inter has etiam artem artium, scientiam scientiarum, (Theologiam seu Scripturam sacram, in qua elephas natat, agnus peditat, sic appello,) eodem modo spinas nominare poterimus? Sed abrumpo, cum non in pluralitate verborum, sed pluralitate precum fidelium omne robur nostrum consistat; quas tibi promitto, teque divinae protectioni committo. Vale diutissime et felicissime, et quid amplius desideres, ad me perscribe: tibi, quoad ejus fieri poterit, Deo me bene juvante, non decro. Cum matre tua charissima, prudentissima et vere pia matrona, de te egi, et ex ejus sermonibus cognovi, Dn. D. Rauchbari, cujus memoria sit in aeterna benedictione, cogitationes, de natura tua, easdem fuisse, quae meae et matris etiam tuae sunt: de quibus, ubi, quid porro sit animi, ex literis tuis animadvertero et didicero, candide mentem tibi meam aperiam. Iterum vale. Dabantur, celeri calamo, Quedlinburgi, die 15. Aprilis, Anno novissimi temporis 1603.
Tuus
[gap: Greek word(s)] affinis
M. Andreas Leopoldus
P. S.
Rumorem de morte clarissimi Theologi D. Hunnii, de qua nihil hīc inaudivimus, vanum esse opto, ut is vanus fuit, qui de D. Polycarpi obitu hactenus sparsus est.
page 26, image: s026
EPISTOLA VIII. Argumentum. D. Hunnii obitum deplorat. Studium Theologicum penitus amplectendum non dissuadet. Consilium de Studio Theologico recte tractando suppeditat.
Tristem nuncium, nobis diversis temporibus allatum, deobitu, Reverendi Clarissimi et Imcomparabilis Theologi, Domini D. Hunnii accepimus. Cum autem verum sit, quod dicitur: Tarda solet magnis rebus inesse fides, credere nolui, rem se ita habere, sed laetiorem expectavi nuncium. Tandem vero tetrum istum rumorem infelix fama talibus indiciis confirmavit, quibus refragari amplius non licuit. Merito luget Ecclesia Jesu Christi; neque enim ignorat, quantum virum amiserit, sublato ex rebus humanis hoc Dei organo, cujus memoria sit in benedictione. Nec opus est, ex historiarum serie exempla adducere, quae, quid summorum virorum, qui fuerunt commune bonum, obitus portendat, nos admoneant.
Nostra aetas sat exemplorum suppeditat, et commonstrat. Sed quid faciamus aliud, quam ut aequo animo feramus, quod mutari non potest; et Dominum oremus, ut in media ira sua misericordiae suae recordetur, et sanctum sibi inter nos semen conservet. De Galenica et Paracelsica Medicina Judicium Dn. Johannis Arndii legi, [note: Evolve supra Epistolam II. p. 4. seq.]
page 27, image: s027
incertitudinem, difficultatem, et abstrusitatem eum accusare animadverti; unde tamen non sequitur, (pace boni et docti hujus viri dico,) quod ille colligit. Quaedam enim incerta, difficilia et abstrusa sunt, non vero omnia, et quidem per accidens, non per se; et hīc etiam omnia sunt probanda, bonum vero tenendum. Sed missa haec faciamus. Ante aliquot annos, cum vocatio quaedam mihi afferretur, et ego de illa solicitus essem vehementer, quidque mihi faciendum non satis perspicerem, consului magnum quendam reverendae senectutis Theologum, D. Lutheri et Dn. Philippi olim in Academia Witebergensi discipulum; iste cum prolixe de hac vocatione disseruisset, tandem his verbis conclusit: Euer Hertz, euer Rath. Puto, te intelligere quid velim. Urges adhuc votum tuum, affers dicta Scripturae; quae tantum abest, ut negem, ut potius verissima esse, sponte concedam. Respondeo ergo ad omnia, quae in literis tuis, quas hactenus ad me scripsisti, legi:
I, quo te pietas relligiosa vocat.
Et illud Ciceronis: Nemo est, qui sapientius tibi suadere possit, te ipso. Hoc tamen, si plane decrevisti, te totum studio Theologico dedere, candide moneo, ne in arduis et sublimibus religionis Christianae mysteriis speculationibus plus justo indulgeas, nec humanam quantumvis summam autoritatem, multo minus rationes, ex humano cerebro confictas, ubi sacram Scripturam non apertum ducem habes, sequaris.
page 28, image: s028
Ut enim humana authoritas, etiam excellentissima, articulos fidei condere nequit, sed in gyrum fidei ducenda est: ita rationes rationibus everti possunt, ut magnus et pius quidem princeps, nostrorum Patrum memoria, de cujusdam verbi ministri doctissimi concione, rationibus humanis stipata, recte judicavit. Cogites quoque, nos in hac vita ex parte scire, ex parte prophetare, teste S. Paulo 1. Cor. 13. in tertium coelum rapto. Et cum boni Grammatici, ut Varro ait, sit, quaedam ignorare, scias multo magis esse boni Theorlogi, quaedam, imo multa ignorare; cum in hac vita non decimas, sed primitias tantum Spiritus Sancti accipiamus: quemadmodum iterum Apostolus, in aureo consolationum libello, pro filiis et filiabus Dei conscripto, videlicet in octavo capite Epistolae ad Romanos, graviter disputat: Itaque hīc non Plato, sed Spiritus S. quiescere jubet. Magnis Theologi, fidere etiam non est semper tutum, quia se intra fines modestiae piae et Deo placentis, difficulter continere possunt; nec omnia ipsorum scripta lucernam olent, sed multa tumultuario stylo eduntur. Hinc [gap: Greek word(s)] non paucae occurrunt: quas viri illi laboribus plurimis obruti, interdum imprudenter (unus enim vir non videt omnia) effundunt: postea vero ab aliis notatas, ne autoritati suae aliquid decedat, corrigere nolunt, sed applausum vulgi et consensum simplicium quaerunt, ut alios sibi adversantes opprimant. Exempla ante oculos sunt posita, sed odiosa. Circumspectione ergo pia opus est, praesertim in his fecibus mundi, et
page 29, image: s029
tristi senescentis Ecclesiae facie. Supremus nostrorum studiorum Rector et Inspector, Jesus Christus, lucem agnitionis suae, quam semel in corde tuo accendit, nullis errorum tenebris obnubilari sinat: sed in veritate, quae est verbum ejus divinum, te sanctificet, et custodiat, in omnem perpetuitatem. Amen. Quedelburgi, die. 7. Junii, Anno Christi incarnati 1603.
Tuus
[gap: Greek word(s)] affnis
M. Andreas Leopoldus.
EPISTOLA IX. Argumentum. De morbo lethali condolet. Pro Thesibus transmissis gratias agit. Theologicas videre etiam optat. Pro gratulatione de nova sparta gratias agit. Salutem corporis et animae, a Summo Medico Jesu Christo, nobis nato et dato!
Literae tuae, doctissime D. Magister, in morbo tuo gravissimo scriptae, me partim exhilararunt, partim in tristitiam haud levem conjecerunt. Cur enim non laetarer, cum videam, te adolescentem paratum esse, egredi cum Loth ex Sodomis, nec respicere, et animam tuam Christi pretiosissimo sanguine redemptam, gaudere et exultare; nec indigere illa Stigelii, piae memoriae admonitione, canentis,
page 30, image: s030
Suspice mens coelum, sceleratam despice terram.
Magnopere autem me contristarunt verba epistolae, de corpore tuo languido; Medicus Israelis, Jesus Christus, corpus tuum morbo acutissime exhaustum erigat, et erectum confirmet, ut donis divinitus tibi concessis porro ad aedificationem Ecclesiae uti queas, id quod a Filio Dei, cujus manus non est abbreviata, et qui fortem habet dexteram, precibus et suspiriis assiduis petere et contendere non desinam. Tu vero, Jesu Christe! exaudi meos et multorum piorum gemitus, nec sine eos esse irritos; ut veritas, misericordia et omnipotentia tua celebretur, Amen.
Theses tuas, affinis colende, doctissimas, quas per matrem tuam, matronam honestissimam, (cui, si modo possum, non deero,) ad me iterum misisti, laetus accepi; et gaudeo, me tibi usque eo esse familiarem, ut ingenii tui divini monumenta liberalissime mecum communices: Utinam praeter preces meas, et [gap: Greek word(s)] quaedam rependere possem. Sed cum illa mihi non sint, voluntatem meam ut boni consulas, te per omnem, quo me complecteris, amorem, oro; fac etiam, quaeso, ut Disputationes tuas Theologicas videam, quas non dubito, eruditam pietatem, et piam eruditionem spirare. Quod mihi gratularis de nova functione, [note: Superintendentis Urbis ac Dioeceseos Quedlinburgensis.] agnosco tuam erga me humanitatem et benevolentiam piam et sinceram, pro qua tibi gratiam habeo. Vellem autem, hoc munus
page 31, image: s031
alii, me doctiori, esset delatum; agnosco enim meam infirmitatem et balbutiem: sed quoniam Deo, qui me mirabiliter inde, usque a prima pueritia duxit, placuit, mihi homini miserrimo, hanc duram provinciam imponere, et amicorum voces, quas Dei voces esse judico, id munus ut suscipiam urgent; decrevi Deo vocanti obtemperare, quem et toto pectore oro, ut me Spiritu Sapientiae, sermonis et fortitudinis armet, ne sim [gap: Greek word(s)] , sed ut grata ipsi, mihi et aliis salutaria faciam. Salutem adscribo fratri tuo dulcissimo, Dn. [note: De quo vide FISCHERUM. 1. c. Gap. 1. §. 6. p. 9.] Andreae Gerhardi, et meo affini jucundissimo, et repeto meos pro te singultus et gemitus, ut valetudinem tuam recuperes pristinam, et quam diutissime vivas; quo posthac, quemadmodum hactenus magna cum laude fecisti, praeclaris tui ingenii dotibus, de multis bene mereri possis. Qued linburgi, die 10. Januarii, Anno novissimi temporis 1604.
Tuus
ex animo affinis
M. Andreas Leopoldus.
EPISTOLA X. Argumentum. Gratas sibi fuisse Disputationes transmissas testatur. Institutum Collegium Theologicum adprobat. Dedicandas Senatui Brunsvvicensi
page 32, image: s032
Disputationes dissuadet. De libello suo, de imaginibus, deque Theologia Mystica, Lugduni impressa. Pacem, salutem et sanitatem!Rem longe gratissimam mihi, charissime mi, praestitisti, missis tuis ad me literis et Disputationibus, ut viderem, quo loco et res tuae sint, et valetudo. Institutum abs te Collegium Theologicum [note: Ipse GERHARDUS intra privatos parietes alios docuit Theologiam; teste FISCHERO l. c p. 28.] probo. Huc enim imprimis respexi, cum te ad hoc solenne studium pertraherem: experiere, Deo auspice, successum et utilitatem mirabilem: pergas constanter, et data occasione theses, Disputationesque Theologicas, ad me mittas. Ego precibus te juvabo, quantum potero, si consilio nequeo. Sed et placent Logicae; Ex Metaphysica Theologiam quandam naturalem cognosces, qua et ego delector.
Non displiceret quidem, Politica tua, Senatui nostro dedicare, si is esset qualis antea. Idiotae jam ad gubernacula sunt: [note: Evolvatur REHTMAJER in der Braunschvveigischen Kirchen-Historie P. IV. C. V. §. 22. seq. p. 312. seqq. et Gap. IV. integro.] extrusis praestantioribus is status est, afflictissimae nostrae Reipublicae, ut pejorem nullum viderim. Vereor itaque, ut tibi recte consulas; ego, qui sum a partibus veteris et genuini Senatus, nullo loco apud illos habeor; eo rem deduxerunt intestina dissidia, et clandestinae seditiones.
page 33, image: s033
Doleo, te tam diversissimis turmis implicari; utinam omnes ingenii vires ad sacra convertere liceret. Libellus meus, de imaginibus, [note: Varia certamina inter eruditos viros, de scriptis Arndii veris et supposititiis, extiterunt; quae breviter recenset SCHARFIUS in supplemento Historiae Litisque Arndi anae, p. 63. seq. Hic libellus, de imaginibus, quem ipse ARNDIUS sibi attribuit, forte novam litigandi materiam suppeditabit. Ast vero omnis lis facile dirimetur, si dicamus, Iconographiam, Germanice Bericht von den Bildern, deren Ursprung, Gebrauch und Missbrauch, Halberstadii MDXCVI, impressam, indigitari: qui tamen libellus, in plerisque Indicibus librorum Arndianorum, omissus deprehenditur.] mihi non satisfacit; proinde nolo, videat amplius lucem.
Libellum [note: Hunc ipse ARNDIUS, in Germanicum idioma translatum, una cum Theologia Teutonicae, recudi fecit Magdeburgi, MDCXVII. in 8.] de imitatione Christi, in opere Kempisii invenies; Sed et Theologiam mysticam latine Lugduni impressam, [note: Neque HENRICI HARPHII neque JOHANNIS GERSONIS Libellos, de Mysticae Theologia, hic indigitat ARNDIUS, de quibus vide ARNOLDI Historiam et Descriptionem Theologiae Mysticae Francof. MDCCII. in 8. ed. p. 315. seq. et 342. sed. et POIRET Bibliothecam Mysticorum selectam, p. 114. seq. fea Theologiam Teutonicam. uti infra docet Epistola XII. p. 39.] mirum libellum, fac, ut accipias. Ego Coloniā saltem unum exemplar proxime accepi, nec est alterius copia: alias mitterem. Si ad me adventare liget, vide, ut valetudo recte habeat; ne periculum tibi crees: idqve rectius Mense Majo
page 34, image: s034
fieri poterit. Tabellario properante, plura non licuit addere. Igitur, te millies valere jubeo, teque D. O. M. seriis votis commendo: nihil dubites, quin sacrificium Deo acceptissimum in eo praestiteris, quod te Deo, et sacris studiis, conservatum volueris. Brunsvvigae, die 27. Januarii, 1604.
Tuus
Johannes Arnd.
EPISTOLA XI. Argumentum. De Mutatione Academia Marpurgensi imminente; item de libello: Malleus impietatis Hoffmannianae inscripto, et de Cornelio Martini aliqua profert. Operam suam promtam, in offerendis Senatui Quedlinburgensi Disputationibus missis, declarat. Quaedam de spartā in patriā Gerhardo destinatā et capessendā, in utramque partem, disserit.
Gratiam, misericordiam et pacem a Deo Patre, et Domino Jesu Christo, Servatore nostro, a quo hujus anni initium, et tocum reliquum tempus tibi fortunari ex animo cupio.
Doctissime Domine Magister, affinis plurimum colende! Literas tuas Marpurgi, Anno Christi 1604. die 25. Novemb. scriptas, Anno hoc 1605. praesente die 4. Januarii accepi; praeter has nullas vidi. Quamvis autem nil fere, nisi Germaniae,
page 35, image: s035
patriae dulcissimae, auditu tristia spirent; tamen imprimis obitus Principis pientissimi, [note: LUDOVICI IV. filii secundogeniti PHILIPPI MAGNANIMI, Landgravii Hassiae, qui 1604 obiit postquam testamento sancivisset, ut MAURITIUS, fratris primogeniti filius, reformatae Religioni addictus, Marpurgum jure haereditatis acciperet: qui statim post obitum LUDOVICI puriori coetui addictos Theologo, variis edictis et mandatis, sua auctoritate promulgatis, ad mutandas animi sententias, aut ad mutandum solum, compulit. Vid. Acta in Sachen, die Furstl. Marpurgische Succession betreffend Anno MDCXV. in fol. evulgata.] multis cordatis viris, luctuosus est; cum propter alias causas, tum propter dissipationem Academiae Marpurgensis celeberrimae, quam tu certo futuram scribis; sperant tamen quidam meliora. Nuper in Academia Julia, cum Reverendo et Clarissimo Theologo, D. Casparo Pfafradio, [note: CASPAR PFAFRADIUS, Theologus Helmstadiensis, variis scriptis clarus, qui MDCXXII. diem obiis supremum: de quo, praeter KOENIGIUM, et WITTENII Diarium, videantur Relat. innoc. A. MDCCXX. p. 625.] de hāc ipsā Academiae illius Marpurgensis mutatione collocutus sum, qui non minus, quam tu, metuit, ne, rejectis Lutheranis, ut vocant, Theologis, Calvini sectatoribus locus detur. Sed potest Deus, cujus causa est, cogitantibus de nobis mala, haec in bonum convertere. Ante septimanas non multas, prodiit in lucem Malleus impietatis Hoffmannianae, quem Corneliani clam, sed tamen ita sparserunt late,
page 36, image: s036
ut etiam in Silesiam involārit. Doleo, Philosophos illos tanto conatu Dn. Danielis Hoffmanni oppressionem quaerere; quem tamen sciunt, de Academia Julia, imo, de Ecclesia Christi Jesu, non male esse meritum Narravit mihi Dn. Andreas Brandt, affinis noster, et compater meus dilectus, se hic Quedlinburgi, in aedibus Dn. Martini Gerlachii, urbis hujus olim Syndici, piae memoriae, ex ore M. Martini Cornelii audivisse hanc impiam vocem: Neminem unquam, absque Philosophiae cognitione, salvatum esse. Quis, praeter hunc Philosophum, tantam impietatem evomere ausus est? In Academiā Juliā, ante paucos annos, non erubuit, hanc publice defendere propositionem: Hominem natura neque bonum neque malum esse; quam, cum Sacra Scriptuta ex diametro pugnantem, refutavit D Daniel Hofmannus, a Studiosis Theologiae rogatus. Sed desino, plura M. Cornelii coacervare absurda dogmata; ne videar, hanc litem meam facere, et D. Hoffmanno, qui meo patrocinio prorsus non indiget, plus justo favere. Theses tuae eruditissimae, jussu praeceptorum tuorum conscriptae, et Senatui nostro amplissimo inscriptae, redditae mihi sunt, [note: Conf. FISCHERUS l. C. §. 7. p. 39.] quas statim, utad manus meas pervenerunt, Dn. Henrico Grasthofio, Proconsuli, affini meo colendo, tradidi, qui etiam promisit mihi, se et disputationem hanc tuam Theologicam, et literas, Senatui oblaturum: de cujus, ut et totius Senatus erga te
page 37, image: s037
benevolentia, nihil est, quod dubites; omnes enim tui, et studiorum tuorum sunt fautores: imo, te, prae multis aliis, in patria tua dulcissima videre unice desiderant. Intelligo, inquies, quid velis. Vult mihi Reverendissima et Illustrissima Princeps Dn. Maria, Domina mea clementissima, onus AEtnagravius provinciam, nimirum Scholasticam, quam M. AEschardus, [note: Emendandus igitur KETTNERUS l. c. p. 244.] Halam Saxonum vocatus, relinouit, imponere. Voluerunt et Domina nostra clementissima, et Senatus prudentissimus: sed a Dn. Secretario, et aliis tuis cognatis, fuere impediti; qui tam laboriosum munus, addo et cum contemtu haud vulgari conjunctum, te suscipere noluerunt, Ego etsi eorum sententiae refragari nec potui, nec volui; tamen ut dicam, quod sentio, sic judico, sic animum induco meum, Spartam hanc honestissimam esse; quam, nisi cognitum mihi perspectumque foret, te ad summa tendere, dissuadere tibi non possem. Opinor enim, si Deo visum esset, summa cum laude, summa cum bonorum approbatione, patriae tuae charissimae, non obstante juvenili aetate, quam eruditio supplet, te inservire, et nihilommus studia tua pia et et sancta continuare potuisse; sed de hoc negotio fortassis brevi, ut spero, plura. Haec scripsi properans, propter tabellarii festinationem; quanquam fere omnia, quae hoc tempore habui, his literis sum complexus. Quod superest, aeternum Deum, Patrem Domini nostri Jesu Christi,
page 38, image: s038
toto pectore supplex oro, ut afflictissimae Ecclesiae suae vulneribus clementer medeatur: et Academiam Marpurgensem inclytam, quae hospitium hactenus verae Ecclesiae praebuit, potenti suā dexterā, contra omnes, et diabolorum et mundi furores ac machinationes, tueatur et defendat, Amen. Quedlinburgi, die 5. Januarii, anno Christi Mediatoris nostri.
Tuus
[gap: Greek word(s)] affinis
M. Andreas Leopoldus.
EPISTOLA XII. [gap: Greek word(s)] . Argumentum. Theoremata transmissa, accepisse se, testatur. Qualem Theologiam optet, exponit. De Theologiā Mysticā. Quaedam de libello suo, de Christianismo. De Statu item Brunsuicensi et D. D. Winkelmanni, ad munus Superintendentis, in urbe illā vocatione.
Literae tuae, Ornatissime, et Dilectissime mi, multum hactenus ā me desideratae, tandem mihi, cum Theorematis tuis, redditae sunt, posteriores quidem: priores vero, de quibus scribis, prolixiores, minime. Libros, quos recenses, tibi comparatos, probo; sed ita legendos commendo, ut Religioni nostrae, in quā non
page 39, image: s039
solum a puero recte es institutus, verum etiam, quam sincere, stylō publicō jam profiteri et propagare incipis, nihil detrahant. Mens mea te non fugit, quid e libellis illis eruendum putem: nempe ejusmodi Theologiam, quae in opere potius, quam in ore, in praxi magis, quam in theoriā in virtute plus, quam in sermone consistat: quae circa interioris hominis culturam, et [gap: Greek word(s)] versetur; quae non haereat in superficie, nec in supercilio, aut fastu; sed in vera poenitentiā, et humili Salvatoris nostri Imitatione posita sit. Theologia Mystica, tibi ā me commendata, non est illa, de qua scribis. Mea, est exiguus libellus, Germanice, ante plusquam centum annos, conscripta, ā Domino Luthero egregiō encomiō ornata, et ā Johanne Theophilo Latinitati donata, Lugduni impressa. Sed et ego illam ipsam, Germanice, cum egregio libello, de Imitatione Christi, publicam facere cogito, paulo emendatiorem. [note: Factum id esse Anno MDCXVII. supra nota D, ad Epist. X. p. 33. docui.] Harphii vero illam mysticam, videre aveo, num sana sit; [note: Prudenter igitur, et circumspecte ARNDIUS egit, neque Mysticis per omnia assensum praebuit.] dedi tabellario pecuniam, an tuā operā, si apud vos prostet, mihi copia illius fieri possit. Libellum meum de vero Christianismo, poenitentia et fide, Francofurti apud Rhodium [note: Quoniam in sequenti editione Jenensi hujus primi Libri, de vero Christianismo, varia immutavit ARNDIUS, haec Francofurtensis editio magni merito aestimanda: non solum quia rarius obveniat, sed e iam ab amicis ARNDII forte supprimatur, aut, quon am primum saltem librum contineat, a plurimis contemnatur] impressum,
page 40, image: s040
propediem videbis. Theoremata tua mihi cumprimis placent, et gratulor tibi de illis: arrident, quod in hanc potissimum disquisitionem descenderis. Optārim etiam, te studium Theologicum, quia in eo tantos fecisti progressus, usque ad supremam Lauream continuare posse; quod te in animo habere, arbitror, Interim me hoc in diversum trahit, quod de nidulo [note: Forte Academia aut Schola, in qua GERHARDUS, alios docendo, vivere satagebat.] aliquo cogitas; id velim planius explices. Utinam, nos fata conjungant, ut aut te consortem Ministerii, si animum ad concionandum adjeceris, quod ignoro, vel aliā qua piam fortunā, aut conditione viciniorem habere queam; quā dere, aut ad me explicatius scribas, aut coram oretenus, si placet, conferas, velim. Venio ad nostra: Intra muros nunc tandem halcyonia, mirabili DEI providentiā, nobis affulsźre optatissima; detectis seditiosorum horrendis consiliis, et sumtō de illis justissimō supplicio. [note: Evolvatur REHTMEYER in der Brauusch vveigischen, Kirchen-Historie P. IV. Gap. V. §. 25. seq. et Cap. IV. integro.] Quamobrem salsis rumusculis, qui nostros, vel crudelitatis, vel injustitiae accusent, ne fidem adhibeatis, etiam atque etiam hortor; testis ego possum esse verus, qui fui [gap: Greek word(s)] .
page 41, image: s041
Et fortassis publicatio Actorum, de qua prudenter dispiciendum, unicum remedium erit, mendacissimorum rumusculorum, quibus praeter culpam gravatur nostra Respublica. Caeterum, elapsis mensibus aliquot, amplissimus Senatus noster, munus Superintendentis, [note: In JO. KAVFMANNI Norimbergam discedentis, et hucusque vices Coadjutoris, in Ecclesia Brunsuicensi fungentis, locum, alius erat surrogandus; cui titulus, Superintendentis, et honores, ex decreto Magistratus, rursus essent tribuendi. Quoniam vero Serenissimus Hassiae Landgravius, LUDOVICUS Junior, renuebat, WINCKEL MANNUM, quem jam muneri Professoris, in noviter erigenda Acedemia Giessensi, destinaverat, dimittere, hinc rursus Coadjutor novus, M. FRID. PETRI, a Senatu inclutae urbi 8 Brunsuicensis, electus est, Vid. REHTMEYER l. c. p. 267. seq. TILEMANN dictus SCHENCK, in Vitis Professorum Theologiae Marpurgensium p. 162. SCHLEGEL, in Vita D. PAULI LAURENTH, Superintend. Dresdensis p. 33. 34.] hujus Ecclesiae legitimā vocatione obtulit, clarissimo Viro D. D. Johanni Winckelmanno, Theologo primario Academiae vestrae. Ejusmodi sane vocationem, quae cum amplissimo stipendio, et non vulgari observantiā et reverentiā, totius populosissimae urbis, et Ministerii spectabilis, conjuncta est, Scripsit praeterea Inclytus noster Senatus, ad Illustrissimum Landgravium, Mauricium, submisse petens D. D. Winckelmanni dimissionem. Verum ipse D. D. cui heri oblata est provincia, ejusmodi nobis dedit responsa aliquot, ex quibus liquido ipsius animus pernosci
page 42, image: s042
non potuit. Legi quidem ternas ipsius literas; sed, quid animi habeat, num hāc delectetur vocatione, nec ne, divinare non potui. Incassum igitur laboramus, apud Illustrissimum Principem Landgravium, si ipse, animō est, ab hac vocatione, alieno. Quaeso igitur te, secreto ad me perscribas, [note: Convictu WINCKELMANNI, GERHARDUS tunc fruebatur. Vid. FISCHERUS l. c. p. 39.] num hāc de vocatione fama aliqua apud vos increbuerit: et quia tuis ex literis accepi, te Virō illō Clarissimo familiariter uti, opinor, tibi ipsius mentem, et voluntatem, nonnihil esse perspectam. Sine dubio deterret ipsum fama, de hac urbe, sinistra; distractiones internae et externae: verum, quia internae nunc sunt sopitae, status Reipublicae divinitus tranquillitati redditus, pristinus Senatus restitutus; speramus etiam pacem exteriorem, ad quam conciliandam, Deo auspice, tractatus amicabiles, et meditamur, et Christo nobis propitio, instituentur: id, quod pacis Principem, nobiscum diligenter, et seriis votis precabere. Quaeso igitur te; quia nobis tantum, de animo, mente et voluntate D. Doctoris Winckelmanni cura est, ne difficilem te hīc mihi praebeas, et omnia ad me diligenter perscribas, quo ipso haut vulgarem apud nostros inibis gratiam. Haec sunt, praeclare juvenis, et mihi sincere dilecte, quae ad te jam scribere, visa sunt. Valetudinem tuam, cum tranquillitate animi, cura diligenter. Dabantur Brunsvvigae,
page 43, image: s043
10. Januarii, anno 1605. quem tibi felicissimum exopto.
Tuus
Johannes Arnd,
Eccl. Brunsvv. in templo Martiniano.
EPISTOLA XIII. Argumentum. Judicium suum, de homiliis missis, impertitur, Quid desidecret maxime in his, qui vivā voce docent, exponi. De libello suo, de Christianismo, quaedam affert. Sub prelo, alios esse, de amore Dei, libellos suos, nunciat, Recusatum in patria Rectoris munus probat. S.
Gratissimas mihi semper tuae literae. Utinam crebriores. Homilias tuas, cum delectatione perlegi omnes: perplacent. Hoc tandem est, quod in nostris Theologis, praesertim Ecclesiam, vivā voce, docentibus, desidero: Devotam, inquam, pietatem, et piam sanct amque devotiionem animae fidelis: quae nihil est aliud, quam divinum alloquium. Et potestne Theologia practica aliter definiri? Remitto tibi omnes. Tuas reliquas, quas tibi divinum dictavit alloauium, fac, ut videam. Sententiae illae pressae, et nervosae particulae, sed potius scintillae sunt, linguarum ignitarum. Multi discunt Rhetoricam
page 44, image: s044
eloquentiam: ah! ubi linguae ignitae? Advertisti, quia sensisti in augustino. Urit certe, et secat, illius flammea lingua passim. Quod de meo libello scribis, amori tuo tribuo. Cum tamen Christo placatus sim, illi displicere vix possum. [note: Medose haec sunt descripta. In Apographo leggebatur: Cui tamen Christo placitus sim ille displicerex vix potest. Ex ingenio sic emendavi; melius forte corrigi possunt ex autographo.] Vitiosam ejus impressionem doleo. Excudetur correctius propediem Helmstadii: Interim mitto alium, castigatione quidem meum, sed non origine. Sub prelo sunt alii duo, ejusdem generis, de amore DEI. Quae de hortatu Praeceptorum scribis, mihi quoque placent. Nec enim ad honores illos externos tibi tantum respiciendum; sed ad potestatem docendi in Ecclesia, voce et calamo: cui muneri te Deus et natura praedestinavit, ad faciendam medicinam animae; non corpori. Recte fecisti, quod recusāsti Rectoratum in patriā: remoram scilicet, et insignium donorum tuorum, gravissimum inpedimentum. Conducant superbum quendam philosophastrum; mundus enim vult decipi, et vere decipitur ā talibus. Tu vale, et salve, et in cursu studiorum graviter perge, quem Dominus suō Sanctō Spiritu, gubernet et secundet. Amen. 26. Junii, 1605. [note: Alius Epistolae ARNDII ad GERHARDUM mentionem facit FISCHERUS l. c. p. 44. quam infra legere licet.] Brunsuigae.
