09/2008 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - spell check partially performed - no orthographical standardization

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).



image: as001

CAELII Secundi CurioNIS SELECTARVM EPIstolarum Libri duo. Eiusdem Orationum (inter quas et Agrippae contra Monarchiam, et Mecoenatis pro Monarchia, aduersariae orationes duae, lectu dignissimae, ex Dione latinitate donatae) continentur, Liber unus. Varia eruditione ac rerum cognitione referta omnia, magnaque parte nunc primum in lucem edita: quorum Catalogum statim a Praefatione reperies. BASILEAE, PER IOannem Oporinum.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

CAELIVS SECVNdus Curio Ioanni Balmae Perano, R. E. Protonotario S. D.

TVAE nobilitatis odor, IOANNES suauissime, me istinc afflauit, excitauitque, ut ad te animum obuerterem, ac de te propius aliquid cogitarem. Tua illa tam officiosa salutatio, quam Cognatus meus, uir singulari humanitate, tuo nomine adscripsit, in te ueram, non fucatam esse nobilitatem declarauit. Quanti enim eruditionem sapientiamque facias, in eo apparet, quod eos in quibus aliqua uirtutis et doctrinae significatio, aut umbra saltem elucet, admiraris, atque ad tuam amicitiam applicare studes. Dicam de me, qui cum antea tibi


image: as004

ignotus essem, ubi aliquid nostrarum scriptionum gustare coepisti, illico ad me amandum sic excitatus es, ut quin id aliquo pacto significares, te continere nequiueris. Merito igitur ego te uicissim redamare coepi, ac de mea hac uolunate, tibi aliquo signo indicanda, ne ingratus essem, cogitare. Nihil enim homini, praesertim liberaliter instituto, turpius, quam in amore non respondere. Cum autem multa et uaria occurrerent, quibus, quoduolebam, assequi possem: nihil inueni tuae istia ac studijs aptius, quam si in tuo nomine aliquot nostrae Epistolae et Orationes ap parerent. Nihil enim in eis est, quod non ad pectus meliorib. sententijs imbuendum, linguamque expoliendam, conducere posse uideatur. Humana sunt, sed ita tamen, ut ad finem quoque bonorum, et si minus fortassis appareat, pertineant, eoque spectent.


image: as005

Inest praeterea uarietas rerum et argumentum, in qua miram delectationem natura collocauit, remouit satietatem. Haec igitur tua causa collegimus, atque in unum corpusculum redegimus, ut simul omnia, non sparsa legerentur. Et quanquam pauca quaedam horum ante edita fuerunt, meliora tamen nunc etiam ipsa, emendatioraque proferuntur. Quod si nihil esset aliud noui, praeter duas illas Agrippae et Mecoenatis contrarias de Principatu orationes, quas tua etiam causa ex Dione historico nobilissimo conuertimus, satis erat in hoc opere nouae utilitatis et commendationis. Nunc autem cum alia multa accesserint, quae iuuentutem ad uirtutem, bonasque artes capessendas excitare atque extimulare debeant, tibi gratum hoc nostrum mumus fore, non dubitamus. Et quanquam cum familiae uestra laudibus


image: as006

abundes, tum propria iam non modo indole, sed etiam uirtute, ex literis et moribus lucere splendereque incipias: tamen cum accedit incorrupta nox bene iudicantium de tua uirtute, non parum huiusmodi testimonio laus ipsa cumulatur, et maiorem in modum illustratur. Ut igitur opus ipsum iuuentuti, tuo inspecto nomine, erit gratius: sic nostra hac quasi dedicatione, nomen tuum aliquanto erit celebrius et clarius. Quod nunc pusillum est, si tibi gratum esse sensero, alias fortassis augebo: atque ita una cum aetate tua crescet opus, crescet etiam eruditio, crescetque nomen tuum: idemque eueniet, quod literis in arboris tenerae cortice incisis, qua arbore crescente, crescunt. Vale. Basileae, Anno CHRISTI Seruatoris M. D. LIII.

[gap: list of content]

image: s001

CAELII SECVNDI Curionis Selectarum Epistolarum liber primus.

Caelius S. C. Basilio Ammerbachio, per Christum Iesum S. P. D.

VIX credas, mi Basili, quam cupide reditum comitis tui expectarim: tam mihi crede cupide, quam si meus aut Oratius, aut Leo, aut Augusti nus isthuc profectus esset. Redijt tandem (nam iam de eius reditu patrem tuum, iam so rorium compellaram) atque mihi a te literas, easque hu manitatis, officij, amoris, dicam uno uerbo, Basilio meo dignas reddidit: quae mihi eo fuere gratiores, quod ex tempore exaratae fuerunt. Non quod non laudem, in adolescente praesertim, in scribendo curam, quae ma ter est elegantiae, immortaliumque scriptorum: sed quod temporis angustijs districtus, et multis, nouus hospes, rebus procurandis distractus, tamen ad me scri psisti. Quid enim, nisi magni cuiusdam tui erga me amoris in eo signum ostendisti? Accedit etiam, quod ad me, non de me, tuisque rebus tantum, sed etiam meo rum amicorum, tam diligenter perscripsisti. Nam ut ad [reading uncertain: print blotted] id primum respondeam: Hieronymus noster tibi


page 2, image: s002

gratias agit, quod tanta diligentia, quae nosse cupiebat, inuestigasti et explicasti. De me uero, quid dicam? cuius nescio quae beneficia praedicas: quae si fue runt, ea tu maiora, illustrioraque ingenio isto tuo, sedu litate, industria, praedicatione facis, quod mihi tamen est longe gratissimum. Quod autem meae com mendationi tribuis ex parte, quod ab optimo uiro ac Iurisconsulto praestantiss. Varnbulero sueris acceptus, in eo utriusque uestrm humanitatem agno sco, in alienis officiolis extollendis: tuam, qui quod gratiae, parentis tui uirtute et bonitate, tuaque suauitate, apud bonum uirum inuenisti, mecum communices: Varnbuleri uero, quod hominis ignoti literas et commendationem tanti apud se ponderis esse uoluit. Hoc scito, mi Basili, nihil mihi gratius posse contingere, quam si uideam, me meaque a talibus uiris probari. Sed finem faciam. nam plura scribere uix uacat, propter tabellarium iam abeuntem. plura fortassis, ubi de tuorum ordine et constitutione stu diorum scripseris. Interea uale, mi charissime Basili: et scito me nullum laetiorem nuncium accepturum, quam cum te bene ualere, atque his rebus quae tibi abeunti mandaui, operam nauare intellexero. Salutat te uxor mea, cum filiabus tribus, et Augustino tuo. Salutat et reliqua familia, quam tu saluere tam officiose iussisti. Oratium, ac D. Grybaldum


page 3, image: s003

tuo nomine proxime salutaui. Tu uero isthic mihi D. Varnbulerum, hospitem tuum humanissimum, et prae ceptorem, ut spero, diligentissimum, quam fieri possit amanter salutabis. Basileae, 4. nonas Octobris.

Basilius Amerbachius C. Secundo Curioni, praeceptori suo, S. D.

NOlui committere, praeceptor doctissime, ut qui tibi has dabit, sine meis ad te proficisceretur literis: quibus cum de nulla re, certe de ualetudine, studijsque meis, te facerem certiorem. Itaque scito, praeceptor charissime, me firma corporis esse affectione, atque coelum pere grinum (quod fere alios commouere solet) me rectissime ferre: quod Christo opt. max. primo atque praecipue, tum etiam huius aeris clementiae acceptum ferendum est. Est enim haec ciuitas tum amoenitate, tum aeris salubritate, habitationi aptissima. Nam colles consiti uineis, arboribus agri distincti, atque Neccarus limpidissimus fluuius, ciuitatis moenia praeterfluens, nullo modo non magnam ciuitati amoenitatem, incolis uero delectationem atque uoluptatem conciliare possunt. Minime autem insalubrem esse, aut pestilen tem, sed sanitatem potius atque salutem afferentem, quid melius, quam quod a pestilentia (quae iam fere


page 4, image: s004

ubique incrudescit) tutus est locus hic, declarare potest? Professores (ut ad studia ueniam) qui iura doceant, constituti sunt sex: quorum duo, Pontificum Canones: caeteri, ciuiles leges Iurisperitorum interpretantur. uerum ob morte Io. Sichardi, qui primas in hac tenuit Academia, quinque tantum publice docent, donec alius in locum eius substituatur. Hos ego, Iura ciuilia interpretantes, omnes audio, excepto unico Pandectarum explicatore: ex Pontificijs autem unum. Materiae autem quas iam in manibus habent, hae sunt. Iacobus Cappelbockius tit. de minoribus XXV annis, in Digestis explicat. Nicolaus praeceptor meus, ex Codice, de donationibus materiam exponit. Chilianus Voglerus ante paucos dies librum Institut. incoepit aperire. Gebhardus, de foro competenti, in Sext. tit. in manibus habet. Quid igitur, dices? nullane, quam audias praeterea, in humanioribus disciplinis est lectio? Nulla prorsus. Doctores artium habet haec schola aliquot insignes: quis enim Scheggio (ne quid de caeteris dicam) naturae secreta melius explicat? quis Imsero et Scheubelio Mathematices subtilitates acutius demonstrat? Verum cum omnia ad eum quem spectes finem sint dirigenda, minus hi atque similes, mihi, iuris studioso, prodesse possunt. Vnicum Ciceronem atque Aristotelem, tum ob alterius eloquentiam (quae Iurisperito maxime


page 5, image: s005

necessaria est) tum ob utriusque quam tradunt doctrinam, quae uiuendi explicat rationem (originem scilicet atque uerum Iurisprudentiae fontem) mi hi audiendum, legendum, atque penitus ediscendum, tum a uiris doctissimis, in quorum numero tu primus occurris, accepi: tum etiam priuatis studijs utcunque cognoui. Iam quod ad Aristotelis Ethicorum doctorem attinet, doctus is est, quis enim negat? sed tamen quo minus audire possim, impediunt non pauca. Alter autem, cui Ciceronis incumbit lectio, in Aristotelicis iam, quas uir ille ad Theodecten scripsit, Rhetoricis uersatur. Vtilius autem esse, dicendi facultatem non praeceptis tradere, sed exemplis eorum, qui eius doctrinam in foro oratione explicarunt sua, et quasi ob oculos posuerunt, atque ad suum eius praeceptiones usum accommodarunt, tu testis es optimus et locupletissimus. qui qua eruditione polles, quo amore complecteris discipulos, nequaquam commissis rus eras, ut cum tot annos Oratoriam tibi artem explicandam sumpseris, Ciceronis fere potius diuinas orationes, quam eius de ratione dicendi libros aperi res, atque auditoribus demonstrares tuis: non inquam hoc faceres, nisi melius et commodius et utilius esse scires. non enim in Orationibus solum (quemadmodum in libris Rhetorum accidit) nudae praeceptiones proponuntur, sed etiam antiquitatis exempla


page 6, image: s006

discutiuntur, leges conciliantur, grauissimi loci tractantur, quid fas quid nefas demonstratur, at que alia innumera: tum multa etiam, quae Rhetorum libris comprehendi non possunt, orationibus possunt: ea inquam, quae ad exponendum, ornandum, probandum, et persuadendum pertinent, tra duntur atque explicantur. Accedit et illud quod complurium mensium tempus in illis libris docendis consumpsit: ego uero in peregrinam, quasi incognitis prioribus, accederem materiam. Has ob caussas, praeceptor suauissime, nullas ego in artibus humanioribus mihi lectiones audiendas hactenus existimaui. Quae mea tamdiu firma atque stabilis erit opinio, donec uel tuo, uel alterius docti uiri corruat iudicio. Quamobrem uehementer oro, quid mihi faciendum, omittendumue censeas, proximis tuis aperias literis. Habes epistolam satis uerbosam. non enim uereor, ne non soriben do te expleam, praesertim cum in eo genere studium meum te sciam non aspernari. Valetudinem tuam diligenter cura, praeceptor chariss. nam mihi et scriptum et nunciatum est, pestilentiam supra modum Basileae grassari. Vxorem, cum Augustino, atque tota familia, meo nomine saluta. Praeceptori meo, tuo nomine plurimam salutem dixi. Is tibi amanter gratias egit, pro tua in se beneuolentia, ac te mutua salute


page 7, image: s007

impertit: rogatque ne, quod literis quas ad eum meo nomine scripsisti, non responderit, agre feras. nam negotijs tam impeditus atque districtus, uix respirandi habet potestatem. Sed quamprimum paululum ocij nactus fuerit, de sua erga te uoluntate atque beneuolentiae ipse certiorem faciet. Iterum uale. Tubingae, III. No uemb. Anno M. D. LII.

Basilius Amerbachius Caelio S. Curioni S.D.

CVm has, quas uides, Praeceptor charissime, absoluissem literas, is qui ad uos iturum sese promiserat, praeter omnem spem, animi propositum, nescio qua ratione, subito mutauit. Dum ergo interim de aliquo undique circumspicio, neque ullum qui has suscipiat inuenio, literae tuae, beneuolentiae plenissimae, mihi adferuntur, ex quibus non plus gauisus sum, quam dolui. tot enim praestantes uiros, tot foeminas, tot pueros, tot adolescentes a pestilentia sublatos, ingemiscendum est. Velit Deus opt. max. ut quae optimo iure poena nobis infligitur, benignitate atque misericordia ipsius leniatur: neque scelera nostra, quae certe grauissima sunt, sed placabilitatem suam respiciat. Te autem cum uxore, liberis, atque domesticis bene habere, cum omnibus, tum mihi praecipue laetandum est. Faxit Christus, ut ualetudine non


page 8, image: s008

incommodiore semper utaris. Per bibliopolas nostros Franckofortum ituros, patri nuper scripsi: et inter caetera, ut me tibi excusaret rogaui. id quia ip sum secisse existimo, pluribus non agam: non ignorans, te tam humanum atque benignum esse, ut mihi ueniam facile sis concessurus. Plura ad dulcissimas tuas literas non refpondco, incertus qua hora, qui tibi has dabit, sit abiturus nuncius. De studijs atque ualetudine, superiori te certiorem feci epistola, quam propter temporis angustiam, qua impedior, plane non muto, corrigoue. Ea quae de curanda uale tudine atque studijs admones, diligenter curabo. Bene uale, praeceptor charissime. toti familiae, et in primis Augustino meo, cui prae caeteris ob missas literas gratias ages, salutem dicito. Iterum uale. Tubingae, III. Non. Decemb. Anno 1552.

Caelius S. C. Basilio Amerbachio Bonifacij F. S. D.

BInas a te eodem tempore simul complicatas li teras accepi, longiores alteras, alteras breuiores: illas III. Nouembris, has III. Nonas Decembris scriptas: utrasque uero mihi et gratissimas, et iucundissimas, ut omnia tua esse consueuerunt. In primis quidem tua me afficit in scribendo diligentia, tum quod nullum ad nos uenire sine tuis ad me


page 9, image: s009

literis patiaris: tum quod, quae scribis, cum cura et diligenti meditatione scribas: quorum altero ut facile scribas, altero ut pure, latine, et dilucide, consequre. Quod autem de istius urbis amoenitate et salubritate scribis, id mihi cum aliorum, tum tua maxime caussa periucundum est. Ex qua descriptio ne, uideo te, quae urbi amoenitatem concilient, quae etiam commoditatem, intelligere: Vitiferi colles, florida prata, irriguus ager, campipatentes, fontium limpidissimorum scaturigines, uiridicatae syluae, fluminum piscosorum cursus: et quod caput est, quodque hisce omnibus moderatur, coeli aspiratio, temperatioque salubris ac uitalis. Quae omnia cum Tu binga ista uestra habeat, haud mirum, si a pestilentia immunis sit. Pie tamen tu ac religiose id Deo po tissimum tribuis, qui autor horum omnium est, et conseruator. Gratulor igitur tibi, mi Basili, tum istius urbis tam commodam, tamque iucundam habitationem: tum uel maxime istam tuam piam religiosamque mentem, quae uiua, sancta, Deoque accepta hostia est, et (ut Paulus noster ait) [gap: Greek word(s)]. De iuris autem interpretibus, aliarum item artium, quibus Academia ista exornatur, per mihi gratum fuit cognoscere. Illud uero permolestum, te neminem isthic pectore et lingua praestantem, uel Aristotelem, uel Ciceronem, duo disciplinarum eloquentiaeque lumina,


page 10, image: s010

explicantem, audire posse. His enim iuris studium alitur, roboratur, exornatur maxime. Quid autem tibi hc faciendum, omittendumue sit, rogas? Ego uero, mi Basili, isthuc suadeo, ut quae ab alijs audire non possis, ipse per te legas, inquiras, tecum medi tere, atque exerceas: quod clarissimi in omni doctrinarum genere, uiri, ac praesertim iurisconsulti semper fecerunt. Ac ne exempla longe repetam, neminem tibi in hoc genere patre tuo, clarissimo uiro, meliorem possim subijcere: qui ita studia semper modera tus est sua, ut ex iurisconsultorum libris et com mentarijs, nunc ad Aristotelem, nunc ad Ciceronem, atque id genus sapientissimorum eloquentissimo rumque uirorum scripta, mentem animumque conuertat: rursumque ab his ad illos, tanquam in proprias se re cipiat sedes: adeo ut, si quando illi locus aliquis ex iure ciuili sit explicandus, non nude ac ieiune, ut ple rique, sed ornate et copiose disserat, summa cum suae professionis dignitate. Hunc igitur tibi propone: ad eius consuetudinem moremque tua dirige studia.

Ex reliquis tuis studijs, quae cognitioni iuris im pendenda sunt, horam unam aut alter am seiunge, in qua uel Ciceroni, uel Aristoteli, sed potissimum Ciceroni diligentem naues operam, uel legendo, uel scribendo. Nam quod legis, ut idipsum stylo atque exercitatione exprimas, tibi conandum est, si fructum aliquem


page 11, image: s011

colligere tuorum studiorum uelis. Haec ego breuiter, ad id quod quaerebas, respondeo. Quod re liquum est, caue putes, ullam a te epistolam mihi uerbosam, aut longam uideri: imo quo longiores sunt, eo me magis delectant, desideriumque magis accendunt meum. Videor enim mihi tum legendis tuis, tum scribendis meis, tecum confabulari, et prae sentes audire et reddere uoces. De urbe nunc quidem fere abijt pestilentia: quae quandiu fuit, neque me, neque quenquam alium in familia, Deo pro tegente, attigit. Tui quoque omnes salui sunt. Nullus est in familia nostra, qui tibi suo nomine salutem ad scribere non iusserit: sed uxor praesertim, et Augustinus meus, qui tui desiderium uix fert. Saluta praeceptorem, hospitem tuum humanissimum: et si qui praeterea sunt, quibus nomine saltem notus sim. Basileae, Idibus Ianuarij. Vale.

Caelius S.C.Xysto Betuleio S. P. D.

DE Olympia nostra scribis te certiorem fieri cupere, quod plerique fictum nomen arbitrentur. Faciam, quod petis, per quam libenter: quanquam uel Georgius Hermanus, quae nam sit, testari potuisset. Olympia igitur patrem habuit Fuluium Moratum, Mantuanum, uirum doctissimum atque humanissimum,


page 12, image: s012

cum quo mihi hospitium uetus et amicitia fuit. Is in Italia honestissimis docendi muneribus functus est.nam praeter caeteros, Ducis Ferrariensis filios, huius Ducis fratres duos, literis et bonis artibus instituit, ac perpoliuit. Cum autem hanc Olympiam haberet in genio summo praeditam, omnibus literis quibus ad humanitatem homines informantur, eam domi erudiuit. Quae breui tantum profecit, ut admirationi nostris hominibus esset. Itaque cum An na, huius Ducis Ferrariensis filia, ijsdem literis a Ioanne Sinapio, uiro summo, institueretur, ut eam haberet cum qua honesta aemulatione certaret, uisum matri est, (quam honestatis, religionis, amplitudinisque gratia nomino) ut Olympia in aulam aduocaretur, in qua aliquot annos magna cum laude fuit. Ibi audiuimus eam nos ita latine declamantem, Graece loquentem, Ciceronis Paradoxa explicantem, ad quaestiones respondentem, ut cum ueterum puellarum quauis, quae quidem ingenij laude excelluerit, conferri posse uideretur. Dum ita pergeret, incidit in lethalem morbum Fuluius pater: cui ut ministraret, relicta aula domum se contulit filia. Mortuo patre, quod esset maxima natu, et matrem admodum ualetudinariam haberet, rem familiarem administrare coepit, et fratres sororesque honeste educare. Erat autem tum Ferrariae Andreas Grunthlerus, iuuenis


page 13, image: s013

Graecae et Latinae linguae bene doctus, qui Medicos audiebat, ex quo etiam lauream medicam assecutus est. Is Olympiae eruditionem singularem, moresque castissimos admiratus, eam (quae nihil in homine praeter ingenij dotes admiraretur) uxorem delegit, sibique pulchro et stabili connubio copulauit. Ab hoc igitur in patriam ducebatur tum, cum apud Georgium Hermanum regis Ro. consiliarium, uterque Augustae fuit, (est enim Germanus ipse, qui Italiam tam erudita puella spoliauit) ut mariti patriam et propinquos uideret: fortassis post aliquot menses in Italiam redituri. Quamobrem non est quod de Sap phico carmine, graece conscripto, quo Dei summi celebrat laudes, addubites. Vere enim Olympiae opus est: quod quidem nobis, quib. a teneris nota est, quique alia eius monumenta et uidimus, et habemus, mirum non uidetur. Est enim literis et disciplinis tum Graecis tum Latinis, supra quam quis credere possit, exculta, et scientia religionis illustrata. Haec de Olympia. Reliqua tu ab optimo et egregie docto uiro, Georgio Hermano, accipies. Vale. Basileae, 8. Cal. Ian.

Olympia Morata Grunthlera Caelio Secundo Curioni S. P. D.

CVm multis ac maximis fluctib. iactata, me in Germaniam, tanquam in portum contulissem,


page 14, image: s014

nihil mihi antiquius fuit, cum te istic esse ex Georgio Thrace, uiro optimo, Patauij intellexissem, quam ut ad te nostri studiosissimum scriberem: teque de rebus nostris, tanquam familiarissimum, certiorem facerem. Cum enim patri meo, dum in uita manebat, amicissimus fueris, hanc me tueri amicitiam debere existimaui. [gap: Greek word(s)]. Scito igitur, ab hinc biennium patrem meum multis exantlatis laboribus, singulari in Deum fide, ex hac turba et colluuione discessisse: me uero post mortem illius (ut sapientius a Graecis [gap: Greek word(s)], quam a Latinis calamitatem, appellari iudices) statim a Principe mea desertam, indignisque acceptam modis fuisse. neque mihi hoc se paratim a meis sororibus accidit, sed hoc fructus omnes a nostris principibus, nimirum pro labore tulimus odium. Quanto uero fuerim dolore affecta, tu existimare potes. Nullus erat, qui nos respiceret: et tot nos res eodem tempore circumuallabant, unde emergi nunquam posse uidebatur. Sed ille optimus pupillorum pater, non me diutius in hisce malis, quam biennium, reliquit: qui amorem mei in quodam Germano, philosophiae et medicinae artibus excellenti, Andrea Grunthlero (nam illi hoc est nomen) excitauit: qui nullo Principis odio, nullis meis miserijs deduci potuit, quin


page 15, image: s015

me in matrimonium duceret. Hic igitur me in Germaniam duxit, ubi aliquot dies apud Vindelicos, cum Georgio Hermano, regis consiliario, fuimus, quem uir meus aegrotum curauit. hinc breui in patriam mei uiri, quae in Francia Orientali sita est, ituri sumus, et ibi menses aliquot cum affinibus et amicis consumemus. Quanta autem uir meus sit probitate, quam literis Graecis et Latinis eruditus, malo te ex alijs, quam ex meis literis cognoscere. Hoc tantum te scire uolo, si cum principe mea, summa mihi gratia fuisset, si me ditasset, non potuisse me in meliorem statum collocari, quam in quo misera et spoliata, sum a Deo collocata. Doctus est, non infimo loco natus, cui etiam pater aliquid patrimonij reliquit. Tantus uero est eius amor in me, ut nihil supra possit esse. Eandem opem Deum meis sororibus laturum confido. eas Ferrariae apud matrem reliqui: tres enim habeo, et eas nubiles. fraterculum annos octo natum huc mecum adduxi, quem literis Graecis ac Latinis, quantum in me est, erudire conor. Haec omnia ad te scribere uolui, non ut nostris malis laborares, sed ut nobis gratuleris. fautor enim nobis Deus in nostris aerumnis extitit: imo omnia haec mihi contigisse laetor. ego enim, si diutius in aula haesissem, actum de me ac de mea salute fuisset. Nunquam enim, dum ibi fui, quicquam altum aut diuinum suspicere potui, neque libros utriusque Testamenti


page 16, image: s016

legere. Sed posteaquam Princeps, maleuolentia et obtrectationib. quorundam improborum, a nostra familia alienata fuit, non me tam miro desiderio haec breuia, fugacia et caduca affecerunt: sed Deus cupiditatem meam incendit habitandi in illa coelesti domo, in qua iucundius est dieculam unam commorari, quam annos mille in istis Principum aulis. et ita me ad diuina studia retuli: cuius rei testimonium sunt carmina, quae superiore anno feci, quae subscripta eo ad te mitto, ut uideas, ocium mihi tot calamitatib. oppressae, literis operam dandi, Deum praestitisse: qui me etiam illi uiro nuptum dedit, qui magnopere hisce meis studijs delectatur. Atque haec de rebus nostris. Quid uero tu agas, quid uxor, cum aliquid ocij nactus eris, familiarissime ad me perscribas uelim. Vale: Augustae, nonis Octobris.

PSALMVS XLV.

[gap: Greek word(s)]


page 17, image: s017

[gap: Greek word(s)]


page 18, image: s018

[gap: Greek word(s)]

Idem Latine, per Xystum Betuleium.

Est salus nobis Dominus benigna,
Est fugae praesens miseris asylum,
Robur est firmis, medijsque malis
Auxiliator.
Nullus hinc certo timor esse debet,
Pectus afflictum tibi, si uel omnis
Orbis insurgens premat, atque montes
Praecipitentur.
Namque si dirae iuga rupis alta,
Impetu saeuo maris aestuosi
Irruant fluctus, quatiantque terram
Vndique latam:
Vrbe sed diua scaturit perennis
Limpidi fontis liquor, atque celsae


page 19, image: s019

Arcis oblectat nitidae Tonantis
Culmina summi.
Vrbis ast huius Dominus creator,
Ipse qui totum moderatur orbem,
Hanc colit, tutam facit, inde abarcet
Cuncta pericla.
Totius mundi populi potentes,
Principes orbis truculentiores,
Arma si saeuo moueant tumultis
Bella gerentes:
Fortior multo tamen Imperator,
Summa rerum quem penes est, et ipse
Viribus pollet, Ioua rector orbis
Eripiet nos.
Ergo mortales oculis uidete,
Discite, et quantum a Domino iuuemur,
Quanta sint coelo bona, quanta terra,
quanta potestas.
Bellicos motus abiget potentes,
Viribus franget, ualidos et arcus,
Reddet obtusos gladios, et igne
Plaustra cremabit.
Summe dic Princeps: Mea scripta cerne,
Hoc meum robur, mea tela et arma:
En potens uobis Dominus, Deusque,
Laus mihi soli.


page 20, image: s020

Fortior multo tamen Imperator,
Summa rerum quem penes est, et ipse
Viribus pollet: Ioua rector orbis,
Eripiet nos.

C. S. Curio Olympiae Moratae Grunthlerae S. D.

LIteras tuas Nonis Octobris superiore anno Augustae scriptas, cum accepissem, iam tu Augusta in uiri tui patriam profecta fueras. Id autem resciui, quod cum tibi respondissem, inuenta non es: nec quisquam tum dicere potuit oppidi, aut urbis tuae nomen: nisi quod proximis nundinis, cum me per Isingrinium Basiliensem typographum Io. Sinapius iussisset salutari, tui quoque ijsdem literis mentionem iniecit: ex quo intelligere potui, illum, ubinam ageres, probe tenere. Quare, cum rursum idem Isingrinius ad nundinas proficisceretur, ad te scribere constitui, et literas ad Sinapium mittere, qui ad te perferendas curaret: id quod non dubito eum cum mea, tum etiam tua causa libenter facturum. Primum igitur ago tibi gratias immortales Olympia, mulierum decus et ornamentum singulare, de eo quod post tot annos, tam remotis terrarum interuallis, nostri tamen non es oblita: et paternas amicitias, haereditarias tibi esse uolueris.


page 21, image: s021

In eo enim declarasti, quanti patris tui iudicium in amicis deligendis: quanti quoque amicos, ac me praesertim facias. Quamobrem hoc tibi persuadeas uelim, neminem pluris me, quam patrem tuum, dum uiueret, fecisse. Cuius cum tu honestissimas artes, et quod omnium maximum est, pietatem imiteris, caue putes ullam esse inter mortales, una uxore mea, et siliabus exceptis, quam pluris faciam, quam te: quam magis amem, et colam, quam te unam. Itaque tibi uirum istum tuum praestantissimum gratulor: atque ita gratulor, ac si uni ex filiabus meis contigisset: simulque Deo opt. max. grates ago, qui tui mi sertus, tuam adolescentiam et pudorem uirginalem ex istis siue ollis, siue aulis eripuit, atque in auream libertatem asseruit. Hymnum, siue oden Graece elaboratam, ualde probo. in eam enim Dauidis Psalmum XLV. coniecisti. Vtinam plures huiusmodi tractares: Pindarum enim Graecis non inuideremus. Perge igitur mea Olympia, quo te iamdudum tuae uirtus uocat. Laurum sacram tuo diuino capiti impone: de sacratiore enim fonte spiritum poeticum, quam Pindarus, aut Sappho illa, hausisti. Quod si iam, quod non dubito, aliquid noui peperisti, siue ex capite, siue ex castissima aluo, fac me ut sciam: ut tibi nouas gratulationes scribam, et tecum ista laetitia fruar. Velim autem, soror chariss. mihi saepius scriberes:


page 22, image: s022

quod si feceris, caue putes, te mihi rem gratiorem facere unquam posse. Delector enim summope re tuarum elegantia, sanctitate, suauitateque literarum. Et ut scias quam tui sim studiosus, mitto ad te exemplum literarum, quas ad Xystum Betuleium, uirum doctissimum, et mihi amicissimum, scripsi paulo post, quam Augusta discesseras. Vale, Olympia chariss. cum tuo doctiss. atque optimo uiro, cum quo te Deus ad extremam usque senectutem in placida pace tueatur, et foueat. Quod si contingeret uos in Italiam redire, hac iter ut faciatis rogo: ut praesentes amplexari, et ueterem amicitiam coniunctis dextris renouare ualeamus. Iterum ualete, par felicissimum et sanctissimum. Basileae, Nonis Septemb. Vxor mea, cum filijs omnibus, uos omnes salutant ex animo.

Olympia Morata Grunthlera Caelio Secundo Curioni S. D.

GRatissimae mihi tuae literae fuerunt, ex quibus intellexi, tam longum et temporis et locorum interuallum nihil de tua erga nos beneuolentia detraxisse. tales nimirum Christianorum amicitiae esse solent. Grates itaque ago Deo meo, qui me tali dignatur honore, ut a suis amer. Impios enim, quantumuis


page 23, image: s023

sint potentes, dites, nobiles, uel etiam erudi ti, non magnifacio, siue me oderint, siue amare uideantur. Quapropter etiam tuum de meis carminibus iudicium gratissimum mihi fuit. Nam te cum maximi faciam, si aliud id esse intellexissem, ab hoc scribendi studio me deterruisses: nunc autem cum a pijs hominibus illud, praesertim a te non improbari ui deam, quantum in me erit, in hoc elaborabo. Quod autem nos rogas, ut, si quando in Italiam redeamus, iter istac faciamus: ego nos eo unquam profecturos, affirmare non possem. non enim hoc animo huc ueni mus, ut iterum Italiam petamus. nam te non sugit, quam sit periculosum, illic Christianum se profiteri, ubi potestatem habet tantam Antichristus: qui iam, ut audio, in sanctos ita bacchatur, et ita saeuire incipit, ut ludum iocumque dicas fuisse illum alterum, prae ut huius rabies quae dat. in omnes enim Italiae urbes, suos Corycaeos misit: neque, ut ille alter, ullis Principum precibus flecti potest. Superiore enim anno, nescio an tu audieris, Phaninum quendam pium uirum, constantissimae fidei, cum in carcere fe re biennium fuisset (nunquam enim neque metu mor tis, neque coniugis uel liberorum amore, a ueritate desciscere uoluit) suffocari, deinde corpus cremari: nec hoc contentus, ossa in Padum proijci iussit. Quare li cet meorum maximo desiderio tenear, tamen in ultimas


page 24, image: s024

terras proficisci mallem, quam eo redire, ubi ille tantopere saeuiendi potestatem habet. Si uero hinc nobis discedendum esset, nusquam alio libentius quam ad uos proficisci uelim. Viderer enim mi hi apud meos esse, si uobiscum uitam agere contingeret. Quamobrem si istic uel aegros curando, uel pu blice legendo, suo munere fungi posset, libenter, uel mea causa, acciperet conditionem. Si hoc fieri posset, nihil mihi iucundius accideret. Essem etiam Italiae propinquior, ita ut saepius ad meam charissimam ma trem, sororesque meas, quae mihi ante oculos noctes diesque uersantur, scribere, et ab illis literas accipere possem: quod hic perdifficile est. Accepi tamen hoc mense, satis longo interuallo: et quia scio te nobis omnia cupere, mea interresse uidetur, ut de illis te certiorem saciam. Seruiebant meae sorores, una Helenae Rangonae Bentiuolae: altera eius filiae quae Mediolani nupta est, quam cum ad te scripsi, Ferrariam uenisse arbitrabar. Sed cum se dare in uiam cogere tur, et omnia parata essent, adolescens quidam, unicus filius, satis locuples, hoc audiens, eam abire non est passus: sed nullam petens dotem, in matrimo nium duxit: quae mense Maio hoc anno Ferrariam matrem inuisit, una cum suo sponso, et apud eam dies aliquot commorata est. alteram Romam secum abduxit Lauinia Ruuerensis Camilli Vrsini nurus,


page 25, image: s025

qua ego nullam doctiorem in Italia noui: et quod om nium maximum est, pia est. Ita Deus mirifice cum sanctis suis agit: quemadmodum etiam superiore anno, cum Vuirceburgi apud Sinapium essemus, in maximo periculo nobis praesto fuit. nam fraterculus meus, quem mecum habeo, e fenestra sane excelsae super aspera saxa decidit, eum omnino moriturum putabamus: aut si uiueret, [gap: Greek word(s)] Sinapio et meo uiro esse uidebatur, eum non in epilepsiam incidere. Sed non plus mali habuit, quam si humi cecidisset. Et locus est adeo excelsus, ut adhuc meus animus meminisse horreat. Verum de hoc tanto Dei praesidio ad matrem scribere non sum ausa. Non enim adduci posset, ut eum, nisi uideret, uiuere crederet. Haec habui, quae de meis tibi scriberem. Hoc unum autem te rogare uelim, ut si librum illum de Instituendis liberis a te compositum habes, qualem in aedibus Sinapij legt, ad me mitteres, ubi commodum esset. Cupio enim eum legi diligenter a mea sorore, quae Mediolani est. Si tuum etiam illum Pasquillum latine scriptum haberes, nos et aliquot uiri boni qui hic sunt, legeremus. Habes episto lam satis uerbosam. non enim uereor, ne te scribendo expleam, praesertim cum intellexerim, in hoc genere te studium meum non aspernari. Sed tamen cum unum adiecero, finem faciam. necesse enim arbitror


page 26, image: s026

tibi respondere ad id, quod ex me quaeris, an aliquid pepererim. Hos foetus, quos eodem die et eadem hora, qua tuas literas accepi, edidi, ad te mitto: haec soi licet carmina, hic adscripta. Dialogum etiam latinum, quem nuper composui, cum descripsero, ad te mittam. Nullos alios foetus edidi, nec edendi hactenus mihi spes est. Te uero doctissime Caeli, rogo, ut quid agat uxor, quot habeas istic liberos, quid discant, ad me diligenter perscribas. Omnia enim tua mihi maximae sunt curae. Cum autem ad me literas mittes, ad Sinapium nostrum Vuirceburgum mitte, hoc oppidum a Vuirceburgo tantum iter unius diei abest. Vale. Maritus meus uobis omnibus S.P.D. Suinfordij, Cal. Oct. uesperi festinans.

[gap: Greek word(s)]


page 27, image: s027

Caelius S.C. Ioanni Keko, equiti splen didissimo, Eduardi VI. Regis Angliae praeceptori, S.P.D. per Christum Iesum.

CVm scirem nullam amicitiam nouam dici posse inter eos, qui unum Deum, unum eundemque Christum, eodem animo et spiritu, atque eodem ritu colunt: non putaui me, cum ad te scriberem, Keke do ctissime, ad nouum amicum scribere. Nam si qui in una domo habitant, sunt inter se consuetudine coniuncti: nos, qui non solum in una Dei domo sumus, sed etiam eiusdem Patris coelestis filij (quae bonitas eius est) qui busque unus est animus, unum cor, una sententia, qui eiusdem corporis et capitis membra sumus, noui amici dici non possumus. Quae res facit, ut ad te tanquam ad amicum ueterem, sine ulla dubitatione scribam: neque dubitem id a te per liter as petere, quod mihi omnium est maximum, maximeque necessarium. Scripsimus in Philippicas Ciceronis commentarios, qui cuiusmodi sint, tu ipse pro tua singulari eruditione et candore iudicabis. Haec Regi uestro, qui literis istis elegan tiorib. a te excolitur, et ad omnes regias uirtutes in formatur, dicauimus. Mitto exemplaria bina, quorum alterum Regiper te tradi uelim, alterum tibi muneri dono. Alius liber minor de Amplitudine misericordiae


page 28, image: s028

Dei, filij mei est, quem etiam eadem opera Regi, nostro nomine donari cupimus. Te igitur per istam tuam singularem cum pietate coniunctam eruditionem, etiam atque etiam oro, ut Rege isto uere sancto, nostro nomine reuerenter salutato, munuscula haec nostra eidem tradas: nosque officiose, quod potes, com mendes. Reliqua, quae breuitas literarum non fert, a sa pientiss. sene Bernardino Ocello cognoscis. Vale, et me tuum esse scito. Basileae, Nonis Septembris.

Caelius S.C. Ioanni Baptistae Bernardi no, patritio Lucensi, S.P.D.

VIncentius Castruccius ciuis tuus, bonus pla ne et cordatus homo, et amantissimus mei, scripsit ad me de filio tuo, quem optares mihi bonis literis bonisque morib. expoliendum tradere. Plurima quoque addidit de tua humanitate, fide, praestantique uir tute: tum etiam de gnati tui indole sane bona, et ad omnem uirtutis formam sequaci. Ego, quem nihil tan topere delectat, quam eiusmodi uiros, talibus praesertim officijs demereri, ex quibus cum iucunditas atque utilitas, tum magna solent ornamenta familijs et patriae comparari, illico non mediocri mediusfidius gaudio me affici sensi, cum uiderem duos sapientiss. amplissimosque uiros, tam bene de me atque magnifice sentire. Deinde paternam istam tuam laudaui pietatem, solicitudinem


page 29, image: s029

et prudentiam commendaui. Quapropter, cum ita ui deam te cum in me, tum erga filium tuum affectum, ut et me filij tui longe carissimi praeceptorem, et illum nobis esse bonum docilemque discipulum uelis, plus etiam tibi polliceor: et illi me alterum patrem, et illum nobis filium dulcissimum fore spondeo, et recipio. Id enim Castruccio nostro in primis debeo, tum tibi ipsi, tum etiam uestrae ciuitati, quae nos et commode accepit aliquandiu, et non incommode dimisit: quod honoris caussa a me dici existimes uelim. Vale, Lausannae: quarto Idus Februarij. M. D. X. L. III.

Franciscus a Stauio Baro, Caelio S. Curioni S. D.

QVum aetatem tuam uener abilem, ingenij magnitudinem, eruditionis foecunditatem, meam adolescentiam, ingenij inopiam, doctrinae sterilitatem animaduerterem, uir omnium eruditissime: et e regione causas quam plurimas contempla rer, quae literas a me exigerent: dubitaui aliquandiu, scribendumne mihi, an tacendum foret. Quam qui dem dubitationem, dum diu conatus eximere, nihil agerem, humanitatis tuae mihi in mentem uenit: eae spem bonam praebuit, te boni consulturum, quicquid id esset epistolij, quod a me mitteretur. qua benigni tate fretus, ausus sum has meas breuissimas literas Anthonio Cognato, Gilberti Cognati praeceptoris


page 30, image: s030

mei fratri, ad te perferendas tradere. Militia enim multos praeclaros reddidit, sed tum maxime, cum uiri essent: eruditio multos fecit celebres, sed post multos labores in studijs collocatos. At quanto ego nunc illis felicior suero, si mihi contingat tua amicitia, et per te alicuius nominis esse? et nunc praeser tim, cum nec in rebus bellicis aetas, nec in literis iudicium ullo modo clarum me reddere queant. Hoe posse fieri, res est manisestior quam ut negari possit: cum tu, ob egregias uirtutes tuas, et singularem eruditionem, dicaris esse, et re ipsa es, inter doctos doctissimus. Vale, Datum NoZerethi.

Caelius S. C. Francisco Stauio Baroni S. D.

AB Antonio nostro amicissimo tuas suauissimas literas accepi: quibus tamen uereor, ne quas mihi laudes tribuis, eas potius aliorum rumore et opinione tribuas, quam quod ita esse reipsa cognoscas. Nam ut de aetate concedam, quam proculdubio sentio ingrauescere: de ingenij magnitudine, deque eruditionis foecunditate certe non concedo: facile tamen te in hoc patiar errare, modo haec cogitatio te deinceps a scribendo non deterreat. Cogita igitur, quod uoles: modo simul me ea sacilitate esse tibi persuadeas, ut non ipse modo, qui et familiae claritate, et ornamentis ingenij, et gratia plurrmum polles, uerumetiam


page 31, image: s031

quiuis alius de media plebe, et ad me literas dare, et me libere conuenire possit. Illud au tem recte facis, mi Francisce, qui amicitiam omnibus rebus anteponas. Omnium enim rerum quas ad beate uiuendum sapientia comparauerit, nihil est maius amicitia, nihil uberius, nihil iucundius. Quod uero meam amicitiam expetere uideris, id mihi demum iucundissimum est. Neque enim assentior nunc Aristoteli, qui negat, cum adolescentulis ueram et stabilem amicitiam esse posse: tum quod illi amicitiam uoluptatis tantum caussa suscipere uideantur: tum quia mutata aetate, alia sequun tur, quae delectent: idcirco repente et amicos fieri, et ab amore desistere. Ego uero ita censeo, siue cum adolescente, siue cum uiro amicitia constituatur, modo uirtutis caussa constituatur, cuius manet cer ta et slabilis possessio, eam quoque amicitiam certam, firmam, et stabilem fore. Cuiusmodi haec est, quam tu mecum instituere cupis, in quo non modo praeclara indoles uirtutis, uerumetiam uirtus quaedam amabilis iam appa ret. Itaque te, mi Francisce, libenter accipio, amplector, exosculor: sed ea lege (nam leges etiam in amicitia constituuntur) ut cogitatione. bellorum relicta, te totum sa pientiae tractandum, formandumque tradas. Nam hac ratione Deo in primis Opt. Max. et sapienti, deinde mihi, meique similib. charus esse poteris. Vale, Basileae.



page 32, image: s032

Xystus Betuleius, Caelio S. C. suo S. D.

NIhil nobis mutuo debeamus, clariss. Caeli, quam charitatem: quae monet nos de rebus agem dis, omittendisque. Quare non est cur mihi de hoc officiolo solicite gratias agas. Ita si facultas admittit, amicis inseruire soleo, ut mihi de ipsis polliceor. Congrae tularer tibi, de honore tibi isthic habito, si scirem te nugas istas magnifacere. Honore hoc tuo, merito affectus es. Non caret singulari fructu. Iuuentus studiosa iam intelligit, quibus recte hic honor debeatur. Multi uident, quam longe ab hoc fastigio absint, qui titulo inani fulgent. Aliter rutilat aurum, aliter aurichalcum. Alius rursus fructus, quod iuuentus in eloquentiae tuae admir ationem rapta, ad imi tationem istius accendatur. Nostri tuam orationem, quam de studiorum praemijs te habuisse affirmant, ita laudibus uehunt, ut nihil aliud aeque. lam proximum erit, ut imi tentur, aemulatione honestissima ducti, et componant se ad uer am imitandi rationem, cuius te non solum ductorem fidelem, sed etiam exemplum sibi propositum habent. Quod tibi nostri sint commendati, suis subinde ad me literis testantur liquidissime. Quare tibi gratias habeo: si modo ipsi se tibi, bonisque omnib. suis morib. ita probarent, ut et sibi honestatis aliquam opinionem pararent,


page 33, image: s033

et mihi meaeque disciplinae nullum dedecus adferrent. Quemadmodum ille, qui nuper uulneratus, maculam Augustano nomini attulit. Musculus pari studio te resalutat. Vale, Augusta Vind. Pridie Calend. Mart. 1548.

