04/2008 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - spell check partially performed - no orthographical standardization performed

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).


image: as000

[gap: frontispiz (portrait of the author)]

image: as001

CELEBERRIMI VIRI IOHANNIS CASELII AD PRINCIPES, NOBILES, VIROS CELEBRES PROPINQVOS; CIVES AC FAMILIARES EPISTOLAE A CLARISSIMO VIRO IVSTO a DRANSFELD antehac editae et in XVI libros distributae. Quibus praeter multa alia, auctoris inprimis vitam illustrantia, accessit HERMANNI CONRINGII DE SCRIPTIS CASELIANIS EPISTOLA noua de Caselii editis ac ineditis epistolis nouae huic editioni praemissa est Praefatio. HANOVERAE Apud NICOLAVM FOERSTER, CIC IC CC XVIII.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

BIBLIOPOLA LECTORI S. D.

QVum nuperrime amicorum quorundam hortatu IOANNIS CASELII, celeberrimi Viri, Epistolas, XXX abhinc annis a clarissimo Iusto a Dransfeld diuulgatas, de integro edere constituissem, suasores mihi nonnulli exstiterunt, vt omnes ac singulas Viri Epistolas, quae vmquam vel separatim vel coniunctim editae sint, et si quae ineditae impetrari possent, vno volumine impensis meis typis exscribendas curarem. Nam non parum vtilitatis rei litterariae


image: as004

adferri posse, ii censebant, si non ipsius solum Caselii huius, sed Phil. Melanchthonis quoque, et Ioachimi Camerarii, diuersis voluminibus editae superiori tempore Epistolae sic denuo ederentur, vt singulis ex ordine temporis, quo scriptae sint, collocatis epistolis argumenta praefigerentur, ac locupletissimi, quoad eius fieri posset, voluminibus subiicerentur indices. quandoquidem non minus dignae eruditissimorum horum Triismuirorum Epistolae viderentur, quae sic collectae posteritati traderentur, quam Des. Erasmi, Is. Casauboni, H. Grotii, Gerh. Io. Vossii, aliorumque Epistolae: quas dudum in volumina redactas esse, inter omnes constat; inuentu idcirco faciles satis. Equidem non admodum difficulter,


image: as005

qui ita censebant, fidem mihi fecerunt; at, quae suadebant, factu non adeo facilia mihi videbantur. fac enim, inueniri posse inter eruditos, qui in colligendis edendisque ista ratione laudatorum Virorum Epistolis operam suam collocare haud recusarent: tot tamen Voluminum eiusmodi in Germania nostra emptores non fore, explorate confirmare ego queo, quot futuros, multi persuasum sibi habent. Quod ad Caselii Epistolas attinet: grande satis, vel solis illis, quae foras iam datae sunt, epistolis confici posset volumen: dum ipse Caselius non modo quam plurimas verbose plerumque conscriptas ab se epistolas separatim quondam emisit; quae in editis deinceps, et mox commemorandis a me, voluminibus frustra quaeruntur:


image: as006

sed et ipse multas insuper coniuncte iam edidit. Anno M DC LXIX Epistolarum in Italiam ab se missarum Liber Rostochii ab ipso in 8 editus est. Multas tum ab se itidem ad illustres Viros datas epistolas Petri Victorii Epistolarum ad Germanos missarum III Libris adiecit. vt nihil de illis dicam Lucubrationibus, quibus multas etiam subiunxit epistolas. qualis illa Lucubratio est, quae [gap: Greek word(s)] , alia, quae [gap: Greek word(s)] , inscripta est. Ex quibus tamen non paucae in volumina, post mortem ipsius ab aliis edita, sunt relatae. Duo enim praeter laudatum Dransfeldium Viri exstiterunt, quorum curae Caselianarum Epistolarum Volumina quaedam debentur, quorum primus est Ioannes a Fuchte, Theologiae in academia Iulia


image: as007

Professor: quippe qui praeter vnam ad Viros Principes Epistolarum Centuriam, quae Helmaestadii anno M DCC XIX prodiit, quatuor annis interiectis, alterum ad Viros Nobiles Epistolarum Volumen publici iuris fecit. Secutus est exemplum eius Henricus Vagetius, Gymnas. Hamburg. Prof. qui non tantum anno M DCC XLI Caselii Epistolas XXCIIX Hamburgi publicauit: verum etiam biennio post Epistolarum Rostochiensium Mantissam ibidem edidit. Nouum denique prorsus anno M DCC LXXXVII Epistolicum opus, Caselii Epistolas, in commemoratis hactenus voluminibus, praeter XIII circiter, quae in Vagetiano volumine a me notatae sunt, non comparentes exhibens, ex ipsius auctoris aduersariis et manuscriptis


image: as008

maximam partem adornatum, diuulgauit cl. Iustus a Dransfeld. Ex his non obscure coniicies, spero, Lector, quantae operae, quantique sumptus res sit Caselii Epistolas, quae vsquam vel excusae iam exstent, in volumen colligere: quamquam et labor exantlari, et sumptus ferri omnino posset, si spes esset, fore, vt in diuendendo volumine hoc fortuna nostris responderet votis. quae spes quum deficiat, in caussa id potissimum esse videtur, quamobrem complures eruditi desiderata adeo a quibusdam Caselii scripta per centum annos coniunctim edere frustra tentarint. saeculi enim nostri genius aliam doctrinam adfert, alios libros postulat: vtrum meliores, disputare nihil attinet. Ianus Gruterus sua aetate Caseliana scripta


image: as009

prae mille aliis aliorum magis lucem adspicere mereri censuit: et Vincentius Fabricius tricesimo secundo superioris saeculi anno conquestus est: Vilium chartarum, quibus aut scurrae delectantur, aut grauissimorum hominum fama proscinditur, tota plaustra quotidie in vulgus extrudere non renuunt librarii: clarissimorum autem hominum, quorum eruditio et virtus saeculo consecrata est, curas fastidiunt. - - addo, malle me vnicam pagellam a Caselio scriptam, quam reliquarum ineptiarum, quibus nunc bibliopolia distenduntur, totas struices. Vtut est, nobis saltem iniuria vitio verti videtur, quod genio isti nos accommodemus, tempori inseruientes: cum eodem potius genio, quam nobiscum, expostulent velim. Diligenter vero


image: as010

etiam praeterea, si perfectum quis, vt par foret, editurus esset opus, et eae Caselii Epistolae vbique locorum indagendae essent, quae nondum in lucem prolatae sunt, sed manu exaratae in eruditorum museis adseruantur: quarum quin ingens supersit numerus, dubitandum non est. Multas tales Henr. Ernstius olim habuit; editurus eas integram quoque epistolarum eiusmodi centuriam celeb. Morhofius in Gudianis scriniis conspexit: quae quo venerit, ignoro; tantum scio, X dumtaxat earum inter illas, quae curante celeberrimo Burmanno ex Gudiana bibliotheca anno MDCXCVII editae sunt, reperiri. XXXVII a Caselio ad Hug Blotium scriptas epistolas Lambecius in [gap: Greek word(s)] epistolarum volumine, Vindobonensi


image: as011

bibliothecae a Blotio relicto, numerauit. Heinsium quoque et Scriuerium Caselii manu exaratas epistolas habuisse, Vinc Fabricius paullo ante commemoratus, ep. p. 268, testis est. Ios. Scaliger etiam p. 46 Scaliger. II, confirmauit, se, si ambitiosus esse voluisset, ingens Cafelii Epistolarum volumen, quae penes se fuerint, imprimendum tradere potuisse. CCLXV numero Caselii ineditas Epistolas quamprimum emissurum se esse clarissimus Polycarpus Lyserus non ita pridem publice promisit: inter quas vtrum et illae sint, quas praeter plurima alia Caseliana scripta nondum publici iuris facta in eruditissimi cuiusdam Viri scriniis, quo ex Iusti Dozemi bibliotheca peruenerunt, latitare noui, est, quod dubito. nec exploratum


image: as012

habeo, an et illae inter istas sint, quas ad Ios. Scaligerum et alios a Caselio scriptas, foras nondum datas, habere se, confirmauit mihi nuper Iacobus Burckhard.: apud quem et tales latere noui epistolas, quas ipse Scaliger atque Is. Casaubonus ad Caselium dederunt, nusquam, quantum ipsi quidem constat, typis exscriptae exsistentes. Quum librorum mole obruti hodie simus, pluribusque Epistolarum voluminibus carere facile posse videamur: fuerunt, iique doctissimi Viri, qui clarorum Virorum Epistolas non integras, sed excerptas dumtaxat edendas censuerunt. Quod si omnibus eadem inania, leuia atque superuacua viderentur, nec magni alter aestimare saepenumero soleret id, quod flocci alter


image: as013

pendere sustinet: facilius fortasse institui id posset. Prudentiores videbunt, quid hac in re faciendum sit. Non ingratum certe ego eruditis facturum me putaui, si, donec omnes ac singulae Casselii Epistolae vnum in volumen redactae prodierint, si omnino ita vmquam prodibunt, efficerem, vt illae, quas optime de melioribus litteris promeritus Dransfeldius nouissime edidit, in tabernas denuo redirent: vt hac etiam ratione Caselii nomen, qui non solum Academiae Iuliae, sed vniuersae etiam Germaniae insigne decus exstitit, ab obliuione adseratur. Accedit, quod eaedem Caselii Epistolae iuuentutis studiis apprime vtiles videantur; siquidem summorum Virorum iudicio in solo propemodum ad virtutis ac litterarum studia


image: as014

ita occupatae sunt, vt paraenetici generis similes nullae aliae reperiri facile queant. in quibus, vt et in aliis Viri Lucubrationibus, tam pura, tam casta dictio est, vt, qui Ciceroniani saeculi genium in hac non agnouerit, is, quid sit Latine scribere, nescire Ios. Scaligero visus sit. Nec vero pauca de temporis, in quod Caselii aetas incidit, conditione, de Viris eruditis, horumque conatibus ac monimentis, in Epistolis huius occurrunt: quae liquido maxime declarant, isto tempore Principum fuisse curam, quae nostra aetate, quae huius, Morhofio iudice, est peruersitas, ad Paedagogos deriuetur. Ita prorsus de reliquo Epistolas tibi trado, Lector, vt memoratus modo Dransfeldius eas foras dedit: illis etiam adiectis, quae ipse iis et praefixit, et subiecit. priorem


image: as015

tantum indicem ad faciliorem commodioremque vsum immutandum curaui cognominibus praepositis. Quod si plura de Meritis Scriptisque excellentissimi Caselii cognoscendi cupidus es, Lector, non possum, quin te ad lacobi Burckhard, supra itidem iam commemorati, de ipso hoc argumento Commentationem, Wolfenbutteli an. M DCC VII editam, Memoriis deinde Philologorum, a M. Reinh. Henr. Rollio emissis, Decad. I, p. 218. seqq. insertam, ablegem. Vale, amice Lector, et Caselii has Epistolas eo fauore excipe, quo ad reliquas eius Epistolas et Lucubrationes diuulgandas denuo adigamur. Scr. H. VIII Kal. Septembr. M DCCC XVII.



image: as016

IVSTVS a DRANSFELD LECTORI S. [abbr.: SALVTEM]

CVm decorum homini merito existimetur, homini or atione opitulari, eique officia praestare; proprium enim hoc illi: decorum item putatur eidem, stylo seu per epistolam aliis ferre opem, eosdemque ita officiis sibi devincire. Est enim epistola, sive severa, sive familiaris, id, quo certiores facimus absentes, si quid eos scire aut nostrâ aut ipsorum caus â intersit, atque adeo pulchrum quoddam officii instrumentum doctrinaeque ac prudentiae non leve argumentum. Quia vero singulari in laude versantur epistolae graves, suaves et cura quadam adornatae comptaeque, nec tantum verborum, sed etiam rerum ac sententiarum flosculis conspersae exquisitâ laude et mirificâ commendatione dignae videntur, quas texuit JOANNES CASELIVS, vir summo quondam Historico et Poeta Henrico Meibomio judice, quem


image: as017

in interioribus maxime literis ac vitae sanctimonia pauci aequarunt, superavit nemo. Si enim cujus, certe hujus epistolae, nativa et alliciente styli gratiâ, atque accuratâ compositione enitent, variisque et iis aureis sententiis non solum e Platonis, Xenophontis, Plutarchi, Senecae, aliorumque exterorum scriptorum monumentis, sed etiam e doctorum ac disertorum Patrum, inprimis Graecorum sacrario prolatis effulgent. Si quis, hic profecto in epistolis suis [gap: Greek word(s)] pariter atque, quod epistolae maxime convenit, [gap: Greek word(s)] cum eximia quadam venustate observat. Si quis, inquam, rationem habuit decori epistolici, quale summus Theologus Gregorius Nazianzenus in epistola quadam ad Nicobulum tractat, quale item Demetrius Phalereus requirit, consistens [gap: Greek word(s)] , h. e. in moralibus et rebus epistolarum propriis, in comitate, in duobus characteribus, Urbano et Exili belle mixtis, hic, nisi


image: as018

quid me fallit, illius religiose rationem habuit. Quid de hisce existimarint, politae eruditionis laude cumulatissimi quique viri et in his Victorius, Scaliger, Manutius, Muretus, Casaubonus, Grotius, alii, in promptu est. Nonnullis quidem, inprimis Götzio ab Olenhusen, Heidmanno, Ernstio et aliis propositum fuit beati Viri epistolas colligere, et collectas in unum quasi corpus cogere, sed laudabile horum propositum invida fata prohibuerunt ac represserunt. Ioannes a Fucht edidit C. ad Principes, et LXXIV. illius epistolas ad Nobiles scriptas: Henricus Vagetius XXCIIX. Rostochio missas. Cum vero quidam praestanti doctrina conspicui viri me Caselianis quibusdam archetypis et scriptis [gap: Greek word(s)] instructum esse viderent, me ad divulganda illa, praecipue epistolica, aliquoties incitarunt. Horum autoritas tandem apud me ita valuit, ut hasce epistolas in praesentia in lucem emittam, magnam partem blattis ereptas, atque ita, ut vides, corpus quoddam epistolicum Caselianum appareat. Quod si institutum


image: as019

nostrum te boni consulere cognovero, epistolas quoque antehac partim ab ipso Autore, partim ab ante laudatis a me viris pervulgatas, in unum opus digeram, additurus quandam copiam epistolarum ad Viros Doctos scriptarum. Caeterum quisquis non despiciens es [gap: Greek word(s)] et Socratico ore defluentis doctrinae Caselianae, quâ in Gymnasiis olim vigente, Ecclesiae et Respublicae excelse floruerunt, hasce epistolas lectitare non gravaberis. Invenies in hisce, sive imperes sive pareas, sive doceas, sive discas, quod tuâ interesse videatur. A lectione illarum recedes, crede mihi, nunc probior, nunc elegantior. Comparato autem jam linguae Latinae usu prompto atque expedito e Ciceronis epistolis, (nam harum norma Latinae Linguae studium dirigendum, atque adeo hae de manibus non temere deponendae: e re juventutis demum fore puto, si ad lectionem excultissimarum, ut Sadoleti, Bembi, Mureti, utriusque Scaligeri, inprimis autem nostri Caselii se conferat, easque periti doctoris arbitrio de suis facultatibus vernaculâ


image: as020

reddere, et quae ad liter as et virtutem facere videantur, inde excerpere, imo etiam secundum praeceptiones Aristotelis Rhetoricas, et ea quidem ratione, qua b. m. Excellentissimus Schraderus, in arte dicendi quondam incompar abilis, ac noster aliquot annos perfidelis Magister, Dispositiones epistolicas instituit, resolvere periclitetur. Operi huic epistolico subjungere lubuit aureolam Autoris Lucubratiunculam de Charactere Epistolico, quae tibi subministr abit praecepta pulcherrima minimeque vulgaria, quae ab ipso illo in epistolis ubique usu expressa ipse observabis. Hac ratione tuis studiis mihi forte commodanti fave et vale. Dabam Göttingae Kalendis Martii Anni M DC LXXXVII.



image: as021

HERMANNVS CONRINGIVS VIRO CLARISSIMO IVSTO a DRANSFELD, Illustris Paedagogii Goettingensis bene merito Rectori S. P. D.

CUm ante hosce duodecim annos, Clarissimi Dransfeldi Centuriam Carminum Graecorum et Latinorum, Summi Viri Joannis Caselii publicares, simulque non reliquorum duntaxat Poematum, sed omnium omnino illius, nunquam satis laudati Senis scriptorum, Politicorum, Oratoriorum, Philologicorum, Apologeticorum, ac Epistolicorum, editionem promitteres; et pietatem tuam in civem ac gentilem incomparabilem, et studium boni publici juvandi passim apud bonos quosque praedicavi. Et vero eae sunt eximiae virtutes Caselianorum omnium, ut mereantur nunc quoque esse in manibus illorum, quibus virtus sincera, cum sermone Graeco pariter ac Latino, quavis Ambrosia dulciore, conjuncta, est in justo


image: as022

pretio: quorum licet numerus hodie per sit exiguus. Quid hactenus moretur reliquorum carminum editionem, me fugit quidem: non dubito tamen, eundem, qui fuit pridem, tibi animum esse, isthac etiam parte bene de publico merendi. Quamvis enim jam tum anno seculi hujus vicesimo quarto Henricus Heidmannus, editis Carminibus Gnomicis Graecis et Latinis partem hujus beneficii quasi occupaverit, et [gap: Greek word(s)] ipsemet optimus senex jam anno decimo integrum libellum nobis dederit: haud pauca tamen extra illas collectiones huc illuc vagari, aeque mellei et probi saporis, minime omnium te fugit; ac proinde publica et horum editio tuam cumprimis operam unice desiderat. Inter omnia autem Caselii videntur Epistolica hactenus fuisse felicissima. Namque Fuchtius nostras jam tum anno nono decimo volumen integrum Epistolarum ad Principes, et quarto post anno alterum ad Viros Nobiles collegit, primo post quadragesimum Henricus Vagetius, doctrina itidem praestans apud Hamburgenses doctor, tertium volumen Rostochii quondam exaratarum


image: as023

vulgavit, quarum nonnullae quidem jam ante editae, pleraeque tamen tunc demum in publicam lucem pervenęre. Idem Vagetius spem quidem fecerat publicandi et Epistolas in Julia hac Academia conscriptas, verum illa decollavit. Etiam isti tamen Epistolarum libri mirifice placuerunt doctissimis quibusque. Et vero liquet ex Epistola 132. operis Grotiani literarum ad Gallos missarum, instructissima Bibliotheca pariter, et varia eruditione pietateque celeberrimum Canonicum Joannem Cordesium libros illos Caselianos petiisse sibi per Grotium Hamburgo Lutetiam deferri. Hunc autem missis illis quae dixi voluminibus, epistolâ post centesimam sextâ quadragesimâ in haec verba ad omnem posteritatem dignissima memoratu prorupisse: Utinam possim et Caselii Epistolas ad Doctos mittere: Sed nondum prodiere, quanquam promissae. Certe hic non comparent. Misi sciscitatum in mercatu Francofurtensi, qui per hos bellorum aestus misere friget. Caselium a te, quantum meretur fieri, gaudeo. Valuit judicio, nitore dictionis, et quod praecipuum, infucatae virtutis


image: as024

studio. Sane laus isthaec usque adeo propria est Epistolis Caselianis, ut hactenus illae sint sine exemplo. Quamvis nempe in aliorum quorundam Epistolis plus sit ex Historia, aut ex subtiliore Philosophia, aut ex sacris Controversiis, aut ex Philologia, variisque aliis artibus, depromptum; hae tamen in solo prope incitamento ad virtutis et literarum studia sunt occupatae: quibus paraenetici generis similes alias nullas facile reperire fuerit. Ut taceam nunc stili incomparabilem itidem puritatem, suavitatem, atque veluti matronalem elegantiam. Ea propter me plurimum exhilaraverunt nuperae literae tuae, significantes, moliri te novam editionem integri Epistolici corporis, imo propediem illud visurum lucem. Nec vero dubito, compage isthac comprehendenda, non Fuchtianam tantum utramque et Vagetianam [gap: Greek word(s)] , ut et Caselii nostri ac Petri Victorii [gap: Greek word(s)] pridem typis Francofurti excusa, sed illas etiam literas, quarum titulos recensuit Henricus Ernstius, imo multas quoque alias, quia earum haud dubie insignes supersunt


image: as025

copiae. Merito autem iis adjungi debent, quas in singulares classes sive Praefationum, sive officiosarum Gratulationum, sive et Apologeticarum Epistolarum, idem digessit Ernstius: quoniam et illa omnia reapse nihil nisi Epistolae sunt, in illamque communem classem [gap: Greek word(s)] Erasmi Roterodami similia omnia sunt redactae: quantumvis Aristotelem ferant noluisse talia fieri [gap: Greek word(s)] Certe dignae sunt, quae itidem conjunctim in conspectum redeant eruditi orbis, idque cum propter dictionis Latinitatem vere Romanam, tum quia et ipsae spirant Rhetoricam illam philosophicam, non alteram adulatricem aut furibundam, quam sanctissimo etiam Gregorio Nazianzeno fuisse familiarem, in historia vitae illius refertur, vitiorum scilicet blandam expurgatricem. Dum hoc autem agis, non possum non te denuo laudare, Optime Dransfeldi, imo gratias habeo tibi maximas, etiam hujus nostrae Academiae Juliae nomine; utpote cujus intersit, memoriam Caselii semper hîc sanctam observari, tanquam Jovis Statoris verae Philosophiae ac bonarum


image: as026

literarum, nec non ad Civilis doctrinae et primitivae aureae Ecclesiae Scriptorum lectionem principis manuductoris. Utinam vero liceat tibi pergere in isthoc stadio! quo possis stare promissis, et Caseliana reliqua omnia in publicam lucem rursus producere. Non sane qua re alia orbem tibi rectius demereberis. Ego opto Tibi ad sanctum illud propositum exequendum quaevis idonea adminicula: cumprimis valetudinem et longam et prosperam.

Helmstadii XIII. Julii M DCC LXXX.



image: as027

J. H. BOECLERUS, In D. de fatis literariis nostri temporis et in Notis in Vellejum.

PEne nominatim prodidissem tum alia, tum illud insolentiae peregrinae invidiaeque gentilis insigne specimen, cum in editis alibi magni Viri epistolis, quas et ipse ad alios, et alii ad ipsum scripserant, ex CASELIANIS pluribus ne una quidem luci reddita est, cujus rei causam non aliam fuisse, quam quod doctissimi Viri patria et gens haud placuit, non conjicimus, sed compertum habemus: Scilicet urebant ambitiosos spiritus luculenta illa dona, quae Deus Opt. Max. non longâ tantum manu Germaniae obtulit, sed munificâ cumulavit.



image: as028

LIBRORVM INDEX.

I. Ad Principes.

II. Ad Adamum Krausen in Borchfeld.

III. Ad Nobiles ab Hoim.

IV. Ad Nobiles a Bassewitz.

V. Ad Petrum Victorium Nobilem Florentinum, et hujus ad Caselium.

VI. Ad Barones et Nobiles quosdam diversos.

VII. Ad Jagemannos.

IIX. Ad A. G. Ryleman.

IX. Ad Propinquos et cives.

X. Ad Viros celebres.

XI. Ad Andream Cludium.

XII. Ad L. Scheurlaeum.

XIII. Ad J. Peparinum.

XIV. Ad Alb. Clampium.

XV. Ad Matthiam Overbecium, Belgam.

XVI. Ad R. Diepholdium.

Lucubratiuncula de Charactere epistolico.



image: as029

DOCUMENTUM PUBLICUM De V. CL. JOANNE CASELIO, In Academia Pisana utriusque Juris Doctore legitimis modis ac ritibus renunciato.

IN DEI nomine Amen. Antonius de Praetis de Consilice Canonicus Ravennatensis J. U. D. et Protonotarius Apostolicus, Illustrissimi ac Reverendissimi Domini, Domini ANGELI NICCOLINI, miseratione divina tituli Sancti Callisti Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyteri Cardinalis, Archiepiscopi Pisani, Sardiniae et Corsicae Primatis, nec non Pisani almi Gymnasii Cancellarii Apostolica Caesareaque auctoritate dignissimi, in spiritualibus ac temporalibus Vicarius generalis, ad


image: as030

omnia et singula specialiter ab eodem constitutus et deputatus, universis et singulis Christi fidelibus tam clericis quam laicis praesentes nostras inspecturis salutem in Domino sempiternam. A majoribus nostris recte quidem ac sapienter institutum est, ut homines principio rudes, ac omnis artis scientiaeque expertes, si (quod illorum proprium est) aeterna immortaliaque investigare, perspicere ac cognoscere vellent, dignis praemiis, perpetuis laudibus summisque honoribus afficerentur: cum honos alat artes, cunctique incendantur ad studia gloria. Verum cum cognitio quaelibet bona sit et honesta, illa tamen longe praeclarior, sublimior, illustriorque censeri debet, quae majori ornamento, commodo, honorique mortalibus esse potest. Hoc in numero Pontificii Caesareique Juris habendam esse scientiam quis non judicabit? qua a DEO immortali praestantius, salubrius, utiliusque homini tributum fuit nihil. Haec enim urbes condere, populos regere, societates tueri, aliena non appetere, ac sua cuique tribuere praemonstravit. Haec una est, qua praediti vere sapientes, immortales, fortunatique merito dici possunt. Hujus sectatores, ut caeterarum disciplinarum sunt utiliores, sic etiam majoribus sunt praemiis, laudibus et honoribus cumulandi. Ejus igitur praestantia


image: as031

motus Magnificus et Praestantissimus vir, Dominus JOANNES CASELIUS, Matthiae filius, Gottingensis Brunsvigius: quem virtus ejus eximia, suique probatissimi ac laudatissimi mores omnibus exhibent admirandum, colendum, et venerandum, cum omnibus liberalibus artibus superioribus proxime elapsis temporibus operam prius diligentissime navasset, quae hujus veluti praeludia semper existimaverat, in hanc sanctissimam I. U. scientiam oculos tandem, mentem, animumque direxit, quam ut toto pectore amplecteretur, abstinuit Cerere et Baccho, sudavit et alsit, natale solum, amicos, parentesque reliquit, et in celeberrimis Lipsiaca, rostochiana, Francofordiana ad Viadrum atque Aononiensi academiis tanta cura, studio, diligentia atque solertia per plures annos legibus insudavit, ut ad Cleanthis Aristophanisque lucernam vigilasse ab omnibus crederetur. Postremo doctissimorum virorum et excellentissimorum J. U. D. qui in hoc almo Pisano eadem profitentur jura gymnasio, fama excitus, ut suorum laborum optata condignaque praemia consequeretur, Pisas se contulit, horum auspicio tantum Deo danteprofecit, ut in literaria arena pugnare acriter, jugulum petere, subtiliter, graviter, ornateque disputare ab omnibus


image: as032

judicaretur. Quamobrem Magnifici ac Excellentissimi J. U. D. illustris Dominus Petrus Calaefatus, Pisanus, Dominus Camillus Plautius, Fontanellatensis, Dominus Antonius Ciofius, Florentinus, et Dominus Donatus Malegonnella, Florentinus, Promotores sui, in eodem Pisano almo publice legentes jura gymnasio, ipsum coram nobis legitime praesentarunt, asseverantes hunc in Doctorum albo, jure adscribi, ac longo, arduo, tremebundoque examini in tanto doctissimorum virorum collegio merito admitti posse. Igitur a nobis puncta illi de more, hesterna die, hora vigesima prima assignata fuerunt infra scripta, videlicet in jure Pontificio, c. Quoniam velina, XII. q. 1. etc. Ecclesia sanctae Mariae, de constitut. In jure autem Caesareol. Quod quis sciens. ff. de cond. indeb. et l. Non est novum C. de eden. quae praesenti infra scripta die, hora etiam supra scripta, veluti in Areopagitarum concilio, coram nobis, et omnibus aliis Excellentissimis Pisani almi studii supra scripti J. U. D. ut exami ni interessent hujusmodi, ex nostra parte vocatis, in infra scripto loco, et habitis, ita docte legit, ita subtiliter declaravit, ita J. U. D. eorundem omnium argumenta (quae aenigmata potius dixeris) contra se formata memoriter repetiit et aperte dissolvit, ita per duas horas cum maxima omnium admiratione omnia doctorum munia excoluit, ut uno omnium placido


image: as033

ore, candido animo, parique consensu ipsorum, nemine penitus discrepante, dignissimus merito fuerit existimatus, ut Pontificii Caesareique Juris ornamentis, gradu, insignibusque feliciter bonestaretur. Nos igitur Antonius de Praetis supra scriptus de communi concordia, consilio, consensu et unanimi voluntate eorundem omnium Excellentissimorum J. U. D. Pisani almi Gymnasii praelibati legali debito ac sufficienti numero collegialiter congregatorum eundem Magnificum Dominum IOANNEM CASELIUM super Cathedram constitutum in nostri et aliorum praesentia diligenter examinatum, simul et approbatum diximus, pronunciavimus et declaravimus sufficientissimum doctissimum et meritissimum ad habendum, consequendum, et obtinendum licentiam, publicum gradum, et solita doctoratus insignia J. U. facultatibus supra scriptis. Illique tunc auctoritate superius plenissime demandata, qua in hac parte fungimur, uti meritissimo J. U. D. in eisdem legendi, docendi, consulendi, interpretandi, examinandi ac judicandi, cathedram magistralem ac Doctoralem adscendendi, illamque regendi, caeterosque doctoreos actus et magistrales Pisis et ubique locorum ac terrarum publice exercendi plenam, liberam, ac commodam potestatem, licentiam, et facultatem cedimus, damus et


image: as034

concedimus, per has nostras ipsum Magnificum Dominum JOANNEM CASELIUM pronunciantes, affirmantes et declarantes J. U. Excellentissimum esse Doctorem. Receptis postremo per eum ab eodem Excellentissimo ac Illustri J. U. D. Domino Petro Calaefato compromotore suo supra scripto, ac aliorum suorum compromotorum nomine, ipsorum jurium et gradus solitis Doctor atus insignibus, libro scilicet clauso, mox aperto, birretoque vice laureae ejus capiti imposito, ac inde annuli aurei subarratione, cum osculo pacis, paternalibus, magistralibusque benedictionibus, qui omnibus sic publice insignitus et coronatus, felici coronetur in patria per viventem in secula. In quorum omnium et singulorum fidem robur ac testimonium praemissorum praesens hoc publicum instrumentum authenticum in se continens privilegium per Ser. Alexandrum Monticellum notarium nostrum et archiepiscopalis Pisanae curiae Cancellarium infra scriptum, rogari et subscribi jussimus, sigillique ejusdem Illustrissimi ac Reverendissimi Pisani Archiepiscopi appensione munitum. Datum Pisis in palatio Archiepiscopali in aula superiori coram et praesentibus ibidem Nobilibus ac Magnificis viris, Domino Joachimo Bassevicio Megapolensi, Domino Joanne Jacobo Hundt a Lauterbach


image: as035

in Kaltemberg Bavaro, Domino Joanne Hectore Schad de Mittelbibrach Bavaro, Domino Joanne Erasmo Flossero Norico, Domino Joanne Schaubero Oenipotano Tirolensi, Domino Joanne Gailingo Norico, Domino Nicolao Calaefato Pisano, Domino Damiano Lomellino Genuensi, et quam plurimis aliis testibus ad praedicta vocatis, habitis et rogatis, Dominicae Incarnationis anno M. D. LXVI. Indictione Nona stilo Pisano atque Romano. Florentino vero 1565. et die XXVIII. mensis Januarii. Pontificatus sanctissimi Patris nostri Pii divina providentia Papae Quinti, anno primo, regnante Serenissimo Principe Maximiliano Secundo, Dei gratia Romanorum Imperatore, Dominante Illustrissimo ac Excellentissimo Principe nostro Cosmo Medices Florentinorum atque Senensium Duce secundo, summe felicissimo et inclyto pacis moderatore.

Ego Alexander f. Cap. Sebast. de Monticellis cuivis et Notarius publicus, ad praesens Cancellar. Archiepiscopi die praedictis rogatus testor. Laus DEO



image: as036

DIPLOMA CAESAREUM DE J. CASELII NOBILITATE renovata et aucta.

MAXIMILIANUS SECUNDUS divina favente clementia electus Romanorum Imperator semper Augustus, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae, etc. Rex, Archidux Austriae, Dux Burgundiae, Brabantiae, Stiriae, Carinthiae, Carniolae etc. Marchio Moraviae, etc. Dux Lucenburgiae, ac superioris et inferioris Silesiae, Wirtenbergae, et Teckae, Princeps Sveviae, Comes Habspurgi, Tirolis, Ferretis, Kiburgi, et Goritiae, Landtgravius Alsatiae, Marchio sacri Romani Imperii. Burgoviae, ac superioris et inferioris Lusatiae, Dominus Marchiae, Sclavonicae, Portus Namis et Salinarum etc. Honorabili docto fideli nobis dilecto JOANNI CASELIO J. U. Doctori gratiam nostram Caesaream et omne bonum. TAMETSI


image: as037

Imperatorum et Regum magnitudini maxime convenit, liberalitatis ac munificentiae suae munera in omnes conferre, exemplo DEI Optimi Maximi, a quo veluti a perenni quodam fonte, omnia bona fluunt, multo magis tamen decet, vt eam ipsam in optimos quosque exerceant, quos scilicet summa virtus, doctrina, ac vitae morumque probitas prae caeteris commendatiores efficere solent. Nam etsi ea virtutis vis est, vt ad tuendam suam dignitatem et existimationem nullo exterius adminiculo magnopere indigeat, fit tamen sane, vt si quando summorum Imperatorum ac Regum publico decreto comprobatur, longe magis alliciat homines in sui admirationem, eosque ad praeclara quaeque studia capessenda excitet et invitet. Quapropter cum ex fide digno teftimonio compertum habeamus, te praefatum Doctorem JOANNEM CASELIUM non solum eximia utriusque Juris cognitione, sed omni etiam literarum genere excellere, prouti leruditionis tuae non vulgaria documenta dedisti, atque insuper eximia honestate ac vitae integritate,


image: as038

multisque praeclaris animi dotibus esse praeditum, atque nos et Sacrum Romanum Imperium summa fide et observantia prosequi et colere, non potuimus equidem praetermittere, qum te aliquo luculento liberalis, et benigni animi nostri testimonio condecoraremus, ita vt non modo tuipse condignum eruditione et virtute tua praemium accipias, verum etiam posteri tui hujuscemodi domesticae laudis ornamento ad eadem laudatissima studia, magis magisque alliciantur. ITAQUE moru proprio, et ex certa nostra scientia, animoque bene deliberato, sano quoque accedente consilio, ac de potestatis nostrae Caesareae plenitudine te saepe fatum Doctorem JOANNEM CASELIUM acliberos, haeredes et posteros tuos utriusque sexus legitimo thoro natos et nascituros, in infinitum, ad nomen, ordinem, statum, coetum et dignitatem nostrorum et sacri Romani Imperii Nobilium Torneariorum assumimus, attollimus, vosque omnes juxta qualitatem conditionis humanae Nobiles ac tanquam de Nobili genere, domo et familia procreatos dicimus et


image: as039

nominamus, ac ab universis et singulis cujuscunque status, dignitatis, aut praeeminentiae fuerint, pro veris Nobilibus vos dici, nominari, haberi et reputari volumus: statuentes, ac praesenti edicto nostro Caesareo expresse decernentes, quod tu Doctor JOANNES CASELI tuique legitimi liberi, haeredes ac descendentes antedicti ex nunc et deinceps, perpetuis futuris temporibus, ubique locorum et terrarum tam in judiciis quam extra in rebus spiritualibus et temporalibus Ecclesiasticis ac prophanis quibuscunque, etiamsi tales forent, de quibus hic specialis mentio fieri deberet, nec non in omnibus et singulis actibus illis honoribus, dignitatibus, officiis, viribus, libertatibus, privilegiis, praeeminentiis, gratiis, praerogativis et indultis uti, frui, gaudere et potiri possitis et valeatis, quibus caeteri veri Nobiles tornearii de nobili genere et prosapia a quatuor Avissuis, paternis et maternis geniti et procreati utuntur, fruuntur et gaudent quomodolibet consuetudine vel de jure. Ut autem perpetuum hujusce Nobilitatis tuae testimonium extet,


image: as040

et nos eandem majore beneficio augeamus, memorata nostra auctoritate Caesarea, tibi antedicto Doctori JOANNI CASELIO ac liberis haeredibus et successoribus tuis utriusque sexus legitimo thoro natis et nascituris, ac in infinitum ex te descendentibus atque descensuris antiqua tua armorum insignia non solum confirmavimus, laudavimus, et approbavimus, verum etiam auximus et completavimus, prouti tenore praesentium confirmamus, laudamus, approbamus, augemus, et locupletamus, et quatenus opus est, de novo concedimus ac elargimur, in hanc, quae sequitur formam. Videlicet ut sit scutum crocei seu aurei coloris, in quo conspiciantur quinque cubi rubei, qui angulis sese contingentes per longitudinem et latitudinem Clypei ordine dispositi directae crucis formam constituant ejus magnitudinis, ut extremi arborum anguli ad extremam etiam oram seu circumferentiam scuti ex omnibus quatuor lateribus pertingant. Scuto autem imposita sit galea clathrata et aperta, quam vulgo torneariam vocant, ornata fimbriis


image: as041

atque claviculis deauratis, et dependente a catenula aurea monili gemmam ex carbunculorum genere, rubinum, quem hodie nominant, continente, e cujus cono, quisit redimitus serto ex fasciis rubeis et croceis, surgant in altum duae alae aquilinae seu vulturinae rubeae, expansae, quarum utralibet per longitudinem sit intersecta et distincta tractu quodam croceo mediocris latitudinis, ternos cubos rubeos per longitudinem dispositos angulisque sese vt in Clypeo attingentes repraesentante, dependentibus et molliter ex utroque Scuti latere defluentibus ac circumfusis phaleris sive laciniis crocei ac rubei coloris, prouti haec manu pictoris in medio praesentis nostri diplomatis rectius expressa et ob oculos posita cernuntur. Volentes et expresse decernentes, quod tu praefate Doctor JOANNES CASELI, tuique legitimi liberi, haeredes posteri et descendentes utriusque sexus in omnem posteritatem jam descripta Nobilitatis et armorum insignia perpetuis deinceps temporibus, domi militiaeque, et ubique gentium ac locorum gerere, eisque


image: as042

in omnibus et singulis honestis et decentibus actibus, expeditionibus ac aliis in rebus omnibus Nobilium Torneariorum et armigerorum more, tam serio quam joco in Torneamentis, hastilibus ludis, Equestribus Pedestribusque certaminibus pugnis, cominus eminusuti, nec non eadem Scutis, banneriis, Vexillis, Tentoriis, Cenotaphiis, Sepulcris, parietibus, Ostiis, Fenestris, Lacunaribus, Taperis, Palutinaribus, Annulis signatoriis, Sigillis et quibuscunque denique rebus insculpere, affigere, appingere, intexereque possitis et valeatis. APTIQVE sitis et idonei ad ineundas et recipiendas omnes praerogativas, gratias, libertates, exemptiones, feuda, privilegia, Vacationes a muneribus et oneribus quibuscunque, realibus personalibus sive mixtis, ad utendum quoque viribus et consuetudinibus, quibuscaeteri a nobis et sacro Romano Imperio huiuscemodi ornamentis insigniti et feudorum capaces atque participes utuntur, ac fruuntur, et ad quae admittuntur consuetudine vel de jure omni impedimento et contradictione cessantibus.


image: as043

Quocirca mandamus etiam ac praecipimus serio atque firmissime universis ac singulis Electoribus, Principibus, tam Ecclesiasticis quam Secularibus, Archiepiscopis, Episcopis Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Militibus, Nobilibus, Clientibus, Capitaneis, Vicedominis, Advocatis, Praefectis, Procuratoribus, Officialibus, Quaestoribus, Civium Magistris, Judicibus, Consulibus, Regum Heroaldis et Caduceatoribus, ac denique omnibus nostris et Sacri Romani Imperii Subditis et fidelibus dilectis, cujuscunque status, gradus, ordinis aut conditionis extiterint, seu quacunque praefulgeant dignitate, vt te antefatum Doctorem JOANNEM CASELIVM tuosque antedictos legitimos utriusque sexus liberos, haeredes ac posteros ex te in infinitum descendentes ac descensuros praescriptis Nobilitatis et Insignium per nos vobis clementer adauctorum et confirmatorum privilegiis, immunitatibus, praeeminentiis, libertatibus, ac juribus, quiete, libere, pacifice, ac sine ulla prorsus molestia vel impedimento uti, frui, potiri et gaudere sinant ac permittant, denique ab aliis etiam idem fieri procurent, quatenus indignationem nostram grauissimam et poenam quinquaginta marcharum auri puri evitare formidant, quarum unam partem Fisco seu AErario nostro Imperiali, alteram vero dimidiam partem injuriam passorum


image: as044

usibus irremissibiliter applicandam decernimus harum testimonio literarum manu nostra subscriptarum et sigilli nostri Caesarei appensione munitarum. Datum in Civitate nostra Vienna die Decima Quarta mensis Decembris, Anno Domini Millesimo Quingentesimo Sexagesimo Septimo, Regnorum nostrorum Romani sexto, Hungariae Quinto, Bohem. vero Decimo nono.

MAXIMILIANUS.

t [reading uncertain: unknown abbreviation (perhaps: teste [sc. Vdalrico Zasio]) resp. printing error]

V Zas. [note of the transcriber: perhaps abbreviation for Joannes Vdalricus Zasius (1521-1570), one of the Caesarean Consiliarii]

[gap: illustration]

image: as045

DE VITA, OBITU, ATQVE OBITER HAC OCCASIONE DE ORIGINE V. CL. JOANNIS CASELII, Programma Publicum et brevis narratio. PRORECTOR JOANNES SIGFRIDUS, MEDICINAE D. ET SENATUS ACADEMIAE JULIAE Studiosae juventuti Salutem.

VIxit collega noster, vt antea semper, ita etiam nunc nobis omnibus venerandus senex, JOANNES CASELIUS: et exequias, Lectores, hodie ibimus: quas non tantum huic academiae, sed omnibus ubique doctis acerbissimas et luctuosissimas scimus futuras. Adeste, et frequentes ducite funus illius viri, cuius morti ipsam, cum Virtute et Gratiis, Eruditionem illacrumasse credimus.


image: as046

Nemo est vestrum, quiaureum senem non sit admiratus: nemo, qui, si nostro arbitrio DEUS opt. max. fata mortalium permisisset, sententiam rogatus, ex animo dicturus non fuerit, ne quidem hac tam grandi aetate eum moti par esse, qui, quod in se fuisset, tota vita bene merendo ipse sibi, quam poterat, aeternitatem invenisset et constituisset. Quam diu enim erit alicujus eruditionis apud posteros vel tenuis sensus, et quousque nomen suum Gratiae intelligent, VIVET CASELIVS. Itaque quamquam fieri non potest, quin omnes nos valde afficiat atque percellat etiam hujus viri obitus, et nostrum vestrumque plurimorumque ubique gentium optimus quisque a se vix obtinebit, quin vel saltem lacrumis ei parentet: tamen neminem vestrum huc ad luctum vel lessum vocamus. Plorentur illi, quorum tota vita sibi ipsi fuit sepulcrum, quos fuisse quidem dicere possis, vixisse autem nequaquam. CASELIVS NOSTER VIXIT, id est, ea egit, quae vere erant sapientis, cujus vivere proprium est: vt videlicet et intelligeret, quae facienda


image: as047

essent, et omnibus officiorum generibus, quaecunque ab homine in singulos universosque homines conferri possunt, unicuique ubivis locorum praesto esset. Ita enim statuebat, ad universos quidem mortales pertinere, inprimis tamen nostri ordinis quemlibet hoc agere debere, vt pro se unusquisque dispiceret, quae maxime ad vitam humanam facerent, eamque perficerent. Haec ille cum diligentissime investigasset ipse, non patiebatur quemquam suorum in hac cura esse negligentem. Quod primum sicuti cum multis forte habuit commune, qui et ipsi de summo bono solliciti fuerint, ita in altero paucissimos sectatores invenit. Nam et doceri ea voluit et vita exprimi, quae quisque fieri debere comperisset. Rectius enim exemplis quam verbis institui homines putabat. Quare si quid faciendum esse moneret, suo exemplo praeibat, si quid vitandum, nunquam in eo deprehendebatur, a quo alios arceret, vt ita magno quidem cum fructu a discipulis audiretur docens, majorem tamen emolumento facientem ea illi ipsi viderent et mirarentur,


image: as048

quae tanto exemplo sibi imitanda esse vel inviti cogerentur fateri. Non ferebat itaque de officiis disputantes, quos videret primos ab iis, quae docuissent, desciscere, et dolebat eriam, si quem de rebus ad religionem Christianam pertinentibus verba facientem audiret, cujus doctrinam statim vita et mores ipsius refutarent. Totus in rebus ipsis pie, honeste, atque omnino recte gerendis, et ad haec omnia edocenda juventute, occupatus erat CASELIVS, vt verbis non crederet, neque quidquam serio agi putaret, si facta et omnis vita cum dictis et praeceptis et jactationibus non convenirent. Haec perpetua fuit optimi senis Philosophia: haec ejus ad mortem usque et poene in ipsa quoque morte meditatio et exercitatio. Hinc tantum illius tota vita alios juvandi studium, vt non, sicuti ille imperator, diem, sed horam se perdidisse crederet, si quae forte esset elapsa, in qua nihil beneficii aut officii expendisset. Atque erat etiam in ipso morbo unica innocentissimi senis querela, quod nemini in lecto decumbens prodesse posset. Quis igitur


image: as049

miretur, eum tali animo placuisse Imperatoribus, Regibus, Principibus, et Nobilissimis viris, cum omnes, et summi ordinis, et alii quoque inferiores, sed magni judicii homines, quibus ideo curae esset Respubl., semper haberent, quod ab eo discerent. De scriptis enim ejus si dicere incipiamus, atque ea commendare velimus, profecto vobis injuriam faciamus, in quorum manibus pleraque esse scimus, tam eleganti doctrina tantaque prudentia referta, vt summos homines adeoque duces ipsos in mediis belli tumultibus ea oblectasse et tenuisse constet. Sed de CASELIO nostro pauca dicere non patitur ejus dignitas, multa autem brevi pagella non possumus.

Clarum illi et pernobile genus fuit ab ipsis atavis, nobilissima videlicet Chesseliorum in Geldria sive in Sicambris, vt veteribus nomina fuere, familia orto. Ei propinquas esse sive fuisse accepimus ejusdem ordinis plures alias, iis locis illo tempore, et partim etiam nunc florentes, Chrichobachiorum, Vambachiorum, Holtomoliorum, Althofiorum, Mervichiorum.


image: as050

Arx adhuc prope ripam Mosae fluvii in Colle sita numen familiae retinet, Chesselium dicta: quamquam, et veterum Romanorum exemplo ad latinam linguam accomodatius, et amissis avitis bonis et summorum virorum hortatu, CASELIUS appellari maluit. Longa procul dubio fuit majorum ejus series, cum eum, quem nos primum ex monimentis hactenus deprehendere potuimus, ob res in bello et pace fortiter provideque gestas, vocarint Gothardum Magnum, qui Sigismundo imperante, ex tribus suae conditionis, nobilibus nimirum, uxoribus suscepit octodecim filios: quos et liberaliter educavit, vt plures in aulis Principum et in bellis floruerint, maxime Caroli Burgundionum Ducis aetate, ceteri ad sacerdotia similesque rerum sacrarum functiones adhibiti fuerint. Inter hos fuit Volquinus a Chesselio, qui amore captus filiae fortunati civis Brachtensis, a patris Petri Endeni, nomine, Petrae, (sive Petronellam eam nominare malimus) dictae, ex agro transiit ad oppidanam vitam, nihilominus cum suis avitum nomen et dignitatem retinens.


image: as051

Suscepit ex ea filios duos, Gothardum et Petrum, filias autem tres, Sophiam, Lucretiam et Adelleidam: ex quibus Lucretia ad majorum ordinis gentem se contulit, nupta cuidam efamilia Chisphusiorum: sicuti tamdem etiam Adelleida, quam uxorem duxit Leoardus Hogius: tertia, Sophia, oblata sibi, honestissima tamen, sorte contenta fuit, quando civem Venloensem Gerardum Bescheidium, cognomine Volquinum, hoca socero, (ut aliquando fit) adeptum maritum accepit. Gothardus ille, Gothardi, Magni nepos, Volquini alterius filius, Senis nostri avus fuit, qui, etiamsi provectiore aetate conjugem Margaritam Piddelliam duxisset, undecim tamen ex ea suscepit liberos, septem filios, filias autem quatuor: quorum aliqui infantes mortui, ceteri, partim militiam secuti, partim amplis longisque mercaturis dediti, ut mos est Sicambris, ac plerisque Belgis vicinisque etiam saepe nobilibus. Omnes vero illi suo quisque bono loco fuere. In his Matthias est natu quintus, IOANNIS CASELII pater, homo boni ingenii, optime eruditus, integri placidique animi. Multa virum


image: as052

optimum ac praestantissimum exercuerunt adversa. Cum enim, propter belli calamitates, et deinde acerbissimas de religione Christiana dissensiones excitatas, quae etiam nunc durant, e patria excessisset, non parvo tempore in Anglia, atque etiam in Scotia aquamdiu vixit, ausus quoque in Hispaniam trajicere, sine metu cujuscumque, etiam vel maximi iis locis hujus sententiae hominibus imminentis infortunii: quod et forte optavit vir praestantissimus. Litterae profecto ejus amorem quendam pietatis eximium spirant. Hoc habuit magnum, (vt et filius, de quo loquimur, praesertim quia initio puer admodum abs parentibus alio translatus, omnium fere in illa patris modestia diu ignarus fuit) quod contemtis cogitationibus, quas plerique de progenitoribus suis nimis stolide servant, ille se totum religioni tradiderit: et cujus causa aerumnas toleraret, Servatorum nostrum praedicavit, et doctrinam ab eo per summum nostri amorem propagatam publice professus est. Ex hac vita discessit Göttingae, anno aetatis, vt conjicimus, LXXXIIX. Hujus maximus


image: as053

natu filius fuit JOANNES CASELIVS, natus hoc, quem dixi, patre, matre autem, CATHARINA CALEBRADEA, foemina primariae familiae, quae, cum nonaginta quinque annorum esset, et multas calamitates difficillimis temporibus cum marito pertulisset, mortua est Arxlebii, qui vicinus nobis locus est, apud filium natu minimum DANIELEM. Ejus vero Calebradeorum familiae, praeter paucos propinquos, inter quos Seligeri, et Dransfeldii, atque praeter hos etiam adfines, inter quos Rhumanni, vestigia vix ulla sunt. Natus illi fuerat JOANNES noster CASELIVS anno millesimo quingentesimo tricesimo tertio, qui iis locis, quibus parens exul fuerat, Göttingae nimirum, Northeimii et Gandersaemii, vt etiam Northusae, initia bonarum litterarum coluit, heic inprimis praeceptore Neandro viro clarissimo. Postea Wittebergam se contulit, Philippo Melanchthoni et omnibus doctis viris plures annos semper valde familiaris et carissimus: vt et deinde Lipsiae magno illi Camerario. Illic Philosophicae scientiae, vt et aliquot annis post


image: as054

Imperatore, Maximiliano II. poeseos laurea, et tam ab hoc quam a Rodolfo II. Nobilitatis avitae renovatione ornatus est. Posteaquam etiam Lipsiae, Rostochii, et Francofurti ad Viadrum, bonam aetatis partem transegisset in omnis generis litteris, hinc in Italiam, ejus visendae, et eruditionis augendae gratia, bis profectus est, atque in ambabus illis peregrinationibus sic satis diu ibi studiorum caussa, etiam antea eruditissimus, moratus, voluntate inprimis et impulsu Joannis Alberti Megapolensium Ducis, cui, vt eruditionis perpolitae maximo amatori et propagatori, ingenium ejus et virtutis studium innotuerat. Prius iter Italicum mense VI. li, anno M DC LX. suscepit quando recta, quantum quidem locorum, per quae transeundum fuit, aliorumque vicinorum contemplatio permisit, Bononiam contendit. Ibi celeberrimis ejus loci Jctis, vt antea alibi, operam dedit, et praeterea in omni literarum genere viro omnibus notissimo, Carolo Sigonio. Quando autem satis diu eo loco constitisset, Florentiam transiit, ubi item magni illius Petri Victorii passim gentium cognitam reconditiorem


image: as055

eruditionem et insignem virtutem admiratus, ei nonsolum adsiduus quotidianusque ac carissimus, sed et diuturnus auditor permansit. Inde, peragratis visisque ceteris florentissimae regionis partibus, in Megapolin rediit anno M DC LXIII. Reverso cum a Ducibus Megapolitanorum decreta fuisset Philosophiae et Eloquentiae professio, Rostochium ideo Ill. Nonas Quinct. eodem anno M DC LXIII. profectus est: eamque suscepit statim, et cum magno juventutis profectu, vt initio, ita deinceps obiit. Intervenit autem illis locis pestilens lues: quamobrem permissu Principis sui in Italiam iterum abiit, initio anni M DC LXV. vt studiis antea feliciter cultis porro plus augmenti adjiceret. Ibi fere triennium exegit, vt plurimum cum Victorio, homine magnae aetatis: qui clarissimus apud omnes, summaeque auctoritatis haberetur ab omnibus per omnem Europam, et populorum et eruditionis principibus. Pisis utriusque Juris (cui cum operam diligentissimam impendisset, postea tamen, naturae suae conditione explorata, studium illud omisit) Doctor renunciatus est publice,


image: as056

auctoritate amplissimi Jctorum ordinis, nemine omnium dissentiente, adhibitis solennibus ritibus, post praemissas usitatas atque in hoc genere necessarias disquisitiones: idque V. Cal. Febr. Anno M DC LXVI. Reliquit in Italia celeberrimos viros sibi amicissimos, Petrum Victorium, Paullum Manutium, Joannem Vincentium Pinellum, Carolum, Oricellarium, Carolum Sigonium, M. Antonium Muretum, Petrum Angelium, hujusque fratrem, Antonium, Bargaeos, Onuphrium Panuinium, Hieronymum Meium, Cyriacum Strozzam, et multos alios, quorum nomina haec charta vix capiat, quibus omnibus deinceps percarus semper mansit. Inprimis autem Victorii consuetudo illi magno bono fuit, quod et ipse cum summa praeceptoris veneratione semper agnovit. Coluit vero illic etiam et audivit Ictos, inprimis Bovium et Bargalinum Bononiae, Calaefatum, Ciofium et Plautium, Pisis. Praeter alia hoc nostri homines hujus optimi senis laboribus et studiis debent, quod genuinam illam Philosophiam partim ab aliquot seculis per eorum complures, quos vulgo Scholasticos vocant,


image: as057

maxime in Italia, excitatam propagatamque, partim, atque elegantius quidem, excultam et diditam passima Graecis exulibus, Gaza, Trapezuntio, Philelfo, et quihos caeterosque ejus gentis secuti sunt, Ficino, Politiano, Mirandula, Barbaro, Victorio et aliis, in Italia porro didicit, atque in ejus penetralia quam plurimos perduxit. Ex Italia sub finem anni M DC LXVII. ad munus suum rediit Rostochium. Neque multo postin aulam accitus ad Principis Joannis Alberti, quem ante, summi, atque ob beneficia in litteratos, meritissimi honoris caussa, nomina vimus, filium, Joannem, ultra impuberes annos progressum docendum, eo se recepit, atque hoc officio, summa cum laude atque applausu omnium, quadriennium functus est, cum neque de diuturniore tempore actum esset. Laeto animo se illinc aulicarum molestiarum pertaesus, adulto jam etiam discipulo, in Academiam recepit, vt porro juro juventuti prodesset publice ac privatim, vt certe profuit maxime rebus ipsis testibus. Interea vero dum illic moraretur, anno M DC LXXI. prid. Cal. IlXbr. uxorem duxit Magnifici et


image: as058

Amplissimi viri, Andreae Mylii, ducum Megapolensium Consiliarii primarii, filiam, Gertrudem: ex qua suscepit Joannem Ulricum, Margaritam, Clarissimi viri Collegae nostri Theodori Adamii conjugem, Annam Sophiam, quae et ipsa praestantissimo viro Theodoro Hupaeo nupsit, Joannem Carolum, Joannem Guilielmum, Elisabetham, Joannem Julium, Joannem Andream, et Helenam. Concesserunt omnes fatis, praeter Margaritam. Uxorem amisit IV. Eid. Februar. anno M DC XXCIII. Inde viduus mansit, dum vixit, liberis semper a noverca metuens, non minimo tam diuturnae continentiae et in suos pietatis exemplo. Cum autem ingens viri esset fama, non potuit ea latere Principem, in cujus territorio natus erat: Ducem, inquam, nostrum Julium, beatae memoriae; praesertim cum Academiam hanc condidisset; et magnis praemiis doctissimos quosque homines huc inuitaret, a quo etiam vocatus fuit CASELIVS. Sed, quod eum amaret dux Megapolensium, Joannes Albertus, atque ex aliquo intervallo interveniret mors optimi illius Principis nostri, tunc


image: as059

quidem huc non venit CASELIVS. Nec tamen minus haesit in animo successoris maximi Herois nostri HENRICIJVLII: cui ex celebritate nominis, et scriptis, et praesentis aliquoties sermonibus, notissimus erat. Is ergo, pro summa heroici ingenii bonitate, non quievit, priusquam illum huic patriae suae restitueret. Vixit itaque heic totos viginti et quatuor annos, omnibus bonis carissimus, parens studiosorum adolescentum, atque in his, praeter plurium aliorum mortem, etiam inopum: quorum tam multi hodie per eum florent, vt nullam credamus in Europa nationem esse, quae magno nostro seni multis propterea nominibus obligata non sit. Passus etiam heic suos est manes. Ut enim de reliquis nihil dicamus, per mortes suorum iit poene solus omnibus suis superstes. Postremo, aetate potius, quam morbo confectus, hoc mense ad diem V. Eid. paulo ante vesperam in vera filii DEI agnitione, et liberationis ex hac miseriarum valle flagrantissima expectatione, pie et tranquille obiit: postquam mensibus superioribus aliquot longe solito infirmior esse coepisset, maxime


image: as060

tribus ultimis: quare tamdem ab aegritudine dejectus, dies plusculos in fatali lecto se continuit, donec, non valentibus defatigari pectoris viribus moribundo jam cordi ministerio suo amplius praesto esse, ita exspiravit. Gratias Deo opt. max. debent plurimi mortalium, adiuti ab hoc viro atque ornati, quod ei ad tantam aetatem pervenire licuit, quantam ipse sibine sperare quidem, alii vero tam imbecilli corpori vix optare ausi fuerint: quamquam ipse sibi quoque hac in re non defuit, qui quotidiano corporis motu et perpetuo temperantiae studio adversus ancipitem valetudinem semper se muniverit. Exequias magno viro hodie, vt intellexistis, ibimus. Adeste etiam vos frequentes, et ultimum ei humanitatis officium praestate, qui humanitate et officiis plerosque mortales superavit. Valete. PP. in acad. JULIA A. D. XVI. Calend. Majas. ANNO M DC CXIII.



page 1, image: s001

JOH. CASELII EPISTOLARUM LIBER PRIMUS. AD PRINCIPES.

JOACHIMO FRIDERICO Marchioni Brandenburgensi. EPISTOLA I.

NOn tantum vel aliis de causis, vel ut accuratius aliquid et te dignum ad te scribam, ad respondendum cum literis, tum dono tuo sum tardior: verum etiam hanc rem, ubi tamen properatu opus erat, ut me quam gratissimum esse cognosceres,


page 2, image: s002

propterea in hunc diem duxi; ut ad te non nudam epistolam, sed cum hac alterum a me suscepti laboris exemplum mitterem: quo, quantum enitendum mihi non tam in nomine tuendo, quam in re ipsa virtuteque, si quam possem assequi, possidenda existimem, plenius adhuc, et si fieri posset, plenissime intelligeres. Verum ab hac mea ratione nunc excidi; non quidem totus: nam et quae absolvere volebam, nondum mitto, et mitto, quod cum longe sit praestantius, tum tibi quoque charius cum auctoris tum tuo nomine sit futurum. Ex epistola enim Petri Victorii, omnium eruditorum, quos hic sol hodie intuetur, facile principis, quam ad te paucis diebus a me acceptam cum adolescente meo, Philippo Belevicio, mitto, mirificam capies multis nominibus voluptatem, inprimis tamen duobus, ut arbitror, primum, quod ita mature post primos bene beateque et actae pueritiae tuae annos, non quidem a Rege summove Monarcha, quod tantopere non potes desiderare, cum eorum ipse vel unus sis vel illis certe proximus, sed tamen a viro inter Florentinos admodum nobili et fortunato, thesauris sapientiae et eloquentiae copiis inter mortales abundantissimo, celebraris, dilaudaris, et doctrinis ad hoc animi immortale regnum invitaris atque erudiris:


page 3, image: s003

deinde quod in iis doctrinis, quas a nobis tuis, Hubnero praesente, me absente, verissimas et optimas accipis, in eaque vivendi ratione, ad quam te natura arcano quodam motu inflexit, educatio divina tibi virgula praeparavit, doctrina demum rationibus erudiit; tali auctoritate, qua, quanta maxima esse potest, retineris atque confirmaris. Non potuit, ut conjicio, facere optimus prudentissimusque senex, summus virtutis cultor, bonorum admirator, atque humanorum commodorum amator, quin, cum de te adolescente Optimo Nobilissimeque, qui summi maximique tituli sunt, per me et per amicos cognosceret, quae optabilia, admirabilia essent, quaeque optimi votis, cum reprehendere non possunt, sequi quotidianis silent, te animo literisque suis ex longo terrarum intervallo conveniret et complecteretur: quod semper non tantum licuit viris doctissimis, ut potentissimos compellarent: verum etiam ipsis summae laudi datum fuit, si Reges de iis aut sermone aut scriptis, quae salutaria vel uni alterive vel multis gentibus vel toti denique orbi terrarum esse intelligerent, recte, graviter, prudenter docteque monerent et docerent. Scripsisse vero Victorium ad te propterea avidius existimo, ut, cum me magnopere amet plurisque faciat,


page 4, image: s004

quam merear, quod liberali communicatione doctrinarum Florentiae, et postea quoque literis ad me suis plenissime declaravit, me tibi commendaret, animumque erga me tuum benignissimum arctius mihi devinciret: non solum ut commodis meis, quae tali ratione amici amicis confirmare atque amplificare student; verum multo magis nomini honorique meo consuleretur, cui ex morum tuorum innocentia, vitae sanctimonia futuraque administrationis perfectione, de quibus omnibus meas absentis accipere amare et amplecti sententias soleret, plurimum vel omnia potius accessura existimaret. Verum ipse consilii sui rationes vel has vel multo etiam graviores explicabit. Cupio vero cognoscere, etsi videre mihi hoc videor, quam gratae tibi sint illae literae, de quibus ego jam pridem plura quam debebam. Ad argumentum tuae epistolae venio, ex cujus omnibus partibus non solum virtutis tuae, cujus haec tirocinia illustria sunt tantoque loco digna, splendor, sed etiam clementia in me singularis vel potius amor [rem enim, etiamsi dissimillimi simus, suo nomine privati inter nos appellemus] mihi et sermone tuo et aliis quoque epistolis saepe declaratus, elucet. Fuit igitur et haec mihi tam grata quam superiores: quas omnes in thesauris meis


page 5, image: s005

numero; neque cum preciosissimis gemmis, quas non tanti aestimo, comparo: minus enim nummorum, quibus tamen minime abundo, quam gloriae avarus sum: sic tamen hanc sitio, ut aliquam quoque mihi ne optandam quidem existimem, sed et a vulgo et ex opinione non nulla profecta omnem repudiem. Eam vero, quae a paucis sed summis et ex virtutis aliquo instituto meo proficiscitur, qui non amem, neque ipsam virtutem respiciam, neque judiciis optimorum nitar? Etsi igitur, ILLUSTRISSIME JOACHIME FRIDERICE, literae tuae mihi plene satisfaciebant, mihique instar tanti muneris erant atque etiamnum sunt, quantum a quoquam vel petere unquam vel sperare possim: tamen munus quoque illud, cujus mihi neque petenti neque optanti spem ostenderas, moderate et cum voluptate desideravi. Cur enim non fatear? non aliam ob causam, quam ut tuam in me voluntatem nonnulli etiam alii, qui me amant, (non enim omnes eo ingenio sunt, ut aut et elegantissima et optima ejusdem illa argumenta videant, aut eorum dignitatem satis intelligant,) aliquando cognoscerent. Quod sum ita nunc consecutus, ut optaram. Itaque malim illud epistolae tuae lumen ab ipsa epistola abesse, qua te ob muneris hujus tenuitatem


page 6, image: s006

excusas. Quod profecto et per se magnum est et a me non commodi alicujus loco habetur: sed quod hic quoque post priorem honos a te mihi habitus sit, ipse mihi mirifice gaudeo. Alterum vero, quo jubes, ut quoties effigiem illam tam cari capitis intuear, toties: meministi enim ipse reliqua: tanto mihi gratius est, intimaque mea praecordia penetrat atque accendit. Qua de re pluribus non dicam, ne in ullam, ne mimimam quidem, adulationis suspicionem apud te incidam. Quod autem vis, facio faciamque sedulo: atque insuper quoque studebo re ipsa comprobare, ut intelligas, te in virum gratum atque tui tuorumque, quod non puto te dubitare, studiosissimum beneficia contulisse atque collaturum. Tu vero ADOLESCENS ILLUSTRISSIME, quod agis, in eo, quod te decrevisse scribis, constanter perseverato, et secundis hisce ventis plenisque velis in portum beatae vitae, quae vox qualis sit, jam dudum intelligis, appellito: tuasque gentes, quae multae magnaeque sunt, una tecum in eundem, divina tua virtute et beneficentia, ducito. Vale. Rostochio X. Cal. IXbris anno M DC LXIV.



page 7, image: s007

HENRICO JULIO Episcopo Halberstadensi, Duci Brunsvicensi et Lyneburg. EPISTOLA II.

EX aliis, Heros HENRICE JULI, quae ad te scriberem, tibi jucunda et utilia, deprompta e scriniis sapientiae, nihil mihi huic loco visum fuit accommodatius, quam, ut tecum de ultimae pueritiae tuae studiis agerem, ut Xenophon, non ad Cyrum, sed de Cyro scribens, regis sapientissimi institutionem persequitur hoc libro, ad eam aetatem, quam tu hodie agis. Liceat autem mihi de te ad te sine adulatione loqui. Argumento erit, me nihil assentari: quod neque mihi aliquid quaero, nec sane necesse habeo, in quem scilicet ultro munificus exstiteris: et ea dico, quae cum ita sint, tum ita esse, meminerunt et testantur non hi solum homines, sed longinquae etiam nationes. Ego te nondum videram, et eo tempore informabam Ducis Megapol. JOANNIS ALBERTI filiorum teneros animos; quando fama ad nos mira de tuo ingenio pertulit, cui non statim assentiebamur, quod aliqua fide majora viderentur, sed propter constantiam tamen adversari non debuimus: praesertim cum studii tui aliquod specimen, nec id


page 8, image: s008

puerile, quamquam a puero, amici nobis ostenderent. Itaque non solum laudem tibi peperisti, quae pueris raro tribui potest, tibi ut debebatur, ita sine invidia tribuebatur: quis enim illi aetati non favet? quis vero invideat, nisi conflatus ex invidia? Sed etiam pueris tui loci atque Ordinis exemplo fuisti, quod cumprimis memoratu dignum esse judico. Accidit non ita multo post, ut Princeps sapiens, pater tuus, dux JULIUS (id erat sub incunabula Academiae Juliae) me accerseret: ibi equidem nihil vidi aut cognovi, quod magis me delectaret, quam ista tua indoles heroica: quam sedulo consideravi, et penitus introspexi diebus pluribus, quibus, ut fit, tenebar in arce Guelfia. Forte alium ceperit benevolentia procerum, qui hospitem supra modum accipiebant amice, neque etiam me cepit haud leviter. Cur enim dissimulem, quod illi scirent, nec quis aliud crederet? Aliud quis majus diceret, vel maximum, qui me apud tantum Principem esse in gratia videret: nec ego aliud prae me ferre debui, nec sensi aliud. Nec ignorabam tamen, quantum cuique tribuerem: sed sic arbitrabar, quae ad utilitatem, et ad honorem meum pertinerent, privata esse, nec late patere, ut si in museo soli mihi lucerna luceat: debere autem me, et unumquemque reip.


page 9, image: s009

velle maxime, et non solum praesenti populorum felicitati ex animo gratulari, sed etiam toto pectore pro posteris vota facere. Ego igitur cum viderem, [certe hoc mihi persuadebam, et nunc puto, me judicio non prorsus fuisse alucinatum] ex illa aurora oriturum solem aliquem felicitatis minoribus, si ex hac re sive augurio meo caperem voluptatem et laetitiam singularem, facere bono viro dignum arbitrabar, nec alienum a moribus meis. Nec vero nisi fausta omnia augurari potui: etsi qui haec videt, plus mihi videre videtur, quam volatus avium denuncient mortalibus. Vidi te docilem, memorem, acrem: cum velles, quidvis scire; quod audires, vix auditum, arripiebas, arreptum in arculam memoriae recondebas, unde quod ex illis velles, quando quotiesque velles depromptum, luculente nobis exponeres: nec habebas, quae acceperas, sed quae ab alio non acceperas, non minus et ipse videbas, et spectanda nobis exhibebas: quasi si e grano arbor subito effloruisset. Nihil in te triste aut morosum, nihil lentum aut somnolentum: hilaritas in animo, in vultu, in verbis, in factis: celeritas quae animi, non minor corporis: vigiles oculi, vigil animus: omnia signa industriae, humanitatis, beneficentiae. Gaudeo ipse illius temporis recordans: velim gaudeas


page 10, image: s010

haec legens, tui ipsius recordatus. Patere porro, ut te honesta veritatis assentatione demulceam: qua simul magnum mihi beneficium parem. Majus enim profecto dare mihi non potes, quam si beatus ipse, hoc est, omni virtute regia florens, quando caeterae copiae et bona corporis abunde suppeditant, beatos populos tecum facias: ne sit de ulla re, neque de te querela, vel in circulis, vel in angulis, vel in animis: sed ad unum omnes te velint, te revereantur, te praedicent, in te fortunas omnes suas, et salutem denique sitam esse sentiant. Verum in hoc totus es, et esse omnino debes, ut sequentia antecedentibus respondeant, et principio finis sit illustrior, vel, ut dicam clarius, spes quae summa erat, tamen re ipsa longe inferior fuisse videatur. Grave est, exspectationem de se, sive seipsum fallere. Solebas interrogatus, ambitione puerili regia, et cupide et eleganter respondere, cujusmodi exspectarentur: ultro item dicere, quae heroicam indolem sic exprimerent, ut non ad imperium educari, sed natus videreris. Audivi ipse te, cum de clementia diceres, quasi doceres, non disceres. Postea vidi, et ex amicis accepi, quam odisses sycophantas: quam minime ferres adulatores. Noveras enim illos esse pestes bonorum, quasi virtutis et sapientiae


page 11, image: s011

cicutam: hos blandos parricidas Principis et reipublicae: quod isto tempore tibi explicuissem, nunc explicare intelligenti, nihil opus est. Tibi autem hodie quanto occupatior es, hoc non magis detestandi, quos detestaris maxime, sed cavendi studiosius. Personati enim in conspectum veniunt, irrepunt in sermones, in animum penetrant miris artibus, quarum architectus erat olim apud Magnum illum Philippi filium Medius. Vidi postea te Halberstadiensis et Mindensis episcopae clavum dirigentem, cum laude. Hoc uno verbo, quae te cogitasse bona et gessisse recte memineris, dicta putabis omnia. Namque ea exponere non est epistolae. Quid tuarum porro sit partium, non est quod quis praeclare doctum doceat: et sunt in promtu tibique in manibus esse debent praecepta sapientium. Ex his unum referam: nec enim audire gravaberis, quod usui sit unicuique ad veram gloriam sive virtutem ipsam, cujus major est, quam gloriae splendor, serio contendenti. Diogenes ajebat: cui bene futurum sit, aut qui servari debeat: [salutem enim in virtute ponebat, qui vitiis scaterent, hos periisse jam recte sentiebat] ei opus esse amicis integris, aut inimicis acribus. Hi enim cum omnia scrutentur et reprehendant, ut exitio sint; nos


page 12, image: s012

excitant, et mirifice acuunt, et quadam quasi tyrannide in ordinem cogunt: illi, errantes, qui error contingit quotidie etiam bonis, a vera virtutis semita declinare non sinunt, in docendo sive monendo usi humanitate et comitate perpetua. Recte facis, HENRICE JULI, praesertim in imperii tui auspiciis, qui labores, ut talium amicorum non egeas: futurum est, ut illud genus hostes sui pudeat: etiam ut sua malevolentia pereant: tu autem regia virtute et sempiterna laude floreas. Hic epistolae finem faciam: nec dispiciam, quod facile invenero, ni in promptu sit, quomodo tibi commendem hunc Atticae apis favum. Tua enim est, tibique jampridem cognita haec Cyri paedia, quam de imperio optimi Parentis tui, de auctoritate indolis tuae formatorum, a me puerili tuae educationi coeptam confici, ubi degustasses, voluisti a me perfici: in quo morem gessi, quibus negare nihil debui. Nec meam tamen versionem comparo cum absoluta Camerarii, aut nitida Gabrielii: nec si quae sunt aliorum, contemno. Forte nulla est, ex qua non ipse fructus aliquid acceperim. Neque enim hoc me pudet facere, dum ne alius labores mihi vindicem: nec pudet etiam fateri, quod ingenui et grati animi esse recte judicant. Conatus fui haec reddere tenui


page 13, image: s013

stilo, nec obscuro: tum, ut aetati tuae, quae tunc erat, consulerem, tum ut, si Xenophonteam simplicitatem inimitabilem aemulari et exprimere nequirem, ab ea ipsa quoque minus longe recederem. Post annum tertium decimum modo relegi hunc librum: quaedam inter relegendum correxi: iterum edidi, quod ab amicis exempla flagitata a me fuerunt jam ante saepius. Sed majus aliquid etiam me movit. Gratificandum enim censui Principibus pueris, qui in Academia tua Julia in litteris vivunt, uxoris tuae frater ULRICUS et JULIUS AUGUSTUS, frater tuus. De hujus indole dixi in oratione, qua optimi Parentis vestri laudes persecutus fui: et ULRICUS heroico ingenio est, et eo profectu, ut hisce saluberrimis prorsusque regiis doctrinis audiendis aptus sit. Vera et explorata dico. Agens enim hodie annum non nisi duodecimum, et latine commode loquitur, et vel ipse interrogat, interrogatus, respondet, quae heroicam indolem aperiant, et exspectationem magni Principis confirment. Hoc meum studium paratum est et aliis. Volo enim omnia, et debeo, publicae utilitatis gratia. Sed intelligo et fateor, me his debere plurimum, si quid modo praestare valeam: quod forte sit aliquid, si quis hoc genus meritorum respiciat, et oblatum


page 14, image: s014

non repudietur. Memini, quibus Parens tuus quantisque me beneficiis ornarit, quibus ipse tu. Sunt etiam singularia; tam quae a principis ULRICI parente, rege Danorum, FRIDERICO II. accepi, quam quae ab ejusdem avo, ULRICO duce Megapolitanorum. Quare ingratus sim et malus, si quid osficii in me sit, id non praestem cupide et diligenter, non solum monendo, sed etiam erudiendo: ac sane in neutro operam meam patiar desiderari. Etiam, quod in sequentibus quodam modo praestiti, aliquot hujus libri loca commentariis meis illustrare cogito: quod ut docti viri me flagitant, ita te quoque probaturum puto. Quin enim per otium haec regustaturus sis, si dubitem, rogem et obtester, et demonstrem: id te summa cum utilitate facturum. Verum hoc ultro, deque rectissimo tuo judicio sacies, intelliges enim regium esse, semper recte et bene facere, et semper ea cognoscere, e quibus quid recte beneque fiat, commode et ubertim explicetur. Vale. Helmstadii, ex tua Academia Julia. Kal. Sept. M DC XC.

WOLFGANGO ERNESTO, Comiti Stolbergae, Koenigsteni, Russchefurti et Wernigerodae, Domino Epsteni.


page 15, image: s015
EPISTOLA III.

IN ore omnium est, et res ipsa docet: nullam rem esse tam facilem, quin fiat difficilis, quam invitus facias. Audivi, qui alterum sentirent; nihil esse adeo difficile, quin fiat facile, quod volens libensque facias. Neque vero etiam huic opinioni refragabor, sive potius ambas inter se committam. Neutrum enim ad id facit, quod nunc ago: etsi utraque eo, quo volo, mihi iter pandit. Sic autem existimo, esse in illis quoque, quae cupide aggrediaris, et per se sint facillima, difficultatis saepe non parum. Mihi id cum alias ante non raro, tum nunc usu venit. Ad te scribendi, cumque iis litteris mittendi, quae viderentur, consilium jam pridem cepi: negotium facile, et alius dixerit, et ipse credidi: tamen dum id cogito, cura non vacat animus, difficultatis testis locuples: ac quamvis sollicitus, vix tamen effugero, quo minus vel importune, vel insolenter, vel abjecte, vel nimis blande aliquid egisse videar. Quod si animum introspicias, vel quicunque haec praeterea leget, is omni, spero, me culpa liberet. Ejus tibi satis certum plenumque indicium facere vix potero: ex notis quibusdam si videas, quo sim animo, non mihi nihil assecutus videbor. Humanitatem autem tuam, et


page 16, image: s016

eruditionem, et comitatem, et prudentiam, et acre sapientiae studium, quo etiam hodie in cura reip. flagras, et plus praestas, quam qui id solum agunt: illa ego omnia et agnosco, et admiror: ad te minus praedico, ne assentari videar: praedicabo, cum locus erit ad alios, quo magis innotescat, quanti te atque ipsam virtutem faciam. Persuasi autem mihi, te, quamvis me in tuis habeas, tamen hactenus desiderare, quod a me tibi deberi, et ipse intelligis, et ego infitiari non debeo, nec ullo modo volo. Cum enim initio et sermonibus et benevolentia tua me dignatus fuisses, ex quadam fama vel opinione probitatis et doctrinae; nullum ego ex eo tempore meae in te observantiae tale signum edidi, quo egregiae tuae in me voluntati respondere videretur: nec tamen aliud te requirere sciebam, quam quod a me deberet expectari, longe infra tuam conditionem posito. Nunc postquam mihi ejus rei luculenta occasio data fuit, eam utraque, ut ajunt, manu prehendi. Quam enim, de beneficentissimi Ducis nostri HENRICI JULII, erga academiam Juliam benevolentia sive meritis, orationem publico nomine habui, ad te potissimum mittendam censeo, idemque amici mecum sentiunt, principem illustris illius legationis, quae singularia


page 17, image: s017

beneficia, non nobis solum, sed universae rei litterariae attulisset. Beneficia autem illa, et Principis in universum, et aliqua parte etiam vestra sunt. Quam enim ab illius bonitate proficiscuntur, tam ex vestris consiliis sive ex communi et illius et vestra sapientia promanant. Patere, quoniam hunc sermonem ingressus sum, ut loquar paullo liberius. Primum igitur, quae data sunt, non minus sapienter, quam munifice, et nobis et posteris eadem rata futura in perpetuum scimus: quae recte caepta sunt, feliciter perfectum, quae prolixe promissa, regie praestitum iri confidimus. Nec enim Dux ipse hanc curam primariam, vel in gravissimis negotiis obliviscetur, a Patre acceptam, et susceptam ultro: praesertim cum Senatores idem urgeatis, et Ordines provinciae eodem respiciant. Caeterum ab omni parte videbitur, tum si quid sit otiaturne incommodi, ut hinc avertatur, tum quae ex usu sint academiae Juliae, sedulo conquirantur. Mittam nunc alia: quod in mentem venit, ejus mentionem faciam? etsi omnes idem videre videantur. Quis enim nescit aut dubitat, esse ex re litteraria, ut in sua quisque disciplina viri praestantes doceant? Praestantes dico, non solum scientia abunde et prae pluribus instructos, sed etiam in docendo


page 18, image: s018

disertos et perspicuos, nec leviter ante versatos. Operae pretium est videre, qui fiat, ut in academiis passim talium sit penuria. Inveniri posse in quolibet genere disciplinae, ipse non dubito: vidi qui ad manum essent, negligi aut deterreri. Primum enim, ubi merces docenti tribuitur, unde solus in diem vix vivat; quis eum locum ambiat, nisi qui eruditionis nihili, et nullius ingenii sit? Demus esse praestantem, de cujus tamen industria hactenus non constiterit, cui munus docendi demum detur. Is speratum acceptat cupide: verum de alio magis, quam de eo, quod adeptus fuerit, ornando cogitare necesse habet. Forte non segniter gerat munus suum, sed majore cura affectet aliud. Haec est eorum sors potissima, qui bonas litteras, aut aliquam philosophiae partem explicant. Iis praecipue prospiciendum esse censeo: nec poterit non sumptus tolerare aerarium: etsi hujus ratio non potior, quam publici boni haberi debeat. Nec ita multis opus est: nec putandum, plures vix tinctos litteris, aut in primo tirocinio desidentes plus praestare, quam pauci bene docti viri, et iidem industrii faciant: accedit, quod quaedam in scholis regiis publice tradi, non ex earum dignitate est: ex privatis magistris accipiant. Hoc enim demum


page 19, image: s019

decuit novitios bonarum artium magistros potius, quam ut docendo et disputando novas, falsas, adsurdas, ridiculas opiniones instillent adolescentibus, aut parvi ingenii, aut ante in litteris non exercitis. Huic igitur malo medicinam faciet aequitas, si labori merces respondeat. Est et aliud non academiarum solum, sed plurium quoque collegiorum intestinum: et aperiendum mature, ne hic quoque fiat, quod non uno in loco in perniciem rei litterariae frequentari vidi, non sine stomacho. An non enim indigne ferendum est, ex ordine doctorum nimis multos sic privatim sibi suis que consulere, ut publicam utilitatem et dignitatem, non negligere, sed paene prodere videantur? Namque si locus vacet, quid consilii capiendum sit, nemo ignorat: sed ibi tum laborat pater pro filio, frater pro fratre, socer pro genero, aut quis pro eo, quem sibi generum speret, doctor pro alumno, sodalis pro sodali. Sic vero existimandum est, munus academicum non esse beneficium, quod a quoquam privato in alterum conferti, aut a fratre donari, aut legari ut partem patrimonii, aut pro dote dari possit. Publicum enim est, et saluti publicae destinatum: Et si vero amicis multa, consanguineis singularia, liberis omnia debemus. Nec velit vir bonus, quod suum non sit, cuiquam


page 20, image: s020

tribuere benevolentia aliqua, nedum, cui id minime debeatur: hoc est indigno, qui tale minus neque ex utilitate neque ex dignitate publica gesturus videatur. Doctoris tamen studium et amici minus improbari possit, quod sit testimonii loco, sic ut benevolentia censurae cedat. Caeteros, in quibus judicium plaerumque occaecat amor, non solum ea culpa vacare, sed etiam ejusmodi suspicionem a se amoliri, nec auctoritate, si qua cujus sit, abuti, eamque in dominatum vertere videri oporteat. Hujus ego sum sententiae et animi: nec sensuros aliter, nec aliter facturos bonos viros, mihi habeo persuasissimum. Sed ut ad me redeam, mitto ejus generis alia, et de iis, quae attigi, dicendi finem facio, non oblitus illius meae sollicitudinis, cujus initio memini. Neque tamen non video, ut haec ipsa aliter accipi possint, quam a me scripta sint. Scripsi autem non accusandi querendive gratia, sed monendi. Dabo etiam: nec hoc fuisse necessarium, quod et alii vel eadem vel his meliora videant: tamen animi mei erga litteras et remp. testificationem bonos probaturos esse confido. Te vero, ILLUSTRIS DOMINE, quaeso, ut meum hoc meae in te observantiae argumentum, non repudies, meque quod jampridem visus fuisti facere, in tuis habeas:


page 21, image: s021

denique si ferat occasio, Duci nostro meum erga ipsum et patriam studium verbo commendes. Helmaestadio in academia JULIA Kal. Octobr. An. M DC XCII.

Dn. CHRISTIANO, Dn. JOACHIMO ERNESTO, Dn. JOANNI GEORGIO, Fratribus germanis, Marchionibus Brandeburg. etc. Illmi. JOH. GEORGII. VII viri Brandeb. filiis. EPISTOLA IV.

ACcepi jampridem, Illustrissimi Principes, ex amicis meis, bonis viris et pereruditis, de vestro in litteris profectu singulari. Coepi igitur vobis de ista educatione gratulari. Qui enim principe loco nati, sic ab ineunte aetate erudirentur; eos beatos judicabam: nec id sibi tantum, sed etiam universae reipub. Nec enim ignorare me oportebat, qui vitam in litteris egissem, et de educatione tenerae aetatis omnes priscorum sapientum sententias sedulo investigassem, quantum ad parandam virtutem, qua et privati et principes beantur, conferrent litterae. Hae enim, quanquam in vulgus neglectae, divitiis, honoribus et potentiae postponuntur, ad illam iter: muniunt: suntque adeo duces ad salutem


page 22, image: s022

mortalium: nec affirmare dubitem, si quid boni sit, id omne ipsis acceptum referendum. Divino igitur consilio, et si non novo, usus fuit pater vester, Princeps sapientissimus, qui ut olim fratrem vestrum Joachimum Fridericum, sammum item Principem, in litteris ad impeperium educandum curaverat, vos etiam eadem regia doctrina ad eundem finem imbuendos jusserit. Eam autem et gravem et magni momenti curam recte demandavit viro probo et docto, nec minus industrio et fide praestanti, Samueli Raenardio: quem et his nominibus magnifacio, et quia ipse quoque me diligit, valde amo, ut debere me intelligo. Minus igitur miror, vos indole divina praeditos, in spacio istius disciplinae processisso longius. Sic enim praedicabant: vos ex animo Deum venerati, religiose vitam instituere, esse suaves erga omnes, fraterne inter vos amare nihil vobis probius, nihil humanius: satis pro aetate adeoque multum intelligere in litteris esse ad discendum semper alacres: sciscitando perpetuum, sed item perjucundum negotium magistro facessere. Qui haec, iidem multa praedicabant alia: in caeteris, quanta vos benevolentia doctor ille vester complecteretur, quam solidam ex vobis pater laetitiam caperet. Quae omnia et ipse et alii


page 23, image: s023

cum voluptate audivimus. Ibi tum quoque praeconum eximiae vestrae laudis unus et alter mihi auctores fuerunt, facerem, quod saepe fecissem absque reprehensione bonorum: initurum me a vobis quoque singularem gratiam, nec malam a quiquam omnium, quibus chari, quorumque fidei crediti essetis. Hoc ego non dubitabam, qui simili erga Regum Principumque filios studio, ab annis amplius triginta non solum neminem offendissem, sed multos mihi arctius devinxissem, qui, quod libenter facerem, et recte utiliterque fieri putabant, tale aliquid pangere jubebant. Perspexerant enim ex moribus meis, nec me quicquam meditari, quod cuiquam fraudi esset, nec spectare aliud, quam quod ipsi sibi proposuissent, quisque videlicet suorum alumnorum, salutem. Etsi igitur hoc non dubitabam: tamen nemo id mihi persuasit, donec juvenis apprime nobilis, Abraham. Bellinus, quem ob eximias animi dotes aliquot annos in carissimis habui; cujus quoque consilio pater vester utitur in republica, bene longa et diserta admodum epistola de omnibus vestris rationibus singulari diligentia me certiorem fecit, meque facile permovit, ut hac de re cognitionem susciperem. Quod si enim nec doctrina, nec cohortarione mea vobis


page 24, image: s024

opus esset, tamen vestros animos hac prima vestra aetate sive excitari, sive confirmari arbitrabar. Si enim, quae ipse scriberem, iis, quae doctores vobis quotidie decantarent, consentanea videretis et gauderetis, vos ad optimum modum hactenus institutos; et ad eadem persequenda magis inflammaremini. Neutrum vero in praesentia faciam, aut levi saltem brachio vos monebo: tamen quod ex usu vestro futurum putem, aliunde depromam. Fero autem vobis libellum aureolum Galeni, medici quidem, sed non ut medici, nec medicum, sed ut philosophi, multis praeceptis sapientiae refertum, ex quo certam animi medicinam sumere et vobis, et aliis vestro non tam beneficio, quam exemplo, liceat. Etenim hoc sine dubio, ubi opus erit, vel sponte, vel me auctore, facietis: sed verbo accipite, quid unicuique sequendum non falso scriptor hic existimet. Quemadmodum per loca sentibus obsita et confragosa iter facturi, illos prius excindunt, quantum potest, et lapides amoliuntur: ita qui ad virtutem adspirant, affectus natura animis hominum insidentes amovent, sive mitigant, ut et quae saluti sint, tutius videant, et praeclara facinora promptius designent. Non unius autem generis sunt illi motus animi rationis expertes, et


page 25, image: s025

eam, nisi illis in tempore obviam eatur, gravi imperio prementes, ut nusquam emergat, nusquam officium suum faciat: sed etsi omnes fere quemlibet infestant, tamen alii in alios interdum magis grassantur. Proinde videtur, omnes illi affectus qui sint, nosse expedire omnibus, cuique, quibus ipse potissimum sit obnoxius, ut quisque pectus ab ejusmodi labibus expurget, et ad eximiam virtutem accedat propius. Nec prorsus ignotae sunt illae animi perturbationes, quae vitam ipsam supra modum perturbant: quin et in quorum animis invaluerunt, eorum neminem tranquille sinunt vivere: in iis esse iram, concupiscentiam, timorem, fugit neminem: patet item incontinentes irae, voluptatibus deditos, ignavos item, et nullius animi homines, mancipiorum esse sive beluarum similes, ac miseros denique, qui ita perierint: miseriores, qui per hasce furias secum in exitium multos, sive totos populos una rapiant. Ea et fabulis poetarum, et multo magis historiis docentur, et exemplis illustrantur. Sunt illarum pestium similes, aeque detestabiles, etiamsi minus tetrae videantur, vel quia multum in se habere dignitatis, vel quia ad vitam conferre plurimum videntur. Avaritiamdico, ambitionem, et cupiditatem dominandi:


page 26, image: s026

quas pulcris, sed falsis tamen coloribus facile quisque pingimus: cuique putantur prodesse, cum et singulis et universis noceant maxime. Rei familiari operam dare, et omnium rerum copia instructos esse, honestum putant: sed turpe id faciunt plaerique, qui talibus neque certos fines ponunt, et cum injuria aliorum fortunas quaerunt sive amplificant: quod cum agunt potentiores, tenuiores expilant, et omnia inopia complent, quod non tantum injustitiae, sed et crudelitatis est. Honestius, studere honoribus, quod ipsum plerique virtutis studium interpretantur. Honores quidem niti virtute debent, et ea sola quaeri aequum est, sed quia ipsi, et saepe vafritie, aliisque malis artibus atque simulatione meritorum parantur, et fere semper ab aliis, quorum benevolentia et judicio stamus, dependent; non funt profecto nostrum propriumque bonum, nec illud primum, quod natura omnes expetimus. In iis igitur qui omnes nervos omnibus rationibus contendunt, multis modis in alios, saepe in amicissimos, et in ipsam patriam injurii sunt; cum multos miseriis excruciant, tum se ipsi dem ergunt in exitium. Ipsum porro longe lateque imperare, esse supra humanam felicitatem putant, et continere in se coelestem aliquam majestatem. At


page 27, image: s027

quorum animis illa regnandi libido sive furor insedit, dum injusta bella meditantur, regna devastant, urbes expugnant, civitates diripiunt et delent, nihil cuiquam proprium relinquunt, dum trucidatis multis millibus et novas et acriores caedes spirant; an non sunt carnifices generis mortalium? Videtur hoc durius dici, quam si tyrannos nomines: verum tyranno crudelius et exsecrabilius inter mortales nec dici nec cogitari quidquam potest. Sed ne omnia in epistolam conjiciam, haec et iis affinia coepistis discere a pueris, audietis porro: legetis et in hoc libello, et in aliis sapientum monumentis. Qui regio loco nati ab his adeo diris pestibus animos expurgarint; ii demum invenient salutaria patriae consilia: quibus et ipsi beati sint, et de suis populis et forte de pluribus praeclare merentes, divinum istud munus feliciter expleant. Cum intelligatis vero, cujusmodi litteras quo fine colatis; vos neque hoc genus scriptorum adspernaturos, et meum erga regiam vestram gentem, et erga vos singulare studium probaturos, spero. Quod si vos facere intelligam; etiam in posterum tam ultro, quam jussus, quae in rem vestram sint, et dispiciam sedulo, et omni studio perficiam. Valere. Helmaestadio ex acad. JUL. Kal. IIXbr. M. DC. VC.



page 28, image: s028

HENRICO JULIO Episc. Halberst. Duci Br. et L. EPISTOLA V.

CUm hoc mense mihi redderentur Cancellarii litterae, quibus C. T. mandatum accurate exposuit, statim curae mihi fuit, ut quantum quidem possem et quam primum C. T. expectationi et quam plenissime satisfacerem, nec quievi, donec ex omni erudita juventute academiae Juliae unum deligerem, quem prae aliis probarem, sive in quo minimum desiderarem. Cum enim in officio neminem fallere debeam nec velim, in hoc tam arduo negotio, quod ad C. T. filii et futurae altero seculo reip. salutem quam maxime pertinerer, omni animi contentione mihi de fide mea laborandum intellexi. Quod quo magis constaret, pauculis diebus post, pluribus verbis animi mei sententiam perscripsi, quam Cancellarius C. T. vel Clampius referret. Namque loquace epistola C. T. hodie longe occupatissimam interpellandam non censui. Illud cum fieri non potuerit, C. T. tam ad fines suarum provinciarum proficiscente, exponam modo omnem rem paucis verbis. Misit C. T. tertio abhinc anno domum meam Julium Phlugium Belgam: quem qui privatim hoc biennio


page 29, image: s029

recte, fideliter et feliciter instituit, eum prae omnibus ad informationem ingenii filii C. T. idoneum esse censeo. Is est Rudolphus Diepholdius, bonarum artium Magister, mihi annum jam undecimum familiaris, boni et eruditi viri, qui Verdensi civitati longo jam tempore a secretis fuit, filius, a puero in litteris, nec perperam educatus: modestiam suam semper nobis probavit in omnibus, ingenio ipse singulari, in bonis litteris et omnibus bonae doctrinae partibus, de meo potissimum consilio, ita perpetua diligentia profecit, ut aequalium plerisque facile antecedat. Legit autem quotidie et Graecos et Latinos scriptores: Latine scribit neutiquam vulgariter: in versu pangendo ita versatus, ut poetis nostris, meo judicio, nulla re sit inferior: nihil neglexit in rhetoricis, nihil in logicis, vel potius ea ita perdidicit, ut pauci, sive ita, ut alios docere ea recte, si sit opus, possit; etiam physica attigit, et mathematica, et astronomica, et geographica, et totos dies est in lectione historiarum, et memoria valet et judicio. Praeterea [quae etiam non minus, sive potius magis requiruntur in educatore Principis, quando hunc non tam scientissimum quam optimum esse volumus] juvenis humanus, gravis, sobrius, integer, vitae hominum intelligens, pro


page 30, image: s030

aetate prudens, inprimis inter aequales, in eo genere item muneris, in quo etiam se pridem exercuit. De hoc igitur majora nobis polliceri poterimus. Nam doctrinam quoque de vita et moribus, et de republ. non primoribus labris degustavit: neque deinceps harum disciplinarum ullam negliget. Fieri enim in tali progressu id non potest. Denique qui finis est vitae nostrae, pius et timens DEI, abhorrens ab omnibus fanaticis opinionibus. Eadem de hoc familiari meo et alii testari possunt, et res ipsa loquetur: quod nisi sciam, quo ore ego quenquam ita ad sapientissimum Principem praedicem? Meminerit tamen C. T. hominem ab homine commendari, et quidem homini: in quibus absque ope divina nihil absolutum est, sive etiam mediocre, ac prorsus nihil denique: idem tamen in omnibus nos rectam rationem sequi jussit, ejusdem ipse auctor et conditor. Fortasse quis non magnum esse existimet, quod ego non pono in minimis, quod bona et firma valetudine est: hactenus certe semper fuit: majus profecto quam corporis species, quam vulgus requireret: sed tamen statura mediocri et vultu, qui et animum et aetatem indices: quae propius jam ad virilem accedit. Aulicae consuetudinis se expertem queretur: ii mores a tali juvene


page 31, image: s031

discentur nullo negotio: nec expedit, nec decet, hominem doctum esse nimis aulicum: quin C. T. ea sapientia Princeps est, qui in re et opere, non in verbi unius alteriusve pompa et ceremoniis, quae admodum dubiae sunt animi indices, virtutem ponat. Qui secus censuram de hominibus agunt, talium judicio minime stabimus. Quod si C. T. hoc homine utetur in erudiendo filio Principe Friderico, omnia [gap: Greek word(s)] gerentur ut volumus, et oportet. Nec in cura fideque mea quidquam C. T. desiderabit. Rector universi et Pater omnium C. T. tueatur. Helmst. ex ac. Jul. VII. Kal. Febr. Anno [gap: Greek word(s)] M D IC.

EIDEM. EPISTOLA VI.

ET raro et paucis ad Reges scribendum mature didici, cumque et ipse hoc consilium sequar, tardior sum propterea ad hanc rem: nec fere hujusmodi litteras meditor, nisi quaedam instet aut flagitet necessitas. Necessitatem autem non egestate, meique commodi desiderio tantum metior, sed multo magis ratione officii. Ratus igitur mearum quoque esse partium, ut aliquando de heroicae indolis, et regiae exspectationis Filio ad Te scriberem, id superioribus


page 32, image: s032

diebus potissimum mihi faciendum censui, cum de Principis ingenio et profectu censura Tuo jussu fieret. Intelliges enim, me non solum a caeteris dissentire judicio, sed videbis insuper curam meam, qua ego non alterius cujusquam, sed solius Tuae paternae cedo. Judicii autem aliquid si mihi sumo, facio absque arrogantia, quod omne nemo mihi adimat, nisi prius se turpiter ad intelligentes ille det. Alterum vero nec ipse dubites, quin, quidquid sentiam, dicam ingenue, absque dissimulatione, nihil adulatus. Relinquam nunc et majora et minora alia, dicturus tantum de uno, quod in Principe sub pubertatem in litteris ante omnia requiritur, et te valde flagitare scio, de intelligentia loquor, et usu Romani sermonis. Quae duo simul pauci admodum, etiam ex iis, qui famam quaerunt ex litteris, assequuntur. Quod prius est, idem magnum esse nemo dubitat, ut latinos scriptores probe intelligeret, in eo laboravit ultra annos sex summa fide praeceptor, cui id muneris in tempore fuit demandatum, nec ego in alterum annum in eadem re nihil egi, semper et jam majora simul spectans, et admiscens obiter. Igitur bene posita fuit et ab illo discente, et a nobis docentibus opera, ut Princeps Fridericus Huldericus, neque dum ephebus in optimis scriptoribus


page 33, image: s033

pleraque intelligat, aut certe semel praelecta statim assequatur, quamvis ardua ingeniis etiam adultioribus. Addam veritati omen: futurum justo tempore, vel etiam citius, ut, de quibuscunque rebus opussit, emendate et haud vulgariter, et Latine verba faciat, et quod lubeat, calamo diserte exprimat. Tantum de Principis studio, quo magis magisque in ipso discendi curriculo inflammatur, deque praeceptoris, qui illi missionem et apud nos locum petenti successit, industria non temere, ut puto polliceor. Factum autem est a te regie, qui Rudolphum Diepholdium, de primo natu Filio tuo, omnique vestra provincia eadem opera praeclare meritum, statim ornaveris, unde Filii intelligant, Te idem ab ipsis velle deinceps fieri; etiam abs te sapienter factum judico, qui Johanni Pepatino, Tibi a viris fide praestantibus commendato, Filii in litteris ad regiam virtutem educationem credideris. Utrumque dico hoc confidentius, quando utriusque eximiam doctrinam et integritatem morum atque fidem a pluribus annis habeo perspectissimas. Meditatus epistolam brevissimam in pauciora eam contrahere non potui, cum res magna sit, et ordine fere prima, Sed praestantia prior est alia, de qua si vivam, suo loco et tempore agam


page 34, image: s034

non minus diserte, quod tamen multo uberius faciendum intelligo. Mitto ad Te cum his litteris recens quaedam a me conscripta, non nescius quidem tibi ad legenda ejusmodi non esse otium, quaetamen a te inspici valde velim et audeo rogare: quoniam aspersi passim non nihil, etsi parcius, de verissimis tuis laudibus: quas si veras esse non ipse solum intelliges, sed simul omnes alii fatebuntur: nihil erit caussae, cur hoc meum erga te studium minus probes, aut aliquis carpat hoc consilium meum. Auctor regiae potestatis, et legitimi magistratus, SER. Tuam quam diutissime saluti harum provinciarum incolumen florentemque custodiat. Helmstad. ex acad. Jul. Kal. Quinct. M DC CV.

EIDEM. EPISTOLA VII.

SAtis habeo, si Serenitas Tua videat, me in hoc etiam ultimo actu vitae aliquid agere, et videat saltem opuscula mea, atque inspiciat, hanc potissimum ob caussam, quod per occasionem SER. Tuae laudes non falsas absque adulatione adspergere soleo, quae praemisi huic disputationi M. Arnisaei. Eum anno abhinc omnium suffragiis SER. Tuae commendavit acad. Julia, obnixe petens,


page 35, image: s035

ut ipsi juveni doctissimo SER. Tuae nec ignoto, professionem extraordinariam designaret. Verum sive negotium SER. Tuae relatum non est, sive non velum fuit faciendum: is tamen juvenis est, quem, cum ornare academiam possit, SER. Tuae velim esse commendatissimum. Vale.

Reverendissimis et Illustrissimis Principibus, Generosissimi adolescentis THOMAE ZAMOSCII tutoribus. EPISTOLA VIII.

DUm de editione [gap: Greek word(s)] , quam cycneam cantionem Rhodomanus reliquit Magno Zamoscio, et similium commentationum, quae ad nominis Zamosciani illustrationem, nec minus ad clarissimae vestrae gentis gloriam facerent, consilium capio; primi mihi occurristis, quos in hoc libelli vestibulo compellarem. Errare enim non injuria videar, si praeteream Principes viros, quorum fidei magnus ille vir, ex hac mortali vita abiens, unici filii salutem et omnes fortunas commendasset, praesertim cum vobis de mea, non tantum erga Zamoscium, sed et erga plerosque vestrum, singulari observantia pridem constare compererim. Nec enim vestra summa


page 36, image: s036

singulorum virtus in occulto est, aut regni vestri, quamvis amplissimi, limitibus clauditur: de vestra praeterea erga me benevolentia affirmavere pridem familiares, et juvenes et viri, ipsi et virtute et judicio praestantes. Omnibus his de causis censurae vestrae haec, cuicuimodi sunt, subjicio, etsi confido, rei, quod a nobis praestari potuit, satisfactum. Namque ut nihil desideretur in historia, per nos non stetit. Quod autem spectavit primus scriptor, id assecutum censeo. Namque, ni fallor, complexus est, quae praedicari de Zamoscio potissimum oportuit: denique ad tanti viri vitam perpetuae memoriae consecrandam verborum ornamentorumque satis attulit. Nam neque Theocritus quidquam detraxit Ptolemaeo Evergetae, etsi in eo, celebrando non fuerit uberior, cum tanti regis virtutes et merita non nisi fasciculo universa divinitus comprehenderit. Zamoscium vero vestrum non falso beatum et vos praedicatis per Poloniam. Ejus enim obitum, qui cumulatus summis aeternisque laudibus decessit, deplorare nefas arbitror, aut vicem patriae dolere, etiamsi summo viro, forte etiam necessario tempore, orbata fit, quando non deerunt, nec desunt, qui, quae onera ille gessit, in se suscipiant aeque feliciter. Regnum vero vestrum, in quo procerum


page 37, image: s037

filii ad statum veterem recta via educantur, comparo cum Alcinoi felicis hortis, de quibus sic poetarum princeps:

[gap: Greek word(s)] .

Ubi denique,

[gap: Greek word(s)] .

Non potest enim in imis hisce universi partibus aliter fieri, quin quae nata sint, denascantur: denatis illis alia sata pullulescant, adolescant, floreant, maturosque fructus edant. Valete, florete, et ad minores istam felicitatem, et majorem, si potest, transmittite, idque tam bono universi orbis Christiani, quam exitio barbarorum. Helmstad. ex acad. Julia pridie Kal. Quinct. M DC CVI.

THOMAE ZAMOSCIO De Zamoscie, magni Zamoscii Filio, adolescenti generosissimo, Capitaneo Cnischiniensi. EPISTOLA IX.

EVenit interdum in celeberrimis emporiis mercatori cuique opulentissimo, sive sua, suorumque incuria, sive adverso casu, [quoniam saepe tempestatibus preciosissimas merces committere


page 38, image: s038

necesse habent] ut praeter opinionem gravi aere alieno oppressus, ne cum ignominia bonis cedere cogatur, cum a se ne foenus quidem possit solvere, versura facta, ad solutionem novum aes alienum contrahat, donec secundae fortunae beneficio aliquando respiret, vel emergat saltem denuo e debitis, si amissas divitias infelix recuperare minus queat. Hoc mihi in mentem venit de meis debitis, diversi prorsus generis, cogitanti. Nec enim inficior, esse me jam ab annis aliquot in aere Zamosciano, ex promisso quodam meo, quo, ultrone an monitus? me familiaribus MAGNI ZAMOSCII, patris tui, sciens volensque obligavi. Cum enim tantum [gap: Greek word(s)] suspicerem, et ille suam erga me benevolentiam fuisset testatus aliquoties, sponte quidem statim in animum induxi meae erga ipsum observantiae signum edere, quale a mea tenuitate proficisci posset: quod cum ex me audiret familiaris vester David Hilchenius, quicum mihi longo jam tempore fuisset constans amicitiae usus, ita me confirmavit, ut tum abeunti a nobis, et postea litteris, fidem dederim, me ex industriae meae arcula, aliquid deprompturum, quod lectione et luce dignum, et summo viro non indignum aequi censores judicarent. Quod ubi amicorum relatu intellexisset princeps optimus,


page 39, image: s039

non solum de mea erga se observantia praeclare judicavit, sed etiam litteris, prorsus singularem erga Paulum Melissum et me benevolentiam significantibus, aliquid ab utroque nostrum desiderare visus est. Ego promissi mei memor, nulla mutatione consilii, sed virium ingenii consideratione, deliberavi de re non paulum accuratius. Esse vero mihi aut argumentum tum nobile sumendum, aut laudes Patris tui scripto illustrandas statuebam. A quorum hoc non abhorrui quidem, sed id seponendum in aliud tempus censui, ne in ullam suspicionem adulationis apud aliquem incurrerem. Zamoscius autem cum in caeteris praeclare a se gestis, non solum oppidum condidisset, sed etiam academiam dedicasset; ego de rebus academicis aliquid tum coepi meditari, quod etsi magnum opus non esset futurum, tamen satis temporis ad inveniendum, nequid necessarium omitterem, aliquid scribendum, ut sententiam animi mei de singulis recte lector acciperet, exposcere videbatur. Dum in eo sum, neque multum tamen progredior brevi, partim ad minutiora transii, ne promissi oblitus istic viderer, partim in eandem arenam alios provocare caepi. Utrumque pro foenore futurum credidi, et fuisse existimo. De meis et litteris et lucubratiunculis nihil


page 40, image: s040

arroganter dicam: qualiacunque essent, neque meo ipsius judicio magna, grata vobis fuisse gaudeo. Majorem statim iniissem gratiam, si ab altero, quem dixi, misissem, quam expectaveramus, oden, depromptam e Musurum scriniis. In hoc enim genere Melissus valebat plurimum, et egregiam Lyrici carminis pangendi facultarem non in nugas aut viles homines, sed in res magnas, et viros eximios transferebat, exemplo Thebani poetae. Pindari enim beneficio a duobus millibus annorum et amplius, vivunt hodie multi, et genere et armis et varia virtute praestantes viri: nos autem ex illis hymnis vitae utilia multa profecto discimus, quae alii ignorant, alii nescio quo spiritu fastidiunt. Melissus vero cum paucis respondisset, non ita multis diebus post acri morbo correptus diem suum obiit: atque ita nos illa spes frustrata fuit. Purgandi porro mei gratia, seu purgandae morae, quae incidit, nihil excogitare, ut faciunt, penes quos aliquid culpae residet, mihi opus est: res videlicet ipsa pro me loquitur. Namque valetudinis, quae in ultima aetate vulgo morbus dicitur, ratio mihi habenda fuit: ac propterea senes meditamur lentius, et scribimus tardius. Nec immunes sumus a privatis incommodis, quibus ratione mederi recte studemus, quaeque eo modo


page 41, image: s041

avertere minus valeamus, patienter ferimus, aut ferre conamur: me certe affecerunt magis calamitates hujus loci, partim hic natae, partim foris illatae. Etsi autem interdum fere ab omni juventute aliis atque aliis de caussis deserta videbatur academia nostra: tamen pristinum ejus statum aliquoties potissima ex parte DEO favente, recuperavimus: verum hujus rei plenior narratio alio pertinet. Ipse dum non ago nihil, quod nostri juvenes, quos Zamoscius ipse et alii viri praestantes e Polonia ad me miserant, testati ad vos fuerint, publico sed falso primum rumore adfertur, decessisse magnum Sarmatici regni Cancellarium, eundemque summum militiae praefectum. Nos vero qui recentissimum nuncium Zamoscia usque haberemus, famae assensi non fuimus, quae tempore ipso refutaretur. Altero, opinor, anno tristis idem nuncius eodem modo percrebescere: ac tum quidem nos quoque sinistre suspicari: denique istinc de tuo gravissimo luctu certiores facti sumus, non absque dolore nostro. Vivere enim MAGNUM ZAMOSCIUM, et liberis, et illustri generi, et patriae potentissimae optaremus; viveret idem et nobis, et, quod ad longinquas se gentes porrigit, litteratum, sapientiaeque studiis, quae ejus obitu uno patrono Principe carerent. Nunquam ille


page 42, image: s042

de mea fide dubitaverat, quo minus eriam vita mortali exemptum fallere debui. Igitur ut promissis starem, non ipse nihil scripsi statim, nec putavi injurium esse, etiamsi ab aliis aliquid solverem. Forte enim aliorum, quos ego suspicerem, monumentis magis consuleretur memoriae magni viri et incomparabilis [sic enim nominabant aliquo seculo, cujus se vix quisquam similem profiteri auderet ob summam ejus virtutem et eximia merita] certe non minus, quam meo aliquo scripto jejuno et subarido: qualia a senibus expectantur, et raro praestantur uberiora. Monebam apud nos familiarem meum Rudolphum Depholdium, magni ingenii virum, qui, ut semper versatus summo studio in Latinis Graecisque litteris, non pauca scripsisset ad unguem perfecta, obsecutus mihi scripsit, quae misi, et viris doctis placuisse non dubito. Sub id tempus allatum fuit ad nos et Hilchenii carmen, quo in perpetuis quoque occupationibus ornavit [gap: Greek word(s)] : quos ego versus statim, ut hic quoque legerentur, denuo publicandos typographo dedi. De mea ad te epistola, qua, cum tui consolandi munus affectandum mihi non putarem, quod istic non deessent, qui te de omnire rectissime summaque fide erudirent, unam patris tui laudum partem persequi conatus


page 43, image: s043

sum: quae perstrinxi, alius felicius illustraverit. Cum vero praeterea ita sentirem, ne sic quidem satisfieri promissioni meae veteri, et admodum calamitoso nostro tempore, quando nihil nisi bellum audiretur, et tantum milites et arma oculis nostris obversarentur, gravissimo nobis fortunarum et vitae periculo aliquod mensibus objecto, non nisi de salute mea meorumque cogitarem; accurata epistola rogavi Laurentium Rhodomanum, ut Graecis versibus, in quo genere hoc seculo omnes fere superabat, multis etiam poetis veteribus par, Magnum Zamoscium futuris saeculis consecraret; id quod facile persvasi amico, qui in aliis mihi aliquoties morem gessisset. Quid multis? Ille in officio promptus, in scribendo expeditus, citius perfecit eximium carmen, quam promisit: in quo nihil omnium praeteriit, quae nobis de virtutibus et meritis Patris tui cognita esse potuerint. Plurima enim alia ab ipso fortiter, prudenter, munifice, et pie designata nemo dubitat, quae singula auditione non acceperimus: adde quod sunt, quae pleniorem forte narrationem postulent, quam quae numeris facile comprehendantur: quod et ipse in carmine profitetur. Fuci quoque, more poetarum, nihil addit, simplice veritate contentus ipse. Veritatis autem et modestiae fuit omni


page 44, image: s044

vita studiosissimus: in hujus extremo actu maxime, quo tempore hunc laborem susceptum libenter, perfecit feliciter. Id erat autem sub Kal. Jan. cum V. ejusdem e mortalium consuetudine recederet. Meas autem esse partes putavi, ut, quod illi non liceret, cum epistola ex aedibus meis hoc me auctore ab opt. poeta decantarum carmen ad te mitterem. Erit autem omnibus de causis tibi gratissimum: neque id ex pondere, ut populus, qui sensibus judicat, sed ex bonitate, quam sapientes mentis oculis contemplantur, aestimabitis. Neque nos inferiores hac in parte Phrygionibus esse decet, qui non magnitudinem gemmarum, sed pulcritudinem et praestantiam respiciunt. Haec unica et vera mihi scribendi caussa, et huic loco a me non temere destinatum argumentum. Idcirco vero fui longior, ut te et lectorem in haud alienam plurium considerationem ducerem. Jam quod solemnitatis est, nec necessarium tamen, cum quod nihil opus est, tum quod praestitum a me fuit olim; tamen non negligam, cum erga te optime sim affectus, ut te ad imitandum patrem verbo excitem, sive collaudem, qui paternis vestigiis pulchre ingredi coeperis, et confirmem atque obtester, ne ex iis uspiam declines. Nec vero officio tuo defuisse videri poteris, si quam ille acceptam


page 45, image: s045

a majoribus dignitatem, quaeque ab iisdem caetera bona relicta auxit, tu tuearis, si non dabitur ad illa amplificanda locus, et illibata transmittas ad minores: quorum illud cum difficile esse censeatur, hoc non esse facillimum, et magnae omnino virtutis, reipsa experieris, quo magis constantiusque tibi in instituto perseverandum intelligis Vale. Helm. ex ac Jul. Kal. Jul. Quinct. M DC CVI.