Tuus
Johann Arnd.
page 45, image: s045
EPISTOLA XIV. Argumentum. Fata Academiae Marpurgensis deplorat. Pro transmissis quaestionibus politicis gratias agit. Consilium abs se petitum declinat.
Doctissime Domine Magister, affinis plurimum colende! Literas tuas, amoris et humanitatis erga me tuae plenissimas, et amicitiae nostrae testimonium clarissimum praebentes, accepi summo cum desiderio: non quidem propter materiam, quam complexae sunt, tristissimam, sed propter tuam erga me benevolentiam, de qua illae abunde testantur, summam. Utinam vero, malum id, ab Academia Marpurgensi, quod illi accidit, averti, et Vera religio in florc et honore pristino manere potuisset: esset, quod Deo Opt. Max. gratias ingentes egissemus. Sed, quia peccata nostra gravissima aliud meruere, quid facere melius possumus, quam, ut curant nostram in Dominum jactemus: gemitibusque et suspiriis non fictis, ipsius opem imploremus, ut tandem his tumultibus finem imponat, et diem illum restitutionis omnium illucescere sinat. Pro quaestionibus politicis, [note: A MICHAELE RAUCHBARO conscriptis, et Marpurgi defenis: de quibus vid. FISCHER. l. c. o. 42.] quas misisti, gratiam habeo maximam, et tibi de tanto discipulo, huic vero de tanto, et tam fideli praeceptore, gratulor: Deus bonum opus, quod in ipso coepit, perficiat; ut parentem suum, piae
page 46, image: s046
memoriae, virum, dum in vivis fuit, clarissimum, et etiamnum perpetua celebratione dignissimum, non modo aequet, verum quoque superet. Literae tuae, tria exemplaria politicae illius disputationis, mihi promittunt; sed vix unum vidi: alias promtissime tibi gratificaturus, et viro illi, cui exemplar offerri voluisti, redditurus fuissem, quamvis in non levi apud eum sim offensa; sed, quod Deus novit, praeter meum meritum. Quod poro meum expetis consilium, an statim ad aliam Academiam, et ad quam, abire debeas, in hoc videris mihi onus, AEtna gravius, imponere, Certe, si consilio tantum valerem, quantum voluntate, darem tibi ejusmodi, quod sequi posses tutissime. Sed, quia nihil tale in me deprehendo, tu ipse rebus tuis recte consules: Si a Deo, et cum ab illo, discesseris, a viris sapientissimis, praeceptoribus tuis colendissimis, consilium petieris, quod te facturum esse, minime dubito. Tandem te, optime Domine affinis oro atque rogo, ne me posthac Theologum appelles, cum Studiosi Theologiae nomen vix merear, et tueri valeam; ita me magno beneficio affeceris. Vale felicissime et diutissime. Quedlinburgi [gap: Greek word(s)] , pridie Calendarum Septemb. Anno [gap: Greek word(s)] 1650.
Tuus
ex animo affinis
M. Andreas Leopold.
page 47, image: s047
EPISTOLA XV. Argumentum. [note: Fragmentum hujus Epistolae jam legitur apud FISCHERUM l. c. p. 44. ubi tamen minus recte leguntus datae XXX. Septemb. dicti anni, cum XVI. illius mensis scripte sint.] Brevem scriptionem excusat. Favorem testatur. Privata inspergit. Quid Giessase, quid Marpurgi agatur, nunciat. Collegam se Gerhardum, in nova Acadenia, optāsse, declarat. Rostochii reperturum ipsum esse Fautores sperat, et commendationem pollicetur. Salutem per Christum plurimum!
Si vales, bene est: Valeo. Redditae mihi sunt, hāc horā, literae tuae, Doctissime Vir, amice plurimum dilecte, et honorande, quibus laconice respondeo. Encomia tua, et me ipso, et meis meritis, si quae sunt, longe sunt altiora. Favere autem tibi, et pro virili studia tua commendare, non desinam. Mittam, cum Cancellario Megapolitano, meas, ad D. D. Schnebitium, literas, quas jam scribere brevitas temporis non patitur, ob festinantem [gap: Greek word(s)] . Breves enim scribo, ad nostram Euphrosinam, [note: Matrem MICHAELIS RAUCHBARI, viduam ANDREAE.] quibus tuam industriam laudo. Pecuniam non accepi; quam, ut Dominus Fremisch, meo nomine datā [gap: Greek word(s)] ad se recipiat,
page 48, image: s048
rogavi. Mihi enim integrum non est, adire Francofurtum. Nec supputationem institui, in quam venire etiam opinor cistam, est majus, nostris officiis: quae voluissemus quidem prolixius praestare, si non D. Winckelmanni haereditas absterruisset nos, et tumultus Marpurgensis [note: Quem breviter recenset SCHLEGELIUS, in Vita D. PAULI LAURENTII, Superint. Dresdensis, p. 39. sq.] impediisset, Voluntatem nostram, quod bene consulatis, nobis quidem gratum accidit, et vobis honestum est, et dignum generoso animo. D. Winckelmanno inscriptae literae visae mihi non sunt, neque pecunia: sed opinor, Egenolphum allaturum, vel Dominum Fremisch. De rebus meis intelliges plura, ex adjuncta tabella. Versamur Giessae, et sumus occupati in instituendo novo Gymnasio; in quo speramus, Collegam D. Gothofredum Antonii. [note: GOTHOFREDUS ANTONII, natus Freudenbergae, in oppido Westphaliae, Anno MDLXXI. Marpurgi studiis Academicis vacavit, ibidemque a Sereniss. Landgravio LUDOVICO seniore in Professorum Juris numerum cooptatus; tandem vero, mutato religionis, in civitate et Academia Marpergensi, habitu, Giessam migravit, invitatus a Sereniss. Landgravio LUDOVICO Juniore, ibidemque Cancellarius Universitatis, et Professor Juris primarius constituitur, pieque obiit MDCXVIII. Vid WITTENII memorias Jureconsultorum Decad. l. p. 42-55] Marpurgi raritas Rudiosorum magna. Dejectae sunt imagines, et tres novi Theologi in Ecclesia illa ordinati. Misera facies rerum onmium.
page 49, image: s049
Utinam, te licuisset uti Collega, in nostro novo Gymnasio! Feceram tibi mentionem apud praecipuos, et obtinueram consensum, si potuissem praesentem te sistere intra mensem. Non autem debuit audacia mea tibi praescribere, in ulla re. Sperabo interim, te inventurum Rostochii fautores optimos, in quā re, ut te adjuvare possem, apud Dn. Cancellarium Megapolitanum diligenter curabo. Darmstadii victurus est D. Leuchnerus, [note: LEUCHTERUM vocant FREHERUS p. 4. S. et KOENIGIUS. p. 470.] . Concionator Aulicus. Salutes tuas distribuam sedulo, occasione oblatā; proque illis tibi ago gratias. Nunc summae festinationi ignosce. Vale optime in Domino, et quod facis, me ama. Saluto honorifice, omnium meorum nomine, totam vestram familiam. Giessae Hassorum, XVI. d. Septembr. Anno ConDItI GIessae GyMnasII.
Tuus
Menzerus.
Professor Gieffens.
EPISTOLA XVI. Argumentum. De Vocatione sua Halberstadiensi scribit. Quod ibi Gerhardum Collegam speret, exponit. Statum rerum Brunsvvicensium narrat. Quaedam de stipendio impetrando.
page 50, image: s050
[gap: Greek word(s)] ![note: Vocatus erat b. ARNDIUS a Senatu urbis Halberstadiensis, in locum M. DANIELIS SACHSII, Pastoris ad D. Martini. Annuebat quoque vocationi, sine tamen praescitu Senatus Brunsui censis, et jam abitum parabat, habendae Concionis [gap: Greek word(s)] ergo. Sed interveniebat Senatus Brunsuicensis, et persuadebat ARNDIO, ne officium suum, tam turbulento rerum Brunsuicensium statu, desereret. Conf. REHTMEIER l. c. p. 320. sq.] Utinam, tibi, charissime mi, et studiis tuis, quam rectissime, possem consulere. Possem, si hinc abire liceret, ad Ecclesiam Halberstadianam; quae et legitime me vocavit, et ardenti desiderio exspectat. Senatus et populus Brunsvvicensis omnem movent lapidem, ut me retineant; viam omnem intercludunt, et dimissionem strenue denegant. Scripserunt ad Senatum Halberstadiensem, ut a negotio vocationis abstineat, multis adductis gravissimis rationibus: Ille contra urget propositum; promisi enim illis operam meam, quantum in me est, si possim cum pace dimitti. Mirum, quo res tandem evadet. Incertus adhuc sum. Si per me staret, cras abirem, ut ex hisce turbis liberarer. Hīc nemini inservire possum. Ministerium hīc plenum [note: Haec omnia fusius refert REHTMEYERUS l. c.] angustiis, suspicionibus, insidiis, invidiā. Coadjutor noster, metu poenae seditionis, clam aufugit; Superintendente caremus. Ad R. et Clarissimum Virum, D. D. Johannem Winckelmannum, ego, jussu et
page 51, image: s051
nomine Senatūs, denuo scripsi: is nihil respondet. Miror, quo in loco res illius? Si mihi Halberstadium liceret, facerem te mihi Collegam; in manu mea enim positum idipsum, ut quem vellem, qui mini sit idoneus, eligerem: hoc autem nomine te eligerem, ut apud me, studia privatim pertexeres, gradum adires, et post annos aliquot mihi in pastoratu succederes. Tale quid hic nunquam sperare mihi licet. Mirabilis enim status est Reipublicae et Ecclesiae. [note: Unde nomen habeat hoc Stipendium, et a quo fundatum sit, exponit REHTMEYER l. c. p. 301. et 302.] Salderianum stipendium, ut habeas, precor; et in numeroso Catalogo de prioritate certes, et prioritate nummi a directore cudantur. Tubingensem Academiam [note: Adire hanc volebat GERHARDUS,] testante FISCHERO p. 45.
omnibus praefero, si partem suntuum a Hachlerianis nacisci posses. Impertrassem tibi a Senatu Brunsvviesi stipendium; sed cives praerogatum habent, et alias, in nisce turbis, difficulter pecuniam erogant. Metuimus hīc copias Principis; mirum, quorsum ille? Summa, certi quid de me non possum ad te suribere; quid mirum, si de te incertus sum? seu incerti in rebus tuis consilii? Rejiciam igitur pleraque, in tuum adventum. Vale rectissime. Saluta matrem et fratrem meis verbis. Brunsvv. 17. October. 1605.
Tuus.
Joh. Arnd.
page 52, image: s052
EPISTOLA XVII. Argumentum. Statum, tum suum, tum Reipublicae Brunsvvicensis calamitosum exponit. De Obtrectationibus suis conqueritur, et consuram librorum suorum, a Facultate Theologica Jenensi, im petrandam petti. Salutem in Salvatore nostro!
Ornatissime, Doctissime et Humanissime Vir, mihique sincere dilecte! Quantis miseriis calamitatibus, periculis, terroribus, persecutionibus, ab eo, quo me vidisti tempore, oppressus fuerim, dici vix potest; et miseret me referre. Consilium ego Divinum, quo ne ex hisce fluctibus eripere voluit, per vocationem Halberstadensem, non intellexi: vel potius illud, quo me huic praesenti periculo objicere, et ex eodem, potenti manu, eripere voluit. Sit nomen Domini benedictum! Copiosissimum militem, ac plusquam ferocem, Senatus, pro defensione, conscripserat; at, ab excusionibus prohibere non potuit: unde factum, ut Coenobium Riddageshusanum solo aequatum, et alia tentata, quae offensione im peratori, et Inclementiam conciliārunt nostrae Reipublicae, ita, ut poena banni ferme esset subsecuta: Nunc, dimisso milite, (retento tamen praesidiario,) et ad mandatum Imperatorium paritione praestita, mitigata sententia. Conventus Hanseaticarum jam est solennis Lubecae. Missi Legati ad Imperatorem,
page 53, image: s053
cujus Legationis caput, Dux Luneburgensis, Augustus; agunt causam ex capite publicae tranquillitatis; abnegantque, et renuunt contributionem Imperatori omnes Hanseaticae, nī confirmet civitatum privilegia, et edictum, de non offendendo, adversus Principes promulgeat. Si spe frustrabuntur, valde metuendum, ne conjungant se cum Belgicis Provinciis, et bellum intestinum inde attrahatur in mediam Germaniam. Deus pacis avertat malum.
Caeterum, Charissime mi, [note: Haec et sequentia verba, minutiori charactere expressa b. JO. ERN. GERHARDUS, nepos JOHANNIS, jam publicavit in epistola ad Amicum de obtrectationibus, quibus b. ARNDIUS expositus fuit, p. 5.] mitto ad te libellum meum revisum: et quia gravissimis persecutionibus a nostris adhuc premor, qui, nescio quarum haeresium, me insimulant; oro te, et obtestor, ut Judicium et Censuram Inclytae Facultatis Theologicae Jenensis academiae, in mei gratiam, expetere, ne graveris, meis sumtibus, illamque scripto aliquo comprehendere cures, quo me, adversus hostes meos, tueri queam, et primā quāque occasione, (si aliter fieri nequit) proprio tabellario, ad me mittas: plurimum enim interest. Et quia hic non habeo Censores, sed Calumniatores, [note: Non de omnibus, sed quibusdam saltem, Minifterii Eccles, Brunsuicensis membris ARNDIUM ita sensisse, docet REHTMEYER l. c. p. 323.] (quod tibi in aurem dictum sit,) perquiras a vestris Theologis sedulo, an censuram super reliquos
page 54, image: s054
meos libros, quorum summam prima continet pagina, mihi communicare velint: pro quo benificio, debitam abs me gratitudinem sibi certissime polliceantur. Tandem, an typographus quispiam apud vos, suis sumptibus, haec mea opuscula publicare velit. Luorum, si si vir bonus est, libentissime soli concedam; ad me si nullus redierit fructus, praeter, sive multorum, sive paucorum poenitentia, illud in coelesti lucro ponam. Mitto ad te Doctissimi Casmanni [note: OTTONIS CASMANNI, Rectoris primum, deinceps Ministri Ecclesiae Stadensis, celeberrimi variis scriptis, quae WITTENIUS in Diario maximam partem recenset.] literas, quas per occasionem mihi remittas.
Hoc, si pro tua erga me pietate, facile praestiteris, certe immortali beneficio me affeceris: poterisque me, primo quoque tabellario, de sumtibus, ad censuras pertinentibus, certiorem facere. Vale in Christo dulcissime, meque amare perge. Dabam Brunsvvigae, 20. Junii, 1606.
Tuus
Joh. Arnd,
Qui hasce reddit tibi, de meliori nota commendatum ut habeas, etiam atque etiam peto; studiisque ipsius Theologicis tuo consilio adjuvare ne graveris. Quemadmodum etiam Andream Broizenium, Eximii viri Joachimi Broizenii, [note: De Fatis hujus BROIZENII vide exponentem REHTMEYERUM. l. c. p. 173. Forte etiam arctissimum hoc amicitiae inter ARNDIUM ET BROIZENIUM vinculum, caussa fuit variorum Dissidiorum, quae ARNDIO CUM reliquis Collegis intercesserunt.] J. C. Syndici olim
page 55, image: s055
nostri, mohique quoad vixit arctissime conjuncti, filium.
EPISTOLA XVIII. Argumentum. Libellum meditatioinum laudat. Censuram libelli sui a Giessensibus flagitari, petit. De novā spartā oblatā gratulatur. Abitum ex urbe se meditari, et si vocatio non obtigerit, privatam vitam se instituturum, indicat. Salutem!
Literae tuae, Vir Ornatissime et doctissime, una cum libello tuo Meditationum, [note: Exiguae molis, at quantivis pretii libellum vocat has meditationes FISCHERUS IN vita GERHARDI. p. 437. sq.] sane devotissimarum, ad meas pervenźre manus. Praefationem avide percurri, cum aliquot capitibus: illa vero mihi, et primā facie, et in progressu magis magisque placuit. Dixi, quod res est. Nec video, quomodo, sano judicio, quisquam diversum, aut sentire, aut defendere possit. Medicinae collatio verissima est; et Theologiam non in nudā consistere theoriā, totum clamat vitae Salvatoris Exemplum. macte igitur,
page 56, image: s056
perversa hominum judicia nihil pertimescas. De meo libello, si et Giessensem Censuram, per occasionem requirere posses, faceres mihi rem longe gratissimam. De amplissimo Munere novo, [note: Superintendentis scil. Dioeceseos Heldburgensis, quod XI. Junii ei fuerat a Sereniss. Principe oblatum, referente FISCHERO. Cap. IV. §. I. p. 48; de qua re ARNDIUM quam primum fieri potuit, certiorem fecit, cum hic jam VI. Julii, ut subscriptio docet, GERHARDO respondeat. Quis non exinde conjicere debeat, plures ARNDIUM scripsisse Epistolas, quae nisi perierunt, Gothae delitescunt.] ad quod divinitus vocatus es, ex animo Tibi gratulor. Ego talia, ante complures annos de te divinavi, et praevidi. Itaque Studii Theologici auctor tibi semper fui, quo de mihi gratulor. Deus O. M. qui hujus muneris tibi est auctor, erit etiam auxiliator: ne dubites, Homilias meas utinam haberes omnes: videbo de hisce, et curabo, [note: Inseruit jam haec verba J. E. GERHARDUS nepos Epistolae supra citatae p. 6.] Status hujus urbis talis est, ut abhorream tandem, et quaeram occasionem emigrandi ex urbe: Si per vocationem non licet, animum ad privatam vitam adjeci, Christomeo, et Theosophiae victurus. Doleo quidem, te tam procul a nobis divelli: sed quo fata trahunt etc. Aderunt tibi semper meae preces, ex intimis suspiriis. Prolixior essem, si per angustiam temporis liceret: properant enim, qui tuas reddiderunt; et jam quoque hora vocat me ad templum. Tu, Vir optime, mihique
page 57, image: s057
longe charissime, vale in Christo basilice. Brunsvvigae, 5. Julii, 1606.
Tuus
Joh. Arnd.
EPISTOLA XIX. Argumentum. De functione et novo Doctoris titulo gratulatur. Pro invitatione, ad actum promotionis, et disputatione missa, gratias agit. Statum Academiae Marpurgensis exponit. Quaedam de Exorcismo profert, et de D. Eckardo. Salutem per Christum plurimam!
Eram literis tuis, Reverende et Clarissime Vir, unice honorande et dilectissime, responsurus, ex ipsis nundinis Francofurtanis: ad quas ubi perveni, audio, grassari ibi pestem; quae causa effecit, ut ultra horas geminas in urbe non fuerim commoratus. Has autem scribo Darmstadii, in aedibus paternis; quas ipse traditurus sum, uti spero, Jenensi typographo, et simul additurus ea, quae conquirere potero, in illa festinatione, nostra scripta. Utor enim clementia Principis in hoc itinere; ut non liceat, ex meo nutu mihi disponere itineris rationes. Functioni tuae, et promotioni Doctorali, ex animo gratulor: quam opto, Ecclesiae salutarem, Scholae utilem, et tibi honorificam esse. Gratias vero ago maximas, tum pro erudita disputatione, tum invitatione illa humanissima, ad
page 58, image: s058
actum promotionis: cui profecto locum dedissem libentissime, nisi sub ipsum lectionum nostrarum initium incideret, illius actus tempus, quo abesse mihi, neque a lectionibus, licet; neque imprimis ab administratione rei stipendiariae. Opto autem tandem, mihi tempus dari domūm reverso, et tabellarii fieri copiam, ut breve carmen gratulatorium mittam, ad promotionem Doctoralem, quo amorem erga te meum aliquo saltem modo contester. Privilegia Academica nondum accepimus, quibus summis viribus dicuntur obstare Mauritiani: Sed tamen in ea spe versamur, per Dei benignitatem, et Caesaris clementiam, futurum, ut non multo post frui illis possimus. [note: Auctorem harum Thesium MENZERUS non indicat; forte is est MYLIUS. Utpote qui Jenae MDXCI. habuit Diss. Respondente M. JO. HOFMANNO, de Abolitione Exorcismi in Baptismo: quae postea in German. idioma translata, et eod. Anno edita.] Theses de Exorcismo excusae quodammodo me turbārunt: Novi enim, quorundam ingenia ferociora; et miror, quā occasione in eum locum pervenerit. Hoc vere dico. D. Hunnium, [note: AEGID. HUNNIUS conscripsit Dissertationem, de Exorcismo abrogando Anno MDCI: quam BECMANNUS in Diss. de Exorcismo §. 19. 20. citat, quaeque diversis in locis, inscio tamen HUNNIO, typis publicata est. Qualis autem fuerit mens b. HUNNIO, omnium optime exponit filius illius NICOLAUS, in Epistola ad M. LEVIN. POUCHENIUM, Theol. Prof. Regiomontanum inserta ABRAH. CALOVII Diss. de Exorcismo. Conf. STARCKII LUBECA LUTHERANO-EVANGELICA P. V. p. 919. seq.] p. m. antequam in
page 59, image: s059
Saxoniam abiret, in ea fuisse sententia: ut mallet, a baptismo abesse Exorcismum, quam ut pro eo retinendo argumenta afferrentur, non satis firma et certa. Neque dubito, quin pie docti Viri judicaturi sint, recte ipsum et vere sensisse. Opus enim existimo, maturis praestantium Theologorum consiliis, ne illa res in occasionem trahatur gravium dissensionum. Nostro loco, Deo nos juvante, non sumus defuturi nostro officio. De Dn. M. Eckarti doctrina [note: M. HENRICUS ECKHART, Siegenae tunc, in Comitatu Schvvarzburgico, Verbum Dei docebat; conf. UHSE, in Vitis Scriptorum Eccles. Seculi XVII. p. 606. seq. FREHERUS, WITTENIUS, alii.] dubitare non possum: mores non displicuźre, dum vixit nobiscum: quos an mutārit, aut mutaturum sit altius vitae genus, praescire nequeo. Vale quam optime, et festinationi meae, inter medias occupationes, ignosce. Dominus Struppius humanissime et diligentissime te salutat, tuisque honoribus gratulatur. Darmstati, XVI. d. Septembr. Anno DCVI.
Tuus
Menzerus.
EPISTOLA XX. Argumentum. Bibliopolam commendat, et petit, ut Commentationes in Osiandri Enchiridion, ipsius sumtibus, evulgari patiatur. S. P.
page 60, image: s060
Reverende et Clarissime D. Magister, amice colende! Cum Leonhardus, Bibliopola noster, qui nuncium accepit, de repentino ministri sui obitu, Coburgum iturus esset, a me petiit, ut has ad Te literulas exararem; quod officiolum ipsi denegare non potui. Ait ille nobiscum, a Theologiae studiosis circumferri tuas quasdam Commentationes [note: Commentationes hae nunquam lucem aspexerunt publicam, neque etiam inter MSta GERHARDI, in Bibliotheca Gothana asservata, exemplar earum habetur.] in Enchiridia Osiandri, et a multis describi; neque paucos esse, qui illas evulgari mirifice cupiant: quam ad rem suam operam tibi defert. Si consultum esse putas, ut tuus ille libellus in lucem edatur, quaeso Leonhardo, nisi alius videbitur, gratificeris, et permittas, ut illum, sumtibus suis, imprimi curet. Vale et vive. Jenae, d. 16. Sept. 1606.
T. T.
[note: WOLFG. HEIDERUS Ethicam tunc et Politicam Jenae publice docebat. Vitam ejus inseruit WITTENIUS Memoriis Philosophorum, Decadi II. p. 198. seq. ex quo ZEUMERUS sua quoque desumsit.] Wolfgangus Heider. M.
EPISTOLA XXI. Argumentum. Quid ipsi adversi, in nova sparta, metuat, et quomodo propiorem sibi ipsum optet, exponit.
page 61, image: s061
De homiliis suis, et earum fatis, quaedam refert. Quae ratio concionum sibi placeat, declarat. Quaedam de libello suo Christianismi, et de Theologia practica, adfert. Suadet, ut ingruentibus in officio adversitatibus, ab alia vocatione amplectenda, dimoveri se non patiatur? Salutem et Pacem!Doctissime, Pientissime et Charissime mi! Literas tuas, 10. Novembr. ad me datas, non sine fraterna condolentia legi: licet enim optima quaeque, de tua tam repentina vocatione, satis ampla, speraveram: tamen nonnihil peperit motus, (1.) propter Cancellarium: cujus affectionem erga nostram Confessionem, ex nostro D. Syndico, quo cum, ante complures annos, Jenae versatus sum, anxie, post acceptatam abs te functionem, percontatus sum. (2.) Propter aulam, et promissiones aulicas, quas novi. (3.) Propter Decimarum laboriosam collectionem. [note: Difficultates has GERHARDUS sua prudentia superabat. Aliae autem erant majores, quas vix superare poterat, quasque FISCHERUS l. c. p. 56. seq. indicat.] Et optaveram, te, aut Giessensem, aut Jenensem functionem, arripuisse: hoc fine, ut elapso uno atque altero anno, hisce vicinis Ecclesiis operam et labores destinare posses. Subinde enim vacant officia, non ita contemnenda; imo, quae propter penuriam qualificatarum personarum, instaurari jam forte nequeunt: ut jam est Islebiensis, et Comitatus
page 62, image: s062
Mansfeldici, quam vocant Superattendia: Item Luneburgensis etc. Quod si igitur ante datam fidem, et acceptationem novae vocationis tuae, ad me venissent literae tuae, totum negotium, rationibus aliquot, suspendissem. Interim, de nostratibus ecclesiis, consilio aliorum dubitavi: Sed, quia Deo aliter visum, ferendum nunc est, quod statuit divina voluntas: Dubio procul, non sine gravissimis causis, Summus noster Sacerdos, qui extrudit operarios in messem suam, te hisce difficultatibus objicit. Ab ineunte aetate enim studia pueritiae tuae, cum theoriā dolorosā incepisti, progressus fecisti laudabiles; sed cum animi moerore: Quid mirum, si praxis sequatur cum molestiis; imo etiam cum odiis et injuriis conjuncta? Sic enim recte perdiscitur Theologia practica.
De homiliis meis, quae promittam, fere non habeo: ex eo enim tempore, quo ambivisti illas, coepi ex turbulentis et confusis meis notis, memoriae saltem servientibus, conficere aliquod integrum corpus: sed bone mi, quantum laboris? Amanuensis enim, et ordinem et mentem arripere nequit, nisi ego de verbo ipsi praescribam; quod ut plurimum penuria temporis non permittit. Si esses in vicinia, possem partem chartarum mearum ad te mittere, donec ordine percurrisses ipsas omnes. Sed hac ratione viam non video. Et valde mihi infideles sunt amanuenses scholastici: vidi nuper aliquid rerum mearum, in urbe et in scholis nostris esse sparsum et disseminatum: unde per calumniam mihi
page 63, image: s063
objectum, me concionibus meis, civium implere domos, etiam illorum, qui ad meam parochiam non pertineant, et id genus alia: Igitur expectandum erit aliud tempus. Hoc saltem moneo: non displicet quidem ratio concionandi, quam mihi per libellum meditationum indigitāsti; sed, ne meris apostrophis, ad animam fidelem, utaris, suadeo. Scis enim, discrimen esse inter ornamenta, et corpus ipsum. Alloquia ad Deum, in publicis concionibus, in tempore et sobrie adhibita, valde exhilarant mentes: Ad populum autem speciatim conversa oratio, excitat attentionem. Haec tria, si singula semel tantum adhibeantur in concione singulā, sufficit.
De Censura [note: Incluta Facultas Theologica, in Academia Jenensi, forte censuram libri ARNDIANI, de vero Christianismo, nonnihil retardaverat, uti partim ex Diss. b. WERNSDORFII, de Arndianis, de vero Christianismo libris, partim ex Trifolio Arndiano isti Disertationi addito, conjicere licet. Hinc ARNDIUS nonnihil animo commotus, rem in medio relinquendam, neque censuram urgendam esse putavit. Brevi vero post censuram hanc ad ARNDIUM fuisse missam, prima ex Epistolis, Trifolio supra dicto insertis, docet.] libelli mei, ne, quaeso, multum sis sollicitus. In futurā enim iteratā editione, per DEI gratiam, quid vel limatius, vel emendatius, aut rectius sit exprimendum, videbo. Qui theologiam practicam docent, ita, ut in mores et vitam Auditorum abire et transire debeat, non magnopere opus habent aliorum censura; sed illi ipsi Doctores literae, sententiis et monitis aliorum parere deberent: non
page 64, image: s064
enim in verbis, sed in operibus, ea, quae sunt Christianorum, constituta sunt, ait Arnobius. Relinques igitur totum negotium in medio. Si scivissem te Jena abiturum, nunquam hoc fecissem. Invitatorias tuas non accepi; interim gratissima est mihi benevolentia tua. Et precor aeternum Deum Optimum maximum, ut totum illum actum ad sui nominis gloriam, tuam et Ecclesiae salutem dirigat, et tibi convertat; Summa: ut nobis vicinior fias. Sperassem quidem, ut potuisses, in hoc cursu nostro operas tradere matutas; sed hanc felicitatem mihi promittere nunc non possum. Utinam, esses aut Islebii, aut Luneburgi: Sollicitus quidem inquiro tabellarios, Jenam euntes; sed rarissime invenio istos. Tu per fratrem D. D. Andream, quem amanter saluto, ipsiusque honoribus gratulor, nullam occasionem ad me scribendi negligas, et quo successu et ordine Candidatorum actus Doctoreus celebratus; similiter quam primam ad me perscribito: Et quid de conjugio statueris: num etiam ad certum tempus susceperis vocationem? Si perduraverint persecutiones et odia, facile intelligere poteris, Deum Optimum Maximum alium tibi locum destināsse; [note: Nescio, an haec conclusio satis firmo stet talo.] proinde nolim te, durantibus illis, animum ad conjugium adjicere: nī eo ipso et arctior conjunctio, inter primarios adversarios, sublatis odiis conciliari possit. Deus Optimus Maximus, cui te assiduis precibus commendo, tibi
page 65, image: s065
adsit sancto suo Spiritu, et vitae curriculum sic gubernet, ut nomen ejus per te glorificetur, et propagetur, Amen. Dabam Brunsvvigae, 27. Novembr. 1606.