Xystus Betuleius Caelio C. S. S. D.

OPorinus noster, ornatiss. Caeli, Francfordia nuper tua nobis in Antonianas commenta via misit: opportunissime sane, nam pueris meis enar ro easdem orationes. Vsus hactenus fueram ijs com mentarijs, quae Parisijs excusa suerunt, uariorum: quem librum Vuolfius mihi noster communicauerat. Maturantius historias et res ad negocium praesens memorabiles, dignis modis enarrat. Latomus et Hegendorphinus in artisicio enarrando diligentes sunt. Sed Caelius praeter haec, mentem autoris, quod interpretis officium proprium est, ita explicat, ut ni hil ambiguum relinquat. Haec singula ita exacte, uniuersim, ac si singulariter singula instituisset. Quae antehac mihi obscuriora erant (sunt autem plurima) in ijs mihi nullo modo satisfaciebam. Ea ita sustulisti, ut iam sine magno negocio legam. Quare pro me tibi maximas ago gratias, quod tuis crebris et doctissimis lucubrationibus nos minorum


page 34, image: s034

gentium magistros labore leuas. Haec ideo scribo, ne putes, Xystum in tanta scribendi copia, tibi, quem unice colit, scribere noluisse. Vale, Augustae.

Henricus Bullingerus Caelio S. C. suo S. D.

LEgi tuas magna cum uoluptate, colendiss. mi Caeli. Nam omnia tua me oblectant, et chara sunt. Quod iam mensibus aliquot nullas ad te scripsi, non ideo factum est, quod tui sim oblitus, aut tui memoria apud me uiluerit: sed quod plus satis oppressus publicis et priuatis negocijs (quod iam saepe apud te questus sum) non semper possum, quod uolo. Oro itaque ut bene interpreteris meum silentium: et si non toties scripsero, quoties tu pro tuo in me amore cupis, non ita interpreteris, quasi minus diligam. Gratissimus mihi praeterea fuit tabellio humanissimus, et mihi charissimus, Petrus, amicus communis: cui si aliquid gratum facere possem, lubenti animo facerem. Recte uero tu iudicas, tempora nostra esse calamitosissima. Sunt etenim quod dicuntur: sed ita sunt propter peccata nostra. Multis iam ab annis strenue praedicatum est Euan gelium Christi, sed spretum est constantissime, imo pertinacissime. Adest ergo Deus iustus, et uisitat peccata populi sui. Quod si hic clamarit ad Dominum,


page 35, image: s035

et poenitentiam egerit uitae prioris, dubium non est, quin liberaturus sit nos ex manibus impij militis: qui ita impie, impure, inhumaniter, atrociter, uel impune furit et libidinatur, ut iusticia diuina non sit ferendo. Videbis breui, tametsi poenitentia iusta non suerimus conuersi ad Dominum, impios istos milites poenam daturos iusto iudici Deo: qui uel Turcum, uel alium saeuum excitabit hostem, quo scelera haec excindat e terris. Misera haec est consolatio: sed ne consolatio quidem. Pijnorunt, Patrem illum coelestem omnia facere in emolumentum sanctorum: omnes ergo casus boni consulunt, in uera fiducia et spe in Dco optimo et clementissimo con quiescunt. Satis felices fuerimus, satis consolationis habuerimus, si pectora nostra consecrauerimus Deo: Hic erit cum tutissima, tum optima in aduersis et tempestatum procellis ancora. Oremus interim Dominum, ut nos tales faciat, quales sunt qui ipsi probantur. Pro libro eleganti, et utili, misso filio meo Heinrycho, gratias ago maximas: et oro, ut Ioanni Rodolpho meo simile exemplum mittas, sed tua manu subscriptum, ut testimonium hoc sit etiam apud liberos suos, si quos dederit Dominus, et uixe rit, quod Caelium habuerit praeceptorem et fautorem. Vide autem quam sim impudens, qui ausim et alium librum postulare: Sed inde uolo te colligere,


page 36, image: s036

me uti te tanquam intimo meo. Perge ita studijs et studiosis prodesse. Praemium condignum adnumera bit Dominus. Orationem tuam, qua Florebelli calu mnijs respondes, et ueram desendis Ecclesiae autoritatem, quo plus lego, hoc plus amare et laudare cogor. Vtinam et alia quoque huiusmodi plura scribere tibi libeat. Sperarem fore, ut Italia uestra pau latim mitesceret, erroresque cognosceret. Itaque perge in consessione ueritatis, ac uiue et uale cum chara coniuge, et liberis charissimis. Salutat te et totam domum, uxor mea, et tota familia mea. Tigu ri 30. Augusti.

Caelius S. C. Henrico Bullingero, Tigurinae Ecclesiae pastori, S. D.

AB Hieronymo Mariano superioribus diebus tuas suauissimas literas accepi. is mihi tuam erga se charitatem narrauit, praedicauitque: quod quidem mihi nouum non suit, qui toties a te humanissime acceptus, et dimissus suerim. Noui ego Bullin geri pietatem singularem, et animum ad calamitosos subleuandos, et ueritatis causa uexatos flagrantissimum. Hoc demum est episcopum agere, et eruditione quadam eximia, Christianaque eloquentia mentes regere populorum, et calamitosorum,


page 37, image: s037

praesertim bonorum, inopiam hospitalitate leuare: quae duo sanctissime Paulus in episcopo requirit suo, cum et ad docendum aptum, et hospitalem illum esse dicit oportere. Hosce tu numeros, et alios omnes implesti. Quare tu, tu inquam, tu optime frater, tuique similes, non qui tiaris et mitris quibusdam uenditant sese, et estis episcopi, et iure potestis appella ri. Sed ut ad Hieronymum redeam: ego illum, quandiu uoluit, alui. Verum bonus uir et pudens, ubi agnouit se ad nullum apud nos munus idoneum esse, ad Rhetos proficisci uoluit, sperans se illic aliquo pacto utilem fore. Equidem hominis consilium, praesertim non malum, impedire nolui. Quod sero nobis Biblia, tuum, Bullingere am antissime, munus sanctissimum pariter et preciosissimum, reddita fuerint, non sine iusta causa factum fuisse scio. nam et is cui mandaras negocium, literas ad me dedit humanissimas, pietatisque plenissimas. Neque ipse unquam moram sinistre fueram interpretatus: tantum te certiorem facere uisum suit, quid esset actum in ea re, ne silentio tantum munus a tali amico missum, uelle praeterire uideremur. pro quo immortales tibi gratias ago: nam me relaturum esse, polliceri non possum. Tua autem illa hortatio, qua me in extremis literis tuis ad sortiter ferenda aduersa, gloriamque Domini et Ecclesiam propagandam


page 38, image: s038

adhortaris, ea me uehementer incendit. Et cuperem saepius tali uoce excitari. nam cum saepenumero lan gueo, tum etiam monstra quaedam me hominum terrent: qui cum homines appellentur, et Christiano nomi ne censeantur, belluas tamen et scythas ipsos cru delitate et impietate uincunt. nam nihil quam hu manum cruorem, et Reipub. Christianae ueraeque Ecclesiae ruinam sitire, molirique uidentur. Scis quid dicam. Sed tamen confido, breui Dominum nostrum, regem illum regum, supplicia, et quidem atrocia, de omni immanitate, impietateque sumpturum. His paucis tecum agere uolui, propterea quod nuncium ex animi sententia nactus sum. is est meus famulus, quem mecum ex Italia duxi, quem tu uidisti. In Italiam proficiscitur, ut uideat patrem. Si quid illi mandare uelis, diligenter curabitur. Vale per lesum Christum: et uxorem liberosque tuos dulcissimos, meo et uxoris nomine saluta. 29. Iulij.

Martinus Borrhaus Caelio S. Curioni suo S. D.

HAs literas, quas Petrus noster tibi reddit meo nomine, Caeli uir doctiss. non spernas ro go, quia longae non sunt: sed potius gratae sint tibi, quia breues: partim quod exemplo gemmarum, ui ribus, non magnitudine aestimari cupiant: partim


page 39, image: s039

uero, quoniam regnum Dei non in sermone, sed in uirtute positum est, has mearum etiam literarum primitias, quas tibi consecro, potius uelim amoris coelestis ui ponderari, quam uerborum copia: a te praesertim, quem ut amarim propter laudem ingenij et singularis pietatis, etiam si nullum literarum praesidium accedat: ita quoque tu amare me uicissim ut coepisti pergas. non quia dignus sim tuo amore, sed quia deceat ex lege diuina, a te etiam eum ama ri, qui minime dignus sit ut ametur: quod Christus peccatores non spreuerit, et hostes suos dilexe rit, iure suo ad supplicium damnatos. Vale, uir optime, et me ames: et Petrum non meum, neque tuum, sed communem utrique, foueas. 26. Octob.

Caelius S. C. Martino Borrhao S. D. per Christum Iesum.

ET si periucundae mihi fuerunt literae tuae, quibus intellexi tuam in me beneuolentiam, aut potius singularem quandam pietatem: me tamen sic genus ipsum scribendi permouit, ut ad respondendum mihi omnem adimere facultatem uideretur. pudore enim eo me affecerunt, ubi primum eas lite ras legere coepi, ut perlegere, finemque (quanquam tu breues cas appelles, et sint) uidere uix sustinerem. Nam sic cogitabam: Oportet hunc praestantissimum


page 40, image: s040

uirum, aliam de te opinionem habere, quam uel tu Caeli agnoscas, uel ueritas ipsa patiatur. Vnde autem id in mentem uenerit, dicam. Nam quod initio me rogas, ne literas spernam tuas, quia longae non sunt: sed potius sint gratae, quia breues: quis te in hanc sententiam, seu mauis dubitationem adduxit, ut me aut spernere breues literas putares, aut longas adamare? praesertim a te: cuius breuitas, semper mi hi multo et charior et gratior fuit, quam aliorum longitudo? Mihi exordium illud uisum est hominis quidem modestissimi, sed qui aut sublimius de me sentiat quam par est, aut me morosiorem arbitretur. Verum utrumque dcponas licet. Etenim nec quicquam in me esse agnosco, quod sit magnopere suspiciendum: nec usqueadeo morosi sumus, ut nobis non satisfaciat ipse Demosthenes. At recte illud addi disti, exemplo gemmarum, uiribus, non magnitudi ne: amoris coelestis ui, non uerborum copia, literas tuas et aestimandas esse, et ponder andas: cum praesertim regnum Dei non in sermone, sed in uirtu te positum esse uideatur. Ita enim se res habet. Neque alio me loco, habere tua omnia existimare debes, quam gemmarum, et earum quidem quae non ex Aethiopia usque sunt, sed e coelo ipso, atque ex diuinae sapientiae thesauris fluunt, et manant. Quid ais, mi Borrhae? te mihi tuarum primitias literarum consecrare?


page 41, image: s041

An non dixi, te (quae modestia tua est) subli mius quiddam, diuiniusque de me arbitrari, quam merita ferant mea? Sum enim homo, et quidem infra omnium hominum dignitatem positus. Et ei ho mini tu sanctas istas primitias consecras, quem tu olim iam absens ad coelestem sapientiam erudisti? fecistique, ut paulo diligentius res diuinas inuestigaret, quam uulgo fieri uideamus? Quamobrem, aequius multo fuerat, ut ipse prior ad te scriberem, tuam amicitiam ambirem, tibi gratias agerem, meque totum tibi dicarem, nisi plane agrestis et rusticanus extitissem. Coepi quidem te iampridem diligere, facta primum mihi tuae probitatis, ingenij, spiritus, sanctitatis, ex tuis literarum monumentis significa tione: uerum ubi loco propior factus sum, ubi cum ijs qui te norunt, qui te audiebant, qui multa a te beneficia accipiebant, de tua humanitate sermo ha beri coepit, admir abilis quaedam exarsit beneuolen tiae magnitudo, quae uix ultra augeri posse uidebatur. Quid est igitur, quod me, ut te amem, rogas? non quia dignus sis, sed quod diuino iussu, uel indignos, atque etiam Christi exemplo hostes et impuros amare debeamus? Verum intelligo, et quid sibi ista tua rogatio uelit, perspicere uideor: hoc nempe, ut, si etiam indignos, et inimicos, et improbos diligere debemus, quo amoris ardore dignos,


page 42, image: s042

bonos, et eos fratres erga nos mirifice affectos, prosequi decet? Sic ego accipio tuas illas uerborum faces, quibus me ad redamandum, hoc est, ad gratiam referendam conaris accendere. Sed bono sis animo, habes quod optasti, imo ut orator bonus euicisti.

Sentio (mihi crede) amoris erga te mei accessionem non paruam (etsi nihil accedere posse uideretur) ex tuis literis factam: sic ut mihi nunc denique amare uidear, ante dilexisse. Itaque nihiliam aliud superest, quam ut officijs certemus inter nos, ijsque mutuam te stemur charitatem. Equidem te etiam atque etiam oro, ut mea omni opera, studio, diligentia sic utare, ut eius qui te mirum in modum et amat, et colit, et obseruat. Quod ut liberius facias, incipiam ipse, mea quaedam consilia tecum communicare. Dialogum conscripsi mus de Amplitudine regni Dei, in quo ea quaestio perdifficilis sane disputatur, sit'ne Antithei regnum, siue tyrannis potius, multitudine maior futura, quam Dei nostri potentissimi et clementissimi Respublica, quam uere regnum, et usitato nomine sanctam Ecclesiam appellamus. Tota disputatio est (ut mihi quidem uidetur) nec inutilis, nec inepta. Illud tamen uereor, ne mea persona ad eam rem parum idonea, quod non eo disserendi acumine, eaque facultate dicendi sim, quae tantam rem deceat, esse uideatur. Quare ui sum est, ea de re te certiorem facere: primum ut, dum


page 43, image: s043

adhuc in integro sunt omnia, ea cogites, et pro tua singulari sapietia statuas: deinde etiam, quo de editio ne, qualeque putes doctorum et uulgi iudicium fore, ad me libere, pleneque rescribas. Eum librum ad te nunc mitterem, si et descriptum alterum exemplar haberem, et fidelem nuncium nactus essem. Curabo tamen describi, ut ad te primo quoque tempore transmittatur. Reliquum est, ut tibi gratias agam, quam possum maximas, de maximis et innumeris beneficijs, quibus quotidie fratres nostros Italos cumulas. Tuam enim istam eximiam pietatem, chari tatemque praedicare non cessant. Sunt ista quidem, mi Borrhae, ueri doctoris insignia, non solum excellenti doctri na homines perpolire, sed fideli etiam consilio, humae nissima consolatione, Christianaque liberalitate iuuare. Quod in te minus mirandum est, qui pietatem singularem, cum praeclara eruditione, coelestique sapi entia coniunxisti. Et quanquam nihil est opus, tamen tuae humanitati iuuenes nostros tibi sic commendo, ut maiore studio non possim. Valde enim de ipsis laboro, ne quo incommodo cogantur eo proficisci, ubi tuto esse, aut satis religiose, non possint. Vale per Chri stum Iesum. Lausannae, VIII. Idus Decembris.



page 44, image: s044

Nicolaus Zerchintes Caelio S. Curioni, S. P. D.

TErrorem non ignauum literae tuae, cum literato munere allatae, primo intuitu mihi incusserunt, doctiss. Caeli, quod dedicationem lucubrationum tuarum prae se ferebant. Quanquam enim de integritate uirilis tui animi nihil addubitabam, uerebar tamen ne more publico, aut nimio mei amore aliquantum adductus, aut nimis anxie meas laudes augeres, aut certe aliquas esse diceres, cum ego plane nullarum mihi sim conscius, hocque unico elogio inter nostros claream, quo boni ciues omnes: nempe quod citra Reip. noxam annos aliquot patriae debitam operam impenderim. At postquam libellum tuum attigi, qui nihil in praefatione adula tionis, reliqua sui parte multam eruditionem, singu larem pietatem, et animum totum caelo haerentem continebat, illico metum posui, hilarique fronte munus excepi. Pro quo magnas tibi ago gratias, eo ma xime nomine, quod homo doctus non dedignaris me parte aliqua studiorum tuorum, quamuis ineruditum alioqui, et uix prima literarum elementa adgressum. Id utcunque habeat, oro atque obsecro te, mi Caeli, ne hoc genus beneficentiae intermittas, quod doctis placere, pijs prodesse, me uero et doctiorem facere,


page 45, image: s045

et ad amorem literarum excitare potest. Ego uero non absque prouidentia factum reor, quod Co mitijs proximis Nouiodunensis praefectura in Sebu sianis mihi suffragijs cessit. Nam quo tibi, Vireto, Co miti, et reliquo uestri ordinis doctorum coetui ero uicinior, eo magis magisque potero uestra opera, exti mulatione, et exemplo, gradum aliquem me dignum, ad meliora facere. Vale. Raptim, inter undas negotiorum. Bernae, 6. Septembris.

Nicolaus Zerchintes Caelio Curioni, per Christum S. P. D.

SVm saepe tibi congratulatus tacite apud me, quod onere maximo conuictorum, quos sumptu alebas publico, te extricasses: id nimirum mecum reputans, quam uiro docto, immo mediocriter ciuili, molestum sit, inter proteruam iuuentutem contundi. Quantoque magis mihi hoc tuum probaba tur factum, tanto minus audebam ego tibi nouae mo lestiae esse author. Molestiam non ab re uoco, consilium quod dudum inieram, committendi tibi Samuelem nostrum. Quem ego hoc uno nomine semper foelicem esse ratus sum, quod in tua incidisset tempo ra, teque praeceptore aliquando posset uti. Interea ne ego solus abolitum iam conuictorum fastidium reno uarem, circ umspexi omnia, si quo puellum meum


page 46, image: s046

possem abstrudere, ne tibi circa illum foret desudan dum. Sed alibi alia impedimento fuere. Ad te itaque confugere uisum est, hac lege, ut si citra molestiam, meum hunc, unaque alterum, eiusdem cum meo aetatis, Tribuni Bernensis, optimi uiri, (pro quo ego spondeo) filium, in tuum contubernium recipere uelis, aut possis: neque uel ratio rei tuae familiaris obstet, uel alia te absterreant: ego uicissim me annua praestaturum iusta pollicear, quae inter nos conuenerint: et ultra pecuniolam, perpetuam quoque gratitu dinem. Meus puer culcitram, omniaque secum feret lectisternia, quo minus tibi sit in supellectili domestica molestus, quam scio studiosis esse minus copiosam: minime uero omnium tibi, qui uix necessariam a Senatu efflagitaueris. Fac me, Caeli colendiss. tuae uoluntatis (quam erga me optimam alioqui esse scio) certiorem. Vale, Nouioduni, 28. Septemb. ad lucernulam.

Nicolaus Zerchintes, Caelio Secundo C. S. P. D. per Christum.

LIterae tuae, quibus in grauiss. tuum auditorium Samueli nostro, immo tuo, adytum reseras, fuere mihi gratissimae, non eius tantum profectus causa, quem filium apud te in literis facturum confido: sed quod hac occasione ego tua eruditione,


page 47, image: s047

humanitate, et uirtutibus (nisi studium mihi et diligentia defuerint) commodius perfrui, ac concita to gradu site non assequi, certe sequi tamen potero. Neque enim quisquam est, quem ego mihi toto conatu aeque, ac te, imitandum proposuerim. T antopere arridet genuinus ille tuus candor, omnis hypocriseos expers. Haec serio. Istud per iocum. Scripseram me cum puero lectisternia missurum, nimirum appara tum Iouis epulis in Deorum templis dicatum. Tan dem ubi iam epistolium manus nostras effugerat, in mentem uenit, stragulam uestem sufficere puero, li teris operam nauanti, non sacrificaturo. Quod uerbum illud citra censuram dimisisti, ideo forte sactum, ne examinanda tibi essent reliqua omnia. Nam offensam apud me nullam putaueris. Ideo enim scribo et rescribo, opportune importune, ut te prouocem, non ad laudandum, sed amice castigandum, quaecunque in studiorum et uitae meae genere animaduersione di gna existimaueris. Caeterum quod ad annua puerorum alimenta attinet, postquam non tibi mecum tantum, sed cum Tribuno quoque transigendum est, operaeprecium erit ut scribas, quanti quemque puerorum alere annuatim possis et uelis, ut eius certiorem fa ciam Tribunum. Praestat enim ea de re prius inter uos conuenire, quam postea licitari, ubi pecunia tibi an numeranda erit. Meo puero nolo dari nisi exiguum


page 48, image: s048

uini cyathum singulis coenis, reliquam sitim aqua restinguat. De cibi genere nihil praescribo, stomacho est ualido. Iusculum, bubulam, pultes, panem secundarium, et quicquid apposueris, omnia concoquet. Vbi primum ars tua Grammatica exierit, fac habeam exemplar. Vale, Nouioduni. 5. Octob.

Caelius S. C. Nicolao Zerchintae, Nouiodunensi praefecto, S. P. D.

Non tam mihi molestum fuit, accusari abs te offi cium in scribendo meum: quam iucundum, requiri: praesertim cum in eo quod meas literas tantopere desideras, prae te fers perspectum mihi quidem, sed tamen dulcem et optatum amorem tuum. Nam neque obliuione amicitiae nostrae, neque intermissione consuetudinis meae superioribus mensibus ad te nullas literas misi: sed quod uerebar, ne tibi in noua prouincia, in qua multa solent uos attentos suspensosque tenere, molestus essem: atque etiam, quod quotidie spera bam me Geneuam iturum, et te, quem hc uidere non potuissem, in ipso itinere uisurum. Cum enim ignarus istius uestri sim moris, et prouinciarum: non potui sane diuinare, quo die Nouiodunensis prae fectus hac esset facturus iter: nisi mihi aliquis significasset. Ignosces igitur mihi, site, dum in prouinciam ires (nam postea te hc unam tantum noctem


page 49, image: s049

fuisse accepi) non te ut par quide fuerat, salutaui, tibique nouam sum praescturam gratulatus: quod nunc facio, tibique gratulor, etsi sero, istam dignitatem. At sera gratulatio (ut omnium morum et rerumpub. peritissimus Tullius affirmat) reprehendi non solet, praesertim si nulla culpa praetermissa est. Longe enim a publico itinere absum, audio sero. Sed tibi iterum gratulor, et ut sempiternae laudi tibi sit iste magistratus, exopto. Id quod fore non dubito, si omnia gu bernes et moderere prudentia tua, nec te auferent aliorum consilia: nemo est, qui sapientius tibi suade re possit teipso: nunquam labre, si te audies. Et quan quam tibi gratulor, hoc tamen libentius fecissem, si tibi Lausanensis prouincia decreta esset. Nam sic et tua sapientia, istaque humanitate dignum munus habuisses, et nostra studia idoneum essent nacta patronum. Sed quando omnia diuina Prouiden tia gubernantur, nihil praeter nostras miserias et sordes deplorabimus: et quod nobis non sis datus, nostris peccatis ascribemus. Quod autem dicis, te ad me interpellandum, et rigida haec mea studia interturbanda, quasique barba prehensum, a libris retrahendum cogi, ut aliquando uultum isthuc obuertam uobis: in eo agnosco raram istam humanitatem tuam, et amorem erga me tuum. Sunt mi hi ista (mihi crede) tam grata, quam quae gratissima:


page 50, image: s050

tametsi hoc quod agis, interpellare non est, nec a studijs reuocare, sed allicere potius, atque ad sapientiam, segnem atque languentem incitare. Neque uultum necesse est ad te obuertam meum, qui abs te interual lo locorum diuisus, animo, fide, et beneuolentia, quae nullis locorum spacijs intercludi possunt, coram semper sum, tecumque coniunctus. Quare si tibi nemo est charior (quod et scribis, et facile mihi persuadeo) est quod praeter caeteros omnes gaudeam: uerum non dubito, ut me in amore uincas. te enim sic diligo, colo, obseruo, ut nemo a me tibi anteponi posse uideatur. Et merito. nam ea in me beneficia extiterunt tua, ut non satis esse arbitrer, in amore respondere, nisi etiam superem: quod si minus queam, uitam mihi acerbam putem. Et quanquam in referenda gratia par esse non possum, in habenda tamen non solum parem, sed et superiorem me fore, non dubito. Ago enim tibi, et habeo gratias immortales, habeboque dum uiuam.

Quod uero Pythagoreos esse existimas, quotquot a nobis isthuc ueniunt, non male existimas: non ob silentium solum, quod quidem saepenumero laudabile est: uerumetiam ob superstitionem, qua non Pythagoreos modo, uerum Essenos quoque longe relinquut, ut qui piscibus solis uictitantes, piscibus mu ti magis efficiantur. Non mirum igitur, si et nos,


page 51, image: s051

qui cum illis sumus, muti pene efficiamur. nunquam enim homines a Gratijs et Musis: sed finem facio, ne (ut stulti) dum uitium unum fugio, in contrarium incurram. coram enim, si me ex quibusdam negocijs expediero, cum coelum praesertim clementius fuerit, consabulabimur, et ridebimus. Vale, et si tecum (quod non dubito) uxorem et samiliam totam habes, eam meo et uxoris nomine salutes, rogo amice, honorifice, et officiose. quinto Ca lendas Ianuarias, Lausannae.

Caelius S. C. Raimundo Fuggero S. D.

CVm hac iter faccret uir omni genere huma nitatis praeditus, Thomas Marcus Florentinus, oporteretque illum hc aliquot dies esse, ut equum de itinere fessum reficeret, secundo (ut mea opinio fert) meo fato contigit, ut eius consuetudine fruerer. Nam ut est eius humanitas et mos, cum quaereret a quibusdam, Ecquis nam hc esset, quicum de genere aliquo uirtutis colloqui posset? oblatus sum ei ego, non qui talis essem, sed quem talem arbitraren tur. Verum qualis ipse cunque sim, secunda (ut dixi) mea fortuna id accidit, quod mihi possum iure gratulari, qui ex eo congressu duorum praestantissimorum uirorum notitiam habuerim: quos ego


page 52, image: s052

mihi libenter patronos optauerim, si me eum esse putarem, quem ipsi idoneum clientem habere dignarentur. Nam cum inter nos de uiris hoc seculo praestantibus et claris, qui cum generis splendore, felicitateque fortunae, uirtutis ac literarum cultum coniunxissent, sermo haberetur: te unum mihi prae dicabat, in quo fortunae et corporis bona, cum ani mi atque ingenij bonis, pulcro quodam, quasique aureo nodo necterentur. Illud autem mihi supra huius tem pestatis morem, plane quam diuinum est uisum, quod ab eodem audiui, te in tantis bonis, tanta modestia atque humanitate ornatum esse, ut neminem asperneris: in quibus autem aliqua significatio uirtutis appareat, eos et colere, et amare, et praemijs afficere consueueris: adeo, ut quae res alios plerosque insolentes saciunt, eae res tuum animum ad om nem humanitatem instruxisse uideantur. Quo fit, ut ab omnibus uicissim ameris, colaris, obserueris. Praeclare enim Ouidius mihi sensisse uidetur, cum cecinit:

Artibus ingenuis, quarum tibi maxima cura est,
Pectora mollescunt, asperitasque fugit.

De te enim uere ista dici possunt, qui cum dignitate Principibus par sis, facilitate tamen quouis homini inferior esse uidearis. Verum ne tua ista salicitate hisce meis literis abuti uidear, ad te ut scriberem.


page 53, image: s053

Thomas est adhortatus: meque duobus numismatis aureis, eisque satis grauibus, donauit, illud tamen praefatus: Hoc munusculum accipies Caeli, quasi de clarissimi Raimundi Fug geri manu. nam et si ille hoc ignorat, qua tamen animi amplitudine est, et erga doctos propensione, scio me illi rem gratissimam facere, qui bonos uiros ad eius applicem amicitiam: erit tibi hoc eius in doctos animi et uoluntatis indicium. Itaque si quid a me peccatum est, in eo quod te a grauiorib. curis ad hasce meas literulas sum au sus reuocare, eidem ascribes, eique succensebis, non mi hi, qui humanissimi et prudentissimi uiri, erga te uero mirifice affecti, consilio acquieui. Sed nihil est quod hoc timeam: quando ea est tuorum lenitas morum, atque suauitas, quae uel ineptissimorum possit ineptias ferre. Vale, Idus Febr. M. D. XLVIII.

Fuluius Peregrinus Moratus Caelio S. C. suo S. D. P.

QVoniam priusquam rus abirem, dilectissime frater, te conuenire non potui, ex composito (non enim mihi licuit per improuisam abitio nem) dedi negotium uxori meae, ut ad te mitteret ancillam nostram, quae te admoneret de meo repentino ac coacto discessu, et eum excusaret apud te: praeterea meo nomine et suo te inuitaret,


page 54, image: s054

oraret, ac obsecraret, nostri Ambrosij bona uenia ad nos diuerteres, ubi tu, opinor, minori incommodo esse posses, quam alibi, cum hospitium nostrum nunc uacuum sit, et maxime nostra biblio theca, ubi non absque magna uoluptate esse posses, quietus, tacitus, ignotus, nesciusque. Quod si adhuc non secisti, ut facias, precibus abs te contendere non cessabo, dum te fecisse audiero. Post primam pluuiam mensis Augusti, tutius poteris te in uiam dare. ardentissimi enim calores deferuebunt: et ita ibis, ut diuidus ac disponas certum numerum uiarum, non magnis iti neribus currens, proinde ac equis bene dispositis uo lares. Qua de dilatione ac mora, et formula eundi, cum Pontano, Francisco, et Ambrosio, collocutus sum: quibus consilium nostrum facile probaui, pro eo quanti faciunt tuam salutem: quae ut uideo omnibus nobis non minus chara est, nostra ipsorum. et iure quidem debet esse charior, quo longe fructuosior est. Quoties commouetur mare, ingentes expromit diuitias. Reliquum est, ut cum perueneris, quo tendis iter tuum, memor sis ad nos scribere de statu tuo, et mittere quicquid scriptorum colligere poteris, quae existimes referre ad bene beateque uiuen dum, et maxime quae strenue demoliuntur arces perfidorum impostorum, et fallacissimorum satra pum. Quod ut facias, te uehementer etiam atque etiam


page 55, image: s055

rogo. Vale, optimum organum ac uas electum ad Dei gloriam. CHRISTVS IESVS tibi det ducem Tobiae tuo in itinere, qui te incolumem ducat et reducat. Vale: ex agro Vercellensi, Pridie Calend. Sextilis.

Fuluius Peregrinus Moratus Caelio Secundo C. S. D.

SIcorpora humana, posteaquam animae ab illis emigrant, liberae ac solutae, quicquam sensus haberent, ita ut nihil penitus habent: ego nunc hanc comparationem facerem, ac dicerem, nullum unquam corpus humanum tam pertaesum in discessu animae suae, aut post eius discessum tantum doloris sensisse, quam mihi fuit et est graue ac triste, te uidere abijsse, et me sine te, cum uideam me priuatum meo diuino praeceptore, a Deo ipso ad me, ad meam eruditionem ac institutionem misso. neque cogito, Ananiam Pauli magistrum plus sanctis admonitionibus ac disciplinis Christianis illum docuisse, cum CHRI STO initiauit, quam tu me. Dolorem meum nonnihil lenit, credere quidem me in nostri CHRISTI sinu esse, et illum non discingi: quia eo in articulo cum laborarem, ut destitutum undique, et me in ma gno periculo uiderem frigidiorem gelu ipso, ecce tu


page 56, image: s056

a Deo missus ad nos recta diuertisti, praeteritis multis heroibus, qui te hospitem ambirant. Ego aliquan do ultro, cum mihi uacaret, per multa auocamenta (raro autem uacat) defraudans momento horulae meum male affectum corpusculum, et aetatem iam ingra uescentem, legebam quidem, melius dicam, lingebam quicquam Ioannis ac Pauli, aut aliarum sacrarum literarum: sed tua uiua uox, et igneus spiritus, quo totus scintillas, et alios irradias, tam uiuaciter et efficaciter me mouit, affecit, excitauit, ac calefecit, ut nunc norim meas tenebras, et iam uiuam, non ego, sed CHRISTVS in me, et ego in CHRISTO. Quid quaeris? E famelico me uomitorem feci sti, ex ipso frigore ipsum ignem. Nunc non tantum sentio me uegetum ac uiuacem nutriri, et feruentem: ue rum etiam possum participes facere multos alios tua opulentia, cuius me implesti. Reliquum est, ut Deum ores assidue, ut custodiat luxuriantem tui seminis segetem, ad bonam messem, absque ulla calamitate, ad fructus gloriosos nostro Duci uero, cui sempiterna laus: in cuius gratia, tu cum omnibus tuis, et fratribus nostris, uiue et uale. datae Ferrariae, 3. Calend. Nouembris.



page 57, image: s057

Sebastianus Castalio C. S. Cu rioni S.

ME a te amari, mi Caeli, nunquam dubitaui. Tu uicissim caue, ne amorem non mutuum esse putes. De rebus meis, eae optime habent, est Deo gratia. Biblia latina facio. Mosem post nundinas spe ro publicatum iri. Sibyllas iampridem latinas reddidi: sed adhuc premuntur. Si mihi, qui semper adfuit, Deus aderit (spero autem adfore: nunquam enim mihi quicquam, quod sit aequum, tam bonus pater denegabit) conabor et illi laudi, et hominibus esse utilitati. quod ut fiat, eum precor: teque, ut eundem idem precere, precor. Mitto tibi libellum, uiro puerilem, magno paruum, latinograeculum ex parte. Vides quam conuenientia sint mea munera. Sed mihi persuasi, nihil a me tibi mitti posse, quod non bo ni consulas. Misissem et ante Ionam, nisi id Oporino noluissem praeripere. Sed hoc te rogo, ut quando mea a tuis leguntur (qua tu quidem re facis, ut mihi non displiceam, qui tui similibus placeam: sed Deo gloria, qui solus placere nobis debet) si quid Sabaudicum, id est male cultum, aut parum aptum et latinum uidebitur, id mihi signific andum cures, deinceps ut caueam. Haec mihi res futura est gratissima: nam plures plura uident. Vale, Basileae. 22. Martij.



page 58, image: s058

Thomas Erastus Heluetius Medicus, Caelio S. Curioni S. D.

SItanta tua est erga illos, quos ne de facie quidem nouisti, humanitas: qua te beneuolentia atque amore complecti eos cogitabimus, ex quorum consuetudine uoluptatem, familiaritate fructum, opera utili tatem cepisse te, aut capturum intelligis? Ego certe si is essem, de quo praeclari aliquid, atque te dignum expectari posset, minus dubitassem hactenus, aliqua mihi ratione ad tuam amicitiam aditum parare, et quasi fores patefacere. Non enim iam primum cupio animum tibi meum cognitum, fidem perspectam, obseruantiam certam, et beneuolentiam declaratam. Verum quae et quanta ea sint, quae in hunc usque di em, et hodie adhuc meum consilium remorantur, hoc tempore certo quodam consilio commemorare non institui: ne dum uacare culpa uideri cupio, in grauius me imprudens discrimen conijciam. Nam ut ille inquit, [gap: Greek word(s)]. Hoc in praesentia solum dicam, paucos admodum esse uel hc uel isthic, uel etiam alibi, me tui amantiores. Quod si non antea tibi animi mei uoluntatem expli caui, quam Ioan. Iac. meus tuis me uerbis salutaret, non alia caussa factum existimes uelim, quam quod me non dignum tanti uiri familiaritate


page 59, image: s059

iudicare sum ausus. Verum angustia temporis non patitur longiores nos esse, qui alioqui impigri admodum ad scribendum sumus. Neque enim abi tum illius hominis intellexeram, priusquam pransurus accubuisset, atque iam ocreatus a prandio abire uoluisset. Equidem quot literas paucissimis horis perscripserim, credi non posset fortassis, si scriberem. Et ut finem scribendi faciam, et tabellarium urgentem dimittam, sic statuas uelim: Erastum tui obseruantissimum, nominis et dignitatis fautorem, ingenij atque doctrinae praedicatorem, semper et fuisse, et futurum esse. Dat. 8. Idib. Septemb. 1552. Bononiae.

Caelius S. Curio G. N. S. P. D. per Christum Iesum.

DIu, equidem fateor, literas a Cognato meo, ui ro omni humanitatis genere perpolito, expectaui: non quo existimarem eos nobis aliquo modo deberi, sed quod ita gauderem me a tali amari uiro, cuperemque: et quod cuperem (sic enim fit, ut quod uehementer optamus, id iamiam adesse uideatur) iam certum ratumque expectarem. Nec fefellit expecta tio. Dum enim in hac sum cogitatione defixus, ecce fores pulsat quidam, uenit ad me. Video eum esse, qui mihi primas attulerat aestate superiore literas. a te reddit epistolam. illico manum tuam elegantem agnoui,


page 60, image: s060

sustuli manus: aperio, auide lego, solitam elegantiam et suauitatem recognosco. O me fortunatum inquam, cui unis literulis ad huiuscemodi hominis amicitiam uiam munire, Deus ille noster uerae sanctaeque necessitudinis autor, dedit: quod quidem me assecutum esse, proximae tuae literae, quamuis breues, facile declarant: in quibus literis, omnia [gap: Greek word(s)] persequeris. Excusas, gra tias agis, idque de nihilo: deinde quae optanda sunt ad CHRISTI optimi pastoris gloriam, gregis salutem, optas. Mones postremo, et hortaris nos: quibus rebus nihil mihi gratius, nihil iucundius potest contingere. nam et eis rebus nostra imbecillitas sane indiget. His omnibus accessit, quod nos pulcherrimo munere donasti, eoque a Musis, quas colimus, nequaquam abhorrente. Nam Bacchus et Apollo idem sunt, si ueteribus, ijsque sapientioribus credimus. Apol lo autem Musarum antistes perhibetur. Quid, quod Bac chus pacis concordiaeque [gap: Greek word(s)] esse dicitur: ut hac re ei quoque cum Gratijs, quae comites sunt Musarum, praeclare conuenire intelligamus. Lagenae uero forma et artificio, quid uenustius? Laudauit quidem pastor ille Menalcas apud Maronem nostrum, diuini opus Alcimedontis. Verum si ista uestra toreumata, quae ad D. Claudij elaborantur (qui utinam ob hoc solum adiretur) uidisset, nae sua illa prae


page 61, image: s061

istis contempsisset. Quare cum pro tam eleganti munere, tum pro isto tuo erga me animo, tibi quas possum, gratias ago. nam me relaturum esse, polliceri non possum: habiturum certe, possum. Hoc tamen tibi persuadeas uelim, qui te magis amet, colat, tuamque scri bendi elegantiam (aliquot enim tuas lucubrationes degustare coepi) magis admiretur, te inuenturum esse neminem: quod quidem, si libeat periculum sacere, facile cognosces. Vale, et tua ista literarum suauitate fac me saepius perfundas. Basileae, Nonis Ianuarij. M. D. XLVIII.

Iacobus Baldembergius Caelio S. Curioni S. D.

VEreor ne turpe sit, praeceptor honoratissime, ad te literas dare: cum multa sint, quae me a scribendo deterrere debeant. Nec uero me fugit, minime decere adolescentem natu grandi, barbarum latino, rudem docto, obscurum claro, ineptum occupatissimo molestiam exhibere. Sed quia te summa humanitate, quae semper est cum perfecta doctrina coniuncta, praeditum scio, non possum intermittere, quin te interpellem. Maxima sunt tua in me beneficia, et quae in me publice docendo, et quae priuatim contulisti: quib. quoniam sa tisfacere non possum, uitam mihi acerbiorem puto. Tu mi hi latini sermonis mysteria patesecisti: tu elegantiam


page 62, image: s062

Romani sermonis explicasti: tibi potissimum, si quid in me est ingenij, quod sentio quam sit exiguum, debeo: tibi doctrinam, si quam in me agnosco, acceptam fero. Nunc demum magno cum dolore sentio, quae bo na abs te abstractus, amiserim. Vtinam Basileae essem, maiore te audirem diligentia. Quod si Augustae Rauracorum habitarem, quotidie Basileam uel tur bulentissima tempestate te legentem auditum isenirem. Scio multa mihi deesse, noui me rudem linguae latinae. qui me erudiat, qui scripta emendet, nemo est: neque multum temporis datur, hisce rebus operam dandi. Nam concionandi munus tantum mihi negotij facessit, ut bonas literas negligere cogar. ltaque in soeda ista barbarie, quam semper odio dignam putaui, perpetuo uersari oportet. Medicus ille, qui tecum Basileae fuit, uenit ad nos: quem cum non potuimus ijs honoribus affi cere, quibus dignus erat, magnum nobis attulit dolorem: sed certe alieno tempore aderat. Nam diu in itinere commorati, paulo ante in patriam rediueramus: in ege state uersabamur, pecunia omni consumpta: quid de nobis in senatu ageretur, ex pectandum erat: denique ad futuram orationem, quae ad uniuersum populum hae benda esset, nobis parandum. Sed iam dabimus operam, ut docti in posterum ac sapientes magnifice tracten tur. Vadianus noster, quem putabamus aliquid praestaturum, hei quantum mutatus ab illo pristino Vadiano?


page 63, image: s063

Nam periculoso morboest affectus. peritissimi quique de illius uita actum esse arbitrantur. Ex eo die, quo discessit hinc doctus ille tuus hospes, paulatim conficitur. Deus illum non solum nobis, patriaeque communi, sed omnibus bonis atque pijs restituat. Tibi alteram Pe tri epistolam, ac lacobi, a me uersam mitterem: sed libros nostros, quos Basileae habuimus, nondum acce pimus. Si aduecti fuerint, et tibi non molestum sen sero, ad te, ut corrigas, mittam. Vale, et te tibi et Academiae incolumem conserua. Sangalls, 3. Calend. Ianuarij, 1551.

Caelius S. Curio C. N. S. P. D.

ET literas tuas amantissimas superioribus die bus accepi, et hodie quoque Magdenburgensium deditionis capita: pro quibus omnibus tibi gratias ago. nam in utroque tuam in me beneuolentiam declarasti, qui nullis locorum et temporum interuallis, amicitiae inter nos diuinis auspicijs initae memoriam obscurari sinis. Nec est quod de meo animo dubites. prius enim coelum, et reliqua: quam Curio tuus, te tuaque curare, summoque opere amare desinat. Mutari omnia possunt, quin potius mutentur et intereant necesse est, quae hominis manu et ingenio facta sunt: sed quae


page 64, image: s064

digito Dei (ut consecratis uerbis utar) sunt effecta, ea non uiribus ullis Frangere, nec duro poteris conuellere ferro. De conditionibus illis, aliter qui hc apud nos fuit legatus Magdenburgensium narra uit: nimirum aequissimis conditionibus, et talibus, quas nunquam sperare ausi essent, compositionem factam esse: atque etiam totius obsidionis commentarios attulit. Sed tamen existimo, etiam quae ad me misisti, non esse prorsus uana: siquidcm a fidis, ut arbitror, accepisti.