EIDEM. EPISTOLA X.

NE obsoletiores a me solas legeres, recentiores addidi, neque ipsas argumento necessario, nec tamen alieno, tibique item grato futuro. Nec enim quidquid aspernabere, quod vel a benevolentia profectum, vel e fontibus sapientiae derivatum intelligas. Aliquoties accepi utrumque, te et tenero esse corpusculo, nec ullo tempore desidem: quorum hoc quis non probet? Sic enim animus et corroboratur, et ad res gerendas praeparatur. Nam neque otio ab initio emollitus, neque ignarus necessariarum artium, quidquam viro dignum umquam geret, nedum de patria bene mereri studeat, qui in vita veri boni, solidaeque gloriae umbram non viderit. Itaque hac in parte laudo te maxime: nec dubito, te valetudinis


page 46, image: s046

simul rationem accuratam habere, quae non facile laboribus, facillime deliciis et voluptatum studio labefactatur atque diffluit. Neque haec istic ignorantur: neque non eadem audis totos dies. Iis vero omnino stare debes, quando, quotquot tibi volunt, etiam longe gentium viri docti, eadem dicunt et sentiunt. Addo gravius quiddam a sapientibus celebratum, ut caetera omnia prae virtute et pietate, quamvis splendida in parvis sive mediis habeas, quae, proh dolor, plerique convertunt in vitia et injurias, tu in virtutes convertas et beneficentiam, Patris exemplo, qui acceptis et patris ita semper usus fuit. Quantum illa nuda discrepent a solidis bonis, a pluribus celebratum est, mihi, quae modo in conspectu habebam non omnibus obvia ascribere ex Isidoro Pelusiota, visum est, quo plus apud te haec quamvis pusilla epistola ponderis haberet. Non divitiae, inquit, non vires, non facundia, non splendida aut etiam omnium prima dignitas, non solium praesidum, non purpura, non diadema, tantopere, possessorem cohonestat, quemadmodum virtus, studium et sapientia. Haec sanctus ille vir: tu idem cum audieris, sempersenties, parabisque ex hac sententia perpetuam vitae tuae regulam, a qua nusquam declines alio. Vale. Helmstad. ex academia julia. Kal. Sept. M DC CVI.



page 47, image: s047

HENRICO JULIO Episc. Halber. Duc. Br. et Lun. EPISTOLA XI.

HAud dubie clementer accipiet S. T. se his diebus festis sollennibus de re sacra compellari. Omnis enim de bono academiae et conservatione litterarum consultatio res sacra est. Etsi autem hoc negotium forte alius in se suscipiat rectius: tamen nec ipse perperam fecero, si moneam, quod ex publico usu esse intelligam. Si enim hoc citra suspicionem [gap: Greek word(s)] cuilibet nostrum licet; quanto magis seni in hoc genere plus minus annis quinquaginta exercito? Quin si omittam, ab officio discessisse videri queam non injuria. Principium autem et caput epistolae hoc est. Quoniam rectum est, si quisquam in academia, cujus usus necessarius sit, desideretur, is singulari studio et cum impensa adscicatur, rectum est etiam alterum, et magis in proclivi, ut retineatur, quo absque publico incommodo carere non possumus. Dimitti autem audio Duncanum [nec referre arbitror, quod hoc ipse petiit] qui jam in academia julia cum laude et auditorum utilitate annos sedecim docuit. Tradidit initio disciplinas mathematicas


page 48, image: s048

in annum nonum publice, cum privatim quoque doceret juventutem et alias philosophiae partes, et principia artis medicae. Annis deinde abhinc octo receptus in ordinem Facultatis medicae; hanc ipsam docendo, disputando, scribendo, perpetua et indefessa opera fulcivit potissimum: quod et auditores testantur, neque collegae negant, quorum laudi hac illius viri praedicatione nihil detrahitur. Parcovius enim S. T. [gap: Greek word] , qui et aulae praesto est, et medicinam hinc inde feliciter facit, dum in illis ut plurimum est, alterum perpetuo obire, ut velit, non potest. Sigfridi autem munus, quo praeclare et ipse fungitur, certis finibus circumscriptum non ignoratur. Quae cum ita sint, hinc evenit, ut in academia Julia facultas medica magis floruerit, quam uspiam in Germania: quae laus cum academiae sit, redundat tamen in ipsum Principem et senatum Principis: quam laudem et Princeps sibi praeripi nolit, et consiliarii e manibus dimittere neque velint, neque debeant. Medicos autem nostros ea integritate esse scio, ut neuter se Duncano scientia artis medicae et universae philosophiae anteferat: nec facile alius inveniatur, qui illi decedenti cum simili dignitate, et discentium pari bono succedat. Non neque hic quisquam est: nec


page 49, image: s049

ipse hinc inde per academias dispiciens, unde accersi possit video, quamvis magno sumptu: et si quis inventus fuerit, ignotus ad ignotos venit, in quo multum esse incommodi dubitari non potest. Duncanus autem, qui etiam aetate jam ad senectutem vergit, praeter methematicas doctrinas, in quibus excellit, nihil omnium philosophiae partium neglexit, et, ubi ante ostendi, praeclare meritus semper fuit de academia et juventute nostra, quod omnes fateri necesse est: ego quoque, quem ab annis viginti duobus familiariter noverim, virum bonum esse, asseverare non dubito. Ex his quid consilii mei, quid, quod ad hanc partem ex bono academiae sit, intelligitur, nec debet a me exponi verbosius. Si dimittetur, Serenitati Tuae imputari non potest in istis occupationibus perpetuis, et cura gravissima de summa reipublicae: non item nos culpa vacabimus, qui tantum virum neglexerimus, non habita ratione tum academiae, tum nostrae ipsorum valetudinis, quod [gap: Greek word] hinc abest ut plurimum. Duncani autem etiam artem et fidem habemus jam exploratissimam. Caeterum haec mecum meditata scripturus neminem in consilium adhibui, neque cum quiquam de hac re communicandum censui, sciens, quod hujus facerem, in hoc me non


page 50, image: s050

errare, qui nihil spectarem, nisi academiae bonum, et praesciens plerosque dissuasuros, quod tamen me recte facere non dubitarem. Qui autem apud neminem offendere velit, is vix ulla in re quidquam recte faciet. Ego officium boni viri et academiae bono jurati facio, nihil prorsus spectans aliud. Deus benignissimus in maximis rebus omnibus, et in hac non penitus negligenda S. T. praesto sit. Helmstad. ex acad. Julia prid. non. April. Die memorabili anno abhinc servatae S. T. e parricidio. M DCCVII.

FRID-HULDERICO, Duci Bruns. et Lunaeburg. EPISTOLA XII.

INrelligo, nihil fere mearum ad te perlatum, praeter eas, quas dedi [gap: Greek word] ante ver istuc redeunti: nec interea fuit, cui darem. Ex novissimis autem illis meam de salute tua perpetuam solicitudinem videris, quam et in quibuscunque prioribus ostenderam, semper adspergens, quibus animus tuus erudiretur, vel confirmaretur. Namque ut ex tanto terrarum spatio te doceam, nequaquam opus est. Neque enim illic penuria est abundantium praeceptis sapientiae et unus tibi hoc solo nomine praesto est, quem, relatum est nobis saepius, et ab aliis etiam


page 51, image: s051

creditum, te audire omnium libentissime. Quod si ita se habet, uti mihi persuadeo, dignus omnino es, quem veneremur, et singulari laudum praeconio afficiamus: cui etiam omnibus modis gratulemur: quibus aliquando imperabis. Audire autem est obsequi cum ratione et benevolentia monenti; quod ipsum est DEO parere, qui dedit tibi Patrem sapientissimum, heroicae educationis autorem. Et nunc vero, et dum vives, erunt in animo tuo inscripta atque infixa, ut deleri non possint, quae ad te scripsit proxime; ea absque admiratione nemo legit. Neque eorum quidquam tibi excidit, quae in pueritia accepisti a Sparra et Depholdio, in adolescentia a Crusio, Deum immortalem, quanto viro: tuae salutis desiderantissimo; quod et alii omnes, et tu quoque testaberis, quoad vives. Sperabamus futurum, ut ex intervallo tibi reique publicae benevolentissimum et sapientissimum hominem, iterum quotidie annis pluribus audires: sed jam audieris, quid de eo Moderator omnium statuerit. Nemo non ex ipsius obitu ingentem dolorem accepit. Ego in medio luctu laudationem ipsi scripsi, neque absque praedicatione tui nominis, quam non esse a me temere illo loco positam, probabis non alia re, quam virtute regia et meritis erga patriam,


page 52, image: s052

tuos populos dico et universam Germaniam. Ad rem omnium, quae a te praestari possit maximam, mature accingitor. Vale. Helmst. ex acad. Julia IIX. ld. Oct. M DCC IIX.

BOGISLAO XIV. Duci Pomeraniae. EPISTOLA XIII.

NOn poterat a me ulla alia re majorem inire gratiam tuus HOIMIUS, quam quod me, ad suos longo intervallo reversus, ad se domum suam accivit, ut eum Principem viderem, quem cum tot annis novissem, siquidem eos novimus, quorum animos virtutemque perspeximus, neque videram, nisi forte in prima pueritia, neque coram visurum speraveram. Anni enim me loginquum iter suscipere jam vetant: neque fere prodeo, nisi in ambulatiun culam circa oppidum, si tempestas sinat. Ubi ad vos veni, ad quos venirem, nesciebant: etsi statim ex adspectu et sermonibus, genero, filio, et mihi suspectum fuit negotium. Dextre enim mihi suspicionis nomine uti liceat. Non enim fiebat canum et equorum mentio, de quibus regiae personant, cultrices et magistrae venationis et militiae: sed de aliis atque aliis ad rempub.


page 53, image: s053

spectantibus: idque iis linguis, quae non sunt neque doctrina aliqua praeditorum omnium, quod nemo non nostrum longinquas et cultissimas quasque nationes adiisset, e quibus vos reduces gaudebamus. In conjectura igitur perseveranti, et admirabundo magis, quam sciscitanti, non mihi nihil, neque prorsus rem omnem insusurrabat hospes ille noster. Tum igitur paulatim remisi de loquendi libertate, qua apud familiares uti soleo audacius, aut etiam inconsideratius. Hi enim mihi dant, sive dare veniam necesse habent, ut seni et patrifamilias: etsi haec consuetudo jam apud me inveteravit, ut, foris quibuscum que sim, me religiose non cohibeam, neque hoc ita possim, ut satis iis faciam, qui verba singula, quasi ad aurificis stateram, expendenda praeter meam sententiam judicant. Cum enim, a me quod sibi quis caveat, nemo, nisi suspicax, habeat, ab aliis mihi absque religione caveo, a bonis non opus esse ratus. Etenim integritas, neque cuiquam nocet, neque est cuiquam formidabilis. Nihil a sciente illic peccatum autumo. Si enim mihi de omnibus constitisset, quod mores flagitant, minus a me neglectum fuisset. Si quid licentius forte sit dictum, ac propterea abs te mihi ignosci petam, de te sinistre suspicari videar. Es enim ea


page 54, image: s054

humanitate, et animi aequitate, ut aberranti etiam longius ignoscere ultro soleas. Quod cum omnes ad humanitatem educatos doceat, nihil magis est regium. Itaque ignosces huic quoque interpellationi, altius coeptae, neque dum perductae ad limitem. Namque et in scribendo morem mihi geram, non proloquens omnia, neque nulla praecidens tamen. Ubi te ipse aperuisti sub vesperam ad abitum paratis: ego factus non jam sermonibus et vino hilarior, sed certi Principis praesentia, [gap: Greek word(s)] , valetudini consulens, domum redii, unaque mecum gener, qui occuparetur negotiis necessariis, praeses ordinis Jurisconsultorum: JOAN. CAROLUS filius, et lubens, et me volente, itemque postridie vobis adfuit: quod factum ea etiam gratia probo, ut juvenis mores et animum cognosceres, cujus salus esset in fortunatioribus, sed potissimum patronis meis: quam habet a me nec praeter litteras hereditatem aliam. Mihi sive fortuna minus favit, sive ipse ejus benignitatem minus colui, quam aliqui factum oportuisse familiarium judicant. Postridie, sermone, cujus a puero secundum usitatiorem, operam dedisti, me purgavi. Scires etiam, me elegantias non penitus negligere, quas minus tamen affectarem: neque infitier me non didicisse,


page 55, image: s055

in quibus neque fuissem ab infantia, neque me confirmassem, ut qui ceremoniis aetatem tribuerint. Utebar ea lingua, quae me in notitiam, et ab hac in benevolentiam tuam insinuavit: imo hujus tua discendi cupiditas me in admirationem ingenii tui initio traduxit. Rarum enim, Atticas litteras coli a fortunatioribus: novum a Principe. Hujus autem rei cum mihi indicium fecisset magister in litteris tuus Joan. Volcmarius, probus et pereruditus juvenis, me sive monuit, sive commovit, ut ad te litteras darem, quibus te cum in caeteris, tum in his litteris confirmarem, mihi quoque caris et cultis a pueritia. Excitaverat vero te exemplum fratris, Principis PHILIPPI, ut litteris, quibus ille laudem jam fuerat consecutus, has te praeterea additurum prae te ferres, et in animum induceres. Neque hic conatus te frustratus fuit, fraternae virtutis aemulum. Ut a Varno hac migravi anno abhinc vigesimo, vestram benevolentiam, sive gratiam, ut de regibus loquimur, mihi, meisque, sive potius musis, conservandam censui, In hoc cum essem, quaestum feci mihi gratum, inventa tibi laudis aeternae materia, siquidem a sapientia laudem solidam oriri statuerenobis per alios licet. Multum enim paucis annis in optatis tibi litteris proficiebas, ut cum


page 56, image: s056

non pauca legisses, quaedam ipse tui confirmandi causa scriberes. Quod cum accepissem, eo sermone ad te nihilo secius, quam altero dedi, cum tu quoque utroque mihi responderes commode, ut te non in lingua ludere, sed ex ea mentis succum hauire animadverterem: Tanti sunt [gap: Greek word(s)] : tanti quoque, natum parentibus, qui suos recte educent: quod Principi BOGISLAO, humanissimo Patri vestro, curae fuit, cum eandem disciplinam a patre PHILIPPO, Principe moderatissimo, accepisset, cujus vita mihi adhuc haeret in memoria ab annis jam unde quadraginta. Tanto enim abhinc intervallo hac mortali vita exemptum recordor: cum anno superiore de cessisset moderatissimus et sanctus Princeps, Christianus Rex Daniae. Avi regias virtutes nepotes imitari fas est, ignorare nesas sit: ac nisi vobis cognitas esse mihi persuasum habeam, longior mihi nascatur et propemodum in laudationem migrans, epistola. Quod huc potis simum pertinet, non reticens, reperam, quod neque vos, neque in nationibus vestris quemquam fugit. Patrum nostrorum sive potius avorum saeculo Latinae Graecaeque litterae cura et beneficio Principum in littore Baltico non minus, quam in reliqua Germania, aut alibi gentium, florere coeperunt: quae


page 57, image: s057

sunt principia, sive primortlia studiorum sapientiae, e quibus solis, vel potissimum, emergit humana felicitas, quanta illa est: certe barbaries et calamitates hac ratione sive tolluntur sive minuuntur, ut populus respiret, et totae gentes plusculum sapiant: aut, ut loquar liberius, parcius insaniant: cujus rei exemplo esse potest Italia, itemque pro documento caeteris gentibus. Sive enim omnes bellorum occasiones sustulerunt, sive averterunt, sive natas repente praeciderunt, dicto audientes praeceptis sapientiae: velim haec ipsa exteris item regibus et populis inculcent. Citra vero Alpes etiam non ineuntur nulla salubria consilia, intestinos motus tollentia: quibus studet impietas, et interdum superstitio. Nunquam enim vera religio, et sanctitas sitit sanguinem: sed hoc opus est Atae et Erinnyum. Praedicavi hac in re magni musarum [gap: Greek word(s)] JOANNIS ALBERTI Megapolitani merita: eo ipso tempore, atque etiam [recte enim rationem inibimus] ante PHILIPPus avus tuus, ut erat princeps perpetuus et pietatis et humanitatis cultor: fuit autem mature auctor, cum aliis: tum equestri ordini, quibus et esset ingenium et suppeditarent caetera, non vulgariter excolendi litterarum studia. Evenit, quae natura rei est, ut e Pomerania prodirent brevi plures, cum qui patriae,


page 58, image: s058

alii alio loco, cum laude bonoque publico servirent, tum qui ab aliis principibus et regibus, quibus postea magno usui et ornamento essent, expeterentur. Facile mihi sit, recensere plures et ipsos eximios, quibuscum mihi ab annis permultis notitia, cumque nonnullis amicitia fuit. Hujus sapientis Principis PHILIPPI paternis vestigiis insistens, sapiens item princeps BOGISLAUS, pater tuus, eistudio magis incubuit, quod res suas magis ipse constlio singulari contraxerat, vobisque a teneris de regia educatione, ut istum patrem decebat, prospexit, usus et haec bene intelligentium consiliis et opera. Habebat namque in senatu primum GOTISLOBUM ROTERMUNDUM, virum nobilem, qui praeterquam quod veteres cognoverat, a PETRO VICTORIO in Hetruria, cui et ipse tum operam dabam, singularia multa acceperat: nec alia erat mente HENRICUS CAMERARIUS Brunonipolites J. C. et omni liberali doctrina, praeter illius ordinis consuetudinem, perpolitus, non dicam de Camerarii popularibus, MARSTALLERIS, qui vobis totos dies aderant, et educationi simul vestrae praeerant. MARTINUS enim totus erat in hoc; neque deerant vobis GERVASIUS et PROTASIUS, hic fori studiis, ille artis medicae praestans et


page 59, image: s059

clarus: meminisse te arbitror, quando ad vos ex academia Megopolitana misi Volcmarium, cui te multum debere, et hoc profiteri, non dubito. Non autem a patre vestro et vobis, uti umbras, litteras cultas scio, quod honeste habuistis vestros, et praemiis ornatos, habetis etiam non hodie: quae exempla sive gratiae sive beneficentiae, et cum pluribus veris meritis praedicabuntur, et aliis exemplo erunt. Non degrediar hinc in fratrum tuorum laudes: tuas attingam, quod te ferre posse, et me decere existimem: quin non nisi referam, quod novere, quotquot de te fama aliquid acceperint. Cum enim omnis bonae doctrinae sis amans, neque ejus expers, quam et cognoveris, praecepta sapientum tibi non vita minus, quam oratione exprimenda statuis: quo uberiore te prudentia civili instrueres, cultissimas gentes, cum labore, neque absque periculo, adiisti: quo nomine tibi et fratres, et populi vestri gratulantur: quod neque a nobis negligi debuit. Votum quoque hoc pro te facio, ut, quae tibi parasti animi bona, ea cedant in salutem tuam, patriae, hoc est, non minus, imperii, quam vestrarum gentium: quae ad gloriam primae sapientiae, et summae gloriae cum nos referimus, tum ipsa sponte sua eo contendunt. Vestrae sunt eaedem


page 60, image: s060

preces, neque nostrae debent esse minus: vestrum autem etiam, in spacio isto regio, quanta studii animique contentione opus est, perseverare. Ad negotia quidem te convertes, quae sunt ortorum regio loco: forte et fratres omni benevolentia, sed opera sive consilio sublevabis. Quid enim potius facias, cum et de hujusmodi rebus disserere, nec alia facere didiceris? neque quidquam malis. Pace, qua fruimini, et perpetuo fruamini: convivari, quaeque his adhaerent, plebeia sunt: otiofiorum perpetuo venari: neque horum, praecipue venationis usus principibus indignus censeatur. In hac enim est belli umbra, et dependet ab hac interdum valetudo: quae alteris etiam labefactatur. Etsi scio neque fratrem tuum principem PHILIPPUM, neque te seponere epulas animi [sic enim et Plato loquitur de studiis sapientiae] tamen patere, ut te vel hoc nomine collaudem, vel moneam. In quo si cui peccare videar; quanto gravius peccent, qui vel dolo, vel palam abducunt regum filios a litteris? et quod in ipsis est, ab ipsorum oculis libros sapientiae, ab auribus salubrium consiliorum auctores semovent? sibi videlicet, et cupiditatibus suis consultum cupiunt, publicam salutem habentes in rebus nihili, sive ambiguis. Talibus neque animi, neque aurium fenestras


page 61, image: s061

aperies: neque quis ex ea hominum fece in conspectum tuum prodire ausit. Cum enim te nihil sit humanius, hac in re recte te dissicilem praebebis et alienum. Ut autem te in omnibus perficias, cum caeterorum semper habeas multam manum [principes enim non solum habetis satellites, sed ultro in aulas advolant alii, veluti muscae ad patinas] unum atque alterum tibi adscisces, qui ipsi quotidie sint in civili doctrina, in poetis, in rebus gestis omnium aetatum omniumque gentium, in lectione oratorum, in omnis generis scriptoribus, qui ad vitae cultum facere videantur. Sumptus hic principi levis est, et perhonorificus: quem illi fauum, ex omnis generis floribus legerint, eo tu, bono tuo tuorumque frueris quotidie, quoties tibi libebit, et cum seria res agitur, et in ludis et salibus. Ipse quoque a negotiis horulam lectioni tribues. Cum autem priscis Graecis nihil plenius et perfectius, quem prae omnibus cupide in manibus habeas, divinare ausim: hunc videlicet, ex quo plurimum didiceris olim, a quo quisque semper abeat alia atque alia re doctior, [gap: Greek word(s)]


page 62, image: s062

[gap: Greek word(s)]


page 63, image: s063

[gap: Greek word(s)] . Fui autem in hac parte longior, sive loquacior, quam aut ad te, autpro re opus sit. Haec enim et ex vetere disciplina et per annos etiam intelligis. Si opus sit ob rem ipsam, multis jam locis saepe, alicubi tradidi, alicubi illustravi: in iis etiam, quae cum his ad te mitto, leges nonnulla eodem spectantia, inter eas epistolas,


page 64, image: s064

quas cum diligentia ad sapientissimi Ducis nostri, HENRICI JULII Filium Principem FRIDERICUM HULDERICUM in Galliam scripsi. Si suspicer ad te opus esse, instandum mihi pluribus existimem: et argumenta facile inveniam, neque desit commoda atque uberior oratio. Non includo te autem huic studio, tanquam cancellis. Cur enim te ab aliis arceam, e quibus tanquam uberrimis fodinis, aurum ingenii accipias, quamvis multo, tibi tamen jucundo et publice quoque fructuoso labore? Et suavis autem est Xenophon, et instillat de omnibus, quae tractat, sive etiam attingit, praecepta sapientiae. Finem jam scribendi faciam: tibi etiam potestatem faciam, de iisdem, aliisque quaerendi, quae velis: faciam, quae in me erunt omnia: neque erit mihi earum rerum penuria, quas ex aliis perennibus fontibus, sive hauserim, sive hausero. Etenim hodie, et ad illa respicio quotidie, et familiares, viros doctissimos audio, discendi ipse avidior, quam ad docendum paratior. Vale Helmstadio ex academia Julia IV. non. Sextil. 1609.



page 65, image: s065

FRID-HULDERICO, Principi Bruns. et Lunaeburg. EPISTOLA XIV.

AB abitu [gap: Greek word(s)] [HOIMII] a nobis neque ipsi scripsimus, neque a quiquam tuorum familiarium interea aliquid allatum fuit. Lutetiam vos migrasse initio suspicabamur, nescio e quorum sermonibus: diversum postea ex aula nunciabatur, quod etiam Galli, qui hac transirent, confirmabant: peregrinationem tamen instituisse aliquot mensium per nonnullas Galliae provincias, hodie autem subsistere Pictavii. Ego vero qua in urbe esses, minore cum solicitudine quaesivi: omnes gavisi fuimus, vos valere, quod ordine primum est, et in eo totos esse, qua gratia procul abestis a patria, quod tamen potissimum. De neutro secus a quiquam auditum est, quam velimus, et vobis, tibi prae omnibus, expediat, et ex usu futurum quoque sit tuarum provinciarum. Non potest enim fieri, quin quod a teneris facere jussus, coepisti facere alacriter, in eo, non pergas solum, sed magis magisque procedas: In his primum est, de omnibus, quae in vitam incurrunt recte sentire, et ab hoc secundum in recta sententia perseverantem, recta velle toto animo: tertius gradus, ut ea ipsa


page 66, image: s066

praestemus quisque suo loco, omni constantia. Quod si Rex vel Princeps reip. negligat, ulterius non adscendet, qui est apex virtutis regiae: nempe, ut nihil sit boni, cujus non auctor sis, cum aliis, qui tibi proximi sunt, tum denique tuis populis, cujuscunque loci sint atque ordinis. Hac sola vita beatus eris, et a tuis avertes miserias, hoc est, conferes in plurimos quantum homo potest homini dare boni. Hoc cum praecipuum sit in vita regia, longe positum supra potentiam, in qua interdum est immanitas, et supra splendorem, qui occoecat saepe aciem humanarum mentium: idem in educarione ad eum finem potissimum esse et perpetuum debet: neque difficilis res est, si hoc ob oculos tibi ponas in perpetuum, caeteris utaris, fruaris, ut nihil obstet huic primo regio et divino conatui. Sed ad illud transire nolo denuo, quemadmodum et quibus rebus Rex imaginem Dei referat, potentia, sapientia, beneficentia. Neque volo autem, neque opus est, aut de hoc ipso aut de aliis, quae huc tendunt, agere pluribus. Non solum enim aures tuae indies singulos praeceptis sapientiae personant, sed etiam ipsa et ipse legis, et meditaris: nec audis vero quenquam, qui ab his diversa susurret, cavens tibi a pravitate adulantium et calumniantium, grato


page 67, image: s067

mortalium auribus artificio: de quibus ante annos plus quam triginta scripsisse me recordor, et forte cognoveris. Vale Helmstadio ex academia Julia XII. Kal. Quinctil. M DC CIX.

HENRICO JULIO Praesuli Halberstadensi, Duci Brunsvic. et Lunaeburg. EPISTOLA XV.

ETiam ante inaugurationem academiae Juliae, cum jam indoles ingenii tui heroica Principum virorum sermonibus et ipsa fama celebraretur, et ab omnibus passim praedicarentur studia, quae literarum et omnis virtutis regiae singulari diligentia, incredibili animi alacritate, coleres; ibi tum de consilio praestantium virorum aliquid lucubrationum mearum coepi adte mittere, quas in manibus habebam, non alienas a disciplinae rationibus, qua ad imperium patriae, sapientissimi Patris. Ducis JULII, auctoritate educarere. Ego autem illis auscultabam, magnopere persvadentibus mihi utrumque et hoc me debere Principi patriae, et quicquid esset, profuturum Principi: neque dissimulabant idem facere ad existimationem meam, neque forte nullo ex usu meo futurum. Operas


page 68, image: s068

porro meas facile quoque probavi educatoribus tuis, et ipsis magnis viris, et doctis, et integerrimis: facilius, quod et cum ipsis mihi pridem notitia vetus fuerat, et amicitia non vulgaris. Ab utrisque autem confirmatus, praesertim cum omnibus, qui hoc negotium intelligerent, gratum esse ex re ipsa deprehendissem, perseveravi in instituto, donec accitu vestro in vestram academiam me contuli. Namque quem illius conditor et [gap: Greek word(s)] munificentissimus secundum quoque accersierat, benignissimus conservator dimittendum non putabas, amantem cum primis patriae, et ad hoc munus capessendum serio paratum. Migravi huc anno abhinc vicesimo, bono etiam, uti spero et autumo, publico, in quo mihi bonos et doctos suffragaturos non dubito, cum hos, qui haec coram adspexerunt, tum longinquiores, qui vel omnium relatu, vel ex ingenii mei monumentis idem compererunt. Cum liceret autem mihi citra ostentationem esse super hac re uberiori, quod vera referrem citra cujusquam injuriam, agam tantum de hoc quod institui. Primum autem quaecunque a me scripta atque edita et praestita insuper sunt, tuae bonitati accepta ab omnibus rebus referri volo, et ipse accepta refero: neque tamen non ex eo tempore mihi curae fuit, ut alia


page 69, image: s069

atque alia tibi peculiariter consecrata et tuae censurae dexterrimo judicio submissa in illustri tuo nomine apparerent publice: in quibus et ea recte, ni fallor, numero, cum quae Principi FRID-HULDERICO, primo natu Filio tuo, alia atque alia, alio atque alio tempore, qua fide et comitate fieri potuit, coram exposui, tum quae ad ipsum, si qua scribendi esset commoditas, consignavi accuratius. Neque earum epistolarum nullas in lucem dedi: neque nolim universas a quibuscunque legi, censeri a bonis intelligentibus. Sic enim magis constet, tradi a me et prioribus consentanea, et vera et in eum finem, quem oporteat. E penuario autem non tam meae, quam veterum sapientum doctrinae depromo nune, et tibi, cum nostro tum omnium liberalium studiorum [gap: Greek word(s)] facile principi offero et dico [gap: Greek word(s)] , et una nonnulla alia, quorum partim his mensibus, partim aliquot annis, ante profutura, uti spero literarum et sapientiae cultoribus, conscripsi. In hoc enim incubui, ut, cum nemini bonorum hic quicquam grave, veritati congrua essent in omnibus, quae cujus generis cunque sint, ea caetibus mortalium saluti esse necesse est. Ita enim haec constituit Pater universitatis, qui tibi, Princeps optime. vitam et diuturnam felicitatem largiatur


page 70, image: s070

ex isto fonte in tuos populos uberrime promanantem. Helmstadio, ex academia Julia V. Kal. Octobr. M DC CIX.

PHILIPPO II. Duci Pomeraniae. EPISTOLA XVI.

QUod medii loci non multi etiam aliquando assequuntur, id mihi in hac conditionis tenuitate bono fato obvenisse familiares judicant. Fateor ipse cum praefatione modestiae, me a puero carum fuisse bonis et doctis viris, et cum aetate innotuisse pluribus, quibus indoles mea, et in litteris diligentia probatur, quae tanta non erat, quanta in me observantia eorum, a quibus me amari crederem. Qui mihi volebant, aliis me porro tradebant: in qua narratione ad tantum Principem scribens multus esse non debeo: et forte etiam sic venia petenda sit, quam mihi non negabis, ubi intellexeris, quare hoc principium epistolae fecerim. Ipse autem quo me placere vidi pluribus, pluribus esse notior desiderabam: quod ipsum mihi ad amplioris doctrinae et probitatis studium calcar erat. Fuisse autem illam adolescentis ambitionem neque diffiteri velim, quod clarissimis viris pluribus studui innotescere:


page 71, image: s071

quorum etiam benevolentiam ab omnium humanitate facilius obtinui, quod ad eorum imitationem mature me comparabam, et forte citius in scribendi arenam prodii, quam oportuerit, quod eadem stultitia a multis parvi ingenii, nullius profectus, et primae aetatis, in hunc diem quoque frequentatur, aut hodie mihimet ipse probem, cogitanti, fuisse satius, in discendo tantum progredi: sed mea fortuna me jubebat docendo discere, quae non nisi labrorum tenus degustassem. Per notitiam autem clarorum eorumque praestantium virorum, et hoc praecox ingenii ostendendi studium, fortunatis et Principibus coepi innotescere, qui et beneficiis me adficerent: quae eo libentius in me contulere, quo me minus inhiare commodis deprehenderent: faciebant hoc, sive ut mea studia foverent, atque ante omnes [gap: Greek word(s)] meus JOAN. ALBERTUS Megapol. sive ut me confirmarent, sibique magis devincirent, sive meam penuriam sublevarent ultro, nec abundantis, etsi ubi essem, liberaliter haberet: quodipse soleo praedicare, nec ignorans de negligentia in re familiari me reprehendi, quam artem cum non didicerim, serum est hodie mihi novae incumbere, quae interdum hominis ingenium flagitat. Ego porro vivam propagans haec studia, contentus litteris,


page 72, image: s072

amicitia aequalium, Principum benevolentia. Hac autem gratia afficior potissimum, quae a bonitate genuina vestra mihi delata fuit. Refero hoc, quia verum est, citra jactantiam, magisque, ut intelligatur esse reges et proceres, et ipsos studiis sapientiae eruditos, et curatores hujus ordinis munificos. Et autem in Germania plures, neque nulli ultra istos limites Principes, in singulari gratia me habuere, et habent: quorum unus, Zamoscius ad Lipsium, ad Melissum, et ad me, litteras misit cum muneribus, quae viri erga sapientiae studia admirabile studium testarentur. Tuam autem, Princeps PHILIPPE, veterem gratiam illam, qua me porrexisti prosequi, nunquam reticebo: cumque fama praedicet, et ego non dubitem, de tua regia virtute atque disciplina, hic super hac re orationem sistam. Dissimulare autem non possum, me Regum et Principum gratia confirmatum mirifice ad hoc munus ornandum, quoad vivo et valeo. Neque quis dubitet, me in multa senecta, et quorundam sive judicii perversitate, ex eadem gratia nonnihil consolationis petere. Etsi autem nemo non per se gratiam Regum et praestantiam quorumque virorum benevolentiam tuetur, quantum quisque potest, tamen mihi hujus animi singularem fuisse pluribus jam annis caussam,


page 73, image: s073

affirmare possum: quod videlicet gratiosior, ut mihi persuadeo, audeo commendare alios atque alios, quarumque disciplinarum cultores, et amicis paribus, et summis Mecoenatibus, Principibus autem in universum litterarium negotium. Hoc facio crebro non rogatus, illud plerumque monitus. In commendandis autem quibuscunque dispicio, ut recte me geram; neque cujusquam, de quocunque scribam, judicio praejudico, neque nisi explorata scribo: interdum commendo, sic me plus profecturum sperans, ante cognitos et caros, ut principes cives et subditos habent prae exteris. Raro hujus generis litteras conficio ad Principes, ne importunus esse videar. Has optem tibi gratas accidere, et sic spero: primum, quod vestri sunt observantissimae, uti de me meritum vestrum est, deinde, quod eas fert juvenis, tuus a majoribus, e vestra provincia prope Stargardiam ad Inum oriundus JOACHIMUS, filius docti viri ALEXII FABRICII, ecclesiastae, in suo etiam ordine admodum honorati. Patrem hoc quoque nomine et ipse magni facio, quod filios quinque ad pietatem et virtutem in litteris magna diligentia et cura, ut accepi, educavit: quorum alii finem studiorum assecuti sint, alii expectationi paternae satis propediem facturi videantur. JOACHIMUS


page 74, image: s074

autem imbutus a puero bonis moribus, et necessariis variae bonae doctrinae principiis instructus, mature se juris civilis studio dedidit, quod ita Patri videretur, et amici consulerent. Cum adolescens in academiam Regiomontanam venisset, D. Laevini Buchii, doctoris publici, et D. Balthasaris Brunspergeri, consiliariorum Principis, consuetudine, et consilio potissimum, nec infeliciter, usus fuit. Ratus autem et alias sibi adeundas academias, Rostochium se contulit, et eo loco usus fuit jurisconsultis clarissimis, primo omnium longe doctissimo, vetere amico meo D. Ernesto Cothmanno: qui et ipse docet publice, et est in praecipuis aulae Megapolitanae senatoribus, vir magni judicii, et accuratissimorum consiliorum scriptor. Ibidem et alios colebat, et D. Thomam Lindeman, quem a consuetudine Etrusca mihi quoque laudavit filius meus Jo. Carol. Caselius. Rediit Fabricius paucis ante mensibus in ac. ad Viadrum, ut viveret patriae proprior, et ubi vellet, sibique ex usu duceret, magis innotesceret: ex quo loco cum pluribus apud nos petitum dignitatem jurisconsulti huc venit, nec absque praestantium virorum, cum ad alios, tum ad me, litteris: carum autem esse ipsum cumprimis intellexi theologo CL. D. Joanni Hederico, amico item veteri


page 75, image: s075

meo, atque etiamnum caro academiae Juliae. Cum autem hic se probarit in illa utili, et nobili disciplina disputando, et respondendo, tam in auditorio, quam ordini jurisconsultorum, non egebat ullam in partem meis litteris: quas tamen, quia sibi ex academia venienti profuturas putabat, libenter in patriam proficiscenti dedi: aditum habebit, et in conspectum Principum, et ad aulae senatum. Ille autem, uti spero, neque meas litteras fallet, neque vestram de ipso spem frustrabitur: quod etsi curae sibi per se habebit maxime, tamen abeuntem monui, et obtestatus sum solicite cum id ad meam quoque existimationem pertinere videatur. Vale Princeps clementissime et in multa pace longam aetatem justissime, et felicissime, cum salute tuorum et imperii, guberna remn. Helmstad. ex ac. Jul. Kal. Octob. M DC CX.

FRID-HULDERICO, Duci Brunsuicensi et Lunaeburgensi. EPISTOLA XVII.

QUamprimum tibi ex meis erga te singularibus et perpetuis studiis constabat, quanto te animi cultu prosequerer, statim non tenue praemium meae illius observantiae referebam.


page 76, image: s076

Quoties enim te viderem, omnibus signis tuam mihi benevolentiam ostendebas. Erat hoc, et semper est indolis heroicae argumentum, sicut et alterum, ut in eo, quod sumpserit, vel exorsa sit, perseveret. Quod te cum in aliis rebus, tum in hac facere deprehendi. Etenim, ex quo tot annos longe abes a patria, de tuo in me animo me certiorem facere non desinis, missis subinde sponte tua litteris. Quo ipso facto confirmasti cum plurium, tum meam potissimum expectationem; etiam quod ad plura artinet. Litterae enim, quas non extorqueant negotia, humanitatis nunciae sunt, quae primaria virtus est, et regia, etiam summo Numini tributa a sapientibus: secundo loco in florente aetate profectum indicant, quem in eo, quod quis praecipue agit, ponimus. Ex iisdem enim scimus, te interea, prae aliis studiis fuisse in studiis doctrinae, quod etiamnum agis sedulo; neque tamen ad te scribens profectum innuo, qui in disserendo vel scribendo est, sed qui in percipiendis, discernendis, et judicandis omnibus, quae geruntur inter mortales. Neque paullo haec disciplina sublimior est, magistra ipsa, eademque illustris regina virtutum omnium, Prudentia dicta, ipsa virtus regia, conda proma consiliorum salutarium, e quibus felicitas pullulat,


page 77, image: s077

cum tua ipsius, tum tuorum omnium, redundatura in vicinam, in universam Germaniam, ad futuras quoque aetates. Neque interea audivi neminem, qui cum etiam longe gentium fuisset in tuis familiaribus, me de tua, sive in me, sive in litteras benevolentia confirmaret: namque utrumque perinde habeo, quod non nisi ex litteris tibi devinctus initio sum. Non referam, quae de te, ut sperarem, praedicarim ad alios, sive per litteras, sive in familiari sermone, neque praedicabo, quae pro te et salute tua, dum abes, vota fecerim: denique fidem meam et solicitudinem de te ex aliquot meis epistolis deprehenderis: quarum aliquas Lutetiam perlatas arbitror. Neque vero, si forte mearum unae atque alterae perierint, aliquid jacturae feceris, quando pleraeque non adeo dissimilis argumenti sunt, et mirum non sit, si eadem interdum verba etiam inter scribendum recurrant. Namque et observantiae causa scribo, et injicio aliquid, quod depromptum e monumentis sapientum, tibi utile esse possit. Ejus generis novissime aliquas certo homini, hac in Galliam properanti, et statim in Britanniam trajecturo, dederam, quae ut ex tempore rationem ineo, reddi non potuerint. Aliquanto enim post adferebatur, te cum familia venisse in Belgium, et


page 78, image: s078

expectari sub Augustum a Serenissima Matre, et ab omnibus tuis. Quod cum hac denuo adferretur, his diebus de salvo in tuas provincias reditu etiam privatim tibi gratulari volui absque splendore, brevi epistola. Nec enim probo orationem aemulantem pompas regias, quas admiratur et praedicat populus. Non autem sum de iis sollicitus aut curiosus, quae a tuis non minus, quam a te ex tot annorum peregrinatione, referri praedicarique neque minus vere, possunt: de quibus multos etiam menses sciscitabuntur ex aliis atque aliis alii atque alii, quae nec ipse audire nolim: neque tamen ignoro, etiamsi nemo narret, non tantum quod fama pridem pleraque attulit, sed quod cum ejus generis multa viderim, plura plus uno seculo audierim, plurima e monumentis litterarum lectione cognoverim. De quibus cum e nemine scisciter, quod si faciam, curiosior gravibus viris et prudentibus, et ipsemet mihi videar, idcirco in praesentia nihil verborum faciam. Verbo dein columitate vobis gratulor, quod vel in pericula, quae peregre profectis obveniunt, neque rara et interdum gravia, non incidistis, vel e quibusdam praesentibus, ut audio cum DEO emersitis. Quae autem accepta sensibus animo tecum retulisti: mentis bona, de


page 79, image: s079

horum adeptione felici et possessione certa tibi, hoc mei potissimum officii et meae aetatis esse ratus, ex animo gratulor. Ea olim hic tot annos minori a me omnia explicari nondum poterant, etsi quaedam semina disciplinae regis jaciebamus, cum princeps praeesset educationi tuae Adamus Crusiades, te doceat Rudolphus Depholdus, quibus alii quotidie succenturiati et nos quoque veniremus. Sed nostra studia tibi patriaeque debita non ostento: et praestare majora debuimus: quae et praestitissemus, et praestare non minus, ut praestita fuere alibi, potuissemus. Veritas namque ubique terrarum eadem est, apud scientes veritatis: qui iidem et justitiam et selicitatem publicam in oculis habent, et in animo. Verum te, cum in vicinia iterum et cum omnium nostrum periculo turbaretur, consilium sapientissimi Parentis eo ire jussit, quo maxime expediret, quod ipsa mater de salute tua maxime item sollicita probaret. Quocunque locorum venisti, et exempla fuere tibi ante oculos, et audivisti sapientes, et legisti ipse decreta sapientiae. Hac vallere non possunt, sapientes nolunt: exemplorum autem ipsos sapientes quoque censores puta, sed ipsam sapientiam certissimam minimeque fallacem regulam non minus Regibus, quam humillimis. Reges enim,


page 80, image: s080

ut Divino imperio neque exempti sunt, neque esse velint, ita tenentur ejusdem majestatis legibus; quas qui potentissimus et violentissimus violat, illi, ut est in veteri verbo, [gap: Greek word(s)] Etiam vero in familia tua semper erat praeter hos, qui tibi in ministeriis praesto essent, praestantes viri, qui te eadem docerent, quae ab aliis posses accipere, cum didicissent eadem, et quae didicissent, sentirent: nec unum diem toto [gap: Greek word(s)] tempore a te abfuit, qui tibi pro Phoenice a sapientissimis Parentibus additus fuit, vir litteris pridem Clarissimus, et Spectatus ante in educatione juventutis, Joannes Peparinus. Etenim qui Crusiadae successerat, aulae tuae Magister, Joannes Ernestus Hoimiades, magni viri, nequedum a me satis celebrati, Othonis filius, in iisdem litteris hic educatus, et usu rerum praeditus, cum et cognovisset Italiam, et calleret Hetruscum sermonem, quo juvene etiam Persica legatio, et in regia Imperatoris, et porro, quamdiu ipsi videretur in Italia usa fuerat: hic a te abfuit aliquoties, quod initio admodum mirabar, ut fit, quando rerum sive actionum causas non accepimus, a te ablegatus, quod hoc esse necessarium judicaretur. Idem autem ambo de summa rei sentiunt, et


page 81, image: s081

idem eos sentire, et idem urgere necesse est, quibus idem finis propositus, nempe salus, tuane an reipub.? sine tua autem salute reip. salus fluctuat: et salute sublata reip., fieri non potest, ut aliqua sit Principis selicitas. Igitur haec tu quoque jam, sive omnem disciplinam regiam, praeclare intelligis, natus indoleheroica, a prima aetate assuefactus moribus regiis, eruditus latinis litteris, [his enim hoc seculo nulla ad virtutum educatio carer potest] imbutus haud vulgaribus praeceptis sapientiae, nec ignarus semperque studiosus historiae. Hoc omnino est, quod prae omnibus aliis gaudere teipsum tibi jubeam, quodque omnes tuos, et consanguineos dico, et quacunque propinquitate affines, et Brunovicenses proceres, ipsasque vestrarum nationum gentes, huic tuae primae felicitati gratulari oportere existimandum sit, hoc est, quod dignitatis regiae Auctorem suppliciter precemur, ut tibi adeo illustrium et coelestium bonorum studium, usus vero etiam et tibi et nobis perpetuus sit, hoc est, quod et ipse hodie optem, ut aliquid omnium. Intelligis, inquam, haec maximam partem: non dicam enim omnia, tum ut omnem assentationis suspicionem a me quam longissime removeam, qui illam regiarum et omnis vitae humanae flagitiosissimam


page 82, image: s082

et perniciosissimam pestem, cum ejus pari, sive jurata socia, calumnia detester omnium maxime, tum, ne in hac acri militia administrandae reipub., in qua te vigilare perpetuo dies noctesque oportet, tibi desidiae ulliusve remissionis auctor sim, aliisve esse videar. Quin quotquot sunt et docti et boni, et in rebus ob salutem publicam versati te amabunt et praedicabunt, si quae habeas ejus generis bona, ut habes prima et optima, non solum quia prima suntin optimis, sed quia principiis quoque percepisti sublimiora: quae cognita jam probe omni studio religiose serves, et porro maxima cura augeas, ut Persae gazas Persicas: neque minores thesauros in animum tuum, certe diviniores infers, quam in templum Pacis intulerunt Romani. Natura autem haecrei est, ut quam sive doctrinam recordemur, sive virtutem usurpemus, eam simul confirmemus et multiplicemus: relicta autem, tam una quam altera, minuantur, ac denique evanescant. Exemplo esse possunt, qui fidibus canunt: ipsi etiam artifices, feriati a cithara aliquot annis sese fiunt deteriores. Etiam tibi Gallicae linguae scientissimo eveniet, ut si neque cum alio sermonem conferas, neque illa monumenta manibus verses, quod modo sciat, ex aliquo intervallo nescias. Tu


page 83, image: s083

vero disciplinam regiam duabus de causis oblivisci neque voles', [malus autem sit qui faciat, et impius, quorum neutrum in indolem suam herois ex heroibus cadit, neque poteris, et ex iisdem augebis et confirmabis. Nam sive quae intelligis, ages, sive recognosces praecepta utrumque illud futurum est. Namque te statuere pro explorato habeo, quae sapientes, inventa multis seculis, et vivendo confirmata, ab ultima hominum memoria monumentis litterarum consignata, nobis prodidere, non esse inanes sive meras nugas, ut aberrantes a recta ratione; horumque alii aliis cupiditatibus ducti, forte garriant, idque apud sui similes facile obtineant; certa autem esse et immota decreta sapientiae; et oracula non quaedam ambigua Delphica, sed coelo ab ipso Deo monstrata generi mortalium. Neque quis me loqui de iis suspicetur, quae otiosi iidemque indocti sophistae passim blaterant, qui nec ad salutem publicam, nec ad justitiam, nec ad veritatem respectum habent. Ita cum sentiamus, ac tuipse nihil ambigens sentias: neque te eadem regustare, neque me eadem lucubrationibus decantare taedebit. Plures ipsi menses sunt, quando super hoc argumento me novum laborem succepisse, et ad plures scripsi, et literiste docui. Fui autem exorsus


page 84, image: s084

eam lucubrationem, occasione data ab hospitibus, qui olim hic quoque mihi perfamiliares fuerant. Ajebant enim, haec quae prodidissent sapientes, quibusdam jejuna et propemodum falsa aut certe inepta videri, sicum iis comparentur, quae geruntur et asseverantur in regiis, quascunque ubicunque gentium adeas. Ego autem cum sentiam, quod neque quis omnium neget, qui sapiat, educationem regiam instituendam ad rectam rationem, neque Regum filios in perniciem fuam et regnorum esse ullam in partem negligendos, neque corrumpendos pravis opinionibus; recogitavi apud me pleraque, non quae invenissem ipse, aut scripsissem, in quibus tamen in hunc diem nihil video falsi, neque quis sive familiarium sive aversantium nostra mihi ostendit erroris quippiam, sed accepta ab omnium seculorum sapientissimis, et de re ipsa in universum mirifice consentientibus. In iis etiam repetendis et relegendis posita opera, quantam hac aetate possem impendere, lucubrationem novam exorsus sum denuo: neque dubitabam, quin quae explorata haberem, et consirmare, et luculente, aut perspicue certe, perscribere etiam possem. Tu namque facile intelligeres, qui eadem didicisses, [quanquam discendo tantum opus non perficitur] etiam


page 85, image: s085

certa via atque necessaria. Nam fine proposito, qui est salus reipublicae, quibus mediis, a quo principio ad illum eatur, quando quaeritur, non potest aberrare, qui sanae mentis sit, et verum videre, et quod rectum est, facere, velit, qua par est animi contentione et constantia, non secus, quam in certaminibus, qui e carceribus, emissis quadrigis, per spatium ante oculos positum, ad metam strenue contendunt. Progressus autem in scribendo aliquo usque, substiti, non defatigatus, neque desperans [namque de praeceptis sapientiae cum certus sim, invenero, quemadmodum illa tradam explicatius, sed nequa cum primis necessariorum omitterem: quod minus facerem, dispiciens, quae possem, omnia. Cum autem annis jam pluribus animadverterem, incidere multa quotidie, de quibus Principes, qui jam sedent ad rerum gubernacula erudiri sive moneri non posse videantur, aut ipsi etiam nolint, sive per opinionem sapientiae, quam multi quoque humiles et imperiti et indocti sibi persuadent; quaedam recensebo vera, plerisque admirabilia et nova, quae scis a Graecis paradoxa dici: quod quanquam ex intima veritate depromantur, opinioni multitudinis adversantur maxime. Talia vos discere hac aetate, et reipubl. et vobis expedit.


page 86, image: s086

Namque etiam qui cum autoritate sint, ipsi plene intelligentes omnia, aut non ausint, aut explicandi, quomodo oporteat, rationem non tenente. Taceo, quod avari et ambitiosi pravas et noxias opiniones objiciunt Regum animis, easque pingunt fuco veritatis, ut ipsi gratiam ineant, gratiosi rem faciant, nil denique non utroque possint. Tales occurisse adolescenti et paene puero, recordari potes: occurrent juveni plures novis artibus: nec ab hoc satelitio ulla regia fuit, neque unquam erit, vacua. Dabis autem operam et hodie et in perpetuum, ut ingenuam orationem discernas blanditiis: loquendum enim mihi intelligo, quod a te intellectum, minus offendat alios. Ex nostris, pauca erunt, non accipies nulla, et siquis tui ordinis ipsa legere dignabitur. Sed omnia siveplura Principes discetis ex quotidiana cum aliorum tum historiarum lectione: neque vel summo Imperatori negligenda est lectio, aut audiendus certe quotidie, qui quae olim didicerit recordatus, quaeque jam legerit, referat, indicet, donec quis sit, qui esse et velit, et debeat. Huic autem studio finis tum demum faciendus, quando a coena vitae ultima quis eat cubitum. Non negabis, scio, ego assirmo. Namque illa hora, si facultas ea erit, facra legemus,


page 87, image: s087

audiemus sacra. Sic sancte vitae nostrae receptui canitur. Ante omnia semper audiant Regum filii consiliarios integerrimos quosque et mutos consulant, ut Alfonsus Rex faciebat, et facere suo sapientissimo exemplo jubebat Principes, veterum omnis generis monumenta intelligens.

Vale, Princeps FRID-HULDERICE, Dives Quietis, Dives idem Gratiae. Helmstad. ex acad. Jul. Kal. Sext. M DC CX.

Dn. ADOLPHO FRIDERICO et Dn. JOANNI ALBERTO, fratribus Germanis, Ducibus Megapolitanis, Principibus Vandalorum, Comitibus Sverinensibus, Dominis Rostochiensium et Stargardiensium. EPISTOLA XVIII.

NEc in genere, quamvis regio, sunt omnia, neque genus illustre nihil pollicetur et praestat: quod cum res ipsa semper probarit, inde nata sunt proverbia, ore etiam populi usurpata, in incultis non minus gentibus, quam a Romanis, vel Atheniensibus. Hanc rem modo consideranti, veniunt in mentem plura, unum e Saxonici sermonis usu


page 88, image: s088

mihi proferre libet: ajunt, poma decidere proxime arborem: quod ut apud nos [gap: Greek word(s)] , a diversae linguae gentibus non subito intelligatur. Libet autem mihi id interpretari, si quis forte exterorum hanc meam lucubrationem legat. Indicatur, qualis sit natura arboris, tales esse solere fructus. Sunt enim ut plurimum tales etiam minores, quales majores ante fuerint. Caeterum cum perpetuum non sit, de ingenita excellentia inanium est jactantia, qui quotidie in ore habent imagines majorum, sive, ut hoc seculo loquimur, clypeos alios atque alios, et clatratas atavorum galeas. Namque et ex humilibus excitat Deus praestantes: et permittit, ut, si non ex aquilinis ovis columbulae excludantur, non raro equester progeneret peditem. Hoc cum utrinque animadvertitur, neque humiliores desperant, neque alteri declinant a modestia. Exempla utriusque generis in promptu sunt: mihi quoque multa innumerato sunt, si verbosior esse velim in limine epistolae, quam non nisi brevem meditor. Maneo in sententia utraque, ut primum emergentium ingenia diu explorem: de iis qui generosi, et cum primis regii sanginis sint, statim et ipse bene sperem, et bene alios sperare jubeam. Quare neque ipse familiarum considerationem negligo,


page 89, image: s089

et Principes jubeam majores adspicere. Itaque haec ad vos scripturus, Ducum Megapolitanorum familiam recogitavi, etiam altius, quam hic judicium faciendum censeam, cum haererent mihi quasi in oculis eorum etiam vultus, quos ab annis sexaginta vidi, plerisque ipse notus ex beneficiis, quae in me pro Principum liberalitate contulerunt, in hunc etiam usque diem. MAGNUS III. laudem justitiae, prudentiae, fortitudinis, clementiae, denique in Deum pietatis, sine qua illae aut simulatae sunt, aut certe imperfectae, singularem promeritus, vestras provincias tradidit duobus filiis, HENRICO, qui pacificus quod esset, pater quoque patriae dictus fuit, ut erat [eum ego septuaginta annotum Principem peradolescens vidi] et ALBERTO, abavo vestro, qui Princeps illius seculi, et humanissimus fuit, et splendidissimus. Inter frates convenit fraterne, ut cum in diversis arcibus, interdum in una eademque, familias haberent, pari imperio gubernarent omnia, communibus populis bene consulentes, id autem non nisi paterne. Cum Patruo Avus vester, JOAN. ALBERTUS, annis paucis gerebat imperium: de quo orationem funebrem habui, sive potius perscripsi, anno abhinc quincto et trigesimo: etiam sexto abhinc ejusdem optimi sapientissimique


page 90, image: s090

Principis laudationem ad vos misi. Volui enim utrumque, et a vobis quoque intelligi, et me hominem gratum, et Nepotum mihi animos devincire, ut Patris quoque et Patrui ante devinxissem. Et vero hoc obtinui, cum illud, quamvis debitum officium, probassetis. Patruo porro decedenti successit Patruus vester dux HULDERICUS, qui item inter se fraterne, in remp. paterne, provincias Megapolitanas rexerunt. Pater vester JOANNES successit porro Avo: Patruus vester SIGISMUNDUS AUGUSTUS decessit, uti scitis, juvenis admodum: utinam vero supervixisset JOANNES Pater vester. Sancte admodum a sapientissima Matre constitutum, ut et Patruis et HULDERICO et CAROLO, Megapolin regentibus, in litteris, cum domi, tum inter peregrinandum, ad regias virtutes sive veram reipub. haereditariae administrationem, educaremini. Erga reversos vero iterum meam observantiam declaravi, misso ad te, Princeps ADOLPHE FRIDERICE, Crusiada, cum trajecisses in Sueciam, Princeps JOANNES ALBERTE. His autem diebus etiam annus est, quando edidi de Patrui vestri CAROLI vita quaedam ad Proceres scripta, quae non vidistis solum, sed honorario misso, vobis mea studia admodum


page 91, image: s091

placere, testatum fecistis. Etiam vero ante, et tum quoque habui in animo, ante plures annos scripta, nondum divulgata tamen, ad vos mittere, non tam de vita Clar. V. Soceri mei, ANDREAE MYLII, qui mihi a prima quove notitia nostra pro parte fuit, quam de gubernatione opt. et sapientissimi et beneficentissimi Avi vestri, Principis JOAN. ALBERTI. Multa enim illinc cognoscetis, quae scire vobis et imitari expediat. Beneficia pridem accepti plurima a quot professus sum annis ante, quorum omnium maximum est, quo me in vestris cum habueritis, habetis, semperque habituri estis: neque vero me solum, sed et meos, qui supersunt duo generi, JCti praestantissimi, noti quoque praestantissimis viris, qui vobis a consiliis sunt. Filios enim, JOAN. HULDERICUM et JOAN. CAROLUM. CASELIOS, qui paternae expectationi jam maximam partem satisfecerant, et sibi, passim in Germania et Italia, doctrinae principum virorum benevolentiam paraverant, JOAN. ULRICUM anno abhinc XV, JOAN. CAROLUM superiore Februario, recepit ad se, qui illos mihi dederat, ut ipsi visum fuit: maluit videlicet eos aeterna haereditate beare, quam in hac mortali vita aliis atque aliis aerumnis plures annos exerceri, quod mihi evenit ad


page 92, image: s092

annos prope octoginta: quo omni tempore mihi nihil accidit hac moestitia acerbius, quam ex animo meo delere, neque tempus poterit, nequae ullae rationes: emolliunt forte aliquantulum haec ipsa: prae omnibus autem, quod omni decreto summi Imperatoris sancte nos subjicimus, quam humiles, et quam magni sumus. Namque hac in parte aequantur omnes, quidquid est mortalium. Hoc ipsum cum non minus sapientissimi reges intelligant, humanitatem et ipsi colunt, et omnia convertunt in beneficentiam. Quod de vobis praeconium cum omnium ore confirmetur, in hac regiarum virtutum orbita vos tota vita progressuros auguror: quae est optata Principum felicitas, vosque proxime aeterno Principi collocat: haec denique etiam voti mei summa est. Valete Principes generosissimi. Helmaestadio ex acad. Julia non. Sextil. M DC CXI.

Subjungere hisce lubet Epistolam Caselii ad HENRICUM JULIUM Episcopum Halberstad. et Duc. Brunsvic. et Lunaeburg. quae serius in manus meas venit, ac tres Petri Victorii Epistolas ad JOACHIMUM FRIDERICUM Marchionem Brandenburgensem scriptas, quarum primam magnopere laudavit Caselius in prima hujus libri ad eundem data.



page 93, image: s093

HENRICO JULIO, Postulato Episcopo Halberstadiensi, Duci Brunsvig. et Lunaeb. EPISTOLA XIX.

CUm forte anno abhinc Serenitas Tua sententiam aequam tulisset in controversia academica, ego eam incredibili desiderio a pluribus exspectatam, ac tantum non omnium exspectatione flagitatam, quod nobilis esset caussa, et multis anceps videretur, non solum ad familiares meos, sed et ad Principem et praestantes viros passim gentium misi. Meae enim existimationis intererat, petita multiplici aliquot annorum calumnia innocentiam innotescere, quod simul ad S. T. solidamque gloriam vergere intelligebam. Misi, etiam ad Illustrem virum et hujus seculi doctorum hominum facile Principem, Josephum Scaligerum, quod ille me in hac fortunae adversitate litteris amantissimis et diserte sapienterque scriptis fuisset consolatus. Recte ille insolentem contentionum, quamvis senem, in militia rixarum tamen quasi tironem, confirmabat: in quo item laboravere multi alii optimi et doctissimi viri. Non dubitabamus autem, quin, modo fasciculus meus recte redderetur, rescripturus esset aliquid se dignum et respondens meae familiarumque


page 94, image: s094

exspectationi. Qui enim in re dubia me alloquio fuisset dignatus; determinata caussa, de cujus exitu suam solicitudinem ostendisset, nihil scriberet? Erat viri bonitatis et prudentiae, et studio sapientiae gratulari, et ejus patronum certissimum veris ad coelum laudibus tollere. Ego igitur suspicans ex tot mensium silentio meas litteras intercidisse, cum his ipsis diebus denuo scriberem; ecce reddebantur luculentae Scaligeri litterae, quae sex ipsos menses in nautae aediculis Rostochii latuerant, ubi forte adolescens litteratus de suis reculis quaerens, fasciculum reperit. Videt. S. T. praestantissimorum hominum de lata sententia censuras, sive potius praedicationes mire congruere, et certatim decantare laudes sapientissimi Principis, nullo deinceps seculo intermorituras. In quo etsi meae partes, si gratus esse volo, uti debeo, primae sunt, tamen aliorum testimonia, ad quod negotium minus pertinere videantur, plus habitura sunt ad omnem posteritatem ponderis: quo eriam gratius hoc genus esse S. T. mihi prorsus persvadeo.

Vale Princeps Serenissime. Helmst. ex ac. Jul. pridie Kal. Febr. M DC CII.



page 95, image: s095

PETRUS VICTORIUS JOACHIMO FRIDERICO Marchioni Brandenburgensi. EPISTOLA XX.

STatim ut ego audivi ex litteris probi et eruditi viri Joannis Caselii, te inflammatum studio bonarum artium, etiam in eo honesto itinere aliquantum progressum esse, magnopere laetatus sum, cepique ex ea re voluptatem non parvam. Cum semper ipse ingenuis studiis delectatus sim, atque omnem paene vitam in ipsis consumpserim, quomodo non gaudere debeo, cum video summo loco natos adolescentes iisdem artibus teneri, atque omnibus viribus veram laudem ac dignitatem persequi? Gavisus igitur sum valde, teque vehementer. Optime et Nobilissime adolescens, subito amare coepi. Cognovi enim facile, si in eadem praeclara voluntate permanseris, et tibi istam rem magnae laudi honorique futuram, et te quoque ob nobilitatem amplitudinemque tui generis, dignitatis nonnihil his litteris allaturum. Quis enim dubitat, quin recta institutio cognitioque artium honestarum plurimum ornamenti adportet juventuti, et antiquissimam etiam quamque stirpem multum decore valeat? Non sunt contemnenda, quae


page 96, image: s096

nostris in corporibus et extra ipsa etiam collocata sunt. Sed tamen intelligendum est, et a fortuna illa nobis dono data, nec ulla nostra industria parta, et in ipsius rursus potestate, ne dicam temeritate versari: virtutem autem eximium animi bonum, nostro labore comparatam, eandemque in stabili ac firmo solo constitutam. Naturam vero hanc esse quam ostendi harum rerum, non solum doctissimi viri docuerunt, qui non desinunt clamare, divitias et opes vacuas a virtute nihil juvare, nullumque in se verum emolumentum habere, verum etiam poetae. Idem enim ipsi quoque saepe testantur, et illis, qui audiunt aut legunt eorum scripta, persuadere conantur. Ut aliorum autem nunc testimonia, quae passim se mihi offerunt, ac crebra apud ipsos sunt, relinquam; Bachylides quoque, qui non omnino gravis ac severus poeta fuit, in cantibus certe lyraeque sonis ingenium suum omne contrivit, aliquando cecinit: [gap: Greek word(s)] . Sed non oportet in re tam plana confirmanda diutius laborare, etsi vulgus et imperiti aliter de hoc sentiunt. Nam quin tu quoque lucis aliquid ac splendoris his studiis allaturus sis, exemploque tuo non paucos excitaturus, dubitandum non est: non quia


page 97, image: s097

illa obscura sua vi, ignobiliaque sint: contra enim nulla alia de caussa ipsa ingenua liberalia vocata sunt, nisi quia conveniunt ingenuis clarisque hominibus, nihilque in se humile aut sordidum habent, ut aliae nonnullae, quae quaestui potius faciendo, quam animo expoliendo inventae sunt: sed quia errore quodam horum temporum, atque adeo animi caecitate, locupletes ac fortunati homines, non valde ipsa diligunt, nisi potius aliquis credat id fieri, quia illi depravati sunt corporis voluptatibus, delinitique illecebris ac praestigiis earum, toto animo ipsas consectantur. Quae vita quam turpis sit, honesto gravique viro indigna, neminem fallit. Hoc igitur fortasse facit, ut ab his humanissimus litteris illi abhorrere videantur. Nam ipsi quoque pulchritudinem ipsarum elegantiamque per caliginem saltem videant necesse est. Nulla enim est tanta inscitia, quae penitus ignorare litteras, et nullam partem luminis ipsarum decorisque sentire umquam possit. Tanto igitur majore tu laude et commendatione dignus eris, qui relicta mala consuetudine reliquorum, nec imitans multos tui loci atque ordinis juvenes, toto pectore incumbis rectis studiis, ac dignae adolescenti nobili disciplinae. Prorsus enim efficies id, quod dixi, ut in veterem locum istic,


page 98, image: s098

unde apud omnes fere dejectae sunt, has humaniores litteras restituas. Perge igitur, ac magno fortique animo sustine labores, qui in ipsis primo percipiendis devitari nullo pacto possunt. Nascentur enim inde redundabuntque in te brevi magnae ac variae voluptates, eaedemque sincerae ac solidae, nec ulla doloris molestiaeque conjunctione contaminatae. Non possunt vero tibi deesse duces in hac honesta ac gloriosa via: inprimis autem tibi praesto semper erit Caselius, qui te valde diligit, et amore tuarum laudum incensus est, quique mihi auctor fuit, ut ad te scriberem, ac multa de tua optima indole summoque ingenio praedicavit. Posse autem ipsum hoc efficere, et omnes conatus tuos praeclare regere et adjuvare compertum habeo. Ipse etiam, quacunque re possum absens, ac tanto intervallo locorum sejunctus, honori tuo ac gloriae serviam, pro eximio amore, quo semper veram dignitatem et honestatem colui ac veneratus sum. Vale, et voluntatem hanc meam in te egregiam quaeso amplectere. Florentia IIII. Kal. April. M. D. LXIIII.



page 99, image: s099

IDEM EIDEM. EPISTOLA XXI.

PErvenit tandem Caselius Florentiam, cum Bononiae prius longo, et periculoso morbo conflictatus esset. Ejus adventus multis de caussis fuit mihi gratissimus. Nam diligo valde hominem, et non sine causa diligo. Praeter enim svavissimos mores, summam probitatem, singularem doctrinam, quibus omnibus ingenii dotibus praeclare instructus est, intellexi illum et multis signis plane cognovi, magnum amatorem mei esse, et quasi praeconem quendam meae laudis et nominis. Quare cogor illum amare, et toto animo complecti, quod equidem jam pridem feci, et summa semper cum voluptate feci: nunc autem ardentius id faciam, postquam video, ipsum tantopere tibi, Adolescens optime et Princeps praestantissime, earum esse, cui debeo quacunque re possum, servire, et totum me ad arbitrium studiumque tuum fingere. Cum vero quod ad hoc pertinet, te merito antea suspicere et admirari coepissem, secutus testimonia multorum, qui de indole tua, et satis certis eximiae virtutis notis, multa mihi praedicarant; ex hac die acrius in eam curam incumbam, quia ex epistola tua, plenissima amoris, et incredibilis


page 100, image: s100

cujusdam humanitatis, id verum esse, ac prorsus ita se rem habere, perspexi. Amavi enim in ipsa elegantiam verborum, acumenque sententiarum. Sed multo magis amavi egregium animum tuum erga bonas artes, teque molestias, quae initio ipsarum perdiscendarum necessario sustinentur, contempsisse, et quasi totum illud fastidium, quod multos saepe fortunatos homines, ut vere scribis, non satis recte inde revocavit, devorasse laetatus sum. Erunt autem si radices ipsarum amarae fuerunt, quod usu venire a sapientissimis viris memoriae proditum est, fructus postea dulces, et mira quadam suavitate aspersi. Quare hortor te, et si, ut video admonitore non eges, stimulusque omnis, qui ad te impellendum adhibetur, supervacaneus et importunus est; ut in ista ratione permaneas. Semper autem mihi sententia illa doctissimi et gravissimi viri vera visa est, qui cum scriberet ad opulentissimum regem Alexandrum Macedonem, ipsique diligenter svaderet, ut toto animo incumberet ad orationem expoliendam, putavit, Principes viros, quemadmodum vestimentorum elegantia, ac cetero omni ornatu corporis vincunt privatos homines; ita etiam debere eosdem eloquentia, et facultate dicendi anteire; quia multo pulchrius est, ac vero rege dignius,


page 101, image: s101

animum habere sapientia ornatum, quam corpus concinnitate illa decoratum: neque enim probari posse illos culpaeque magnae sine dubio assines esse, qui cum re ipsa, factisque primum locum inter mortales obrineant, videri merito possint quibuslibet hominibus in studio linguae facundiaeque posteriores. Sed haec, et alia multa sapientes viri excogitavere, ad id munus obeundum apta, quae nunc ego relinquam, ne justum modum epistola migret: praesertim cum domi habeas, qui, si opus sit et haec, et hujusmodi alia quotidie tibi decantare possit. Movit praeterea me, ut jam finem praecipiendi facerem, quia habeo in animo ad te alias scribere, ad quod faciendum humaniter a te, benevoleque invitatus sum. Semper autem in meis litteris aliquid attingam, quod oleat doctrinam, et quippiam memoria dignum in se contineat. In nulla enim re libentius versor, nec aliquid unquam gero, unde tantam voluptatem capiam, quam cum dissero de studiis bonarum artium, depromoque inde aliquid, quod valeat ad juventutem erudiendam. Quando majore igitur laetitia afficiar, si sentiam vigiliolas meas fructum aliquem ferre fortunatissimis adolescentibus, summo loco natis? qualis tu inprimis es, qui id, quod audiverunt acceptum a veteribus illis optimis


page 102, image: s102

ingeniis, possunt convertere in magnos usus, commodaque gentium, quas regunt, ac fortissimorum populorum. Restat nunc, ut tuae benignitati plurimas gratias agam, ob eximium istud ac praeclarum donum, quo me ornasti; quod mihi fuit carissimum, semperque a me in sinu gestabitur, ut singulis horis recorder humanitatem tuam, ac splendorem gloriamque vestrae honestissimae ac maxime illustris domus. Vale optime adolescens, ac multis naturae fortunaeque bonis florentissime. Florentia Prid. Kal. Jan. Anno M. D. LXV.

IDEM EIDEM. EPISTOLA XXII.

CUm redeat ad vos Caselius, vir probus et magnis ingenii dotibus ornatus, committendum mihi non putavi, Juvenis illustrissime, quin ad te scriberem. Etsi enim memoria tui mihi nunquam effluere potest ex animo: tamen hic profecto vir ille est, cum quo saepe ego de tuis maximis et animi et fortunae bonis loqui solitus sum. Cum enim ipse magnopere te admiretur ac colat; libenterque tuas eximias virtutes celebret: invenit me, qui nullam in partem aversus sum ab honorifico de te sermone:


page 103, image: s103

vel potius cum ipso certem de praedicatione tuarum verarum laudum. Sed quis non diligat, et animo complectatur adolescentem summo loco natum, qui ardeat desiderio bonarum artium, totusque inflammatus sit amore sapientiae? Est sane hoc infrequens, et quod raro omni aetati contigerit, ut qui valde instructi sunt externis bonis, iidem animum ornare, et expolire magnopere studeant: quod ego non sine dolore dico. Faveo enim libenter, cum possum, laudi ac gloriae clarorum et illustrium adolescentium. Sed ne ab aliquo, qui me penitus non moverit, malevolus existimer, citabo restem locupletem, tibique etiam cognitum hujus sententiae. Isocrates enim in extremo illo libro, quo laudavit Evagoram, hoc filio ipsius Nicocli narrat, cum ipsum etiam commendaret, qui longe aliam viam, quam reliqui ejus loci atque ordinis sequeretur. Dicit enim, nec se, nec ceteros fallere, ipsum, et solum et primum omnium, qui principatum obtinerent, ac valde divites forent, molliterque demum, ac delicate vivere possint; sapientiae studia amasse: nec labores eos, qui in ea percipienda necessario sustinentur, reformidasse. Quo magis ipsum celebrat, exemploque aliis fortunatis hominibus ac regibus futurum affirmat, ut ipsi quoque rejectis


page 104, image: s104

illis rebus, quibus tunc dediti forent, ad honestas artes colendas se totos conferant. Idem igitur ego tibi dico in re valde simili. Cum enim te plurimum commendem propter istam egregiam tuam voluntatem erga ingenuas artes, spero etiam hoc boni te facturum, ut ceteri istic imitatione tui se literis tradituri sint, et disciplinam tuam honestam expressuri. Sed non habebam in animo, cum calamum sumpsi, te hortari, ut saceres ea, quae tua sponte facis: audio enim te non egere calcaribus: nescioque quomodo huc delapsus sum. Quare revertar eo, unde discessi; tibique hunc optimum virum commendabo, in quo ipso etiam fortasse me arroganter geram, cum tibi eum audeam commendare, quem carum habes, et in numerum tuorum recepisti. Sed tamen mirificus amor, quo illum prosequor, me cogit hoc moliri, et parum omnino modestum esse. Sed quoniam semel, ut video, peccavi, ac fines verecundiae transii; non verebor etiam tibi laudare Joannem Schosserum, qui me hic olim amanter salutavit; rogareque, ut quibuscunque rebus honeste possis: potes autem multis magnisque: velis ei gratificari. Visus enim tunc mihi est dignus propter egregiam notitiam bonarum artium, singularemque facultatem condendi elegantissimum carmen,


page 105, image: s105

qui a nobilissimis juvenibus, qualis tu inprimis es, coleretur, atque omni honore afficeretur. Sed de laude quoque hujus minus multa, quam vellem, ac vere facere possem, ne diutius in eodem arrogantis animi crimine verser. Ut autem in mihi valde jucundo Caselii nomine epistolam terminem: cum antea quoque ipsum valde diligerem, eximiasque ipsius animi dotes bene cognitas haberem; in hac tamen nova nostra consuetudine, [fuit enim ille fere omni hoc tempore mecum] melius eas perspexi, atque omni ex parte probavi. Tu vero Adolescens optime vale, et me cupidissimo tuae laudis, et fideli cliente tuae florentissimae domus, omnibus tuis in rebus utere. Florentia IV. Kal. Quinctil. anno M. D. LXVII.

[gap: illustration]

page 106, image: s106

JOH. CASELII EPISTOLARUM LIBER II. EPISTOLAE AD ADAMUM Krausen in Borchfeld, Equitem Megapolitanum, HENRICO JULIO Episc. Halberst. et Duci Bruns. et Lunaeb. a Consiliis et Principis FRID-HULDERICI Aulae magistrum.

EPISTOLA I.

ITa est profecto, uti nuper ajebas, eos, qui per negotia rarius redirent ad litteras sive studia sapientiae prima aetate non attigissent, scite graviterque dictis, de rebus magni momenti recte et salutariter moneri: neque enim te dubitare, utrosque ejusmodi quasi stimulis, vel ab errore aliquo dimoveri, vel ad praeclare facta propelli. Confirmas igitur, me in hoc


page 107, image: s107

consilio, quo ex intervallo utor ad alios atque alios, quod me quoque quorundam bono fecisse animadverti. Res enim ipsa nos fateri cogit, aliorum esse eam mentis malitiam, aliorum a teneris longa consuetudine mores adeo depravatos, ut comminatione poenarum non deterreantur, nedum ratione corrigantur. Ego virtutis cultoribus saepe ante oculos posui, id ab Epicteto profectum, asseverante, in nemine radices agere decretum sapientiae, nisi idem in dies singulos eadem et dicat, et in usum vitae transferat. Nosti, [gap: Greek word(s)] . In promptu sunt quibus notentur avari, ambitiosi, imperiosi, [gap: Greek word(s)] , ut recogitent, facto opus sit: cujusmodi depromam ex veterum aliquo, ut verba tamen plurimum habeant ponderis, unde non minus ipse me corrigam, vel sustentem, quam alii ad saniorem mentem redire, aut se a gravi lapsu vindicare possunt, aut magnum aliquid et memorabile ausint aggredi. Favi autem etiam regiarum cultoribus, cum quod ipsorum aliquando fui, nec ab aulica consuetudine totus abhorreo, tum quod novi eos, ex vitae humanae peritia elegantiores, quam ut verum verbum cum indignatione accipiant. Meministi calculos rationes subducentium ex Polybio et ab Oronte digitos numerantium. Movit etiam me, quod illustrium locorum


page 108, image: s108

neuter mihi satis redditus visus fuerat. Haec et horum similia qui in aulis e conspectu et animo nunquam dimittunt: et stant tutius, nunquam declinantes ab officio, et si quid secus eveniat, non sane ipsi praecipitant, sed cadunt minore periculo, ut interdum non minus quam antea stare videantur: nec mirum. Praestantium enim virorum calamitas etiam radiis virtutis conspicua est et refulget. Magna cum potestate viris ejusmodi praescribere forte neque deceat, neque expediat, nisi mitia admodum sint. Si quis prodat acrius, faciat suo periculo: non tam quod magna vis est suspicionis, quam quod frigidam affundere solet columnia. Et parcendum certo ordini, quem vix etiam Plato leviter et obscure attigit. Sane me continebo intra hos limites, neque cuipiam aliquid Philosophiae suggeram, qui ejus in monendo atque reprehendendo libertatem minus aequo animo ferat. Habent tamen hoc potentiores, in quibus humanitas et alteri, in quibus vitae sanctimonia, ut ipsi sibi magistri sint: neque non utuntur etiam hoc modo: ut Macedo suo verbo procrastinationem tollebat, suo Augustus maturationem observabat. Etiam vero ex dictis sapientum, et e symbolis Pythagorae adparet, priscis illis seculis potissimum valuisse hanc philosophandi


page 109, image: s109

rationem. Verum hic de sententiis ago, quae literis expressae subjiciuntur oculis legentium. Tale [gap: Greek word(s)] ad Demetrium, Seleuci filium, cunctantem in urbe, contra quam constituerat, misit olim Polybius, quo ille jubebatur in summo discrimine salutis suae non oblivisci, quocunque exitu, et vigilare ex Epicharmo. Hunc adeo morem probavit Augustus Caesar, ut eo cum primis delectatus fuisse videatur: censuit nimirum nihil humanius, et sic plurimum effici. Cum enim ille quemque cogere posset ad officium, maluit tamen in officio retinere hac ratione longe lenissima; non solum quorum esset aliqua dignitas, sed etiam quot quot circa ipsum essent, nec solum magna cura hoc fecisse, sed etiam huic rei studuisse, et quae eo facerent, collegisse dicitur. Etenim, ut refert Suetonius, in evolvendis utriusque linguae auctoribus nihil aeque sectabatur, quam praecepta et exempla publice vel privatim salubria: eaque ad verbum excerpta aut ad domesticos, aut ad exercituum provinciarumque rectores, aut ad urbis magistratus plerumque mittebat, prout quisque monitione indigeret. O memorabile utrumque, quod qui unus et solus terrarum im. perium tenebat, is et quotidie multus erat in scriptis veterum et humanitate certabat


page 110, image: s110

cum omnibus: at hodie siquis in bonis paulo plus habeat, quam unde in diem vivat, nec esse causae aliquid putat, cur literas adspiciat, et in quemvis praesertim suos, si quid velit, tonat, fulminat, ut saeviora omittam. Verum hic ex illo, quod coepi, transire me alio recte vetes. Namque et in altero ad te sum nimius, sed cum, quae ejusmodi generis sunt, familiari sermone locum habeant, excludi in universum nolimus ex epistolis; quae ad familiarem sermonem, non verbis solum, sed materia quoque de consuetudine veteri accedunt proxime. Neque non recordor, ut alterius, sic harum etiam esse satietatem. Unum adjiciam quod si videatur importunum, non erit alienum, in quo neque ipse a me dissenties: videri mihi adeo bene ad vitae officia educatum et factum, sive adeo sapientem neminem, quin talium egeat per omnem vitam in horas singulas. Annon enim ea conquirunt ipsi sedulo? immo volumina de recta vitae ratione quocunque otio de manibus nunquam deponunt, caeteris stertentibus, aut commessantibus. Vale Helmstad. in ac. Julii. pridie Kal. Mart. 1604.



page 111, image: s111

EPISTOLA II.

ETiam salutem manu tua literis Peparini adscriptam libenter legi, neque tuas flagito, etiamsi desidero, ut viri amicissimi: nec me fugit, quam te totum curis et negociis destinaveris. Haec autem quis in se suscipiet, aut iis parem se omnibus profitebitur? caeteris enim satis est molestiae in suo cuique munere: etsi, quid futurum sit, praevidere videor. [gap: Greek word(s)] . Vale. Hel. exac. Jul. IV. Non. Jun. M DC VI.

EPISTOLA III.

DE salvo tuo domum reditu, tibi tuisque gratulamur: de omni itinere te audiam cupide, an ne ruri istic? an hic domi meae? Hunc ego mitto, ut te ad nos invitem: videbis et audies plures academicorum familiarium: narrabis multa pluribus. Cum enim non dubitem, te prius, quam in patriam migretis,


page 112, image: s112

nos visurum, in hoc mihi quaeso gratificare, ut die crastino cum tuis mecum coenes: sermones non deerunt: de Musica non polliceor nihil. Cras igitur vos exspectamus sub vesperam: quod si crastinus dies vobis minus erit commodus, perendinum, aut quemvis alium diligite. Mitto ad te de qua re verbum non inaudieris: eam ego molitionem mihi magno dolori esse non dissimulo: neque debeam, neque velim, neque mihi, contra quam sentio, et fas est, imperem. Unus hoc, quicquid est, ex legibus amicitiae, et propter ipsam virtutem prudentia sua avertere poterat. Caetera coram: neque nulla alia: et in his vide, ut me rodat unus homo in tabulis amicitiae destinatis. Vale. Helmst. ex acad. Jul. XIII. Calend. Octobr. M DC VI.

EPISTOLA VI.

EGo vero te ex ista vita, quam hodie in patria colis, et ipse rusticam vocas, satis beatum praedico, praesertim, qui non solum colas rem familiarem, sed quod eodem pertinere non nego, modo ad piscationem prodis, qui est istius regionis quasi proprius genius, vel, ut heroas fecisse accepimus, in venatione te exerces cum familia. Majus autem alterum, quod quacunque tempestate


page 113, image: s113

etiam Musicae tribuis aliquid temporis: totos autem dies studio sapientiae. In hoc enim sumus, quocunque quandocunque agimus: plures autem horas impendes lectioni et meditationi: opinor, etiam scriptioni. Nam si dubitem, hoc ego te moneam. Invidiae enim arbitror, non depromere, sive tergiversari, si quid habeas, non cuivis obvium, sive te id literae, sive usus rerum docuerit, quo patriae et tuis civibus consulas: uti contra nihil laudis quorundam meretur scribendi temeritas, qui, praeter rerum vulgarium intelligentiam, scientiae nihil sibi comparaverant, cui morbo et ipse olim obnoxius fuit: nunc ad eam rem non sum paulo tardior, quando rideo et meam veterem, et multorum hodie scripturientium stultitiam, ex opinione sapientiae excitatam. Eorum non possum non unum genus odisse, alterum etiam execrari debemus: hos videlicet, qui distractiones animorum, totarumque adeo gentium serunt: quae sunt vastationum certa initia. Odi alteros, qui magno conatu, non nisi nugas, aut novas opiniones, easque falsas, ut plurimum e penu inscitiae depromunt. Ipse semper cavi, ne ullo pacto nocerem, si non prodessem magnopere. Emeis quibusdam juventus forte aliquem fructum caperet: sed sunt contra qui imperitos


page 114, image: s114

arcent a melioribus et difficilioribus: atque adolescentulis illis primam sapientiam pollicentur, quam brevi nullo negocio parari posse autumant. Tu vero cum benigne de meis judicare soleas, quae quoque pusilla neque magni fateor momenti sunt, ad te mitto cum his literis. In iis sunt, quae dones a me adolescentulis, quos per eruditum juvenem domi tuae educandos jubes. Nihil autem tibi deest, quando illud metuis, quod ambitiosi desiderant, ne denuo ad negotia abripiaris: id ipse metuebam, ut libenter eo careres, in quo tot annos cum laude et publico bono fuisti versatus. Solere enim, qui in luce reip. vixissent, negotia invitos relinquere animadverteram. At tu ab iis ultro discessisti: quae tam te nolim metuere, quando te in suos usus patria flagitabit. Namque cum, uti pater tuus solebat, privatis consilium non neges, patriae necessitatibus te subducere nullo modo poteris: neque voles, [gap: Greek word(s)] : verum de hoc cognoscemus mature, ubi quid constitutum fuerit. Quod autem certam [gap: Greek word(s)] praeter vulgi consuetudinem declinas, id forte minus probabunt, qui cum ipsi res suas negligant, aliis oneri esse non admodum verentur: eorum qui recta via rem reputant, nemo reprehenderit. Quorsum etiam sapientum


page 115, image: s115

voces nisi iis in vita utamur? Trium autem hoc unum, etsi tertium dependet etiam ab illis, ni fallor. Namque qui facultates suas exploraverit, et modum in aliis servet, id quod animum te induxisse familiares non ignorabamus, omnino faciet, certe in nemine improbabit. Forte de nobis aveas cognoscere: non cadit in bonos [gap: Greek word(s)] , quam esse qui de nobis suspicentur, non te fugit: bonorum in nostro ordine est in veritare et ejus in omni genere indagandae studio constantia. Non inquiro, neque disputo, quid sibi velint, qui nostram disciplinam improbant, cum et veterem sequamur et veram, quod doctorum hominum proprium est: habeant sibi umbras, qui res ipsas non desiderant, non querat, ut quaedam tradantur, quae nemo intelligit, quae neminem juvant, illud autem plaudente populo. Cornelius nihil relinquit inexplicatum: domi primum Philosophiam divinitus interpretatur. Magna viro debetur gratia, cum contra sint, qui fremant. Gener meus, ordinis Jurisconsultorum hodie praeses, locum suum tuetur, [gap: Greek word(s)] . Quod scis negotium, supra modum me commoverat: denique in hoc


page 116, image: s116

confirmatus sum, ut de omnium integritate ambigendum censeam, quorum fidem exploraverimus, aut non exploratam ab aliis perspexerimus. Sed haec vobis in regiis notiora sunt. Haec de nobis: quamquam publica etiam ad nos pertinere, si non crediderim, magno rei familiaris detrimento didici. Superioris anni historia edita est utrinque: scriptor populi impensissime servit causae. Verum potius, quam de his fabuler, finem faciam epistolae: ipse etiam historiamtenes, neque cum vulgo judicas: exempla, si apud nos venirent, mitterem. Vale. Helmstad. ex ac. Jul. die brumae M DC VI.

EPISTOLA V.

AD priores tuas ipsa bruma rescripsi: interea eas cui darem nemo fuit. Quem enim indicaras, abierat nostra opinione citius. Hic alteras tuas attulit: cumque uno alterove die ad te recursurus, et hac transiturus diceretur, et has exaravi; prioribus comites futuras, argumentis, quae mihi nascentur inter scribendum. Turbae hic exortae, neque dum sedatae sunt: nec est neque hic neque alibi, qui in hoc videatur incumbere. Longinqui faciunt, quod spectatores tragoediarum: rident aut paululum perterriti se repente colligunt: adde, quod nihil


page 117, image: s117

familiarius, quam aliena neglectui habere: immo hospites habui, qui haec ut se haberent, ad se non pertinere, vix dissimularent: quod eo mihi accidit gravius, quo in majori periculo semper fuimus, et erimus, si quid de novo moveatur. Mea certe res tenuis familiaris ab illa prima eruptione magis attenuata est: rerum penuria laboro, et plus aeris alieni facio in dies. Hodie vero quis nos respiciat? quando, qui possunt et velint, destinentur alii aliis negociis, ut a nostrorum aliquo interpellari nolint, neque debeant: querimoniae autem sunt quidem illae dolentium, sed indignae viris, et omittendae non minus, quam lacrymae, etsi ex illis non sum, ad quos haec: [gap: Greek word(s)] , neque natura, neque genere vitae: neque mature, quae magni animi sunt, philosophari didici: quod factum vellem. Ad superiora redeo: haud scio, an videris libellum illius populi, conflatum, ut apparet, neque ipsi negant, a magistris litium: id volumen jubent esse pro historia, cum tales libelli semper causae, vix alicubi veritati, serviant, qui utrinque perferuntur ad judicem: Itaque in contrarium negantur omnia. Hinc diverse et vera, editum iri constat: neque dubium, quin [gap: Greek word(s)] , e scriptoribus superiorum temporum consentientibus, [gap: Greek word(s)] ,


page 118, image: s118

[gap: Greek word(s)] . Nam quae his annis acciderunt, obscurari nubeculis diei nequeant, suapte vi erumpentia. Hoc autem pro re sit, et faciat ad refutandas calumnias, quibus Dux opt. passim premitur, Historiae perito, et hujus praecipue, et diserto, et industrio, et laborum patiente opus erit: de quo nihil inaudivi hactenus. Forte vero etiam quaeras de tuo Principe: Interea nemo scripsit, nisi minor Hoimius: major tuas vices gerere dicitur: quo titulo, non comperi: dignitatis enim nomen declinaturus videbatur. Ad domestica venio, quae te scire, dicat quis tua non interesse: ego secus sentio, etiam ex verbo vetere, [gap: Greek word(s)] : qui si nihil auxilii, aliquid consilii, sive solatii adferant. Quid multis? cum publica aegre stent, privata cujusque vacillare necesse est. Neque dicam [gap: Greek word(s)] , quod neque hoc novum, et in universum agitur. Nova etiam mihi cura de re familiari, quod [gap: Greek word(s)] diuturno morbo superata, his diebus expiravit. Multum quoque me filii cura afficit: de quo me tecum aliquando [gap: Greek word(s)] locutum memini, cum ex Hetruria ab ipso accepissem non incultas literas: multum poteras, si adesses: eum benevolentia tua nunc quoque complectere: quod


page 119, image: s119

mihi de te certo polliceor. Vale. Helmstudio ex ac. Jul. VII. Kal. Febr. 1607. Coli te scis cumprimis a Remo: is quoties scribit, sua tibi studia defert, et quidem lectis etiam verbis: salutem quoque in suis ad me literis tibi adscribit Voverius. Iterum vale.

EPISTOLA VI.

TIbi silentium imponunt negotia, mihi brevitatem in scribendo valetudo. Hanc in dies minuunt anni, curae, luctus, nec unus ille. De domestico funere narravi proxime: fratri post funus factum Februario, ad quod miseram filium. Importune autem ad te tristia perfero. Unum hic modo praeterire non debeo: ut tibi de ista dignitate gratuler, quam ex aliis literis me praevidisse videris: imo gratulabor patriae tuae, quae utatur tali tantoque cive primi ordinis: et gratulabor literis; quae invenerint novum eundemque perpetuum patronum: nobis denique, qui te amicum et amicitiae aliorum certum conciliatorem habeamus. Vale. Helmstad. ex acad, Julia III. Non. Mart. M DC CVII.



page 120, image: s120

EPISTOLA VII.

PEr tuum hominem scripsi potissimum de filio, neque non de ipso ad Nessaeum, nec in aliam sententiam: scribo iterum fere absque argumento. Te praefecturae Lubsianae praeesse prior me docuerat ex amici sermone consul Schwartzius J. C. et hunc velim in amicis numeres: habet interdum ad nos mittendi commoditatem. Heri accepi literas ab Arnisaeo sub brumam datas: narrat hyematuros Genevae: ituros ante ver in Galliam per Narbonenses et Aquitanos Lutetiam: quod iter jam susceperint. E Gallia trajecturi videntur in Britanniam. Duncanus Liddelius hic renunciavit suo muneri, prorsus migraturus in patriam. Vale. Helmst. ex ac. Jul. Non. Mart. 1607.

EPISTOLA VIII.

DE promisso prolixius polliceri non debeo ante, quam coepero. Nequeo autem inchoare, priusquam et caetera miseris: quae nunc misisti diligenter asservo: experiar quid possim; ipse post censebis. Quod juveni tuo ob probitatem consulis, facis te dignum: nec ei rectius potuisse consuli censeam, in ista ingenii mediocritate. De his turbis, unum hoc, quod hodie silent: populus


page 121, image: s121

metuere dicitur, excubias agunt: causidici eorum edidere multa: audacter omnia, ea credi passim audio: ad refutandum itur magis voluminibus, quorum capita legendo mitto: nec dubito, pleraque recte probatum iri: quae ab annis plus quam sexaginta gesta sunt, non memini ipse solum, sed quasi his oculis vidi. Opinionem autem civitatum, et fere totius Germaniae, quamvis, uti scis falsissimam, de Principe, ex animo eximere difficillimum erit: [gap: Greek word(s)] : deinde tanta vis est calumniae, quae tamen in animis intelligentium, et cognoscentium historiam, non haerebit, nec etiam a solis contumacibus peccatum: verum si de utraque parte quis non paulo liberius, sed vere dixerit, plurimum offenderit: etsi fieri non potest, quin in tali dissensione multa fiant praeter aequum et bonum, cum etiam in pusillis contentionibus utrinque et plurimum erretur. His autem aliquot annorum motibus factum est, ut alii querantur de aliis: poterat supersederi his omnibus, si aequa initio praestitisse populus, aut etiam. Sed reliqua tibi cogitanda relinquam: cogitabis multo plura, quam aut ego scriberem, aut animo volutem in praesentia, sed illa praeterierunt, de futuris erat videndum? neminem hactenus audio, qui in medium prudenter


page 122, image: s122

aliquid consulat, quo turbae avertantur, et quies stabiliatur: plaerique non fieri posse putant, nec fieri potest, quando neque illi ad [gap: Greek word(s)] neque multi ad [gap: Greek word(s)] consulunt. Spes nulla est, quoad licentiae populus in cumbet, et vindictae, qui cum Principe faciunt. Quis autem illis, quis aliquid his persuaserit? Neque enim Martis famuli flectuntur, neque facile, qui in foro dominantur: aut sanctos, aut sapientes esse oportet, qui salutem inveniant: sed his in orbe nihil rarius: si sint, non solum non audiuntur, et incurrunt in odia et calumnias omnium: forte unus Princeps tales audiat patientius: sed neque in regias illis aditus saepius patet. Verum quid nugor? etenim, ut haec vera sint, iis nihil prorsus profici omnes novimus. Ac ne in minutis quidem valet, aut est [gap: Greek word(s)] , ut si de educatione Principis, aut de academia agatur. Illo, qui a te relictus fuit, loco manet: ad autumnum suscipient iter Gallicum. Deploratur a me, a Peparino, ab Hoimio, [gap: Greek word(s)] abiisse. Illi soli hodie onus incumbit: nec dubito, quin et in ipsum vigilet calumnia: hic tertium mensem in aula est: censere haec, meum non est: dolere. a mea cura non alienum: sed et hoc frustra: denique verum, multis seculis unum Regis filium vix satis


page 123, image: s123

bene educari: an mirum? cum quos genus commendat, aut exiguae opes sublevant, vix se in cuticula contineant. De superiore anno nihil attinet narrare denuo. Scotus noster, quo non habet? nec habuit doctiorem haec academia in Mathematicis, Logicis, omni Philosophia et arte Medica sive desiderio patriae, qua tot annis caruit, sive ob aliam causam, cum de suo consilio mihi verbum non fecisset, se dimitti petiit: impetravit: eum retineri, cum ex bono juventutis esse, ex honore academiae, ex dignitate [gap: Greek word(s)] , intelligerem eo nomine, quos par erat salutavi: collegas monui: fatentur; neque enim uberrima seges est talium virorum, De nobis autem, ne queri videar.

Passim inimicitiis, odiis, certatur, et iris
Litibus, imperiis, et diris, et maledictis.

Te colo et Hajonem, a quibus me diligi video: quod magis intelligo ex benevolentia erga filium meum: hunc iterum quam primum monebo, quem ipse quoque longe ab illo grege, quibus praeter lites et quaestum nihil dulce est, semoveo. Vale Helmstad. ex acad. Jul. VI. Cal. Jun. M DC CVII.



page 124, image: s124

EPISTOLA IX.

CUm ad Schvartium scriberem, non eras praetereundus, cujus forte honori in nuptiis praesto esses, vicinus, et amicus, non ipsi solum, sed urbi. Sumpsi argumentum quod mihi videretur: multum enim verborum facere de re ab omnibus pertractata mihi visum non fuit: et quae in templis decantantur, communis fidei, meae scriptionis non sunt. An ostendi, [gap: Greek word(s)] me meditatum, pridem perscripsisse: neque negligenter, neque falsi quicquam, neque absque reprehensione quorundam, sine acerbitate: neque tamen offenderim. Dolet enim inscitia et fremit quoties tangitur: Videbis et censebis forte. Sextili Duncanus abiit: quo homine doctissimo nos facile carere posse videmur: facillime enim aliquis invenietur, illius dissimillimus, qui nesciat plaeraque quorum ille scientissimus est. Invaluit in regiis opinio, nihil esse facilius Principibus, quam invenire in quacunque re quemque praestantiorem: quod falsum et populus novis, sive generosus equus, sive canis venaticus investigetur: imo quotidie in gemma falluntur, ut in purpura. Vale. Helmst. ex ac. Jul. Id. Quinct. M DC CVII.



page 125, image: s125

EPISTOLA X.

ANte plusculos dies reddidit mihi hic a te literas, quibus et tuam valetudinem tentatam scribis: cui tu hoc diligentius operam dabis, quo tentari facilius toties expertus es, et nos aliquoties vidimus: in quo tamen id boni est, quod te facile item recuperas: etsi satius semper est sibi praecavere, si quis ratione et consilio queat. De Duncano denuo scribere non attinet: ejus similem non invenient, si qui eum abiisse non aegre admodum ferunt: abitus ipsum forte poenitebit, quando exploratis amicis relictis, similes eorum, ne in patria quidem, facile inveniet. Arnisaeus ad me Lugduno, mense Majo, scripserat: cogitabant in Britanniam, reversuri per Belgas domum. De rebus Sarmaticis alia atque alia adferuntur: alii penes Regios, alii penes Comitiales stetisse victoriam, scribunt: alii modo hos, modo illos superiores referunt: plerunque, uti aut his, aut illis volunt, prorsus uti per omnem Germaniam de rebus Brunoniis sermones serunt. Vale Helmst. ex ac Jul. XIV. Kal. Sept. M DC CVII.

EPISTOLA XI.

PAulo ante nescio quid scripseram: Smiterlobium iturum non nisi praescieram, nihil ut tum dederim: ad te


page 126, image: s126

venturum an suspicatus fui, an inaudivi? Qui si ad te venit, retulerit de parum amica quadam unius incisi, ex mea ad Cl. Georgium Remum epistola, interpretatione. Sic solent amicos gratiosi opulenti: sed hic bolus mihi aerumnoso et aegro seni deglutiendus fuit. Ante scripsi [gap: Greek word(s)] ituros in Galliam sub autumnum: id fieri audio: jamque missus est, qui eos abducat de loco. Principem puto et audio profecisse, ut expedite et scribat et loquatur; et ipsius literae, exaratae ex tempore, testimonio sunt. Sed in altero sunt omnia: spinas ex animis evellere et illam animi ad optima quaeque inductionem formare, et confirmare: quod intelligit Peparinus, et in hoc plurimum serio laborat: idem fieri et alii velint, boni citra controversiam. Neque enim, qui in eadem navi sunt, si cum vectore servatum iri dubitant. Cellarius adhuc nobis cum est, filio meo praesto est in Juris disciplina. Volo, ut et hoc sibi viaticum paret: nudae enim virtuti passim hodie parum est praemii, Vale Helmst. ex ac. Jul. IV. Non Sept. M DC CVII.

EPISTOLA XII.

UTi haec reliquisti, ita sunt in hunc diem, et publica, et academica, et privata nostra, neque ab his diversa


page 127, image: s127

accipies ex Bartramo. Cum igitur, neque tu eandem cantilenam velis, neque ego alia habeam, narrabo, neque ipsa multa de studiis meis, quorum tamen gustum sumpseris, ex iis, quae ad te his diebus misi, cum nihil praeterea ad te darem, properante ad iter puero. Ejusmodi sunt meae in sacris meditationes antelucano tempore, quorum novum specimen cum his quoque leges: postea musaeum ingressus, vel amicorum literas lego, vel ad amicos scribo, promtius, si respondendum est: si argumentum non sit, facilius aliquod invenero, quam nummos: nec ullius rei apud nos tanta hodie caritas: difficulter mutuos foenori, neque absque pignore: facilius tamen, quam fidem, invenero. Neque enim te fugit, in dissensionibus animos hominum aegre coalescere; dum alii aliis opinionibus obnoxii sunt, alii ad alios fines eunt. Qui sequimur in disciplinis veritatem, inter nos convenit, et eodem ducimus, si qui sponte sequi volunt: alii ab aliis auferuntur: minus auscultant nobis, qui habent finem, ut quam primum emergant, cujus verbi vim intelligis, aut eum spectare jubentur. In magno ipse errore versari et eodem inducere familiares, a non multis judicor, quum doceo et subinde moneo, ut neque unquam umbras rerum sectentur et respiciant


page 128, image: s128

in omnibus ante omnia salutem publicam. Quod neque tu negabis recte fieri, et omnino sequendum ingenuae juventuti. Ita lente et magno cum labore venitur ad negotium, nobis autoribus: [sic enim loquar, cum tu mihi suffrageris] tamen obstinate idem servo; in quo quid hodie agam, si quaeris: non, quod, quantumque et quemdmodum volo, et forte debeo, sed quod possum per aetatem et valetudinem. Paucis familiaribus graecam educationem ab autumno insinuare coepi: et ad hanc rem compendium mihi reperisse videor, quo oneri ferendo sim. Delegi enim sermonis peritiores, sive studiosiores, quos esse paucos auguratus sis, qui poetam Latine ordine interpretentur: ego assiduo [gap: Greek word(s)] . interloquor non raro, ut rem etiam ipsam videant, et intelligant, quomodo gentium cultissimae magister, et informator ad virtutem et vitam civilem fuerit, et nobis ibidem etiamnum hodie esse possit. De qua ratione cum illis diebus cum aliqua cura cogitarem, confeci ad Peparinum nostrum, imo ad ipsum Principem, literas: quarum exemplum lege: erit, quod rescribat. Hoc autem ex te quaero, an non existimes, hoc et fieri posse et rectum esse, et propemodum necessarium; fieri etiam facile posse cum magna et certissima


page 129, image: s129

utilitate. Vale. Helmst. ex ac. Jul. X. Cal. Febr. M DC CVIII.

EPISTOLA XIII.

AUt scribo aut non nihil ad legendum mitto, quoties est occasio. Accipe et nunc paucula, praeter literas: gratificati fuimus, ut vides, familiari aulae vestrae Comitum magistro et Günthero, quem nosti juvenem integerrimum, et adprime industrium, Serenissimo a secretis, bonis amicum: quod nostrum excitavit erga ipsum studium, quod de me mirari potes. Talia namque animum meum prorsus non afficiunt: quod si nescias, videas ex caeteris. De Principe e Gallia allatum, his diebeus retulit Monichovius noster, hyemare illustrem illum comitatum Pictavii: ego interea ne quidquam quidem a Peparino: quicquid erit allatum, re non celabimus. E Comitiis nihil habemus: quod vos nescire suspicemur. Hic hodie Quadi apologia editur: qui libet, quid ferat, pridem audivimus, ipse nihil legi omnium. Has tibi reddet Georgius Adamius, generi mei patruelis, vobis visus antea: in quo neque ingenium, neque doctrinam desideres. Neque enim prima, et summa negligit: usu vitae ei aetati opus est; et quae eodem pertinent, de quibus a nobis monetur sedulo: etiam ut


page 130, image: s130

innotescat fortunatioribus: nec tamen illis, quibus opes sint absque literis. neque quibus literae absque beneficentia, si forte quis illas absque hac constituat. Jubeo in hoc incumbat, ut a te diligatur, futurum ut ametur a pluribus. Vale. Helmst. ex academ. Jul. VII. Id. Febr. M DC CIIX.

EPISTOLA XIV.

LIbenter accepi, in loco tibi meas redditas literas, ut in corona Principum et Procerum legerentur, qui me singulari, ut ais, benevolentia prosequuntur. Aliunde autem beneficia expectare longum est: hic, publica re turbata, mihi autem nonnullis, contra mea merita, iratis, frustra est. Nec adeo me movent meae aerumnae, sed multo magis meorum. Quem enim, aut quas res cui credam, occupatis omnibus? Accedit, quod perincommode valet filius: quo magis afficior. Incido in hoc, quod omni vita sugi sedulo. Non est enim viri querela, nedum eruditi literis. Cum advenies, non audies plura, sed ego te fortasse, aliquid solatii dicentem, audiam: imo e conspectu et sermone amici respiramus. Rumor de Electorum obitu istic sparsus, falsus fuit: decesserunt autem Wirtebergicus et Bavarus quispiam. Hic adhuc agitur scriptis, neque sit abs re, si veritati


page 131, image: s131

locus sit, ducenti ad justitiam: sed in contentionibus non rationum habetur ratio, sed simpliciter victoriae, quam vel violentia, obtinueris. Quadi apologiam faxo habeas. Editur modo in Brunonium librum [gap: Greek word(s)] : absolvetur biduo, sed exempla non impetrantur, nisi pluribus prius in aulam missis: peracre hoc scriptum est. Ecomitiis huc nihil nunciatum, quin istic cognoveritis: ista publica ex aulis volant. Vale. Helmstad. ex acad. Jul. prid. Kal. April. M DC CVIII.

EPISTOLA XV.

ACcurate me scripsisse ad Nobilissimum, Juvenem, familiarem nostrum testantur ipsi ad me litterae. Mitto ad te [gap: Greek word(s)] . Quod ad examen Principis, ante id tempus institui nolim, si me quoque adesse jubeatis. Nam quo propior sum hujus publici muneris metae, hoc plura mihi negotia incumbunt. Danda opera, ut quam minimum relinquam Successori. Jam scribo programma, quod cras orationem pronunciabit noster Phlugius. Exemplum mitto. Ad dies festos alterum scribendum. Conficienda aliis atque aliis testimonia. Sequetur promotio Magistrorum. Meditanda oratio, qua resignem officium. Ita horam non habeo


page 132, image: s132

vacuam usque ad natalem meum, qui erit, si erit, primus supra septuagesimum.

Quaeso etiam, ut meam epistolam Serenissimo data occasione reddas: ne ignores quid scribam, exemplum adjicio. Omnino ex usu puto, ut Serenitas ipsius intelligat non leviter premi Academiam, nec sublevari, quibus partibus oporteat. Sed hoc aliquando dissertius declarari fortasse opus sit. Vale. Helmstadio ex Academ. Jul. die XIX. April. M DC CIII.

EPISTOLA XVI.