Tuus
Joh. Arnd.
EPISTOLA XXII. Argumentum. Tarditatem responsi excusat. Artes Calvinianorum, in negotio S. Coenae, detegit. Ut in colligendis Emphasibus Hebraicis et Graecis pergat, et ad Bellarminum debellandum redeat, hortatur. Wolffgangum Kramerum commendat.
Qui modo Te Janus laetā novitate salutat:
Is quoque continuā Te bonitate beet.
Quod, Reverendissime atque Clarissime Domine Doctor, amice, et frater in Christo colende! promissi memor, literis me tuis prior salutas, in eo et ingenio tuo, quod sui nunquam est dissimile, respondes, et rem mihi facis gratam. Licet itaque meam ad Te responsionem, eo usque differre potuerim, donec sese materies offerret dignior: tamen, ne mea vel pigrities, vel cunctatio, tuam in me imminuat benevolentiam, paucis jam rescribere volui. Et quidem sollicitus admodum expecto negotii, quod tibi cum [note: CHRISTINAM, filiam GUILIELMI IV. Landgravii Hassiae, et JOH. ERNESTI Ducis Saxoniae conjugem hic indigitari, FISCHERUS refert l. c.] [gap: Greek word(s)] tractandum intercedit,
page 66, image: s066
eventum; quem felicem magis opto, quam spero. Video enim, te anguillam tenere manu, quae, lubricitate ut elabatur sua, nihil non tentat. Aliter scribitur ad te; aliter ad [gap: Greek word(s)] , [note: SCHOENFELDII nomen Graeca vox refert. Hic enim, postquam varia munia Sacra in Saxonia obiisset, et clandestine Thesibus Zvvinglianorum favisset, sub falso praetextu Dresda aufugit, atque Palatinatum petens, Casellis substitit, ibique Concionator aulicus constitutus, suis consiliis res Calvinianorum in Hassia non parum promovit. vid. SCHLEGEL. in vita D. PAULI LAURENTII p. 22. seq. TILEMANN, dictus SCHENCK in Vitis Theologorum Marpurgensium p. 184. seq. FREHER. p. 408. Hic quoque Principi Sereniss. arma et objectiones suggessit, quibus GERHARDUM, in materia inprimis de S. Coena oppugnare possit.] ibi erigeris ad spem Lutheranae, et sincerae lenitaris; hīc vero in suspectae falsaeque opinionis metum dejicieris: quod una manu, et per vocem vere, porrigitur: illud alterā, et per vocem fidei aufertur, et nihilominus tamen mystice, miraculose, et [gap: Greek word(s)] omnia fieri asseritur: Vin' clarius? Non illi mysterii quidquam vel statuere, vel relinquere mihi videntur, in praesentia corporis Christi sacramentali, et unione rei coelestis et terrenae; sed tantum in hominis fruitione spirituali. Legam [gap: Greek word(s)] , [note: Trophaeum veritatis forte intelligit, a TILEMANNO l. c. p. 186. adductum.] et cum meā censurā, primo quoque tempore eam remittam. [gap: Greek word(s)] : negatur praesentia corporalis,
page 67, image: s067
affirmatur spiritualis tantum. Fidei transscribit omnia; ori relinquit nihil. In hoc igitur articulo astruendo, omnis tibi labor insumendus erit. De nostratibus ego minus angor: livorem sanabit tempus, et utriusque nostrūm modestia. Oportet nos, non tantum recte docere, et bene vivere: sed et mala perferre, et Paulinum illud servare II. Cor. VI, 8. [gap: Greek word(s)] etc. Tu, in colligendis Hebr. et Graec. Emphasibus, strenuus perge: ut, ad debellandum Bellarminum, eo celerius redire queas. Wolffgangum Kramerum, affinem meum, tibi diligenter commendo; et te oro, ut tua cum aulicis, in promovendo illo, consilia conjungas; et mores, et doctrina, et pietas tuo cum favore dignum reddunt. Quae sit nostrae provinciae status, Ecclesiaeque facies, nosti. Non potest illius, licet jam dudum nostratibus curae fuerit, haberi hoc tempore ratio. Consistorium nullum, promotiones nullae, ac dimotiones nullae. Olim, si occasio sese dederit, tantum juris et potestatis vestrates in nos habebunt, quantum huic nostro praestiterint commodi. Vale, et me, tui amantem, redamare perge. DEUS, cujus est longitudo dierum nostrarum, diu te Ecclesiae suae servet incolumem. 8. Januarii, Anno 1607. Jenae.
Tuus in Domino
Johann Major.
page 68, image: s068
EPISTOLA XXIII. Argumentum. De disputatione quadam habenda, quid velit, indicat. Mutationem dissuadet.
Meine freundvvillige Dienste jederzeit zuvor, Ehrvvurdiger, Hochgelahrter und Achtbar, insonders gunstiger Herr und Freund! Des Herrn Schreiben ist mir zu Oslavv vvohl uberant vvordtet; daraus ich zvvar ungern vernommen, dasz Et etvvas ubel auf gevvesen: gleichvvohl hat mich hinvviederum erfreuet, dalz sichs mit Demselben gebessert. Wann der Herr der Lufft allhier gevvohnet, und Ihme mit der Zeit einen rechten Hausgenossen verschaffet, so vvird sichs zu guter Besserung schicken. Die vorhabende [note: Disputationem scil. primam, praeside GERHARDO, in novo Gymnasio habendam; quam V. die Februarii M. Joh. Wenigerkind, Pastor Gauerstadiensis, in splendido eruditorum virorum consessu, defendit. FISCHER. p. 56.] Disputation betreffend, vveisz ich mich meines Orts nicht zu erinnern, dasz dieselbe bisz zu Ankunfft des untern Gymnasiarchae verschoben vverden soll: vvas anderer Judicium, lasz ich mich nicht irren. Mein Bedencken ist gevvesen, die Disputation soll gehalten vverden, je eher, je besser; vveilen sonderlich itzo die Lectiones vaciren, und es sonsten ziemlich drinnen zugehet: zumahln ich dem Herrn, durch M. Wenigerkind, vermelden
page 69, image: s069
lassen, Et vvollte mir die Theses heruber schicken; vvann Et den Tag darzu gesetzet, solten sie in Ihr. Furstl. Gnaden Typographie getrucket vverden; vvie ich dann solches allbereit mit unserm Rentmeister abgeredet: und vvare mir lieb, dasz es um den 3. 4 oder 5 ten Februarii geschehen konte; vveiln ich bald hernach mit Ihr. Furstl. Gn. zu verreisen habe. Die Functiones in Saxonia [note: Forte jam tunc GERHARDO aliud munus in Academia Wittenbergensi erat oblatum; quod tamen modeste recusavit, suasu SCHERERI inprimis impulsus.] betreffend, vvare zvvar dem Herrn seine Besserung vvohl zu gonnen; allein, ich sehe nicht, vvie es nach Gelegenheit, ohne Schimpff, Spott, Schaden und Verkleinerung meines Gnad. Fursten und Herrns, vvie auch ohne Veranderung des neuen Gymnasii, furzunehmen; vvill geschvveigen, ob, salvā et illaesa conscientia, rebus sic stantibus, aus der Vocation konne geschritten vverden; vvelches der Herr besser verstehet, als dasz Et meiner Erinnerung bedurffte. Gehet es in der Erste etvvas schvveer zu, so halte ichs fur ein gut Omen; und kan es mit meinem eigenen Exempel, als ich anhero kommen, bezeugen. Denen Difficultatibus, so der Herr angezogen, kan mit der Zeit in andere Wege geholffen vverden. Es ist Verordnung geschehen, vvann der Herr allhier ist, soll Et bey dem Hof-Prediger einkehren; der auch gar vvohl damit zu
page 70, image: s070
frieden. Es ist einer von Rodach, Schneider genannt, allbereit meinem Gnad. Fursten und Herrn, durch Ihr. Furstl. Gn. Capellmeister, vorgeschlagen; vvie es aber qualificirt, ist mir unvvissend; die Prob vvirds geben. Dafern es nicht bestehet, vvill ich dessen eingedenck seyn, den der Herr vorgeschlagen. Hiermit unsz alle, in den Schutz des allmachtigen Gottes befohlen; und dem Herrn angenehme Dienste zu erzeigen, bin ich jederzeit vvillig. Datum Coburg, am 16. Januarii, 1607.Des Herrn
dienstvv.
[note: Cancellarii munere tunc SCHERERUS in aula Sereniss. Ducis fungebatur: Vid. Orationem parentalem, in funere SCHERERI a GERHARDO habitam, et Coburgi 1613. editam; et WITTENII Diarium ad Annum. 1612.] Volckmar Scheerer. Doct.
EPISTOLA XXIV. Argumentum. Tarditatem literarum excusat. Notitiam Gerhardi, ejusque amicitiam oblatam, exoptatissimam sibi fuisse testatur. Statum suum exponit. Pro invitatione gratias agit. De novis Doctoris honoribus gratulatur. Absentiam excusat, et scripta quaedam sua mittit. Salutem per Christum!
Procul dubio, Vir Reverende et Clarissime, Amice, et Frater in Christo, plurimum dilecte!
page 71, image: s071
vehementer miraris, meam, in literis exarandis, tarditatem. Quippe tuis literis ad scribendum provocatus, iisdemque, ad Doctoralem Solennitatem, quā R. T. supremi in Theologia honores, auspicio Dei et Illustrissimi Saxoniae Ducis, Jenae decernendi erant, humanissime invitatus, tot mensibus exactis, nihil literarum remisi. Culpam enarro meam: quam si tabellionis penuria non excusat, veniam oro. Illud vero precibus maximis abs T. R. contendo, ut ne cunctationem meam referas ad insolentiam aliquam, a qua alienissimus esse volo. Verissime affirmo, jam pridem fuisse exaratam epistolam, quā, pro honorifica Vestra invitatione, gratias agebam. Qui perferret, nemo occurrebat. Notitiam vero R. T. fraternam non solum non floccipendo, sed etiam ambitione non vulgari conciliare studui. Postquam enim Vir Clarissimus Dn. D. Mentzerus, compater et amicus meus integerrimus, R. T. et doctrinam antecellentem, cum insigni judicii acrimonia conjunctam, et pietatem atque humanitatem singularem mirifice commendavit, egoque intellexi, id agi, ut T. R. in loco non admodum hinc dissito, constituenda esset, animitus prorsus laetacus sum. Et, quā potui, primā occasione ad Mentzerum meum literas dedi, ut se mihi impertiretur proxenetam apud R. T. cujus in familiaritatem me insinuare percuperem. Quid ille, in hoc officii genere, praestiterit, aut etiam praestare potuerit, ignoro. Tanto vero majorem voluptatem mihi afferebant Excell. T.
page 72, image: s072
literae, et honorifica illa, quam dixi, invitatio: quod januam arbitrarer mihi jam esse patefactam, per quam in sinum R. T. quo aspirabam, ingrederer. Quae sit locorum vestrorum facies et conditio, me fugit: nunquam enim pedem intuli. Hīc sane cum Collegis versor in Mesech, et tabernaculis Kedar, inter vicinos mere papicolas. Quamobrem tanto magis etiam delector, et studio et commercio virorum praeclare doctorum, inter quos, Mentzeri mei judicium secutus, hisce in locis R. T. primas facile et sine assentationis fuco, tribuo: et nihil tam habeo in votis, quam, ut R. T. primā quaque die videam. An non fieri possit, ut R. T. conscensa volatili rheda, in nostratem Franconiam descendat, et Suinfurtum nostrum, forsan antehac non visum, visat. Spero, fieri posse, et, ut ita fiat, oro: erit mihi adventus R. T. longe suavissimus. Quod superest, pro honorifica invitatione vestra, ingentes ago gratias. Optarim, me potuisse interesse tanti festivitati, cujus bona fama jam pridem huc emanavit, et me, fragrantia dulci, exhilaravit. Sed quae sit officii nostri ratio, T. R. nunc ipsa satis callet. Quo accedebat illud, quod superiore aestate, integrum ferme mensem, in patria peregre abfueram. Unde nova peregrinatio Ecclesiae nostrae improbari potuisset. Interim, R. T. de honoribus recens susceptis effuse gratulor, et Deum ter maximum obsecro, ut illos Ecclesiae suae salutares, tuaeque R. faustos ac felices praestet, et bonum, quod operatus est, confirmet, ad nominis sui gloriam,
page 73, image: s073
et inclyti Ducatus Saxonici emolumentum. Denique R. T. transmitto Chartas quasdam, typo nostro evulgatas: non, quod eas R. T. emuncto judicio, aut lectione dignas, judicem; sed, ut aliquo saltem symbolo, animi mei, erga R. T. observanter propensum affectum testificer, et declarem. Hisce R. T. valeat pulcherrime, quam diutissime. Dab. Suinfurti, An. 1607.
R. T. D.
observ. colens
[note: JOH. SCHROEDERUS, Siliciae, in ditione Abbatis FULDENSIS natus MDLXXII. Suinfurti inprimis, et Norimbergae Evangelium docuit, et sparta sibi concredita rite functus, obiit pie MDCXXI. 23. Junii. conf. qua in laudem illius dixit CHRISTIANUS MATTHIAE, DITHMARSUS S. S. THEOL. D. et PROF. PUBL. Altorfinus, in Oratione Panegyrica, de Vita et obitu JOHANNIS SCHROEDERI, Norimbergae MDCXXII. excusa in 4.] Johannes Schroderus.
Eccles. ibidem Pastor.
Salutat R. T. humaniter Dn. D. Daniel Faustius, Hersfeldensis, meus nunc temporis convictor et domesticus.
EPISTOLA XXV. Argumentum. Statum Gerhardi sui infaustum deplorat, Morbo medic amina praescribit. Optat ipsi aliam stationem. Conciones ejus de Nomine JESU, laudat. Cur aliqua, iterata libelli sui editione
page 74, image: s074
mutanda judicārit, indicat. Reliquos de Christianismo libros ipsi tradit. Labores, quos sub manibus habet Gerhardus, laudat; suos, circa Psalterii illustrationem, et Spagyrica occupatos, indicat. Ex hoc vitae ergastulo liberari optat, animumque ad coelum erectum egregie explicat. Festinatam scriptionem excusat. Salutem et Pacem in JESU CHRISTO, Salvatore nostro, Amen!Reverende et Doctissime Vir, paterno amore mihi dilecte! Literas tuas, d. 8. Januarii scriptas, 8. Februarii accepi, gratissimas admodum; sed utinam, non doloris plenissimas. Etiamsi vero multa contineant, quae me perturbant, inque piam condolentiam rapiunt; nihil tamen me tam movet, quam adversa, quā uteris, valetudo: Solus, in loco peregrino, subagresti, inter tot labores et invidias, ex vicina Academia, quod postremum ne per somnum quidem mihi in mentem venire poterat. Gratiae erant Deo agendae, pro salutaribus Ecclesiae organis, quorum mira jam raritas; juvanda, fovenda, excitanda, extollenda erant talia ingenia, non invidiā opprimenda: Sed, quid mirum? a praxi tibi Theologiam incipiendam, vel a puero, divina definivit providentia. Ita rectissime nobiscum agitur, si calamitates non defint. Et quemadmodum plantae, insignioribus virtutibus et proprietatibus occultis praepeditae, singularibus notis et signaturis sunt conspicuae:
page 75, image: s075
ita singulares animi dotes, multis ihsigniuntur afflictionibus, et in lucem prodeunt. De valetudine tua tamen, me magis anxia tangit solicitudo. [note: Medicum hic se gerit ARNDIUS: Morbum indicat, causas investigat, et remedia praescribit. Sed praefert methodum Spagyricam medendi, Galenicae.] Quatuor narras [gap: Greek word(s)] : angustiam pectoris, perpetuum madorem, vigilias, et capitis dolores. Caussam affers, ex schola Galeni, Epatis et venarum mesaraicarum obstructionem: sed unde, mi charissime, Epatis illa obstructio et venarum? Vides igitur, alium morbi fontem investigandum: atque Galenus, cum universo suo causarum choro, ulterius non progreditur. Igitur ex principiis naturae essentialibus, et morbos, et morborum curationes deduxit famosus ille, et tories decantatus, et ex Academiis explosus Spagyrus. Angustia igitur pectoris, et perpetuus mador, ostendunt resolutionem salis in sanguine. Nosti principia partium essentialium humani corporis, salem, liquorem, et balsamum. Sal, aut nimis coagulatur, aut nimis resolvitur, ordinem nimirum et legem naturae excedens. Si coagulatur, parit morbos tartareos, nephriticos, calculosos, podagricos: Si in resolutionem abit, madorem, lassitudinem, et si capsulam cordis nimio liquore, et quidem subtilissimo, replet, ex subtilissimo, nimirum sanguine, circa praecordia, tunc oritur compressio, et pectoris angustia; spiritus vero animales cerebri destituuntur suo alimento legitimo, languescente scilicet, et laborante
page 76, image: s076
corde: inde vigiliae, et capitis dolores, Venae sectione morbus quidem infringitur; sed non tollitur. Cura autem totius morbi est in salibus; non quidem proprie et vulgariter sic dictis; sed in simplicibus salium, proprietatibus naturalibus pollentibus. Apud Theophrastum autem, salia sunt, et quidem, quae ad sanguinem pertinent, et ad cor: mel, olibanum, myrrha, crocus. Haec, inquit Theophrastus, mera sunt salia, et salem sanguinis fluidum coagulant, et in ordinem redigunt: Ita similia similibus curantur; non contraria contrariis. Sed haec [gap: Greek word(s)] sunt, apud multos. Interim tamen tibi, Charissime mi, ex hoc fundamento, facillimum omniumque tutissimum praescribo remedium:
Rec. Myrrhae electae
Thuris masculi
Aloes ana, [gap: sign vor Drachme] ij.
Croci Oriental. [gap: sign vor Drachme] j.
Extracti juniperini [gap: sign vor Drachme] iij.
Mellis virginis, in aqua majoranae optime despumati, in aqua majorani [gap: sign vor Drachme] iiij. F. Electuarium.
Hoc utaris alternis diebus, interdum post triduum, magnitudine fabae. (1.) Rectificabit sanguinem, solvet angustiam pectoris, reducet somnum, adimet madorem et lassitudinem: alvum solvendo leviter superflua educet; ita non opus erit venae sectione. Si extat in officina Jenensi liquor tartari [gap: sign vor Drachme] ij, spiritus vitrioli [gap: sign vor Drachme] j; deinde fiat mixtura: davon ein Loffel voll genommen, summo mane, mirum in modum tali
page 77, image: s077
morbo conveniet. Haec enim salia sunt resoluta, et ejusmodi morbis medentur. Si hisce arcanis destituitur officina Jenensis, curabis, tibi fieri salem cichorei, absynthii, et cardui benedicti; illis mixtim, seu semel mistis, interdum utitor in haustulo vini. Tandem fasculum vini impleri jubeas, etvvan von 10. oder 15. Stubchen dieser Maasz: darein schuttet ein Pfund guter Wacholder-Beer, baccas juniperinas, ut fiat vinum juniperinum, und davon trincket zu Mittage ad lubitum.
Ah utinam! ex illo liberari posses loco, et aut Vinariam, aut Jenam regredi liceret. Perspecta mihi dudum feritas Francorum, et laboriosissimi decimarum proventus. Notae Calvinistarum insidiae, et, nī obsequium ipsis praestetur, contemptus, calumniae, invidia. Laetatus sum de Concione tua, de Nomine JESU habita: video, te plane mentem meam in concionando esse assecutum: fac, illas tres, quam primum fuerint exeusae, Jenā accipiam: non puto editionem impediri posse. [note: Videtur autem, eam minime impeditam fuisse; etsi Rev. FISCHERUS diligentissime recensens omnia GERHARDI scripta, harum concionum mentionem non faciat: nam Epistola XXXII. infra ARNDIUS aliorum de iis judicia perscribit.] Judicium Jenensium, de aureolo tuo Meditationum libello [note: Quale istud fuerit, haud liquet. Fortassis tamen istius Apographon in Bibliotheca Gothana. asservatur. Historiam hujus libri tradit sape laudatus FISCHERUS l. c. p. 437-447.] valde miror: sed bene spera, perplacet aliis,
page 78, image: s078
aeque eruditis, magnis magistris; nolo, te aliquid in illo, propter multas causas, mutare. Mihi quidem ita, in iterata, editione libelli mei primi faciendum, ni velim Papista, Majorista, Synergista vocari. [note: Quae alias distinctio adhibetur, inter LUTHERUM priorem, et posteriorem, de ARNDIO quoque adhiberi potest. SCHARFIUS l. c. p. 144. in not.] Misit ad me Dn. D. Petrus Piscator, suam de meo censuram; lubens acceptavi, et me subjeci. Correctum exemplar prius manu meā Jenam misi, an forte ibi recudendum videretur, ipsorum pace. Secundum absolvi, reliqui magnā ex parte collecti. Si noti essent tibi typographi Jenenses, et cum illis posses agere, ut reliquos imprimant, nullam certe sumptuum jacturam facerent. Est nimirum secundus valde consolatorius: reliqui ita apodictici, ut vel tangi Dei praesentia, et amor erga nos miseros possit. Si ita tibi visum fuerit, donatos tibi cupio; et potestatem tibi, faciendi de illis, ex omni tua sententia, concedo. Expectabo igitur, de edendis illis, tuam sententiam et consilium: propter invidiam ferme abhorreo ab editione; praesertim si hic adornari debeat. Conjugium puellae Vinariensis [note: BARBARAE NEU MEIERIAE, JOHANNIS STROMERI privignae, cum qua nuptias celebravit anno sequenti MDCVIII. die XIX. Septembris. conf. FISCHEKUM l. c. Cap. XIV. §. 2. p. 252. seq.] non dissuaderem, propter oeconomiam et solitudinem; precabor tecum, et exorabo tibi illam, ab autore conjugii: et firmiter credo, hoc medio afflictiones tuas posse mitigari. De debitis
page 79, image: s079
tuis contractis [note: Munere igitur, non adeo lauto proventibus, gavisus erat GERHARDUS. Abeant proinde, qui dicunt, GERHARDUM Alchymiam calluisse.] sum aliquantulum sollicitus; fortāsse interventu conjugii, aut tolli, aut minui poterunt. Scio etiam, quam illa afferant solicitudinem. Male certe tecum egerunt in aula vestra; forte fuit, quod impedivit Senatus. Labores tuos, quos Tractationibus controversiarum, deinde Emphaticis Bibliorum verbis, et difficilioribus locorum enodationibus impendis, laudo: nec enim, quod ego sciam, talia hactenus tentata, multo minus in lucem edita. Labores mei sunt, explicatio Psalterii Germanica, quā me oblector: centum jam Psalmi absoluti. Explicationem totam in capita distribuo; cum Epigraphe axiomatica, seu titulo aliquo singulari emphatico. Optarem descriptam primam et secundam decadem, ut videres saltem. Optarim etiam, te pervenisse in Emphaticis tuis usque ad Psalterium; sed dubito. Et si molestum non esset, cum primis te velim ad Psalterium conferas; non interrumpam tamen propositum tuum, et ordinem. Praeter sacros labores, aliquid temporis et meditationum impendo Spagyricis, in auri resolutione Philosophica, [note: Num exinde concludi possit, ARND UM fuisse Alchymistam, alii judicent.] medica, in qua summa medicinae et gemmarum, laboro. Video, id neglectum nostris temporibus, multorum magnorum virorum malo, et sanitatis jactura. Ego quidem tecum, liberari ex hoc ergastulo, peropto; sed
page 80, image: s080
peregrinandum, donec ad patriam revocemur; et fruendum interim, per gratiam Dei, donis Spiritūs Sancti, ad culturam animae, et naturae, ad sanitatem corpusculi mortalis conservandam; donec deposito terreno hoc habitaculo, induamur corpore glorificato, et incorruptibili, quod anima etiam perfecte glorificata inhabitabit. Ah! quam libenter de hac [gap: Greek word(s)] spirituali scriberem; quae hāc etiam in vita incipit, quando transformamur de charitate in charitatem, tanquam a Spiritu Domini. Sed mox atque de talibus dissero in concionibus, sive semina quaedam doctrinae hujus spargo, in libellis meis, calumniam audire cogor; Iste vir est Enthusiasta et Synergista: cum ego viribus humanis omnia adimam, et illis nihil tribuam, vel ante, vel in, vel post conversionem: sed omnia in solidum gratiae divinae ascribam. Interim tamen de interno cordis sabbatho, ubi Spiritus Sanctus docet, illuminat, vivificat, admonere soleo, et de thesauro illo in agro cordis recondito, quaerendo, investigando, doceo, praesertim libello meo tertio, ubi Spiritus latet Altissimi: non ex naturae bonitate; quae nulla est; sed ex Gratiae benignitate, ubi [gap: Greek word(s)] . Quaeso te, mi fili, unde omnis sapientia virorum summorum, etiam Prophetarum et Apostolorum, nisi ex gratiae thesauro illo cordis abscondito? cordis, inquam, fidei purificati? cordis, inquam, Spiritu Sancto illuminati? Hic thesaurus investigandus; hic ager colendus est; hoc gratiae donum [gap: Greek word(s)] jubet Apostolus.
page 81, image: s081
Haec summa, libelli mei tertii. De quarto mirabere: Sed tui erunt omnes, ut dixi; alias taedet et piget, illos in lucem proferre, propter invidiam: sed de his plus satis. Redeo ad valetudinem tuam. Edidit Quercetanus libellum, cui titulus: TETRAS, gravissimorum capitis affectuum; JOSEPHO QUERCETANO, Medico Regio, autore; In illo libro multa naturae pertractantur mysteria, an forte juvari nonnihil possis, hujus lectione, ad stabiliendam valetudinem. Haec calamo scripsi adeo volante, ut verear, ut possis legere. Quaeso, bonum facias, et de rebus tuis porro me fac certiorem. Vale aeternum, vir mihi, ex animo, dilecte; nullus dubito, quin preces meae tuam infirmitatem nonnihil sublevarint. Salutabis ex me, data occasione, fratrem. Dabantur celeriter, Brunsuigae, d. 19. Febr. 1607.
Tuus
Johannes Arnd.
EPISTOLA XXVI. Argumentum. Scripta nova flagitat. Primum, Christianismi sui librum, sub censura Jenensi prodiisse: alterum, invidiā obtrect atorum premi, nunciat. De libro quodam medico, et de rebus suis, aliqua scribit.
page 82, image: s082
Salutem in Jehovah!
Reverende, clarissime Vir, mihique omnium charissime! Vereor, ut proximas meas acceperis; siquidem, tanto temporis intervallo, nihil abs te responsi accepi. His, quaeso te, quid agis? Ecquid vales? An quicquam rerum tuarum, mihi mellitissimarum, in lucem prodiit? Scripsisti mihi, de quibusdam tuis Jenae typis exscribendis; at, necdum in catalogo conspicio. Fac me, quaeso, quicquid fuerit, lucubrationum tuarum participem. Sub censura Jenensi prodiit iterum primus meus libellus: alter dudum quoque in publicum venisset; sed hic invidiā premitur, et experior [gap: Greek word(s)] , Psalm. CXX, 4. Nescio igitur, quā viā ad publicationem pervenire possim. Scribas igitur ad me sententiam tuam. Non, nisi permissu et censura Ministerii nostri, hīc aliquid publicandum: mallent igitur illi, omnia mea suppressa. Tu, si quid consilii habes, communica. Vidistin Pharmacopaeam QUERCETANI restitutam? [note: Lipsiae MDCVII. in 8. editam.] librum praeclarum, thesaurum ingentem, valetudinis tuae futurae restauratricem. Res nostrae antiquum obtinent; sumus in metu: ego propterea curis conficior; raro assurgo ad hilaritatem animi, prae solicitudine. Cinctus undigue sum falsis fratribus: ita, ut ferme alio cogitem, si Deus voluerit. Quaeso te, per hunc, rescribe. Deus valetudinem tuam conservet, ingenium amplius
page 83, image: s083
illuminet, studiis benedicat, aerumnis medelam afferat, labores sublevet, animos hominum conciliet, et omnia tua sospitet: id, quod tecum precari Deum non desino. Vale aeternum. Dab. d. 4. Maji, 1607. [gap: Greek word(s)] .
Tuus
Johannes Arnd.
EPIS TOLA XXVII. Argumentum. Amicitiam, quam vacillantem judicarat, amplectitur. Promotionem optat, et auxilium petit. De statu suo quaedam narrat, deque obtrectatoribus conqueritur. Salutem in Domino!