De concilio uero nihil habeo, quod dicam: nisi id esse Gigantum cum Deo bellum. nam conantur Pelio imponere Ossam, Scilicet, atque Ossae frondosum inuoluere Olympum. Tu, quae sequantur, nosti. Trium principum ludum, tibi, ut iussisti, latinum feci: sed cre de mihi, non potest natiua illa Italici sermonis uis in tali ludo seruari. tota enim res sita est in quibusdam proprijs ludi formulis, atque genere. is apud nos uocatur, Il giuoco de la primiera. Fortassis erunt apud uos, qui cur ita appelletur, melius intelligant. nam ego prorsus rationem eam ludendi ignoro. Tu uero ea etiam intelliges, quae a me satis exprimi non potuerunt. Vale, et Christo uiue. Basileae, 5. Februarij.



page 65, image: s065

G. N. Caelio S. Curioni S. P.

MIraberis (scio) pro tua grauitate, uir doctissime, tam longe transmissam epistolam, sub manu (quod aiunt) natam, ac rudem. Sed quid age rem? Iampridem incredibiliter ardebam tui uel uidendi, uel per literas certe salutandi studio: cuius explendi occasionem faciliorem, hac tua Basiliensi profectione nactus sum. Illud tibi uelim persuadeas, neminem esse ex literatis omnibus, cuius ego nomine ac laudibus uehementius afficiar. Quod quum facio, nihil me plus tibi, quam quod caeteri omnes, tribuere intelligo. Itaque nihil eo nomine mihi abs te debert existimo. Tibi enim tuum quum datr, gratiae nihil postulari conuenit. Vt igitur me dignum tua necessi tudine, tuaque amicitia facias, mihi etiam atque etiam orandus es. Quod si impetro, iuuabit tum me, talem in te humanitatem esse expertum, qualem doctrinam antea cognouerim. Oratio tua in Florebellum, et opu lenta et grauis, plenaque eximiae eruditionis, ad nos plausibiliter peruenit. Nam pene quantum per occu pationes nostras licuit, legendo contriuimus. Vale, et me tui amantissimum ama, uir doctissime atque integerrime. septimo Calendas Septembris.



page 66, image: s066

G. C. N. Caelio S. Curioni S. P.

INuisit me Guilhelmus noster, qui has tibi reddit, Secunde doctissime, multa de te candide referens. Ego uero, licet amicissimus, non potui tamen uitae tranquillitatem, literarium istud ocium, in quo frequens es, non inuidere. Deus bone, quae sors, quae rerum uolubilitas res meas uersat? Hoc institutum in primis optarem: sed cum non possim consequi quae cupiam, ferenda certe sunt, quae ultro impetunt. Per petuo uoluendum istud mihi est saxum. Atque utinam liceret ab hoc bonarum mentium praecipitio di uelli, tecum aliquot dies esse, tuis istis dulcibus ac to ties desideratis frui complexibus, te audire, tuas Mu sas prouocare, quae me a studijs dissitum, et pene alienum, postliminio reuocarent. Pluribus de his tecum, fortassis familiarius ago: uerum efficit illa cum eruditione summa humanitas, ut nugas ac quaeuis etiam leuiora amice ab amico excipiat. Scripseram Bartholomaeo Lugdunensi medico amico, ut Ioannis Pici Mirandulae aduersus diuinatricis Astronomiae imposturas duodecim libros mitteret. Ita enim cupiebam temporis taedium succisiuis horis fallere; sed nusquam inuenisse rescripsit. Quo sit, ut de horum lectione desperem, ni tu suppedites. Tuam enim audio bibliothecam ut locupletissimam, ita bonorum


page 67, image: s067

abditorumque authorum refertissimam esse, in quorum albo hic profecto omnium testimonio est habitus. Rogo itaque per amicitiam, si non molestum sit, commodato: aut, quod magis optarim, indicato precio mittas, et primo quoque nuncio summam quam significaueris persoluam. tum si quid tua causa uicissim possum, omnem operam tibi polliceor. Deus opt. max. te longaeuum, uotorumque compotem seruet. 7. Calend. Iulij.

Beatus Comes Medicus Caelio S. C. compatri chariss. S. D.

SVmmam tuam de omni artificio disserendi atque tractandi, cum suauissimis literis tuis accepi, copater mihi longe charissime: proque tam eleganti mune re, quibus possum uerbis, gratias ago. ac doleo uehe menter, ea me non esse eruditione, neque ingenio, qui huius generis aliqua meditari queam, et in amicorum gratiam tandem emittere. Verum non omnis fert omnia tellus. Quanquam non tantopere hane ob causam doleo, quam uere et ex animo raram istam eruditionem atque eloquentiam tibi gratulor: quam ego semper, si quisquam alius, amaui, laudaui, demiratus sum. Quod autem petis, ut indicem de eo libro, deque responsione tua ad Florebellum: uidere


page 68, image: s068

mihi plane uideris, aut amore mei caecutire. Itaque nescius non es, ea me neque doctrina, neque ingenij dexteritate esse, ut de talibus scriptis iudicare possim. Adde quod nihil a te potest exire, quod tanquam meum, mihi non mirabiliter et sapiat, et placeat. Quid igitur? ego ne recte iudicem, amo re tui ebrius? At quoniam id tam serio a me petis, accipe quid sentiam de tuis omnibus scriptis. Omnia sunt ingeniose inuenta, prudenter disposita, subtiliter et acute tractata: ubique clarissima atque illustratissima tum sententiarum grauitate, tum uerborum pondere, tum denique rebus personisque aptissima. In quibus utrum potius mirari debeam, nescio: eloquentissimam ne eruditionem, an eruditissimam eloquentiam. Habes paucis meam de tuis scriptis sen tentiam. Filiola tua ualet optime: teque, matremque suam, ut suo nomine salutarem, hodie mane infanti li nescio quo risu mihi significare uisa est. Caeterum rogo te, compater optime, ut Hippocratis opera, non ita pridem a doctissimo quodam uiro Latina facta, ad me primo quoque tempore mittas. Valde enim cupio hanc nouam uersionem, conferre cum uetere. Eadem opera et libri precium significabis: et quid expectare de Caesaris Comitijs debeamus, scri bes. Vale, Lausannae. 7. Calend. Septemb.



page 69, image: s069

Philippus Melanthon clariss. uiro Caelio S. Curioni S. D.

ESt omnino imago naturae et animi, oratio. Cum igitur tua quaedam scripta legissem, uideremque orationis formam generosam esse, et congrueret in te Homericum illud, [gap: Greek word(s)], te, etiam priusquam sciebam ubi uiueres, dilexi. Postea magis amaui, cum audirem Lelium, non solum eruditionem et eloquentiam tuam praedicantem, sed etiam pietatem, et animi fideique constantiam in perferendis aerum nis, quas propter uerae sententiae confessionem sustines. Talis uiri beneuolentiam cum faciam plurimi, ad te hanc epistolam misi. qua utrunque tibi sificare uolui, et te a me uere diligi, ac fieri plurimi, et me tuae amicitiae cupidissimum esse. Minus deformis est Ecclesia in tantis aerumnis, donec mediocre est agmen eruditorum coniunctum sententijs et uera beneuolentia. ac saepe hos uersus a Platone citatos, inter amicos recito:

[gap: Greek word(s)]

Quare et beneuolentiam alamus, si quibus possumus


page 70, image: s070

officijs, et coniunctionem nostram tueamur. Ego sicubi erga te ueltuos declarare meam beneuo lentiam usquam potero, perficiam studio et fide, ut intelligas te a me uere diligi. Bene et feliciter uale. Calendis Maij.

Caelius Secundus Curio clariss. uiro Philippo Melanthoni suo, per Christum lesum S. P. D.

IAm tertia haec est epistola, quam ad te ab eo tempore, quo ad me scripsisti, hoc est, a superioris anni Maio dedi: nihil tamen literarum ego a te interea temporis accepi. Quod si idcirco accidit, quod aut meae tibi reditae non sunt: aut quia tuae ad me siue hominum negligentia, siue perfidia non sunt perlatae, ferendum utrique est quanquam uereor, ne hisce calamitosis temporibus, ac in tanta Germaniae perturbatione, interceptae potius fuerint. Semel ego Francfortum miseram, deinde Nurembergam Chri stophoro Lindnero: hanc autem tertiam omnino ad te perferent, ni fallor, duo hi iuuenes Suedi, quos ti bi notos esse non dubito, utpote qui diu sub tua disci plina fuerint: quos tibi rursum commendatos esse cu pio. Quod alijs meis literis scribebam, illud erat, me non minus cupidum tuae amicitiae semper fuisse, quam


page 71, image: s071

te literis ad me tuis mei studiosum esse declarasti: optauique semper occasionem aliquam dari meae erga te uoluntatis testisicandae: quod si ficret, uideres te hominem nactum esse, cuius fides, beneuolentia, stu dium, obseruantia, nulli tuorum amicorum postponenda esset. Equidem admodum adolescens adhuc, cum prima tua monumenta legissem, te ita amaui, ut uix ulterius progredi meus in te amor posse uide retur: quem tamen processu aetatis subinde augeri sensi, ita ut saepenumero praesens praesentem complecti concupiuerim. Sed multa et uaria pro sanctissima religione certamina, tum etiam uxor charissima, multitudoque liberorum, praesertim uero aduersa ualetudo, impediuerunt. Sperabam autem me huius perpetui desiderij compotem fieri aliquando posse, si tu, quod rumore ferebatur, propter patriae tuae perturbationem ad nos transiuisses. Et quanquam id in tantis malis solatio mihi, et huic genti ornamento fuisset: tamen gauisus sum, cum audirem uos isthic firmam de religione sententiam retinere, et bonarum artium studia utcumque tueri posse. Itaque mi Philippe, quanquam nec quae tu mihi tribuis, nec quae L. S. noster apud te de me praedicauit, agno sco, nisi quod amborum erga me uoluntatis signisicationem libenter amplector: tamen ita me tuis illis literis, nouo quodam amoris uinculo deuinxisti, ut


page 72, image: s072

nulla dies unquam id remittere uel tantillum, ne di cam soluere ullo modo possit. Nihil scribo de rebus nouis, deque omnium rerum confusione, quam continuis prosequor lachrymis: quod hi iuuenes, qui ex ipsa urbe Roma recenter ueniunt, et Germaniam peragrarunt, tibi, quae agantur, narrare poterunt. De Logodaedalo, illud quoque scripseram ad te, mihi uideri eius ineptias esse refutandas: ac non dubitare me, tibi idem uideri: quamuis temporibus hactenus fueris retentus, et a scribendo retardatus: ac fortassis etiam nouis uestrorum quorundam Theologorum dissensionibus profecto satis intempestiuis. Sed ita fieri necesse est, ut probati in religione uiri, atque ex altera parte inconstantes et uani, patefiant. Ore mus patrem coelestem, ut errantes in uiam reuocet, ac perfidiam hominum impiorum in lucem pertrahat. Antequam epistolam claudam, essent tibi a me agendae gratiae, de eo quod te tuaque omnia mihi tam humaniter obtulisti: sed quibus id uerbis faciam, non inuenio. tantum illud dicam, te ea tibi de me polli ceri posse, quae de intimo ac germano fratre pollicerere. Vale, et aliquanto saepius ad me de uestris rebus perscribe: equidem idem sum familiariter, diligenterque facturus. Calend. Decembris. Basileae.



page 73, image: s073

Franciscus Dryander Caelio S. Curioni suo S. D.

ALlatae sunt literae tuae in meam domum, cum ego essem peregre profectus: quas legi reuer sus, nec antea respondi, quoniam habui neminem qui Basileam proficisceretur. Quod scribis de quorundam inuidia et maleuolentia, quorum simulata pietate factum arbitraris, ut nebula quaedam inter te et me offunderetur: non satis possum affirmare quos homines intelligas, et quamobrem haec abs te dicantur: alioqui responderem candide, quod sentirem. Possem fortasse diuinare, sed non libet esse suspicioso. Ac in ea parte probo sententiam tuam, qui non esse candidi amici statuis, uel ipsum esse suspiciosum, uel ab alio oblatas criminationes temere admittere. Valeant hae parum honestae delationes, mi Caeli, et ingenium tuum et omnium bonorum in alia potius re utili ac laudabili, quae profectum aliquem sit allatura communi saluti reipub. exerceatur. quod te hactenus fecisse, et uidi ego cum uoluptate: et legent studiosi adolescentes, sicut spero, cum utilitate. Ego quid proficiam nescio, certe laboro integra conscientia, cuius rei teslem Deum appello: a quo spero dignam mercedem meis laboribus, etiamsi nullam ab hominibus huius aetatis referam gratiam.


page 74, image: s074

Spero tamen uenturos aliquos meliori iudicio praedi tos homines, quibus non erit inutile nostrum studium. Deum autem oro toto pectore, ut actiones nostras et uniuersum uitae curriculum ipse dirigat ac gubernet ad gloriam suam, et aliquam Ecclesiae utili tatem. Pro officio tuo et Marsi in mittendis literis ex Italia, gratiam habeo: ad quas ego respondi ctiam antea, quam has acciperem, per hominem certum, quem ad me miserunt quidam Ferrarienses. Itaque non est opus uel tibi uelilli molestiam exhibere. Si quid erit posthac scribendum, non dubitabo meis literis uos onerare: quorum in gratiam eundem, uel similem laborem sum libenter suscepturus. Bene uale cariss. Caeli: et si quid tua causa facere possum, senties me cum omni candore atque integritate esse paratum. Argen tinae, s. die Ianuarij.

Micaelus Toxites Caelio S. C. suo, S. D.

EA est natura mea Caeli, ut quem semel amae re coepi, eum haud facile negligere possim. Qua re cum te ante annos multos et coluerim syncere, et ueneratus sancte sim, uti meritus es, non potui committere, ut te his meis ineptis literis non salutarem. Videor enim mihi partem Sturmij nostri nactus in te esse, qui non solum amicus illi es, sed mihi


page 75, image: s075

quoque, sed eiusdem etiam eruditionis, sed pietatis aeque studiosus. Eiusmodi ego homines, dijs prape similes iudico: quae causa est, ut a me summo habeantur in precio. Ac mihi quidem in uita nihil iucundius posset contingere, quam ut uobiscum agerem. Sed se ram communem fortunam. Te mi Caeli deamo, te colo, te ueneror, te rogo, in tuorum me numero esse pae tiaris. In me quamuis nihilsit quod amari dignum uideatur, fidem tamen et candorem in me nunquam desiderabis, quae potissimum in amicitia requiruntur. Vidi quae proxime in Philippicas cumu late lucubrasti, et in Iuuenalem et Persium annotasti: quae mihi ualde probantur, sunt enim Caelij ingenio digna. Gaudeo te non modo Oratores tuos, uerumetiam poetas nostros illustrare. Vtinam pergas in reliquis eodem modo. Mea quae ad te misi, ut legeris, quomodo tibi placeant, fac sciam. Volo enim te meorum scriptorum Aristarchum esse. Salutat te Sturmius: et cupit ut tuas quas de libris Ari stotelis rationes habes, quod eius illi libri non sint, ad eum scribas. Idem enim ille tecum sentit: et statuit dialogo explicare. Inducet te loquentem, et ra tiones tuas cum dignitate explicantem. Rhetoricis dialogis quos conficit, nihil uidisti pulchrius. Hortare eum ut pergat, eosque absoluat. Vale mi optime Caeli, atque hos meos extemporales et male coctos


page 76, image: s076

uersus tibi consecrari, meae erga te beneuolentiae testes patere.

Micaelus Toxites R. Caelio Secundo Curioni, uiro doctiss. s.

Te salure meus, Caeli doctissime, iussit
Sturmius, Aonij gloria uera chori.
At mihi non tantum concessum est hactenus ocij,
Vt possem praesens commemorare tibi.
Tempus erit, quo te coram fortasse uidebo,
Quo tibi non falsus iunctus amicus ero.
Cui non ingenium, cui non doctrina, salesque,
Cui non est uirtus nota, Secunde, tua?
Quae mihi si propius semel inspectare licebit,
Colloquioque frui, tempus inane, tuo:
Tunc ego praesentem praesens uenerabor, ut absens
Absentem colui, scripta diserta legens.
Sic Deus incolumem studijs te seruet honestis,
Semper ut humanis rebus adesse queas.

Cael. Oratius Curio, Castrucio Castru cij filio, per Christum lesum S. D.

COgitauimus diu pater et ego de aliquo munu sculo, quod ad te mitteremus. Sed cum ijs re culis quibus nos pueri delectamur, non indigeas, uel abundes potius (utpote qui in ista ciuitate es tam


page 77, image: s077

lauta quam nobili, merciumque omnis generis refertissima [correction of the transcriber; in the print referfertissima]) non facile inueniebamus, quod ista tua aetate, nobilitateque dignum uideretur. Tandem a pa tre mihi oblati sunt libelli diso: quorum in altero sa cra religionis Christianae summa continetur. in altero selectae aliquot Ciceronis, Latinae linguae principis, epistolae, huic nostrae aetatulae accommodatissimae. Quibus accedit Educatio puerilis linguae graecae, cum quibusdam Aesopi fabellis graecis et Latinis, quae pariter ad hanc nostram educationem, tanquam infantiae iucunda ubera, selectae fuerunt: illico rogaui patrem, num eiusmodi libelli idonei essent, qui ad te mitterentur. Annuit pater, ac subridens: Bene habet, inquit, iam Oratius noster amicitiam incipit colere, simulque alteros pares habendos curauit. Hos igitur ad te nunc, mi Castruci, dono mitto. Curabis tu, ut a paedagogo tuo, atque adeo nostro (quando una prin cipia literarum ab eodem didicimus) tibi hi libri explicentur, quod et mihi pater facit: ut simul fun damenta iacias cum eloquentiae, tum sincerae religio nis. quo fiet, ut et Deo et hominibus cari simus. Vale, et saluta meo nomine matrem tuam ornatissimam, quae et mihi, dum tecum essem, mater erat: et sorores tuas elegantissimas, Catarinam et Lucretiam, et paruulum fratrem, et praeceptorem, et quotquot de familia sunt. Vale per Iesum, VIII. Cal. Iulias.



page 78, image: s078

SELECTARVM EPIstolarum Caelij Secundi Curionis Liber II.

Caelius S. Curio, nobiliss. adolescenti, Abrahamo Sbaski, equiti Polono, per Christum Iesum S. P. D.

QVID querar, chariss. Abrahame? tene oblitum esse nostri, quem in oculis ferimus, quem deperimus? an tem pora haec calamitosa, an perfidiam siue negligentiam tabellariorum accusabo? Te oblitum esse nostri, quos tantopere diligas, uir omnium humanissimus, et gratissimus, qui tam sancte, tam aepe, te ad me scripturum pollicitus sis, mihi persua dere non possum. Itaque aut literae non sunt mihi red. ditae, aut grauissimis de causis scribere non potuisti. Equidem bis ad te Nurembergam, ut condixeramus, literas dedi: a te autem nullas unquam, post Schafusianas literas accepi. Quod nisi proxime a Stancaro nostro literas accepissem, quibus intellexi meas ei a te redditas esse Erancforti ad Viadrum, ne


page 79, image: s079

quid in itinere, tam perturbatis omnibus, tibi accidisset, uehementer metuerem. Fleuimus omnes tuum discessum, praesertim eius temporis, Deumque pro uestro selici itinere continenter sumus precati: quod uos etiam sensisse, non dubitamus. Dolia tua adhuc hic sunt. nam ita iussisti, ne sine tuis literis et iussu mitterentur: nec etiam si iussisses, in tanta pericula, tantamque praedonum licentiam, cum nulli alij mitterent, missuri eramus. Iam igitur tuum erit uidere, et mandare, quid fieri uelis: uereor enim, ne aliquid eorum quae inclusa sunt, praesertim uestes, corrumpantur. Quare, ut dixi, quid cupias scribe. Cupimus autem scire quid rerum agas, quae tua studia, quae exercitationes, qui profectus, in lite ris, in religione sanctissima, in Rep. et quid ualeat sanctissima foemina simulque nobilissima mater, soror, frater, propinqui: quorum omnium bono haud secus, quam nostro proprio, gaudeo. Nos hic Domini beneficio ualemus, uxor, liberi, Hieronymus. Munsterus noster, paulo post tuum discessum: aliquanto post etiam Myconius, primus in hac urbe minister et pastor, ex hac uita migrarunt. Bellum ingens in Lotharingia, ad Metim urbem in Mediomatricibus, quam Diuodurum a ueteribus appellatam puto. Me tim Caesar obsidet, Galli tuentur. tota Belgica bella maximo flagrat: incensis innumer abilibus oppidis,


page 80, image: s080

castellis, uillis, ac miserorum incolarum direptionibus agitur: nec ulla compositionis spes, nisi altero deleto. In Italia quoque ingens renouatur bellum, propter Senam, Hetruriae urbem clarissimam, a Gallis captam. patria est L. nostri: a quo proxime literas acce pi, in quibus Sbaski humanissimi suauissimam et amantissimam, plenamque desiderij mentionem facit: rogatque ut si quid de te acceperim, ad eum perscribam. facit tamen sui ad nos reditus spem. Ac de his hactenus. Venio nunc ad quoddam meum consilium, tibi explicandum. Scripsi de Amplitudine regni Dei opus uarium, ex diuinorum or aculorum penetralibus erutum, solidae consolationis ac doctrinae plenum. Dialogis duobus summa grauitate res agitur, suo tamen sancto lepore sermo conditus est. Operis magnitudo erit pulcherrimis typis, ac mediocribus, triginta foliorum, octauae formae. Hoc opus cui dicare cogitem nosli: sed prius uelim audire consilium tuum. et siprobes, per quem sit offerendum: per te ne, an per alium, per te mihi conciliatum. Quamobrem te etiam atque etiam oro, ut mihi respondeas, ut intra Martium ad summum, tuas literas habeam: et simul eius titulos mihi conscribas, ut omnia plenissime cumulemus. Poteris facile mihi literas tuas curare per idoneos mercatores, easque non solas, sed per alios atque alios duplicatas, ut aliquae saltem ad me perferantur.


page 81, image: s081

Est aliud opus in manibus, quod tibi, ubi de statu tuo certior factus fuero, dicabitur. Quamobrem si me amas, si meis liberis bene et fortunate cupis, confice quae postulo. Et caue putes te hominem habere, qui te magis amet, quam Caelius tuus. Saluere te de meliore nota iussit uxor mea: itemque Augustinus meus, et Angela, et Caelia, et Felix: qui crescunt, discunt, teque omnes amant. Noster Hieronymus breui medici insignia accipiet. nam belle profecit: iussitque te eius nomine salutarem. Offert operam suam: si medicum Italum, ac tui amantissimum, non asper neris. Vale mi chariss. Abrahame: et matrem cla riss. foeminam, sororemque et alios propinquos meo nomine saluta, qua uales humanitate, humanissime. Basileae, Calend. Decembris. Salutabis nobis Stanislaum tuum, iuuenem moderatum, et mihi periucundum.

Caelius S. C. per Christum lesum S. P. dicit G. C. N.

GRatae literae, grata munera, sed omnium gra tissimus tuus iste in me amor: e quo tanquam limpidissimo sonte illa hucusque redundarunt. De caballis risimus. Nam cum quid caballarum nomine intelligeres, haesitarem (existimabam enim te mecum amice iocari, aut aliquam subesse [gap: Greek word(s)]) idque


page 82, image: s082

tuus nuncius subolsaceret, facete illico: Faxo, inquit, ut mox intelligas, ipsasque beslias uideas: simulque arrepta crumena, totidem equos repraesentauit, quot tu caballas scripseras. Mihi hic meus error non mediocrem attulit uoluptatem: praesertim cum uiderem, me non modo in sexu, uerumetiam in usu lucrum fecisse: quippe cum pro foemellis, maesculos, pro soeniuoris argenteos acceperim. Itaque longe pluris hc tua ista munera fiunt, quam isthie: ut intel ligas huius urbis uim quandam diuinam, in qua rerum naturae in melius commutantur. Permagni enim refert natura loci, ut de pomis Perseis legitur: quae cum in Persia laetifera sint, alio translata, salubria atque inno xia fiunt. Itemque de quodam Pannoniae fonte, in quem coniectum ferrum, in aes purissimum commutatur. Vide quid agam, qui in tanta omnium rerum perturbatione, tecum iocer. Sed quid agas? sinamus Principes insanire. nos de nostris literulis, de bene beateque ex Christi Domini uoluntate uita traducen da, inter nos agamus: mutuo cohortemur, ne incassum cucurrerimus, aut curramus in posterum. Atque ad hoc facit, quod anno superiore, de mercatore, et mercibus scribebam: quod quidem te, quo uales acu mine, intelligere non dubito. nam et, ut ita inter nos ageretur, cum hc esses, erat constitutum. Gallicus Pasquillus placet: et uera sunt quae dicit, si modo


page 83, image: s083

Gallo initio belli aliud non fuit propositum: a quo proditionibus, perfidiosisque artibus quorundam aberrare necesse fuerit. Verum, ut dixi, ista summus rerum arbiter uiderit. Tu fac, quemadmodum pollice ris, proximo Februario nobis adsis: qua re nihil gra tius mihi potest contingere. Sed ea lege, ut mecum diu tius sis, quam tunc fuisti: ut sit de multis commentandi et colloquendi spacium. De isio nobilissimo adolescente, gratissimum est quod monuisti: et curabo, ut breui in eius nomine aliquod nostrum extet monumentum. Tu interea illum meo nomine plurimum salutabis, nosque in eius gratia conseruabis. Sed uelim ad me quamprimum eius titulos, et patriam, et familiam, et studia conscribas: ut clarum, et no stri studiosum adolescentem, pro ea ac ipsius dignitas meretur, exornare possim. Mitto tibi Magdeburgensis obsidionis commentarios: neque pro tuis donis praestantibus tibi, ut debeo, gratias ago, quoniam quibus uerbis id faciam, non inuenio. Verum pro gratiarum actione, amorem mutuum, fidemque repono: quibus te in sinu fero, nec discingor. Vale mi charissime N. per eum qui solus salutem atque immortalitatem donare potest. Basileae, XVI. Calend. Ianuar.



page 84, image: s084

AN LIBRI QVI ARISTOTElis nomine circunferuntur, sint Aristotelis, nec ne. Caelius S. Curio Oct. Fer. suo S. D.

PEtis a me, ut quid de libris, qui Aristotelis titulo et nomine circumseruntur, sentiam, tibi perscribam, Aristotelis ne esse germanos putem, an falso Aristoteli adscriptos? Quae res etsi inuidiae plena hac tempestate futura est, non possum tamen te amicum singularem, meam celare sententiam, quicquid contra me dicturi sint Aristotelici nostri: qui si sectae suae autorem uelint (ut debent) exprimere et imitari, nihil temere iudicabunt, sed ra tionis regula omnia metiri uolent. Equidem rationem ipsam ducem, tum maximorum autoritatem uirorum sequar. Ac primum Strabo Geographus certissimus, et Plutarchus uir copiosa quadam erudi tione praeditus, aperte narrant, Aristotelis uolumi na excidisse omnino, et obliterata fuisse: ac qui philosopharentur, eos tantum scripta quorundam ue terum Peripateticorum habuisse. Deinde M. Tullius ad Lentulum scribens, se libros treis de Oratore, in dialogo, Aristoteleo more, scripsisse dicit. Iam si


page 85, image: s085

Aristoteles hunc morem habuit, ut dialogis suas disputationes explicaret, credibile est eum multa uolumina, nedum unum ea forma conscripsisse: id quod tituli et inscriptiones librorum (quanquam et quosdam dialogos nominatim profert) quae apud Laertium leguntur, ostendunt: ut Sophista, Menexenus, qui de moribus disputant: et Nerithus et Gryllus, de oratoria facultate, cuius etiam meminit Quintilianus: et Eudemus, siuede anima dialogus. At ubi dialogos hodie huiusce philosophi reperias? Simplicius quidem, Graecus homo, qui Aristotelis multa non minus acute, quam diligenter explicauit, eum philosophiam dialo - gis complexum fuisse confirmat. Et est quidem ue risimile, illum sui temporis morem fuisse sequutum, in quo fere quicquid literis mandabatur, de philosophia praesertim, dialogi lepore, et uaria personarum uenustate, atque decoro condiebatur. Id quod Platonis, et Xenophontis, et aliorum diuina scripta testantur. Marcus quoque Tullius, Simplicij opinionem mihi sane confirmare uidetur, qui in quadam ad Q. Fratrem epistola, Aristotelem (inquit) quae de Republica et praestante uiro scribat, ipsum loqui: cum in ijs quae ipse non probet, alios loqui faciat. ex quo satis apparet, eum de scribendi genere eo sentire, in quo personae loquentes


page 86, image: s086

inducuntur. Et ut reliquas meas rationes conferram, idem Cicero adeo Aristotelis eloquentiam admiratus est, ut eum flumen aureum orationis fundere scripserit, in Academicis: in Topicis autem, unumquenque non modo rebus ijs quae ab illo dictae et inuentae sunt, allici debere, sed dicendi quoque incredi bili quadam cum copia, tum etiam suauitate. Et de Finibus, eius splendidam et illustrem appellat oratio nem. Sed quid locis colligendis immoror? cum ubique illum eloquentissimum, ornatissimumque dicat: ac cum aliquid ornatius se scripsisse uellet innuere, se Aristotelica pigmenta consumpsisse dicat, eaque cum Isocratis myrothecijs coniungat. Atque etiam Epicuro minus delectari quosdam existimat, quod illa Platonis, Aristotelis, Theophrasti orationis ornamenta neglexerit. Vbi autem in ys quos habemus libros, istam tam splendidam cloquentiam? ubi flumina? ubi eloquendi suauitatem tantam, copiamque inuenias? Quis ex tanta hominum doctissimorum, graeceque scientium multitudine, dictionis hunc splendorem, hanc ubertatem admiratur, aut uidet? Omnes quidem fatentur, pura et propria esse quae legunt, ornata autem et splendida negant. Quamobrem et librum de Mun do, plerique Aristotelis esse nolunt, cum quod alijs quae huic autori attribuuntur monumentis, longe


page 87, image: s087

tersior sit, et maiore ornatu copiaque instructus esse uideatur: tum etiam, quod longo cum exordio ad regem Alexandrum sit missus, quod in alijs (ut apparet) factitare non consueuit. Verum ego ijsdem argumentis, quibus illud opus Aristoteli detrahunt, Aristoteli uendicarem. Primum enim a copia et ornatu (si Ciceronis de Aristotele iudicium sequimur) Aristotelis esse illud opus probabilius est, quam reliqua omnia, quae illius cum nomine circumferuntur. Deinde, quod de prooemio dicunt, non ita dicerent, si Ciceronis epistolam ad Atticum 83. animaduertissent, in qua sic loquitur: Itaque cogitabam, quoniam in singulis libis utor prooemijs, ut Aristoteles in his quos [gap: Greek word(s)] uocat, aliquid efficere, non ut sine causa istum appellarem. [gap: Greek word(s)] autem Cicero dicit Aristotelem quosdam libros appellasse, propterea quod duo librorum genera ab eo edita fuisse constat, quorum alios [gap: Greek word(s)], alios [gap: Greek word(s)], seu [gap: Greek word(s)] appellarit. In priore genere populariter omnia scribebat, altero limatius quod in commentarijs relinquebat, ut Cicero in quinto de Finibus, et Gellius libro 20. capite 3. testantur. Ex his iam satis constare puto, eum librum de Mundo, et una Rhetorica ad Alexandrum, non esse ab Aristotelis familia


page 88, image: s088

remouenda, quod cum aliquo splendore et ornatu conscripta sint, seu quod prooemio longiore sint munita: cum neutrum ab Aristotelis more et consuetudine abhorrere uideatur. nam Rhetoricam Cicero ad Atticum, libro epistolarum 12. non obscure tribuere uidetur Aristoteli. Sediam ad certos libros ueniamus, ut quod in re uniuersa ostensum est, in parte quoque comprobetur. Ac primi ueniant libri de Moribus, quos Cicero Arpins Nicomacho filio Aristotelis attribuit, libro de Finibus quinto, tametsi Aristotelis esse dicerentur. Deinde, qui libri Rhetorici ad Theodectem circumferuntur, eos Theodectis esse, Fabius Quintilianus, et alij nonnulli putarunt: qui libri si Aristoteli forent assignandi, duo tantum esse deberent (tot enim Diogenes Laertius esse di cit) ex quo eos non esse Aristotelis confirmes. Poeticorum autem opus, an sit Aristotelis, omnes fere ambigunt eruditi. Equidem non leui coniectura, id opus non esse Aristotelis ut putem, adducor. Lego enim in Simplicij commentarijs, quae in Categorias conscripsit, ubi de Homonymis loquitur, eum Homonymi definitionem ex Poetica Aristotelis depromere: quam definitionem saepe in eo libro quaesiui, nec inueni tamen: quod satis arguit, Aristotelis Poetica ista non esse. Quid


page 89, image: s089

quod Diogenes Laertius, et Plutarchus, tres esse Aristotelis de Arte poetica libros confirmant? cum unum modo habeamus, qui quidem omnia eius artis praecepta complecti uidetur, nec tamen sequentes alios libros pollicetur. Libri uero de Anima, qu possunt Aristotelis esse? cum a Diogene Laertio unus (quem Eudemum dialogum esse conijcio) tantum numeretur? Quid librum de Vita, obitu, memoria, reminiscentia, de diuturnitate uitae, ac breuitate, de insecabilibus lineis, et id genus multa commemorem? quorum nulla apud Laertium fit mentio, cum tamen is diligentissimus in huiusce philosophi libris recensendis fuisse uideatur. Quid Problemata? quae non esse Aristotelis, praeterquam quod multa in his sunt inaniter repetita, multa pueriliter soluta, et explicata (quod a tanti sophi maiestate nimis alienum est) illud, praeclare probat, quod a Diogene Laertio sic inscribuntur: Problematum ex Democrito libri sex. At haec nostra sic: Problematum sectiones duodequadraginta. nam librorum numero nullo distinguuntur. Taceo Magna moralia appellata, et alios de moribus ad Eudemum, Mirabiles illas narrationes, seu auscultationes, et alia innumera, de quibus doctissimi quique se omno ambigere, ingenue fatentur. Et ut tandem quod


page 90, image: s090

coepi absoluam, Categorias quoque ab Aristotelis familia remoueamus, et ad suum autorem et dominum transferamus. Simplicius, is quem supra citauimus, cum Categorias explicat, Andronici pa raphrasin citat multis locis, quae ubique fere cum his, quas habemus, Categorijs congruit: et cum ijs quas Simplicius enarrabat, dissidet omnino. ut nulli iam dubium esse possit, hasce nostras Categorias ad Andronicum, non ad Aristotelem pertinere. His igitur tot argumentis, coniecturis, testibus, in eam sententiam uenio, ut paucissimos eorum qui ex tant (libris semper de Animalibus exceptis, alijsque quos supra nominauimus, quibus [gap: Greek word(s)] addi mihi posse uidetur) Aristotelis ueros et germanos li bros esse existimem. Tu uero quid sequaris uide. Equidem tibi morem ut gererem, haec pauca quae ueniebant in mentem (non enim mihi diligentius inuestigandi ocium suit) in hanc epistolam con tuli: quae non dubito, pro mutuo nostro amore, te in bonam partem accepturum. Vale.



page 91, image: s091

LITERARVM ET MERCATVrae comparatio. Caelius S. C. Th. Tr. suo S. D.

QVi isthinc ad nos ueniunt, nobis renunciant, te non crebro in publicum prodire: cum uero prodis, se magna tui miser atione moueri, quod pallidus totus, ac squalidus, mortuisque quam uiuis si milior illis esse uidearis. Hoc nisi uestras istas literas, et studia efficere certo scirem, Cupidinis philtra, maloque ueneno intincta tela, esse non dubitarem. Quid tibi animi est? an tibi eadem opera, te, tuosque omnes perdere est constitutum? Equidem satis perspicio, faterique non dubito, istum uiuendi morem, ista studia, non modo ipsi tibi (cuius me longe magis quam aliorum miseret) uerum innumeris quoque alijs partim damno, partim dedecori fuisse. Equidem ueterum memoria dubitatum fuit, nostraque ambigi tur, boni ne an mali plus attulerit hominibus et ci uitatibus cognitio literarum: quas ut modicas probo, ita summas atque immodicas mehercle nequeo non summopere improbare. Nam et cum nostrae ciuita tis aliarumque detrimenta considero, et maximorum uirorum ueteres animo colligo calamitates, non minimam uideo ex literis manare partem incommodorum.


page 92, image: s092

Verum ne in nostrorum hominum offensionem cadam, ueterum potius quam nouorum exempla mi hi breuiter repetenda sumam. Inter quos Socrates mihi primus occurrit, Apollinic oraculo sapientissi mus iudicatus: is tamen cicutam bibere, Aristoteles et Demosthenes solum exilij caussa uertere, Pla to pediculos (quis hoc credat?) ad necem usque patico actus est. Ciceroni quidem et manus, et caput (nefas) istae usque adeo laudatae literae, artesque praeclarae abstulerunt. Quid reliquos numerem? Fuerunt et sunt innumerabiles, quibus literae non modo probro, uerumetiam exitio suerunt. Nam uix unus aut alter reperietur, cui non maiori dispendio quam compendio, ignominiae quam ornamento summa cognitio extiterit literarum. Ex his enim morbi exitiales et perniciosi, unde interitus: ex ijsdem rei familiaris neglectus, unde egestas: ex egestate contemptus hominum, ex contemptu desperatio, a qua deinde diffi cillimum omnino non cadere (ut natura in deteriora semper proni sumus) in flagitium aliquod detestandum ad perpetuam hominis infamiam, et magnum ciuitatis damnum, et saepenumero posteritatis uniuersae. Verum donemus, ex tot laqueis alios nonnunquam posse euadere: haud uideo qu tu omnes possis effugere. non quod tibi diffidam: sed humanae conditioni, temporibus, infirmaeque corporis tui


page 93, image: s093

constitutioni: quam, exercitationem moder atumque laborem desiderare crediderim, quo animus fiat serueturque alacrior, corpus uegetius: uel qualis haec mercatura, quam ego utilitate, eaque non minus publica quam priuata, dignitate et laude, cunctis ar tibus, nedum literis praeferre non dubitem. Ac primum exercitatione corporis et labore hominem to tum melius habere, magisque uigere, non modo a medicis dictum est, sed reipsa saepissime compertum: quod qui negant, hi non uident, ut equum ad cursum, canem ad indagandum, bouem ad arandum, sic homi nem esse natum ad agendum: quod tum profana, tum diuina scripta testantur. Praeclare Celsus, Hippocrates ille Romanus: Ignauia, inquit, corpus hebe tat, labor firmat: illa maturam senectutem, hic longam adolescentiam reddit. Iam agris colendis operam dare, atque artibus eiusmodi, quarum omne opus est in faciendo, aut agendo (quanquam spernem dae non sunt) non omnes satis decet. Mercatura huiusmodi est, ut quodlibet imbecille corpus firmare, quemuis animum tristem sua illa uarietate (in qua sola omnem uolisptatem et delectationem natura constituisse uidetur) oblectare, exhilarare, et conseruare possit: tam honesta et liberalis, ut homines alioqui clarissimos priscis temporibus hanc se qui atque exercere non puducrit. Inter quos (ut a Plutarcho


page 94, image: s094

accepimus) magnus ille Solon fuit, qui saluberrimas Atheniensibus leges tulit: et Hippocrates Cous, omnis medicinae parens, cuius decreta etiam nunc uelut oracula habentur: et diuinus ille Plato, qui si in ea perseuerasset, nec in tanto hominum odio fuisset, nec tam miserabiliter mortem oppetijsset. Nostra quoque aetate an non haec peculiare quoddam ornamentum, deliciaeque uirorum principum est? Quid ad tantam potentiam Venetos, Genuenses, Lucenses, Florentinos, Nurebergenses, Augusta nosque perduxit? Quid Italiae tot familias, ad summam fere nobilitatem extulit? quid infinitis prope opibus adauxit, nisi mercatura? Testes sunt Fuggeri, Grimaldi, Saulij, Bonuisij, Strozzae, Medices, cum quibus Reges Caesaresque ipsi connubia, affinitatesque con iungere non dubitant. Laurentij enim Medicis filiam, Clementis pont. Romani neptem, filio suo Hen rico, Regi Galliae designato, Franciscus rex eius nominis primus, despondit et copulauit. Carolus uero Caesar, filiam Alexandro Medici, primo Florentinorum Caesaris autoritate principi, in matrimonium tradidit. I nunc, et mercaturam ignobilem, aut indecoram dicere aude, cum qua coniugia et affinitates terrarum domini contrahere, sibi laudi et commodo fore ducunt. Atque ita quidem conwenit, ut cum deorum inuentum sit, heroum quoque


page 95, image: s095

et principum sit illa proprium et munus et ornamentum. A Libero enim patre hanc asserit Plinius esse inuentam, tametsi Diodorus huius praeclaerae facultatis Mercurium inuentorem esse uelit. Non deinde paruo mercatura praesidio est, sed maximo, maximeque necessaria, ut pote cuius beneficio, regiones ciuitatesque plurimae natura steriles, et quae alioqui in summa rerum omnium uersarentur inopia, foe cundae, opulentaeque redduntur: cuius rei, Venetiae, Ge nua, Andouerpia, atque aliae pleraeque testes locupletissi mae esse possunt. Multarum quoque ac magnarum rerum experientiam, usumque, unum prudentiae sapien tiaeque parentem homines docet. Ad haec, amicos nobis nusquam non comparat, et ad principum fami liaritatem contrahendam momentum magnum hae bere censetur. Quapropter a Marco Tullio haud te mere dictum esse puto, Mercaturam copiosam iure optimo posse laudari. Quin et legumlatores in suis ciuitatibus, hanc non in postremis habendam censuerunt. Quid uero tale habent uestrae istae disciplinae Theoreticae, quae in sola ingenij atque animi cognitione uersantur, semper quidem famelicae, semper se pultae, hominum ignauorum, nulliusque precij et in uenta pariter et delinimenta? Quid ignauis atque ociosis illis artibus homini opus erat? cum et corpus ad omnem functionem habile, et rationem, orationemque


page 96, image: s096

a natura, aliaque adiumenta rerum gerendarum haberemus. Innumeros semper homines excellenti animo ac uirtute fuisse, et sine doctrina, na turae ipsius habitu prope diuino, per se ipsos et moderatos et graues extitisse, non ignoramus. Quod ego Deum opt. max. singulari consilio ostendere uoluisse credo, quo nos doceret quam uani essent isti la bores, et sciendi cupiditates effrenatae: probaretque no bis, saepius ad laudem atque uirtutem naturam sine doctrina, quam sine natura ualuisse doctrinam. Quod si sapientissimorum quoque de hac re sententiam audi re cupis, accipe quid unus pro omnibus mortalibus sapientissimus mortalium Solomo dicat: Animum, inquit, ad scientiae stultitiaeque, et prudentiae cognitio nem appuli meum, et deprehendi eam quoque esse ani mi molestiam. Nam cum multa sapientia, multa quo que coniuncta molestia est. Et qui scientiam acquirit, simul acquirit quod eum discruciet. Sed nolo de ijs tecum pluribus agere: si ad nos ueneris, et hanc nostram mercaturam aliquot dies degustaueris, dices (scio) hanc uiam esse selicitatis, et proprium ho minum munus, deorum munere commonstratum: umbratiles uero istas literas, studia infaceta et incondita, calamitatem, pestem, perniciemque miserorum esse mortalium. Vale, et ne me [gap: Greek word(s)].



page 97, image: s097

LOCVS ARISTOTELIS EX tertio Rhetorices libro, de Frigidis, explicatus, et ad Ciceronis Fabijque praecepta accommodatus. Caelius S. C. Mart. Borrhao suo S. D.

OPportune tu quidem de frigidis quid sentirem, petiuisti: nam et reipsa hoc tempore frigere honesta et praeclara omnia uidentur. Sol enim longius a terris nostris solito uidetur recessisse: ac contra multo fecisse, ac Phaetontis imperio fecit. Tunc enim ad terras inclinato praecipiti curru, tan tus fuit aestus, ut omnium rerum conflagrationem metuerent mortales. Sed haec tempora sunt Thyestea, quibus sol auersus, equos a nostris terris procul extimulat. Quod nisi sol ille diuinus, qui CHRISTVS est, nos respexerit, hoc frigore interire ho minum genus necesse est. Verum nos ad ea frigida, quae in oratione uersantur, quae tu requiris, ueniamus, ut Aristotelis, siue Theodectis, locum ex Rhet: 3. breuiter explicemus.

[gap: Greek word(s)]

Frigida, inquit, quatuor modis siunt. Frigida, quaedam elocutionis uitia dicuntur ab Aristotele, quae


page 98, image: s098

nihil mouent, sed frigidos et languidos faciunt ass ditores: quoniam ab eis tanquam inepta et inaniae contemnuntur. nam ut caloris est mouere, agere, animare: sic frigoris, sistere, languidos facere, exanimare. illius enim est motus, sensus alacritas: huius quies, stupor, languor. Et quanquam Cicero nihil de frigidis uerbo praecepisse uideatur, re tamen ipsa eadem prope uitia notauit. Nam primum lib. 2. de Orat. in iocis, frigidiora dicit uerba uitanda esse. Ac de Clar. or. de M. Pisone oratore loquens: Habuit, inquit, a natura genus quoddam acuminis, quod etiam arte limauerat, quod erat in reprehendendis uerbis uersutum, et solers: sed saepe stomachosum, nonnunquam frigidum, interdum etiam facetum.

Deinde cum quatuor frigidorum genera fecerit Aristoteles: primum, quod in insolenti et inepta uerborum coniunctione uersatur, notauit Cicero de Or. lib. 3. cum de nouandis coniunctione uerbis dissereret. citat enim ibi exempla poetarum, nulla oratorum. Et recte. nam dixerat paislo ante, ea esse poetarum licetiae liberiora, quam oratorum: qualia sunt illa En nij, expectorare, et uersutiloquus, et exsacrifica re. Iam autem nouis et putidis coniunctionibus uerborum usus uix est Cicero, nisi si quando ex Graecis poetis (qui ut licentiores, ita feliciores in coniungen dis uerbis fuerunt) uersus conuertit. Tunc enim et


page 99, image: s099

Vastificum, et Altisonum, et Regificum dixit.