MItto meas ad te et ad antecessorem tuum litteras in negotio, de quo te in coena monui et rogavi. Eas propterea ipse non composui, ne essent acriores, quam expediret: nec ad creditorem aliquid scribendum putavi, ubi meam indignatiunculam prorsus dissimulare non possem. Vt autem [gap: Greek word(s)] indecorum duco, quamvis non injuria facias; tamen aequum etiam putem, eum paullum praestare ei, qui sibi maxima praestita meminerit: atque utinam aliquis oriatur, qui meo exemplo filio meo in rebus suis aeque praesto sit. Illi autem ne obulus quidem decedit: beneficium est, in morae patientia: nec est periculum aliud, cui [gap: Greek word(s)] sit ipsa domus. Quidquid obtinueritis per meum crastinum tabellarium


page 133, image: s133

fac ut sciam, vel ex litteris Depholdii. Mittam enim, qui ferat meum epigramma, quod est pauciorum versuum quam meliorum: monitum me multo ante oportuit. In eo genere tergiversator esse et cunctator soleo: ferat etiam fasciculum litterarum, quarum partim scripsi, partim scribam: sed ad te scribam, de quibus velim te cogitare in via, etiam conferre cum Duncano, qui talia et novit et intelligit. Vale. Helmstadio ex academia Julia IV. non. Jun. M DC CIII.

JOH. CASELII EPISTOLARUM LIBER III. EPISTOLAE AD NOBILES ab HOIM.

JOHANNI ERNESTO ab HOIM. EPISTOLA I.

FAcis sedulo omnia, ut te magis amemus, collaudemus largius. Contempsisti etiam puer puerilia, nunc ea prorsus abjecisti. Quae item


page 134, image: s134

studia obiter colebas praeter haec literarum, ea colis remissius. Igitur acrius haec nostra, ut has esse partes tuas, intelligere et statuere videaris. Perge ita et tui amantibus, curam minuere, et Patrem perfundere laetitia. Nihil te feceris dignius, nihil magis ex re tua. Flagitas forte, ut, quod praecipiam, dicam disertius. Nihil equidem disertius novi. In isto spatio, quod tam virtutis, quam doctrinae esse didicisti, procurre, nec subsiste antequam illam veram primariamque metam attigeris. Quoniam vero multa fecisti et facturus videris, quae scribendi dicendique facultatem tibi adaugeant, lege porro, quos legis utriusque linguae scriptores, et quae de ipsa arte sapientiae princeps tradidit: ab initio summaque diligentia cognosce; nec dubita, quin, ea qui didicerit et cognoverit omnia, et caeteros [sunt enim ex veteribus nec ipsi negligendi ejusdem artis magistri] per se facile intelligat. Patris tui, idemque meus doctor Petrus Victorius, te in illo discendo unus plurimum juverit: etsi a me quoque jam accepisti, quae eodem faciunt; denique tibi praeibit, ubi iter erit salebrosius, Theodorus Potinius, cujus jam doctrinam, fidem et amorem erga te habes exploratissima. Valde etiam probo, quod ab eodem in sua ipsius arte exerceri vis. Id enim


page 135, image: s135

pangendi carminum studium, et ingenium acuit, et illud dicendi, quod hodie praecipue colis, adjuvat. Volui nunc esse brevior, quam in hoc genere soles, quod nec pluribus ad te opus esse putem, et, si quid aut mihi in mentem veniet, aut tu voles, quoties vel mihi vel tibi videbitur coram verbo nutuve, indicaro. Vale. Helmstadio ex academ. Jul. 9. Kalend. Jan. M DCC XCIII.

EIDEM. EPISTOLA II.

LIbenter legi Hetruscas tuas, quibus me pleraque edoces de istis rationibus. Salva esse vestra, gaudemus. Haec quo loco sint, ex aula vos certiores fieri non dubito: unde etiam certiora perscribi possunt, si in dubiis quicquam est certi. Nos incendio proximi omnia ignoramus: exercitus nulli sunt uspiam: plena tamen metus adhuc omnia: de certa paficicatione ego spei nihil video: parendi animus illi populo nunquam fuit. De aulae magistro mirabar, transiisse in Galliam: rediturum ad nos initio putabam: postea intelleximus, prorsus renunciasse muneri, et a peregrinatione ad suos, et quidem hac rediturum. An tibi et Peparino omnes illae molestiae incumbunt? Huic


page 136, image: s136

pridem satis erat in erudiendo Principe negotii: nec te vidi hic otiari: duras esse et difficiles vestras partes, haud dubito: uno me consolor, quod Princeps ipse miti ingenio est, et intelligens, ut facile cedat bonis rationibus. De fratre vestro natu minimo sic est, ut scripseram: neque habeo, quod querar: praeceptor neque nihil ei concedit, neque omnia: nihil omnium, quae mores inquinent: ad familiaritatem petulantiorum aditus ei non patet, et vivit temperanter, etiam fratrum exemplo. Saepe hac narratione exhilaravi Patrem vestrum, tot filios ad unum omnes, sobrios esse, et modestos: litteras certis horis colit: hoc autem de adolescente spero, quod cum eleganti scriptura delectetur, libenter scribit, et quotidie mearum epistolarum describit unam atque alteram: si nihil ipsi dem, flagitat. Ita cum vivat, non facit sumptum, nisi necessarium, in quo petulantes et [gap: Greek word(s)] facile modum excedunt. Vale. Helm. ex acad. Jul. V. Kal. Septembr. 1606.

EIDEM. EPISTOLA III.

AThenis Athenienses laudare, facile ajunt: verisimile enim. Etsi enim inter se sibi civium aliqui invident: tamen ex innata erga patriam benevolentia


page 137, image: s137

plerique erga cognatos et vicinos bene affecti sunt: ad eundem modum rem cui commendare, quam ille pridem in amoribus habeat, difficile non esse videatur. Quod cum ita se habeat, Hoimiada, tibi et reliquarum omnium liberalium disciplinarum singulari apud nos cultori, et in paucis aequalibus Homeri studiosissimo, si hunc ipsum, qui prae omnibus, ac propemodum solus poeta appellatur, laudare instituam, negotium non difficile aggrediar. Pridem enim nullum intermittis diem, non dico absque linea, quod pictor jubebat, ipse quoque sequens: non intermittis, inquam, diem sine lectione, et accurata investigatione quandoque etiam plurium Homericorum versuum, obtemperans potius Patri tuo, viro sapienti, quam sequens plerorumque consuetudinem, quorum etiam nonnulli in populo eruditi audiunt. Etenim non solum poetas in nullo pretio haberi, sed ipsam Philosophiam, etsi haec omnis scientiae et virtutis mater est, ab aliis ludibrio haberi, ab aliis vero etiam supra modum calumniis gravari, nihil horum te fugit: et ego cum indignor, tum doleo, multos in adolescentia praestantibus ingeniis, a primo instituto optima discendi abstrahi. In praesentia autem non loquar pro hoc primo studio, neque causam poetarum in universum


page 138, image: s138

ad te ipse dicam: cum haud opus sit, tum quod ignoras quid de utroque sentiendum sit, tum quod quotidie audis, e quibus te confirmari non dubitem. Scribam autem ad te de omnium duce et princincipe, quantum satis esse mihi videbitur. Cum autem sciam, ipsum etiam in academiis, etsi turpe est, non a paucis reprehendi cum calumnia, primum quidem ab adolescentibus subterfugientibus vigilias et labores, iisdemque asserentibus, non opus esse Graecis litteris; necessarias, nisi forte vilibus paedagogis, aut horum similibus docentibus primas litteras pueros, ut indoctis sapere videantur, licet nihil sciant omnium, quorum usus in vita sit: et vero hos relinquam, quitecum sermonem instituam, cum adolefcente et Graecarum litterarum perstudioso et amante laborum. Didicisti enim a teneris unguiculis, non ex nihili mancipio, neque paedagogo obvio, sed ex admodum generoso et eximie erudito viro, ipsoque non minus in omni vita in rerum tractatione versato; quam ab adolescentia in disciplina civili: illum ipsum dico, cujus et prius memini, Patrem tuum, qui juberet te natu primum filiorum etiam reliqua a puero discere, ut et caeteris fratribus ad virtutem et omnem civilem scientiam praeires. Visus praeterea a nobis bonis rationibus confirmatus


page 139, image: s139

suisse, ut de neutro in dubium venias: ut possint quidam Graecorum litterarum expertes opinionem sapientiae apud vulgus sibi comparare, cum non nisi imaginem, sive etiam umbram illius habeant: praeterea quod unusquisque, qui quamcunque rem aggrediatur, ita se habere fadetur, nihil esse somno et desidia in omnibus rebus nocentius: labor autem verae laudis pater est, et esse a sapientibus dicitur. Haec autem vera laus non est cujusdam populatis famae, sed virtutis, scientiae, sapientiae, verae felicitatis, boni cumprimis nominis, et beatae vitae, ut de ea vulgo loquimur. In universum enim labore opus est, neque fieri potest, ut quisquam mortalium absque illo ipso bonorum, quae revera sint bona, fiat particeps. Hunc dicat quis esse Jovis legitimum nummum, quo nobis omnia bona alii vendunt, ut Epicharmus ajebat. Audi igitur, o Homeri singularis cultor, quae prisco seculo fuerit hujus poetae dignitas sive auctoritas.

Ex Homero erudiebantur, non solum bono loco natorem per universam Graeciam, sed etiam Romanorum, et Romanorum, et Regum, non prorsus barbarorum filii. Docet enim hic ipse primus omnium scriptorum, quae sit omnis vitae humanaeratio, cujusmodi hominum mores, quomodo privatim vivendum sit, et domi, et


page 140, image: s140

peregre et terra et mari, et quemadmodum prudentia et omni reliqua virtute utentes, calamitates et incommoda declinemus, quemadmodum urbes condendae, et leges ferendae civibus, ut omnibus necessariis abundent, et virtute praediti, et tantum non beate vivant, quemadmodum regnum administrandum: quemadmodum gerendum imperium. Denique non est ne, una quidem humanae vitae pars, quin eam admirabilem in modum et eximie poeta exornaverit; qui aliud etiam agens docuerit de agricultura, de cultura vinearum, de re pecuaria, de venatione, de re familiari, de amicitia, ut et parandi amici et retinendi, ut quis se erga amicos et inimicos gerat, qua humanitate civis, hospes, aut quicunque alius accipiendus sit, ut quis sit tangendus eleganter, de sermone cum uno, cum non ita multis, ad populum, cum familiari, cum servulo, ad herum, ad regem, aut cum quocunque alio, sive in agro, sive in convivio, sive in foro, sive in castris, quemadmodum cum paucis colenda urbanitas, quae sit cura gerendaconvivii, ut variae artes, necessariae, utiles, quarum item in republ. fruitio, bene et cum suavitate usurpandae: quemadmodum consilia capienda de rebus privatis, de publicis, de pace, de bello, de obeundis legationibus, de scribendis,


page 141, image: s141

litteris, eaque omnia optima ratione, ut ipse loquitur. Neque vero bona illa universa enumerem, quae non solum liberaliter splendide, sed et magnifice, et, ut ita ita loquar, regie, subministrat omnibus, qui per indolem talium capaces sint, et iis frui velint, cujusmodi quis et quando desideret, quemadmodum et Dioni, Chrysostomo dicto, visum fuit in libello de exercitio: Homerus, inquit, et medius, et ultimus, et primus est, omnibus pueris, et viris, et senibus, tantum a se largiens, quantum accipere unusquisque potest.

Hic vero ego ad omnes vitae actiones recte transferam: est enim ille revera oceanus, non Ex quo primum omnes fluvii, et maria omnia manant, Atque omnes etiam fontes, amplaeque paludes, [liceat enim mihi uti ipsius versibus] sed artium, salutaris consilii, rationum sermonis, virtutum, et parum abest, quin divinioris alicujus sapientiae. Non absque causa igitur Homerum, non poetam dicamus, sed philosophum: imo philosophorum magistrum. Quis enim ante ipsum talia scripsit, aut indagavit? Nemo hominum, de quibus nobis constet: post ipsum alii de his, alii de aliis coeperunt commentari, donec de multis memorabilia


page 142, image: s142

conscripta sunt, atque nata fuit philosophia de moribus, et de rebus publicis. Quin et de altera parte, quam contemplativam nominant, apud poetam semina sparsa sunt, ut de fato, de ventis, de stellis, aliis naturae partibus, neque haec ipsa repudianda, quae etiamsi illis de rebus verum non prodant, tamen viam sternunt ad investigationem veritatis. Illa autem non solum liquido et docte docuit, sed etiam cum aliquo animi exhilarandi studio, neque hoc vulgari, sed divino, mea quidem sententia. Praeter vero ca, quae dixi, ostendit malorum principia duo potissimum, unum statim in prioris, alterum in alterius operis initio: Iram videlicet et Cupiditatem. In Odyssea enim ipse Jupiter, de Aegisti adulterio loqnens subjicit: Praeter fatum homines culpis sibi quosque dolores Inveniunt. In Illiade vero ordiens Iram canit, Noxiferam, multi qua tum periere Pelasgi.

At dicat aliquis, poetam non magis esse virtutis, quam vitii magistrum, quando non minus imitatione expressit facta turpia, quam honesta. Quod cum ipse Plato animadverteret, sicut mulieres, quae hirundinibus captis, nescio qua superstitione


page 143, image: s143

parcerent, lana eas coronatas, et unguento perfusas, ex aedibus dimittere consueverant, ita ipse quoque e sua civitate dimittit. Recordaris enim haec verba philosophi. Verum, inquit, qui sapientiae beneficio verius esse possit, et omnes formas imitari, si veniat in nostram urbem, ut se et sua poemata nobis ostentet, colamus ipsum, ut sacrum et admirabilem et jucundum: dicamus autem, non esse ejusmodi virum apud nos, neque fas esse, ut nobiscum sit: ablegamus autem in aliam civitatem delibuto ipsius capite unguentis, atque lanea corona imposita. Nos autem, quasi ipsius causam agentes, dicamus primum, quod neque in hac aut simili civitate vivimus, neque quisquam in perpurgata ab omnibus erroribus: deinde, si commodum interpretem habeat Homerus, vacabit omni periculo, imo ut dixi, longe utilissima erit ipsius lectio. Sit vero etiam nobis testis et suffragetur Plato, qui pulcherrime ipsius versibus in omnibus propemodum monumentis utitur, non solum ut orationem suam magis ipse ornet, sed ut doceat etiam, quae facienda sint, et a quibus abstinendum: neque defuturus sit nobis hac in parte philosophorum quispiam. Talis suit et peripateticus, Philippi filio Iliada interpretatus: quam et illi correctiorem


page 144, image: s144

dedit. Hanc rationem et alii passim et Sapiens Chaeronensis, utili libello et civili sapientia referto, ostendit: denique optimus sui ipsius interpres Homerus sit. Attente igitur eum legere oportet, et singulari studio distinguere ea, quae docet, ab alteris, quae imitatione exprimit, et animadvertere, quis eorum, quae male injusteque gesta fuerint, sit exitus: id quod et facere spectatores jussit poeta tragicus. Cum enim quispiam in scena hos tres senarios pronunciasset:

Aurum, quid est mortalibus te gratius?
Non est ab ipsa matre tanta suavitas,
Carove patre, dulcibusve liberis.

Illi graviter succensuere poetae, ut jam tragoediam et poetam exploderent, ibi tum surrexit Euripides, et eos exitum videre jussit. Neque enim ille auri admirator impune abiit. Non igitur tantum ex ipsis verbis, sed etiam ex ipso fine ipsam poetae sententiam accipiemus. Quod si quis Homerum impietatis reum agere audeat, tuetur ipsum Heraclides Ponticus, ejusmodi omnia alio sensu accipienda, asserens: Sin vero etiam de Diis impie sentiebat, quod mihi, Homeri admodum studioso, nec ad arguendum prono, imo a studio calumniae abhorrenti, non videtur;


page 145, image: s145

id nobis impediri lectionem ipsius non potest, qui de Deo et pietate statim ab initio recte sentimus. Pro Homero autem adversus accusatores ad te verba facere minus oportebat. Cum enim de his pridem recte sentias, jam hoc intelligis, ut qui poetam non obiter, ex quo nihil praeter voluptatem haurias, sed ad studium sapientiae accommodate legas, atque hac ratione ex ipso ad cultum vitae plurimum utilitatis accipias. Vale. In academia Julia. An M CVC.

Ista epistola e Graeca in Latinam linguam translata docet, quid HOMERUS ad educationem in plerisque humanae vitae partibus conferat, si quis in ejus lectione sedulo et dextre versetur.

JOACHIMO FRIDERICO, Magni et Nobilissimi viri Othonis, minimo natu F. ab Hoim. EPISTOLA IV.

SIngulare exemplum erat primariarum virtutum matronalium mater tua. Quod equidem ex quo animadverti, semper ipsam in nobilissimis feminis feci maximi: nec potui facere, quin etiam defunctae laudes delibarem. Nec enim, quae ejus generis sunt, oratione illustrare vel


page 146, image: s146

meae aetatis est, vel facultatis unquam fuit. Hoc tenue quidem, sed pium tamen erga ipsam studium probavit et Pater tuus et accepit in hoc gravi luctu in partem solatii. Tibi vero, JOACHIME FRIDERICE, idem gratum erit, quam diu vives, Matris observantissimo et amantissimo. Vidi his mensibus, quoties quis temere de familia verbo ejus meminisset, uberrimas et fere quotidianas lacrymas tuas. Nam neque eas, quoties illa cogitatio animum tuum subiret, tenere potuisti. Cum vero etiam te Matris desiderio contabescere videremus, rationes quaerere non desiimus, quibus avocareris a molestia. Quod in ista aetate quis miretur, ego minus mirabor. Amavit enim illa te tenerrime, quod et infans sentiat: nos judicavimus, sapienter ipsam amorem ratione regere praeter matrum consuetudinem, quae filios malo ipsorum indulgentius pleraeque habent. Effeceres autem non tam blanditiis puerilibus, quam verecundia et modestia tua, ut te magis diligeret: sicubi vero ostenderes, te delectari literis et paternis studiis fratrum exemplo capi, tum illum intimum amorem dissimulare amplius non poterat: de quo tamen tibi sic affirmabat, si quae puer prae te ferres, in iis porro perseverares. Haec ab ea ad aures tuas multis et aliis atque aliis verbis saepe decantata


page 147, image: s147

recordari te jubeo, donec metam, quae est virtutis et sapientiae, in conspectu habeas. Accedunt autem et accedent, cum Patris sapientissimi cohortationes, tum meae collaudationes, quae te acuent et confirmabunt in hoc tibi cum Fratribus communi spacio. Vale. Helmstad. in acad. Jul. Non. Decemb. MDCC III.

HENRICO ab HOIM. EPISTOLA V.

CRebritas tuarum litterarum et bonitas me valde confirmant in ea spe, quam de te concepi. Hoc igitur age, in quo video te proficere: sed et alterum, quod in extremo tuarum litterarum promittis. In munere autem, quod geris, vide, ne quid omittas. Laudat te quoque frater tuus. Monueram Peparinum, ut consilio tibi non deesset, te ut, eo utereris: utrinque fieri puto: sed neque ille in suis tui, neque tu in tuis ipsius mentionem facis: factum utrinque velim: modo, properante fratre tuo, praeteritum suspicor. Velim tibi fratris tui auctoritatem esse pro paterna: Peparini doctissimi et amantissimi hominis pro mea. Moneo, de quo respondere, amplum satis erit, mihique gratum argumentum epistolae. Minimus fratrum ipse scribit:


page 148, image: s148

quem ego soleo cum caeterorum, tum tuo potissimum, quod proximus es, exemplo excitare: et proficio. Vale. Helmst. ex academia Julia V. Kal. Novembr. 1606.

CHRISTOPH. ab HOIM. EPISTOLA V.

DE longinquo isto itinere familiares pridem comperisse, audivi postea: prius nihil inaudieram: postquam salvi rediistis, factum abs te peramice fuit, qui me ad vos evocaveris, ut te viderem, quem aliquot annis non videramus, viderem etiam Principem tuum, et quem e sermonibus amicorum, et e plurium ipsiusque litteris cognovissem, etiam de facie et e sermone cognoscerem. Hoc cum ageres, celabas nos tamen: credo ut hac dissimulatione vestra ille me penitius et e vestigio cognosceret. Solemus enim plerique reverentia praesentiae Principum loqui parcius, et res gerere timidius, etsi ego non ad nimiam urbanitatem ab initio educatus, in utroque me gero liberius. Non solum autem consuetudo, sed et aetas, cui solent veniam dare, animi plusculum addit: plus domi vestrae addit, quod libertate academica, quos hospites exceperas, et ipsi uterentur, non minus atque nos inter nos uti consuevimus.


page 149, image: s149

Quam enim in conviviis [gap: Greek word(s)] inter proceres et humiles, imo inter heros et famulos, vinum, haustum paullo largius, quasi fascinatis bibentium animis, facit, eandem, vel ejus non dissimilem, neque prorsus absque ratione efficiunt bonae litterae inter alios atque alios, quos alioquin vitae conditio et fortuna disjungant longius: nolo ulterius progredi, quod haec verior est aequalitas, amicitias sincere conglutinans, quam vel aetatis, vel conditionis, vel fortunarum paritas. Qui in prandio fuerint sermones, producti fere ad vesperam, et qua nostra in illis licentia, recorderis. Interea tamen cum gener meus et ego suspicaremur sinistri nihil, tu in animo meo haerentem scrupulum paullum semovisti, ipse Princeps ex intervallo se mihi totum aperuit ultro, ut agnoscerem illum regium animum, quem ante tot annos ex ipsius litteris, et ex hominum praestantium indicatione cognoveram, non solum erga me, sed multo magis erga studia sapientiae. Hunc autem, etiamsi me tacente retineret: tamen epistola sive excitandum, sive collaudandum duxi, etiam longiuscula, ut ad Regum filios solemus, et licere accepimus. Eam redde quaeso Principi tuo: satis ceremoniarum usurpasse te credam, si id in tempore facias. De illa invitatione tibi


page 150, image: s150

his litteris gratias agere volui: de hac opera, quam nunc te rogo, agam ipse quoque tempore. Rogo te et alterum, ut alteri hospiti tuo perquam nobili, HECHTHUSIO, viro diserto, prudenti et magno rerum usu praedito, studia nostra deferas. In utroque te facilem et promptum praebebis, pro veteri tua in me benevolentia. Vale. Helm. ex ac. Jul. id Sextil. 1609.

JO. CASELII EPISTOLARUM LIBER IV. EPISTOLAE AD NOBILES a BASSEWITZ et alios quosdam.

VICTORI BASSEVITIO. EPISTOLA I.

LItteras primum tuas Dreseae certo homini ad tuos perferendas tradidi, cum me tardius in Megapolin venturum viderem: reliqua ipsis


page 151, image: s151

coram exponam et reddam: id erit non citius quam Januario. Tu autem quod vales, quodque operam litterarum studiis singularem navas [sic enim scribit gentilis tuus] valde gaudeo: teque, ut tibi constes, hortor et rogo, quoniam tibi tuaeque genti ex animo volo. Quod si facies, certe futurum est, ut consequaris non solum, quod plerique, sed quae ego tibi multo majora praedicere solebam, ut te ad litterarum et humanitatis studia colenda inflammarem. Quae qui colant et persequantur, eorum profecto magna penuria est; in summis praesertim et fortunatis familiis, quae apud vulgus praecipue auctoritate valent. Cum enim eorum pauci ad litteras et singularem veramque virtutem animum adjungant: tum quam ex iis multi ab ipsis, idque multis perniciosisque modis abducuntur? quod quidem tu non ignoras, et multos meministi. Neque vero pauci in ipso curriculo concidunt et pereunt. Non numero eos, quos ego recordor, ne dolorem meum augeam: ac ne eos quidem omnes, qui dum domo absum, immatura morte sublati sunt, cum essent non jam in spe optima, sed etiam pleraque illa bona fuissent adepti. Fratrem autem meum Samuelem Caselium praeterire nullo modo possum, quem ego, ut tute scis, in alterum jam annum lacrymis


page 152, image: s152

prosequor, neque possum ab iis mihi temperare, quoties vel ipsius nomen, vel verba, vel vultum recordor, aut monumentum ipsius ingenii intueor: in quo cum sim immodicus, saepe me ipsum reprehendo: neque tamen hoc dum vulnus sanatum est, aut brevi cicatrix obducetur. Vulnus etiam novum nunc accipio: quo ego nuncio te non libenter impertio, quando tibi non minorem, quam mihi dolorem inuret. Amisimus autem amicissimum nobis atque carissimum Casparem Flotovium, qui licet modestus esset, ut decet adolescentem, et eum maxime qui Musis nomen dederit, tamen levi quodam erratione cujusquam an casu? [sunt autem lapsus juventutis faciles, et casus varii atque periculosi.] Francofurti ad Viadrum, quo studiorum caussa abierat, periit. Cum enim ad dextrae carpum vulnus accepisset, quam periculosum initio, affirmare non possim, in febrim incidit, quae indies magis magisque eum ureret, ut tandem tabe exestus, cum et ipse multo melius speraret, et id vix metueretur, deletus sit. Nollem equidem, ipsum eo abiisse, ac rogatus consilium, diversum aliquando suaseram. Cum enim adolescentuli animum, et quidem ipsam adolescentiam exploratissimam haberem, auctor eram, ut neque a paedagogo, quem


page 153, image: s153

habebat, non cujusmodi ipsorum vulgus est, ut propterea paene omnes male audiant; sed et satis doctum et minime acerbum, dimitterent, neque ipsum longius ante discedere, quam et aetate esset maturiore, paterentur: ne scilicet corporis animique fideli custode destitueretur. Neque enim nescio, quam facile optima etiam indoles, dum sine certo duce vagatur, animo etiam fluctuans, vel pravitate sodalium corumpatur, vel quavis etiam minima occasione, quod Caspari accidit, pereat. Ipsum autem nulla dum sui parte, neque hac, neque illa re fuisse corruptum: sed tamen, proh dolor, ut ostendi periisse, comperi. Ingens ille matri Luciae Molsaniae foeminae lectissimae, quae ipsum tenere amabat, praesenti tum [accersita enim domo fuerat inscio filio] et oculis summum suum dolorem intuenti: ingens profecto et luctuosum sui desiderium reliquit, neque haud dubie minus patri Andreae, qui huncce filium ornamento familiae singulari, et praesidio, si quo unquam felici familiae opus esset, fratribus et propinquis futurum, speraverat, eam spem ego in optimi senis animo saepe confirmaram: neque. ut opinor, hoc temere faciebam, quando ille vix ephebus, eo erat pudore, ea elegantia et svavitate morum, modestia, ea denique vitae innocentia atque


page 154, image: s154

probitate, qua meminimus: ita et doctos homines colebat, et litteras amabat, ut has longo tempore, magnis expensis, multis vigiliis passim terrarum, non solum de consilio patris et amicorum, sed multo magis sua sponte sibi parandas constituerit. Plurimum vero etiam ipsum incenderat Theodorici Molsanii avi paterni claritas: a quo se ab ultima pueritia amari plurimum et hac quoque educatione assvefactum, meminerat. Nemo igitur non ipsum, si vixisset, satis mature omnibus amplissimis animi dotibus cumulatum, non solum genti Flotoviae multis jam retro seculis bellica laude celebri, novo ornamento, et si usus veniret, adjumento quoque, verum etiam patriae civem utilisfimum et clarissimum futurum fuisse, haud injuria, crediderit. Ego certe penitus hoc mihi persvaseram: sed hanc de ipso spem fortuna, ut vides, et inopinato et satis inclementer praecidit. Etsi autem haec generosa stirps gemmas quidem ostendit, sed iis veluti grandine, primo vere, decussis, nullos dum fructus tulit, neque per annos ferre potuit: tamen non omni praeterea laude nobilissimum adolescentem, omniaque summa omnibus notis dese pollicentem, spoliandum censeo. Itaque cum ejus immaturam mortem ad te scribens deplorarem: non potui non laudum


page 155, image: s155

ipsius aliquid delibare, partim, ut, cum me etiam mortalium consuetudine exemptos diligere intelligeres, de te quoque quamvis longissime a nobis absis, nonnullam solicitudinem suscipere, tibi persuaderes: partim ut optimi tui sodalis memoriam intuens, studia tua alacriter porro quoque persequaris, et quam cautissime potes, vitam tuam instituas, atque quod in te est, [omnia enim praestare mortales non possumus] in tuto colloces. Hoc autem te eo magis rogo, quoniam tibi educatio liberior contigit, et animi tui impetus sunt acriores. Hi autem facile juvenilem aetatem in pericula: saepe etiam in exitium praecipitant: neque aliter aut certe non rectius compesci, quam ratione et iis litteris, in quibus tu versaris, possunt. In quam sententiam uberius ad te scriberem. nisi haec quoque non valde necessaria esse multis nominibus arbitrarer. Praeter enim quam quod haec ipsa non penitus non intelligis; habes istic et humane vivendi illustria exempla, et doctores nobilissimos, ut alia desiderare non debeas. Quod si enim quis convicerit olim cives Athenienses e quovis alio, quam e Socratis moribus et doctrinis, potuisse recte vivendi rationem melius accipere et plenius; tum consulam, ut alium tibi doctorem, quam senem Victorium quaeras. Quem quidem


page 156, image: s156

virum, nisi tu ut summe observas, ita quoque audies et sequeris; tum si quid aliquando minus tibi e sententia cesserit, id neque cuiquam alii, neque fortunae, sed tibi ipse imputes necesse est. Verum iterum mihi rogandus es, ut hoc supervacaneum, ut judico, officium, et hanc te cohortandi, quam mihi sumo, libertatem, non iniquo animo accipias: meaeque huic sive stultitiae sive curiositati, siquidem alterutrius me reum agendum existimas, amice et prompte veniam des. Quidquid enim hujus facio, id facio non aliani ob caussam, quam quod et tibi et toti vestrae genti Basse vitiae bene ex animo volo: sicut et ante dixi et tibi constare arbitror: quam egregiam erga vos voluntatem familiaritas et animorum conjunctio, quae mihi multos jam annos ex similitudine utriusque nostrum studiorum nata, cum gentili tuo Joachimo est, in me peperit potissimum, eum vero animum mutuis officiis facile tuebimur. Vale. Lipsia VII Id. Xbr. Anno M DC LXVII.

LUDOVICO BASSEVITIO. EPISTOLA II.

AN vero a meis partibus aut a re ipsa alienum erit, si, quae, quoties una sumus [sumus autem una, uti scis,


page 157, image: s157

fere quotidie [tecum ago, epistola etiam eadem persequar? aut saltem ipsorum aliquid? hoc enim pacto et illustrius meae in te egregiae voluntatis apud nos et alios extabit testimonium; et tu magis incitatus hac veluti acclamatione, ferventius conficies spatium istud; id vero non Olympiorum, neque Circi maximi; sed virtutis et sapientiae. Etenim hoc te ingredi jussit summa prudentia atque usu rerum singulari praeditus Lud. Bassevitius pater tuus, cum vidisset atque praeclare intelligeret, non in fortunis, quibus abundatis, neque in genere, quo estis jam a multis seculis apud Megapolenses amplissimo, tantopere positam esse Nobilitatem; quantum ipsa nititur veritate, justitia, fortitudine animi, temperantia, ceteris virtutibus, atque ingenuis disciplinis. Utinam omnes apud nos primi loci tantis fortunis, tantaque dignitate viri aeque sapiant: et malint toto animo [agant autem id ipsum, sicut par erat, si malint] liberos suos, potius in litteris, continentia, humanitate, recte vivere; quam libidine, luxu, avaritia, [gap: Greek word(s)] , misere perire. Sed haec res paucissimis hodie curae est; quam maximae equidem curae, Patri tuo fuisse atque etiamnum esse, paullo ante dixi. Non vereor autem id adfirmare atque praedicare, quod praeclare cognitum


page 158, image: s158

habeo, et videor mihi quodammodo intelligere. Primum igitur ille vos, veluti e cunis domi, et ipse educavit, et eos aluit, qui hoc una facerent. Quoniam autem et moribus et doctrina filios imbui voluit: propterea nullis impensis pepercit, neque parcet, modo expectationem, de vobis susceptam, egregie sustineatis. Tun. quoniam de te solo, quem alloquor, dicam, etiam, cum domi meae, abhinc sexennio, valde dum puer, viveres, nonnullam de te concitasti. Admodum equidem mihi placebas: cum quia ingenium enitebat ex te singulare, tum quia eras ad parendum promptus, si quis tibi imperaret, quem tibi bene velle animadverteres. Ex eo tempore poene in huncdiem, amicus noster M. DABERCUSIUS, vir optimus atque doctissimus, ingenium tuum probe exercuit, et veluti arvum omni ratione atque arte ad accipienda nobilissima semina pulchre subactum, excolendum nobis, atque veluti sepibus, ne quis teneras herbas violet, muniendum nobis tradidit. Sumus autem eo animo, fide, diligentia, atque litteris, qui in hac schola optimas doctrinas docemus, et adolescentiam ad virtutem educamus, ut et id possimus, neque quidquam, quod nostrarum, suo quisque loco, partium esse intelligimus, praetermittamus,


page 159, image: s159

neque tamen cujusquam culpae propterea rei agendi sumus, etiamsi nonnulli tui ordinis adolescentes sine fruge in studiis versantur: imo otium litterarium hoc nobilissimum, in luxum aliudque infame otium convertunt. Sicut enim, si qui ultro velint, omnes omni opera adjuvamus animo libentissimo: ita, si qui nolint, nosque aversentur, eos servare equidem non possumus, qui singularem magistratum non gerimus, quin qui in magistratu sunt, compescere furores contumacium queunt; sanos vero, si quid ego video, confestim reddere nequeunt. Quantum autem in me est, illud ego facio. Cum enim recta via ingressos, recta progredi atque ad metam pervenire, errantes vero in viam redire et priorum similes fieri, mirifice desiderem: hos, quoniam ipsorum revera multum me miseret, obsecro, moneo, objurgo, mitissime, acerrime: illos mihi non immerito longe uniceque carissimos, non solum coram probo, sed cum fieri id recte posse intelligo, publicae collaudationis, non exiguo, uti spero, honore adjicio. Neque nunc te, adolescens carissime, hac epistola compellarem, si te penitus improbarem. Nolim enim cujusquam mortalium nomine meum honorem in discrimen conjicere, periclitaretur autem, si leviter,


page 160, image: s160

quem indignum suspicari possem, ornare non erubescerem: mihi autem quod hic, uti bonum virum decet, prospicio; idem etiam ipsi veritati facio, atque debeo. Quoniam autem probo, quae facis hactenus, haec ad te scribo. Inprimis autem probavi, quia hac tua prima adolescentia perstudiosum te esse intellexi Romani sermonis elegantiae, et vidi adsiduum lectorem, magnum amatorem, atque admiratorem plane singularem nostri Comici: qualem me ipse quoque profiteor. Ex quo tuo studio animum quoque informare coepisti, et mores tuos; praeparastique te ad uberiores litteras. Hoc enim quoque inde petitur. Habent enim hoc etiam comoediae, quod alia bona, de quibus sic Terentianus Chremes:

Qui uti scit, ei bona; illi qui non utitur recte mala.

Ut vero arbitrer, recte te etiam in hanc partem uti lectione comica; indicio mihi sunt cetera studia tua: in quibus est [gap: Greek word(s)] , de quo suo loco dicta sunt a me, et dicentur brevi plura. Verum tu nunc perge, neque ulla parte spem de te nostram labefacta: quin, si sapis, eam ut superes, enitere. Neque hoc admodum erit grave, modo tibi eas comites pares, quae magnopere celebrantur a Timaeo, [gap: Greek word(s)] ; hoc est: primum, ut te salvum


page 161, image: s161

velis, neque adverseris iis, qui te salvum volunt: deinde, ne ullis improbarum voluptatum illecebris te capi patiaris, sed honestissimos, et si voles jucundissimos labores, quibus mercaberis virtutem, doctrinam, gloriam, alacriter subeas, et constanter urgeas. Hoc autem prae omnibus age sedulo, ne ejus vitae, quae vulgo beata creditur, mores amplexeris. [gap: Greek word(s)] : quemadmodum ad Dionis propinquos scribit divinus Plato. Vale. Rostochii, Pridie Non. Quinctil. Anno M DC LXIX.

JOACHIMO BASSEVITIO. EPISTOLA III.

QUam acerba unicuique sit hominis carissimi amissio, nemo est mortalium, carissime Basse viti, quin aliquando, interdum etiam saepius, experiatur: et ego in funere optimi atque eruditislimi, et hisce de causis non minus tibi quam mihi carissimi fratris Samuelis, expertus fui: neque tu ignoras, cum de ipso incertus rumor istuc adferretur, quanta cum animi aegritudine tum fuerim luctatus, quamquam rumorem allatum vanum esse, anxie optaverim. Id tu


page 162, image: s162

non ignoras, qui me moestum consolari, peneque jacentem animum, et bonis rationibus, et reliqua etiam spe erigere solitus fueris. Hanc vero etiam dum in itinere sum, amicus quidam, qui sibi ipse id persuaserat, aluerat: sed frustra susceptam, frustra confirmatam, ut Lipsiam veni, luctuosissimus equidem, sed verissimus nuncius in perpetuum evertit. Tum igitur in ingenti dolore cum essem, ad Victorium senem praestantissimum, quem de peregrinatione, ceterisque meis rebus certiorem redderem, id quoque perscribere non dubitavi. Ipse vero rescribens, suum quoque casum mihi narravit; uxorem decessisse, qua cum totos annos quin quaginta vixisset: quod tu me ante docueras, quemadmodum hactenus hoc scribendi officio diligentissime fungimur: nec ille quidquam praeterea. Ait enim, ipsum me videre conditionem mortalium, et quomodo haec, quae reparari non possunt, ferenda sint, intelligere, eaque sequi, quae intelligam. Erubesco profecto, ea mihi tribui, quibus caream, neque tantum profecisse, ut naturae necessitati silentio obtemperem. In hunc enim etiam diem magnopere me desiderium fratris excruciat. Quo aequior sum etiam aliis, quibus justam esse doloris causam intelligo: neque mihi satisfacio, nisi amicos


page 163, image: s163

oratione mea sublevem: maxime si recens sit luctus cujusmodi hic noster est. Eum tibi ego invitus profecto nuncio, cui multo gravissimus futurus sit: quod tamen facio: neque etiam celare te pro nostra animorum conjunctione quidquam debui. Utinam vero, qui hoc vulnus primus tibi ostendo, primus medicinam faciam: sed hanc a te ipso, a constantia animi tui, a litteris, denique ab amicis, quos istic habes, petes. Venit Mater superiore mense, haud scio qua in re: fratres enim Bulovios adfuisse intelligo, venit Vismariam, ibique coepit leviter laborare: ejus autem loci pertaesa, in Levitianum vestrum revertitur, ubi VI. Kalend. Novembris, lectissima faemina, cum magna omnium, maximo autem tuo dolore, naturae legibus concedit. Ego igitur sum audacior, JO ACHIME, qui primus ad te id scribo, quod tuorum nemo statim faceret: etsi de litteris domum serio vocant, quas tamen tardius ad te perlatum iri existimo: neque tamen omnem caussam, quamobrem te hic opus sit, aperiunt. Tu autem ea cognita, primum resistes magnitudini doloris tui; deinde facies hoc, quod faciendum vides. Omnes te solicite exspectant, et haud scio, si diutius a tuis abesse, tibi nunc sit integrum. Mul. ta erant, quae praeterea ad te scriberem, sed


page 164, image: s164

et haec celeriter scribo, et quoniam non nisi primo vere iter te ad nos suscepturum arbitror, ad Kal. Jan. scribam uberius. Bene vale. Rostochio. III. Id. IXbr. Anno M DC LXIIX.

EIDEM. JOACHIMO BASSEVITIO Praefecto Dobertini, Consiliario Megopol. Ducali et Provinciali praecipuo. EPISTOLA IV.

CUm plaeraque alia longo tempore in rerum difficultatibus explorata, praeferantur recentibus, quamvis specie pulcherrimis, tum amicitia veteri nihil carius aut pretiosius habetur apud mortales, etsi aliquae res novae non raro pollicentur suavitatis et utilitatis plurimum, quarum repentina quasi luce illustrati imperitiores se in coelo collocatos somnient: quos paullo post non gravis tempestas vel levis nubecula magnae stultitiae sive erroris convincit. Qui in vita hominum magna sive eximia moliuntur, in quibus plurimum fidem experiri necesse est, non raro in ejusmodi discrimen incurrunt. Ego, cujus rei tu quoque mihi satis locuples testis eris, cum ne ab initio quidem quidquam supra vires conditionemque


page 165, image: s165

meam tentarim, bonarum benevolentiam bonis artibus honesta quadam ambitione expetivi. In illis cum esset omnis liberalis et elegantis doctrinae studium, tum erat quaedam in quotidiano convictu cura singularis, recte vitam instituentium nemini negligenda: quod aetate, genere, fortunis, eruditione et virtute superiores cum observantia, nihil quidquam simulans, colui, quod paribus facile cessi in omnibus, quod aequalibus et amicis, ubi recte possem, gratificari studui, quod minoribus aut praesto fui, aut hoc me serio agere, diligentia probavi: ita inveni mature simul et [gap: Greek word(s)] et amicos. Nec enim hoc loco dicam de iis, qui contra, sive ultro sive exemplo meo, meam benevolentiam et fidem bono suo secuti sunt. In his autem omnibus, quando sunt non nisi mediocria, neque multum, neque nihil gloriae positum censeo: cum non prorsus humi jacere, nec in sordibus volutari, felicitatis alicujus existimandum sit, eo fortasse minus adspernandae, quod ea cum magno periculo conjuncta esse non videatur: quod tamen neque sic declinare omne potui. Tandem enim calumnia in me, illius stulte securum, ut ex re ipsa didici, omne virus suum evomuit, quo tempore mihi meisque praemium potius meritorum aliquod sperabam: sed ego


page 166, image: s166

illa jam declinata, porro, ut olim, quod mihi vitae spatium perbreve restat, uti feci hactenus, decurrere decrevi: nec ab officio me deterrebunt, retardabuntve novi sapientes, qui Orci galea tecti, lata pridem sententia, censuras suas obtradunt imperitis, ut est inscitiae audacia, simulque imperandi confidens libido. Nec vero juvenis si sim, cum Larvis mihi luctandum putem: nedum id faciam hac vitae meae vespera. Quod si neque manibus meis parcent, testimonium ferent innocentiae meae viri boni: nec ulla malarum artium vafricie opprimi veritas poterit. Illa autem mihi, et multa alia, quorum partim consignari litteris non possunt, partim aliis atque aliis de causis consignare non solemus, cogitanti de nostra amicitia in mentem venerunt, nata ex litteris inter adolescentes in academiis Germaniae, confirmata ultra Alpes in iisdem nobilissimis studiis, sincere culta ab utroque in hunc diem, non solum cum istic fere una quotidie essemus, sed postquam huc veni, non malo, uti spero, academiae Juliae. Quod etsi praedicare non falso poteram ipse, censendum relinquam iis, quos invidiae stimulus non torquet. Mea in te studia nec magna nec multa, sed semper tamen prompta fuerunt: tua in me officia et crebra et singularia. Nunquam enim non, ut de academiae


page 167, image: s167

Megapolitanae bonis, ita de meis commodis cogitabas, mihi hic amicos et istic et alibi parabas, quod erat non absque utilitate et cum magno honore meo: annon hoc etiam tuo, qui et amicitiam ex animo colere, et studia sapientiae viderere? Nam quod mihi tribuebas, id ei rei, unde primum animi nostri coaluerant, multo magis tribuebas. Aegre autem patiebaris me istinc avelli, et multis mecum agebas, ut tecum, et in patria tua, quae quodam modo ex contractis nuptiis et natis liberis jam altera mea erat, esse mallem: quod ut mihi persuaderes, penes me tum non erat. Migratio cum publice non obfuerit, privata utriusque sortis boni aequique facio, ut esse omnino debet aequitas animi nostri: ne secunda nimis cara, nec adversa supra modum nobis aspera videantur. Quid autem potissimum agerem, etsi conjectura assequi poteras, tamen ex lucubrationibus meis, quarum exempla ad vos quotannis misi, videris. Sunt illae quidem non primae notae, sed neque ultimae: ut malae cujusdam non essent. nec dedecori Musis, sed adjumento studiosae juventuti, nec publice damno, nec quemquam mortalium laederent; mihi summa semper cautio fuit. Nam quod inscitiam, quod barbariem oppugnamus; id saluti est ecclesiae, reip., adolescentibus, si qui nobis auscultant, qui neque exstitere


page 168, image: s168

omnium ordinum, quod temere dicerem, nisi res ipsa loqueretur. Vide in caeteris et oratiunculam, quam hoc mense condidi tenuem, de re, ut multi dicent, tenui, quod neque inficior, sed explicatu ad tirones necessaria. Eam tibi muneri mitto, quod tu munus non minimum tamen putabis. Nec enim in hac parte eris inferior vulgaribus amicis, qui hanc legem amicitiae in ore habent: cujus generis quae sint, non ex pondere, sed ex mittentis animo estimanda. Sed quid hoc ad te. quo nemo est juris amicorum observantior? Vix etiam patieris, ut tibi commendem meos, quos tu semper ultro dilexisti, et ornandos censuisti. Cum dolore recordor, ut majorem filium meum, JOANNEM ULRICUM, singulari benevolentia olim fueris complexus: qui, cum Patri in omnibus satisfecisset, quae, ne dolorem veterem irritem, non persequar, naturae legibus satisfecisset, fati inclementia, si ita, ut angimur animis, per pietatem nobis loqui licet: alter mihi jam et unicus ille superest, JOANNES CAROLUS, quem aeque abs te amari et velim; nec minus amari, certo scio: de quo, ut patres indulgentes solent, nihil ipse magnifice loquar, praeter hoc, quod et fraternis vestigiis insistit, et a puero cavet, quae mihi cunque aegre esse suspicetur: unde collige tu caetera,


page 169, image: s169

nihil praetermittere eorum, quae a me fieri velle intelligat: in quibus et hoc est, ut te colat, quod facit, qua par est observantia; quam suis quoque ad te litteris testatam fecit pridem, et porro faciet. Ut primum tibi vacabit, percurre hunc libellum, et judica, an non hic ingeniosissimo et nobilissimo cuique discendi leges accommodatissimas praescribam. Quod si tibi quoque videtur [nec aliud mihi persuadeo] una mecum auctor eris fortunatorum filiis, ut et ipsi non superficie tenus litteras degustent, rati, quod res est, studia sapientiae sibi plurimum profutura, deinceps artes belli, sive pacis colant. Jubebat autem recte Pythagoras, negotia patriae aggredi, [gap: Greek word(s)] Vale. Helmaestadio ex acad. Julia Idibus Nov. M DC CI.

CUNONI-WOLFGANGO a BASSEWITZ, in Lüheburg et Maslow. JOANNI HANEN, in Basedow. HENNINGO REVENTLOVV, in Zisendorf et Retz. ABRAHAMO a WINTERFELD, in Görtzendorf.


page 170, image: s170
BERNHARDO a LUBBENSTORF, in Lübbenstorf. GEBHARDO MOLTHEN, in Toitcken-Winckel. Omnibus Equestris ordinis, primis Senatus aulae Gustrovii Assessoribus. EPISTOLA V.

DIscere jubemur, etiamnum pueri, sententias veterum, quae porro quotidie magno usui sint adultioribus. Tum demum enim ex iis, praeter universae vitae hominum cognitionem necessariam, cognoscimus, et utraque manu tenemus, et a quibus ipsi malis sedulo nobis caveamus, et quae omni studio optima sequamur. In illo genere est querela prodita priscis seculis, et deinceps, tum ab aliis, tum a Poetis saepe repetita, et illustrata variis modis, de hominibus ingratis: tam verum illud verbum, ut qui litteras non didicerint, id ipsum usurpent ubique gentium. Me primum hoc docuit Scriptorum ille vetustissimus: [gap: Greek word(s)] Inculcarunt postea animo meo alii ex aliis, quorum ego verbis referendis supersedeo. Neque vestrum quis est, Viri amplissimi, quin eadem et didicerit et meminerit. Me illa, sive sententia, sive querela, ita commovit,


page 171, image: s171

ut ingrati animi crimen detestatus, gratum esse erga bene meritos pulchrum duxerim, et ipse gratus semper esse studuerim. Debui autem esse gratus erga primos maxime. Itaque cum summus [gap: Greek word(s)] disciplinarum liberalium JOAN. ALBERTUS, Dux Megapol. beneficio me afficere coepisset, primum dedi operam, ut beneficio et dignus essem et haberer; multo deinde studiosius incubui in alterum, ut quibus rebus, sive signis, possem, declararem gratum animum, quem oratione prae me ferrem. Non potui autem rectius, quam si de Sparta, ut est in proverbio, quae mihi demandaretur, ornanda, sive tuenda, potissimum cogitarem, et laborarem serio. Hoc ita me fecisse, ut neque ad honores adspirarim, neque rem quaesierim, qui mos maximae multitudinis mortalium, de opibus et primo loco dies noctesque cogitantium, testis mihi est Academia Rostochiana ab annis fere quinquaginta, et vos, Generosi Viri, ultro huic testimonio suffragabimini. Statim enim de universa Studiosa Juventute mereri studebam, neque id vulgari modo, cum et plures academias adiissem et clarissimos doctores audivissem, etiam in Italia, et me et sapientissimam vetustatem potissimum retulissem. Sed cum in eo totus essem, in aulam accitus, docebam et disciplina


page 172, image: s172

regia educabam Heri beneficentissimi filios, Principes JOANNEM ET AUGUSTUM SIGISMUNDUM. Fide illic praestita ipsos annos quatuor, et relato praemio, reversus ad munus Academicum, pergebam bene mereri, quo dixi modo, tum de juventute, qui e vicinis regnis et regionibus, atque etiam e longinquis, ad nos confluxissent, tum, ut primo tempore, sic illo ipso ex ordine potissimum equestri adolescentibus Megapolitanis studui consulere. Neque unquam a vestris Consangvineis fuit vacua domus, qui mea consvetudine fruerentur, et meo in litteris consilio, quod rectum esse nemo dubitabat, uterentur. Horum ego indicem facere non debeo, ne videar longa neque necessaria enumeratione, hac in re gloriosior et passim sunt peri suas provincias, qui mecum vixerint, qui idem loquantur multi, et testabuntur eo die, quo haec vobis in solemnibus exequiis, futuris Principi CAROLO, reddentur. Quae cum de me intelligeret optimus idem Dux ULRICUS, et superstite fratre JOAN. ALBERTO, et deinceps me semper in suis habuit: cumque item mihi benefaceret, non minus cognovit de doctrina quadam mea, quam de integritate et grati animi memoria. Dum autem studui, quemadmodum ostendi, erga Principes gratus esse, inveni


page 173, image: s173

mihi novam gratiam. Effeci enim, ut non solum in urbibus Megapolitanis sed passim per provinciam me diligerent VIRI Nobiles, praesertim, qui me de filiis bene mereri cognovissent; quod certe agebam: neque id vos latere potest. Estis namque et ipsi optimis disciplinis expoliti, et mihi pridem cognito bene vultis, etiam aetate multa confecto et viventi in patria Academia: qui ante habuerim et semper habeam Megapolin alteram patriam. Movit autem me primum vester ille mihi notus erga me animus, simul autem et potissimum primaria dignitas, quam Provinciales in senatu aulae adepti summa vestra cum laude et patriae bono maximo gessistis, ut hanc Orationem funebrem, Principis CAROLI memoriae consecratam, ad vos mitterem. Quod officium sive studium si vobis et de vestra sententia Ordinibus Megapolitanis gratum fuisse audiam, non solum abunde gratiae mihi relatum, sed novo insuper vestro beneficio me vobis devinctum statuam, et profitebor, et uti meritum vestrum est, ad bonos quam plurimos praedicabo. Valete, Viri Nobilissimi, meque vestri observantissimum, vestrorum studiosissimum hac aetate, qua primus ab undecies semptem mihi vivitur annus, pristina benevolentia complectimini. Helmstadio ex Acad. Jul. XIII. Calend. Sept. M DC CX.



page 174, image: s174

JOH. CASELII EPISTOLARUM LIBER V. EPISTOLAE AD PETRUM VICTORIUM Nobilem Florentinum, Et HUJUS ad ILLUM.

PETRO VICTORIO. Florentiam. EPISTOLA I.

ETsi interpellari te a me saepius, Petre Victori, quae tua cum erga omnes nemini non explorata celebrataque est humanitas, tum singularis erga me, verbisne et literis, an factis, et liberalis doctrinae communicatione nata atque confirmata benevolentia, non iniquo patieris animo: tamen nonnihil mihi peccare videor, qui meis te epistolis ab arduis istis negotiis, hoc est ab explicatione et propagatione


page 175, image: s175

amplissimarum doctrinarum toties avocem, neque modum ad te scribendi faciam. Nam cum ante aliquoties ad scripte, et nunc scribo; tum hoc mense iterum ad te mihi scribendum video. Ante vero mihi officio, quod tibi, * cogi videbar: nunc huc alio, quo tantum de me merito, quantum cogitando vix queam assequi, debebam, me sodalibus amicisque meis obligatum esse intelligo, invitor, ut scilicet ipsis mea etiam importunitate aditum ad te, quem jam pridem suscipiunt, videre et audire gestiunt, patefaciam. Quod si recusarem, quando me tantum valere, sibi persuaserunt, mihi non facile ignoscerent. Etsi autem aequius erat, me ab ipsis veniam et petere et impetrare: tamen a te eam mihi facilius impetratum iri videbam. Hanc igitur primum mihi largieris, alterum est, ut optimum doctissimumque virum Joan. Schosserum Aemilianum, cum quo ab adolescentia conjunctissime in iisdem studiis vixi, non tam meo, quam suo nomine illo tuo amore, quem mihi multisque ingenuis adolescentibus plenissime probasti, complectaris. De ipso vero, ne amore, qui inter nos est et mutuus, et singularis, halucinari videar, nihil audeo scribere, praeterquam quod et literis tuis illis, virtutis et consiliorum salutarium altricibus, quibus se natum esse


page 176, image: s176

deprehenderat, nomen a puero dedit, et te non solum ex fama, verum etiam ex tuorum absolutissimorum commentariorum diligenti lectione cum primis admiratur et colit. Harum utraque caussa et ipsum tibi meis literis multo rectius commendarit, et meae in scribendo temeritati paullum fuerit patrocinata. Neque etiam exspectabis, ut addam, gratum eum esse, quem bonum dixerim me quoque ut et propterea gratum esse in me cupere intelligas, cum non possim alia via et sermonibus et literis declarabo. Vale. Rostochio XV. Cal. Sextil. M DC LXVII.

EIDEM. EPISTOLA II.

AD XV. Kal. IIXbr. postremum ad te domo mea litteras dedi, quarum in extremo, iterum istuc scribendi commoditatem vix ante Kal. Jan. me habiturum significavi: neque non multum circumspexi, ut hae istuc quam rectissime et sine mora venirent: cum, quia hoc multum ad Joachimum Bassevitium nostrum pertinet, cujus negotia, aeque uti mea summae mihi curae sunt: tum, quoniam Kalend. Novemb. hic a te mihi litterae redditae sunt, quas tu dedisti X. Kal. Sextil., ne, si serius responderem, a mea consuetudine


page 177, image: s177

atque diligentia, debitaque vobis observantia discedere videret. Quamquam enim de me tale quippiam ne suspicaturi quidem estis: tamen me ipse, ni in officio sim, gravissime accusem, et animi angam. Intelligo autem litterarum aliquid istuc perferri: aliquid perire. De earum tamen aliis minus sollicitus sum, quod damni nihil fecerimus: duo vero fasciculi vereor ne perierint, quos istuc salvos perlatos omnino velim: priorem misi Lipsia, cum ad te scriberem prid. Kalend. Jan. in quo erant ad te praeter meas, Marchionis Joachimi Friderici, et Thomae Hubneri epistolae: quarum neque tu alicubi, neque Jacobus filius tuus, neque Bassevitius noster mentionem facit: alterum Suerino misi: id erat, ni fallor, mense Quinctili: in eo erant meae plurimae. Scripseram enim et ad te et ad sodales istic nostros, quorum consuetudine perjucunda usus fueram, neque memoriam ex animo dimittere meo aut debeo aut possum: ad Oricellarium, dico, ad Ricardium, Maphaeum, Franciscum nepotem tuum: hic enim et ipse prior me litteris suis compellaverat. Sed forte nimium de litteris. Quod mihi gratuleris de rebus secundis meis, si quae sint, aut aliquid honoris commodive mihi obtigerint; id accipio, neque nescio, quam omnia


page 178, image: s178

in me quaecunque bona cumulate effundi, ex animo optes. Ego profecto non minus ex animo et tibi et tuis precor, quae virtus vestra meretur, hoc est, [gap: Greek word(s)] , ejus profecto, Petre Victori, aut tu etiam, aut vix quisquam particeps factus fuerit. Cum enim cetera quoque bona abunde tibi suppeditent, tum ea maxime, quae revera maxima sunt: quibus tu divinis praesidiis praeclare fultus, quidquid est mortalitatis, et humanorum casuum, qui vitari mutarive nulla ratione possunt, fers et superas facile. Quod autem tu de mei quoque animi in rebus adversis constantia et fortitudine tibi persuades; id forte minus est, quam vellemus: ac, ne dissimulem, consolatione tua magis egebam, quam existimas: quam tamen ex litteris tuis aliquam hausi. Nam et ipsam rationem perscrutor, atque in consilium adhibeo, et tuum istud exemplum intueor. A tua enim doctrina et vita discedere, mihi duco turpissimum. Itaque etsi non queo amissi fratris desiderium delere: minuo tamen dolorem aliquantulum. Utinam vero Joachimus noster hoc luctu, quem primus ipsi nuncio, dolori quoque non nimis pareat. Scio enim, quam sancte ille matrem, honestissimam matronam, a qua


page 179, image: s179

tenere amaretur, coluerit: ea autem superioribus diebus decessit. Ego quid acciderit, narravi: jussi, ut a se et a vobis consolationem peteret: neque non ejus animum vos sponte erigetis et confirmabitis: quod tamen te rogare audeo. Valde enim sollicitus sum de incolumitate amicissimi sodalis: et vereor, ne ad superioris morbi reliquias aegritudo quaedam animi nimia accedat. Cui malo tuis verbis omnem viam obstruxeris: neque vero quisquam apud ipsum plus meliusve poterit: neque is quemquam te promptius audiet. Jacobum filium tuum, vestram familiam, amicos-ceteros plurimum saluto, quibuscum bene diuque vale. Rostochio. Prid. Id. Novembr. Anno M DC LXIIX.

EIDEM. EPISTOLA III.

PRoximis meis literis, Vir clarissime, quas tamen post hasce tibi redditum iri arbitrabar, de frequentia scribendi, qua apud te nimis profecto audacter utor, me excusavi. Quae oratio si apud te locum vel habuit velhabitura est, ut mihi plane persuadeo, haec leges aequo animo, neque quicquam, etsi beneficium a te petitur, mihi succensebis. Succenseas


page 180, image: s180

vero? qui cum tanta virtute vir sis, quanta in mortalem cadit, et studio de aliis atque etiam posteritate bene merendi vehementer flagres; tum et me immortalibus bonis liberalissime affeceris, et mihi tam in amicorum, quam in meos usus omnia tua ultro benignissime obtuleris. Itaque profecto frustra verecundor, et dum pudori nimis indulgeo, et impudentiae crimen reformido, pene haud levi tuam humanitatem injuria affeceram. Quod cum non sit faciendum; iterum tibi audacter adolescentem hunc Joachimum Bassevicium, quem, cum a puero versatus essetin studiis, mihique aliquot annis fuisset amicissimus, in nobiles nostras litteras a plebeis vulgarium magistrorum, vel in harum singulare desiderium aut primus aut potissimum introduxi, confirmavit Rotromundius, commendo. Et vero ipsum utriusque nostrum nomine, et quia virtuti humanitatique studet, atque hac de causa tibi, in quo non solum doctrinae sint uberrimae, verum etiam utriusque vivum exemplar eluceat, operam dabit, complecteris et amabis singulariter. Neque exspectabis, utte, quod ad rem tamen nonnihil facit, ipsum amplissima, fortunata, nobili laudataque familia Megapolensi natum esse doceam. Hanc ipsum non solum suis virtutibus literisque


page 181, image: s181

speramus illustraturum, sed et quoniam talibus ad primas dignitates facilime aditus patet, patriam aliquando ope et consilio feliciter sublevaturum, quod cum fiet, et ipse et nos tibi debebimus, supra ea, quae jam debemus, omnia. Quod cum alii clara voce praedicabimus, alii tibi tuisque referemus; si non fuisse, certe esse voluisse grati videbimur, quod ego de hoc quoque, ut de me ipso, tibi possum polliceri. Id fuit, quod non potui non iterum ad te scribere. Mearum vero rerum studiorumque commemoratione nolim tibi gravis esse. Si tamen de me quaeres, rectissime te docebit hic Joachimus, atque item de bellis, quae quasi in conspectu nostro in alterum annum inter vicinos reges cum magna, cum totius Germaniae, tum maxime terrarum maritimarum incommodo geruntur. Quamobrem huc loci legati imperatoris Ferdinandi, regis Maximiliani regis Polonici, regis Danici, Electorum Saxonici et Brandenburgici, et reipubl. Lubicensis convenerunt. Jamque Suecicos in multos menses frustra exspectant, neque dum scitur, si adfuturi sint, aut quo tempore, quanquam legati imperatorii huc nudiustertius, ex Suecia appulerunt. Dubia enim adhuc et hi nunciant. Pace vos frui istic plurimum gaudemus, eamque hic quando aliter


page 182, image: s182

non possumus, votis sequimur. Vale Victorii clarissime. E schola Rostochiana XII. Kalend. Sextileis. M DC LXX.

EIDEM. EPISTOLA IV.

LIteras tuas Idib. Quinctil. datas cum Oratione, quam in funere magni Ducis Cosmi habueras, tandem accepi Suerini IV. Non. April. Eas gaudeo non plane periisse, etsi tarde fuerunt redditae. Id ita accidit, quia Johannes Prengaeus, bonusjuvenis, mihi carus, et mei amans, qui hinc in Italiam et studiorum et visendi gratia iter susceperat [scis non nostros homines istam potissimum regionem, cujus singula vestigia nos de maximis rebus gestis commonefaciunt, prae omnibus magnifacere et venerari, quantumque perturbatio omnium rerum hujus seculi permittit, amare et colere bonas literas] quique Roma per vos revertens, cum te honoris causa salutaret, a te litteras acceperat, ut venit Ferrariam, ardentissima febri correptus periit. De cujus obitu. et fasciculo mihi inscripto mature ejus fratres et propinqui cognoverant, et ex me, multis ante mensibus quaesierant, quod de illius defuncti rebus hinc quoque pleniora se cognituros, quod ipsos non


page 183, image: s183

fefellit, suspicarentur. Gratissimam mihi accidisse Epistolam tuam etiam perbrevem cur non dicam? cum omnia tua revera sint aurea: mihi vero maxime, cum caetera, tum quae mihi destinaris, ut extant sane multa multorum annorum luculenta tui in me paterni amoris signa. Non dicam de Oratione tua plura, nisi quod amici nostri libenter eam legerunt, libentisfime vero Bartolus Richius, cui misi legendam statim, et cum Othone Haemio communicandam. Nam de ea magnas mihi gratias agit, et appellat utile scriptum. praegnans gravissimarum rerum, et quasi historiae Florentinae. Ego illam legens atque relegens visus mihi fui, et to audire in ista urbe amoenissima veluti oculis videre quae vidissem, quaeque non vidissem, et summi Ducis virtutes mihi etiam non incognitas, praeclarasque res gestas plenius cognoscere. Sed nolebam persequi ad te, quid mihi videretur, quod forte tibi molestum foret, agam de me, quod scio te requirere. Ut huc reverterim ad docendum, ex aliis literis meis acceperis. Vix adveneram: imo etiam aliquot diebus ante arcessit me Otho noster mandatu Ducis sui Julii Brunsuicensis. Cum non satis intelligerem, quid esset causae [erant enim literae angustae, quod uberiores mihi non essent redditae, reddebantur


page 184, image: s184

vero postea] respondi per epistolam. Postquam intellexi quid esset, neque id posse tractari, nisi ipse venirem, parui voluntati Ducis Julii. Is est Ducis Henrici filius, de quibus olim ad te dedi loquacem sane epistolam, quam ex tua scio tibi fuisse redditam. Contuli me prius ad Othonem: deinde ad Ducem Julium: audivi quid vellet: agebat mecum de filiorum institutione. Ego tanto Principi nihil debere me negare intelligebam, et monebar, quod ipsi mihi quoque in mentem veniebat, ne deessem patriae, ubi illa operam meam requireret; neque tamen a Duce Megapolitano discedere volui, apud quem et a puero vixissem, et a quo fuissem habitus paene liberaliter. Feci quo utrique satisfieri, et meo honori consuli putarem. Ea lege condixi Duci Julio efflagitatam operam, si Dux meus assentiretur. Itaque ille ad hunc eam ob causam accurate scriptas literas dedit. Ego quo minus liber sum, in duorum jam Principum potestate sum: neque facile debeo dicere, utrum malim. Nam utrumque optabile videtur, et in his studiis esse, ad quae vix reversus fueram, quaeque incipio iterum toto animo colere; et paene in patria vivere. Nam ego quotidie minus minusque opes et gloriam quaero, habeam, quibus opus est, faciam,


page 185, image: s185

quod boni probent. Ipsum sedes transferre grave est: gravissimum praeterea munus docendi Principum filios, quod cum nunquam dubitassem; his annis expertus sum. Mihi autem faciendum erit, quod multis etiam fortunatioribus, ut non arbitratu meo vivam, sed ut res praesentes postulant, quarum status multum nostri sibi vendicat: Cui veluti necessitati si sponte morem gerimus, facilius vivimus; si reluctamur, nosmetipsos cruciamus. Sic ego me paravi, ut conditione, qua sum, contentus sim, quod non obscure prae me fero; ab altera, quae me expectat, non abhorream; in utraque facturus sim, quae me nostrisque divina artibus digna sint. Utrum vero futurum sit, aut acciderit, proxime ad vos scribam: quos ego homines humanissimos et amicissimos et in oculis, et in pectore semper mecum fero. Vale. Rostochii. Ibid. Aprilis.

EIDEM. EPISTOLA V.

UNA eademque silentii vestri caussa, si modo nihil scribitis, ut mihi nihil redditur: quod ego libenter secus credo, tum, quia sic tuum tuorumque omnium in me amorem longo jam tempore haud dubiis signis, ex re ipsa videlicet,


page 186, image: s186

perspexi, tum quia cupio mirifie in perpetuum vobis esse carissimus, uti profecto eram, cum apud vos viverem. Est igitur una eademque et silentii vestri et mearum litterarum raritatis caussa. Fateor enim, me minus saepe ad hoc scribendi officium accedere: sed idem aio, me aliquando scribere: quod, si litaere reddantur, de quo, quia non certis hominibus aut hinc ad vos proficiscentibus dandae sunt, valde dubito, ipsi perspexeritis. Postremas dedi anno superiore VII. Kal. Quinctiles, quas Bassevitius noster Lipsia per negotiatores istuc curaturus erat. Dubiae fidei fortassis illae fuerunt credite, nec has dabo certiori tabellario, de quo, ubi scriptae erunt, erit adhuc dispiciendum. Quod si fasciculus peribit; damni vos nihil feceritis, neque hic mihi labor perierit, etsi plus fructuum ferre videbitur, si haec legetis. Non perierit autem, quoniam ex hac cogitatione, quam ad scribendum sumo, mirificam capio voluptatem, quando et ex vobis de rebus vestris, et primo loco de te sciscitor, quasi jamiam aliquid auditurus novi et boni nuncii: [sic enim ominor] et expono aliquid rerum mearum, eas audituris cupide, ut amicissimis hominibus. Primum est, quod gaudebitis, me non incommoda valetudine uti, cujus ope et rem familiarem tueri, et


page 187, image: s187

studia litterarum non segniter possim colere. Alterum ut opibus floream et honoribus, quod te quoque optare scio, malo ne quaeratis. Nam ego etiam studio fugi hactenus, ne altius ascenderem, rebus ira perturbatis apud plurimas gentes: et haud scio, an hodie Italia omnium maxime abundet otio: ab hac secunda est Germania, in qua dissensiones acres opinionum ne excitent grave incendium, optandum est: quod qui praevident, utinam tam possint avertere: sed nos communem casum exspectare oportet et tolerare: neque tamen eum ipse valde extimesco in hoc vitae genere; quod consilio divino potius, quam meo mihi delegi: atque hanc vitam hactenus ita colo, ut cum aliorum splendori non invideam, optimatibus non minus ipse carus sim, quam qui in ea re plurimum ponunt operae. Putetur haec aliqua esse dignitas, cui ego antepono dignitatem graviorem multo, mea saltem opinione vel errore suavi, partam studiis litterarum. Quid dicam deaequitate animi mei, et incredibili cupiditate discendi? illa autem hac quoque nititur. et haec utnon possit non indies incrementum sumere, tu judicabis omnium optime, cujus oculos, animum, inquam, defixum in litteris nullus umquam splendor perstrinxerit, neque transversum unguem


page 188, image: s188

ab instituto tam nobili averterit. Ut corpore sim affectus habes, ut animo: utsuspicari jam facile possis, quid agam. Impendo enim rei familiari forte minus curae, quam debeo: tamen quantum hoc tempore negare non possum: ipsa igitur se habet, ut ait ille ex primis vitae cultoribus, admodum nobilis: [gap: Greek word(s)] , ut si quid me premat, sit tamen plus, quod gaudeam, si accurate expendam utriusque fortunae vices. Inprimis autem hoc in mentem revoco: quod judicio sequar, in graviora incommoda ne incurram, id omnino mihi ferendum esse animo aequo, si non prorsus lubenti. Quas porro, te spectante et duce litteras colebam, in iisdem me versari saepe scripsi, acceptas a summae sapientiae magistris, et potissimum ab horum Principe traditas; et haud scio magisne quotidie, alios iis erudiam, an me ipsum: me puto maxime, uti debeo, quo sim qui esse velim, quemque tu me esse judicas. Sed tamen in aliis quoque ingeniosis adolescentibus expoliendis quotidie occupor, neque ulli desum, quem probe animo paullo avidiorem elegantis esse bonaeque doctrinae sentiam. Neque enim sunt apud nos nulli: sed plerique sectantur umbras doctrinae, sola opinione contenti, statimque eo se conferunt,


page 189, image: s189

unde plus lucri affulgeat: quod neque unius nationis est proprium, neque tantum nostri seculi. Cum autem satis diu non nisi graviora tractarim, cohibui me hoc anno, et animi gratia multum tribui temporis uni alterique poetarum. Nam in Lyricorum principe laboravimus, et non sine animi oblectatione multa abstrusa eruimus. Neque enim mihi adscribam, in quo etsi partes meae primae erant, tamen plurimum me adiuverunt viri docti, a quibus in societatem hujus studii eram vocatus. Iam Aeschylum in manibus habeo, ad cujus emendatissimam editionem tu quoque olim contulisti plurimum. Cum autem omnia in illo tragoedo diligenter expenderis: velim esse nobis aliquod tuarum animadversionum. Quibus cum caream, neque quidquam habeam adiumenti praeter Graecos commentarios; tamen intendo ingenium, meque evolvo plerisque salebris, quantum queo: viam certe munio, ut minus relinquatur negotii studiosis hujus tragoedi. Deinceps revertar ad Aristotelem, et auditoribus meis forte illius libros de optimo statu reip. interpretabor, illustratos a te divinis commentariis, quo facilius amplissimas illas doctrinas assequeremur, magisque emergeret illa cana veritas, Atticae philosophiae alumna, secundum Varronem.


page 190, image: s190

Habes mea et tanquam meipsum: praeter ea, quae ad nos pertinent, nihil omnium soliti fuimus persequi: et vix semel ipse alia unquam attigerim: aliqua ultro ad vos pervolant, reliquum est eorum genus, in quorum cognitione nihil insit jucundi, ut ea taceam, quae, quam nosse, sit ignorare satius. Vale Victori, et tui observantissimum ne obliviscere. Rostochio. Prid. non. Dec. Anno M DC LXXIX.

PETRUS VICTORIUS. JOANNI CASELIO. EPISTOLA I.

MUltis iisque minime incertis signis perspexi, Caseli optime, cum hic esses, te probum virum esse ac valde studiosum amicorum, quam ego semper veram et summo studio persequendam laudem judicavi. Omitto nunc acumen ingenii tui, scientiamque egregiam et Graeci et Latini sermonis, quibus tu etiam animi dotibus non mediocriter ornatus es. Ut verum tamen fatear, nunquam a te tantam benignitatem exspectassem, nec officium, ita ad me ornandum aptum, quale istud fuit, quod opera studioque tuo, ut suspicor, factum est, ut Joannes Albertus Dux vester, humanissimus profecto, optimusque Princeps, litteras ad me


page 191, image: s191

mitteret, quibus gratias agit, quod me suis hominibus valde benevolum facilemque praebuerim, atque ipsos cura laboreque meo et eruditiores, et vita moribusque politiores domum remiserim rogatque sedulo, ut idem in reliquis faciam, qui adhuc apud nos manent honesti juvenes, et propter modestiam excellensque ingenium omni laude honoreque digni. Ago igitur tibi ego quoque gratias immortales, quod me participem hujus voluptatis fecisti, quae sine ulla dubitatione magna ac justa est, studuistique, utnomen meum ad aures vestrorum Principum perveniret, celebrareturque ab ipsis amore quodam et benevolentia singulari. Duci sane isti vestro respondi statim, et quemadmodum re semper praestare conabor, ita etiam verbis ei promisi, me nullo tempore defuturum commodis vestrorum juvenum, fidemque meam ipsi, tanto viro, libenter adstrinxi, quam certe nunquam fallam. Tibi vero pro isto tanto beneficio [beneficium enim ego istud, quod fecisti, non mediocre numero] omne meum studium, omnem industriam, omni tua in re polliceor, rogoque, uti si quid in me est, quod tibi absenti, tuisque prodesse aliquo modo possit, eo libere utare. Nihil enim mihi gratius contingit, quam servire utilitatibus amicorum, in quibus


page 192, image: s192

tu non postremum locum obtines. Vale, ac tota mente recole studia, quibus apud nos diligenter operam dedisti, nec patere elabi tibi ex animo praecepta optima et maxime apta ad vitam hominum informandam, quae a summo auctore sapientiae, et doctissimo viro Aristotele accepisti. Florentiae Idib. Jun. M. D. LXIII.

EIDEM. EPISTOLA II.

NON commisissem ullo pacto, CASELI optime, ut ad te non scriberem, gratiasque tibi agerem, cum cognovi studio tuo et benevolentia factum esse, ut Princeps tuus maxime ille quidem illustris, et, ut video suorum amantissimus, mihi litteras mitteret, et operam meam tantopere laudaret, in suis juvenibus erudiendis et ad honestas artes cohortandis positam. Scripsi igitur, ut debebam, et officio illo functus sum, quod non poteram sine gravi culpa omittere. Miror autem epistolam illam ad manus tuas non pervenisse: sed ut spero mittetur ad te una cum exemplari illarum mearum litterarum, quod ostendis te a Rotermundio diligenter petiisse. Fuit enim, ut videor mihi recordari, in eodem fasciculo inclusa. Quod si forte amissa est, rursus eadem


page 193, image: s193

ad te mittetur, ne careas illa mea lucubratiuncula, et ut intelligas, me grato animo beneficium illud tuum accepisse. Ita enim prorsus ipsum appellandum existimo. Quod enim majus beneficium in quempiam non omnino sordidum et avarum hominem conferri potest, quam ornari ipsum ab honestissimo et clarissimo viro, et testimonio ipsius valde celebrari? Sed sit hujus rei jam finis. Ostendit mihi superioribus diebus Otho noster orationem tuam gravem et eruditam: id est [gap: Greek word(s)] : ad juvenes vestros ad studia litterarum inflammandos, et ad bene honesteque vivendum impellendos, quam legi libenter, et mirifice animo meo probavi. Perspexi enim illa fideliter a te dicta fuisse, et ex intimis tuis medullis prodiisse, qui, quemadmodum ipse a vitiis totus abhorreres, ita etiam ut ceteri omnes, omne flagitium ac dedecus fugerent, operam dares. Et sane haec est vera philosophia, ut commemoras, vitam et mores expolire, et non tam studium ponere in investigatione abditarum obscurarumque rerum, quam in virtute ipsa ornanda, ipsiusque honestis factis merito celebrandis. Quique hanc viam monstrant adolescentibus, et, qui fructus inde nascantur declarant, illi vehementer prodesse humano generi existimandi sunt, ac veri duces beatae vitae,


page 194, image: s194

auctoresque sapientiae profecto habendi. Perge igitur, et quantam maximam potes, operam da, ut magnum amorem verae dignitatis in animis ipsorum excites, et cunctas fibras vitiorum, si quae in illis sunt, falsasque opiniones e pectoribus eorum penitus eruas. Nullum enim majus beneficium illis dare potes. Non magnum autem estnegotium, et vita sua, quae bene agatur, et oratione honesta impellere adolescentes ad virtutem, praesertim bene eductos, sive etiam non omnino perditos et desperatos. Nam et illa suo splendore ac pulchritudine ad se trahit, et magna vis est copiosae et ornatae orationis, quae profecto in te est, quemadmodum ego ex illo prooemio tuorum laborum perspicere potui: ut taceam, quantum valeant ad hanc remspectati mores, factaque alicujus probi ac gravis viri, cum etiam non defuerint, qui existimaverint, quamvis falso, hanc unam rem satis esse ad id opus efficiendum, unde extitit versus ille Menandri, praeclare, ut arbitror, tibi cognitus, [gap: Greek word(s)] . Non possem autem facile tibi narrare, quantopere mihi placueris, qui Homerum adolescentibus istis interpretandum susceperis, putaverisque singulares hujus divini poetae virtutes a te sedulo explicatas posse plurimum ipsorum ingenia


page 195, image: s195

exornare, et ad honestatem omnibus in rebus persequendam inflammare. Nihil enim arbitror majori consilio factum esse. Suspicor vero ab Iliadis principio potissimum, quod etiam initium est utriusque operis, exordium duxisse. Hoc enim mihi inprimis argumentum convenire videtur studiis naturisque Germanorum, quae magnae excelsaeque sunt, et bellica virtute disciplinaque in primis delectantur. Et sane existimatur: Homerum, cum mens, ipsiusque spiritus vigeret, in grave hoc turbulentumque opus incubuisse: ad alterum vero tranquillius sedatiusque scribendum se contulisse, cum jam animi ipsius vires languescere inciperent, et senectute imbecilliores factae essent. Quare in hoc etiam illum quemadmodum in ceteris omnibus rebus multum vidisse: qui quod sibi omni tempore conveniret praeclare cognoverit. Ostenderem autem libenter, et, ut arbitror, facile, quae me caussae moverint, ut tantopere judicium tuum comprobarim, sed quia id minime necessarium esse duco, vel supervacaneum potius, omni hujusmodi cura supersedebo. Video enim ex epistola tua, quae cum oratione ipsa connexa est, tibi eximias virtutes hujus praeclari poetae perspectas et exploratas esse: nec cessare te etiam


page 196, image: s196

ipsas aliis praedicare, et magno istoque honore verborum afficere. Sed quis quaeso non laudavit Homerum, et admirabiles ipsius laudes in coelum non tulit? aut quis putaret ipsum praecone ullo novo et laudatore egere? qui nactus est mirificos sui amatores, veteres illos praestantissimos viros, et quasi signiferos totius sapientiae, Democritum, Platonem, Aristotelem, Plutarchum, atque adeo cunctos, qui aliquid ingenio aut judicio valerent? Nam valeret etiam non parum ad ipsum ornandum, quod non suis solum Graecis, doctissimis viris, mirifice probatus fuit, sed etiam Latinis omnibus scriptoribus, quorum etiam admirabili consensu valde celebratus est: atque ita denique illis commendatus, ut nemo olim facile inveniri Romae possit ingenuus puer, qui non ipsum accurate legisset, ac memoriae etiam totum mandasset. Sed revoco me: paullatim enim sermo habitus de hoc excellenti poeta, propter summum amorem, quo illum prosequor, imprudentem et invitum eo me rapiebat, quo mihi accedendum hoc tempore non esse ante statueram. Redibo igitur ad te, vel potius cum sensum animi mei totum jam patefacerim, ac te ob istud tuum consilium, praeclarumque opus, quod tibi proposuisti, meritorum laudarim, finem faciam tecum loquendi. Volui


page 197, image: s197

autem, si modo praestare id et efficere potui, voluntati tuae satisfacere, qui hujusmodi aliquid in illis tuis ad Othonem litteris, a me cupere videbare. In qua re tractanda, praeterquam quod id ex animo ac cum magna voluptate feci, nec discessi ullam in partem a studio, ac judicio meo, eo etiam libentius versatus sum, quia magna mihi abs te, et honesta merces hujus pusilli mei laboris proposita est, id est, laus ac gloria, cujus obtinendi semper ego incredibili desiderio inflammatus fui, si quid est in me, quod honore dignum sit, ac tanto bono compensari debeat. Vale, et de me omnia tibi pollicere, quae a probo viro fidelique amico proficisci possunt. Florentia IV. Kalend. Aprilis. Anno M. D. LXIV.

EIDEM. EPISTOLA III.

CUnctos, qui ad me cum tuis litteris venient, videbo libenter, et quacunque re potero ipsos ornabo. Quanto plures autem venerint, tanto magis mihi gratum feceris, majoreque me perfuderis voluptate. Non est igitur quod te purges, quasi tibi ignosci a me postules. Neque enim culpae quippiam, aut vitii in isto facto est, sed contra laudis plurimum


page 198, image: s198

et dignitatis, praesertim cum illi, quos amas, commendasque, qui ab omnibus probis et honestis viris amentur, carique habeantur, digni sint. Neque enim fieri potest, ut aliquis diligat, nisi parem sibi et aequalem. Te autem bonum virum, et multis, magnisque animi dotibus instructum semper judicavi, et quotidie magis in hac sententia confirmor. Perges igitur, institutumque istud tuum rectum servabis. Joan. Schosserus Aemilianus, qui heri me salutavit, et epistolam tuam mihi reddidit, visus est mihi ex longo et accurato sermone, quem mecum habuit, homo eruditus et satis ingeniosus, dignusque demum tua commendatione. Ei ego, quae potui, osficia praestiti, in multis occupationibus, nec satis commoda valetudine. Cum autem perspexissem ipsum esse [gap: Greek word(s)] , curavi, ut spectaret omnia, propter quae civitas haec nostra hodie a vestris hominibus visitur: quae multa sane sunt, ut scis, et praeclara: quaeque non sine caussa capiunt animos politorum hominum, invitantque ad se diligenter videnda. Existimo autem me a te non parvum beneficium accepisse, qui occasionem mihi dederis, talem virum cognoscendi, similitudinemque amicitiae quandam cum eo jungendi. Nullum enim ego puto quaestum majorem, quam conciliare mihi


page 199, image: s199

benevolentiam doctorum et proborum virorum. Quare, ut jam supra dictum est, maneto in isto proposito: et cum aliqui vestri generis, honesti prorsus ac multis magnisque artibus clari, hac iter facient, hortare, ut ad me adeant. Polliceor autem tibi, me nullis ipsorum commodis, desideriisque unquam defuturum. Tu vero valebis, ac me, ut sane facis, amabis. Florentia VIII, Id April. Anno M. D. LXV.

EIDEM. EPISTOLA IV.

ACcepi, mi Caseli, litteras tuas, Viennae XII. Kal. IXb. datas, quae mihi fuerunt vehementer gratae, et sane cunctae, quas ad me ex itinere scripsisti, exceptis iis, quas te narras Oeniponte dedisse, in manus meas pervenerunt. Primae autem sunt hae postremae, quibus ego responderim: quod sane negligentia commissum non est, neque sine caussa a me factum. Non enim mecum statuere poteram, cum crebro locum mutares, ac fere discedens alicunde, non scriberes, quo nam potissimum ipsas dare rem. Nunc vero, cum putem te domum jam pervenisse, habeo quo ipsas mittam, non sine spe aliqua, fore, ut aliquando tibi illae reddantur. Quare non patiar amplius ullas tuas mihi adferri, quibus ego non statim


page 200, image: s200

respondeam. Gaudeo autem te salvum et incolumen, si non omnino domum, in ea tamen loca pervenisse, quae non longe inde absint: in quibusque tu amicos plurimos invenisti. Is enim mihi profecto domi jam esse, et omnibus vitae commodis abundare videtur, qui una cum amicis vivit. Ago vero ego tibi gratias immortales, quod ubicunque es, studes mihi laudem et honorem comparare, summaque diligentia in eo adhibita, concilias mihi illic benevolentiam clarorum et doctorum virorum: ut quod proxime fecisti de Joanne Cratone, summo Medico, et honore gratiaque apud summum imperatorem abundante, cujus Caesar opera fideli et utili utitur in tuenda valetudine. Quantum enim hoc lucrum est? et quam grata mihi acceptaque benevolentia esse debet tam honesti et probi viri? addo etiam mei amantis; quod ex epistola ipsius humanissime ad me scripta, perspicitur. Habeant igitur sibi alii divitias, habeant populares honores, expleantur corporis voluptatibus: nobis autem relinquant amorem proborum, ac vera laude et gloria florentium virorum. Perge igitur Caseli optime et animo meo optatissime, viam istam tenere, et si mihi placere vis, [cui rei semper toto animo studuisti] da operam, ut mihi concilies animos eruditorum et bonorum


page 201, image: s201

virorum. Nihil enim mihi tam gratum facere potes: in quo tamen modum velim te servare. Vereor enim, ne tu, amore impulsus, plura mihi saepe tribuas, quam ego postea sustinere possim. Cum enim necesse sit aliquando vires ingenii mei omnibus aperiri, quae modicae sunt, vel tenues potius, si nimis ipsas auxisses, nullum mihi verum, solidumque honorern peperisses, et tibi ipsi tua culpa propter falsum praeconium laudum mearum, maculae plurimum infamiaeque inussisses: quod nollem etiam tua caussa. Cupio enim te omni honore, quemadmodum dignus es, florere, nulli culpae, quamvis pusillae, affinem inveniri. Saluta istic amicos meo nomine, quos ego ob suavissimos ipsorum mores, amoremque erga me singularem, in oculis fero. Oricellarius et Ricardius, adolescentes optimi et tui amantissimi, valent: cum quibus ego saepe de doctrinae et ingenii tui magnitudine, ut decet, id est praeclare, loquor. Mandarunt autem mihi nunc illi diligenter, ut tibi salutem plurimam dicerem. Idem etiam tota mea domus facit, quae te admodum diligit, et honestum esse cupit. Joannis Cratonis epistolae statim respondi, ut debui, neque committam unquam, ut hujusmodi aliquod osficium, probi viri proprium, a me desideretur. Vale. Florentia VI. Kal. Jan. Anno M. D. LXVII.



page 202, image: s202

EIDEM. EPISTOLA V.

ADmiratus magnopere fuissem omni hoc tempore, Caseli optime, diligentiam tuam, et amorem erga me singularem, nisi jam pridem utrumque horum in te plane cognitum et perfectum habuissem: qui, postquam a nobis discessisti, nullam occasionem scribendi ad me, et de tuis rebus aliquid significandi, amisisti. Laudo igitur ingenium, moresque tuos: nec ipsos unquam amare, et aliis omnibus praedicare desinam. Si ego scissem, quo litteras dare debuissem, non passus essem officium meum a te desiderari, singulisque tuis statim. ut debebam, accurate respondissem. Verum cum in itinere esses, nec uno eodemque loco diutius maneres; intelligens, vix illas ad te aliquando pervenire posse, supersedi hoc munere, statuique expectandum esse tempus, cum tu, aut domi jam esses, aut tuis sedibus magis propinquus fores. Hae autem secundae litterae sunt, quibus tui respondi. Priores illas meas datas VI. Kalend. Jan. V. Bassevitio tradidi, qui curaret ipsas, qua certiore ratione posset ad te mittendas. Has vero nunc eidem dabo, cum paucis diebus se hinc discessurum, mihi affirmarit. Rescribo autem ad


page 203, image: s203

illas tuas, quas narrasti mihi te scripsisse, cum Julium nostrum domi convenisset, Lipsiamque cum eo proficisci cogitares. Cepi autem voluptatem magnam ex illis rebus, quas mihi in illa tua epistola diligenter narrasti. Ego vero quid novi ad te scribam, non habeo: tantum tibi significabo, me cum omnibus valere; et in iisdem studiis majore, quam unquam fecerim diligentia versari. Resisto enim quantum possum aetati, valde jam gravi, et vitiis propriis senectutis medeor quacunque ratione possum. Spero autem, me cito ad editionem illam meam Variarum lectionum accessurum, quem librum statim ut erit excusus, ad te mittam. Sed postquam incidi in mentionem horum meorum laborum, quos tu cum degustasses, magis, ut opinor, amanter, quam vere probasti: cum forte Romam ad amplissimum virum misissem, animadversiones illas meas de duobus a me notatis locis Lucretianis, extitere subito plures, qui poetam cum minime in illis rebus lapsum esse ostendere vellent, e quibus unus, cum omnis haec quaestio illic multum agitata esset, ad me scripsit, et opinionem meam convellere conatus est. Respondi autem illi diligenter. Quid autem mihi tunc in mentem venerit, ad judicium meum confirmandum aptum, videbis. Epistolam enim illam


page 204, image: s204

ad te cum his litteris mittam, ut intelligas, quam facile ego obtrectatores inveniam, et aemulos mearum sententiarum. Ricardus noster, et Maphaeus adolescentes optimi, et tui amantissimi, tibi salutem dicunt. Vale Florentia VIII. Kalend. Febr. M. D. LXIIX.

EIDEM. EPISTOLA VI.

VEnit Florentiam Joachimus Bassevitius noster cum e longo et periculoso morbo convaluisset. Ipsum ego vidi libenter. Sollicitus enim valde de vita et salute ipsius fueram. Paucos post dies ego accepi duas epistolas tuas, quae mihi fuerunt pergratae. In ipsarum altera erat accurata narrario eorum, quae tibi in tam longo itinere contigissent: quae fuerunt omnia prospera ac veri honoris dignitatisque plena. Laetor igitur, ac vehementer quidem laetor, probitatem tuam ac doctrinam ab honestis multis et claris viris perspectam esse et ornatam: in primis autem a Caesare optimo et sapientissimo, Imperatore omni honore et munere cumulatum, idque in dies ubicunque eris plenius uberiusque factum iri confido. Hoc enim postulat tua virtus, quae non potest ullo pacto in obscuro esse. Utautem gavisus sum ob honores plaususque,


page 205, image: s205

qui tibi dati sunt, dum in via esses, ita contra dolui, te, cum domum pervenisses, non omnia illic latae, et ut volebas, invenisse, quia incideris in funus fratris, probi et recta via ad laudem properantis pueri. Non conabor autem ego te nunc consolari, quippe cum sciam te sapientem esse, ac scire humanos casus oportere aequo animo tolerare Ipse quoque postquam tu a nobis discessisti, hujuscemodi domesticum vulnus accepi, quo vehementer conflictatus sum. Amisi enim uxorem, cum qua intervallo quinquaginta annorum vixeram, et unde maximas utilitates commodaque in vita semper acceperam: amisi autem eo tempore, quo inprimis utilis mihi vel necessaria potius opera ipsius et benevolentia erat: sed, ut dixi, haec mala, quae vitare non possumus, sunt patienter ferenda. Ut autem aliquid ad te scribam de meis studiis, aperiamque quibus in rebus toto animo nunc occupatus sim, quod semper faciam diligenter: volo enim ut tibi omnia mea nota sint, ut amico fideli et quem ego unice diligo: illi libri, quos ego addidi superioribus meis ejusdem nominis, excudi tandem coepti sunt. Erunt autem absoluti, nisi aliquid incommodi natum fuerit Octobri mense. Statim ut in lucem prodierint, volumen unum alterumve tibi eorum mittam. Tu


page 206, image: s206

vero hoc tempore valebis, et in litteris tuis te oblectabis, mihique nunc ignosces, quod nimis brevis negligensque sum in responso dando tuis longissimis et accuratissimis epistolis. Molestia enim magna et labores, quos capere cogor, dum corrigo errata impressorum, et quantum per me fieri potest, resisto incuriae et inscitiae ipsorum, id quod ut indignum est ac stomachandum, ita in hac urbe necessarium, non relinquunt mihi aliquid temporis, ut possim officia erga amicos tueri. Florentiae. X. K. Sextil. Anno M. D. LXVIII.

EIDEM. EPISTOLA VII.

LItterae tuae IIX. Kal. IIXbris datae, fuerunt mihi valde carae, ut ceterae omnes, quae omni tempore a te profectae sunt: multo tamen hae cariores, quia longo intervallo sine eis fueram: quod mihi sane non parum molestum erat. Nosti enim, quam sit amor omnis sollicitus. Praeter enim quam quod carebam fructu ac suavitate illarum, verebar etiam, ne tibi aliquid incommodi accidisset, cum sciam, quam diligens sis in scribendo. Non enim arbitror facile aliquem iuveniri posse, qui te in hoc officio vincat. Cognovi autem indicio postremarum harum,


page 207, image: s207

te alias ad me scripsisse, respondisseque illis meis, cum quibus ad te misi libros, a me nuper editos: quae tamen in itinere petierunt: certe ad manus meas adhuc non pervenerunt. Implevere igitur hae me laetitia magna, quia video te valere, ac posse optimis artibus operam dare. Recordor enim superioris tui gravissimi morbi, sententiaeque medicorum, qui pene tibi omni genere studiorum interdixerunt: unde nascerentur incommoda non parva. Nam et tu sperato fructu laborum tuorum gloriaque caruisses, et qui magnas utilitates ex tua doctrina capere possunt, et quotidie capiunt, repente illis spoliati fuissent: sed ego quoque, qui celebror, ferorque in caelum monimentis ingenii tui, non mediocre inde damnum fecissem. Bene igitur factum est, quod periculum nullum nobis instat tam gravius mali: tu tamen valetudinem tuam tuere: diligentiaeque plurimum adhibe, ut te tibi nobisque, qui te valde diligimus, conserves. Ego certe valeo, ac firmioribus etiam corporis viribus sum, quam, cum tu hic aderas, eram: quod tamen mihi non contingit, quia remiserim aliquid de laboribus, assiduisque meis ingenii exercitationibus: quin potius in ipsis majore diligentia curaque versor, quam umquam fecerim. Cum enim tu


page 208, image: s208

mihi et alii plures amici suaseritis, ut adgrediar ad opus illud multorum vigiliarum, conerque explicare libros Aristotelis de optimo statu civitatis: scito nunc me nihil aliud moliri, incumbereque in eam curam toto animo. Quod igitur a tenuibus ingenii mei viribus, mediocrique eruditione expectari potest, non patiar amplius a me desiderari. Nullum enim sino diem praeterire, quo non aliquid notem, quod eo faciat, eruamque aliquid e tam magno cumulo difficultatum. Ut autem scias, me non oblitum esse studium illud, quo vidisti me magnopere teneri, et quod etiam una diligenter cognovimus, narrabo tibi, me scripsisse libellum de cultura olearum, fructibusque magnis et multis, qui capiuntur ex hac nobili stirpe, et quasi confecisse [gap: Greek word(s)] ipsius: atque illum, ut communior sit patrio nostro sermone. Est autem ille in manibus omnium, qui re rustica delectantur, et non parum probatur, peragravitque universam Italiam. Si igitur facultatem aliquam ad te ipsum mittendi habuero, utar ipsa, etsi regio vestra hanc arborem respuit, ut scilicet regustes aliquando nostrum sermonem, quo valde delectabare, et quem etiam ita didiceras, ut in media Etruria natus et altus viderere. Putabis enim, cum leges, te mecum loqui.


page 209, image: s209

Oricellarius et Ricardius delectati magnopere sunt salute, quam voluisti me ipsis tuo nomine dicere, teque vehementer amant, quod tam firmam eorum memoriam retineas, ipsosque absentes tanto spatio terrarum ita ames, ut, cum praesentes aderant, amabas. Hoc enim proprium esse intelligunt probi viri. Vale. Florentia V. Id. Xbr. Anno M. D. LXIX.

EIDEM. EPISTOLA VIII.

MUltas ego tuas, et eas quidem omnes suaves ac plenas summi amoris accepi epistolas ex eo tempore, quo a nobis discessisti: pluribus autem illarum statim respondi, nec tamen omnibus: expectabam enim, ut liber ille meus, quem nosti, excusus foret. Una enim cum litteris ipsum mittere volebam: negotium vero hoc magis lentum fuit propter varia crebraque librariorum impedimenta. Ipsum igitur tu nunc leges: etsi multo ante legisti. Sed tamen quaedam, ut videbis, addidi. Nonnulla etiam mutavi. Cum autem mihi nunc e manibus exierit hic liber, qui me requiescere non patiebatur, [est enim multo major labor, quam quisquam putaret, hujuscemodi scripta conficere] nec sinebat convertere


page 210, image: s210

animum ad alia majora studia: incumbam toto pectore in curam illam, quam scis, ac dabo operam, ut ad finem perducam opus illud, quod mihi multo ante proposui. Expecto autem judicium vestrum de hoc meo volumine: vestrum autem considerate dico, non tuum. Tu namque quid existimares de ipso, jam pridem mihi significasti: praeterea non multum in hoc tibi tribuo. Amor enim, quo me prosequeris, non te sinit vere de meis rebus existimare, et tamen posses, cum id adgrederis, te ipso spoliare: aut si non posses, cum haeream tibi in medullis, saltem deberes. Puta igitur auctorem esse hujus operis non Victorium tuum, sed alienum hominem. Quod si hoc praestare volueris, magis tunc ego judicio tuo, quam alius ullius assentiar. Sed his relictis, [puto enim te non minus haec de me audire cupere] ego valeo, ac magis etiam, quam unquam antea fecerim, litteris involvor: nec tamen ex animo dimisi oblectationes illas meas, quas scis. Menses enim eos, quos soleo, ruri consumo: et agris meis conserendis opem do. Studium enim hoc me quotidie magis tenet. Postquam autem hinc discessisti, non parum eos instruxi, et his ipsis etiam diebus opus incepi, quod valde fructus, ut spero, et splendorem ipsorum augebit.


page 211, image: s211

Nec tamen omnia mihi hoc tempore secunda contigerunt. Amisi enim uxorem, cum qua jucunde spacio L. annorum vixeram: ex cujus interitu incredibilem dolorem sensi. Puto enim ad aures tuas aliquando pervenisse cum hic esses, quam gravis illa prudensque femina foret. Incommodum autem, quod inde accepi, quotidie me magis premit: nec possum ullo pacto ipsum oblivisci. Pauci igitur mortales inveniuntur, qui non crebro conflictantur aliquo malo. Tu quoque mihi significasti, cum in itinere adhuc esses, in hujusmodi acerbum casum te incidisse, fratremque tuum, puerum optimum, fato functum tunc fuisse; qui nuncius mihi valde molestus fuit. Perspexi enim ex tua epistola, quantopere illum dilexeris. Sed etiam cum tua, quam accepi bis diebus, epistola, erat ea, quam ad Bassevitium, scripsisti, de obitu matris ipsius: quam odiosam plagam, ut audivi, ille a te primo cognovit: etsi litterae sero venerant. Oportet igitur cogitare, nos homines esse, et hac conditione in hanc vitam venisse, ut haec incommoda penitus vitare non possimus. Ego certe conor animum meum confirmare, et resisto dolori, quantum valeo, qui tamen crebro me refricat, ac pungit: sed finem faciam moerendi, ne [gap: Greek word(s)] tuam evocem.


page 212, image: s212

Scio enim te valde rebus meis adversis sollicitari. Unum autem tuum non accepi fasciculum litterarum: in quo erat epistola Joachimi Friderici. Quare, cum scribes ad ipsum; quod illi epistolae non respondi, me ipsi excusabis sedulo: neque enim potui. Mitto autem ad eum unum ex his meis libris, qui erit una cum reliquis. Tuae nunc partes erunt curare, ut ad eum perferatur, et exile hoc meum munusculum verbis tuis politissimis ornare. Fecissem vero ego libenter quod mihi suaseras, pertinens ad hanc rem, sed veritus sum ne viderer aliquibus officio meo deesse, qui relictis nostris, maxime illustribus, alienos, licet omni honore dignissimos viros celebrarem, simulque apud ipsos offenderem, quorum mihi benevolentiam, quacunque re honesta facere possum, conciliare debeo. Vale, et a me nunc, postquam solutus illa molestia sum, crebiores litteras exspecta. Florentia XI. Kal. Februar. An. M. D. LXIX.

EIDEM. EPISTOLA IX.

LItterae tuae, V. id. Mart. datae, fuerunt mihi gratae mirum in modum; exspectatio quoque illarum, quas polliceris te ad me scripturum sub Kal. Aprilis


page 213, image: s213

multo uberiores, accidit mihi jucundissima. Epistolam tuam ad Joachimum Bassevitium misi statim, ut jusseras: ipsum autem videram non multis ante diebus bene valentem. Missus enim fuerat ad Principem nostrae reip. communi nomine vestrorum juvenum, Senis honestarum artium perdiscendarum caussa digentium, ut commoda quaedam ab ipso impetrarent: quod negotium facile et ex sententia confecit. Ego urgeo opus illud magnum, tibi notum quod vereor, ne me pondere suo opprimat. Quotidie enim magis intelligo, non esse illud onus meorum humerorum: conabor tamen studio, et diligentia supplere, quod ingenium et doctrina praestare vix potest. Tu me amato, exploratumque habeto, paucos esse mihi, ita uti tu es, caros: quod facio merito et amore tuo magno erga me officiisque impulsus: dicerem coactus, nisi pronus valde essem erga honorem et existimationem tuam, nec stimulo ullo in hoc egerem. Vale. Florentia. XV. Kalend. Jun. Anno M. D. LXX.



page 214, image: s214

EIDEM. EPISTOLA X.

CUm paucis antea diebus ad te litteras exarassem longiores, quibus tuis respondi, accepi ex epistola Bassevitii nostri, qui Venetiis nunc degit, ipsum ex Italia discedere, domumque redire nunc velle. Quare committere non potui, quin rursus ad te scriberem: quod tamen sine tanta etiam occasione libenter facerem. Aspicere enim mihi te videor, quem valde amo, ac tecum familiariter loqui, cum ad te scribo. Certa autem de causa factum est, ne in discessu hoc suo me salutarit, quam ab eo accipies. Ipse quoque justo hoc ejus impedimento magna laetitia privatus sum, quam cepissem ex aspectu ipsius. Scis enim quantopere hominem diligam, et ipsum dignum putem, quem omnes probi et docti viri amplexentur. Tu igitur pro me diu istic fruere moribus et comitate ipsius. Nisi autem scirem te eum valde amare, auderem etiam tibi illum commendare, atque id quidem de meliore nota: cognoscere autem hinc potest, quantus si amor meus erga illum. Nam quin auctoritas tua in istis locis plurimum ei prodesse possit, non dubito: utinam mea tanta apud vestros opulentos homines ac Principes viros foret,


page 215, image: s215

gradus nullus honoris ei deesset: sed testimonio tuo, et gratia, qua flores apud illos, quod ego efficere non possum, facile praestabis: ipsius etiam industria doctrinaque varia facile per se intelligetur. ac viam sibi aperiet ad honores, et non parvos gradus dignitatis. Quare de hoc non laborabo, neque tibi aliquid oneris imponam, ut illum magis, quam facis ex vetere nostra consuetudine pristinoque judicio tuo erga illum, foveas et in manibus habeas. Vale. Florentia, prid. Non. Novemb. Anno M. D. LXX.

EIDEM. EPISTOLA XI.

LItterae tuae, IIX. Kalend. Septembr. Suerino datae, fuerunt mihi valde jucundae, ut ceterae omnes tuae. Expressisti namque in illis animum tuum pronum erga me honoremque meum mirum in modum: quod tamen non nunc primum fecisti: sed statim ut a nobis discesseris, vehementer in hanc curam incubuisti, totoque pectore conatus es, quocunque veneris, servire laudi ac gloriae meae, et benevolos aliquos mihi oratione tua praedicationeque mearum laudum conciliare. In quo tamen vereor, ne valde peccaris, qui illa, si qua sunt in me


page 216, image: s216

laude digna, nimis extuleris, et modum nullum in me celebrando servaris. Sed hoc totum proprium est tuae probitatis et virtutis singularis. Magis enim [gap: Greek word(s)] , quam te, cognovi adhuc neminem, nec facile arbitror inveniri posse, qui ad hanc laudem propius accedat. Laudem enim ipsam judico, et eam quidem non parvam. Verum de hoc nunc verbum amplius non addam. Saepe namque, ut video, mihi occasionem praebebis tibi de hac tua incredibili humanitate, naturaeque bonitate gratias agendi, et nova quaedam praedicandi. Audire quoque de rebus tuis bonis crebro aliquid, amoreque, quo te prosequitur Princeps tuus, fuit mihi valde gratum, non minusque laetor, commodis istis tuis, quam si mihi illa ipsa obtigissent. Cum autem de virtute et liberalitate Ducis Megapolitani a multis multajam pridem cognoverim, hoc quoque mihi non parvum signum est sapientiae ipsius ac judicii singularis, quod operam dat, ut liberi erudiantur, et honestis artibus diligenter incumbant, teque huic curae praefecit, qui egregie, quod in hoc munere obeundo requiritur, praestare potes. Quis enim nescit in pueris instituendis teneraque illa aetate expolienda in primis necessariam esse doctoris probitatem, deinde fidelem elegantemque eruditionem?


page 217, image: s217

quae profecto in te non mediocria sunt. Sed pollicitus sum supra, me de tua laude silere nunc velle. Quare ne tam cito oblitus id videar, revertar ad Principem tuum, qui hoc curat, eodem tempore honori filiorum prospicit, et utilitati populorum, quos regit. Cum enim ipse eos recte ordineque gubernarit, cujus rei gerendae, maximae omnium rerum, facultatem consecutus sit, non parva ex parte, a doctrina, scientia bonarum artium, qua ornatus est: videtur prudenter benigneque facere, atque iisdem consulere, cum providet, ut etiam postquam ipse lege naturae liberatus hoc onere fuerit, a suis, praeditis iisdem dotibus animi, custodiantur, et quantum effici per ipsos poterit, beati reddantur. Cum igitur hae tuae partes nunc sint: [suscepisti enim personam Phoenicis, qui a Peleo patre Achilli informando delectus est, ut redderet illum studio suo, [gap: Greek word(s)] :] cum, inquam, hae tuae partes sint, debes in hoc praeclaro honestoque munere toto animo versari, et omnes cogitationes tuas consumere. Ego autem, etsi compertum habeo, te omnibus tebus abundare, quae tanquam instrumenta sunt hujus aedificii, magnificique operis, nec ullam in partem mea ope egere: tamen, si qua re potero tibi


page 218, image: s218

prodesse, ut semper caeteris in rebus sedulo feci, ita in hac quoque tibi non deero, atque id desiderio, quo flagro te ornandi. Tu igitur videbis, qua potissimum in re tibi utilis esse possim, laboremque tuum minuere: atque omnem interim diligentiam adhibebis, nervosque ingenii contendes, ut onus, quod suscepisti, ad finem summa cum laude perducas. Vale. Florentia V. Kalend. IXbr. Anno M. D. LXX.

EIDEM. EPISTOLA XII.

HEri accepi epistolam tuam, Caseli optime, mihique carissime, datam V. Kal. Sept. quae me refersit laetitia singulari. Amo enim te, et merito quidem amo, memoriaque tui vehementer delector, quae sine tuis etiam litteris nunquam ex animo meo discedit. Cur enim non diligam [omitto virum doctum et scientia multarum rerum instructum] tam probum virum tam que mei amantem? Amo igitur te tibique omnia bona opto, postquam tanto spacio terrarum sejunctus nihil efficere possum, quo te juvem; et in hac re animo meo satisfaciam. Quae certe a me proficisci possunt ad dotes animi tui celebrandas, multas et magnas, etsi praeconio meo non eges, parata tibi semper


page 219, image: s219

erunt; nec ullam unquam occasionem hujus rei amittam. Te valere ac firmiore corpore esse, quam solebas, gaudeo: hortorque, ut summo studio valetudini servias, quod facere nunc debes, non tantum salutis tuae tuendae causa, verum etiam laetitiae, quam inde capiet virgo, quam tibi delegisti sociam omnium rerum, quae in vita homini contingere possunt. Illa namque ex imbecillitate tua, ne dicam gravius malum, quod inde necessario nasceretur, nisi curares valetudinem, plurimam acciperet molestiam. Debes autem contra; honesta omni ratione, qua potes gaudium ipsius ac voluptatem augere. Laudo vero judicium tuum, qui post tot labores susceptos in perdiscendis ingenuis artibus, et tam multas longinquasque terras peragratas, contuleris te in istum portum ac requietem. Ipse enim de matrimonio sic existmo, arbitrorque hoc esse verum ac certum solatium vitae, nisi aliquis in hac re infelix admodum fuerit. Nam qui sapit, ratione facile potest mederi incommodis nonnullis, quae secum trahit haec copula, comitanturque plerunque ingenio muliebri. Ego certe nullam umquam majorem voluptatem sensi, quam ex officiis fidelibus uxoris, cum qua cum vixissem intervallo L. annorum, erreptam mihi morte aegre admodum


page 220, image: s220

tuli. Consilium nostri illius amici, quem non nominas in litteris tuis, significas tamen ita, ut me fallere non possit, quod sit ignoro, quise conterat in tot regionibus contra commoda valetudinis suae perlustrandis. Hoc enim facere possunt, qui non valens solum, sed vegetum etiam corpus habent, quamvis omnis peregrinatio exposita sit multis et variis periculis, quod ego quoque aliquando, cum meis magnis damnis, expertus sum. Sed de hoc homine scribet ad te quaedam filius meus. Ego valeo et urgeo opus illud, quod nosti, et jam pene ad exitum ipsum perduxi; qui assiduus meus labor causa est, ut infrequentius scribam ad amicos. Omne enim tempus, quod consumo in aliis litteris, videor mihi eripere huic institutae scriptioni. Vale. Florentia IX. Kal. Decemb. Anno M. D. LXXI.

EIDEM. EPISTOLA XIII.

NE valeam, mi Caseli, si quenquam diligo plus quam te. Quod autem alius scribo quam solebam, noli putare fieri, quia meus animus erga te ullam in partem immutatus sit. Neque enim verum id est, nec effici ullo pacto potest. Postquam enim te semel amare


page 221, image: s221

coepi, quod feci justis de caussis: impulsus inquam benevolentia non parva tua in me, et commendatione eruditionis et ingenii tui, dum vivam in eadem voluntate permanebo: etsi magnis intervallis locorum sejuncti sumus. Sed hoc etiam tantam vim non habet, ut penitus frangat amicitias: praesertim, quae solidas, ac firmas radices habent. Veniet autem, ut spero, tempus, cum hac quoque in re tibi satisfaciam, et crebras ad te litteras mittam. Semper enim secum aliquid afferent, quod ad honesta studia, reconditamque doctrinam pertineat. Cur autem hoc tempore id non faciam, arbitror tibi notum esse. Urgeo enim opus illud magnum, quod suscepi, fortasse non satis prudenter, totoque animo in eo occupatus sum. Aetas autem gravis me admonet, ut properem. Quare omnis hora, quae mihi eripitur, existimatur a me tardare illam curam. Quibus praeterea premar quotidianis occupationibus, non te fallit. Malo enim ita ipsas appellare, quam labores. Haec igitur cuncta vere, fideliterque prolata, me tibi purgabunt, ejicientque e pectore tuo suspicionem omnem, si qua forte eo irrepsit, ne minus id ego negligentia, aut imminutione aliqua amoris praestiterim. Te autem valere, et erudiendis maxime illustribus, atque optimis pueris


page 222, image: s222

operam navare, libenter audivi: quos spero studio, et diligentia tua expolitos, tales evasuros, ut plane respondeant honestae tuae, elegantique disciplinae, et origini clarae, sangvinique prudentissimi patris. Vale Florentia, pridie Non. Mart. M. D. LXXIV.