Etsi erant, Reverende et Clarissime Domine Doctor, fautor, et amice honorande! qui mihi pristinam Rev. Vestr. Dignitatis erga me amicitiam, et sinceritatem, in dubium vocare, longeque aliud persuadere conabantur; ex literarum tamen vestrarum lectione, animum adhuc sincerum et benevolum perspexi; ideoque in sinistram illam et alienam suspicionem, (quae, nī fallor, quendam Theologum, in Acad. Jen. [note: JOH. DEBELIUM indigitat; quem infra p. 85. Diabolum nominat, litera scil. U. ante B. inserta.] nec mihi, nec tibi, ut puto, sincere faventem, habet autorem,) pertrahi me non patior: sed potius amicitiae nostrae quandam factam
page 84, image: s084
esse, accessionem et confirmationem, auguror. In votis vero, nihil magis haberem, quam id, quod R. V. D. de Decanatu Mansfeldensi, aut alio quadam honesto, in Saxoniā Inferiore, officio scribit, ad faustum posse perduci eventum. Ideoque, si R. V. D. hāc in re, consilio et autoritare sua, me juvaret, pergratum illud foret. Nuper equidem d. 2. Junii, Illustris et Generosus meus Dominus, Dn. Carolus Guntherus etc. cum libellum Anti-Piscatorianum exhiberem, pro more aulico, quandam futurae alicujus promotionis faciebat mentionem: sed, ut R. V. D. novit, Calendarii aulici tempora sunt admodum incerta, et tempestatis momentaneae vicissitudines, atque mutationes. Sane vestigia me terrent: et, quia experientiā sum edoctus, promissionibus aulicis languidam habeo fidem. Quod Tibi dictum velim. Illustri meo Domino, etsi pietatis laus non desit, literati tamen non adeo magnae sunt curae. Ecclesiae Illustris hujus Comitatus, jam dum ultra aliquot annos, Superintendente fuerunt destitutae; nec tamen, de jactura resarcienda, ullum adhuc in aula capitur consilium; et num, vel intra anni, vel biennii spatium, hāc de re seria deliberatio futura sit, inter Consiliarios ipsos dubitatur. Sane, Deo me alio vocante, parata forent obsequia, cum hīc literarum et studiorum nulla adeo habeatur ratio. Haec, ut ad R. V. D. referrem, e re mea duxi. Si enim in vocatione quadam R. V. D. mihi suam posset navare
page 85, image: s085
operam, et quandam amicitiae facere declarationem, magno sane me sibi beneficio devinciret. Hactenus sane, multum temporis et laboris in scribendo et lucubrando, insumsi, et in posterum coeptam illam telam pertexere constitueram: verum, quia adeo nulla, pro isto labore, vel gratia vel fructus, ad me refertur, nec quicquam mihi inde provenit, sed multorum potius odio, morsibus et calumniis me expono, factus est animus a scribendi studio alienior; honoratioribus interim, et doctioribus, ex quorum numero Tu es, illud committo. Quae enim, et quales mihi habeantur gratiae, testimonio etiam esse poterunt literae illae, a. quodam osore meo e Thuringia ad Dn. Cancell. missae, de quibus R. V. D. scribit. Unice. autem rogo, ut, pro amicitia nostra, Dn, Cancellarium solicite ores, ne, quod iniquum, me non audito, et re inexplorata, calumniatori meo aures aperire, fidemque habere velit. Contra calumniatorem vero istum, vindex mihi esto is, qui est [gap: Greek word(s)] habet [gap: Greek word(s)] : testis autem conscientia intrepida, quae neminis calumnias formidat. Multi me noverunt viri non indocti, neque incelebres; quorum judicium majoris faciendum puto, quam unius Erynnidis furias. Utinam, mihi nomen istius DIABOLI constaret: fieri si potest, illud explora; meque adhuc Dn. Cancellario de meliore nota commenda. R. V. D. diu felicissime vivat, prospereque valeat, et me, ut facit, amare pergat. Scribebam veteri stylo;
page 86, image: s086
et quae scribo, in sinum amici depono. Singenae, 5. Junii, A. 1607.
R. V. D.
fraterne et studiose colens
[note: De eo vide supra not. C. ad Epistolam XIX. p. 59.] Heinricus Eckart.
EPISTOLA XXVIII. Argumentum. Affectum testatur. Flagitationem librorum excusat. B. Mylii mortem nunciat. Judicium viri cujusdam docti, de Metaphisica, refert. Pro disputationibus missis gratias agit. Pacem a Deo, per Christum, Pacis Principem!
Reverende et Clarissime Domine Doctor! Ex R. T. D. literis, ut et matris, foeminae honestissimae, relatu, intellexi, eam salvam et incolumem esse: quo nuncio, mihi nil gratius accidere potuit. Optima enim quaeque precari Tibi, non desino, et aeternum Patrem Domini nostri JESU Christi oro, ut omne institutum tuum clementer fortunet, ut in ejus continuatione, ipsi grata, totique Ecclesiae, et multis piis salutaria, mediteris, ac proferas. Impudentiam mihi meam, de libris transmittendis, T. R. D. ignoscat, quaeso. Quicquid enim feci, desiderio erudita illa scripta videndi feci: et quidem Dn. Petrus Sichlingius, Consul noster, germanicas
page 87, image: s087
R. T. D. meditationes videre non semel expetiit: cui vero, ex R. T. D. literis, jam significavi, eas typis nondum esse descriptas. Dn. D. Georgium Mylium, [note: De GEORGIO. MYLIO vid. ZEUMBRUM, in vitis Professorum Theologiae Jenensium p. 105. seq. BALDUINI Concion. Funebr. P. l. p. 45. FREHERI Theatrum P. 343.] Professorem Academiae Wittebergensis primarium, et Theologum celeberrimum, die, nī fallor, 28. Maji, Wittebergae obiisse, etiam apud vos innotuisse opinor. Nuper magni nominis vir [note: Forte SAMUEL HUBER. conf. infra Epist. XXXVI.] apud nos Quedlinburgi fuit; qui, nescio quā occasione, in Metaphysicam graviter invectus, eam Epilepsiam fidei et Apoplexiam Christi vocavit. Etsi vero non addidit, quomodo haec sua verba intelligi velit: Quidam tamen audientes collegerunt, recte Metaphysicam vocari epilepsiam fidei; ideo, quod nulli remedio, ex sacra scriptura monstrato, cedat, aut expugnari se patiatur; sed mox distinctionem afferat, ad remedium illud elidendum, et eludendum, comparatam: Apoplexiam Christi non inconcinne etiam nominari, iidem judicarunt: sicut etiam haec morbus est frigidus; ita, Metaphysicam in Theologiam irrepentem, vel involantem, facere, ut totum Christi meritum, otiosis hominibus, qui sibi in distinctionibus suis Metaphysicis, mirifice placent, frigeat et fordeat. Sed illa R. T. D. acri judicio subjicio, et magnopere rogo, ut in optimam
page 88, image: s088
partem interpretetur. Pro transmissis quoque iterum disputationibus, ipsi gratias maximas ago. Deumque Opt. Max. precibus assiduis solicito, ut R. T. D. divini nominis sui gloriae, et Ecclesiae commodis, quam diutissiime salvam atque incolumem conservet. Dabantur Quedelburgi, die 14. Junii, Anno Christi 1607.
R. T. D.
studiosissimus affinis
M. Andreas Leopold.
EPISTOLA XXIX. Argumentum. Affectum testatur. Pro thesibus, de lapsu primi hominis, gratias agit. Incertum se, quem laborem scripto exsequendum suscipiat, nunciat. De missione tractatus sui; de communicatione proprii, ad Decanum Uffenheimensem. De translatione Gerhardi, ad Ecclesiam Coburgensem, deque nuptiis ejus aliqua. Cognatum suum commendat. Salutem per Christum Plurimam!
Quem sine literis ad me dimittere noluisti, Rev. et Clariss. Dn. Doctor, Amice ac frater in Christo exoptatissime, eum, sine meis, remittere quī possim? Agnosco enim, tuum erga me affectum, quo etiam judicium tuum, de Analysi mea in Cap. IX. Epistol. ad Romanos, tinctum esse arbitror. Pro thesibus, de lapsu primorum parentum,
page 89, image: s089
[note: Nuper quoque istae Jenae recusae sunt.] gratias habeo et ago: quarum lectio mihi commodabit, in explicatione populari articuli, de peccato originis: sicuti antehac commodavit illa, de Imagine Dei. Quale [gap: Greek word(s)] deinceps invenire possim, nondum liquet. Quia enim typographus noster, Chemlinus, me suasore et adjutore, a Giessensibus est receptus, magnā ex parte demptum est calcar, quo interdum stimulabar. Nolim quidem inerti indulgere otio: sed necdum deliberatum habeo, quorsum succisivas horas impendere velim. Occurrit modo lexici Theologici quaedam [gap: Greek word(s)] , mox Problemata, ex Harmonia Evangelistarum, quibus explanentur loci, in disputationibus ultro citroque, qui usurpantur; alias Homiliae, quibus Augustanam Conf essionem pro suggestu expono: interim elabitur dies. Optimam fortasse iniero rationem, si me totum dem iis, quae praesens vocatio requirit. Quid Isenacensis Ducissa praescribat, facile intelligo. At, quam facile inventura sit, qui tantum negotii in se recipiat, nondum cerno. De quo, quid Tu statuis, idem et ego statuo de Lexico Theologico: siquidem absolutum requirere quis velit? Quo minus Dn. Decano Uffenheimensi Problema, de communicatione proprii, jam pridem transmiserim, factum est inde, quod mihi Viri illius ingenium non innotuerit. Metuebam, ne consilium meum, quo T. R. et Genero ipsius, Dn. HIRSCHIO, [gap: Greek word(s)] , inscribebam illud
page 90, image: s090
[gap: Greek word(s)] , aliō raperetur, si mitterem ad virum, cui penitus essem ignotus. Veruntamen, ne metus ille aliam forte de me traheret suspicionem, ante octiduum Dn. Decano Kittingensi exemplaria, una cum literis misi, eundemque rogavi, ut per occasionem ad grandaevum illum Theologum perferri faceret. Id factum esse nunc gaudeo; quod e tuis intelligam, virum illum, quem ego revereri cupiam, a mea tenuitate non esse alienum. Honorem, amorem, et omnia officia mea, oblata ipsi volo. De Tui translatione in Ecclesiam (opinor) Coburgensem [note: Vanus hic fuit rumor.] multos ariolantes audivi. Et tu, quod scribis, facillime mihi patior persuaderi. Sed quid humeri tui ferre possint, tuo opus est utaris judicio. Si pars aliqua laborum decidi possit, non valde disuaserim. De nuptiis tuis, quas Deus Opt. Max. feliciter felicitet, scripsi ad Mentzerum nostrum, eique consilium tuum aperui. Responsum nondum accepi. Ubi dies dicitur certus, si ita videtur, significare poteris, ut in tempore sciat. Ipse vero nunc versatur in luctu, ex obitu filiae natu maximae, Annae Julianae: cujus discessus, recitante parente, talis fuit, ut illam Spiritus Sancti habitaculum fuisse, evidenter admodum appareat. Affuźre mihi non ita pridem parens, et duo affines mei; quorum alter, JOHANNES HEISIUS, Parochus Burghaunensis tuus aliquando auditor, officiosissime te salutat. Convenitur modo ad Comitia Francica:
page 91, image: s091
quibus, si Magnific. Dn. Cancellarius Vester interfuturus est, commendabo ipsi cognatum meum M. JOHANNEM SCHROEDERUM, Grebenaviensem, hominem doctum, disertum et disputandi peritum: quem tibi quoque antehāc commendavi, et commendo etiamnum. Valetudo mea, per Dei gratiam, satis est commoda: nisi, quod me rheumata inter concionandum hodie infestārunt. Dominus Jesus det etiam mentem sanam, in corpore sano. Vale integerrime. Suinfurti 19. Junii an. 1607.
R. T. Dign.
deditiss.
Johann. Schroderus.
EPISTOLA XXX. Argumentum. Obitum Stromeri deplorat. De controversis capitibus colloquium secum instituendum indicat. De Calvinistarum machinis quaedam. Duas Quaestiones proponit: (1.) De Sepultura Calvinianorum; (2.) De ordinationis ritu: an sit Consistorialis? an Ministerialis? Sal. Pl. in Christo Salvatore!
Recte intelligis, Reverende et Clarissime Domine Doctor, et Superintendens, Amice et frater in Christo reverenter honorande! repentinum et funestum obitum, tam boni viri, Dn.
page 92, image: s092
Doctoris Johannis Stromeri, [note: De JOH. STROMERO, AUERBACHIO dicto, vid. ZEUMERUS in vitis JCtorum Jenensium p. 56. seq. BEJERUS in Nomenclatore ordin. Juris in Academia Jenensi, p. 694. FREHERUS p. 975. et alii.] omnibus amicis fuisse, et etiamnum esse luctuosissimum. De me enim vere testari possum, me nuncio primum, et deinde funere ipso, cum id viderem, et planctus moestissimae viduae, gemitusque, lamentationes et ploratus charissimorum liberorum audirem, pene exanimatum fuisse; plurimas ob caussas, quae etiamnum cor nostrum lancinant, et surdo verbere pulsant. Atqui cum certi simus, ne mortem quidem ipsam, utut sit truculenta, nos posse separare a dilectione Dei, quae est in Christo JEsu, spe gloriosae resurrectionis haec damna levabimus. Veniet tandem laetissimus dies restitutionis omnium, ubi mors penitus abolebitur. Literas Isenacenses, quas fideliter custodivi, lubens missurus sum propediem. Nostra Illustissima nuper mihi significavit, quod Illustrissima Isenacensis mecum, de controversis Articulis, colloqui cupiat; quod equidem non detrecto: sed quo successu, Deus novit. Hoc genus hominum id agit, ut quandam conformitatem Lutheranae et Calvinianae religionis concinnet, et Zelum, in piorum Doctorum animis, extinguat; quo facto aditus Calvinianismo apertus, et via strata et munita est. Quapropter hāc in parte caute agendum est. De M. Fabiano tibi gratulor, et si quā ratione ei ad officium aliquod honestum prodesse potero, nullum non movebo
page 93, image: s093
lapidem. Utinam aliquando omnes intelligamus, M. Fabianum verum fuisse vatem, de tuo in Thuringiam, cum dignitate tua, et Ecclesiae commodo, regressu. Plurima quidem suppetunt, de quibus tuum desidero judicium. Sudo enim in duarum gravissimarum Quaestionum enucleatione: Primo enim, gravis jam controversia est, inter Ministerium, et Senatum Erphurdianum, de sepulturae honore; quem omnino etiam flagitant illi Senatores, qui non solum Calvinianae sectae plane sunt addicti, sed etiam ab Ecclesia talem faciunt secessionem, ut non Solum sacras conciones rarissime, sacram etiam [gap: Greek word(s)] plane non frequentent, et accedant; imo, sese Calvinianis Ecclesiis ita associent, ut in illis non nunquam Sacramento Coenae utantur. Hoc cum, sit notorium, an etiam citra scandalum, et Sacrorum rituum, imo, ipsius verbi Dei abusum, more Christiano tales sepeliendi sint, merito quaeritur? Senatus cogere vult ministros, interminans remotionem: Populus cum nuper tanta cum protestatione, et, in casu quodam necessitatis, talis sepultura facta esset, Ministros Ecclesiae, Calvinismi, vel impiae collusionis cum adversariis, imo et [gap: Greek word(s)] accusat, affixis publice in templorum valvis pasquillis. Quod si ministerium in posterum negativam tuebitur, et vim patietur, seditio metuenda est, a quā vix sibi vulgus nuper temperare potuit. Quaeritur igitur, quid juris et facti? Altera quaestio est, de ritu ordinationis, an sit actio Consistorialis, vel ministerialis? Et si Consistorialis, an possit
page 94, image: s094
administrari ab eo, qui non fungitur officio ministri Ecclesiastici, excluso ab examine ministerio loci, et duntaxat adhibito ad manuum impositionem? De hisce Quaestionibus, quae tua sit sententia, ad me, rogo, scribas; ut inde, vel instruar, vel confirmer. Quid ego sentiam, ad te postea scribam. Jam enim, propter tabellarii festinationem, me plane expedire non possum. Vale, vir reverende, et clarissime, cum Ecclesia tua, in Domino, et M. Fabianum, ex me, saluta. Vinariae, d. 16. Julii, Anno 1607.
T. R. Exc.
amiciss.
[note: ABRAHAMUS LANGIUS, Dresdensis, Munere Superintendentis Generalis in Ducatu Vinariensi tunc fungebatur. Brevem scriptorum ejus recensionem dedit WITTENIUS in Diario Biographico ad Annum MDCXV. et COLERI Bibl. Theol. sed. Vol. II. p. 131.] M. Abraham Lange.
EPISTOLA XXXI. Argumentum. Pro Disputationibus missis gratia agit De morbo suo communi condolet. Privilegia Academiae Giessensis publicanda, et pestem Marpurgi grassari, ut, de translatione Scholae, consilia ineantur, nunciat. Disputationem de Coena Domini mittit.
page 95, image: s095
Salutem [gap: Greek word(s)] !Reverende et Clarissime Domine Doctor, Amice honorande, plurimumque dilecte! Una cum gratiarum actione, in Actu Tuo promotoriali habita ac recitata, accepi disputationes quasdam tuas, [note: In Coburgensi Gymnasio habitas.] pro quibus gratias ago et habeo; unum hoc adjiciens, ut pro re nata, cum medios inter verseris Calvinistas, ad hypothesin quoque, et Antithesin luculentiorem accedas. Lippoldus ille, quem juvi plurimum, et cujus nomine aliorum odia atque invidiam in me concitavi, actum promotorialem typis excudere suis, omnino recusavit. Conveni ergo Steinmannum, qui operam mihi suam obtulit promptissime, post actum Rectoralem, impressionis, Deo volente, facturus auspicium. Eodem Te morbo correptum esse, quo ego corripior et vexor, ex animo doleo. Vitare quidem conor, quae ad promovendum eum facere videntur: sed nescio sane, (novit Deus,) quo successu, quove eventu. Deo, qui longitudinem dierum meorum scit, committamus et commendemus omnia. Plenaria privilegia Academica [note: Academiae Giessae constituendae causa.] nactum esse Illustrissimum Principem Darmstadinum: nuper mihi per literas significavit Dn. D. Mentzerus; publicanda promul gandaque actu quodam solenni propediem. Pestem grassari Marpurgi, idem inter caetera refert; ita quidem, ut de translatione scholae consilia suscipiantur.
page 96, image: s096
Mitto exemplar disputationis meae nuperae, de Corona Domini, quam ut boni consulas, oro. Vale cum tuis omnibus, et M. Fabrum, meo nomine, saluta. Dabam Jenae, 17. Julii, anni 1607.
Tuus
ex animo
[note: Fere per omnem vitam, cum adversa valetudine, conflictabatur PETRUS PISCATOR; hinc etiam nimis mature, quadragesimo scil. aetatis anno, rebus humanis fuit ereptus, uti tradit ZEUMERUS, in vitis Theologorum Jenensium p. 118_121. et M. ADR. BEJERUS, in Syllabo Prof. Jenensium. p. m. 483.] P. Piscator. D.
EPISTOLA XXXII. Argumentum. Commodam rationem commercii literarii ostendit. Medicinam praescribit. Crebriores, coram populo, homilias dissuadet. De editione iterata, libri sui primi, de christianismo, scribit; et quid secundi libri editionem impediat, exponit. Contra tentationes erigit. Quid unctio I. Joh. II, 20. sit, quaerit. Contra luem praeservantia praescribit. De principiis rationis quaedam. De obtrectatoribus doctrinae suae, in libello de Christianismo, iterum graviter conqueritur. Salutem in Christo [gap: Greek word(s)] !
Reverende, clarissime et ornatissime Vir, amore mihi paterno dilecte! Literas tuas, d. 15.
page 97, image: s097
Maji datas, ego vix ultimo Julii accepi. Doleo igitur, et distantiam loci, et tabellariorum infidelitatem. Docuit autem me Erasmus Wolffart, (vir politicus, at pius, qui aliquot annos quaestorem egit apud nobiles Asseburgicos, vel praefectum arcis cujusdam Asseburgicae; is filius Theologiae sincerioris et spiritualis, quae ad interioris hominis, et vitae spiritualis, culturam ducit, mecum contraxit amicitiam) compendium ultro citroque mittendi literas, nempe per ordinarium tabellarium Numburgensem, qui hāc Hamburgum transit, et in vicina vestra Eisfeldiā, singulis mensibus, literas quoque colligit: quod oppidum Heldburgo milliari saltem distare audio. Ibi ille tuas accipere, illic vero meas perferre poterit. Optārim rem succedere, vellem enim tibi aliquot pretiosa extracta, [note: En ARNDIUM, Chymiae deditum.] olea, salia, ad conservandam valetudinem tuam mittere; nempe extractum zedoariae citri, myrrhae, et solutum margaritarum, ad compressionem thoracis, quae te molestat. Proinde, de hisce medicamentis, scribito mihi proximis judicium tuum. Valetudinem tuam confirmatiorem esse, ex animo audio. Si electuario uti non potes, propter acerbitatem, velim inde extractum fieri; quod ipse facile parare posses, si saltem in bono vino resolveres, et per papyrum bibulam colares; sed opus esset oculari demonstratione. Exhauriunt te crebrae nimis conciones: et, charissime mi: ad quid tot conciones, inter paucos et raros auditores? Ah! doleo,
page 98, image: s098
ita tempus et vigorem ingenii tui consumi; certe, hi concionum cumuli et acervi, dabunt tibi justissimas discedendi causas; et amplecti te velim, et nullo modo negligi, vocationem et occasionem Jenensem: et cave, ne odium, sive apertum, sive privatum, Jenensium timeas. Te certe Deus Opt. Max. altioribus destinavit, quam, ut inter rusticos, aetatem florentem perdas, et amittas. Editionem tuarum meditationum iteratam vidimus hic statim, atque prodiit: illico illam misi ego et commendavi Dn. Syndico nostro, et Consuli primario, qui aut hos tuos labores mihi, aut meos tibi ascribere solet. Idem judicium ab aliis, acerrimi ingenii viris audivi, de tribus tuis concionibus. Ego sane hoc mihi laudi duco, tibique gratulor, et Deo ago gratias, quod haec radices agunt in legentium animis aculeosque relinquunt. Editionem reliquorum meorum libellorum collegae impediunt, censuram nimis morducem usurpant, et mea contemnunt; non igitur viam edendi eosdem invenire potui. Si tu poteris, consule in medium. Ob editionem libelli primi mire mire pressus, persecutiones et calumnias plurimas pertuli: nescio igitur, qua viā lucem videre possint reliqua mea; dum nempe hic membrum ministerii sum, censuram illi sibi vendicant, et hac ratione editionem impediunt. De molestiis et tentationibus, quod scribis, eae equidem me perturbant: sed interim magnorum donorum [gap: Greek word(s)] , quibus latenter Deus te ditavit, esse indicia, mihi asseveranter et indubie persuadeo. Cogitabis, te, robore et virtute divina, omnibus
page 99, image: s099
tentationibus esse fortiorem, et majorem: Solarium igitur cape ex symbolo tuo. Haec ipsa me commoverunt, ut theologum te fieri maluerim; relictis aliis disciplinis, quae in ejusmodi tentationibus non subsistent: nec unquam, sine hac amaritudine, dulcescent divinae consolationes. Recte itaque scribis: nisi quis primitias, et gustum vitae aeternae, in hac vita sentiat, de vitae aeternae dulcedine certus esse non potest. Ah! quam nimis hoc verum est. Scientiam quidem habent multi, et opinionem de vita futura, sed nullo modo experientiam: h. e. habent theoriam; sed non praxin. Tu igitur rectissimefec sti, quod in praefatione meditationum tuarum, theologiam practicam commendāsti, et descripsisti. Id ipsum tuum institutum multi, etiam ex hostibus, collaudant, et probant. Quaeso te, fili charissime! quid est uncrio illa Spiritus sancti, de qua I. Joh. II, 20? Estne ille unctus Dei, i. e. Christianus, qui primitias Spiritus sancti non sentit? quid autem sunt primitiae illae, nisi laetitia in Deo, et Magnificat illud, gaudio spirituali tinctum, virginis Deiparae? Quid Jubilus Davidicus? Quid Jubilus Bernhardi? Augustini? Quibus de rebus aliquot capita pertractavi, in secundo meo libello; qui jam per invidiam premitur, cum reliquis. Ad luem, apud vos grassantem, (mirum!) utere vino medicato. Fac sacculum pendulum, repletum herbā Veronicae, et Carduibenedicti, anacardini, et immitte in vasculum vini; de quo vino, tincto herbis hisce, utitor ad coenam, haustum pro lubitu. Summae enim sunt inter herbas, in mundando
page 100, image: s100
sanguine: utitor igitur illo praeservativo. Conjugium, si placet adhuc differre, non admodum dissuadeo. Videbis sane, de consilio matris et fratris, quid e re tua sit. De debitis contractis ne sis, quaeso, nimium solicitus. Est commune malum omnibus, qui ad officia graviora vocantur. Benedictio Dei in momento, in melius potest haec mutare: crede experto. De Illustrissima Isenacensi miror: quia igitur acerrimo rationis judicio pugnat; vereor, ut ex spiritu disceptet. [note: Vide supra Epist. XXII. p. 65. seg.] Inter spiritum fidei et rationis quid intersit, nosti. Lubentissime tamen viderem ipsius rationes. Sed cave, ne, per incertum tabellarium, in alienas manus veniant literae illustres; incideres, re proditā, in magnun periculum. Es ist mit hohen Personen nicht zu schertzen. Vale in Christo, exoptatissime mi, et laetare in Domino. Dabam Brunsvigae, d. 3. Augusti, 1607.
P. Sc. Unangesehen, dasz ich primum meum libellum Jenae, propter Consensum in doctrina, sub censura Reverendi Collegii Theologici, ibidem recudendum curavi, immutatis omnibus, quae vel speciem dissensionis, ne dicam heterodoxiae habent; additaque, in praefatione, protestatione, me mea velle intelligi, secundum scripta symbolica; nihil ominus tamen collegae mei acquiescere non possunt. Extorquere volunt Synergiam, ex unico verbulo fol. 344. lin. 6. Edit. Jenens. vvelches also lautet: Wie der Vervvundete mit ihm handeln liesz, vvie es seinem Artzt, dem Samariter, gefiele etc. Das soll
page 101, image: s101
Synergia heisen. Quia homo [gap: Greek word(s)] non tantum non patitur, sed repugnat; quod facile concedo: quia voluntas nostra [gap: Greek word(s)] aversa est a Deo, et hostilis est: verum, de eo ego hic non ago; sed ostendo saltem modum proximum, et processum conversionis, et omnia gratiae divinae adscribo, quemadmodum sequentia testantur. Aber es musz ihnen helffen: Ich vverde publice et privatim sugilliret, et apud rudem populum, verdachtig gemacht; und halte dafur, man vvolte mich gern hinaus haben. Wolte aber gern, ich hatte occasiones. Sehet! also gehet mirs, und habe, seynd ihr 2. Jahr bey mir gevvesen, keinen guten Tag gehabt: Musz mich noch vvohl, vvil ich Friede haben, nisi aliam acceperim vocationem, gar an ein Oertlein begeben; vieleicht nach Eiszleben, und ein Privat. Leben anfangen. Denn die Welt vvird gar zu heillosz; ich hatte es nimmermehr gemeinet, dasz unter denen Theologen so bose, gifftige Leute vvaren. Hi, scilicet, sunt renati, uncti, organa Spiritus Sancti; und musz ihnen denn alles umb die reine Lehre gethan seyn. Sed haec tibi in aurem. Si quid poteris me juvare scriptis tuis aureolis, quemadmodum mihi spem fecisti, proximis tuis literis: faceres mihi rem longe gratissimam. Sed nolim, tibi molestias, mei gratia, creari. Iterum vale, quam rectissime.
Tuus
ex animo
Johannes Arnd.
page 102, image: s102
EPISTOLA XXXIII. Argumentum. Amicitiam ambit, et studiosum, Georgium Bohemum, commendat. Sal. in Domino Plur.
Reverende et Clarissime Domine Doctor! Etsi tecum nulla mihi intercessit familiaritas: fecit tamen tuus in orthodoxa religione consensus, et ea, quam commensales mei praedicarunt, eruditio, ut literis hisce amicitiae nostrae facerem auspicium. Vera enim illa necessitudo est, inquit ille, et Christi glutine copulata, quam non utilitas rei familiaris, non tantum praesentia corporis, non subdola atque palpans adulatio; sed Dei timor, et divinarum scripturarum conciliant studia. Accedit imprimis ejus, qui hasce exhibet, petitio, qui, cum potissimam studiorum suorum promotionem apud Te sitam esse putet, me precatorem accessit, ut quacunque ratione possem, ipsum Tibi de meliore nota commendarem. Cum ergo bonorum adolescentum studiis ex animo faveam, et vero Te, iisdem inserviendis, promptum paratumque esse audiam; eo libentius petitioni annuendum esse censui: ac proinde Te peramanter rogo, ut pro tuā, quā vales apud Aulicos vestros, autoritate, clientem hunc tuum fovere, et, ut stipendio Ducali, cujus fructum hactenus percepit, ad annum unum atque alterum etiamnum perfruatur, efficere non dedigneris. Non dubito, quin beneficium hoc in hominem gratum
page 103, image: s103
sis collaturus: ego vero vicissim, in simili negotio, animum gratum pro virili spondeo. Haec pro [note: Forte JO. GEORGIO BOHEMO, de quo THOMAE Historia Reformationis in Ducatu Coburgensi p. 670.] Georgio Bohemo, harum exhibitore: in posterum, si occasio scribendi supererit, et tibi gratum erit, habebis plura. Vale. Dab. festino calamo, Wittebergae, a. d. 22 Augusti, Anno Christiano 1607.
R. T. D.
Studiosiss.
[note: DE FRID. BALDUINO, Theologo Wittebergensi, vid. GOETZIUS von denen hin und her zerstreuten Dreszdnern p. 44-57. UHSE. Leben der Kirchen-Lehrer des XVI. und XVII. Seculi p. 473. seq. WITTENII Memoriae Theologorum p. 269. SPIZELII. Templum Honoris p. 77. seq.] Friedericus Balduinus. D.
EPISTOLA XXXIV. Argumentum. Repetit, quae in prioribus scripserat, prolixius. De rudimentis. De homiliis crebrioribus; libello meditationum; libellis suis, et invidia. De tentationibus. De disputatione. De statu suo scribit, et pro transmissis thesibus gratias agit. Gratiam et Pacem!