Secundum frigidorum genus, in peregrinorum uerborum usu uersatur. Hanc peregrinitatem fugien dam esse intelligit Cicero, cum Latina uerba in ora tore requirit: quibus peregrina opponuntur. quae si trebrius usurpet orator, barbarismi uitium non ui tabit. Vt enim (inquit in Oratorijs part.) in simpli cibus uerbis, quod non est latinum: sic in coniunctis, quod non est consequens, uituperandum est. Ac peregrinitate et barbarie quadam Latinum sermonem fuisse Romae corruptum, queritur Cicero de Clar. or. ubi de elocutione emendata loquitur: et in principio libri tertij de Oratore. Atque etiam peregrinitae te corrumpi sermonem latinum, testatur Fabius Quintilianus. Hoc Theophrasto, diumae eloquentiae uiro, ab Attica anicula: hoc Liuio mirae facundiae histori co, ab Asinio Pollione datum uitio est, qui eius oratio nem Patauinitatem quandam redolere existimauit.

Sunt tamen quaedam ita recepta, ut pro peregrinis ne tempore quidem Ciceronis haberentur. quod genus sunt: rheda Gallicum uocabulum, et essedum Britannicum, et mappa Hispanum, et gaza Persicum, et alia nonnulla: mastrucam uero, quod Sardum est uerbum, pro toga, et ab eo mastrucatum, ut togatum, illudens potius, quam serio usurpauit Cicero.

Sequuntur tertio loco Epitheta, quae a Cicerone


page 100, image: s100

in Oratorijs Partitionibus et addita, et adiuncta ad nomen, appellantur: a Quintiliano, apposita. Haec quoniam poetica sunt omnino, eo praecepto Ciceronis lib. 3.de Or. comprehensa esse intelligendum est, quo raro etiam in oratione poeticum aliquod uerbum ha bere dignitate monet: id quod et Aristoteles et Quintilianus perspicue testantur. Quintilianus enim poetas frequentius et liberius uti Epithetis, quam oratores, ait: atque apud eosdem, nisi eis aliquid efficia tur, redundare. Aristoteles oratori tria in Epithe tis uitia uitanda esse monet: ut ne longa sint, ut ne ine pta, ut ne crebra. Sensus indigenitalis, et incuruiceruicum pecus, longa: intempestiua, et inepta sunt, nix candida, album lac, nigri Aethiopes, humida uina. Crebra quae sint, omnes norunt.

Postremu ex ijs quae frigida appellantur, et ui tiosa, et molesta in oratione, sunt ineptae translatio nes: quarum uitia Cicero in tertio de Oratore diligen ter notauit: in quibus non eum discrepare ab Aristotele cognoscet, qui conferre inter se utriusque praece pta uoluerit.

Ex his igitur et similibus uitijs, atque ineptijs, quae frigida nominauit Aristoteles, conflatum est quoddam tumidum, inflatum, et (ut Cicero in Ora tore dicit) florens et pictum orationis genus, in quo omnes uerborum, omnes sententiarum sine delectis


page 101, image: s101

illigantur lepores. Hoc totum e sophistarum fontibus defluxit: sed spretum a subtilibus, repulsum a grauibus, sine modo exultans, ab Asiaticis oratori bus receptum est. Hoc genere delectatus Hieronymus Dalmata, inter primos alioqui Theologos numeratus, cum de maris procellis quodam loco scriberet: Iacentis, inquit, elementi terga crispantur. apud quem innumera pene huiusmodi leguntur. His ineptijs etiam totus scatet Politianus. Inter poetas autem, etsi liberiores illi sint, in hoc genere Claudianus excellit, in opere de Raptu Proserpinae: adeo ut inflatu plusquam tragico, nemo sit cum eo poeta comparan dus. quanquam etiam Lucanus hoc uitio a nonnullis notetur. Reliqui saniores sunt: etsi Horatius a Fa bio, feliciter audax in translationibus esse dicatur. Et de his hactenus. Quae si tibi probantur, bene ha bet: sin minus, nihil erit mirum, nos in frigidis explicandis conglaciasse. Vale.

LIBROS RHETORICORVM ad Hereninum, non Ciceronis esse, sed Cornificij. Caelius S. C. Fuluio Peregrino Morato suo S. D

MEas rationes, quibus Rhetoricos ad Heren nium libros non esse Ciceronis, sed Cornificij


page 102, image: s102

potius, adducor, Fului charissime, ut ad te mittam, proxime literae tuae efflagitarunt. Ais enim te in eadem esse sententia: sed quoniam res tibi est cum homine molesto, cupere te meas cum tuis rationibus conferre, ut non modo argumentis sis, uerumetiam mea autoritate firmior. Tibi hoc negare, mi optime Ful ui, non possum, qui cum mihi omnia mea esse commu nia statui, utpote qui reuera sis mihi, quod Cicero noster de uero amico dicit, ut is sit tanquam alter idem. Hac igitur epistola quandam, cum insano quodam grammatico Papiae habitam disputationem, breuissime complectar: quam tu pro tua magna eruditione, dicendique facultate exornabis. Ita enim fiet, ut siue autoritas nostra aliquid sit, ea grauior tuo ingenio uideatur: siue nulla sit, tuis lacertis contorta tela aduersarium prosternant. Iam igitur hinc ducamus initium. Si libri Rhetoricorum ad Herennium Ci ceronis sunt, eos aut adolescentulus conscripserit opor tet, aut aetate grauiore. Adolescentulum eos non scri psisse, cum ex ipsorum librorum prooemio, quos a pa trefamilis conscriptos esse, atque aetate iam matura uiro, uelcaeco perspicuum esse potest: tum ex eo, quod isti nobis imperite nimis obijciunt: Tullius haeres meus Terentiae uxori meae XXX pondo uasorum argen teorum dato, quae uolet, etc. Nam si ex his uerbis eorum librorum autorem uolunt esse Ciceronem, non


page 103, image: s103

iam adolescentulus, sed uir et pater erat, cum illae conscriberet. Relinquitur ergo, ut grauiore aetate eos perfecerit. Sed cum pleraque alia, tum illud repugnat maxime, quod ipse Cicero in prooemio libri pri mi de Oratore ad fratrem scribit: sibi, quae de Rhetori ca scripserit, puero atque adolescentulo inchoata atque rudia excidisse. Ex quibus uerbis duo conficiuntur: alterum, quoniam ipse adolescentulus scripserit, eos non esse Ciceronis. deinde, non ad Herennium, sed de Inuentione libros esse, quos adolescens scripserit. Nam inchoatos cum dicit sibi excidisse, partem aliquam illis deesse ad Rhetoricae absolutionem fignificat. De quinque enim officij oratorij partibus, unam tantum tractarat Inuentionem: relinquebantur quatuor. ru des uero, non satis expolitos et limatos esse: quod uerbis quibusdam in his libris utitur, quibus nun quam postea usus reperitur: ut propositio, pro ea quam maiorem in ratiocinatione uocant, quam sem per alibi propositum maluit appellare, et definitiuam constitutionem, et id genus alia: neque pari elegantia, atque in reliquis, est usus. Quod si quis dicat, post eos de Inuent. hos ad Herennium suisse elabora tos: tum quaero, unde id colligant? Cum enim libros de Oratore ad Q. Frat. scriberet, dicit se eos pro illis inchoatis et rudibus subijcere. at ad Herennium libri, omnibus Rhetoricae partibus et numeris absoluti


page 104, image: s104

perfectique sunt. Nullos igitur praeterea scripserat, praeter eos qui de Inuentione inscripti sunt. Post autem illos de Oratore, cur hos scriberet, nihil erat: cum longe praestantiores iam elucubrasset. Quod si neque adolescens, neque grauiore aetate, hoc est, neque ante libros de Inuentione, neque post, Cicero eos scripsisse libros probari potest: non sunt igitur Ciceronis. Nec est quod quis tergiuersetur: sunt enim haec argumen ta firmissima. Adde quod neque Cicero ipse usquam eorum mentionem facit, neque quintilianus, qui alioqui nullius uel minutissimi Rhetoris scriptum reticuit. Neque minus illa firma sunt, quod librorum ad Herennium autor, Hermetem, qui libros eos conscri psit, sibi fuisse praeceptorem affirmat, cuius nulla fit usquam a Cicerone mentio: cum tamen ille suos praeceptores non uno loco scriptis suis celebrarit. Quid? quod autor ad Herennium dicit, se cum Herennio amicitiam habere, cuius initium cognatio fecerit, caetera philosophiae ratione fuisse confirmata? Sed ubi nam reperiemus, Herennium aliquem, tanta amicitia aut cognatione cum Cicerone fuisse coniunctum? Quae autem isti contra afferunt, ut eorum librorum Cice ronem autorem faciant, tam leuia sunt, et pene pueri lia, ut refelli non mereantur. Quid enim, si uel Hie ronymus, uel Priscianus, uel alij hos libros esse Ciceronis putarunt? Non haec agebant uiri illi, non hanc


page 105, image: s105

quaestionem tractabant. uidebant eos cum Ciceronis libris coniunctos: non inscriptionem aliquam priuae tam, sed communem librorum sequebantur: proinde pro Cicerone citabant. Consueuerunt etiam Nonius Marcellus, et Plinius Secundus, quod et ho die plerique faciunt, omnes epistolas Familiares, quas uocant, Ciceronis appellare: cum tamen quartam earum partem, aut eo amplius, aliorum esse perspicuum sit. ut VIII librum taceam, qui totus est Caelij: et XI, qui totus fere est Bruti. Hoc autem dico, etiam si nunc alterius forte, non Ciceronis nomine inscripti libri essent, similitudo autem praeceptorum in his et illis qui de Inuentione libris inscripti sunt non tanta est, ut isti garriunt, sed magna potius dissimilitu do: id quod uel in partibus orationis, uel in causarum et constitutionum generib. explicandis, atque alijs mul tis apparet. Sed omittamus, quae, ut dixi, quoniam leuissima sunt, sua leuitate euanescunt: et ut omnem controuersiam tollamus, uerum et legitimum autorem eorum librorum addamus. Mihi dubium non est, quin sit Cornificius is, cuius saepe mentio fit apud Quintilianum. Principio cum lib. 3. Inst. Or. temporum ordinem secutus, Rhetoricae scriptores enumerat, statim post Ciceronem, Cornificium recenset: Scripsit, inquit, de eadem materia non pauca Cornificius. Deinde libro 9. ubi de figuris sententiarum agit, quam Graeci


page 106, image: s106

[gap: Greek word(s)], licentiam Cornificium uocasse scribit: autor autem ad Herennium ita illam appellat, et praeterea nemo latinorum: (loquor enim de eius ornamenti appellatione.) Est igitur id opus Cornificij. Cum autem idem uerbum crebrius ponitur, mutata tantum uel significatione, uel syllabae mora, idem Quintilianus dicit, Cornificium traductio nem appellasse: quod totidem syllabis in his, de quib. loquimur, Rhetoricis legitur. atque etiam eodem inter reliqua, quo Quintilianus, utitur exemplo: Amari iucundum est, si curetur, ne quid insit amari. Quod si hi libri erant Ciceronis, cur non potius eius, quam Cornificij, aut (quod de Cornificio et Rutilio fecit) utrunque citat autorem? Atque eodem libro, definitione a Cornificio atque Rutilio inter Schemata uer borum recenseri dicit: at hoc noster hie ad Herenni um autor facit: est igitur Cornificius. Rutilius autem, ne quis forte ad eum isla referat, in manibus est. Et aliquanto post: Cornificius, inquit, adijcit figuris uerborum interrogationem, ratiocinationem, subiectionem, translationem, permutationem: praeterea sententiam, membrum, articulum, interpretationem, conclusionem. id autem in 4. libro ad Herennium eisdem omnino nominibus appellari, omni luce clarius est. Verum ne longiores in re perspicua simus, unum addamus: deinde concludamus.


page 107, image: s107

Idem Quintilianus, inter eos qui proprie libros integros exornationum descriptioni dedicauerunt, Cornificium nominat. Autorem autem ad Heren nium id fecisse uidemus: quod quidem, cum ijs quae iam exposuimus, ostendit, eorum librorum uerum, solum, et legitimum autorem, Cornificium esse. Vale, Venetijs. M.D.XL. Cal Februarij.

Caelius S. C. Fuluio Peregrino Morato suo S.D.

CVm Timotheus noster in urbem ueniret, ei ut te adiret mandaui: quo, si quid noui habe res, praesertim de rebus urbanis, ad me scriberes: sal tem ut dies aestiuos huiusmodi sermunculis fallamus. Equidem dum solis ardores hic uito, diuertit ad nos 10. Chiros Hispanus, quicum mihi uetus intercedit necessitudo: cuius initium literae fecerunt, caetera religionis persectissima ratio confirmauit. Atque inter alia quae in xysto confabulati sumus, bre uiter mihi iter ab Hispania Cottiaram usque, quae hodie Calecut uocatur, descripsit. Nec me latet, quos dam Camanem antea appellatam putare, quae nunc Calecut dicitur: sed errore, ut arbitror. nam Camaue hodie, Curati appellari existimo. Est autem, inquit, ea urbs caput eius regni, quod nostri nautae Cambaicum appellant, ad Indi fluminis hostia, quae


page 108, image: s108

India intra Gangem a Geographis solet appellari. Primum igitur, inquit, cum nostri in Indiam uolunt transmittere, portum sanctum, Mederam, quae Cerne ueteribus fuit, et Iunonis insulam, quae Autoloe, itemque ad Fortunatas insulas adnauigant: quae nunc ab una Fortunatarum, atque a canum copia, Ca nariae nominantur. Hinc ad caput album, quae Soluentia extrema Ptolemaeo dicitur, portus est Africi litoris, ubi polus XVIII gradus attollitur. Ab hoc portu soluentes, cursum in Seneganum dirigunt regnum: sic a flumine Senega, quo tota fere Aethio pia irrigatur, appellatum: Nigrim Geographi, eas autem gentes omnes quae circa incolunt, Hesperios Nigritas appellant. Non longe ab huius fluminis ostio est Ryssadium, siue potius (ut ego ex Ptolemae o conijcio) Aethiopum celebre promontorium, quod Caput uiride a nostris, a colore quem procul ostentat, nominatur: cuius altitudo nostri poli est gradisum XIII. Ibi sunt Hesperides illae insulae, fabulosis narrationibus notae. Ad dexteram ex aduerso fluminis Nigris, insula in alto mari relinquitur, quae ab Hispanis Bonauista dicta est. Aethiopum promontorio relicto, Austro flante, ad ostium Gambrae amnis ueniunt, a quo totum illud regnum nomen capit. Hinc soluentibus occurrit Sacrum promontorium, quod etiam nunc nomen uetus retinet. Inde


page 109, image: s109

fecti, amplissimam Aethiopum oram legentes, quae Agisymba dicta ueteribus est, hodie Mellorum regnum dicitur, ad Bonae spei promontorium appellitur, quod extrema Africae meridiem uersus tenet loca. Ptolemaeus Prassum promontorium uidetur ap pellare: frontem Africae Mela, propterea quod illinc paulatim nautae aequatorem uersus cursum inflectunt. ibi regnum est Melindae. Sequuntur Troglodytae, qui littoris Arabici oram incolunt. Sed ego de insula Troglodytarum intelligo, in qua aurisodinae sunt, quae ipsorum lingua Zaphallae nominantur. Et quanquam auro abundant, eo tamen nobis feliciores sunt, quod nullus eis, ut apud nos, habendi amor: a diuitijs enim, paupertate se abdicarunt uoluntaria. Non longe haec insula a sinu Arabico distat. Alia littoris huius promontoria, insulas, et oras omitto, quae passim in hoc itinere occurrunt ijs, qui tam longam circum sesquitertiam orbis terrarum partem, nauigationem instituunt. Tandem igitur Arabico ac Persico superato sinu, ad Indi fluminis ostia, moxque Cottiaram, hoc est Calecutum perueniunt, Orientis celebre emporium: unde in om nes orbis terrarum partes, odores et aromata exportantur, quanquam ibi minima portio oriatur.

Ab Lusitania igitur Cottiaram usque, LVII. D C. stad. numerantur. Et est, ut constat, iter non directum,


page 110, image: s110

sed in Austrum, deinde in Orientem deflexum et circumductum. In hoc itinere quanta nominum mutatio facta sit, uides: Tantum aeui longinqua ualet mutare uetustas, ut poeta ait. Sed parum hoc esset, nisi una cum nominibus etiam urbes et regna interijssent. Quot oppida regnaque quon dam florentissima fuerunt, quae nunc prostrata, et quasi cadauera proiecta iacent? imo quorum ne uestigium quidem cernitur? Haec nos ad coelestem Hierosolymam, regnumque Christi stabile atque aeternum contendamus, inuitant, ubi uerae opes, ueraque gaudia nobis suppeditabunt. Vale.

Caelius S.C. Io. Sturmio suo S.D.

ET tu quoque salue mi Sturmi humanissime. De Brocardo nostro, quod scire cupis, nihildum accepi: et ut magis mirere, ab eo tempore, quo hc fuisti, de filio meo, qui agit Patauij, nihil prorsus in tellexi: quae res ualde me angit. Sed tamen spero, breui me aliquid de utroque accepturum. Quod si for te Brocardus nonnihil recusat, faciam ut mones, ho minem urgebo. De uxoris obitu, quod scribis, antea ignoraui: indoluique uehementer. Et uellem tibi aliquam consolationem non uulgarem afferre: sed nullam equidem homini ista doctrina, religione, constantia,


page 111, image: s111

ignotam et non praeceptam possim. Nam quae summa erat consolandi ratio, Deum uidelicet Opt. Max. quod optimum ac beatissimum dari potest, ci dedisse, praesertim hoc tempore: eam te tibi ipsi subiecisse, qui quae de Trophonio et Agamede me moriae prodita sunt, teneas, minime ambigo. Ham uero, quam Paulus ille diuinus tantopere probat, excitandam nimirum e cineribus et inferis ad beae tam immortalitatem, uxorem tuam optatissimam, homini tot annos in nostrae religionis sanctissimae uer sato mysterijs, et confirmato, in memoriam si reuocare uellem, ineptus haberi merito possim. Quamobrem illud tantum dicam, si quid moeroris ex charissimae coniugis desiderio superest, quod quidem se cus fieri non potest, a doctrina ista tua praestam tissima, hoc est, a teipso remedium et leuationem pete. nemo enim te melius, quam tu, consolari potest. Fac igitur uir si es: atque istis Analyticis conficiendis, alijsque huiusmodi Herculeis operibus lucubrandis, tempus atque una aegritudinem fallas. Quod autem rogas, idque scholarium nomine tam uehementer, ut scholae uestrae et ecclesiae fauere atque adiumento esse uelim, ad aliquem omnibus numeris absolutum uirum inueniendum: primum tibi gratias ago, quod mea opera in re tam honesta et sancta utendum esse duxisti. nam in eo non modo


page 112, image: s112

quanti me facias, uerumetiam quantopere me ames, non obscure cognoui. Dabo operam diligentissime, omnemque mouebo lapidem, ut talis uobis contingat. Et iam ad aliquem scripsi, uirum non uulgarem: a quo ut primum responsum accepero, id erit fortassis intra mensem ad summum, de omnibus te certiorem faciam. Et bona est spes, uos, quod optatis, quanquam magnum, imo maximum est, consecuturos. Interea negocium sustine: ad nosque saepius scribe, qua ratione partem etiam aegritudinis minuere poteris. Vale: ac de Toxite, quid agat, fac me ut sciam. Idibus Decembris, Basileae.

Caelius S. C. Ioachimo Vadiano ciuitatis Sangall. Medico, Pastori, Consuli, S.P.D.

DIspeream, ni hanc occasionem ad te scribendi omnibus regum fortunis redemissem. Nam in Italia, in Gallia, in Germania, ubicunque fui, tuam istam raram et multiplicem eruditionem, cum sin gulari pietate et sincera religione coniunctam, quae mihi tuis praeclaris monumentis et hominum sermone cognita est, semper amaui, colui, praedicaui, cer nere quoque coram magnopere cupiui: sed cum alia, tum familia mea et numerosa et imbecilla, quae


page 113, image: s113

mea praesentia carere non poterat, meum semper im pediuit, non extinxit ardorem. Ardeo enim cupidi tate incredibili talem uidendi et salutandi in Rep. principem uirum, qualem Plato in sua Republ. optaisit, et quo gubernante ciuitatem beatam fore existimauit. Et recte quidem Plato. nam non ex opi bus et censu, sed ex sapientia et moderatione ani morum, beatam ciuium uitam metiebatur. Quanquam ante Platonem Moses ille magnus, et Dauid Rex, eiusque filius Solomo, idem statuerunt. Huius enim est illa uox: Felicem terram, cuius rex canus, sa piensque est. Est proculdubio, est ei, cui Resp. commissa est, necessaria oratio et sapientia, qua regat populos, qua stabiliat leges, qua consirmet religionem, qua castiget improbos, qua tueatur bonos, qua laudet claros uiros, qua praecepta laudis et salutis edat suis ciuibus, qua hortari ad decus, reuocare a flagitio, consolari possit afflictos, factaque et consulta fortium et sapientum cum improborum ignominia sempiternis monumentis prodere. Haec omnia cum in te uno sint, et multo quidem plura (accedit enim facultas, qua tuorum ciuium corporibus mede ri possis, eorumque uitae et incolumitati consulere) quae omnia inquam cum in te diuino munere sint, iure beatam istam uestram ciuitatem iudico, meri toque tui uidendi desiderio teneor. Quod quia nondum


page 114, image: s114

mihi concessum est, utar (ut dixi) praesenti occasione, a me tantopere, tamdiu cupita: et quod coram non licet, literis saltem assequar, ut te salutem atque alloquar, animo uero ut reuerenter amplectar. Redeunt, a uobis reuocati, in patriam hi tres iuuenes, Iosuae Kesslerus, Iacobus Baldembergius, et Dauid Vue terus: qui cum mihi praesentes propter ingenij bonitatem, et morum suauitatem, et uitae innocentiam fuerint semper charissimi et iucundissimi, non sum passius eos in patriam sine meis ad te literis redire. Non est autem quod a me de singulis iudicium expectes. Nam ist in triangulo, anguli omnes inter se aequales sunt: sic, in his tribus iuuenibus, quem cui anteponas, uix inuenies. Par mihi uidetur ingenium, similis eruditio, eadem modestia. Breuiter, ea singu li specimina ediderunt in Latinis, in Graecis literis, in artibus ingenuis, in philosophia, et in cognitione rerum magnarum, ut uix ullum hc apud nos fuisse ab aliquot annis eius aetatis sciam, qui cum his conferri, ne dicam anteferri posse uideatur. Etsi quid opus est me tibi, uiro docto et sapienti de alicuius eruditione fidem facere, qui per te quae cognoscenda atque exploranda sunt, omnia facile consequi possis? Quod reliquum est, hosce meos charissimos filios, tibi etiam commendo, ut eos absoluas: ipsorumque studijs, quod possis, fastigium imponas. Vale uir sapientiss.


page 115, image: s115

et Caelium tuum in tuo aere esse patere. Basileae, die XXIII. Decembris.

Caelius S. Curio Fortio Colletto, per Christum Iesum S. D.

TAndem literas accepi dignas Colletto, plenas eruditionis, humanitatis, officij, diligentiae. Con suetudo uidelicet bonorum, doctorumque uirorum te totum conformauit, et perpoliuit. Gratulor tibi me diusfidius istum tam magnum, tam repentinum profectum: mihique non mediocriter gaudeo, quod non perfunctorie, neque oscitanter, negligenter ue ad me scribere coeperis, sed magna cum animaduersione, iudidicioque singulari. Etenim quam magni reserat, quibus modis, quaue dexteritate amicitiae fores aperiantur, et qualis primus ad amicos aditus fiat, acutissime peruidisti. Id quod ego in ista tua aetate, nae tura, conditione, sum non parum admiratus. Verum ita nescio quo fato comparatum est, ut alij se studijs, inedia, siti, uigilijs macerent, et conficiant, neque proficiant hillum: alij obsonent, potent, dormiant, neque literas, aut ullam bonam artem curent, docti tamen et prudentes uideantur. Id quod de sterilibus, et foecundis terris usuuenire cernimus. At di cas, unde ista deprehendis? Dicam. Insignes sunt aliquot


page 116, image: s116

notae, quae me de ijs monent. Primum enim non obscura ostendis argumenta Dialecticae subtilitatis. Nam quid subtilius illo tuo principio esse potest, quod a doctorum hominum sententia et testimonio sumptum est? Cum multorum, imo omnium do ctorum hominum iudicio constet, mi gratissime D. Caeli, amicum esse, qui quae amico bona fore putat, ea propter ipsum agit: non insumam tempus in demonstrando amico. Nonne hoc spumosum, et cortice pingui, Vt ramale uetus uegrandi subere coctum? Et illud: Sapientia enim bonum et pruden tem uirum facit, teste Valla. Sequuntur deinde con clusiones argutissimae, ductae a coniugatis et casibus, et in soritis formam conglobatae, quam Rhetores Latini gradationem, Graeci [gap: Greek word(s)] appellarunt: Bonus et honestus honesta, clemens clementer agere utique clementia. Capita ipsa modo attigi, reliqua longa sunt. Insunt praeterea distributiones bellae, nonnullaeque definitiones, ut Dialectici numeros omnes absolueres, qui sunt, definire, diuidere, argumentari: quorum omnium specimen in una epistola praebere uoluisti. Quid de oratoris ui et facultate dicam? Tu aperte et breuiter doces, tu motum animis admoues, et in quamuis partem lectorem inclinas. Tu mira quadam copia et ornamentis itae delectas, ut uel ipsum Heraclitum in


page 117, image: s117

Democritum mutare possis. Quid de philosophia? Ethica Aristotelis tota, seu Ciceronis Officia, Amicitiam, Senectutem, Paradoxa compilaesli. Plena enim est tua epistola praeceptorum, monitorum, consiliorum. Theologiam uero ita mihi paucis uerbis ob oculos posuisti, ut fere in stuporem adegeris Curionem tuum. Linguarum item, atque iuris ciulis mentionem immiscuisti, ne quid scilicet omitteres, quod perfectum eruditionis exemplar perficeret, atque compleret. Macte huius uirtute puer, sic itur ad astra. Haec sunt quae me, ut sic initio de tua epistola iudicarem, monuerunt.

Quod autem ad me scripsisti de Ioanne quodam Gallo, ut arbitror, uiro: molestissime tuli, me non potuisse eum re ipsa cognoscere. Hominem enim non uidi: per quem autem steterit, paucis indicabo. Ve nit is quidem Lausannam, atque ex diuersorio misit ad me et Petrum, si uellemus se uidere, iremus ad se in diuersorium suum. Ego cum haec renunciarentur, interpretabar pro meo munere autorem discipulis, et ab ea explicatione ad aliam me adgredi oportebat. Ter enim quotidie interpretor, bis domi nostrae: primum hora sexta, deinde hora duodecima, et semel in publico gymnasio hora secunda post meridiem. Ac tunc hora erat duodecima, cum de aduentu Ioannis istius certior factus


page 118, image: s118

fui. Iubeo illico Petrum, hominem conuenire, salutare, ad coenam inuitare, causas aperire cur eadem hora non inuiserem. Verum simulac interpretandi munus absoluissem, me illum conuenturum. Festinat ad eum Petrus, exponit omnia. ille, se nolle expectare, respondet, ne post lectionem quidem. Et quasi dixissem, me nolle ad eum ire, monuit Petrum, idque non sine supercilio: mihi diceret, se nolle ad me uenire. aequiusque esse ut ego ad se, quam ipse ad me ueniret. Quo dicto se in uiam dedit. Habes totam historiam, et per quem steterit, quo minus conueniremus. Illud autem non satis assequor, quod dixit, Aequius esse ut ego illum conuenirem: nisi hoc uelit, quod ex tuis literis elici posse uidetur: scilicet se eruditione, literis, sapientia, pietate, moribus, et quadam eximia atque praeclara rerum diuinarum cognitione non mihi solum, sed etiam cunctis praestare mortalibus. Quod si esset, non solum unius, aut alterius horule interuallum expectasset, uerum ultro ad me uenisset, atque argumentum suae humanitatis et pietatis ostendisset: fecissetque quod Paulus monet, ut honore et reuerentia certemus inter nos, in quo certamine uinci turpe sit, uincere uero pulchrum. Quod etiam uelex ipso Cicerone discere poterat, qui docet, ut quo quisque maior est, hoc se summissius gerat. Sed


page 119, image: s119

qu poterat ille de mea seu magna seu exigua erudi tione diuinare, qui me non nosset, nisi quatenus a uobis audierat? Illum enim a uobis probe edoctum de nobis, huc uenisse, ex eius sermone facile deprehendere potuimus. Nam Petrum rogauit, quid de Geor gio, ac de te sentirem? quo loco haberem? Quid, quod et hoc ipsum comprobare tua uerba quaedam uidentur, quae hic subijcio: Potius animaduerte quaeso, quam non deceat Christianos de Christianis male cogitare, praesertim cum non liceat nisi bene sentire etiam de inimicis: iuxta hoc, Bene precemini deuouentibus uos. Iam hoc argumento est, uos conscios esse uobis ipsis alicuius in me iniuriae et sceleris, quandoquidem subueremini ne ad aures meas quippiam peruenerit de uobis, quod offenderit animum, et laeserit amicitiam. Quod si nihil interuenit, cur animum erga uos meum explorare tentatis? His enim scrupulum iniecistis, cum antea de uobis nihil a uera sinceraque amicitia alienum cogitarem. Vt autem ad Ioannem istum redeam, quem mihi Deum fecisti: Si Deus esset, ad nos se conferre non ita fastidiose refugisset. Nam et Deus ipse benignus et facilis nos inuisere dignatur. Putas ne aedes nostras usque adeo contemni, et in solitudine esse, ut a nullis cum clarissimis, tum doctissimis uiris celebrentur? Videt istae


page 120, image: s120

quotidie Petrus, unde et hominis insolentiam uehementer est admiratus. Quod siignarisumus et indocti bonarum artium, si asperi et arrogantes, sibarbari, hoc uobis nihil nocere potest, qui longis locorum spacijs a nobis disiuncti, alias literas, a liosque mores experimini: quod uestro commodo, ad CHRISTI nostrigloriam perpetuum sit. Tibi tamen Andrea gratias ago, quod tantum uirum ut cognoscerem, quantum in te suit, curasti. quod si secus euenit, tu et ego extra culpam sumus. Mihi enim nihil gratius contingere potest, quam huiusmodi hominum doctorum et bonorum gratiam colligere. De Florentino illo mercatore, quid de nobis sentiat, parum curamus: quibus satis est, si Deo nos probare possimus. A nobis cer te nihil audiuit, aut profectum est, quod non summam constantiam, modestiam, et ueraereligionis studium prae se serret. Et miror, quod et Petrum Martyrem, et nos adhorteris, ut monumentum aliquod edamus, quo nos in sententia semel bene diuinituque suscepta persistere testemur. nam siunicuique obloquenti, aut detrahenti esset respondendum, atas hominis ipsa non satis esset, ut uel paucis responderes. At sinendi sunt latrare canes, qui mordere non possunt: et unicuique suum munus et officium nauiter est persequendum. Satis superque


page 121, image: s121

respondetur, si uita professioni respondeat: quae potentior est ad persuadendum, quam Periclea ulla [gap: Greek word(s)], aut Ciceronis eloquentia. Tametsinec scripta desint: siquidem scriptionem requiris. Petrus Martyr egregia adornat monumenta, quae propediem edentur. Bernardini et nostra iam manibus hominum teruntur, et cum uerbis tum factis luce clarius testantur, nos ab omni falsa abhorrere religione, et unum Deum colere in uno IESV CHRI STO, quo duce et auspice neque famem, nec carceres, nec mortem extimescimus. Hic iam cum epistolam claudere pararem, redijt in mentem, quod in exordio tuarum literarum praeclare posuisti, amici uidelicet esse, de amico, ubi ubi posset, bene mereri. Idcirco quo bene de te qua possem mererer, indicare quaedam uisum est, quae tuam epistolam ualde apud unumquenque contaminare possent, et famam tuam non parum immi nuere. Quorum illud primum est, quod sapientiae praeditum, pro sapientia praeditum, posuisti. Deinde paulopost, cum dixisses, haec in causae fuerunt: mox subie cisti, primum ob multa negocia: quae non bene cohae rent. Tollenda enim fuerat particula illa ob, ut ad mul taresponderet. Et cum noster D.Ioannes in Galliam profecturus erat, pro esset: Scio tibigratum erit, pro, cio tibi gratum fore: Incarceratum, pro in carcerem conie stum, aut ductum, aut simile aliquid (nam incarcerare


page 122, image: s122

latinum non est.) Paratissimum et in scribendo et in concionando: pro, ad scribendum et concionandum. Tediosus autem, quod in extremis literis posuisti, pro mole stus et grauis, et alia nonnulla, breuitatis causa omit timus. Haec pauca, ut tibi gratiam de tuis monitis et exhortationibus referrem aliquam, dissimulanda esse non putaui. Enitere igitur, ut et ista corrigas, et melioribus operam des, atque in id studium in quo estis fratres incumbite, ut et uobis honori, et amicis utilitati, et reipublicae Christianae emolumento esse possitis, ad Christi nostri gloriam sempiternam. Va le: et siparcior in scribendo, quam optatis, uobis ui deor, occupationibus meis, multis quidem illis, et magnis, attribuite. lesus Christus uos tueatur et regat. Orate pro nobis semper.

CAELIVS S. C. DE RATIONE studij et styli, Ad Ioannem Heruagium, Ioannis F.

PAter tuus, uir cum primis eruditus et pius, cum proxime conuenirem illum, eique tuum aduentum gratularer, egit mecum inter caetera, de tuorum ratione studiorum, et exercitationum, quibus breui posses propositum finem attingere. Propositum enim tibi est, Latinae linguae facultatem aliquam


page 123, image: s123

laudabilem comparare. Dixit tum nostrm uterque aliquid. ac cum iam ab eo discederem, rogauit, cum satis fuisset tantum innuere, ut eam rationem, de qua simul egeramus, literis mandarem, tibique legendam, meditandam, usuque et exercitatione exprimendam traderem. Id ego ita libenter seci, ut debeo, tali praesertim amico, et de me optime merito. Qua in re tu pij parentis studium, meam uero ergo te beneuolentiam agnosces: quod quidem feceris, si quae tibi in hac tanquam tabella inspicienda damus, ex muto exem plo in animi speculum transtuleris: hoc est, si rem ipsam ita in animo insculpseris, ut eam cum uoles, et quo ties erit opus, possis proferre.

Studium et exercitatio.

Duo igitur sunt quae ad quamuis artem consequendam necessario requiruntur, studium et exer citatio: quae duo ita coniuncta et copulata sunt, ut alterum sine altero parum utilitatis habere uideatur. Nam et diligens rerum inuestigatio atque cogni tio (id enim studium appellamus) exercitationi atque usui materiam, et quasi nutrimentum suppeditat: et exercitatio sola studiorum fructus quasi calore quodam elicit, coquit, perficit, et ad maturitatem quandam, suauitatemque perducit.

Itaque tam in studendo, quam in exercendo, prima sit ratio ordinis, secunda diligentiae, tertia intelligentiae.


page 124, image: s124

ubi enim nullus est ordo, nulla potest esse certa doctrina, nullaque memoria: et sine diligentia, omnia torpent, et languent: nec de ijs quae non intelligas, aut loqui aut scribere unquam possis.

Ordo.

Ordo autem nunc in hac nostra ratione bifariam consideratur, et temporis et rerum. Temporis or do illud efficiet, ut alia fiant ante meridiem, alia post meridiem. Ante meridianis horis, in quib. uel maxime matutinas et antelucanas intelligo, optimum erit in Ciceronis lectione uersari, te mox a lectione se ad scribendum conferre. Nam stylus, quemadmodum ipse Cicero dixit, optimus est dicendi artisex. Quae uero scribenda sint, et in quibus stylus exercendus, post dicemus. Tempus autem quod post meridiem sequi tur, id totum artibus et doctrinis tribuendum erit.

In rebus ordo erit, si quod sumpseris semel, in eo perseueres, nec fastidio quodam modo hoc modo illud aggrediaris. Distrahit enim animum ista confusio potius, quam uarietas: nec sinit aliquid haerere et concoqui, quod postea in nutritionem, hoc est, in succum doctrinae dictionisque uertatur. Quamobrem cum coeperis Ciceronem legere, ne repente ad Liuium tran seas, neque ex Ciceronis epistolis statim ad libros de Officijs, neque ex Oratoris lectione ad poetae lectionem, aut contra, antequam inceptum absolueris,


page 125, image: s125

et eum fructum ex ea uellectione uel exercitatione perceperis, qui tibi initio propositus fuit.

Diligentia.

Sequitur diligentia, qua una (ut Antonius secundo libro de Oratore recte dicit) reliquae studio rum et styli uirtutes omnes continentur. Hac nihil est qusd non asse quatur. Ars enim et doctrina tantum ubi quaeras, atque ubi sit illud quod studeas inuenire, docet: reliqua uero quae sunt in cura, at tentione animi, cogitatione, uigilantia, assiduitate, constantia, labore, diligentiae complector nomine. Haec igitur nunquam est remittenda, nisi recreandi animi caussa, ut ualetudo conseruetur: quanquam in ip sa rerum praeclarissimarum cognitione, et usu, recreatio et iucunditas est uelmaxima, et libero ingenio dignissima. Tibi ergo hoc tanquam praetorium edictum propone, ut nulla dies (quod ab Apelle et dictum et obseruatum accepimus) sine linea.

Intelligentia.

Tertium uero et postremum caput nostrae partitionis fuit, ut quae legimus, quaeque exercemus, ea eti am intelligeremus. Quod quidem facile assequemur, ordine et diligentia seruatis. Sed haec duo, sunt in nobis. Sunt autem et alia duo, quae intelligentiam adiuuant: quorum alterum est in autoribus ipsis, quibus operam damus: alterum in explicatorum acumine


page 126, image: s126

positum est. In autoribus sunt, loci clari, faciles, et aperti: sunt etiam obscuri, difficiles, et inuoluti. Quare ex claris obscuri, ex facilibus difficiles, ex apertis et in promptu expositis, reconditi et inuoluti sunt explicandi et intelligendi.

Vt autem id fiat, tribus rebus est opus: animaduersione locorum, et notatione, et comparatione. Primum enim considerandum et animaduertendum est, quid et quomodo dicatur: et quod animaduersum est, statim notandum, ne effluat. Postremo inter se loci sunt conferendi quae comparatio aut similium est locorum, aut dissimilium, aut contrario rum: ex quibus, quomodo locus ille difficilis intelligendus sit, eluceat. Nam uerissimum est, quod dicitur, Liber librum aperit: sed etiam illud non minus est uerum, lectio lectionem, et locus locum explicat et enodat.

Illud autem facilimum est, cum locum non intelligis, adhibere explicatorem: sed eum uelim perquam doctum et prudentem esse, siue is sit mutus explicator, ut qui suas explicationes literis mandarunt: siue uocalis, cuiusmodi sunt docti homines, et magistri quos uel audis, uel conuenire rogareque possis. Nam si tales non fuerint, nihilperniciosius fieri potest: ut qui falsa et ridicula, pro ueris et grauibus et uti libus tradant, talesque sibi credentes efficiant. Ergo


page 127, image: s127

tutior est illa prior ratio interpretandi, et intelligendi: quae etsi uideatur aliquanto operosior, tamen et tutior (ut dixi) est, et ei qui inuenerit, iu cundior et charior: quod nostro marte inuenta, loci alicuius explicatio esse uideatur.

Non igitur statim, ubi aliquid non intelligis, abij ciendus est liber, aut etiam in eo loco diutius haerendum: sed notandus est locus, et porro pergendum. Futurum enim est, modo cum animaduersione legatur, ut alius locus lumen ei afferat loco. Quid, quod sunt etiam apud scriptores loci, qui uel nullae ratione intelligi possint: uel intellecti, minimam contineant utilitatem? Ergo quod Cicero prudenter li bro de Officijs primo monet, seruandum omnino est, ne scilicet nimis magnum studium, multaque opera in res obscuras atque difficiles, easdemque non necessarias, conferantur.

Exercitationum ratio.

Restat ut de ijs dicamus, in quibus stylum exerce ri conueniat, ut usu atque exercitatione linguae Latinae facultatem consequaris: quod nunc propositum tibi esse uideo.

Vbi igitur studio diligenti et assiduo tibi mate riem scribendi, et orationis, hoc est, res et uerba, et artificium, et exempla tum locutionum, tum ar tificij comparaueris: superest, ut haec in aciem arenamque


page 128, image: s128

deducas. Genera uero in quibus te exercere oportet, haec sunt. Epistolae, primum breuiores, deinde longiores: breues argumenti conclusiones, exordia, narrationes, confirmationes, refutationes, lo ci communes ad amplificandum: et commiser ationes, siue conquestiones: deinde similitudinum, comparationum, et contrariorum explicationes. Quan quam illa omittenda non erunt, ut in ornamentis uer borum et sententiarum, in amplioribus praesertim, et grauiorib. exprimendis, et conformandis, mul tum te exerceas: quorum exempla ad imitandum aptissima habes ad Herennium libro quarto. Prio ra autem illa exercendi genera, ex Rhetorum praeceptis ducenda sunt: et ad eorum quoque exempla alia erunt proferenda, quae praecepta te iam tenere non ambigo.

De conuertendi ratione.

Est etiam aliud exercendigenus, cum quid ex alia lingua in aliam linguam conuertimus: quod genus semper a doctis et disertis uiris, si modo recte fiat, laudatum fuit. Huius duae sunt leges: quarum altera est, ut utranque linguam intelligas, tum eam ex qua, tum eam in quam est aliquid conuertendum. Nam nemo recte uertere quicquam poterit, qui duas eas linguas non probe tenuerit. Verum in exercendo, quoniam idcirco exercitatio illa suscipitur,


page 129, image: s129

ut linguae sacultas comparetur, fieri non potest, ut utriusque peritus sit, qui se exercet: alteram ta men ex qua transsert, eum tenere oportet. Cognitio autem rerum quae hc requiri uidetur, ad persectas et serias operas, non ad exercitationes referenda est.

Alterum praeceptum est, quod paucis ab Hora tio in Poetica expressum fuit. sic enim ait, Nec uerbum uerbo curabis reddere fidus Interpres. ? Cicero quoque de Finibus, ijsdem pene uerbis: Nec tamen, inquit, exprimi uerbum e uerbo necesse erit, ut interpretes indiserti solent. Sen tentias tamen, et figuras, siue formas, et rerum ordinem, idem Cicero seruanda esse indicat: uerbis uero et lotutionibus ijs utendum, quae a linguae Ro manae more non abhorreant.

Cum igitur aliquid uel ex Germanica, uelex Graeca, alia ue lingua tibi uertendum erit, singulas periodos, et conuersiones, earumque partes et mem bra animo concipies: deinde tecum ipse cogitabis, quemadmodum sirem quam animo tenes, a te, non ab alio muentam exprimere dicendo uelles. quo facto, eam non quasi de libro quem uertendum suscepisti, sed quasi animi tui sensa eloqui uelles, Latino sermone explicabis: ita fiet, ut nihil putidum, nihil durum, nihil obscurum habeat oratio:


page 130, image: s130

sed facilis sit, usitata, et dilucida, quae maxima est uirtus orationis. In hoc autem genus, omnia il la genera cadere possunt, quae paulo ante notauimus. In his generibus te exercebis, sed potissimum in epistolis, quarum usus latissime patet, conscribendis: in qua re nihil est opus te ad eos qui de earum ratione scripserunt, accedere, ut epistolam discas scribere. Nam non sunt alia scribendae epistolae praecepta, quod ad artem et linguam Latinam attinet, quam aliorum generum. Ex communi enim dicendi arte, ea sumi debent: et assidua epistolarum lectione et meditatione illustrari, et multum scribendo confirmari: ut diligentem et attentam lectionem cogitationemque scriptio excipiat, et scriptionem lectio subsequatur.

Epistolas igitur Ciceronis (nam is unus est in om ni genere princeps) diligenter euolues, leges, releges, obseruabis, annotabis: exprimere, de rebus alijs scri bens, conaberis. quod quidem se non sine magno fructu fecisse, post ipse animaduertes, et senties: sentient eti am alij, ad quos scribes. Breuitatem; et quotidia num loquendi genus, si exprimere libet, habes epistolas ad Atticum: in quibus dicendi genus est ma xime samiliare, purum et simplex, id quod doctissimi quique affirmant. Sin plenam orationem, et grauem, et flexam, et contortam amas, praesto sunt


page 131, image: s131

epistolae quae falso Familiares appellantur, cum tamen paucissimae in eis sint familiares, et quotidiano sermone conscriptae: quales ille sunt ad Terentiam, et ad Tyronem missae.

De censura, siue iudicio.

Iam dicam aliquid de censura, et animaduersione, qua te in tuis scriptis uti oportebit, si fructum ex tuis laboribus, quem cupis, assequi uelis. Huius prima cura erit in uerbis simplicibus: altera in coniunctis, hoc est, in formulis et locutionibus: tertia in arte. Vbi ergo aliquid scripseris, quanta maxima diligentia poteris, tunc a capite omnia recognosce: primum an irrepserit aliquod uerbum aut minus latinum, aut improprium, aut nouum, aut inusitatum, aut obsoletum.