EIDEM. EPISTOLA XIV.

NActus occasionem satis bonam mittendi orationem, quam superioribus diebus habui in funere magni nostri Ducis, amittere eam nolui. Leges igitur ipsam, cum tibi commodum erit, atque eodem animo leges, quo cetera mea scripta semper legisti, id est benevolo et non valde exquisito, neque acri judicio. Nosti enim aetatem meam, et multas variasque occupationes, quibus quotidie distineor, et publicis, et privatis. Brevitas etiam temporis impedimento mihi fuit, ne possem tam grande argumentum pro dignitate tractare. Sero enim huic tristi muneri obeundo delectus sum. Sed haec levia, et indigna amicitia nostra. Illud scio gaudebis, me valere, et toto animo incumbere in nostra studia litterarum. Neque enim adhuc senectus, etsi gravis, ita mihi molesta est, ut cogar penitus Musis


page 223, image: s223

nuncium remittere. Tu quoque valebis, et me diliges. Haec subito scripsi, quia, cui daturus epistolam eram, properabat. Florent. Idib. Quinctil. M. D. XXIII.

Jo. CASELII EPISTOLARUM LIBER VI. EPISTOLAE AD BARONES et NOBILES Quosdam.

SVANTHONI BIELKE Baroni, Domino in Salstad etc. EPISTOLA I.

MUltae mihi certaeque causae sunt tui amandi, sive etiam colendi, Svantho. Utrumque autem a me egregie praestatur, et fideliter. Ipsa


page 224, image: s224

quoque eam naturam habere puto, ut si integritatem suam tueri debeant, divelli nequeant. Quid enim sinceri sit in benevolentia sine cultu? cultus autem sine benevolentia non jam speciem habebit adulationis, sed erit ipsa adulatio, pestis optimarum vitae rationum. Sed caussarum, de quibus dixi, aliae accesserunt aliunde, nec leves et bonae, sed graviores et pene necessariae ex te ipso trahunt originem. Etenim ut initio nomen tuum audivi, statim equidem tibi volui, mihique de te bene fui ominatus. Perspexeram enim gentis vestrae perillustris juvenum aliquot virtutem: imprimis autem mihi cum Thurone necessitudo a permultis annis intercesserat. Cum enim ego olim ex Italia reversus, primum hic sedem fortunarum sive vitae figerem, quo tempore vicini Reges acre terra marique bellum inter se gerebant, viximus inter nos familiariter. Ille deinde longinquas terras adiit, non solum visendi gratia, ut plures faciunt, sed ut doctrina uberiore et cumprimis scientia politica animum expoliret. Cum ex intervallo plurium annorum aliquot abhinc annis rediens et ipse ex Italia, hac transiret, amicitiae jus renovavimus. Sed litterae Nicolai Rascii, hominis doctissimi atque item veteris amici, plenius me de te erudierunt. Verum ubi ad vos venit


page 225, image: s225

Baro Christianus Hornius, sororis tuae maritus, quicum mihi non etiam nihil ante intercesserat consvetudinis, exposuit nobis intimos animi tui sensus, quemadmodum cum studio virtutis litteras colere constituisses. In hoc vidi deinceps animi tui constantiam. Nec enim passus fuisti, te splendore vitae aulicae, aut spe majoris dignitatis et opum ab instituto retrahi. Cum enim in comitatu Regiae legationis Sveciae ad Comitia Polonica venisses, quibus Regis vestri filius, Princeps Sigismundus, Rex Poloniae designatus fuit, ejusque adventum exspectavisses, non adjecisti animum ad ea, quae plurimorum oculos facile praestringerent, sed ad nos direxisti iter tuum, ubi in otio Musico, diu desiderato, delitesceres, sive potius discendi laborem tolerares. Labor enim est, quod multi habent pro otio. Si enim foret nihil hic nisi otium, non ita pauci, itaque lente accederent ad doctrinae studia, nec qui degustassent amaras hasce virtutis et sapientiae radices, ita facile se subducerent. Nec tamen nos otii nomen repudiamus, nec inficiamur, jucundum esse, omnemque molestiam dulcedine scientiae facile abstergi. Itaque nihil mirum, si nuncio voluptatibus remisso, ad quas feruntur plerique fortunatiores, et postpositis fortunae bonis, de quibus digladiantur


page 226, image: s226

inter se primi mortalium, nec labore nec vigiliis ullis frangitur: licet alii mirentur, nos in re, ut ipsi judicant et accipiunt, prorsus nihili esse occupatissimos, et non solum negligere maxima vitae ornamenta, sed interdum etiam projicere: quorum illud stultitiae affine, hoc a furore non multum abesse videatur. Etenim graves etiam sumptus sacimus, valetudinem vitamque ipsam saepe in discrimen adducimus. Quis enim abeat peregre sine viatico? quis sine argento excipitur? quotusquisque in alieno coelo non experitur febres, aliosve graves morbos? quod iter longinguum sine periculo, sive terra, sive mari, fieri animadvertimus. Quo istam animi tui constantiam pluris facio, et plus caussae tui praedicandi, quam cohortationis pangendae habeo. Probo vero etiam rationem, quam sequeris. Cum enim te prae caeteris studiis, ad eloquentiae et politicae studium contuleris, recte et bonos scriptores et historias omnium et temporum et orbis partium, praeterea cognoscis. Sed nihil rectius, quam quod Graecas litteras habes in pretio. Graecis namque litteris, ut propriis arculis, thesauros sapientiae servari, te satis vidisse arbitror. Sermonem quoque ipsum cognosse, non erat quidem abs re: sed secundum est, magnumque adeo, et praecipuum, Graecis


page 227, image: s227

disciplinis incumbere, quod ipsae non satis a quoque Latinis litteris sunt explicatae. Animadverti, quam libenter acceperis, cum alia, quae a Peripateticis sumpta, tum quae ex Plutarcho adversus curiositatem et garrulitatem, tradidimus. Nec mirum, te iis delectari, quae sequaris. Tu enim de iis et audis cupide, et loqueris accurate, quae operae pretium sit non taceri: tu tuas res tibi curae habes, relictis aliis, ita ratus, vix esse cuiquam satis temporis, ad ea agenda, quae sunt proprii muneris; proinde magnae esse stultitiae, vel extremae malitiae, in aliena inquirere, et ea curare, quorum curatio turbet forte multos, juvet neminem, ipsius curiosi rebus et existimationi noceat maxime. Nec dubito vero, quin ejusmodi doctrinis te meliorem fieri sentias. Magis enim magisque indies vitam hominum intelligis, et rectius de unaquaque re judicas, et tum bene dicere tum benefacere magis desideras, et eniteris studiosius. Quod si ita est, uti mihi multis, nec dubiis signis persvadeo, nihil malle te, quam iis animi epulis perfrui, quibus ille alatur et perficiatur, credibile est, nec cuique tuorum familiarium dubium esse potest. Hoc equidem me tam auctore, quam approbatore facies: cumque in hoc eris, ubiubi gentium eris, me amabis, quod facis hactenus, uti te mihi


page 228, image: s228

carum esse intelligis. Vale. Rostochio XI. Kal. Majas. 1589.

CHRISTIANO DISTELMEIERO, Domino in Malsdorff et Radesleben. EPISTOLA II.

GRatum tibi esse studium meum, non dubitabam, non solum, quia plus mihi in litteris tribuis quam ipse arrogem, sed etiam, quia me mirisice amas. Solemus enim quae ab amicis proficiscuntur, quamvis tenuia, in rebus carissimis habere, et non raro multo etiam preciosioribus anteponere. Non putabam autem, te cogitare de referenda gratia, quasi [gap: Greek word(s)] . Certo sciebam, sive scripsissem aliquid, sive nihil scripsissem, te non defuturum, si opus esse ostenderem, aut tibi in mentem veniret, in rebus meis, neque mihi, neque meis: meis autem, cum si quos tibi commendarem, in quo feres audaciam meam, tum qui ex me nati, quotidie opem meam, implorant, majoremque cum aetate propediem flagitabunt, ut nullum verbum faciant. Quod si mihi soli viverem; nemini mortalium gravis, contra quibus possem, studerem esse usui. Etiam nunc quibus queo, et quantum omnino queo, servio, potissimum


page 229, image: s229

ingenuae doctrinae studiosis adolescentibus: quoniam mihi in aliis vel nihil, vel parum facultatis est: alterum aeque declinaturus mihi in perpetuum videor, praesertim cum litteris et litterarum cultoribus olim a Regibus constituta praemia, paullo ante prorsus evanuerint, [gap: Greek word(s)] . Jam vero praeter omnem expectationem meam luculento me munere affecisti, quo plenissime testatum mihi faceres animi erga me tui singularem benevolentiam. De eo te amo, daboque operam, ut aliquando coram tibi gratias agam: si hoc brevi non fiet, aliam viam inveniam, qua magis tibi probem animum meum, et tuum in me complectendo magis confirmem: aut quoniam hoc non opus est, ostendam, quam non erraris in hoc, qui me vel ultro, vel, cur enim dissimulem? ea facilitate in amicitiam adsciveris, de sermonibus bonorum, et quibusdam sane mediocribus ingenii monimentis notiorem, quam de facie. In eodem vero fasciculo accepi plurium perelegantia scripta, gaudeoque universum pene chorum musicum praesto fuisse honori tuo: non equidem injuria, quem tu studio et praesidio sublevatum tuo, velis esse semper ornatissimum. Probo etiam praeclarum tuum de Thoma Hubnero judicium, quem cognovi jam ab adolescentia virtute et integritate vitae nemini


page 230, image: s230

secundum: de ejus animi dotib. ita sentio, ut in copia optimae doctrinae, et admirabilis in dicendo facultatis ei neminem praeferam. Qua in re cum mecum non dissentias, perges eum veteri tuo amore complecti, magis etiam, quam me ipsum. Cur enim hoc non feram? cum intimos ipsius sensus certius perspexeris, quam meos, hominis tibi a pueritia notissimi: non dicam magis, ne quod mihi tribui cupiam, ipse derogem. Tantum autem abest, ut illi invideam, ut hoc etiam te rogem. Declarare etiam ei potes amorem tuum consilio et ope, et cogitare ubi id facias. Censeo enim subvenias hominis pudori. Eum enim probare in bonis ita debemus, ut non negligamus: utrumque prudentis est, hoc benefici. Non potes autem ignorare, in quas difficultates quorundam perfidia conjectus sit, quos cum ille juvaret, se pene, certe de suis multum perdidit: non levibus curis ipsius animum angi scio. Da quoque mihi veniam, qui tibi eum commendem, in quo amando mecum certes. Non reprehendenda videtur cura, quae pro amico suscipitur, nec supervacanea: neque perinde impudentes in aliena re, ut in propria videmur: quanquam et hanc meam puto: sed scis ut loqui consueverimus. Vale. Rostochio X. Cal. Sept an. M. D. LXXXI.



page 231, image: s231

EPISTOLA III. qua EIDEM. de Nuptiis minoris Filiae DOROTHEAE nubentis ALBERTO Comiti ab Eberstein, Domino in Neugarten et Massov in Pomerania, gratulatur:

COgitanti mihi de litterario munere olim tibi promisso, et a te pridem desiderato, fama aliquot abhinc mensibus ostendit argumentum, in quo commentando aliquid temporis recte ponerem, non solum, quod viderem, quibus erudirentur, sed quae etiam, praesertim si tu auctoritate et consilio et opera accederes, publice profutura credi possent. Ab excessu enim VII. viri Brandeburgici JOACHIMI-FRIDERICI, cum laudatissimo Patri, successisset JOAN. SIGISMUNDUS, Princeps optimus, nullum officium primariae in imperio dignitatis neglexit, qui ante de omnibus esset eruditus, et plurium specimen magna industria feliciter edidisset, tum in media Marchia, tum foris. Transito jam Istula venerat in Borussiam: quae ibi gereret quae etiam diceret, multa nunciabantur. Facta enim et dicta Regum et Principum latere non possunt


page 232, image: s232

et erumpunt perse. Imo hoc est hominum ingenium, ut in illa curiose inquirant, et quaecunque odorati fuerint, quasi praecones precio conducti, decantent ultro. Nunciabatur de artibus pacis sermones saepe instituere, et in iis de visitanda Academia [sic enim de emendatione etiam magnarum rerum, de consuetudine sacrarum litterarum loquimur, quam [gap: Greek word(s)] quoque commode diceremus] mentionem injecisse aliquoties, quod intelligeret, ita se habere, quod sapientes probarunt, utinam potentes, quotquot sunt, am plexerentur: unamquamque Academiam fontem esse boni, et officinam felicitatis humanae: quod de recte condita, et bene culta, verissime asseveratur. Id cum ab aliis ad alios relatum et perscriptum esset, mihi quoque amici litteris praedicarunt, sive praedixerunt, quod fieri optaremus utrinque. Ego vero ratus, me ad te scribendi occasionem nactum, neque oblatam, dimittendam, credidi me habere jam materiam, in qua experirer, quid possem docere aut dicere: et possem forte non nihil. Hocjenim nisi ipse comperisses, quod aures tuas praetervolare non potuit, si tibi sive primus, sive praeter alios, [namque et hoc mihi licet] narrarem: te praeterea rogarem sive monerem, ut prima sive optima commoditate hujus divini


page 233, image: s233

consilii, [gap: Greek word(s)] mentionem faceres: ut venatores de canibuspassim concionantur, et Principum filiis momenta venandi modo lepores, modo hinnulos, modo apros, modo cervos, ad lupos, uros, leones usque, non insusurrant clanculum, sed alta voce decantant. Non solum autem super hac re verborum aliquid facias, sed et tui loci aliis insuper in eandem sententiam pertractis, sive in ea confirmatis, simul plures sancto operi manus admoveatis, et quae vobis ab illo Archinauclero demandentur, exequamini. Estis enim vos primates et oculi et manus Regum, ut Persae loqui solebant. Hanc vero cogitationem non equidem abjeci, sed eam mihi una caussa minuit, altera retardat. Motus enim his mensibus exorti in Germania scrupulum injiciunt animo meo. Vix enim turbatis rebus, tanto metu belli, haec deliberatio instituatur. Omni enim tumultu publico, cum reliquae artes pacis jacent, locus Musis nusquam est. Spem tamem ipse bonam fovebam, reputans mecum, et legibus posse et solere disceptari contentiones maximas, et abundare Germaniam bonis senatoribus, neque nihil valituras miserorum ad Deum perpetuas preces. Quando autem aliquid meditationum in hunc finem etiam annotare coeperam, tum


page 234, image: s234

amici nobis exponunt, parare te hoc vere nuptias secundae filiae, nobilissimae virgini, DOROTHEAE DISTELMARIAE, quod postea e tuis litteris, ac paullo post ex te ipso plenius cognovi, cum legatione amplissima perfunctus, transiens me salutares pro veteri tua in me benevolentia, qua me adolescens complecti coeperas, cum tu in academia ad Viadrum liberalibus disciplinis magno studio incumberes, ego in acad. Baltica ad Varnum politiores litteras primo loco docerem juventutem Megapolitanam, multos, qui e vicinis regnis capiendi cultus ingenii gratia ad nos confluerent. Etenim Joan. Schosserus, aequalis meus, mihi e septem virali acad. ad Albim, studiis et animo conjunctissimus, tibi vel lucubratiuncularum mearum aliquid legendum dederat, vel de me, nostraque amicitia, e similitudine studiorum nata, exposuerat. Idem de praestantia tui ingenii, et singulari studio, quo flagrares optimarum artium, earum potissimum, quibus vita hominum recte sancteque coleretur, ad me scribebat. Namque illi gravissimo et doctissimo viro Pater tuus, LAMPERTUS DISTELMARIUS vir sapiens, Marchionis VII. viri Senatus princeps et Cancellarius, te erudiendum informandumque ad paternum exemplum crediderat. Ex his primodiis inter absentes


page 235, image: s235

nata notitia excrevit in certam et constantem amicitiam, auctoritate illius Aemiliani, viri boni et praestantis poetae, ut de caeteris illius animi dotibus non dicam. Possim enim et vere et uberrime referre multa, si locus pateretur, nec ipse alio mihi properandum statuerem, et extant mei de ipso amoris et judicii testimonia in illis epistolis, quas ipse suis lucubrationibus olim adjiciendas censuit, etsi eadem et multo plura hodie luculentius scriberem: et faciam in loco, etiam tibi gratificans. Nam, ni fallor, illius laudes, tuas, et tuae actiones contra illius nomen illustrabunt. Inter nos autem disjunctos locorum spatio alia intercedere commercia non poterant, quam per litteras, quarum ego, praesertim quas expeti intelligerem, parcus neque illa aetate esse solebam: lacessitum epistolis me quoque diligi. aut aliquo loco haberi suspicans. Cum igitur a vobis aliquae, et doctrinam et benevolentiam redolentes, mitterentur, neque a nobis nullae veniebant. Non enim me dignum putabam, pigriorem videri in re non difficili, cui nullum diem a litteris abesse liceret. Ipse vero postquam te in suum ludum vocatum, in senatu amplissimo sententiam dicere jussit, ubi te in negotiis exerceret, neque hoc scribendi studium omisisti, neque deinceps, cum


page 236, image: s236

in amplissimo et nogotiosissimo munere patri successisses: denique hac iter faciens, quod evenit, dum hic vivo, aliquoties, et me tibi adesse jnssisti, et ipse venisti domum meam, ut me abs te tanti fieri sentirem, quanti ego me et mea non aestimo: non tantum officiis, quorum erga me et meos non obliviscor, sed animo me magis tibi obligasti ad te observandum. Observantiam autem, etsi ipse quoque esse animi cujusque sentio, tamen prodi obsequiis et studiis oportere non minus statuo. Itaque et ante ejusmodi sive signa, sive officia, praesertim tuo illo tempore, quod tempus sive otium a te fuit pulcre collocatum, ut cum nihil agere viderere, quibus nihilominus prodesses patriae et dispiceres et faceres ad hoc usque, quo valetudine | recuparata honorum habes quantum, laborum: ab his autem vacuum diem non vides, quod ego accepi a sapientibus, utriusque rei esse fatale, idque sacrum vinculum. Hoc igitur una, forte et altera epistola tibi tum gratulabar, non solum ut gratum tibi facerem, sed ut hinc ipse videres, quam bonis et amicis ex animo faveam, qui ab omni invidia me ita quoque purgarim, ut mhi minus faventum res secundas aequo animo aspiciam. Quam autem iterum tibi gratulandi occasionem habeo, neque hanc


page 237, image: s237

dimittam, neque aliis felicitatibus tuis annectam alias. Multa enim DEUS benignissimus in te tuosque bona contulit, ne talium indicem moliri videar, quibus quasi assentans te facere velle videar deum, ut solent, qui rem aucupantur praeter benevolentiam. Coacervare mihi facile sit, et parentum tuorum in pluribus praestantiam, et res vestras secundas, et amicitias, et affinitates. Sed et his relictis et horum similibus, gratulabor tibi, an de filiabus, an de generis? sive enim te beasse videri possint filiae tam illustribus generis, sive tu beasse tam Illustribus maritis filias. Verum ego, ut hoc illudve se habeat, curiose non indagabo, et dicat quis, esse arcanas coeli caussas, perinde videri, eas noveris, sive ignores: de re ipsa constat, illuxisse tibi eam felicitatem, ut filiae tuae nupserint Comitibus. Namque in splendore vitae civilis nemo dubitat, quin preciosa sit res Nobilitas: prima autem, vel cumprimis, quae sit preciosior: ordine prima est equestris, dignitate regia. Sunt autem, et nominibus propriis recensentur alii atque alii: in iis Comites, inde haud dubie dicti, quod in comitatu proxime praesto essent, sive apparerent Imperatori, quem et Monarcham dixerunt, et licet dicere. Non enim ita delicati erimus, aut inepte superstitiosi, ut non usurpemus


page 238, image: s238

nomina, post mutationem reip. Romanae rebus ab omnibus gentibus imposita, quae Latinorum nemo audivisset: ut neque res ipsas viderant. Namque et Graeci et Latini Persicis quoque utebantur, utsuis, cum et gazam dicerent et satrapas. Priorem natu filiam ambiit Comes JOANNES CASIMIRUS, Comitis LINARAEI filius. Hunc omni gratia [meminimus enim] complectebatur VII. vir JOACHIMUS II. Princeps et disertus et sapiens et per quam studiosus omnibus rebus ornandae patriae, Patris VII. viri JOACHIMI I. in omnibus aemulus: adsciverat in primos familiares Comitem LINARAEUM, cujus consilio uteretur in architectonicis potissimum. Architectonice autem Politices imago est, ut hanc illius nomine donare summus sapientiae magister non dubitaverit. E quam plurimis primam esse caeteratum artium facile apparet. Nam et ipsa difficultas, et architectorum praestantium raritas magis ipsam nobilitant, vix ut pluribus annis unus emergat aut etiam alter. Florentiae cum primarium templum, divae Virgini postea dicatum, quam magnificentis simum Germanus animo jam designasset, tale ipsum quoque condidit usque ad summam testudinem, quod ex illo seculo in hunc usque diem admirationi fuit, tunc autem cum recens esset, magis obstupefecit


page 239, image: s239

et Etruscos, ingeniosissimos in Europa mortalium, et hospites, qui quotidie Romam transirent. Roma enim fuit et est Christianis, quod Judaeis fuerat Hierosolyma. Illic in omnium ore est, ipsis centum annis non inventum, qui tantum in illa divina arte ingenio profecisset, ut augusto illi templo desideratum, quod dixi, fastigium imponeret: ausus certe fuit nemo temporis intervallo. Quod etiam operum est durabilius? Multa ante mille annos condita, etiam hodie neque vetustate, quae tandem omnia absumit, corruunt. Romae stant etiamnum, Pantheon, stupendum Amphitheatrum, moles aliae: adhuc nubes tangunt Pyramides in Aegypto, de quibus mira ex iis audivimus, qui in Palaestinam religionis ergo iter susceperant. Dicam quod, quaecunque in hanc sententiam dici cogitarique possint, omnia superat: universi architectus, artis majestatem, hac sua aede, quam ornatissimam mortalibus incolendam dedit, demonstrat omnium evidentissime. Denique omnium artium nulla est, quam quis ullam in partem cum hac comparet. Et socer autem ille majoris filiae tuae, non solum propter dignitatem ordinis, sed et hanc ob caussam DISTELMARIUS et affinibus ornamento est. Quam praestans architectus Etruscus ille LINARAEUS


page 240, image: s240

fuerit, tum alia monumenta testantur, tum Spandova loquetur multis porro seculis. Jussit pater, ut vir prudens et magnanimus, filios etiam alteri architectonicae sese a primis annis dedere, quae est gubernatrix gentium. Igitur artibus pacis clarus, Comes, JOAN. CASIMIRUS LINARAEUS apud Marchionem CHRISTIANUM in Franconia princeps senatus est, et summi judicii Praeses, quod ingenuis disciplinis eruditus, instructus peritia plurium linguarum, confirmatus usu rerum, de cujus civili prudentia his de caussis cuivis facile constet. Potissimum autem hujus epistolae caput est, ut tibi de altero genero, Comite EBERSTENIO gratuler: in qua parte lascivire oratione non debeo, neque in ea arte me exercui, neque familiae historiam memoria ipse teneo: veterem esse, praestitisse arte militari, aliae quoque nationes praedicant: fuisse ALBERTI patrem Comitem LUDOVICUM magnae auctoritatis, celebratum in Imperio, qvod et facundus esset et sapiens. Haec dum scribo familiares mihi referunt, matre natum Comite Mansfeldica, qvae familia a multis seculis illustrissima est inter Comites: neque me fugit, praesidem Areopagi imperialis cum laude fuisse ALBERTI patruum HENRICUM, aetate grandi, prudentia, quae annis et dignitati responderet. Non invidebo


page 241, image: s241

poetis, animi et corporis dotes secundi tui illustris generi decantantibus: et versibus exponuntur illa commodius: ut Duce CHRISTIANO Anhaltino militaverit in Gallia, ut fortiter se gesserit in Pannonia. Nec votorum congerie complebo epistolam, quae pro Illustribus sponsis hodie istic fiunt in omnes partes omnia: facis princeps, Sponsae pater: adspiciens autem istum nuptiarum splendorem et tuam tuorumque felicitatem, nihilominus humanis omnibus tecum reputatis, aequanimitatem, qua semper fuisti, seruas. Etenim ab initio ab ominibus praedicata fuere tua erga omnes humanitatis officia, singularia erga bonos studia, beneficia in miseros, in moribus et universa vita animi moderatio, ut nemo in sermone actionibusque tuis, insolentiae signum notarit: quodcunque autem tibi obtigisset boni aut ipse virtute et industria peperisses, id summa modestia Parenti universitatis acceptum refers. Ut autem haec in te magis suspicio animi bona quam res secundas, quibus absque invidia bonorum frueris, ita de illis magis etiam tibi, quam de alia quavis felicitate gratulabor. Neque vero quid pulchrius censeam, aut beatius tali modestia atque animi moderatione, quando ea quae prima putantur, caduca cum sunt et fugacia, inventa et possessa, tenorem vitae non mutant.


page 242, image: s242

Hoc nomine Simonides olim celebravit Archedicen Hippiae filiam, Aeantidae Lampsaci tyranno nuptam, quod cum esset ipsa illius filia, hujus conjunx, tyrannorum soror, itemque mater, nulla re facta fuerat insolentior quamvis opibus et potentia Reginis par. Sed et reginas a memoria veteri habemus non minore modestia, et ipsi forte vidimus praelucentes universo sexui sanctimonia. Referam tibi e cultoribus studii sapientiae, qui in rebus secundis humanitatis erat exemplum, et erga sui ordinis multos perbeneficus. Viennae contraxi notitiam cum Joanne Cratone, Archiatro Maximiliani II. Is cum abundaret et amicis et opibus, agnoscebat hoc quoque se nomine felicem quod Archiater fuisset trium Imppp. Ferdinandi I. Maximiliani II. et Rudolphi II. de quibus cum bene mereretur, gratia apud eosdem valebat, et doctos viros apud heros potentissimos in gratia ponebat. Diligebat enim praecipue Joachimum Camerarium, Joannem Sturmium, Paulum Manutium, Conradum Gesnerum, Obertum Gifanium, et honore afficiebat: illi etiam hoc praeconium ego debeo, quem istis minorem tum quoque amplectebatur. Emeritus in patriam se retulit, servitum valedudini, atque ibidem (Vratislavius enim eret) sacra meditabatur et scribebat, inscripta Meletemata


page 243, image: s243

Ipse autem in rebus duris, e quibus eluctari forte non studui, [agnosco enim veram familiarium reprehensionem] summopere studui modestiae, quam [gap: Greek word(s)] , sacrae litterae [gap: Greek word(s)] dicunt, quam si ostendo, non ostento, quo nihil fieri posit insolentius: displiceo mihi, quoties non assequor, ut studeo: quo tamen studio tranquillitatis mihi plusculum concilio. Proxime, cum me moneret Nazianzenus, hoc boni uno versu persequebar: [gap: Greek word(s)] . Ignosce, qui de me quoque dicam feci, ut utriusque virtutis aemulos non absque causa amicitiam colere etiam ab aliis intelligeretur. Habes gratulationem diversi generis, priorem non falsam, sed nitentem potissimum opinione hominum, quae quoque invidiam conciliat, irritat maledicentiam; sinceram alteram, neque ita casibus humanis obnoxiam, tui in illa parcior, ne a vero deviarem, hujus dignitatem ob praestantiam assequi non potui. Unde autem initium scribendi feceram, in eo finem facio: nec promissum illud tibi simul persolvam, sed jubeo, ut si tempora ferent, et ego valebo, aliquando exspectes quae boni probabunt. habeo enim a plusquam viginti annis meditata, de quibus moneam, cum, ut evenisse Orpheo Cassius Parmensis canit, risum movi familiaribus. Namque multa sunt, in quibus


page 244, image: s244

aberratur, de delectu et concordia docentium, de modo docendi, de doctorum mercede sive praemiis, quae egent explicatione, auctoritate procerum, magnificentia patronorum: quorum capitum meminero atque etiam plurium, si et hoc vobis placere intelligam. Vale Helmestadio ex acad Julia XV. Kal. Jun. die natali meo duodeoctuagesimo. M DC CX.

HENRICO RANZOVIO, Vicario in Holsatia etc. EPISTOLA IV.

QUod me in sermones tuos arcessivisti, per mihi gratum fuit multis nominibus: sed hoc potissimum, quod ex iisdem tuam erga me vidi singularem benevolentiam. Neque tamen quidquam id novi existimavi. Tu enim omnibus bonis viris, in quibus aliquid sit literatum, faces. Verum dabitur a me opera, ut plus tibi caussae sit mei amandi. Modo has breves ad te literas hac occasione dedi, ut meae in te observantiae aliquod signum, etiam ut tibi gratias agerem sublevanti res adversas boni, ut semper existimavi et eruditi viri, quod tu quoque eximius ingeniorum censor judicas, Joannis Golichii; nec ausim quid a te amplius rogare. Est namque ea summa tua bonitas, ut facile antevertat petitionem


page 245, image: s245

et exspectationem nostram. In hominem gratum beneficium contuleris et me non minus tibi obstrinxeris. Vale, Vir Amplissime. Rostoch. Non. Sext. A. C. M DC XXLIV.

CASPARO FLOTOVIO. EPISTOLA V.

UT primum, Caspar Flotovi, ingenium in te perspicax, indolem singularem, et praeclara ad veram solidamque eruditionem atque omnem virtutem principia deprehendi: (nam quibus etiam abundas fortunae bonis, ea me non moverunt, neque sapientis judico, generis splendorem aut opes cujusquam vel regias per se suspicere) continuo te vehementer amare coepi, tibique animum, amicitiamque meam, a qua non abhorreres, ultro aperire non dubitavi: non mea quaedam commoda secutus: sed eo feci, cum quia ex adolescente singularis exspectationis non parum voluptatis capiebam, tum ut tecum aliqua, quibus adjuvarere, liberaliter communicarem. Nihil enim mihi prius, aut jucundius est, quam et eruditis bonisque atque doctrinae humanitatisque cultoribus frui, et vel a majoribus de summis rebus doceri, vel inferioribus cura, laboribus et vigiliis meis, meo loco opitulari. Jam tu mihi


page 246, image: s246

testis es, quam ego te a primordiis nostrae notitiae, quoad simul viximus, fideliter et monuerim et hortatus sim, et, si qua daretur occasio, etiam erudierim. His enim viis te facilime in officio retineri videbam: neque umquam ab hoc meo instituto, quo te volentem non levi beneficio mihi afficere viderer, ulla parte discessi: tibique meum in re animum, et quando hoc itinere suscepto amicis valedixi, et datis ex itinere ante morbum gravissimum litteris confirmavi. Etsi autem non dubito, quin et ego tibi nostroque amori satisfecerim: et tu meorum sermonum perpetuo memineris, ut hae litterae quasi supervacaneae sint futurae: tamen feci tanto libentius, quod Joachimus Bassevitius, adolescens mihi carissimus, ob morum probitatem et reconditas litteras, me quam amicissime urgeret. Mirifice enim te ipse quoque probat, et mecum in te complectendo certat, et sibi de te omnia maxima ut et ego, pollicetur. Neque nos haec unquam frustrabitur opinio, si qua coepisti, perges magnis passibus progredi, et ea, quaetibi fideli consilio praescripsi, sequeris: in quibus ego reversus, si voles, porro quoque auctorem me et ducem tibi praebere non gravabor. Vide vero interea, ne te ex hoc honestissimo spacio voluptatum illecebrae avocent, vel


page 247, image: s247

inde magnitudo laboris deterreat. Sed si te bene novi, non ita molli animo es, ut te umquam luxui, cum viderim te continentissimum, dedas: sed ita forti potius, ut omnes, quae flagranti studio doctrinae atquae vitae politioris subeundae sunt, molestias ultro sis subiturus, et nullo negotio superaturus: si hae molestiae dicendae sunt, in quibus non solum in ipso rei exitu, sed etiam simul sine reprehensione plurimum dulcedinis, atque suavissimorum fructuum percipimus. Vides vero tamen, etiam me fateri multa nobis adversa subeunda, multa difficilia superanda esse: sed haec, et vitae perfectio sive expolitio, qua nulli umquam sano quidquam exstitit optabilius, et salus reipublicae, cui natos esse nos existimare, sanctissimum est, gloria, quae nunquam non huic excellentiae comitatur, abunde compensat. De utroque praeclare te monebit Orpheus Cassii: cujus Orphei huc Roma missi, proxime fecit mihi copiam Vir clarissimus: ex eo hos versus accipe et memineris:

Non levis adscensus, si quis petit ardua: sudor
Plurimus hunc tollit: nocturno ex somnis olivo
Immoritur: delet quod mox laudaverat in se,
Qui cupit aeternae donari frondis honore.

Et quidem haec satis: ne si nimiam de te sollicitudinem prae me feram, de


page 248, image: s248

tuo animo nobilissimisque studiis dubitare aut sinistre suspicari videar. Vale. Florentia. VI. Id. Jan. Anno M DC LXVI

NICOLAO CASIO Regni Danici Cancellario. EPISTOLA VI.

CUm hic juvenis et in re sua, et videndi regni florentissimi gratia istuc proficisceretur, iterum aliquid scribere ausus fui: etiamsi ad te superioribus diebus litteras pene inanes dedissem: nisi pro tua sapientia sic statues, quae gratum et memorem animum aperiant, non penitus vacuas esse omni re, et ferre denique illud boni, quo carere maxima pars mortalium existimatur. Ego vero, postquam tu me, Nicolae Casi, in tuis habere coepisti, et non suspicantem beneficio affecisti, jampridem cogitavi, quodnam illustrius argumentum mei grati animi et observantiae in te ederem, neque aliud vidi, quam ut aliquid vigiliarum mearum ad te mitterem, si quid possem te dignum elaborare, cum sciam te iis delectari, quae aliquid spirent verae politaeque doctrinae veterum: neque tamen id hactenus ipsemet mihi imperare possum. Valde enim vereor, ne hanc rationem secutus, non tam pro vetere beneficio gratias agere, quam novum petere videri possim: quod minus


page 249, image: s249

tamen vererer, si me novisses familiarius quod sine alicujus temporis consvetudine fieri non potest. Tamen loco illustri, [occasio enim se mihi certe offeret, quam etiam studiose aucupabor] virtutem tuam praedicabo vere, sineque tua molestia. Hoc etsi non negligam; tamen et alii erunt praecones tuarum laudum, me haud inferiores, neque hodie desunt: quem honorem tibi gratulor. Est enim profecto honor, a bonis iisdemque acribus vitae humanae existimatoribus, non a quivis, aut ab assentatoribus celebrari. De Nathane Chytraeo homine doctissimo et viro gravi affirmare non dubito, quas tibi ille laudes, quod verecunde facit tamen, cum quid se dignum sit non nesciat, tribuit; id ipsum tuae humanitatis, quae caeterarum virtutum familiam facile ducit, et sapientiae praedicatione impulsum facere, et facere omnino tum ex animo, tum sincero judicio. Judicium enim de te non solum facit judicium aliorum, sed ex iis, quae ab omnibus a te divinitus consuli gerique intelligit. Librum autem quod una mittit, non possum non probare. Neque autem te docebo, quam bonus, quam elegans sit, cum ipse tuo judicio stare malim, quam meum tibi de hoc genere ostendere: hoc silentio praeterire nequeo, me libellum, ea, qua scriptus est lingva, a multis jam


page 250, image: s250

annis legendo conrrivisse. Quam autem feliciter Nathan operam suam collocarit, in eo interpretando, quantumque valeat in carmine pangendo, res nimirum ipsa loquitur: et quoniam coepi, ut vere, ita libere pro amico loqui, dignus est nobilissimorum hominum, Principum, Regum denique gratia, hoc est, qui foveatur ab optimis et potentissimis, Sed proh dolor ita fit hodie, ut in tanta multitudine eruditorum, quando hoc perverso seculo, qui Latinam linguam vix dum balbutire inceperint, [lingvae enim unius alteriusve haud satis felix cognitio hodie est instar illius apud veteres pallii ad talos demissi, et barbae promissae, quae venditabant vulgo philosophum] bonas autem litteras nunquam viderint, nobis si Diis placet, libros cudunt quam plurimos, audacissimi quique quos necesse est esse pessimos, emergant, negligantur doctissimi: aut illorum importunitate, et sive ambitione, sive avaritia, illi precio, quo sane, indigni sunt, hi praemio, quod debetur verae eruditioni, utrique gratia Principum excidant. Sed apud vos futurum auguror, ut praestantes viri perpetuo suum locum teneant. Vidi enim ex tuis ad socerum meum litteris, vos acres esse censores omnis generis scriptorum, et Regi vestro commendare, quibus ornandis laudes et ipsius Majest. et vestrae


page 251, image: s251

amplificentur. Inde conjecturam hanc facio, aliam esse conditionem communis generis scriptorum, quo tamen neque eos nomine appellarem, si aliud occurreret. Haec venerunt in mentem, cum amici res mihi curae esset, de qua etiam magis auderem laborare, quam de mea, hominis praesertim omni laude digni. Censuram autem tuam non injuria, neque tibi adulans praedico, qua, quia semper uteris neque Rex munificentissimus minus unquam erit erga dignos liberalis, et consuletur dignitati tuae, tum utilitati publicae. Quod si vero existimes, esse hanc veluti admonitionem, eamque supervacaneam veniam mihi ut des, rogo, daresque eam ultro si cogitationum mearum rationem tibi exponerem pluribus. Verum ad sapientem longiore oratione minime opus est. Vale vir Nobilissime. Rostochio. IV. Non. Majas. Anno M. D. L. XXVIII.

LAEVINO BULOVIO, Ducis Borussorum Consiliario. EPISTOLA VII.

EX iis sermonibus, quos tecum olim primos habui, unum te memoria tenere existimo, ut studium tuum peradolescentis erga bonas litteras, quo te flagrare facile animadvertebam, magnopere


page 252, image: s252

collaudaverim; jamque divinum illud ad sapientiam iter ingressi animum confirmare conatus fuerim, neque paucis et bonis argumentis. Simul tibi accidit, neque fere aliter fieri solet aut potest, ut tu me statim plurimi faceres, et ego te non minus amarem. Ipse enim videbam tuos ad summa quaeque praeclaros impetus: tu meam in te benevolentiam: haec non potuit non te, illi me itidem permovere, si homines essemus: vel potius, quoniam eramus homines, permoverunt. Diu deinde nos non vidimus, etsi tu me tecum quasi abstuleras, ego te in animo servabam meo. Sed ut redeuntem excepi juvenem, tum disciplina juris, tum facultate dicendi, quorum utrum dicam esse majus, ita subito non queo apud me constituere, etsi illam hodie esse hac, olim vero hanc illa, majore in precio fuisse, nos minime fugit, ibi tum uter nostrum plus ex altero voluptatis ceperit, non facile dixero, cum et ego laetarer, te eum esse, qui, ut praedixeram, honori nobilissimae tuae genti, usui esse reipubl. posses et tu non minus laetarere, nos de tua virtute et doctrinae praestantia praeclare sentire. Sic igitur cum profundiores egisset radices haec nostrorum animorum conjunctio, vel amicitia, jam ut tibi de mea in te benevolentia persuaseras, ita mihi esse minime metuendum


page 253, image: s253

putabam, ne aliquando ex animo tuo elaberer, quemadmodum in vulgus fieri videmus, fierique prosus necesse est inter eos, qui quovis potius moventur, quam virtutis aut sapientiae specie. Non certe me fefellit, neque initio augurium meum, neque deinceps judicium. Tu enim non conquiesti, nisi et re et litteris declarasses tui in me animi sensus intimos. Perge vero me amare: sed tu hoc facere desines, cum, quem nunc tenes, cursum deseres: deseret autem nullo umquam tempore tum monitus exemplis gentis tuae, ex qua antistites habuit Megapolitana regio aliquot: tum eruditus iis litteris, quae nos verum decus numquam oblivisci patiuntur. Mihi etiam visum fuit, denuo meum in te animum tibi testatum hoc loco facere, cum iterum ederem librum hunc de laudibus Alberti, Ducis Borussorum. Videbis, forte jam ante videris, voluisse me optime de litteris merito Principi gratias agere publico nomine. Vitae ipsius historiam et industria persequendam reliqui aliis: eo potissimum, quia id illius loci non erat: etsi hoc quoque me movebat, quod cum haec scriberem, quoniam multa me fugiebant, ut nunc quoque inquirere omnia ita subito non poteram, tangere autem, persequi non possem, non libebat, neque etiam debebam:


page 254, image: s254

ne lectorem earum rerum cognoscendi avidum fallerem, neve meae existimationi minus consuluisse videret. Fuit autem Dux ille Borussorum, neque litterarum rudis, ut illa tempora ferebant, et plus quam educatio Principum, uti vulgo administratur, polliceri videbatur, et praeclare de iisdem mereri nunquam dubitavit. Nunquam fere illae patronos multos habent: sed hodie cum habeant paucissimos, immo a fortunatis, uti a reliquo vulgo superbe dispiciantur; puta, Levine Bulovi, eas a te praesidium exspectare et petere, tamquam [gap: Greek word(s)] , quam jure etiam flagitarent ab alumnis suis: sed non flagitant. Sciunt enim, quos ipsae educaverint ingratos esse minime: si secus sint, dicto non audientes fuisse autumant, et proinde ejusmodi in suis non habent. Eris igitur auctor Principi tuo, ut hac in re exemplum patris imitetur, atque etiam soceri Ducis Clevensium Guilielmi, qui cum esset a puero ab homine doctissimo praeclare in litteris educatus, sapienter rexit, regitque etiamnum suos populos, ut in mediis fluctibus extra periculum sint, sortunae bonis abundent, in omnibus jus et aequum colant: confirrnabis etiam collegas, ut tecum sentiant, vel quoniam a te non dissentiunt, junctis animis et studiis illud publicae gubernationis


page 255, image: s255

munus feliciter gerite: in quo non est curarum ultima de educatione nascentis aetatis, neque ab illa cura divelli potest altera de studiis litterarum, siquidem verum est, quod sapientissimi asseverare non dubitant, studiis sapientiae privatam vitam bene regi et publicam, et illis proculcatis jacere omnem spem beatae vitae, vel saltem commodae et hominibus dignae, contra omne genus calamitatum ingruere. Etsi autem ob improba potissimae partis mortalium judicia, et perversas voluntates, ut de aliis casibus et aerumnis nihil dicam, quae natura comitantur nostro generi, res mortalium tuto loco, velutique in portu constitui non possunt: tamen et quod est bonorum, quae sunt quam plurima, comparare et conservare, quod malorum depellere conari debent sapientes, et vos hoc magis, quibus cura civitatum populorum credita est, quanto est vestra major dignitas, fulta opibus et potentia. In hac sententia cum fuerit, ut de uno dicam, quo poteram de plurimis. Eteocles Aeschyli, qui ut suae civitatis saluti consuleret, perire etiam ipse maluit; tu profecto tuique collegae, nobilissimi et clarissimi viri, non minus intelligitis, et omnia, ut viros animi magni decet, postponitis utilitati publicae. In iis esse intelligo, qui me ament: hos amabo


page 256, image: s256

confirma, et ceteros mihi amicos redde. Ut enim bonos unice veneror, ita non nisi bonis esse carus cupio, et mori esse duco satius, quam non diligi a bonis, quibus qui se non probet, merito putetur esse nihili. Vale. Rostochio Non. Jun. Anno M DC XXC.

FRIDERICO BILAE. EPISTOLA VIII.

SI brevi extemporanea epistola tibi satisfieri pateris, FRIDERICE [vix mihi jam licet per hunc hominem fasciculum componere, ita properat] eccam tibi. Tuam in me benevolentiam amo, qua meam mereris, si tui amandi caussa non esset: haec est singularis, istae tuae non vulgares litterae: non dico studium, quo maxime inflammatus es, ut intelligas, praeclare me existimare de profectu tuo. Ea enim scribis, quae adolescentem nobilem meditari aequum est, et ita scribis, ut ab eo exspectari possit, qui totus sit in litteris, et cum primis eloquentiae studeat. Perge vero, et saepe scribe: ut saepe recognoscam tuum in me animum benevolentissimum, et animadvertam, te majoribus in studio hoc tuo passibus currere. Ex utroque mirificam semper capiam voluptatem: in uno tibi respondebo, in altero te confirmabo, vel, quoniam non opus esse video, collaudabo.


page 257, image: s257

Vale. Rostochio IV. Kal. Sext. Anno M. D. LXXXI.

JULIO a GROEBIN. EPISTOLA IX.

ORdiar a re ipsa, JULI: nec commemorabo, quam mihi carus sis, et quibus de caussis, quam tui similes amem, quam vobis consultum cupiam. Quid enim attinet? cum nihil horum te fugiat. Videor autem rem ipsam non explicaturus rectius, quam si tibi sive consilium et voluntatem, sive exemplum Nicolai patris tui proponam. Hic enim te pro sua sapientia, quem unicum haberet, non putavit in deliciis habendum, quod vulgus parentum, sinistra profecto in liberos indulgentia, facit, neque laboravit hoc unum, quod item plerisque curae esse animadvertimus, ut tibi quam lautissimum patrimonium relinqueret: quod neutrum ex usu tuo: illud autem tibi statim exitiosum, et sibi, quam ex te caperet voluptatem, brevi aboliturum, judicares. Longe igitur aliud, et rarum, divinumque consilium secutus fuit, cujus neque te unquam poeniteat. Ingenium enim tuum a puero et informare coepit ipse, et quoniam ei a reipub. otium nullum erat, informandum dabat aliis,


page 258, image: s258

eruditis et probis viris, nec imperitis hujus neglectae a plurimis, sed artis tamen utrarae et difficilis, ita sane primariae educandi pueritiam ad virtutem et litteras. Est enim hujus dignitas tanto major, quanto ceteris et animantibus et rebus longius homo anteit. Sed hujus artis praestantia hinc etiam apparet: quo plures mala, quam neglecta educatione perire cernimus. Nam qui et paulo fortunatior est, et aliquid mentis habet, erudiri suos ad rectam vitam velit: nec diligentiae parcit, et sumptum aliquem in hanc faciendum judicat: sed plerique non intelligunt, quos huic negotio praefician. Itaque vel quosque obvios, vel non bona ratione delectos praeficiunt: ut rem in qua cujusque salus vertitur, saepius casus, quam ratio gubernet. Sed pater tuus hoc felicitatis tuae solidum fundamentum ipfe jecit, cumque perspiceret acumen ingenii tui; te plenius erudiendum ingenuis disciplinis curavit: immo cum sponte jam hoc spacium curreres, collaudatum re juvit et consilio. Cum enim inflammatus amore ingenuarum artium, domo abiisses, plura visum loca, fecit tibi potestatem etiamnum puero, apud nos manendi, quod velles maxime, teque iis hominibus tradidit, quorum exemplis fieres melior, institutione doctior. Ita autem apud nos vixisti


page 259, image: s259

hactenus, ut et pater indies mojorem ex te voluptatem capiat, et nos te amore complectamur singulari. Neque enim mihi solum carus es, sed etiam viris doctissimis Brucaeo et Flacio: quorum de tejudicium maximi debes facere: nec nostrum aspernari: sed facies cupide, quod volumus, et quod instituisti, in quo tantos progressus fecisti ordine, in eo manebis: nec doctrinam sine virtute aucupaberis, et virtutem cum litteris copulabis. Non utar iis argumentis, quorum nulla tamen penuria est: nec exempla tibi proponam alia, quorum in promptu et veterum et novorum copia: pro utrisque tibi sit, quem dixi toties, ille idem pater tuus, summae doctrinae et spectatae virtutis homo. Ab eo habes primum, et honestum inter mortales locum, cum sitis vetustae stirpis Groebiniae, ex qua cum praefuissent majorum aliqui reip., Schulzios quoque vos cognominatos intelligo, et opum quantum ad bene vivendum beneque de plurimis merendum satis est, quas ille contra fortunae fluctus et conservavit et amplificavit, ut ipsam etiam dignitatem. Hoc autem est alterum, quod praeterire nolim, non solum eruditus idem fuit cum aliis literis, tum multiplici historia, et disciplina legum, rebus in civitate summe necessariis, sed etiam in publico et in privato officio ita se


page 260, image: s260

constanter gessit, ut calumniam, quae ex insidiis omnes praeclara molientes adoriri perpetuo solet, commoverit: irruentem clypeo innocentiae excepterit, et in calamitate a se pessundatam vicerit. Quem enim de virtute sibi calumnia superbe pollicetur, hunc de calumnia triumphum agit ex adversis emersa virtus. Sed tanti viri laudes hoc loco decantare, neque mihi fuit propositum neque brevi epistola fieri potest. Tua caussa haec scripsi, quibus te confirmares. Putabam enim quod pater fecit, multis esse rationibus ad persvadendum aptius: cumque hic tibi pro omnibus esse tuto possit, recte me fecisse judico, tu feceris rectissime, et bono filio dignum, siminime deflectas ab optimi patris vestigiis: quin cum Diomede et Sthenelo sentias: cujus quoque vocem gloriosam vide ut usurpare honeste aliquando possis: [gap: Greek word(s)] . Vale. Rostochii X. Kalend. Novemb. Anno M DC XXCIII.

ERNESTO ab HONRODA. EPISTOLA X.

ET amo Hupaeum, et magni facio, et eo utor familiariter, quod tu non ignoras. Nec vero aliter erga eos affectus esse, debeo, qui cum omni genere liberalis doctrinae delectentur, tum supra


page 261, image: s261

omnia virtutem colunt. Praeter autem hoc utrumque studium, in quibus ille semper mihi serio versari visus fuit, amplector in eo fidem, qua est in disciplinae suae alumnos perpetua et singulari. Nihil enim omnium omittit, quae ad vos erudiendos facere intelligit: at te, Erneste, inprimis amat, suique in te amoris causas mihi exposuit ante, quam te vidisse; multaque de ingenio tuo, de probitate, de profectu in literis, de diligentia addidit, quibus ad te amandum facile optimus quisque incitaretur. Mihi autem tui amandi aliam praeterea, quasi quandam necessitatem imposuit, cum mihi tuum nostrae consvetudinis desiderium exposuit accuratius, cum multa tuae erga me observan. tiae comemoratione. Illa autem omnia, quae ita de te praedicarat, re ipsa quoque nobis confirmasti, jamque te illis causis de omnibus in longe carissimis habeo; quod etsi non ita multis signis tot mensibus, quibus me morbi omni pene suavitate exuerunt, et aliae curae non paulo, quam natura meafert, morosiorem reddiderunt, tamen de mea erga te benevolentia te dubitare non existimo. Ne aliquid tibi dubii relinquerem, hoc consilium cepi, ut per epistolam animum meum tibi testatum facerem, etiam si argumentum scribendi necessarium nullum haberem.


page 262, image: s262

Nec enim falsum esse censeo, ut saepe sermone familiari, sic et interdum uti literis. In quotidianis enim congressibus non semper de negotiis agimus, sed multum quoque verborum facimus, e quibus humanitas nostra erga plures, svavitas erga familiares, eluceat: aliquando svademus, hortamur, docemus, quae supervacanea esse et ipsi agnoscimus, et elegantes homines recte tamen accipiant. Nihil vetat, idem fieri per literas; nec exempla desint, si proferenda censeam: praesertim autem a me ad te fieri. Ipse enim forte habeam, quae depromam in usum aetatis vestrae, nec tu, quae hujus generis sunt, asperneris, sed me potius flagites. Initio autem facere non possum, quin te et fratres tuos beatos praedicem, quos pater a teneris ad modestiam educari, et bonis literis imbui jusserit. Intelligebat enim vir sapiens, et sine dubio saepe animadverterat, quorum animi educatione et doctrina non emolliantur tempore, plerosque insolentiores fieri, et tum aliis esse exitio vel oneri, tum ipsos perire tum certe periclitari graviter. Certos et incredibiles fructus suis cultoribus ferunt literae; et iis etiam aliquos nec aspernandos, qui eas saltem brevi, et suboscitanter tractarint. Hic est ille Musarum hortus herbis florentibus sapientiae longe fragrantissimis consitus, quem qui


page 263, image: s263

ingressus sit, quantum velit, florum aufferat: nec quis facile sibi imperet, ut nihil omnium decerpat in usus suos perpetuos: id tamen si quis negligat, ubi oculos paverit, et nares fragrantia implerit, neutrius memoriam abjiceret, quam diu vivet. Te vero cum paucissimis non possum non laudare plurimum, qui, cum literarum cultor acer extiteris, unde ingenii opum tibi jam comparasti acervum optabilem; earundem te polliceris cultorem perpetuum: nec sane aliter fieri potest, quin, in quo plurimum progressus fuerit in eo ulterius progredi semper, atque indies magis magisque desideret; et in eo praestare aliquid eximium conetur; [gap: Greek word(s)] , ut ait Euripides. Illo igitur desiderio tu modo inflammatus es, et alterum urgebis et perficies, quamdiu vives, quod ego mihi, atque etiam aliis de te polliceor, quasi multo ante, quis quantusque futurus sis, prospiciens: nec sane me haec conjectura fallet. Ea enim jecisti fundamenta in hunc diem, et jacis etiamnum, sive magno studio confirmas, quibus adeo nobile aedificium debeatur, quaeque id sustinere facille possint, quo etiam usque in altum eduxeris, et honestum cumprimis fastigium imposueris. Inprimis enim elegantiae morum et virtuti studes, et coërcitis jam maturae cupiditatibus,


page 264, image: s264

et fracto animi impetu, te isto loco natus, et in ista fortuna adolescens, moderate geris. Deinde in iis literis es, in quibus esse debet, qui contendat ad arcem sapientiae, et eo prorsus modo, quo idem debet. Veteres enim scriptores optimos quosque omnis generis, in manibus habes et lectione Graecorum delectaris maxime, quos, ut vidi, recte quoque coepisti intelligere; non de verbis loquor, in quibus acquiescunt imi subsellii quidam inter doctos a plebe habiti, homines. Non tanti tibi cortices sunt: de nucleo curae est, et sententiam facile eruis, unde tibi ornamenta sermonis paras et consilii divitias coacervas. In hoc igitur instituto perge, quod te ultro facturum, ut mihi penitus persvasi, ita et aliis affirmare non dubitavi: forte idem tibi videar hac epistola asseverare, quod minime opus erat. Tu efficies, ne falsus aliquando vates extiterim: quod si quid etiam penes me esse, quod in rem tuam sit, aut fore, suspiceris, id me posce quasi jure tuo. Cum enim nemini tuorum aequalium de esse soleam, tibi, quem tantopere amem, nihil de bene in isto genere velim, sed ut de pecunia loqui solemus, sic praesenti vel consilio, vel opera solvam. Vale. Helmaestadio ex acad. Jul. 9. Kal. Jan. M DC XCII.



page 265, image: s265

EIDEM. EPISTOLA XI.

ESilentio aliquot dierum tuo, Erneste Honroda, et non satis dissimmulata tristitia, conjecturam feci, animi te pendere, quid de te studiisque tuis porro statueres, cum te et verbis, et auctoritate alii alio impellerent. Ibi tum ego, quod amici erat, pati non potui, ut tecum diutius luctarere. Etsi enim illa te parum moverent, huic tamen adversari, subimpudens forte credidisti. Paucis igitur tibi ea de re sententiam meam libere exposui, ut soleo, nihil praeter salutem tuam respiciens. Hanc enim in iis, quorum fundamenta adolescens jaceres, et ego sitam duxi, et tu satis intelligis. Postquam domestica disciplina, et nostra consuetudine, nec sine adminiculo tamen litterarum, animum ad vitae integritatem conformasti, quod in vita primum est; quid potius te facere juberem, quam ut in ea te ante omnia confirmares, in quo perseveraturus esses omni vita, et ex quo salutem et tibi et aliis haurires quotidie? De altero, quod ab illo non alienum, vel arctissime cum eodem potius conjunctum, cum quibus te litteris ad rempub. parares, non de plebe aliquis, sed patriae natus, iisdem te quoque quodam modo perficeres;


page 266, image: s266

jussi te a te nequaquam discedere, qui recta via a puero insisteres, in eaque jam non poenitendum spacium confecisses: tantumque adeo, ut te prima juventa, exemplo tuorum aliquot aequalium, qui nobiscum hisce annis vixissent, metam proxime accessurum, non dubitaremus. Non reprehendo aliorum studia, quae etsi plurimum ad rempub. conferunt, non tamen aliam ejus partem proprie, quam forum spectant, licet in consultationibus et ipsa serviant, ubi potiora dominantur: tua laudo, quae priora sunt, vel regia, vel certe a regiis proxima: quae cum laudo, ab illis ego te neque avoco, neque deterreo: immo turpe ducam, illa penitus ignorare, quae tantopere frequentantur, et ad quae aditus patet mediocribus etiam ingeniis. Laudo te et sodales tuos magni ingenii, qui cum in lectione bonorum scriptorum, e quibus fructus ad vos inde redit uberrimus, annis aliquot versemini, vetustissimum illorum omnium, exemplo Graecae Latinaeque juventutis, manibus teratis: e quo vel solo ad vitam et satis intelligendam, et recte colendam vestram aetatem erudiri posse, certum, et priscorum seculorum exemplis confirmatum est, quando et regum filii ad eum modum educabantur, atque ii cum ingeniose confictis narrationibus, sive cum ipsis


page 267, image: s267

poetarum fabulis, veritatem et virtutem tam civilem, quam militarem discere jubebantur, et ne hoc ambiguum relinquam, non tam molesto studio discebant, quam jucunda aviditate imbibebant, nacti sapientes interpretes. Cum enim sapiens fuerit ille poeta, et universae vitae mortalium intelligens, non aliquis leviter litteris tinctus, aut nominum rimator, tanto muneri satisfaciet: quod vobis saepe ostendi. [gap: Greek word(s)] . Neque nunc querat, utrumque sive avaritia, sive imperitia, sive exemplis aliorum, turpiter cum incommodo singulorum non levi, sed publico maximo negligi: tibi potius gratulabor et paucis, quibus ea felicitas contigit, qua in perpetuum gaudeatis. Ad id studium domesticum, nec late patens, nec a multis desideratum, ab aliis contemptum, nec intellectum, recte adjunxisti orationis cultum. In hoc te itidem gessisti, ut etsi linguam disceres, nihil tamen scriberes ante, quam saperes. Missis item frivolis quibusdam loquacitatis praeceptis, artem dicendi, me monstrante, accepisti, vel ejus maximam partem. Qui enim initium rei fecerit feliciter,


page 268, image: s268

cum ajunt ad medium pervenisse, ego ultra medium progressum contenderim: ut qui semper verae viae insistit, vestigium e vestigio facit, semper curiosus, ne sinistram dextramve versus declinet, sed recta procedat. Illi autem magistri verborum et audaciae, infelices alumnos suos ante annos non eloquentiae solum, sed sapientiae inani persuasione imbuunt. Ni enim faciant, et in contemptu sint, et omnium egeant, honore indigni, malam mercedem meriti. Cum autem nullam partem liberalium artium neglexeris, et, quando omnes unus non facile percolit, ex omnibus tamen aliquid fructuum decerpere labores; probo, quod ad Geographiam te magis applicuisti, amore historiae. Namque et haec est informatrix, vitae, sive altera magistra sapientiae. In ea habuisti ducem Duncanum, omni liberali disciplina pereruditum, sed Mathematicum eximium: qui quando auditoribus e coelestibus terrestria monstrat, historias omnium gentium, quas ad unguem tenet, eadem vos opera docet. Ubicunque nobili et fortunato adolescenti haec tria studia, in quibus hic esses eodem tempore, colendi facultas esset eo extrudendum putarem, ut ad quendam sodalium tuorum his diebus scripsi. Id igitur esse mei judicii cum ex me accepisses, neque


page 269, image: s269

ipse alio te movere decreveras: quod non consilii mei, sed tua causa valde equidem probabam, tantum ne unum eorum aut se poneres, aut negligentius tractares. Nunc vero non improbo, cujus ipse auctor exstiti, quod occasione tam commoda et optata, discedis a nobis ad gentem humanissimam et cultissimam omnium gentium a multis jam seculis, quam ego ex una parte etiam Graeciae, non tamen veteri illi, sed inferioris aetatis minusque jam liberae, antepono, Etsi autem litteras deinceps quoque, non tamen virtutem et gravitatem majorum conservabant. Tu vero videbis Italiam, florentem omni genere disciplinarum, non minus, quam olim floruerint ipsae Athenae, et humanitate prae omnibus populis, a qua non absit animorum morumque gravitas. Nihil dicam ipse durius in ullam gentem, universae, si sapient, genuinum suum genio Italiae aequo animo submittent, cum in aliis desiderentur alia, nec tamen in ea ipsa nulla. Sed ut in hortis non decerpimus, nisi pulchros, fragrantes et salutares flosculos, ita peregrinantibus faciendum est, ut gentis vitia silentio detestati, ex eorum animi bonis optima domum referamus. Quod et illuc a me biennio abhinc proficiscentem filium Joan. Ulricum, ut pater, monui, etiam tum


page 270, image: s270

intelligentem, nunc itidem te moneo, quando non minus intelligis, Et si opus sit, habes Theodorum Hupaeum, a quo litteras accepisti a puero, et maximarum insuper virtutum semina. Non solum autem locus fecit, ut iter tuum probarem, sed multo magis Hupaeus, qui te consilio, cum in aliis rebus, tum in cursu litterarum fideliter juvabit. Absque hocenim si foret, a priore sententia hoc tempore non discederem. Quare cum in ejus consuetudine sis, proficiscere feliciter: nihil erit periculi in eam partem: intelligis, et caetera, et de quibus initio dixi: atque invenies ibi, et duces praestantes, et socios plures tui istius minime vulgaris, immo generosi instituti. Excellentiae enim et verae dignitatis ante omnia rationem habent, et divitias facultatesque suas omnes eo convertunt: quod me de vulgo nequaquam dicere intelligis. Idem et tu magno animo facies: cumque didiceris, quae re ipsa magna sint, illa vel sola vel primo loco sectaberis, spretis voluptatibus corporis, non aucupator famae, paternis opibus et perfruens et contentus. Crede mihi, olim tibi et plus honorum et plus opum, etiam sic affluet, quam si, ut vulgus, eorum desiderio aestuans, ad fines specie honestos, re ipsa viles, omnia studia tua, omnesque ingenii tui nervos,


page 271, image: s271

intenderis. Caeterum etsi aliis quoque studiis, qualium non unius generis tibi erit occasio, quantum voles, temporis dabis et operae, tamen, quae nunc in animo habes nunquam de manibus depones, et prima esse memineris. Non exponam tibi, ut multi se ad artes non se quidem indignas, quod et ipsae liberales et pernobiles, aliaeque privatim oblectamento, aliae et publice utiles, sed tamen illis multo inferiores, totos conferant. Earum tu quoque quas voles aliquousque attinges, sicut et a puero, sed non nisi aliud agens, studuisti Musicae: quam rationem servabis et in caeteris. De aliis vos non moneo. Etenim ipsi sapitis, atque ubi Patavium veneritis, parata vobis erunt consilia familiarium, sed cum primis apprime nobilis Sebast. Rhumrodae, cujus singularis erga me benevolentia et aliis, filio, generoque hodie meo, multum profuit: quod tamen non minus recte officio viri acceptum referemus. Quotquot enim inde ad nos veniunt, multi officii et consilii hominem, uno ore mihi confirmant: quo nomine cum longinquum amicum ipse ex animo colam: vos exemplo magis, quam monitu meo praesentem coleris. Censeo, ut in litteris Antonium Riccobonum potissimum audias. Ille enim vel solus vel princeps hodie trans Alpes litteras humaniores


page 272, image: s272

docendo et eruditissimis ingenii monumentis illustrat: quo in genere principes ante annos triginta Petrum Victorium, Carolum Sigonium, Paulum Manutium et M. Antonium Muretum, sedulo colui, et ab unoquoque eorum, quibus maxime praestaret, aliquiu, ni fallor, accepi, in meosne an potius in familiarium usus? non forte nihil in meos, quo mihi in hunc usque diem fruor: sed in aliorum amplius, ex quo aliis gratificari, tamquam ex alieno non desinam. Quae enim ipse, vel per ingenium, vel peraetatem, vel per diversa studia assequi non potuerim, ad ea multis et absque invidia auctor exstiti: et dux sive magister cum benevolentia, gavisus fui, quoties me anteirent iis artibus, ad quas eos ego consilio, quasique manu duxissem. Quo in conatu non infeliciter versatus, deprehendi et in hoc genere verum esse, quod in aliis fieri sensus docet. Non est enim nullus viae monstrator, quam ipsemet vel inire non ausit, vel conficere non valeat. Dabo quoque tibi litteras ad illustrem virum Jo. Vincentium Pinellum, animi et summi judicii, qui quandam Pomponii Attici a strepitu remotam cum Musis vitam agere maluit: olim ille me, cum ad eum et ad Donatum Jannoctium a Victorio litteras ferrem, amantissime domi complexus


page 273, image: s273

fuit, et nuper humanissime, uti scis, accepit. Mittam et vobis litteras ad familiares in Hetruriam, ad quos, quando vobis videbitur, excurretis, ut eandem eorum vos quoque fidem experiamini, quam suavi consuetudine, bono consilio, et reipsa meis, ut abeuntibus futurum receperam, prolixe probarunt. Finem epistolae, sive hujus mei ad te sermonis faciam, ne sarcinas colligenti ulterius in mora sim. Vale. Helmaestadii in acad. Jul. VII. Kal. Majas. M DC IVC.

EIDEM. EPISTOLA XII.

SAEpe moneo familiares, ERNESTE, neque te hoc fugit, et idem passim loquuntur lucubrationes meae: saepe, inquam, vos moneo, ut dum colitis litteras, eodem tempore, eadem opera, et quidem illis ipsis, animum vestrum, et vitam, et mores excolatis. Etenim sine animi integritate et rectitudine, et prae iis, nihil esse duco caeteras, quamvis egregias disciplinas, nec admirabilem dicendi facultatem, ac ne subtilissimas quidem scientias, quarum investigatione, cognitione et perpetua meditatione coelestium geniorum similes fieri, non sine caussa existimemur.


page 274, image: s274

Nec tamen facilefieri posse putem, ut in talem, qui quicquid in rebus humanis in vulgussingulare et primum habetur prae veritate, ne flocci quidem faciat, scelus aut grave animi vitium cadat. Illud igitur non meum verbum, sed vetus praeceptum sapientiae, apud eos facile locum invenit, qui boni ingenii sunt: eodem denique flectitur, qui non totus ab humanitatis cultu abhorreat. Fatendum enim esse, quos nulla ratio, nulla educatio emendet, nedum ipsi virtute praestantes evadant. Ut autem hujus generis natura plures sint; illi sunt sane paucissimi, qui omni ratione quasi exuti nullam rationem, si serio et quotidie interpellentur, audiant. Sed eos ipsos missos facio: magno ingenio, et mediocri etiam praeditos amo, et in expoliendis quibuscunque aliquid, in familiaribus multum operae, si sit opus, pono. In quibusdam vel ob naturae praestantiam, cujus primas esse partes haud negarim, vel educationem mediocrem, cujus vis ab illa altera plurimum etiam valet, nihil ejusmodi aut parum requiritur: unicum dictum, verbumve, vel nutus pro magisterio est. Tu, quae tua est indoles, hoc sive ex me, sive ex ingeniorum vestrorum solerte admodum informatore [eum enim esse Theodorum Hupaeum sentio] semel acceptum


page 275, image: s275

mordicus tenes, et sic amplecteris et sequeris, ut aequales monere, si tuum putes, possis, iis certe exemplo esse non desinas. Laudo, quod quae ad te tum confirmandum, tum erudiendum faciunt, non solum audis cupide, sed etiam sedulo, quae in promptu habes, legis, quae desideras, simili cura conquiris. Quae principes sapientiae tradiderunt, de sapienter instituendae vitae cursu, habes in pretio: non ut plerique, qui quidvis potius magnifaciunt, quam ea, quae sunt prima, et si rem recte definiamus, maxima. Itaque non miror, cum de tabula Cebetis inter nos sermo fuisset, de eam expetitivisse, tum oculis, tum animo spectandam: nec quiesti ante, quam eam ut videres et meditarere, et cum pluribus communicares. In quo ego, neque tibi, neque juventuti negare operam debui, neque potui. Neque vero tu nescis, quid sit consuetudinis hac in re, sive animi mei: neque ego obliviscor, quid officii: nempe, ut omnia faciam, quae a me in usus publicos, etiam longinquerum hominum et posteritatis, praestari possint. Nec enim mihi satisfacio, cum aliis satisfacio, vel satisfacere videor benevole existimantibus. Nulla enim re a quiquam malevolentiae satisfieri potest, Sunt enim qui ad reprehendendum facti, cum


page 276, image: s276

caussae nihil habent, nimium in iis studium calumniantur, ubi nimium recte non statuitur: in quibus et illud, quod a lacunis ad fontes juventutem deducere annos jam plus triginta, publico bono, nec honorem meum, nec commodum spectans, quantum in me fuit, laboravi, et effeci, quantum per iniquos censores potui. De eo igitur instituto, quoad in vivis ero, et valebo, nihil remittam. Ad rem revertar: ipse non minus atque ego, hoc expositionis modo mirifice delectaris: nec mirum, qui a puero et ames et colas Musicen, Poesin, et Pictoriam. Eae sunt profecto [gap: Greek word(s)] , Cum autem hic habeamus et poema et picturam; neque Muficam desiderabimus, illam dico principem. Meministi enim, priscos sapientes ipsam sapientiam eo nomine appellare solitos. Verum de hac tabula, quae suae aetatis artificum tabulas aetate superavit omnes, et hodie primum ex officina prodiisse tamen videri possit, duratura multis deinceps seculis. Quod neque nobis dubium esse potest: et domi et publice et ad te et ad alios propediem plus verborum faciam, et quae ille monstrat virgula, et paucis verbis attingit, uberiore oratione persequar. Multa enim


page 277, image: s277

mihi in mentem venient, vel ex monumentis veterum eruam, quae eodem pertinere, et plurimum conferre ad veram vestrae aetatis informationem judicabo Nec vero ejusmodi magno mihi labore conquirenda sunt: quae in promptu habeo: sive poetas audire malitis, sive auctores longe gravissimos. Etenim multa mihi in memoria haerent, quae ab eodem magistro accepit divinus ille Plato: multa item, quae sive a veteribus accepta, sive ex perenni fonte illibatae rationis hausta nobis reliquit Aristoteles, idem acerrimus veritatis vindex, et vitae recte colendae magistrorum facile princeps, nec doctore suo inferior, et par Socrati. Non enim utroque superiorem dixerim: quod tamen qui asserat, cum eo mihi ad contendendum non satis esse caussae, lubens fatebor. Vale. Helmaestadii in academia Jul. XV. Cal. Jun. Anno M DC XCIV.

RAEMARO a LEISTEN Nobil. Equiti Megapolit. EPISTOLA XIII.

LEntum hoc est, REMARE, negotium, fateor: id ut factum sit, audi quaeso, ne me in culpa esse, forte suspiceris. Ut primum accepi de obitu fratris tui, Johannis Georgii, quid deberem,


page 278, image: s278

mihi statim in mentem venit: sed in medio dolore, non nisi de hujus moderatione cogitavi: tuus, ut fratris, primus haud dubie fuit: secundus, fraternoque proximus meus. Fuit mihi quidem cum utroque vestrum amicitia, quae non sola notitia contineretur, sed cum illo quoque plurium annorum quotidiana et domestica consuetudo, et multa officia inter nos intercesserant. Ex intervallo demum ad scriptionem animum adjeci: neque autem hic dicam de occupationibus necessariis: morbus me interpellavit, immo dejecit, qui tantum non mihi finem vitae attulit: ex eonon levi cum jactura emersus, quae delinearam, coepi pertexere, et jampridem absolvi: eam orationem tibi, aliisque item amicis censendam misi: inde etiam morae accessit plusculum. Sed de tempore quid me purgo? modo rei satis utcunque sactum sit: sic tarda laudatio videri minus possit: nec tamen video, cur tardam quis nominet, quae non omnino fallat. Non fallo autem, quando et praestiti, quod in me recepi ultro et vera explorataque refero: nisi quis splendorem desideret. Sed ego de hoc idcirco in ejusmodi materia minus laboro, quod per se satis splendida et grata est: quamvis ipsa simplex, veritas: qua qui non placet, ut ille placeat, et frustra nec merito placet


page 279, image: s279

ornamentis dicendi fallacibus. Vale. Helmaestadio ex ac. Julia. NON. DECEMB. M DC VC.

ABRAHAMO a WINTERFELDT Nob. Equiti Marchico. EPISTOLA XIV.

JAm inde usque ab adolescentia cum multis generosae gentis tuae, tum in academiis, tum in aula aliquis, nec ille injucundus amicitiae mihi usus fuit: interior cum quibusdam animorum conjunctio e studiis, quae prima virtutis et doctrinae existimamus: singularis autem et domestica consvetudo cum DETLEVO, patruo tuo, magno viro, qui ab annis triginta VII. viris, JOACHIMO II. et JOANNI GEORGIO, et patriae, cujus illi Principes, boni consilii copia praesto fuit. Nec enim de ipsius honoribus et bonis fortunae dicam, quae ille optimis artibus et singularibus meritis adeptus fuit, quod ejusmodi etiam alii saepe consequuntur, quibus, ut praestarent caeteris, aut bene de aliis mererentur, in mentem nunquam venit. Illud, quod dixi, vere magnum, sive primum est, quod in hisce terris homines hominibus praestent. Fuerunt et alii, quibus ipse ad primas et ipsas regias


page 280, image: s280

litteras dux exstiti. Hinc igitur factum fuit, ut cum te hic primum viderem ea modestia et diligentia, tibi quoque animi in te mei indicium facerem. Deinde cum praeesses apud nos aulae et educationi Principis JULII AUGUSTI, familiares facti, amicitiam colere coepimus. Tum et ego rebus secundis tuis, in quibus et nuptias numero, favebam, et quantum me amares, multis rebus ostendisti. Accidit, ut cujus affinitatem ipse tibi gratulatus fueras, JOANNES GEORGIUS LAESTIUS in Italia febri extingueretur: ejus amicissimi hominis mors et mihi dolori fuit, non tam quod me amico perliberali, quam quod patriam cive egregio privatam judicavi. Nam quod ad alterum, tuam quoque benevolentiam re ipsa expertus fui: qua te in me meosque deinceps quoque futurum non dubito. Auctor meis ipse sum, ut te tuosque contra colant: nec animus qui erga vos meus sit, ignoras. Ejus iterum testandi gratia has ad te litteras dedi: orationem funebrem fratri uxoris tuae a me scriptam ante et tibi et aliis legendam censendamque miseram. Nec enim dubitabam, quin meum erga vos studium probaretis, quod et alii cognoscerent, et cum fructu aliqui habent hic adolescentes Nobiles, quae discant, quae imitentur: neque nunc tamen ego doceo,


page 281, image: s281

quod non sit hujus loci: sed iis exemplum propono, qui frugi esse velint, et cogitationem de bonis suis et salute patriae suscipiant. Prorsus autem ita sunt, quae refero, ut ex familiaribus acceperis: neque ipse tam laboravi, ut laudationem conscriberem, quam ut de egregii juvenis virtute et studiis testimonium dicerem: in quo me non vobis solum, sed multis aliis, qui eum noverint, vel etiam virtutem ament, gratum fecisse arbitror, Vale. Helmaestadio ex academia Julia Id. Decembris. M DC VC.

CASPARI GOTISLOBIF. ROTERMUNDIO. EPISTOLA XV

QUod ad nos ultro rediisti, CASPAR ROTERMUNDI, equidem gavisus admodum fui, et eo nomine te cariorem habere coepi. Gaudebam, quod meae benevolentiae in te singularis debitae tibi ex amicitia, quae mihi cum patre tuo fuit pene ab adolescentia, tamen gustum aliquem acceperas. Certe quibus mensibus nobiscum eras haud ita multis, hoc egi sedulo, ut videres, et quanti mihi esset Pater tuus, quamque te ex ea, quae mihi cum eo semper fuit, necessitudine diligerem. Non enim dubitabam, si utrumque animadverteres,


page 282, image: s282

te mihi dicto audientem futurum, si quid te monerem, ubi monito opus esset. Verum tu, quo ingenio optimi quique sunt, semper officium fecisti, et deinceps facies sponte. Namque et modestiam in moribus et diligentiam in litteris mihi facile probabas: atque utinam cum cursum non interrupisset gravis ille morbus, in quem, cum ipse in necessariis rebus abessem, incideras. Vidisti opinor, et recordaris dolorem meum, quando cum meis domum redii: tum tamen discrimen effugeras. Vix te collegeras, quando tibi domum redeundum fuit: ego vero te invitus e sinu meo dimisi. Verebar enim ut satis amorem perspexisses meum novus hospes, nec diuturnus. Aegre etiam animo meo est, quoties quis non paulo cultior et eruditior a nobis abit, et fere ante, quam vel nos ipse noverit, aut ingenii sui cognoscendi nobis copiam fecerit. Nec semper enim nobis facies recludit ingenium cujusque; nec ego ingrata anima animadversione initio a mea consvetudine adolescentes deterreo: nec probo, quibus in more positum video. Tu tamen neque benevolentiae aequalium, neque curae de te meae oblitus te ad nos recepisti, cum etiam explorasses, quid alibi ageretur. Vidisti nimirum, et forte alia, et hoc potissimum, consilia nostra


page 283, image: s283

congruete cum paternis. Voluit enim ille te, et vult hac aetate iis litteris erudiri, quas ipse demum juvenis accepit a Victorio, quarumque idem tum imprimis mihi auctor fuit. Eo sane nomine me ipsi plurimum debere semper ostendi, et quoniam illi nihil, aut certe alia ratione referre non possem, tibi aliquid gratiae meditatus fui: nec ejus de hactenus omnino expertem fuisse arbitror. Statim enim tecum de litteris agebam, non tam more meo, quam veteri. Namque et easdem fere multi colunt, sive tractant: in ipsum vero finem pauciores respiciunt. Forte enim iisdem studiis incumbant, quibus quasi instrumentis avaritiae, honorum, potentiae utantur. Sed tu audisti a puero, quod et ego docebam, quod nec adolescens, nec umquam deinceps oblivioni dabis, primam oportere cuique curam esse de animo ad virtutem, et nequaquam ad ejus vanam imaginem, ut alii facien. dum putant, alii a nobis fieri falso existimant, per litteras informando: alteram neque nobili loco nato, neque nullam gesturo partem reipublicae, negligendam, de studio Eloquentiae: nec tertium contemno, quod plerique unum et solum in pretio habent: neque post illa neglexit pater tuus, quod legum cognitione in omni vita opus est, potissimum versanti in


page 284, image: s284

repub. Nec alterum oblivisceris, si primum, quod dixi, cum caeteris conjunxeris, illorum, quae plaerique captant, adeptionem nec difficilem et justam esse: ac tantum non rei natura est: ut virtuti vera dignitas et auctoritas comitetur. Divitiis autem sive opibus, quibus opus est, non caret virtus, nec eas ambit, et si ambiat, ut munificentior sit, non maximo negotio, et absque invidia, et honestiores, et forte ampliores consequitur. Sed neque dum tu illa cogitas, nec te ad secunda primo loco instigat pater: quin de iis te hodie securum esse vult, et agere, quod aetatis et conditionis tuae est. Parare namque te jubet, quibus ipse praeclare instructus accessit ad remp. Nec votis autem illa, nec vi, ut spolia, sed labore magno, et vigiliis diuturnis parantur. Tu vero in eo es, ut pater vult, et filio expedit: denique ut oportet, quando neque socordiae te das, et recta via incedis. Probat hoc in te non minus, quam in filiis, et vos confirmat et excitat patris tui fere a puero sodalis. OTHO HOEMIUS: cujus imperium apud filios, auctoritas apud te plurimum valere debet. Ego igitur non probem? Quin recte abs te factum judico, quod illius hortatu [id quod cum meo consilio prorsus congruit] adscivisti tibi juvenem pereruditum, quo praeeunte spacium sapientiae


page 285, image: s285

initum facilius conficias et celerius. Et potest tibi gratificari, et cupit Rudolphus Depholdius, cum totus sit in litteris et in officio. Equidem ejusmodi studiorum conjunctionis auctor multis fui, in quo ad alterum a locupletiore rediret fructus aliquis, alter ac eruditiore ingenii longe uberiores caperet. Simul etiam fortunatus usum pecuniae discit, eruditior rei necessariae inveniendae rationem. Nec enim illius verior, quam si bene de se merentium quis tenuitatem sublevet: nec haec certior, quam si meritis alios tibi devincias: In quo si labor ponendus, scire oportet, nihil omnium parari absque labore. Taceo fieri secus non posse, quam ut ex mutua rerum quamlibet diversarum communicatione, animi in amicitiam conglutinentur singularem, adeoque primam illam caeterarumque principem, quod et utrique vestrum a me praedictum olim memineritis. Nec enim id dubito, cum ambo virturi ante omnia studeatis, et in quibus quotidie estis, ea studia ad illum finem potissimum referatis. Sive enim poetas legitis, quorum principem vos modo in manibus habere, ejusque singula non vulgarem in modum, quem multi, qui sapere videri volunt, non transeunt, sed in usum vitae, ut prisci faciebant, rimari intelligo: quod equidem


page 286, image: s286

ita probo, ut nihil aliud. Tua est enim ad ea nec pueriliter cognoscenda aetas. Nam minutissima illa devorasti puer. Quae cum tibi molesta amplius esse non possunt, nihil video, quod te ab instituto deterreat. Nec enim te movebunt exempla plurium, qui quae assequi non possunt, relinquunt, nec judicia prave sentientium, qui, quae non didicerunt, et ipsi statim improbant. Nisi judicium tuum nossem, animique tui constantiam, non solum temultis bonisque rationibus in eo quod agis confirmarem, sed et exempla optimorum seculorum ante conspectum tuum collocarem. Verum tibi neutro opus est: et si quid velis aut dubites, mihi voluptati esse non ignoras, si juventus in ejusmodi rebus mihi facessat aliquid negotii. Sive igitur poetas, sive oratores, sive historiam legitis, sive aliquid in philosophis, neque sermonis cultum non persequimini, quod plures solum tangunt, et nonnulli adsequuntur haud ita magno negotio, sed alterum praecipue agitis et cura perpetua, ut quae haerent in cujusque animo, maculas eluatis, et animos vestros ad recte agendum salutaris consilii copia instruatis. In eo igitur tantisper eris, dum te ita confirmaris, ut quemadmodum qui postquam se in fidibus recte exercuit, et omnes novit recte


page 287, image: s287

tendere, et a nulla aberat uspiam, sic tu sine gravi vitio omnes officii partes expleas. Vix enim ut toties excoctum aurum purum putum ad indicem appareat, ita mortalium aliquem omnibus numeris absolutum, quasique ad rationem factum uspiam gentium, ullo seculo invenias. Hoc primum studium nemini non mortalium maxime necessarium est, sed idem unicuique longe difficillimum, nisi quis divinitus ad eximia quaeque factus sit. Itaque nemini ante relinquendum, quam veram vitae rationem ita prehenderit, ut jam e manibus elabi non possit: tum denique nihil facilius, nihil beatius. Neque tamen ego is sum, qui ad virtutem parandam, non aliis et quidem majoribus adminiculis opus esse adseram: neque te fugit, quae bona illa sint. Primum in te natura omnia abunde contulit: accessit domestica educatio: officio in omnibus vitae partibus in dies singulos utimur: quae agimus, vel intelligentes, vel litterae rectissime dirigunt. Tu vero, cum et te moneri velis, quod est ad eximiam virtutem indolis argumentum, et in studiis doctrinae ita verseris, ut volumus, et ut oportet, non falles expectationem patris. Patrem autem fallere cum omni filio turpe sit, tum unico filio turpissimum est. Quod tamen durum verbum ad quemvis, potius,


page 288, image: s288

quam ad te pertinet. Facit enim hactenus omnia, quae pater in filio desideret, teque nobis cum in vitae consvetudine, tum in cultu litterarum mirifice probas: quod proxime ad patrem tuum scripsi asseverantius. Cum vero scias me in hoc genere parciorem saepe esse, quam familiaribus probem, et meam et tuam fidem eadem opera tueberis: quod feceris, si tui deinceps eris similis. Eris autem, qualem esse volumus, et omnino tui simillimus, si quotidie te ipso doctrina et virtute melior esse contendas. Praeter autem, quam quod nihil tibi ad hanc rem negat pater, suppetunt et caetera, optata ad discendum occasio, consilium a patre, et a me rectum, aequalium litterata consuetudo, uterque Musarum sermo, principia bonae variae doctrinae, aetas, vires corporis, vigor ingenii. Vides, quantus se denuo mihi campus ad scribendum aperiat: sed modum ponam huic scriptioni, vel hac de causa, ne, quam de te spem animo concepi, eam cum dubitatione fovere tibi videar. Si quid autem praeterea velim, aut ipse deinceps velis, et tu me facile feres, et ego te libenter audiam. Vale. Helmstadio. Ex academia Julia. V. Id. Febr.



page 289, image: s289

BENEDICTO POGVISCIO. EPISTOLA XVI.

AGam tecum hac Epistola, BENEDICTE POGVISCI, de iis, quae etiam ad fratres tuos pertinent, quaeque cum ipsis recte communices. Ordiar autem paulo altius. Putatur illa esse, et est revera magna felicitas, a quibus vitam acceperis, eos diu habere superstites, non tam, ut rem familiarem diligentius custodiant, et ipsi magis augeant, quam ut rectissime ad vitam liberos educent. Miserum sane omnibus de causis, parentibus orbari in prima pueritia; si altero carendum sit, utro minore incommodo careas, affirmatu difficile arbitror. Quod si alteruter omnem curam in se derivarit, et diligenter gesserit, fuerit pro utroque. Is pater magnam laudem merebitur, qui, quas potest, matris etiam partes expleat: ea vero mater longe maximam, quae supra conditionem sexus videat, et praestet ex se natis omnia, tum quae a materna cura, tum quae a paterna prudentia proficisci possint. Non illa prima, sed secunda vobis obvenit felicitas, ut, postquam patre orbati estis, mater sit materno affectu, consilio minime muliebri: id quod res ipsa loquitur. Nec enim solum domi recte administrat omnia,


page 290, image: s290

sed et filiorum educationem solicite procurat et egregie: quod te primum natu intelligere cumprimis et animadvertere oportet. Cum jubeo animadvertere, volo, ut tam probam et omnino sapienter institutam a matre educationem non solum ipse probes, sed, quemadmodum facis hactenus, exemplo porro facies. Namque ut illa instituit et vult, tum modestiae caeterisque virtutibus, tum bonis literis diligenter studes, et utroque nomine in diem te nobis cariorem facis. Certe adolescentes, qui ab usitatis isti aetati et magnae fortunae moribus, ratione deflectunt, valde amo; neque non de modestis et moderatis, et ipsis, et eorum consanguineis, et patriae singularia semper polliceor: praesertim si ipsi quoque studia et litteras humanitatis non negligenter colant. Tu vero, cum in utroque sis quotidie, et a nobis saepe confirmeris, non vulgarem tui expectationem commoves, tuum erit operam dare, ne eam fallas, cum habeas omnia, quibus ei opus sit, qui ad virtutem et sapientiam et veram dignitatem aspiret: ingenium, opes, genus, ducem in hoc spatio, denique exempla, quae tibi proponas, et prae aliis avunculos tuos, quos imitari te quoque mater jubet. Vale. Helmaestadio ex Acad. JUL. 10. Kalend. Jan. M DC XCVIII.



page 291, image: s291

THEODORO, THEODORI F. FARNSBACH. EPISTOLA XVII.

ADriani Turnebi V. CL. mi, THEODORF FARNSBACHE, libellum DE VINO, cujus lectione te mirifice delectatum fuisse intellexeram, ad te mitto, sive remitto, pluribus exemplis multiplicatum, tibi relegendum, si ita videatur, et pluribus aliis legendum, non solum exemplo, sed etiam beneficio tuo-Probabas enim, ut hanc lucubrationem ante annos quinque editam Lutetiae, cujus unum exemplum vidissemus, nec apud nos alia nisi in grandi volumine scriptoris monumentorum essent, ederem sumptu tuo: unde nonnisi ad studiosam juventutem aliqua, ac ni fallor, magna utilitas rediret. Nihil enim aliud spectavimus. Relinquam enim in medio, hocne tu mihi, an ego tibi, an amici utrique persvaserint, hujus lectionis aeque, uti nos, percupidi. Mos certe et his, et tibi et mihi gestus est. Velim persvasum juventuti, operae precium facturos, qui Turnebi scripta accurate legant, optime de re litteraria meriti, si hoc beneficio utamur. Longus sim, et supervacaneam operam ponere videar, si praeconia Turnebi ex aliis proferam. Haec autem eodem tendunt,


page 292, image: s292

nihil eo homine fuisse integrius, eruditius, disertius. In vita moribusque caruisse omni macula, cum omnes testantur, quibuscum vixit, tum scripta viri in omnibus partibus loquuntur. Quin cum acerbitatem res postulabat, nihil neque ibi humanitatis desideres: etsi quae, quos pungunt, iis gravia sunt, nec aliter fieri potest, neque debet. Objurgatio autem absque maledictis et conviciis non solum potest, sed et probari debet, quibus veritas doctrinae et scientiarum curae est. Sed alia erant prius dicenda. Ille excellenti ingenio, exquisito judicio, et incredibili memoria praeditus, linguas primarias quas ipsius sapientiae dixeris, calluit, materna non minus, aut etiam melius: ut qui nunquam abiret a studio sapientiae, quidquid diceret aut scriberet. Sive Turnebi Latina legas sive Graeca, utraque nativa esse intelligas: nec credas eum aliunde quidquam acquisivisse. Nec minus fuit in versu tersus et facilis, et purus, quam in oratione soluta: in numerato habuisse crediderim, quaecunque apud scriptores legisset: unde depromeret cum delectu, quacunque de re vellet. Cum autem omnem praeterea antiquitatem nosset, fretus praestantia ingenii in emendandis scriptis veterum, prae plerisque, qui critici audirent, praestitit plurimum, cum tamen


page 293, image: s293

hoc ille non profiteretur, ut neque Scaligeri, neque Petrus Victorius, neque quisquam [gap: Greek word(s)] . Neque hi tamen alterum munus, etsi multo humilius, despiciunt, quod neque ipsum neglexisse Aristotelem accepimus, ut intelligatur nihil in litteris tam esse minutum, cujus investigatio ingeniosissimo et doctissimo quoque indigna sit: nec refert, etiamsi nonnulli, non solum minuta, sed etiam omnia prima superbe despiciant, et horum cultores ludibrio habeant, nisi ipsorum commodis et institutis serviant. Eos autem miror, et pene odi, qui tantos viros in talibus aberrantes cum contumelia, adoriuntur, quos corrigere cum benevolentia liceret: neque ipsi hoc nollent, qui ipsi quoque, ut in maximis, sic in minimis, veritati religiose consulunt. Quod autem gravius multo est, ex Graecis Latina utcunque facere, quod ipsis populis florentibus cum laude pauci praestare potuerint; Turnebus difficillima quaeque et a librariis passim corrupta, non solum ita reddidit, ut sententiam satis repraesentaret, sed etiam pure, proprie, luculente: admiratione dignum est, quemadmodum hoc in desperatis etiam locis feliciter assecutus sit. In nulla non ejus lucubrationum lector multum proficiat. Quae autem pars est phil osophiae, quam ille non ita penetrarit


page 294, image: s294

acie ingenii, ut de quacunque re cum eruditis loquatur, nos non augeat singulari doctrina? Ego ad illa monumenta numquam accedo, quin abeam doctior in multis, in caeteris confirmatior: spondeo, eventurum idem cunctis attentioribus. Tantus autem ille vir, in quo nemo aequus quidquam desideraret, non caruit invidia, cujus ille calumnias et scientia retudit et innocentia: neque nunquam patientia, qua cum et ego utor, fortitudinem eam nomino: neque non fortissimos aliquando imperatores in rebus dubiis affectasse patientiam, quae esset instar sacrae ancorae, multisexemplis demonstrari posse existimem. Invidos vero potius contemnebat, quam cum iis contenderet, qui sibi hac ratione honorem haberi rati, sese magis efferunt: contaminantes autem rem litterariam, minime amabat, sed refutabat veris rationibus, ut sophistas, tam salutis publicae, quam veritatis malo, in castris Musarum tumultuantes. Illud enim erat tempus, quo novatores quidam non tam ingenio, quam temeraria animi confidentia, priscorum divina scripta e manibus juventutis excutere conabantur, et quae nova, et frivola et falsa et noxia excogitassent, adolescentibus obtruderent. Famam enim aucupabantur apud imperitos: neque non incredibili et impudentia et


page 295, image: s295

pertinacia infame nomen consecuti primum sunt in academia terrarum omnium celeberrima: ubi tamen statim quotidie a multis hominibus doctissimis refellerentur. Haec autem pestis cum etiamnum serpat, jubeam bonarum litterarum cultores ex hujus doctissimis commentariis medicinam petere, ne illa infecti opinioni potius studeant, quam solidam laudem sapientiae sectentur. Non potui facere, quin praedicarem ad te et tuos aequales Turnebum, tum quod nihil rectius, quam quemque propriis laudibus ornare, tum ut ad talium scriptorum, quae ad veteres aditum faciunt, et ad ea proxime accedunt, lectionem ingenia invitarem, quae vel situ perire, vel in nugis teneri, nefas judicem. Absque fructu autem hanc de vino commentariunculam nemo, opinor, leget. Etiam de iis, quae cumprimis intelligo, censuram mihi summo cum modestia, ut aliis nihil derogem: de hac autem disputatione pronunciare jubeam acutissimos quosque rerum naturalium indagatores: vel si ita videatur, disquirere sinam ulterius: donec aliquid certi determinetur, et cum bono mortalium emersa cunctis innotescat veritas. Nihilominus vero ex hac lectione una certa redundat utilitas, modo non prorsus abhorreamus a studio sapientiae, ut temperantiam pluris


page 296, image: s296

faciamus, ut temperantiae ac vitae sobriae nos omnibus de caussis devoveamus, ob vitae, valetudinis, ingenii, rationis atque modestiae custodiam. Qui enim contrariis institutis vivunt, eos et morbis obnoxios, vitam in discrimen conjicere, et mente ut plurimum vacillare, et a petulantia ad [gap: Greek word(s)] et ad infortunium videmus, alios alias pedetentim progredi, alios repente praecipitare. Cum autem praefati aliquid constitutissem, et ea, quam initio dixi, de caussa, et propterea quoque te alloqui visum fuit, quod te juvenem sobrium et modestum cognoscerem, qualem familiares et in patria tua et in academia Zamoscia ab adolescentulo fuisse dicerent. Hoc enim erga te studium, tanto tibi fore gratius providebam, quanto tu vitae moderationi in omnibus magis studeres, quo te et natura invitaret et educatio traheret. Namque utriusque ad formandos mores et comparandam virtutem magna vis est: atque omnia haec bona quis facile invenerit, si et ingenuas disciplinas colat, et usum vitae addat. In his autem totus es. Namque et propterea longum iter emensus, venisti in has oras sylvae Herciniae, excitatus fama academiae JULIAE: et vides ita se rem habere, nullam hic bonarum artium, quibus ingenium, mores et vita excolitur, apud nos negligi: immo reluctantibus


page 297, image: s297

ventis inter tempestates et imbres intempestivos, ut ita loquar, studiorum sapientiae, omnes partes vere et luculente et publice et privatim explicari. Nec ego in me, quod tam gravi aetate praestare possim, quidquam desiderari patiar. Nam quod opera minus queam, id consilio facio, et scribendo: quae et ipsa opera est, et haud scio, an non et nobilior et utilior, quam si quotidie tot horis doceam, quot firmis viribus olim solebam: hoc est, una atque altera. Nam quod recte in hoc genere facere decreeris, in eo totos dies esse non possumus: aut ego certe non potui in hac imbecillitate virium potius, quam mediocritate. Nec nihil agit, qui vel digito rectam viam monstrat, vel in lubrico vacillantem a lapsu retinet, vel per se vestigia firmantem confirmat. Nec aliter accipi velim, quod nunc ago. Ad ultimum enim pertinet, quod in hac epistola porro faciam: quod si non putes tibi usui futurum, quod erit forte aliquando, fraudi autem numquam, honorificum esse, et intelliges, nec negabis. Venisti ad me ipso vere e Comitiis regni Poloniae Varsaviensibus a magno Zamoscio, cum litteris Davidis Hilchenii; quae testarentur, quam illi carus esses, qui neminem non amavit juventutis primum popularium, deinde sociorum, in quo signa elucerent modestiae,


page 298, image: s298

et constantiae et prudentiae, praesertim si quis literas simul coleret. Haec omnia cum habeas, [habere, certe signa sunt plurima] nihil attinet in te cohortando operae aliquid ponere: quod tamen ego hic faciam. Namque, ut mea oratione tibi opus non sit, cognosces tamen benevolentiam in te meam, et expectationi non tam meae, quam illorum, quos dixi, et patriae, quae afflictissima jam implorat vestram opem, respondebis ardentius. Satis forte sit, si jubeam te, qua coepisti progredi, et te porro ipsum imitari: sed paullo ordiar altius: nec repetam tamen a seculis, quae majores tui, viri fortissimi gesserint: tantum attingam, quae sunt in recentissima memoria, et ipsi oculis tantum non vidimus. Nec vero in uno multus ero, quanti sit, e generosa familia procreatum: quod etsi non solum quidam dissimulant, sed parum momenti habere falso asserunt: tamen vix aliquem reperias, quin sibi talem ortum obtigisse, quam se humili aut inferiore loco natum, malit, et tacite optet: sed hi quoque opinionem potius, quam rem ipsam forte respiciant, non rationem secuti, sed vulgi consvetudinem. Ego et ex aliis sic didici, et ab usu vitae in hoc confirmatus fui, e populo raro aliquem ad summa feliciter emergere, et vix tandem longo tempore et incredibili labore, virtutis


page 299, image: s299

et sapientiae fieri compotem, ut de periculo et in vidia nihil dicam. Tu vero generosae propaginis palmes, quod genuini hominis habes, custodi et auge, quo coepisti studio: et cum alia majorum exempla intuere, uti facis, quae exprimas: unum autem maxime, quem prae omnibus illustrarunt, factane dicam, fortia, an res adversae? GEORGIUM FARESBACHUM, THEODORI, patris tui, patruelem, VOLMARI filium. Multa quae huc pertinere intelligam, hic omittenda sunt scribenti epistolam, neque non tamen migranti leges epistolae. Erat fatale illud tempus, quo Moschus Livoniam invadebat, ut illos populos in perpetuam servitutem redigeret: tanto hosti cum impares essent, ab iis atque haberentur. I. bi tum ad Pont. Max. et Imperatorem his legatione functus est VOLMARUS FARESBACHUS. Ut autem nihilominus omnia in pejus ruerint, et amplissima imperii provincia in plurium potestatem venerit, narrant historiae. In tanta tempestate non omne decus extingi potuit. Virtus enim semper contra nititur in generosis praesertim familiis, et interdum in ipsa calamitate attollit caput. Audio VOLMARUM reliquisse plures filios, quorum tres cum annos pubertatis attingerent, se ad militiam conferebant. Horum


page 300, image: s300

GUILIELMUS in Finnonia legatus bellicus a Duce CAROLO tres annos detentus narratur: nec elabi voluit, ne quidquam contra constantis viri dignitatem committeret. Non erat humiliore animo CONRADUS, non nisi se digna et illo tempore necessaria cogitans. Itaque in comitatu CHRISTOPHORI CIERZOCHI non Galliam solum et Italiam, sed Turciam quoque perlustravit, ut ad rem militarem et magnas deliberationes de salute patriae instructior accederet: evenit, ut sunt res humanae, ut domum reversus morte, patriae magis, quam sibi immatura, tolleretur. Heroicae autem indolis adolescens GEORGIUS, neque ipse nisi magna spirabat, neque se deserebat, etiamsi a fortuna desertus videretur. Non mihi perinde constat, quando in Gallia, Belgio, Svecia militaverit, quibus praeliis interfuerit. Undeviginti annos natus cum auspiciis Imperat. Maximilian. II. militaret in Ungaria, quo tempore Turca Sigetum oppugnabat, tribunus militum factus, in omnibus fortiter se gerens, majorem de se exspectationem concitabat: neque hanc fefellit: cum multa postea gereret fortiter et feliciter in bellis intestinis patriae. Moscho etiam ipsi adversus Tartaros juvenis operam egregiam navavit, ducens turmam Germanorum equitum in Moscoviam.


page 301, image: s301

Ibi cum Tartari Russos subinde ad singulare certamen provocarent, Faresbachus, inspectante utroque exercitu, aliquoties cum hoste congressus, palmam, unaque laudem magni animi reportavit. Moschus vero victoriam adversus Tartaros partam ad flumen Occam Faresbacho potissimum acceptam tulisse fertur. Fama hac perlata in Daniam, ipsum quoque Regi FRIDERICO II. cariorem fecit. Erat enim hic Rex Daniae unus ex optimis et humanissimis Europae Regibus: qui et suos in alta pace, et perpetua felicitatis fruitione tueretur, et praesidio esset non solum suorum, sed exterorum etiam virtuti: habebant eum pro patrono exules: denique etiam Musae. Cum enim intelligeret, quantum conferrent ad rectam felicemque administrationem litterae, nec solum academiam Hafniensem florentem conservabat, nec patiebatur quemquam in universo regno eruditorum egere turpiter, cum plerique etiam abundarent, quod et ejus patri, CHRISTIANO, sancto Regi, curae fuerat: sed multos praeterea, non minus atque cives suos, praemiis afficiebat: cujus rei exempla, si locus sineret, proferrem plura: nec me expertem tanti Regis munificentiae profiterer. Nec erat virtutis hoc Rege Regum quisquam censor acrior, qui quorum nosse


page 302, image: s302

vellet animos, non per alios, sed ipsemet exploraret. Cum gratia sua Faresbachum dignum censuisset, in familiam adscitum, aulae Marscalum fecit, et pluribus beneficiis affecit: denique ipsi insulam Osiliam tuendam fruendamque dedit. Dum Regi operam dat, fidemque suam in omnibus probat, Rex Poloniae STEPHANUS Dantiscum obsidet: quae urbs freta privilegiis, nescio quae mandata neglexerat. Non dissimulabo, quod omnibus innotuit: erat FARENSBACHUS Dantiscanae reip. tribunus militum: civitate regi conciliata, cum per Pomeraniam Rostochium veniret, ubi apud me Ducari exules equites Livonii erant, neque populares praeteribat, et ab his accipiebatur domi meae: qua re factum est, ut et me noverit, et ex eo dilexerit, non magis miles fortissimus, quam vir humanissimus: et cultor, quas in te suspicio, temperantiae et modestiae. In eo viro vidi, quam recte Plato compararit fortissimum quemque civium cum cane, qui blandus domesticis, hostes adoriatur acriter. Hoc sane mihi laudi duco, cujus laudes praedico, quod neque deinceps me dimisit ex animo, sed ad summos honores evectus ad me litteras dedit, quibus sibi caros mihi commendat. Cum autem sapientissimus Rex STEPHANUS non minus


page 303, image: s303

nosset Faresbachi virtutem, quam Rex FRIDERICUS, ejus, de qua dixi, militiae non recordatus, qua in perpetuum alienatus videri poterat, cogitabat ipso etiam pro patria uti, bellum in Moschos moliens, ut a tyranni crudelitate Livoniam vindicaret. Accitus Faresbachus a STEPHANO, concedente et collaudante FRIDERICO, cum ornatissima fortis simorum equitum turma advolans, fidelem et felicem operam patriae quoque navare, et gratiam STEPHANI demereri coepit. Habet enim hoc eximia virtus, ut Regum animos permoveat, et benevolentiam, bonis gratulantibus, aliis invidentibus, obtineat. Hoc nisi sit, omnis virtus in fumum abeat brevi, et omnes orbis partes simul occupet calamitas: nunc tamen sunt vicissitudines. De ornando Faresbacho cogitaverat etiam STEPHANUS: ad quam rem tanto Regi erant viae multae et faciles: nec ille beneficia oblata repudiare poterat. Ibi tum duorum potentissimorum Regum gratiam aeque tuerine potuerit, et erratum ne alicubi, et quomodo sit, ab aliis disputatum scio, a quo determinatum, nescio-Agnoscebat exul, se novam invenisse in Dania patriam, ibidem patrem alterum, nec esse hunc offendendum: contra nec oblatos honores et summa beneficia e manibus


page 304, image: s304

dimittenda statuebat: quod vix aliquis suaderet, persuaderet nemo. Senator regni Poloniae factus, et designatus Princeps Wendensis, quem Palatinum nominant; quae quanta sit dignitas, neque hic quisquam ignorat. In gerenda repub. et patria adversus hostiles impetus tuenda, ut sese gesserit, longum erat narrare, et tu vidisti a parvo puero. Te enim ex amplexu parentum: non vi, sed benevolentia ereptum pro filio habuit, cum filiis educavit, donec in occupatione Felini lethali vulnere accepto, ut tanto duce dignum erat, fortiter occubuit, cum animi magnitudine pene incre dibili. Nam neque dolori, neque periculo cedens, in ipso quasi mortis articulo, alia coram mandavit, alia etiam ad Regem SIGISMUNDUM et aliquot regni proceres consignavit litteris. Recte igitur, Theodore, et caeteros majores tuos, et hunc alterum parentem imitaberis, et quo magis possis, coles porro litteras, ut ille, absque litteris tantum decus adeptus, voluerat. Intelligunt enim viri magni, quanto adminiculo ad res gerendas doctrina sit, si quis eam, ut rei natura postulat, ad virtutem convertat: eo proinde omnibus, quos ipsi caros habent, ac praecipue filiis magistros quaerunt magna diligentia et illis praecipiunt, ut inventis


page 305, image: s305

dicto audientes sint, et discendi molestias non omni tenerae aetati gratas, devorent: fore enim, ut quae habent bona tueantur facilius, et alia multoque ampliora consequantur: multo denique sint honoratiores et beatiores. Itaque utrumque filium educavit in litteris, teque tertium, quem item ut filium, certe secundum illos amore prorsus paterno prosecutus fuit, quod cum ante inaudissem, tu quoque mihi praedicasti, ut decet hominem gratum, cujus te primariae virtutis animadverti studiosissimum. In eadem commemoratione simul ostendisti, ut, postquam ille rebus humanis exemptus est, magnus ille Zamoscius, consanguineos illos tuos atque te in academia Zamoscia recte et ordine erudiri jusserit. Quod Faresbachus usu didicerat, tardo admodum magistro, id mature rationibus cognoverat Zamoscius, qui idcirco non ludum aliquem puerilem, sed in hunc finem academiam condiderat, ut ne deesset, in illis quoque nationibus occasio ad excolenda ingenia et acuendos animos, neque natis ex ordine equestri, neque caeteris de populo. Fuit vero ipsius etiam aula, ut Chironis, qui in monte Pelio in re equestri et omni virtute exercuisse Principum Graecorum filios a poetis canitur: unde prodibant illi Nobiles et invicti Argonautae.


page 306, image: s306

Perges vero, Theodore, quas coepisti, et uti coepisti, litteras colere, quantum earum ingenium tuum capere potest, et excolere primariis virtutibus animum tuum: ego in harum possessionem te venturum auguror, neque non bonae doctrinae, quod ad rectum vitae humanae cultum, obtinebis: quod satis est, proxime etiam re ab utroque abesse judico: quam ego hinc conjecturam facio, quod quae ad te non attinent, cognoscis quidem, sed in ea te non ingeris, quodque aequalibus studes neutiquam temere, ut adverseris studio nemini, familiariter iis utaris, quorum vitam animosque perspexeris. Quod autem adveniens veterem tuum sodalem Mauricium Cannium, cujus erga te animum et integritatem fidemque a prima vestra adolescentia perspexeris, habes studiorum consiliorumque socium: in eo et constantiam tuam, immo utriusque laudo, et judicium praeterea tuum. Cum enim summo ingenio praeditus sit Cannius, nec ullum diem vacuum relinquat ab hoc labore sive voluptate discendi, cognoscendaeque sapientiae, se una tecum trahit, quo tu quoque progredi expetis. Itaque uterque non tanrum illam, quae in admirationem hominum cadit, loquendi facultatem, sed etiam et humanitatem, qua fit, ut bene agendo et cedendo,


page 307, image: s307

et bonos omnes, et non malos, nobis devinciamus, et prudentiam omnis officii magistram et condam promam rectorum feliciumque consiliorum consequemini. Haec enim est illa palma et esse debet, ad quam contendere nobilem juventutem fas et sanctum est. Qua de re uti scis, vel aliud agens, fere quotidie verba facio ad familiares, nemini vestrum placere studens, sed singulorum bono sincere consulens. Videor autem mihi ex hoc meo erga vos studio satis uberem fructum capere; etiamsi in praesentia nonnullis minus placeam (fieri enim secus non potest) ex intervallo sine caussa displicuisse videar. Utrique autem vestrum interpellationes meas semper gratas et jucundas fuisse sensi: quibus accensebis et hanc epistolam longiusculam. Addidi lucubratiunculam pusillam meam, sive haec est quaerela de neglecto sermone latino, sive ad eum discendum majore cum cura ad juventutem cohortatio. Vale, et ut utrumque simul compellem: [gap: Greek word(s)] . Helmaestadio ex acad. JUL. VII. id. Sept. M DC CV.



page 308, image: s308

DAVIDI HILCHENIO, Regiae Majestati in Polonia a Secretis. EPISTOLA XVIII.