Reverende et Clarissime vir, fili Charissime! Scripsi ad te ante mensem, et tradidi literas
page 104, image: s104
tabellario civitatis nostrae publico, ad Cameram imperialem abeunti; qui promisit, se operam daturum, ut per occasionem literae Coburgum, aut Heldburgum, mittantur. Prolixe scripsi: sed vereor, ut redditae sint. Summa autem fuit: valetudinis habendam rationem; ex Electuario tuo amaro, faciendum Extractum, per spiritum vini, ita ut fiat extractum liquidum; davon einen Loffel voll genommen; oder einen halben. Doleo nimiam loci distantiam; habemus hīc mixturam stomachalem, quae componitur ex spiritu vitrioli, spiritu tartari, aqua theriacali, et extractis liquidis stomachalibus: sed, quia est in forma fluida, tuto mitti non potest. Certo mihi persuadeo, si eā uterere, te semper firmā, per Dei gratiam, valetudine futurum; Extracto etiam ligni sancti et Sassafras te velim uti interdum, pro conservatione in lue illa, de qua scripsisti. Nimis crebrae te exhauriunt conciones, ut ex proximis tuis accepi. Quis enim tanto oneri ferendo par est, praesertim imbecilliori corpusculo? si igitur minus placide abnueres, rectius valetudini tuae consuleres. Libellum Meditationum tuarum hīc statim atque recusus est, accepimus; ego Primoribus nostris insinuavi, qui illum nunc in delitiis habent, et meis scriptis et concionibus consanguineum dicunt. Mei libelli reliqui, propter invidiam, hīc opprimuntur. Primus iste in multas me persecutiones conjecit: viam igitur hactenus invenire nequivi, quā in publicum prodire potuerint reliqui; peto tuum consilium. Utinam,
page 105, image: s105
Jenensis [note: Jam eo tempore vocatum fuisse GERHARDUM in Academiam Jenensem, patet; quod tamen a FISCHERO omissum esse, video.] aut Vinariensis [note: Non ter, sed quartum vocatum fuisse GERHARDUM in aulam Vinariensem exinde conjicio, FISCHERUS l. c. Cap. XIII. §. 4. p. 187.] te evocaret, ac liberaret vocatio: nihil mihi magis in votis, quam ut posses tam diu differre conjugium, quod tamen, si aliter non patitur oeconomia tua, non admodum dissuaserim, quin brevi ineatur. Tentationes tuas, Charissime, fortiter et constanter te ferre jubeo; fisus illi, qui in infirmis potens est. Ego quantum potero, precibus tibi meis praesto ero. Hae sunt [gap: Greek word(s)] , in gravissimis rebus erudire te possunt. Non tentatus qualiascit? De primitiis S. S. quarum gratia gustum percipimus vitae aeternae, ah! quam vere scribis. Nemo vere Christianus practicus, qui non unctionem Spiritus praesensit; neque unquam quisquam, sine tentationibus, intimas Spiritus consolationes degustavit. Disquisitionem, quam Illustrissima Isenacensis tecum instituit, miror; et recte facis, quod a disputationibus illam, ad humiliorem et interiorem mentis culturam revocas. Christum in pectore sentire satius est, quam de illo subtiliter disputare. Invidiam Jenensium ne timeas: patientia, humilitas et virtus omnia invidiae tela facile enervant, et nihil mansuetudine violentius, inquit Chrysostomus. Haec, Charissime mi! ad tuas repetere denuo placuit. Premimur denuo
page 106, image: s106
metu bellico; ego harum rerum pertaesus, liberationem quoque ex hāc urbe expeto: ex hāc urbe quidem, et ex hac, quā infestor, invidiā, de quā epistola meā priore fusius, ubi acceperis. Gratias tibi ago, pro Thesibus tuis, et pro tribus devotissimis concionibus; libenter tibi tale quid communicarem, nisi essent occlusae fores publicationis. Deus meliora mihi et tibi. Vale et salve, quam suavissime. D. 28. Aug. 1607.
Tuus
ex animo totus
Johannes Arnd.
P. S. Persuasum mihi habeo, te reliquos ordine Locos Theologicos, consimilibus Thesibus, pertractaturum: quas ut accipiam facito,
EPISTOLA XXXV. Argumentum. Excusat literarum tarditatem. Censoris munus declinat; monet tamen quaedam docte, de Locis Rom. IX, 15. Actor. XIII, 40. Anne recte dicatur: fides conditio justificandorum; quam caussa Justificationis? De Loco Joh. X, 26. De Hirschii valetudine, itinere Banzensi. Mittit octerniones quosdam, et de iis monita petit; item Mentzeri literas, ex quibus status Giessensis cognoscatur. Convivam Dn. Cancellarii Coburgensis fuisse nunciat.
page 107, image: s107
Sal. per Christum Plur.Promiserat tabellio, qui Tuas afferebat, Rever. et Clariss. Domine Doctor, frater in Christo conjunctissime! se intra octiduum huc rediturum, et responsum petiturum. Fefellit fidem. Elapsum est tempus: nuspiam comparet ille. Quamobrem R. T. dabit veniam mihi, si Theses, quas miserat legendas, ferius remitto. Monebar sedulo, ut rigidā illas censurā perstringerem. Obtemperarem utique, ne viderer necessitudini nostrae, recens admodum institutae, defuisse: nisi ita conditae essent illae, ut meam censuram effugiant. Legi eas, nec sine magnā voluptate legi, quod viderem, non tantum illam, quam pro orthodoxa agnosco et habeo, sententiam in iis contineri; sed et, solidis argumentis contra Ischarioticas adversariorum catenas asseri et defendi: sed quod obelisco meo notarem, non legi. Ne tamen id, quod mihi injungis, officium defugere videar, meas de uno atque altero membro cogitationes expono. Verba illa Rom. IX, 15. Miserebor, cujus miserebor; it. vers. 18. itaque cui vult, miseretur etc. ego explicare solebam, non de actuali aliqua Dei misericordia; sive universali, quā adductus omnibus dederit Christum; sive speciali, quā sola gratiae vasa complectitur, quaeque actuali indurationi opponatur: sed de liberrima potestate miserendi. Ita enim mihi Analysis Capit. illius instituebatur. [note: Analysin integri Capitis IX. Epistolae ad Romanos instituit SCHROEDERUS, eamque Giesse MDCVIII. in s. imprimi fecit.] Objici poterat: Judaei
page 108, image: s108
multas promissiones et praerogativas a Deo obtinuerunt v. 4. 5. Ergo, Deus non potest illos rejicere. Hanc objectionem, ut diluat Apostolus, exponit primo, quomodo rejectis Judaeis promissio tamen non exciderit v. 6-9. Deinde ostendit, Deum concessis praerogativis non teneri: exemplo Esavi, qui cum esset primogenitus, nihilominus posthabitus fuerit Jacobo v, 10-13. Quo etiam exemplum Ismaelis referri possit. Tum disserit, Deum nemini quicquam debere, et nemini esse obligatum v. 16. sed liberrime misereri, quorumcunque misereatur v. 15. 18. ut si omnes induret v. 18. (quod tamen nec vult, nec facit, etsi post lapsum, ut faciat, in ipsius potestate situm sit) sicut induravit Pharaonem v. 17. nemo tamen illius justitiam incusare queat. v. 14. 19. 20. 21. Inde porro colligit: quia tamen Deus non induret, nisi eos, quos prius multā lenitate sustinuerit, v. 22. apparere inde, et quanta sit ejus ira, erga istos v. 22. et quanta sit misericordia ejus, erga hos, quos facit vasa gratiae, v. 22. 23. postmodum subjungit caussas, quas propter Deus Judaeos, post concessas tantas praerogativas, rejecerit tamen etc. Unde interpretatio verborum illorum, miserebor, cujus miserebor etc. mihi talis emergit, ac si dictum esset: Nihil, potest praescribere misericordiae; sed, sicut potestatem habet figulus etc. v. 21. ita, in mea potestate, et arbitrio liberrimo, hoc totum positum est; velimne hujus vel illius, aliquorum vel omnium misereri. Quorum autem misereri velit Deus, indicat Apostolus cap. II. v. 32. Hanc interpretationem,
page 109, image: s109
R. T. submitto judicandam; video enim, paulo aliam abs te viam iniri; quam, si recte memini, tenet etiam Mentzerus noster.
In Thesi 112. attingitur locus [note: Conf. B. WOLFII Curae Philologicae ad h, l.] Actor. XIII, 48. Crediderunt, quotquot erant ordinati ad vitam aeternam; ubi mihi obscuriusculum videbatur illud, quod illi dicantur ordinati, qui sunt constituti in illorum numero atque ordine, in quibus media salutis locum inveniunt. Sed quorsum id tendat, e consequentibus percipio. Sunt, qui ita exponunt; ut ordinati dicantur, qui media, a Deo ordinata, prehensant. Quod mihi videtur, a verborum tenore aliquando remotius esse. Ego vero simpliciter ordinationen illam de electione accipio perinde ac si dictum esset: crediderunt, quotquot electi erant ad vitam aeternam. Nec tamen inde sequitur: Ergo electio absolute est caussa fidei; (1.) quia, dicuntur ordinati non ad fidem, sed ad vitam aeternam. (2.) Quia ordinatio illa, seu electio, non est absoluta. (3.) Quia caussa alia fidei assignatur; nempe auditus verbi. (4.) Quia Apostolus non vult, isto verbo, reddere rationem, quamobrem hi crediderint, alii non crediderint; sed declarare: quomodo Deus ordinationem suam in hisce, qui credebant, exequi instituerit, et quis fructus, vi ordinationis divinae, fidem illorum sit insecuturus; nempe vita aeterna. Proinde assentior; describi hīc decreti divini manifestationem in tempore factam.
In Thesi 113. recte dicitur: Deus credentes justificat: Inde non licet inferre; Ergo, ipsi se justificant.
page 110, image: s110
Contra vero arguo: si fides est caussa instrumentalis justificationis, ut communiter docetur: Ergo, credentes se ipsi justificabunt. Ratio, quia effectus caussae instrumentalis recte praedicatur de eo, cujus est caussa, seu instrumentum. Nunquid igitur malim dicere: fidem esse conditionem justificandorum: non autem, proprie loquendo, esse caussam justificationis? Eodemque modo de electione dicam: fidem non esse caussam electionis; (puta, qua est habitus,) sed esse conditionem eligendorum, sine qua nemo electus fuit: idque tanto magis, quia Electio non requirit ante se fidem actu existentem, sed tantum Deum praescientem; sicut justificatio.
In Thesi 99. ponitur tale dilemma: Aut iratus, aut placatus, elegit nos Deus. Quid si ab adversariis daretur tertium: aut miseratus: quomodo miserit filium, et ad [gap: Greek word(s)] ejus omnes, per Evangelium, invitet.
In Thesi 114. occurrit Locus Joh. X, 26. Vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. Quem arbitror, non inepte conferri cum isto Joh. IIX, 47. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Quemamodum enim hīc Dominus probat: Judaeos, qui Deum Patrem suum esse gloriabantur, non esse ex Deo; argumento: quia non audiant verbum Dei; ita Joh. X. probet idem: Judaeos non esse ex ovibus suis: quia non credant pastori suo. Vides, Rever. Dn. Doctor, cujusmodi sint illa, quae hīc annoto. Quae ipse non annotarem, nisi mihi tuus candor innotuisset, egoque tibi meum officium navare debuissem.
page 111, image: s111
Neque enim me fugit illud vulgatum: Sus Minervam. De adversā valetudine Hirschii nostri, quae scribis, me valde turbant. Doleo, usum acidularum Sualbacensium, ipsi tam infelicem evadere. Spero autem Dominum, quem pro ipsius sanitate merito obsecramus, propediem ipsum restituturum. Et, utinam, jam tum restituerit. Neque enim hactenus mihi visus est, qui Kittingā venerit, ut quomodo nunc valeat, discere potuissem. Suasor futurus sum ei, ut Kittingā demigret, et quaerat aliud coelum, valetudini suae accommodatius. De itinere nostro Bantensi, [note: Forte Banzensi: Monasterium enim Banz in Franconia situm.] quid hāc hyeme futurum sit, non video. Saltem ut te domi tuae inviserem, ingredi illud volui. Sed obstitit haec tam lutosa tempestas, quam multis in locis comitatur pestifera lues, a qua te et Ecclesiam tuam Dominus ter Optimus diutissime incolumem servet. Nos quoque, Dei benignitate, adhuc salvi sumus. Arbitror autem, ubi clementior aura aspirārit, et tibi Vinariā, (quod ut fiat, toto pectore precor,) et mihi Heldburgo, non posse non fieri, quin te invisam: (nisi citius tempus invisendi Monachos Bantenses [note: Banzenses] oportunum se offeret,) si quidem ita volet Deus. Problema meum, [note: Theologico-Logicum, de communicatione proprii. Giessae MDCXVI. in 8. ed.] quo affectum meum erga te, et Hirschium nostrum, testari volui, nondum ad umbilicum
page 112, image: s112
est adductum. Usu venit mihi Horatianum illud:
--- amphora coepit
Institui, currente rotā nunc urceus exit.
Transmitto tibi octerniones aliquot, quos velim, ubi vacabit, perlegas, et officium monitoris mihi rependas. Rem facies gratissimam: modo intra quindenam fieri possit: quo tempore impressionis opus expedietur. De promulgatione privilegiorum Academicorum in Giessenā, si quid fieri aves, (aves autem procul dubio) en, legendas mitto literas Mentzeri nostri. Quibus lectis, gaudebis mecum, et cum illis; et felicissima quaeque precaberis, Academiae novae feliciter crescenti. Adjungo et alia nonnulla eodem spectantia, quae Tui juris esse volo. Denique nudius tertius sui conviva Ampliss. Dn. Cancellarii vestri, [note: VOLCKMARl SCHERERI.] qui nunc in comitiis provincialibus, quae hīc celebrantur, versatur. Intellexi e sermonibus, qui caedebantur, virum illum effuse prorsus tibi favere: adeoque statuo, ex illo fonte, in me quoque derivari illam, quam expertus sum, benevolentiam. Non tamen ausus sum, apud Amplitudinem illius mentionem facere agnati istius, quem Tibi commendavi. Laudo interim tanti viri humanitatem, et doctrinam non vulgarem; et valde gavisus sum conspectu illius et alloquio, quo me ipsum dignari, nunquam animum induxissem. Cognovi item, ex illius Magnif. Ampl. Theses vestras de Praedestinatione versari sub prelo. Unde liberatus sum solicitudine
page 113, image: s113
illa, quam mihi exemplar diutius detentum injecerat: quod nunc tandem remitto. Hisce valeto, Vir Rever. et Clarissime, quam pulcherrime, et quod facis, me amare pergito. Salutant R. T. D. Faustius, et M. Vuasius, qui nobiscum manebit. Dabam Suinfurti, An 1607.
R. T
Deditiss.
Johannes Schroderus.
Pastor ibid.
EPISTOLA XXXVI. Argumentum. Gratas sibi fuisse literas testatur. Quaedam de tibello Meditationum in germanicam linguam verso. Prolixius de sparsis ab Huberi fautore scriptis, de ipso Hubero, et colloquio cum ipso habito. Salutem a Salutis Autore, Jesu Christo, Doctore nostro summo, et Mediatore optimo et certissimo! Amen.
Reverende et Clarissime Dn. Doctor, Fautor et Affinis plurimum colende! Literas R. T. D. Heldburgi, d. 22. Septembr. hoc anno currente, datas, 2. Octobr. accepi, iterumque summa cum voluptate legi. Ejusmodi enim literis, ita me Deus bene amet, nihil mihi neque jucundius, neque gratius. Quid enim aliud spirant, quam summum, erga me indignum, amorem et benevolentiam: quam et testatam facit R. T. D. creberrimā scriptorum suorum eruditissimorum
page 114, image: s114
ad me missione; quae ego bonis viris, quibus cum mihi olim, in Ducatu Brunsuicensi, consuetudo intercessit, vere fraterna, soleo commendare, quamvis se ipsa satis commendent, ut mea commendatione prorsus non indigeant: tantum ideo facio, quicquid facio, ut meam erga R. T. D. gratitudinem qualemcunque declarem. Etenim non video, quid aliud Domino retribuere possim, pro his omnibus, quae retribuit mihi, ut verbis Davidicis utar. [note: Abuti mihi videtur hac phrasi, LEOPOLDUS] Decreveram sane R. T. D. germanicam praedicationum translationem, Magdeburgi editam, et Capitaneo nostro, Dn. Heinrico Alberto Mynsingero a Frundeck, [note: KETTNERI Hist. Eccles. Quedlinb. p. 205.] viro literatissimo et nobilissimo, dedicatam mittere. Sed cum ex literis R. T. D. intelligerem, illam jam vidisse translationem Magdeburgicam, judicavi, munusculum hoc literarium R. T. D. ingratum fore: idcirco mecum retinui. Ne autem et hoc praeteream silentio, significo R. T. D. illam partem Epistolae ejus mihi lectu longe fuisse jucundissimam, in qua mentionem facit Thesium suarum, de praedestinatione conscriptarum. Plane enim mihi persuadeo, ipsas contra D. Samuelem Huberum, fusissime et nervosissime omnia, quae ad hoc doctrinae Christianae caput enucleandum pertinent, pertractaturas esse. Sparsit ille per Dn. Melchiorem Leporinum, [note: Fata hujus Viri cognosci possunt ex REHTMEJERI Hist. Eccles. Brunsuic. P. IV. p. 160 seq.] qui Brunsuigae ante aliquot annos verbum Dei docuit,
page 115, image: s115
jam vero pastorem in Comitatu Stolbergensi agit, in hac nostra urbe, sed clam, duo scripta, de praedestinatione, Germanica, contra Theologos Misnenses, inprimis contra D. Hunnium, D. Mylium, piae memoriae, et D. Mamphrasium, quae scripta Anno Christi 1597. lucem viderunt, in quibus illos multorum gravissimorum errorum insimulat. Et fuit D. Huberus ipse praeteritā aestate hic Quedelburgi apud Dn. Capitaneum, cui praefationem sui Anti-Bellarminiani exhibuit, a quo et honorarium impetravit; idem etiam a Dn. Abbatissa, et Dn. Praeposita licet recte, petivit; sed nihil accepit: vveiln das Closter sehr arm ist. Audivit et cum filio suo, Medicinae, ut ajunt, studioso, concionem quandam meam; et hāc finita, allocutus est me, mentionemque fecit adversariorum suorum, mihi certe ingratam: et addidit, eos omnes, uno excepto, justo Dei judicio periisse. Ego hāc invectiva audita, laconice respondi: Domine Doctor, ab eventu: sed subjecit ipse, illos Theologos peccatis suis, ut ante tempus morirentur, promeritos esse: se hoc in suis de praedestinatione scriptis et disputationibus, in verbo Dei firmissime fundatis, quaesivisse, ut sacramentarios fortissime premeret, quaestiones istorum spinosissimas praecideret, et tentatas conscientias efficacissime consolaretur: sed huic sanctissimo proposito Theologos Wittebergenses, ut soli Pontificaliter repugnarent, acerrime obstitisse, et Dn. D. Mylium, ac D. Mamphrasium, a libro visitationis Saxonicae, cum perpetua conscientiae suae macula, turpissime
page 116, image: s116
defecisse. Haec et multa alia D. Huberus attulit. Ego, ut aliquid reponerem, inter alia hoc nostrorum Theologorum argumentum ipsi objeci: Quomodo Deus in tempore salvos facit homines, eodem modo illos ab aeterno elegit. At in tempore Deus homines non salvat, nisi credentes in Christum. Ergo neque in aeterno illo Electionis decreto, Deus unquam ad salutem ordinavit, aut elegit; nisi credentes in Christum. Respondit ille: se totum concedere, et verbosissime, quae sua esset sententia, explicavit; ita, ut quod porro ego tanto Doctori ac disputatori Exercitatissimo opponerem, non haberem: colloquio itaque abrupto, ab illo discessi. Animadverti autem postea, et Dn. Capitaneum nostrum pedibus in D. Huberi ire sententiam, cui acta Huberiana, a Wurtebergicis Theologis publicata, legenda obtuli. Sed obtundo R. T. D. literis meis incultis; finem ergo scribendi facio, et aeternum Deum, Patrem Domini nostri Jesu Christi, oro, ut R. T. D. regat, tueatur, servet et confirmet, ne moli gravissimorum laborum succumbat; sed magis magisque coroboretur, ad divini nominis gloriam, et Ecclesiae afflictissimae salutem, Amen. Dabantur Quedelburgi, die 19. Novembris, anno novissimi temporis 1607.
R. T. D.
Studiosiss. Affinis
M. Andreas Leopoldus.
page 117, image: s117
EPISTOLA XXXVII. Argumentum. Dolorem de Hirschii obitu testatur. Libellum replicationis perstringit rationibus doctis. Pauca de origine animae, et in quam sententiam inclinet. Quaestionis, inter Dn. Cancellarium Coburgensem, et se agitatae, meminit. Gerhardum invitat. Et quid Mentzeri literae attulerint, recenset. S. per Christum Pl.
Redditae mihi sunt literae tuae, Rev. et Clariss, Dn. Doctor, frater in Christo dilectissime, et plurimum honorande! cum Replicatione Calvinistica. Intellexi ex iis, literas meas, quas Magnif. Dn. Cancellarii ministris perferendas tradideram, nondum ad te fuisse perlatas. Confido autem, interea recte fuisse traditas. Exanimarunt me valde literae tuae, tristi illo nuncio, de obitu nostri Hirschii, in Domino defuncti. Nihil dum inaudieram de illo. Miseram vero Typographum nostrum Kittingam euntem, ut ipsum domi suae inviseret, et de statu valetudinis quaereret. Qui reversus, Uffenheimii diem suum obiisse indicabat. Doleo sane nobis ereptum esse, virum tam pium et elegantem, mihique amicum, recens admodum inventum. Nisi tu forsan prooemium problematis mei ostenderis illi, quo nostros animos devincire cogitabam, meo de instituto nihil rescivit ante obitum. Quia igitur propediem Colophon imponetur
page 118, image: s118
impressioni, Epitaphium in honorem ejus adjungam. Cui si tu aliquod adjungi velis, opus fuerit, ut intra octiduum huc adferatur, aut ad summum intra duodecendium. De replicatione, ut multum nunc dicam, non est opus; cum, quia in parte problematis transmissa de Communicatione hypostaseos nonnihil est dictum, tum, quia brevi coram loquendi dabitur occasio. Schinlerus quippe noster, intra quindenam, circa Dominicam primam Adventus, nuptias suas celebrabit: quibus ut adsis, promissi tui te memorem esse volo, eris mihi, si non in mensa, saltem in tecto, hospes exoptatissimus. Ne tamen defugere videar officium, quod a me petis, paucissimis perstringam quaedam.
Sect. I. negat Col. 2. v. 9. in ipso, esse idem, quod in carne ejus. Atqui ratio magna e textu, nostrae expositioni favet: quippe secundum quam naturam Christus factus est complementum nostrum, caput nostrum, adeoque sepultus et redivivus est, v. 10-13. secundum eandem plenitudo etc. in illo inhabitat: quippe quae inhabitatio illius est caussa, ut sit complementum et caput. Similis locus extat Cap. I. v. 10-18. It. Ephes. I. 20-23.
Ibidem: Differentiam unionis personalis constituit in gestatione; eamque esse actum secundum: et alibi addit, si non ita gestetur, fore ut redigatur in nihilum. [gap: Greek word(s)] . Quippe (1.) nullus actus secundus, potest constituere unum per se, puta ut caussa formalis. (2.) Quod est universalis praesentiae Dei proprium, id non potest
page 119, image: s119
specialissimam Dei praesentiam, seu personalem, restringere, aut distinguere. Talis vero gestatio, quā sublata, res gestata tollatur, est proprium universalis Dei praesentiae.
Sect. II. negat, Communicationem hypostaseos carni factam, esse probatam; et tamen concedit, ita communicatam esse assumptae naturae, ut haec in illa sustentetur. Ibidemque dicit: non mediante aliquā propria hypostasi, gestari a [gap: Greek word(s)] . Ego arbitror: me probasse illam in Thesibus, et ex ipsius verbis sic probo: si assumpta humanitas, propriā hypostasi, non mediante, sustentatur in hypostasi Filii Dei, utique haec illi communicata est. Quicquid enim sustentatur in hypostasi non sua, sed alia, huic hypostasin aliam communicatam esse necesse est. Loquor autem de sustentatione, non quae est gestatio, et actus secundus, seu efficientis causae effectus; sed de sustentatione, quae est actus causae formalis: adeoque nihil aliud est, quam comunicatio hypostaseos, ut per illam natura, cui communicatur, subsistat.
Sect. III. et IV. doctrinam de [gap: Greek word(s)] ita corrumpit, ut videatur, non intellexisse, quid sit [gap: Greek word(s)] ; et quid voluerint veteres, quando in Explicatione mysteriorum S. Triados et Incarnationis, mentionem fecerunt [gap: Greek word(s)] .
Item, Sect. IV. intricatur ambiguitate vocis Hypostaseos: quae, meo judicio, alias significatum habet Concretum, significans idem, quod [gap: Greek word(s)] , seu subsistens, alias abstractum significans
page 120, image: s120
personalitatem, seu subsistentiam. De quo coram.
Sect. V. concedit, carnem esse [gap: Greek word(s)] : participem esse factam, subsistentiae et hypostaseos, ut in ea sustentetur: subsistere per [gap: Greek word(s)] : existere carnis assumptae, esse [gap: Greek word(s)] inexistere. Quomodo igitur negat, communicatam esse carni hypostasin [gap: Greek word(s)] . Nisi forte latebras sibi quaerat, in Exegesi illa: ut in se, et sibi illam haberet, et significare velit, non habere illam hypostasin [gap: Greek word(s)] , in se, ut propriam sibi, eoque modo, quo habet [gap: Greek word(s)] . Sed quod nemo ex nobis asserit. Habet interim revera, et eo modo, quo revera, in [gap: Greek word(s)] subsistit.
Sect. VI. videtur non intelligere, quo sensu [gap: Greek word(s)] dicatur [gap: Greek word(s)] , nempe, quia sustentet duas naturas: divinam, a qua realiter non differt; et humanam, a qua realiter differt: quae et ideo sunt unum [gap: Greek word(s)] . At quomodo inde colligit, hypostasin illam non esse communicatam carni, cum contrarium potius inferendum esset? Et quomodo sequitur: hypostasin non esse [gap: Greek word(s)] , si communicata sit humanitati; cum tamen ideo comunicata sit, ut non amplius sit [gap: Greek word(s)] ?
Sect. VII. ludit particulā secundum, quae ipsi idem est, quod propter. At certe illud Phil. 2. [gap: Greek word(s)] tale propter, quale Calviniani comminiscuntur, non admittit.
Ibidem, loquens de vivificatione, concedit carni salvatoris actum secundum, satisfactionem,
page 121, image: s121
meritum etc. et tamen [gap: Greek word(s)] vivificam esse negat. Cucurbitis opus est.
Ibidem dicit: carnem Christi habere succum vitae aeternae, ex unione, non [gap: Greek word(s)] , sed [gap: Greek word(s)] , adeoque essentialiter. Annon hoc est dicere, oppositum in opposito? Cyrillum voce [gap: Greek word(s)] utentem non est intuitus.
Ibidem, in loco Joh. V. Dedit pater etc. Allubescit ipsi particula [gap: Greek word(s)] : sed nuspiam explicat, quare aliquid detur filio, hanc ob causam, quod sit filius hominis; aut quare ideo aliquid dari necesse fuerit. Disertum responsum hic requiro.
Ibidem, Exinanitionem et Exaltationem [gap: Greek word(s)] esse mavult, quam [gap: Greek word(s)] . Atqui cum exinanitio et exaltatio non sint, nisi exinaniti et exaltati, sine [gap: Greek word(s)] nequidem intelligi possunt. Dico igitur, et personam seu [gap: Greek word(s)] esse [gap: Greek word(s)] exaltationis, et assumptam naturam; hanc [gap: Greek word(s)] , illam [gap: Greek word(s)] . Alia autem est ratio majestatis, quae per exaltationem consertur. Illius [gap: Greek word(s)] est Deitas, [gap: Greek word(s)] humanitas.
Ibidem confert hasce propositiones: (I) Christus, secundum humanam naturam, factus est praestantior angelis: et Christus, propter [gap: Greek word(s)] passus est: non addit, secundum divinam naturam. Quia tamen ibi attingit Ebr. I. Caput, inde e vers. 5 et 4. argumentum propono: Christus in tempore accepit, ut dicatur filius Dei v. 5. Christus secundum humanam naturam, seu humana Christi natura, non potest dici filius Dei: quia, Chemnitio docente, non potest aut debet
page 122, image: s122
Concretum praedicari de Abstracto. Ergo, aliquid non competit humanae naturae, quod tamen Christus in tempore accepit. Et per consequens accepit, non ratione assumptae naturae, sed suppositi. Hic scire aveo, an tua responsio meae, quam nondum expono, conformis futura sit.
Ibidem innuit, quae [gap: Greek word(s)] habuit ab aeterno, danda fuisse in tempore Christo, ob officium Mediatoris. Recte: addito officio Regis; sed ita, ut acceperit illa humanitas. Alias enim cur non prius data fuerunt? cur non ob officium Creatoris?
Sect. IIX. frustra tentat evasionem, per essentiam individualiter acceptam: et piper album proponit, cujus complexio forsan melior fuerit, quam comparatio, quae per ipsum instituitur, et prorsus improba est. Nec absurdum est, dicere, piper est album. Sed quae praedicatio abs te non erat accusata.