Et hc te uolo seuerum iudicem tuorum scripto rum agere: nullum praeterire uerbum, de quo per aliquot menses non dubites, praeter fortassis pauca, quae tibi sit iam exploratum esse latina, et ueteribus eo modo usitata: reliqua uolo tibi omnia esse suspecta. Vt autem certo scias, an bona sint, facile perspicies cum assidua bonorum autorum lectione, tum siea ad lexica et linguae Latinae obseruationes et commentarios, tanquam ad Heraclium lapidem, exe geris. Nam quae in illis inueneris, ueterum autoritate


page 132, image: s132

comprobata, ea probabis: quae non inueneris, tanquam adulterina reijcies.

Eadem censura tibi utendum erit in losutionibus. eas enim uel ad Nizolij in Ciceronem obseruationes, uel ad Latinae linguae commentarios, siue Thesauros, atque interdum etiam ad Grammaticorum regu las explorabis. Quae uero ex Rhetorica, uel Dialectica manabunt, ea ad earum artium praecepta expendenda erunt: ut uideas, et certus sis, an omnia quadrent, an fortassis non satis omni ex parte illis respondeant. Et hoc illud est, quod Cicero dixit: Om nia sub acumen styli ueniant necesse est. Hoc si per aliquot menses feceris, et diligenter feceris, fiet con suetudo, deinde natura: ut etiam nihil tale cogitans, recte tamen et eleganter omnia facias. Ex qua re et laudem, et utilitatem, honesta cum uoluptate consequre.

De imitatione

Quoniam autem in omni exercitatione dicendi, primas tenet Imitatio: hic aliquid de ea diceremus, nisi totam hanc rem in Summa nostra breuiter et perspicue essemus complexi: quam te quoque legere et tenere, ut nihil tibi desit, oportebit. Vale.



page 133, image: s133

AGRIPPAE ET MECOENATIS ORATIONVM ARgumentum, Caelio S. C. autore.

OCtauius Caesar Augustus potitus rerum, paceque per orbem terrarum parta, consi lium de armis ponendis, ac Rep. S. P. Q.R.reddenda, cum Agrippa et Mecoenate, duo bus intimis amicis, cum quibus arcana omnia communicabat, caepit. Ac prior Agrippa ei prin cipatum dissuasit, et ut Remp. Romanis redderet suasit. Mecoenas autem contra, consilium de retinendo principatu dedit: sed ita tamen, ut eum optimum principem, non tyrannum esse uellet. Caesar utriusque consilio audito, utrumque tum a prudentia, tum ab eloquentia, tum etiam a dicendi libertate commendauit: uerum Mecoenatis potius, siue quod ita secum statuisset, siue eius oratione persuasus, consilium secutus est, imperiumque retinuit. Et quanquam Agrip pa contrarium consilium dedisset, nihilominus tamen sic ei semper fauit, ita illum complexus est, ac si ipse eius consilij, quod sequebatur, au tor extitisset. Vt tamen utrique satisfaceret, utque maiore gloria afficeretur, ac principatum suum hominum uoluntate ac decretis, non ui et armis


page 134, image: s134

tenere uideretur: septimo consulatu suo di spositis in Senatu Senatoribus ijs, qui ad eam rem apti uiderentur, se Reip. imperium uelle reddere simulauit: atque id quod uoluit, obtinuit. nam partim metu, partim amore principatum po stularunt, atque ad Imperatoriam maiestatem acci piendam eum coegorunt. Cum igitur altera oratio sit contra Monarchiam, altera pro Monarchia, ex eo harum orationum utilitas elucet. Agrippae quidem oratio breuior est, sed tamen locum nullum praetermittit, ex quo popularis Reip. dignitas, et principatus incommo da demonstrari possint. Mecoenatis uero amplior, praeterea quod ea pene omnia complectitur, quae ad optimum principem instituendum requiri posse uideantur. Quae si, qui uocantur Principes hodie, uellent attendere, atque exprimere, melius res humanae haberent. Surget igitur ille Augustus in iudicio, ut et regina Austri, cum hominibus nostris, eosque condem nabit: quod is Mecoenatis prudens consilium audierit, cum hi audire uocem filij Dei recusent. Verum his omissis, duos summos uiros de Repub. contrarijs sententijs dicentes audiamus.



page 135, image: s135

AGRIPPAE AD OCTAVIVM Caes. Augustum oratio, contra Monarchiam: ex Dione Lib. LII. Caelio S. C. interprete.

NE mireris Caesar, me, qui ab iste tuo principatu tot tantisque bonis affici possem, tibi hunc ipsum dissuadere: qui si tibi quoque utilis et commodus futurus esset, ipse eum tibi pariter optarem. Verum quando nulla inter principes principumque amicos similitudo est, quod amici quem cupiunt fructum, a principibus sine inuidia et periculo percipiunt: in principes autem ipsos tum odia, tum pe ricula omnia redundant: existimaui, ut in caeteris re bus, sic etiam in hac ipsa, me non meum proprium com modum, sed commune omnium potius respicere debe re. Itaque animo tranquillo, quae in hoc principatu con tinentur, omnia consideremus. Ac primum in eam partem conuertamus animum, in quam ratio nos ipsa ducit. Nemo enim est, qui hunc dominatum a nobis expetendum esse diceret, nisi sit nobis utilis futurus: alioqui aut rebus secundis elati, et uictorijs inflati uidebimur, aut multo ante hoc regnum affectasse (quanquam patrem, et nostram erga ipsum pietatem, eausati sumus) aut senatum populumque Romanum nobis


page 136, image: s136

proposuisse, non ut eos ab insidiatoribus ipsorum uindicaremus, sed ut in seruitutem adduceremus: quod quidem utrunque uituperabile est. Nam quis ani maduertens nos aliud clausum in pectore, aliud prom ptum in lingua habere, non indignaretur? Quis non maiore nos odio nunc prosequeretur, quam si ab ini tio cupiditatem nostram prae nobis tulissemus, et ad principatum palam aspir assemus? Audere enim per uim aliquid agere, quamuis iniustum uideatur, tamen naturae hominis consentaneum esse creditur: quod, quisquis se aliqua in re alicui praestare atque antecelle re studet, etiam plura habere, eo cui praestare uult, cu pit. Quod si ei prospere cedit, fortunae potentiae fertur acceptum: sin contrarium euenit, fortunae inconstantiae totum ascribitur. Qui autem eiusmodi quippiam per fraudes et dolos machinatur, is primum homo dolosus, et uarius, et nequam habetur: quibus uitijs te implicatum esse, etiamsi totius orbis imperium conseque rere, quenquam uel dicere, uel sentire te nullo modo uelle, mihi ipse per suadeo. Deinde si res ei successit, iniustum lucrum secisse uidetur: sin minus, merito tibi omnia mala accidisse mortales existimabunt. Quae quanquam ita sint, tamen aliquis uitio nobis uerteret, quod tametsi initio nihil de principatu cogitassemus, nunc tamen illum optaremus. Longe enim maiore is uituperatione dignus est, qui praesenti fortuna uincitur,


page 137, image: s137

nec se continere, nec moderate fortunae bonis uti potest, quam qui in rebus aduersis quempiam afficit iniuria. Homines enim saepenumero calamitatibus, non uoluntate, ad peccandum, atque ad propriam commodi tatem persequendam impelluntur: illi uero uoluntate ac proposito contra utilitatem incontinentes sunt. Quis ue ro cogitaret, eos recte alijs imperaturos, aut in aduersa fortuna constantes fore, qui nec ulla animi sim plicitate praediti sunt: nec recte munera, quibus au cti sunt, metiri possunt? Nos igitur, qui nihil horum sustinuimus, quique nihil praeter rationem facere cupimus: sed, quod optimum esse uideatur, sequuturi sumus, de hoc ipso consilium capiemus. Libere tecum agam: neque enim aliter quicquam possem dicere. eum enim te esse noui, qui mendacijs et assentatione audiendis minime capiaris. Iuris aequabilitas, et nomen habet sanctissimum, et opera iustissima. An non aequum est, ut qui eiusdem et naturae et nationis sunt, atque ijsdem et morib. et legibus educati, quique communem cor porum animorumque usum patriae conferunt, alia etiam communia habeant? Neque enim decet alterum anteponi al teri, nisi propter uirtutem: quod par nascendi conditio, parem quoque distributionem desiderat: quam si consequi tur, gaudet: sin minus, dolorem capit. Ac cum humanum genus a dijs originem habeat, atque ad eos rediturum sit, sursum spectat, nec semper uni homini, subesse uult:


page 138, image: s138

nec ferre potest, ut laborum, periculorum, impensarum particeps sit, a praemijs autem et utilitatibus exclu datur. Ac tametsi huiusmodi ferre cogatur, eum odit qui uim affert, eumque quacunque occasione ulciscitur. Omnes enim homines principatus cupiditate tenentur: idcirco ex parte dominatum patiuntur, nec tamen opprimi se sustinent, atque ob id etiam ijdem ipsi alios opprimere non coguntur: gaudentque ijs honoribus, qui ab aequalibus ipsorum eis tribuuntur: poenas etiam laudant, quae legibus inferuntur. Hoc igitur rerum statu, bona et mala esse communia arbitrantes, ciuium neminem laedi uolunt, eisque optima quaeque semper optant. Quod si quis aliqua uir tute praeditus est, ipse met eam et libenter ostendit, et alacriter exercet. Si uero in alio eam elucere cernit, intrepide fouet, augere studet, et magnifice praedicat. Quod si quis improbus sit, eum omnes odere: eius uero qui malis premitur, omnes miseren tur, damnum et ignominiam quae eorum caussa ac cipit ciuitas, communia arbitrantur. Haec popularis status forma est. At in tyrannide omnia contraria inueniuntur. Sed quid opus est pluribus agere? In summa, nemo est qui in se aliquid praeclarum esse uideri uelit, quoniam ei omnes fere domini eam ob rem inimici sunt: mores principis, legem uitae suae om nes faciunt: ac, quod sine periculo superare se posse cogitant,


page 139, image: s139

in eo elaborant. qua ratione inducti, plerique omnes priuatis suis utilitatibus student: caeteros omnes odere, eorumque felicitatem in proprijs damnis, ca lamitatem uero in commodis ponunt. Quae cum ita se habeant, cur ad principatum appetendum mouea re, non uideo: quippe qui, praeterquam quod populis molestus est, tibi quidem multo molestior sit futurus. Nonne uides urbem, eiusque res adhuc perturbatas esse? ac difficile fore, populum nostrum, tot iam annos in libertate uersantem, dissoluere: neque minus difficile, socios et uectigales nostros, quorum quidam olim iam suis legibus utuntur, alij a nobis ipsis libertate donati sunt, in seruitutem redigere: cum praesertim tot circa nos hostes habeamus? Atque ut ab eo quod primum et breuissimum est, exordiar, multa tibi quacunque ratione pecunia inuenienda erit: quod praesentes facultates cum ad alias res, tum maxime ad alendos exercitus satis esse nullo modo possunt. Quae difficultas quanquam in populari statu etiam inuenitur, quod nulla respublica sine sumptu esse possit: tamen in eo statu plerique multa libenter conferunt, quod quidem maiorum honorum cupiditate factitant, ex eo digna praemia capientes. Quod si uiritim necessaria tributa exiguntur, sibi ipsi in eo satisfaciunt, feruntque non grauate, ut qui propter propriam utilitatem pendant. In principatu


page 140, image: s140

autem, omnes aequum existimant, principem, utpote opibus affluentem, sumptum omnem sustinere: eius facultates diligenter inquirentes, at non pariter sumptuum rationes subducentes. Itaque inuite pri uatim singuli quidquam conferunt: sed nec libenter tributis communibus assentiuntur. Nam illud nemo faceret, ne se diuitem esse proderet: nec etiam principi utile esset, si faceret: quod statim is, propter opinio nem, quam obtineret popularis, superbia elatus, nouas res agitare studeret: alterum uero, nimirum in commune conferre tributa, multis graue et molestum est: praesertim cum illi detrimentum, alij emolumentum capiant. In statu enim populari, qui tributum pendunt, magna ex parte militiae nauant operam: ex qua rursum eadem pecunia quodam modo in eorum redit manus. At in unius principatu, plerunque alij sunt qui terram colunt, qui nauigant, qui Remp. gerunt, a quibus magna pecuniae pars extorquetur: alij uero qui bella gerunt, et praemia accipiunt. Hoc igitur unum ex ijs est, quae tibi negotium facessent. Alterum est, quod exponam. Qui scelus concipit, eum puniri oportet. bona enim hominum pars castigari nec obiurgatione, nec exemplis possunt: sed omnino aut ignominia, aut exilio, aut morte mulctandi sunt. quae in tanto imperio tantaque hominum multitudine, ac praesertim in Reipublicae mutatione


page 141, image: s141

solent accidere. Hi uero sontes, si eos alijs iudicijs tradideris, absoluentur: maxime si ex ijs suerint, qui tibi infensi esse credantur. tunc enim iudices se potentes esse putant, si quando contra Principis sententiam iudicent. si qui uero condemnabuntur, tuo impulsu eam calamitatem sustinere uidebuntur. Sin ipse iudex eris, te in aequales tuos multos animaduertere necesse erit. Quae res ab hominis selicita te aliena est: uidebereque prorsus a non nullis ira potius, quam aequitate poenas exigere. Qui nanque uim possunt afferre, a nemine aequa iudicia facere put an tur: e xistimant enim omnes, eos imaginem atque umbram tantum reip. prae se ferre, ac legitimorum prae textu iudiciorum suas explere libidines. Haec igitur in unius dominatu accidunt. In populari autem administratione, si quis aliquod scelus priuatim concepisse arguitur, is etiam ad priuatos iudices caussam dicit. Sin publice peccauit, etiam ex similibus ei iudices quos tulit sors proponuntur: quo fit, ut quicquid accidit, facilius feratur, quod homines iudicis nec potentia nec graria coactum quicquam se sustine re arbitrentur. Deinde praeter eos qui alteri iniuriam faciunt, plerique aut genere, aut opibus, aut alia quauis re elati, quamuis in alios improbi non sint, tamen unius potentiae aduersantur. Nemo autem qui huiusmodi homines crescere sinit, tutus potest uiuere:


page 142, image: s142

nec si eos coercere uelit, id iure potest. Quo'nam igitur pacto huiusmodi hominibus utre? quomodo illos tractabis? Nam si stirpem illorum delebis, si opes minueris, eorumque altitudinem depresseris, nullam gratiam apud tuos tibi conciliabis. Nam qu amari possis, cum nemini nec bene nasci, nec iure diuitias acquirere, nec fortem fieri, nec magnanimum, nec sapientem, liceat? Quod si haec crescere siueris, post haud facile eis uti poteris. Si namque solus et rempublicam et quae ad bellum pertinent, administrare posses, nec ullo collega aut adiutore ulla in re opus haberes, alia esset ratio. Nunc autem omnino tibi multis socijs in eis administrandis opus est, in tanta praesertim mundi portione: parque omnino est, ut illi ipsi fortes et sapientes sint. Itaque si in horum manus exercitus et imperia tradideris, an non te cum rep. in extremum periculum conieceris? fieri enim non potest, ut insignis aliquis, et magnus uir sit, quin idem excellat audacia: nec infima seruilique conditione quisquam fere magnanimus esse potest. Vbi autem quis audere coepit, illico in eo libertatis cupiditas, odiumque principatus innascitur. Sin uero his nihil credideris, maluerisque uulgaribus uti hominibus, statim in aliorum odium incurres, quod eis fidere nullo modo uideare. Praeterea hoc pacto in rebus maximis cito offenderes. Quid enim recte homo


page 143, image: s143

imperitus, atque abiectae fortunae, faceret? a quo ho ste non contemneretur? Quis sociorum ei parre uel let? Quis miles tali homini subesse non indignaretur? Sed nihil opus est me omnia mala enumerare, cum tibi notissima sint, quae ex eo solent euenire. Illud tan tum necessario dicam: Si huiusmodi homo nihil recte gereret, tibi id maius, quam hostib. afferret detrimentum: sin quod opus est faceret, superbia, propter ignorantiam suam, inflatus, post tibi terrorem in cuteret. In populari autem rep. nihil tale inuenitur: sed quo ditiores et fortiores sunt, eo sunt honoris appetentiores. idcirco augent ciuitatem, atque cum in eos ipsos, tum in ciuitatem utilitas cum laetitia redundat. nisi quis ad tyrannidem spectat: tunc enim seuere in eum animaduertitur. Haec autem ita se habere, ac multorum administrationem unius potentiae anteponendam esse, Graeciae demonstratur exemplis. Nam dum unius nutu omnia gerebantur, nunquam magnas res gesserunt: postea uero quam in illam alteram, popularem potestatem deuenerunt, clarissimi euaserunt. Idem quoque aliorum exemplis demon strari potest: quorum quidam sub tyrannis degentes, semper seruiunt, semperque suis dominis insidiantur. Quidam uero annuos, aut paulo diuturniores magi stratus habentes, in libertate, legibus utentes proprijs, perseuerant. Sed quid externis exemplis utor,


page 144, image: s144

cum domesticis abundemus? Nos enim Romani, cum priore dominatu fracti essemus, postquam multa aspera sustinuissemus, in libertatis desiderium uenimus. quam ubi fuimus consecuti, ad hanc magnitudinem, nullis alijs quam reip. freti bonis, progressi su mus. Senatus enim primum censebat, post populus iu bebat: exercitus praesto erat, gloriae cupidi Imperato res: quarum rerum nulla in unius dominatu similis reperietur. Has quidem ob causas tantopere maiores nostri odere, ut eum dominatum execrabilem et dete siandum esse sanxerint. Atque ut haec missa faciamus, si de his quae ad te pertinent, loqui uolumus, qu tot tantisque rebus dies ac noctes gubernandis durare, quod si etiam bona ualetudine non fueris, qu satis esse poteris? quo autem hominis naturae consentaneo bono frui? His autem priuatus bonis, quonam pacto beatus eris? et quanam re oblectari possis? quando uero sine magna molestia futurus? Qui enim tam amplum habet imperium, eum multarum rerum curam, metumque habere, paucissima uero quae oblectent sentire necesse est: semperque omni in loco mo lestissimas res uidere et audire, facere et pati. Quas ob res quosdam Graecos et Barbaros, sibi oblatos principatus respuisse arbitror. Haec igitur prospiciens, delibera, priusquam ingrediare. Nam unuperabile est, semel ingressum pedem referre: imo fieri non potest,


page 145, image: s145

ut qui semel in eo immersus est, emergat. Vide ne te fallat amplitudo potestatis, possessionum copia, multitudo stipatorum, seruorum turba. Qui enim multum possunt, multum quoque habent negocij: et qui multa possident, multum sumptum faciant necesse est. Stipatorum uero caterua, propter insidia torum multitudinem reperta fuit: assentatores citius homini exitij causa erunt, quam salutis. Hasce igi tur ob res, nemo qui quidem sapiat, fieri princeps cupiat. Quod si quis imperium expetendum putet, quod in eo opes sint, quod quosdam seruare possit, multaque bona facere, etiam mala, si ei uideatur: hic in magno errore uersatur. nam improbum esse, alijs nocere, quam sit dijs hominibusque inuisum, quamque periculosum, nihil attinet dicere, quod nec tu talis es: nec ut talia posses, eligeres principatum. Nec mihi nunc propositum est dicere, quanta mala is faceret, qui non iuste uellet dominari: sed potius, quae facienda, et patienda sunt etiam, eis qui recte potestate uterentur. Ad id autem, quod dicitur, posse in eo magna mortalibus bona conferri: fateor hoc esse desiderabile. Sed cum in priuato homine est, tum honesta, laudabilis, gloriosa, et secura res est: at in unius dominatu ea res non est par alijs, quae in ea sunt, malis, adeo ut propter id ea mala eligantur: cum praesertim eius beneficentiae fructus in alios,


page 146, image: s146

malorum uero dolor in eum redundaturus sit. Non est praeterea ea res tam facilis, quam alij putant: quod unus omnibus egentibus explendis satis esse non possit. qui enim se dignos ducunt, qui ab eo beneficium accipiant, ij fere omnes mortales sunt, etiamsi nullum ab eo benesicium promeriti fuerint. omnes etenim homines natura sibi placent: uoluntque ab eo qui potest, beneficium accipere. Verum quae dari possunt, honores uidelicet, ac dignitates, atque interdum etiam pecuniae, paucissima sunt, si cum tanta homi num multitudine comparentur. Quod cum ita sit, plus odij ab ijs qui cupita consequi non possent, consequeretur: quam beneuolentiae ab eis, qui ea obtinerent. Hi enim quasi debita accipiant, se haud sane magnam gratiam ei qui beneficium dedit, debere arbitrantur: quasi nihil praeter spem suam inuenerint. Praeterea tardi ad gratias agendas sunt, ne ob id beneficijs acceptis indigni uideantur. Qui uero quod cupiebant, consequi non potuerunt, molestiam duabus de causis accipiunt. Primum, quod se priuari putant re propria et sua: (omnes enim suum esse, quod cupiunt, existimant:) Deinde quod, si patienter repulsam ferunt, se ipsi eo benefioio indi gnos esse uidentur deputare: quod qui iuste huiusmodi res distribuit, cuiusque merita diligenter uidetur expendisse: et alios honorare, alios contemnere:


page 147, image: s147

idcirco ob eius iudicium alijs superbia, alijs dolor, uel ex ipsorum conscientia accrescit. Quod si quis hoc metuens, sine delectu et modo ea uellet distribuere, erraret omnino: quoniam improbi praeter meritum honoribus affecti, deteriores fierent, se aut laudari, quasi boni essent, aut deliniri, quasi formidabiles, arbitrati: boni uero nihilo plus quam illi accipientes, sed se illis aequari cernentes, magis dolerent ob eam aequationem, quam gauderent, quod aliquod beneficium essent consecuti. Quamobrem rerum meliorum usum relinquerent, ac sese potius deterioribus applicarent: quo fieret, ut ex honoribus, qui eos conferrent, aliquem fructum non perciperent: et qui acciperent, deteriores efficerentur. Itaque quod plerisque in principatu placeret, id factu esset difficillimum. Haec igitur, atque alia, quae paulo ante commemoraui, tecum reputans, dum licet, sapito: ac populo arma, nationes, magistratus, pecuniamque restituito: quod quidem si nunc uolens atque ultro seceris, omnes mortales gloria superabis, erisque tutissimus: sin dum uis aliqua tibi afferatur expectaueris, forsitan una cum ignominia, aliquid mali sustinebis. Exempla sumere potes a Mario, et Sylla, et Metello, et Pompeio, qui initio rerum potiti, regnare noluerunt: ex quo nihil mali sustinuerunt. At Cinna,


page 148, image: s148

et Strabo, et alter Marius, et Sertorius, et ipse Pompeius, post regnandi cupiditate incensi, male perierunt. Difficile enim est, hanc ciuitatem, quae tot annos libera fuit, quaeque tot mortalibus imperitauit, nunc alicui subesse uelle. Camillum maiores nostri, quod albis equis in triumpho usus esset, relegarunt. Scipionem cum multum creuisse uiderent, euerterunt. Patrem tuum propter affectati regni quandam suspicionem, quam misere mulctauerint, recordare. Atqui nulli unquam his uiris praestantiores fuerunt. Haud tamen suadeo, ita simpliciter imperium deponas: sed ut prius omnibus populi utilitatibus prospicias: decretisque ac legibus, Syllae exemplo, quod opportunum uidebitur, constituas. Nam tametsi post illud tempus pleraeque abrogatae fuerunt, maior tamen earum pars, eaque melior adhuc uiget. Nec mihi dicas, iterum seditiones orituras: ne tibi respondeam, multo citius tyrannide pressos res nouas molituros. Quod si omnia quae quamque rem sequi solent, reputare uoluerimus, sine ulla ratione plus metuemus discordias, quae ex populari repub. existunt, quam quae ex unius dominatu solent euenire: de quarum magnitudine nihil dicere tentaui, ne rem, per se tam aperte uituperabilem, uidear uituperare uelle. Sed eam talem esse, illud unum satis arguit, quod ea


page 149, image: s149

est eius natura, ut uel bonos uiros in improbos conuertat.

FINIS.

In fine huius orationis, aut nihil, aut parum deesse uidetur. In sequenti, principium omnino desideratur.



page 150, image: s150

MECOENATIS ORATIO pro Monarchia, ad Caes. Augustum, ex Dionis Lib. L 11. Caelio S. C. interprete.

SI tibi, Auguste Caesar, patria chara est, pro qua tot bella gessisti, et pro qua uitam impendere non dubitares: eam componere, atque in meliorem formam reuocare stude. Libertas enim illa loquendi, faciendique quod quisque uelit, si eam tu in uiris sapien tibus cogites, ex ea in reliquos omnes redundat utilitas: sin in stultis, calamitas ad omnes permanat. Itaque qui talibus hanc potestatem facit, gladium puero et furioso tradit: qui uero bonis et sapientibus, praeter alia bona etiam illud consequitur, ut improbos uel inuitos conseruet. Quamobrem aequum et iustum arbitror, ut non nominum magnificentiam spectes, sed quod ex illis euenire solet peruidens, populi refrenes audaciam, et gubernacula Reip. ipse cum alijs optimatibus tractes: ut qui sapientissimi sunt, consilium dent: qui rei militaris scientiam habent, ordines ducant: qui uero robustissimi et egen tissimi, pugnent, et stipendia capiant. Nam si ita fiat, quisque suum munus alacriter obibit: hacque mutua utilitate fiet, ut nemo egestatem sentiat: atque


page 151, image: s151

hac ratione uerum populi principatum securamque libertatem obtinebunt. Illa namque imperitae multitudinis libertas, durissima fortium uirorum seruitus est, atque utrisque affert exitium: haec autem, de qua lo quor, quae in honoribus semper uirtutem anteponit, quae cuique distribuit pro dignitate cuiusque, eos omnes pariter qui ea utuntur beatos facit. Ne credas me tibi suadere uelle, ut hunc populum, huncque Senatum seruitute premas (hoc enim nunquam aut ego dice re, aut tu posses facere) sed haec cum tibi, tum Reip. utilia forent, ut scilicet cum uiris praestantibus quae agenda sunt (multitudine contradicere, aut aduer sari non audente) ordinares: ut bella nostris consilijs disponeres: ut caeteri parrent: ut magistratuum creando rum potestas penes nos esset: ut de praemijs et poenis nos statueremus: quo protinus lex esset, quicquid tibi ac tuis aequalibus placeret: ut bella clam atque in tempore susciperentur: ut qui aliquod munus gerere deberent, hi non sortitione, aut ambitione, sed uirtu tis habita ratione legerentur: ut sine inuidiabonis ho nos haberetur, et improbi sine seditione plecteren tur. hoc enim pacto negocia optime disponi possent, si nec ad populum referrentur, nec aperte tractarentur, nec adhortationibus committerentur, nec ambitione periclitarentur. Ita bonis praesentibus sine ulla mole stia frui possemus, neque bella periculosa, neque seditiones


page 152, image: s152

iniustas faceremus: quae omnia in populari Rep. sunt: quod potentiores principatum appetentes, tenuiores conducant, omniaque confundant. quorum multa huiusmodi apud nos factitata sunt: nec ulla praeterea ratione his mederi possumus. Atque huius rei argumentum est, quod iamdudum decertamus, atque inter nos dissidemus. Huius autem rei causa est, multitudo hominum, et negotiorum magnitudo. Illi enim cum mul ti ac inter se diuersi natura et sanguine sint, studijs quoque et desiderijs uarijs feruntur: quae iam eo processere, ut difficillime regi queant. Haec autem in hunc modum se habere, ex ijs quae facta sunt, demonstratur. Nam dum pauci fuimus, necdum magnopere supra finitimos nostros creueramus, Remp. praeclare gereba mus, ac totanfere Italiam subieceramus. Postea uero quam extra eam profecti, in multa continentis et insularum loca transiuimus, totumque mare, totamque terram nomine et potentia nostra impleuimus, nullis bonis frui potuimus: sed domi primum et intra muros dissidere coepimus, post etiam hunc morbum in exercitus transtulimus. Quibus de causis ciuitas nostra instar nauis uarijs gentibus oneratae, magnaque tempestate diu sine gubernatore agitatae, nunc fluctibus fer tur, modo hac, modo illac inclinans, ut quae nullo clauo gubernatur. Ne igitur illam in hac tempestate contem pseris (quam enim onerata sit, uides) nec ut frangatur


page 153, image: s153

permitte: putris enim est, nec diu superstes esse poterit. Sed quando dij eius miserti, te illi iudicem et principem praefecerunt, ne desere patriam: ut quae nunc aliquantum respirat, in posterum etiam per te secura persistat. Meum hoc consilium, quo tibi principa tum capessendum esse suadeo, bonum esse, te multo ante cognouisse existimo. Quod cum ita sit, capesse: siue ut melius dicam, ne desere hunc principatum. Etenim non de aliqua re capienda nunc deliberamus, sed potius de non amittenda: ac ut ne iterum in periculum incidamus. Nam quis tibi unquam ignoscet, si Remp. in populi, aut alterius, ut ante fuit, reliqueris manu? cum mul ti a te uexati fuerint, qui omnes ferme principatus cupidi sunt: quorum nemo erit, qui non propter ea, quae abs te facta sunt, ulcisci uelit, quique te aduersarium e medio tollere non studeat. Exemplo tibi Pompeius esse potest, qui amissa potestate, spretus et proditus fuit: et ob id cum recuperare eam non posset, interemptus est: et Caesar pater tuus, hoc ipsum facere cum uellet, cae sus fuit. Quin et Marius et Sylla, eandem, nisi ante fuissent mortui, calamitatem sustinuissent. Quanquam sunt qui dicant, Syllam hoc ipsum ueritum, anteuertisse, sibique manus attulisse. Ipso autem uiuo, multa eius decreta iam dissolui coeperant. Itaque multos Sertorios, Brutos et Cassios te inuenturum puta. Haec igitur cum uideas, ac per te reliqua omnia reputes: ne


page 154, image: s154

te una cum patria uelis prodere, ne callide do minatum appetere uideare. Nam primum, etiamsi quis hoc de te suspicaretur, huiusmodi desiderium a natura humana alienum non est: honestaque sunt pro huiusmodi re pericula. Praeterea quis, quae te in haec negotia adduxit, necessitatem non agnoscit? in qua si qua culpa est, merito ijs ascribi potest, qui patrem tu um necauerunt. quem nisi tam iniuste et miserabi liter trucidassent, tu nec arma sumpsisses, nec legiones congregasses, nec cum Lepido et Antonio con sensisses, nec eos ipsos ultus esses. Ac nemo est, qui haec iure et recte facta esse non agnoscat. Quod si qua in re error commissus est, nos eum corrigere possu mus. Quamobrem cum nostra, tum uero ciuitatis caussa fortunam quae tibi principatum dedit, sequamur, eique gratias agamus. Illa enim non modo domesticis nos malis expleuit, uerum praeterea huius Reip. constitutionem et dispositionem in tuo constituit arbitrio: ut te eam, ut par est, gubernante, omnes mortales agnoscant praeterita facta: et male ab improbis hominibus administratam fuisse, te uero bonum uirum esse. Neque te terruerit imperij magnitudo. nam quam to maius est, tanto maiora in eo sunt ad id conseruan dum bona. Multo enim facilius est, rem quampiam conseruare, quam acquirere: quod in acquirendis bo nis labores et pericula sunt adeunda, at in praesentibus


page 155, image: s155

conseruandis uel exigua cura abunde est. Nec etiam timueris, quin secure in eo uicturus sis, bonisque humanis omnibus usurus: praesertim si omnia uoles, ut tibi iam dicam, constituere. Quod si hac de re pau lo copiosius uerba fecero, tibi longus uideri non debe bo. Id enim non dilat andae orationis caussa faciam, sed ut perspicue intelligas, facile esse uiro sapienti, re cte et sine periculo imperare. Primum igitur omnium opus esse censeo, eos qui in Senatu sunt, in quiras atque discernas. Quidam enim indigni lecti in eum sunt, Hi autem in quibus aliqua uirtus elucet, erunt retinendi, reliqui dimittendi. Nemo autem bonus propter egestatem senatu mouendus: sed potius ei danda pecunia est, aliaque necessaria suppeditanda. In locum eorum qui moti fuerunt, generosiores, meliores, et ditiores introducendi: legendique non modo ex Ita liae locis, uerumetiam sociorum et stipendiariorum. Hoc enim pacto multos adiutores habebis, et fortibus uiris eris munitus, qui in singulis erunt nationibus. Itaque illae nullam nouitatem illustrem facient: qui uero in eis primarij erunt, te, quasi tecum imperij participes, amabunt. Id ipsum etiam in equitibus faciendum est, quod qui sanguine secundi quocunque in loco sunt, itemque uirtute et opibus, ij in ordinem equestrem adlegendi: tot, quot tibi uidebitur, intro ductis, nulla numeri ipsorum habita ratione. nam


page 156, image: s156

quo plures fortes uiri tecum erant, eo facilius omnia administrabis: quo pacto tributarijs persuadebis, te eis non quasi seruis, aut inferioribus nobis uti: sed te cum ipsis, ut alia bona, sic etiam principatum communicare, ut eum ipsi tanquam communem conseruent. Atque ego hoc consilium tanti facio, ut te horter, cum eis omnibus communices Remp. ut quoniam ipsi non aequaliter eius sunt participes, bonam post partem capiant, tanquam in eadem nostra ciuitate habitent, hanc nostram uere urbem et ciuitatem esse existimantes, suas uero uillas et agros esse. Sed de hisce rebus deinceps accuratius, quid agendum sit, deliberabimus, ne eis omnia simul concedamus.

In equestrem autem ordinem XVIII annos na tos adolescentes legito, quod in hac aetate multum animi alacritas, bonaque corporis habitudo sese proserat: in Senatum uero, annos quinque et uiginti. Nam qu non uituperandum et periculosum est, ut nos, qui ante hanc aetatem rerum domesticarum curam nulli committendam esse ducimus, Res publicas iunioribus committamus? Quaestores, Aediles, Tribuni trignita annorum, Praetores creantor. Hos enim magistratus patriae consuetudinis tantum memoria, atque etiam ne totam Reip. formam commutasse uideare, una cum Consulatu a te confirmandos censeo. Hos autem penes te solum eligendi potestas esto: non penes


page 157, image: s157

multitudinem et populum, quod discordes inter se essent: nec in Senatus arbitrio, discreparent enim sen tentijs. Nolo tamen ueterem illam horum magistratuum potestatem retineri, ne rursum in easdem contentiones incidamus: sed uolo te dignitatem solum con seruare, tantumque de potestate detrahere, ut tamen ni hil de honore diminuas: ne qui nouis rebus student, quicquam moliri queant. Quod quidem effeceris, si praeter reliquas cautiones, eos in urbem reduxeris, et magistratus tempore arma eis ademeris: idque non statim, sed temporis progressu, quantum cuique satis esse uideatur. Hoc enim pacto, nec etiam ulli exercitibus praefecti, nominis sui altitudine elati, noui quicquam molientur. Itaque in uita priuata aliquandiu commorati, mitescent. qui uero ad eam pertinebunt, concio nes habento: omnesque iudicandi, magistratus popula ris tempore, caussas, praeter capitales, potestas esto. Volo enim te iudices partim ex senatoribus, partim ex equitibus legere: sed omnium summa sita in illis sit. Praefectus urbis ex praestantissimis creetur t atque ex illis, qui, quae ad Remp. pertinent, omnia tractaue rit. Id autem non ut is praefectus sit, dum Magistri equitum extra urbem sunt: sed ut partim reliqua omnia urbana curet: partim caussas ad alios magistra tus reiectas, ut ante dixi, sine appellatione cognoscat. Iudicet etiam in urbe caussas capitales, praeter quorundam,


page 158, image: s158

de quibus dicam: et extra urbem, usque ad septingenta et quinquaginta stadia. Alius quoque eiusdem conditionis hominum legatur, cuius munus sit de stirpe, opibus, et moribus senatorum atque equitum inqui rere et inuestigare: isque eos errores corrigat, qui legi bus non uindicantur, qui multorum magnorumque caussa malorum essent, si contemnerentur. In rebus autem granioribus, te consulat. Hoc autem munus senatori, ac potius optimo cuique, secundum urbis prae fectum, quam ex equestri ordine cuiquam, demandetur: isque a tua censura appelletur. Te enim omnino Censorio muneri praefectum esse, necessarium est: ex quo is Subcensor nominetur. Sint uero duo, qui per totam uitam hosce magistratus gerant, nisi fort eo rum alter deterior fieret: aut morbo, aut senio defice ret. Et quanquam hi magistratus diuturni sunt, tamen nullum ex eo incommodum sequetur: cum prae sertim alter inermis sit, alter paucis militibus stipatus: cumque bona temporis parte in oculis tuis uersaturi sint. Praeterea in quenquam insurgere non aude rent, suam debilitatem, aliorum uero quorundam potentiam agnoscentes. His porro certum stipendium, tum propter ipsorum ocium, tum propter horum dignitatem, assignari debet. Hoc meum consilium est. Sed Praetores, antequam praeturam capiant, magistratum aliquem inter uectig ales populos,


page 159, image: s159

quos dicam, tenuisse oportet. Primo atque iterum sint Propraetores: deinde Consules, si se bene gesserint, cre entur: post ad maiores dignitates admoueantur. Ita enim res constituas, consulo. Italiam omnem, quae ab urbe ultra septingenta quinquaginta stadia distat, omnesque reliquas partes, quae in insulis et continen ti sunt, quae quidem nobiscum consentiunt, in gentes et nationes distribuito, eas praesertim ciuitates, quae ab uno idoneo uiro gubernari possunt: ibique milites aliquot constituito, Praefectos item in singulis locis. Vnum mittito ex ijs qui Consules fuerint: duosque, qui praeturam gesserint: unum, qui paulo ante ex urbe sit egressus, cui cura priuatarum rerum apparatusque necessariarum incumbat: alter ex ijs qui hoc gesserint munus, cui res urbanae curae erunt: idemque mili tum praefectus esto, praeterquam in publicis et capi talibus caussis. id enim Praefecti consularis tantum est munus. In his Centuriones quoque, priuatosque uiros, qui primarij apud unumquemque eorum erunt, excipio. huiusmodi enim uiros ullius alterius iudicio subesse non patiere: ne eos ita timeant, ut quicquam unquam contra te faciant. Quod autem di xi, oportere te militibus praeficere unum ex ijs qui Prae tores fuerint, eius generis est, ut si pauci milites in prae sidijs externis, siue in aliqua urbium fuerint, recte id fiat: sin uero duo ciuitatis exercitus in una eademque


page 160, image: s160

gente, ad hybernandum collocati fuerint, quoniam sic plusquam duos uni duci comitter es, tibi non suaderem, ut duos illos Praetorios uiros, singulis exercitibus separatim praeficeres: similiter etiam ciuilibus et priuatis rebus: sed consularis Dux, et haec quae ad caussas, quae de comitijs agentur, et quae ad ipsum a suis praetoribus uenient, cognoscet. Mira ri uero te nolim Caesar, quod te ad Italiam in eas partes diuidendam hortor: quoniam cum ampla et fre quens uiris sit, fieri non potest ut ab urbanis magistratibus recte gubernetur. Praefectum namque urbis in urbe semper esse oportet: alijsque magistratib. quae facienda sunt, imperare. Omnibus uero ijs qui magistratus extra urbem gerent, certa stipendia, maio ribus ampliora, tenuiora inferioribus, et mediocri bus mediocria constituuntor. Fieri enim nullo modo potest, ut in aliena regione quis, suis sustentetur facultatibus, sumptumque incertum faciat, et sine mo do. In sua quisque prouincia non minus triennio maneto: nisi quid forte iniuste fecerint: nec plus quinquen nio, tum quod annui et breuis temporis, ubi aliquis quae agenda sunt, didicerit, prius eum dimittant, quam quod didicit, demonstrare possit: tum quod diu turniores magistratus, plerosque elatiores efficiunt, eosque ad res nouas agitandas inducunt. Itaque minime censeo, magistratus uni alios atque alios esse continuandos:


page 161, image: s161

nihil enim interest, retineat quis in una natione, an in plurib. alium ex alio, diutius quam par est, magistratum. Meliores autem fiunt temporis intermissione: dumque domum redeunt, et uitam priuatam agunt. Igitur a senatoribus haec in hunc modum administranda esse censeo. Equitum uero duo praestantissi mi, ad tui corporis custodiam primi deliguntor. uni enim eam committere, periculosum: pluribus, confusione non uacaret. Duo igitur huic muneri praeficiuntur: ut si alter male quid sentiret, uiris, qui te custodiant, non careas. Hi uero duo ex ijs deliguntor, qui diu mi litiam exercuerint: quique alijs multis muneribus praefuerint. Hi stipatoribus tuis, cohortique praetoriae, caete risque qui in Italia sunt militibus imperanto: eisque capitis condemnare sontes ius esto, praeter Centuriones, aliosque qui magistratibus assignati sunt, modo Senatorij ordinis non sint. Hi enim ab illis ipsis iudicandi sunt, ut eis uti quocunque possint tempore: ut penes quos eos poenis et praemijs afficiendi potestas sit. Re liquis uero omnibus qui in Italia sunt militibus, illi duo praesunto: aliosque praesectos sibi obsequentes habem to. Praeterea Caesarianos, qui in tua familia sunt, libertosque, et caeteros qui alicuius existimationis sunt, moderanto, quoniam haec ab eis commode apteque administrari possunt. nam si plura quam ferre queant, eis committerentur, necessaria munera obire, aut omnib:


page 162, image: s162

eis rebus intenti esse non possent. Horum autem munies eis perpetuum esto, ut praefecti urbis, et subcensoris. Alius praeterea praefectus uigilum legatur, itemque praefectus annonae, aliarumque rerum, quae in Equitum foro uenalia sunt: qui quidem uiri, primi post eos sint, eoque munere ad certum fungantur tempus, ut qui ex ordine senatorio lecti sunt. Aerarij populi atque Imperij tam Romae quam alibi in Italia curam equites habento. Hi uero, alijque eiusdem ordinis uiri, qui publicum ge runt munus, caeterique alij maius, alij minus, pro ipso rum dignitate, aut negociorum magnitudine stipendium capiunto: idque duabus de causis. Primum, quod fieri non possit, ut hi qui Senatoribus tenuiores sunt, etiam Romae suis facultatibus uiuant: deinde, quod fieri etiam non possit, ut ijdem homines et facultatibus suis et publicis pecunijs praesint. Vtile praetereae est, ut omnia quae ad imperium spectant, a multis administrentur, multique ex eo utilitatem capiant, expertique in rebus gerendis fiant. Hac etenim ratione et populi subiecti ex communibus bonis uarios et diuersos fru ctus percipientes, obsequentiores erunt: et tu omni bus in rebus necessarijs semper quamplurimis optimis uiris utris. In urbe autem, pro cuiusque exactionis modo: extra uero urbem, in singulis nationibus satis erit unus ex equitibus, aut tuis libertis, qui tot habeat milites, quot necessitas poscet. Huiusmodi enim


page 163, image: s163

homines erunt adiungendi, ut et tui serui aliquo uirtutis praemio afficiantur: et tibi non desint, per quos uerum possis cognoscere, si quid uel contra eorum uoluntatem committatur. Quisquis igitur ex ordine equestri in multis negocijs exercitatus, uir magnanimus fiet, adeo ut Senator esse possit: huic aetas impedimen to esse non debebit, quo minus in Senatum ascribatur. uolo enim ex his etiam eligi, quamuis eorum aliqui in ciuilibus copijs ordines duxerint: praeter eos qui alicui muneri destinati sunt, ut qui uasa alia ue onera portant. horum enim aliquem turpe foret in Senatum ascribi. Nihil et am obstat, quominus in Senatum eligantur ex illis, qui ab initio Centuriones suerint. Haec de Equitibus et consularib. censeo. Ac praeterea etiam illud, ut dum pueri sunt, ad scholas eant: ubi autem ad firmiorem aetatem peruenerint, equitare, armaque tractare discant, a magistris in hoc, publico stipendio conductis. Hoc enim pacto a teneris edocti, et exercita ti in his omnibus, quae in uirili aetate agenda sunt, post tibi erunt ad omnia munera utiliores. Optimum namque principem, non modo ipsum ea facere quae decent, oportet: uerumetiam ut alij omnes probi et fortes fiant, prouidere. Hoc autem consequre, si quae uolent, facere eos permiseris. Deinde in eos qui deliquerint, animaduertes: si modo priusquam delinquant, eos ad ea institueris, quae si fecerint, tum tibi, tum sibi


page 164, image: s164

utiles esse possint. Illud autem in primis cauendum erit, ne eis ullam occasionem praebeas, ut aut diuitijs, aut nobilitate, aut [reading uncertain: print faded] alia quaeuis re uirtuti affini freti, mollitiei se atque inertiae dedant. Plerique enim inuidiam metuentes, ob huiusmodi praesertim opera, multa sei ndigna committunt, tanquam per ea tutiores futuri sint, ob eamque causam misericordiam inuenturi: quasi iniurijs idcirco afficiantur, quod eis recte uiuere non li ceat. Sed eorum princeps, qui ex eo detrimentum capit. simulque quod uiris probis priuetur, ex ea culpa, igno minia afficitur. Tu igitur hoc haud parui facies: nec dubitabis, hominem his moribus ideo rebus nouis stu dere non ausurum: quin potius contra omnes imperiti et uitiosi tibi suspecti esse debent. huiusmodi enim homines facile ad magnas res agitandas inducuntur: primum in seipsos, deinde in alios. Illi autem qui liberali ter educati atque instituti sunt, ad iniuriam cuipiam fa ciendam haud impelluntur: ac praesertim ei, qui eius educationis atque institutionis curam habuit. Quod si quis etiam improbus ingratusque fieret, ei nihil committes, quamobrem aliquod scelus patrare possit. Qui si quid noui tentarit, is ut redarguatur et puniatur efficies: qua in re nullius reprehensionem formidabis, si meum consilium sequre. quoniam in facinorosum ani maduertens, non errabis. ut nec medicus, cum igni et ferro sanat aegrotum: sed illum omnes culpabunt, qui


page 165, image: s165

educationis atque institutionis eiusdem cum alijs factus particeps, uitae tuae insidiatus sit. Haec igitur cum Senatoribus et Equitibus erunt agenda. Praesidiae praeterea in singulis nationibus habenda erunt maio ra minor a ue pro necessitate: quae praesidia tum ex ci uibus, tum ex uectigalibus populis, tum ex socijs eligantur. Hos semper in armis esse oportet: semperque in militaribus rebus exerceri. Domicilia in locis oppor tunis habeant, atque ad certum ac definitum tempus stipendia faciant: ita ut aliqua pars aetatis ante saenectu tem uacationi relinquatur. quae praesidia nisi habueri mus, cum tam longe a nostri imperij terminis semoti simus, cumque in omni parte hostes finitimos habeamus, eis uti opportune non poterimus. Quod si eis omnibus qui in perfecta aetate sunt, exercere armae permiserimus, semper propter hos dissensiones bellaque ciuilia consequentur. Sin etiam omnino rem militarem inter dix erimus, cum exilium ab eis petemus, no stro cum periculo milite tyrone et inexercitato utemur. Hanc ob causam alios inermes et sine muni tionibus uiuere uolumus: robustissimos autem eligi et exerceri. hi enim melius pugnabunt, si in ea tantum meditatione et studio erunt occupati. alij uero melius agros colent, nauigabunt, aliaque pacis munera trae ctabunt: cum auxilia dare non cogantur, aliosque suarum fortunarum custodes ac defensores habeant. Qui


page 166, image: s166

uero in aetate firmiore uiridioreque sunt, quos latroci nijs uiuere necesse alioqui esset, ij hoc pacto sine mole stia sustentabuntur: reliquumque uitae tempus expertes pe riculi ducent. Hc mihi dicet aliquis, Vnde pecunia, quae in hosce et alios erit insumenda, capietur? Doce bo, si prius unum illud te monuero: nos etiamsi in popula ri Rep. ageremus, pecuniatamen opus habituros. Neque enim fieri potest, ut sine armatis nos tueamur: hi autem sine pecunia teneri non possunt. Ne igitur unius principatu nos grauari dicamus, quasi in eo tantum pecu niarum aceruis opus habeamus: nec ob eam rem, ipsam fugiamus: sed tanquam necessaria sit, quacunque reipubl. forma utamur, pecuniarum coaceruatio, ita consilium capere debemus. Censeo igitur, omnia bona publica uendas (haec autem uideo multae bellorum causa esse: exceptis quibusdam, quae multum utilia tibi et necessaria sunt) omnemque pecuniam quae ex eis redigetur, soenori moderato tradas. Hoc enim pacto agri, utpote a proprijs dominis, bene colentur: ex quo etiam occasionem rei amplificandae inuenerint, Reique publicae uectigal idoneum ac perpetuum constabit. Deinde quae ex eo, atque ex sodinis et metallis, et quacunque alia certa ratione summa sit, uidendum erit. Ratio praeterea non solum impensarum quae in milites fiunt, uerumetiam in alias res omnes, quib. ciuitas bene habitatur,


page 167, image: s167

item quae in tumultuaerios exercitus atque alia quae ad tempus solent accidere, putanda erit: et ad horum rationem si quid deerit, uectigal omnibus bonis, quae aeliquam possessori utilitatem afferunt, imponendum. Tributa quoque ab omnibus, quibus imperamus, nationibus exigenda. Aequum enim et conueniens est, ut nulla earum immunis a tributo sit: non priuatus, non populus, ut qui ex eis utilitatem pariter cum alijs capiunt. Publicani in omnibus locis erunt collocandi, qui tempestiue omnia uectigalia, quae ad illorum munus pertinebunt, exigant. Eo enim fiet, ut et ipsi fae cilius exigant: et qui pendent, minus grauentur: quia paulatim quod debebunt, ordine exponent: nec postea, si qua intermissio facta suerit, totam summam simul pendere cogentur. Neque tamen me latet, haec uectigae lia et tributa, ubi primum imponentur, grauia fore. Sed nec illud ignoro, si non fraudabuntur, credentque quod reuera est, se haec omnia pro salute propria collaturos, suisque bonis sine periculo usuros: nihil a praefectis, et gubernatoribus, et militibus, plusquam quod constitutum est, exactum iri metuentes: tibi magnam habebunt gratiam, pauca pro multis pendentes, ex quibus fructum a te sine ulla iniuria percipiant: praecipue uero uidentes te moderate uiuere, nullumque sumptum superuacaneum facere.