CUm de obitu magni Zamoscii ex fama primum, ac deinceps ex aliis amicis accepissemus, etiam antequam vestrae literae adferrentur; statim dedimus operam, ut erga ipsum e rebus mortalium sublatum aliquid extaret nostri studii. Id et Herois illius filio Thomae, et amicis et cum primis tibi tuisque familiaribus gratum fuisse confidimus. Ejus enim nomen venerarite sciebam, qui te singulari benevolentia semper fuisset complexus, nec ornasset solum, sed etiam contra malevolos defendisset. Eget enim etiam innocentia potentiae patrocinio adversus invidiae calumnias. Postquam autem tuas legi, Generose Vir, quibus me excitas ad attingendas laudes Zamoscii, non nihil hac in re conari constitui, sed recte invenimus novum consilium, qua tibi et Zamosciani nominis cultoribus magis satis fieret. Namque unum atque alterum, qui scribendo valerent, monui, ut in tantis rebus ornandis temporis aliquid et studii ponerent. Hanc meam solicitudinem sive curiositatem, non admodum, ut opinor, reprehendendam ex mea ad


page 309, image: s309

Rhodomanum epistola perspexeris, aut videbis, quando haec leges. Eam cum legendam his quoque familiaribus darem, non fuit nemo, qui illam grate, et erga summam virtutem studiose, scriptam diceret. Forte et apud nos erant alii, qui mihi morem gerent, voluntatem autem meam secutus est modo Rudolphus Diepholdius, vir et doctrina multiplici praeditus et humanae vitae intelligens. Hosce tu versus si probabis, reddes, quibus videbitur amicis Zamoscii, quibus usus ille fuit inter proceres primariis: sed praecipue commendabis studium nostrum sapientissimo Principi, Nicolao Zeber Zidovio. Palatino Cracoviensi, novo [gap: Greek word(s)] tuo eique de mea erga ipsum quanta maxima observantia affirmabis: quam qua potero ratione testatam quoque faciam, ne temere verbum de me dixisse videaris. Vale. Helm. ex acad. Jul. Id. Novemb. M DC CV.

JOACHIMO GOETZIO ab Olenhusen. EPISTOLA XIX.

DEbui potius ad te aliquid dare, quam potui, multa simul habens in manibus: volui vero etiam. Neque enim ex ista juventute mei quisquam est


page 310, image: s310

observantior, neque te mihi carior. Ita enim statim probavi indolem tuam, omniaque adolescentiae tuae studia, quae cum semper direxeris ad humanitatem et constantiam, collaudare te non desii, ac saepe ad eadem exhortatus sum, quanquam cura haec de eo, qui sponte officium faciat, supervacanea videatur. Quicquid autem tibi de hoc in mentem veniet, ne dubites haec omnia proficisci ex animo tibi benevolentissimo. Ut autem erga te etiam absentem affectus sim, non solum ex meis ad te literis cognoveris, sed et ex aequalibus tuis, quibuscum de te sermonem institui. Perge hac aetate exemplo esse Nobili juventuti: futurum est, ut nulla re inferior sis adultior viris tui ordinis, quibuscum aliquam partem geres reip. Nisi sciam Jagemannum et Lappium tibi caros esse, utrumque ad te laudem: eosque porro amabis, cum per se, tum quod hoc mihi gratum intelligis. Vale. Helmaestadio ex academia Julia Id. Jun. 1606.

HENNINGO V. SCHULENBURG. EPISTOLA XX.

FAsciculum vestrum cum una hora accepissem, altera advenit frater tuus, et tuas ad me legit, nec minus probavit, quam ego. Cum autem valde probem


page 311, image: s311

scriptionem; in quo genere te porro exercebis, maxime probo animum quo es, et erga studia sapientiae, et erga ingenii tui fide praestantem informatorem. Huic, secundum Deum, acceptum feres, quodcunque virtutis singularis et solidae eruditionis consequeris. Ad utramque te duxit a puero, in utraque te retinet et ducit porro, et in utraque te, cum sponte sequaris, interdum etiam praecurras, perficiet. Haec nostra, haec est matris, patris, mea de te perpetua exspectatio, quam nequaquam falles. Nolis namque fallere ipse te. Jam capite rectum et felix consilium, quod mihi videatur, exposui Joachimo: idem si vobis videbitur, nemo erit, qui voluntati vestrae refragabitur. Vale. Helmaestad. VII. Kal. Septemb. 1606.

JACOBO SCHENK in Flechtingen. EPISTOLA XXI.

PEculiare scribendi argumentum mihi nullum erat, neque quicquam me ad scribendum invitat, nisi mittendi commoditas. Utar igitur illo veteri, quo simul mihi imperem, quid facto opus sit. Mihi haec necessitas incumbit, ut habeam perpetuam rationem valetudinis: ni


page 312, image: s312

faciam, hac aetate me e vestigio praecipitem. Tibi autem ante tot annos, considerans natnram tuam, idem primo ac ultimo loco praecipiebam. Tu vero, et in aliis, et in hoc, te mascule gessisti, ut et quae inciderint, quae plura fuisse intelligo, pulchre superaveris, et multo firmior ad nos redieris, quam abieris. Quo nomine tibi valde gratulor, et valde etiam te rogo, ut de hac cura neque hodie aliquid remittas, nec eo solum, ut fortunis tuis amplissimis quam diutissime utaris, sed etiam, ut cum tuis patriaeque plurimum servias, tum nomen tuum et gentis vestrae beneficia et aliis meritis magis illustres. Sed meditatus jam sum ad te plura, quorum lectionem non aspernaberis, tum quia a me proficiscuntur, tum quia erunt in rem tuam omnia. Hoc enim semper egi potissimum, et agam deinceps. Vale. Helm. ex acad. Julia prid. Kalend. Novemb. M DC VII.

THEODORO a SENDEN. EPISTOLA XXII.

LIteras tuas celeriter, ut scribis, exaratas, at meditatas accurate, libenter legi, et modo rescripturus relegi. Benevolentia tibi facile respondebo, quam velim esse, qua re testatam faciam. Cujusmodi a me expectas, in iis quidem


page 313, image: s313

sum, quae accepi e scriniis sapientum, neque non cum aliis communicem, si hoc in tempore praestare valeam. In hoc omnia plurimum, imo omnia sita arbitrer. Etenim servuli quoque in comoediis fundunt verba sapientiae, sine fructu. Neque tamen non, a quocunque, ubicunque sint, pulchra, ut Graeci loquuntur, sive divina sunt: aliquando enim juvent, cujus gratia deprompta esse, jam videantur. In quo genere tutissimum est, ea scribere, quae et omnium judiciis et usibus exponantur: ita ut sapientes judicent: alii utantur, quibus opus est. Felices ait ille ad Ascram, eos qui per se sapiant, et officium faciant; quo nomine et Principes tuos et te suspicio: illos, quod tuo consilio porro utuntur: te, quod eos pergis et consiliis instruere et multiplici bona doctrina erudire in ipsis negotiis. Est enim, Principum aetas, et res gerendi, et adhuc discendi, quod avum ipsorum, et sensisse, et fecisse, saepe ex aliis audierint. Conviviis autem ille non nisi necessariis aliquid temporis tribue bat, venationi quantum valetudini, voluptati et dignitati, satis esse statuebat. Quod me apud utrumque in gratia ponis, id perge facere: hoc gratius officium praestare mihi istic nullum potes. Vale. Helm. ex ac. Jul. Kal. April. M DC CIIX.



page 314, image: s314

JACOBO SCHENCKIO in Flechtingen. EPISTOLA XXIII. [correction of the transcriber; in the print XIII.]

QUod te salvo domum redeunte in animo habebam, ut tibi, tuoque fidelissimo comiti de salute vestra gratularer, id negotium alteri dabam, minus tum, quam tenuiter valens: functurus eodem tamen munere, cum mihi esset commodius. Cum esse autem tibi Theod. Surlandii studium gratum intelligerem, meum et debitum pro amicitia, atque verbis pridem destinatum praestare etiam cogitabam, meditatus quae in eam epistolam praeterea conjicerem. Agenti autem mihi jam hoc ipsum, heri tristis admodum nuncius calamum excussit e manibus, cogitationes meas non leviter conturbans et alio pertrahens. Hoc tu quoque graviter afficieris. Desiderabimus enim deinceps amicissimum nobis virum, Adamum Crusium de Borchfelda. Cum enim ex aula Principum Megapol. sub. Kal. April. in praedia sua secessisset, nec opinato in gravem morbum incidit, eaque febri id. April. extinctus est, quem nos vivere optaremus, et expediret patriae, de qua ut bene commodius, mereretur, a nobis se altero abhinc anno in patriam contulit. Ibi etsi privatam vitam agere constituerat, ut,


page 315, image: s315

quibus vellet, serviret, et reliquum tempus exemplo patris studiis sapientiae impenderet; tamen cum ab III. ma Megap. Vidua ad remp. expeteretur, quid faceret, nisi quod deberet? Non enim patriae operam negaret, cui se natum a puero didicerat, et omnino sentiebat: Nec erat jam, qui ipsi dignitatem invideret, quod etiam praestantes ibi viri, quorum non est penuria in Megap. ipsi ultro cederent, et omnes agnoscerent, qua fide et diligentia publica, itemque privata negotia gereret. Itaque etiam Duces fratres, qui aliquot ante mensibus ex longinquis regnis domum redierant, ipsum magni faciebant, sibique de tali Consiliario jam gratulabantur. Videbant enim eo esse prorsus animo, qui nil sibi, suisque quaesiturus esset, cum Principum incommodo, aut praeter universae patriae salutem: contra quam plerique faciunt. Si mihi libeat, multos ipse nominem, qui sibi quaererent utilitates cum incommodo Principum, neque absque malo publico. Utinam hujusmodi neque sit hodie aliquis, neque futurus sit. Quantum boni huic provinciae conciliarit in praesenti, et plurimum in futurum, illud scio, hoc praedico. Cum enim esset in Senatu aulico: quem locum ob potentiam potius, quam vera ratione priorem perperam existimant,


page 316, image: s316

ille duabus de causis aliud sibi persuaderi passus fuit, quod intelligebat se quoque debere Principi matri, Regis Daniae filiae, Ducis sui Megapolitani, nepti: hujus, inquam, sive voluntati cessit, sive imperio paruit libentius: imo libentissime, ut hoc, quod quaereretur, quaesivisse videretur, factus aulaemagister Principis. Namque [referam, quae ipse mihi retulit, ac nisi retulisset, vera sine dubitatione scriberem] sentiebat, qui futurae aetati Principem recte educaret, eum tam magnam rem gerere et necessariam, atque ipse in consilio cum pluribus gereret. Alterum quod flagrans desiderio sciendi propter virtutem, sperabat se quotidie daturum aliquot horas studio sapientiae, illud nequaquam falsum est, in hoc ipso minime falsus fuit, neque falli potuit: quod non his literis, sed suo loco explicabo. De viri erga me benevolentia nihil dicam, quae quanta fuerit neque tu ignoras, et suspicetur qui noverit, quanti veritatis et virtutis propagationem fecerit, cujus sciebat et praedicabat, et mihi in os, vere omnino, dicebat, me esse cum paucis admodum studiosissimum. Te autem non solum amavit plurimum, ut sui ordinis, sed multo magis, ut natum, factum et educatum ad summa. Itaque etiam de te bene mereri non dubitavit:


page 317, image: s317

nec iis tamen, quibus tu abundas, et illum nullius egentem augere posses; sed optimo consilio; non tamen alio, quam quod a me accepisses, et quotidie acciperes. Nec vero solum te confirmabat; sed etiam docebat, quid quomodo ageres, discendo necessaria et optima quaeque, sed agendo maxime. Namque cum sapientissimis sentiebat, qui detestarentur astutiam, prudentiam suspicerent, solamque in administratione rerum repraesentarent: cum his et posthaec, sive prae omnibus coluit, et a te coli voluit ipsam sapientiam. Haec potius scripsi, quam ipsius obitum deplorarem. Alia leges a me de ipso brevi: alia ad te, cujusmodi meditatus fuerim, et porro meditabor. Vale. Helmaestadio ex academia Julia VII. Kalend. Maj. 1608.

JOACHIMO GOEZIO, ANDREAE CLUDIO, et HILDERB-GISLERO RHUMANNO, Juris Consultis et Oratoribus clarissimis, Serenissimo Duci Brunsuig. ab intimis Consiliis. EPISTOLA XXIV.

PErnecessarium est in omni republ, et in vita admodum honorificum tutelae munus,


page 318, image: s318

nisi idem etiam supra nodum laboriosum sit, quod ego vos non doceo, qui humanae vitae rationes, cum ex ipsa doctrina, tum ex perpetuo usu didicistis optime: sed ita ordior, ut commode ad id transeam, quo volo. Etiam vero haec alii legent, qui ipsa non aeque intelligunt. Itaque pergam proloqui, quod institui. Simul enim meas super hac re cogitationes, et curam cognoscetis. Quid enim sit magis necessarium, quam servari in civitate praestantium civium filios, et eorum patrimonia cum illis ipsis, tum patriae? quid honorificentius, quam primi ordinis liberis esse pro parentibus? Laboriosius autem nihil fere esse potest, cum caeteris, quod haec aliquot annorum cura perpetua, et earum rerum bonis tam cordi est, quam domesticarum procuratio, tum iis maxime, quibus a republ. feriari unum diem non licet, ac ne libeat quidem. Hoc enim ipse quoque de vestra virtute sentio: neque minus bene semper ipse affectus fui erga laborem, cui me a puero mancipavi. Otium sibi ignavum habeant, et delicatas voluptates, quibus vivere non placet: neque enim in illis vita hominis est, neque, quae vulgo vita dicitur, diuturna. Vos autem, Viri Clarissimi, hanc quoque Jagmannorum tutelam aequo animo fertis, et ab illo initio in


page 319, image: s319

hunc diem, qua vestrum quisque res suas, diligentia, hoc est, optima fide, consentiente in omnibus consilio, procuratis pati, vel etiam majore, diligentia: atque adeo non tam quod a patre, magno viro Joanne Jagmanno, vobis imposita, et legibus destinata, quam sponte vestra suscepta sit: neque mirum sane, ob animorum conjunctionem arctissimam et affinitatem proximam, quae inter vos et mature nata, et semper sancte conservata fuerunt. Id quoque causae erat, quod ille ex hoc vitae campo abiturus vobis potissimum paternas partes delegavit. Harum cum neque minimam negligatis, primam vero paterna solicitudine geritis. Ut autem quidquid est fortunae bonorum, prae ipsa vita in nihilo ponimus: ita praestant pupilli lautissimo quoque patrimonio. Quo enim, aut quae divitiae, quae dominum nesciant, aut cujusmodi illae, quae habeant neminem, qui ipsis recte uti possit? Statim igitur de vestrae fidei creditorum educatione soliciti, tertium natu, Henricum Julium Jagmannum, acris ingenii adolescentem, cum plurium dierum itinere abesset, ut ipsius mores et profectum videretis, in respectum vestrum revocandum censuistis. Missum postea a vobis domum meam libenter accepi: in quo cum judicio paterno vos congruisse,


page 320, image: s320

neque hoc miror: cujus etiam olim tu quoque eras Joachime Goezi. Etenim et tu ipse duos filios ad nos misisti, et ille item duos, educandos domi meae. Primum advenerant adolescentuli, quando hanc nobilem militiae litterariae manum dissipavit contagium pestilens: ejecit etiam tum, qui et ipse recens advenerat, Principem Joannem, Ducem Norvegiae, Friderici II. Regis Daniae filium. Hijam sunt anni duodecim, quod vos quoque recordari arbitror. Caeterum ut initia educationis Henrici Julii sese apud nos habeant, partim litteris, partim coram vos docui: nec potest fieri, quin pleraque probetis. Ipsum autem cum vidissem, et alloquio meo et brevi quadam epistola delectatum, etiam de aliis justa lucubratiuncula erudiendum putavi: haec vero ipsa et legit cupide, et descripsit ipse, ut eadem relecta consideraret accuratius. Haec autem ipsa neque reliquae juventuti invideo, cum ad plerosque pertinerent, quae potissimum persequenda mihi putavi, de modestia et obedientia. In hujus generis [gap: Greek word(s)] videri possim Epicharmi aemulus, cui sentiebant jam olim magnam gratiam deberi, qui in medium attulisset multa utilia pueris ad vitae cultum: prosunt omnino eadem iisdem adultioribus, neque non, opinor, viris, qui


page 321, image: s321

haec prima aetate non didicissent. Legent autem haec et vestri filii, et majores natu sibi de his jam partis gratulabuntur, minores, illos imitandos, et haec sequenda, de vestro etiam imperio putabunt: qui vestris filiis abunde semper omnia, praebetis ante omnia, quae hujus generis sunt, potiora omni reliquo sumptu: neque pupillis deestis, si qua re ipsis opus esse animadvertitis, et hi vestram auctoritatem sequuntur, ut paternam. Faciam et ipse porro, quod in me erit: neque quemadmodum haec procedant, vos ignorare patiar. Joannes etiam Isenbergius, juvenis eruditus et humanus, quem adolescenti [gap: Greek word(s)] addidistis, omne benevolentia alumnum complectitur, et ipse, neque nescius, neque negligens officii, et me de his rebus disserentem libenter audit, et consilium praeterea meum, si opus esse putet, requirit. Valete. Helm. ex ac. Jul. id. Mart. M DC CIX.

ERNESTO a STEINBERG. EPISTOLA XXV.

GRatulabar equidem tibi, ERNESTE STEINBERGI, et BURCHARDO, fratri tuo germano, qui ista aetatis maturitate, bona doctrina satis instructi, tanta animorum conjunctione et contentione,


page 322, image: s322

ad ipsam virtutem adspirantes, de adeundis longinquis regionibus consilium caperetis, et vobis adjungeretis in peregrinatione HENNINGUM ARNISAEUM, virum vitae jam usu praeditum, eruditione excellentem, maxime aequalibus, neque minus laborum patientem, quam ipsimet essetis, virorum fortium filii. Neque enim negligendum hoc vobis arbitrabamini, quod prudentiores et fortunatiores vestri ordinis facere animadverteretis. Neque vero vos tam exempla, quae tum ex antiquitate, tum ex hoc seculo caperetis, excitarunt, aut confirmavit principum et sapientum auctoritas, quam evidens ratio permovit. Credebatis enim, fieri non posse, quin qui plura vidissent in rebus humanis, plura quoque intelligerent, et prudentius faciliusque negotia, quamvis ardua, tractarent. Neque hoc institutum parvi faciunt, nisi qui domi desides, limen vix unquam transierint, rati sibi injuriam fieri, nisi cum praestantioribus aequiparentur, quibus hac re, et forte aliis, tamen essent impares. Non inficior autem, multa, eaque periculosa itinera, ab aliquibus frustra suscipi; idque necesse est plerisque evenire, qui vel nimis adolescentes tantam rem aggrediuntur, vel litteris se non satis muniverunt, vel de fine suarum actionum nihil constituerunt.


page 323, image: s323

Quibus enim aetas est insirmior, cum ubicunque sint, tum foris, ubi maxime sunt in lubrico, facile labuntur: ut pro bonis exemplis pessima, pro salutaribus consiliis noxia, colligant: uti mercatores imperiti pro bonis mercibus corruptas domum reportant, quando, quas non probe intelligunt, has ab illis, quod erat cum primis videndum, non dirimunt. Errare autem eos, qui literis carent, in omnibus, perpetuum est. Duplo namque plus videre praeditos literis, e quodam Menandri dicto discimus: quem tamen non loqui puto de praecipuo, sive singulari studio sapientiae. Hujus enim major vis est, et ea, quam homines ingenio assequi possumus, perfectio. Qui denique de fine, id est virtutis et prudentiae adeptione, nihil constituunt, iis maximos sumptus cum laboribus perire, mirum videri non potest. Horum etiam studiis mercatorum studia praetulerim, qui dum peregrinantur, dum multa maria navigant, rem faciunt; videas, qui aliquid prudentiae simul invenerint: neque fuere nulli inter ipsos negotiatores, qui, cum et litteras magna diligentia didicissent, ejusmodi praeterea nobiles peregrinationes susceperint. Uterque vero vobis prospexistis, quem dixi virum: cujus, quando foris minus omnia tuta sunt, simul consilio niteremini. Qua


page 324, image: s324

fide praesto vobis semper fuerit, ipsi praedicabitis: ego, quod in se susceperat, ipsi cordi fuisse, litteris ipsius facile confirmem, quas ubicunque subsisteretis, accurate scriptas ad me dedit: feci quoque ut et meas legeretis: cum quando forte ubi futuri essetis, fuissem praemonitus, saepe item familiaribus narravi, quando in Gallia, in Britannia, in Belgio, vos esse suspicarer: et verus, ut postea cognovi, interdum fui: etsi citius vos exspectaveram. Vere enim ad futuros putabamus, quos media domum aestas salvos retulit. Ut autem ille a vobis in hanc viciniam venit ad suos, neque hanc alteram patriam, siquidem ita docti recte academiam salutant, praeteriit. Fuit hoc nobis gratum, quod de peregrinatione ista pauculis horis multa docuit, quae sciscitarentur familiares. Exposuit etiam mihi mandatum tuum: ego abeuntem dimisi, non nisi cum perbrevi ad te epistola, pollicens tamen, quae a me praestari arbitrer opus. Quod enim ex me quaeris, id aut ipse pridem tenes, aut ex illo non minus accipias, quam ex quiquam alio, quod statim affirmavi. Cum enim intimas philosophiae partes penetrarit ARNISAEUS, idem quoque et illas, quae sensibus, et maximae partis mortalium judicio patent, sibi perspiciendas putavit: idque levi opera, quia necesse est,


page 325, image: s325

ut qui subtilissima quaeque mente videat, altera, populo magis exposita, in manibus habeat: unde accepimus, cum naturam rerum Pericles accepisset ab Anaxagora, ad res gerendas accessisse paratissimum. Has tamen ad te dedi, non ut vos aliquid docerem, sed ostenderem, me esse ejusdem, cujus vos estis, sententiae, mirifice denique probare, quae facis. De exquisitioribus disciplinis, quae scientiae appellantur, singulorum mentes perficere creditae, non est, ut hic verbum faciam: alterius generis sunt, quae cultum vitae respiciunt, et salutem publicam procurant. Cum eo loco natus sis, et a natura factus, huc te referre debes, et omnino vis. Quid enim viro Nobili dignius, quam omnia sibi parare, et omnia agere, quae patriae, id est, quibus cum vitam degimus, et totis gentibus, ex usu sint. Non nego hoc studium dedecere quemquam mortalium: sed cum alia sit aliorum conditio, et fortuna, non quid unumquemque omnium deceat, sed quid quisque possit, id initio animadvertendum est. Quorum nullae sunt fortunae, quorumque humilis conditio, in republ. quidem vivunt, et reipublicae, non perinde, ut homines cum dignitate: satis hoc, si inveniant, unde miseriam propulsent. His convenit, ut rem absque ullius injuria quaerant, etiam augeant,


page 326, image: s326

etsi neque primo loco reip. neque pluribus multum commodent. Nobili loco natis, et patrimonio abundantibus, majores, natura et legibus, partes sunt, neque eorum cuiquam declinandae, etsi multi infastum convertunt opes, neque se vivere arbitrantur cum dignitate, nisi in luxu vivant, quae non solum falsa, sed impia quoque sententia est. Hoc omnes sapientiae et verae pietati addicti probe intelligunt: nec diversum sequuntur: in quibus vos esse, vestra felicitas et primus honor est. Qui enim genus et divitias jactant, ipsi inanes dotium ingenii, eos nos sinamus in populo primos esse, et ipse suspiciam, si boni et benefici sint, aut esse velint: talibus non adulor, ut multi utilitatis suae gratia faciunt: hoc potius ago, ut illis ipse usui sim et serviam, nihil aliud nisi publicum bonum, et, quod hoc mihi honori est, spectans. Quotquot autem cujuscunque ordinis et fortunae in litteris educantur, nec ab iis deficiunt, quo nihil sit turpius, hi vivunt, vivere certe debent, reip. aut alicui ejus non ultimae partium. Quod si mihi largiris, et ita sentis, uti profecto sentis, non debent iidem inde mercaturam facere, sive ad quaestum omnia referre: Nobili autem eodemque fortunato viro nihil sitindignius, ortorum autem tenui loco, et primum emergentium, alia


page 327, image: s327

est conditio. Namque his debetur, postquam litteris et opinione virtutis, aut etiam virtute non simulata, adscenderunt in altiorem locum, tum honor, tum commodum: adde praemium: neque non rectum est, ut haec accipiant, et non delata bonis rationibus postulent, quod in foro et senatu perpetuas et graves operas praestant. Quod haec legenti in mentem venit absque dubio, id detestabile est, quod quidam ignari, oblitive verisinis, id est, salutis publicae, ad rem faciendam se potissimum applicant, et ditati auro, ne praediis quidem expleri nequeunt. Hoc verbo attigi, ut me recte sentire, illasque pestes reip. non amare noveris: cui tamen se servire falso praedicant, et astute simulant. Tales CL. VALENTINUS FORSTERUS, vetus hospes tuus, dissimilis talium, et ego, multos, eorumque fata novimus. Dixi de oneribus jurisconsultorum: quibus debentur praemia, et quidem singularia. Fortunatorum ordinis equestris longe alia ratio est. Nobiliorum enim pauci admodum perpetuitatem illiusmodi operarum in se suscipiunt: recte tamen, et necessario, si salvi esse debeamus, in senatum leguntur, qui cum possideant a republ. sua, ei minus deesse possunt, neque unquam debent: praeterquam quod ipsis primi honores, uti par est, tribuuntur in regiis,


page 328, image: s328

inquam, qui se ad illos paraverint. Quod vos fecisse a primis annis sedulo, et novit academia Julia, et omnis haec ad Hercyniam natio. Etenim et CONRADUS STEINBERGIUS, frater item vester germanus, utroque annis major, nec ipse litterarum expers, et mathematicarum disciplinarum amans, longe lateque peregrinatus, plurium linguarum cognitionem sibi mature paravit, ad utrumque usum, tum ad lectionem, tum ad sermonem, si hospes longinquus adveniat, aut ipse ad Reges ablegetur, iterve habeat: accessit (sic enim magis vitae ratio perficitur) quod in Belgicis castris militavit biennium. Tria namque potissimum juventutem ad vitam praeter educationem domesticam erudiunt, quod a pluribus disputatum audivi, quibus assensus fui lubens: Litterae, Regiae et Militiae. Porro vero, ERNESTE, a tot annis in instituto tibi tuo perseverandum judicas: certo argumento est, quod ita pertinaciter tibi in proposito perseverandum censes. Hanc constantiam pro palma habeas: cumque te confirmari a me non dedigneris, ecce facio officium. Unum relinquitur, quod perpetuum sit, ut agas totos dies, in quo totus es. In deliberatione opus est oratione, ut instrumento: quo semoto, nusquam appareat: neque innotescat satis, si quid sit boni consilii.


page 329, image: s329

Cum autem eloquentia, a rebus inanis, praeter loquacitatem nihil habeat; illarum naturae prima ratio ab optimis dicendi magistris habita fuit: quorum principes habiti, unicus ille magister sapientiae, et hujus in praeceptis, et in orando Demosthenis aemulus, Latinitatis pater tibi cum paucis tritus. Proinde inepti sunt et absurdi, qui, potiore parte penitus omissa, hanc artem se docere profitentur, etiamsi digitum in artem disserendi intendant: sed haec illas res non agnoscit, nedum tradut: largitur argumentandi modos, non principes, neque locos invidet. Parum ad rem, sive vix aliquid, quod de reliquo nec ipsa, quibus opus est, quaedam etiam pene infantibus nota, tradunt pro oraculis. Ineptiis et absurditate se ipsos vincunt, qui pueros in arenam disputantium, vel quasi in rostra ad orandum producunt. Pueris enim aetas etiam negavit rerum in oculos incurrentium cognitionem: sed ejusmodi tamen litterarum depravatores in populo, et apud imperitos in pretio sunt: quibus ostentatione et pollicitationibus facile persvadent, umbras anteponere rebus, cum illarum ne somnia quidem dormientes viderint. Tu vera secutus, et his annis vitae hominum intelligens, et sciens omnium gentium et temporum historiae, non abibis abiis,


page 330, image: s330

quae tractasti hactenus. Quoniam vero de Scriptorum lectione praecipue ex me quaerebas, Latinae linguae proprietatis, puritatis, perspicuitatis, elegantiae, copiae denique esse nobis rationem perpetuam et singularem curam habendam, et ipse sentio. Has orationis virtutes, quando Latium in Latio multis jam seculis nusquam fuit, a populo, aut etiam ex vivis dicendi magistris, aut oratoribus petere non possumus, ad monumenta cultissimi seculi eundem nobis est: in iis diu multumque immorandum, et forte consenescendum, sive adultioribus et confirmatis, ad ea saepe respiciendum: quod florentibus adhuc rebus omnibus, a Graecis et Latinis factitatum fuisse accepimus, ut idem nobis faciendum, dubitare minus debeamus. Sed quaeris, quos ego scriptores, quibus praeponam, sive primos esse velim? etsi, quid mihi videatur, ex aliis audieris, vel ex iis, quibus aliud non videtur, nisi quod tumidam orationem, quam moratam malunt, et alienam novam, sive prorsus obsoletam, quam veterem usitatam redoleat. Itaque pro nihilo ducunt, si quis de Terentio verbum faciat, aut epistolas familiariorum Tullii in manibus habere juventutem primum jubeat. Hic autem cum illum triverit, exemplo suo, quid nos facere velit, docet. Ratio ipsum haec movit,


page 331, image: s331

quae nos impellere quoque debet, quod nihil esset cultius, sive sententiam, sive verba spectares: non, quod Afer illa scriberet, sed quod cum hoc sive pro hoc sapientissimi in urbe scriberent: quod ipse non inficiatur, et sibi laudi ducit. Hoc igitur adolescens ipse, in Graecis tamen tum potissimum versatus, cum vidissem svadere Manutium, sequebar: in quo forte non aberraverim, etsi, quod volui, assecutus non fui, ipse non nisi aliquo ingenio, et veniens ad eam rem tardius. Neque me tamen operae laborumque poenitet: unde, quis miretur? id quod mihi non cessisset infeliciter, svadere me familiaribus, quod et hodie faciendum dixerim, si quis me consulat, et audiat. Malevoli sive alieni ab hoc studio, calumnientur, ac si quis unicam cantilenam canat: neque hanc barbaram tamen, si paullo elegantiores judicent. Neque tamen ibi substiti, qui et ob sermonem ipsum, et meliore de caussa, quosque lectissimos simul praeterea legerim, ac ipsos insuper poetas Romanos. Homerum enim didiceram a pueritia. Nec aliud consulam, hujus, de quo agimus, studii cultoribus: laudo omnes omnibus, commendo aliis alios, ingeniorum habita ratione. Reprehendi, qui Plautum non legerent: dixi et quare, et quomodo


page 332, image: s332

recte legatur: neque si quem ex historicis nominatim non commendarim, negligi velim: legendos censeam, cum hac de caussa, tum ob historiam: Sallustio nihil exquisitius: quia sublimior est, Thucydidem sapit, neque cuivis statim obvins. Multum quoque confert perpetua, sive multa peetarum lectio, si quis, quibus, quando utatur, intelligat: intelligit autem, qui praecepta artis dicendi, non illa vulgaria, sed sincera atque plena, didicerit: optimi quoque oratores in eo genere se semper exercuerunt, atque ita orationem, et copiosiorem fecerunt, et luculentiorem, et hoc recte sequantur, qui velint et possint. Neque enim hoc omnium est, in tanta ingeniorum differentia: quae de poetis consulimus, ad primos pertinent. Hujus studii auctores fuerunt multi ante me, qui et hoc fecerint et suaserint: de uno ante memini: etiam Joannes Chrysostomus resertur Aristophanem trivisse quotidie, qui Attice scripsisset prae omnibus: Dion autem Chrysostomus, etiam ab aliis consultus, docet his consentanea: neque id uno loco. Referam praeterea tibi quoddam adolescentiae meae, neque id inane, somnium: quod hodie parum abest, quin pro re ipsa habeam: certe non prorsus repudio, neque ignarus tamen omnium, quae magistri artis proferunt,


page 333, image: s333

qui ad hanc, non alio, respiciunt: ut quis pulchra scribat, non posse fieri rectius, quam si vir bonus ipse sit, aut, quod huic proximum est, esse studeat. Haec autem cogitatio me a vitae multis erroribus avertit, ab omnibus non potuit, tum quod illo nemo pervenit, quod quisquam nostrum intellexerit, tum quod nulla diligentia me in omnibus corrigere potuerim: in quo cum non frustra laboretur, frustra tamen laboret, qui perfectionem adfectet, mortalium generi negatam. Habes a me litteras, ERNESTE, sive lucubratiunculam, qua exposui, non quae posceres, sed quae depromere ipse possem, sive deberem. Nec enim debui aut volui scribere, quae cognovisses ante, aut a viro, quem quotquot noverint, magnifaciunt, accepisses, aut acciperes, quando velles. Haec autem scripsi meae erga te, istumque ordinem declarandae voluntatis gratia: nec est, quod quosdam susurrare audio, ut placere studeam equestri loco natis: qui ad Principes quoque semper scripserim libere, neque coram alio genere orationis usus: hodie si secus faciam, usura vitae ad horulam me dignum quis me aestimet? nec ipsemet ego faciam, indies fato obnoxius. Vale Helm. ex Acad. Jul. V. Kal. Sept. M DC CIX.



page 334, image: s334

ANTONIO WITTERSHAEMIO. EPISTOLA XXVI.

AD Academiam hanc venisse tres filios Ducis Francisci, te non fugit. Et quia comes Julius exspectatur, cur non sperem, te una adventurum, adducturumque tuos filios? praesertim cum de tuis huc mittendis quidem consilium te cepisse cognoverim. Libenter te hic videbo. Tu cogita, et fac, ut vos videamus: id quod in potestate tua maximam partem esse non dubito. Quod de Nobili Viro, Ernesto ab Honroda scribit D. Parcovius, id velim apud nos ponderis plurimum habeat, nisi jam prospectum est Comiti de aulae Praefecto. Est enim Honroda noster eo genere. ea aetate, ea doctrinae, eo usu rerum, ea linguarum peritia, iis moribus, ea probitate et integritate, ut non aberraturi sitis in ipso deligendo: quod vero ad eam rem minime pertinet, et hominem tamen commendat singulariter, pereleganter canit fidibus. Caetera rejicio in sermones nostros, quos mihi polliceor. Vale. Helmst. ex Acad. Jul. pr. N. April. Tuis salutem dico.



page 335, image: s335

ERNESTO JULIO, Antonii V. Cl. Cancellarii Schomburg, F. WITTERSHAEMIO Nobilissimam Virginem ELISABETHAM a LIPSIA domum ducenti. EPISTOLA XXVII.

UNa mihi nunc est ansa ad scribendum potissima, causae ad te diligendum diversae et plures fuere: illa hodie ut tibi de nuptiis gratuler: quod tum facio, sic faciendum censeo, ut plerasque meae in te benevolentiae causas intelligas, quas ut amicitiae singularis cultor libenter colligo: habeo autem eas, tum a WITTERSHAEMIIS, tum a sponsae tuae majoribus. De vobis non te sugit: audivisti enim saepius ex Cl. viro, Patre tuo, Antonio Wittershaemio: ut notitiam primum in Bononiensi Gymnasio juvenes contradixerimus: amicitiam coluimus Rostochii, urbe Megapolitana, ubi illi Civitati, ego operam dabam Academiae. In eo sincero amicitiae cultu perseveravimus, cum ille primum migraret Hamburgum, postea se ad Comitem Schomburgicum in patriam multum expetitus converteret, ipse tum essem in eadem Academia, et ante annos XX. in hanc venissem, item accitu Ducis Henrici Julii. Verum tu ex uberiore mea ad patrem


page 336, image: s336

tuum epistola, haec ipsa forte plenius et maximam partem ipsius vitae cognoveris. Erat secundum, ut vobis quoque vellem. Nam sic secundum vetus verbum, amicorum amicis amici sumus, quanto amiciores esse debemus amicorum liberis? In te autem amando confirmasti me, tum paternarum virtutum aemulatione, tum mei observantia singulari. Acceperam enim a familiaribus, fratres in iisdem studiis educatos a pueris, magnam de vobis apud omnes commovisse exspectationem. Quanti tu autem me faceres, declarasti mihi domi meae paucis ante mensibus, cum huc clarissimi juvenes, et tu, et Joachimus Gotzius filius, ex hac vicinia me salutatum venissetis. Te puerum videram, illum ab adolescentia habebam penitus cognitum: et me ab utroque coli et vos inter vos amicitiam colere gaudebam veterum amicorum filios. Namque et ipsi inter se pluribus annis amici sunt, et inter Patrem Gotzium et me, ut aequales, fuerat familiaritas ab utriusque adolescentia, quae item in perpetuam amicitiam ex illo principio coaluerat. Alterum quoque scire te volo: quod notitia mihi cum Sponsae tuae Majoribus fuerit. Novere multi et praedicant humanitatem, doctrinam et integritatem Cl. V. Christophori Strubii, quicum notitia mihi in condiscipulatu


page 337, image: s337

fuit, cum in ludo litterario Gandershemensi pererudito Magistro, Christophoro Norico Quedlinburgio operam dedimus, infantiae proximi. Estautem et Noricus his in locis notus pluribus, cum postea, et quidem etiam pauculis annis ante, vixerit in hac vicinia, ubi nos post annos quinquaginta iterum gratulabundi, quantum utriusque senectus ferebat, vidimus, ego a septuagesimo digressus, ille, ut conjicio, a nonagesimo non procul aberat. Cum Christophoro autem Strubio in notitiam iterum redii, in aula Guelfia, imo in amicitiam, quod neque illius ego, neque ille me unquam fuisset oblitus: quam esse naturam condiscipulorum et commilitonum vulgo praedicant, ut exempla virorum doctorum et fortium multa docent, nisi in genus vitae prorsus discrepans transiissent. Qua sim ipse conditione, neminem hic fugit: ille dum vixit, a consiliis fuit Patri patriae, nec ultimo inter judices provinciales loco. Neque ignoras humanissimum virum Georgium Burcardum a Lippa, et a nobis coli, et mihi peramicum esse. In cujus rebus secundis et hoc ego numero, quod et litteris praeditos in pretio habet, et Academiae Juliae vult, ut qui maxime. Haec tibi commemoratio, HENRICE JULI WITERSHAEMI, amicitiae non fucatis coloribus aspersa, sit


page 338, image: s338

pro priore parte gratulationis. Alteram expleant in ista solennitate Nobiles convivae precati vobis fausta omnia, quae Sponsis novis lectissimis, et omni laude dignissimis solemus. Adjeci versibus ab insulano visurgis vestro honori scriptis, meos veteres, et Graecos: quibus de te primum in lucem edito Patri, et Latinos, quibus ex intervallo Socero tuo, tum Sponso, hinc item gratulabar. Utrobique divinum me fuisse, amici dixerint, qui intersint hodie vestris nuptiis. Vale. Helmst. ex Academ. Jul. IIX. Kal. Octobr-M DC CIX.

ERICO a WALTHAUSEN in Munzel. EPISTOLA XXVIII.

MItto igitur ad te, Erice Walthusi, ut jussisti, tuo bono, quod certo scio, et publico, quod neuter dubitare possumus, optimae notae carmina Joannis Casae: praeterea ab eodem in latinam linguam conversas orationes historicorum principis. Haec tuo, quamvis diversa, cur conjunxerim, etsi suspicari ipse potes, tamen tibi diligenter exponam, neque non quid utrinque expectes, expectent item alii, declarabo, nescio, brevibusne opus sit, an pluribus: agam quomodo


page 339, image: s339

mihi videbitur, et uti potero. Ultra hoc namque nihil requires, atque ita tibi satisfactum putabis. Dicam de priore prius: feres, ut nota referam: nonnulla item, tum quae forte alibi explicavi, tum, quae attigerim, ut puto, et reliquerim. Prius non minus ipse intelligis, quem litteris paullo profundius imbui decantant. Ajunt, nihil dulcius poetica, esse solatium temporis, informationem morum, prudentiae magistram, nec minus eloquentiae. Sic et ipse loqui soleo, proferens non mea, sed deprompta e sapientum suffragiis: ipse huic sententiae subscribo: addam vulgo minus cognitum: e doctrina, quae est poeticae, disci, quam sermonis cultores nominant orationem numerosam. Qui namque quid inter hos et illos sit differentiae nesciunt, neque vitia vitare, neque concinnitatem invenire poterunt. Hoc' ego nonnihil referre ipse quoque dixerim, sed alia magis esse praecipua asseverem: et demonstrem, si opus sit. Etenim quod est omnium primum, argumentorum copiam poetae suppeditant: sed et hoc relinquo, quando ex medio studio sapientiae et historia ipsa, uti e Persarum gaza peti possunt, et quare peti debeant, in promptu est. Exempla enim recte docent, et ratio confirmat, illinc accepta omnia, quam firmissime.


page 340, image: s340

Itaque non inculcabo ex hoc genere scriptorum peti cognitionem omnium rerum incredibilem: dicam ex poetarum lectione, magis etiam, si quis simul se ibi exerceat, parari verborum copiam, qua cultori eloquentiae maxime opus est. Nam qui versum pangit, necesse habet, omnia scrinia dictionum animo perlustrare: inde seligat, quae concinna sint, et praesenti scriptioni conveniant, ut omnia sint perspicua: comta, quasique posita ante oculos. Hoc studium id praestat maxime, quod tibi non impero, tamen interdum colere suspicor, ut in omnibus vitae partibus elegantem juvenem. Ipsa autem accurata lectio multum item ad rem facit. Qui enim plurima legerit, multa etiam memoria comprehendit: quorum pleraque inter scribendum et orandum ultro sese offerunt. De spectatissimis poetis loquor, qui sunt veteres, neque tamen omnes, quod e priscis aliqui viles, et in optimis aliquando quid desideres. Illi autem sunt lectissimi, quos anni quidem, sed commendat cumprimis ipsa bonitas: quibus recentium unum forte atque alterum annumerare non dubitem. Nam nisi hic, ut solemus homines, nimis me amo, hujusmodi rerum censuram mihi non injuria arrogem. Talia sunt, quae Scaligeri, pater et filius, nobis reliquerunt: talia,


page 341, image: s341

quae ad te mitto, ut fratres legatis, et vestro beneficio alii magni ingenii et moribus politi juvenes. Casae scripta non laudabo impensius, quae redolent vetustatem sapientum: nihil in iis uspiam infantiae, nihil sordium, nihil loquacitatis, quae insulsa congeries verborum est, nulla subjecta nobili sententia. Exempla autem sunt in his carminibus purae et luculentae orationis: ex uno epigrammate discas, quo scribendi studio nihil sit probius neque praestantius: ex oda quapiam, ut sint insectanda vitia, et carpendi etiam mali, citra contumeliam et maledicentiam: ex alia, ut virtus in coelum tollenda, ut neque cuiquam aduleris, neque nugas agere videaris. Ex re litteraria sit, ab eodem perfecta extare multo plura publice: non legi haec, quin relegerim: non legi, et relegi, quin et admirarer, et discerem, et viderem, quod me fugisset antea. Caeterum cum praeter poetas et oratores in manibus etiam historias te habere intellexerim, non solum hoc institutum tuum mihi praedicandum ad te putavi, sed depromendum simul aliquid, quo valde juvari te existimem, forte et ipse et vos, et alios non parum juvero, vel magis excitaro. Fui in ea sententia fere ab initio, quam a doctissimis et vitae peritissimis senibus mature acceperam, principes esse historiae


page 342, image: s342

prae aliis, quotquot essent, Thucydidem et Polybium, qui cum res gestas, quas scribendas suscepissent, veras exploratasque nos doceant, et omnibus fere vestigiis simul lectorem non somnolentum, excitent, ut alia detestemur, et procul fugiamus, alia admiremur et usurpemus, quisque sibi, quo loco et tempore conveniat. In hac sententia cum me perpetua lectione et accurata inter legendum consideratione confirmassem, ita ut ejusdem auctor saepe fuerim optimis ingeniis, ecce hanc ipsam luculento scripto illustratam ab Isaaco Casaubono superioribus diebus accepi, qua de re paullo post agam tecum hac epistola denuo. Prius te scire volo de interpretatione Casae, eam mihi commodam et bene Latinam item videri: certe palmam in iis in Latinum sermonem convertendis praeripuit aliis: idque fuit, cur subjungendas putaverim, nihil dubitans', earum lectionem vobis perutilem, et hoc erga vos vestrique similes officium, tibi cumprimis, gratum futurum. Casaubonus autem, quem dixi, edidit Polybium, qui ante in multis minime intelligebatur: ita ipsum Latine reddidit, ut cum aliis omnibus, tum equestris ordinis juventuti, qui tantum scriptorem prius adspicere non poterant, sit obvius et facilis. Facile enim et hoc, a


page 343, image: s343

quo potissima difficultas semota est, ut in iis locis lux, a quibus crassiores tenebrae depulsae videantur. Neque enim nego nihilominus alicujus rem negotii futuram, etiamsi ille sentes vepresque execuerit. Quid in universum praestiterit, ex re ipsa videbis, et prius tamen cognosces ex illustri illius ad Regem oratione: cognosces, inquam, amplius, et quanta lux atque etiam dux vitae sit historia, et quomodo legenda, et quid quantumque conferat reductus in lucem, adeoque redivivus Polybius. Expeditiora tamen etiam erunt omnia legentibus simul ejusdem commentarios, quorum editionem expectamus indies. Cum illis porro Plutarchum conjungere te jubeam, scriptorem gravissimum. Etenim et in vitis et in aliis monumentis animum accurati lectoris tum ad reliquam virtutem, tum ad prudentiam civilem item informat sedulo. Ut autem non in uno, sed fere in omni genere studiorum omnia tibi essent expeditiora, commodius ad hanc rem consilium capere non poteras, quam quod Jacobum Scottum in nobilissimi laboris societatem adscivisti. Quem ego longinquum e Scotia hospitem laudo et magni facio, quod cum ingeniosissimus juvenis singularem e patria eruditionem secum attulerit, aetate majorum et praestantium virorum censuras


page 344, image: s344

non adspernatus, ab iisdem consilium cupide petit, prorsus abhorrens a [gap: Greek word(s)] consuetudine, qui cum prave ipsi sapiant, doctiorum sententias cum contumelia repudiant. Et vero mihi plura in mentem super utraque re veniebant, quae in unum locum neque debentneque possunt congeri. Vale. Helmaest. ex Acad. Jul. Kal. Febr. M DC CX.

JOACHIMO GOETZEN in Ollenhusen. EPISTOLA XXIX.

PEr ipsum adolescentem Henricum Julium Jageman ad te scripsi, quod satis esse arbitrabar: scripsi per eundem superiore mense et ad collegam in, curia tuum, Cl. Rhumannum. Nam Cl. Cludius, quod ad praesentem deliberationem, diserte dixit, eam se nobis relinquere: hodie autem neque ab adolescente, neque a me consuli potest, quod non ob incognitum tibi infortunium hinc cum omni familia migravit in patriam, ut opinor. Primum a te, deinde a Rhumanno infecto negotio ad nos Jagemanniades rediit: de quo vellem fuisset a vobis tum, constitutum. In litteris se gessit hactenus, ut probem, et habet etiam, a quo erudiatur et doceatur, juvenem, de quo et ante


page 345, image: s345

ad utrumque vestrum scripsi, bono loco natum, justae aetatis, pereruditum cum in litteris, tum in legibus, vitae humanae satis peritum, moderati animi, quem valde probo. Malit vero se in superiorem Germaniam conferre. Quod ipsius desiderium neque reprehendo, sed potius ut absque mora se in viam det, svadeo. Quod enim ex aedibus Cludianis contagium pestilens irrepsit in viciniam illam, ex eo tempore in alias etiam vias irrepsit. Ut autem aliquamdiu Göttingae haereant, id neuter velit, neque expedit Jagemanno vivere in loco alieno a litteris: neque scio, ut inter fratres possit convenire. Quare rogat et exspectat, ut quamprimum Altorfium versus expediantur: quando illum locum probastis, quem et ipse probo, quod ibi et modeste vivitur, et disciplinae recte diligenterque traduntur. Accedit, quod illic est nostras, Cl. D. Rittershusius, itemque alii mihi amici, et Norimbergae Cl. Dn. D. Remus. Sin res differetur, juvenis alio ibit: nec alium, tali ingenio aptum, facile inveniemus. Caetera ex Jagemanni epistola accipies, qui propterea misit hominem, ut de vestra voluntate fieret per eundem certior. De meis rebus hoc video mihi sperandum, quod senibus, etiam optime meritis, evenit a memoria hominum. Cum de bonorum benevolentia


page 346, image: s346

non dubitem, malevolentiam et sinistra judicia aliorum mihi semper nocuisse memini, neque aliud futurum spero. Hoc fatum feram. utcunque potero. Vale. Helmst. ex Academia Julia VII. Id. Sept.

HAJONI a NESSA, JCto, et Oratori clarissimo, aulici Megapolitani Senatus principi, et Cancellario. EPISTOLA XXX.

NOtitiae quam cum doctis, iisque bonis viris passim gentium, tum coram, tum per litteras, sive paucis compellatis, quos suspicerem, sive ab aliis ipse compellatus, qui aliquo loco me haberent, contraxi ab adolescentia usque: illius, inquam, notitiae, quam neque falso amicitiam dixerim, recordatione in rebus humanis nihil fere mihi accidit jucundius, nec fere alia re, potiore ex parte, mihi vivere visus fui, atque etiamnum videor. Itaque non solum ex intervallo amicos libenter video, aut eorum litteras cum voluptate lego, sed operam etiam do, ne quod hujusmodi officiorum sive studiorum in me diu desideretur. Quibus ipsis si hac aetate et invaletudine minus satisfacio, gratum tamen me facere cum


page 347, image: s347

sciam, scribo non quoties amici desiderent, aut ipse velim, tamen quoties per illa, quae dixi, licet. Denuo tibi debeo, diutius, quam oportuisse fateor. Ero igitur et hac de caussa paullo longior, et quia hae publice etiam legentur, quod tu quoque aequo animo feres. In amicitiae porro cultu saepe respicio ad principium, et quae exinde secuta fuere, mutua studia huic generi amicitiae convenientia et propria. Relinquimus enim commodis destinatam illis, qui eum potissimum finem colunt. Cum tu annis ante pluribus ex Academia Julia istuc ad Varnum venires, in ipsis quasi foribus primae notitiae nostrae multa me ad te diligendum invitabant, in consalutatione comitas, in moribus elegantia, in convictu svavitas, quae omnia et doctrinam tuam simul repraesentabant, et animi integritatem, virtutum primarum certissimam internunciam, quam neque aberret, qui omnium apicem nominet. Sed mutuae benevolentiae utrinque simul initium datum, haud inficiandum existimem, cum et tuum in me animum statim viderem, neque meum in te dissimularem: haec igitur cum illis amicitiam inter nos constituit, quae recte coalesceret et firmitatem polliceretur. Itaque cum tu in Megapoli, tam in academia, quam apud Principes maneres, ego huc migrarem,


page 348, image: s348

animis ex eo tempore una fuimus: ex intervallis nos vidimus, litteris nos consalutavimus, cum saepius quoque scripseris, quam perpetuae occupationes sinere videantur, ego otiosior a te superatus videri possim. Non in nulla re te consului. Memineris, ut olim hac transeunti Cl. Andreae Mylii, soceri mei, vitam tibi legendam dederim; plerasque videlicet, paginas, quae typis erant expressae: edenda enim illa nondum putabam. Qua de re dum cunctantius delibero, alia atque alia me ab hac cogitatione et semiperfectis laboribus retinuerunt: calamitates domesticae plures, aliae academicae, neque unius generis: neque leviter perturbarunt nos resque nostras motus in vicinia, quorum neque hodie videmus exitum. Tandem visum mihi fuit, hanc meam narrationem ad eos mittere, quibus deberi potissimum ex eo tempore judicamus. Superiorum annorum historia, quam ego et Principum, et istarum nationum Megapol. et Academiae inserui, nemini potest esse gratior, neque aliis potius debetur, quam Illustrissimis Fratribus, Ducibus Megapol. filiis Joannis, Nepotibus Joannis Alberti. Avi autem eorum sapientissimi amplissimas laudes cum nusquam silentio praeterierim, hic decantandas mihi sumpsi, simulque plures, quibus Princeps sapientissimus


page 349, image: s349

in aula et consiliis usus fuit, celebravi. Id consilium, cum neque tu improbaris, exequor nunc demum: teque rogo, ut mea studia deferas utrique Principi, Cl. Collegis tuis, qui illis a consiliis sunt: jubeas quoque lucubrationis meae exempla reddi et iis ipsis, et viris equestris ordinis, quotquot bona doctrina exculti sunt: iis cumprimis, ad quos vitam Ducis Caroli misi. Nec enim dubito, quin qualecunque illud munus meum, ab animo beneficiorum memore profectum, gratum quoque illis fuerit. Et vero, dum istic vixi, dumque hic vivo, semper studui, et studebo porro, pietatem meam Principibus, studia mea probare Megapolitanis. Quod de meo animo, et Principibus et Proceribus recte affirmare potes, utque hoc facias, quando in tempore fieri intelligas, te etiam atque etiam rogo, non nova de me pollicens, sed quae semper ultro praestiti, et praestare potero. Vale. Helmaestadio ex Academia Julia, V. Id. Sept. M DC CXI.



page 350, image: s350

JO. CASELII EPISTOLARUM LIBER VII. EPISTOLAE AD JAGEMANNOS

Magnifico et Nobili Domino JOANNI JAGEMANN in Hardessen, Gottingen et Werroda, Cancell. Duc. Br. et Luneburg. EPISTOLA I.

SPes illa, quam nec sine multa tamen formidine diu foveram, de vita carissimi filii, me, proh dolor, frustrata fuit. Ea me de caussa in incredibili dolore esse, non nego: nec potuit secus fieri; homo sum, pater sum; ille erat et filius mihi, et talis, qualem exoptaveram, jam ad virtutem et primarias litteras eruditus, aetate florens. Sed ab


page 351, image: s351

initio ab hac cogitatione ad labores me converti, et quibus diebus etiam vacatio datur, docui, interdum iterum insignem de exordio legum Platonis locum absolvi, cujus interpretationem, a me factam, tibi me missurum ad legendum aliquando scripseram: idque faciam, ubi ad finem perduxero. Divinitus scripta pleraque tu quoque judicabis. In hoc luctu gravi inter sponte susceptos labores, aliae quoque curae me adficiunt privatae et publicae. Quae ad Academiam pertinent, de iis unas atque alteras ad Dn. Othonem dedi, quas a te quoque, si paullum otii esset, legi me velle, ostenderam, et a quibus praeterea vobis videretur. Jam non minus putidum librum edidit Pfafradius: sed hoc negotium relinquo in praesentia. Exercent me et curae domesticae, nec unius generis: mitto caeteras. Male me habet initio ita a quibusdam Collegis acceptum meum generum, ut appareat, nec eximiae doctrinae, nec mei rationem haberi. Qui autem cum eo contendebat quasi de cassa nuce, ab aliis quoque confirmatus, adolescens in legibus versatus, vitae imperitior, et per aetatem, et quia litteras humanitatis subito reliquit, ab initio de D. Theodoro hinc inde conquestus fuit. Sed audi gravius: procum habebat ejus soror, Patricium Erfurdiensem, qui


page 352, image: s352

domi meae vixerat; cum ille ex Italia reversus huc non repente advolaret, familia illa mihi meisque coepit maledicere: quo pacto, longum foret exponere. Tandem ut intellectum fuit a proci propinquo adveniente, me extra culpam esse, desitum fuit: in suspicione relinquebatur gener meus, quasi de virgine scripsisset et dixisset, quae ne somniasset equidem. Ut de D. Theodori modestia et prudentia non dicam: quis nisi insanus nuptialibus negotiis se ingerat? Non satis hoc: in convivio Doctorali, quod fuit pridie Kal. Decemb. Doctor S. potus impotenter maledixit D. Theodoro absenti, ut gravius non potuerit, nec, monitus ab aliis aliquoties, finem maledicendi fecit: id neque ad me, neque ad ipsum a quiquam referebatur. Interea ad juridicam proficiscitur D. Theod. nihil aliud sibi esse cum D. S. quam de loco existimans. Itaque a te conditionem propositam amplectebatur, si ille non cederet. Reversus cum de contumelia intellexisset, non statim reddidit litteras tuas Magnifico. Capiebat enim cum D. Cludio et mecum consilium, quid ageret; etsi per se intelligebat, vindicandum sibi honorem. Dum ad adversarium mittit, in contumelia perseverantem, et libellum illum conficit; epistolam tuam apud se custodit, hanc demum ante paucos dies Magnifico,


page 353, image: s353

unaque accusationem reddidit. Hoc negotium, ut gravius, pendet; de loco, ut conveniret, nudius tertius de professoribus quidam apud Magnificum egerant. Accersitus alter, cum eo actum; negare initio visus fuit: auditus et gener meus: quaesitum ex eo, quid animi haberet: non dissimulavit, quo fuisset, cum a te discederet, nempe si ille cedere negaret, se consilio D. Cancellarii, quod idem et meum fuit, pariturum fuisse: nunc sibinon esse integrum; postquam insigni injuria in publico convivio ab illo esset affectus. Ita domum rediit gener meus. Quid collegae cum Doctore S. egerint, non quaefivi: sed intelligo, qui locus D. Theodoro a Reverendissimo datus et a Consistorio ostensus fuisset, de eo amplius nihil moturum, et cessurum. Has ad te nugas perscribere me piget: quas et te pigebit legere: sed propterea exponenda haec res tibi fuit, ut gesta est: ut si forte adversarius, aut qui ei volent, aliter haec narrent: scias nihil fuisse factum a D. Theodoro contra modestiam, usumque in ea re et D. Cludii et meo consilio. Dolet autem gener magnopere, se pertrahi in litem longe graviorem: sed aliquando alter intelliget, quod forte jam sentire coeperit, contumeliam in innocentem non impune dici. Vellem, et auctor saepe fui Doctore S. ut studia


page 354, image: s354

humanitatis simul coleret, aut non ita repente omitteret. Quanto melius poneretur utrique hora, quam ego scriptioni, tu lectioni hujus epistolae, impendimus? Sed vos talium negotiorum non estis insolentes: quin pleraque inter homines sunt talia. Quare facilius importunitati huic meae ignosces. Vale. Helmaestadio ex Academia Julia XIV. Kal. Febr. M D IIIC.

EIDEM. EPISTOLA II.

EXemplar illius scidae, cujus mentionem feci, totum diem in chartis meis frustra quaesivi, etsi non periisse prorsus mihi persvadeo: Soleo enim ejusmodi diligenter servare: sed prae nimia diligentia interdum talia amittimus, sive ita recondimus, ut cum depromere velimus, minus in promptu habeamus. Scripseram autem in hanc sententiam: Cogi me ob tenuitatem rei familiaris ad Reverendissimi et Illustrissimi Ducis nostri benignitatem confugere, ne omnem de liberis curam abjecisse videri possim: esse autem me exhaustum sumptibus, quos fecerim in res necessarias, didicisse tot annorum spatio; hic esse majorem annonae caritatem, quam ibi sit, ubi ante vixerim: nihil accedere aliunde, de meo mihi fuisse


page 355, image: s355

adjiciendum quotannis ad mercedem annuam, quantumvis liberalem: grave inprimis esse, quod magno habitem in domo conductitia, cum illic domum meam habuerim, neque eam nunc habeamnulla re magis mihi opus esse: tum ut hac aetate quasi nidum habeam, tum ne, me decedente, liberi mei vagique extorres habeantur, sive videantur: permittere me omnia Reverendis. Illustrissimaeque ipsius Celsitudini, nec dubitare, quin mei sive potius meorum, rationem habitura sit. Potius pauciora scripseram, quam plura, e quibus facile appareret, quid mihi meisque opus esset. Cum autem, ut dixi, Lippa scripserit, Reverendissimum et Illustrissimum, ubi in istam aulam divertisset, ad petitionem hancce meam animi sui sententiam declaraturum, facies quod te rogavi, tuque mihi peramice et prolixe promisisti, et Reverendissimam Illustrissimamque ipsius Cels. monebis, et ubi quo inclinet, animadverteris, totum negotium promovebis. Sane meum non est, quidquam praescribere: sed quia, cum nihil certi petitur, saepe res dilatione etiam dilabitur, aperiam tibi, quid optem, sive obtingere mihi, hoc est meis, posse sperem. De aedibus D. Clampii agetur commodissime: atque is se mihi praebebit aequissimum: immo ejusjam animum exploratum


page 356, image: s356

hac de re habeo: aequas conditiones nullas recusabit: nec praesentes nummos urgebit. Res erit vel magna vel parva, prout Principi videbitur: sane tanti est, ut ego meo aere eam demum meam facere non possim: non ita sum impudens, ut vel tantum vel certi aliquid in hoc usus petam: quidquid proficiscetur in me meosque liberalitatis, gratus accipiam. Non futurum autem nihil, scio, tum quia benigne responsum tum fuit, tum quia hoc loco ita consenui, ut alio cogitare et absurdum et in patriam impium, et in tam beneficum Principem ingratum sit. Cum hucusque scripsissem, mihi in mentem venit supplices litteras alias, item breves conscribere, atque ita feci, easque ad te mitto, tibique permitto, reddasne, an non. Tu enim ingenium [gap: Greek word(s)] , si quisquam alius pernovisti: ego nec flagitare, nec postulare videri debeo. Peto enim: neque hoc facerem, si ulla alia ratione possem emergere: invitum me ad talia accingi octo annis testes sunt: affirmo tibi acerbum animo meo, quod me nunc facere compellit non levis necessitas. Cum viderim Reverendissimum conficere [gap: Greek word(s)] , quae olim veluti [gap: Greek word] composueram, erui e chartis meis: relegi hoc mense, et non quidem perpolivi id opusculum, sed in pluribus


page 357, image: s357

locis correxi. Conjeci autem exemplum diligenter descriptum in hunc fasciculum: quod prout videbitur tibi, sive statim, sive ex intervallo, [judicabis enim, quando id recte fiat] reddes Reverendissimo. Contuli in libellum ex Platone et aliis, quae ad rem faciant: neque non in manibus similia nunc habeo: in quibus est, cujus ad te aliquando memini, prooemium Platonis. Locus item quidam itidem illustris ex mediis ejusdem libri de republica, perfectus pridem a me, sed non descriptus. Velim Reverendissimam Illustrissimamque ipsius Celsitudinem legere Imperatoris M. Antonini, dicti Philosophi libros, quos ad se scripsit. Perdifficiles passim sunt intellectu, de quorum primi declaratione diu cogitavi, et si erit otium, tentabo, quid in eo possim. Solebam ita longas ad Dn. Othonem dare, nunc ejus valetudini parco magis, quam tuis occupationibus, quas neque interpellandas putarem, nisi me necessitas quodammodo cogeret. Sed fretus tua integritate et singulari in me benevolentia, proxime in sinum tuum omnia effudi, quae in mentem veniebant: neque in litteris quidquam dissimulo: ad eam rem si mihi venia petita opus est, omnem ludo operam. Non enim ultro tantum mihi ignosces, sed etiam efficies, ut tibi de effecto


page 358, image: s358

negotio gratias agam, dabitur a me contra sedulo opera, ut intelligas, me de referenda la borasse, nec dubites, quin, quantum debeam, habeam omnino. Vale. Helmst. V. Kal. Jun. M DC IIIC.

EIDEM. EPISTOLA III.

LItteras tuas, quibus mihi mandatum Illustrissimi [gap: Greek word(s)] exponis, heri domum meam misit D. Cludius. De negotio autem ipso, nemde educatione Principis Friderici, jam ab aliquot annis cogitaveram: etiam hoc, cui tandem id muneris recte commendaretur, Filium autem meum, Joannem Ulricum, natu majorem, ita educaveram, et iis moribus, eaque doctrina imbueram, ut aliquando tale munus obiret. Postquam autem, quae huc pertinent, omnia paraverat, (nisi forte judicio de filio paterna benevolentia labitur) aut certe fundamen. tum vitae doctrinaeque jecerat: ex hac mortali vita, Deo ita volente, decedens, mihi incredibile et sempiternum sui desiderium reliquit. Latine scribebat commode, Graeca intelligebat, Italice loquebatur, initia Gallicae linguae didicerat, Hispanica delectabatur, cui etiam in diuturno morbo operam dabat: principia bonarum


page 359, image: s359

artium acceperat, in quibusdam processerat. Animi erat ea, quam volebam, integritas, alienus a voluptatibus, et mulierum consvetudine, in victu nemini incommodus, et sine acerbitate urbanus: ea denique prudentia, quam in juvene requireret. Namque de multis rebus, cum ex Italia rediisset, cum eo contuli. Verum cum jam solidam laetitiam ex tali filio caperem, ipsius obitus me in gravissimum luctum conjecit, cujus reliquias etiamnum concoquo. Erat etiam ea aetatis maturitas. Verum de eo, qui inter mortales non est amplius, frustra nunc conqueror. Minoris filii (agit autem hodie annum XXIII.) nec ea est aetas, neque dum is profectus: ad tale tamen munus biennio trienniove maturesceret. Habet enim jam nonnulla, quae ad eam rem pertinent. Namque ex iis, quos diligerem, morum puritate, suavitate et elegantia caeteros facile superat: probitate et integritate animi et fidei aequat: item modestia: a consvetudine multorum ac praesertim luxu perditorum abhorret, paucorum aequalium, in quibus est modestia et amor literarum, fruitur. Incipit igitur sapere, sed hoc tempore isti muneri idoneus non est: de quo tamen quid quantumque brevi sperandum sit, non velim ignorare Illustrissimum. In Latinis scribendis, Graecis


page 360, image: s360

intelligendis, principiis artium discendis exercetur, et pro mediocritate ingenii proficit. Nihil igitur adhuc de re, de qua tamen valde sollicitus circumspicio, respondeo. Quos ex omni parte probem, non facile invenero. Idem mihi evenit sub ver superius: namque Elector Brandeburgicus per epistolam a me flagitabat juvenem, quem alicui suorum, fratrumne an filiorum praeficeret. Cum nemo esset, cui ego tantum negotium crederem, egoque de persona qualificata, ut vulgo loquuntur, quaererem, alii obtruserunt qualescunque alios: nullo autem commodo Principum, ut amici ad me deinceps scripserunt. Quid enim de hac Paedagogia videat aliquis Medicinae aut Theologiae studiosus de vulgo, aut vulgariter eruditus, vitae communis imperitus? Singulari doctrina et singularibus item moribus tales erudiri oportebat: ad quem modum nemo fere erudirivult. Domi meae habeo duos juvenes, litteris eruditos egregie, quorum novisti alterum: quos tuos et Dn. Goezii filios anno superiore erudiebat: sed non est in eo is animus, non ii mores, nec vitae peritia, nedum prudentia, quantum et in munere et in aula opus est: sed probus tamen et integer, et diligens, et modestus, qui nostra consvetudine magis expolietur. Alter est item Verdensis aliquot illo annis major, Magister Rudolphus


page 361, image: s361

Diepholdius, honesti viri filius: ejus enim pater et ipse litteratus a secreris est civitati Verdensi. Rudolphus mihi jam ante annos duodecim Rostochii operam dedit: huc me secutus plurimum profecit. Sunt enim Peparinus, Diepholdius, et Nendorfius Poëtis nostris, ut ego sentio, neutiquam inferiores. Iidem et solutam orationem scribunt probam, et quotidie multum proficiunt in studio eloquentiae: nec minus Graecos, quam Latinos autores legunt, nec ullam partem Philosophiae, si modo hujus nomen ferre potest, negligunt, in multis eximie profecerunt. Verum ut potissimum de M. Diepholdio loquar, integer est et diligens, probis moribus, nec nullius, quod ad docendum, consilii, et spectatus in eo genere. Scire te arbitror, Reverendissimum, Illustrissimum, misisse domum meam [jam annus est tertius] Laurentii Phlugii Praefecti militum filium Julium Phlugium Belgam, quem cum viderem esse magni ingenii, praefeci Julio Diepholdium, suffragante Illustrissimo, qui illum fideliter docuit ab eo tempore, jamque adolescens in multis, ac praecipue in Latinis Graecisque litteris ita profecit, ut suo Marte recte pergat meum sequens consilium. Verum de Julio brevi ad Illustrissimum mihi seorsim scribendum est. De Magistro vestrum porro erit judicium: Ejus


page 362, image: s362

est matura aetas, humanus sed gravis idem, et quod ad id negotium satis severus: nec in longinquis regionibus, nec in regiis vixit. Intelligis caetera. Ego autem ad te potissimum scripsi. Namque ita loquaces litterae ad Illustrissimum mittendae non videbantur. Tui erit judicii, utrum omnia an aliqua referas, an me doceas, quid ex his quomodo ipsius Celsitudini meis litteris narrem. De omni autem Principis Friderici educatione praeterea cogitabo sedulo. Vale. Helmstadii septimo Cal. Febr. anno millesimo undesexcentesimo.

EIDEM. EPISTOLA IV.

MAgnifice, Nobilis, Clarissimeque Dn. Cancellarie, amice pl. col. postridie ejus diei, quo tuae mihi reddebantur, rescripsi, et quidem ad te. Nescio enim qua conjectura ductus, te domi adhuc esse credidi. Nec etiam decere arbitrabar, ut litteras tam loquaces ad Principem mitterem. Vix tamen succinctius cogitationes meas exponere potuerim, siquidem hoc accurate faciendum erat. Fuit autem neque familiarium quisquam, neque tabellarius interea, qui istuc iret tam tempestate adversa et


page 363, image: s363

tam altis nivibus. Nec deinceps apud me deliberare desii, si quid viderem rectius. Nihil invenio aliud, sive neminem omnium, de quo ita sentiam, uti de illis ipsis: quos tibi sic commendo, ut sapientissimo Principi porro mea fide, si velis, tradas: quod te de primis duobus facturum fuisse ultro, satis certo scio, cum unus, non meus solum sit, sed ego ipse, ac proinde tuus. Minimum in eo est, quod tamen aetatem ornet, tibi quoque notum, ut puto, ut ad artifices proxime accedat. Nec enim artem quamvis ingeniosam et suavem, adfectat, nec cum affectare ipsum velim: propositam enim habet sibi metam, ad quam de voluntate ductuque meo major natu accesserat: qui si viveret, et ipse viverem, et caetera, quae me hodie alieno tempore exercent, animo non paullo aequiore ferrem: quas tamen contumelias, quia earum falsitas evidenter apparet bonis, flocci, ac ne flocci quidem facio: tantum doleo, meliores meas operas toto anno interruptas. Secundus utriusque est, cujus litterae, probitas et fides utrique explorata sunt. Tertium non noveris, de quo mihi credas: sunt mea, tuque esse comperies, quae dixi, quae prima sunt: et forte caetera sibi non magno negorio comparet: necessaria illa quidem, sed multo minora: quae videlicet absque


page 364, image: s364

illis, ersi quibusdam adjumento sunt, ta. men saepe fallunt, et interdum, quos altiore loco constituunt, de eodem facile praecipitant. Sed hunc ipsum in Graeca epistola ad Julium Principis alumnum non falso laudavi. Nec debeo praeterire, quod Geographiae studiosus est, et in historia multum profecit: adde, quod et memoria et judicio valet. Semel Argentinam scripsi. Peparinus ad me quaternas dedit: bis scripsere vestri filii: rescribam, cum paullulum habebo otii. Vale. Helmst. ex Acad. Jul. XII. Kal. Febr. millesimo undesexcentesimo.

EIDEM. EPISTOLA V.

UT salutem a praetereunte, sic velim accipias meas literas, jam fere quotidianas, hoc est, absque molestia. Ego enim, quibus abundas, augere neque debeam, neque velim. Et si faciam, invitus profecto et non nisi necessitate, nec ea qualibet faciam. Nunc autem nulla nova est; sed erat occasio mittendi. Habebat ante aliquot dies orationem Melanchthonis in officina Cornelius. Prooemium scripsit, postquam pasquillus allatus est. Quod quomodo probaturi sitis, dubito, quin recta fecerit, nullus


page 365, image: s365

dubito. Nec enim quod prima lex jubet, ut a capite vim, a fama calumniam propulsemus, id recte vetabit aliqua altera, aut ego incipiam prorsus nihil jam intelligere. Nam illi qui docent nos alteram malam percutienti obvertere debere, recte quidem docent: sed ipsi nos primi colaphis caedunt, ut [gap: Greek word(s)] , si in caeteris falsum sit, adversum hos justius nihil inveniri possit. Et quidem haec ridens cum aliqua indignatiuncula. Vale. Helmst. V. Kal. Maj. M DCC.

EIDEM. EPISTOLA VI.

ANte Kal. Jun. jam operae absolverant [gap: Greek word(s)] : ego vero exempla non misi. Scribam enim, te esse occupatissimum, et ut plurimum abesse in legationibus. Et dederam Typographo aliam meam lucubratiunculam, in qua corrigenda vel recudenda magnam partem diei eram. Quaedam enim conscripseram [gap: Greek word(s)] Politicorum: ea sub incudem revoco. Hujus autem exempla libelli de Nobilitate prima ad te mitto quinquaginta: nemini hactenus ullum dedi: deinceps et familiaribus impartiam. Nec enim me libelli pudet, nec consilii poeniter: nec metuo sannas calumniatorum, ac


page 366, image: s366

ne curo quidem. Sic enim scripsi et caetera et de te, ut sentio: et scio, te eundem futurum, qui fueris hactenus, imo te ipso semper praestantiorem: nec te facio Deum, sed ut de viro magno loquor: etiam intra leges demonstrativas ita me continui, ut non tam laudatio, quam testimonium ad longinquos et ad posteritatem videri possit et esse debeat. Sed ego neque opellam meam, neque curam diligentiamve tibi commendabo. Alteram autem epistolam, manu amanuensis descriptam eo confeci, ut, si tibi idem videretur, legerentistic et alii. Videbunt nec te expetisse tale quippiam, quod ego non praetereundum existimavi, et me meo consilio usum, quod rectum esse non dubito, et liberum esse debuit. Atque haec hactenus. Tu autem excipies meum studium non aliter, quam signum non mei solum, sed etiam [gap: Greek word(s)] grati in te animi: nec te precibus obtundo, ut meorum, quoad recte fieri potest, rationem, cum erit occasio, habere pergas. Alia enim conditione nec tu quidquam facies, nec debes, quae tua est integritas, nec ego rogo, nec rogare debeo, ut me quoque in hoc integrum servem: quod in omnibus me semper fecisse, locuples mihi ipse testis eris. Et te de alia remuneratione cogitare veto: unum tamen est, quod te rogare


page 367, image: s367

valde necesse habeo. ** Narrabo negocium tibi notum. Es weiss sich E. Magn. zu erinnern, was Reverendissimus Illustrissimus mir zum Anzug für Begnadung offeriret und verschrieben, und wie ich alsbald die Helffte darauf empfangen, solte die andern tausend exeunte anno quinto empfangen . Ex eo tempore tot obstiterunt et privata et publica mala, interdum aliquid boni, ut jam summam non acceperim, nec fuerit, per quem peterem. Erat morbus meus tam gravis, acerbissima mors filii, trium annorum pestis et dysenteria, ut silentio premam [gap: Greek word(s)] negocium, quod durat mensem nunc trigesimum. Locutus quidem fui de re mea cum Dn. Othone, cum adhuc valeret, sed leviter: ab eo tempore, nec ejus, nec cujusquam rei ad ipsum mentionem feci: ac ne de istius quidem filiis consilium capere potui, ut volui, plurimumque referebat. Cum viderem tuas occupationes perpetuas, te interpellare non potui: nec debui postea, quia et agebas et transigebas de domo Clampiana. Cogitabam posse mihi et velle commodare Dn. Goezium. Itaque rem omnem ei narravi, et misi diplomatis exemplum, fere abhinc biennio, sed eum ex eo tempore mihi videre non contigit. Cum autem procul habitet, et raro ad Illustrissimum veniat, hoc consilio mihi amplius utendum


page 368, image: s368

non putavi. Quem vero alterum convenirem eo nomine? nemo mihi occurrit; nisi tu ipse, etiamsi negociorum tuorum molem semper extimescam: sed tandem ipsa necessitas me audacem facit. Aliam mihi modo a te rependi gratiam nolo: hanc obnixe peto. Ut autem occasionem non levem ad negotium habeas, inscribam ejus Reverendissimae, Illustrissimae Celsitudini libellum, quem [gap: Greek word(s)] nominavi: decem quaterniones expressi sunt, quae est altera lucubratiunculae pars. Namque erunt forte XX. aut XIIX. minim umque quaterniones. Interea quaeso cogitationem de hac petitione suscipe. Si quid obiter possis, ut aliquid facias, aut ad rem viam munias, te moneri aut rogari necessarium non arbitror. Vale vir integerrime. Helmst. ex Acad. Jul. proprid. D. Ioannis Baptistae M DCC.

EIDEM. EPISTOLA VII.

IDibus Novembris discessit Princeps JOANNES, revocatus in Daniam a Rege Fratre: ego tum consilium cepi de reditu in Academiam; praesertim cum intellexissem, in vicinia mea nihil esse amplius contagii, sed in duabus tribusve obscuris viis, ante tamen quam domum redirem,


page 369, image: s369

proficisci huc visum filios vestros et meum decreveram. Itaque reculis meis Schoeningae compositis, nudius tertius huc veni; valentes, alacres, et in officio inveni omnes: quo nomine Deo immortali gratias merito agimus. Heri me Cancellarius D. Paurmeisterus accivit in Blanckenburgk, ibique me teneri passus fui: hodie prima luce huc me retuli, ut plenius de studiis puerorum cognoscerem, et porro constituerem: in eo ipso eram, cum tabellarius a te nos interpellavit. Ei festinanti hasce breves ad te dedi, Schoeninga de singulis scripturus uberius: quo cras revertar, ac triduo quatriduove domi ero. Filius meus a me contendit, ut mecum in Academiam redeat: quem tamen nunc non reduco, cum contagium saepe variarit, modo se abdiderit, a paucis diebus iterum eruperit. Quod si ipse videbo, minus esse periculi, hoc eum mense revocabo ad me, cum neque in altero, neque in hoc loco ei commoditas sit ad persequenda studia: adde quod meo ductu et quotidiano consilio in litteris ipsi opus est, Filii vestri recte erudiuntur et educantur: sunt loco hactenus non solum a periculo sed etiam a metu periculi et fama contagii semoto. Cum Helmstadii omnia iterum erunt integra, faciam vos certiores, id est, te si domi sis; sin absis (forte enim ablegabere


page 370, image: s370

ad Comiti) Dn. Köningium. Tum porra quid fieri velitis, jubebitis. Has subito dictavi, alteras daturus Schoeninga, si quid hic forte praeterierim. Vale ex Michelstein. Kal. Xbr. M DCC.

EIDEM. EPISTOLA VIII.

TErtio abhinc mense ex aula abiens, te verbo salutatum domum tuam venite aliqua de re monitum: recte cogitaveram de scida, quam tuis ad te darem, si aut curiam adscendisses, aut esses in arduis negotiis domi. Ex ea, quid voluerim, immo quid velim, et rogem, et contendam abs te, videris: nempe id, quod facies libenter, de quo, ut mihi de tua bonitate et studio erga hominem polliceor, cogitaris. Quaeso eam cogitationem ne deponas ante, quam hoc effectum reddideris, quod tibi rectissimum esse videbitur. Vides, quantum mihi de tua fide persuadeam: caussam habeo, sive argumentum certissimum, quod videlicet in rebus meis te perspexerim [gap: Greek word(s)] . Nec umquam me movit mora, quamquam mihi molesta esset et gravis. Itaque non destiri quasi machinas adhibere: id in hoc, non meo negotio quoque faciam, nisi praecise nobis omnia


page 371, image: s371

negaris, quod, si intimos animi tui sensus recte novi, non facies. Ad tuos venio sive vestros, qui obruere me solebant litteris, et scribendo superare: iis ego manus dedissem, si contra meas flagitassent: paucis respondebam, unde suas mihi gratas cernerent. Nunc altum inter nos silentium: unde conjicio, transisse jam in Galliam. Nec enim voluntati vestra obluctari voluerit Peparinus, cui hoc ipsum erat consultius, in quo nobis tergiversari creditus fuerat. Forte jam sunt apud te a tuis ad me litterae: verum quicquid habes, fac, ut sciam: tibi si minus vacat, amanuensis tuus verbis tuis me doceat, quaeso. Cum me observent, et vos et ipsos scire volo, haerere mihi eos in intimis medulis, ut dicitur. Generum tuum neque coram consolabar, in vulnere tam recenti et profundo: neque nunc id facio: quamquam ad eum scribo, et jubeo aliunde animi firmitatem et tranquillitatem petere: a te, ab aliis, a semet ipso quoque. Poterit autem, qui non solum illa disputatorum de jure volumina, quae ipsi deponere de manibus nullo die licet, et vos in plerisque negotiis spectare oportet, lectitat, sed summa quoque diligentia legit historias, alios item politicos et ethicos. Hinc ipse et a sacris sumet animis panacean. Est aliud, quod te scire


page 372, image: s372

volo, tuque cognosces libenter: neque quidquam, nisi consilium ad rem adferes, nempe in instituto Letzneriano: id quoque ante Kal. leges. Vale. Helm. ex ac. Jul. XIV. Kal. Jan. M DC CI.

HENRICO JULIO JAGEMANN. EPISTOLA IX.

LIbenter legi, quae ipse rescripseras ad meas. Sic enim facile perspexi, te, et intelligere, quid velim, nec abiis abhorrere, quae intelligis. Hic est profecto primus cuique ad sapientiam et veram felicitatem gradus, ut quis, posteaquam a deviis declinare coeperit, non solum ad ea non denuo reclinet, sed etiam magis magisque declinet ad recta, sive ad mediam, et recta propius meta ducentem semitam. Neque vero me fugit, te sive eadem, sive his paria, aliquando etiam meliora, et luculentiora audivisse, et cum his consentanea audire quotidie. Etenim Patris tui amici, cum noverint, ipsum tota vita de his provinciis praeclare suo loco meritum, seque ab ipso multa beneficia accepisse meminerint, et vobis ex animo, uti gratiarum leges expostulant, volunt, et consilio fideli praesto sunt. Habent enim cohortationes ad officium vim consilii,


page 373, image: s373

non minus e fontibus prudentiae derivatae, quam benevolentiae. Credere mihi, HENRICE JULI JAGEMANNE, multi, iique praestantes viri, de tua salute, sive educatione curam, etiam ultro gerunt. Ex educatione enim dependent caetera omnia, e quibus sibi felicitatem mortales pollicentur. Eorum autem me quoque unum esse, minime velim dubites. Hoc enim, si tibi persvadebis, de mea in te benevolentia jam statueris, et facilius mihi auscultabis. Eorum enim consilia et cohortationes sine dubitatione acceptamus, et sequimur, a quibus scimus nos sincere diligi. Hanc curam debere me quoque clarissimo Patri ruo, non dissimulo, dum quod de me, tum quod in universum de re litteraria ita semper fuit meritus. Ille autem ipse eum in iis, quae ad academica spectant, consilium meum requisierit, et in plerisque probaverit, ipse vir sapiens et disertus: tu minime dubitabis ea sequi, quae ego tibi, sive simul tot viri boni, tui studiosissimi, ultro consulimus. Prorsus enim et animis, et sententiis, in te erudiendo atque educando congruimus. Mihi autem hac in re plus sumo, tum quod vivis domi meae, tum quod illi, quorum partim longius absunt, mihi [gap: Greek word(s)] partes non tam imposuerunt, quam ipsemet mihi sumpsi ultro. Facio autem sive dico,


page 374, image: s374

quotidie, ut nulla tibi re molestus sim, hoc est, quam liberalissime, id ab aliquo praestari posse et debere existimem. Quae si omnia porro ita accipies, ut abs te fuit factum hactenus, nunquam te poenitebit auscultationis tuae: ac denique futurum est, ut mihi agas gratias, qui non solum erga Patrem tuum gratus extiterim, sed praeterea filium novis meritis mihi devinxerim. Cum autem de proxime monuerim de re difficili [nihil enim esse difficilius, quam se ipsum nosse, etiam a sapientibus proditum est] in hac ipse re te nonnihil adjuvabo, quod non solum feras, sed, quo citius, aut rectius tibi subveniatur, flagites, cum facile intelligas, quod viro in proclivi non sit, id ab adolescente vix unquam, aut aegerrime praestari posse. Me vero fugere non potest, quae sint quarumque aetatum propria, quem non solum litterae, sed longa etiam aetas erudierit: qui et singulos, si animum advertam, facilius noverim, quam ipse quisque se. Unde etiam hoc est, quod cum alios atque alios moneam, non eodem modo hanc rem aggrediar, neque illud recte fiat, cum diversa ingenia sint: sed ut medicus non omnibus eandem diaetam praescribit, singulorum, quibus ille consulit, natura considerata. Quid cui abunde sit, deinde quid desit, primum video ante,


page 375, image: s375

quam de animi medicina, sive directione cogitem. Nisi de noverim, verborum nihil ad te faciam, neque commode, bonoque tuo facere possim. Apud te autem, sive magis proficiam, sive plurimum efficiam, si te ipse prius, vel per te, vel ex me, magis noveris. Non agam modo de acumine ingenii, aut profectu in litteris, sed hanc partem in commodiorem locum nobis reservabo: et habes quotidie litteras in manibus, ut hoc minus opus sit. Hac epistola potissimum persequar, quae ad mores et animum faciant. Haec enim sunt praecipua et prima: quod cum multi sciant, sive fateantur, pauci tamen urgent, qua diligentia oporteat. Nam haec nisi sint, cujusmodi esse debent, aut certe mediocria, caetera etiamsi sapientiae nomine venditentur, non habebo, ne tanti quidem, quanti sunt: quod, quemadmodum in vase sordido acescunt omnia, sive etiam in venenum, neque raro in ipsius exitium vertuntur. Ut autem acre tibi ingenium natura obtigit, ita acer animus, et servitutis impatiens. Habes hoc paternum. Erant namque in Patre tuo vehementia omnia. Hoc autem, ut recte accipias, paululum digressus: tibi explicabo. Non nascimur omnes iisdem ingeniis, non iisdem animis: alii inclinant alio: neque jam de iis loquor, quos natura neglexisse videatur


page 376, image: s376

prae pluribus. Videas enim alios plumbeos et rusticos: alios ad alia vitia ruentes potius, quam pronos. Mentem illis nulla ratione, aut vix ejus aliquid inseras: quod negatum etiam ordini Aesclepiapum, ait Solon. Rem enim prae omnibus mortalibus, hac coelesti scientia sive arte, facerent. Quod ad mores autem, eadem natura rerum unicuique quantillum hoc sit rationis, impertivit, etiam quibus minimum, cujus vi se ab enormibus ad honestiora referant: quod maximae parti mortalium non nihil est. Nec deest educatio in gentibus non barbaris: contumaces coercent leges denique, publicae tranquillitatis gratia. His missis redeo ad illos: quorum alii ad alia inclinant, quae dicas media sive indifferentia: alii vergunt ad alia, ad silentium, loquentiam, hilaritatem, simplicitatem, animi acrimoniam: horum similia, quae bona esse, non negaris, neque dum tamen laudibus praedices: non abs re sit, ut quisque sibi, quod ejusmodi quis proprium habeat, bene noverit et in perpetuum meminerit: ut suum quisque ad virtutem transferat: e silentio quis ad taciturnitatem servet, sermoni idem studeat: qui sermone delectetur, sermoni modum ponat, ne ad loquacitatem transeat: hilarior intra humanitatem se contineat: simplicitas fugiat stoliditatem,


page 377, image: s377

ab aliorum fraudulentia sibi caveat: acrimonia, quae est [gap: Greek word(s)] , ne transeat ad petulantiam, temeritatem, audaciam, studium iis dominandi, quibus leges non sinant, semper defigas oculos ad humanitatem et modestiam, quasique se unius modestiae censurae subjiciat: ita nihil vetabit, quin acer omnes officii partes expleat, sine tumultu, summo studio, magno animo. Haec multis exposui, quibus et alii tuorum aequalium, qui velint, erudiantur: tu autem cum primis intelligis, quae in Patre tuo praedicem, ea simul tibi imitanda proponam. Acer ipse erat, et erant in ipso vehementia omnia, sed disciplina, diuturno usu rerum, ratione, moderata, sive consilium caperet, quod habebat praesentissimum, sive negotia administraret, in quibus erat vigil et industrius, sive oraret, in quo nemoillo erat promptior. Itaque tantum virum et publice, et privatim, apud nos non injuria etiam Proceres desiderant: atque haec vera est patris tui laus, sive sponte tributa, sive vi extorta, quae magna atque invicta veritatis est. Neque enim haec vel ipsa neget malevolentia: neque cum aliquando in hanc sententiam quaedam, neque tamen omnia, qui neminem effuse in os laudare didici, scriberem, alia dixi, quam quae et sentirent omnes boni, et in te ipse erant:


page 378, image: s378

neque soleo, neque debeo, quenquam hominum ultra humanam conditionem, aut praeter cujusque meritum, extollere laudibus. Ad filium mihi licet haec, sive potius oportet me scribere: non solum, ut te ad ingenium Patris factum, doceam, sed horter, cogam etiam, si hoc penes me sit, ut, quae paterna habes bona, ea studio, et perpetua cura, excolas, saltem ab iis nequaquam degeneres, quod neque ex re tua, neque ex honore tuo foret. Tuus autem ille, quem dixi, acer animus, quemque tu in te agnoscis, imo agnosce nunc, a me bona fide monitus: per se bonus, non ut virtutis adpellationem, et laudem mereatur, sed in ambiguo, sive ancipitio est: nec enim vacillare dicam, ne quid de te sinistre ominer. Audi igitur, postquam sentis in te hanc acrimoniam, quam si forte affectu occupatus, minus sentis, crede mihi, ut non novitio ingeniorum existimatori, audi, quid te facere velim, ut paternis vestigiis recte firmiterque insistas. Acrimoniam autem non ego te obtundere jubeo, sed petius acuere, sed qua parte debes, et rectum est. Est vero acer, libertatis amans, abjecti nihil habens in animo: videndum, ne licentia tibi imponat, sumpto libertatis habitu, sive nomine: libertas tibi salva est, si facias, quod per leges, et rectam rationem liceat, non


page 379, image: s379

quod libeat, nisi hoc tantum libeat, quod rectum est, uti fit in emendatis: id enim libere recte licet: licentia vergit, sive ruit, quo vult, plerumque ad deterius, denique ad perniciem. Transit enim in petulantiam, et in ipsam malitiam, cujus illa cunque generis sit, quod certum est ad calamitatem praecipitium. Injice igitur frenum acri illi animo, sive rationis illud dicamus, sive modestiae: ratio modestiae magistra est et moderatrix eorum, quae geris et proloqueris omnium. Ut enim, nisi ratione, quae actionum nostrarum regula est, nemo venit ad Modestiam: ita sine Modestia ad virtutem venit nemo: neque erret, opinor, qui Modestiam in virtute habitare dixerit, certe in una eademque aede simul habitant: denique hae ambae, nisi unam eandem credas, ad felicitatem, sive salutem ducunt: quin abducant ab aerumnis longius, negari non potest. Sed haec disputent subtiliter, qui velint et possint: nobis satis sit, et vestrae aetati maxime, si modestiam ipsam habeatis, et in ejus plenam possessionem veniatis. Rem arduam dicat quis, et raram et lubricam, apprehensuque et retentu difficilem. Huic ego querelae, et ipse assentior: tu tamen de modestia perpetuo cogites, labores, ne ipsa tibi clabatur e manibus, et ex animo. Non nisi verbo ostendi,


page 380, image: s380

quemadmodum tenera et prima aetas compos fiat modestiae, ratione scilicet, eaque recta, etsi nisi recta ipsa sit, ratio dici non meretur. Haec sola ratio modestiae magistra est: id quod ista aetate, qua tu es hodie, adolescentem oblivisci non oportet, nisi in mediis fluctibus varie jactatus, misere submergi malit, quam in portum salutis laetus appellere. Clavorationis opus est: ratio gubernatrix hujus triremis est. Novum autem hic et varie connexum nodum dissolvere laborabimus. Qui puerili aetati sibi rationem vendicant, in ipsum rationis limen impingunt. Ea si non satis instructa est adolescentia, atque alio abrepta, tum a sensibus, tum a turbidis, nec unius generis animi motibus, a quo quis eam, veluti utendam sumet? Hic est ille nodus, quem alii silentio forte praetereant: nos non incidimus ense, ut Macedo Gordium, sed arte dissolvemus, ut intelligatur, et quae sit illa ratio, et penes quos illa sit, unde sumenda denique. Est igitur haec ratio primo parentum, aliorum praeterea, qui quocunque loco pro parentibus sunt, imperium, objurgationes, exhortationes, obsecrationes. Qua manu autem adolescens hanc rationem accipiat, novisse, ego magnum esse operae pretium existimo: qua vero altera, quam tua ratione? namque


page 381, image: s381

nonnihil rationis est, se rationi subjicere et veluti totum dedere: ut quasi puer pusilla ac debili manu fortis viri manum firmiorem prehendat, quae vacillantem teneat in salebrosa via, sublevet ac erigat. Illa dico manu, quae fulcro egeat: sed et porrecta opus est: atque haec est Obedientia. Non cadit autem Obedientia in malos, aut leves, vagosque animos, sed in probos, adspirantes ad salutem, et constantes. Hanc ego tibi, uti bonorum adolescentiae singulare, sive primum, prae omnibus commendo, quam amplectaris, si probus haberi, si salvus esse vis, et in hoc perseveres, donec tibi ipse pro ratione sis, nec amplius perpetuo morum vitaque monstratore egeas: etsi tum quoque comitem in vivendi spatio: et ducem in litteris, ut omnia celerius et facilius geras, tibi adjunges. In omnibus enim locum habet hoc [gap: Greek word(s)] : insuper nulla etiam est, vel adultiorum aetas, quin si sapiant, in rebus suis, praesertim difficilioribus, prudentiorum sentenriam requirant. Tu vero H. I. Jagemanne, cujus rei forte initium hodie facis, brevijuvenis, quotidiano studio ex monumentis veterum petes, quantum mens tua capere potest, rationis, id est, optimorum consiliorum, quibus tibi, tuis, patriae, quando, quantumque opus erit, utaris, sive manibus verses


page 382, image: s382

oratores, sive poetas, sive philologos, sive historiam, sive ipsam universae humanae sapientiae parentem. Huc enim omnes, te statim allegatum, et huic credere in tempore velimus: quod velle te etiam nunc auguror: nec animi ad meliora tendentis acrimonia aliter faciat, quae est, uti appellatur, [gap: Greek word(s)] , quam perpetuum doctrinae studium interpretaberis. Eos ego jam vitae suae modum habere posse judicem, et [gap: Greek word(s)] recenseam, neque in jugo teneri amplius, neque frenis coerceri, regique opus sit: saepe tuis aequalibus nobilem locum ex illustri tragoedo attuli, quo delectarentur, et in hac vera, et valde necessaria sententia, confirmarentur. Sic autem AEschylus, et quidem admodum magnifice, loquitur de Obedientia: [gap: Greek word(s)] . Velis vero etiam idque tua refert, ut hos ego versus tibi interpreter. Ait, Obedientiam esse felicitatis matrem, uxorem servatoris. [Illo seculo hoc nomine appellabant Herculem, qui cum calamitates averteret, tum felicitatem servaret idem ille populis,] neque id fieri posse aliter. Frustra autem profecto absque obedientia, vel ad leve commodum contendat, nedum ad ipsam felicitatem, sive mediocrem vitae statum quis perveniat. Haec enim, uti mater,


page 383, image: s383

parit felicitatem, servatoris ipsa conjux: sive ipse, sive fatum, sive ipse Deus, per obedientiam, quae est sancte parere rationi, quemque servet. Nec est omnino somniandum, quemquam hominum servatum iri ex tot quotidie imminentibus aerumnis, aut potiturum humana felicitate, temere et fortuito. Hancigitur hospitem, quam ad te divertere pridem jussi, lubens accipe, et ea magistra utere cupide, quidquid ajant aut faciant alii: quorum alii subito pereunt, alii aberrant a felicitate, etsi longius alii, alii minus. Uteris autem ea familiari et perpetua, si cogitabis, eam neque vino, neque multitudine delectari. Contenta est lectissimi unius atque alterius societate, nec amat alios, quam siccos. Hi enim soli vigilant, alteri, vel sepulti somno jacent desides, vel tumultuantur, alii alios, ut ita loquar, tumultus, quos etiam in omni felicitate reliqua, quam vulgus existimet, aut in pretio plerique habeant, miseros esse necesse est. Verum ego forte te nimis longa epistola teneo: quam tamen si accurate iterum atque iterum leges, tibi gratam jucundamque futuram spero: si fuisse, esseque intelligam, hujus generis muneribus ex intervallo ego te novis afficiam. Vale. Helmst. ex Acad. Jul. X. Kal. Mart. M DC CIX.



page 384, image: s384

JULIO JAGEMANN. EPISTOLA X.

NOn uno modo exhilaras me tuis litteris in hac quoque aetate aerumnosiore. De altero tibi uti volo, ita gratulor: volo, uti tu, neque temere, speras, cujus spei fons domi tuae est. Gaudeo et alterum, quod omni studio istud regium studium colis: cujus enim exemplo esset omnibus, auctor fuit initio filiis Pater, dux omni diligentia et fide Peparinus: quod in eodem non etiam nihil mihi tribuis, facis grate, nec erras penitus: sed nostram consuetudinem nimis celeriter diremit tum irrepens inopinato contagium. Quae autem hodie te in manibus habere scribis, probo, ut nec si me consuluisses, aliud tibi consilium dedissem: tu porro uteris isto tuo, quod idem nostrum etiam vetus est, et hoc potius ages, quam quid quam aliud. Dum enim istud agis, non solum doctrinae copiam tibi comparas, sed virtutis praestantiam, et omnium principem Prudentiam, cujus quasi partes sunt modestia et beneficentia: utraque autem mirifice devinciuntur animi hominum: in beneficentia complector etiam omne officium. Cum historiam legas, in ea quemadmodum et quousque processeris, si hoc quoque me docebis, erit gratum: si


page 385, image: s385

quid voles, dabo vel ex aliorum arculis. Vale. Helmstad. ex Acad. Jul. XI. Kal. Octobr. M DC IX.

HENRICO JULIO JAGEMANN. EPISTOLA XI.

IDem et litterae tuae loquuntur, et alii scribunt, re esse, in quibus pro ingenio et aetate esse studiis oporteat. et hodie cum primis sit ex usu tuo. Nam qui nec ordine procedunt, neque suum cuique tempus tribuunt, ut plurimum, vel certe potissima ex parte operam ludunt. Tu igitur quod facis, ut facis, ita tibi progrediendum existima. Ante omnia per campum probitatis et modestiae ad virtutem perge et prudentiam, neque quidquam in animum inducas absque certa bonaque ratione et ejus consilio, cui te ipse credidisti, probantibus iis, qui tibi pro patre sunt. Ad quos voluisti, scribo cum diligentia: et rogo Goezium filium, ut illos, etiam in occupationibus, moneat: facturum scio, neque defuturos, qui pridem tui paternam curam gerunt. Vale. Helmst. ex Acad. Julia X. Kal. Mart. M DC CX.



page 386, image: s386

JULIO JAGEMANN. EPISTOLA XII.

QUoties est mittendi commoditas, aut scribo, etsi paucis, aut mitto, quae legas, ab aetate et conditione et studiis tuis non aliena: fateor autem, neque sic satis a me tibi fieri, ut tu optes, et ego debeam: tu vero mihi ignosces: novisti enim rationem aetatis et valetudinis meae, ne quid dicam de aliis scriptionibus. Hae enim, et rariores, quam olim erant, sunt hodie occupationes meae. Cum autem tuarum quaedam capita relicta a me hactenus habeam in memoria, alia non meminerim, inspicio fasciculum. Plures enim dedisti ab autumno, quod est argumentum non solum tuae in me benevolentiae, sed diligentiae, quam ponis in litterarum studiis, quod etiam prae te fers, ubi ostendis te meorum monitorum et disciplinae Joann. Peparini memorem, et utrique multum debere profiteris. Voluerat Cl. Pater tuus (id erat anno abhinc decimo tertio) et te, et fratrem tuum Joannem Ernestum, educari prima illa vestra aetate domi meae, in consvetudine plurium aequalium, qui colerent litteras, ut animos doctrina imbuerent, et vitam instruerent, cum elegantia morum, tum modestia: quam virtutum aliquod principium, quasique fundamentum


page 387, image: s387

judicaremus. Cum enim modum determinet actionibus adolescentis aetatis, ad virtutem viam sternere recte dici existimabitur: primum enim, locum petulantiae non dat: alterum est, quod inprimis vitam siccam, ut cum comico loquar, praecipit. quae Graecis dicitur [gap: Greek word(s)] : quam ad proximum parietem pietatis domum habere cecinit olim Critias, quo carmine carpebat reliquae Graeciae bibacitatem, sobrietatem Laconum praedicans, in bona valetudine finem, hilaritatem limitem convivii statuentium. Hunc enim qui migret, nihil de rebus divinis, vix aliquid de litteris cogitet. Meminere familiares me dicere, Musas non vineam habitatum concessisse, namque factum earum praesidem Dionysium: sed poetas eos jussisse hortos incolere et ambulare ad scaturigines fontium: sed mitto jam fabulas, quamvis eruditas et teneris semper aliquid intelligentiae ferentes. Tum igitur, quod ad vos, bene se habebant utriusque rei principia: nec erat, quod in te fratreve tuo desiderarem: quo nomine non solum vobis et Patri vestro, sed mihi etiam gratulabar: vobis, quibus bene vellem: mihi, ut qui occasionem de vobis bene merendi nactus fuissem, atque occasionem grati mei animi probandi vestro Patri, et meo et publico nomine. Cum enim ipsi essent cordi


page 388, image: s388

res academicae, tum me ita diligebat, ut de meis rebus et me audiret, et saepe ex me quaereret. Quare mirisice cupiebam ipsum confirmare in illa erga me benevolentia, cum simul magni viri beneficentiam honesta ratione Provocarem, qui plurimum ob dignitatem, quam gerebat, auctoritate apud proceres valebat, et apud ipsum Principem. Sed omnia haec turbabat pauculis mensibus, sive plusculis diebus publica calamitas. Irrepserat huc forte contagium pestilens, quod serperet etiam latius: quo factum est, ut et Hollatiae Princeps Joannes, Frid. III. Regis Daniae F. qui et ipse recens venerat, ut de exemplo fratris Hulderici in Acad. Julia studia litterarum coleret, hinc se commoveret in vicinam arcem Schoeningam, cui et ibi praesto esse jubebar, ut et ante hic ipsius fratri praesto, quasique unus de familia fueram. Pater autem vos itinere dici ulterius in montes Hercynios transferebat, jubens una vobiscum esse filium meum: quod, uti erat, habui in singulari beneficio, Ita educationis vestrae ratione, novum de vobis consilium Pater pro re nata capiens, non solum quid ipse sentirem, exquirebat, sed flagitabat eruditum et prudentem juvenem, cujus industria in vobis ad officium educandis, quocunque iretis, recte uteretur. Ostendi Joannem Peparinum, qui


page 389, image: s389

etsi se ad studium legum de paterno exemplo, etiam de consilio Alberti Clampii, cujus auctoritatem, ut cognati et viri Cl. recte sequeretur, applicuerat, tamen nullam partem studii sapientiae neglexerat, et plerasque excoluerat, cum et ingenio acri esset, et quod aggressus fuisset, ageret, quanta diligentia par erat. Sicjuvenem spectatae fidei, nec vulgaris doctrinae commendavi Cl. Patri vestro, nihilominus ipsum faciens censorem judicii mei. Pater cum Peparini et doctrinam et mores probasset, misit vos domo procul, primum in superiorem Germaniam, deinde in Galliam: cognovi postea saepe ex ipsius sermonibus, et ex intervallo ex vestris item litteris, omnia recte geri, et ita se habere, ut ego spem feceram, et Parentes optaverant, et vobis maxime expediebat. Majorem autem mihi fidem faciebat, quod certo compereram, Joachimum Cl. V. Joachimi F. Gotzium vobis aetate majorem, in vestro contubernio magnis passibus progredi, et adeptum jam modestiae et doctrinae laudem singularem. Quare cum ita de vobis tum meritus fuerit communis educator vester, satis causae tibi fuit, et grate facis, neque minus prudenter (quid enim magis ex re tua?) qui viri de vobis bene meriti praeceptorum te ita memorem ostendas, ut tam ipsi, quam mihi etiamnum


page 390, image: s390

dicto audientem profitearis. Mihi autem duplici ratione fidem facis, tum ipso scriptionis tanquam telae filo, tum earum litterarum studio, in quibus te totos dies esse scribis, et id absque interpellatoribus, quorum consvetudine quotidie frui fortunatiores soletis. Loquuntur enim plures tuae ad me litterae, neque non illae breviusculae, quas mihi has adte exorso, reddidit puer tuus, te legere atque relegere optimos quosque scriptores: quod qui non faciunt, ipsi sibi novum et alienum genus sermonis inveniunt, atque etiam confingere necesse habent, quod elegantius doctorum nemo probet, sive sensa animi, sive verba, sive compositionem ipsam spectes. Recte te ita quasi manu duxit magister ille: tu iisdem vestigiis recte ingressus, perge, qua coepisti, donec te perfeceris: hoc autem te obtinuisse putabis, quando ipse tibi placebis, sive satisfacies. Cum fastidio enim et lente sua probant, qui arti incumbunt sedulo. Neque olim, ut quae passim super ea re notavi, legas. Monendo enim, familiarium alios de aliis docui, quae cum singulis primum essent usui, tum praeterea alios, si qui attenderent, vel novis praeceptis erudirent, vel aberrantes corrigerent, vel recta ingressos in via retinerent. Puto enim neque hoc esse de nihilo. Neque auctor


page 391, image: s391

esse desino integrae Artis cognoscendae, deterrens simul ingenia a faetentibus lacunis, quas nuper gloriosa inscitia e caenosis paludibus, secus quam in urbem ductibus super eleganter extructis fornicibus aquam limpidissimam in usus privatos et publicos ducebant: hi novi magistri et ingenia deludunt, et nocent publice. Tuum porro scribendi studium cum valde probem, tum alterum magis probo, quod a libris legum transiens, pluribus etiam horis es in historia. Fac vero, ut, cum neque veteres neglexeris, neque negligas recentes, semper praeter oblectationem spectans veriorem finem, sive prorsus proprium, ut prudentior a libris abeas ad res gerendas, sive privatas, sive publicas. Traduc istud studium in philosophiam: neque forte aberrat, qui e factis singularibus, quae sunt historiae, illam inter mortales natam suspicetur: quod cum de scientia civili ita prorsus se habeat, de priore, quae illi quoque subjacet, negari non potest. In singulis enim eventus ostendit, quid bene, quid male factum sit, atque ita omnibus ille, sive pluribus collectis, id constituendum censeat, quod verum, rectum, atque demum felix sit. Lectoris sani est, hoc modo praesentia metiri e praeteritis, ut de eorum, quae gerenda sint, exitu aliquid determines, sive


page 392, image: s392

non temere omineris. Caeterum, ut nihil attinet amore perculso gravi laudare, quam pridem depereat, virginem, ita non opus est, historiam, delicias tuas, tibi commendare, quam ab occasu, ut mihi ab aliis ante quoque expositum est, in ipsam mediam noctem manibus teris: qua fere hora, aut altera post expergefactus, ad auroram pervigilo: praemissis potioribus, neque tum, neque postea interdiu ad ejus generis scripta respicio. Ita cum affectus sim, et faciam, non possum, quin hoc acre historiae studium, quo flagras, clara voce probem, et tibi quasi plausum dem: ut alacrius curras, mihi libuit et rectum spatium currenti gratulari: adjiciam, nec ea multa tamen, quae eodem faciant: in his praecipuum est, quod verbo modo attigi, non omnibus etiam notum, nedum familiare, historiae scriptoribus. Sunt enim qui narrent forte vera, hoc enim historiae caput est, et haec ejus prima virtus. Qui enim veritatem non polliceatur, et ante omnia propositam minus habeat, inferior fabulatore sit, quando hic quoque ferri potest, qui vel nugis involuta quaedam salutaria habet, vel nugacitate non fallere, sed oblectare auditorem, instituerit, forte quae quorumque relatu acceperint, de lectu accurate nullo habito, sive perfecta, sive manca sit narratio, nulla de re moneat,


page 393, image: s393

neque possit, qui recte ipse nihil didicerit. Hoc autem alterum est, et illo potius: idem hic, quod verus segetis sive arboris fructus sit. Illud ab omnibus expectatur: hoc praestant pauci admodum. Neque tamen ulli digitum, aut sententia aut verbo, intendant in id, quod ex usu sit, quod neque in Herodoto desidero. Poterat autem omnibus exemplo, et pro regula esse, ex vetustissimis optimus, Thucycidides, quem alii, ut perceptu difficilem statim, neque degustatum rejiciunt, alii in periclitanda sententia ardui scriptoris deficiunt, ut paucos lectores inveniat, qui ex agro maxime feraci, sed aspero, maturas segetes in horrea convehant. Etenim oratione non solum a vulgo, sed ab artificibus longius recessit, sive prisci seculi consuetudo sermonis fuit, sive ille talem habuit genium. Mihi commode evenit, quod Melanchthon nobis fuerat interpretatus sane multa in Thucydide, quodque habebam orationes Thucydideas in Latinum sermonem conversas a Joann. Casa, a Petro Victorio editas Florentiae anno abhinc quinquagesimo. Earundem editionem his diebus iterum parabam, profuturas sapientiae historicae cultoribus minime dubitans. In caeteris unus est, sive unicus Polybius, intellectu in aliis omnibus facilis, in quibusdam non item:


page 394, image: s394

qui utramque personam, non personatus ipse sustinet. Namque et in historia side dignus est, ut quisquam omnium, et qui non nisi exploratissima scripserit, non solum consiliis multis interfuerit, sed rem militarem omnem intellexerit, disertus etiam et perspicuus praeter rei naturam, et docet, ut philosophus, nisi quis stupor stipesve sit, in actionibus atque negotiis quid detesteris, et fugias, quid probes, et sequaris, ut tu quoque facias, quousque id tua conditio ferat. Quaedam enim omnibus, quaedam perpaucis, quaedam paucissimis, ac forte solis Regibus conveniant. Eum ego certe, cum me, aliis academiis relictis peregrinandi satur, dedissem juvenis in otium litterarum, quo semper respexeram, cum admiratione legi, et intellexi statim, praeterea, quae ad malitiam proxime pertinent, de quorum vera sententia desperarem, aut in iis tanquam mihi non profuturis minimum operae ponendum non putarem. Ad hunc quoque cognoscendum accingere, Jagemannida: auctoritatem non subterfugiam, teque indemnem praestabo: quia auguror futurum, ut tu aliique [et idem aliis enim dedi, et porro dabo] mihi de hoc consilio gratias agatis. Habemus enim nobilem historiae scriptorem beneficio Isaaci Casauboni, quem legere magno nostro bono


page 395, image: s395

queamus, et juvenes nobiles debeatis: hoc etiam avidius, quod ejusdem commentarios propediem habebimus, qui cujusmodi sint, e praefatione ad Regem facile possumus staruere: imo expectationem illi etiam nostram superabunt. Sunt autem ejusdem viri scripta caetera ejusmodi, quae testantur ipsum, vel solum esse, vel inprimis, qui bene de re litteraria mereri possit, et praeclare omnino mereatur. Neque vero negligere aut contemnere caeteros rerum per orbem gestarum scriptores jubeam. Certe enim legendi sunt, sed examinandi et ad quasque rationes et ad omnes conjecturas, ut falsa repudiemus, dubia in medio relinquamus, certa prehendamus, atque ex his veros ipsi ad vitam sive consilia privatim et publice, et pace, et in militia fructus capiamus. Neque de aliis in studio historico necessariis te monere attinet, quae maximam partem cognovisti et investigare pergis. Nihilenim videt in historia, qui tempora ignorat, neque mente omnia maria navigat et per omnes terras iter facit, ut quasi et hoc seculo et praeteritis omnibus vitam agat, cumque sit, ubi est, tum a nullo loco abesse intelligitur. His bigis ad Historiam quis recta feliciterque vehitur: sine temporis autem locique cognitione memoria quarumque rerum temeraria nihilique


page 396, image: s396

est. Notationes autem temporum confecere plures in universum, alii ad certa temporum confecere plures in universum, alii ad certa tempora et certos scriptores: et lectorum fere quisque hanc operam suae memoriae recte navat. Exquisite haberi illa forte nequeant, non longissime aberrare ad institutum satis est. Situs autem orbis omniumque ipsius partium ante oculos hodie ita positus est, ut ullo unquam seculo: nostrum profecto hac in re adeo felix est, ut de tenuioribus aliquis parvo aere sibi ea patet, quae Reges olim multis etiam talentis non invenirent. Manuductione aliqua opus est Mathematici, cujusmodi semper in promptu fuit et hodie est in academia Julia. Namque primam et plenissimam operam hic praestitit, Medicus idemque Philosophus et Mathematicus celeberrimus, Duncanus Liddelius Scotus, qui quoque omnem historiam ad unguem novit: proximis annis vir doctissimus Nicolaus Granius Svecus item dexterrime et singulari cum laude docuit. Docer hodie quotidie magna diligentia Graecarum litterarum professor, Rudolphus Diepholdius, nostras a Visurgi, ipse quoque assiduus lector historiae. Dederas praeterea mihi occasionem alia aliqua de re scribendi, perutili illa quidem et illis cognitu, de quibus erit ea disputatio,


page 397, image: s397

necessaria, sed diversa tamen ab iis, quae velut in transitu, ut in epistolis saepe solemus, attigi, et forte expectas, quid sapientes, quos sequor, sentiant. Namque ex usu admodum sit, nosse ingenia et mores discrepantes Nobilitatis tempore differentis. Alius enim animus, alii sermones eorum sunt, qui se ptiscos gloriantur, quasique Aborigines profitentur in familiis: alii horum, qui primum sua virtute, sive manu, sive aliis meritis sibi suisque peperere hanc dignitatem. Non cumulabo autem epistolae capita, etiam longius, quam institueram, producta. legeris tamen et hunc locum meditatum jam mihi: qui forte difficilis non erit ipse per se: sed difficilior explicatio, ne quid apud quos offendatur. Est autem facilis offensa, ubi de ordinibus aliquid dicere institueris: sed experiar, quid possim, et certe neque apud intelligentes offendam. Non enim offendit veritas, cui soli ante omnia studemus apud bonos. Vale. Helmaestadio ex acad. Jul. prid. Kal. Marc. M DC CX.