Haec sunt, quae, mi Rever. Dn. Doctor, mihi in mentem, adeoque in buccam venźre legenti Replicationem illam: cujus Autorem video, et secum pugnare, et negotium, quod aggreditur, non usque adeo percipere. Non opus erat accurata disquisitione, quia scribendum erat, et ad fratrem, a quo moneri, et cum quo, coram tamen, conferre cupio, et ad virum, cujus acumen et gratiam alibi, quam hic, laudare malim. Subjungitur Replicationi quaedam M. Ursini, de Origine Animae, commentatio: de qua sermonem inire tecum, suo vacabit tempore. Non abludit ille, ut aliquid dicam, a sententia,
page 123, image: s123
quae mihi videtur potior. Creationem perpetuatam agnoscere, generationem defendere non possum. Eunda est via media. Sed forsan hac de re alias.
Denique nolim Te fugere, ecquae fuerit mea, cum Magnifico Dn. Cancellario Vestro, collocutio; a quo secundo invitabar ad epulare colloquium. Id quod in lucro deputo, quod mihi, e nostra conjunctione, enascitur. Thema erat: An Minister Ecclesiae, in peccato mortali constitutus, et Spiritu Sancto destitutus, recte docere possit? Ego distinguebam primitus, posse eum recta docere; sed non recte, h. e. non dextre, feliciter, fructuque. Ille, ne quidem recta docere posse affirmabat, et contendebat. Ubi secundo accessi, Quaestio coepit restringi hoc modo: utrum possit recte interpretari scripturas. Ipse negabat, cum, quia intelligentia et interpretatio scripturae, sint peculiaria Spiritus Sancti dona: tum quia passim in Psalmis impiorum reprobentur doctrinae. Ego tuebar contrarium. Nec tamen inficior, pondus habuisse argumenta ejus. Tuam quoque inaudire velim sententiam: Et rogo, ut Viri istius favorem Magnificum, quem mihi ubertim ostendit, ubi dabitur occasio, foveas et conserves. Hisce vale felicissime, et quod Schinlerus mecum vehementer rogat, et futurum mecum sibi persuasum habet, res tuas institue, ut in nuptiis ipsius Te videamus: hospitem me habebis, si non
page 124, image: s124
beneficum, attamen benevolum. Dabam Suinfurti. Novembr. 1607.
R. T. D.
deditissimus
Johannes Schroderus.
Pastor ibidem.
P. S. Hac ipsa ferme hora, accipio literas Mentzeri nostri, qui recte valet. Mittit Panegyricum D. Phil. Nicolai, gratulantis de nova Academia Principi. Laudat Gratulatorium Facultatis Theologicae Rostochiensis. Excitat me, ut sequar eorum exemplum. Stat sententia obsequi. Ideoque et te velim excitatum, ad simile officium, nisi grave sit. Typographus noster in Academia illa locum inveniet, quem non ita pridem quaesivit. Duo fratres Eckardi, gradum ibi brevi sunt assumpturi. Ego consilium istud abjeci penitus. Vale, et te adventurum responde, ut interea spe adventus tui gaudeam non frustra.
EPISTOLA XXXVIII. Argumentum. Moram Responsoriarum excusat. De incremento Illustris Casimiriani optima auguratur. Quaedam de Statu Wittebergensi negotio.
S. P. cum felicissima anni, jam inchoati, comprecatione. Reverende et Clarissime Domine Doctor, Frater, et Amice, in Domino honorande!
page 125, image: s125
Septimanae effluxerunt aliquot, cum tuas accepi; amoris et officiorum plenas: ad quas, quo minus hactenus responderim, factum est, ex communi quidem illa, sed vera causa, tabellionum nimirum defectu. Jam vero, cum me eruditissimis tuis thesibus, de praedestinatione scriptis, iterum salutares, nefas putavi, si occasionem scribendi negligerem. Eo enim vinculo, nostram, non infeliciter, (ut opinor,) contractam amicitiam, magis magisque confirmare, nostrorumque animorum consensum aliis etiam comprobare possumus. Imprimis autem mihi placet studium tuum, quo, quasi ex intervallo, Illustre illud Casimirianum Gymnasium non modo illustrare, sed et exaedificare, feliciter conaris: neque dubito, quin, hoc quoque pacto, scholae istius celebritas, exteris quoque innotescere possit; cum singulari incolarum, hospitumque incremento pariter, et emolumento. Precor Deum praepotentem, ut bonum opus, quod in praeclaro illo Gymnasio coepit, feliciter continuet, Tibique vires animi et corporis corroboret: ut coeptam illam laborum scholasticorum telam, cum laude et fructu studiosae juventutis, felicissime pertexere queas. Nostrum Collegium Theologicum ruinae illius, quam passum est, [note: Obitu GEORGII MYLII, Professoris primarii in Acad. Wittebergensi, et Superintendentis MDCVII. d. XXVIII. Maji pie demortui. Vid. BALTH. MENCII Historicam marrationem, De decem Witteb. Pastorum vitis p. 216-221. in cujus locum die X. Januarii Anni MDCVIII. FRID. BALDUINUS Pastor et Superintendens salutabatur, referente MENCIO l. c. p. 227.] nimis grandem, quotidie, cumque desiderio
page 126, image: s126
praestolatur instaurationem. Nam, quod in Exemplari Thesium, mihi transmisso, me Superintendentem Ecclesiae nostrae nominas, forsan rumore deceptus incerto erras; quod pace tua dixerim, mi Reverende Domine Doctor. Negotium adhuc pendet in aula; et quem ita paulo post salutaturi simus, est [gap: Greek word(s)] . Ego profecto spartam istam non ambio, cui etiam ornandae non suffecero. Est tamen Deus, qui extrudit etiam operarios, quos ipse vult: quem serio solicitare pro nobis haut gravabere, ut, vel tandem gravissima huic deliberationi felicem largiatur exitum, eventumque salutarem. Quae de dissidiis, inter Episcopum Herbipolensem, et Comites Bentheimenses, addidisti: [note: Wertheimenses.] etiam hic innotuerunt: videntur prorsus luctuosa imminere tempora. Nam, quanta cum tyrannide Bavarus, haud dubie ex instinctu locustarum Apocalypticarum, [note: Monachos indigitat, auctores dissidiorum. Horum enim instinctu, et Abbatis ad S. Crucem Donavverdae auctoritate, processio, ut vocant, per varias urbis plateas instituebatur; qua re cives urbis exacerbati, fustius Monachos, et in primis Abbatem, exceperunt, sibi vero interitum libertatis attraxerunt. Vid. MEYER in Lundorpio supleto T. I. p. 354. GRYPHII Apparatus, ad scriptores Historiae Seculi XVII. p. 90--92.] Donnavverdae fuerit grassatus, et quid praeterea moliatur, haud dubie istuc quoque fama deportavit. Scilicet his
page 127, image: s127
armis, hōc denique milite Christi res agitur. Verum est, utique Deus adhuc justus judex in terris, cui Ecclesiam suam commendabimus, et interea orando, meditando, laborando, quisque in vocatione sua pugnabimus pro virili, nihil dubitantes, quin Electi Domini non sint frustra laboraturi. Et haec ad Tuas, mi Reverende Domine Doctor, respondere volui; quae omnia, ut boni consulas, festinationi ignoscas, et me amare pergas, etiam atque etiam rogo. Dabam Wittebergae, d. 4. Januar. Anni Christiani 1608.
Tuus
[note: De FRID. BALDUINO supra ad Epist. XXXIII. p. 103. quaedam monui.] Friedericus Balduinus. D.
EPISTOLA XXXIX. Argumentum. Quaedam de eo: an Humana Christi Natura possit dici subjectum divinorum idiomatum. De Programmatis fer alis Stromeriani auctore, et aliis. Salutem in Domino!
Totum hanc diem, Reverende atque Clarissime Domine Doctor, amice intime! consumsi literis scribendis: excepto illo intervallo, quod, partim sumendo prandio et coenae, partim collocutioni cum Mosero, qui Vinaria, hac
page 128, image: s128
Altenburgum transiit, tributum fuit. Hisce laborem et diem finiam; idque tanto jucundius, quanto ad te scribo libentius. Disputationes tuas, primo quo licuerit tempore, diligenter revolvam; et si quid in illis mihi occurrerit, quod vel clarius vel uberius dictum velim, monebo amice et candide. Plura enim mihi non arrogabo; ne cornicum oculos confodere velle videar. In [gap: Greek word(s)] , [note: De qua vid. supra Epistolam XXXVII.] quae tibi cum Schrotero intercedit, haut inimica et periculosa; miror, humanam Christi naturam divinorum idiomatum subjectum, nescio, a quonam Theologorum nominari. Tritum enim, et protritum est, in Scholis Theologicis: Quae humanitati [gap: Greek word(s)] tribuuntur [gap: Greek word(s)] , non inesse illi, vel habitualiter, vel essentialiter, vel subjective; sed personaliter. Ac si quis aliter statuit, et humanam in Christo naturam, divinorum idiomatum fieri subjectum; ille sinceritatem sententiae nostrae labefactat, et absurditatum nec parvarum, nec paucarum syrtibus colliditur. Quam vero ipse distinctionem tuetur, de subjecto inhaesionis, et praedicationis; illam non solum Logici nos docuerunt: sed jamdudum [note: TIMOTHEUS KIRCHNERUS, uti aliis in locis, ita Jenae et Helmaestadii Evangelium Christi, e Cathedra et suggestu docuit, purioremque doctrinam acerrime, duobus scriptis Germanicis, a ZEUMERO in vitis Theologorum Jenensium commemoratis p. 83. 843 defendit. Conf. LEUCKFELDII Antiq. Gandersheimenses p. 324. seq. aliosque.] KIRCHNERUS Anhaldinis opposuit, quam retinemus,
page 129, image: s129
et alii, qui nostrarum sunt partium. Totam tuam responsionem perendie, Deo dante, concionem ubi habuero, perlegam; mihique eam describendam curabo, priusquam ille, cui dabitur, eam accipiat. Programmatis, quo funeris Stromeriani indicium factum fuit publice, auctorem habemus illum, quem nominasti, hoc est: Heiderum; cui succensuit [note: Forte JOH. ZOELNERUS. Oratoriae Prof. Publ.] alter, quod suas partes et dignitatis praecellentiam minui atque illi tribui minus aequum judicarit. Sed de his cognosces plura, ex Johan. Friderico Stromero; qui proprium tabellarium, ad ferendas Coburgum parentis exequias, conduxit, et jam praemisit. Vogelio nidum afferent veris primitiae, et quantum in me est, fruticem nidulo parando commodam inquiram. Negotium Ornagoricum mihi curae erit; et brevi de illo te certiorem faciam. Quid vero, si illi, quorum interest, rem ad affinis Moseri judicium rejicerent? Num male consilium, actumque putares, si ipse hoc nomine ad ipsum literas exarares! Commissum hoc esto tuae prudentiae. Ego monitoris et amici partes obire volui. Tertius Februarii nova aulis, quae hactenus minus coire potuere, dabit; Dresdam ambarum Consiliarii avocati sunt. Metuo Vinariae: sed et haec, et nostra omnia, [gap: Greek word(s)] . Nostrum est, nostra agere, orare, et Deo in Christo confidere. Hic tibi sit pax, lux, gaudia, vita, salus.
page 130, image: s130
Vale et vive, in Christo Jesu unice optimo. 18. Jan. Anno 1608.
Tuus in Domino
Frater
Johann Major.
EPISTOLA XL. Argumentum. Quaedam de disputatione quadam D. Libavii. De suis libeliis, et vocatione Islebiensi. Rursus de suis libellis. Medicumenta mittit. Vocationem in aulam amplectendam dissuadet.
Salutem in Christo plurimam, hujusque anni incipientis exitum felicissimum, ex animo precor! Reverende, Clarissime, et in Christo mihi [gap: Greek word(s)] dilecte! Literas tuas, Calend. Jan. datas, 29. ejusd. accepi, una cum adjunctis; disputatione nempe tua, de praedestinatione, et concione funebre, disputationeque Libaviana, [note: ANDREAS LIBAVIUS, Medicus, Historicus et Philosophus insignis A. MDCVII. primus Gymnasii Coburgensis Director constituebatur. Quaedam de eo tradiderunt, FREHERUS, et BEJERUS in Nomencl. Prof. Philos. Jenensium p. 1004. 1005.] quam postremam illico evolvi: et thesi 77. tandem in locum illum incidi, quem verebar. In medio autem, quas ille affert rationes, contra communem et usitatam Theologorum sententiam, relinquo. Video, illum in tota disputatione singulare quid affectare; quo de, ubi otium,
page 131, image: s131
cogitabo altius. Gratias autem ago, pro terno isto munere. Libellos meos ita adornaveram, ut expectarent adventum tui tabellarii. Sed interim, dum hoc negotium maturo, veniunt mihi literae, a Clarissimo viro, Dn. D. Christophoro Schleupnero, Superintendente Islebiense; quibus mihi offertur vocatio nova, et munus pastoratus, in templo Petro Paulino, eodem in oppido: et quidem ille locus, cui olim M. Conradus Porta, M. Rhote, forte tibi ex scriptis noti, et D. Probus, praefuere. Ego, dum rem in deliberationem voco, et moram necto, astus quidam intercipit successum. Insinuat se enim quidam interim, apud Illustrem Comitem Mansfeldum, Ernestum, qui mittitur illico, cum diplomate, in urbem, ut ex mandato recipiatur: Repugnat Ecclesia; et ita rem urget apud eundem Generosum Comitem, ut ille repulsam passus sit: interim oritur lis de jure vocationis. Ecclesia vero subinde, missis ad me literis, contra morae et turbarum aliquantularum taedium, me animant. Et in hoc statu etiamnum haeret negotium. Quid faciam? liberari quidem ex hoc loco percupio: interim tamen turbas nolo ingredi; sed turbis egredi. Ego de successu ferme despero. Differendum igitur parumper negotium libellorum meorum censeo, donec, de successu hujus negotii certior factus fuero. Ut ut autem res cadet, per te edi illos meos libros, vel maxime desidero, quemadmodum ex Epistola ad te, libellis praefigenda, liquido cognosces: cujus descriptionem hodierno vesperi ad lucernam tentabo; Si
page 132, image: s132
vero absolvere non potero, mittam una cum libellis, per tabellarium Reipublicae nostrae juratum, qui mittetur a Senatu nostro Ratisbonam ad Comitia, ad nostros legatos ibi jam degentes; hic enim tabellarius per vestros fines, puta Coburgicos, transiturus est. Nobile Medicamentum utrumque, Compositionem nempe extractorum specificorum, contra luem pestiferam, et contra plerasque stomachi affectiones, quam nostri mixturam vocant stomachalem, et contra pestem, mitto, dono, et peto, ut munusculum animi paterni boni consulas. Item Extractum ligni sancti. Stomachalis, remedium quoque est hypochondriacum. Usus utriusque praeservativus, et curativus: Pro praeservatione mus man eine Nuszschale voll, in ein Loffel giessen, und des Morgens einnehmen, auch vvenn man zu Krancken gehen vvill. Pro curatione: Ein Loffel voll, und darauf ein Schvveisz provociren: hac ratione expellit, et non patitur venenum. Stomachalis, manejejuno stomacho parum pro libitu, pota; ventriculum certissime corroborat, et rectificat, adeoque totius corporis systema, et constitutionem emendat. Extractum ligni sancti, in haustulo vini, aut aquae hyperici, si haberi potest, egregie mundificat sanguinem, et praeservat etiam a lue illa, de qua scribis. Optarim haec remedia praesto etiam esse, praestantissimo viro, D. D. Cancell. Gerstenbergero; [note: MARCO GERSTENBERGERO, Cancellario in Aulae Vinariensi.] salvum enim tantum virum, et diutissime
page 133, image: s133
superstitem unice cupio. D. Schroederum ex scriptis novi: quorum quaedam ad meas venerunt manus; praesertim de negotio sacramentario: illum autem [gap: Greek word(s)] nondum vidi. Dissuaderem et ego aulicam illam vocationem tuam, et mallem, te ad nos retrogradum fore; sed resistere voluntati Principis difficillimum erit. Epistolam novam dedicatoriam ad te, libellis meis praefigendam, qua munire me cogor adversus nostros, quod ipsis reluctantibus ediderim, libellos, ad literam celeriter descripsi: tu, quicquid tibi visum fuerit, dele. Tuum est enim, et in tua potestate, quemadmodum et libelli, quos propediem accipies. Faxit D. Jesus, ut finem, quem specto, qui mihi est unicus Jesus noster dilectissimus, te obstetricante, consequantur! Amen, Metus belli nos urget iterum. Commendo me, tuis precibus. Vale in Christo, et salve. Eodem quo tuas accepi 29. Jan. 1608. Brunsvvigae.
Tuus in Domino
Johannes Arnd.
Sive res cum Islebiensibus successerit, sive non, statim faciam, ut scias. Non potui relegere Epistolam; puto recte descriptam. Literas Hamburgum recte curabo.
EPISTOLA XLI. Argumentum. Institutum de D. Libavio, Giessam vocando, significat, et quid Giessensibus sperandum sit,
page 134, image: s134
quaerit. M. Wasii abitum Wormatiam, D. Eckardi instantem, ad amplectendam vocationem Giessensem, in quam Academiam ipse magis inclinet, et quod in Analysi C. 9. Ep. Rom. occupetur, indicat. [gap: Greek word(s)] .De adversa valetudine mea, Rev. ac Clarissime Dn. Doctor, amice ac frater in Christo conjunctissime! quae me, per aliquot bebdomadas, domi affixum tenuit, arbitror, me nuper scripsisse. Nunc, per Dei gratiam, convalesco. Faxit idem, ut tu quoque ex voto prorsus valeas. Accepi hisce diebus literas, a Mentzero nostro, quibus ille non tantum significat, agitari consilia de Doctore Libavio, in Academiam Giessensem vocando, et ducendo: sed etiam rogat, ut ego, quoad ejus fieri possit, inquiram, ducine ille queat, et quanto salario. Etsi autem ad te, in hac causa, literas dare noluerit, ne vel tibi, vel Libavio, molestiam aliquam facessat: attamen, cum nemo alius occurrat, qui hac in re me rectius juvare et edocere possit, tuam ad opem decurrendum mihi fuit. Hoc igitur est, quod abs te contendo. Rem velim communices, cum Magnifico Dn. Cancellario, quem observanter ante omnia saluto; et exquiras, utrum vir ille a suis, si vocetur, bona cum pace dimitti possit? Et utrum vocationem Academicam, si offeratur illa, amplexurus videatur? Prius illud, non admodum difficulter impetrari posse, nonnulli putant: ego tamen, aliquid certi habere malim. Quamobrem, si fieri potest,
page 135, image: s135
per hunc tabellarium sententiam Magnifici Domini Cancellarii, quaeso, perconteris; et per eundem, quid vel ille, vel tu quoque sentias, mihi rescribas: quippe intra dies pauculos missurus sum Giessam, per quem D. Mentzero respondere velim. [note: Vocationem Giessensem forte recusavit LIBAVIUS quoniam Coburgi A. MDCXVI. vitam finivit.] M. Wasius, scholae nostrae Rector, sub nundinis Francofurtensibus, aut paulo post, migrabit Wormatiam, vocatus ad Conrectoratum Scholae; cujus successor futurus est M. Grebius, scholae nostrae Conrector. Doctor Henricus Ekardus intra mensem commigrabit Gissam, suscepturus professionem Theologicam: quo nomine et ipsi et mihi gratulor. Doctor Petrus Piscator, Theologus Jenensis, literis nuper ad me datis, laxis quibusdam verbis aliquid significabat. Ego verborum tuorum recordari, indeque interpretationem sumere cogor. Quicquid erit, non facile adducar, ut Jenam Gissae, ubi tot habeo necessarios, praeferam. Meditor jam Analysin Capitis 9. Epist. ad Romanos, quam piorum et Doctorum, virorum, et inter illos, inprimis tuae censurae, subjiciam. Plura jam non occurrunt. Proinde vale in Christo pulcherrime. Dab. Suinfurti 8. Februar. Anno 1608.
R. D. T.
deditissimus
Johannes Schroderus.
Pastor ibid.
page 136, image: s136
EPISTOLA XLII. Argumentum. Modum Commercii literarii commodum proponit. Cur Gerhardus Giessam non evocatus fuerit. De D. Eckardo optima Academiae pollicetur. Consilium de evocando Giessam D. Libavio exponit. Privata. Salutem per Christum [gap: Greek word(s)] plurimum!
Quaesita a me hactenus fuit, Reverende et Clarissime Domine Doctor, frater in Christo dilectissime! sed nondum inventa via, literarum ad vos frequentius mittendarum. Quod si Francofurti possimus in uno tertio convenire, spero me assecuturum, quod opto. Dominus M. SEBASTIANUS RITTERUS [note: Forte is, de quo JO. LEHNEMANN, in der historischen Nachricht: von der Niederlaendischen Gemeinde A. C. zu Franckfurth C. III. §. 23. p. 139. nonnulla tradit.] Ecclesiastes, compater meus dilectissimus, non defuturus est nobis utrinque, ubi convenerit de certa methodo. Interim gratias ago, habeoque maximas, pro pio voto et carmine; quod ubi accepero, faxo, ut Illustrissimus noster accipiat, vestrumque erga nos singulare studium Cels. ejus, ut par est, commendetur. Utinam vero, R. T. non esset tam arcte Illustrissimo Saxoniae Duci obligata! Quae causa una obstitit, cur ad nos invitatus non fueris: non enim debuimus offendere tantum Hassiacae Familiae amicum. Et
page 137, image: s137
non etiam defutura est: R. T. longa seges iis in locis, ubi non est tanta solide eruditorum virorum copia. Alioqui certe in hac Academia nostra sperassem, ex voto animi tui vivere te potuisse. Et gaudeo, inter R. T. et Schroderum meum, tam arctam vigere necessitudinem: quam Deus esse jubeat felicissimam et perpetuam. Disputatio de praedestinatione mihi gratissima est, propter consensum: pro qua [gap: Greek word(s)] mittam, ubi absoluta fuerit mea ad D. Schonfeldium responsio, quae jam sub prelo est. Opto, dissiertationem Epistolarem vestram [note: Conf. FISCHERUS l. c. Cap. IV. §. 5. P. 58. seq.] esse fructuosissimam. Et spero, D. Eckhardum profuturum nostrae Academiae, quae per Dei gratiam floret pulcherrime. Sentimus autem disciplinae disparitatem in iis, qui Jenā ad nos venerunt. Cogitamus de vocando. Libavio, ne tibi molestus sit. Cujus, quantum sit Coburgi stipendium, et qui labores, gratissimum mihi fecerit T. R. officium, si mihi, sub fide silentii, aperiat. Scripsi ad ipsum, ut ipsius animum explorarem. Neque metuimus hic tantam offensionem: quia intelleximus, auram aulicam ipsi non admodum esse secundam. Et poterit hic plurium auctoritate facilius in officio contineri, quam unius et alterius apud Vos. Disputationem suam ad me misit, ex qua multa colligi possunt. D. GARTHIO ex animo gratulor, imo etiam Academiae Wittebergensi, de nova illa professione, quam opto esse Ecclesiae salutarem.
page 138, image: s138
Ruffero et Breithaupt (quem etiam D. [note: JOH. SCHUCCELIUS, Superint. Arnstadiensis.] Schuccelius mihi commendavit,) prospectum est de mensa et habitatione: quibus obtuli omnem benevolentiam. Die Frau Rauchbarin hat um den schwartzen Kasten geschrieben: vvelchen ich gerne folgen lasse, vvenn nur gelegene Fuhr anzutreffen. Dn. Bechtoldus, der uns von Straszburg beleitete, hat zu Tybingen promoviret in Doctorem. Heri literas a Domino Pappo accepi, qui bene valet. Der Hertzog von Wurenberg ist todt; der Alte Bayerfurst auch. Conatus Papistarum magni sunt: Rogandus Christus, ut frangat vires hostium. Tota familia mea R. T. salutat honorifice, et Dn. D. WINKELMANNUS, cum gratiarum actione humanissime. Giestae, XIV. die Febr. Anno FIDIMVS [note of the transcriber: IDIMV in large letters indicating the year MDVII ] Christo.
R. T.
amans et colens
Mentzerus. D.
EPISTOLA XLIII. Argumentum. Gratias agit, pro Disputationibus transmissis. Quae de Hubero scripserat, repetit. Subjungens aliqua de Hubero, et, ejus causa, aulae judicia.
Gratiam et pacem, per Dominum nostrum Jesum Christum, propter nos crucifixum, et resuscitatum!
page 139, image: s139
Reverende et clarissime Domine Doctor, Fautor, et affinis observande! Etsi catenatas R. T. D. occupationes non libenter interpello: vincunt tamen nonnunquam voluntatem ejus erga me, beneficia plurima, quibus saepissime me afficit. Munera literaria intelligo; inter quae et illa, est pia et erudita disputatio, depraedestinatione, quam nuper admodum accepi: pro qua, quid aliud polliceri possim, non video, quam, ut animi perpetuo memoris, fidem et studium deferam, et ostendam, nihil mihi esse antiquius, quam, ut verbis, cum re et facto nequeam, meam gratitudinem declarem. Nec dubito R. T. D. hac mea voluntate, cum vires desint, contentam fore; quod et ea contentione, quae summa esse potest, quaeso. Statum Ecclesiae et Reipublicae nostrae tolerabilem noster [note: WOLFG LATERMANNUS, JO. LATERMANNI, Pastoris Quedlinburgensis ad D. Wiperti, filius, referente KETTNERO, in Historia Eccles. Quedlinburgensi, p. 226. et 229. Dioeceseos Roemhildensis Superintendens constitutus; sed inde in exilium ejectus, in urbe patriā Anno MDCXXXV. Diaconus ad D. Benedicti, Anno autem MDCXXXVIII. Pastor ad D. Blasii electus fuit.] Wolfgangus Latermannus, qui has meas R. T. D. tradit, ei coram longe rectius quam ego literis meis, tumultuario stylo scriptis, facere possum, exponet. De Domino [note: De SAMUELE HUBERO et Erroribus ejus in Doctrina, vide J. A. SCHMIDII Dissi. Historico-Theologica, de SAMUELIS HUBERI Vita, satis et Doctrina, Helmst. 1708. et J. G. NEUMANNI Dissi de Huberianismo falso Evangelicis imputato. Witteb. 1704. WALCHII Einleitung in die Religions-Streitigkeiten unsrer Kirche, I. I. P. 176. seq.]
page 140, image: s140
D. Samuele Hubero et ejus dogmate, literas meas superiori anno exaratas, an R. T. D. viderit, ignoro, cum nullum verbulum ad eas responderit: posse tamen fieri facillime conjicio, ut illa laboribus, cum Scholasticis, tum Ecclesiasticis, iisque gravissimis impedita, dare responsum mihi non potuerit. Summa autem scripti mei, ut paucis repetam, haec fuit: Quod Huberus apud nos Quedlinburgi conquestus est, se a Misnen sibus Theologis, et aliis, propter hane ipsam, de praedestinatione doctrinam, in exilium ejectum esse, et publicis, atque satis acerbis scriptis damnatum; quam illi, in praeceptore suo D. Jacobo Andreae, Collegis, D. Georgio Mylio, D. Wolfgango Mamphrasio, et multis aliis nostris Theologis, approbārint, ideoque illos fere omnes justo Dei judicio periisse. Se hoc unum, in suis de praedestinatione libris et disputationibus, in verbo Dei, et formula Concordiae firmissime funndatis, quaesivisse, ut sacramentarios, abjuratos verae de praedestinatione doctrinae hostes, fortissime prenderet, quaestiones istorum hnminum spinosissimas praecideret, omnem ansam, Deum peccati autorem faciendi amoveret, et perturbatas conscientias, non satis se, ex multis de praedestinatione quaestionibus perplexis et intricatis, extricare valentibus, efficacissime consolaretur: sed huic sanctissimo proposito, a Spiritu Veritatis profecto, duos aut tres Theologos, ut soli Pontificialiter regnarent, acerrime restitisse,
page 141, image: s141
et D. Mylium ac D. Mamphrasium, a libro Visitationis Saxonicae, cum perpetua conscientiae suae macula, turpissime defecisse. Haec et alia multa D. Huberus, contra Theologos nostros, dixit: addidit praeterea dictum Christi, Matth. 20. Pauci electi, etc. Formulam Concordiae, et argumentum hoc, quod et R. T. D. in sua disputatione diligenter inculcat: Quo modo Deus homines in tempore salvos facit, eodem modo illos ab aeterno elegit, etiam de speciali, sive applicativa electione se intelligere; quae vero generalem nequaquam tollat, sed potius confirmet. Se quidem in fervore disputationis quaedam inconsideratius locutum esse; illa nolle se posthac defendere; sed iterum deglutire, in seinen Halsz schlingen, (his enim verbis praesertim ad Theologos Academiae Juliae, ut mihi Dn. D. Casparus Pfafradius, post meum, cum D. Hubero colloquium, narravit, usus fuit.) Sed doctrinam de praedestinatione suam, non posse vel mutare, vel revocare, nisi in Deum, Ecclesiam et multos pios, injurius et turpissimus veritatis coelestis desertor esse et haberi, armaque contra Calvinistas expeditissima abjicere velit. Haec et alia, in nupera mea ad R. T. D. epistola consignavi; quae jam, si fortassis illam non vidit, repecere volui. Possem et alia quaedam, quae in aula nostra audivi, referre, nisi id R. T. D. molestum vererer: unum tamen et alterum subjiciam, ut R. T. D. sciat, quod multorum, de D. Huberi dogmate, in his terris Saxonicis sit judicium. Graviter quidam nobiles et ignobiles, docti et indocti ferunt,
page 142, image: s142
D. Huberum a nostris Theologis hinc inde pelli; ut nullibi fere apud nos locum invenire tutum, ubi pedem sistere possit, habeat, quo opus suum contra Bellarminum coeptum, utilissimum sane et summe necessarium, ut illi opinantur, continuare possit; quamvis alii secus judicent: ut solet plerumque odium calumnia, favorem vero assentatio sequi. Sebastianum Castellionem ajunt, de praedestinatione longe aliter scripsisse, quam reli qui Calviniani, quibus alias fuit addictus, factitarint; et tamen in sua professione, usque ad extremum vitae halitum, toleratum fuisse. Praescientiae definitionem certam Rom. 8. dari non posse: Wittebergenses Theologos tam esse hallucinatos in hoc articulo, quam Huberum. Haec et multa alia, quibus R. T. D. onerare nolo, sparguntur. Deus Ecclesiae suae afflictissimae misereatur, et nos in veritate sua servet: videmus certe magnos viros acriter disputando, plus affectibus suis servire, quam divinae veritati testimonium dare; et me aliosque verbi Ministros, qui omnes disputationes non accipere, multo minus legere possumus, quasi irretitos tenere. Ego, Deo sit gratia, cursum vitae meae pene absolvi: ideo in hac mea affecta aetate aliud fere facere nihil possum, quam ut Ecclesiae veritatem et pacem, mihi vero vero [gap: Greek word(s)] optem. Quod super est, R. T. D. strenue, et summa cum laude, in vinea Domini laboranti ab immortali Deo simul coelestem [gap: Greek word(s)] , simul eam [gap: Greek word(s)] precor, quae Ecclesiae, Reipublicae, literis porro, ut feliciter coepit, usui sit, et R. T.
page 143, image: s143
D. nomen, famam, existimacionem, perenni cum gloria, ad omnem posteritatem propaget. Dabantur Quedlinburgi die 4. Martii, Anno Dei nostri to Lerantis Multa.