Ecqu's nam est qui animaduertens te in propria


page 168, image: s168

domo parcissimum esse, in rebus autem communibus liberalissimum, non libenter sit collaturus, cum tuas opes co gitabit securitatem et abundantiam esse propriam ac suam? Hoc igitur pacto magnam pecuniae uim coaceruare possis. Reliqua uero suadeo in hunc constituas modum. Hanc urbem omni sumptu exornabis, omnique genere iucundissimorum collegiorum illustrem fa cies. Nam par est, ut qui multis imperamus, reliquis in omni genere praestemus. Haec enim in soijs nostris reuerentiam aduersum nos inducunt, hostibus uero terrorem incutiunt. Caetera uero sic constitues. Primum, populi nullam potestatem habento: neque in consilium ullo modo ueniunto. nam praeterquam quod nihil boni sentirent, saepe omnia pertur barent. Quapropter censeo, ne populum quidem nostrum aut in iudicia, aut ad creandos magistratus, aut ullum in alium coetum, ubi aliquid tractandum sit, adhibendum esse. Praeterea nec multitudine aedificiorum, nec magnitudine, praeter necessitatem uti possint: nec impensas in ludos multos et uarios faciant, ne studijs inanibus consumantur: nec inimici fiant, stulta ambitione. Volo enim eos certas sodalitates, et ludos, praeter equorum cursum, qui apud nos usurpatur, habere: (non tamen tot, ut publica res, aut priuatae illorum domus detrimentum capiant) utque peregrinus aliquis apud eos aliquid impendere cogatur,


page 169, image: s169

cibumque perpetuum uictori quibusdam in ludis praebere. Aequum enim est, ut diuites extra patriam aliquem sumptum facere cogantur. Gladiatores autem praemijs quae singulis in locis constituta sunt, contenti esse debent: nisi quis eorum Olympia, aut Pythia, aut quemuis aliorum ludorum, quibus utantur ipsi, uicerit. hi enim soli nutriri debent, ne ciuitates frustra atterantur: nec quisquam, praeter dignos uictoria, exerceatur, cum aliud tractare sibi et reip. uti lius possit. Haec igitur mea est hisce de rebus sententia. Equestres uero ludos, qui praeter gymnicos fiunt, nulli alij ciuitati permittendos censeo, ne frustra magna pecunia insumatur, uirique misere insaniant: atque in primis, ut equites nostri bonis equis abundent. Hac ipsa de caussa haud prorsus dissuadeo, quo minus alibi quoque celebrentur: alijs uero moderationem adhibendam censui, ut homines spectaculis, et musicis cantibus moderate utentes, ma iore cum tranquillitate, ac sine discordijs uiuant.

Nemo eorum monetas et mensuras proprias hae beat, sed nostris omnes utantur. Nemo ad te legatio nem mittat, nisi negotium quodpiam sit, quod decisionem tuam postulet: sed omnes Praefecto suo, quid uelint, declarent, ac per eum tibi petitiones suas, quas ille approbauerit, offerant. Hoc enim pacto nullam ipsi impensam facient, nec male res suas gerent: sed responsa


page 170, image: s170

integra sine ullo sumptu et labore habebunt.

Alia quoque optime in hunc modum geres, si legatio nes hostium, foederatorum, Regum et populorum, in Senatum introduxeris. nam praeterquam quod ho nestum et aequum est, senatum uideri omnium rerum moderatorem, atque etiam ut hostes nostri se multos aduersarios habere cognoscant. Leges quoque omnes et decreta uelim te, autore senatu, sancire: hac enim uia imperij maiestas magis stabilictur, le gumque autoritas apud omnes certior erit et clarior.

Si senatorum quispiam, filijue, foeminaeue graue aliquod delictum commiserint, propter quod aut igno minia, aut exilio, aut morte mulctandi sint, Senatus iudicio, sine ulla tua sententia, permittes, eique iudicium integrum et liberum trades: ut qui deliquerint, ab aequalibus suis puniantur. quo fiet, ut et tu extra odium sis, et illi ignominiam publicam metuentes meliores euadant. Ea autem nunc maleficia intelligo, propter quae leges sunt latae. Nam si quis in te conuicium iecisset, aut de te ineptius locutus esset, accusationem ne audito, neue eiusmodi res inquirito. Turpe enim est, credere quenquam in te contumeliosum fuisse, cum tu nemini iniuriam seceris, sed potius beneficijs omnes affeceris. Soli namque improbi principes haec credunt, ex sua conscientia, talia, quod uerae sint, de se dicta esse existimantes. Deinde dura res


page 171, image: s171

est, de eis rebus, si uer a sunt, molestiam suscipere: praestat enim ab eis abstinere. Sin falsa sunt, stultum est maiorem ansam praebere huiusmodi sermonibus: ut plerique hoc modo secerunt, de quibus multo turpiora a post dicta sunt. De ijs igitur qui in te contume liosi suisse, insimulati suerint, haec mea sententia est. Te enim omni iniuria superiorem atque altiorem esse oportet, nec unquam in opinionem uenire, aut existimare, quenquam turpe aliquid posse facere: ut de te ea opinio sit, quae de dijs ipsis immortalibus habetur: nimirum te sacrosanctum, atque non uiolabilem esse. Quod si quis quempiam ad te detulerit, qui tibi insidias facere uoluerit (quod quidem interdum accidere poterit) tu de huiusmodi re ne iudicato, neue sententiam serto. Iniquum enim foret, eundem et accusatorem et iudicem esse: sed tunc in Senatum ducito, ibique caussam dicere iubeto: qui si conuictus fuerit, poenas ab eo quam moderatissimas, ut ea iniuria fidem inueniat, sumito. nemo enim facile credet, inermem armato insidias facere ausum esse. Quod quidem ut creda tur, hac una ratione obtinere poteris, si in puniendo absit iracundia, et crudelitas. Haec dico, non de eo, qui exercitum habeat: huiusmodi enim non discept atione, sed armis, quasi hostis, illico ulciscendus erit. Haec igitur, atque huiusmodi multa


page 172, image: s172

grauissima, quae ad publicam rem spectant, senatui permittito. Publica enim per publicas personas gerenda sunt. Est enim hoc omnibus fere hominibus a natura datum, ut tanquam pares eius, qui dominus eorum est, se tractari gaudeant: laudentque quicquid aliquis una cum ipsis decreuerit, et quasi suum ipsorum decretum ac uoluntarium amplectantur. Itaque ut ea ad Senatum reserantur, aequum esse aio: ut omnes reliqui praesentes, dicere suam sententiam possint. Cum autem ex ipsorum ordine quispiam deferetur, tunc non omnes, nisi qui ante Senatores fuerint, aut Quaestores, sententiam dicant. Etenim absur dum sue rit, ut qui ante aut Tribunus, aut Aedilis non fuerit, sententiam in eiusmodi hominem, aut horum aliquis contra eos qui Praetores suerint, ferat, aut horum etiam quispiam contra uirum Consularem: sed hos uolo potestatem in pares, ac etiam inferiores tan tum habere. Tu uero eas caussas cognoscito, quae a maioribus magistratibus, a Procuratoribus, ab ur bis Praefecto, a Subcensore, ab Hipparchis, ab annonae, itemque uigilum praefecto ad te reiectae suerint: quiae nemo tam integram potestatem in iudicijs habere debet, quin ab eo prouocare liceat. Eadem de Equitibus et Centurionib. adscriptis, deque priuatis hominibus primarijs, cum de infamia aut nece illorum agitur, intellig enda sunt. Etenim eiusmodi res a te pendere omnes


page 173, image: s173

debent, nec a quoquam per se, ob iam dictas caussas, iudicari. Ea enim iudicia ab honestissimis senatorib. et equitibus, atque etiam a consularibus et prae torijs uiris ferri tecum debent, ut tu in eo ipsorum ra tionibus cognitis, eis post tutius uti possis: uicissimque illi moribus et consilijs tuis assuefacti, tales in prouincias proficiscantur. Horum autem sententias, quae diligentiorem deliberationem poscunt, ne palam rogato, ne sorte ut eos decet, libere loqui non ausint: sed sententiam suam ad te schedulis inscriptam mit tant facito, quae in tuas tantum perueniant manus, ne quis praeter te eas uidere possit: mox eas statim aboleto. hoc enim pacto cuiusque sententiam maxime perspicies, si eam alijs non patefactum iri existimabunt. Praeterea in cubiculis, tum in literis, tum decretis ciuitatis, petitionibusque priuatorum hominum, itemque in alijs rebus omnibus, quae ad imperij administrationem pertinebunt, adiutorcs et ministros ex equestri ordine habeto. hac enim ratione facilius et singula procedent, et tu neque inique aliquid commit tes, nec offendes: nec laborem, ut si solus administrares, unquam senties. Facultatem te adeundi cuicunque, tibi consilium aliqua in re dare uolenti, praebe to. Si enim eius uerba tibi satisfecerint, non exiguam utilitatem capies: sin apud te pondus non habebunt, nullam iacturam feceris. Quorum autem consilia bonum


page 174, image: s174

exitum habent, eos laude honoreque afficito: quorum uero minus procedunt, eos ne uituperato, neue incusato. Mens enim cuiusque expendenda est, non euentus rerum reprehendendus. Hoc ipsum etiam in rebus bellicis obseruato. neque enim grauior cuiquam propter infelicitatem esse debes, nec inuidere propter eius res secundas. ut omnes alacriter et libenter pericu la pro te adire non dubitent, cogitantes, etiamsi minus successerit, se tibi poen as tamen non daturos: si sue cesserit, inuidiam non subituros. Plerique enim inuidiam apud eos qui cum imperio sunt, metuentes, errare, quam res ad felicem exitum adducere maluerunt: quamobrem illi quidem tuti fuerunt: sed in principes damnum redundauit. Itaque ipse maiorem ab utrisque et deterioribus et praestantioribus fructum perce pturus, nunquam uelis uerbo quidem alijs, re autem tibi ipsi inuidere. Dicito, facitoque omnia, quaecumque alios facere et sentire uolueris. Hoc namque pacto eos melius institueris, quam si legum seueritate eos retinere coneris: quoniam altero eos aemulatione prouocaueris, altero metum eis incusseris. nemo enim est, quin magis recte factorum exemplo in admirationem traducatur, quam ut quae legibus uetita sunt, uitet. Omnia autem diligenter jacito, nec tibi ulla in re indulgeto: ut qui certo noueris, quicquid dixeris feceris ue, illico cunctis mortalibus notum fore: ita ut ne minimum


page 175, image: s175

quidem delictum occultare queas. Nihil enim solus unquam facere poteris, quod nunquam sis futurus solus, omnesque reliqui mortales libenter Principum facta inquirunt. Quae si semel animaduerterint, te alia eis praecipere, alia uero agere, nihili tuas deinceps minas fecerint: sed facta potius imitabuntur. Aliorum uitam ipse inspicito, haud tamen in eam diligentius inquirito: sed ea tantum iudicato, quae ab alijs delata erunt. Nec ea tu, quae nemo accusauit, rescire cura: praeter delicta, quae in Rem. committantur. eiusmodi enim uel sine accusatore inquirenda sunt. Alia uero adrem priuatam pertinentia, idcirco scire uoles, ne unquam erres in ministro inepto ad aliquod munus uocando: tamen eos redarguere non curabis. nam saepenumero natura homines ad peccandum contra leges inducit: quos si quis in iudicium uocare uoluerit, aliquem aut nullum im pune abire necesse est. Quod si quis aequitate leges tem perabit, hac forte uia eos ad meliorem frugem reuo cabit. Leges enim et si seuere exigant poenas, tamen uincere semper naturam non possunt. Quidam enim quod se latre posse putant, alij leniter admoni ti fiunt meliores: illi conuinci uerentes, hi iterum peccae re uerecundantes. At si in lucem protrahantur, et ignominia afficiantur, aut ultra modum puniantur: tum confundunt et proculcant omnes leges, naturaeque tantum suae libidinem sequuntur. Quamobrem haud facile est, omnes castigare:


page 176, image: s176

nec tamen aequum est permittere, ut aliqui palam sint uitiosi. Hoc igitur meum de delictis et poe nis consilium est: eis exceptis, quae serri nullo modo possunt. Benefacta uero maioribus etiam, quam res postulat, praemijs afficito: quod hac ratione homi nes liberalitate a uitijs reuocabuntur, et magnani mitate tua ad uirtutem expetendam incitabuntur. Pecuniae autem, atque alia, quibus benefacta hominum remunereris, ut tibi desint, ne metuas: nam mul to paucissimos fore puto eos, qui tuis beneficijs digni sint, cum tu tam amplum terra marique imperium ha beas. Nec etiam metuas, ne quidam e te benesicijs affe cti, in te ingrati fiant. nihil enim tam uel subigit, uel conciliat aliquem, etiamsi alienus sit, aut hostis: quam non affici iniuria, et insuper etiam beneficijs affici. Erga alios igitur te ut in hunc modum geras, suadeo. Quae tibi dantur, quae quidem aliquam praestantiam aut elationem contineant, omnia cogita, siue a senatu, siue ab alijs deserantur, siue facto, siue uerbo: quod honos abs te alijs habitus, ipsis ornamento sit: tibi uero nihil maius rependi possit, quam quod in te est. Omnino enim nemo uidetur uolens, huiusmodi res decreto, potentiori tribuere: quod si quis suo iure sibi omnia uendicet, is non modo non laudatur, sed contra potius irridetur. Itaque tu aliam gloriam, aliumque splendorem


page 177, image: s177

ex benefactis tibi comparabis. Vt tibi imagines aureae aut argenteae fiant, ne permittito: propterea quod haec non modo sumptu onerant, uerumetiam fragilia et caduca sunt: sed in hominum animis be neficijs alias imagines fabricari studeto, quae aeternae sint, et immortales. Templum nullum tibi fieri si nito: magna enim pecunia in huiusmodi res inaniter impenditur, quae utilius in res netessarias insumeretur. Magnae namque opes non tam multa capiendo, quam pauca insumendo comparantur. Ex his autem delubris exigua gloria comparatur. quoniam uirtus est, quae mortales Dijs simillimos effecit: hominum autem decretis nemo unquam De us factus est. Igitur si bonus fueris, aequitateque imperaueris, terra uniuersa tibi loco sacrarij erit: omnes urbes uice templorum, omnes homines instar statuarum, quod tu in eorum mentibus cum ue ra gloria perpetuo fixus haerebis. Qui uero secus imperant, tantum abest ut ex his rebus gloriosi sint, quanquam in omnibus urbibus in altum tollantur, ut potius uituperentur: quod ea uitiorum et iniustitiae quaedam trophaea et monumenta sunt. quae quo erunt diuturniora, eo diutius illorum extabit infamia. Itaque si uere immortalis esse cupis, haec quae a me dicta sunt, sacito. Praeterea Deos patrio ritu ipse uenerator: alios ut idem faciant, cogito.


page 178, image: s178

Qui peregrinos colendi ritus inuexerint, eos dctestator, punitoque non modo Deorum caussa (quos qui parui facit, is nec alium quempiam Deum coleret:) uerumetiam quod, qui nouos istos Deos introducunt, indicio plerque sununt, se peregrinis legibus uiue re, atque ex eo coniurationes et seditiones existunt, unae ab unius dominatu alienae sunt. Ne igitur quen quam aut sine Deo, aut ueneficum esse patiere. Diqinatio tamen necessaria omnino est. Aruspices, auguresque certos constituito: quos, qui opus habebunt, consulant. Magi nulli sunto: quod eiusmodi homines uera interdum dicentes, saepenumero autem mentientes, mortales ad res nouas agitandas incitant. Hoc ipsum quidam etiam faciunt, qui se fingunt philosophari. Hos igitur etiam uitato. Et quanquam Arium, Athenodorumque, bonos atque honestos esse ho mines compereris, non tamen omnes alij, qui se dicunt philosophari, eorum similes sunt. quidam enim nomine et praetextu Philosophiae, infinitorum malorum caussas populis priuatisque hominibus attulerunt. Te igitur animo tranquillo esse oportet, nec quic quam praeter id quod habes, optare. Quod ad apparatus attinet, te bellicosissimum esse uolo, ne quis uelit, audeatue tibi iniuriam facere: si quis deprehensus sit, facile et subito det poenas. Et quoniam tum propter haec, tum propter alia, quosdam intentos


page 179, image: s179

esse speculandis et subauscultandis omnibus ad imperium tuum spectantibus, necesse est, ne quid te lateat, quod aut custodiam, aut correctionem desideret: memi neris, omnibus eorum sermonibus fidem habendam non esse, sed omnia diligenter expendenda. Plerique enim siue quorundam odio, siue quod eorum fortunas appetunt, siue quibusdam gratificandi gratia, siue quod quas petunt pecunias obtinere nequeunt, hisce de caussis homines quasi nouarum rerum studiosos, aus quasi sentiant dicant ue turpe quidpiam contra imperatorem, deserunt. Decet igitur te, eis haud ita fa cile assentiri, sed omnia diligenter expendere, atque inuestigare. nam si assensionem sustinueris, nullum insi gne detrimentum caeperis: sed si cito credideris, forte errorem commiseris, quem post emendare non possis. Itaque bonos, libertosque et alios qui circa te sunt, ho nore afficito: ex quare te magnum ornamentum, magnaque securitas consequetur. Nullam tamen eis intolerabilem ac superbam potestatem indulgeto, sed mode rate se gerant facito, ne illorum caussa male apud alios audias. quic quid enim boni mali ue secerint, tibi ascribetur: ipseque talis ab omnib. habebere, quales ipsos esse patieris. Vt igitur potentior quispiam cuiquam iniuriam faciat, eum ue calumnietur iniuria, ne permittito: ne quisquam illorum nimiae potentiae accusari possit, etiamsi nullum conceperit scelus.


page 180, image: s180

Qui iniuriam sunt passi, eos summo iure tuetor: ne tamen aures delatoribus facile praebeto, sed res per se diligentissime expendito. Potentiores ne omnino suspectos habeto: nec etiam tenuioribus penitus credito. Qui quippiam faciunt, inueniunt ue quod utile sit, eis honorem habeto: inertes autem, tum qui rem quampiam noxiam conflarint, odito, ut recte facta propter utilitatem expetentes, male uero facta suppliciorum metu fugientes, in rebus priuatis meliores, in publicis utiliores euadant. Priuatorum hominum controuersias ad quam paucissimas fieri poterit, con trahito: easque quam ocyssime dissoluito, populorum mo tus cohibeto: qui si quod uotum pro tua salute, proque imperio et fortuna tua nuncupare uoluerint, et quempiam ad sumptum supra facultates faciendum adegerint, ne annuito: omnes aemulationes quae inter eos sunt, extirpare studeto. Nomina eos usurpare, ex quibus facile in dissensiones inciderent, ne sinito. Omnes enim tibi in his atque alijs rebus tum publicis, tum priuatis, si haec non permiseris, obtemperabunt. Praeterea quoniam inaequalitas etiam aedificia alioqui bene coniuncta dissoluit, idcirco quod con cessurus non sis, ab initio petere prohibeto: ac statim, ne quis quae uetita sunt, petat, adigito. De his igitur ita sentio. Omnino autem ac generatim tibi consulo, ne tua unquam abutare potentia: neue


page 181, image: s181

si minus simul omnia quae potes, effeceris, de tua potentia aliquid decedere existimes: sed quanto maior libertas erit faciendi quae uoles, tanto magis quae ho nesta sunt uelle studeas. Semper quod ages, aequum ne sit an contra, et quibus rebus faciendis a quibus ameris, quibus ue non ameris, tecum expendito: ut quaedam facias, quaedam uero omittas. Ne te tunc iuste agere putato, cum a nemine te redargui audiueris: nec unquam aliquem tam stultum fore, qui te uelit palam reprehendere. Hoc enim nemo faceret, etiam magna a te affectus iniuria: quin potius contra fieri solet, ut uidelicet multi, dum se minime ira tos esse conantur ostendere, eos laudent, a quibus iniuriam acceperunt. A principe enim, cuiusque animus non ex uerbis, sed ex rebus, quibus uerisimile est, aliquem ita sentire, considerandus est. Haec et similia multa, quae praetereo, te ut facias hortor: neque enim omnia simul comprehendi di cique possunt. Repetam igitur summatim, quae a me dicta sunt: et quae restant complectar. Haec autem illa sunt: si quae alium principem erga te uelles facere, ea tu sponte feceris, nunquam errabis: omniaque ad felicem exitum perduces, magnaque cum suauitate et extra periculum uitam deges. Omnes enim te tanquam parentem et conseruatorem suum intuebuntur: te moderatum, uita inculpata, strenuum, et pacificum


page 182, image: s182

amabunt, cum nemini iniuriam feceris, cum non rapies aliena, cum te aequaliter cum illis geres: cum is non eris, qui diues fiat, alienamque exigat pecuniam: cum is non eris, qui in delicijs uitam agens, alios ad labores compellat: cum non tu libidinose uiuens, alios castigabis: sed in omnibus cum illis aequo iure uiues.

Quamobrem cum tu magna septus custodia sis, quod neminem unquam laeseris, nemini iniuriam feceris, confide, et mihi, qui hoc tibi confirmo, crede, te nunquam odia hominum, insidias ue sensurum. Quae cum ita sint, necesse erit te in magnis uoluptatibus uitam agere. Quae namque maior uoluptas ac felicitas, quam aliquem omnium humanorum bonorum fructum cum uirtute percipere, et cum alijs communicare posse?

Haec igitur atque alia quae tibi exposui, tecum reputans, mihi credito: fortunam quae te elegit, caeterisque omnibus principem imposuit, ne dimittito. Quod si om nino principatum eligere decreuisti, regni tamen nomen tanquam detestandum metuis, id ne accipito: sed Caesaris appellatione contentus, regiam potestatem apud te retineto. quod si alijs titulis opus erit, tibi Romani nomen Imperatoris dabunt, ut etiam patri tuo dederunt: alijsque te nominibus ornabunt, adeo ut omnia regni instrumenta sine ullo odioso, aut inuidioso titulo, reipsa possideas.

FINIS.



page 183, image: s183

CAELII SECVNDI CVrionis, de Ingenuis artibus oratio, Lausannae habita.

VEreor, Auditores ingenui, ut qui sae penumero artium laudes pulcherrimarum ab eruditissimis, summisque uiris auscultastis, me de eisdem uer ba facere audentem, segnius nunc audiatis: idemque uobis eueniat, quod fastidienti sto macho solet euenire: cui nihil tam lautum, tamque de licatum esse potest, quod non aliquando satietatem pariat. Verum me hoc metu inprimis liberant, cum optimarum ingenuarumque artium splendor maximus, utilitas amplissima, immortaleque ornamentum: tum uestra ista in easdem artes propensio atque alacritas. Et insuper nobis spem uestrae attentionis facit non uulgarem, quod non idem sit literarum atque eduliorum gustus. nam haec corpori corruptibili, et uaric affecto, ille sempiternae menti, simplicique offeruntur. quo fit, ut quae bona, praeclaraque sint, ea quanto magis exuberant, tanto delectent magis: ac saepius iterata, noua tamen esse uideantur. Quo in numero, si quicquam est, artes sunt hae atque doctrinae, quae ad humanitatem spectant, quas liberales appellamus: de quibus ut ad eas percipiendas paratiores


page 184, image: s184

sitis, aliquid breuiter attingemus. Nemo uestrm (sicuti conijcio) nescit, hominem, ut corpore nudum, ita et animo nasci: nihilque prorsus sine doctrina et ingenij cultu scire, non ingredi, non fari, non uesci: breuiter, non aliud naturae sponte, quam flere, labi, errare, decipi, et fallere. quam rem ob graue illud uulnus, quod culpa primorum paren tum humano est illatum generi, accidisse, cum sacra Ebraeorum historia, tum Pauli Tarsensis diuina monumenta testantur. Nam etsi omnium parens Deus, initio homini suae sapientiae, et uertatis, omniumque uirtutum radium communicarit: quam Dei imaginem et diuinitatis portionem, sancti doctique homi nes appellarunt: tamen eo est ignorantiae feritatisque prolapsus, ut nisi bonarum cultu literarum denuo fingatur, diuinitusque illustretur, sola oris et corporis figura a mutis et nulla mente praeditis animanti bus distare uideatur. Atque ut ager, quamuis fertilis, sine cultura fructuosus esse non potest: sic sine doctrina animus. Cultura autem animi, eruditio est, quae praeparat animos ad satus accipiendos, eaque ma lat ijs, et (ut ita dicam) serit, quae adulta fructus uberrimos ferant. Contemplamini, obsecro, a capite ad pedes hominem ineruditum, mirum ni totum monstrum inueneritis: oculos, uocem, sermonem, mores, gestusque corporis totius: nihil inuenietis, quod hominem innuat, quod hominem sonet, quod


page 185, image: s185

hominem prae se ferat. At unde tanta in homine fe ritas? Vnde quaeso, nisi ab harum neglectu artium, quae hominis perpoliendi gratia inuentae sunt? Hae namque a Deo, omnium perenni fonte bonorum, ideo datae homini sunt, quod sine harum adminiculo suam nequeat seruare naturam, dignitatem tueri, uitamque traducere. Quod si tales nos natura genuisset, ut quae praeclara et honesta sunt, intueri et perspicere, eademque optima duce cursum uitae conficere possemus: haud erat sane quod quisquam rationem ac doctrinam requireret, cum natura sufficeret. Nunc autem simulatque editi in lucem, et suscepti sumus, in omni continuo prauitate, et in sum ma opinionum peruersitate uersamur, ut uitioso semine sati, ac cum lacte nutricis errorem suxisse uideamur. Ergo citra cultum eruditionis non potest homo reuera esse, quod audit. Nam ab homine humanitatem, quemadmodum et uirtutem ex uiro appellatam, doctissimorum scriptis accepimus. Vnde et Terentianus ille Chremes, humani nihil a se ali enum putat, quod homo sit. Est enim humanitas haec, non illa quam Graeci [gap: Greek word(s)] uocant, sed quam ijdem [gap: Greek word(s)] nuncuparunt, a qua tamen illa prior manare uidetur: quod qui in harum artium studijs liberalissimis, quasi in Helicone aut Parnasso sunt, doctrinisque uersati, ad omnem humanita tem, comitatem, et morum suauitatem compositi,


page 186, image: s186

informatique esse uideantur. Quod et Ouidius ad Graecinum scribens, praeclare canit:

Artibus ingenuis, quarum tibi maxima cura est,
Pectora mollescunt, asperitasque fugit.

Nam ingenuae seu liberalesiccirco appellatae sunt, quod libero ac ingenuo sint homine dignae: siue quod liberos suos sectatores efficiant, et in fastigio rerum humanarum quasi reges collocent et reponant. Sed humanitatem quoque (ut dixi) [gap: Greek word(s)] seu eruditionem ueteres appellarunt: puto quod ea in solos homines, non etiam in belluas cadat: uel quod cos quibus adiungitsese, uere homines faciat, hoc est omni cultu humanitatis informet. Quibus de causis omnibus uiderinecessaria debet, qui liberi, non serui esse uolunt (omnes autem uelle debent) quique caeteris hominib. tanto praestare student, quan to homines mutis animantibus antecellunt. Haec est felix illa Moly, cuius beneficio Vlysses ille, ne sociorum more suorum in belluam uerteretur, seruatus est. Haec omnium mater est artium, quasi dicas Mnemosyne Musarum. Haec donum atque inuentum Deorum. Haec nos primum ad Dei cultum, deinde ad ius hominum, quod situm est in generis humani societate, tum ad modestiam, magnitudinemque animi erudiuit: eademque ab animo tanquam ab oculis cali ginem dispulit, ut omnia supera, infera, prima, ultima, media uideremus. His rationibus constare puto,


page 187, image: s187

citra humanitatis artes, homines nihil minus quam homines esse: ac proinde non tam aquam et ignem homini necessaria uideri, quam eruditionem. Quare iam propius aliquanto ad ipsas artes tanquam ad Musarum chorum accedamus. Sunt uero artes uni uersae, quae ad omnem philosophandi rationem spectant, in duo genera distributae: in logicas, et mathematicas. Logicas appellarunt, quae in sermonis ratione uersantur: Mathematicas, in quantitate. Quantitatis autem duplex genus fecerunt, aliud deiunctum, aliud coniunctum. Deiuncta ad nume ros pertinent, ex quibus ea disciplina manauit, quam Arithmeticen dixere. Quemadmodum ex coniunctis Geometria, in qua lineamenta, formae, interual la, magnitudines uersantur. Porro numeri ipsi ad harmoniam translati, Musicem perpererunt. ea enim numeros, uoces, et modos continet. Geometriae facultas ad res coelestes accommodata, nobis dedit Astrologiam, in qua coeli conuersio, ortus, obitus, motusque siderum considerantur. Rursum eadem ipsa Geometria ad uim cernendi traducta, Opticen produxit, quae causas affert cur oculi interdum uidendo decipiantur, cum aut maiores, aut minores quam sint res, esse uideantur. Ex hac uero et ipsa Geometria, pingendi ars orta uidetur, quam ueteres inter liberales numerabant. Hasce disciplinas certissimas esse, merito Aristoteles affirmauit, quod ex


page 188, image: s188

ipsis apodixes, quae sunt certissima atque aptissima ad demonstrandum argumenta, sumantur. Vnde et Platonem in limine Academiae suae, uelut edictum proposuisse ferunt, quo uetaret eo ingredi quenquam Mathematices imperitum: adeo necessarias ille ad philosophandum eas esse ducebat. Verum hisce in aliud tempus sepositis, ad eas reuertamur, quas ad sermonem attinere diximus. Tres autem illae sunt: quarum una Grammatice dicta est, uoce quidem Graeca, sed tamen Romana olim iam ciuitate donata: quam tamen puerilem doctrinam, et literarum scientiam Ciceronem, literaturam Quintilianum sequentes, possumus appellare. Huic puri, dilucidique sermonis cura demandata est, quem duabus quae sequuntur tanquam materiam subministret: quam rem ut foelicius possit, oratorum lectio, poetarum tractatio, historiarum cognitio, uerborum interpretatio, et pronunciandi quidam sonus eidem concessa sunt. Sequitur altera, quae partes per omnes sapientiae manat et funditur, quae rem definit, genera dispar tit, sequentia adiungit, perfecta concludit, uera et falsa dijudicat, graece [gap: Greek word(s)], latine disserendi ratio et scientia appellata: ex qua cum summa utilitas existit ad res ponderandas, tum ma xime ingenua delectatio, et digna sapientia. Diale cticae uero quasi ex altera parte respondet Rhetorice, quae a [gap: Greek word(s)] uctere Graeciae uerbo, quod est fluo,


page 189, image: s189

uel dico, dicta esse uidetur, quod sermonis ornatum et copiam quandam aurei fluminis instar polliceatur. Oratoriam artem Cicero et Quintilianus, duo huiusce artis lumina, hanc dici posse docuerunt. eandem tamen fere definientes, bene dicendi tum artem, tum facultatem, tum doctrinam, tum rationem uocitarunt. Continet autem facultas haec non inane ornamentum, aut quendam meretricium fucum, ac peregrinum, sed uim quandam bene dicendi, quae nuda quasi ossa, carne et cute contegit, uiuos colores addit: purpureum iuuentae lumen, et oculis afflat laetos [reading uncertain: print blotted], regios et diuinos honores,

Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flauo
Argentum, Pariusue lapis circundatur auro:

ut maximi poetae comparatione utar. Nihil enim est aliud eloquentia, nisi copiose loquens sapientia. Et bene dicere, non est ornate tantum, sed scienter et perite, simul et ornate dicere. Praeclare enim, ut omnia, illud dixit Orator: Ex rerum cognitione efflorescat et redundet oportet oratio: quae, nisi subest res ab oratore percepta et cognita, inanem quandam habet elocutionem, et pene puerilem. Vt enim in uita et moribus uerum decus, atque honestas cum utilitate coniuncta sunt: sic uerus orationis ornatus, simul etiam utilitatem necessariam continaer. Nam illa in aedificijs apta partium conuenientia, quam Graeci symmetriam, ut in numeris analogiam, in musicis


page 190, image: s190

harmoniam uocant, non minus habet utilitatis quam decoris: neque enim consistere domus ulla posset, nisi certa mensura, certo ordine et consensione partes omnes inter se conuenirent. Quare et hanc artem illuminandae ac exornandae orationis non ad inanem ucnustatem, sed ob ueram spe ciem, certamque utilitatem homines prudentissimi collegerunt. Vt enim sine lumine corpora cernere non possumus, ita sine eloquentia nemo sensa et co gitationes suas in lucem apte proferre potest. Quod sol mundo, hoc eloquentia caeteris doctrinis est. Sine hac non artes modo aliae, sed res omnes, quae quidem sint dictione explicandae, in altissima tenebrarum caligine uersarentur. Nam siue de re coelesti quis loquitur, siue de terrestri, siue de religione, siue de moribus, rerumque publicarum et familiae administratione, siue ad iudices, siue in Senatu, siue ad populum, siue ut conciliet homines, siue ut doceat, siue ut deterreat accusando, siue ut concitet lan guentes exhortando, siue ut reflectat elatos, siue ut incendat indignatione, siue ut leniat commiseratione, siue inter alienos, siue cum suis, siue secum, nihil certe aget, ni proprijs et illustrib. uerbis, apta uerborum compositione, sent entiarumque insignibus illustris reddatur oratio. Hac arte desides animare, exultantes retrahere, sontes accusare, bonos laudare possumus. Sed quid ego in re immensa laboro? plenum


page 191, image: s191

insolentiae uideatur, si quis eloquentiae laudes uel conetur attingere, quae unmensae sunt: uel recen sere, quae sunt innumerae: uel demonstrare, quarum laudum lumen et splendor omnium oculos mentesque perstringit. Sentit fulgorem tuum Eloqentia, tenebris immersum mortale genus. Nemo te, nisi tu, exprimere recte ualet. Tu in alto solio sedes, ignorantiae tenebras illustrans. Tu tuos tibi similes, claros et ad mirabiles facis. Tu Platonem, tu Demosthenem, tu Ciceronem, tu Homerum, atque Virgilium: tu denique Herodotum, Thucydidem, Liuium, Salustium, aliosque innumeros ad diuinos prope honores euexisti, immortalitateque donasti. Te reges inuicti, te tyranni saeuissimi reformidant: et qui nullis telis uinci potuere, tua diuina ui uicti, subactique sunt. Tantam uim habet, Adolescentes, illa [gap: Greek word(s)], quae recte dicta est Suada, uel flexanima, atque omnium regina rerum, Oratio: ut non modo inclinantem erigere, aut stantem inclinare, sed etiam aduersantem et repugnantem, ut imperator bonus ac fortis, capere possit. Hanc igitur tam eximiam, tam necessariam, tamque utilem facultatem ut cognoscatis, Ciceronis de Oratore libros in manum sumpsimus. Cum Ciceronem dico, ipsam Romanam eloquentiam intelligere debetis. Cum uero libros de Oratore, opus in ea facultate putatote, quo opere nullum


page 192, image: s192

nec Graecia, nec Italia melius aut perfectius unquam habuit: qui libri ut abhorrent quidem a com munibus, uulgaribusque praeceptis, ita omnem antiquitatem, et Aristoteleam et Isocrateam rationem oratoriam complectuntur, ut author ipsemet in epistola ad Lentulum ingenue testatur. Hos libros nos, quantum ingenij nostri mediocritas, et hae literae, quas Deimunere consecuti sumus, ferent, uobis explicare conabimur: et spero fore, ut non sine sructu (modo uobis ipsi non desitis) hunc laborem suscepisse uideamur. Hoc debet haec ciuitas, hoc om nes quicunque bonas artes et studia haec politiora amant, principum Bernatum benignae pietati, quod pro Barbaris et superstitiosis iam linguarum do ctores, et sincerioris germanaeque Theologiae interpretes audiuntur. Efficere igitur una omnes conni tamur, ne tam magna Dei dona, nostra culpa deterantur, frustraque uideantur esse collata.

DIXI.



page 193, image: s193

CAELII SECVNDI CVRIONIS oratio funebris, in Nicolaum Inuitiatum Alexandrinum nobilem grammaticum. Papiae habita.

ETsi non ignoro, Viri amplissimi, plerosque nonnihil miraturos, quod ego uir nouus, tenuissimaeque eruditionis, inhac urbe eruditissima, ubi tot Crassos, tot Cicerones, hoc est oratores clarissimos, esse constat, huius mei tyrocinij specimen edere audeam: non committam tamen, ut ab hoc pietatis officio nulla a me affectio ratione decedatis. Ad quod quidem efficiendum duo me praecipue impellunt: alterum uestrae, Ciues eminentissimi, preces, quae profecto mihi instar praeceptorum sunt: alterum, uiri huius merita, eximiaeque uirtutes, de quibus omnibus pro merito dicere arduum, immo pene infinitum: tacere omnino, turpe, indignum, ac impietati simile foret. Quibus equidem angustijs districtus, unde potissimum exordiar, non plane scio. Verum enimuero cum aliquid omnino mihi dicendum sit, quo uestrae meaeque pietati aliquo satis modo faciam, uos nequaquam diutius in hac expectatione detinebo. Quanto dolore, Ciues, ob eruditissimi uiri magistri Nicolai, publici huius praeclarae urbis grammatici,


page 194, image: s194

obitum sitis affecti, equidem ex me ipso facile conijcio, qui sane quam pro eo ac debeo, proque ea qua uiros cum doctos, tum bonos, pietate prosequor, grauiter, molesteque fero, adeo ut uix etiam lachrymas con tineam. Neque enimsecus uel de uobis existimare, uel me facere de tam eximio, tamque de uestra ciuitate benemerito homine, fas est. Nam si nemo est quem sua damna non maximo afficiant opere, con sentaneum quoque fuerit, unumquemlibet uestrm praestantissimi huiusce uiri desiderium tacite ingemiscere. Quid dico tacite? cum uestrae, Ciues, lachry mae, uultus tristes atque deiecti, nouum quendam communemque dolorem haud obscure testentur. Est enim ille non uni cuipiam, aut alteri, sed uniuersis, generatimque singulis ereptus: quo amisso, nullus est qui praecipuo aliquo se mutilatum membro dicere non possit. Si quidem ciuitas unum corpus est: (id quod magno consensu, cum qui de Republica scripsere, confirmant, tum res ipsa docet) singulos inter se ciueis, alterum alterius membrum esse, necesse est. Quod cum ita sit, toties amittit quis aut pedem, aut manum, aut oculum, quoties uirum amittit: eoque grauius accipit damnum, quo nobilius, quoque utilius fuerat amissum membrum. Proinde uos, Ciues, qui tanti iacturam uiri fecistis, an non egregio, simulque frugi membro orbati estis? Hoc nullus mehercule est qui nesciat, qui non reipsa


page 195, image: s195

periculum fecerit. Nam si ex patriae claritate, ge nerisque splendore ornatus nonnihil ac laudis homini bus uidetur accedere, patriam illius Alexandriam, Insubriae urbem nobilissimam, quis nescit? Inuitiatorum uero familiam (cuius ille non exigua pars fuerat) opibus, uetustate, claris imaginibus longe lateque celebrem esse, ac nulla unquam labe uitiatam, omnes norunt. Verum nos cum ista a sapientibus non magni fiant, utpote caduca, fortunaeque telis nimis exposita, delibata tantum relinquemus: adque animi bona, quae firma sunt, totam hanc laudem deri uabimus. Illud primum neminem uestrm nescire arbitror, quod quidem inter melioris notae philosophos constat, quicquid utile honestumque est, ad boni fontem referri. Porro ex illo bonorum omnium fonte perenni, nempe Deo, tres tanquam riui, ut Peripatetici quoque tradunt, bonorum ad nos manant: animi, quaecunque consilio et cogitatione complectimur, ut prudentia, iusticia, fortitudo, temperantia: corporis, quae natura corpori attribuit, quod genus, robur, di gnitas, ualetudo: et fortunae, quae externa dicuntur, cuiusmodi sunt, genus, diuitiae, imperia. Hae uero bo ni species inter se sic differunt, ut quae fortu nae dicum tur, bona quidem sint, sed corporis meliora, animi ue ro optima atque praestantissima: quippe quae animi na turam sequantur immortalis, incorruptibilis, aeterni, ac ob id sola uirtutis nomen retineant. Haec igitur cum


page 196, image: s196

ita se habeant, consequitur, unumquenque eo nobiliorem, utilioremque esse, quo magis boni alicuius par ticeps fuerit, quoque plures bonum illud participauerint. Sed enim cum bonorum alia alijs praestent (si cuti diximus) sit, ut qui uirtutis bonum indeptus est, is tum nobilissimus, tum utilissimus sit: id quod Satyrico etiam poeta testante didicimus,

Tota licet ueteres exornent undique cerae
Atria, nobilitas sola est atque unica uirtus.