EIDEM. EPISTOLA XIII.

QUidni, quod ad institutum facere videam, in epistola praeteritum, subjiciam? cum id in maximis minimis negotiis


page 398, image: s398

frequentetur. Cum de quibus, ut historiae principibus illic dixi, inter nos historiae, quantum per cujusque propria studia licet, assiduos lectores, familiariter his diebus loqueremur, fecit mentionem CL: gener meus Thuani, qui vere et diserte nostri seculi res gestas conscripsisset. Nam et ipse, et alii, eum tum in manibus habebant, neque nulla memoriter, alia referebant alii, denique in hoc consensimus, virum non minore sapientia, quam scribendi facultate, rerum humana, tum peritissimum, dexterrimo de omnibus judicio praeditum, et vera et luculenta scribere, non abreptum vel affectu vel praejudicio, nec minus explorata, neque lectorem dimittere absque philosophiae, qui non solum e libris voluptatis aliquid venetur, sed cum veritate virtutem quaerat et prudentiam, humanarum actionum probam magistram et verioren. dominam. Et hujus igitur lectionem tibi tuisque aequalibus commendandam censui, etsi suspicor, neque hunc scriptorem vobis incognitum, qui in Gallia vixeritis. Uteris autem meo consilio libentius, quod de eodem idem ille Peparinus, cui merito multum tribuit, sentit. Scribit enim vir doctissiimus ad me mense Januario Lutetia, [sciebat enim, me avide cogniturum de studio litterarum, quae hodie


page 399, image: s399

in Gallia colerentur] Thuanum cum Casaubono alterum esse, cujus scripta seculis quoque futuris superfutura et profutura generi mortalium non sine caussa auguraretur: neque nos hoc in dubium vocamus. Primos igitur nos e foecundissimis illius agris fructus percipiamus, neque aliis eosdem, neque minoribus, invideamus. Quid de hoc genere porro consilii capias, ubi meas legeris, e tuis cognoscam propediem, hoc scilicet, quod proposito consentaneum sit, ut in te quoque conveniat verbum vetus de bono principio. Vale. Helmaestadio ex academia Julia Kalendas Martii M DC CX.

EIDEM. EPISTOLA XIV.

PLeraeque tuae mihi redditae sunt: aliquando scribendi commoditas non fuit: neque nunquam necessariae scriptiones obstitere, ne dicam de gravi aetate et perpetua tenuitate valetudinis. Nunc vero incredibilis moestitia quidquid est meditationum et scriptionum mihi conturbat: atque omnino satius sit, me in universum silentio uti, quando me hinc officio imparem intelligo. Tamen ubi me non nihil collegero, si hoc a me naturaeve meae imbecillitate obtinere potero, relectis


page 400, image: s400

tuis epistolis, ad praecipua eorum capita rescribam accuratius. Jam brevitati veniam dabis. De studio mei consolandi te amo. Etsi autem hac re amici, quantum velint, non proficiunt; tamen isto genere ut mihi nihil magis necessarium, ita nihil gratius: neque me tuarum multitudine obrui putes velim. Plures exspecto et uberiores. Vale. Helmaestadio ex academia Julia Id. Martii. M DC CXI.

EIDEM. EPISTOLA XV.

INsidens lectulo aerumnosus et aeger [superiore enim nocte pessime habui] accepi novissimas a te litteras. Fratres in herciscunda denique familia convenisse, vobis gratulor. De Henrico Julio, minimo natu, nihil accepimus; utinam superstes ille sit! Cecidisse enim in Svecia multa millia in alterum jam mensem fama confirmat et certi plurium nuncii. De creditore ipsius Remi tandem constitutum, vestrae et curatorum, et meae existimationis interesse intelligitis. Tibi gratulationem de duobus filiis scriptam non publicabo ante, quam legeris. Neque sunt enim nulla, de quibus a te moneri velim. Descriptam, quam emendate nescio, mitto ut censeas: otium ad relegendum non habeo.


page 401, image: s401

Rhumanno nihil habeo polliceri, qui aegre spirem. Meibomius hoc mense sepelivit unicam filiam Dipholdius ipse nuptias parat. Vale- Helmstad. ex acad. Jul. 18. Aug. M DC CXII.

EIDEM. EPISTOLA XIV.

DE nuptiis fraternis nihil scribis: quod potissimum exspectabam, imo te exspectabamus jam a Kalendis uti jusseras: nunc iterum spem Dionysii facis tui nullam: malim cum illo una adsis: etsi de illo potius, quam de te credo. Quae tu me flagitas, nulla sunt, praeter ipsam epitomen operis. Quid pollicear, vides, non nescius quin parum praestiturus sim, sive praestiterim. Duos enim gradus felicitatis hominum exaedificavi, spectandos nondum proposui, etsi de iis censituros parum moror, de tertio animi pendeo. Vale. Ex ac. Jul. IV. Id. Febr. a. M DC CXIII.

Librum Caselii epistolarum ad Jagemannos epistola Chytraei finimus, quam perire nolimus.



page 402, image: s402

DAVID CHYTRAEUS JOANNI JAGEMAN. S. Magnifice Domine Cancellarie, Patrone colende,

LEgi consolationem, a D. D. Basilio, pastore vestro, ad te scriptam, ex qua de integerrimi ac ornatissimi viri, patris tui beatae memoriae, obitu inexspectato cognovi. Etsi autem curiosius vel audacius facere videar, quod ad te, summa dignitate, sapientia et autoritate virum, ego tenuis ac humilis conditionis ludimagister, literas dare non verear: et dolor tuus, tempore ipso jam sedatus et lenitus, non refricandus existimari possit; tamen pro eximia bonitate et mansuetudine tua, magnis ac Heroicis vivis dignissima, spero te, ut Artaxerxes Persarum Rex, haustum aquae in itinere per agricolam oblatum, hoc scriptionis meae officium non aspernaturum esse. Decesserunt subita et improvisa morte, [qua homini pio et ad migrationem parato, nullum genus mortis optabilius et magis expetendum est] plurimi pii, et sancti, et de Ecclesia et Republica benemeriti homines: quorum exempla hoc loco colligere nihil opus est. Tantum de iis, qui nostra memoria, in trajectu fluminum, vel in aquis


page 403, image: s403

perierunt, quaedam recensebo. Meminimus, optimi Principis, Palatini Electoris FRIDERICI filium Hermannum Ludovicum, in Gallias studiorum gratia missum, in primo adolescentiae flore, dum Avaricum fluv. in Biturigibus navicula trajicit, inversa ea, cum praeceptore et comitibus extinctum esse, cum aetatis annum decimum quintum non fuisset egressus. [note: anno 1556.] Petrus Medices, Florentinae Reipub. Princeps, ad Lirim fluvium in castris Gallicis, magno Consalvo, praestantissimo Duci Hispano, Neapolitanum regnum pro Hispanis tuenti oppositis: cum cedere tandem virtuti et felicitati Consalvi cogeretur, insidens naviculae, ut effugeret, in Liris fluvii ostio submersus est. [note: 1502.] Superiori anno, Ludovici Comitis Eberstenii et Neugardensis in toto imperio clarissimi Filius, Academiae Francofordiensis ad Viadrum sceptra gerens, dum juvenili cupiditati indulgens in Viadro lavat, vortice fluminis abreptus interiit. Guilielmus Nesenus, vir optimus et doctissimus, Erasmo Roterodamo, Luthero et Philippo familiaris et carus, dum incautius cimbae insidens, recreandi animi causa, Albim navigat, summo cum amicorum dolore, in aquis suffocatus est. [note: anno 1524.] Ursinus Velius, excellenti ingenio et doctrina praeditus,


page 404, image: s404

et vates vero Deo et Musis carus, Ferdinando Regi familiaris, ex navi in Danubium elapsus periit. Martinus Schenckius, vir Nobilissimus et fortissimus, [cujus ossa reliqua superiori aestate in Mausoleo Ducum Geldriae, Neomagi, a Mauritio Nassaviae Comite, pompa solenni honorificentissime condita sunt] dum armatus, trajecto Wahali effugere conatur, subsidente navicula nimium onerata, imis vitam exhalavit in undis. Tristior et magis horrendus, Baronis Joachimi a Neuhausen, Cancellarii Boieniae, et hostis ac persecutoris verae doctrinae acerrimi, exitus fuit: qui Vienna revertens dum Danubii pontem transit, subsidentibus sub illius curru duobus jugis, praeceps in profundum la psus, cum filio, auriga et equis absorptus est. [note: anno 1565.] Wittebergae, singulis fere annis, scholastici, in Albi lavantes, extinguuntur, quorum plerorumque adhuc ea aetas est, de qua Christus dicit, non esse voluntatem Patris sui coelestis, ut pereat unus de parvulis illis. Ita in vicino nobis Baltico mari, quolibet fere anno exempla naufragorum tristia exaudimus. Hyemis hujus initio, navis ex Norvegiae emporio Bergensi, circiter quadraginta honestissimorum hominum in vicinis urbibus liberos revehens, procellis ventorum


page 405, image: s405

eversa, omnibus pariter vitae finem acceleravit. Quaecunque autem mortem nobis vel nostris causae vel occasiones adferant, ut in Graeco versu alium alia via ducere ad lamentabile lethum dicitur, [gap: Greek word(s)] : tamen non casu, nec causis secundis tantum, sed Deo Patre nostro coelesti sciente ac volente, vel certo consilio permittente, vitam nos aut nostros amittere non dubitemus: Cumque omnes in hac vita ad Christum conversos, et vera fide ac invocatione Deum colentes, ex his miseriis, in aeternae vitae haereditatem certo transferri, Filius Dei ipse testetur, certissime statuamus, parentes nostros in viis suis seu officiis suae vocationis ambulantes, etiamsi subita et improvisa morte, quibuscunque occasionibus a nobis tollantur, ad beatam cum CHRISTO et ecclesiae coelestis consuetudinem a Deo traduci.

Celebrat Georgius Fabricius, vates vero Deo et Musis carissimus, Nicolaum Hausmannum, Pastorem ecclesiae Freibergensis, suggestu apoplexia extinctum.

Sic obit Hausmannus, quo vir nec sanctior alter. Nec major studiis, vel pietate fuit, Mors fuit haud impar vitae, necsanctius ille


page 406, image: s406

Vivere, nec potuit sanctius ille mori, Nam dum Christe tui spargebat semina verbi, Dignam animam coelo mitis ad astra levat.

Hoc exemplo, saepe me, in carissimi Patris mei obitu simili, consolatus sum, eaque occasio fuit, ut de repentina morte attentius cogitarem, cumque domestica, carissimae Conjugis et septem liberorum funera deinceps accederent, ut de morte et vita aeterna lucubrationem, qua valedicere huic vitae et mundo cogitabam, in schola instituerim. Quam si inspicere, cum per occupationes Reipub. gravissimas et concatenatas licebit, interdum dignaberis, et hanc epistolam, eodem quo a me scripta est animo simplici et bono, et benevolentiam tuam reverenter expetente, benigne accipies: eximium et singulare beneficium mihi a te tributum esse judicabo. Bene et feliciter vale. Rostochii, in feriis Natalitiis filii Dei, ordientibus annum 1593, quem Mtiae Tuae et toti Ecclesiae ac Reipub. Christianae faustum et salutarem ex animo precor. Mitto Rectoris ante annum nostri, WILELMI Curlandiae Ducis, Programmata: quae sine molestia, ut spero, perlustrabis.



page 407, image: s407

JO. CASELII EPISTOLARUM LIBER IIX. EPISTOLAE AD HILDEBRANDUM GISLERUM RUHMAN, Consiliarium Brunsuigio-Luneburgicum et Magnum Praetorem.

EPISTOLA I.

GEnero istuc eunti has dedi, ne tibi esset querendi locus. Quid enim nunc facias, qui olim mihi non peperceris? Sic enim me colebas, et te a me amari, nec id falso, sentiebas. Nec, tamen hae erunt, cujusmodi flagitabas. In hoc si perseveras, non patiar a te desiderari officium meum. Aut enim si valebo, volumen ad te conscribam, ex quo tamen nihil novi disces, aut ostendam, unde meliora meis petas. Vale. Helmst. ex Acad. Julia d. 15. Aug. 1596.



page 408, image: s408

EPISTOLA II.

IN quo me tibi gratificari voluisti, nihil praestiti, conatum intelliges, quo contentus eris. Ipsemet mihi Dn. Cancellarius ostendit de negotio esse ita ut volumus, quod tantum tuo nomine gaudeo, quantum de carissimi filii obitu doleo. Crede mihi, hic dolor quotidie in animo meo, multis et parvis etiam occasionibus, renovatur. Nobilissimi Dn. Crusii consolationem et tuam non repudio, nec caeterorum amicorum. Multi enim me sive consolantur, sive reprehendunt. Reverendissimi litterae pondus apud me habere prorsus debent, quas diligenter aliquoties consideravi, sed nunquam deposui sine lacrymis. Non dicuntur ipsae quidem juvare, sed videntur mihi interdum habere vim remedii. Ne tamen putes me dolori succumbere, animum alio converto, quantum queo: quod forte coram tibi aliquando explicabo. Vale. Helmstadio ex Academ. Julia Id. Octob. M DC IIIC.

EPISTOLA III.

TE salvum rediisse ad tuos, gaudemus. Aveo scire, satisne firma sit tua jam valetudo. Hic locus tertio jam anno infestatur morbo epidemio, sed alterius generis. Passim enim laboratur


page 409, image: s409

profluvio sanguinis, et fuere hoc mense quotidiana funera, puerorum maxime, et tenuiorum hominum et senum. Domi meae Dei beneficio valemus. Superiori nocte decessit Cl. mus D. Dasypodius, diuturna tabe absumptus, ad quam accessit etiam sanguinis profluvium. Cum itaque vacet Professio in Juridica Facultate, etiam trium extraordinarium Assessorum in illa ipsa primum locum teneat, decreto Principis et Consiliariorum, gener meus D. Theodorus Adamius; spero ipsi Professionem quoque illam assignatum iri, modo R. mus Ill. mus in tempore moneatur. In tanta enim copia JCtorum, quorum alii aliis magis anxie exspectant, et occasionibus inhiant, videndum est, ne quis antevertat. Qua in re cujus potissimum, sive socer tuus adsit, sive absit, consilio et praesidio nitamur, non video. Quod si redierit Magnificus Cancellarius, cum eo censeo statim loquaris, idque ut facias, magnopere te rogo. Si nondum redierit, facies pro tua prudentia, quod ex te esse judicabis. In eandem sententiam scripsi ad Dn. Götzium, si forte in aulam venerit. Quas literas quoniam perbreves sunt etiam Dn. Cancellarius legere non grava-, bitur. Vale. Helmst. ex Ac. Jul. XXVII. die Jul. 1599.



page 410, image: s410

EPISTOLA IV.

SI tua aetate sim, aut minus occupatus, contra tecum jocer. Legi enim tuas ad generum meum. Sed nescio quomodo haec aetas, etiam cum meditatur, esse suavis, videtur aliis morosior: ut insolentes hujusmodinegotiorum, molestiam ex iis capiunt, quae aliis sunt ludus et jocus. Ita ego insolens contentionum, magis indignor, quam qui in rixis enutriti, in iisdem consenuerunt, ac forte ex iis voluptatem capiunt et vivunt. Sed ad rem. Jam non queri te arbitror, te praeteritum: ex iis verbis video, te cupere esse nobiscum, ut servias honori nostro, ut tum faciebas praeclare. Nec vero vos retineat fama, quam velim extinctam de hoc malo epidemio, ut ipsum malum extinctum est. Aliquot enim his diebus funus non vidimus: nec secus tibinarrabunt alii. Sed audi ipsum Cludium. Ades igitur, et persuade amicis, ut una veniant. Quia erimus pauciores, magis velim honorari a praestantibus nuptias: et futurum auguror in iis te cito, sive ob consanguinitatem flagito. Persuade uxori, ut hoc tibi persuadeat. Te favere genero scio: ago apud Socerum tuum, ad quem scriberem, nisi obtundere potius, quam rogare viderer aut monere: scribam


page 411, image: s411

tamen. Tu videris, supprimas ne an reddas epistolam. Fit enim saepe, ut quod primum putes, rectius repudies. Nec tacere expedit, et institisse non raro obfuit. Quid recte fiat, cogita: utrum feceris, prudenter te fecisse arbitror. Quin ad vos venerit D. Götzius, non dubito: neque hic in illo negotio nobis deerit: utinam vero et in nuptiis appareat: in ipsius praedium literas misi tum. Jam ad Principem profectus scribitur. Vale. Helmstad. ex Ac. Jul. Non. Septemb. M DC IC.

EPISTOLA V.

VAlde nititur tua benevolentia M. Leo, quam ipsi, ut hoc potissimum tempore probes, rogo. Pluribus ille tibi verbis referet de studiis suis, quae coluit ante Philosophica: nunc potissimum colit Theologica: et ea persequi malit, quam ecclesiasticam functionem acceptare, quarum tres sibi hoc tempore, sed vulgares admodum offerri ait, et sperat se [gap: Greek word(s)] majori etiam muneri cum laude et utilitate publica propediem praefuturum si plus temporis adhuc tribuat studio sacrarum litterarum. Ego ei hac in re consulere non possum, nec forte debeo: nec vero etiam volo. Nolo enim videri Theologis [gap: Greek word(s)] , praesertim cum plurium


page 412, image: s412

odia et iras in me concitarit unus calumniator. Qui si essent docti, non facile inanibus accusationibus commoverentur. At ego putabam, si Studiosos Theologiae paullo doctiores faceremus, quam vulgo evadunt, tum nos bene mereri de ecclesia, et deberi nobis insuper praemia. Nunc illi doctores rebus secundis elati, ad dominandum assvefacti, astu Pharisaico tumidi, minantur nobis furcas Hamonianas; et quia etiam ipsis non licet explere animum nobis occidendis, aut exigendis in exilium, ideo tam multis putidis, indoctis calumniarum, mendaciorum, conviciorumque plenis libellis nos ex multis locis adoriuntur. Hoc pacto ostendunt se Theologos, quo nemo Christianus, ac ne apud Turcas quidem vir bonus videri possit. In tanta injuria, qui eam quoque intelligant, nonnulli nobis minus favent: alii hactenus tacendum esse existimant: quod tamen tandem ad abolitionem liberalium disciplinarum, et Philosophiae, quae indoctis et imperitis est acre venenum, spectat. Sed ad Leonem redeo: cui quaeso, ut vel bonum consilium des, vel a Dn. Cancellario Socero tuo impetres. Nescio quid de Saxonibus censeam? an prorsus nullius ingenii sumus? an exteri soli omnia intelligunt? accersuntur enim exclusis civibus ad prima in


page 413, image: s413

ecclesia loca: exteri porro illi nobis ita favent, ut nos vix aliquo loco esse patiantur. Ac nimia nostra haec est simplicitas. Ita fit, ut Studiosi adolescentes, praesertim tenuioris fortunae, animos abjiciant, nec facile nostris cohortationibus ad studia accendantur. Quoties audivimus querentes alumnos Principis? non solum se negligi, sed saepe vilissimum quemque toctiori anteferri: que forte non sunt omnino de nihilo. Optime esse affectum erga civium filios Socerum tuum scio; cum vero consilio abundet, non deerit, neque Leoni, neque aliis. Velim te quoque, etsi graviores sunt tuae occupationes, hoc scholasticum negotium non prorsus negligere. Suscipe de literis tu quoque aliquam cogitationem, et iniquorum animos emolli, et interdum flecte ad nostros homines ornandos. Vale. Et quoniam me vis scribere, tu quoque expergiscere, et scribe, vel quodcunque in buccam veniat. Forte enim non lubet tibi hoc ulcus tangere. Helm. ex Academ. Jul. 29. Jan. 1601.

EPISTOLA VI.

REtulit mihi gener meus Hupaeus sermones tuos. Eum quod amas gaudeo: quod de eo ornando cogitas, amice facis. Quod te rogaveram, ut moneres


page 414, image: s414

Socerum tuum, id te fecisse arbitror. Quaeso id quando spei est? ** Oeconomus Academiae etiam sui ad te a me verbo mentionem fieri voluit. Non dubito, quin cum Academiae minister sit, ei praesto futurus sis, quod commodo tuo facies. Vale. Helmst. ex Acad. Jul. d. 8. Febr. M DC CI.

EPISTOLA VII.

ERam istic, quod te non fugit, quem pridie con venissem, in summo dolore tuo, ex quo ipse quoque tantum capiebam, ut non minus medicinae eguerim, nec forte aliquam tibi facere debuerim. Stulte enim et infeliciter tam profunda vulnera tractantur. Nec postea aliquid scripsi tui consolandi gratia, ne cicatricem leviter obductam, sive crudum adhuc vulnus fuerit, refricarem. Nec defuerint tamen tibi, qui te vel coram, vel litteris vel exemplo consolarentur. Scio enim forti animo esse Socerum tuum: et tu quoque te virum natum memineris. Ego in simili casu, ut mea fert opinio, acerbiore me gravissime affectum fuisse: non nego: neque tamen animum despondi: neque tamen a tot annis animum ita confirmavi, ut illum casum cogitans, non altius suspirem ob illum talem filium amissum: neque tamen non omnis generis remedia


page 415, image: s415

mihi in promptu sunt, quibus uti alias soleo. Nec vero illis ipsis te uti dubito, quibus quicunque utitur, quodam tandem modo convalescit. Quin futurum auguror, ut aliquando totum te colligas, quando plures ex te filios salvos et florentes videbis. Ego ad unum quotidie respiciens, aliquantulum respiro. De inscriptione monumenti cur tibi negem? Sed eam cum cujusmodi esse oporteat, nequedum habeam, quaeso fermoram. Aut Adamius, gener meus, aut Cornelius videbunt, quod et tu probes, et lectorem afficiat. Vale. Helmstadio ex Academia Julia XIV. Kalend. Jan. M DC CI.

EPISTOLA VIII.

SCripsi, te habiturum monumenti [gap: Greek word(s)] , ut primum rediisset Cornelius. Postquam rediit, cum eo de ulla re loqui non contigit, atque adeo nequedum iter suum mihi exposuit, neque ea, quorum gratia iter longinquum suscipere jussus fuerat. Gener autem meus distinetur forensibus negotiis. Quare ne me meditationem hanc subterfugere existimes, mitto ad te, quaenon aliena ab illo loco censeam. Quia vero longiusculum hoc esse, nec saus nervorum habere censeo, ne insculpendum cures statim.


page 416, image: s416

Agam cum utroque, ut brevius et argutius aliquid inveniant. Denique e tribus sumes, quod maxime concinnum videbitur. Utinam tali opera tibi nunquam opus fuisset. Secundum est, ut te colligas, et fati necessitatem patienter feras. Vale. Helmstad. ex Acad. Jul. prid. Id. Jan. M DC CII.

P. S. De genero meo Th. Hupaeo scripsi ad te ante paucos dies. Negotium tibi curae esse non dubito. Verum et ipse biduo tibi aderit. Iterum vale.

EPISTOLA IX.

SCripseram ad te de genero Hupaeo diligenter iterum atque iterum: verum ex eventu video, non fuisse occasionem ad eam rem. Velim intentus sis in aliam. Ipse tibi de rebus suis pridem exposuerit, et si quid opus est, exponet modo coram. Is vir est, qui magnis etiam negotium expediendis par sit, in quo neque literas, neque consilium, neque industriam, neque fidem desideres. Quod ego ajo, non ut de genero, sed de viro praestante, cujus et animi dotes et animum ante exploravi, quam ei filiam nuptum dedi, nec te fugit, me recte sentire, cum a multis jam annis conjunctissime vixeritis. Vale. Helmstad. ex Academia Julia IIX. Kal. Feb. M DC CII.



page 417, image: s417

P. S. Has exaraveram ante, quam tuas mihi D. Claudius reddidit: quae pollicentur, quod peto.

EPISTOLA X.

HIc juvenis M. Joannes Gudenius, Serenissimi nostri stipendiarius, disputationem [gap: Greek word(s)] hic edidit, deque ea re publice cum laude respondit. Ipse theses Socero tuo Magn. Dn. Cancellario ut principi [gap: Greek word(s)] , et communi alumnorum Principis patrono inscripsit: grate et prudenter, ut ego quidam arbitror. Quas cum ipsi redditurus esset, petiit a me ad ipsius Amplitudinem litteras: dixi mihi hoc tempore non videri interpellandum Cancellarium: quid me moveret, ipsi dicere necesse non habebam, et tu facile possis suspicari. Ne tamen nihil studii praestarem Gudenio, dedi ei has ad te literas. Nec tamen tibi gravis ero: tantum rogo, ut hujus juvenis per occasionem mentionem injicias: honestus est ac eruditus, observantissimus nostri, et cum primis Domini Cancellarii. Potissimum est, ut ei modo innotescat. Solemus autem nostri studiosos, et de meliore nota cognitos complecti prae aliis. Longiorem aliam ad te composueram, neque dum perfeceram tamen. Una ad re generi mei litteras mitto. Et


page 418, image: s418

hic quoque tua benevolentia et autoritate nititur. Multa mihi ex prolixis tuis sermonibus exposuit: adeoque optamus tibi dari [gap: Greek word(s)] ejus ornandi. Vale. Helmstad. ex Acad. Jul. IV. Id. Febr. M DC CII.

EPISTOLA XI.

VOluit, ut ante scripsi, his diebus tibi adesse Theodorus Hupaeus, gener meus iturus cum altero genero D. Theodoro. Sed hic tam gravi tussi laborat, ut aliquot diebus limen non transierit. Itaque Hupaeus constituerat cum D. Cludio iter ingredi; sed eo ipso momento coepit vertigine laborare et vexari insolitis ardoribus. lgitur has litteras ad te dedi, te rogans, ut, quamvis absentis, fideliter memineris. Vale. Helmstad. ex Acad. Julia XVII. Kalend. Februar. Anno M DC CII.

EPISTOLA XII.

REscripsisti tu quidem: quaedam tamen attingenda tibi forte non putasti, etsi praetendis fori negotia: neque me doces, quod initio quaerebam de uxoris tuae fratribus. Quod ad meam petitionem attinet, non id agebam, ut Quaestorem convenires: quem ego jam sciebam gratificari posse nemini. Cum


page 419, image: s419

interminatione enim gravi ipsi interdictum cognoveramus, ne cujusquam omnium rationem haberet, hoc est neque egentissimi neque optimi meriti. Quid igitur, inquies, facerem? Hoc Senatorem ignorare non est veri simile. Non dico, ut quod forte queas, mutuo me juves ad Kal. Jan. et inde tum repetas: quod amicus ab amico exspectare poteram, et tu ultro praestes, si tibi in mentem veniat. Solent enim amici necessitate intellecta amicorum petitiones antevertere. Poteras et hodie possis cum istorum [gap: Greek word(s)] conditoribus primariis agere, aut saltem eorum animos explorare, qui quod emersere et emergunt, hoc litteris et academiis et mei ordinis hominibus debent. Namque qui sine litteris sunt, eosdem esse absque benevolentia erga nos, non est sane mirum: hi semper etiam iniqui censores erunt rerum, quas non intelligunt: solentque ejusmodi lapidem molarem anteferri sexcentis uniobus: interdum paucos aureos universae sapientiae. Cur ipse illos non alloquar, si quaeris; tute intelligis, facilem esse offensam; si acrius instes, nihil profici: si lenius agas, nihil promoveas: tu vero, aut si quis pro nobis loqui velit, ostendat, quanta injuria afficiamur, ut ego tibi proxime ostendi, et verum est, (nec enim aliter sentio


page 420, image: s420

ac scribo) et si qui ita tractandi sint, non esse omnes aeque viles habendos, et utut quis mereatur, aeque premendum cum aliis. Ad Streithorstium scripsi, etiamsi hanc petitionem ad eum nondum detuli. Ad Socerum? inquies; eum si tu nequeas flectere, ego laterem lavero. Namque, ut omnes ajunt, aeque succenset nobis omnibus. Si autem porro scribam, iniquo animo laturus sit, ut audio, etsi ne scidam quidem dedi, cujus rationem reddere non sim paratus. Ipsi tamen ignosco, qui per multitudinem et gravitatem negotiorum non potest perpendere omnia, et pertrahitur invitus forte censuris potentiorum, quo non inclinet ultro. Ego de meis rebus hac aetatis meae vespera aliud consilium capere non possum. Itaque Deum rogo, ut vel ex his aerumnis me benigne avocet, vel mihi donet [gap: Greek word(s)] . Nam haec academia, quae tot annos fuit tot tantisque calamitatibus exposita, cum jam denuo prematur calumniis malevolorum, quibus fidem adhibent, qui [gap: Greek word(s)] nostri esse debebant, et de rebus aliter judicare et statuere, quid sperem aliud non video, quam ut quae nos aedificavimus, in omni genere bonarum disciplinarum, destruantur, et quae indoctissimus et ineptissimus quisque doceat, ea sint in pretio, atque ita in re omnium difficillima, valeat


page 421, image: s421

judicium plebeculae. At sapientes cogitare oportebat vere dictum ab Aeschylo, turpe esse de rebus praeclaris ex acclamationibus vulgi judicium facere: [gap: Greek word(s)] . Praeter autem quod studia sapientiae petantur, ego vapulo prae omnibus, et ab iis, de quorum ordinis filiis nemo tam bene meritus est, aut mereri potest, atque ego, quod multis verbis ad alium amicum sum conquestus. Proxima [gap: Greek word(s)] quidam Collegarum cum Wittebergae de Atheismo hic ingruente mentionem ad Theologos fecisset, meam ille personam adduxit pro exemplo, idque eo loco, ubi ante annos quadraginta quatuor aut plures me amavit et ornavit commendatione publica Melanchton. Illud autem pati innocentem, pium est, facere impium, et nisi [gap: Greek word(s)] . Alius istic in mensa SER. mae me parum amice calumniatus est, quod ad doctos viros litteras darem, quos ille insimularet [gap: Greek word(s)] . Haec planius eram scripturus, itemque alia, quae non invitus legeres, [gap: Greek word(s)] : hoc quia partem reip. geris, illud quia scribis te philosophari. Sed de utroque aliquando rectius coram. Duncanum istuc properantem tenere nec debeo, neque se teneri patiatur: quem quaeso ad te accersitum audias. Veriora tibi


page 422, image: s422

narrabit, quam calumniatores. Audimus etiam, imo comperimus, magno studio agi, ut qui cum Socero tuo et mecum itidem rediit in gratiam, ad cathedram pristinam redeat. An hoc pacto aut saluti Academiae aut existimationi Serenissimi consuletur? de hac quid historiae referent? illa eo momento turbabitur. Nam et ineptas suas et absurdas et [gap: Greek word(s)] opiniones fovet non minus, et nos contumeliis afficere non desiit, nec desinet. Eandem crambem recoxit scriptis suis alibi cum aliis disputans. Deus illi det bonam mentem: neque ei, neque cuiquam quidquam bonorum invidero, sic ipse Deum propitium habeam! Vale. Helmstad. ex Acad. Jul. Die 15. Sept. M DC CIII.

EPISTOLA XIII.

AD epistolam tuam respondi pluribus: quod velle videbaris. Do iterum longiusculas Rabano, redeunti a Sarmatis. Tamen proficiscenti istuc Hupaeo, genero meo, hanc scidam dedi, quam ipse tibi redderet, ut quemadmodum hunc tam repentinum et gravem casum ferres, mihi renunciaret. Vale. Helmstad. ex Academia Julia IV. Id. Februar. M DC CIV.



page 423, image: s423

EPISTOLA XIV.

SI quid elegans mihi venisset in in mentem, multo ante ad te missem: vulgare autem aliquid neque tu velis, neque me mittere deceat. Non solum senectus, sed adversitates complures omnia mihi negant, quae invitare aut oblectare lectorem queant. Repentinus vero etiam obitus Soceri tui me supra modum perturbavit, et varie omnino adfecit; denique erupi in illud Regis sapientissimi: [gap: Greek word(s)] , [gap: Greek word(s)] . Ac sane verum est, non solum non praecipitandum in abjectas voluptates, et modum ponendum honestioribus: sed neque affectandas opes, nec honores, nec dominatum: et haec interdum deponenda, fugientia autem sive amissa non deploranda: modo sit horum quod satis sit: satis est autem, abesse ab infamia, a mendicitate, a servitute. Hoc vobis bonorum copia et gratia Principum affluentibus raro videtur. Haec dum considero, hanc meam tenuitatem modice fero, in qua cum vixerim et consenuerim, stultus sim, si novam vitae rationem mediter, aut me excruciem, quod iis careo, quorum jactura sine causa aliis gravis est. Socer tuus ipse se hoc onere levari volebat, ut mihi in postremo sermone, quem hic una habuimus, post multas querelas, in quibus


page 424, image: s424

commemorabat non repetenda litteris, ostendit. Quemadmodum honore illo deposito privatum otium tulerit, tibi magis constabit, atque mihi: de hoc aliis aliud videtur: ego non puto ipsum abjecisse animum, sed multa tamen cum indignatione tolerasse suspicor: qui ipse quoque est gravis animi affectus. Cogitavi saepe ad ipsum scribere, et litteris aliquid aspergere philosophiae: omisi, quod dubitarem, quomodo ea acciperet, praesertim cum sciret, multos quaeri, se superiore academiae censura gravatos: nec unum, forte exceperis. Utinam magnus ille vir, mihi vera narranti de statu academiae Juliae et rationibus nostris potius credidisset, quam inani famae, qua docentes negligentiae falso incusabantur, et calumniatoribus, qui, ut ipsi aliquid esse viderentur, quidvis in alios confingebant. Sed hoc tempore praetereo caetera, quae tu forte non cognoveris. Mihi fuisse amicum initio, et bene de me meritum, et memini et profiteor. Quid autem ipsius laudibus, quas extuli, cum de Nobilitate scriberem, a me possit adjici? Quid alii velint, nescio: tibi quoque si quid honorem Soceri statueris, quod liberis omnino curae esse debet, prudentia opus fore intelligis. Quod autem dolori modum ponis, et res tuas consilio administras, facis dignum prudente


page 425, image: s425

viro. Si tibi consolatione aut consilio opus esse suspicarer, conarer in utroque aliquid ipse animo multis de causis aeger, nec dives consilii. Si tamen opus sit, ex iisdem hauris omnia fontibus, ac sine dubio habes semper ante oculos positam legem Polybii, quam promulgavit regiarum cultoribus. Pluribus tibi statim respondi, minus forte accurate, quam volueris. Vale. Helm. ex ac. Jul. IV. Kal. Febr. M DC OLV.

EPISTOLA XV.

HOstes Soceri tui, iidemque mei nos duos factionem alere ementiti fuere, quod te non fugit. Cum autem ab initio plures ad ipsum epistolas miserim, alias non negligenter scriptas, alias extemporaneas, plerasque ad bonum Academiae spectantes, paucas de miseriis meis privatis, velim eas diligenter asservari: ut inde, si quae denuo mendacia in nos spargantur, refutari possint. Hoc ad defuncti quoque existimationem spectat, non minus quam ad meam. Ipse quoque aliquando genero meo dixerat, se aliquas editurum: forte et ego hoc non negligam. Quarundam enim [gap: Greek word(s)] in meis chartis esse existimo. Iterum vale.

P. S. De puero oblitus fueram respondere: quia


page 426, image: s426

denuo mones, sic habe: qualem tu requiris, talem et gener meus satis diu frustra quaerit: elegantes facile ubivis heros inveniunt: rudium et incultiorum greges passim ipse videas. Id. Vale. 3. Kal. Febr.

EPISTOLA XVI.

NOn est, cur vetera altius repetam, quorum etiam recordatione non svaviter equidem afficior. Quo loco hodie hae res sint, non te fugit. Essent tolerabili, si inter nos nobis vellemus. Sed aliud alios distrahit, alios nimium rei propriae studium retinet. Quod malum hodie novum non est, sed tantum tamen, in quo nihil boni sit. Facit enim homines et communis humanitatis oblivisci et suae dignitatis. Olim credidi hospite hic tuo neminem apud nos mihi meisque esse amiciorem: certe ego ipsum meique coluimus, ut par fuit: prolixe semper sua nobis officia detulit. Verum quum ab eo D. Theodorus peteret humanissima et doctissima epistola, quod aequissimum esse negare nemo posse videtur; quid fecit? quod ego in nulla parte amicitiae invenio: sequebatur [gap: Greek word(s)] : inde non laeves ortae offensae animorum, haud scio an unquam coiturae. Poterat medicinam facere huic rei, cum aequum peteret


page 427, image: s427

postea D. Theodorus, lectionem. Pandectarum: sed hoc quoque ipsi minus placere suspicor: poterat hoc mea opinione perficere uno verbo. Non potuit desiderare nostram benevolentiam et studia ulla in re. Boni viri adulatione nemini se subjiciunt. Nescio qui bomines quomodo observari velint, propter potentiam et opes: quarum utrumque caducum est. Vide autem quam obstinate non voluerit gratificari alteri genero Theodoro. Sed vel cognoveris vel audies ex alterutro generorum. Prae rei indignitate mihi illa non libet commemorare. Si vel huic vel illi subvenire valeas, noli negligere. Hupaeus exspectatione plurium annorum suspensus, quid speret amplius, ego non video. D. Theodori negotium mirum ni possis Collegis quoque tuis commendare. Ego jam incipio dubitare de [gap: Greek word(s)] hominum: quam cum omnes prae se ferant, quotus ea quisque praeditus est? Vale. Helmstad. ex Acad. Jul. V. Kal. April. M DC CIV.

EPISTOLA XVII.

CUm popularis noster (Rabanus) diploma salvi conductus se velle scriberet, mirabar non una cum literis ad Cl. Petraeum, missas literas supplices. Desino mirari: quod tabellarius docet, se jam tibi reddidisse vel fasciculum vellitteras.


page 428, image: s428

Illas igitur ad te misit, aut tibi negotii tractandi, et, si opus sit, ejusmodi conficiendi potestatem, vel diserte vel tacite fecit. Sic velim pro tua prudentia accipias, et pro tua benevolentia facias. Quo enim potius nitatur, quam tuo praesidio? Ea spes ne hominem fallat, da operam. Integer et praeclare doctus est, et industrius, et ex consuetudine Zamosciana tot annorum prudens. Utinam ille casus infelix olim non intervenisset, quem nunc in scelus conversum optant, qui viam ad coelum monstrant aliis. Idem profecto me praeter meritum adorti sunt luculenta calumnia, quod pridem te comperisse arbitror. Sin; audies ex genero meo, atque etiam leges eorum ad Senatum adversus me epistolam, in qua tamen neque mihi soli maledicunt. Rabanum autem, quo melior vir est, et bonorum atque patriae amantior hoc minus censent ferendum. Sunt enim ex genere hospitum, qui sibi injuriam fieri arbitrantur, nisi nobis imperent. Quo magis rogo, ut ejus causam tuendam suscipias, quoad te recte posse intelliges. Nec enim me decet aliud abs te rogare: nec aliud facere, aut etiam me petere cogitare. Si nihil praererea sit, consilia hominum factiosorum, nec ulli rei, nisi suo bono, sive inscitiae atque malitiae, consulentium evertere,


page 429, image: s429

boni viri et amantis patriae est. Quaeris de fratre uxoris tuae; aut per generum scribam, aut per ipsum. Ajebat enim in prandio, se brevi te visurum. Tamen ut caput rei noveris; scito eum mihi ob liberalia studia et modestiam esse carissimum. Tempus ille bene posuit, quo a nobis abfuit: qui non solum doctior et disertior, sed melior etiam redierit: quanquam et litterae et oratio quoque in bonitate continentur. Vale. Helmstad. ex Acad. Julia Kal. Quint. M DC CIV.

EPISTOLA XVIII.

PErbreves ad te dedi adolescenti: quod longiores hujus diei hilaritati convenire non putaram: morosiores autem minime. Itaque non attigi hesternae diei futuram contentionem. Cui utinam nunquam fuisset data occasio, aut tota res dissimilatione oppressa! Fas enim est, ut quae ex affectu ebullierint, de iis graviter ulciscendis consilium non capiamus. Nunc tamen necesse fuerit, quod vestra prudentia perfectum non dubito, ut illae injuriam umbrae disparuerint. Interea ludi dati sunt aliis, quod ego fieri indolui: quorum vos potissimum spectatores et arbitri fueritis. Veneram ipse quoque in suspicionem, qui [gap: Greek word(s)] esse et voluerim et debuerim: nec, quae ex eadem causa


page 430, image: s430

pullulant quodquam ad me: quin haec mihi ostendi displicere. Aliis sane ejusmodi res acrius tractandae videntur: ego perpetienda mihi multa persuasi potius, quam inimicitias cum quoquam gererem: multorum etiam animos fregi patientia. Ut autem nemo invitum quemquam in leges amicitiae agere potest, ita neque si quis mihi omnino esse volet infensior, efficiet, ut se oderim. Nec puto odio dignum, quem judicio errare intelligas. Non mirum autem hominum militarium et forensium animos difficilius emoliri: at nos, qui humaniores litteras colimus, et vos, qui totos dies in componendis contentionibus ponitis, rectius omnino judicabitis. Quo tandem [gap: Greek word(s)] . His publicum otium turbatur, et ipsimet nos conficimus: et modesstissimi eodem saepe trahuntur. Et ipsi quietis auctores in suspicionem, saepe etiam in periculum veniunt. Sed omnis haec mea querela nulli usui est, nisi quod dolorem meum et intimum animi sensum tibi testatum facit. De adolescente velim vos capere consilium, quod illi maxime ex usu sit: ne quocunque eventu, mihi aliquando quidquam imputetur. Ego quid sentiam, non dissimulavi: et satis certo scio, veram esse sententiam, quam probo: nec primus etiam inveni:


page 431, image: s431

nec quis id invenisse putandus est, quod bonis rationibus comprobet. Qui has tibi reddidit, consanguineus meus est: ejus ego negotium tibi commendo: neque tantum te docebit, cujusmodi sit, sed etiam quo pacto ad ipsius patrem pertineat. Ego de re mihi obscura, sive potius a cogitationibus meis aliena, plus verborum non faciam: nec aliud peto, nisi ut quod aequum sit, obtineatur, nec ipse detineatur, qui in litteris his esse totos dies debeat. Vale, Helmstad. ex Academ. Jul. XI. Kal. Sept. M DC CIV.

P. S.

E subito controversantium reditu conjeci et statim comperi, exitum rei fuisse, quem praevisum in epistola ostenderam. Quanto autem sit rectius, et cum nostro ordini, tum dignitati Academiae honorificentius, si talia eveniant, quae nunquam evenire satius sit; tamen si eveniant, ut affectibus et errori obnoxii sumus, ut quemadmodum repente nata sint, ita ne in crastinum quidem foveantur. Praeter autem publica et privata incommoda, quae parit indignatio, hoc est vel gravissimum, quod [gap: Greek word(s)] graviter cruciat, neque nunquam perimit. Contra quod venenum non valet Oceanus fortunae, saepe autem guttula sapientiae et patientiae: quod idem esse dixerim. Vale iterum.



page 432, image: s432

EPISTOLA XIX.

LEgeris ni fallor, epistolam ad Dn. Goezium meam (monueram autem, ut tibi et Cludio legendam daret.) Videritis me de Nobilium adolescentum et universum de legum civilium studiis recte judicare, et mihi in omnibus facile adsenseritis. Etsi enim probo, quod vulgo fit, ut adolescentes se absque omnibus litteris aut eruditione quadam jejuna, quae speciei forte aliquid, rei nihil habeat, in illam disciplinam toti demergant subito: tamen nequaquam sum in ea, quam mihi tribuunt sententia, quod quidam malitia, quidam re ex aliis audita, non ex me cognita faciunt. Facio enim primum discrimen inter eos, qui pro quaestu hanc nobilissimam disciplinam habere volunt, et futuros senatores saluti Reip, sinamus, illos parare se se ad forum, ut ex causis ditescant ocius: quos postea foro egredi et in curia sententiam dicere, nisi cum quid in quaestionem juris veniat, neque fas neque rectum est. Qui autem velint quoque [gap: Greek word(s)] . cur non jubebimus eos, et ad omnem virtutem animos informare, et ea discere et conquirere sibi, quibus comparatur prudentia, quae latius omnino patet, quam quae juris et est et dicitur. Quare dum probo (cur enim non probem,


page 433, image: s433

quod velim fieri et suadeam?] generosioris ingenii adolescentes adspirare ad eruditionem solidiorem, historiam in manibus tenere, dicendi facultatem prima aetate non negligere. Idcirco non improbo reip. et utile et necessarium studium imo jubeo, ut mature discam leges iidem. Nec me deterret calumnia ab hoc consilio. Ajunt enim et hanc rationem difficilem, et longo tempore opus esse. Cui non sit ingenium, quem deficiant sumptus, pareat necessitati. Qui per ingenium et fortunas possit, cur nolit sequi, quod maxime honorificum et ex singulari usu est reip.? Qui autem parcit labori et tempori et sumptui, ei magnum aliquid cordi non esse, palam est: ac propterea negligendus, nec satis dignus bono consilio, et vero honore, quod quae ad verum honorem ducant, nec scire desiderat, nec sequi in animo habet. Injuriam mihi facit, qui secus me sentire, aut suadere juventuti dicit. Vide quid diserte suaserim uxoris tuae fratri ei qui apud me est. Jubeo, ut quae coepit puer, feliciter in iis perseveret. Cur enim abjiciat? hoc enim sit? tot annorum labores perdere: simul autem, ut vos mandatis, ad legum studium se referat: quod quo majore cum fructu faciat, cum Cl. Cludio vivat: ubi eorundem studiorum socium habiturus sit


page 434, image: s434

ejus primum natu filium. Hoc non sine causa ad te scribo diligentius. Scio enim siquid secus fiat, aut secus eveniat, id totum mihi imputari: qui ut juventuti prodesse, quacunque ratione queam, velim, ita alienam culpam sustinere neque ego debeo, nec transferre quis in me absque injuria potest. Vale. Helmst. ex Acad. Jul. IIX. Idus Sext. M DC CIV.

EPISTOLA XX.

INvitus in me suscepi, quod praestem volens, sires senilis vel etiam mei ingenii sit. Nam id genus inscriptiones nisi rotundae sint, et venustatis aliquid habeant, nihili eas esse, ac ne oculis quidem dignas judicem. Tales cum nec in promptu haberem, meque inventurum diffiderem, tantum morae peperit mea tergiversatio. Quia vero toties desiderium hujus opellae ostendisti literis, et mones praeterea per uxoris tuae fratrem: hic ne quotidie me appellaret, feci eas, non ut perfectas esse oportere censeam, sed cujusmodi potui. Quae cum sint longiusculae, neque in saxum, neque in aes incidendas censeam: et haec non minus corrumpuntur, quam aha: putem satis esse expressas typis in una charta pergamena tabulaque illitas, affigi parieti, in quo templo ambo conditi sunt. Quod si non videatur,


page 435, image: s435

de aliis potius inscriptionibus te cogitare jubeam, quam ut meis utaris: quae uti dixi, ipsi nequidem mihi satis placent. Morem tibi gerere et debui et volui. Opto ut tua Jagemannia [gap: Greek word(s)] tibi plures pariat; quod, propediem futurum spero, et auguror. Vale. Helmstad. ex Academia Julia Non Aug. anno M DC CIV.

EPISTOLA XXI.

INgenium et litteras, et morum elegantiam adolescentis tibi praedicavi statim, et in ipso illa sunt singularia. De animo nisi ab omni parte explorato pronunciare nihil aliud volui, nisi quod probae notae ex omnibus signis conjicerem. Non autem ille cum iis fuit, qui hic haud sobrii ipso meridie circumvecti petulanter Dionysia egerunt: neque adscendit Bruclerum, quod tamem minus erat, ipseque concesseram uni atque alteri meorum familiarium. In vicinam urbem intelligo iisse non tam consilio suo, quam coactu sive invitatu sodalium. Iis enim, ut mores sunt adolescentiae, se dat facilius, quam expediat. De hac re etiam a me monitus referre pedem videtur. Nihil est illi aetati voluptate jucundius, sed ea voluptas non vacat periculo. Hoc si in tempore intelliges, ac sibi penitus persuasum habebit et optime sibi consulet, et


page 436, image: s436

colet studia, quae volumus atque uti volumus. Estne autem ullum cum aliis tum illi cumprimis magis necessarium, quam Modestia? cujus tamen explicatio atque usus et latissime patet, et cultori suo salutem apportat. Vale. Helmst. ex academia Julia III. id Sept. M DC IV.

EPISTOLA XXII.

QUod rogat Cl. Dn. D. Grünfeldius Nob. mum Dn. Langmantelium et te, idem utrumque rogo, ut hunc eruditum juvenem Petrum Cossenium petentem locum in Schola Mariae - Vallensi, Collegis vestris commendare et ornare non dubitetis. Namque et modestus est et eruditus: neque hoc solum, sed et consilium nostrum cum in suis studiis tum in erudienda juventute se secuturum ultro promittit: quod ego singulare operae pretium esse censeo. Adolescens noster rediit. Eum ego monere non desino, et in instituto perseverabo, ut non temere quaerat sodales, et caute utatur quorumque consuetudine, et totos dies sit in studiis, quando est ingenio praestanti, profectu laudabili, firma quoque valetudine. Si mihi auscultabit, me amiciorem hic habebit neminem Vale. Helm. ex Acad. Jul. prid. Non. Octobr. M DC C IV.



page 437, image: s437

EPISTOLA XXIII.

DE fato CL. CLAMPII fama pridem nos docuerat. Ego prosecto summum dolorem perpeci ex veteris amici obitu, cujus studia moresque mihi fuerant cogniti ab ipsius adolescentia. Verum ejus praedicandi erit alius locus. De amore autem tuo erga Hupaeum, veterem sodalem tuum, generum meum, te amo: utinam tandem aliquid inveniatur, quo niti in vita possit! Quod difficultatem muneris non retices, universa vita hominum est consideranda: nulla erit conditio vacua a molestiis: etsi aliae aliis sunt graviores: nec possunt nullae ratione atque consilio minui. Polliceris autem benigne tuam operam, nec minus vere Magnifici Domini Cancellarii, nec tamen diserte judicas, sit ne super ea re vobis inter vos sermo habitus. Quaeso autem, ut de ipsius Cancellarii voluntate nos doceas; si eam exploratam habeas: sin; explores, quod tibi erit facile. De ea si intelligam, ad vos veniet ipse, ac de vestro consilio administrabit caetera, nempe ut litetur [gap: Greek word(s)] litteris supplicibus, quemadmodum tu de hisce facris loqueris. Ut autem non e vestigio vel hodie advolet, facit vecturae penuria. Hunc hominem misi propterea, ut quod scire aveo, a te


page 438, image: s438

ad me referret. Adolescens recte a te monetur de officio: accedit in dies magis ad litteras. Famulum habet supra modum petulantem. Valo. Helmstad. ex acad. Jul. prid. Non. Jau. M DC CV.

EPISTOLA XXIV.

QUid statuis de adolescente? Huic ego consilio non defui, ne dubites, paternis monitis. Nimium deditus est [gap: Greek word(s)] : nec abhorret tamen a litteris, a quibus pro aetate profecit plurimum et valet ingenio. Itaque non quidem autor fui, ut sibi adjungeret doctissimum Arnisaeum: sed cum ille hoc ageret, improbare non debui, uti esset, qui cum conferret, quem audiret. Cum autem non nisi se audiat, cape de eo consilium. Nolim in conspectu nostro pereat, ne nos cum perdidisse videamur, de cujus salute noctes diesque sollicitus fui: nec eam curam negligam, si tantillum proficiam: nihil tamen nisi humanitate tentandum censui: neque ab hoc instituto deciscam. Vale. Helmstad. ex acad. Jul. 17. Mart. M DC CV.

EPISTOLA XXV.

SOllicitudinem meam de adolescente perspexeris ex omnibus meis epistolis. Ea me liberari cupio: quod proxime quoque rogavi. Eum nunquamfere,


page 439, image: s439

nisi ad mensam, video. Quo eat, quid agat, neque scio, neque laboro cognoscere: nimis est [gap: Greek word(s)] . Curae vobis sit ne pereat. Qui ita vitam instituit, nullo momento abest a periculo; quod fervens aetas nec videre potest ipsa, nec sibi persuaderi patitur. Facite, ne aliquando dicatur, apud Caselium periisse, de quo servando unice sollicitus sum. Etiam alterum rogo, ut quae pro victu jam debentur, mittantur. Ita convenit mihi cum convictoribus, ut ad trimestre praenumerent. Hic quoque juvame. Helmst. ex Acad. Jul. 3. Aprilis, M DCC V.

EPISTOLA XXVI.

QUid in animo habet adolescens? aut quid eum facere jubetis, quod ipse quoque sequi velit? violentia enim cogi nolit: atqui eum bona ratione flectere, quo volumus, perdifficile erit. Quod questus item sum proxime de solutione pro victu, profecto plerique mecum agunt satis ingrate. Utrumque velim tibi curae esse. Multos jam annos implorat gener meus vestram opem: non libenter cogitationes omnes credo litteris: hoc tamen miror, aliunde advolitantibus et non satis cognitis esse faciliora omnia; qui morbus in universa Saxonia est quasi [gap: Greek word(s)] . Mitto ad te exemplum Basanistae


page 440, image: s440

Themistii, quo tanquam indice quis exploret, quantum profecerit in studiis sapientiae. Exempla precum Cl. Clampii ante me misisse arbitror. Vale. Helmst. ex ac. Jul. III. Kal. Maji M DC CV.

EPISTOLA XXVII.

AJunt familiares, qui isthinc redeunt, voluisse te scribere: nec tamen litteras referunt: ego vero te ad negocia abripi scio, quibus te addixisti: nec hoc officium abste slagito. Scribes igitur, quando erit commodum. Hoc autem necessarium, ut adolescenti nostro subveniatis bono consilio. ******

Ex quo rediit, raro ejus videndi fuit mihi facultas, nedum conveniendi: quae si sit, quid cum eo sermonem instituam, quem mihi non auscultatarum sciam? Bene promittit ut plurimum: nihil praestat: etsi semel atque iterum cum ipso contendi. Cur enim ego me commoveam, aut illum magis a me alienum, profectu ipsius nullo? Cum vestrum hoc sit negocium, statim vos de omnibus certiores feci, non dissirnulans, quid esset mei consilii. Minus mihi hoc porro curae erit, si se a me ad alium conferet, ut ejus sodales ajunt: nec faciet, me invito. Cogitare, obsecro vos, et in medium consulite. Vale. XVI. Maji, quo abit magistratu gener meus D. Theodorus


page 441, image: s441

Adamius, eique succedit D. Paffradius. Helm. ex ac. Jul. M DC CV.

EPISTOLA XXVIII.

MAluit adolescens noster ex aedibus meis migrare, quam mea oratione, quamvis humana et blanda, [gap: Greek word(s)] . Quod quia ultro meque insalutato fecit, obstare nec volui, nec debui. Ea igitur cura ipse me liberavit in universum. ***** Velim ad se redeat, et si minus mihi, vobis auscultet: de qua re cum Cludio sermonem non institui, cum nec mihi, nec meis satis longo jam tempore, nullo nostro merito familiaris sit: nec ego queo [gap: Greek word(s)] : praestare alterum possum, et praestiti, ut mihi jure succensendi justa caussa sit nemini, plurima autem omnibus me, amandi. Vale. Helmstad. ex Acad. Jul. d. XXI. Maj. M DC CV.

EPISTOLA XXIX.

UT cum alii vivere maluerit adolescens noster, statim te docui: quod tamen et ex aliis cognoveris. De nemine non familiarium mihi valde curae est, ut et modeste se gerant, et qua gratia advenerunt, id agant. Ea rei difficultas, et id juventutis ingenium est, et utrumque non aeque obtineatur ab omnibus:


page 442, image: s442

tamen semper apud plerosque bonae rationes locum invenerunt, et interdum auctoritate profeci: neque hodie apud omnes laterem lavo. Quid autem illis facias, qui servari nolunt? Non dubito, quin in nostro servando multum omnes posueritis diligentiae: libere vivere omnino vult ea aetas, et a libertate facile transit ad licentiam, sodalitiis dedita, et aliis atque aliis se addicit. Quam velim hunc in viam redire? et coner revocare, si sciam, quo pacto hoc recte aggrediar: coram non libet: siquid scribam, id forte non leget per alios. Sane doleo, quoties praetereuntem video, magni viri filium, magno ingenio, singulari in litteris profectu pro ista aetate. Sed incassum queror: nec penitus frustra hic essemus, si ad monendum, quam ad connivendum essemus promptiores: nec tamen ego quemquam accuso, nequos in me irritem, in quem plures quotidie irruunt: neque asperitate nimia proficitur. Vos [gap: Greek word(s)] invenite aliquid. Hoc quoque ad partes vestri officii pertinet [gap: Greek word(s)] . Quaeris de me? Non facio nihil, et amplius forte, quam a mea aetate postulet, qui aequus fit. Exemplum ad te mitto: aliam lucubratiunculam habeo in manibus, qua juventuti consulam: barbariem denuo mirum in modum offendero.


page 443, image: s443

Privati me Hupaei consvetudine doleo, nec genero fortunam invidere debeo. Filium autem exspecto sub autumnum: nepte pusilla me oblecto: ad meos et ad litteras me a calumniis converto. Vale. Helmst. ex ac. Jul. VII. Id. Quinct. M DC CX.

EPISTOLA XXX.

NOn mirum, me hac aetate, et tam dubio et pene perdito rerum statu, perpetuare querimonias, quod tamen lingua et scriptis magis vito, quam animo vitare possim. Doleo plurium vices, in primis tuam, cui tot tantaeque caussae annis adhuc florentibus repente exortae sint deplorandi et res tuas privatas et publicas. Tuam infelicitatem verbis non refrico, minime, quod praemisisti tertium jam filium, De malis publicis satis dici non potest: vix etiam aliquid debet: quando non solum nihil proficitur, sed in periculum quoque veniunt, siqui queruntur asperius, autjudicant liberius. A consilio vero, quod te capturus videris, me non abhorruisse, ex quadam mea epistola, bonoanimo et optima fide ad te scripta memineris. In istis autem difficultatibus atque aerumnis bene tecum agitur, qui uxorem inveneris singulari modestia et prudentia: quae te, animo prorsus masculo


page 444, image: s444

et constante praedita, et semper oblectet, et consoletur, ubi opus sit. Video etiam, neque teprorsus carere medicina, nec inhiare divitiis, ut plerique: quanquam habebis patrimonium, ex quo cum liberaliter vivas; tum munificus praeterea in multos esse possis. Meis praeter educationem nihil relinquo, et bonum apud bonos nomen. Ferendum mihi, quod multis multo praestantioribus, quod meam existimationem non desinit vellicare calumnia. Nunc autem in meos sese armant invidia, malitia, injustitia. Hoc erat alterum, quod attigi in superiore epistola, nec explicavi. Forsan ignoras, ut multa agantur ex insidiis. Nescire autem te, quae innuo, et plerosque tui ordinis, qui illa omnia et novisse debebatis, et constituisse videmini, suspicor, ex pluribus conjecturis, Epistola enim [gap: Greek word(s)] nomine ad Academiam in frequenti Senatu vestro mihi nata prorsus non videtur, neque profecto hoc fieri potuit. Certe qui id consilium invenit, nescio qua ratione nomen bonum viri aut saltem intelligentis tueri possit. Nec enim satis intelligens ille est, qui nostrum neminem in vita aliquid sapere existimet, neque nos aut alios odorari, quorsum qua via quis eat: nempe hoc agitur, ut gener meus D. Theodorus extrudatur e collegio


page 445, image: s445

Jctorum, et infarciatur novus Molini gener: ac forte apud animum meditata habeat plura, quae ex intervallo maturiora depromant. Nam quaeritur, de ipso et D. Cranio, uter frequentius doceat, cumque majore auditorum fructu: transitur deinde in satis apertam accusationem, quae item per calumniam introducitur: dici Adamium docuisse aliquo tempore rarius, et habere auditores non nisi duos tresve. Annon hoc est laedere viri existimationem, et ejusdem commodis insidiari? cum omnino ille sit et longe modestissimus, et extra omnem dubitationem doctissimus, in legibus collegarum nemine inferior, in caeteri sdisciplinis, ut dicam tenuiter, praestet pluribus Jurisconsultis. Quod si aliter se habet, ego profitebor me indoctiorem omni subjectus quoque censurae cujusque grammaticelli classis infimae. Quasi divinarem opus esse, ita in proximis meis ad te et Longmantelium litteris, contendi, cives sive in ditione natos quibuscunque, nisi hi sunt multo excellentiores et pene necessarii, aequissimo jure anteferendos. Verum ex quibusdam superiorum annorum exemplis, et ex hoc et secuturis, quae praesentio, decretum constituetur, ut civium filii excludantur, et certi exteri regnum obtineant, ut multa alia jam occuparunt in his vicinisque regionibus.


page 446, image: s446

Cum vero in illo mandato a deliberatione removeatur Parcovius, ut alterius affinis, cui dignitas et commodum quaeritur, et ego Adamii socer, cujus generi existimatio graviter laeditur, et commoda in periculum deducuntur; primum, quid decedit illi, etiamsi affinis absit? Deinde quid aequitatis habet, socerum excludi a defensione generi, pro quo non minus quam pro filio laborare debeo, tali praesertim viro, cum quo ille si se conferat, modestiae limites longe transierit? quem ego tam impudentem esse suspicari non possum, sive aetatem, sive multiplicem doctrinam, sive usum vitae respicias, ut nihil dicam de potioribus. Annon ibidem praescribitur, quid responderi ille velit, nempe indoctiorem esse, ad quem non accurrant ita multi, et officii negligentiorem? Sed utrumque in dubium per se venit. Nam auditorum frequens concursus doctum non facit, cum doctissimi saepe deserantur ab auditoribus, hique alia atque alia de caussa ad alios transeant: aut non sint apti ad percipienda graviora. Sic qui primas litteras docent, abundant discipulis, ad philosophiae doctores vix unus accedit aut alter. Non dicam de uno incommodo, quod in pluribus academiis jam parvo discentium bono grassatur ab annis aliquot. Postquam enim consvetudo in privatis


page 447, image: s447

collegiis disputandi in plures academias introducta est, et ipsi quidem disserentium praesides inveniunt aliquid commodi, et tirones ingeniosi, dum expeditius de multis disserunt, opinione doctrinae imbuuntur, sed nec fundamenta jaciunt solidae disciplinae, ac ne ipsarum quidem legum mentem investigant, aut accipiunt a doctoribus, quos publice audiunt rectius. Ita ante subactis ingeniis utiliter demum dissererent, ut ego opinor, et habeo hujus sententiae auctores Borcholdum et Socerum tuum, ambos in isto genere praestantes. Huc enim primum adveniens illas disputationum quotidianas exercitationes miratus, in ambulatiuncula ex illo quaesivi, quid de ea ratione sentiret; molliter respondit, ut erat vir modestissimus, et nulla in re asper, hunc morem jam inolevisse, nec facile reprimi posse: unde satis, quid sentiret, apparebat. Jagmannus autem acrior, et in deliberationibus gravissimis et omnis generis caussis perpetuo versatus, cum stomacho saepe invehebatur in eos, qui non meliore ratione juri civili operam navassent: infantes esse, nec ulli usui, qui ex illa contendendi consvetudine in forum venirent, et ad deliberationes caussarum difficilium, Novum igitur non est, ut, qui solida doceant, quod scio generum meum summo


page 448, image: s448

studio agere, et totos dies propterea uni praelectioni impendere, ii non ducant greges auditorum; et profecto pauci quoque arrepunt ad cognoscendas Graecas litteras, quas ignorare facile est, non desiderare, familiare omnibus, qui sola specie doctrinae contenti se ad rem faciendam conferunt. Haec caussa si nihil habeat ponderis, quae habet omnino plurimum, an velit quis iis mensibus auditorium frequentari, quando hi motus omnem juventutem expulissent, et nos ipsi vix hoc loco spiramus? Haec autem atque insuper alia nobis in frequenti senatu in mentem profecto venissent, nec tale mandatum perscribendum censuissetis. Unde ego apud me statuo, litteras, praesertim ad academiam ab infimo vestri ordinis subscriptas, ab uno alteroque meditatas et confectas, aut secus deliberatas, secus scriptas, aut inter alia negocia, nullo bono Academiae et in perniciem praestantis omnino viri confectas: quod ego penitissime mihi persvadeo: aut ea de caussa totum negocium, si modo ante in deliberationem venit, deliberandum denuo, et si quid de horum duorum dissimillimorum comparatione decernatur, non ab iis judicium petendum, qui aut rem non intelligunt, aut absque affectu ad judicandum non veniunt, vel quia me oderunt, vel quia meos


page 449, image: s449

non amant, vel quia quacunque de caussa favent aliis. Sed me vobis consilii aliquid suggerere, nihil opus est, quibus utriusque omnes conditiones ante sunt cognitissimae: nec lateat quemquam animi multae dotes et omnes vitae rationes D. Theodori, qui hic vixit annos XX. ipsos, annos decem semper cum laude et auditorii utilitate docuit publice. Pro genero annon ego aut cogitarem, aut sollicitus essem, aut loquerer, aut laborarem? an potius meos ludibrio haberi, qui honore digni essent, et hac de caussa magis, quam ob affinitatem mihi carissimi, et exagitari, et multari bona fama, et commodis vitae, stupide stulteve sinerem? Hoc neque tu probes, neque Langmantelius, neque Petraeus, neque quisquam Consiliariorum, neque quisquam vir bonus. Quodsi et illis et aliis meam hanc justam querelam cognoscendam dare velis, non impedio. Non patiemini, quotquot estis, ut ejusmodi artes invalescant, quibus laedantur et opprimantur boni; addo, quibus, quae publice, recte et bene fiunt, quantum fieri potest, paullatim avertantur, et omnia sint, non in auctoritate legum, sed in cultorum hominum arbitrio. Vale. Helmstad. ex acad. Julia VI. Kal. Sextil. M DC CV.



page 450, image: s450

EPISTOLA XXXI.

MAgnifice, Clarissimeque Dn. D. Rhumanne, propinque observande. Velim SERENISSIMO paullum esse otiiad respiciendam Academiam: itemque vobis in Senatu aulico. Principem illius populi contumacia alio aufert: quae si non esset, aures illae nobis etiam interdum paterent. Quid autem dubitem, de cujus sapientia et animo erga studia sapientiae jam cognovit orbis? Vobis autem praeter negotia obstat aliud praeterea: quod non aeque de rebus ab aliis erudimii. Num qui rem sive suam, sive suorum agunt, quicquid de aliis, aut de academia fiat, vos inveniunt propter familiarem consvetudinem faciliores, quam ex usu sit? Da veniam, qui libere, sed cum benevolentia et observantia erga vos, ad vos de vobis loquar: alios forte male habeat, non item vestrum aliquem. Semper enim salutem publicam spectatis. Non repetam molitionem superioris anni, qua nihil erat iniquius: etsi, quos non oportebat, ex eo tempore mihi insensos video, et aequo animo fero. Quam ipse laborem pro dignitate academiae, videris ex epistolae ad Principem exemplo. Certe enim singulare ornamentum et magnus doctor academiae cum Duncano amittitur. Eo etiam


page 451, image: s451

nomine bis ad [gap: Greek word(s)] scripsi; ut placuerim nescio: nihil interea intellexi de negocio. Nunc audio generi mei fratrem sive peti, sive sugillari, quod tamen negocium mallem equidem non incidisse: tamen id, si benevolentia et aequitas sit in omnibus, facile consopitum iri censeam. Quaeso, si quis sit, vel difficilior, vel iniquior, in eo flectendo non plus ages, quam rectum esse senties. Item rogo Petraeum. Pro re autem pluribus ipse quoque loqui possim, nisi, quae ego sentio, vos pridem sentire, mihi persvadeam. Qui caussam agere videbantur, nusquam hodie sunt: credin alia de caussa quam quod iniquam caussam ipsi sentiant? sane vero occasione arrepta in longinquis regionibus hospites circumscribere, insignis fraudulentia est, neque qui sapiati, suorum quempiam irretiri velit: si fiat, minimum animo tantam reputet injuriam. Vale. XX. Kalend. Junii M DC CVII.

EPISTOLA XXXII.

OBservo consvuetudinem meam, ut generum absque litteris non dimittam: etsi cum iis minus opus est, tum coram quibuslibet sermonem conferre vobis integrum est, sepositis aliquando negociis. Quid autem scribam seu tangam potius? Querelis sive etiam [gap: Greek word(s)]


page 452, image: s452

de publicis nihil proficitur: proxima his sunt, nisi cum illis ipsa quoque numeres academica. Haec quoque dilabuntur, quae facillime fulcirentur: sed hoc negocium aut non satis intelligitur, aut curae non est. Quid superiore aestate in manibus quidam haberent, recordamur: nunc Duncanus ultro abit. Hoc homine doctiorem non habet Academia: nec de tanto viro retinendo quisquam cogitat. Ubi abierit, vel haec jacebunt, vel mago sumptu quaeretur aliquis frustra. Nec putandum est: si cacula quispiam forti militi succedat, in ordine nihil desideraris. Sed finem faciam scribendi: ad colloquendum, argumentum habetis et principium: ego vero velim ejusmodi sermones inter alios atque alios vestrum institui, cum respectu boni publici. Vale. Helmstad. ex acad. Jul. XVIII. Kal. Maji. M DCC VII.

EPISTOLA XXXIII.

AD unum epistolae tuae caput scriptae sub id. Jun. nihil rescripsi, nec ejus memini, cum ad meos venisses, quod essent alia, de quibus tum inter nos minus jucunda. Quae recens prodideram, cum probares, ejus generis etiam inter nos benevolentiae monumentum exstare, subjiciebas velle te: quod cum neque ipse nolim, tu de argumento cogita.


page 453, image: s453

Tuum in recenti epistola judicium de duabus Academiis verum est: neque ego in alterutram adolescentem ad educandum mittendum censeo: quod altera fuit, quod etiam hodie audit: altera esse vix dum coepit. Etenim in illa nihil invenias, in nova paullum quidquam satis academici. Quis hic strepitus initio fuerit, recordamur: hodie quietiora sunt, et solidiora omnia: neque referre existimare debemus, quod hodie minus frequentetur, caussas novimus, unam atque alteram: accurrant plures, modo alibi de pace constet, etsi nos, ut puto, non habemus, cur tumultum metuamus. Quicquid hic desideratum, id fieri nostro vitio sive errore dixerim. Sunt enim, qui suo arbitratu constitui omnia volunt, neque facile ferunt rectius sentientes de omnibus. De disciplinis aliquis factiose decernere nefas est, facere hoc oportet ex rei veritate, et in finem publicum: de hoc constat, sive constare debet: neque obscura est disciplinarum veritas: siquis animadvertendum hoc potius existimet, quam quid et quos quisque velit. Assentiris, ut video, mihi de H. J. Jageman, sive ego tibi: hoc consilio si utimur, bene equidem spero. Cum Clarissimo Cludio nondum fueram locutus, postquam legeram tuas litteras: spero et ipsum ejusdem fore sententiae. De


page 454, image: s454

Görzio enim non dubito, quem filius ex meis verbis erudierit. Vale. Helmstad. ex ac. Jul. Kal. Octob. M DC VIII.

EPISTOLA XXXIV.

AD quem de uxoris tuaefratre minimo te scripsisse, ad me scripseras, egoque me cum eo postridie locuturum tibi nunciaveram, id neque a me neglectum est, neque factum. Occasionem sermonis ipsi dedi tuae ad ipsum epistolae mentione facta. Cum nihil ex tuis verbis referret, reliqui negocium: quod vobis potissimum curae est, et esse debet. Cum te sedulo docuerim, quid mihi videretur, vos quid ex re futurum existimetis, constitueritis. Cum Jagemanni educationi ex animo consultum cupiam, et tibi et Götzii filio aperui, quid mihi videretur: nempe prudende opus esse educatore, qui in loco et severus et humanus sit, praeter bonam in litteris institutionem. Tu visus es mihi assentiri, neque dissentiet a te Dn. Götzius. Cognoveris jam et me docebis, quo inclinet Cl. Cludius: neque nolim adolescentem domi ipsius aut etiam apud alium educari. Multum enim in me molestiae derivabitur, nisi idoneus adjungatur moderator. Gener meus D. Theodorus cum periculo gravi usus acidulis nequedum domum rediit: exspectatur quotidie.


page 455, image: s455

Vale. Helmstad. ex acad. Julia Kal. M DC CVIII.

EPISTOLA XXXV.

DE uxoris tuae fratre quid constitueritis, et quando eum exspectemus, nondum cognovi. Cl. Cludium interea non vidi, neque ille mihi quicquam nunciavit, et ipse raro prodeo, nisi forte per tempestatem in campum, valetudini obsequens. Heri tamen salutabam D. Forsterum graviter decumbentem. Utriusque generis alimenta fastidit. Parcovius ipsi propinat, quibus refocilletur: ut se colligat, non videmus. Me pauculis annis major, monstrat, qua brevi sit eundum: etsi multiplices et graves aerumnae me satis erudiunt, de quibus lamentarietiam frustra videam: Illae si non sint, anni me moneant tamen. Nihil a te mihi exposuit gener: ait te incommode habuisse, post profectum fuisse alio. Vale. Helmst. ex acad. Jul. XII. Kal. Nov. M DC CVIII.

EPISTOLA XXXVI.

EXpectabam tuas litteras, vel uxoris tuae fratrem. Hic modo advenit absque tuis litteris. Pro iis erant mandata Cl. Cludii, quae tamen nequedum mihi exposuit. Audiam hodie. De adolescente bene spero. Quae prolixe promisit


page 456, image: s456

proxime repetiit: et tractabitur a nobis liberaliter, a me paterue hoc cum ipsius Patri debeam, debeo nihilominus humanitati. Cum dies circiter XIV. gravissime decubuisset D. Forsterus, hodie duabus ante lucem horis exspiravit, cum minor natu filius ante triduum, heri ad venisset major cum conjuge et liberis. Vale. Helmstad. ex Academ. Jul. 28. Octobr. M DC C VIII.

EPISTOLA XXXVII.

BEne de omnibus, pie de re omnium prima, prudenter de caeteris scribis. Forsterus autem interea praecessit, cujus quasi quoddam elogium ad vos misimus. Ego aliquot jam annis ad eandem migrationem accingor: monet me par aetas, monent aerumnae neque leves neque unius generis. Tuam pietatem laudo, qui hanc meditationem mature aggredereris: quod tamen sic a te fieri velim, ut nihil de caeteris officiis remittas, inprimis autem habeas rationem valetudinis tuae. Simus in hac statione, quamdiu Imperator omnium nos esse jusserit. Quae autem fieri velis, de iis ex aliquo spacio cogitabo. Quod ad candorem, materia scriptione digna est, quae absque offensa quorundam tractari VIX posse videatur. Semper enim suspicantur et calumniantur malitia


page 457, image: s457

et inscitia. In minutis mihi hoc saepius accidit, ne una quidem pagella mearum immunis est ab ejusmodi periculo. Neque tamen non tibi morem geram, teque omnino volam esse censorem ejus lucubratiunculae. Sub autumnum scribebam [gap: Greek word(s)] de praerogativa civium in honoribus et praemiis, correctum et descriptum: brevi Cancellario legendum mittam: in quo libello dicenda fuerunt, quibus aliquis offendatur iniquior aut imperitior. De uxoris tuae fratre bene me sperare proxime te docui: ejus educator nequedum venit: is est D. Cludii sororis filius. Vale. Helmstadio ex academ. Julia VII. Id. Novemb. M DC C VIII.

EPISTOLA XXXVIII.

ADvenit juvenis, cui educationem fratris uxoris tuae commissam intelligo. In qua spe sint omnia, hinc conjecturam facies: quod ipse utrumque de officio sedulo monui, neque hoc facere desistam. Cl. Cludius utrumque in officio esse severe item jubet. Sic autem tractandum esse hoc ingenium, ut ante scripsi, magis nunc video: me libenter audit, quotidie ad me venit: aliorum extra aedes consvetudinem non expetit: haec omnia signa sunt ad modestiam et diligentiam. De modestia bene spero, quam in


page 458, image: s458

omnibus prae se se fert: secundum hanc de diligentia: et illa natura prior est: et per se de se alteram pollicetur. Vale. Helmst. ex Academia Julia IV. Non. Dec. M DC C VIII.

EPISTOLA XXXIX.

DUo erant epistolae tuae capita, ni fallor, de quibus rescribere attineat. De priore ego cogitavi et diu, meque super his invenisse spero, quae bonorum offendant neminem. Malignitas autem veritatem non fert, sed ipsam, quam acerrime potest, calumniatur. Utrumque tuebor, integritatem esse in regiis, etsi, ut dicitur, rara avis; et in omnium tam humillimorum, quam summorum consvetudine dominari [gap: Greek word(s)] , quod cogitabo, quibus nominibus commode indigitem. Est enim difficile ea invenire, quae scriptori non concilient apud plerosque invidiam: quod me expertum multis exemplis testari facile valeam. Alterum est, quod me et generum ad te invitas: hic etiam cupide tibi morem geret: ego non relucter, si vivam, si iis viribus sim. Namque etsi tenere habeam hoc tenue corpusculum, vix tamen me a tempestatibus tuear: sed quid fieri omnino possit, dies docebit, sive [gap: Greek word(s)] jubebit. Est praeter haec, in quo velim, et rogem


page 459, image: s459

id fieri, quod ex re sit [gap: Greek word(s)] , et e dignitate non vestra solum, sed etiam mea: ***** Mihi videtur, si aestiva habeat Argentinae, sub autumnum recte, tuto et utiliter transiturus in Galliam. De quo consilio velim diligenter cogites, cum Dn. Götzio consilium capias: hoc recte decernetis, nisi melius consilium habeatis. Prout jam habebitur, et educabitur, ita vobis gratias aget. Qui ipsi praeest, et prudens vir est, et integer, inque illius animo informando nihil negliget. Atque est in ipso educando aliquando freno opus, ne ruat, quo non debeat; aliquando calcaribus, ut pergat, quo capit et volumus. Ad te haec scripsi pluribus: tu Collegam ruum quaeso excites, si forte sit occupatior, aut per aetatem morae locum det. Ad eum ero brevior: quando et ille, cum subito, tum paucis solet pleraque persequi. Vale. Helmstadio ex Academ. Julia IIX. Kalend. Mart. M DC CX.

EPISTOLA XL. CONSOLATIO.

ETiam non ita multis abhinc annis, et facilior eram, et promptior, ad praestanda humanitatis officia, quae a me proficisci posse atque debere viderentur, sive amico primario in rebus optatis esset gratulandum, sive quis consolandus


page 460, image: s460

in adversis, sive familiarium quispiam cohortandus, sive de litteris vitave erndiendus. Hujus generis enim et affinium extant lucubrationes meae, numero forte plures, quam bonitate meliores. Neque vero semper volebam me rogariaut moneri, plurium quoque expectationem antevertens. Saepius existimavi, haec mihi non negligenda, neque nunquam soli benevolentiae ejusmodi meditationes et operas tribui. Cum in academia Julia inter nos notitia quaedam, annis ab hinc plus quam viginti interior coalesceret, satis et amicitiae et propinquitati me facere censebam, si re ipsa, aut si minus possem, saltem oratione familiari, et benevola ostenderem, te a me sincere, et prae plerisque familiaribus diligi: idque feci constantius, quod iisdem rebus me facile aequaris. Cum autem uxorem duceres, in aulam publica de causa acciti, multi interfuimus vestris nuptiis, quas erant qui eleganti carmine gratulabundi condecorarent, quod plerique te diligerent, et nemo non nostrum plurimum deberet Socero tuo, Joanni Jagemanno, JCto et oratori clarissimo, aulici senatus principi. Cum aliquot annis post valetudini, et rebus forte tuis, nonnihil consulens, ab aula te, non a negotiis, removeres, [hoc enim nec obtinere poteras, neque civi provinciae primario


page 461, image: s461

et necessario remissionem sive vacationem tibi petere licebat] translata in patriam familia et omni re familiari, dedi ad te uberiores litteras: quibus mirifice consilium illud tuum ego probabam, simili olim usus, cum in aula Megapolitana annis quatuor Principes educassem, mihi vivere liceret in illo splendore, potius me in academiam ad Varnum retuli. Censebam enim tranquilliori huic vitae me accommodarum, alteri ob tenuitatem valetudinis imparem. Non solum enim magno animo esse praeditum oportet, sed firmis etiam corporis viribus, qui ad alterius nutum vivere, et negotiis servitutem debitam servire debeat. Fuisse tibi autem officium illud meum gratum scio, atque utinam non novo, aut saltem non hoc moesto genere hodie opus esset: de quo statim quidem constitui. Sed incredibili ipse moestitia anno abhinc abjectus ex obitu filii unici longeque charissimi, JOANNIS CAROLI CASELII, viri non solum doctrina, sed vera virtute praestantis, jamque singulari prudentia praediti, ingenio et litteris, confirmatique aetate et [gap: Greek word(s)] longinquioribus; qui in ipsa Hetruria et Florentiae et Pisis, integritate sua, et aliis animi dotibus, sibi meo exemplo, plures et nobilissimos juvenes, et viros longe doctissimos, arctissime devinxerat: in


page 462, image: s462

tanta, inquam, animi aegritudine, illi cogitationi, cui invitus ante etiam indulgebam, operam dare tum statim non potui: qui studio fugiebam meditationes, quibus gravissimum recens vulnus meum recrudesceret. Etiam cum imperassem mihi, ut eo nomine calamum sumerem, coepta non tam abjeci, quam seposui: fatebor amplius, seposita reliqui: neque prorsus scio, in quibus aliis chartis bis inchoata, quorum tamen jactura mihi nihili est, lateant; curae autem fuit, et esse omnino debuit, ut pristinum animum ex re ipsa videres, et tandem legeres promissam tanta facilitate, qualemcunque epistolam, quam pro consolatione haberes. Cum enim velles et amicos eadem de re moneri, me quoque flagitari intelligebam. Ad augendum autem potius, quam minuendum istum dolorem, forte faciat haec commemoratio. Inter legendum enim, tacente me, venient tibi in mentem omnes illi anni, quos cum suavissima JAGEMANNIA egisti, neque tamen ego ipsius virtutes, quoniam ad ejus laudes, quibus nemo, nedum maritus invidere possit, pertinent, premere sive praeterire silentio velim, neque debeam: tum quod mortali vita cum laude functis praemium debetur, tum et aliae, et, ante omnes, filiae vestrae, [filius te quem imitetur,


page 463, image: s463

habet] exemplum hoc nobile et illustre intueantur, et in intima ista thori conjugalis consuetudine moribus et sanctimonia exprimant. A parentibus cum vitam accepisset, acceperat et genus et dotem, et educationem conditioni et sexui congruam. Tradita tibi fuit adolescens admodum, annos forte nata XVII. cultissimis moribus absque fastu, animo non minus, quam vultu modesta, perpetua pudicitiae cultrix: virgo non luxui, sed laboribus domesticis, et operis virginalibus, et pietati quotidianisque precibus dedita. Talem quod domum ducebas, gaudebas non injuria: ita domi tuae vivebat, uti domi paternae fuerat maternis praeceptis et exemplo educata: quae didicerat apud parentes, in aedibus vestris exercebat. Ita sese sacris conjugii legibus addixerat, ut, cum nullum probae maritae et prudentis matrisfamilias officium omitteret, etiam ita imperio viri se subjiceret, non solum, ut in omnibus tibi morem gereret, sed praeterea occupato [quae vita tua fuit, et perpetua est vestri ordinis] semper omni studio cederet: quod et ipse de Carissima tua praedicasti et celebratum tam in patria tua, quam in aula fuit. Haec omnia sunt prudentis et sanctae mulieris. In eo enim sanctimonia inest, quod nihil rarius: neque quod


page 464, image: s464

magis est necessarium, ut primum conjugibus, deinde liberis, demum omni familiae bene sit. Quasi in fluctibus humanae vitae navigant, qui patrumfamilias, quamvis fortunati, officium gerunt: quod nemo ignorat: neque exemplis res caret, quoquo te vertas gentium: qui autem praeterea sunt in quacunque parte optimarum disciplinarum, aut destinentur negotiis praesertim forensibus et civilibus totos dies, merito tum ab omni familia, tum a liberis et uxore meritissime religiose observentur: uxoris autem observantiae caussarum haec quoque est gravissima, quod cum maritus conjugem alat, ornet, et plus etiam quam semetipsum foveat, ipsam habet indulgentissime prae omnibus mortalibus. Namque ut sint nonnulli difficiles et austeri domini, quos licet cum tyrannis comparemus, ut benigssime semper et tenerrime habuisti tuam istam Rhumanaiam: quod cum semper constiterit omnibus, tum maxime aperuisti, cum illa te absente in negotiis gravissime cum periculo, omni spe destituta jaceret, occurristi subito cum vitae periculo: contagium enim illis mensibus per vicinas urbes et vicos plures sustulerat, ut hoc esse mali omnes suspicarentur. Tu recorderis extrema illius verba, et ultimos vestros complexus, etiam profusis lacrymis haec


page 465, image: s465

relegens. Tum vero ipsa se totam desperata caduca mortali vita, voce languida, gemitu, suspiriis Servatori tradidit, fine precum facto, quibus quotidie certo tempore, certo loco vacare domi consueverat. Novimus enim, ut non superstitione, sed verae sanctimoniae studio sibi in aedibus cubile musei instat, designaverit, ut semota a familia, alia ipsamet legeret, alia annotaret et vota ad coelestem Patrem faceret. Sic docta e sacris libris fuerat: sic rebus duris, sive non una cruce duriter etiam exercita et coacta. Illae enim, neque sine caussa tentationes dictae, quibus intimi animorum nostrorum sensus explorantur, confugere nos ad sapientes et ad superos jubent, imo ad unum omnium Parentem, a quo praesidium et opem solo speramus, et in dies singulos petimus. Nescio autem, qui fiat, sed fieri scio, quod saepe numero expertus ipse sum, ut hujusmodi narrationes gratae sint, et simul animi vulnera refricent. Nempe homines sumus: magis sapiamus, si fatalia aequius feramus, ut beneficentissimo omnium Parenti de bonis exhibitis gratias agamus, cum jubeamur etiam ipsi gratias agere [gap: Greek word(s)] , quod magnam in se vim habet, intellectu minime facile, sed inter agendum longe difficillimum. Itaque etiam undique aliquid opis conquirimus,


page 466, image: s466

quorum forte singula non multum adjuvent, non negligenda tamen, quando nonnihil conferunt, sive re ipsa, sive opinione saltem nostra. Horum unum est, neque prorsus leve ac propterea non negligendum, quod ego omisi nunquam, et familiaribus ostendi saepe, quo te uti noveram, et cum domum meam ad dies aliquot divertisses, apud nos uti, ipse vidi. Neque tamen hoc loco tuas laudes ad te praedicabo, referens Legationes primarias, quas obieris, ad alia atque alia Comitia, vel ad ipsa imperii Comitia, vel ad Principes. Hodie autem non solum negotia tractas, ut annis superioribus, sed rebus gerendis te immergis profundius. In talibus quando sumus, in tristia illa minus intenti sumus, sive dolorum aculeos minus sentimus: quibus quo humaniores sumus, facilius forte conficiamur. Quo ipse me ab aerumnis referam, non ignoras, sive etiam nunc vides. Tu vero te in hoc confirma, quoniam et ferendo labori es, et hoc istius muneris est, quod tibi Pater patriae imposuit. Invitet te eodem conditio, quod habes aliquot jam seculis a Majoribus. Claruit enim Rhumannorum nomen ductum a Ruhma fluvio, Northemiam alluente, quo in loco illi fundos habuere, tuque amplos etiam hodie, eosque foecundos possides, quibus


page 467, image: s467

quotannis augeas patrimonium, unde et Göttingam occasio vos transtulit. Addam quod mihi diligens patriae historiae indagator Meibomius subjecit pagellis, quas Bertha Abbatissa Gandersheimensis reliquit, annis abhinc trecentis, in quibus mentio Rhumanni fit. Mitto quam vim haec conjectura habeat: ubi vivitis, illic nota est generis vestri antiquitas, cum rerum abundantia: quae omni tempore habita fuit Nobilitas. Neque solum sic populus sentit, sed et illi judicant, qui omnia ad veriores rationes exigunt. Itaque Patriciorum nomen et dignitatem habetis, ut in vicinis istis urbibus Göttinga, Hannovera, Eimbecca plures familiae. Nobiles erant Romae Patricii, quod equester ordo sibi non arrogabat: hodie rerum alia est ratio, alius loquendi modus: atque nos hujus seculi legibus et moribus uti oportet. Circa invidiam tamen dicam, quod ratio evincit, et Patricios in nostris urbibus esse Nobiles, si non artibus militiae, certe artibus pacis: etsi et ipsi saepe militant, [quod et de Ruhmannis annales loquuntur] non alieni ab ordine equestri, uti hodie plures ordinis equestris etiam litteras et studia sapientiae colunt, quibus evehuntur altius, quam ipsis fulgentibus armis: et majori ornamento usuique sunt communi patriae. Intelligis autem haec a


page 468, image: s468

me non falso scribi, quod a pluribus cognosci velim. Neque enim paullo plures de Patricio ordine ornando laborant, quibus judicant oportere modis, minime otio et vino dediti, qua de re alibi disserui, neque multo tamen pluribus. Nec invidebunt in urbibus potentiae, divitiis et splendori Nobilissimi fortissimique ordinis Equestris per regiones in arcibus habitantium, contenti quiete et mediocritate, neque tamen sentiemus de nobis humiliter. Etsi autem non reprehendendum prorsus videatur, et interdum etiam probandum, si civium honoratiorum filii, aut etiam humili loco nati, legitimis gradibus altius adscendere cogitent, et hoc quoque singulari laudati honoris studio agant: tamen quemque videre jubeamus, quid se potissimum deceat. Annon enim decet Patricium in civitate suum locum ornare ante omnia? nec potest tamen quis facilius aut etiam melius, quam litteris, nec patriae utilius. Id quod te secutum bono fato arbitror, teque assecutum, et tu tibi gaudere debes, et nos gratulamur non injuria. Ad abacum et mensas regias torquati et holosericati astare etiam possunt, analphabeti quique: non sapiunt autem, si qui eos aemulati splendidi esse malunt, quam vera, quamvis laboriosa, dignitate refulgere. Hanc igitur cum ab


page 469, image: s469

adolescentia quaesieris, in juventute inveneris, tueberis. Quod quando facis, et facies in perpetuum, aerumnas vitae minues, aut etiam prorsus semovebis: non etiam nihil proficies hujus epistolae lectione, vel hac saltem hora: atque hoc magis mihi ignosces quod fui verbosior: ignoscet etiam, si quis haec praeterea leget: etiamsi moresenum nonnulla praeter rem, neque ab re tamen omnia, attuli. Vale. Helmstad. ex Acad. Jul. Kal. Feb. M DC CXII.

EPISTOLA XLI.

DEdi alteri ad te perbreves. Hic qui sibi apud te negocium esse diceret, flagitabat alteras. Quas non negavi, si forte prior abste aberraret. Nihil erat, quod illis adderem. Feci et facio rui judicii, quid de mea vetere epistola statuas: saltem fac ut tuas legam: semper enim ferunt aliquid salis et novae benevolentiae. Vale. Helmstadio proprid. Eid. Decembr. M DC CXII.



page 470, image: s470

JO. CASELII EPISTOLARUM LIBER IX. EPISTOLAE AD PROPINQUOS ET CIVES

CONRADO HEIDENREICH Göttingam. EPISTOLA I.

IPse mihi saepe placeo, quod ad amicos scribam impigerrime, etiam ad eos, qui ad me scribant rarius, vel quod occupationibus distineantur, vel quod non habeant, quibus literas suas commode perferendas tradant. Tuae occupationes te non excusant, sed longum intervallum. Quis enim a vobis huc proficiscitur? atque eadem causa est, quod ipse hactenus a me nihil. Jam tum commodum erat, ut quid


page 471, image: s471

exararem, otium deerat. Itaque scribo brevius, quae tamen brevitas silentio est prolixior. Ac ne tamen de Italia meisque rebus ignores, quae malis cognoscere, ecce frater meus Christophorus meas partes apud se agit, qui hic aliquot menses apud me haesit. Et sic minus tibi causae erit, quamobrem longiorem a me epistolam postules. Fratrem Danielem non dubito tibi meo nomine esse commendatissimum, ad quem tuum erga ipsum amorem, si ex hac commonefactione aliquis cumulus accedet, nihil erit mihi gratius. Vale. Bononiae IV. Non. Decembr. 1561.

CHRISTOPHORO HENCELIO Göttingam. EPISTOLA II.

PRimum quia es mihi [gap: Greek word(s)] , deinde quia [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] denique fuisti, non possum non te amare, tu vero me amas plurimum, et singulari observantia colis. Haec omnia fecerunt, ut maxime vellem, minime vero ad te possem copiose scribere, et tecum vel de meis rebus vel potius de communibus studiis plenius colloqui. Verum et meas res et Italiae statum ex fratre meo audies. Litterarum vero studia te ipsum jam perfectius cognovisse arbitror.


page 472, image: s472

Sic enim te novi, hoc est et diligentissimum et honesti nominis cupidissimum. Quousque nunc progressus sis, non conjicio. Ne autem ab hoc tuo instituto, hac praesertim adhuc florente tua aetate, desistas, te et moneo pro mea in te summa benevolentia, et, si pateris, rogo. Velim esse nostrates quam plurimos, qui hujus laudis palmam mihi praeripere conentur: futurum sperarem, ut remp. nostrae patriae aliquando optimo loco constitutam intueremur. Video certe esse nonnullos, quorum ego laudi et studiis faveo, ut qui maxime. Patrem tuum saluto. Vale. Bononiae Nonis Decembr. 1661.

GHRISTOPHORO WITTICHIO Affini. Göttingam. EPISTOLA III.

BRevius in praesentia ad te scribo, et quia ad multarum epistolarum scriptionem rapior, et quia ad patrem scribo prolixius, et quia cum fratrem audiatis de rebus omnibus, nihil erit, etiamsi sim aliquanto hic prolixior. Meorum studiorum is hactenus fuit cursus, quem non potuerim ita celeriter absolvere, ut plurimi judicarent: sed ego meas ipse vires rectius habui perspectas. Verum quia necessitati parendum est, spero


page 473, image: s473

te minus moleste laturum, praesertim cum spes sit ex matura praesentia aliquando et parentes et vos majorem voluptatem uberioresque fructus percepturos. Quid enim a me potui? et hodie quid possim? plus tamen nunc, quando hoc anno ea hic didici, quorum me nunquam poenitebit. Itaque et velim, ut omnes expetitis, reditum maturare; et jam rebus quoque meis imperfectis venirem, si per me staret. Adhuc nihil mandatorum ab Illustrissimo meo Principe habeo, quae ut extorqueam, in aulam fratrem meum mitto, ex cujus literis, vel ex iis, quas ille ad me ex Megapoli mittendas curabit, sciam, quid mihi porro sequendum sit. Interea dum absum, quaeso te, ut parentes meos tibi habeas commendatissimos, eisque praestes quaecunque potes officia, etiamsi tibi onus hoc sit gravissimum. Amplissimos, crede mihi, ex hac mea pietate fructus demetes: egoque si vivam, omnia solvam, ne ullius rei jacturam feceris, imo conabor, ut te beneficiis superem. Sed ne ego de tua fide dubitare videar, in rogando non progredior ulterius. Toties vero non possum non te monere pro eo amore, quo sum erga parentes, quem que illis debeo, et ipse praestiturus sum, si vivemus. Tua vero familia ecquid crevit? utinam domi tuae Wittichiolum


page 474, image: s474

reversus ludentem offendam! nihil neque tibi, neque mihi erit gratius. Vale. Bononiae Nonis Decembris 1561.

SAMUELI CASELIO FRATRI. Wittebergam. EPISTOLA IV.

QUid hoc tandem est, urgeri te toties ad scribendum? tot vias tibi tuas huc ad me transmittendi literas ostendi? ne unam quidem mihi a te reddi epistolam tot mensibus? Facile mihi initio te excusabam, cum quanti me faceres, et quantum in procurandis rebus meis poneres diligentiae, scirem. Sed haec tanta mora facile fecerit, ut aut in te culpam conferam totam, aut te Viteberga discessisse, vel valetudine adversa affligi suspicer. Quid vero est, quod tuas literas ita desiderem? Num meae res et negocia, quae tibi consicienda perscripseram? certe de hisce me certiorem fieri, interest mea plurimum. Verumtamen magis me angit parentum valetudo, et tua itidem. Quid agitur? vivitisne? valetisne? ne hora quidem praeterlabitur, quin de vobis haec et alia cogitem. Vos vero istic ex creberrimis meis literis in eo nomine hac cura liberari potuistis. Sed nunc tandem ne quaeso


page 475, image: s475

hoc scribendi officium differas: ac ne dubites, quid a te velim perscribi, id te recte priores meae epistolae edocuerunt, quas te accepisse ex eo conjicio, quod quas ad Mylium scripseram, ille plerasque acceperit, vel si nescis, primum te in consilium adhibe: deinde de caeteris ex Christophoro quaere. Is tibi etiam multa et de Italia et de me narrabit, quae velis avide cognoscere. Itaque ejusmodi nihil scribo. Quod mei amoris erga te est, breviter tecum de iis, quae te meliorem hac tua aetate reddere poterunt, colloquor. Sequeris autem lubens meum in hisce consilium, quod me plus caeteris in tuis rebus videre tibi sit persuasissimum. Ac certe si quid possem ex intimo educationis artificio depromere, id ipsum magno Iabore quaesitum tibi offerrem. Qua natura quibusque moribus sis, satis deprehendi. Quarum virtutum flammae in te clucent, eas excita, et fac, ut earum initia tibi non frustra omnium Conditor indiderit. Ad humanitatem, modestiam, pietatem, veritatem, comitatem, verecundiam factus esse mihi videris. Earum virtutum laudem apud omnes, si voles, facile obtinebis: nec, quin velis, dubito. Verum quod proxime te monui, id vide, ut perpetuo, dum animum flectere potes, memineris. Primum [gap: Greek word(s)] exue: hoc


page 476, image: s476

enim [gap: Greek word(s)] cum ratione maxime pugnat, estque inimicissimum consiliis: ac certe placidi ingenii haec vis est, non moveri acerbius vel ad offensionem nihili, vel ad leve dicterium vel ad simile quiddam. Homines non possumus non irasci; sed leviter irasci et frustra [gap: Greek word(s)] . Deinde in pudore etiam peccatur non a te tantum, sed a nostratibus plurimum fere omnibus. Quodcunque agis vel dicis [non dico ut impudenter vel dicas vel agas] sed ut singulari animi praesentia et cum ingenua audacia et dicas et agas omnia. Id autem praeceptum non tantum apud inferiores et tuos aequales memineris, ubi eo non admodum erit opus: verum multo magis apud quosque primos, hoc est, vel sapientissimos vel illustri genere natos, atque adeo, ut si tibi coram Rege vel quid agendum vel quid dicendum sit, non tantus tibi oboriatur rusticus pudor, ut vel in agendo aut cesses aut pecces, vel in loquendo aut haesites aut obtumescas. Ac quid est verecundia, in adolescentibus ejus aetatis, cujus tu es, quam vel rusticitas vel stupor? Illa facit, ut etiam cum praeclare simus eruditi, ad res magnas nobis aditus intercludatur. Denique temperantiae et continentiae, ut es, ita studiosus esse nunquam desine: nec hac aetate te a virtute ne transversum pilum sine te abripi. Affirmo


page 477, image: s477

tibi, intemperantiae et incontinentiae nunquam adjunctam esse perfectam sapientiam. Si qui ebriosi habentur sapientes, ejusmodi a sui similibus habentur: atque etiam si sit in ebrioso nonnulla, erit certe ebriosa sapientia. Haec de moribus, ut fratrem te monere, ut filio praecipere tibi non dubitavi. Vide etiam, ut decoros et graves gestus in tempore addiscas. Nec si recte facis, levis nostrae adolescentiae censuram tanti tibi faciendam puta. Ac si de nonnullis etiam te frater monebit, id etiam aequo animo, ut debes, accipias: ego me a vobis facile moneri patiar. Ad literas venio: Ingenium tibi contigit certe divinum et instirutio liberalis, qua certe non facile tibi meliorem optaris: quae si mihi id aetatis, qua tu jam es, non defuisset, certe ausim mihi jam majora polliceri, quamquam vigiliis non contemnenda assecutus sim, et his fundamentis, dum vivam, semper altiora superstructurum me confidam. Accedit ad haec duo ea tua diligentia, quae sit necessaria. Qua autem ratione porro tibi pergendum sit requiris? Certe in gravem deliberationem descendimus, et in qua de rota tua vita decernendum est: eam igitur abrumpo, quod omnino sperem futurum, ut hoc secundo anno tecum te omnibus coram loquar. Interea quo es ingressus, perge,


page 478, image: s478

nec te multiplicibus doctrinis addiscendis obrue: imo volo, ne unius rei studio ingenium obtundas tuum. Quo enim disces unum quiddam [ut jam disces eloquentiam, credo] tardius, eo disces etiam diligentius et perfectius. Defessum ingenium certe nihil potest, alacre omnia. Et sic valetudini etiam tuae consulueris, quae tibi ut et mihi imbecilla contigit. Ut autem et animum exhilares, et corpus confirmes quotidie, [gap: Greek word(s)] , ut caepisti, perfecte disce, et palaestricae etiam da operam: sed utraque recte utendum est. Haec fraterna inductus benevolentia ad te scribo, quae tu non tantum leges libenter, sed et sequenda tibi pro virili arbitraberis. Vale, et fac, ut quamprimum tuas literas legam. Bononia VII. Id. Decembr. anni M DC LXI.

ANDREAE MYLIO, Consiliario Megapolitano. Suerinum. EPISTOLA V.