R. T. D.
Studiosissimus Affinis
M. Andreas Leopoldus.
EPISTOLA XLIV. Argumentum. Impeditum se fuisse, quo minus libellum suum mittere potuerit, significat. Qui factum, ut vocatio Islebiensis impedita fuerit. Ut literis libellorum editionem a se postulet, petit. Disputationes residuas flagitat, et, quae scire aveat, indicat. Salutem in Christo plurimam!
Etsi, Reverende et Clarissime Vir, patemo amore mihi dilecte! certo constitueram, libellos meos, per mercatores nostros, Francofurtum, ad D. Polichium mittere, unde facile ad te pervenire potuissent; impeditus tamen mille obstaculis facere id non potui. Molestiae mihi objectae sunt plurimae, quae illos mihi ex manibus meis, iterum atque iterum, extorserunt. Dabo autem operam, ut brevi, per nuncios et tabellarios nostrae Reipublicae, qui per Coburpum transeunt, mittam. Libellum tuum spero jam prodiisse, et spero, per nostras bibliopolas, huc allatum iri. Scripsi tibi nuper, de Islebiensi
page 144, image: s144
mea vocatione; quae nescio, quibus dissensionibus, inter Magistratum et subditos impedita est. Vivimus hic in continuo belli metu, quod instaurari ab Illustrissimo nostro fama est. Tentavi ego hactenus vias aliquot eluctandi: sed irrito conatu. Valde me turbat, quod pennam non habeo liberam, qui docendi sacra habeo libertatem: dum, ex mera invidia, meam reddiderunt doctrinam, apud multos in hac urbe, invisam, et nescio, in quam me conjecerunt suspicionem: id quod, fretus optima conscientia, Deo vindici, patientia sustentatus, commendo. Si tibi non esset molestum, petiverim, ut Epistola quadam ad me data, ita a me postules publicationes meorum libellorum, ut illae, sine suspicione nostri consilii, et mutuae correspondentiae, ut vocant, Superintendenti nostro possim ostendere: ut, vel hoc modo, consilio tuo, vel mihi ipsi, ubi per te publicati fuerint libelli, aliquid benevolentiae nostrorum accederequeat. Scripserunt ad me, civis quidam Argentinensis, (vir, ut ex stylo apparet, gravissimus,) et quidam Uratislaviensis ex Silesia, ut Casmannum non praeteream: quibus si tuis accederent, facta mentione etiam aliorum bonorum virorum, ut nuper scripsisti, nonnihil moverentur animi nostrorum, qui alias omnia mea egregie contemnunt. Vides, quo sub jugo vivam? quasi religio et fides mea esset omnium suspectissima. Fac, continuationem tuarum disputationum accipiam: admodum enim illis delector; et nescio, qua facilitate, mentes hominum occupant; facit
page 145, image: s145
id perspicuitas et dexteritas. Quatuor ad me misisti: I. de Deo, sub pagella B. Secundam de persona Christi, sub C. Tertiam de providentia, sub G. H. Desunt ergo hic D. E. F. Quartam de praedestinatione, sub litera I. usque ad T. De valetudine tua, et fratre, me fac certiorem. Dicunt, Illustrissimum Principem vestrum laborare morbo, et aegritudine quadam: rescripserunt hoc Legati nostri, illuc transeuntes. De Comitiis, si quid habes: De rebus tuis Vinariensibus: De statu Jenensis Academiae: De vestro Gymnasio, et Gymnasiarcha. Quousque perveneris in Explanatione Biblica Emphatica, et in explicatione Calvinistarum; et an Illae eaedem sint, cum disputationibus tuis, quod suspicor, ex disputatione de praedestinatione; quam satis certe enucleasti: quod miratus sim, te rimas omnes Calvinistis obturasse. Psalmorum emphatica valde desidero. De mixturis medicis proxime missis, an illaesas acceperis? quo successu usurpatae? etc. Ego tuos catenatos labores deploro; et loci distantiam et mores tuorum, ingenio tuo non correspondentes. Vinariam aut Jenam, ut divina te revocet providentia, semper oro. Vale, vere mihi dilectissime, et laetare in Domino Deo tuo salutari Dabam Brunsuigae, inter occupationes, 4. Martii, 1608.
[note: GERHARDI responsoriam vide apud FISCHERUM, p. 502.] Tuus
Joh. Arnd.
page 146, image: s146
EPISTOLA XLV. Argumentum. Amicitiam humanissime offert. Salutem in Domino!
Gratulor mihi, Reverende et Clarissime Dn. Doctor, quod praesens [gap: Greek word(s)] , occasionem mihi ad te scribendi praebuit. Exoptavi eam dudum: et ingenii tui celebratissimum acumen, eruditionem quoque Theologicam exquisitissimam, non praedicari duntaxat audii, sed et ipse suspexi plurimum. Proinde [gap: Greek word(s)] ansam oblatam arripui: non tam ut Dn. MATTH. FIEDLERUM commendarem; jam enim ante tibi ipsum esse commendatissimum deprehendi: quam, ut R. T. D. innotescerem, et amicitiae foedus cum eā ferirem. Una fere utriusque nostrum est aetas: unum studium: una professio: una fides, una functio: una conditio: cur igitur non unus quoque animus? cur non unum velle, et unum nolle? Pro mea parte, amorem, candorem et fidem Tibi religiose promitto, quin et observantiam: A te nobilissimum illud Trifolium itidem expeto et expecto: adeoquehac vicenos divinae protectioni commendo. Bene vale, et salve, Vir Clarissime! Dab. praepropere a d. 30. Martii 1608 Plaviae, quae Variscorum est metropolis.
T. R. D.
sincere addictissimus
[note: Inter Theologos et ortu et fama nobiles, sibi vindicat locum MATTHIAS HOE; de quo vide, praeter alios FREHERUM. p. 517. UHSE. p. 726 Superintendentis, Urbis et Dioeceseos Plaviensis munus tunc obibat] Matthias Hoe, D. mppria.
page 147, image: s147
EPISTOLA XLVI. Argumentum. Ad duas Epistolas respondet. Commendationi studiosi locum se dedisse, et daturum esse, testatur. De Responsione sua Schonfeldiana. De adversarii sui artibus. De D. Libavio, et statu suo. Alia.
Salutem per Christum plurimam, et perpetuam felicitatem precor.
Binis literis tuis, Reverende et Clarissime D. Superintendens, [note: Superintendentis Heldburgensis munere tunc fungebatur GERHARDUS.] frater in Christo conjunctissime! respondebo laconice. Ita enim jubet hoc tempus. TRUCHSESIUM habebo mihi commendatum, et inserviam ubi potero: quam meam benevolentiam obtuli ipsi, per famulum; rogans simul, ut me invisat domo mea. Theologum suscepi humaniter, eique jam et de mensa, apud Dn. Superintendentem, (locus enim apud me nullus supererat,) et de commoda habitatione, prospectum est; nec deero, ipsi in aliis, ubi potero, juvare. Disputationem de praedestinatione, ligatam legere volebam: de qua non multo post, [gap: Greek word(s)] , agam. Neque vere scio, an utramque meam legeris, de Electione et Reprobatione, tomo nostro [note: Dissertationum Giessensium primo, p. m. 603. seq.] insertam. Hic accipe [note: Legitur Tomo II. Diss. Giessens. n. I. p. I. seq.] Anti-Schoenfeldianam responsionem.
page 148, image: s148
Qui Homo mihi his nundinis respondit, ita nude et crude, ut fere ejus pudeat. De sola enim analogia sacramentaria disputat: et vindicat suam vocationem, producto testimonio publico civitatis Marpurgensis. Quod quibus artibus extortum sit, utinam publice constaret! Vix enim credibile est, quam astute illa vulpecula omnia perfecerit. Et nihilominus tamen cives Marpurgenses plerique, pessime ipsum oderunt, atque adigi se patiuntur, ad coenam Zuinglianam frequentandam. Opponit mihi septem testimonia Lutheranorum Doctorum, qui analogiam concedunt; sed mihi respondere non erit difficile: una jam ante responsum habet. De D. Libavio nolo cogitare ulterius; quem nominavi Illustrissimo nostro, non sine certis fundamentis: eratque ei decretum stipendium honestissimum, majus meo: ab ipso autem responsum nondum habeo. Ex literis D. GARTHII intellexi D. MYLIO p. m. succedere D. BALDUINUM, in officio Superintendentis. Et consilia agitantur de Franzio transferendo, in ejusque locum substituendo GARTHIO. Litteras ad me perferendas mitte M. RITTERO, qui eas recte curabit. Mallem te praemittere Metaphysicam Isagogen, postea aggredi controversias, et inter tractationem istam notare Emphases biblicas, nisi jam ante habeas earum ferraginem: hic enim hunc laborem praeferrem reliquis. Mihi jam impositae sunt rationes Academicae, stipendiariae, aliaque politica: ut parum sit mihi temporis reliquum, ad meditationes Theologicas. Die 25. Martii,
page 149, image: s149
natus mihi filiolus est: pro quo munere Deo aeternas ago gratias. Salutat te mea familia, humanissime et officiosissime! optoque valere quam felicissime. Festinanter scribebam, Giesae; Dominica palmarum, qua ante triennium versabamur Studgardiae: Anno Et ne nos InDVCas In tentatIoneM.
Vester in Domino
Menzerus. mppria.
EPISTOLA XLVII. Argumentum. Librum secundum Christianismi sui misisse se, indicat. Tertium mittit. Quartum pollicetur. Salutem plurimam!
Accepi, Reverende et Clarissime Vir, te cum fratre, viro Clarissimo, in patria esse: gavisus sum; literas dudum expeto. Scripsi ad te proximis nundinis Francofurtensibus. Traditae sunt literae meae, cum adjuncto volumine secundi mei libelli, Bibliopolae Jenensi, Leonhardo Wiprost, qui certo promisit, misso ad me Chirographo suo, se volumen cum literis ad te missurum. Jam Autographum tertii mei libelli mitto; quo, ut certo scio, intimas percepturus es delectationes. Propter festinationem tabellarii, non potui marginalia cum scripturae locis citatis adjicere; quaeso te, praesta mihi inter legendum hanc operam. Praestitissem ipse, sed
page 150, image: s150
non negligenda mihi erat haec occasio, qua certo in tuas Ventura manus haec mea, mihi persuasissimum habeo. Quartus brevi sequetur. De publicatione horum duorum, si placet, videbis quam primum. Causam percupio scire, quare tuus promissus [note: Forte is, cujus FISCHERUS l. c. p. 60. mentionem facit.] non prodiit? Avocar jam ad Templum, occupatus, ut plura adjicere nequeam. De valetudine tua me fac certiorem: de medicamentis acceptis, et si quae habes alia. Vale et salve, cum fratre et matre, et omnibus bonis. Dabam festinanti calamo, Brunsuuigae 25. April. 1608.
T.
Johannes Arnd.
Forte hisce diebus dabitur occasio alia, fusius scribendi.
EPISTOLA XLVIII. Argumentum. Remoras responsi indicat. Fratri gratificaturum se pollicetur. Curam librorum suorum commendat. De vocatione sua Islebiensi.
Salutem in Domino nostro Jesu Christo! Reverende et Clarissime Vir, mihique intime dilecte! Literas tuas plenas erga me amoris, pari ego amore et voluptate accepi, et legi, sed domi me non offenderunt. Fuerunt hic nuptiae
page 151, image: s151
valde solennes, quibus me totum ferme diem interesse, amoris et benevolentiae ergo oportuit: ita ut heri 19. hujus, ad multam noctem, tuas tandem legerim. Hodie 20. Aprilis, invisor a nuptialibus, et sic hic quoque dies dilabitur. Non possum ergo, nisi paucis, respondere. Spero per occasionem itineris illius, ad oras Luneburgicas, [note: Isenacum forte, ad nuptias M. FRANCISCI HIMMELII, referente FISCHERO l. c.] mutuo nos posse frui alloquio. Gratificabor fratri tuo, viro mihi honorando, quem peramanter saluto, illo in negotio, quod de Carissima ipsius costula, mihi revelasti, per quam lubenter, sed jam in occupationibus meis non potui, et requirunt illae res, alias accuratam deliberationem et diligentiam. Tum, quia ex tuis intelligo, vos expectare dies adhuc plures non posse. Dabo autem operam exacte et solicite, ut prima quoque occasione experiantur meam benevolentiam et consilium. Medicamenta, quae expetitis uterque, non sunt jam jam in promtu; alias partem aliquam misissem: Curabo autem illa diligenter praeparari. Nescio tamen, an debeant expectare tuum adventum, an vero ad matrem mittenda sint. De utroque videbo, quam primum ex his impedimentis mihi redditus fuero. Seligam singularia extracta, tibi et fratri convenientia. Meos quod attinet libellos, nihil refert, quo loco excudantur. Spero rectius Coburgi fieri posse, quia locus tibi vicinus. Tui sunt: facias de illis, quicquid placuerit. Rogo
page 152, image: s152
autem te vehementer, ut prima occasione ad me literas des, tales, quas possim coram R. Ministerio nostro producere, [note: Eas GERHARDUM dedisse, supra jam ad Epistolam XLIII. monui.] loco confirmationis; ut videant, te expetiisse a me libellos, nec deesse alios viros bonos, qui idem flagitarint. Hac ratione spero, me invidiam posse declinare nostrorum. Ah! vide, quomodo inter spinas oporteat esse calceatum. Rogo etiam, ut accuratam adhibeas censuram, ne occasio detur calumniis. Nihil me offendet; quicquid litura ex illis sustuleris. Spero fore vendibiles, ut non sine lucro typographi sumtus sint habituri. Primi libri exemplaria jam superesse existimo, ut non opus sit eam iterari; nescio tamen: percontare Tu apud Steimmannum. Scripsi ad te per Bibliopolam Jenensem fusius, de tuis disputationibus, quibus valde delector: et gratias ago. In secundo meo libro alicubi, capite, ni fallor, de poenitentia, [note: Lib. II. Cap. IX. §. 19-21.] ex dicto Joelis quodam, feci gradationem Rhetoricam, (nominata hac appellatione;) sed quia res ipsa non bene videtur quadrare ad hanc figuram, poteris delere vocabulum, et convenientius reponere. Vides, quomodo de omnibus sim sollicitus, Fuerant hic nuper Amici, qui iterum de negotio Islebiensi mihi spem fecerunt: si Deo ita visum, ambabus manibus amplectar vocationem. Difficillime hic dimittor, et tamen premor. Haec summa cum festinatione scripsi. Igitur lituris
page 153, image: s153
ignosce. Fac, ut ab initio omnes tuas accipiam disputationes: quibus caream, ex literis, per Jenensem bibliopolam missis, videbis. Sollicitus sum de secundo meo libello, huic ipsi tradito; spero ipsum fidem servaturum: mitto ipsius Chirographum. Vale, mihi vir intime dilecte, salutatus ex corde cum fratre, matre, sponsa, et omnibus bonis. Datum volanti calamo, Brunsuigae 20. Apr. 1608.
Tuus
Johannes Arnd.
EPISTOLA XLIX. Argumentum. Tarditatem literarum excusat. Pro Gratulatione, de novo munere, gratias agit. Loco censurae thesium, de Praedestinatione, Encomium subjicit. Disputationem contra Pomerium mittit; styli in ea acerbitatis causam indicat. Pontificiorum sanguinolentiam deplorat. Gerhardum Menzero Collegam optat. Foersterum successorem sibi datum nunciat. Pium votum subjicit.
S. P. in Christo Immanuele nostro! Reverende et Clarissime Domine Doctor, Amice, ac in Christo frater plurimum dilecte! Literas tuas, a d. 7. Martii datas, d. 14. April. demum accepi. Nam me absente, et in patria per dies aliquot commorante, huc perlatae fuerant: quae causa fuit, quod tardius fortassis opinione tua respondeo; sed paucis. Ac primum
page 154, image: s154
quidem gratulationem tuam, de novis oneribus mihi impositis, grato animo accipio: certe enim scio, et re ipsa experior, ejusmodi piorum hominum votis me non parum juvari. Agnosco imbecillitatem meam; quam, cum penitius mecum considero, et cum gravitate muneris mihi demandati confero, non mediocriter perturbari me non diffiteor. Scio tamen, Dei hunc fuisse digitum, qui huc me duxit: qui et facit, ut conchos invidi unius aut alterius, vix unius aestimem titivillitii; et eo animosius faciam, quod Deus mihi ordine legitimeque injunxit: quo in genere piorum hominum, tui similium, precibus et Ecclesiae meae votis, non parum juvari sentio. De thesibus tuis, quas de Praedestinatione scriptas mihi misisti, quaeris quid sentiam; et sic, ubi opus fuerit, libere te moneam rogas. Ad quod verbo respondeo veteri; vino vendibili non opus est suspensa hederā: piae sunt, bonae sunt, eruditae sunt, et quae totius controversiae nervum egregie stringunt, adversariosque solide pungunt: ita, ut, quantum cursoria dedit lectio, non tantum, quod moneam, non habeam, sed et tibi pro praestito labore Ecclesiae nomine, gratias agam, et ut ita pergere possis, Deum sedulo orem. Alteras de imagine Dei, quas mihi nuper misisti, perlegam, quam primum aliquid respirare licuerit. [gap: Greek word(s)] cujuscunque loco addo chartas meas, de Haereticis, publicae disputationi superioribus mensibus propositas, quas boni consulas: Addidi Apologiam meam, scurrae cuidam Pomerio
page 155, image: s155
oppositam; qui concionem meam funebrem [note: In funere D. GEORGII MYLII habitam. Prodierunt hae Vindiciae MDCVIII. in 8. forma.] scurrili dente arrodere, et vivos simul mortuosque lacerare petulanter, non erubuit. Duro nodo durum quaesivi cuneum, qui alias a [gap: Greek word(s)] illo scribendi genere prorsus abhorreo: sed qui impudentiam hominis istius norunt, haut dubie veniam dabunt accerbitati. Vere ita est, uti scribis: toti fremunt Pontificii, et nonnisi sanguinem nostrum sitiunt. Sed veterem agunt fabulam, quam ille, qui in altis habitat, confundet; et histriones illos e scena Ecclesiae suae, vel tandem adventu claritatis suae, deturbabit. Interim ut ipse pro nobis pugnat, nos pro ipsius verbo pugnare non cessabimus. In quam sententiam nonnulla ad me literis heri traditis scripsit, praeclari nominis Theologus D. Mentzerus, cujus tu quoque honorificam fecisti mentionem: cujus etiam Collegam te exoptarim, si pateretur id praeclari vestri Gymnasii dignitas, et istorum locorum, quibus Deus te praefecit, necessitas. Salutem Collegae D. D. HUTTERO, quam adscripsisti, dixi: idem fecissem D. GARTHIO, [note: Forte HELVICUS GARTHIUS munus Pastoris in Ecclesia Pragensi, quo tunc fungebatur, deserere noluit. vid. de eo WITTE in Memoriis Theologorum p. 1449. et ex eo UHSE, p. 651.] si is Collega nobis obtingere potuisset. Successorem habeo D. FOERSTERUM, [note: JOHANNES FOERSTERUS, Auerbaco-Variscus munus Pastoris in Ecclesia Cizensi obibat; inde vero Wittembergam, et exacto quinquennio Islebiam ad spartam Superintend. Generalis in Comitatu Mansfeldensi in se suscipiendam, vocatus, pie ibi A. MDCXIII. obiit. Conf. WITTE l. c. p. 635.] qui hisce diebus cum familia
page 156, image: s156
huc appulit. Faxit Altissimus, ut Collegium nostrum, in ea, quae decet, ordinem nostrum concordia, crescat et vigescat in multas aetates. Te vero, mi Clarissime Dn. Doctor, divinae protectioni, meque, meamque Ecclesiam, Tuis precibus porro diligenter, fideliterque commendo. D. Witebergae, tumultuario calamo, a d. 16. April. 1608.
R. T. D.
studiosissimus
Fridericus Balduinus, D.
EPISTOLA L. Argumentum. Excusat retardata Medicamenta, quae mittenda fuerant. Respondet, quid sibi videatur, de iterata editione Libri I. Christianismi sui et, quae omitti in praefatione, et corrigi velit, monet. Salutem!
Cum ad Fratrem tuum, D. D. Andream, Virum consultissimum, scriberem, Reverende et Clarissime Vir, non potui te insalutatum relinquere. Et poenitet me, quod proxime non
page 157, image: s157
miserim extracta quaedam, maxime usitata, uti petebas; et quod tabellarium missum, re infecta, passus sim abire. Verum distractus sum negotiis: me tam cito colligere nequivi. Si iter Illustrissimi vestri, ad oras Luneburgenses, procedit, poteris praesens partices fieri; si non inveniam aliam rationem, et viam.
Quaerebas in proximis, an editio primimei libelli iteranda esset; praesertim, cum jam accedant secundus et tertius. Respondi: me nescire, an copia primi supersit. Si igitur non superesset, et recudendus primus esset, vellem in fine praefationis omitti, duos paragraphos; [note: Aut GERHARDUS recusavit, quae petiit ARNDIUS aut ex prioribus editionibus in sequentes irrepserunt; siquidem in omnibus fere editionibus hodie ista leguntur verba.] primum: von dem Wort an: Es sind aber in denselbigen, sonderlich im Franckfurtischen Druck etc. usque ad haec verba: darum soll der Christliche Leser; constat hic paragraphus omittendus, 7. lineis, in Jenensibus exemplaribus. Alter est: Doch, damit aller Miszverstand aufgehoben vverde, bisz auf das Wort: protestire; constat hic 6. lineis omittendus.
Hoc te, Clarissime Vir! in eventum, si iteranda prima editio, monendum duxi. Quorsum enim opus esset, in novis exemplaribus, repetitione illorum verborum? Sed haec omnia tuae discretioni, quam lubentissime relinquo. Irrepserunt etiam paucula [gap: Greek word(s)] in editione prima; sed talia, quae sensum in diversum rapiunt:
page 158, image: s158
Ut fol. 146. stehet: seines Verdienstes; soll keines heissen.
Fol. 188. lin. 14. stehet: seines Leibes; soll Lebens heissen.
Fol. 240. lin. 20. ist das Wort: gar, ausgelassen; et facit sensum ancipitem.
Fol. 408. stehet: Laster; soll Lusten heissen.
Fol. 325. soll stehen: 1. Cor. 16. Haec omnia in eventu.
Caeterum, quid constitueris de editione, fac me certiorem, et de aliis tuis rebus. Res nostrae hīc in antiquo sunt. Jehova liberet Israel, ex omni malo, Amen. Vale, dilecte mihi. Brunsvv. 13. Maji, 608.
Tuus
Joh. Arnd.
EPISTOLA LI. Argumentum. De absolutis et editis quibusdam Gerhardi scriptis laetatur, et de Responso, in causis matrimonialibus, a quibus Politici ipsos excluserant, Jena impetratō scribit. Salutem a Christo Jesu, Servatore nostro unico!
Reverende et Clarissime Domine Doctor, affinis observande, litteras tuas, 20. Aprilis datas, mihi vero 2. Maji, redditas, summa cum voluptate perlegi. Ex iis enim non tantum, te, divina favente gratia, adhuc bene valere, deprehendi; sed etiam toti Ecclesiae Jesu Christi
page 159, image: s159
utilissimos, et quosdam jam feliciter confectos, praelo subjecisse labores, animadverti. Perge, Clarissime Domine Doctor, lucubrationibus tuis eruditissimis, et, ut ita dicam, piissimis, Ecclesiae servire; sic enim nomen tuum, non tantum universae Germaniae: verum etiam exteris, innotescet, et quod majus est, Deo ipsi cultum gratissimum praestiteris. Pro thesibus mihi transmissis R. T. D. gratias ago immortales; exemplar harum Rectori nostro, Domino M. Andreae Cramero, [note: Ex Schola Quedlinburgensi, Magdeburgum MDCXIV. vocato; ubi Controversiam, de Theologia Hominis irregeniti, excitavit; cujus Historiam tradidit M. LAURENTIUS ARNELL, peculiari Dissertatione quam Wittebergae MDCCXXII. sub praesidio J. GUIL. JANI defendit.] dedi, qui similiter magnam Tibi habet gratiam, et officia quae potest, a se defert promtissime. Tres Conciones, quarum epistola tua mentionem facit, in manus meas nondum pervenerunt; illas vero legere aveo: et spem mihi fecit mater tua charissima, faemina honestissima, de iis offerendis. Libellum, praecipuorum dictorum ac historiarum scripturae explicationem continentem, si est impressus, ut et tria exemplaria meditationum tuarum sanctissimarum, a Dn. D. Schroedero [note: FISCHERUS l. c. 445. Versionis Schroderianae aliarumque mentionem facit.] Germanice versarum, ut per matrem tuam dulcissimam mihi mittas, tanto a te studio peto, ut majore non possim; persolvam libros illos omnes libentissime, matrique pecuniam dabo, non gratis
page 160, image: s160
expeto. Germanicas meditationes tuas, uxori meae afflictissimae, et duabus filiabus natu maximis commendabo, ut eas thesauri spiritualis loco habeant, et se in illis oblectent. Conjugi meae inprimis eas gratissimas fore, non est, quod dubites. Illius enim vita, quae proh dolor, perpetuis fere morbis est obnoxia, nihil jam aliud est, quam quotidiana mortis meditatio. Consuluimus, ut et hoc addam, ante aliquot septimanas, in causis matrimonialibus, a quibus nos Politici nostri excludunt, Facultatem Theologicam Jenensem; quae nobis prolixe, et sane pie ac erudite respondit: id scriptum Dn. Cancellario nostro, D. Tobiae PAURMEISTERO exhibuimus, qui autem nos miseros Pastores hactenus nullo responso est dignatus. Expectamus tamen, vel gravem et cordatam responsionem, vel regales, quibus nos (solet beare, minas. Nos aliud nihil nostra quaestione, ad praedictam celeberrimam Facultatem missa, quaesivimus, quam ut nostrae conscientiae et officio satisfaceremus. Si adversarii nostri aliter interpretantur, Deum testamur, nobis illis injuriam fieri: sed abrumpo querelam; vix enim haec modo licuit, cum propter conciones, hoc praesenti pentecostes festo habendas, tum propter valetudinem, non satis commodam. Quod superest, Patrem aeternum Domini nostri Jesu Christi toto pectore precor, ut R. T. D. Ecclesiae suae, matri, fratri, sororibus, cognatis, affinibus, et mihi quoque ac filiis meis, diutissime salvum, incolumem et florentem conservet.
page 161, image: s161
Dn. Doctorem Philippum Steinackerum [note: Affinem GERHARDI, ad quem paulo post haec tempora dedit Epistolam Consolatoriam, insertam a FISCHERO Vita GERHARDI p. 507. seq.] amanter et officiose saluto, ipsique de vocatione honestissima gratulor. Quedlinburgi die (25. Maji) S. Urbani. Post Coenam, [gap: Greek word(s)] Anno DeI to LerantIs MVL ta.
R. T. D.
addictiss. affinis
M. Andreas Leopold.
EPISTOLA LII. Argumentum. De bello, de suis libellis quaedam. De Jejuniis, et votis monasticis quaerit. Rursus de loco impressionis librorum suorum. De nuptiis gratulatur, et non obstare studiis, et pietati, ostendit. De translatione in urbem Coburgensem. Archiepiscopo Magdeburgensi Gerhardum se commendaturum, nunciat. De nuptiis sororis, Disputationibus Theologicis, et sparta Pastoris Halberstadiensi, ad quam Gerhardum se commendaturum, indicat. Salutem in Domino!
Exoptatissimae mihi tuae literae, Reverende et Clarissime Vir, mihi sincere, et ex animo dilecte: et quia (nescio, quō malō semper) tabellarii
page 162, image: s162
properant, ad singula paucis respondeo. Exhorresco, quoties de rumoribus bellicis audio; utpote tantum malum expertus. Doleo, magis condoleo vobis, quod Illustrissima Domus Saxoniae universa, huic pesti implicetur. DEus autor et pater pacis, avertat saltem ā vestris cervicibus, [gap: Greek word(s)] illud.
Extractum ligni sancti mitto; quō utere pro praeservativo, parum in vino dissolutum, quando velis, adversum luem illam.
Scribis, non opus esse animadversione in meos libellos; quaeso te, ne parcas mihi, et ne des aliquid meis auribus: plus vident oculi. Quartum libellum jam absolutum describo mundius, prima occasione missurus: mirabere.
Quaeso te, de vita monastica et jejunio, mecum, quae cognita tibi sunt, communica. Crede mihi, me iisdem procellis agitatum. Utinam privilegium libellorum utriusque nostrum impetrare queas. Absolvi Psalmos jam centum, pro concione; videbo, an proxime quosdam descriptos mittere queam.