Virtus ergo est, quae claros, utileis, et uere magnos facit. Atqui uirtus quid aliud esse potest, quam fuga uitiorum? et quid fuga uitiorum, quam dominae parre rationi, prauosque animi motus tranquilla moderatione lenire? At hoc quotusquisque est, qui sine disciplinis, sineque literis assequatur? cum natura quidem ad bona capessenda habileis, ut patulum uas, simus, siquidem infundas: si non infundas, aut perpetuo uacui, aut sero boni. Quod cum nostri Nicolai parentes animaduerterent, uiderentque in eius uultu atque oculis quandam uirtutis indolem emicare: statim pectusculum illud tum literis, tum disciplinis optimis informare curarunt. Is porro cum primum ex ephebis excessisset, duce fortuna, comite uirtute, praeclaras coepit Academias Italiae perlu strare: ubi nullis laboribus, nullisque uigilijs parcens, tantum effecit, ut liberaleis arteis haud quidem mediocriter calleret: et ita calleret, ut eas cum laude


page 197, image: s197

profiteretur. Quae res haud dubie tantum ei nominis comparauit, ut huic Papiensi gymnasio ad literas humaniores iuuentutem docendam, a Mediolanensi praesi de, totoque Senatu, qui non nisi spectatos ad id muneris deligere solet, praefectus fuerit: simulque uestra ci ues operaeidem Cosmicae scholae, ubi continuo aliquot bonae spei pueri, hique pauperes literis et moribus gratis instituuntur, delegata sit cura. Quae munera quata prudentia, studio, pietate, cura, laboreque gesserit, neminem ferme latre existimo: siquidem nemo alius quaesitus, nemo illi dum uixit, unquam successor datus est. quod abunde fidem per se facere potest, quanta laude Spartam ille suam exornauerit. Quod philosophi, quod medici, quod iureconsulti, quod omni literarum genere plerique exculti sunt, huic uni acceptum referunt omnes. Siquidem per unam grammaticen, ad omne disciplinarum genus gradum fieri necesse est. Nam ut in aedificijs uidemus, nisi solida firmaque constiterint fundamenta, labefactari omnia, diuulsaque ruinam trahere: sic in disciplinarum profectu, nisi quis puri dilucidique sermonis doctrinam solide substruxerit, frustra caeteris insudabit. Quid dicam de iustitia? quam in pectore assidue gerens, pietate in Deum, charitate in patriam, amore in suos, gratia in bene merenteis, erga bonos obseruam tia, ueritate, beneficentia, comitate adeo in cunctos excelluit, ut omnibus esset admirationi. An quisquam


page 198, image: s198

co uel fortior, uel modestior extitit? an in uolupta tibus continentior? an grauior? Catonem dixisses, tan ta in uiro seueritas, tanta dignitas, tanta grauitas elu cebat. His itaque artibus, quae uere clarum, uere diuitem, maximeque utilem ac bonum uirum faciunt, uiam sibi ille ad immortalitatem praemuniuit. His uobiscum uixit: his ad senium usque (quod paucis quidem contingit) cuasit: cum his comitibus uitae munus absol uit. O' uirum omni seculorum memoria dignum. Hunc uos ciues amisistis liberorum uestrorum custodem, formatorem, parentem: tali membro mutilati estis: hunc ciues misere defletis: hunc gemitibus, hunc planctibus prosequimini: huic postremum, sed pium tamen, honorem impenditis. quem si pruden tem, si iustum, si fide ac pietate praeditum, si denique uirum bonum, ciuemque optimum, ac ob id meliorem uitam adeptum diuina bonitate creditis: praestiterat, longe inquam praestiterat, istum moerorem deponere, neque supra modum illius desiderium ingemiscere: id quod ab his fit, qui nullam omnino spem reliquam sibi ipsis reposuere uitae futurae. Nam si Iesum ex mortuis resurrexisse credimus, sic et Deus eos qui dormierunt, per Iesum ad uitam pariter educet. Quibus uerbis nos mutuo consolari, doctor ille noster Paulus apostolus praecepit, neque de mortuis usqueadeo esse sollicitos: satius esse ratus, nos pro nostra uirili interim


page 199, image: s199

operam dare, ut caste, iuste, pieque peracta huius uitae fabula, Christus dignos reperiat, quos participes suae faciat immortalitatis.

DIXI.

CAELII SECVNDI CVRIONIS in Scribarum collegij Ticinensis laudem Oratio.

CElebre est eloquentiae principis dictum, et ueteri tritum sermone prouerbium, Pares cum paribus facillime congregari. Eiusdem quoque, ni fallor, illud est: Eam esse ueram amicitiam, in qua boni simul coeunt, atque consentiunt. Cuius amicitiae uos, ui ri honestissimi, clarissimum estis exemplar: qui a quadringentis, aut eo plus annis, istam inter uos ne cessitudinem sancte integreque seruatis: tamque facile, tantaque concordia, quoties opus est, uel centuriatim conuenitis, ut non plurimi, sed unus cunctiesse uideamini: ut uerum quoque appareat in uobis, quod Pythagoras ille Samius in amicitia esse uoluit, ut unus fiat ex pluribus. Ad hanc itaque amicitiam, hocque frequentissimum scribarum collegium, pro ueteri more ce lebrandum, uos me, utinam tam idoneum, quam promptum, delegistis: qua quidem in re, tot mihi uel prudenter, uel utiliter, uel etiam pie religioseque facta occurrunt, quae amplissimam, ne dicam, infinito patentem


page 200, image: s200

orationis materiam snppeditent: ut nobis duntaxat illud cogitandum sit, quomodo nostra exitum inue niat oratio. Quare mihi non facultas, sed terminus potius aliquis optandus est. Et ut inde ducamus ini tium, unde haec ipsa causa manat: quis non eum pru dentissime fecisse dicet, qui hanc societatem primus instituit? Vidit enim hac ipsa necessitudine quandam scribarum constitui politiam, in qua ordine omnia, consilioque fierent. Primum uos omneis quotannis conuenire uoluit, ut de ijs quae ad hunc ordi nem spectant, summma concordia consultaretis. Quod quanti sit, quantique ab omnibus fieri debeat, hinc scire licet, quod is ordo est, penes quem tanquam Sibyllae librorum custodibus, omnium totius ciuitatis fortunarum cum priuata, tum publica iura ser uantur: neque seruantur solum, uerum etiam tanquam a uatibus sacratissimis ipsa prodeunt iuris oracula. Nam siue quis emere, siue distrahere quicquam, siue contrahere, aut transigere uelit, ex isto ordine statim accitus aliquis, contrahentium uerba et pacta in tabulas refert: huic uni fides, uni autoritas omnium attribuitur. ijs sua monumenta proferenti bus, deferunt magistratus, concedunt leges: ijsdem loquentibus, clarissimi legum, ijdem et antistites, et interpretes silent. Leges quidem figere, ac refige re principes possunt: horum publicas, riteque obsigna tas uoces nulla potest Imperatoria abrogare maiestas,


page 201, image: s201

nulla potestas addere, nulla detrahere horum potest scriptis autoritas. Plus uni ex isto ordine, quam uniuerso hominum reliquo generi, fidei habe tur. imo in hunc unum ordinem ipsa imperatorum omnium consensu, tot seculis mortalium autoritas deriuata est: ut meritissimo publicarum priuatarumque actionum princeps appellari possit. At unde hoc, nisi ex ista optima collegij institutione, atque inter uos de rerum summa prudentissima consultatione prouenit? Tunc enim digna operum ueniunt precia, cum opera ipsa matura, prudensque anteit deliberatio, cum praesertim ea ad commune totius ciuitatis et commodum et decus, et ad Dei immortalis re ligionem, accessionemque pietatis fiat. Coeunt enim societatem quam plurimi: sed alij, ut opes irritamen ta malorum congerant: alij, ut amplissimis ipsi fungantur honoribus, conueniunt etiam ad aedes expo liendas fures ut compilent impij milites. Sunt quoque qui ad aliquod unum bonum conspirent, sed unum tantum. Vos opibus, uos dignitatibus, uos ue stris quibuscunque priuatim commoditatibus spre tis, quo omnibus in commune prodesse uestra possi tis opera, uestra comitia cogitis. A uobis omnia in omneis simul commoda proficiscuntur: singuli uestram experiuntur operam: in quo illum, tanquam uestri huius muneris atque officij praeclarissimi autorem, Cn. Flauium scribam Romanum refertis:


page 202, image: s202

qui cum uideret inuidia atque ambitione Appij Clau dij omnibus necessarias actiones iuris occultari, li brum qui eas contineret, populo tradidit: quod mu nus adeo gratum populo fuit, ut Tribunus plebis fi eret, et Senator, et Aedilis curulis. Liber ille ius Flauianum (quod uos minime fugit) appellatur. Hunc uos et hodie imitari certum est, dum recondi tas Alciati, Socini, Alexandrini, et aliorum iurisconsultorum actiones, stipulationesque cum populo communicatis, atque omnibus exponitis. Et ut aliquid praeterea hic de uestra eximia benignitate, munificentia, pietateque dicam: quis non miretur, un de tanta uobis et pecuniarum et frumenti (et si non mediocres sint uobis in hoc paratae opes) suppetat copia, quae quotidie Christi pauperibus erogatur? Quid memorem scholas literarum, uarias operum officinas, in quibus adolescentes ad omnem animi et corporis cultum uestris impensis instituuntur? Quid puellas inopes, quae huius collegij opibus certo numero ad connubij et nuptiarum or namenta quotannis traducuntur? Innumera prope alia esse scio, quae quotidie ab isto ordine pie sancteque geruntur: sed illa consulto praetereo, tum quod notissima sunt, tum etiam quia mihi non tam copiam, quam modum quaerendum proposui: ipsa tan tum benignitatis a me capita indicata ucrius, quam explicata sunt. Quare si nullus ordo in hac urbe


page 203, image: s203

est, qui tam sancte conueniat, tam sapienter deliberet, tanta pietate agat: si a nullo praeterea ordine, nullo conuentu, nulloque collegio tot tantaque bona in omnes manant: si nulli Dei et Christi seruatoris uota, caeremonias, decreta sanctius colunt, propensius reddunt, promptius peragunt, libentius seruant: quid quaeso hoc amplissimo Scribarum collegio illustrius, quid excellentius, quid utilius, quid admirabilius haec Ticinensis ciuitas, alioqui praecla rissima, habere potest? Haec uero omnia ita esse, testis est tota ciuitas, testesque sunt exteri omnes: et ij maxime, qui uestra et opera et liberalitate uti uo luerunt. Me uero haec non in cuiusquam gratiam attigisse, neque quod ex hoc uel uitae praesidia, uel di gnitatib. auxilia quaeram, testis est is, cui ment es mor talium clarissime patent. Haec enim omnia et ab ipso Deo optimo maximo expectanda, et labore mihi paranda statuo. Sed me hanc dicendi prouinciam suscepisse confirmo, ut recte factis honos, uti de cet, haberetur. Id quod uos etiam uoluisse, intelligunt ij, quibus et meae et uestrae uitae rationes no tae sunt. Praesertim cum me quoque pauca ex pene in finitis (qui uester pudor est) dicere uolueritis. Itaque uiri honestissimi, pergite in isto a maiorib. uestris prudentissime suscepto instituto, ut maiores uestros (quod facitis) non aequetis modo, uerum longe etiam superetis. Id enim et uestro munere, uestraque


page 204, image: s204

amplitudine dignum: et huic urbi, nec non Deo, cui ea tutelae est, maximo fuerit ornamento. Dixi.

CAELII SECVNDI CVRIOnis in Ioan. Iacobum Gambar. Pontificem Albingaunensem Oratio [correction of the transcriber; in the print Oraratio] funebris, Papiae habita.

SIde ignoto, obscuroque homine, in tam frequenti Patrum, illustriumque uirorum consessu mihi esset dicendum, impudens equidem uideri poteram, qui unius dieculae interuallo, dignam me ac idoneam uestris purgatissimis auribus orationem allaturum sperarem: quippe laudum mole obrutus, ac plane oppressus, nihil huc, in tam breui tempore, perfectum ingenio, elaboratum industria, uti par fuerat, adferre potuissem. Verum cum de eo sim apud uos, uiri magnifici, uiro uerba facturus, qui cum familiae splendore, tum suis laudibus, non in subriae modo, sed Italiae totius oras illustrat, bona me oneris parte leuatum sentio: speroque fore, ut quicquid a me in hoc funebri dicetur praeconio, uobis si minus perfectum atque elaboratum, non ingratum tamen uideatur. Dicendum est enim de am plissimi uiri Ioannis Iacobi Gambaranae, Comitis Palatini, Albingaunensisque Pontificis laudibus, eximijsque uirtutibus: ex quibus si fructus uberes aliquando


page 205, image: s205

cepistis, arbitror illarum commemoratio nem uobis nec insuauem, nec iniucundam fore.

Quare uideor mihi totam hanc laudationem in du as partes secare quodammodo posse: ut primum de his quae ante episcopi munus, deinde de ijs quae postea Pontifex gessit, dicamus. Mihi igitur aliquid de hac illustri Gambarana, Palatinaque domo meditanti, tot uiri principes, omnique uirtutum laude insignes occurrunt, ut a quo primum exordiar, nesciam. Quis ignorare potest, quanta semper huius familiae fuerit claritudo, quae Caesaris in Italia negotia tam diu bene et feliciter gessit? Ex qua Otho et Iacobus, huius nostri gentilis uterque integerrimus senator, uterque suo principi charus: ille Mantuae, hic Montisferrati prodiere. Cui successit Dominicus, alter Scaeuola iurisconsultissimus. Sed quid uetusta haec, maioresque persequor, quod faciunt ij, qui nihil in iunioribus dignum laude reperiunt. Mihi enim etiam atque etiam cuncta rimanti, ij demum clari nobilesque uideri solent, non qui maiorum modo imagines, cerasque iactant, sed qui et pa trum laudes imitantur, et posteris sua ipsi uirtute praelucent. Id quod optime prospiciens Ioannes Iacobus, propositam sibi a maioribus gloriam putauit, ad quam omni sibi contentione foret enitendum: atque a patre in primis suo, Ioanne, uiro plane regio. Hic uxorem Agnetem ex eadem sua


page 206, image: s206

familia foeminam honestissimam duxit, ex qua hunc ipsum Ioannem Iacobum filium suscepit, quem sta tim et cum ipso pene lacte ingenuis et moribus, et literis (quae semper illius domus consuetudo fu it) excolendum tradiderunt: qui, ut erat ingenio ad omnia sequaci, breui maximis Academijs idoneus euasit. In hoc igitur omnium terrarum florentissimo, celeberrimoque Ticinensi gymnasio, illam partem philosophiae, qua urbes populique reguntur, quae Iuris prudentia rectissime appellatur, secutus, non opibus, quae alioqui illi amplae erant: non stem matibus numerosis, quibus plerique tument, confidens: non uoluptatibus noxijs, quae non raro iuuenum animos a recto auertunt, indulgens: sed studijs animo et mente praesenti inhaerens, intra pau cos annos duplicem lauream meruit, et Caesarei et Pontificij iuris: qua donatus, et in hoc uestrum selectissimorum Iurisconsultorum collegium accitus, certatim illi ab Italiae regulis magistratus amplissimi oblati sunt: ac statim Placentiae, mox Cremae praetor creatur. Nec multo post fama sese uiri latius diffundente, a Mantuae Principe euocatus, ma gna, praeclaraque munera in ea urbe gessit. Quid Mediolanum, totius fere Italiae lumen memorem? ubi iudex et quaestor aequissimus omnium cum admiratione fuit? Quid partem illam Italiae, in qua Augu sta Taurinorum est, quae sub ipso Apennini iugo sita,


page 207, image: s207

Allobrogum paruit regulis: in qua et senator, et a consilijs secretisque Principi semper fuit? Sed inter haec cum animum ad uxorem appulisset, ex ue stris, suisque ciuibus lectissimam foeminam, ac plane heroicam sibi, Veronicam Rinaldi Torti, uiri illustrissimi, filiam foelici auspicio copulauit: e quib. Isabella, alterum huiusce generis lumen, prognata est, uirgo forma egregia, morib. pudicissimis, et quae cum ueterib. heroinis omni foemineo cultu, uirtuteque certare poterat. Haec ubi adoleuit, uiroque matura uisa est, Ioanni Gerardo comiti Sannazario, ciui Papiensi, uiro bonis literis excultissimo, nuptui est data. Isque nunc amissa coniuge, templi maioris Albigauni sacerdos, et ut nunc uocant, Canonicus, Papiaeque collegio D. Mariae in Pertica praefectus est. Vnam illi summam fortuna fecit iniuriam, quod cum succedere socero dignus esset, ab hoc tamen inuida, uirum optimum omni telo prohibuit. Sed forti animo sis Gerarde clarissime: illa, quod suum erat, se cum tulit: quae tua sunt, innocentiam, fidem, constantiam, animi magnitudinem, caeterasque bonas arteis, qui bus semper decoratus fuisti, nullo a te ferro saeuae diuellere poterit. Hactenus ista in hac Italiae parte gesta sunt: nunc quae alibi. Et ut reliquum uitae suae cursum transegerit, breuiter audietis. Decesserat Veronica, Ioannis Iacobi dulcissima coniux, cum ille nequaquam per socordiam sibi uitam ducendam ratus,


page 208, image: s208

Romam cogitare coepit: quo profectus, diutius latre tantus fulgor non potuit. Quare in summi Pontificis curiam lectus, urbique praefectus, tanta prouinciam sibi decretam uigilamia, tanta integri tate, iustitiaque gessit, ut Pontifex Albigaunensis a Clemente septimo Pontifice Rom. crearetur. Deinde in agrum Picaenum (quam nunc Marchiam Anconitanam uocant) legatione, Perusiaeque ac toti us Vmbriae praefectura summo pontificij senatus consensu perfunctus est. Praetereo honorificas ad principes legationes, aliosque magistratus, quos ille sanctissime administrauit. e quibus missione uixa Papa impetrata, de grege sibi concredito sollicitus, remea uit ad suos: Albigaunumque urbem in Liguribus ma ritimam, tanquam bonus pastor petiuit, ubi bonam uitae partem cum sibi commisso grege traduxit. Qui ut patriae etiam suae sui aliquam portionem daret, nonnunquam huc se recipiebat, atque inter gregem, interque patriam ita officia diuidebat sua, ut nec illi suum deesset ministerium, nec huic in rebus dubijs suffragium, prudensque consilium. Dumque ita per interualla se suis pergit impertiri, non morbo, sed senio potius accidit, ut ubi primum hauserat uitalem spiritum, ibi ultimum deponere, uitamque temporaneam cum aeterna commutaret. Hoc illi bonae ualetudinis parens illa et conseruatrix frugalitas, temperantiaque contulit, inimica luxuriosus epulis, et uini


page 209, image: s209

abundantia aliena, et ab omni immoderato Vene ris usu auersa. Sciens enim in uino quanta esset ad labefactandam mentem uis, quantaque ad morbos et malas uoluptates fouendas, uinum per totam uitam non bibit, ut uere [gap: Greek word(s)] esset. Annum enim circiter nonagesimum agens, omnibus suis fungebatur officijs: non illi labefacta memoria, non obtusum ingenij acumen, non remissa cogitandi uis, firmi pro aetate gressus, non tremulae manus, aut caput, oculi uiuaces, hilaris frons, lingua expedita. Hic hic tan quam alter Cato de senectute nobis dare optima con silia poterat, docereque arma senectutis arteis esse bo nas, actionesque uirtutum, quae in omni aetate cultae, cum multum diuque uixeris, mirificos afferunt fructus: non solum quia nunquam, ne in extremo quidem tempore aetatis (quanquam id maximum est) uerumetiam quia conscientia bene actae uitae, multorumque benefactorum recordatio iucundissima est. Quid igi tur mirum, si senectus illi uiridis fuit, et sine querela? In moribus enim nostris omnis culpa est, non in aetate. Iuuenes nobis aut bonam, aut malam senectutem paramus. Quis igitur tam facilem, tam humanum, tam sanctum senem, non uberrimis lachrymis prosequatur? Nunc nunc ciuibus suis, nunc Christi, quorum custos ac spectator erat, ouibus utilis esset. Siquidem uir sapiens, et multo rerum usu peritus, quod unum maxime huic aetati datur, multis


page 210, image: s210

millibus (ut est apud Homerum) praestat. Sed quid agimus, ciues optimi? in hoc enim mundi theatrum mittimur, suas quisque partes acturi. egit ille suas, nos agimus, et utinam bene: alij agent. Iunior, opes incorruptibiles parauit: adultus, persancte matrimonium coluit: senior, munera cum profana, tum sacra incorruptissime gessit. Suis charus, externis beneuolus, omnibus utilis, iucundus, honestus, animorum illam immortalitatem abijt fruiturus. Absint itaque lachrymae, querelaeque omnes, ne perpetuo uiuentem lugere, coeloque inuidere uideamur.

Dixi.

PAPIAE.

CAELII SECVNDI CVRIOnis in Rolandum Trouamalum Salensem, qui pro patria in carcere morbo confectus est, Laudatio.

CVm maiores nostros considero, factaque eorum egregia, uiri praestantissimi, fateri equidem cogor, fuisse illis diuinum prope animi robur, ut qui uarios huiusce uitae casus tanta animi magnitudine subierint. Verum cum nostrae aetatis praeclara uirorum facinora uideo, aut paria illorum, aut maiora esse iudico: nec deesse hominib. nostris uirtutes, excelsumque spiritum, sed qui eorum facta uirtutesque dictione


page 211, image: s211

et laudibus illustrarent. Habuit prisca aetas homines, qui illustrium uirorum facta felici stylo commendarent: nos in clarissima rerum gestarum luce hebescimus, stupemus, caligamus. Quid quaeso uel ab ipso Bruto maius fieri potuit, quam quod a Rolando Trouamalo factum est? qui nuper ob patriae suae amorem, mortem oppetere non dubitauit? Vellem sane, uiri optimi, quod me tanti facinoris praeconem esse uoluistis, uerbis aliquanto instructior esse, ut orationem factis exaequarem. Etenim si summus uates tot carminum millia contexuit, ut insignem pietate uirum (ut aiebat ille) laudibus ad coelum ueberet: quid mihi faciendum censetis? praesertim cum hic noster Aeneam non solum pietate adaequarit, sed etiam uicerit: quod haud difficulter (quandoquidem hunc campum currere certum est) demonstrabimus. Sed nequaquam a me expectetis, ut quorundam more de externis bonis quicquam eloquar. Caduca nimium, fragiliaque, et puerilibus consentanea crepundijs sunt. Ista quae uircs atque opes humanae uocantur, affluunt subito, repente dilabuntur: nullo in loco, nulla in persona stabilibus nixa radicibus consistunt, sed incertissimo flatu fortunae huc atque illuc acta, quos in sublime extulerunt, improuiso recursu destitutos, in profundum cladium miserabiliter im mergunt. Itaque nec existimari debent, neque dici bona,


page 212, image: s212

quae inflictorum malorum amaritudinem duplicant desiderio sui. Ab his ergo ad pietatis facinora, quae nisi bonum uirum, nullum comitantur, orationem nostram transferemus. Tanta enim haec est seu pietas, seu charitas, ut in Deum quoque ipsum recta contendat, similesque dijs homines faciat. Hinc illa uox: Sum pius Aene as fama super aether a notus. qui tamen pietate tantus non fuit, ut ab hoc nostro non facile superetur. Patrem namque ille humeris extulit, hic patriam: ille ne pater interiret, hic ne patria periret: unum ille, hic uniuersos sua uirtute ser uauit, alacrique animo sese militibus per medium forum, perque domos ingenti omnium cum terrore furentibus, prompto et alacri animo obtulit sese, cum ta men id declinare facile posset. At enim capi uoluit, ne uos caperemini: abduci, ne uos abduceremini, neu durius aliquid respublica pateretur. Num nam patriam uniuersam humeris eum ferre conspexistis: cum satellitum stipatus manu, una cum collega suo, uiro bono, pro uobis uniuersis Mediolanum duceretur? Longe certe maius est, patriam uniuersam, quam parentem solum, humeris sustulisse, tali praesertim animo. Quare Aeneam non tantum facto, uerum etiam proposito superauit. Praeterea pietatis quidem genera uaria multaque sunt, utpote in parentes, in cognatos, in amicos, caeterosque quos


page 213, image: s213

beneuolentia quoquo modo prosequimur. Sed cum omnia ratione animoque lustraueris, nulla est praestantior, nulla gratior, nulla charior, quam ea quae cum rep. est unicuique nostrm. Chari sunt parentes, chari liberi, propinqui, familiares: sed omneis omnium charitates, patria una complexa est. Nam euer sa domo, perditis amicis, interdum reip. status manere potest. Patriae ruina penates omneis secum trahat necesse est. Haec parens, haec nutrix omnium. haec artibus, opibus, disciplinis instruit, dignitatibus amplificat, omnia ad suorum ciuium commoda et ornamenta refert: amat haec, et uult ipsa amari: tuetur suos, nec uult negligi: et, ut breuiter dicam, paria a ciuibus exigit omnia: quod cuique nostm praestat, suo iure repetit. Quale autem et quantum hoc sit, quod patriae debetur, uidit, ut innumeros traseam, Themistocles, Codrus, Aristides. Videre etiam ex no stris Brutorum ac Deciorum auspicatissima nomina. Verum praeter caeteros, insignes mihi uidentur Cur tius Romanus, et duo Phileni Carthaginienses: quo rum ille, ut patria incolumis esset, prudens uolensque seipsum in profundissimam uoraginem dedit, super quem ciues honoris gratia certatim fruges iniecerunt: ij, quo patriae fines extenderentur, uiuos sese obrui passi sunt. qui quoniam patriae quam uitae suae longiores terminos esse uoluerunt, famae immortalitatem sunt adepti. Vbi nunc superbae Carthaginis


page 214, image: s214

alta moenia sunt? Vbi immenso Aphricae spacio non contenti spiritus? ubi mari terraque cunctis terribilis exercitus? omnia ista duobus Scipionibus fortuna partita est. At Philenorum egregij facti memoriam, ne patriae quidem interitus extinxit. Nihil est igitur, excepta uirtute, quod mortali ingenio ac manu immortale quaeri possit: et quemadmodum a sapientissimo Poeta dictum est:

Stat sua cuique dies, breue et irreparabile tempus
Omnibus est uitae: sed famam extendere factis,
Hoc uirtutis opus. ---

Sedenim quando ista uos adeo libenter audire conspicio, nostri huius factum cum illorum paucis conferamus. Curtius,ut suos ciues uano metu liberaret: Phileni, ut patrios fineis dilatarent, uiui sepultisunt. Rolandus cum collega suo Ioanne Maria, quo uobis omnibus citra periculum, libereque extra fineis patriae uestrae uagari liceret (nam antea nostis quanto cum periculo agri uestri limites transiliebatis) in carcerem coniectisunt. An non id est terra obrui, in teterrimum carcerem includi, unde quis nunquam emergit? nisi quod alter semimortuus, illinc est ereptus. Verum Curtius, nempe Rolandus, nusquam apparuit, posteaquam in uorace illam specum detrusus est. O carcer, specus uoracissima: cur non charissimum pignus, depositumque suae Parenti reddidisti? Sed noluisti reddere, ut caeteris


page 215, image: s215

terrori esses. At nihil egisti. uiuet tantae pietatis monumentum, dum constabunt elementa: et plerique hac fama illecti, minus te exhorrebunt, patriam uero ma iore pietate colent. Vidistis amplissimi uiri, quanta qualis ue inter hos similitudo sit: sed haec similitudo quandam parit etiam dissimilitudinem. Nam illi momento sibi aeternam laudem adesse uidebant: hic no ster diutino carcere maceratus,infamiam etiam subire poterat. Vulgus enim hominum parum decorum arbitratur, carcere detineri: quid in carcere mori? At non ita est. nisi quis nihil interesse putat, quispiam ne ut nocens, an ut innocens patiatur. Siquidem ut ab una cademque causa diuersi effectus prodeunt: ita ex diuersis, ijsdemque pugnantibus causis unus nonnunquam effectus manat. Sed ut ad collationem redeamus, illis ciuium suorum astantium multitudo, clamoresque, stimulos addebant: hunc solitudo ipsa, diuturnaque mali cogitatio mollire, et a propo sito deterrere poterat. Quid quod domus haec peculiari quodam iure hanc sibi laudem uendicare uidetur? Nullus quippe est qui nesciat, Antonium Rolan di sratrem ab Alexandrino carcere perniciem, mortemque traxisse: cui (ut fratris etiam demortui impleret officium) successit Angelus frater, tametsi Deo ita uolente seruatus est haud dubie, quo saepius rempub. iuuare posset. Praetereo labores ab his perpessos, periculosas obitas legationes, saluberrima consilia


page 216, image: s216

bonorum suorum distractionem, inimicitias, pericula, damna accepta, quae singula bonum ciuem abunde arguunt. Quid de eo dices, qui omnia exequutus est? qui denique id, pro quo tuendo ipsa etiam num bruta depugnant, ipsum uidelicet corpus, uitamque patriae impendit? cuius rei fidem modo uobis fecit idem ipse Rolandus. Hic autem aliquis obiecerit, Rolandum non eo animo carcerem adijsse, ut sibi illic moriendum putarit: et quod inclusus perstiterit, faloque concesserit, coactum ad id fuisse quasi illum carceris nomen terrificum, rei maxime consentaneum subterfugeret (est locus in urbe quod ma lum stabulum oppellatur, ubi qui alieno aere tenen tur, includisolent) aut non sentiret, par laboribus corpus sibi non esse: aut ignoraret, rempublicam cre ditoribus non esse soluendo: aut denique inclusus, uel municipium obligare non posset, uel quosdam se lo cupletiores prodere, qui in eius loco tenerentur, praesertim cum ultro ab ipsis creditoribus ad id assi due sollicitaretur. Poterat quidem, noueratque: sed uicit amor patriae. germanum ille uoluit imitari, fratris gloriam augere, sua in patriam merita cumulare, uirtutum concentum absoluere. O factum aeterna memoria dignum. Nam quod captus est, consilij atque rationis fuit: iustitiae, quod nec quenquam prodere, nec municipium arctius obligare uoluit. Animi uero magni et excelsi, quod diutinam captiuitatem constantissime


page 217, image: s217

sustinuit: donec grauissimo inde contra cto morbo, uitam cum ipsa captiuitate finiuit. Et hic est finis, qui tantopere si bonus est, commendatur: sin secus, a cunctis uituperari solet. Notum est illud, La uita il fin il di loda la sera: Sine bono lau datoque uitae exitu nihil fuerit reliqua uita, etiam si uel Nestorem uel Hecubam annis superaris. et fere fit, ut uita fini consentiat. Fieri nequit, ut si bene, beateque uixeris, non itidem feliciter moriaris. Vitae summa breuis, inquit Flaccus, spem nos uetat inchoare longam. Autorum grauissimorum alius dieculam, totum huius uitae curriculum appellauit, ut Euripides: alius punctum temporis, ut Phalereus Demetrius. Optime uero omnium Pindarus, qui uitam hominum umbrae somnium dixit. Res duas maxime nihili coniunxit, umbram et somnium: ut plane quam sit inane hoc nostrum uiuere, demonstraret. Cui Hebraeus ille Pindarus concinit, cum ait: Dies mei sicut umbra euanuerunt. Itaque non conuenit aeui spacium solstitijs metiri: re cte factis aestimanda est aetas. ut is diu uixisse putetur, non qui diutius uixerit, sed qui probe peracta huius uitae fabula, honestam sui memoriam posteris reliquit. Quam rem optime consequutus est no ster Rolandus, uir praestantissimus, qui non nobis mo do, uerum etiam uniuersis mortalibus optimum exemplum memoriamque sui in dies recentiorem reliquit.


page 218, image: s218

Nihil ergo quod bonum uirum, eundemque bo num et fortem ciuem deceat, omisit, nihil amplius desiderari potest: nihil praeterea ad summam hominis laudem superest, Ciues optimi, nisi ut certatim super eum cuncti, quemadmodum de Curtio audiuistis, fruges conijciatis: hoc est, ut superstitibus suis, uxori, nepotibus, fratrique unico bene uelitis, faueatis, immunitatem praestetis: hoc leges, hoc con suetudo, mores, aequitasque poscit: hoc duobus pro patria defunctis fratribus debetur. Quae res ad uestram quoque tum laudem, tum utilitatem plurimum interest:quo plures ad patriae amorem et defensionem excitentur, cum uiderint se, suosque a uobis non iri desertum, nec etiam tum cum ipsi abfuerint. Hae nanque uerae atque bene collocatae fruges erunt. Haec operosior, longeque nobilior in foro statua, ad perpetuam rei memoriam, sanctius erecta fuerit: quando satis ipse sibi, patriaeque, immortalem nominis gloriam conquisiuit.

DIXI.



page 219, image: s219

CAELIVS S. C. OCTAVIANO Ferrerio S. D.

ORatiunculas quatuor, quas ad me misisti, ad uerbum de graecis expressas, latina dictione, (ut uoluisti) ad te illustrat as remittimus. Potuisses ipse (scio) idem felicius praestare. Verum id qualecunque est muneris, detrectare noluimus, te praesertim poscente: cuius tanta in nos merita constant, ut quicquam tibi denegare nefas esse uideatur. Id uero eo libentius etiam feci, quod mira quadam breuitate, grauissimarum consultationum sententias continere, argumentaque magnarum atque utilium declamationum (si cui ingenium pariter et stylum libeat exercere) suppeditare uiderentur. Vale. Lausansannae, 7. Calend. Sextil. 1543.



page 220, image: s220

AESCHINIS ORATIO.

MEMORIA repeto, Athenienses, Alexandrum in hac urbe nostra, studijs liberalibus institutum, Aristoteleisque disciplinis imbutum, mores nostros, atque ingenia nostra didicisse. Ars ei regnandi tradita est. Animi eius magnitudinem atque constan tiam nouimus: liberalitatem atque clementiam exper tisumus. Proinde obsequijs (ut mihi quidem uidetur) mitigandus est: non rebellione, non comumelijs irritandus. Quam contra nos indignationem animo concepit, facile in beneuolentiam uertet: siquidem nos sibi obsequentes, supplicesque uiderit.

DEMADIS ORATIO.

ADmirarisatis non possum, uiri Athenienses, quid Aeschini in mentem uenerit, ut nobis quasi formidinem incutiens, in deditionem et potestatem pueri nos uenire moneat: et bellorum studijs, qui bus semper floruimus, suadeat abstinere. At uos Athenienses, uiri et incliti, et maximi, Alexandri bellum perhorrescitis? qui Megarenses fudistis, uicistis Corinthios, Lacedaemonios superastis: qui tot, tantasque regis Xerxis copias a finibus uestris, dome sticis uirib. uincendo propulistis: quib. uastum mare non sufficiebat ad nauigandum, portus ad appellendum,


page 221, image: s221

terra ad ambulandum, flumina ad potandum: qui montes in planiciem deducebant, ualles aequabant, maria pontibus sternebant: quos totauix Graecia cae piebat, quorum iacula et telasolem opacabant. Rem sa ne ridiculam, si huius pueri temeritati obuiam ire non audeamus, qui tot praelijs, totque triumphis pollemus. Subtili certe quodam consilio duces atque orato res nostros sibi dari postulat, ut scilicet spoliatam urbem custodibus, suis tum ducibus, tum consilijs uacuam, facilius praedetur atque diripiat.

DEMOSTHENIS ORATIO I.

APud uos in controuersiam adduci uideo, Athenienses, sint ne aduersus Alexandrum arma sumenda, an eius imperio mandatisque sit potius obtemperandum. Super qua deliberatione, Aeschinis satis laudanda sententia. Sed ne Demadis quidem, si res ita postularet, improbanda. Nam neque nobis uires desunt, si bellum gerere placeat: nec prae semis pacis commodum, quod est finis belli, negligen dum. Monet nos Demas, antiquarum uictoriarum commemoratione, ad arma currere. Sed exhibeat quaeso duces, quales ea tempestate habuisse constat. Non adest Conon ille, qui spolijs atque insignibus Persarum urbem ditauit. non Miltiades, qui Darium cum sexcentenis equitum milibus in campis Maratho nijs turpiter uictum fugauit. non Themistocles,


page 222, image: s222

qui Xerxen decies centenis militum milibus elatum, quatuor milium et ducentarum nauium numero for midabilem, exigua latentem nauicula, fugam arripere coegit. Aliud nunc tempus est, aliud pro tempo re ineundum consilium. Videte ne dum libertatem quaerimus, incauti in seruitutem incidamus. Videte, ne si quosdam nolumus, uniuersos tradamus. Cae terum qui uictoria in bello potiri feliciter cupit, praeparet exercitum, instruat militem necesse est. Ho stis tumidus et insolens in portis, cum milite nec pae uido, nec imbelli, sed robusto et audaci, nos imperitos, nec satis praeparatos inueniet. Quamobrem non reuocemus eum a Persis, ipsum abire sinamus, forsitan non reuersurum, ne furorem atque iram diu in Persas conceptam, apud nos parturire cogatur. Nec dicamus nos Alexandro parre nolle, qui seruiuimus Philippo: ne simus similes Thebanis.

ALTERA DEMOSTHENIS AD Alexandrum Oratio.

NIhil habet, rex Alexander, uel fortuna tuae maius, quam ut possis: uel natura melius, quam ut uelis, seruare quam plurimos. Nulla enim de uirtutibus tuis plurimis, nec gratior misericordia, nec admirabilior clementia est: nec ulla alia re ad Deos propius accedere potes, quam ut salutem hominibus conferas: aut dando, si eguerint: aut ignoscendo, si deliquerint: aut amplectendo, si supplices


page 223, image: s223

fuerint. Cum enim uincamur a Dijs omni reliquo munerc, sola clementia est, quae nos dijs reddit aequae les. Itaque gaude tam eximio tibi ingenito bono, fru ere cum fortunae tuae gloria, tum excellentia clementiae, quam extendere debes ad oens, et eos praesertim, apud quos et educatus fuisti, et sapientiae lumen ac cepisti, et istius magnitudinis tuae rudimentum formamque sumpsi sti. Nemo quidem erit tam iniquus rerum aestimator, qui dubitet, quae nam fuerit Athe niensium in recipiendis Thebanis aduersum te delinquendi uoluntas, cum statim cognito frontis tuae nu bilo supplices ad te uenimus. Is enim qui peccauit, cum facti poenitet, declarat omnino se maluisse non peccare, quam facti poenitere. Verum si qua tenemur culpa, expertes tamen sceleris sumus. Thebanos non tam miseros, quam miserabiles, in nostram urbem accepi mus: nec ut hostes tuos, sed ut tantae uictoriae tuae re liquias quasi e naufragio seruauimus. Victis a te portas aperuimus: sed tamen contra te arma non sum psimus. Humanitate potius iudicabis nos deliquisse, quam scelere: non odio tui, sed errore quodam: non prauitate, sed inepta forsan pietate. Quid, quod animus tuus ijs angustis terminis, quos natura mortalib. dedit ad hanc fruendam lucem nunquam con tentus, semper immortalitatis cupiditate flagrauit: nec tua uita aestimanda est, uelut ea quae corpore tan tum ac spiritu continetur, sed ut diuina. Domuisti


page 224, image: s224

Graeciam, uicisti Lacedaemonem, fregisti Thebas, Persas mox Indosque debellaturus. Haec tamen omnia hominis sunt: quoniam et naturam et conditionem ut fieri possint, habent. Verum animum uin cere, iracundiam cohibere, sibi imperare, uictoriam temperare, subiectis parcere: hoc demum est diuinitate quadam caeteris praestare mortalibus. quod qui fecerit, non solum est summis uiris aequan dus, sed Deo similimus iudicandus. Ne igitur credas iracundiae, quae inimica consilio est. Ne credas uictoriae, quae suapte natura est insolens, et superba: sed uince teipsum, qui caeteros gloria et uir tute superasti. Nam quis est te uel nobilitate, uel probitate, uel optimarum artium studijs, uel clementia, seu quouis alio laudationis titulo praestantior? Quis regum clarissimorum, bellorum magnitudine, praeliorum numero, uarietate uictoriarum, celeritate conficiendi, mentis altitudine, pertinacia in rebelles, clementia in subditos, liberalitate in om nes, tibi conferri potest? Gloria siquidem tua tanta est (licet longe maior futura sit) ut trophaeis et monumentis tuis nulla aetas sit finem allatura. Nul lius est tam exuberans ingenij uis, nullum dicendi flumen, ut res tuas gestas non dicam exornare sed enar rare, Alexander, possit. Illa tamen omnia obscura bit, abolebitque uetustas, nisi aeternis literarum monu mentis tradantur. Verum in tanta hominum multitudine,


page 225, image: s225

qui uel fidelius res tuas enarrabunt, uel felicius con scribcnt, Atheniensibus? apud quos sunt domestici philosophi, et scriptores, totum orbem omni disci plinarum genere irrigantes. Celebrabuntur igitur tuae res, laudabilius euehentur. Illae quidem non re so lum, uerum ore quoque ac stylo mirabiles et iucundae, non nostris modo, per nos, sed omnium pene gentium et literis et linguis: nec ulla unquam aetas de tuae gloria conticescet. Vita tua obliuionis caliginem nun quam formidabit: sed eam tuebitur aeternitas omnium seculorum, adeo ut posteri tot tuas laudes, triumphosque audientes, atque intelligentes obstupescant. Itaque ut ut ista se habeant, ignosce quaeso urbi nostrae, imo tuae, ac ne totius orbis lumen extinguas. Nam ut sol ille, inter caetera eminet lumina: sic ciuitas haec inter alias orbis urbes, sapientia atque eloquentia excellit: ac quasi fons quidam perennis ex sese riuos ad omneis mundi partes omnium doctrinarum transmittit. Eius igitur salus, tuae clementiae laus erit et gloria. Pace tua loquar, rex Alexander, nullam de laudibus tuis ampliorem fore existimo, ea, quam hodierno die (si nostrae urbi peperceris) consequris.



page 226, image: s226

CAELII SECVNDI CVRIOnis Oratio, Basileae habita: in qua Rhetoricae primum, deinde commoditates Partitionum oratoriarum Ciceronis indicantur.