OStendi iis literis, quas mense Novembri ad te dedi, fratrem meum huc a parentibus missum esse mei monendi causa, ut quantum possem, reditum in patriam maturarem. Quod ipsorum consilium etsi mihi ab omni parte


page 479, image: s479

nequa quam satisfacit, tamen me movet inter caetera, ut et ardentius quae mihi, dum absum agenda sunt, agam: et vobis me, percurso hoc feliciter spacio, quamprimum istic sistam: ut, si parentibus senio et aerumnis confectis gratiam eam, quam vel debeo vel volo, referre non possim, eos tamen magna solicitudine liberem, quam de me suscipiendam sibi putant, praesertim mater, [utinam autem rectius sentiat:] dum in Italia vel in Gallia plures annos versor. Nec vero desunt alia, quae me in hanc sententiam perducant, quae te etiam probaturum pro tua sapientia et summa erga me benevolentia confido. Primum enim cogito, quantos sumptus faciam, quos verecunde etiam ab optimo Patrono petere vix ausim. Scio enim et quotidie animo meo pensito, quanti ibi sint coronati centum, qui hic parvi etiam aestimantur, vel ut aestimentur maximi, tamen in tanta necessariorum caritate etiam homini parcissimo facile diffluunt. Deinde valetudini quantum decedit meae in peregrino coelo? Nec jam ante annos alicui adhibebor muneri. Denique quid hic vel alibi, ubi multos menses lateam, plus proficiam, quam alicubi in Megapoli? Bononiae, ut ante hac significavi, nemo est, qui vel profiteatur [gap: Greek word(s)] vel eloquentiam. Fuit hic F. Robortellus;


page 480, image: s480

is Patavium discessit: in qua schola habentur excellentes hic ipse et Sigonius, qui inter se satis stulta aemulatione concertant. Haec fecit, ut utriusque auditores capitali inter se odio sint inflammati. Quae res movit magistratum Venetum, ut utrique publice docere hoc tempore interdixerit, donec haec odia sedentur. Quid si doceant, et ego ibi sim? Fortassis eos audiam: quid proficiam? fortasse nonnihil, at certe parum. Quin si ipsi mihi tali officio fungendum sit, neque indoctius, neque negligentius, neque infelicius easdem praelectiones, etiam eruditis me audientibus, tuear, quam alteruter eorum; quod quidem sine suspicione arrogantiae apud te de me vere possum gloriari. Etenim audivi hic Robortellum aliquoties auditores potius promissis detinentem, quam ubertate doctrinarum erudientem. Sigonius, ut nihil nisi optime et diligentissime scribit, ita tali est in docendo infantia, qualem schola facile respuit. Jam si neque hic, neque Patavii aliis ducibus me profectus in meis studiis facturum sperem, quo me in Italia ire jubebis, ubi diu eorum gratia haeream? Neque ego scholam scio, neque aliis majorem eloquentiae laudem tribui audio. Ac si jam Magistrum eloquentiae quaeram, profecto tu is eris, qui me simul


page 481, image: s481

maximarum rerum tractatione vel docendo vel solo exemplo tuo informaris. In Gallia enim ut Rhetores esse non negem, ita si eos viderim et semel iterumque audiverim, mihi satisfecerint, credo. Sed de hac postea: de Italia prius. In hac quia Bononiae satis diu haesi, ut ego judico, et tu mihi facile fidem adhibebis: volebam me hinc alio movere, ubi vel [gap: Greek word(s)] fierem. Egi itaque cum mercatore, ut ad proximas Principis literas mihi, ubicunque esset, sumtus procuraret: quod ut aegre se posse prae se ferebat, ita voluntati Illustrissimi Principis mihique urgenti facile satisfecit. Quare, re apud me bene deliberata, constitui post Idus Dec. Florentiam ire: ubi vivit vir de literis nostris optime meritus Petrus Victorius, cui qui ibi sunt Germani [sunt tantummodo tres] eximiam sapientiae laudem tribuunt. Quod et mihi persuadent facile, cum animadverterim, ipsos quoque Magistri exemplo summa esse virtute et sapientia. Et haud scio, an Germanos, qui alibi vivunt, hisce velim praeponere: ita sunt literis ab omni parte expolitissimi, et ea re humanitate prae caeteris singulari. Ac fuit ea resp. Florentina, cujus historia, quam hic quoque atrigi, non erit mihi plane nullo usui: videbo etiam rectius, quae hodie sit gubernatio. Ajunt


page 482, image: s482

enim hunc Medicen esse [gap: Greek word(s)] . Ad Febr. Cal. cum Camerario filio Romam ibo et Neapolin. Quod si expresse non habeo nunc in mandatis, tamen, cum non vetueritis, hoc, quod nunc ago, non improbabitis, credo, praesertim cum, si procrastiner, majore deinde cum difficultate et jactura temporis esset agendum. Scire autem vos volui omnia, quae facerem, et cur mihi facienda putarem: ut, cognitis mearum rerum rationibus, impensarum nihil vel profuse vel temere facere intelligeretis. Adest praeterea frater meus, qui si quid praeterea vel de aliis rebus, vel de me requires plenius, commemoret rectissime. Eum vero rogavi, ut meo nomine ad vos proficisceretur, ea praecipue de causa, ut cum tu has literas legisses, ipsumque praeterea audisses, quid velletis me sequi diceres, ipseque ad me tuam orationem et Principis mandatum quamprimum perscriberet. Ipsum te rogarem, ut id faceres, sed scio, quibus negotiis tu quotidie distentus vivas, ut facile, quae vellem, tibi excidat, nec satis ad scribendum sit otii, quanquam proxime ita scripsisti ad me prolixe et amanter, ut filio te aliquando neque copiosius neque benevolentius scripturum arbitrer. Itaque et hoc nomine tibi debeo omnia, quod nunquam negabo, pleno ore passim


page 483, image: s483

praedicabo, dum memor ipse mei, dum spiritus hos reget artus. Jam si per benevolentiae abundantiam ad me omnino scribes, breviter id facies, jubebisque quod voles: aut, si quid ad me ut exares, negocia publica non ferunt, quorum ego magnitudinem tibi incumbenten metuo, fratri explica de iis rebus, quarum jam meminero, quid mihi sit faciendum. Sesquiannus jam temporis meo studio destinari praeteriit: restet alterum spatium, prout voletis. Non cupio, ut hoc me in Italia opprimat, mihique frustra elabatur: ejus initium certe, utcunque statueritis, deprehendet: vix enim quod desidero, a te responsum habebo mense Martio, quod primum Febr. haec lecturus sis. Citius vero sesquianno quod cupiris me consecuturum quodammodo spero: sed tuum erit consilium, velisne me ad vos hoc LXII. an LXIII. anno redire. Si voles [id est, si Illustris. Principem hoc velle intelliges] hoc anno istic ero: sic et fient sumtus minores, et tamen vel illa, quae venor, vel illorum principia ero consecutus, nisi quod fortasse Gallice minus callebo. Nam si in annum LXIII. abero, forte et Gallicam mediocriter sciam et nonnihil intelligam Hispanice: sic enim utramque linguam degustavi jam, ut hoc mihi polliceri non dubitem: sed ego et hoc velim, et


page 484, image: s484

illud ex causis, quas imtio commemoravi, non abnuo. Sed utrum tempus mihi dabitis, non erit ex usu meorum studiorum, ut vel hic vel alibi in Italia vel uspiam in Gallia multos menses commorer: nec credo te judicio hac in re a me dissidere, ac nisi graviores te rationes moveant, ne a me diffideas rogo. Rogo et alterum, ut, si me meis rebus recte prospicere putetis, quibus itineribus commodum esse videam, proficiscar, quibus locis, quamdiu velim, mihi liberum relinquatur. Credite enim mihi non meo tantum, verum etiam sapientum consiliis hic utar-Impetrabo, opinor, hoc facile: sed nodus ille est durissimus. Hoc pacto, ego me ad Politicen recte induci putarem, pervagans peregrinas regiones, non quemadmodum [gap: Greek word(s)] , sed quo consilio id fecit Solon, quo Romani Graeciam inviserunt. Sed quid tergiversando nodum celo? Quid enim, quod necessitas, quod vestrum judicium, quod Principis nostri honor postulare videtur, reticeam? Viatico me instructum esse oportet, quod toto tempore mihi sufficiat. Cum enim non consistam annum vel diutius in uno loco, qui ad me pecunia perscribi potest? Hoc solum si habebo, cetera, adjuvante Deo, per me mihi constabunt. Sit ne autem hoc a mercatore Bononiensi mihi petendum,


page 485, image: s485

definite: vel quodcunque voletis, facite. Haec tamen via meis studiis commoda visa mihi est: quam si non sequar, reliqua fere omnia vel plane omnia minoribus sumtibus istis consequar, ut dixi. Etsi autem hac mea sententia mihi ipsi placeo, tamen in judicio acquiescam tuo, quem me plus videre non dubitem, cum et eruditione sis divina et aetate major, et usu rerum maximus. Exemplum mei consilii iter hoc Romanum primum est: si probabitis, deinde in Patavina schola ero ad mensem, aliquanto plus Venetiis: illa me de literis, hae de rebus politicis erudient. Proximo itinere totam Lombardiam cognoscerem, hoc est, Mediolanum et Genuam. Sed quid de Gallia et caeteris, cum mihi de vestra voluntate nondum constet? Verum etsi constet, [ut arbitror] tamen commoda quaedam mihi etiam sequenda erunt, quae antequam me in viam dem, omnia nequeo praemeditari. Ignosce mihi, MYLI CLARISSIME, qui te hisce meis nugis obruam, quas tamen si ociosus leges, aut amabis, aut ridebis certe, atque uno nutu, quo mihi benigne annues, quae futura mihi usui statues, comprobabis, idque facies avidius, cum quod tibi sim carissimus, tum quod tui honoris intersit, plurimum me esse veleum, quem me futurum Illustrissimo Principi


page 486, image: s486

recepisti, vel etiam majorem, vel si utrumque nos frustrabitur, prope tuam mei commendationem cum laude consistere. Faciemus etiam aegre barbari ei, sapientiam inquirendo et adducendo, tu me juvando, ego, quantam potest mens mea rerum cognitionem capere, laborando. Persuasi mihi jam te cum voluptate mecum colloqui, ut cum istic essem, quotidie solebas: itaque audi etiam alterum. Saepe in meis ad te literis memini, quae hic [gap: Greek word(s)] comparari possent, quae item in Gallia, quod scirem hoc genere Illustris. Principem delectari. Quid enim de te dicam, qui totus Musis natus es? Non est mihi responsum, quod expectabam: nam et quo genere plurimum caperemini, et quantum esset in libros impendendum, cognoscere volebam. Tu tantum in literis Principis, ut mitterem Dionis librum de regno, et, si quid esset editum a Manutio, adscripseras: in tuis generatim jubebas, ut quid librorum mitterem. Hoc in genere quod potui, praestiti. Dionis enim ille liber non venit: et Manutii paucos qui aderant, coemi, quos per eorum festinationem, qui huc erant missi, compingendos curare non licuit. Gladium itidem, quem mihi, qui rogati a me emebant et probabant, misi. Hoc si tibi satisfactum est, gaudeo: sin vis meliorem,


page 487, image: s487

et hoc et qualem velis, scribe. Invenietur Mediolani optimus. Quod ad libros attinet, dedi negocium fratri, et pecuniam ad emendum Dionem, itemque alios praesertim Manutii, quos se ad vos ferre posse confideret. In reliquis sunt Ethica Aristotelis a Lambino eleganter versa, qua versione vobis nihil erit gratius, praesertim Illustrissimo Principi, cum ea tu non egeas. Cum vero neque sic vobis satisfecero, ipsi Romae mercabur, quae videbuntur. Rogo autem, ut certior fiam, quousque mihi in hac re sit progrediendum: sunt in Italia scriptores Graeci, qui alibi non veneunt: sunt Venetiis Latini expressi typis elegantissimis: sed cogito, ut possim et quantum debeam. Me etiam valde oblectant Italici libri: Itali certe mirum in modum hanc ex barbaris initiis progenitam linguam excoluerunt Taceo horum poetas, oratores, fabulatores, scriptores artium liberalium, item architectonices, musices, interpretes Latinorum Graecorumque autorum: historicos, qui et elegantissime et sapientissime hac lingua scripserunt, praeterire omnes nequeo, nec tamen eorum mentionem facere, si ad eundem modum Latine extarent. Recens Florentiae edita est Guicciardini historia admodum laudata, refertissima consiliis: hac sua tempora prosequitur


page 488, image: s488

a Jovio exorsus, verum hoc habetur verior, in aliquibus, quae iste vix attigisset, etiam plenior. Villanus sui temporis historiam item plene persecutus est ab anno M. CCC. XXX. VIII. ad M. CCC. XLVIII. Corius Mediolanensem scripsit: Pandolfus Neapolitanam: Genuensem Augustinus Justinianus, Nebiensis Episcopus: Florentinam Maciavella: Turcicam Sansoninus: Bononiensem Leander, etc. Atque hic etiam libro utilissimo totam Italiam Geographice et historice simul exornavit. Est itaque vel horum tantum nomine operae pretium Italice intelligere. Quam vero lubens hos scriptores habeam, ut me istic etiam erudiant? Atque unum praeterea: Magna mihi est familiaritas cum Camerario filio, juvene cum literis humanioribus expolitissimo, tum eruditissimo medicinae: Is cum ante me hic versatus, et vixerit Patavii, et saepius venerit Venetias, et familiariter utatur Graecis et Venetiis, commode, qui essent libri Graeci, Venetiis potuit perquirere: ac sunt sane utilissimi plerique, quorum aliqui ne edentur quidem. Nonnihil ad describendum impetrare possimus pari precio: hic sive, tu sive Illustrissimus Princeps, aliquid impendet, et mihi et tibi, si quid tale conficiam, nascetur. Et quia in scriptorum


page 489, image: s489

librorum mentionem venio, vidi hic quoque pulcherrimos, licet paucos, quorum nonnulli editi non sunt: Est [gap: Greek word(s)] id est, de organis, quae vi ventorum regantur: est historicus Graecus [magnum volumen et egregium] [gap: Greek word(s)] Romae infiniti. Atque ea de causa advocatus est a Pontifice Manutius, et praefectus Bibliothecae et Typographiae Pontificiae: ac futurum est, ut quaedam prodeant scripta veterum. Ipse Manutius scripsit in epistolam Fam. Cic. accuratas explicationes, qui liber adhuc sub praelo: ubi exiit, exemplum statim habebis. Nova alia item reversus Bononiam. Vale, et fac, ut mihi de mandato Principis et de tua in his omnibus voluntate per fratrem quamprimum constet. Bononiae anno M. D. L. XI Idibus Decembr.

MATTHIAE CASELIO Patri carissimo. Göttingam. EPISTOLA VI.

SEmper ajebas, totam nostram vitam non humanis consiliis, sed divinitus gubernari. Id vero hactenus accidit: nec fiet de nobis aliter. Etsi autem hisce viginti annis, quos ipse bene totos


page 490, image: s490

recordor, pene nihil nobis fuit calamitosius, si ad fortunae bona respicias, tamen quid fuit nobis felicius, quibus et coelestia bona ubertim impartiverit Deus, et impartite abunde quoque fortunae bona coeperit? Fortunae vero bona ea quae fluxa non sunt, neque caduca, sed hominibus sanis sola perfecta bona existimata sunt. Neque enim vel virtus vel sapientia cum opibus aut etiam regnis conferri debet. Quae superiora et ipse quotidie oculis animi intueris, et ipse ea aliquot meis epistolis tibi protuli ** Etiam summum mihi est, parentibus me esse iis genitum, qui, cum non obscuro essent genere neque abjecto, nos sui similes procrearunt. Ut enim vos pietate et aliis animi donis praestatis, ita certatim filii enituntur. Ipse qui maximus inter eos natu sum, exemplo meo fratribus prae eo: studeo et virtuti et sapientiae, quibus humano generi meo loco prosum, quantum quidem per humanae naturae fragilitatem mihi licet. CHRISTOPHORVS nostrae spei satisfacit, eamque si, ut spero, patronum liberalem nanciscetur, etiam superabit. SAMVEL aetate praematura, vel recte potius matura, egregium de se et virtutis et eruditionis specimen edit. DANIELIS progressus mihi incogniti sunt. quod ad modum; tamen bene de ipso spero, et eum jam exhortor


page 491, image: s491

diligenter epistola quadam, ut et nostrum exemplum sequatur, et satisfaciat voluntati parentum. Ipse vero cum caeteris duobus tum minimo natu mea ope adero. Utinam vero eam diem videatis, ut et vobis gratias pro viribus referam, et nos matura aetate florere, hoc est, hominum usui natos esse, conspiciatis! Ac fiet certe: nec frustra se et a vobis et a nobis in re facili orari sinet Deus. Atque jam appropinquat id tempus praesertim meum, ut ante etiam vos docui. Quod si in me fuisset positum, jam istic essem, etiam, si quaedam mihi, quae vellem, quaeque ad me ornandum et meam, hoc est, nostram felicitatem spectare videntur, ex parte negligenda fuissent. Sed [testor Deum;] aequali ardore ad virtutem et sapientiam contendo, quanto ego vobis solatio et adjumento esse desidero. Quid, (conquerimini,) moraris? Quid nos retines? Equidem hic retineor maximis difficultatibus; primum iis rebus non sum instructus, quibus istuc proficiscens indigeam, sed forte acquiram etiam aegerrime illos sumptus. Mandatum Principis expecto; quo inscio, neque debeo, neque possum id, quod volo praestare. Scripseram autem eo nomine sexcentas ad Mylium epistolas; qui cum gravissimis fuisset negotiis districtus, ne verbum quidem mihi ad


page 492, image: s492

eam partem respondet: mitti mihi tanrum pecuniae procuravit, cum antea hic eguissem turpissime, non sine meo summo dolore, qua pecunia aes alienum dissolverem, ut nihil superesset. Hic mercatori in mandatis datum est, ut necessaria mihi suppeditet, quod quidem faciet, etsi gravatim ad proximas Principis mei literas. Caeterum ut meae res certo loco essent, scripsi ad Principem, meumque consilium ita ipsi exposui, ut, volente Christo, anno LXII. ad vos certo me constituerim venturum. Aut enim toro absoluto cursu, hoc est, peragratra Italia et Gallia, si Principi placebit, et si fieri poterit, me vobis sub futuram hyemen sistam: Aut si neque hoc mandaverit Princeps, ego pervagatus Italiam aestate istic ero, etiam Megapolitanis insciis, et si quid vobis re vel consiliis praestare potero, faciam, prospiciam item fratribus, ut coeptum studiorum curriculum de mea sententia feliciter continuent, quo facto una cum Christophoro ad nostras Venlium contendam, eos invisam: notitiaque inter nos et oborta et confirmata per inferiorem Germaniam in Galliam ibo, ibique ero anno LXIII. atque eodem in Germaniam meum munus, quodcunque summus Moderator meis imposuerit humeris, subibo: vitamque, ut debeo, Deo et hominum utilitati magno


page 493, image: s493

animo, relictis et repudiatis omnibus, consecrabo penitus. Hoc meum institutum et vos et Deus omnesque simul approbabunt boni, utroque vero consilio vobis, ut spero, satisfaciam, primo quidem perfectius, quo certe libentius utar, si potero. At si hoc non succedet, neque vos secundum improbabitis. Dum vero abest Christophorus apud vos et in Megapoli, et quid velit Princeps, mihi perquiret, partem potiorem itineris mei absolvam: quod confectum (est autem tutissimum) plurimum mihi apud vulgus admirationis apud illustres commendationis conciliabit. Me enim de rebus gravissimis cognitione visuque dignis erudiet. Non est nihili faciendum, quod hîc aliquamdiu fuit Christophorus, quod item Venetiis, mihi majori ornamento erit non tantum vidisse Romam et Neapolin, verum etiam utriusque politiam cognovisse et perscrutatum esse diligentius. Hoc mense ero Florentiae, Cal. Febr. Florentia Romam et Neapolin proficiscar: et quam primum deinde me iterum recipiam Bononiam: quo cum venero, legam et tuas et fratris et Megapolitanas literas, ex quibus cum vestras res omnes, tum, quid mihi sit agendum, sciam. Non requiratis, ut scribam prolixius, praesertim cum de mea voluntate et consilio vobis possit rectissime testari


page 494, image: s494

Christophorus: item quid hic agatur, quomodo vivatur, qui sint mores, quae studia, quae nova, copiosissime narrare. Valete, et Christiana fortitudine adversa tolerate, et quae nobis prospera largitur Deus, grata mente accipite. Quod cum faciemus, tantis beneficiis etiam porro nos cumulabit, ut magnitudinem eorum ipsi capere non possimus, faterique cogamur, verissimum id sacrum esse dictum: Mirifice dusit Deus Sanctos suos. Iterum atque iterum valete. Bononiae anno LXI. postridie Id. Decembr.

DANIELI CASELIO FRATRI. Rostochium. EPISTOLA VII.

IN tempore ad fratrem veni. Jam enim iterum, unde vix redierat, iter parabat, et nunc ipsum ingressus est. Reliqua coram audies. Heri huc veni ante tempus, ut video. Neque dum enim adest Schosserus, quem hodie hic et cras exspectabo. Si Hubnerus erit Cechelini, ad quem nunc scripsi, forsitan cras una erimus. Vides, me Nonis primum, aut etiam postridie Non. regressurum. Declinabo autem ad Othonem Hanium. Sic vobis ad VII. Vlve Idus primum adero.


page 495, image: s495

Sed adero certe, nisi multum impediar, quod non credo futurum. Jam sunt, credo, Naumburgenses nondinae: neque igitur veniet tam cito auriga Vitebergensis, neque Samuel. Domestica cura accurate, ut omnia recte habeant, et Victori satisfiat, et puer se in scribendo exerceat. Vale frater carissime. III. Non. Quintil. M DC LXIII.

ANDREAE MYLIO Duc. Megap. Consil. EPISTOLA VIII.

BReviter proxime ad te scripsi. Nunc sum brevior. Etsi enim eo loco res meae sunt, ut accurata prolixaque epistola potius opus esse videatur: tamen tuus in me amor, qui te mei, sive istic sim, sive a te absim, oblivisci non patitur, facit, ut, si in rogando nimius sim, me tibi diffidere videri existimem. Quod autem meae in te est observantiae, te tuamque familiam plurimum saluto. Rostoch. IX. Cal. Sextil. M DC LXII,



page 496, image: s496

CHRISTOPHORO CASELIO FRATRI. Suerinum. EPISTOLA IX.

GEorgius tuus etiamnum hic est. Eum tenuit nescio quid, et nuptiae Smerlianae. Tu eum istic monebis, ut quamprimum domum scribat, me Patri suo, cujus opera in procurandis rebus Italicis crebro me uti non ignoras, commendet, quod quidem mihi jam pridem promisit: sed tamen monendus est. Cave ne ullo pacto iterum implicari te patiaris. Quod ego te non temere moneo, providebo tibi interea, ut ad literas ad unum alterumve annum redeas. Quod nisi feceris, servire et quidem non tua sponte oportet. Quid Samuel mihi responsi ab Illustrissimo Principe attulerit, credo, cognovisti: donari mihi quinquaginta Joachimicos, eosque statim vel per te vel te procurante mihi huc transmissum iri. Monebis ea de re Rotromundium: acceptosque vel ipse adferes, vel cum Tunichaeo certove alio homine, mora omni sublata, mittes. Ecquid fit de itinere Livoniensi? nihil ut arbitror. Tu Pfeiffero in Poloniam ablegato adjungeris. Sed antequam iter suscipias, scribes ad


page 497, image: s497

me. Nec deerit, qui literas has perferat. Vale. Rostochio VII. Cal. Octobr. 1564.

EIDEM. EPISTOLA X.

VEhementer me commovisti re illa parva quidem, sed tamen te minime digna. Per vim retinuisti, reposcente Samuele, saccum illum Joan. Jacobi. Et hic profecto praeter modum mihi stomachatur. An non satis erat mihi miseriarum, nisi tu eas talibus nugis cumulares? Igitur eum mitte sine mora, nisi vis me in lites et jacturam pecuniae minime fraterne intricare. Summam item illam si accipies, integram mihi mitti volo, ne minimo diminutam: nisi fortasse hoc recte putas fieri, ut ego ab omnibus deridear, et ab iis quoque, a quibus minime debebam. Novi, quid possis praetendere. AEs tuum a Principe tibi poscito, cujus gratia cum tuam vitam in discrimen etiam conjicias, aequissimus tibi certe et esse debet et erit Dominus. Vale, nec mihi pro vobis omnibus semper laboranti et curas suscipienti irascere, quod tibi in praesentia merito tuo subirascor. Rescribe.



page 498, image: s498

MATTHIAE CASELIO Patri carissimo. Göttingam. EPISTOLA XI.

ETsi et in alteris literis, quae cognoscere vos velle arbitror, persecutus sum omnia, et mihi cum a publico munere, tum a meis rebus nihil plane est otii, tamen impius mihi esse videar, nisi seorsim ad te quoque scribam, quo et tu quoque plenius intelligas, et quantopere in nostris rebus laborem, et quo loco meae sint. Velim vero me aut fortunatiorem esse, aut majoris fortunae spem habere; idque non tam mea, quam vestra fratrumque gratia. Verum his moribus vel non nisi tarde mihi sperandum est. Fatum enim hoc meum est, ut quantum caeteri puerili quadam eruditione ad dignitates opesque adipiscendas adjuventur: tantum mihi meae literae, de quibus nemo nisi doctissimus facile judicaverit, obesse videantur: praeter enim quam quod me ita negligi patiuntur, faciunt, ut et malevoli me calumniis onerent, et invidia quantum possint, premant. Sed ego et illos et hanc ita satiabo, ut se ipsas consumant et exedant. Utrisque vero quotidie


page 499, image: s499

et judicia sanorum et perpetuum virtutis studium oppono. Fortunae vero asperitatem patientia facile placarem, si aut solus essem, aut ad magnos animi rectosque eos impetus non magnis etiam nervis opus esset. Alias vero ostendi et in alienis quoque literis doceo, quae spes sit: hanc fovebo, et quidem eo modo, ut si ferax futura est, non tam ille me adjuvisse, quam ego optime de ipso illo optimo adolescente meritus esse videar, et a bonis etiam judicer. Sed haec hactenus. Cum hoc tabellario expectamus a te vel brevissimam epistolam. Haec noctu scripsi. Vale, Pater carissime cum carissima Matre; vobisque persvadere, nos cum omnibus virtutibus, tum maxime pietati, quam vobis debemus, omnem daturos operam: neque citius quieturos, quam et Vobis haud dubia exempla probaverimus, Rostoch. IV. Non. Octobr. 1564.

CONRADO HEIDENREICH. Göttingam. EPISTOLA XII.

PRo nostra amicitia et tuas res scire cupio, et meas tibi notas facere debeo. Meae igitur hominis in literis viventis non splendidae sunt, sed mediocres: ita


page 500, image: s500

tamen, ut ad ea, quae spernimus, magis accedant, quam ad alteta, quae optaverimus. Quid vos agatis, mihi cum hoc tabellario perscribes. Ecquis vero nunc vestrae scholae praeest? Ecqui civium filii aliquid de sua virtute doctrinaque polliceri videntur? Si qui sunt tales, velim meo nomine ad studia excites, et ipsorum mihi nomina perscribas. Salutabis vero etiam a me amicos, Coebelium, Zachariam, cui indicabis me ad ver, nisi singulare mihi impedimentum objiciatur, Göttingae adfuturum, hactenus non potuisse, Hencelium, Thomam Strumbergium, et si qui sunt alii, qui vel de me sciscitabuntur, vel nostras Musas non oderint. Familiam tuam saluta. Vale et rescribe quam potes plenissime. Si epistolam meam tibi gratam fuisse intellexero, copiosius ad te scribam. Rostochio IV. Non. Octobr. 1564.

CHRISTOPH. SELIGER. Göttingam. EPISTOLA XIII.

VEllem superiore anno ad me venisses: sed me J. D. bonae spei puer, docuit, te brevi tempore mihi hic adfuturum. Quod si in itinere es, expectatus advenis. Sin te fama de peste hactenus


page 501, image: s501

deterruit, ipse quoque autor sum, ut hanc hyemem, quocumque modo potes, domi te contineas. Id erit et mihi et tibi non incommodum. Etsi enim nequedum hic pestis est, tamen tanto magis metuenda est, quanto nobis est vicinior; ex adverso enim grassatur in Dania; ex uno latere Lubecae, quae bidui itinere abest; ab altero in extrema Pomerania. Quod si etiam huc serpet, et tu eris in periculo. Sed facies, ut tibi tuisque amicis videbitur, vel potius, ut res tuae ferent. Quod si domi consistere decreveris, facies, me cum hoc tabellario de te tuisque studiis certiorem, atque item significabis, quando hic sis futurus. Vale, et propinquos, quos novisti, ex me fratribusque meis saluta. Rostochio IV. Non. Octobr. 1564.

CHRISTOPHORO CASELIO FRATRI. EPISTOLA XIV.

VOlebam ne ante discederes, quam nobiscum prandisses: sed tu te maluisti aegritudine conficere. Mihi vero ipsam rem accuratius consideranti videtur nihil metuendum. Nullius enim culpae te reum agere possunt. ** Redeas ad me Rostochium: tum deliberabimus, quid sit consilii capiendum. Alies quoque


page 502, image: s502

consulam, et ante omnes Rotromundium, qui ex Borussia rediit. Sed tu quoque cogitationem suscipe, et scribe ad me cum hoc homine, dum abes, ego Stargardium, tu Rostochium scribes, si poterimus commode. Ecce praeteriit tuus Climactericus, cum haec leges. Redeat igitur ad te animus, et fortuna melior accedat. Saluta familiam Bassevitiam. ... Nihil mihi venit in mentem. quod scribam praeterea. Tu ne te nimium excrucies, frater svavissime. Satis alioquin mali est. Vale. Sverino. Dominica Exaudi. 1568.

ANDREAE MYLIO, Cancellario Megapolitano. EPISTOLA XV.

HEri miris modis exhilararunt me tuae litterae: neque hae tibi gratiores erunt, quas scio fore gratissimas, quam illae mihi fuerunt: multis sane no. minibus, quae quid attinet referre? vel hoc solo, quod a te veniebant; vel alio, quod erant ea de re, de qua cuperem maxime. In hoc agnosco non tam incredibilem, quam perpetuam humanitatem tuam. Quae enim in tua potestate posita sunt, ea nobis videris propemodum in universum permittere. Id ego sic accipio ut velim te de omni re, ut aequum est,


page 503, image: s503

constituere; quando imperium tuum sequi debemus. Tamen si quaeris, quid mihi videatur: a summa sententiae tuae non dissentio, ut scilicet maturentur nuptiae. Quid enim malim, quam nos et his curis quamprimum expediri, et voti quamprimum compotes fieri? Quando igitur filia tua a te mihi desponsa est, quid malimus jam? sponsaliane an nuptias? ego sane non illa jarn, sed has expecto. Puto etiam eodem animo esse et vos et filiam. Neque videmur hac via tantum nostro desiderio, sed etiam nomini consulere. Volumus enim et velle debemus, ut intelligant homines, haec recte consulta et perfecta esse. Saepe mihi in mentem venit, quod in multas partes interpretor, illius [gap: Greek word(s)] : quod in opinionibus, quas tamen declinare omnes neque possumus, neque velle debemus, nonnullas autem etiam debemus, partim positum est, partim in re ipsa. In hac vos nostramque conjunctionem non fallam, neque, ut spero, fallar. Noster enim amor, quantum possum animadoertere, inter filiam tuam et me, [ut Lyrici verbis utar] crescit occulto velut arbor aevo: et jam radices egit bene firmas. Dicam quod auguror, quod ego praestabo; amicissime nos et svavissime victuros. Obsequetur enim ipsa mihi cum sua sponte, tum mea humanitate,


page 504, image: s504

in qua si mihi aliquid sumam, non superbe fecero, et intimo amore, ratione magis quam impetu suscepto; quod facile de me, quibus institutis quaque aetate sum, tibi persuadebis. Tu, quod est officium patris, [hic enim ut illi natura, sic mihi voluntate tua, meoque, ut sic loquar, delectu es] si diutius aberis, epistola; si statim revertemini, sermonibus tuis hoc ipsum docebis, confirmabisque ipsius tenerum animum. Hujusmodi est enim et in omnes partes flexibilis, foeminarum. Non illa minorem ex communi concordia et felicitate voluptatem capiet, vos vero etiam forte non majorem, sed tamen parem. Te dico omnesque tuos, quos tu meos esse vis, et certe mei sunt. Jam vero, ut tui mei sunt, meique tui perpetuo, quoniam in te solo, in prudentia auctoritateque tua positum est, effice quaeso: quicquid ego potero, faciam sedulo. Suave erit nobis vivere. Liceat enim mihi nunc secundum Epicurum loqui, quando pro fundamento, quod ipse quoque faciebat, ipsum honestum statuo. Sed accedo propius ad id, quod quaeris. Ante Kl. Octobr. ut video, non potest. Quid si octiduo ab inchoata juridica? id est VIII. Id. Octobr. si recte rationem ineo. Nos jam non exspectamus, quid decernas: sed te ipsum, hoc ut audiamus: neque enim


page 505, image: s505

dubito, quin brevi adfuturi sitis, vel satis tamen mature, ut mature coram ex te audituri simus, quid jubeas. Tui, in quibus me non potes non numerare, vel, ut vis et dixi, mei valent bene et firmiter. De litteris meis Berlinum missis amo te: quem semper et amo et observo. Sverino IV. Id. Sept. M. D. LXXI.

EIDEM. EPISTOLA XVI.

EGo jam duobus ulceribus, quorum unum ita graviter infestavit crus sinistrum, ut aliquot dierum et noctium somnum prorsus mihi ademerit, duas [gap: Greek word(s)] domi teneor. Praeter chirurgum aliquoties ad me venit Brucaeus, qui vel sales adspergeret, ut solet. Sed meliuscule incipio nunc habere. In caeteris haec sessio [gap: Greek word(s)] molesta est. Mitto quae nova his diebus domum meam perlata sunt: nisi istuc per alios praemissa sunt. Studium tamen probabis, et si visa nondum sunt, communicabis cum Dn. Marscallo von der Lühe , cui salutem pl. Vale. Rostoch. die XIX. Jan. 1580.



page 506, image: s506

JOANNI ULRICO CASELIO FILIO. EPISTOLA XVII.

ADes igitur, FILI, cum aequalibus. Ad Cal. Majas vos exspectamus. Deinceps in hoc spacio, quod ingressus es, non puerili passu tibi, me spectante, procedendum erit. Non enim te ad cursum incito, ne aut repente defatigatus aut offendens alicubi, concidas. Satis mihi, satis ipsi rei feceris, si maturabis. Quod mediocri diligentia, facili labore, sincera cum voluptate assequeris. Intelliges, quo et quam bene Latinae et Graecae linguae studium posueris, et deinceps ponas. Qui Latine sciunt, non nego, audire Musas poterunt: qui etiam Graece, intimos earum sensus accipient celerius. A Romano quidem illae sermone non abhorrent, quod invidia non laborant: quin quovis alio loquantur (quem enim ignorent magistrae sapientissimae) si animum advertere velimus: sed Attico mirifice et prae ceteris unice delectantur: neque illo aliove sic uti velint, ut non hujus plurimum admisceant, quem nativum habent et expolierunt maxime. Proinde, ut in aliis omnibus, ita in hoc quoque mihi morem geres, quod ut facile et minimum, ita necessarium est ad solidam eruditionem contendentibus.


page 507, image: s507

Sed de omni genere bonarum literarum me posthac quotidie audies: videro etiam, ut in unoquoque ducem idoneum habeas: ipse tamen animum tuum fingam, et mores informabo paterna cura et diligentia. In hoc cum primis mihi es confirmandus, ut tuum officium facias: quod curiosi turpiter negligunt. Miseri se ex animo suo delent, res suas obliviscuntur: in alios conjiciunt oculos, et de aliorum animis, moribus, vultu, verbis, actionibus, arbitratu suo censuram agunt, semper temere, nec raro superbe, nullo bono sine. Sed de hoc pervulgato sane, sed perverso tamen studio et fuga perniciosissima fugiendo, audi et disce Plutarchum, unum ex gravissimis scriptoribus, cujus mentem ut assequamini, ego tibi et aliis praeiero, nec addam pauca, quae ad rem faciant, vosque acuant in odium tam detestabilis et perniciosae malitiae, et in amorem diligentiae cognoscendi vosmetipsos et faciendi officii. Vale. Rostochii Id. April. anno M DC XIIC.

JOANNI CAROLO CASELIO FILIO. EPISTOLA XVIII.

VEnit quidem mihi in mentem natali tuo consilii mei. Sed tum ita, uti scis, afflicta eram peneque desperata valetudine,


page 508, image: s508

ut te vix uno verbo alloqui possem, nedum hortari, ut solebam. Nunc, ne tui meive oblitus videar, paucis tecum agam. Ita enim te geris, ut multis minime opus sit. Namque et mores tuos probo, et studia utriusque generis, tum ea, quae animi gratia tractas, tum altera, quae praecipua sunt, quod animum informent, et mentem erudiant. Te in illis multum quoque proficere, non equidem nolim, quod iis nec abuteris, nec abusurus videris. In literis nihil novi tibi praescribo. Tu modo eadem via perge, sed si potes, celerius: Nec tamen ita properaris, ut ex iis, quae necessaria sunt, quicquam negligas. De minutis et supervacaneis nihil urgeo. Pone vero tibi ante oculos non solum praecepta mea, sed et exemplum fratris, quem, uti spero, mature assequeris. Ille videbit, ut porro vestigia sua tuis plantis premenda relinquat. In quo ita vos velim contendere, quemadmodum in caeteris omnibus convenire gaudeo. Vale. Helm. ex Acad. Jul. X. Kal. Jan. M DC XCIII.

EIDEM. EPISTOLA XIX.

SCribo ad te, FILI, potius de consvetudine, quam quod sit, de quo te monendum putem. Facis enim, quae


page 509, image: s509

volo, et qua volo diligentia facis. Nec puer negligebas, que te agere volebam; jam cum aetate, ut fit in bonis, et amor liberalis doctrinae et studium in te crevit. Nec igitur habeo, quod te nunc moneam, sed, ut,

Quod facis, ut facias, teque imitere, rogem. Tamen hoc addam; quando iter vitae humanae ingredieris, vitae ne plurium consvetudine te implices, quod omnes commodo tuo colere non potes. Quibus autem familiaris es bonis sive satis bonis (nec enim mali se ad te applicant, et tu eos sedulo fugis) da operam, ne et ipsis placeas in omnibus. Fit enim, ut te vel a medio studio avocent, quibus morem gerere raro oportet, vel ad vinum trahant sodales, quibus rarissime sive nunquam potius. Alia porro quam in quibus studiis hodie es, te colere non jubeo. Tu modo haec persequere, et consilium meum operamque flagita, quoties vis. Semper opportune accesseris. Unum forte sit, de quo ex me jam quaeras; de eo tibi tantisper haud molestus ero, dum id agis, quod agis hactenus: immo te ipsum jubeo cogitare, quod vitae genus tibi sumas: sic tamen, ut memineris consilium prisci Sapientis, qui optimum jubet deligere. Vide etiam, ut naturae tuae idem sit convenientissimum. Verum de hoc mature deliberabimus. Malo enim te videre prius,


page 510, image: s510

et purgato pectore et literis eruditum non vulgariter. Vale. Helmst. ex academia Julia Kal. Jan. M DC XCIII.

JOANNI ULRICO CASELIO FILIO. EPISTOLA XX.

NAtalis tuus iterum me monet, ut de more meo tecum etiam per literas loquar, quo magis, quid velim, memineris. Hactenus mihi satisfacis et probitate, et profectu: quod ex re tua esse, ipse jam intelligis. Virtutem porro cole et literas, nec alio, quam quo instituisti, modo. Si putarem de aliqua re te commonefaciendum, aut excitandum, id facerem, etsi perbrevis epistola diligentiam tuam in omni genere studiorum, quae colis, acuere et facile potest, et omnino debet. Ego enitar, ut, quomodo et ab aliis tractentur literae, hoc anno videas, nec sumptui parcam in re tibi futura perutili, et pene necessaria. Cum etiam ea sit aetas tua, ut, ad quod genus vitae te a literis per eas conferas, statuendum brevi sit, nisi hac mea mediocritate ipse quoque contentus esse malis, ubi valetudinem magis confirmaro, quid in unoquoque commodi incommodique tibi expectandum sit, oratione mea perscribam


page 511, image: s511

diligenter. Nec enim, quod multos patres vidi facere, tibi persuadebo, ut eam vitam deligas, ad quam animo minus propendeas: per me optionem habes, sive paulo post habebis. Nam quae hodie tractas ea te abjicere nolim, sed proficere jubeo, quod nihil magis ex usu tuo. Quod a patre proficisci posset, minus desiderasti hactenus, nec deinceps desiderabis, non solum, quia tibi pater debeo, sed etiam, quia tua in me probi filii idem meretur pietas. Vale. Helmaestadio ex Acad. Jul. Kal. Jan. M DC XCIII.

JOANNI NEIWALD J. U. D. Decano Brunsv. EPISTOLA XXI.

FIliam meam natu majorem, Virginem Margaritam Caseliam despondi juveni eximia eruditione et singulari virtute praedito, Theodoro Adamio J. U. D. nato in Salinis Heroum prope Einbecam ad Lainum fluvium. Nuptiis diem diximus XII. Octobr. Quarum solemnitatem tua quoque, uxoris tuae liberorumque vestrorum praesentia cohonestari pervelim: et rogo te magnopere, ut in hac re pro animorum nostrorum conjunctione te non difficilem praebeas. Quod te cumque velle contra intellexero, in eo experietis quoque studium meum. Vale. Helmaestadio


page 512, image: s512

ex Acad. Jul. Kal. Octobr. M DC CV.

JOANNI CAROLO CASELIO FILIO. EPISTOLA XXII.

QUando facis ea, quae volo, et quomodo volo, non opus est epistola, neque cohortatione nova. Quod tibi perpetuum est, perpetuum esse jubeo, ut quantum ingenio praestas, tantum studii in literis ponas, quod quidem facis a puero; nec potes aut debes aliud, qui praeter imperium seu voluntatem patris, habes et praeeuntenm fratrem. In eo multum est, nisi omnia esse arbitreris, ut hac pueritia solldas et profundas verae vitae et recti studii radices agas, quod pauci mortalium mature consequantur. Quin beatos judicamus, qui in juventa a vitiis refugiunt, quod ad ea plerique natura feruntur vehementius. Places mihi in sermone Musis caro, et studio [gap: Greek word(s)] ; in utroque velim te progredi. Sine his nunquam penetrabis interiores literas. Studia autem sapientiae felicius coles, si Graece didiceris. Video quibusdam secus videri: errant; id alias tibi ostendam: nunc nihil, nisi hoc: qui negligunt, iis aditus ad principem Poetarum, quem eloquentiae


page 513, image: s513

et sapientiae fonrem prisci perhibebant, in perpetuum interclusus est. Hunc tu puer leges, et degustare etiam nunc potes; ad quam rem Magistrum habes, et me praeter cum: si per occupationes docere vos minime potero, ut velim confirmare, et ducere et debeam et potero. Vale. Helmst. in Acad. Jul. Kal. Jan. M DC XCIII.

CONSULIBUS et SENATORIBUS, Civitatis Göttingensis. EPISTOLA XXIII.

MUlta sunt adeo quae civitates mirifice commendant, earumque administratoribus veram cum primis laudem pariunt, a me pridem diligenter considerata: a quorum tamen cum plura sint, recensione ex cludit me loci angustia. Nihil enim malim: sic enim laudes patriae sive vestras et majorum commodius persequar: et adspergam similia, quae abs re non esse docti prudentesque viri existiment. Sed quia ex hoc argumento, mihi ad meditandum et perscribendum, vobis itemque uti confido, aliis ad cognoscendum grata, oratio facile nascatur, idcirco potius, ut me intra metam epistolae teneam, non nisi de una re ad vos sermonem instituam. Ex quo consilio sive facto


page 514, image: s514

laudabo avos vestros: intelligetis simul, quantam laudem illis imitandis ipsi consequamini, mihique consecuti videamini. Nam relinquam etiam, quae ulteriora sunt. Illis autem singulari curae fuit educatio pueritiae ad virtutem et pietatem in bonis litteris, ab annis inde circiter octoginta, sub coeptam emendationem in Religione. Tum tenerae aetatis primam curam demandaverant patri meo, Matthiae Caselio, quo tempore populum docebat Joannes Sutelius, quem ego post adolescentulus docentem saepe audivi, et cognovi virum doctum, disertum et moderatum, alienum ab omnibus turbulentis consiliis, uti hac extrema aetate mea multo magis judico. Intelligo enim, quod omnes mature inrelligere et sequi fas sanctumque erat: quantum omnium, qui quocunque loco praesunt, animi moderatio in quacunque parte reip. conferat: nec minus ad cultum Numinis, et prorsus requiratur ad vitae sanctimoniam. De Patre autem meo referam, quae mea in ipsum pietas jubet, mihique licet per modestiam. Etenim neque de meis, neque de me quidquam arrogantius sentire videri velim: qui alios etiam laudibus cumulare nunquam dubitaverim. Erat autem Pater meus et probus vir, et observans officii, et ut illud seculum sinebat, non ineruditus: ut qui


page 515, image: s515

ex disciplina Alexandri Hegii, hujusque aequalium, qui primam sementem elegantiorum litterarum in illa parte Germaniae fecerant, nonnihil et ipse accepisset. Adhibuisse autem singularem diligentiam in erudienda juventute res ipsa docuit, cum ex illa primum oriente adeoque prima schola prodirent, qui in Academiis feliciter doctrinae studia persequerentur, et ornati testimonio publico patriae ex intervallo ornamento ipsi quoque fuissent. Ex iis quare unum nominem, causam intelligetis statim. Post bellum Germanicum eidem ludo litteratio, re scholastica adhuc magis constituta, praeerat Matthias Heiso, bonarum artium Magister, idem meus quoque praeceptor, quo tempore major erat discentium frequentia. Proficiebamus pro ingeniis alii magis aliis; semperque ex eo tempore civium filii alii aliorum exemplo coluerunt litteras, quas patres vestri etiam liberalius fovere coeperant. Est autem Matthiae fratris Andreae filius Gabriel Heiso, quem ego do operam, non ut commendem, sed notiorem, vobis esse cupio. Quibus enim de dotibus ingenii innotuerit, ab iis eum diligi necesse est. Sane ut juvenis probitatem, ingenium et studia cognovi, benevolentia ipsum singulari complecti coepi. A qua probum et litteris deditum excludo


page 516, image: s516

neminem, adscisco in eam populares, ut solent boni. Docet namque hoc nos natura, ut peculiari affectu prosequamur ex iisdem majoribus procreatos, et sub eodem coelo natos. Ipse autem a puero acceptis rudimentis pernecessariis, neque proxime sequentibus neglectis, sine quibus magnarum rerum cognitionem alii aut frustra aut infeliciter affectant: et satis bono profectu, ad difficillimam sed utilissimam generi mortalium scientiam animum adjecit, quae custodit vitam et prorogat. In hoc Hippocrateo campo quemadmodum currat, indicio est difficilis disputatio, quam patriae dedicat, omnia praeterea vobis, quae praestare unquam valeat, studia prolixe pollicens. Quod ejusmodi ingenia amatis, quod filiis vestris doctos et fideles educatores alitis, his nominibus vos merito vestro colo: teneram autem aetatem recte istic magnaque cura erudiri gaudeo. Namque ita nobis relatum est, cui hoc negotium hodie demandastis, facere omnia ordine, et videre, ne quid a quoquam negligatur, aut inerudite novatorum in morem, qui non ad veritatem, sed ad opinionem omnia referunt, suscipiatur. Primum esse rationem habendam honestatis morum et cultus Numinas, asseveramus omnes: sequitur, quod est litteras docentium proprium munus, ut utramque linguam sedulo doceant ingeniosissimos


page 517, image: s517

quosque: rudimentis perceptis ad lectionem veterum statim adsuefaciant, in scribendo eos potissimum exerceant, qui ad litteras a natura quoque facti appareant: Disputationes et Declarationes vel relinquant Academiis, vel in Gymnasiis ante tempus pueris non demandent: quod adolescentuli, hoc pacto inflati opinione doctrinae, ne umbram quidem deinceps scientiae adipiscantur. Quorum est ea aetas et ingenium, eos neque falsis novatorum dicendi disserendique praeceptis, aliquando dediscendis, si recte malint sapere, imbuere oportet, neque aliis ineptis et futilibus, quibus chartae completae circumferuntur. Sed haec a me non uno loco explicata sunt diligenter et diserte: quod cuiquam contradicendi studio non feci, etsi recte et rationibus refutantur, et auctoritate objurgantur, praesertim cum petulanti verbositate freti, opiniones tueri non desinant. Verum hoc vobis, Amplissimi Viri, qui hodie in Senatu, quam ullo ante seculo, et doctrina legum et liberalibus aliis disciplinis exculti plures estis, porro curae erit, de quo loco non dicam pluribus. Etenim et vos tenetis, quod post Philosophos quoque cecinit Callimachus:

[gap: Greek word(s)]


page 518, image: s518

Facit autem ad rem admodum, quod honestae mercedes destinantur Magistris, quod confertur aliquid in ingenia beneficii, quod qui in cursu sunt, amantur et foventur? praesertim si qui disciplinas et difficiliores, et a plerisque neglectas scientiae amore et publicae salutis studio cum exigua spe privatae utilitatis, longo tempore et magno labore excolunt. Sed, ut modo ajebam, non opus est vos de iis moneri, quae non minus intelligitis, et singulari cura facitis. Accedit, quod super educatione cum uno alterove vestrum pridem vel coram egi, vel per litteras: neque deerit hujus rei occasio, si vobis ita aliquando videbitur. Valete. Helmst. ex Acad. Jul. Kal. April. 1608.

Interpretatio Latina versuum Graecorum:
Caesaries oleum in terra destillat odorum,
Caesaries Phoebi haut adipem largissima fundit,
Ipsam sed panacem. In qua destuit urbe
Phoebi Caesaries, in ea immortale fit omne.

ERNESTO VOLCMARO, Ecclesiastae Willershusano. EPISTOLA XXIV.

VUltis, qui nos istic affinitate attingitis, qui multi estis, et viri boni, et cum primis nostri amantes, mei etiam,


page 519, image: s519

ut jam vitae vesperam agentis, observantes, tu autem ERNESTE VOLCMARI, solennitatis auctor, magnopere etiam rogas et obtestaris, ut in nuptiis istic frequentes compareamus. Mihi vero plures etiam caussae sunt, quamobrem, quo loco erunt, esse potissimum velim, si queam per anni et aetatis tempus: quas tibi caussas propterea referam, ut non prorsus a vobis abfuisse videar, qui tecum, et cum eruditis hospitibus vestris, sermonem instituam per litteras. Principio ipse nullus dubitas, quin consobrini tui, generi mei, D. Theodori Adamii, parentes istic quoque videre admodum desiderem. Cum sene namque aequali fere meo Theodoro Adamio, non solum gemina mihi est affinitas, sed notitia quoque et amicitia pervetus, nata e communi litterarum studio. Habet filius in matrimonio majorem natu meam filiam: Theodorus Hupaeus juniorem natu habuit, ex qua habet decennem filiolam ingeniosam et lepidam puellam, neptem mihi carissimam. Nec vero uniformis est haec affinitas, quod neque propinquitate uniusmodi vos contingitis. Etenim generi mei Theodori Adamii matertera te in lucem edidit: soror autor autem patris Theodori Hupaei mater est: et ipsam autem matrem tuam videre et novisse auream; omnem denique


page 520, image: s520

opt. et doctissimi Theodori Adamii familiam, si aestas sit, hoc iter mihi vestra, imo mea caussa imperem: sic enim ex re ipsa intelligatis, me affinitatis esse obser. vantissimum. Quod et tu omnibus affirmare poteris et voles, quando et veteribus et novis affinibus referes, quo loco te domi meae tot annos habuerim, nec minus ipse te dilexerim, quam consobrinus ille tuus. Fuisti autem utrique carissimus, illi e conjunctione sanguinis, mihi ex affinitate: sed multo magis merito et virtute tua. Virtus enim devincit bonos inter se quam maxime, et quam arctissime. Namque etiam fratrum animi saepe dirimuntur: boni in mutua odia nunquam abeunt. Venisti autem ad nos ea modestia, quae decet adolescentiam, iis doctrinae principiis, quae aetati responderent: nec in te diligentiam discendi nec laboris patientiam desideravimus. Unde etiam augurari nobis licebat, et augurabamur, justo tempore te futurum, quem vellet pater Henningus Volcmarius. Sic enim et a bonis praedicatus, et a nobis cognitus fuit, cum domum meam venisset ad utriusque filiae meae nuptias. Sic enim etiam ex intervallo videam, et alloquar, quod pro humanitate singulari et ipse velit, [gap: Greek word(s)] tuum, Henr. a Gittelt, non minus doctrina et prudentia, quam vetustate familiae


page 521, image: s521

clarum, unum e senatu sapientissimum et integerrimum virum. Johannes enim a Gittelt Henrici et Ludolphi pater, vir gravis, unus de senatu provinciali, cujus de amplissimo ordine magna esset auctoritas, cum ex re ipsa de necessitate sive maximo usu doctrinae in vita hominum, et cum primis in republ. ipse quoque constituisset, quos dixi, filios singulari cura in litteris educandos jussit. Henricus porro et sui in omnibus confirmandi gratia, et ob usum rerum, etiam Alpes transiit, demum ex Italia reversus a Duce Julio in aulae senatum lectus, patriae in rep. sanctam operam navavit. Idem Dux Julius Ludolphum filio Principi Joachimo Carolo jussit esse condiscipulum in litteris, in familia vero a cubiculo, primum in Academia Julia, postea vero etiam Argentinae. Denique Ludolphum, juvenem virtute et doctrina praestantem, Dux Henricus Julius primum aulae primi natu filii Friderici Hulderici magistrum fecit: quod munus cum gereret magna cum laude, in gravem morbum incidit: atque ex Ludolphi subito obitu et aula, et propinqui, et nos dolorem accepimus. Erat enim et mihi et eruditis peramicus, litteris, si viveret, praesidio, et equestri ordini, non solum exemplo, sed auctor esset colendi doctrinae studia, non minus


page 522, image: s522

quam hodie est Henricus frater. Henrico autem Gittelio agerem gratias coram, quod facere tamen litteris non negligam, qui te potius, quam quemquam alium, in ista dignitate patri succedere voluerit, et intelligens doctrinam et pietatem tuam, et censens, nihil esse aequius, quam in dignitate patri succedere parem filium. Hoc namque patris meritum hac potissimum de caussa, quod potius de educatione filii, quam de re familiari curam susceperit: neque dubito idem statuisse Theologos, et servare hanc legem, ut aequissimam, non incognitam veteri Graecae Ecclesiae, ut filius patri subrogaretur, qui patris vestigiis institisset. Neque non vero essent, quae de aliis conferremus. Libenter namque et nos audiret, qui etiamnum totos dies esse praedicatur in doctrinae studiis, et frequentior quam in venatione. Neque negamus tamen, nobili et fortunato viro et hanc dignam, quo nomine se Episcopus Cyrenensis Synesius olim efferebat, cum libros sibi cordi esse, canes voluptati diceret. Sed, uti dixi, et ad ipsum litteras dabo, aut mittam, quod erit in promptu de meis lucubrationibus. Neque nihil est, quod me moveat, ut non nolim videre Gandershaemiam, ubi tu tibi sponsam delegisti: atque hoc fere iisdem verbis ex meis litteris, quas paucis diebus ante


page 523, image: s523

dedi ad primarium civem Imperialis Goslariae, Christophorum Strubium, exponentem vos quo que audite quaeso. Seculum est, sub bellum videlicet id erat, quod Germanicum postea dictum fuit, quando puer admodum, frequentans ludum Gandershaemensem, cujus moderator erat Christophorus Noricus, gubernante illa omnia Patre meo, Matthia Caselio Brachtono, viro beueficentiore, quam facultates ferebant, habebam in caeteris aequalibus tres fratres Strubios, Joannem. Christophorum, et Henricum: quod eo magis mihi haeret in memoria, quod fere quotidie ipsorum avi domum ventitabam: qui senex humanissimus delectabatur nostra puerili discentium consuetudine. Oppidum videre etiam nunc velim, etsi notum ibi habeam hodie forte neminem: accepi autem Joannem Strubium paucis annis ante vixisse in sacerdotum collegio. Fuit Joannes amicus haud dubie et collega tui Soceri, et ut conjicio, in dignitate successoris [fuerat enim ille collegii senior, non quod consenuisset, sed ut in senatu ab aetate nominantur] Georgii Jacobaei, quem hac de re ipse audies. Et illum virum doctum et bonum fuisse scio, et successorem esse ex omnibus audio: quo nomine et tibi et illi gratulor. Fuisset autem inter Strubios et me nata amicitia perpetua,


page 524, image: s524

si nobis uno loco contigisset vivere: sed me studium doctrinae alio rapuit: tamen cum, potissima vitae parte acta in Megapoli, huc migrassem, relatus in notitiam Christophori Strubii, qui tum et Duci nostro erat a consiliis, et sententiam ipse dicebat in Provinciali Praetorio, post annos fere quinquaginta, quamdiu ille superstes fuit, amicitiam coluimus. Haec, quae tu quoque, credo, hactenus ignorasti, cum salute, etiam ipso strepitu nuptiali, aut cum putabis esse commodius, narrabis. Atque ita habe tibi pro me epistolam, quasi gratulationem. Nec enim cui veniat in dubium, me omnibus de caussis omnia vobis fausta precari: ubi multis verbis non opus est, animus praestat omnia. Quae autem cogitatio et oratio tua a nobis discedentis fuerit, recordamur etiam plures, ominati hoc futurum, quod evenit. Ita enim solet: nec ipse consilium hoc improbavi, modo neque alterum ex animo tuo dimittas. Multum enim pollicebaris, quam in omnibus disciplinis, quarum te solida fundamenta in Academia Julia jacere vidimus, et ut jaceres auctores tibi et duces fuimus, perpetuus esses futurus. Nihil faceres omnino rectius, nihil sanctius. Namque et sacrae litterae multis adminiculis egent, et assiduo studio: nec in iis multum quis profecerit, qui


page 525, image: s525

ad populum non nisi satis disertus sit: quod ut non negligendum est, ita profecto non in primis habendum, neque putandum in eo esse omnia, ut verborum [gap: Greek word(s)] , abunde suppetat: sacra perpetuo, sed alia sunt multos annos legenda, discenda, consideranda, iterum meditanda. Vestibulum autem est ad virtutem sincer am et pietatem non simulatam, Modestia, quam in scholis Philosophi [gap: Greek word(s)] , in templis Theologi [gap: Greek word(s)] nominant. De hac loca sexcenta tibi in promptu sunt: operae pretium est, eam sacrarium fecisse in praecordiis cujusque nostrum, sed maxime cujusque sacer dotalis ordinis. Erudiit me, et erudiet re non parum, sanctus vir Basilius Magnus. Caeterum alterum consilium, de quo prius constitueras, difficilius tibi deinceps erit persequi, implicato altius re familiari: neque tamen non facies juvenis, bono ingenio, certis principiis, quod omnino debes et ante ipsemet probasti. Novi ego multos, quos nuptiae campum litterarium ingressos non retardarunt: atque minus optima quaeque studia colui ipse paterfamilias, quam antea. Cum autem super hac re inter scribendum mihi multo plura in mentem veniant, quibus forte uti tu quoque velis, et alii possint, si qua ejus generis desideras, fac me aliquando de studiis tuis certiorem: non erunt nulla,


page 526, image: s526

quae etiam tibi depromam e Theologorum scriniis, eorum dissimilia, quae doctrinae inopes, ferventes animis, et acriores opinionum et contentionum, quam veritatis et sanctimoniae cultores indies proferunt. Vale. Helmst. ex Acad. Jul. X. Kal. Nov. M DC CX.

JOACHIMO MYLIO, Viro Nobili in Goedebenda ad ripam Varni, proxe Crivitium. EPISTOLA XXV.

QUod velle vos sciebam, aut magno viro, Andreae Mylio, Patri tuo, socero meo, orationem funebrem conscriberem, id ultro in me statim recepi, etsi hoc forte alius faceret rectius, qui omnia citra reprehensionem exponeret uberius, et illustraret luculentius: neque non id ipse mallem. Ejusmodi enim scriptor et filii et generorum, et in his meas, si quae essent, aut esse putarentur laudes explicaret, jure quodam suo, plenius. Mihi in ipso so cero laudando et cura et cautio major fuit adhibenda: de affinibus dicendum parcius, de me tenendum silentium. Quis enim propriarum rerum praeconibus aures dat absque fastidio? quin qui faciles sunt, ut plerique sumus, in praedicandis suis bonis, ante partarum etiam laudum, saepe jacturam faciunt. Ego vero quia


page 527, image: s527

ex generis primus eram, et socero multis ipsius beneficiis devinctus, suscepi in me hoc negotium. Quod aliis videtur leve, et in promptu est, in eo quam vis non prorsus inexercitatus plusculum difficultatis reperi, quam initio arbitrabar, nec tantum ea de caussa, quam dixi, sed et ob aliam, quam tu quoque majoris esse momenti dixeris. Cum enim non praetereunda essent negotia, quibus dissimulatis deterere viri laudes viderer, cavendum esse mihi intelligebam, ne culpa mea in gravem plurium censorum invidiam incurrerem. Calumniam autem, quae est malevolentiae, etiam in clara luce veritatis declinare ne prudentissimus quidem et disertissimus scriptor potest. Eam igitur a me tum delineatam sive perscriptam orationem [namque meditabar eodem tempore, ac fere eadem opera conscribebam] misi ad vos, quorum in ea censuram esse primam oportere existimabam. Nam et filius et generi videretis, si quid aut praeteritum esset, aut non satis explicatum. Alii monuistis de aliis: ego ad emendationem accessi lentius, ut tergiversari etiam vobis viderer. Ostendistis enim ex intervallo, subvereri vos, ne editionem prorsus relinquerem, quae maturanda tamen esset vestro judicio. Nam talia nisi in tempore gerantur, nihil habent amplius


page 528, image: s528

ad populum gratiae. Ajunt enim solemnia quaeque, sive lugendum sit, sive gratulandum, debere in tempore fieri. Quod etsi neque mihi secus videtur; nam si funus clari viri celebrare velis, id eo loco aptissime eoque tempore facias: alia tamen est, ni fallor, eorum ratio, quae monumentis litterarum consignantur, ut longe gentium et futuro etiam forte seculo vigeant et legantur. Quod etsi plerique sibi pollicentur, ut est in unoquoque plurium scriptis, et omnium fere vocibus nobilitatus amor sui: quotus id quisque tamen adsequitur? Nec enim libri, nisi velut ad unguem perfecti, esse potest vivacitas: quin multi quo die lucem adspexerunt, occidunt. Caussae igitur multum est, cur in ejusmodi opere non celeritas et maturatio, sed maturitas potius et bonitas flagitanda sit. Vilia namque si sunt, cujusmodi fere quodque extemporaneum, ne officii quidem, atque adeo vix studii nomen mereantur. Nec tamen haec cura me tantum retardavit ab exspectata editione. Inciderunt enim cum privatae calamitates, quas tu non ignoras, pridem amicis cognitae, obitus carissimi filii, et lis deinceps, nec opinata et infelix, non tam exitu, quam diuturnitate contentionis, tum publicae, cum nos morbi populares triennio vexarent, et in


page 529, image: s529

Transveseranis agris peregrinorum militum populationes nobis quoque non timoris nihil incuterent: quae tot tantaque mala si animum meum non penitus affligerent, non leviter tamen afficerent. Etenim et longinqua mala humanitate praeditos commovent. Itaque non tam objurgatione, quam commiseratione dignus videar, qui quaedam inchoata, quaedam perfecta pene abjecerim, vel invitus certo seposuerim. In iis est haec lucubratiuncula, quam quoties interea adspexi, piguit inter tot molestias, et in tanta animi aegritudine ei manum denuo admovere. Nec sum hodie ad rem paratior, quando tempestates et inundationes a bruma factae et animum meum tentarunt non leviter, et valetudinem magis labefactarunt, quam et annis attenuatam injurato creditis. Tandem flagitationum vestrarum quasi convicio excitatus relectioni orationis tribui hosce dies aliquot, multa induxi, pauca adjeci, aliqua emendavi, pleraque reliqui, vel quod meliora non habebam, vel quod ferri posse judicarem. Nam quae a me proficiscantur, tenuia esse, facile perspicio, nec ejusmodi, quae acutissimorum hominum censuram sustineant. Hactenus de mora ea ad tescripsi, quod tute instares potissimum de editione, veritus quoque opinor, ne si quid mihi gravi aetate


page 530, image: s530

humanitus accideret, aut opella nostra mecum una occideret, aut publicaretur negligentius. Laudo te, Joachime, qui honori Patris in omnibus consultum velis, in quo me habes a te secundum, ac forte tibi parem. Viri enim laudes in ipsius nepotes, liberos meos, aeque redundant. Laudo magis, qui ut paterni ruris, ita paternae dignitatis haeres unicus, quemadmodum illud colere ab initio constituisti, ita et hanc omnibus rebus tueri studuisti, ut te equestri loco dignum gereres: quod ut commodo faceres, a puero prorsus nihil tibi defuit. Magnum esse creditur, nec ipse negarim, quod sapientissimus Imperator Maximilianus Patrem tuum ob virtutem et merita in patriam adscripsit in album Nobilitatis Germanicae, insignibus de more tributis: majus, quod ultro fecit, Paterque tuus munus illud Imperatorium prius accepit, quam paratum sibi intellexerat, de quo ipse neminem compellasset. Cum autem cognitus et carus esset Proceribus Regiae, existimo auctorem ejus beneficii exstitisse, Huldericum Zasium secundum, summi judicii, et primae auctoritatis virum, cujus manum adscriptam vidi Diplomati. Pater erat ea modestia, ut minus ostentaret, quod tamen in rebus pretiosissimis habebat: tu ea prudentia et animi magnitudine, ut partum


page 531, image: s531

a Patre decus conserves sedulo. Dixi, ut posses, omnia tibi in promptu fuisse. Indoles primum animi rara et paterna, nec quod ad corporis bona, negligenter te natura habuit. Quid de educatione dicam? qui puer domi paternae in aula, et deinceps domi meae in Academia Rostochiensi adolescens cum Nobilissimis adolescentibus et Principibus fideliter cruditus fueris, et prima aetate ita te gesseris et eleganter et modeste, ut cum in eorum consvetudine te nemini anteferres, omnes te amarent plurimum. A studiis quidem doctrinae tibi non recedendum putabas, sed accedendum etiam ad artem equestrem. Itaque tum Dux Megapolitanus, optimus Princeps, Joannes, Joannis Alberti F. te in familiam suam adscivit in ordine equestri: neque non semper fuisti jucundus et carus juventuti Nobilissimae, donec Pater tibi rem omnem familiarem tradidit, cui ipse per negotia non praefuisset, mater per gravem aetatem, ut ante, praeesse amplius nequiret. Est hoc genus vitae, ut sapientes etiam scriptum reliquere, et quietissimum, et justissimum. In eo ut te geras, ipse tibi non occinam, qui aliis exemplo sis, et boni patrisfamilias nomine praediceris a vicinia. Istud autem Mylianum, quod Pater Musis dedicavit, quas cum in aulae strepitu atque negotiis non


page 532, image: s532

posset, in isto recessu religiose coluit, cum litteris carere non posset; non dubito, quin tu quotidie aliquid legas aut mediteris. Voluptatem certe capiebas ex historiis. Pulchrum est et te dignum, ea esse et virtute et doctrina, ut cum restuas commode administres, tum si patria, si propinqui, si amici, si vicini te consulant, ne ista aetate, ac multo minus graviore, consilii penuria labores. Boni autem consilii copiam non tantum usu, sed multo magis doctrina et exemplis [utraque libri veterum suppeditant] comparari, te fugit minime. Unum superest, quod te frustra hactenus monui: non falsus autem animi sis, si de eodem te a Patre moneri existimes: vide, ne longius annum transeas, quem nuptiis non solum Plato determinat, sed alii quoque viri sapientes, qui de conservanda propagandaque civitate fideliter nos docuerunt. De quo consilium plus quam satis diu ceperis, id aliquando maturandum memineris. Alii fructus alio anni tempore proveniunt, byeme nives, et frigora, et quae non tempestates? fructus ferre non sinunt. Vale. Helmst. ex Acad. Jul. Kal. Mart. M DC CXI.



page 533, image: s533

RABANO CHRISTIANO Göttingensi, Philosophiae Magistro, Scholae Parchimensis Rectori. EPISTOLA XXVI.

DIris devoventur ab omnibus, nec injuria, qui multiplices et perpetuas generis mortalium miserias suapte culpa, aut etiam studio, sive publice, sive privatim cumulant: contra magni facimus et praedicamus, quotquot et se et alios parte aliqua calamitatum, quod in ipsis est, perpetuo sublevant. Ab hac parte stant omnes boni, dum propulsant bella, seditiones, inimicitias, contentiones, ut avertatur et dissipetur infelicitas: conciliant autem pacem, concordiam, amicitiam, omniaque humanitatis officia. In hoc genere, qui nos profitemur, utinam perseveremus omnes: sic et nos beati, sive minus miseri simus, et plures vindicemus ab aerumnis. Tales, ut et nos essemus, semper operam dedimus: de me testari multi passim quoque possunt, qui dum ipse senectam tolero, paullatim mecum consenuerunt: et te ipse talem, ab adolescente, annis jam viginti novi, cumque te omnibus de caussis diligerem, ob hanc unam dilexi maxime, qua tamen una atque sola


page 534, image: s534

nemo praeditus est. Ut enim vitia, in quibus sunt, coacervantur, sic plures virtutes, sive honestae actiones se comitantur, ut fidi sodales assolent. Te cum apud nos litteras coleres, vidi sodalium amantem et popularium, majorum observantem, et cum iis non minus mei Non tam patria autem, quam haec virtus me tibi devinxit, ut vellem tibi, et bene, quod possem, facerem. Postquam, veniens ad Parchimios, munus educandae juventutis in te suscepisti. Iisdem moribus, primos in ista urbe in amicitiae leges coegisti. Statim enim te, in quibus erat doctrina, prudentia, pietas, benevolentia complecti coeperunt: quod non solum de tua praedicatione, sed et de aliorum litteris cognoveram. Itaque non mirum, si religiosus, clarissimus, doctissimus, et longe humanissimus vir, Joannes Nivinius, Protecclesiastes, te sibi generum delegit, tu filiam viri, nobis animo moribusque similiimi, ambiisti. Hoc igitur conjugium cessit ab omni parte, ut optavimus. Ex omnibus unum praedico, quod ille te, ut filium amavit, et tu illum, ut patrem veneratus es ab initio, quamdiu in vivis fuit. In caeteris mihi conjunctio ejusmodi, res maximi solatii, cum Socero meo fuit, quod et in Myliana celebravi: et hodie mihi solatio sunt generi mei, mei perobservantes,


page 535, image: s535

mihi omnibus contra nominibus carissimi. Haec vera sanctaque est inter soceros et generos affinitas, contenta his sacris terminis: aeterna etiam, ad quem modum mortalia perdurare queunt. Ego Nivinium inter amicos etiam hodie diligo: tu ipsum etiam, postquam ex hac caduca vita evocatus, concessit in beatiorem, colis. Non potui facere, quin ipsius honori et memoriae aliquid meditarer: quodcunque est, tibi non minus debetur, quam Niviniis: et quidem hanc orationem funebrem ad te mitto: tu studium meum commendabis uxoris tuae fratribus, exempla istic reddes viris doctis, amicis communibus. Vale. Helmst. ex Acad. Jul. V. Kal. Apr. M DCCXII.

[gap: illustration]

page 536, image: s536

Jo. CASELII EPISTOLARUM LIBER X. EPISTOLAE AD VIROS CELEBRES

HIERON. WOLFFIO. Augustum Vindelicorum. EPISTOLA I.

SAlutem a te, et Camerario, quicum vivo amicissime, et mihi Menius adveniens attulit. Is quo tempore Augustae fuit, nondum alteras meas literas, ut conjicio, acceperas. Jam tertium scribo, ac rogo, ne tibi homini literarum studiis occupatissimo meae interpellationes molestae sint. Ego vero et lubens ad amicos scribo frequentius; et hoc meo studio: fateor enim quod res est: cupio me viris summis devincire, in quibus tu facile principem tueris locum. Tantum enim praestas ad conservationem humaniorum


page 537, image: s537

literarum; quantum vix quisquam alius nostratium. At vero nostri homines in hac re ne Italis quidem hodie cedunt, ut et ipse experiris; et te vir clarissimus Simon noster [quem isthic firmiore opto esse valetudine melioreque fortuna, quam hic utraque usus est,] quae hic sint studia, docebit rectius. Bononiae certe jam nemo est. Robortellus et Sigonius Patavii aemulationibus contendunt, idque satis [gap: Greek word(s)] . Haevero etiam ita utriusque auditorum animos in cenderunt, ut utrisque adhuc publice docere interdictum sit. Quae hic jam gerantur. et quo loco res meae sint, frater meus tibi exponet coram, qui tibi hanc chartam tradit. Octavo Calendas Decembris tribus quatuorve ante lucem horis levi terrae motu tota Bononia concussa est. Sed is nihil quidem ruinarum secum attulit, tamen ab omnibus sentiri facile potuit. Idem accidit Patavii. Vale, et me in eorum numero habe, qui de te tuisque laboribus sentiunt quam honorificentissime. Bononiae prid. Non. Dec. 1561.



page 538, image: s538

VICTORINO STRIGELIO. Jenam. EPISTOLA II.

CUm ad te essem scripturus, multa mihi veniebant in mentem, quae et possem recte scribere, et te libenter lecturum confiderem. Quod autem in primis mei esse officii arbitror, tibi, Victorine optime, gratias ago, quod me tua singulari illa benevolentia complectaris, idque, cum apud te essem, humanissimis verbis ostenderis. Haec vero facio parcius, ne cum in tuas laudes esset, si facerem, excurrendum, aut eas minus, quam debebam, attingerem, aut, si apud te eas quasi penicillo delineare conarer, in adulationis suspicionem incurrerem. Tantum sic habeto, et tanti te apud me esse, quanti apud quemquam, et nihil mihi esse magis in optatis, quam ut tibi sim carissimus. Magis vero hoc opto, dum te hae aerumnae premunt, ut videas merito tuo te a me observari, nec fieri quidquam tale ullo alio rei studio. Subeo enim sponte partem tuae fortunae, eamque tibi meis literis mitigare conarer, nisi te fortissimum, et pie patientissimum omnes boni cognovissent. Crede hoc non mihi, sed Deo, cujus tu promissiones uberrimas


page 539, image: s539

non solum quotidie ob oculos positas habes, verum intimo pectori insculptas geris: futurum est, non ut tu emergas, tanti enim hoc non est, quanquam et hoc fiet, sed ut tua opera Ecclesiae vicissim et literis inservias, ut fecisti antea summa fide. Caetera, quae has literas prolixiores facerent, quaeque tu de Italia, meisque rebus lubens cognosceres, exponet tibi Christophorus frater meus, quem et literarum et meo nomine ibi inter caeteros tui observantissimos commendatum esse patieris. Vale. Bononiae IV. Id. Decembr.

JOANNI STIGELIO. Jenam. EPISTOLA III.

JAm XVI. mensis est, quando te istuc proficiscens sub imbecilla reliqui valetudine: tibi nihil vehementius accidisse mirum in modum gaudeo. Quod interea temporis duos illustres Poetas Sabinum et Lotichium amiserimus, et meo et literarum nomine doleo. Id vero opto, ut tu, Stigeli optime, Germaniae nostrae vel potius orbi terrarum diu supersis, et cum tuo exemplo tum saluberrimis institutis ad veram poeticen plures excites, qui quasi per manus illam a te accipiant, et eodem modo iterum posteris tradant suis. Fiet autem


page 540, image: s540

hoc certe, si te, ut facias, neque rogare neque monere te debeo, ne vel te docere, vel minus tibi, quam habes animo, tribuere, vel diversum quam aetatis meae est, facere, videar. Itaque huc me convertam, ut tibi gratias agam, quod me in iis facile esse pateris, qui et tibi sunt carissimi et te unice colunt: quorum hoc ego cum semper praestiterim, tum praestabo perpetuo. Ut me itidem perpetuo ames, si sint illae in me virtutes et literae, quarum me esse studiosissimum ire inficias non possum, te et audacter rogem et statim impetrem. Conatus ramen illi, quibus me omnibus bonis probatum reddere laboro, te mihi devinctum facile conservabunt. Vale. IV. id. Dec. 1661.

DAVIDI CHYTRAEO. Rostochium. EPISTOLA IV.

DIu nihil est e Saxonia de turbis Ecclesiasticis narratum, quod gaudeo, quod inde nullas esse colligam. Non enim si quae essent, abesset, qum citissime Italiam pervagarentur. Utinam vero si quae sint, quamprimum divinitus sapientia primorum, in quibus tu facile principem locum obtines, consopiantur aboleanturque aut si nullae sint, in posterum


page 541, image: s541

nullae renascantur. Mirum quantum non ibi solum, sed et hic et alibi detrimenti Ecclesiae adferunt: impios confirmant, imbecilles in diversum rapiunt, pios in aerumnas curasque conjiciunt. Tamen ut certius quid sciam, facient tuae literae. De bello Livoniae proximo Novembri accepi Clarissimi Domini Mylii literas, qui certe ostendit ea, quae non velim. Hodie item Augusta huc scriptum legi, parari copias in Saxonia, quid futurum sit, adhuc non constare. Haec de vobis cognoscimus. De Italia fere nihil habeo, quod ad te perscribam rectius, quam frater tibi coram commemoret. Dedi enim hoc ipsi negocii, ut Venetiis primum de omnibus, deinde de concilio Tridenti perquirat diligentissime: atque quae cognoverit, et tibi et aliis amicis communicet: idque faciet sedulo. Sermonetta Cardinalis hac ante triduum transiit, profecturus itidem Tridentum. Narratur hic dixisse, ratione rem tentandam cum haereticis, si nolint, [gap: Greek word(s)] . VIII. Cal. Dec. hic levi terrae motu tribus quatuorve ante lucem horis tota Bononia concussa est: qui etsi nihil secum ruinarum attulit, tamen ab omnibus facile potuit sentiri. Idem Patavii accidit. Verum et de me quaeris. Hoc mense Florentiam ibo: sub Cal. Februarias Romam;


page 542, image: s542

inde Neapolin. A Paschare huc reversus, accepto ab Illustrissimo Principe mandato, quid mihi porro agendum sit, videbo. Fratrem meum et meo et suo nomine tibi cupio esse quam commendatissimum. Vale cum familia. Bononiae IV. Id. Decembr. 1661.

TILEMANNO STELLAE. EPISTOLA V.

SAepe de artibus Mathematicis cogito, quam divinae sint, et quam ab hominibus negligantur. Irascor etiam nonnihil, quod iis non sim eruditus. Tibi vero, quod omnem in ipsas operam contuleris, opto fortunam sereniorem, praesertim cum ea re non tam Mathesis, quam virtus dignum faciat. Nec vero etiam dubito, quin claritatem nominis amplificaturus sis, et praemia adepturus laboris decennalis, edita tua Germania: quae ubi a te fuit illustrata, non adeo ingrata futura est, ut te et alumnum suum et [gap: Greek word(s)] neglectura sit. Avide eam reversus videre cupio: atque etiam sequar tuum exemplum, adjuvaboque patriam cum in ejus historiis ex tenebris in lucem proruendis, tum in prorogandis elegantioribus literis, quas fontes virtutum appellat Xenophon. In quorum illo tuam


page 543, image: s543

ego tuorumque similium opem et simile studium, quo vel ipse superet, exspecto. Sed quorsum haec? ut scilicet aliquid scriberem. Nec poteram aliud, quam de rebus nostris nonnihil. Etenim ut Venusinus Poeta ait, tractant fabrilia fabri. Vale, et tibi persvade, te mihi cum ex virtute, tum ex tua erga me benevolentia merito tuo esse carissimum. Bonon. IV. Id. Dec.

M. ANTONIO MURETO. EPISTOLA VI.

EGo vero quam sum importunus? toties te interpello: sive hoc facit tuus in me animus, sive mea de te persuasio: sive hominum tui sitis. Mihi enim quaevis harum causa sufficit ad excusationem. Ut autem praeteream, quae in nobis mutua esse lubens mihi persuadeo, nemo est vel modicum tinctus literis, quin et te magni faciat, et si istuc proficiscatur, audire vocem tuam, vultum contemplari, et humanitatem experiri velit. Vides quid dicturus sim. Hi amici mei Joannes Lubecius et Gallus Beccius Germani fama tui nominis permoti, et ipsi te salutare jam pridem in animum induxerant. Quod cum mihi mirifice placere intelligerent, ut qui te jam penitus perspexissem, visi sunt a me epistolam hanc cupere, quam ipsis


page 544, image: s544

dedi brevem et incultam, ut vides. Haec tamen munus suum obierit, si ipsis fores in sermones tuos patefecerit. Quod haud dubie sive illa etiam antequam huc legendo processeris, sive tua humanitas faciet. Si tamen hoc requiris praeterea, cognosces viros et virtute praeditos, et literis probe excultos, et cum omnium eruditorum, tum tui observantissimos, Quae cum in iis deprehendes, erunt tibi, me quoque tacente, commendatissimi. Cui commendationi si fiet quaedam quoque ex hisce literis accessio, multo magis et ipsos et me tibi obligabis. Vale, MURETE CLARISSIME. FLORENTIA. Kal. Martiis. Anno M. D. LXVII.

PAULO MANUTIO. Romam. EPISTOLA VII.

TErtius jam annus est, PAULE MANUTI, quando fama tui nominis excitatus Romae te salutavi. Tu et me libenter audisti, et mecum multa de literarum studiis liberaliter communicasti, meque de iis, quae nomine Ducis nostri Joannis Alberti Principis Megapolensis ex te quaesivi, amicissime et prolixe docuisti. Vide vero, quam illius nostri colloquii sim memor; neque tibi excidit, opinor, etsi


page 545, image: s545

quotidie hominum eruditissimorum salutationibus non interpellaris solum, verum etiam, quod acceptum ante ex aliis ipse quoque vidi, plenius obrueris: et quam mihi hoc, quod in aliquam notitiae tuae partem perveni, laudi ducam. Neque enim tantum retuli amicis omnia, sed et ipsi Illustrissimo Principi meo, quem dixi, qui cum sit doctrina eleganti, atque Latinis etiam literis probe imbutus atque perpolitus, cum ante te et e scriptis, quae legisset, tuis suspiceret; tum et ex aliis, quae ipsi ex Italia attuli, et ex meis verbis multo te magis coepit admirari, et quidem tantopere, ut ne suspicionem adulationis tibi moveam, epistola totum exprimendum non videatur. Sed mihi hoc unum crede, si quis est, quem maximi faciat, is equidem tu es, quem pene unum et certe summum Latinae linguae vindicem haec vidit aetas. Cum igitur illius hoc sit de te judicium, quanquam tu re ipsa non aliorum censuris niteris, et singularis in te benevolentia: et si neque monere neque rogare te ausim, tamen optarim, et, si ignoscis huic meae audaciae, aliquantulum rogarim, ut hanc scribendi occasionem nactus, aliquid ad ipsum non gravatim des literarum. Quare et ipse plurimum inibis gratiae, ne quid temere pollicear amplius, et me quod tibi


page 546, image: s546

in proclivi, et ex meo usu erit, in multo majore collocabis. Perferet autem ad me, si quid scribes, qui has a me tibi reddit, Joannes Schosserus Aemilianus, acceptas ita curabo, ut intelligas, eas adhuc venisse expectatissimas. Gratificatus est autem mihi nunc cupide Shosserus, quicum mihi ab adolescentia et literae et omnia fuerunt communia, ut te quoque, [nam doctorum hominum et Philosophiae gratia in Italiam proficiscitur) istic salutaret, teque a nobis plurimum coli, quod jam pridem exploratum habes, ipse quoque ostenderet. Quem hominem profecto haud vulgariter eruditum et eximiae eruditionis sitientissimum, tua humanitate et benevolentia ultro complecteris. Quod cum ille summi beneficii loco ducet, tum ego et ille et hoc nomine prolixe tibi, si te haec non in vito legisse intelligam, gratias, etsi hoc non requiris, agam. Vale, Vir Clarissime, meque in iis, qui tui sunt studiosissimi, numera. E Schola Rostochiana XIV. Cal. Sextil. M. D. LXIIX.

CASPARI PEUCERO. EPISTOLA VIII.

GRatissima mihi fuit epistola tua Caspar Peucere, cum quod sive notitiae sive amicitiae nostrae incunabula refert, tum quod nihil mihi fere quidquam


page 547, image: s547

jucundius accidit, quam colloquia et literae amicorum. Hae vero etiam mihi tanto plus voluptatis afferunt, quanto illis fruor rarioribus. Et quidem potissimum conquiesco in optimorum doctissimorumque virorum consuetudine, quam missione literarum exercemus atque agimus. Quo in officio cum me esse vobis inferiorem mihi turpe est, tum quo sum cupidior animorum optimorum, eo magis ad scribendum feror, quod mihi, quoniam tu quoque mandas, parebo tibi, et faciam, ut non me tibi esse cariorem, quam ego tui sum, non paucis nominibus, observantior, intelligas. Nec me parum movet in altero tua authoritas, quod bonis doctisque viris, contra iterum exsurgentem barbariem pro humanitate et sapientia, virtute et literis conspirandum censes. Cui rei, affirmo tibi, promptiorem forte me quam aptiorem reperies. Quantum tamen valebo, non patiar in me desiderari, aut si nihil possum, autor ero nobili indole, et fortunatis adolescentibus, ut se ipsi virtute et doctrina bene instruant, et quod vel ingenium meum, vel angustia a me fieri non patiuntur, exsequantur. Sed haec nimis prolixe. Vale. Rostochii Cal. Sept. Anno M DC LXXI.



page 548, image: s548

JUSTO LIPSIO. EPISTOLA IX.

PEr eam valetudinem, qua nunc sum. cum, ut volebam, ad te minus possem scribere, idcirco hac scriptione supersedissem modo, nisi me denuo excitasset PTOLOMAEUS GRYPHIUS. Affirmabat enim literas a me, vel brevissimas, vel [gap: Greek word(s)] tibi fore gratas, viro non minus summa humanitate praedito, quam recondita, et copiosa doctrina instructo, neque mihi non de utroque constabat. Satis enim id loquuntur monumenta ingenii tui, quam totus sis in studiis sapientiae: neque consentaneum est, horrido animo et alienis moribus esse, qui iis perpetuo occupetur. Itaque haec scripsi, non magis jubenti amico, quam voluntati meae obsequentis. Nihil enim in omnibus rebus mortalium mihi magis cordi est, quam cum viris doctis iisque virtute praestantibus, qui et apud nos et passim gentium vivant, amicitiam aut aliquam hujus similirudinem colere. Est enim, ni fallor, valde affinis amicitiae, mutua inter bonos benevolentia, utrique non ignota, declarata vel oratione aliorum, vel per epistolam; quod si fiat saepius, quasi consuetudine magis coalescunt animi jucunda: si contingat requiri officium, et id praestetur


page 549, image: s549

[gap: Greek word(s)] . Sed de te apud me dixit ille communis noster amicus, dicat idem apud te de me: quod ut faceret, rogavi etiam, antequam exarare hoc literarum constitueram. Vale. Rost. III. Cal. Majas Anno M DC LXXIX.

HIERON. WOLFIO. EPISTOLA X.

NUnquam fortasse nos videbimus: per literas etiam raro nobis licet colloqui. Ipsa tamen jucunda raritas; vel brevissimae tuae, quas ante Calendas Januarii dedisti, ego sub Calendas Majas accepi, quam mihi fuerunt jucundissimae. Retines igitur memoriam veteris amici: neque tui ipse queo oblivisci. Hoc dignum literis; hoc literatis: disjuncti tantis locorum spatiis vivimus conjunctissimi. In vulgus, qui eadem provincia, in eodem oppido, in iisdem aedibus vivunt, vix tuentur umbram concordiae. Sed ne ruam quo nolo, nihil de aliis: nos caeteris disputationes: vel potius studium contentionis relinquentes, agamus serio, quod profitemur. Ego ex meis vindemiolis proxime mittam aliquid. Tua in promptu sunt multa et bona, quibus nobis uti licet quotidie. Vale. Rostochio XV. Cal. Sext. Anno M DC LXXX.



page 550, image: s550

CAROLO SIGONIO. EPISTOLA XI.

QUo rarius ad te scribo, CAROLE SIGONI, hoc non scribo accuratius. Saepe non queo scribere, quoniam annis pluribus vix aliquis hinc istuc proficiscitur, cum nostri cives navigationi magis studeant. Jam vero accurate minime. Festinat enim hic adolescens, et plures flagitat epistolas. et se a comitibus urgeri ait. Itaque ipsi non succenseo: et tamen gratificari cupio: nec te praeterire debeo, non tam, ut jam ipsi gratificer, quam tibi constantiam mei erga te animi benevolentissimi probem: etsi hoc forte necessarium non est. Non enim minus bene de me sentis, quam ipse de te. Persuadeo autem mihi, me a te amari, etiam cum longissime istinc absum. Quin hoc recognovi ex Livonii sermonibus, qui hoc mense ex Italia ad nos rediit. Ajebat enim, se tibi adfuisse Bononiae: te mei amicam mentionem fecisse. Ne nos ingratos esse existimes, fere quotidie honorificam tui mentionem facimus, tibique absenti gratias agimus, qui non desinas bene mereri de literis. Etiam tuo exemplo excitamur, ut ipsi quoque nostro loco aliquod earum patrocinium suscipiamus, tum docendo, tum scribendo. Doceo


page 551, image: s551

quotidie, in altero minus possum: non tamen nihil conor, et inprimis hoc ago, ut juventus nostra indies rectius colat literas. Et hoc magnum esse existimo, etsi tua sunt longe majora, immo maxima. Tu enim multis gentibus et posteritati consulis. Utinam tuis tantis vigiliis digna etiam praemia persolvantur. Apud nos rem faciunt, qui quaestuosas artes tractant. Quo loco sint studia sapientiae, non libet queri, ne patriam trans Alpes accusare videar. Neque nescio, ut Italia perpaucos etiam ornet, et saepe dignissimos praetereat: neque nos ejus rei causae fugiunt. Sed quid hoc ad te? cum sciam, te hominem philosophum, neque auri acervos, neque insignia honoris admirari, quorum possessio etiam penes nefarios saepe sit. Sapientia et virtute si contenti sumus: tranquille vivimus: neque agit vitam misere, qui utrique semper studet serio. Ego mihi polliceri nihil his moribus queo: in animum induxi, me in primis erudire, et de quam multis potero bene mereri. Tu meritis tuis omnes bonos viros tibi arctissime devinxisti, et vives cum immortalibus ingenii tui monumentis. Vale. Rostoh. XV. Kal. Sextil anno M. D. LXXX.



page 552, image: s552

RAENERO RAENECCIO. FPISTOLA XII.

COnjunctionem animorum praedicant omnes uno ore, nec minus hodie, quam omnibus seculis. Neque desunt boni viri, qui in illa stabilienda per societatem hominum laborent: profici autem parum, nimirum res ipsa indicat. An ea est rei natura, ut in vulgus manare non possit? Hoc enim minime mirum: quoniam in quibus virtutis sensus non est; nihil prorsus habent, quo animi sincere conglutinentur. Nam qui suavia spectant, in iis voluptatis quaedam fragrantia momento exhalat, et fumi instar evanescit: qui utilitate metiuntur omnia, quandam amicitae similitudinem colunt paulo fidelius, quoniam mutuis operis vita indiget, quas utrimque, quoniam ipsis commodum est, libenter praestant: in alterutro si tandem aliquid desideretur, et horum animi ut plurimum dissiliunt. Nihil igitur mirum, inter plerosque minus convenire: sed hoc mirum, qui humanis et divinis literis studemus, non facile coalescere, sed multo etiam magis dissidere: de quo scelere sive fato, saepius queri et stomachari soleo, pene invitus, vel alieno loco. Sed ni fallor, nos, hoc est, quotquot nostri ordinis sunt, non


page 553, image: s553

facimus id, quod longissime fugiendum esse cognovimus, nobisque ita penitus persuasimus, ut neque velle, neque facere possimus aliud. Sed avertam calamum a barbaro illo temere controversantium grege. Ab ultima pueritia ex re ipsa didici: in quibus aliquod studium esset virtutis et sapientiae, semper abhorruisse a contentionibus, et cupide studuisse amicitiae, cujus leges vel soli tenerent, vel certe non prorsus ignorarent. Hi non solum, si una educati fuerunt, aut aliquamdiu una vixerunt, se amant, sed complectuntur etiam, quos dividunt [gap: Greek word(s)] , licet se nunquam viderint. An in animis bonorum eam vim esse negabimus, et horum maxime, qui pectus litteris expolierunt, ut ad sui similium animos sibi quam arctissime copulandos rapiantur? Vacamus enim invidia, et humanitatis jura didicimus: neque anteponimus fortunae bona animi dotibus. Sed quid haec tam alte repeto? Nullam sane ob caussam, nisi quod ejusmodi meditabar, ad te scripturus, quae si legeres, jacturae saltem nihil faceres, et videres forte, sensibus esse nos congruentibus. Hinc autem ordienda erat epistola: placuisse mihi monumenta ingenii tui, quae jam pridem apud amicos vidissem: neque potuisse non tuos praeclaros conatus probare.


page 554, image: s554

Itaque etiam te amabam: sed ultro susceptam animo benevolentiam erga te confirmarunt amici vel tui, vel communes. Ex his quoque primum, deinde ex tuis litteris vidi, tibi perinde accidisse de me: quod facile patior, et gaudeo. Est enim profecto satis caussae cur gaudeam. Intelligo enim me a veteribus amicis amari, et cumulari novis. Utrumque jucundissimum: hoc eo jucundius, non quod multitudinem in amicitia spectandam putem, sed quod iis, qui decedunt, [amisi enim aliquot his annis proximis] succedant, quos velim accedere. In ceteris suavissima mihi accidit mentio Joannis Michalovitii. Seculum enim, ex quo de ipso nihil cognoveram: colebamus adolescentes amicitiam, ut sodales, et graecas litteras, ut bonae doctrinae cupidi: legebamus; ut utriusque captus ferebat, quotidie, poetas, oratores, historicos Graecos: si tum quis extitisset, qui ducem se fuisset professus ad Philosophiae penetralia, quam non ejus vestigia cupide fuissemus secuti, [gap: Greek word(s)] ? sed, ut etiam nunc, passim perquam frigide tractabantur, et vix pueriliter recondita illa sapientiae studia. Progressi fuimus aliquo, ego non desino urgere illud iter, quod ingressus tum fui: neque desum tamen aliis: ille dignitate praestat, et auctoritate valet in


page 555, image: s555

patria: quae omnia ipsi, et ipsum patriae tantum virum gratulor: qui quantus esset futurus, tum apparebat. Praeter enim litteras, erat in adolescente gravitas, quae raro in eam aetatem cadit, prudentiae argumentum: nec quidquam erat eo sincerius, nihil modestius, nihil humanius. Praestantem habuisti apud Boemos hospitem: qui cum te amicum mihi cum primis fecerit, me quoque tibi nesciens facit amiciorem; quod si ex litteris tuis cognosceret, non minus mihi gratum esset, quam ipsi, sciret ex meis, si essent, qui hinc illuc iter faceret. De Hubnero et Censorio non agam multis: cum vivas cum altero, ad alterum saepius venias: et utrumque domi suae vidi. Censorius etiam apud me fuit: Hubnerum sub ver exspecto. Sed gratum fecerunt ambo utrique nostrum: mihi certe, quia et tibi meum in te animum, et mihi tuum in me nunciarunt. Quod in officio scribendi, quod praesertim per illos tibi ostenderam, me antevertis, te amo, neque tibi in hoc genere palmam invideo, etsi non inferior amicis esse studeo. Sed multa obstant, quod video te quoque animad vertisse, ut purgatione apud de mihi non opus sit, etiam hujus cessationis. Pro ea habeto loquaciorem hanc epistolam, quam tamen ipsam, neque res patitur perscribere. Tamen


page 556, image: s556

unum non debeo praeterire, quod supra attigi: tuos conatus omnes probant intelligentes et docti viri: ego mirifice: neque sapiat, qui patriae lucem invideat. Tu igitur recte, qui e tenebris domestica ornamenta eruere cogitas: erit illustrior Germania: erit melior. Si enim suorum majorum praeclara facinora legent Principes, magis, quam longinquis historiis ad virtutem regiam excitabuntur. Sed hic campus jam relinquendus est, in quem exspaciabor, cum iterum scribam, quando et cetera persequar, quae te velle intelligo. Vale. Rostoch. V. Id. Martii, Anno M. D. XXCII.

DANIELI HOESCHELIO, Rectori Gymnasii August. EPISTOLA XIII.

DE filii ex Italia reditu non recordor, an scripserim. Salvus cum sodali rediit X. Kal. Octobr. Iter autem fecerant per Galliam Cisalpinam et Helvetios. Paullo post allatus est tuus Origenes, in quo legendo statim plusculos mihi dies sumpsi. Ante te collaudavi, et cohortatus sum ad veterum editionem, in quo te strenuum esse gaudemus: quod facere quoque Casaubonum video, nec minus exemplo, quam verbis. Quis enim illo


page 557, image: s557

est ad subeundos labores promptior? quis ad beneficia rei litterariae depromenda opulentior? Ita praestat hic vir ingenio, memoria, judicio, non dicam de modestia. qua etiam vincit satis doctos, nec ignaros tamen suae tenuitatis: nec patitur se cum illis comparari, quibus parem esse judicamus, aut certe ab iis abesse proxime. Opto, ut quae agitis, iis vires vobis in multam aetatem sufficiant. Quod vero Remus in tanta turba negotiorum, qui forte ne a strepitu fori quidem semper abest, et ipso accurrit ad tuendam rem litterariam, hoc ille plus laudis meretur: singularem autem adeptus est ex orationibus Themistii. Sed dum haec cogito, in mentem mihi venit ea quam rectissime interpretari, quae optime intelligit: intelligere autem quis potest melius architectonica, quam architectus? politica, quam qui in iisdem totus est? Ad nos Academicos venio, qui si juventutem ad eos fontes deducamus, et abigamus sophisticum gregem, satis opinor, fecerimus suscepto muneri. Quorum hoc illo est tanto difficilius, quanto invidiosius: quod discentium bono, nec absque meo malo didici. Cumque me non poeniteat, quantum in utroque praestiterim, non solum in proposito pergo, sed alios instigo, ut et novatorum somnia dissipent, et


page 558, image: s558

veterum studia, non ad ostentationem, sed ad veritatem comparata tueantur et illustrent. In his omnibus quanto minus ipse valeo, tanto magis gaudeo, esse et oriri in dies plures, qui salutem procurent generi mortalium in doctrinae, virtutis et pietatis propagatione. Vale. Helmst. ex Acad. Jul. XII. Kal. Januar. M DC CV.

LAURENTIO RHODOMANO. EPISTOLA XIV.

LIberius existimasti de mea litterarum omissione, ne dicam perperam. Nec enim usus sum data opera aut libenter silentio. Quis enim me ad scribendum impigrior? de qua mea sive diligentia, sive consuetudine tibi constare poterat, et debebat, cui a tot annis familiaris et carus fuisses. Me vero invaletudo, huic aetati proprium, in omni fere genere officii tardiorem facit. Accedunt curae, de quibus hic non est querendi locus: sed et facessunt mihi negotium novae et frivolae calumniae, quarum quaedam etetsi per se pluma leviores sunt, ac propterea flocci faciendae, tamen in quem jaciuntur, eum si non pondere, saltem multitudine et adsiduitate admodum gravant. Interea denuo ad te litteras dedi, tuque ipse rescribis tardius, quas magnopere desidero,


page 559, image: s559

ut cognoscam, satisne firmiter convalueris. Jam vero tibi nihil narro novi, sed ut soleo, quaedam a nobis non magni momenti legenda mittimus. Sic enim de nostris sentio: non de caeteris, quae edenda non putaremus, nisi ea in primis haberemus. In nostris est epistola super obitu Zamoscii, talis argumenti, ut id mihi obiter tractare non esse difficillimum putarem. Namque de magni illius herois vita aliquid litteris mandare, nec exigui temporis, et magni negotii res est: quod ipse in me non facile suscepero, etsi cum urgerer multo etiam ante, nonnullam spem feci ejusmodi lucubrationis destinatae honori, et quodammodo historiae Zamoscianae. Nec enim invitatus benevolentia et beneficio praecise omnia negare audebam, nec forte debebam. Miserant quoque ad me, quae eo pertinerent, quorum quaedam absque invidia tractari vix poterant: eorum quod praecipuum caput sit, conjectura, credo, facile adsequeris. E caeteris enim me facile expedirem, si scribendo valerem, quantum amici illi suspicantur, ego mihi sumo minime. Nunc postquam justa aetate exacta, rebus magnis militiae et pace gestis, rebus humanis exemtus est magnus ille Zamoscius, cunctandum mihi non putavi eo praesertim tempore, quo aliquid a me expectaretur, et flagitari


page 560, image: s560

poterat, egoque flagitatum iri praevidebam, et flagitatum fuit, cum pro consolatione scripsissem epistolam: ac meum studium illis erit eo gratius, quando amicorum literas illa antevertit, et quo ego tempore has legerem, illi a me, si non in quam vellent, non tamen in alienam sententiam, eodem fere aliqua cognoverint. Velim hac officii parte sibi satis factum putent: illi vero cum requisituri sint amplius quiddam et luculentius, in hoc quidem debeo conari aliquid, et me facturum scripsi, modo vivam atque valeam: quorum de neutro multum mihi polliceor. Verum prius videre cupio, quae in Polonia alii scripserint, aut familiares annotarint, ne de primis aliqua relinquantur, et ut ante perscripta, si non perfectius explicentur, meo stilo hoc mediocri tamen elaborentur. Quia vero ego parum, et lentius aliquid praestaturus sum, velim, ut in funebri certamine, apparere simul plures. Hoc animo cum sponte essem, rogavit quoque me Zamoscii familiaris, amicus meus, David Hilchenius, vir integer, et homo gratus, praecipue erga hunc summum in rebus suis secundis amicum, et in adversis patronum certissimum, ut quod in me pridem recepissem, ne obliviscerer, et ad similem excitarem officium caeteros, quorum ipse studiosus


page 561, image: s561

esset, quique doctrinae nomine in Polonia praestantibus viris innotuissent, viderenturque nonnihil illius manibus debere, cui et ipsi fama cogniti et cari fuissent. Non enim ille tantum sapientiam venerabatur, et litteras magnifaciebat et fovebat, sed diligebat etiam viros doctos et ornabat, cum illos gentis Sarmaticae, tum exteros et quidem longinquos in aliis atque aliis gentibus: de quo nisi tibi constare scirem, docerem te pluribus verbis, et ordine recenserem doctrinae principes, quorum quibusdam benevolentiam suam missis litteris et muneribus testatam fecit. Suspicetur quis non factum hoc, quod tanti nos faceret: fecisse quodcunque hujus fecerit, gloriae caussa, qui celebrari passim gentium et ad posteritatem voluerit. Ego vero sapientem virum sapientiae cultores in precio habuisse credo, nec aliter fieri potest. Ut enim Regum nobilitati et potentiae nemo nostrum invidet: ita non cadit in quenquam nobilissimorum et potentissimorum Principum, ut in quo minimum sit virtutis et sapientiae, eum in vilibus habeat, sive negligat. Contra vero tyrannorum hi mores sunt et insolentium hominum, virtutis et doctrinae nullam rationem habere, et ni fallor, recte sentio: alterum vero etiam nequaquam negem, et minime reprehendendum statuo, si quis


page 562, image: s562

heroicae virtutis praemium expetat, et singulari praeterea cura hoc agat, ne fraudetur illo. Non enim nisi divini hominis est, si recte facere et praeclaras res gerere, ut et eas et te oblivione in perpetuum sepultum potius, quam memoriam tui et earum in aeternum conservatam malis. Qui non nisi philosophantur, neque nunc, neque in perpetuum plerique latere desiderant. Quod igitur probamus in nostro etiam ordine, cujusque improbandi veram caussam nullam habemus, id ne culpemus in Regibus, et Regum praestantiae aemulatoribus: sed in eo illos adjuvemus, quod fit non minore nostro bono. Dum enim [modo hoc adsequamur] illorum gloriam immortalitati consecramus, nostrum quoque nomen cum laude memoriae prodimus. Non enim nullam habet commendationem, res mortalium intelligere, de iis ipsis sapienter judicare, et quamque historiam perspicua et diserta oratione explicare. Quorum ego ingenii bonorum forte non in universum expers videar: sed ea tribuo confidentius aliis, quos velim servire Zamoscianis laudibus. Talem esse judicabat heros ipse doctissimus Paulum Melissum: qui si viveret, hoc nomine a me primo loco compellaretur, etsi familiaribus ipse se ultro dare consveverat. In versu enim valebat


page 563, image: s563

plurimum, in lyrico potissimum, quod ex ipsius cultissimis et sublimitatem sapientibus odis apparet. Tu vero quantum in Graecis pangendis valeas, monumenta tua testantur, quae non hoc seculo, nec ad Boream, et quidem sub Bructero, vel ad Albim, sed aetate illa felici sapientum Athenis nata videantur, si ea cum veterum etiam politissimis scriptis comparentur. Quod si hac in re mihi non credis, velim tibi credas. Artificem enim rectius judicare statuimus, nec minus de semetipso, quam de aliis. Nec obstat, quod quisque sui amantior esse dicitur, et vulgo ita fieri consuevit. Artificum enim quisque artem pluribus, quam semetipsum facit: et rectissime intelligit non solum quam procul a perfectione absit, sed etiam, quantum ipse viae in spatio suo confecerit. Sin haeres, scias sic de te sentire Josephum Scaligerum, de cujus judicio neque nos discedere possumus, neque tu debes, nisi tuum ipsius anteponas, quod tibi, quae tua est modestia, non arrogabis. De aliis ingenii tui monumentis in litteris non agam, quod et majora sunt, et singularem commendationem merentur. Cum olim filiae meae natu minori, Annae Sophiae, de nuptiis gratularere, quam admirabili transitu de ipsa sapientia usus es? ut ejus caussam studio suscepisse, et contra ingruentem


page 564, image: s564

barbariem divinitus peregisse nobis viderere. Nec facile dixerim, quam gratum mihi feceris, qui natalem meum illo infelici anno, quo circa hoc oppidum et in vicinia hostiles excursiones fiebant, celebraris. Nec enim solum meas laudes ab invidiae censura vindicatas cum aliqua voluptate legi, sed tui carminis puritas et nitor me simul valde delectabat. Quare mi Rhodomane, tibi auctor esse non dubito, teque rogo, ut quantum virtus et omnis liberalis doctrina et viri, cum virtute, tum literis praediti, Zamoscio debere nobis videantur, tantum laboris in te suscipias in ipsius laudibus illustrandis. Quod sive arguto epigrammate facies, uti me conatum vides, sive potius, cum pauculis versibus tangi multa, explicari vix aliquid possit, dies plusculos justae lucubratiunculae impendes. Novi, quam in exponendis narrationibus perspicuus et luculentus sis, et praeter Poetarum consuetudinem nihil affingas, non pigmentis orationis, quae tamen non negligis, sed veritati juratus. Quod cur probemus maxime, caussa est gravissima, nempe ipsa veritatis ad futuram aetatem propagatio. Quod autem te rogo, idem rogo Taubmannum, quem natura finxit ad poeticam, exercitatio perfecit, lectio optimorum scriptorum quotidie confirmat. Velim autem te mihi in


page 565, image: s565

hac petitione esse internuncium, ne nova ad ipsum epistola opus sit: immo habeat ille sibi hanc tecum a me communem, dum modo nobis hic obsequatur. Idem rogavi hic viros tuos opt. et doctissimos, Depholdium et Peparinum, quibus par in scribendo facultas suppetit. Depholdium aliquot annos erudiit aulae consuetudo, cujus pertaesus aulico splendori hanc vitam, ut vulgo loquimur, otiosam praetulit, ut perpetuum ipsi negotium esset cum studiis sapientiae. Peparinum autem, postquam litterarum quantum adolescentis mens capere posset, a nobis accepisset, informavit plures etiam annos Lutetia, sed debere se plurimum Galliae doctorum principi Casaubono praedicat. Rogarem idem Cornelium nostrum, nisi cum philosophiae meditatione, tum sacrae linguae studio, perpetuo occuparetur. Sed forte de nostro exemplo horam huic eidem rei aut diem tribuet: etsi quod egregium esse velimus, quamvis breve, unius diei non esse et ille saepe dicit, et ego ei adsentior, quanto mihi omnia sunt difficiliora. Sublimitas argumenti difficultatem parere videatur; sed in tanta rerum copia forte quis etiam deprehendat facilitatem. Vix aliquot seculis privatus altius adscenderit aliquis: qui cum armis consilioque praestiterit in Senatu Regio, tum inclaruerit non


page 566, image: s566

solum domi et incultis gentibus, sed terrori quoque Moscis, Tartaris et Turcis fuerit. Haud scio, an in orbe Christiano tantum decus sibi quis parare possit alibi, quam in florentissimo illo regno. Cum enim in Polonia Regis majestas dependeat ab auctoritate Procerum, et ordini Equestri proposita sint praemia prima, non solum amplissima Sacerdotia, sed et omnis generis Satrapiae, quod te non fugit historiae interpretem; aliquando tantum heroa exortum minus mirum videri debet: et sunt inter optimates etiam hodie, et dum erit ista forma regni, semper futuri sunt, quorum alii in aliis excellant. Verum quo digredior? Cogita vero, sive cogitate, quid hac in re valeatis et velitis. Rectum est et gloriosum virturi praeconium canere: et inibimus gratiam apud Thomam Zamoscium, magni illius Zamoscii filium, quem heroicae indolis, et amplissimae spei unicum reliquit: nec minorem apud ejus tutorum principem, Nicolaum Zebresidovium Palatinum Cracoviensem, regni florentissimi Primatem: de cujus humanitate, sapientia et in omnem virtutem beneficentia, multa vobis exponerem, quae memoratu digna pridem accepi a viris praestantibus, nisi eadem ac forte plura vos cognovisse mihi persuaderem. Non latet enim illustris virtus, sed longe lateque


page 567, image: s567

uno eodemque tempore radios suos per orbem diffundit. Vale. Helmst. ex Acad. Jul. X. Kal. Octobr. M DC CV.

FRIDERICO TAUBMANNO. EPISTOLA XV.

ET ab aliis aliquid expectabam, et a te uberiores. Scribis autem brevissime, quod, ut scribis, et ipse fatetur, itineri jam accinctus te compellet hic celer, qui tamen lente satis tuas mihi reddit, reliquo itinere absoluto, hac rediens: atque itidem festinans. Meos [gap: Greek word(s)] versus flagitas, et ipsius Zamoscium desideres, quem satis mature mecum communicaras, ut apud nos ederetur. Moram injecere operae, occupatae jam magni cujusdam voluminis tractatione, unde certum et singulare lucrum speratur. Agunt enim, quod mercatorium est, et ipsi ante omnia: nec id nostri ordinis etiam plerique negligunt. Adjicio Zamoscio ante publicata quaedam, et alia ab instituto non aliena: eam lucubrationem Septembri facto videas. Quae memoriae Rhodomani scripsi, modo mitto: carmen Depholdii missurus propediem, ubi inchoata perfecerit. Siberi liber nobis accidit gratissimus: accurata ibi omnia, nihil purius, nihil luculentius: in quo


page 568, image: s568

longior ad me Scaligeri epistola passim mendis scatet: mittam proxime exemplum emendatius: et scribam, etsi sua misit absque litteris, satis credo ratus, quod mei non uno loco amice atque honorifice meminit. Vale. Helmst. ex Acad. Jul. Idibus Sextil. M DC CVI.

ISAACO CASAUBONO. EPISTOLA XVI.

NOn erat, cur ad te scriberem. Etenim non minus e communibus familiaribus, quam ex literis meis pro certo habes, me tui aeque observantem, quam tu mei amantissimus es. Hoc cum nullus ipse dubitem, de me tibi sic affirmo, ut vir bonus sum, et haberi desidero. Scribo eo potissimum, ut recognoscas, et plures et meliores esse, qui te sincere omni observantia colant, quam qui calumnientur. Hoc genus contemnere te certo scio; et me quoque oportet, ersi nulla me re vobiscum comparo. Ut hic habitent Musae, acceperis ex Arnisaeo: plura e Peparino: hic etiam forte has tibi reddet; optime autem, patrono Henrico Julio, Principi sapientissimo, nisi tumultus e vicinia ipsius super hac re et aliis gravis simis cogitationes interpellent. Vale. Helmst. ex Acad. Jul. IV. Kal. April. M DC CIIX.



page 569, image: s569

TOBIAE PAURMEISTERO a Kochstet. EPISTOLA XVII.

SAne ab abitu tuo, tristi quodam nuncio graviter admodum fui conturbatus, quo te quoque non leviter commotum iri scio. Etenim magnus item vir [tu vero me neque de generis splendore, neque de aliis fortunae bonis loqui, per te intelligis] Adamus [gap: Greek word(s)] cum paucis diebus decubuisset id. April. diem suum obiit. Eum novi adolescentulum, cum apud nos in Academia ad Varnum literis viveret, et nobis modestiam diligentiamque suam, cum primis patri, qui primus erat in senatu aulico, mirifice probaret. Hoc autem loco aetate major, majoribus etiam passibus processit ad prima. Ex Italia reversus in Senatum lectus a Principe, res magnas, uti suas, administravit, et haud scio, an quid majus, seque dignius gesserit, quam quod aulae Principis Magister, educationis regiae bona et solida fundamenta jecit. Verum de eo erit aliis scribendi locus, et mihi quoque, si valebo, alius. Si ferre poterit exempla tabellarius, et quod poterit, feret. Vale. Helmst. ex Acad. Jul. prid. Cal. Maji M DC CIIX.



page 570, image: s570

ISAACO CASAUBONO. EPISTOLA XVIII.

SUb Non. Majas tuae mihi redditae sunt. Votum tuum pro salute mea sic accipio, ut minus iniquo animo expectem, quae universae senectuti impendent: [gap: Greek word(s)] . Interea nostrae juventuti auctor sum, ut tu quoque de meisentis, studii sapientiae. Ita autem passim negligi et contaminari meliores literas doleo, ut quis alius: pauci admodum nobis auscultant: plerique ad ea contendunt, in quibus splendor est et utilitas. Quod etiam in luctu tuo me compellas, hoc me tibi cariorem intelligo: [gap: Greek word(s)] deploranti immaturam mortem carissimae filiae. Recte te ipsum colligis, quod tuae praestantiae est, et omnino potes, instructus omnibus, quae a quoquam ad consolandum depromi possunt, mihi saepe solatio suit amici sermo lugenti obsecundans. Fuisse apud te Arnisaeum ex aliis mihi audivisse videor. Forte et Peparinus tibi adfuit. Minime enim te praetereat, qui et secum ducit, quos intellexeris. Moneor, ut ad te mentionem faciam cujusdam mihi familiarium Livonis, Pernobilis Juvenis. Theodori Faresbachii, cujus patruus GEORGIUS, cum quo etiam mihi notitia fuerat, fortitudine


page 571, image: s571

et usu rei militaris nomen et amplissimas dignitates sibi comparaverat, atque ille ipse est, qui has tibi reddit. De Oveni filio quid factum sit miramur, et parentes ipsi sinistre suspicari incipiunt: modo vivat: comperiemus denique: etenim multos rogavi, ut inquirerent. Vale. Helm. ex Acad. Julia Non. Jan. M DC CIIX.

JOSEPHO SCALIGERO. EPISTOLA XIX.