De loco editionis es solicitus? si Noribergae fieri posset, sane loci dignitas placeret. Sed nec Jenam renuerem, si sine Censurae difficultate fieri posset.
Nuptiis tuis, ah! quam multa bona et fausta precor, ex intimis animi penetralibus: nec opus est metu illo, quo de jam aliquoties ad me scripsisti. Experto crede, nihil aut studiis, aut pietati detraxit. ille status; nosti fines, Adjutorem et solatium, etc. Translationem tuam Coburgum
page 163, image: s163
versus, intelligo; sed firmiores et fortiores rationes habes, quae te Heldburgi possent detinere. Utinam, aut in Thuringia, aut Saxonia, aut Misnia viveres: saepe anxie de his rebus soleo cogitare.
Archiepiscopus Magdeburgensis ad 10. Augusti introducetur, et residebit Halae Saxonum; qui sane opus habebit viro insigni, cujus inspectione Ecclesiae Episcopatus regendae; qui et simul Concionator aulicus futurus. Si quid possum, totis viribus id operam dabo, ut per amicos notus fias Decano Magdeburgensi, et deinceps Consiliariis Archiepiscopi. [note: Hunc locum omisit FISCHERUS, qui Cap. XIII, §. 2. p. 185. seq. pluribus de vocatione Halensi agit.]
Nuptiis sororis [note: SALOMES, JOH. MULLERO, Medico Quedlinburgensi, matrimonio junctae.] omnia fausta precor; sponsus mihi multis annis non visus. Miror, quid in Medica arte valeat?
Methodus pertractandarum Controversiarum perplacet. Literae etiam, quas in Ministerio nostro producere queam, postulatae necessitati, placent. [note: Leguntur apud FISCHERUM, l. c. p. 502. seq.]
Ego Disputationes tuas propterea urgeo; tentabo enim, an omnes aliquando, ad praxin queam revocare Theologicam, et ad internum hominem. Cogitavi enim dudum de methodo.
Fuit apud me hisce diebus Svndicus Halberstadiensis, Dominus Christoph. Luden, mihique in aurem dixit, quod modernus pastor, qui me
page 164, image: s164
abnuente illam vocationem, uti nosti, (commotus miris nostrorum technis) Witebergā, tum eo vocabatur, non possit satisfacere officio, destitutus donis didacticis, et experientiā Theologica, in regenda illa Ecclesia: periclitari igitur illum de statu; ideo forte ad Festum Michaelis impendere mutationem. Ego respondi, si ipsos adeo offendi, quod non sim secutus Vocationem. ut de te cogitent, et periculum faciant, an interventu Rev. Capituli, te liberare queant ex illo Heldburgo. Utinam, providentia Divina nos propius conjungeret.
Scripsi ad fratrem, missis aliis peculiaribus remediis; metuo, ut inveteratum uxoris malum curari queat: sperandum tamen.
Haec sunt, quae jam ad tuas respondere sunt visa. Tu mihi, ex animo dilecte, ad Nestoreos annos vale suaviter. Gratia Domini nostri Jesu Christi sit tecum in omnibus tuis. Dabam Brunsvvigae 7. Junii. 608.
Tuus
Joh. Arnd.
EPISTOLA LIII. Argumentum. Responsiones saepius dilatas excusat. Operam suam, in curando libellis privilegio, pollicetur. De Gerhardo, et ejus similibus ominatur.
page 165, image: s165
Salutem in Domino!Pudet me propemodum, Reverende et Clarissime Domine Doctor, amice, et frater in Christo honorande! mei, erga te, silentii. Sed, si causas ejus cognoveris, facile, ut spero, me excusatum habebis. Ter me ante hac per literas, vel aliō modō, salutāsti: semper ego Silium, sive Tacitum, ut Gretserus, non meus, loquitur, egi. Nunquam tamen meā culpā. Primo Dominus Moserus Meditationes tuas mihi obtulit, ante tempus satis bene longum: animum benevolum tuum gratā mente suscepi, laborem probavi; studia, officia, et vota mea tibi deferri, rogavi. Factum id esse, spero; sicque pro primo congressu contentum fuisse, confido. Postea Matthaeus Fidlerus, tuam commendationem mihi obtulit. Cui, in tui gratiam, spem promotionis, ā superiori Consistorio nostro, obtinui: verum, quia non ad te rediturus erat, nihil respondi. Non ergo mea, sed illius, culpā, silendum fuit. Etenim ad rescribendum me movebat illud, quod de Monachi illius, sive asini decumani, [note: Forte GEORGII POMERII, Jesuitae.] tractatu, meis Concionibus Pragensibus opposito, adjecisti. Illum Tractatum hactenus mihi videre non licuit; licet Francofurtum, Noribergam, et Augustam Vindelicorum, ejus causa scriptum sit. Sic ergo etiam in eo tacendum erit. Tertias literas, cum Disputatione, attulerunt tres Studiosi Spirenses,
page 166, image: s166
quibus pro virili benevolentiam meam probare studui; an satisfecerim, ipsi testabuntur. Venerunt ei tempore minus opportuno: partim, propter ferias, in quibus ego eram occupatus; partum, quia apud nos, ob rumores bellicos, non mota, sed clausa pene erant omnia. Quia vero hi ipsi Studiosi progredi ulterius sibi proposuerant: idcirco et ipsos sine meis dimisi. Hodie, et quidem hāc ipsā horā, D. Moserus tuas ad me mittit literas: et simul nunciat, tabellarium, vel adhuc hodie, vel certe cras, summō mane dimissum iri. Ne ergo etiam nunc tacerem, effundendum potius aliquid, quam silendum duxi. Etenim ad rem ipsam jam fere nihil respondere possum. Expetis privilegium, libellis qubusdam tuis Theologicis: id, ut obtineas, una cum Domino Mosero operam dabo: et te obtenturum, omnino confido. Si tamen cum Domino Mosero locutus essem, aut libellum supplicem videssem, aut tabellarius tamdiu expectaret, certius quid respondere possem. Hodie, die Dominico, Curia nostra est clausa. Cras fortassis, sed demum digresso tabellario, conveniemus. Utut autem sit, de meo studio nihil dubitabis. Etenim tuam diligentiam, quam in promovendo Studio Theologico, tam intra, quam extra territorium vestrum, adhibes, probo: tibique Spiritūs Sancti [gap: Greek word(s)] , ex animo opto, et precor. Video te, et alios quosdam juvenes viros, animō, Spiritu et doctrinā praestantes, a Deo excitari: ut in eorum, qui non ita pridem praedecesserunt, et Ego fortassis, cum
page 167, image: s167
aliis propediem eos subsequar, vestigia insistentes, rem Theologicam magno cum fructu ad posteritatem promoveatis. Quō nomine tibi gratulor, et, ut Deus dona sua in te collata, ulterius provehat, ipsum denuo precor. Nec dubito, quin tuae Disputationes multum prosint, non tantum illustri vestro Gymnasio, sed et toti viciniae. Conjungamus preces et operas: nec dubitemus, quin Deus, suo tempore, Lojolitas sit eversurus. Bene vale. Raptim Dresdae. 19. Jun. Ao. 1608.
Tuus in Domino
[note: D. POLYCARPUS LEYSERUS, Senior, a filio probe distinguendus, Wittebergae, Brunsuigae, et Dresdae Evangelium Christi annunciavit, inque aula Electorali Saxonica, multum consiliis ac dignitate valuit. Praeter REHTMEIERUM fata ac vitam illius describit SPIZELIUS, in Templo honoris reserato p. 9. seq.] Polycarpus Leyserus. D. mppria.
EPISTOLA LIV. Argumentum. Gratas sibi fuisse literas testatur. Quaedam de vocatione Coburgensi. Ne ibi laboribus nimis sese consumat, suadet. Optat, ut Gerhardus secum vivere possit. Nuptiis ejus fausta precatur. Angeli Superint. Darmstadiani mortem, et ejus Successorem indicat. Privata.
page 168, image: s168
Salutem, per Christum, plurimam, et perpetuam felicitatem precor.Abiturienti mihi, ad lectionem Theologicam, literae tuae offerbantur, Rev. et Cl. Vir, Domine honorande, et in Christo Frater dilectissime! quarum lectionem gratissimam mihi reddebat rerum varietas. Quid si vero illas Coburgi abs te petiissem? Ita enim suadebat Schroderus noster; ac fere etiam persuadebat 22. Julii, cum ipsi adessem, in media Franconia. Quod ex tuo Ruffico te intellexisse puto, quem inveni Herbipoli: qui aliquid ad me referebat, de tui vocatione ad urbem Coburgum. Ego vero facile video, quot quantique labores te ibi expectent. Fideliter igitur et fraterne hortor, et moneo, ut valetudinis tuae sedulam habeas rationem, eaque in te onera recipias, quae non anno primo totum opprimant; sed potius excitent, et alacriorem reddant ad majora. Opus habet Ecclesia tuā operā: quam non perdent nobis istius loci onera nimia. Cumque jam cogitationes tuas occupent, in apparatu nuptiali, (quem Deus felicissimum esse jubeat,) suaserim, te paulisper ex manibus deponere labores metaphysicos, et alios, quibus parvulum illud temporis intervallum nihil afferre poterit detrimenti. Interea ad te mittam, uti spero, VIETORIS mei decreta Logica, ut iis applaudas. Quae de Idea Theologica, ex Illustrissima Isenacensi proponis, videntur mihi quodammodo alludere
page 169, image: s169
ad Catechesin Schonfeldianam, [note: Neque SCHLEGELIUS, neque TILEMANNUS in vita SCHOENFELDII, Catecheseos hujus mentionem faciunt.] Cassellis ante hac impressam, sed privatim distributam. Thesaurus Vogelianus eam ad rem non parum proderit. Neque videtur labor adeo difficilis, si prius ipsa methodus praeceptorum rite fuerit conformata. D. Heilbronnerus mihi videtur multum praestitisse, im Uncatholischen Papstumb: sed ratio paululum diversa requiretur in illo opere: de quo nondum aliquid definio. Si Dei benigno nutu fieret, ut viveres nobiscum, (quod saepe opto,) sine fructu, certe magno, non esset futurum. Sed spei hujus meae nullum video fundamentum. Deum precor, ut confirmet animum tuum. Deum precor, ut confirmet animum tuum, viresque suppeditet perpetuas, ut Ecclesiae et filiolae charissimae multum prosis: nuptiasque tibi procuret, ex omni parte, beatas et felices: quibus si corpore non intersim, abesse tamen precibus meis nolo: et gratum futurum est mihi, si de tempore certior reddi possem, uti polliceris. Festinationi veniam cogor rogare, propter concursum aliorum negotiorum, quae hoc imprimis tempore solent cumulari. Obiit superiori mense ANGELUS [note: JOH. ANGELUS d. 21. Julii pie obiit. Pauc de eo tradit WITTENIUS in Diario Biographico ad A. MDCVIII.] noster, Superintendens Darmstadinus: cui, ut puto, successurus est D. LEUSTITIUS. Dysenteria hīc serpit, ac fere incipit grassari;
page 170, image: s170
sed tamen hactenus vix quatuor aut quinque interfecit: reliqui convaluere. Decumbit etiam mea uxor: sed spero, per Dei gratiam, fore salvam. Dicitur, Elector Brandenburgicus, ex apoplexia periisse: quam mortem secuturae sunt periculosae mutationes. Venit superiore mense, ad nos, M. HERMANNUS, Mathematicus, et D. HORSTIUS, Medicus insignis, ex Academia Wittebergensi. Fruamini igitur vos, Dn. D. LIBAVIO. Pro thesibus diligenter ago gratias; compensabuntur suo tempore. Felicissime valete in Domino. Giessae, 3. August. Summa cum festinatione, ut vides. Anno MDCIIX.
R. T. D.
sincere amans et colens
Menzerus.
EPISTOLA LV. Argumentum. Casum matrimonialem proponit. De D. Menzeri Colloquiis, et itinere, aliqua refert. [gap: Greek word(s)] !
Etsi, Reverende et Clarissime Domine Doctor, amice ac frater in Christo integerrime! te nuptialibus negotiis, ad ambas usque aures immersum esse, facile intelligo: non tamen possum, quin de casu quodam matrimoniali tuam sententiam, et vestri Consistorii praxin exquiram. Dederunt mutuo fidem matrimonii personae duae, quae non solum in gradu quaro consanguinitatis
page 171, image: s171
lineae inaequalis, Sed etiam in secundo gradu affinitatis, primi generis, sunt conjunctae. V. g. Margaretha, vidua, dedit fidem matrimonii Petro, quem soror prioris mariti, nata ex eodem patre, non matre, peperit: solennitas vero sponsaliorum nondum fuit secuta. Quaeritur jam: Wenn einer Seiner Mutter (von einem Band) Bruders Weib die Ehe versprochen, utrum tale matrimonium debeat haberi ratum? aut irritum pronunciari? Lege divina et jure civili, non esse prohibitum constat: sed lege Ecclesiastica, quae a Magistratibus et Ecclesiis nostris recepta est, et jubet: ut quemadmodum quis abstinet, a consanguineis suis; ita etiam abstineat a consanguineis uxoris suae, aut mariti. Hic igitur me docebis, et quid tu sentias; et, si exploratum habes, aut explorare potes, quid Consistorium vestrum, in tali casu, concedere possit, facies mihi rem longe gratissimam: pro qua, et officia mea vicissim tibi prompta esse volo.
D. MENZERUM, in nuptiistuis, videre non poteris: Ingressus est ille ad me, quo tempore minime expeciabam, 20. Julii; mansit per noctes binas, die tertia, 22. Julii, digredientem deduxi Herbipolin ufque: ubi quae erant [gap: Greek word(s)] excepta arce, praecipua vidimus. Iis visis, ipse recta perrexit domum; Ego Suinfurtum. Mirum, si tibi non tinniit dextera auris: tam multus de te sermo, quo te praesentem exoptabamus. Hortabar sedulo, ut ad te pergeret; sed quod nimis festinaret, obtinere nihil potui. Jubebat,
page 172, image: s172
ut tehumanissimis suis verbis salutarem: nuptiis se interfuturum, cum aliter non possit, spiritu et voto. Heri vero literas ejus accepi, quibus scribit: se reversum, omnia quidem invenisse salva; sed post biduum, uxorem correptam dysenteria, e qua post decendium convaluerit. Coepit morbus ille grassari Giessae: quo fit, ut studiosi dilabantur, cum spe, se brevi redituros, Darmstati diem obiit M. ANGELUS, Superintendens, eo die, quo Menzerus, apud me discumbens, primorem suum dentem eximebat ori, et mihi ostendebat. Hisce vale feliciter, et fac, ut tandem intelligam, te sponsum fuisse. Suinfurti, 17. Aug. An. 1608.
R. T. D
officiose colens et amans
Johannes Schroderus.
Pastor ibid.
EPISTOLA LVI. Argumentum. Mittit Librum quartum Christianismi sui, et marginalia addi, petit. De vocatione sua. Ad Ecclesiam Islebiensem. Salutem in Domino!
Reverende et Clarissime Vir, intime mihi dilecte! In grosser Eyl, celeri calamō, properantibus mercatoribus Francofurtensibus, transmitto libellum meum quartum. Et idem accidit
page 173, image: s173
mihi, quod cum tettio: diu me detinuit amanuensis; hab vveder mein Autographum, noch Copiam, von ihm zu rechter Zeit bekommen konnen. Propterea marginalia adjicere non potui: peto, ne inter legendum, moleilum sit, addere loca Scripturae, et pauculas notas, ne spatium in margine vacuum relinquatur. Deinde certiorem me facias, an in publicandis illis quicquam tentatum? et in quo loco? Tuae fidei committo omnia. Rumor hic spargitur varius, de instaurando bello, et obsidendo hanc urbem. Deus forte meliberabit: denuo enim commoditas non mediocris mihi offertur Islebii: ibi pastoratus vacat, in primario templo; et audio, Illustres Comites consilium capere, de me vocando, quod ad me scripsit, illius loci Superintendens, D. D. CHRISTOPH. SCHLEUPNERUS, sed committo haec omnia divinae providentiae. Si res successerit, faciam statim, ut scias: de Islebio facile iter Jenam. Interim, si forte ad editionem Libellorum meorum manus applicata est, poterit appellatio Ecclesiastae Brunsuuicensis, persistere, et manere in titulo libri: Denn es ist nicht grosz daran gelegen. Die erste hiebevorige Vocation nach Eisleben, vvar in Templo secundo. Diese ist nun aliquō modō honorificentior, et commodior: Es musz mir vielleicht diese mora zum besten gedeyen. Sed haec in manu Dei sunt. Perlubenter scirem, an nuptiae tuae hōc autumnō celebrentur, et ubi?
Des Libavii Disputationes, uber die sechs
page 174, image: s174
Tage-Werck, [gap: Greek word(s)] hatte ich gerne, dasz ich sehe; an quicquam haberet meis contraria: quaeso te diligenter, perlege meum [gap: Greek word(s)] et dele, quicquid displicet. Vale! vale! [gap: Greek word(s)] Brunsvvigae, 28. Augusti, An. MDCVIII.Tuus
Joh. Arrid.
EPISTOLA LVII. Argumentum. Affectum testatur. De instantibus nuptiis gratulatur protixe, excurrens ad impurum Pontificiorum coelibatum. Consilium de edtndo fasciculo dsputationum, probat. Andysin in Epistolam ad Ebr aeoos, cum duobws Programmatibus mittit.
S. P. in Domino! Literae tuae, Vir Reverende et Clarissime Amice, et in Christo Frater honorande! duplici nomine mihi fuźre gratae: tum, quod conjugii, quod meditaris; tum, quod amoris in me tui, fuere indices exoptatissimi. De hoc nunquam dubitavi; a quo primumdie, mutuis literarum officiis innotescere coepimus: et, ut illa animorum nostrorum conjunctio perpetua sit, animitus precor. Scio enim, eam Deo gratam, et nobis ipsis esse jucundam. Ulius vero nuncium jampridem exoptavi: non tantum, quiapiam, probamque conjugem, bonam felicitatis partem (in qua omnia summa precor) existimo; sed et, quia ita requirit ordo
page 175, image: s175
noster, in quo, juxta Apostolicum praeceptum, [gap: Greek word(s)] neque dubium est quin oculi doleant impuris Romanensium sacrificulis, quoties audiunt, nostrarum Ecclesiarum doctores facto esse maritos. Illis au tem hircis, quod hac sanctione Dei aegre faciamus, non dubito, quin sacrificium sit Deo gratum. Proinde Deum, ex animi sententia, precor, ut R. T. D. una cum sua dilectissima spon. sa, osculetur osculo pacis; torum vestrum foecundet, et secundet; detque vos videre plantas olivarum, in circuitu mensae, et Palmites Domini, in medio domus vestrae: quod meum votum, et si quod possum precari sanctius et sublimius, pro R. T. D. absens reiterare non desinam; nihil quidquam dubitans, quin Autor conjugii, et fons omnis boni, ea omnia sit rata habiturus. Consilium tuum, de disputationibus, in Gymnasio Coburgensi habitis, in unum fasciculum colligendis, [note: (prostant sub nomine Aphorismorum: vid, FISCHER. P. 385)] mihi perplacet: fac igitur, quod facis. Non sum dubius, quin eo quoque nomine, bene de Gymnasio Coburgensi, Ecclesia tua, et literata juvencute, sis demeriturus. Pro communicatione Thesium tuarum, gratias habeo singulares: mitto [gap: Greek word(s)] Analysin meam, in Epistolam ad Hebraeos, una cum geminis intimationibus, a me non ita pridem propositis, quae omnia boni consulas, et me, quod facis, amare pergas. Vale in Domino.
page 176, image: s176
D. Wittebergae, Octobr. Anno Christiano 1608.
R. T. D.
studiosiss.
Friedericus Balduinus. D.
EPISTOLA LVIII. Argumentum. Novo conjugio bene precatur. Quaedam de triplica quadam adversarii cujusdam, in doctrina, de Christo, sua, respondet. Refutationem se itidem et cum Gerhardina collaturum, pollicetur.
Salutem in Domino! Reverende atque Clarissime Domine Doctor, amice et frater, sincere dilecte! Si cum tua [note: Hephziba, nomen matris Hiskiae, significans, voluptasmea in ea. ll. Reg. XXI. I. conf. Ezech. XXIV. 16.] Hephziba recte vales, est, cur gaudeam: ego Deo meo ago gratias, cujus munere mihi contigit, ut mihi, meaeque, et corporum constet sanitas, et animorum vera benevolentia, quō utroque et te, tuamque donare et beare velit, supremum illum bonorum omnium promum, ex animo precor. Remitto tibi tui antagonistae triplicam, quam descripsi non sine molestia, quam mihi attulit lectionis difficultas, sententiae perplexiores, et conelusionum obscuritas. Nescio sane, an illius, quod tractatur gravitas, an ingenii, ā
page 177, image: s177
quo tractatur, subtilitas, rem obscuriorem reddit? et vereor, ne studio quaedam implicentur potius, quam explicentur. Tu indicabis ipse, quae ipse de patribus scribit, qui [gap: Greek word(s)] in Christo fuisse dicuntur, quod nemini, nid Nestorio, vere tribui posse, arbitror. De distinctione inter [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] sentio, subtiliorem eam esse, quam veriorem: Una est Christi [gap: Greek word(s)] , unum quoque [gap: Greek word(s)] , ante incarnationem simplicissimum, post et per incarnationem [gap: Greek word(s)] . Neque enim aliam quis didicit definitionem illius, quam hujus; cum pro synonymis hactenus fuerint aestimata. Quod si unum sunt [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] suā sponte corruunt, quae eorundem distinctioni, tanquam consentanea, superstruuntur. De insinuatione, immeatione [gap: Greek word(s)] , quae scribuntur, aliena sunt a nostra Ecclesia, et piorum animis. Abhorret animus, ab ipso vocum sono.
Illud vero, quod in carne dicitur habere secum non in se communicatam [gap: Greek word(s)] , quomodo placet? nunquid redolet hoc [gap: Greek word(s)] potius naturarum, quam [gap: Greek word(s)] ? Nolo excutere alia, quae magno numero et serie priora sequuntur; praesertim illa, quae de [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] albedinis parietinae, si non [gap: Greek word(s)] , certe nove, et inconvenienter, ne dicam [gap: Greek word(s)] , cum disputantur, tum ad mysterium illud summum et arduum accommodantur. Haec, et coetera tuo ingenio ventilanda, reservo, et mecum tuum communicari judicium et responsum, ubi adornatum fuerit, peto. Si otium mihi fuerit, et lubentia,
page 178, image: s178
ad crastinam septimanam, in refutationem hujus triplicae, unam et alteram diem insumam; et, quomodo inter nos conveniat, aliquando ostendam, ubi tuum nactus fuero responsum. Jam te valere, cum tua costa, et salvum ad penates tuos, redire opto, precorque. Jenae, Calendarum Octobris, Anno 608.
Tuus
ex animo
Johannes Maior.
EPISTOLA LIX. Argumentum. Novo conjugio fausta precatur. Qua in libello suo quarto monenda duxerit, addit. Sententia Albumasar, de fluxu et refluxu maris. De vocatione sua Islebiensi. Medica. Mercatoris Cosmographiam petit. Controversiam, in quam incidit cum aliquo, qui poenitentiam ab Evangelica Concione, inchoandam esse, contenderit, cum argumentis ejus enarrat. Salutem!
Literae tuae, Vir Reverende, Clarissime, mihique longe Charissime! hoc nomine mihi jam fuerunt gratissimae, quod de inito conjugio, et celebratis nuptiis tuis fecerunt me certiorem. Quin felicissimos habuerint successus, nullus dubito: precibus meis adfui, et pondus, apud Deum, Auctorem conjugii, habuisse, certus sum. Faxit idem, ut habeas moestitiae tuae, quae tibi ab ineunte aetate, non sine fato, adhaesit,
page 179, image: s179
solamen, oneris domestici levamen, molestiarum medicamen. Et rogo te, ut imposterum sollicitudinem deponas, et existimes, non humanis consiliis, sed Dei Providentiā, res tuas gubernari, et divinitus tibi, et vitae et aerumnarum sociam electam, et selectam. Hunc quia potissimum conjugii tui finem spectāsti, ne dubites, quin te Deus, qui implet desideria piorum, clementi oculō respexerit: tibique talem adjunxerit costam, quā adjutrice res domesticae, sine tua cura, officii vero munera, sine molestia et dolore solitario, uberiores et feliciores progressus, et incrementa acquirere possint. Id, quod tecum Deum Optimum Maximum, seriis votis, etiam imposterum, precabor.
Libellum meum quartum, per Mercatores, Francofurtum misi; qui Wiperto, Bibliopolae Jenensi, iterum tradiderunt, qui ad te missurum Chirographo dato, recepit; spero, ad tuas pervenisse manus. Vix, propter festinationem, mihi relegere licuit. Peto, id molestiae ut in te suscipias, ne parcas illis, quae lima indigent: magni enim facio tuum judicium. Satius est, delere quaedam, quam postea excusare. In opere Creationis, quinti diei, disputavi quaedam, de maris aestu: ostendi, mare, propriō motore insitō, moveri. Ad argumenta illa, quaeso, adscribas, haec sequentia: Scribit Rosellus: Albumasar, certō experimentō, invenit, fluxum et refluxum maris non semper sequi cursum Lunae. Ideo dicit: aquas duplici affectas virtute, coelesti et elementari: Et elementari quidem
page 180, image: s180
deorsum, coelesti vero regulari aestu, ex sex horis in sex horas moveri, alias vero aliter, pro Illorum virtutis proportione, atque mensura.
Spero, futuris nundinis Francofurtensibus prodere posse: si privilegiis gaudere possent, bene esset.
Theses de viribus humanis mihi perplacent, et ago gratias.
Doleo, tibi meliori loco, et humaniori solo, vivere jam non licere. Omnem moveo lapidem, ut per mihi notos Archiepiscopo Magdeburgensi, noviter inaugurato solenni Magnificentia, innotescere queas. Illius auctoritate posses liberari. Utinam, utinam! Islebienses, in templo primario Andreano, me adhuc expectant pastorem. Sed, qui est remotus propter malitiam, invenit D. Polycarpum Patronum, qui se interponit. Omnino autem renuunt Illustrissimi Comites Mansfeldici, et constanter me expectant. Expecto eventum.
Mixtura stomachalis convenienti aqua: Carduibenedicti, vel Syrupo citri, mitigari potest.
Luis illius contagiosae, signa sunt: raucedo, foetor oris, die Lahmnus der Glieder, Flehren und Schvvindmahl an der Haut, an Handen, so nicht vergehen: Beulen an der Haut, und Locher. Cave tibi, quantum potes, ā convictu et anhelitu.
Historia de puella illa pia, plane mihi ignota est: unde intelligo, interceptas tuas literas,
page 181, image: s181
nec ad me pervenisse. Male sit infidelitati tabellariorum. Communica igitur Historiam cum primis.
Ad vigilias utere interdum vino absynthiaco, und Fusz-Wasser, mit Wermuth. Utinam mihi vicinior esses! haberes me Pro-Medicum.
Quid Libavius de operibus sex dierum Creationis disputaverit, aveo scire.
Si apud vos alicubi est, Mercatoris Cosmographia, quam Atlanta vocat, quaeso percurre, quae scripsit de opere Creationis; Liber ille contingere mihi hactenus non potuit. Legi autem, ante complures annos, in bibliotheca quadam, praefationem: et tum visus mihi est, acute quaedam de hisce scripsisse rebus; an fortasse mea ex illis, vel corrigi, vel augeri queant. Non adeo prolixus est. Sed ignosce mihi, qui occupatō plus satis, meis rebus molestiam paro.
Rumor bellicus nos iterum in metum conjicit; raro ego, propter interiora et exteriora vulnera, ad hilaritatem assurgo. Premor ā falsis fratribus, et dietim liberationem opto. Man musz ja in dieser Welt sein Creutz also tragen: ferendum, quod mutari non potest.
Incidi in certamen cum quodam, qui contendit, poenitentiam ab Evangelii concione inchoandam esse; et causam omnis impietatis refert eo, quod Evangelium non rectius innotuerit hactenus populo. Argumenta ejus haec sunt:
(1.) Ubi Christus recte agnitus, et corde tenus acceptus, rectius ipsum imitari et sequi posse.
(2.) Vita nequit emendari, vvo nicht Christus
page 182, image: s182
ins Hertz geprediget vvird, mit seinen Wolthaten. Unsere Hertzen sind viel zu bos und zu hart; mussen mit Christi Blut erst ervveichet vverden.(3.) So unmuglich es ist, dasz ich kan einem Dornstrauch gebieten, Feigen zu tragen: so unmoglich ists, durchs Gesetz den Menschen bekehren, dasz es gutes thue.
(4.) Das Gesetz bringt nicht Lust zum Guten; sondern Hasz, Feindschafft, und vermag unser Natur nicht zu andern, vveniger eine Lust in uns zu pflantzen.
(5.) Wer Christum nicht kennet, der kan Ihm auch im Leben nicht folgen; Ergo, so musz nicht das Gesetz, sondern das Evangelium der Anfang in der Bekehrung seyn; nicht die Liebe, sondern Glauben; nicht die Todtung, sondern Christus selbst musz in uns gezogen vverden, soll etvvas guts aus uns vverden. Peto paucis tuam sententiam. O vvie gerne vvolte ich lauter Evangelium predigen, si homines possem convertere; lubentius suaviter invitando adducerem omnes in viam, quam minando et terrendo!
Hisce vale, et salve, Fili Charissime! Deus tibi adsit Sancto Spiritu suo, et augeat tua dona, benedicat tuo conjugio; et vicinius aliquantulum, si ipsi jam visum est, nos conjungat, ut mutuis literis invicem, ex limine propiori, erigere et solari nos queamus. Amen.
Dabam Brunsvvigae, 23. Oct. 608. Te aeternum colens
Joh. Arnd.
[gap: Indices]