SCio ego uos, Patres sapientiss. Doctoresque clariss. cum uestra humanitate, tum maxime religiosa quadam prudentia, mihi ad hunc locum, aditum aperuisse: ut et meae et literarum dignitati, si caetera paria sint, consuleretis. Nam quod de meis rebus subleuandis cogitastis, humanitatis uestrae fuit, Patres: prudentiae uero, quod quantum in hac oratoria palaestra praestare posse uidear, experiri uoluistis. Ego uero Patres, et in officij, et beneficij in me uestri loco, utrumque numero. Neque enim is sum, qui meis rationibus uelim consultum bene, di gnitati literarum male: sed tum praeclare mihi fuisse prospectum arbitrabor, cum et literae pro dignitate tractabuntur, et ex ea tractatione fructum am plissimum capient auditores. Quamobrem uobis primum cum pro his adolescentibus gratias ago, quorum causa tantos labores molestiasque suscipitis: tum pro ipsa, quam omni cura, studio, diligentia tuemini, literarum atque artium liberalissimarum dignita te: deinde a Deo opt. max. et a Iesu Christo rege immortali, cuius ope et auxilio ista nituntur et


page 227, image: s227

constant, precor, ut uos in ista praeclara, sanctaque administratione diu florere uelit. Fore enim breui spero ut et pacatis bellorum motibus, quibus hodie flagrare omnia uidentur, haec Academia ubique celebretur, et uos optatum ex uestris laboribus fructum percipiatis. Ad me redeo, Patres, quem ad hoc ipsum munus adiutorem esse deligendum putastis: qui utinam is essem, qui uestris grauissimis iu dicijs, uestraeque expectationi respondere possem: ue runtamen, si quid est in me ingenij, quod sentio quam sit exiguum: aut si qua exercitatio, commoditasque docendi, in qua me non inficior mediocriter esse uersatum: et si tantum consequi potui, quantum licuit per uarias grauissimasque et diuturnas aduer sariorum nostrae religionis molestias et uexationes: eas res omnes ad Dei gloriam primum, deinde ad huiusce Academiae praeclarae dignitatem, commoditatemque libenter exponam. Nunc autem cum intelligam a uobis, Patres, sincera atque utilia potius, quam lemniscata et ambitiosa probari, de re ipsa iam aliquid dicere, non uobis tamen qui iamdudum per hos gradus ad res maiores et grauiores conscendistis, sed his adolescentibus, incipiam. Ad uos igitur iuuenes me conuerto, moneoque, ne a me hic cum artium aliarum, tum huius quam profitemur bene dicendi scientiae et doctrinae laudes expectetis, quas toties uos et audiuisse,


page 228, image: s228

et legisse non dubito, ut nisi ad eas amandas estis acc ensi, mea uix possitis oratione permoueri. Verum, si illud modo cogitabitis, non esse eloquentiam rem quandam inanem et inutilem, sed cum ad omnia fere utilem, tum maxime necessariam, nihil erit quod ad eam uos cohortari magnopere laboremus. Nam (si licet paucis de tantis rebus agere) hac ho mines improbos et perniciosos deijcimus, bonos erigimus et tuemur: hac consilia nostra de republi ca grauiter explicamus: hac laudamus uirtutes, uitia uituper amus: hac obscurissimas de omni philosophia et religione quaestiones, quasi magno quodam illato lumine illustramus: hac freti, maximas legationes cum dignitate obimus: hac quasi diuina quadam uirgula, et languentes populos excitamus, et moderamur effrenatos: hac leges suademus bonas, malas dissuademus: hac tuti inter armatas acies uersamur: hac honores, hac opes, hac amicitias nobis ubique comparamus: hac denique instructi, taruum reliquis hominibus praestant, quantum homines ra tione bestijs antecellunt. Quod ut intelligatur, est ea in aliquo genere rerum collocanda. Sunt igitur duo in homine: ratio et oratio. Sed ratio intus in homine latet, quasi Deus quida in mundo. Duobus autem modis ea sese ostendit, tum rebus praeclare ge rendis, tum oratione, qua in mente inclusam et abdi tam rationem, consiliaque explicamus. Iam si ratione


page 229, image: s229

res est gerenda, erit etiam ratione dicenda. nam ut ratio ista nostra, ab illa aeterna, quae est in Deo, ratione discrepare non debet, aliquid ue confusum aut inordinatum complecti, sed ordine quodam omnia, certaque lege, ut alia prima, alia media, alia ultima et extrema sint: sic nec actiones, nec orationes, ab ea quae in animis nostris est ratione et intelligentia et mente dissidere debent. Sunt enim ut in Deo, sic etiam in hominis mente, partim natura, partim usu, partim doctrina rerum species et formae, quas Ideas, ille non intelligendi solum, sed etiam dicendi grauissimus autor et magister Plato solebat appellare. Hac ratione nobis cum Deo prima est consociatio, a bestijs autem dissociatio. Non enim bestiae consequentia cernunt, non causas rerum uident, earumque progressus, et quasi antecessiones, non similitudines comparant, rebusque praesentib. adiungunt et annectunt futur as, quod hominis proprium esse munus, nullus ignorat. Quae uero mente inclusa retinemus, etiamsi praeclarissima sint, ex his nulla utilitas ad alios manat, nisi oratione (ut interim actiones omittamus) t quae interpres mentis est, explicentur. Explicari aum satis commode non possunt, sine aliqua doctrina dicen di, quae quid, et quo quidque loco, et quomodo sit dicendum, tradat. Quod si quis dicat, se natura duce posse haec tam magna, tamque admirabilia dicendo, sine ista arte praestare, non ita est. nam, non Theologi


page 230, image: s230

modo, uerumetiam Philosophi, rerumque publicarum rectores uiderunt, naturam ipsam non satis habere uirium atque consilij, ad nostr as actiones orationesque moderandas, sed etiam rationem ipsam egere doctrina. Hinc tot leges, non diuinae modo, sed etiam humanae, tot decreta, tot de uita et moribus libri, de moderandis animis, actione, et oratione conscripti sunt. Quid? an non possunt etiam homines natura numerare, legere, fidibus canere (sunt enim et haec unius hominis propria) pauci tamen sine magistro, sineque aliqua doctrina idipsum efficere recte possunt. Neque enim si latius sermo inter homines patet, quam illa: idcirco illa arte moderanda sunt, oratio sine ordine, sine lege, sine aliqua uia et ratione, fluere sinenda erit: ut homines, qui consilio atque ratione a bestijs differunt, uoce incondita, et barbaro quodam sono cum bestijs coniungantur. Imo quo et nobis et alijs perniciosior esse potest oratio, eo magis est ratione moderanda, quam uel numeri, uel figurae, uel modi: in quibus si peccatum fuerit, pecuniolae iactura, aut suauitatis alicuius fieri potest. at si in oratione, siue aliquid dicas quod non est dicendum, siue non in loco dicas: siue non co modo dicas, quo esset dicendum: tum famae, tum fortunarum, tum capitis in discrimen uocaris: neque tu solus, sed alij quoque, ac saepe familiae et ciuitates et regna periclitantur. Nam hic non loquimur de uulgari quadam re, et communi omnium


page 231, image: s231

sermone, sed de rara quadam maximaque uirtute pure, splendide, apteque dicendi: scimus enim homines natura oratione uti posse, miscere sermones, sensa mentis aperire. sed quam praclare, in co omnis nostra uersatur quaestio. Fateor quidem nonnullos ho mines, sine hac arte et naturae ipsius habitu prope diuino, et scientia rerum magnarum, disertos et facundos extitisse: uerum, si ad natur am eximiam atque illustrem, si ad cognitionem maioris cuiusdam philosophiae (est enim et haec philosophia) et religionis, accesserit ratio quaeda ex hac nostra facultate petita, tum illud nescio quid praeclarum ac sin gulare solet existere. Iam si tantum adiumeti praestan tibus naturis ars solet afferre, quid de mediocribus ingenijs, aut etiam infra mediocritatem positis dicemus? Nam et quae bona sint, fieri meliora possunt doctrina: et quae non optima, aliquo modo acui ta men, et corrigi possunt. Est enim ars dux certior quam natura, ut Cic. de Finibus testatur. At a natu ra, quod Carneades dicere solebat, artem dicent esse profectam. et hoc fatcor ex parte, sed non omnino. Initia quidem, et quasi [gap: Greek word(s)] habet a natura, uerum perfectionem ex diligenti quadam obseruatione: nec ab unius tamen aut alterius natura et obseruatione, sed multorum. Nam omnia fere quae sunt con clusa nunc artibus, dispersa et dissipata quondam fuerunt: ut in musicis numeri, et uoces, et modi: in


page 232, image: s232

grammaticis, poetarum pertractatio, historiarum co gnitio, uerborum interpretatio, pronunciandi qui dam sonus: in hac ipsa ratione dicendi, excogitare, ornare, disponere, meminisse, agere, ignota quondam omnibus, et diffusa late uidebantur. Adhibita est igitur obseruatio quaedam, quae rem dissolutam diuulsamque conglutinaret, et ratione quadam constringeret. Sic ex multis obseruationibus simul coniunctis, ordineque dispositis, artes coaluerunt.

Quamobrem, non si a natura ars bene dicendi profecta est, continuo quae arte continentur, sola natu ra homines nosse possunt. Ex quibus iam uos intelli gere arbitror Iuuenes, ei qui bene dicere cupiat, ar tem esse necessario discendam. Neque tamen in natura atque arte omnia uobis esse reposita putatote: sed et in uobis sit ardor quida animi, discendique cupiditas, necesse est: quae si non insit, parum naturae ipsius acumen et ingenij, minus quoque praecepta artis uos iuuabunt. Verum haec omnia perficit exercitatio, uel diligentia, qua una uirtute omnes reliquae continentur. Ateadem exercitatio tota fere in diligenti imitatione consumitur, quae est aliud nihil quam studium quoddam quo impellimur; cum diligenti ratione, ut alicuius similes in dicendo esse ualeamus. Horum autem tria in uobis esse, et ex uobis debent proficisci, ingenium scilicet, ardor animi, et diligentia: quartum est, ars atque do ctrina. Haec uero oratorum est, atque eloquentium, quos


page 233, image: s233

Graeci Rhetoras uocarunt, ut et ipsam artem Rhe toricam: quae scientia est ornate, distincte, apteque di cendi. Hanc igitur artem pulcherrima, utilemque do ctrinam, uobis Iuuenes explicare instituimus, quam tum nostra mediocritas feret: in qua explicanda Oratorias M. T. C. Partitiones sequemur. Nam uix alius est liber, e quo commodius et breuius illam di scere possitis, quam ex hoc paruo huius maximi et diuinissimi oratoris libello. Quanquam enim multa de hac arte scripsit Cicero, omniaque praeclare: tamen quod in hoc dialogo uiam quandam et rationem, quam Graeci methodon appellant, Academicos secutus, aperte expressit: nec quicquam quod ad hanc facultatem pertinere magnopere uideretur, omisit: hunc uobis commodiorem fore putauimus, cum ad intelligendum, tum etiam retinendum. Illud igitur tan tum reliquum est, ut uos beneuolentia, attentione, diligentiaque uestra, nostros conatus adiuuetis, et labores grato animo accipiatis.

CAELII S. C. ORATIO DE HOnore, Basileae habita.

VEstra ista in me ornando noua forma, eximi aque liberalitas, Patres, me nonnihil commouet, ac terret, cogitantem, qua oratione apud uos mihi utendum sit, et quibus uerbis gratiae sint agendae. Vultis enim me insignibus omnibus ijs ornatum esse,


page 234, image: s234

priuilegijsque donatum, idque gratis, quibus ornantur ij qui apud uos artium liberalissimarum magistri, rerumque magnarum ac philosophiae doctores appellantur. Equidem cuperem uim mihi Demo sthenis, aut potius di uinam illam Ciceronis eloquentiam dari, quo cum meo ipsius desiderio, tum isti uestrae benignitati, ac de me expect ationi aliqua ex parte satisfacerem. Verum sentio hoc frequenti conspectu consessuque uestro, officijque ac beneficij erga me uestri magnitudine mihi mentem propemodum eripi, effluere uerba, animum debilitari: adeo, ut unde et a quibus sermonem aliquem instituam, uix possim inuenire. Quamobrem tacendum mihi esset omnino, nisi me ex altera parte incredibilis humanitas uestra, Patres, perspect aque in me beneuolentia recrearet. Hac fretus, spero uos, quicquid illud erit quod hic conari poterimus, aequis animis audituros, in partemque meliorem interpretaturos. Materiem autem dicendi, atque argumentum eadem ipsa uestra humanissima in me ornando uoluntas suppeditabit, ut de honore ac dignitate, quae ab optimis uiris uirtuti alicuius me ritisque tribuitur, aliquid dicamus. Vos igitur omnes oro, ut me quam fieri poterit breuissime hisce de rebus disserentem, aequis animis audiatis.

Mihi de honore aliquid dicere cogitanti, haec tria explicanda esse uidentur: primum, quid sit id quod honorem omnes nominant: secundo loco, quae


page 235, image: s235

eius origo, causa ue sit: tertio, an sit quis honos, de quo loquimur, bono et sapienti uiro expetendus? Principio, honor non uno aut simplici modo con siderandus est. nam et in eo qui defert, honor intel ligitur, et in eo cui defertur: ut honor quem Roma ni Mario et Ciceroni deferebant. Is enim in Mario felicitas quaedam erat, qua fruebatur, cum uide ret se a suis ciuibus tanto honore affici, ut septies consul crearetur. idem dicendum de Cicerone, cum ei omnes honorum gradus deferebantur, adeo ut, tametsi homo nouus esset, ut eius aemuli obijciebat, modo praetor, modo consul, modo etiam proconsule cunctis suffragijs renunciaretur: semper autem senator amplissimus esset, et ad causas agendas ab cunctis mortalibus expeteretur. In ipsis autem Ro manis, ijdem honores significatio erant et expressa testimonia, ipsorum opinionis et existimationis, quam de utriusque excellenti uirtute, in animis insitam infixamque habebant. Nos autem hoc loco, quoniam alterum sine altero intelliginon possit, de utroque coniuncte, breuissimeque dicemus. Sed quiae et uerus est quidam, et quidam falsus honor, ut hunc reijciamus, illum retineamus, uerum illum oratione explicabimus, ut quae sit eius natura intelligatur. Est igitur honor, significatio eius opinionis, quae de alicuius excellenti uirtute, magnisque meritis habetur, iudicio studioque delata. Ita


page 236, image: s236

enim natura comparatum est, idque omnes et sentiunt, et agnoscunt, qui nulla tanguntur aemulatio nis inuidia, ut quos excellere uirtute aliqua atque facultate uident honesta, eis honorem cultumque tribu ere aliquem uelint. hinc parentes colere et reuereri coepimus, hinc magnos et sapientes uiros ad guber nacula reip. ad regna atque imperia uocare: hinc doctos homines et eloquentes ad publice docendum ma gnis praemijs allicere, hinc ex hominib. Deos facere, eosdemque ueneratione ceremonijsque dignari: hinc denique superioris naturae, quam Deum iure uocamus, cuius beneficio et sumus et conseruamur, sacra religioque manauit. Nam quae fuit unquam tam efferatanatio atque immanis, quae parentib. propter quos hanc suauissimam lucem aspexerit, obseruantiam: hominibus fortibus, sapientibus, et eruditis, quorum uirtute defendimur, consilijs gubernamur, doctrinis erudimur, dignitatem: Deo optimo max. a quo omnia bona accipimus, immortalesque honores expectamus, religionem negarit esse tribuendam? Vere enim, sapienterque mihi uisus est Cicero de honore iudicare, cum dixit in Tusculanis suis disputationi bus: Honos alit artes, omnesque accenduntur ad stu dia gloria, iacentque ea semper quae apud quosque im probantur. Est enim honos (ut mihi quidem uidetur) species quaedam referendae gratiae: ut quos uidemus sua uirtute, artibus, atque sapientia res nostras


page 237, image: s237

iuuare, et ornare, eis uicissim honoris aliquo gene re gratiam referamus. Sic Pharao, Aegyptirex, Iose pho gratiam retulit, cuius exemplum hoc loco comme morare iuuat. Est enim non solum illustre, uerume tiam diuinum, utpote quod ex diuinis literarum monu mentis depromatur. Iosephus ille a fratribus suis, quod uestra sapientia Patres non ignorat, propter inuidiam uenditus fuit, et in Aegyptum a mercatoribus deportatus: a nequissima muliere falso crimine notatus, in carcerem coniectus est. Sed quoniam Deus cum singulari quadam prudentia, sapientiaque ornarat, diuino, praesertim in somnijs interpretandis ingenio, eius tandem in prouisione rerum futurarum perspecta sapientia, ab Rege Pharaone magnis est honoribus affectus. Nam eum Rex annulo quo digitum ornabat, purpuraque qua indutus erat, aureoque torque quem gestabat donauit, et curru secundum se uehi, ac quacunque ueheretur, quasi Deum quendam supplici ueneratione excipi iussit, et denique eum domui suae totique Aegypto gu bernatorem praefecit. Quae res, ut scitis, non Aegy pti modo, uerumetiam Israelitarum omnium, aliarumque gentium salus a re frumentaria et incolumi tas fuit. Nihil dicam de Daniele, de Mardochco, atque alijs qui ad diuinos prope honores euecti, salutares populis nationibusque fuerunt. Quod si quida in ho nore et dignitate, perniciosi grauesque extiterunt hodieque


page 238, image: s238

sunt (quod non negamus) id euenit, quod non iudicio, neque propter uirtutem honoribus illis aucti fuerunt: sed hominum uel temeritate, uelstulta assen tatione, aut eos ui et malis artibus inuaserunt. Er go honores dicendi non sunt, quia non sunt praemia uirtutis, aut in aliqua parte referendae gratiae repo nendi: sed stultitiae, audaciaeque insignia, scelerumque integumenta, potius appellandi. ex his igitur quae diximus, non modo honos quid sit elucet, uerumetiam quae sit eius origo et causa, quod alterum erat ex tri bus quae proposuimus, monstratur. Nam sihonos iu dicio studioque aliquorum defertur alicui, apparet ho norem ab iudicio, quasi ab aliquo fonte uel stirpe manare. Si item propter uirtutem, magna ue merita tribuitur, quae eius alia esse causa potest quam honestas? Ab honestate igitur, praestanti ue alicuius uirtute, et a iudicio bene atque incorrupte iudican tium, honos ille non fucatus exoritur. Praeclarum haud dubie genus honoris, ac nobilissimum, praeclari parentes: uerum non minus praeclara proles, quae etiam parentem augeat, et cumulet gloriam. Nam (ut prae clare dictum est a Solomone) probus filius gloria parentum est. Gloriantur plerique maiorum suorum nobi litate, gloria, rebusque praeclare gestis: et recte sane gloriantur, si modo ipsi tales sint, ut maiorum suorum gloriam non tueantur modo, sed etiam sua uirtute clariorcm atque ampliorem reddant: qui uero degenerant,


page 239, image: s239

tantum abest ut maiorum laudibus ornentur ipsi, ut etiam cum eis comparati, longe turpiores, quam si obscuriores, aut nequiores suos maiores habuissent, esse uideantur. Efferant igitur se quantumuis alij, maiorum laudes uirtutesque praedicent, nulli profecto cum honore in hoc genere laudis po terunt comparari. Quid enim iudicio consilioue, quod graece [gap: Greek word(s)] dicitur, in homine praestan tius? quid utilius? Siquidem ut Aristot. libro de Mo ribus tertio affirmat, cum uirtute coniunctum est maxime. Et est aliud nihil, ut idem definit Aristot. quam appetitio eorum quae in nobis sita sunt, cum est antegressa deliberatio: uel ut Cicero ait, aliquid faciendi, non faciendi ue excogitata ratio. Ac quan ta sit consilij iudicijque praestantia, utilitasque, ex temeritate, quae ei contraria est, facile omnes possunt dignoscere. Nam si inconsulta temeritate nihil turpius, aut periculosius: conficitur, iudicio et incorrupta (ut ita dicam) electione, nihil esse homini melius: praesertim cum nec cum uirtute coniunctum quicquam, nec iustum esse sine consilio possit. Nam hoc ipsum ita iustum est, quod recte fit, si est consilio uoluntateque factum. Honestas uero quan ta, qualis ue sit, uel ipso nomine ostenditur. To [gap: Greek word(s)] uocant Graeci: nos quod pulchrum, honestum, ac decorum est, quod ui ac natura sua nos alliciens, laudabile dicitur: quod sua sponte petitur, quodque


page 240, image: s240

spreta et contempta utilitate, optimus quisque sequitur: ac denique quod in his quae bona numerantur, principem locum tenet, quodque ex eo quod bonum est, ut ait Aristoteles, coniunctam uoluptatem habet. baec enim est honesti, pulchrique natura: quae si oculis cer neretur (ut ait Plato) mirabiles amores excitaret. Haec exemplis illustrarem, si uacui temporis facultas praeberetur. Itaque uestra Patres in me auscultando facilitate fretus, ad extremam nostri sermonis partem accedam. Quaerebamus autem, ecquid honores bono et sapienti uiro essent expetendi. Qua in re primum essent honorum genera distinguenda, ut ex eo singulorum proprietas eluceret. Nam alij sunt hono res qui ore et oratione exhibentur, quod genus [gap: Greek word(s)], ut Graeci dicunt: quae nos proprie testificationes, laudes, et laudationes usur pare solemus: quales item sunt honores ij qui gestu aliquo corporis, quique praemijs et muneribus con tinentur: uerum illa institutae breuitati derogarent. Simpliciter igitur ista tractabimus, ac de genere uniuerso, non etiam de singulis partibus dice mus. Dabitur fortassis alias de his uberius disseren di locus. Honores igitur ac dignitates natura et ui sua expetenda omnibus esse, sine ulla dubitatione asseueramus. Scio et ueterum memoria fuisse, et nostra esse, qui negent: quos si hoc tempore refellendos suscepissem, ostenderem uehementer errare. Nam


page 241, image: s241

quorum causae in rebus expetendis habentur, non possunt ea in fugiendis numerari. Quod si honestas honoris efficiens est, ut antea diximus, honores expetendos esse negare non possunt. Id quod uel ipso honoris nomine perspicuum est. Ab honesto enim honos appellatur: quae duo ita inter sese nexa et iugata sunt, ut diuelli abs se inuicem nequeant. Nam si in bonis honos numeratur, ut paulo ante de Aristotelis sententia dictum est, erit etiam honos expetendus. Quid, quod non magis fugien dus est honor, quam bona existimatio, et hominum de se praeclara iudicia? qui honos non solum ab hu iusmodi existimatione iudicioque proficiscitur, uerumetiam eius testimonium et significatio perhibetur. quae qui fugienda aut non expetenda putant, nae mihi ij ex homine stipitem facere uidentur. An non uident, cum honores fugiendos esse dicunt, se contra naturam uniuersam, moresque pugnare? Atque cadem opera docere bonam existimationem, hone statemque esse uitanda? non uerbo quidem id dicunt, sed re atque sententia. Quid enim ista opinione dissolutius excogitari potest? Nam (ut praeclare Cicero inquit) negligere quid de se quisque sentiat, non solum arrogantis est, sed omnino dissoluti. Quod autem dicimus, honores expetendos esse, sic intelli gendum est. Nam cum rerum expetendarum sint tria genera: unum, quod sua ui nos alliciat ad sese, non emolumento captans aliquo, sed trahens sua dignitate,


page 242, image: s242

quod genus est uirtus, et scientia, et ueritas: alterum, quod non sua ui, sed propter fructum et utilitatem expetitur, ut pecunia: tertium autem, ex duobus superioribus uinctum, quod et sua ui et dignitate nos trahit, et utilitate, quo magis expetatur, ut amicitia, et bona existimatio: per spicuum est, honores in hoc tertio genere reponendos esse: in quibus honoribus et honestatem esse, et utilitatem, meliores philosophi statuerunt. Verum in eo omnis uersatur error, quod cum honores insignia uirtutis esse debeant, multi uirtutis insignia, sine uirtute, aut ullis meritis, et expetunt et assequuntur. Ex quo factum est, ut nonnulli de honoribus male iudicauerint. Quod quidem faciendum non erit. Non enim ex euentu, re ue aliqua fortuita res sunt ponderandae, sed ex ipsarum propria ui atque natura. Quod si fecerimus, uidebimus honores quasi foelicitatem quandam expetendos esse: qui si ueri erunt, non est dubium, quin sint umbra quaedam, et tanquam fpecimen illius uerae coelestis que foelicitatis, quae pijs omnibus a Deo ipso atque autoribus nostrae huius sanctissimae religionis proposita est. Paulus quidem ad Romanos, gloriam, honorem, et immortalitatem bonis omnibus ut finem bonorum proponit, et ad ea inquirenda expetendaque hortatur. Ex quibus perspicuum esse arbitror, honores in aliqua foelicitatis parte esse reponendos.



page 243, image: s243

Illud modo in honorum delectu uidendum est, ne humani honores nos a diuinis, solidis et immor talibus assequendis auocent, et impediant: ut si om nes honores, omnia insignia, dignitates omnes, quaecunque ab hominib. dari possunt, nobis deferan tur, ut pictatem, ut religionem, iustitiam ue deseramus: non honores modo, uerumetiam opes, uitamque ipsam cum corpore contemnamus, ne alterius honoribus excludamur. Id quod Moses Christusque, ut alios nostrae religionis duces clarissimos omittam, fecerunt. Moses quidem renuit uocari filiae Pharaonis filius, maluit que malis cum populo Dei affici, quam Aegyptiorum fragilibus honoribus commodis que frui: maiores arbitratus opes ignominiam Christi, quam Aegyptiorum thesauros. Noster ue ro rex et imperator Iesus Christus, cum ex altera parte gaudium, ex altera crucem sibi propositam conspiceret, crucem pertulit, eius ignominia ad tempus contempta. unde et ad Dei solium euectus, ad dextram eius consedit, suamque illam pristinam gloriam, in qua antequam mundus hic fieret, erat, adeptus est. Quamobremsi ueros honores cum in hac, tum maxime in altera uita assequi cupimus, pietatem colamus, iustitiam seruemus, bonas artes amplectamur, de omnib. ac de patria praesertim, bene mereri studeamus. In his omnis labor, omne studium, opera, diligentia, con tentio que ponatur. Nam de honoribus dignitatumque gradibus contendere, perinde est, ut si nautae


page 244, image: s244

certarent, quis corum potissimum nauim gubernaret, quod sine omnium qui in naui sunt, pernicie fieri non potest. Miserrima est enim ambitio, honorumque con tentio. Praeclare Socrates hanc uiam ad honores et ad gloriam proximam, et quasi compendiariam di cebat esse, si quis id ageret, ut qualis haberi uellet, talis esset. Quemadmodum de Catone legimus, qui non diuitijs cum diuite, nec factione cum factioso: sed cum strenuo uirtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat, esse quam uideri bonus malebat. Itaque quo minus gloriam petebat, eo magis illam assequebatur. Is enim honos mihi uideri solet amplissimus, qui non propter spem futuri beneficij, sed propter uirtutem claris uiris defertur et datur. Nulla autem uirtus ad honores adipiscendos aptior est, quam modestia atque summissio: et contra nullum uitium honori magis contrarium, quam superbia. Id quod non exemplis modo, sed etiam praecla ris Christi Domini nostri sententijs confirmari po test. Qui sese, inquit, abiecerit, extolletur: rursum que qui se extulerit, deprimetur. Idcirco de eodem Iesu Christo Paulus scribit, cum esset forma specieque Deus, non rapuisse ad se diuinos aequalesque Deo honores: sed demisisse eum sese usque ad serui infimam conditionem et formam, tunc uidelicet cum in humana specie ac conditione repertus, eousque obsequens fuit, ut mortem, eamque contemptibilem, crucis scilicet, ferre non dubitarit. Quapropter et Deus illum


page 245, image: s245

ad summum extulit honoris gradum: donans ei no men omnium excellentissimum, ut in nomine Iesu omne se flectat genu, coelestium, terrestrium, et inferorum: omnisque confiteatur lingua, Dominum esse lesum Christum, ad Dei parentis gloriam prouectum. Hanc igitur uiam si institeritis adolescentes, facilior erit uobis ad omnes honorum gradus ascensus: qui bus sancte pieque decursis, animus uelocius in illam sedem patriamque, ubi ueri nobis sunt honores repo siti, peruolabit. Vt enim ad summos scalarum gradus nemo potest nisi per inseriores et medios ascende re: sic honores, qui uere appellari possunt, quique praemia uirtutis sunt, nullus assequi, nisi per uirtutem et bonas artes potest. qui secus faciunt, ij aut nullos honores, aut honoris nomen, umbramue aliquam, non honorem ipsum adipiscuntur. Quod reliquum est, Patres sapientiss. atque opt. uobis pro hoc honore, atque amplissimo liberalissimoque de me testimonio et elogio, gratias ago, easque, siquidem possum, immortales: uobisque polliceor, me semper erga uos singulos et uniuersos, hancque inclytam Academiam, ar tiumque collegium eruditissimum, in quod me cooptae stis, eo animo fore, ut quibuscunque rebus possim et sciam, apud omnes qui ubique sunt, et commoda ue stra sim procuraturus, et dignitatem defensurus: et pro isto liberali honore, honorem gratiam que relaturus. Dixi.



page 246, image: s246

CAELII S. C. ORATIO IN PROmulgatione Institutorum Academiae Basiliensis habita.

EST hoc in more positum, adolescentes, institutoque maiorum, ut cum leges feruntur, aut promulgantur, aliqua habeatur oratio, qua legum utilitas et honestas demonstretur: sic que maiore plausu et alacritate ab omnib. accipiantur. Quod si hoc ab illis factitatum est, qui leges perniciosas saepe ferebant: quanto magis a nobis fieri debet, qui eas leges, eaque instituta uobis recitauimus, in quibus primordia, et tanquam fundamenta studiorum uestrorum, totiusque uitae constituendae, et cum ho nestate laudeque degendae, posita esse uidemus? Neque enim aut Tiberius Gracchus, aut Saturninus, aut, ut alios omittam, Maumethes, et Siricius ponti fex Romanus, cum ille impium Alcoranum suum, hic de coelibatu foedissimam iniquissimamque legem ferret, sine commendatione aliqua in uulgus protulit: ut quod leges ipsae sua bonitate non poterant, orationis quasi machinatione quadam, in mortalium animos influerent, et uulgi tacita saltem assensione comprobarentur. Verumenimuero, nobis apud uos adolescentes, non tanta cura erit agen dum, a quibus eas leges audiuistis, quae dignitate atque utilitate tales sunt: ut sine harum adminiculo summa uitae confusio, scholasticaeque disciplinae perturbatio futura sit: utpote in quibus seruandis situs


page 247, image: s247

est studiorum uestrorum fructus, et laus uitae omnis, et in negligendis turpitudo. Habent enim hoc res ho nestae et bonae, ut etiamsi a nemine laudentur, tamen laudabiles sint natura, et sua ui assensionem bonorum emereantur. Quamobrem eo breuiores hodie erimus: atque ea modo in mentem uobis reducemus, quae uos ipsi natura atque institutione monente, bona, honesta, laudabilia, ac totis animis amplectenda esse cognoscitis. Legum igitur et institutorum laus omnis, ut ego nunc existimo, in tribus maxime cernitur: in ordinis conseruatione, in animi institutione, et in quadam magna utilitate. De tribus bis cum dixero, tunc perorabo. Primum ergo de ordine dicemus. cuius illud in primis est proprium, ut omnia aptis et accommodatis et temporib. et locis fiant, ac gerantur: deinde tanta est eius uis et potestas, ut nec domus ulla, nec ciuitas, nec gens, nec exerci tus, nec hominum uniuersum genus, nec rerum natura omnis, nec ipse mundus, ordine, et quadam quasi [gap: Greek word(s)] atque [gap: Greek word(s)] uacare ullo modo possit. Quae enim, obsecro, esset confusio, si miles imperatori, populus principi, ciuis priuatus consuli, ser uus domino, marito uxor, discipulus magistro uellet imperare? Quomodo mundus constaret, nisi elementa, ex quib. omnia gignuntur et temperan tur, suum singula locum tenerent? si terra sursum, ignis deorsum niteretur? si aquarum moles aetheri uellet incubare? Quid de sideribus dicam? quorum


page 248, image: s248

ordo atque harmonia tanta suauitate ac dulcedine eruditorum complet aures atque animos, ut in corporibus adhuc uiuentes, se in coelo cum dijs beatum aeuum agere arbitrentur? Nam cum nouem, aut si mauis, decem orbibus, uel potius globis connexa sint om nia, quorum unus est coelestis extimus, qui reliquos omnes complectitur, cui subiectus est ille, in quo infixi sunt illi qui uoluuntur stellarum cursus sempiterni: hos sequuntur ordine septem stellae, quae falso uocantur errantes. nihil enim errat, quod in omni aeternitate progressus et regressus, reliquosque mo tus constantes et ratos conseruat. Ex his supremum globum possidet illa, quam Saturnum nominant. deinde subsequitur hominum generi prosper et salutaris ille fulgor, qui dicitur Iouis. Tum rutilus, horribilisque terris, quem Martem dicimus. Deinde subter, mediam sere regionem Sol obtinet, dux, prin ceps, et moderator luminum reliquorum. Hunc ut comites consequuntur, alterum Veneris, alterum Mer curij lumen. In infimo uero orbe Luna radijs solis accensa, conuertitur. Terra autem immobilis manens, ima sede semper haeret, complexa medium mundi locum, in quam feruntur omnia suo nutu pondera. Illa uero septem, tanto ordine cursus suos peragunt, ut acuta cum grauibus, disp aribus motib. temperantes, uarios aequabiliter concentus efficiant. Iam si aliquod horum, uel tantillum a munere suo cessaret, aut ordinem negligeret, nec necessitudines dierum atque noctium,


page 249, image: s249

nec commutationes temporum quadripartitas ad maturitatem frugum, et ad temperationem corporum aptas, haberemus: Nec,

Coelum mitescere, arbores frondescere,
Vites laetificas pampinis pubescere,
Ramos baccarum ubertate incuruescere,
Segetes largiri fruges, florere omnia,
Fontes scatere, prata conuestirier, uideremus.

Hanc ordinis uim atque utilitatem, contraque, [gap: Greek word(s)] maxima detrimenta, ueteres illi sapientes cum uellent ostendere, finxerunt Phaetontem patris gubernacula affectantem, solis currum aurigari uoluisse: quem cum nullo ordine, nullaque lege ageret, sed modo ad deos ipsos propius impelleret, modo ad terram deprimeret, et iam in austros, iam in septentriones urgeret, secutum esse terrarum incendium, omniumque rerum foedam perturbationem poetae cecinerunt. Nam permittens illi currum inuitus pater, gnatum in hunc monuerat modum: Hac sit iter, manifesta rotae uestigia cernes:

Vtque ferant equos, et coelum, et terra calores,
Nec preme, nec summum molire per aethera currum.
Altius egressus coelestia tecta cremabis,
Inferius terras, medio tutissimus ibis.

Quae man data cum imperitus et audax iuuenis non seruaret, poenas suae temeritatis dedit. nam semiustus in Eridanum praeceps curruque deturbatus ruit. de cuius miserabili casu sic Ouidius in Fabulis:

At Phaeton rutilos flamma populante capillos


page 250, image: s250

Voluitur in praeceps, longoque per aera tractu
Fertur, ut interdum de coelo stella sereno:

Quae si non cecidit, potuit cecidisse uideri. Quae cum ita se habere uiderent, et uim ordinis iuuentu tisque imprudentiam animaduerterent huius Academiae prudentiss. moderatores, his legib. et institutis uestrorum studiorum cursum muniuerunt, quae maxime ad ordinem quendam, oeconomiamque pulcherrimam pertinere uiderentur. Primum enim omnium, in certas classes totam hanc studiorum rationem et scholam descri pserunt. Deinde classib. singulis magistros ac praefectos, eosque tum doctos, tum bonos: certas item in omni genere artium et literarum lectiones, certasque et in orbem recurrentes statis diebus exercitationes assigna runt. Tempus praeterea progressionum ratum et certum statuerunt, ut nec citius quam artium et doctrinarum ratio, nec tardius quam adolescentium industria dili gentiaque posceret, transferrentur, sed decentiss. or dine omnia administrarentur. Et quoniam honos alit artes, ut inquit Cicero noster, omnesque accenduntur ad studia gloria, gradus quosdam atque industriae praemia proposuerunt, quib. ingenia excitarentur: ut et solertes merita laude ornarentur: et ignaui, dum ab illis arcentur gradibus, scirent non ignauiae ea ornamenta, sed industriae et uirtuti esse proposita. Iam quoniam legis uirtus est, ut Plato et Iurisperiti tradunt, non modo imperare quae honesta sunt, uetare contraria, permittere quaedam tanquam adiaphora,


page 251, image: s251

hoc est media, siue indifferentia: sed etiam praemijs afficere obedientes, et poenis delinquentes: idcirco nostris quoque legibus, ut honestus labor et uirtus, honoribus, praemijs atque splem dore decoratur: sic ui tia, fraudes, ac negligentiae iuucnum, damnis, ignominijs, uinculis uerberibusque multantur. Quae cum ita sint, audent tamen nonnulli haec paruifacere, prorsusque contemnere, ordinem omnem peruertere, a suo munere cessare, non audire docentes, aut negligenter audire, non disputare, non declamare, non conciones sacras accedere: sed pro his aut errare per urbem, aut lu dere, aut potare, aut aliquid deterius agere, praece ptores irridere, nusquam decorum seruare, non uultu, non gestu, non incessu, non uestitu, nihil denique pensi habere: tanquam non ad pietatem Christianam, ad hone stos mores, ad ingenij cultum, atque ad omnem laudem: sed tanquam sues ad pastum et lutum, alij a parentibus et propinquis, alij ecclesiae ac Reip. stipendijs ale rentur. Qui nisi ad ordinem, in uiamque mature redie rint, nisi contumaciam atque istam proiectam negligentiam abiecerint, illis denuncio atque praedico, breui eos legum seueritatem, sine ulla remissione esse sensuros.

Sed quo citius quod suscepimus absoluamus, ad id quod secundo loco propositum fuit ueniamus. Le ges nostras ad animi cultum institutionemque facere, nemo est qui non uideat. sunt enim propter doctrinam et mores latae, atque descriptae. Nam ut ager quamuis fertilis, sine cultura fructuosus esse non


page 252, image: s252

potest, sie sine doctrina animus. Ita est utraque res, una sine altera debilis. Cultura autem animi eruditio est, quae uitia extirpat radicitus, pellit ignorantiam, et praeparat animos ad satus accipiendos: eaque man dat his, et (ut ita dicam) serit, quae adulta, fructus uberrimos ferant. Ac quid aliud sapientiss. homines cogitarunt, quam ut eas leges uobis describerent: quas si seruaretis, et linguam ad orationem, et pectus ad sapientiam informarent? sine quib. pecudes potius quam homines sumus. nam neque sermo magnifacien dus est sine sapientia, neque sapientia sine commoda et apta oratione, luceque uerborum et sententiarum explicari potest. quae duo tanti facienda sunt adolescen tes, ut neque argentum, neque aurum, neque omnia Indorum myrmecia, Gangeticae ue gemmae sint cum his comparanda. Vere enim Horatius ad Tibull. scribit: Quid uoueat dulci nutricula maius alumno?

Quam sapere et fari possit, quae sentiat? Verum quoniam haec perspicua sunt, pauca de utilitate dice mus: quanquam ex ijs quae diximus, ea satis elucere po test. Negabunt quidam, ullam in se propositas leges utilitatem aut commoda continere: propterea qui, damnis interdum uinculisque eorum peccata segnitiemque castigent. At qua ex parte minus utiles putantur, ea ma xime fructuosas esse comprobabimus. Age, dic mihi tu qui utiles esse negas, et sine lege belluarum more uiuere et uagari uelles, si quis te per Rheni pontem transeuntem, correptum in subiectum flumen uellet deijcere:


page 253, image: s253

existeret autem repente aliquis, quite quasi [gap: Greek word(s)], ut dicitur, ereptum a tanto periculo li beraret, nonne ei gratias ageres immortales, et uitam ei uiro acceptam ferres? faceres proculdubio, nisi omnium bipedum nequiss. atque ingratiss esses. Quid? si quis esset, qui tibi magnam auri uim porrigeret: inte rea alius interueniens, id tibi aurum non interciperet modo, uerumetiam te uinctum abduceret, an non te ingenti non solum damno, uerumetiam iniuria affectum existimares? At uero, dum ita abduceris, fac occurrere heroem quempiam cum suo satellitio, qui illico solutis uinculis, te ad aurum recuperandum iuuet, et confecto hoste, in pristinam asserat libertatem. hunc credo inutilem tibi, illum uero utilem diceres. Sed uelim mihi dicas, quid aliud esse putes ignauiam, quam latronem, qui te uinctum retinet, ne aurum eruditionis capessas? Quid item insidiatorem illum, nisi cupiditates, et mala mentis gaudia, ut ait Poeta: et ebrietatem, et petulantiam, et contumaciam, caeterasque iuuenum pestes, quae ad uirtutem gradientes, abripiunt, et uoluptatib. quasi flumine lenissimo, sed periculosissimo tamen, immergunt. At quiharum legum et disciplinae beneficio, tanquam a fortiss. heroe, imo Deo ex tantis tamque praesentib. periculis iuuenes liberantur, neque liberantur solum, ue rumetiam nouis praemijs ornamentisque donantur: iubet lex ad sacram coelestemque doctrinam omni cum reuerentia attentioneque adeas: impellit ad Grammaticos, Rheto ras, Dialecticos, mathematicos, philosophos: urget


page 254, image: s254

in circulos, disputare ac declamitare compellit: or nat clarorum uirorum, ac doctissimorum testimonijs. id est praemijs afficere, atque ad maiora capessenda incitare. Vetat ignauiam, domat libidinem, coercet cu piditates, ebrietatem damnat: ab alienis mentes, ocu los, manus abstinere docet. Quid hoc aliud quaeso est, quam ab insidiatoribus, latronibus, ueneficis, alijsque pestibus liberare, uincula soluere, atque in tutum collocare? Vt enim insanum hominem uel inuitum, si sibi aut alijs manus afferre uelit, seruare, eumque uinculis et cathenis constringere: sic iuuenes effrenatos legibus, disciplinaeque seueritate coercere debemus. Est enim disciplina iuuentutis medicina, exul tantium et extra gyrum rationis excurrentium frenum, pudicitiae propugnaculum, dux uitae, uita uirtutis. Nam ut corpora nostra sine mente, sic iuuentus sine disciplina suis bonis, ingenio, memoria, industria uti non potest. Quod si tam magnae, tam diuinae utilitates a quibusdam nunus pereipiuntur, id aetatis et cupiditatum fit uitio, non legum: quarum copiosissimi fru ctus in totam uitam redundabunt. Praeclare quidem Paulus Tarsensis: Omnis, inquit, castigatio et disci plina, in praesentia non uoluptatem, sed dolorem afferre uidetur: uerum tandem salutarem uirtutis fructum reddit ijs, qui per eam fuerint exercitati. Socrates dicere adolescentib. solebat, literarum uirtutumque radices esse amaras, fructus uero suauissimos. O foelices, qui amore uirtutis officium faciunt, quod


page 255, image: s255

liber alia ingenia solent, non legum metu, quod plerunque improborum est: uelut ille dixit,

Oderunt peccare boni, uirtutis amore:
Oderunt peccare mali, formidine poenae.

Atque idcirco leges non propter bonos, sed propter impro bos potissimum latae sunt, ut noster doctor Paulus testatur. Atque utinam, quod iurisperito cuidam Demo nax dixit, hic in nostris legibus locum non haberet: leges nimirum inutiles uideri, utpote quibus boni non egerent, improbi nihilo fierent meliores.

Vos uero adolescentes debetis in eorum numero haberi uelle, qui pulchritudine uirtutis accensi, suopte ingenio ad omnem laudem honestatemque feruntur. Id fiet, si legibus non ut carnificib. et tyrannis, sed tanquam ductbus salutaribus, et monitoribus iu cundissimis utemini. Qui enim legibus quidem non propter metum paret, sed eas sequitur, atque colit: quia id salutare maxime esse iudicat, is liber esse censetur. Nam et in ordinis conseruatione tanta pulchritudo, tanta que suauitas inest, ut nihil sit in omni rerum natura et uita, quod nos magis delectare debeat: praesertim cum etiam ad animi uestri cultum sanitatem que pertineat. Si enim ciues in urbe, si domestici in familia, si milites in acie, si apes et grues, si elementa, sidera, mundus, si denique omnia supera et infera ordinem seruant, et legem, aequum est, ut uos qui ijs artibus operam datis, in quib. admirabili quadam consensione omnia congruunt,


page 256, image: s256

ab uestro ordine, ac disciplina honestissima nusquam discedatis: ut praeceptorib. pareatis, ut bene monentib. auscultetis, ut nihil nisi eorum consilio, ten tetis. ineuntis enim aetatis inscitia, senum constituenda et regenda prudentia est. Sunt uobis patres, non corporum quidem, sed quod longe grauius et sanctius est, animorum. Vos amant, uos curant, pro uobis uigilant et sudant, uestram dignitatem utilitatemque procurant. Vestrum igitur est uicissim, eos diligere, uereri, colere: ex his quosdam deligere, quorum consilio atque autoritate nitamini. Quod si feceritis, omnia erunt uobis facilia, expedita, commoda: nihil erit obseruatu difficile in legibus, nihil impeditum in artibus, nihil incommodum in uita. Contendite iuuenes ad propositam studiorum metam, et uirtutis uerticem: quo cum perueneritis, honores, gratia, fama, diuitiae, quies optata uobis abunde contingent. Si uero etiam pietatem, hoc est, Dei Christique Domini since rum cultum et amorem (qui quidem studiorum uestrorum, totiusque uitae scopus esse debet) adiunxeritis, scitote uos coelo charissimos, beatos atque immortales futuros: id quod non ego, sed Christus ipse, Deus et conseruator noster semper praedicandus, nobis pollicetur.

Dixi.

FINIS. Anno Domini M. D. LIII. Mense Martio.



page 257, image: s257

[gap: Errata list]