QUi isthinc mihi literas attulit, et aliorum, et tuas, familiaris meus, eidem altero tertiove abhinc mense, tum statim, ut putabat, redituro meas ad te dedi, et alteras ad familiarem tuum Heinsium: illum cum negotia in aula Brunsuigensi retinerent, dedit fasciculum alteri accincto ad iter Belgicum: jam vero ad me redeunti non nihil denuo dandum est. Nec tamen fere erat, nisi quod animo meo obversaretur maxime, vellem autem minime. Non dicam hoc maleficum seculum: quo tamen, qui e literis emergunt in omni genere, alii ex aliis prodeunt ad convitia et calumnias. Pessime illi posuerunt laborem in discendo, quibus beatius erat, expertibus esse litterarum, quam iis cum sua infamia abuti in bonorum contumeliam. Familiaribus interdum


page 572, image: s572

refero, quae mea memoria, a quibus, inter quos, malo etiam publico, publice istiusmodi proposita sint, nec ulla probitas aut modestia a talibus tuta est, nec merita cujusque tanta sunt, quae ejusmodi rabiem compescere valeant. Eo perventum est, ut in academicis etiam disputationibus se mutuo proscindant, publicatis scriptis. Ejusmodi vidi his diebus in manibus familiarium; a quorum lectione abhorreo, quaedam degustare necesse habeo, ut qui spurca loca praetereunt, foetoris aliquid tamen naribus accipiunt. Etiam recordari te puto, mihi quid evenerit, cum laesissem ipse neminem: sopito tum negotio, legitima sententia et auctoritate Principis, non desunt, qui neque in hunc diem molliantur mea patientia, cedentis omnibus. Hoc unum habeo in remediis: alterum nescio quid meditationum, quibus indiguationem et dolorem aliquantulum amolior. Tu autem quod ejusmodi graves et crebros ictus clypeo fortis animi excipis, et contemnis, quidquid in te jacitur contumeliarum et calumniarum, tibi gratulor. Expectabamus apologiam, cujus spem feceras: prodiisse cognovimus: exemplum allatum unum, quod in manibus familiarium est: legam et ipse statim, efficiamque ut me diligenter legisse intelligas; honoris


page 573, image: s573

vestri me studiosiorem cognoveris neminem: neque [gap: Greek word(s)] esse desinam. Vale. Helmst. ex Acad. Jul. Kal. Octobr. M DC CIIX.

JO. CASELII EPISTOLARUM LIBER XI. AD ANDREAM CLUDIUM JCtum, Professorem Primarium Academiae Juliae, Senatorem Curiae Ducalis Brunsu.

EPISTOLA I.

POtius in iis, quorum superiore hyeme, cum forte domum tuam venissem. mentionem ad me faciebas, plurium dierum operam tibi praestem, quod profecto cum animi alacritate faciam, quam epistolam hanc brevem et squalidam mediter in luctus tui inexspectati consideratione. Etsi autem


page 574, image: s574

scio, quam parum, cum in omni genere ad scribendum valeam, tum praecipue, si animus tristitia affectus, medicinam flagitet: tamen qualecunque esset, quod mihi in mentem veniret, perscribere malui, quam in hac parte amicitiae videri negligentior. Nudius autem tertius, cum de natu minimae filiolae tuae obitu prius, quam de morbo aut invaletudine, per viciniam nunciaretur, hoc magis ipse cohorrui, quod pauculis admodum diebus ante, domum tuam forte praeteriens, prae foribus stantem, etsi pallidulam, compellaveram, de te, ut solemus, sciscitans. Hoc ipsum tanto gravius animo tuo vulnus accidit, quod illo ipso fatali illius die aberas. Jam amici partes sunt, qui ad consolandum veniat, ut quod malum re nemo possit, oratione saltem sive consilio minuat. Ego vero primum et potissimum declarationem mei doloris proferam, eam pro aliquo solatio esse ratus. Neque enim magnitudine tui doloris leviter afficior. Alterum nec in animum inducam, neque opus est: ut depromam ad te aliquid e monumentis sapientum aut e sacris literis, quae omnia ipse didicisti a puero, et in promptu habes, et potes, cum voles, haurire, ex utro voles fontium. Exponam tibi potius paucis, quid ipse, qui annis plusquam triginta tot carissimorum funera


page 575, image: s575

extulerim, secutus fuerim: primum cavi, ne in solitudine me moerore conficerem, amicorum literas libenter legi, familiarium sermones aliis de rebus audivi quotidie. Namque qui hoc animi ulcus assidue tangant, eos ingratos nobis esse necesse est: neque id posse existimem, qui ex animo malis nostris afficiantur. Quod autem minus ipse feci, et aegre in tanta animi aegritudine facere possumus. Jubeam eos, qui doloribus conficiantur, a tristibus alio animum convertere: ut qui [gap: Greek word(s)] , quod contueri velint, e tenebris, versus lucernam, vel ad lucem, oculos vertunt. Mihi idcirco hoc erat sub difficile, quod uti non sum ea firmitate membrorum, qua plerique, ita forte et animo imbecillior: itaque me litteris et ratione aliquantulum sustentavi. Te, CLUDI, natura et corporis et animi viribus donavit, confirmavere cum ipsae literae, tum usus rerum, ut non dubitem rogare, sive jubere, ut respicias ad bona tum fortunae tum animi: in re familiari nihil desideras, peperisti tibi gratiam potentum, invenisti a puero benevolentiam bonorum: habes liberos plures, alios jam praestantes, alios non minoris expectationis, quae singularia bona qui adepti sunt, a populo beati censentur, et sunt profecto felices, cujusmodi est humana felicitas.


page 576, image: s576

Occupationes vero etiam tuae, et negotia, quae ratione officii deponere tibi non licet, si non obliterant, obscurant nonnihil dolores ejusmodi. Cedit enim labori dolor, certe animus labori intentus, imterea non adeo dolorem sentit. Quod cum ita evenire olim animadverterem, imponebam ipse mihi scriptiones, quae tum etiam minus necessariae viderentur. Non esse autem repudiandas in adversa fortuna cujuscunque generis [gap: Greek word(s)] , neque negligendas, existimemus: niti tamen simul possumus, et ante omnia debemus bonitate summi omnium Patris, tum quod ab eo, quaecunque cuique nostrum sunt bona, obveniunt, tum quod, quae ab illo hominibus benevolentissimo et sapientissimo decernuntur, et in universum, et nobis esse bona, nemo nisi impius, et in divinam Majestatem blasphemus, neget. Et haec vero, et illa, si spectes et cogites, non solum ipse te colliges, sed et uxorem optimam, et liberos carissimos eriges, et exemplo eris aliis, quos ejusmodi aut similes aerumnae invadunt, et primariae virtutis laudem adeptus fueris, sive constantiam, sive fortitudinem nominemus. Brevior sum, quam res postulat: longior, quam ad te opus fuerit: si qua tibi deesse senties, ea vel ex ipsius sapientiae scriniis petes, vel sciscitaberis ex hujus thesauris


page 577, image: s577

me divitioribus. Vale. ex Acad. Jul. IV. Kalend. Quintil. M DC CIX.

EIDEM. EPISTOLA II.

QUi quam benevole agant cum genero meo, non te fugit. Quaeso hac de re loquere cum Dn. Cancellario: decernetis, an rectum sit, hanc omnem litem Reverendissimi Illustrissimique mandato dirimi: in quo diserte assignetur locus D. Theodoro, in Consistorio et quacunque solennitate inter JCtos post D. Clampium, qui in Consistorio JCtorum ultimum locum hodie habet. Quidquid hic decernitur, relinquetur tamen aliquid scrupuli. Mitto simul ad te, quid mihi de locatione visum fuerit. Namque cum et de Duncano, futuro Doctore quoque agatur, recte puto fieri a me, qui sententiam meam non dissimulem: etsi a quibusdam hoc nomine me reprehensum scio. Vale.

MEMORIALE.

DE genero meo laborare mihi non adeo necessarium judico. Est enim ea modestia, ut quovis loco, si id sine totius ordinis Jurisconsultorum offensa, et absque reprehensione aliorum, quod facto suo caeteris praejudicare videatur,


page 578, image: s578

facere possit, contentus foret. Ad rem igitur pauca. De consuetudine omnium gentium non barbararum, penes quos est bonarum disciplinarum cultus, secundum item statuta omnium Academiarum, et ex institutis majorum, a quibus neque resp. neque reges declinarunt, observatum fuit hactenus, ut Doctores facultatum, Theologiae primum, secundum Juris, tertium Medicinae tenerent, in quibuscunque essent congressibus, et sine exceptione in academicis. Id ego neque a paucis privatis, nec arbitrio unius Academiae, in qua forte omnes consentiant, secus statui aut mutari posse assero. In Academia Julia, quod et statuta de sessionibus publicis jubent, in omnibus itidem in hunc diem ab initio observatum fuisse accepi: etiam in iis, qui neque publice neque privatim docerent. Valere igitur in Professoribus multo magis debet. Professorum enim conditionem non deteriorem esse debere, quam non Professorum: immo meliorem, nemo tam iniquus fuerit, qui neget. Cum etiam tam hic quam alibi, qui in practicis facultatibus docent, neque dum in dignitatem Doctorum collocati, inferiorem inter Licentiatos et Magistros locum habeant, donec et ipsi Doctor ali gradu ad suos quosque ordines legitime ascendant; hinc liquido apparet, ratione doctoratus collocationem fieri oportere. Si qui diversum velint, et pertinaciter urgeant, ubi negotium intellexerint, in ambitionis, malevolentiae et invidiae suspicionem facile incident, et non solum uni atque alteri, sed ipsis ordinibus, sive dictis facultatibus injuriam facere videbuntur.


page 579, image: s579

Nec dubito plerosque bonarum litterarum et philosophiae Magistros in hanc sententiam statim descensuros, cum praesertim Philosophi, primi sint modestiae et humanitatis cultores. Denique de tota re Reverendissimus idemque Illustrissimus noster, ut suae Academiae nauclerus et perpetuus Rector, pro sua sapientia et auctoritate determinabit, si qui de novatione instabunt.

JOH. CASELII EPISTOLARUM LIBER XII. AD LAURENTIUM SCHEURLAEUM Philosophum et Theologum.

EPISTOLA I.

QUod, qua tibi anno abhinc undecimo, de fascibus academicis gratulabar, lucubratiunculam, hodie eosdem gerens tertium, a pluribus etiam legi jubes, sive pateris, etsi


page 580, image: s580

id non expetebam, tamen hoc consilium tuum magis probo. Recognoscent alii: et cognoscent alii, ut inter nos amice vivamus, et de rebus praecipuis idem sentiamus: easdem sententias, non conspiratione nostrae gratiae, sed studio veritatis, et boni publici desiderio, tueamur. Illum namque [gap: Greek word(s)] neque tum tibi praescripsi, sed, quando ita volebas, perscripsi, de communi utriusque deliberatione, sive de sermonibus nostris, quos super ea re semel atque iterum institueramus. Scripsi autem arbitratu meo, ita ut paucula alicubi adjicerem, plura volens omitterem, censura tibi relicta integra, nec minus aliis viris bonis, et academicae vitae peritioribus. Visum vero mihi fuit, hic iterum paucis te compellare, ad comparandas illius temporis rationes, cum iis, quae interea natae, nobis ob oculos et in manibus versantur. Erit utrique liberum, utrum tempus praeferamus alteri, cum illis annis ortae fuerint difficultates malae et graves: neque in praesentia nos ullae aut leves aerumnae urgeant. Decimus autem tertius sub autumnum annus erit, quando Joannes, Friderici III. Regis Daniae filius, exemplo fratris Hulderici, cultum litterarum studia, veniret in Academiam Juliam: oborta autem hac nova nobis luce, irrepsit huc iisdem diebus


page 581, image: s581

pestilens contagium, ita acre, ut juventus pleraque omnis, alii domum se referrent, alii cederent in viciniam: neque nemo nostrum cum familia exiret necessario, quasi ex ipsa flamma. Mitigabat malum bruma: id ver sustulisse videbatur: neque aestate multum erat amplius periculi: multique adeo se sub haec recta receperant: neque tamen non trepidabamus omnes, non abolito penitus contagio: neque frustra metuimus: efferebantur enim cari nobis adolescentes forte unus et alter. Altero idem post anno, cum hoc diuturnum malum de loco abiisse non falso putaremus, neque ejus uspiam reliquiae deprehenderentur; erupit magno illo malo gravius: minus quidem in populo metui dysenteriam apparebat: sed hoc sanguinis profluvium, cum nulli fere parceret in oppido familiae, plures sustulit, quam pestilentia superioris biennii. Erant illae miseriae communes et oppido et academiae. Accedebat interim nova, de cujus vi reliqui incolae parum comperiebant. Quid enim ad illos lites exortae in nostro ordine? animis decertabatur, quae contentio si ad veritatem et salutem spectaret, praedicandam ducerem. Sed illis temere invectis molestiis nihil damni accepit res academica? uti sunt, qui perperam existimant, quod secus postea evenit,


page 582, image: s582

atque vellent, quamque institutum fuisset a quibusdam. Etenim quae vera essent, alia confirmata, alia etiam magis fuere illustrata: et simul publice restituta tranquillitas. Utinam ipsimet animorum fluctus sedatos aeque malimus, uti nos decere, et vulgus clamat, et nos rectissime meminimus. Medicinam autem fecit unus et solus ille huic intestino malo, penes quem et quidem solum, hoc erat, qui potentiam, qua pollet, sapientia, semper convertit in beneficentiam, imitatus Eum, penes quem illa sunt solida et perfectissima omnia, quem a memoria hominum sapientes imitandum proponunt Regibus, itemque magistratum primo loco gerentibus. Sed hic locus ad haec tam multa narranda angustior est: explicari autem illa nisi a disertissimo, idque in suo campo, nequeunt. Hoc igitur nomine ex eo die maxime celebratus fuit ipse [gap: Greek word(s)] HENRICUS JULIUS: neque minus ex hoc beneficio, quam e caeteris regiis virtutibus et meritis immortalem famam consequetur. Gratissimae enim omnium sunt Musae, quae neminem e patronis patiuntur intermori. Huic igitur bono [bonum enim profecto mali propulsatio, majus ejusdem illius confirmatio et amplificatio] attexere scribendo novum malim: sed mira est mali foecunditas. Restabat,


page 583, image: s583

ut a Marte quoque aliquid in nos redundaret: conturbaverat quidem ante nos nonnihil fama a Rheno e Belgicis tumultibus, malum quoque longinquioribus minitans: oriebantur ante oculos turbae ab iis, qui bono inquilinorum, et felicitate sua maxima perpetua, facillime et rectissime quiescerent. Hi, pro libertate, quam affectarent, studentes licentiae, ansa, uti scimus, callide quaesita, Principis sui fundos, vicos, oppida, vastatum cum copiis excurrere: quae et ipsa narratio historiae est: cum paucis abhinc millibus passuum vagarentur, quo etiam die Imperatoris Rudolphi II. legati huc diverterant, Duce ad Imperatorem profecto, cum nullum hic esset praesidium, cujus nulla hic fuerat ante, neque tum crederetur esse necessitas; quis hic irruptionem tumultuantium non metueret? cum edidissent, aliquot diebus ante, et illis ipsis ederent exempla suae erga legitimum et perpetuum salutis suae patronum obedientiae, tanto impetu terribiles, jamque etiam in conspectu essent. Itaque fugiendum fuit Musis inermibus: cessit juventus in pagos, in oppida: manebant, quibus a muneribus, quae gerebant, abesse non licebat: licebat cuique caeterorum sibi et suis consulere, servare supellectilem, cujus recuperationem, quotquot essent


page 584, image: s584

nostri ordinis, aliunde sperare non poterant. Redimus ex intervallo cum jactura rei familiaris gravi: denuo frequentabatur Academia, collectis quasi tabulis: ad officium reditum fuit, ut bonitas Gymnasii conservaretur etiam decrescente auditorum numero, etsi e vicinia accedebant alii, recedebant interdum alii: e longin quioribus locis mittebatur nemo: ecquis enim veniret ad incendium, e quo alii fugerent, alii sese paullatim subducerent? Parum autem aberat, quin qui haec commoverant, poenas dedissent gravissimas: pepercit illis, pepercit tantae multitudini Deus, de cujus innocentia aliquid suspicari licet, residente culpa potissima in paucis auctoribus, ut universis ad saniorem mentem et pristinam felicitatem reditus apertus videretur. Hoc cum non agnoscerent, qui negotia gerebant, cepisse affirmantur consilium crudele et impium, certo constituto die, quo violenta eruptione facta, hoc oppidum, hanc Musarum, ut de consuetudine loquimur, imo hanc sacram Dei domum solo aequarent, sublatis omnibus, qui pedibus salutem sibi non quaesissent: avertit autem illud fulmen a rectis et cervicibus nostris idem nobis quoque benignis simus in coelis Pater. Hoc igitur decennio fatum fuit Academiae Juliae: quacum, hoc est, nobiscum


page 585, image: s585

bene agetur, si Deus nos respiciet: hodie suspenso animo sumus: alius metuit aliud: ad bene sperandum caussae est parum hactenus, quando neque bellum, neque pax est, neque induciae: sed illic pestilens contagium: neque ullus ejusdem apud nos metus, ob malum adeo vicinum. Miserabilis ergo et hic status est, quo tempore idem munus publicum tertium geris. Avertat summa bonitas, si quid praeterea imminet aut ingruit mali. Neque tamen non sunt praeterea academica, quae tu novisti maxime, in quibus dirigendis, et humanitate et severitate et singulari prudentia opus est. Vide jam, [gap: Greek word(s)] , tolerabiliusne modo agamus, an prius: illa praeterierunt relicta sui memoria: praesentia nos terrificant et urgent: de futuris ut certum quid speremus, dubium. Consilium ostendet, si velimus, ratio, eventum, si in officio simus, largietur optatum Deus. Vale. Helmst. in Acad. Julia idib. Quinctil. M DC CIX.

EPISTOLA II.   )Akadhmia/rxhj .

QUidni vero etiam hodie tibi gratificer, Laurenti Scheurlaee, occasione nova et singulari? Nec enim mei me de te judicii,


page 586, image: s586

nec primae erga te benevolentiae, nec utriusque meditationis et scriptionis ad te, poenitet. Cum enim e patria ad nos migrasses, intellexi e primo vero sermone, quem tecum habui, esse te unum ex primo genere doctissimorum hominum, quod viderem multiplici doctrina praeditum, in precio habere omne genus elegantium litterarum, et studii sapientiae, et quemque colore nostri ordinis citra invidiam: nec mihi mirum illud visum, cum, cui natura nihil negasset, tribuisset praeterea fortuna, quod satis videretur, a puero recte et sedulo educatus, ipseque in vario genere liberalis doctrinae ordine versatus fuisses perpetua diligentia. Ego vero, cum omnes virtute praeditos, tum ejusmodi viros suspicio, et ex animo diligo: primum quidem eos, et qui hoc solum prae aliis agunt, et, ne quid dissimulem, simul artis medicae cultores, quae vitae mortalium salutaris et grata, absque interioribus litteris non consistit: nec minus jurisconsultos, maxime, qui politicum ordinem philosophia et eloquentia condecorant. Hos enim solos firma rerum publ. fulcra esse censeas. Sed omnium maxime Theologos, talibus ornamentis praeter vitae sanctimoniam insignes. Theologos autem quanta bonae atque doctrinae copia instructos esse oporteat, ad erudiendum populum, ad consolandos aerumnosos, ad cohortandos auditores ad omnem


page 587, image: s587

animi pietatem, ad deterrendos improbos et petulantes a flagitiis, sed multo magis, tum ad eruenda explicandaque oracula coelestia, tum ad sectarum conditores dextre confutandos, vindicandamque a calumniis veritatem, si quis nesciat, ex Nazianzeno, quocunque se quis in illius monumentis verterit, non magno negotio cognoverit. Tales tantosque viros admiror et in oculis fero. Esse vero te nullo sacerdotali supercilio, sed singulari modestia praeditum, et ea vitae innocentia, quae cumprimis conspicuum istum ordinem, qui non solum a populo, sed et a summis Regibus, quod a Domino universi legatione ad mortales fungimini, observatur, et decet, et mirifice cohonestat, non solum ex aliquot mensium consvetudine, sed etiam de testimonio utriusque familiarium, mihi statim, neque id falso persuaseram. Itaque cum uno eodemque die et [gap: Greek word(s)] hujus urbis designatus esses, et in Academiam Juliam adscitus ad interpretandos Prophetas publice; de utraque dignitate tibi gratulari non dubitavi. Ut enim unumquodque munus suas curas et labores habet, ita neque illa dignitate et honore vacant. Adspersi vero hinc inde supervacaneas, fateor, sed tamen animi benevolentissimi in te notas: non tam praecepta, quae sequerere,


page 588, image: s588

quam praedicationes exspectatae, sive cognitae industriae tuae. Neque enim mihi tantum auctoritatis vendico, quod absque suspicione arrogantiae non committerem, ut praestantibus viris, praesertim superioris ordinis, sive aequalibus, sive etiam minoribus quasi leges ipse occinam: quin si quod ejusmodi esse videatur, a summis viris aliquando meo stylo, saepe eorum verborum tenore, refero. Fuisse autem tibi hoc studium meum gratum, non ex aliqua conjectura, sed ex re ipsa deprehendi. Quam enim privatim ad te lucubratiunculam miseram, faciendam quoque censuisti juris publici, ut et ab amicis communibus legeretur, forte et ab aliis, qui talia non adspernarentur. Ego tum exempla, a te mihi donata, misi ad alios atque alios: neque nemo suis familiaribus plura flagitavit. Praeter autem quam, quod mihi de more egerunt gratias; alii te nosse desiderare, alii fama ante notum magis suspicere: cujus rei ex ipsorum litteris ipse mihi testis es. Cum autem omnis virtus et animi integritas in quocunque mortalium nemini non grata sit; tum vero tantae dotes animi in Theologo sunt admirabiles, ut et illustriores. Zuis enim non oculos in Antistites sacrorum conjicit? Cum igitur aliquot annis te eundem, atque etiam penitius cognovissem, et animi


page 589, image: s589

nostri in justam amicitiam coaluissent; iterum tibi gratulabar, quod a me exspectari intellexeram, cum publico illo solenni Academiarum ritu Theologus declarareris: feci id tum versu Graeco. Forte enim multus eram in lectione divi Gregorii. Eum igitur potissimum secutus fui, non solum, quo minus aberrarem, quod mihi cavere, nequaquam tironi, in hoc genere facile erat, sed ut illius exemplo, quam possem, res arduas et divinas, proprie diserteque exprimerem, si elegantiam et copiam minus adsequerer: secutus autem sum, sedulo insistens ejusdem scriptoris vestigiis, maxime, quo loco sapientiam revelatam a sapientia rationis, de sententia ab eodem expressa, tantum non iisdem verbis separo: quam meam curam et tibi et aequis existimatoribus facile probavi, non minus, quam caetera omnia: quibus, quaecunque alterius generis sunt, bono consilio, bene, aut certe non perperam scripta non placent, iisdem neque illa placere potuerint. In tuas autem laudes mihi digredi visum non fuit, quod neque nunc faciam. Ut enim alias hujus mei consilii caussas non aperiam, sentio sapienter decretum ab Euripide: qui fusius amicorum laudes decantent, eos ipsis non admodum gratum facere. Quidni tamen nihilominus tibi tertium gratuler demagistratu.


page 590, image: s590

quem iniisti hodie? Academici autem honores quanti sint faciendi, ad alios non attinet disputare: nec eos ipsi comparamus cum militaribus, civilibus, ecclesiasticis. Habent enim plerique splendoris multum, commodorum plus minus, curae laborumque plurimum, si bona fide gerantur. Tamen et hi nostri Regibus et Imperatoribus et Pontificibus constituti, etiam ab iisdem, caeterisque Principibus, et amplissimis Rebuspublicis sollicite conservantur, quod ad rectam educationem juventutis omnium ordinum pertinent, neque non conservationem et praesentis et futurae reipublicae respiciunt. Horum primus est hic, quem cum ipse Dux noster, et Nauclerus hujus sacrae triremis, HENRICUS JULIUS, gerat, ejus vices de nostris suffragiis et universi collegii sententia tibi demandavit, abhorrenti ab ambitione non minus, quam ab avaritia. Nec refert, quod non nisi semestris est haec dignitas: quin referre dixerim. Etenim patientius labores tolerat, quorum quis metam ab initio in conspectu habeat: munus gerit majore cura, cujus depositi paullo post sit reddenda ratio: nemini etiam sibi alicujus dominatus parandi facile in mentem venit. Non solum vero tu haec hodie, quando clavum hujus sacrae [gap: Greek word(s)] dirigis, cogitas: sed fuisti pridem apud animum


page 591, image: s591

tuum meditatus. Memini enim, nos de officio [gap: Greek word(s)] locutos aliquoties: cum alia, sed citra cujusquam contumeliam, reprehenderemus, alia desideraremus, pleraque probaremus, tuque multa, quae ad rem facerent, diserte exponeres, ut homo doctus, usu rerum praeditus, non in aliud, nisi in bonum publicum, intentus. Bonum enim publicum procurare cum omnium nostrum est, tum primi Magistratus: quod absque litteris et aliqua rerum tractatione nemo laudabiliter, ac ne mediocriter quidem, praestiterit. Quid quis possit, et quis sit, Magistratus indicat, ut Pittacus solebat dicere: quod verbum quemque acuere potest et debet, ut et de semetipso, privatisque suis rationibus, quo minus impingat aut in calumniantium voculas incurrat, de publico munere, quod gerit, cogitationem ex animo non dimittat, neque de ea aliquid unquam remittat. Cum autem nihil omnium te fugiat, neque quidquam malis, quam omnia recte, tuaque cum laude gerere; ego quamquam per multis annis te major, ut praecipiam tibi, mihi non sumo, nec te monere debeo. Cohortationem tamen amicam minus reprehendendam dixeris, neque quidquam prae se ferre magisterii existimes: et praeceptis in conspectu positis interdum opus esse


page 592, image: s592

non negaris. Etenim etiam, quae certo tempore expedire velimus, singula, sive in palimpsesto, sive in charta, quam in manibus habeamus, littera notamus, aut signo, ne quid necessarii forte nobis excidat. Nihil vetat, idem fieri in vita et officio, praesertim ubi aberrare et alucinari aliquid maculae existimationi adspergere videatur. Fecerunt alii: fecit Antoninus Philosophus, qui, quid cogitaret, quid faceret, ipse sibi praescripsit, accuratissime: memini, cum symbolo uterer, quod et gemmae insculptum quotidie in conspectu haberem, verbo Epicharmi: cujus equidem verbi vim etiam olim mihi intelligere videbar: sed intellexi magis, ex quo ejus explicationem legi erudite et diserte traditam a Dione Chrysostomo. Itaque et ad plura mihi usui fuit, nec oblivisci unquam potui id aureum dictum: tamen debuisse eo me uti religiosius, fateor: qua in re etsi mihi non ignosco, tamen video esse mortalibus commune, ut non semper omnem vitam ad lapidem Lydium rationis exploremus. Ego autem nihil tibi meorum praeceptorum, sed pauca [gap: Greek word(s)] e nostris sermonibus repetam, sive tu ea, sive ego, sive eorum aliquis alius, qui una forte fuerimus, quasi symbolam attulerit. De magistratu ita visum nobis fuit, nihil cuiquam omnium cogitandum, agendumve avare,


page 593, image: s593

nihil ambitiose, nihil imperiose, nemini denique quidquam arbitratu suo: sed statuenda singula, quoad ejus fieri potest, ex determinatione legum: de quibus in dubium veniat, de sententia collegii. Primum enim, quae dignitas recte geritur, cum avaritia? cum ne tenue quidem negotium ab avaro juste administretur. Injuste autem quod fit, recte factum videri nemini potest. Lucri enim spes maximae partis mortalium animos ita perstringit, ut ad illud respiciant: quod tamen vitium a nobis litterae longe removent, aut propulsatum volunt, quod doctrina non perinde proficit in omnjum ingeniis. Nummo vero etiam cum in rebus vilissimis sit: si res a rebus legitime et erudite distinguamus, permittere non debemus, ut honori imperet, aut eum societate sua inquinet. Non dico, quod ex plebe aliquis consideret, quod tantillo tempore e taliomunere abradi praeter sordidum et infame lucrum nihil potest. Alterum ridiculum etiam censeatur, ex eo spiritus gerere, quod quasi in solitudine geritur, nec in oculos gentium vel magnae multitudinis hominum incurrit. Vivimus enim in otio, ut splendorem, qui in negotiis est, aliis recte relinquamus, non desides ipsi in nostro otio, in quo videlicet juventutem litteris, et multiplici rerum cognitione ad negotia informamus. Denique si


page 594, image: s594

quis de dominatu cogitet, turpissime labitur, neque conditionem hujus muneris, ratione potius, quam opinione hominum amplissimi, satis intelligit. Nec enim herus est Academiarches, sed juventuti pro patre, pro fratre collegis: quod qui sentit, eum libido dommandi non urit. At si quem sitis Imperii titillet, cui imperet? an collegis? at non ferent. Neque enim sumus mancipia: quando etiam servi prae libertatis desiderio, benignos heros vix aequo animo ferunt, neque sit aequum. Namque ut germanus in germanum auctoritatis aliquando nonnihil habeat, minime vero Imperium, ita nec collega in collegam: ac perinde se habet, ut si fratres caeteri, cui velint, rem familiarem credant: huic praeerit, prout inter ipsos convenerit: caeteroqui se fraterno prosequentur amore, neque, quod quis vel primus natu sit, vel rei familiari et reliquis domesticis negotiis praefectus, propterea fratrem se esse obliviscetur: quin, quod vel utroque vel horum alterutro prior est, se praestabit humaniorem: ita fiet, quod et ipsum boni probent et gaudeant, ut et ametur, et colatur a caeteris. Id si secus fiat, [gap: Greek word(s)] . Ita et nos pares sumus in Academia: nec ordo ea te turbatur, sed stabilitur concordia. Namque


page 595, image: s595

et primus est, et secundus, atque ita caeteri, et ultimus, ut leges, sive consuetudo jubet: nec tamen Imperii plus primus in novissimos, quam qui modo accessit, in ordinis nostri principem, nec quis in quem quam caeterorum habet: leges et ratio, quid facto opus sit, nos docent: manet nihilominus auctoritas eorum, si qui doctrinae praestantia et aetate caeteris antecedunt, et meritis: nec caeterorum tollitur erga auctoritate praestantes observantia: colimus denique nos inter nos mutuo, debemus profecto, quae omnia libertatis sunt, et huic ipsi rerum gratissimae, concordiaeque custodis perpetuae, maxime congruunt. Bruta omnis generis servitutem aversantur. [Nam qui pisciculi non enatant in ampliores alveos? quae pecudes carceribus apertis non exeunt? quae aviculae non evolante caveis?] Ita natura instigat atque stimulat omnia ad libertatem. Cum igitur et omnes homines natura a servitute maxime abhorreant, tum qui rationem maxime excolunt, eam detestantur omnium maxime: et si quis inter nos tyrannidem moliatur, hunc non solum odimus et aversamur, sed omnibus diris devovemus imprudentem ejusmodi petulantiam, (nocet autem prima ipsa sibi) a qua non abest malevolentiae, et maleficii studium, Neque certius semen


page 596, image: s596

est discordiae, aut propior ad evertendum salutem publicam molitio, quam si quis, vel solus, vel cum paucis, de aliis premendis consilium capiat. Contra floret desiderata ab omnibus, sed turpiter neglecta a pluribus concordia, si unusquisque se intra metas suae conditionis et officii contineat: quod cum late pateat, hic a me explicari plenius non convenit. An sibi igitur sumet imperium in juventutem? Hoc vero minime: aut certe non aliud, quam quod etiam paternum appellatur: quae est incredibilis benevolentia erga liberos? Hos enim optimos et omnibus bonis animi, corporis, auctos, et fortunis parenres esse quam ornatissimos volunt, et hoc omni studio agunt, nec ulli labori aut rei sibi parcendum existimant, ut ipsis omnia vel potissima impetrent. Hoc nobis omnibus curae est et esse debet, sed collegiorum nostri ordinis Principi, sive Academiarchae suo utique tempore, cumprimis ut excubet pro salute omnium, quantum in ipso est, universos retineat in officio, interdum singulos aberrantes in viam reducat, contumaces auctoritate in ordinem redigat, ut plerique pietatem, virtutem, studia sibi quisque convenientia, sive quibus destinati sunt, colant summa diligentia: his paternum amorem aperiat, sed et eos complectatur, qui illud mediocri studio agunt:


page 597, image: s597

futurum sperem, sive potius certum est, futuros ipsos indies meliores. Quis hodie nescit, liberalitate et pudore retineri liberos in officio, sive, quod eodem facit, juventutem litteratam ratione? Idque latius ad omnes homines pertinere censuit Xenophon, cujus sententiae subscribo, si quisquam alius, ac saevum truculentumque modum ab educatione liberali removeo. Qui ratione educari non velint, omnes ad operas rusticas, aut in militiam ire jubeam, si per me stet. Verum quia et ad nos mittuntur in caeteris, utinam pauci, qui vel nullo ingenio sunt, vel pravo omnino, illos feramus et consilio juvemus: in iis etiam corrigendis nonnihil operae ponendum censeo. Vix enim quisquam ita perversi ingenii, vel ita totus est invitiis, quin adolescente aetate emendari possit aliquantulum; si non penitus in vitam reducatur. Si quis appareat desperatus, cujusmodi hodie in hac Academia neminem esse auguror, si fieri possit, absque contumelia ad suos remittendum dixerim: id fieri potest, nisi grave quid designarit, quod avertere illo consilio forte non fuerit incommodum. At queretur petulantia, sibi injuriam fieri: quod quibusdam videri, cum non fiat, ferendum est, ne in consuetudine suo exemplo bonos ab officio auferant. Sed in hoc, ut plerisque aliis,


page 598, image: s598

uteris collegarum consilio, neque cujusquam sententiam adspernaberis, tum ut ex comparatione omnium deligas optimam, tum ne quis se a te negligi contemnive existimet. Videmus eorum, qui praesunt, alios peccare graviter severitate nimia, aberrare alios lenitate nimia, alios esse negligentiores, alios etiam praecipites. Jam quod ad saeviores et tetricos, cujusmodi homines docti, qui se quasi abdicarunt coetibus humanis, toti involuti libris, aliquando evadunt; ipsis quodammodo ignoscendum videtur. Sed cum in ludis puerorum Orbilios non feramus; quomodo id genus conveniet florenti jam et aetate exultanti adolescentiae? Hilariores cum gravitate iis facilius rectiusque moderabuntur: quo ingenio eum te esse perspexerim, hic te monere minus necesse est. Juvenes vero ipsi, quorum benevolentiam te ipsa, non verbis solum, experiantur, eos colunt, et ab iis se familiariter moneri et interdum asperius objurgari patiuntur. Neque enim non aliquando animadvertunt e salute sua esse, si quasi freno retrahantur, ne cum periculo vel exitio praecipitent. Hoc cum de omni ista florente aetate ita suspicer, tum de scholastica affirmare propemodum ausim: in quibus videlicet plus indolis est, plus pudoris, plus modestiae et rationis. Haec omnia


page 599, image: s599

profecto in juventute academica esse debent: et sint, si a teneris ad modestiam adsuefacti, nobis auscultare et rationi parere, quam turbidos animi motus sequi malint. Sed hic potius subsistam, quam ad aliquam querelam transeam. Ex iis autem, quae dixi, vides, quod ante quoque animadverteris, me ad lenitatem proniorem, sive quia id rectius judico, sive quia benignitate me duci a puero volui: et forte peccatorum potius in hanc partem credidi: ac fieri potest, ut in eodem isto magistratu olim lenitate peccaverim, ut quibusdam visus fui, et, ne quid dissimulem, ipse etiam mihi: etsi deposito magistratu inventus sit elegans juvenis, qui de tali humanitate non inculto carmine mihi diligenter gratias egerit: nec debui forte esse durior, quod praeter tumultus umbram iis sex mensibus se nihil ostendit, non tam mea cura, quam juventutis modestia: quod velim deinceps quoque fieri. Somno vero et negligentiae cum ne in minimo quidem negotio locus esse debeat; incuria magistratus societati nihil magis esse noxium potest. Qui enim perpetuas excubias non agat; neque praevidebit malum, si quod immineat, neque si quod repente irruat, consilio avertet: nedum aliquid, suae fidei creditis, conciliet boni. Quomodo enim? qui, quod


page 600, image: s600

sit boni, de eo conservando non admodum laboraturus videatur. Verum ego te virum novi, in omnibus vigilantem, in agendo acrem. [gap: Greek word(s)] . Nec enim solum consideravimus, quid juventuti debere videretur, sed quid adolescentibus, pro generis,


page 601, image: s601

fortunae et aliarum conditionum ratione, ut et qua gratia advenerunt, et hic sumtum faciunt, id agant sedulo, et ipsis inter se bene conveniat, et legibus libenter et magistratui pareant: quae omnia hodie, quando iis utendum est, memineris: sed inprimis, quae nobis videbanturtum de iis, qui publici beneficii [gap: Greek word(s)] fiunt participes, tum de Alumnis communis [gap: Greek word(s)] . Sed illa deliberatio tam late patet. ut eadem epistola a me explicari non possit: nec necesse est. Quid enim scripsi omnium, aut quid veniat mihi de caeteris in mentem, quod non item vel jam videas, vel cogitando facile adsequaris? et hoc facilius, quod salus publica, et existimatio tua animo tuo semper observantur. Potius mihi ignosce, qui multa quoque attigerim, quae quivis videat: nisi existimes, maximam partem talia esse, quae cum plerique intelligant, tamen sequuntur pauci, quod expediat maxime: ac propterea in iteratis iis, quae notissima sint et passim etiam decantata, nihil esse vitii. Non enim nemo eorundem consideratione commovetur, et ad officium flectitur. Vale. Helmaest. in Academia Julia prid. id. Maj. millesimo undesexcentesimo.



page 602, image: s602

JO. CASELII EPISTOLARUM LIBER XIII. AD JOANNEM PEPARINUM.

EPISTOLA I.

EQuidem non ita cupide vos compello, quod tamen facio, quam ex cujusquam vestrum epistola, vel relatu certi hominis, de vobis cognoscere desiderio, priora illa, sive priorum fimilia: vos valere, inter vos humanissime vivere, gratos esse hospites omnibus, ad quos venitis, id cogitare et agere, qua gratia abestis, ubicunque estis, quocunque venietis: quod ex re quidem cujusque vestrum sit, saluti potissimum publicae, etiam futurae. [gap: Greek word(s)] jam patriae divinitus destinatus est, et vos cum uno caeteri. Decet enim quemque hoc sperare et eniti: et libet mihi bene ominari ab initio: et fas est, existimanti


page 603, image: s603

futura e praesentibus. Hoc enim fati, et perpetuum, ut ebonis et legitimis caussis, rerum etiam felices exitus emergant. Quem enim exemptum velim, aut quis ipse se eximat? Quae autem, quantaque vobis precor, eorum nobis copia non major, quam abeuntes reliquistis: nec est, ut hoc vobis explicem: eodem loco sunt publica, idem illius populi animus, forte minore confidentia: nec aliter se habent haec nostra, neque multum esse nobis ante sperandum suspicor, quam illi fluctus desaevierint. [gap: Greek word(s)] , qui nuncius laetitia, afficit bonos: sit hoc perpetuum. Hoc illud est, quod ante dixi, publico bene precari: quando publica bona sunt, sive mediocria, privatim plerisque bene esse, bono nemini male, necesse est. Vale. Helmstad. ex Acad. Julia Non. Mart. M DC CIIX.

EIDEM. EPISTOLA II.

EX quo in Galliam transieratis, multis mensibus nihil de vobis acceperamus, nisi quo loco hyematuri [correction of the transcriber; in the print hyematuti] essetis. Hoc enim et ex aula nunciabatur, et


page 604, image: s604

scribebat Lutetia Arnisaeus: adveniens denique Joannes Ernestus, non nisi unas a fratre Henrico mihi reddidit: valere vos dixit, de studiis pauca retulit. Suspicabatur enim, me vestras rationes tenere memoriter, in quo neque fallitur, quando et indolem Principis, et tuam solertiam habeo perspectissima. Neque enim tu de diligentia remiseris vir doctissimus, et fide praestans, et quod in omnibus humanae vitae partibus requiritur, minime egens boni consilii. Prudentis autem viri cura est negotiorum, quae in manibus habet. Quae quantaque tua cura sit in tanto munere, quod geris, me non fugit: neque non praeterea mihi videre videor, quantum in dies singulos laboris et molestiarum exhaurias. Cumque inter vos duos optime conveniat, quibus rei summa credita est, non dubito, quin et caeteri in isto contubernio vos sublevent, neque quidquam magis ad rem faciat, neque quid magis ex usu singulorum sit. Si nihil aliud agant, quam ut in litteris sint, et studio officii, hoc in rem sit maxime. Cum enim singuli exemplo Principem confirment, vobis etiam fuerint adjumento: quod, quos ego noverim, certatim facere prorsus non dubito: neque diversi ingenii, institutive quempiam adscitum suspicari velim, aut debeam, praesertim


page 605, image: s605

cum intellexerim esse meos studiosos universos. Quaeso fac, ut de mea erga se benevolentia vestrum nemo dubitet, uti non dubitant, ante mihi cogniti, quod me etiam habuere pridem cognitum: prae omnibus minor [gap: Greek word(s)] . Hic autem mihi carissimus adolescens nullam mittendi occasionem hactenus negligit: tuam quoque in se benevolentiam semper praedicat: neque nolit te ex me cognoscere aliquid de sua erga te observantia. Cum autem statim tibi ipsum tradiderim, velim porro diligas, et consilio adjuves: quando occupatior opera minus potes. Ultro te facturum spero omnia. Minimus non abibit a paternis fraternisque vestigiis: quod Henricus quoque sciat. Sic et hunc praecedet alacrius: nec illum hic sequetur segniter. Ad te revertor: curam istam in te amo: minus esse sollicitum jubeo. Qui enim cum sollicitudine metus est, eo opus non est, talibus principiis, tali progressu, etsi haec ea aetas est, qua Herculem in sermonem voluptatis et virtutis introduxit prodicus: nec fieri secus solet, quam ut illa non uno habitu, neque una orationis forma se insinuet in sanctissimos etiam animos: tamen bono animo te esse jubeam duabus de caussis. Nam neque hactenus ille vacillavit, imo constanter dixit, scripsit [an non item praestitit?] quae


page 606, image: s606

voluimus et oportuit: alterum est, quod optima pessimae orationi tot annis antevertit. Cum enim istius regiae indolis aures non nisi sapientiae praeceptis statim ab initio personuerint, ipsa quoque ejusdem animo alte insedisse augurabimur. Itaque altera ad tam firma propugnacula frustra arietes admovebit: neque voluptas exturbabit virtutem, jam constitutam a sapientia. Hoc nos magis sperare, quam illud metuere, rectius omninojudico: te autem magis id sperare jubeo, ut alacrius istud munus, majoreque omnium bono, geras. Tamen, quae mala ex oculis et auribus averti et ratione et auctoritate possunt, vos avertere velim, et utrumque in hoc esse et scio et gaudeo, quod nihil magis ex usu sit. Quid mearum antehac legeritis, nihil est, unde conjiciam: has omnino legetis: fert enim, qui recta hinc ad vos iter instituit. Unas periisse nolim, in quibus quod severioribus ludicrum visum fuerit, non item nobis, neque eleganter doctis, quod in eo erat omnis educatio priscae Graeciae, me velle didiceritis: quod etiam eo ignorato, neque Graecorum scriptorum aliquis, neque Latinorum intelligitur: neque absque eo fere docti eruditum sermonem, ut scis, conferunt: de eo hoc habe tibi modo, ex quo nihil nunc profero. Vale. Helmst. ex Ac. Jul. V. Kal. Apr. M DC CUX.



page 607, image: s607

EIDEM. EPISTOLA III.

DE vobis raro aliquid, neque nisi fama, nos hic cognoscimus, vos de nobis, ne fama quidem quidquam. Nec anno fuit mihi scribendi certa commoditas. quo hac utor libentius. Ducit in Galliam fratres Marenholdios Albertus Rosa, generi familiaris, et meus: hosce tu hospites consilio juvabis: ex iisdem accipies contra res vestras, quas exponere et longum erat, et utrinque molestum; neque tutum, etiamsi nihil sit periculi. Fit enim interdum, ut quae cogitata non sint, scripta suspicaces perhibeant. Quin, si quid nunciemus, nihil nos eorum fugit, quae ad prudenter cauteque scribendum pertinent. Quo magis eos rideo, qui aliorum epistolas resolvunt: cujusmodi ad me quotidie fere domum meam perferuntur. Bis nobiscum fuit Arnisaeus, cui, quando Duncanus abiit Edinburgum, apud nos locum futurum sperabamus. Vix mihi impero, ne digrediat in veteres querelas. CL. Forstnerum sepelivimus: et maturus videor non minus mihimet ipse, quam aliis: quin lassus, haec in lectulo scribo. [gap: Greek word(s)] perscripsi, et multas alias minutas lucubratiunculas, cujus generis solent esse meae,


page 608, image: s608

juventuti utiles, ingratas inscitiae. Earum copiam vobis faciam lubens: nimis longum iter est: neque vos istinc quidquam mittitis. Saltem, si nihil aliud putas scribendum, doce nos, quae litterae istic colantur: quid prodeat vel novorum vel veterum. De Polybio me docuerat Remus, sed nullus apparet hactenus. Demum de mea valetudine sive vita, nihil mihi diuturnum habeo polliceri: dum spiro, in quo fui, persevero, sed lentior et, [gap: Greek word(s)] deses. Vale. Helmaestadio, ex Acad. Julia XII. Kal. Quinct. M DC CIX.

EIDEM. EPISTOLA IV.

QUamdiu abestis, nihil hic neque privatim, neque publice oritur, quod hilariores nostras litteras faciat: contraria potius omnia. Querelae autem meae nihil ad vos. Tu vero etiam laborum et curarum habes satis: scio ne horulam quidem tibi relinqui, quam impendas lectioni aut accuratae scriptioni: neque tamen in tuis quidquam desidero. Tu te confirma in omnibus, non solum, ut existimationem tuam tuearis, et res tuas stabilias, sed ut [gap: Greek word(s)] a te expectatam, conferas in rempublicam. De Principe placent, quae narras, omnia: ea confirmat Jo. Ernestus.


page 609, image: s609

Vos [gap: Greek word(s)] , et opto et audio. Mire idem praedicavit tuam diligentiam, et ad me, et ubi potissimum opus fuit. Bis nobis adfuit. Non ita de multis, neque nifi de necessariis sermonem habuimus: denique intellexi, utrique istud onus impositum. [gap: Greek word(s)] audivimus de multis: ad nos hactenus non venit: ruri ipsum salutavimus. Vale. Helmst. ex Acad. Jul. V. Kal. Nov.

EIDEM. EPISTOLA V.

ET ipsis laboribus, et perpetuitate curae, provinciam geris sane duram, hoc nomine duriorem, quod exposita est censurae et populi et procerum. Eam tamen te minus metuere jubeo, quod isti oneri ego te non imparem statuo. Ad rem facit, quod firma es valetudine, quod semper sobrius, quod pervigil et impiger, quod cum multiplici bona doctrina, tum consilio es instructus, cujus etiam tibi copiam parare non desistis. Satius sit, esse, qui te sublevet, nec abiisse [gap: Greek word(s)] . In Megapolin venit, ut privatam vitam ageret. Commodo suo ab Illustrissima Vidua in aulam pertractus secuit patriae. [gap: Greek word(s)] toties abest: praedicavit autem mihi vestram diligentiam, et alumni


page 610, image: s610

[gap: Greek word(s)] . In his autem, et in animi tui moderatione, potissimum spes vestrae salutis est. Tu principi, quae ex usu sint, facile persuades: Princeps, quae recta esse, statim intelligit, arripit, nec ab iis abeundum putat. Itaque se confirmat, non solum in ipso sermone, sed multo magis in moribus et rectis sententiis, quae sunt decreta sapientiae et fundamentum felicitatis. Quae et quam multa obstent, video, quae in nostra potestate non sunt. Non desperandum est, neque etiam in mediis fluctibus abjiciendus clavus: imo tenendus eo firmius, et torquendus accuratius: caetera permittenda Moderatori universi. Quicunque erit exitus, sisancte officium feceris, crede mihi, praeclara conscientia tibi erit pro omnibus praemiis, et bonorum approbatio: neque eris [gap: Greek word(s)] . Vobis autem, quod flagitatis, non nego: neque magnum tamen quiddam de me polliceor. Semper autem meae litterae ferent aliquid, non quo tu erudiaris, cum pridem haec teneas, et haurias ex ipsis fontibus, quantum tibi libeat, sed quo cum confirmetur, tum oblectetur, [gap: Greek word(s)] : siquidem hujusmodi libenter legit, tantisper illud etiam fieri, non dubitabimus. Natalem mittit Diepholdius, promissi memor, nec indignum remuneratione munuas, hodie autem, quando longius abestis, memoria.


page 611, image: s611

Ad unum luctum domesticum accessit et alter: decessit enim et frater mense altero. Rem meam omnem familiarem tradidi filiae. Migravit enim ad me his diebus cum suis gener. Hoc mihi est commodum, et solatio, quando alii quoque me minus familiariter amplius utendum arbitrantur, sive se a me laesos benevolentia putant, sive ipse ab humanitate in morositatem degeneravi. Quae res fecit, ut per indignationem acrius nonnulla scripserim in querela de malis, quae omnibus seculis fere per orbem vagantur: sapit, qui se ad omnia superanda, vel toleranda, mature parat. Vale. Helmstad. ex Acad. Jul. Kal. Maji M DC CVII.

[gap: illustration]

page 612, image: s612

JOH. CASELII EPISTOLARUM LIBER XIV. EPISTOLAE AD ALBERTUM CLAMPIUM, Primo Nobilium quorundam in locis exteris Magistrum, Dein Professorem in Academia Julia, Post Consil. Duc. Br. et Lün. et Henricopoleos Praetorem.

EPISTOLA I.

CUm vestra intersit magis, quam nostra, miramur, nihil esse a vobis literarum allatum, neque Francofurto, [nisi quod Moltkius ad parentes scripsit,] neque Basilea. Sed fieri posse intelligo, ut vestrae literae jactentur; quod ita fieri velim, ut appellant aliquando. Mirifice enim cupio cognoscere


page 613, image: s613

omnem rationem vestri itineris primum: praeterea ut adolescentes nostri istic valeant et vivant. Eorum hic desiderium alii fortasse minus ferunt; non te fugit, quam temere ament matres filios: neque ego vos amo sine cura. Haec si neque te neque illos movent; cogitate, quae curari vel sero vobis velitis, ea mature esse flagitanda: tum quia iter longum est, tum quia quotidie incidunt plures morarum causae. Neque enim dicam tergiversationem quorundam interpellandam necessario videri. Tu vero quid nunc agis; an satis est in illis moderandis negocii? an ultro sunt in officio? sic spero, et sic oportet, quae est ipsorum aetas. Hoc primum, ut se ament inter se, aequales, sodales, populares, propinqui, Musis initari. Haec ad se scripta a me arbitrentur. Neque enim quas velim, tot literas exarare nunc queam: hic etiam propero. Cras enim prima luce ad amicum ad XX. mens. Decembr. excurrendum et redeundum. Alterum ne obliviscantur, qua gratia longe gentium iter susceperint, ne aut statim aut inanes revertantur: statim ipsi nolint; ne igitur inanes velint: nec onusti, ut mercatores, qui triumphant, ubi rem se fecisse sentiunt; sed auctiores animi bonis: quae non solum caeteris anteponenda sunt, sed etiam sola vera bona existimanda. Ad


page 614, image: s614

te redeo, etsi neque ab illis abeo. Quando istinc et quo? an adhuc istic vivit cum Rhodingero Melius? et qui alii: omnibus salutem: ne praeteri Scharledorfium. Quaeris contra de nobis? Meae res sunt, quales reliquisti. Ex amicis Stintius docet Joannis Ducis Holsatiae filios: ejus prior alumnus agit, quod coeperat: neque hactenus a sinu matris avellitur. Joachimus Bassevitius, amicus meus summus, ascitus est in aulam a Rege vicino, nec tamen ut in aula perpetuo vivat: praemio perliberali. Gratulemur ei et gaudeamus, invidiam interdum cederere virtuti. Fuit autem legatus cum Bovorvesckio, viro humanissimo, magno item amico meo in causa Rostochiensi. Ut hoc obiter. In gratiam pristinam reditum est cum Duce et cum Rege. Scribit ad me Heliconius noster, partiri sapientis. Regem Steph. reliquam Livoniam in tres dioeceses, quarum Vendensi praefecissae Faresbeckum, Ducarum Parnoviensi, Uxelem Korpatensi: attribuisse unicuique praesidi villas centum. Non deerunt omnibus sapientiae studiosis praemia. Ad ea, ut scis, non respicio: ita sive obdurui, sive me confirmavi. Cavendum esse unum, ipsa etiam humanitas, sive litterae me docent, ne cum amici me sibi praesto esse praedicent, quibus queam studiis et officiis, solis liberis


page 615, image: s615

defuisse videar. Nec desum in primo: [gap: Greek word(s)] intelligis: alterum non admodum est in potestate mea. Filii discunt: Filiae duae educantur in Dobertino, minima natu apud aviam. Exspecto vestras litteras, et ab unoquoque plenissimas. Vale. Rostochio.

EIDEM. EPISTOLA II.

QUas ad me Non. Octobr. Basilea dedisti literas, bone Deus, quam multis mensibus post allatae sunt! non multis ante Calendas Februarias diebus. Ego autem cum ex Corfinio accepissem, nihil vobis recte curatum fuisse ad nundinas, putavi vos pedem loco non movisse. Sed vos audentissimi! Exaravinescio quid Basileam: grandem certe misimus fasciculum, qui forte vos Venetias secutus sit. Qui si periit, nihil sane auri simul periisse putatote. Etsi illi scriptioni tribui multum sane tum temporis. Nec ea forte a vobis quicquam inii gratiae: neque opera, sollicitudine, laboribus, quibus omnibus facile sine reprehensione poteram supersedere et alii. Nam hic quoque diligentia mea quibusdam minus grata est. Verum quoniam in me hoc suscepi, et recepi abeuntibus, me omnia, quae a me proficisci


page 616, image: s616

possent, facturum, sic porro faciam, ne hic mihi aliquis irascatur, aut vobis a me non satis fieri suspicemini. Forte enim aliquando recte me et consuluisse et fecisse, cognoscetis. Nam ego, quod alii errant, praestare non debeo. Reprehendis enim quoddam consilium meum: quod tibi arridet tantopere, multo falsius est. Sed hoc disputare per epistolam, nugari sit: mihi ad nugandum nihil est otii. Minitaris Hortensio: quid vero magis ridiculum? cur hic argentum non numerarunt? An ille potuit Augustanos cogere? Quid si diligentissime scripserint, illi negent? Neminem ignorare oportet, unumquemque mercatorem non minus lucello noctes diesque intentum esse, quam auceps aucupio. Sed de praeteritis frustra agimus. Dum Venetiis estis, te vidit, sed non convenit D. Cnoperus, quemadmodum recta ex Italia adveniens hoc mense, mihi narravit. Lieber hat euch das Geld auch gedrücket ? Quoties interea quaesiistis de litteris? de auro? jam affertur, quantum fuit postulatum antea, id est autumno. Quid supererit? Videre mihi videor, quanto cum malo luctemini; nisi feliciores estis plerisque. Ego monebam, omnia recte curarent. Puto numeratam pecuniam utriusque tui adolescentis nomine Gertnero: etiam illa numerata est,


page 617, image: s617

quae curanda fuit Basileam, ne sitis solliciti. Sed vos num consistitis Patavii? Scio quid antea mihi fuerit: nunc ipsi videritis, quid faciendum vobis hoc statu vel hoc Pontifice; nam huc perscriptum est, et quidem ad me primum Spira, Senis abductos XII. Germanos, mandato Pontificis, Romam, et compactos in inquisitionem; in illis esse optimum juvenem Joachimum Winterfeld et Canceilarii Sax. filium Einsiedel , quendam etiam Berlinensem. Caeterorum nemo nominabatur. Obsecro te, quid de iis factum est? Captos nesciebat D. Cnoperus: qui tamen Decembri abierat Venetiis. Sed et heri Venetiis alias a Volrado Plessio accepi, datas die XXII. Januarii, quibus ejus rei facit ille mentionem nullam, sed breves erant, et ille properavit, et forte ad alios scripsit, quod nondum intellexi. Sed illud tamen nimis verum, quoniam ex multis locis a plurimis idem scribitur. Sed redeo ad vestros numos, sive ad vos. In extremo tuae epistolae flagitas ad Victorium litteras: quas cur non miserim vides, quod, ubi essetis, nesciremus, etsi ante vos in Italiam venisse comperimus ex relatu aliorum, quam vestri fasciculi allati sunt. Nunc igitur scripsi ad Victorium; feci alteram epistolam verbosissimam, in qua verbo tantum vestri mentionem feci.


page 618, image: s618

Cui exemplum alterius, qua vos, ut ex vestro exemplo videbitis, diligentius commendo, subscribendum curavi. Sed alteram vos perlaturos scripsi, et quidem scriptam mea manu. Cum enim de argento agatur, sic faciendum esse putavi. Nam et praescient et meam manum cognoscent: Vos, si opus erit, quanquam opto, ne sit, Victoriorum beneficio utimini. ** Verum an Muretus obiit? Ita hic audio. De Rhodigero et Melio post tuas litteras nihil cognovimus, neque nihil sumsollicitus. Quod si istine sunt, utrique ex me salutem. Reventlovius ad filium misit litteras cum centum Rhenensibus per tabellarium, qui neque hodie rediit. Habebit, si quibus numis praeterea opus erit. Domum revertetur ante Calendas Majas. Moltkium vult pater annum adhuc Spirae vivere. ... Ad tuos si non scribam, has quoque pro suis habento, mihique nihilominus respondento. Forte et ad Riccobonum aliquid dabo. Persolvam et Plessio. Vale. Rostochio.

EIDEM. EPISTOLA III.

LIteras meas video tibi verbosiores fuisse: faxo igitur, ut breviores, et rarioses deinceps legas. De itinere


page 619, image: s619

vestro exspecto [gap: Greek word(s)] . Bono consilio suscepisse vos existimo: et bene numatos Basileam rediisse opinor. Censeo quoque, ut crebrius peregrinemini. Nihil enim commodius ad continuanda studia litterarum, et rem faciendam. Sed ad iter Italicum vestrum venio: quod si dixero, quanto vobis auro opus futurum ostendas, [gap: Greek word(s)] , omnia impetrato. Nosti enim hasce fodinas, et horum hominum liberalitatem; praesertim si in literas aliquid conferendum sit, sic pumices: sin in luxum, replectae spongiae. Tamen vobis persuadere, neminem vestra causa magis sollicitum esse, quam ipse sim; et facturum omnia, quae possim, sive conaturum. Succedent pleraque, modo vos aeque in officio esse intelligamus. Ego hactenus orno vestrum quemque singularibus laudibus, nec certe adolescentum quisquam est, quin de eo mihi singulari quiddam pollicear: atque equidem trium mores et probos animos et bonos progressus habeo magis cognitos, quam quispiam hic omnium. De negotio cum nemini caeterorum locutus sum: conferre volebam cum Henrico Belovio, sed eum transvolentem non vidi: per litteras docui accurate, misso Martio ad ipsum in Zisedorfianum. Quid putas? ibi convivia. Tamen legit litteras; placuerunt: ad rem


page 620, image: s620

respondit nihil: rescripturum de via dixit; nec fecit, nec potuit, credo. Multis diebus aut forte mense post venit ad nos senex Reventlovius cum filio, et Joachimo uxoris fratre. Sed prius dictum hoc oportuit, mater supra modum sollicita est: quae tamen per Martium mihi nunciavit, quicquid ego suaderem aut juberem, id se ratam habituram. Sed ita me non oportet desipere, ut in alienis rebus quicquam praecipiam, ubi [gap: Greek word(s)] praestare nequeam, quod nemo queat mortalium. Nunc ad illos redeo, quos ad coenam vocaveram. Verum ipsi me et Martium exceperunt. Multi de vobis sermones. Dubitat Reventlovius: ego nihil suadere, tantum scrupulos eximere. Sic ea vespera depressi sumus nihil ut statueretur. De numis quoque sedulo monuimus, et curabuntur, etsi nondum cum hisce litteris. Cum tuas proximas accepero, etiam cum aliis loquar, et spero non reluctaturos sententiae meae. Verum si tardius assentientur, et serius aurum mittent, quid agas: in ipsum aestum ut in Italiam eatis, non suaserim. Nisi omnia possint constitui, ut medio Aprili veniatis Patavium, aut ubi consistere decreveritis, censeo istinc mense demum Augusto vos moveatis, fracto jam aestu. Tamen si sapis, non temere discedes ab hac mea opinione. Mihi tamen


page 621, image: s621

totam aestatem laborandum est, ne vos deficiant nummi aurei.** Ego haec de rebus vestris, alii scribant alia: nec de meis quicquam habeo novi. Sunt eaedem literae, eaedem opes, idem labor, sed non eadem valetudo. Pulchre me confirmaveram superiore peregrinatione. Sed trium mensium aliena tempestas me ita fregit, ut ob solitam meam [gap: Greek word(s)] , nec hodie officio fungar. Si quid ex Gallia habes, semper nos doce: pusillum hoc laboris erit. An vidistis alicubi Corfinium? ad eum scribemus. Claudius Alberius Logica edidit: Quis est? et nunquid praeterea scripsit? Vale, et tuum hospitem ex me, quam potes, officiose saluta, nec non per eum ejus patruelem Heidelbergae nobis concilia, ut quae mittimus ad vos, quae mittitis ad nos, libenter curet. Ad utrumque cum vacabit, scribam, si per certos homines liceat. Etiam aliquid ad D. Joannem Grynaeum dabo. Amici te salutant, praeter eam, quae prae omnibus a te salutem expectans, prae omnibus neglecta est. Rostochio.

EIDEM. EPISTOLA IV.

DUm vos iter Romanum Venetias relegitis, haec epistola a me Germanicum suscepit, et ni fallor, trantis


page 622, image: s622

Alpibus, vel reversos opprimet, vel revertentes accipiet. Nec tamen ipsa quid adportat novi. Namque de auro necessario prospectum jam vobis est: et mandata, quae voluimus, proxime scripsimus, nec ea tamen de aliis, quam quae vos facturos, nos recentes tuae literae deinceps docuerunt. Nullas igitur alias expectamus, sed vos ipsos. Ubi adveneris, de tuis rebus coram: curae enim mihi sunt. Rex Danorum classem paratam habet: putatur non nisi ad defendendum. Caetera vobis notissima neque ignota nobis, ut opinor. De optimo Martio, ut nobis ereptus sit, ante vos docui. Riccobono me carum esse cupio: ad eum propediem scribam. Ad Cardorfium et Lühium non scribo: imo haec eadem scribo, siquidem in tuis illi ad me. Vide ut ex una fidelia honeste plures etiam parietes. Domi autem ipsorum hodie recte est. Si me amant, nihil novi faciunt, nec immerito, quoniam a me amantur: hoc etiam magis, quod te amant, merito autem tuo, cui se carissimos ex ipsa re intellexerint. Si ita fit, recte vivitur; sin secus, ne vivitur quidem. Ut enim corpore torqueri misere, morte gravius, ita si plusculum inter socios offensae, cujus de vobis nulla suspicio, praestabat, notitiae nihil intercedere. Sed his verbis minime opus. Valete. Rostochio.



page 623, image: s623

EIDEM. EPISTOLA V.

VEnit ad nos Venetiis aurifex Georgii L. [gap: Greek word(s)] . Nam Venetiis uxorem duxit, ibique habitat. Is venit huc ad fratrem mense Aprili; plusculos dies nobiscum fuit, inde in Daniam trajecit. Fert enim gemmas, et nescio, quae alia: ac ni fallor, refert domum, quae advexit. Heri autem cum appulisset, recta venit domum meam, ajens, se prima luce abiturum. Ita haec ego semisomnis scribo, ad te, an ad caeteros nostros? sit communis epistola tibi, Cardofio, Luhio, Paridi, Anglerio. De rebus Germanicis, Belgicis et Gallicis omnia istuc citius perferuntur, quam ullae nostrae literae. De privatis igitur perpauca. Johannes Ducarus [gap: Greek word(s)] , Lübecae fuit ad autumnum, proficiscens, ut alii ajebant, Romam, ut alii, in Belgium; nec enim fratri Christophoro, qui in alterum annum domi meae vivit, consilii quod habebat, aperuit: quem hinc arcessiverat ad se, dimisit cum grandibus promissis. Meae res sunt, ut erant. Nam de secundis nuptiis quid cogitem? egerunt apud me [gap: Greek word(s)] Plutum Aristophanis; [gap: Greek word(s)] elapsus est; [gap: Greek word(s)] adhaesit, vel inhaesit potius. Itaque quid


page 624, image: s624

consilii capiam, non video: qua de re? de qua vos docebo. Tertium in Academiam Juliam arcessor, praemio et mercede proposita. Utrinque commodi, incommodi plurimum. Delibero, amicos consulo, nihil vidimus hactenus: sed statuendum aliquid hoc mense, vel certe Junio. Quicquid acciderit, non patiar vos ignorare. Jam Suerini negotia Ducum nostrorum tractantur, conveniunt, ni fallor, omnes; advenit ipse Dux Adolphus, Ducis nostri Joannis futurus socer; adest et Henricus Ranzovius, Regis legatus, a parte Ducis Sigismundi. Ad me redeo; [gap: Greek word(s)] sit, hic manere nisi habendam censeam rationem liberorum, filiarum inprimis, quas nunc domum recipiam. Otho noster in Suecia est; heri ad me scripsit. Paridis epistolam accepi: quae mandat, curae erunt. Vestras litteras exspectamus, et quas exaraveritis, et quas exarabitis, Valete. Rostochio.

EIDEM. EPISTOLA VI.

QUas tu Basilea V. Id. Sept. dedisti, nos mense Januario accepimus. ... De quibus tu quaeris, mihi non libet scribere. De me narravi paucis verbis Melio. Praeter ea accipe, me nunc tertium


page 625, image: s625

vocari in Acad. Juliam: non est res contemnenda, et digna deliberatione: tertium vocor in patriam, mercede majori, praemio etiam proposito. Valde haereo. Quid constituero, scies, ubi erit aliquid constitutum. Ante Kal. Januar. absclvi interpretationem quatuor librorum Dionis de regno: nunc doceo [gap: Greek word(s)] . Edidi seorsim [gap: Greek word(s)] , quae extraordinaria opera interpretabor publice. Quod tuas res mihi commendas, memorem mones. Quicquid potero, tibi non defuturus sum. Corfinius ad me quoque Genua scripsit. Litteras ad eum proxime ad te miseram: mitto alium fasciculum, itidem illo curandum. Gratificare nobis sedulo. Salutant te vicissim Brucaeus, Nathan, Hubnerus et tuus Bartolus. Vale. Rostoch.

EIDEM. EPISTOLA VII.

NOn magnam voluptatem accepisse vos e diligentia, quam in scribendo adhibuimus, ex tuis cognovi, praesertim cum numi non simul ferrentur. Itaque rarius et brevius scribendum censeo, postquam Gerhardus et David Basilea reversi sunt, egerunt, quam diligentissime fieri potuit, ut, nescio quam multum auri


page 626, image: s626

ad mercatorem Basiliensem, Nicolaum Wasserhun mitteretur. Jam igitur fides nostra omni periculo vocat. Atque eidem mercatori mandatum est, ut quicquid in sumptum poscatis, vobis ille curet. Puto igitur, quamdiu abfuturi estis, vobis a simili egestate non metuendum. Fortassis tamen iterum scribam hoc mense per Joannem Rhodium, quem hic ad Idus exspecto. Putent ambo adolescentes tui, mihi carissimi, has literas sibi non minus quam tibi inscriptas. Plures exarare non vacat. Vides velle me, ut meum silentium etiam apud Dnm. Riccobonum excuses. Scribo jam laudationem Principis nostrae Elisabethae, Conjugis Ducis nostri. David apud nos hic hyemabit. Tuus Bartolus discit, quantum libet: libet autem minimum. An vultis aliud, quam valere? qui ex amicis istic vivunt, his a me salutem plurimam. Valete. Rostochio.

EIDEM. EPISTOLA VIII.

CLampio, [correction of the transcriber; in the print ---] Straledorffio, Cardorvio, Luhio, Rodingero, Melio, Hahnio, Anglerio salutem dicit Joannes Caselius, ne quis se praeteritum quaeratur: ad singulos enim hinc non queo


page 627, image: s627

scribere, ubi hospes sum, et ab amicis interpellor, qui hujus horae etiam ne partem auferant, metuo; quin hoc futurum certum scio. Verum ad te redeo, Clampi: nec tamen pluribus tecum agam. Quae anxie scire vis, de iis accipe. Ut vestrae literae allatae fuerunt domum meam, transiit Rostochium Hortensius: ipse affirmavit his diebus se certiorem factum, vobis omnia recte reddita. Pecuniam cum grandi fasciculo literarum habebitis brevi: forte una curabitur et altera summa. Valete. Lübecae.

EIDEM. EPISTOLA IX.

SEptingentos coronatos Lucas Stephanus, mercator Lübecensis, alterius dissimillimus, vobis curabit mense Januario, ut nobis per literas Noribergenses proficiscens mense Decembri recepit. Postquam id aurum accepistis, etiam sine literis iter Romanum institueritis, reversique domum vos referetis; nec desiderabitis quicquam amplius literarum. Quod ex re vestra erit, facietis. Ante Calend. Jan, domum rediit Paris, qui de Georgii Bassevitii morte primum in patria cognovit ex amicis. Sermonem cum eo non institui hactenus: tantum vidi in funere


page 628, image: s628

matris vitrici. Nam ea cum afflixa jam lecto jaceret, non ita multis diebus post, magnitudine doloris, morbi et desiderii filii, exspiravit. Cardovius et Luhius habeant sibi has literas tecum communes Valete. Rostoch.

EIDEM. EPISTOLA X.

NOs jam te ipsum, Clampi, tu nostras literas, opinor, non exspectas. Has tamen dedi Isacae, si forte adhuc Patavii essetis: aut ille in via nobis veniret obviam. Quid me monueris, non obliviscor: in gratia te posui apud multos, qui valent gratia et autoritate. Verum potissima sunt in te posita: quae quia tuum non est ostentare, tum quod ab ingeniis bonorum nihil alienius, tum quod nihil ad provocandam aliorum benevolentiam ineptius: nostrum erit, ostendere, ut mercatores ipsimet merces suas. Ego autem neque consilio tibi neque opera deero: efficiamque, ut amici mei, si qui plus valent, tibi praesto sint. Hoc futurum scio parasti, ut non possideas solum ea bona, tanquam animi divitias, sed etiam iis, ubi velis et possis, nec voluptatibus deditus, nec impatiens laborum. Quod erit in me, praestabo, tu


page 629, image: s629

in te quod erit, a nemine desiderari patieris. Detulisti mihi vestram operam in parandis commentariis Graecorum in Aristotelem: quaeso tibi curae sit: per etiam gratum Brucaeo feceris. Nihil Aphrodisiensis neglexeris. Ammonium etiam velimus in librum [gap: Greek word(s)] . Videbis et de aliis. Nominatim feci mentionem quaestionum Aphrodisiensis de anima secundum doctrinam Aristotelis. Scripsi ad Riccobonum, cui meas reddes, vel per Isacen reddendas curabis. Vale. Rostoch.

EIDEM. EPISTOLA XI.

PUta, Clampi, quod res est, haec a me subito exarari et aliud agente. [gap: Greek word(s)] , quo ederentur nostra epigrammata, teneri se pati non potuit. Edentur hoc biduo. Ea ut ante diem nuptiarum tuarum habeas, laborabimus, et habebis, si amici Lubecae, Hamburgi et Harburgi eam diligentiam in transmittendo adhibebunt, quam nos. Vale. Rostoch. Sponsae tuae [gap: Greek word(s)] , non a me, sed a te, aut si pateris, a me quidem, sed per te. Iterum vale.



page 630, image: s630

EIDEM. FPISTOLA XII.

TUas res bono loco esse gaudeo: non essent deteriore, si mea cura opus fuisset. Recordaris enim, quid tibi revertenti ostenderim. Interea occasio non defuit. Amici enim mihi per litteras significarunt, sive Witebergae esse, sive Lipsiae malis, alterutrum tibi locum paratum. De sententia [gap: Greek word(s)] ex iisdem unus itemque alter literis nunciarunt, licere mihi succedere Camerario. Ego gratias ago. Facerem enim cum incommodo meo, quod tu commodo tuo maxime faceres. Non enim ignoras, quod loco hic sim: tenui certe, sed illic eram futurus deteriore. Me vero et mihi et liberis consulere oportet. Memmius e schola Julia scribit, jussisse Ducem, denuo me accersi, quibus velim legibus. Haerebo: tamen ex his una erit, si quid tractabitur, et si quid fiet, ut ex intervallo huc regrediar. Tu ea considera, quae non sunt brevis epistolae. De morte Regis Daniae jam acceperitis. Quarto die, qui erat Paschatis, nuncius huc venit- Itaque aula Ducis nostri in gravissimo luctu. Rex Christianus IV. pridie id. ingressus fuit annum duodecimum. Audi aliud prorsus tragicum: Nocte, quae sequebatur idus, D.


page 631, image: s631

Nihusius ipse sibi manus attulit: mane cadaver in lecto inventum fuit: lectus ipse cruentus, cultellus haerens in gutture: illud nocte sequente conditum in vicino coemeterio. An desperatione ac furiis actus, an morbi gravitate victus, incertum. Namque et visus fuit multis mensibus animo peregrinari, et laboravit melancholia hypochondriaca, hoc quoque testante Brucaeo. Tales pestes avertat Deus: Polonicae res adhuc tranquillae sunt, quantum ex Polonia et Borussia nunciatur. Igitur, quae aliunde afferuntur, falsa esse arbitror: mitto, ut legas: mihi nemo persuaserit: nec cohaerent, meo judicio. Ut literas tuas legi, statim respondi: nec quidquam, credo, desideras nunc, praeter me, qui adsum per literas. Ne quaeras, quid me tenuerit: atque cur quaeras? qui res meas sic noveris, ut ego: nec forte minus, quam tuas. Vale. Rostochio.

EPISTOLA XIII.

IN tempore fuisse tibi redditam epistolam meam sive [gap: Greek word(s)] sive [gap: Greek word(s)] , ut tu vocas, gaudeo: quam tamen ipse non magis [gap: Greek word(s)] censeam, quam [gap: Greek word(s)] , non quidem quae averteret, quod ab aliorum sive malitia, sive impudentia proficisceretur, sed animum tuum forte nutantem, ut fit, confirmaret. Hoc


page 632, image: s632

opus esse scis etiam viris fortibus. Cum vero ex epistola tua videam, te virum esse, novam consolationem non paro. Relinquis enim caetera, ut debes, et consilium de rebus capis: quod est prudentis viri, et minime fracti animi. Si patria te non tenet, cogere tu cives tuos unus omnes non potes, nec fas est. Non ita multo post te desiderabunt, quando forte tibi non erit commodum referre ad tuos gradum. Sed utro te conferas consilii est. Proximum est ad Oldenburgicum; quod omnium minime suaserim. Aut enim adversus patriam consilia te oportet fabricare, quod est impium, aut in negotiis heri tergiversari. At demus: excipi eas causas: quod futurum non est. Excipiantur autem: cui hoc persuaseris? etiam vir bonus longissime eam suspicionem a se debet rejicere: tu maxime, qui in studiis sapientiae vixisti, et vives, et quamdiu vives. Primus etiam sapientiae magister te docuit, nullam esse causam tam gravem, quae alienare animum a patria possit: adversus eam vero consilia capere, vel aliquid conari, vel agere, non longe abest a parricidio. Nec est, quod quidquam tibi omnium quispingat. Non solum enim male audies ab omnibus (ego certe ut tibi nec maledicam, nec malevelim, tamen non probem) sed etiam ingrediaris malorum labyrinthum, ex quo


page 633, image: s633

te nunquam evolveris. Haec plenius explicarem, nisi viderem ex litteris tuis, te in eadem mecum esse sententia: a qua cave te vel falsae rationes, vel cujusque autoritas deterreat. Semper tibi esto veritatis et sapientiae prima autoritas. Venio ad alterum: non dissvaserim, etsi longum iter est. Hoc forte Socer minus probet. Tu sequeris omnino, quod rectius est, etiamsi incommodius sit, et ingratius aliis et tibi tuisque inutilius videatur. Loquamur enim de utili cum vulgo. Hippolytus autem, quae te amat maxime, et hanc rem sibi curae habuit, redit Basileam: quod tu quoque cognoveris, cum haec leges. In illum etiam locum cum multi confluant, minora esse singulorum commoda oportet, praemio potiatur unus et alter. Quare hic quoque tibi valde deliberan. dum censeo. Malim te in aliqua vicinarum [gap: Greek word(s)] esse, ut in Julia, Lipsica, Leucorea, Francofordiana. Non ignoras, illarum aularum [gap: Greek word(s)] mihi velle: et meum in ejusmodi negotio consilium non repudiaturos sperem. Sed interea menses elabentur aliqui, nec ego de aliorum voluntate et de futuro nihil magis queo affirmare, quam quis alius. Habes, quid mihi videatur. Quod in proximo est, omnino vitandum censeo, quod longius, de hoc deliberandum. Praecipitatio


page 634, image: s634

et inconsulta et omnis animi motus inimicus item consilio. Satius est annum exspectare, ut te facti non poeniteat, quam magnum etiam emolumentum, sive ita sit, sive appareat captare et adipisci, quod factum deinceps nolis. Prima loci mutatio erit difficilis. Si quae secuturae sint aliae, vel subiturae vobis, habebunt plures difficultates; Sed haec, imo quae dixi, omnia intelligis: scripsi tamen, cum ut tibi morem gererem, tum ut te confirmarem. Hoc enim fiet, si a cogitationibus ad haec respicies. Vale cum uxore carissima et suavissimo [gap: Greek word(s)] . Rostoch.

EPISTOLA XIV.

HEri multa nocte misit ad me tabellarius epistolam tuam. Noctem bene omnem insomnem egi. Crucior doloribus stomachi. Tamen haec scripsi. Cognosces enim ternas tuas literas mihi recte redditas. Rescribendi commoditas non fuit, nec ad eos scribendi, quos tuo nomine compellarem. His diebus Spiram aliquis mittitur, cui dabo literas ad D. Dobinum: et Nathan officium suum faciet. Quintum accersitus sum, in quem locum, te non fugit, nunc praemio non aspernando proposito. Sive ibo, quod declinare malo, sive non ibo, tui meminero. Sed ejusmodi aliquid subito geri non


page 635, image: s635

posse intelligis. De vicinia, quod mihi visum fuit, aperui: nec tamen me prae aliis sapere arbitror. Scio quoque te [gap: Greek word(s)] habiturum potissimam rationem, quicquid egeris, nec Magistrum tuum dehonestaturum. Vale. Rostoch. Cal. Apr. M DC XXCIX.

EPISTOLA XV.

QUid vero, Alberte Clampi? annon te suffocat diuturna mearum literarum exspectatio? Si tibi in mentem venit, quod nimium sollicitis suarum rerum solet, me tui oblivisci, praeter aequum et bonum suspicax es. Sed quo magis tui intelligant rationes et consilia nostra, si accipe. ...

Bene vale. Rostochio VI. Kal. Sextil. anno M DC XIC. D. Petrum Memmium vidi affixum lecto domi suae, qui nuper diem suum obiit. Iterum vale.

Meministi sermones nostros de Othone. Is quo die Harburgum veni, paucis ante me horis advenerat. Dixi, quod semper senseram et dixeram, me de novo ejus patrono pessime suspicari. Ubi Hamburgum veni, Planum esse intellexi. Ut rem cognoscas, et Patrem consoleris, et Othonem juves, quaeso te, saltem unam noctem Harburgi sis. Poteris uno die trajicere Hamburgo, altero vel forte eodem reverti. De morbo pater ignoravit. Filium hortare ne negligat. Item de nominibus. Tertium vale.



page 636, image: s636

EPISTOLA XVI.

BRevior ero, mi Clampi, nam et aliud agendum, et animo male affectus sum, quod major natu filiarum gravissime et cum periculo decumbit. Morbi dies hic est duodecimus, aestuat continua febri. Ut spero! ut metuo! miror te ultra mensem abesse; magis, nihil scripsisse. Ut primum in Ranzovianum veneris, aut advola, aut per certum hominem scribe. Quo die hinc abiistis, decretum fuit Concilio, ut publice citaretur [gap: Greek word(s)] . Hoc quarto die cum rescivissemus, Hagius et ego omnia egimus, id ne fieret. Redierat tum Magnificus ipse Brucaeus. Ut suam benevolentiam videremus, distulit in unum diem. Sed ut ex re ipsa vidimus, rescindi decretum non potuit. Itaque tertio die Julii illud programma citationis affixum fuit, jussusque comparere intra mensem; mensis praeteriit. Quaesivit heri ex me Magnificus, cum a filia mea discederet, respondi me ex puero intellexisse vos jam in vicinia esse et quotidie exspectari, rogarique, ut id fraudi non esset adolescentulo, qui de re nihil cognovisset, neque comperire potuisset, quod et longius abesset, neque certo loco constitisset dies plusculos. Puto facturum. Hodie enim convenit Senatus Academiae. Vale. Rostochio.



page 637, image: s637

EPISTOLA XVII.

VIsum mihi fuit, denuo meam in te benevolentiam testatam facere: etsi nec tu requiris, nec ad te opus erat. Nullo enim, ut te quoque putare sentio, tempore eam desiderasti: ex quo te primum novi, cum Rostochium venisti adolescens, teque in disciplinam fidemque meam potissimum ultro contulisti. Visum tamen mihi fuit, id quoque non negligendum hodie, quod veteres tuos sodales et novos amicos praestare animadverteram, quando jam diuturni laboris tui non leve, pridemque tibi debitum praemium persolvitur. In quo hoc primum probamus maxime, quod cum a puero omnis liberalis doctrinae fueris studiosissimus, ad hoc genus honoris nemini stulte seu ambitiose properare visus fuisti: sed amicos refutare solebas, qui honores tibi deferrent aut proponerent. Ajebas enim, quidquid esset ejusmodi, id te non contemnere, nec aequalibus tuis invidere, modo, quo tu aspirares, aliquando pervenires. Cum enim tu ad nos venires, nec puer, neque absque adminiculis, quibus instructum esse oportebat [didiceras enim probe linguam Latinam, et Graecam degustaveras] neque subito te contulisti ad eas artes, quae juvenes informant ad res in republ. gerendas, ad quas plerique


page 638, image: s638

implumes, nec ingenio magno praediti, nec instructi doctrinis necessariis, neque animo ad virtutem composito, stulte evolant, quod nullo vero ipsorum bono, publico saepe malo fieri necesse est: neque faciebas alterum, quod multi, qui vix aliquo ingenio, sed inverecunda loquasitate freti, ad adolescentulos se conferunt, iisque subito spondent, a se sapientiam, spretis Doctoribus Academiarum. Nec vero hoc illis aliquid est, nisi principes sapientiae et ipsi conviciis proscindant, et pro nihilo habere, imperitis praecipiant. Ita sibi regnum ipsi possidere videntur: et tenent profecto regnum, quod longe lateque patet: in quo nec urbes, nec vicos, nec arva culta, nec hortos, nec vineas videas: obsitum spinis et sentibus inscitiae et barbariae. Vidi ibi te ingenio singulari: legeras, quae licuerat per alios, et in quae forte non aspernanda incideras: didiceras, quorum partem dediscendam censuisti postea, et hoc fateris ipse. Tum talia inserviebant tibi, si maluisses plebejum iter ingredi, quae vix tum audieras, tecumque ad nos perferebas, quibus folles, ut ita dicam, opinionum doctrinae incredibilis inflari solent. Verum neque tibi ipse credidisti, et de quo recte dubitares, persuadere noluisti aliis. Nec egebas hoc loco D. Samio: sed sponte legitimo silentio te subjiciebas. Audiebas partim


page 639, image: s639

alia, partim explicatiora, quam ante: nec te deterrebat, si quid adversaretur opinionibus, quas audieras, aut si quid minus mente caperes statim: ut plerique fastidiunt, quorum dulcedinem per palati pravitatem gustare nequeunt: alii cibis quibus adsueti sint, se infarciunt, quos scilicer falso pro delicatis habeant et salubribus. Vix est e Latinis et Graecis scriptoribus, quem non attigeris, vel Nathane Chytraeo, vel me duce, sive nobis auctoribus. Nec enim docentes solum audiebas, sed etiam domi nos quotidie interpellabas: id faciebas jussus, et exemplo nostrorum familiarium. Hi iidem erant sodales tui. Erant alii, sed tres omnino mihi veniunt in mentem, domestici tum mei, quos tu colebas ante id iter ingressos, annisque majores. Erat Joannes Dutarus, nobilis Livo, ingenio bono, pari probitate, incredibili modestia: tam Graecis literis, quam Latinis eruditus: in sermone suavis, tersus in scribendo. Hujus aliquot annis post in dicendo perspicuitatem et vim, quando ille pro patria orationem habuit, Rex Stephanus probavit: ille, inquam Rex, cujus animi moderatio in omni vita, fortitudo in bellis adversus Moscum, justitia in administratione regni, sapientia in publicis privatisque consiliis, tantopere enituerunt, ut nostra


page 640, image: s640

aetate et seculis sequentibus exemplar Regibus esse videatur, in quod oculos et animum cum suo populorumque bono conjiciant. Quod ille Rex sapientissimus et censor tam ingeniorum quam animorum, quod et doctrina multiplici esset praeditus, acerrimus, de Ducaro nostro judicium fecit, id quando verum est, et ipse sibi gaudere, et nos amico gratulari recte possumus. Et quoniam ipse mavis ex hac epistola aliorum laudes, quam tuas cognoscere: videor in hoc mihi deprehendisse, quae fuere in paucissimis mortalium, quae scilicet aliquando necesse habebat de se praedicare nobilis civis Atticus. Ad infensos enim sibi tum maxime cives suos Pericles profitebatur, se momenta rerum intelligere, consilia quaeque diserte explicare, patriae amantissimum esse, quicquid esset auri, prae uno officio contemnere. Magna haec sunt, quae universa non facile quis adipiscatur. Ex his tamen duo fuit aemulatus hic noster non infeliciter: in alteris duobus illum aequavisse dixerim: nectu, credo, mecum dissentias. Cum enim ei Livones salutem suam committerent, ea primum invenit, quae dicenda essent, nec dissimulavit, quae dicere oporteret, et ita peroravit, ut tantum Regem permoverit, et in quo placere esset difficile, tamen placuerit: cumque emergere


page 641, image: s641

solus ex gravibus adversae fortunae fluctibus ipse posset, nihil, quin esset cum universae patriae et cum primis ordinis equestris salute conjunctum, concupivit. Igitur etiam hodie, sinon opibus, et amplissimo avito patrimonio, quod Patri bello illo infelici Moscovitico ab hostibus ereptum fuit, et ab aliis hodie tenetur, certe, gloria vera floret, et tranquillitate animi perfruitur, et se bonis carum esse, non tam pro solatio, quam gaudium primum habere debet. Nec mirum, quod optimus humanissimusque Princeps Maximilianus, Imper. Max. II. filius, Imp. Rudolphi II. frater, in precio habet Joannem Ducarum, veterem tuum sodalem, familiarem meum. Erat vero in tuis aequalibus, ibi civis Joannes Corfinius, juvenis summa probitate et doctrina, ut ex tam longo tempore nobis fuit cognitus: mihi et ante et postquam in patriam rediit: tibi et domi et in Helvetia, cum tu in Italiam, ille in Galliam iter in animo haberetis: et ambo post consilio vestro feliciter usi fuistis. Corfinius ut ad nos rediit, quae non etiam ad boream regna perlustravit? Senatorem his diebus factum audivimus: quem honorem ita geret, ut verbi Biantei memor, aequum se in omnibus et consilii non egentem civibus praebeat: certe ab ambitione longe remotissimus est, et avaris ne pecuniam


page 642, image: s642

quidem tuto credi existimat. Sic enim ad me in epistola. Visne vero, ut subjiciam tertium? ac certe in sermone nostro his diebus fecisti mentionem Detlevi Rascii, qui tum nobiles adolescentulos summa fide erudiebat: jam ludo literario Verdae praeest, quem Praesul Eberhardus sub id tempus aperiri jubebat. In hoc munere se tot annos gerit, ut boni industriique formatoris pueritiae laudem non difficilius tueatur, quam invenerit. Id enim sibi omnino curae esse oportere, quod initio statuit, in eo perseverat, ut teneram aetatem ad bonos mores flectat, et iis initiis imbuat, quae ad disciplinarum graviorum perceptionem, necessaria esse, homo non plebeja, sed eleganti doctrina praeditus, intelligit. Igitur disciplinae Rascianae alumnorum, qui se in Academias conferrent, neminem operae tali Magistro datae, poenituit: quotquot ab eo statim abiissent, aut abstracti fuissent, omnes poenituit. Videmus enim, ut plurium diversa sit et prorsus improba ratio: qui mores et animos ad modestiam minus fingunt, in quo sapientes inesse docent omnia: sed ea urgent, quibus inflati opinionem doctrinae falsam sibi adolescentuli persuadeant: quod idem vulgo facile persuadetur, quando eos nec unquam silentium tenentes, et contentiose rixantes audiunt:


page 643, image: s643

atque hac ratione plerisque nisi vel ingenii bonitate, vel aliorum consilio revocentur, aditus tum ad veritatem, tum ad virtutem intercluditur. Vis enim primae consuetudinis ad vitam et opinionis primo imbibitae ad doctrinam magna est: quorum prius quotidie multi experiuntur, posterius et ego admodum et tu non nihil expertus fuisti. Quare bonos pueritiae educatores, et ipse magni facio, et auctor sum aliis, ut tales colant, et, quorum hoc est, honeste liberaliterque habeant. Saepe quoque indignor penuria mercedis ludos negligi et perire. Laudandus est Praesul ille, quem dixi, qui mercedem magistris liberaliter decreverit. Persae etiam viderunt, quid esset positum in prima educatione, nec minus, quam in virgultorum insitione, quae videlicet, si fiat perperam, nihil est, quod fructus arboremve speres: quantumque deberetur primis educatoribus. Nam si Xenophonti credimus, superiorum curiarum magistris, quas illi disciplinae patriae quatuor habebant, si qui ex alumnis virtute et arte aliqua excellerent, gratiam habebant, sed eodem hoc nomine gratiam non minorem habebant iis, qui primi initium viae regiae pueris monstrassent, et eos in honoris gradu infimo collocassent, nec minore tamen studio, quam eosdem promovissent, altius


page 644, image: s644

alii. In hasce cogitationes me trahunt amici nostri veteres: quorum commercio, qui te usum statim intelligentes suspicabuntur, ut te in adolescentia gesseris. Quod enim Euripides de malis scripsit, de bonis perinde se habere, quisque apud animum statuit: [gap: Greek word(s)] . Sed jam ab aequalibus tuis, quos habebas in caeteris suavissimos, ad doctores, sive ad litteras redeo, quas magni faciebas omnis generis, sed colebas alias prae aliis, ut nullas contemneres: nec ullae tamen erant, quas non degustares, ut quae tui stomachi animive essent, pernosceres. Cum poëtas et oratores legeres: [nec dicam vero de utriusque artis praeceptis, neque de instrumento veritatis, neque de indagatione naturae rerum] cognoscendam tibi quoque historiam putasti: in qua cum opus esse coelestium orbium scientia, et descriptione partium orbis intelligeres, quae disciplinae a Graecis nominantur, eas accepisti ab eximio Doctore Henrico Brucaeo: qui tum Geographiam divinitus tradebat. De nobis, quos audiebas, dicam parcius: verum hic vir integerrimus, amicus meus, te et tum amabat, et in hunc diem habet in carissimis, quod tibi ostendit, cum anno abhinc altero una essemus, deque tuis rebus sermo incideret, quando ipse quoque amicos


page 645, image: s645

ab amicis discrevi. In reliqua etiam parte epistolae ero brevior: vel quia quae ipsemet videram, copiosius haud difficulter possum persequi, vel quia ad finem epistolae propero. Multa enim jam mihi in mentem venerunt, quae recordor libenter, nec tu invitus cognosceres: et veniant, dum hoc ago, plura, et animum et calamum quasi froeno inhibeo: adeoque vix a Varno queo digredi, prorsus ut aegre tum te a nobis dimittebamus, etiam cum alio ire jubebamus. Audieras vero ex me saepius, de legum studii dignitate et usu, quidque inde tibi et tuis polliceri posses: nec meo consilio, et Laurentii Carcovii, magni JCti, vicini, collegae et amici mei, reluctabaris. Qui tantum vident, quae in pedibus sunt, nec tam desiderant ipsam disciplinam juris, quam honorum umbras opesque vigilantibus somniatas sitiunt; periisse tibi adolescentiam autument: qua tamen tu animum ad recte vivendum corroborasti, et tantum de cumulo sapientiae tibi deruisti, ut quibuscum fueris et deinceps futurus sis, de quibuscunque sermo incidat, nec arrogans, nec doctrinarum negotiorumque ignarus videri possis. In hac parte vides, ut sim parcior: ad caetera provehor. Itaque cum ad Nicrum venisses, nemini non gratus fuisti. Ut enim stupor et


page 646, image: s646

inscitia jacent: sic virtus et ingenium sive literae magnam in se potestatem habent, intelligentium et bonorum animos penetrandi sive conciliandi. Redibo tecum in memoriam, ut cum te viderit doctum juvenem juri civili operam dare vir summae doctrinae et acerrimi judicii, Valentinus Forsterus, unus doctorum juris absque invidia doctor, te complexus fuerit, te consilio juverit. Sic enim mihi primum narrasti per litteras: id quod post in sermonibus nostris usurpavimus. Ubi venisti Basileam, duo te in primis habebant, ambo doctissimi et juris consultissimi viri: qui etiam reliquae virtutis et omnis humanitatis laudem merito suo ab adolescentia adepti fuerunt: cives Basilienses ambo: alter a majoribus, alter cum patre civitate donatus. Doctrina illustris est familia Grynaeorum. Magnus vir et summus potius Simon Grynaeus fuit, cujus nomen, virtutem, vitae sanctimoniam, multiplicem et veram doctrinam et officium [quod verbum sive quam rem ego ceu fastidium caeteris impono omnibus] quis ignorat, qui Latinas Graecasque litteras saltem leviter attigerit? Hujus summi viri filius, et ipse vir magnus Samuel, humanitate doctrinaque praestans, legum interpres eximius, quem virum minime ambitiosum honor ab adolescentia ultro secutus


page 647, image: s647

fuit, et animo et hospitio te excepit, aliosque adolescentes Megapolitanos: quod mihi saepe praedicastis: te vero non ut hospitem, sed ut suum et aequalem habuit. Nec ei in te amande cessit Hippolytus Vicetinus, cujus majores a collibus dicti fuerunt: vir corporis et ingenii dotibus cumulate ornatus: cujus fidei civitas amplissima prima negotia credidit. Utriusque tu amicitia, quam beneficiis uti maluisti: et illa ipsa beatior, Patavium te contulisti: ad quos viros? Pancirolam et Menochium: quos qui cum fructu audiat, is juris sapientiae magnum jam spatium oportet confecerit. Sed de his viris nec ad te, nec ad alios, plus verborum facere debeo, quod neque legum Romanarum dignitatem intelligere, neque nomen audivisse mihi videturis, qui eos juris antistitum hujus seculi principes nesciat. Tu quid et quantum ex uno quoque acceperis, tuum erit praedicare. Quam diu autem in eo spatio fuisti, nec eloquentiae studium seponere, nec vero sapientiae potuisti. In utroque enim radices egeras. Coluisti igitur et homines doctos, teque vicissim non diligi solum, sed coli etiam sensisti. Familiaris et carus fuisti Patavii Antonio Riccobono, uni ex principibus doctrina eleganti variaque praestantium. Nec est eloquentiae et litterarum humanitatis


page 648, image: s648

magister hodie potior in Italiae Gymnasiis. Cum illic esses, quam te amaret, quanti te faceret, scribebat. Vidisti ex ejus ad me litteris recentibus, quam se a nobis amari, colique gaudeat. In quo censeo perseveremus, quando et vir bonus est, et homo doctissimus: et nobis vult ob hasce litteras, et adolescentes nostros omni benevolentia prosequitur: praesertim, si quis a nobis epistolam ferat. Nondum abieras Basilea, quando Bononiae diem obiit Carolus Sigonius, qui et eo loco et ante Patavii summa cum laude docuerat: cujusque monumenta, quibus veterem et novam historiam illustravit, puro stylo et magnifice scripta in manibus habemus. Cujus videndi audiendique desiderio, cum una viveremus, teneri te memini; magno item Petri Victorii. Erat in vivis adhuc ille, bono litterarum ac virtutis natus, quasique aliquis in montibus Etruscis Chiron, cum transissetis Alpes, agens jam annum XXCVI. cum etiam tum meditaretur, doceret, et scriberet. Iis viribus corporis animique fuit, quas nulla re corrupit, sed laboribus omnique ratione confirmavit. Decessit tamen prius, quam vos suscepto itinere Romano, venissetis Florentiam. Ut vero deinceps tuus in patriam reditus tuis gratus fuit? ut ipsi patriae? Atque haec suum


page 649, image: s649

studium ultro tibi detulit, tuum officium requisivit: fecisti te dignum, qui nihil patriae negaveris, eo nomine te amant, semperque amabunt cives tui, boni et intelligentes. Nec vero hoc fieri potest, ut quis omnibus satisfaciat, aut qui etiam hoc assecutus videatur, nullis invidiae telis petatur. Est ejus belluae perpetua in bonos immanitas: sed eadem e se natos, et de se nominatos gravissime ulciscitur: mirumque hoc adeo est, ut quae sit omnium furiarum iniquissima, quasi repente Adrasteae personam induat, poenas sine misericordia sumens de invidis: atque eos si non in calamitates alias demergit, intimis praecordiis excruciat: quae maxima est calamitas, nisi ipsos non manium sed superstitum dicas inferos. Premere innocentiam invidia, opprimere non potest. Fortiter abs te factum fuit, quod eam non metuisti: sapienter, quod eidem cessisti sine animi molestia. Similes ipse quoque tempestates, ferendo, et bene cum dicendo, tum faciendo, fregi, ex quo aliquid in vita videre coepi: quo etiam consilio obtinui, ut qui me diligerent, amarent: qui minus amarent, diligerent: qui non diligerent, neque tamen aut odissent, aut odio dignum judicarent. Hoc de me nimium: de te loquar. Amicos retinuisti, qui erant in patria:


page 650, image: s650

habes alios in Megapoli: neque vero hic nullos habes, et plures quotidie iis artibus invenies, quibus, quos habes, parasti. Ipse es expertus et aulae et Academiae in te animum: et hic dies illustro documentum edit singularis in te benevolentiae jurisconsultorum. In horum enim ordinem amplissimum cooptat te de omnium sententia, Andreas Cludius: de cujus juris scientia quid attinet dicere? quae ipsi cum haud ita multis communis est: per equidem pauci ea sunt in verbis comitate, suavitate in moribus, ea vitae animique integritate, ea facundia, industria, et officio. Est igitur: cur te a tanto viro ornari gaudeas: et ipse vero voluptatem capit ex hocsuo in te studio, quod homini et hoc honore digno, et majoribus praestare se, ni fallor, ipse quoque judicat. Fruere vero tu, Alberte Clampi, iis bonis, quae adeptus es, et praecipue, nec vulgaribus, et multis annis, nec labore parvo partis, animi dotibus. Verum, quicunque fuit ille labor, nec magnus fuit, nec injucundus: quod si deinceps perpetuus, et nec parvus, subeundus tibi et tolerandus erit, puta eundum tibi fore quoque jucundissimum. Namque ita fit, ut quanto sunt actiones nostrae perfectiores, hoc sint ut plurimum faciliores, nobisque semper plus voluptatis ferant, praesertim


page 651, image: s651

si pluribus et reipublice eaedem sint fructuosiores: quo qui non respiciunt, sive ad opes inopes, sive ad noxias voluptates, sive ad inglorios honores, sive ad impotentem dominatim se referant: nes verum finem in animo, nec auctorem omnium in confpectu habent. Vale. Helmst. in Acad. Jul. X. Kal. April. Anno M DC XCI.

EPISTOLA XVIII.

ANnte pauculos dies exarabam alteras litteras, quas statim per Voshaenium ad te mitterem, qui reditum tuum isthic exspectaret. Venit in mentem, te opinione tua praeterque voluntatem tuam a tuis retentum diutius: simulque plus de negotio ex genero ab aula redeunte cupivi cognoscere. Narrat clare, sed clatius D. Cludius ex ore Principis. Itaque pervelim te in aulam declinare. Sed quo minus dubitares, jussi hunc Christophorum meum ex ipso Cancellario, si e comitiis provincialibus redisset, (redibit autem hodie aut cras) quaerere, quid probaret. Feceris ex re tua, et mihi fueris gratificatus. Vale. Helmst. XXII. Jun. M DC IIIIC.

EPISTOLA XIX.

A [gap: Greek word(s)] tibi legendam mittimus: eam cum Dn. Othone et quibuscum praeterea videbitur, communicabis.


page 652, image: s652

Exemplum ad nos remitti cupimus. Nobis alterum illius libellum videre nondum contigit: tartareos ex eo flosculos amicus nobis retulit. Composuit et Dialogum, quem inscripsit PHILOSOPHO-THEOLOGON, et ibi similes habent labra lactucas: qualia ab eo sperari poterant, talia scripsit: et quidem initio larvam sibi fingit, quacum in eo opusculo luctetur. Vale. Helmaestadio ex Academia Julia IX. Kal. Nov. M DC IIC.

EPISTOLA XX.

VIdes, qua fide nobiscum agant, quos exemplum fidei esse oportebat: nec illius novi consilii conscii fuere duo medici. Latere igitur autores non possunt. Illum alterum [gap: Greek word(s)] libellum nondum vidimus, etsi ante Kal. Sept. missus huc fuit. Quotidie magis magisque comperimus quam homo sua mendacia per has et vicinas provincias et literis et sermonibus suorum disseminet. Haec heri scribenti intervenit ipse Cornelius, et statim D. Casparus, non ingrata interpellatione. Narrabat enim mihi ex epistola Parcovii, pridie ex legatione rediisse Cancellarium. Itaque de eo, quod proxime quoque flagitasti, nec ego unquam oblitus fueram, et ante abitum sedulo rogaveram, iterum scribam, etsi confectum jam et in promptu


page 653, image: s653

esse existimo. Ut jubes, mitto ad te Mulorum tuorum gregem. Fac, quemadmodum polliceris, ut auctior propediem recurrat. Novi enim genus animalium, ut ad canendum ipsis Musis par, ita ad calcitrandum animosum et velox. Haec ego semper credidi, sed proh dolor idem magno meo malo, hac aetate, qua requiescere pervelim, experior. Vale. Helmaestadii pridie Non. Novembr. M DC LXXXXVIII.

EPISTOLA XXI.

DE negocio vere et luculente scribis. Tertiam [gap: Greek word(s)] partem ante Kal. Januar. perfecero. Bidui labor est. Priores misi Magdeburgum: etiam Groeningam ad Delium, cum hac clausula: esse ipsius prudentiae, cui quid quando ex iis referat. Misi et programma, cujus tibi quoque censendum exemplum mitto. Nihil malim, nisi sub initium lectionum mearum publice affigere: vix tamen ausim, etsi illa vera omnia: et hostis noster, lite pendente, non desiit spargere calnmnias suas: tamen annon recte ordiar a periodo: Recodamini, Auditores, etc. An mula nondum peperit? Vale. Helmst. II. die [gap: Greek word(s)] M DC IIC. A Deo benignissimo vobis omnibus faustum annum precamur.



page 654, image: s654

EPIST OLA XXII.

SUperiores litteras describebat puer, cum domum meam introiit tabellarius Diepholdii: in fasciculum tuas quoque binas conjecerat, quae non [gap: Greek word(s)] erunt ab omni parte, si meas illas priore loco legeris. Nam quod vel primum est, vides morae caussam et eam nimis justam. Trepidatur per totum oppidum perpetuo hujus mali metu: funera sunt quotidie, infantium praecipue et anuum, sed et pueri et quotquot tenuiores sunt, non leviter periclitantur: [gap: Greek word(s)] . Mihi amplae satis familiae perpetua cura incumbit: vel quanta haec una est et quam sumptuosa, ut salubria alimenta praebeantur? nec ea suscipitur absque jactura rei familiaris, nec copiosae, nec firmae. Cum modo prodiissem in funus filiolae [gap: Greek word(s)] , filius Oveni mihi narravit, patrem prorsus decumbere, et hesterna vespera potissimaque noctis parte pessime habuisse. Nobis autem eum adire, non est integrum quando haec [gap: Greek word(s)] non vacat contagio: ad aegrotorum lectulos ire, et cubilia ingredi vetant medici. Jacet jam dies octo: si se colligat, cujus plurimum inter est, mittemus nostra


page 655, image: s655

biduo triduove. Sin morbus erit diuturnus, nos tamen mittamus, quae modo pangit Cornelius. Ea enim se biduo absoluturum putat: die uno item describentur et altero. In ejus fidem nihil affirmarim. Scis enim, ut interdum abstrahatur. Tamen urgebo, ut perferantur Nonis. Tot autem menses vide, quid mali pepererint controversiae: quas ille produci velit in annos etiam plures. Sic enim [gap: Greek word(s)] animos occupat, et triumphet [gap: Greek word(s)] . Frustra id tentavit quidam: neque hic proficiet, etiam si Acheronta moveat: [gap: Greek word(s)] : tanto odio aestuant erga bonas literas, ut ad eas delendas vel obscurandas omnibus malis artibus sibi utendum putent. Est enim quid pejus mendaciis et calumniis? Non potest autem, quin hae pestes semetipsas praecipitent, atque ita testatam faciant omnibus non solum [gap: Greek word(s)] . An audet vero ille facere socium nostrae controversiae Cancellarium? qui suam caussam a nostra sejunctam voluit, et est, ni fallor, alia: quamquam apparet, quid fraudum architectus voluerit. Quia vero et Principem attigit, quid eos malle, quam seditionem existimemus? [gap: Greek word(s)]


page 656, image: s656

[gap: Greek word(s)] . Quodvis, ut Duncanum tuo nomine compellem: ego vero etiam cum Parcovio locutus sum, eique illa tua verba retuli: miratur flagitationem tuam: scire enim te, ut quod uni in morbo saluti est, alteri in eodem, exitio sit: et in hoc verti artem universam medici, qui praesens non semper subito videat, quid opus sit: quod ille vel scribet, vel dicet, habebis. Quod autem [gap: Greek word(s)] mandato tuo addis, facis benigne. Quis enim acrius flagitat, magis exspectat, accuratius legit tuas epistolas? Quamque advenientem solus initio lego: lego iterum cum Duncano: lego tertium cum Cornelio. Horum enim mensium rationes id voluerunt. Lego cum filio denique, qui etiam delectatus stili tui luculentia Clampianas colligi et seponi voluit. Sed forte tu meas non nisi percurris, quod etiam satis est. Tibi suspicari libet, quia interdum ad tuas [gap: Greek word(s)] , quando festinandum est, nec omnia capita tango, quod tamen facio, si forte tuas seposuerim. Dices tam longa purgatione opus non fuisse: nec opus erat brevi objurgatiuncula. Sed in his nec simultatis nec irae vestigium est. Nescio, si ita loqui liceat, quod sit fatum Academiae:


page 657, image: s657

proximo Senatu Academico (abfui autem ipse) contentiones novae graves et fere capitales exortae duae: de quibus fari libere velim, scribere nec volo, nec debeo. Haec dum scribo, adest Duncanus, ut dictet, quae velit: exorso autem mihi [gap: Greek word(s)] . Quarta et ea acris, sublata est jam obitu Dasypodii. De genero monent et alii: verum tu nosti, quam multi in ejusmodi ut in praedam inhient, et exerceant Ascraeum. Ad gloriosum dicam, [gap: Greek word(s)] : nescis enim, quid serus vesper vehat: [gap: Greek word(s)] bono animo esse jubeam. Etenim [gap: Greek word(s)] . Etsi jam habes, ut puto, ad omnia: tamen tu aliquid desiderabis, et ego plura. Sed mecaena, tabellarium porta vocat. Filioli et vestrum omnium valetudinis curam gere. Vale. Helmst. ex Ac. Jul. Kal. Aug. M DC DC.

EPISTOLA XXIII.

DE nova Academiae Juliae aerumna scripsi proxime. Contagium autem hoc etsi non ita terribile, tollit quotidie aliquos, tentat plurimos: infantuli pereunt, in quibus ad dysenteriam accedit epilepsia: sic et Potinii filiola extincta est: efferebatur quarto abhinc die una cum Doctore Dasypodio. Funus


page 658, image: s658

non deduxit Pater: affectus erat tum gravius [gap: Greek word(s)] , ut promittit Medicus: ita et Ovenus. Facit hujus morbus, ut quae Cornelius scribit in hostis nostri [gap: Greek word(s)] , ad dictum diem non mittamus: quo nomine nos purgamus ad Reverendissimum, Illustrissimum, ne quis novus calumniator contumaciam interpretetur: ille si audiet, dicet nos pavitare, et sibi triumphos finget. Quamprimum commode convenire poterimus, novam, etsi breviusculam Apologiam, mittemus. Reverendissimo Illustrissimo litteras nostras per Cancellarium, si redierit, quod non arbitror, reddi velimus: sin; per Delium: sin et hic absit, aut ipse reddes, aut ut recte reddantur, videbis: quod te magnopere rogamus, et ne quid morae injiciatur. Vale. Helmaestadio ex Academia Julia IV. Kalend. Aug. M DC IC.

EPISTOLA XXVI.

QUod faciendum erat, abrupi epistolam, pollicens alia de eo, qui nobis tot menses facessit negocium, et magnos adhuc, ut audio, spiritus gerit, quasi veritatis patrocinium susceperit, nec ullius sibi malae artis et calumniae conscius sit, qui statua taciturnior exeat, si mentiri et [gap: Greek word(s)] desinat. Nos vero in hoc negocio


page 659, image: s659

perpetuos labores toleramus, nec exiguos sumptus facimus: tacebo de animi mei indignatione, quam interdum converto [gap: Greek word(s)] : quod semper facit Cornelius. Sunt enim omnia ei ludus jocusque: sed alia est mea aetas, aliae meae rationes. Postquam absolvit nostrum [gap: Greek word(s)] contra improbi et absurdi hominis consequentias, quibus nos, si Diis placet, accusat tot ac tam terrarum haereseon, et duos praeterea libellos oppositos duobus illis scriptis perquam putidis: (nam quem vernacula lingua [gap: Greek word(s)] libellum nacti fuimus, ad eum nihil dum responsum: responderi tamen, sed vulgari lingua necessarium arbitramur propter idiotas et [gap: Greek word(s)] ,) ipse die abhinc quarto Groeningam abiit, nostra illa ferens secum. Ego quid certi nobis aut sperem, aut metuam, nescio: praesertim cum cogito, innocentissimos viros et plerumque optime meritos apud bonos quoque Principes et in optime constitutis Rebuspublicis, alios in exilium actos, alios pecunia mulctatos: alios capite plexos. Veritas quidem ipsa a sycophanta opprimi non potest: et innocentia praedicatur, etiam cum innocens periit. Quibus ille fretus adeo obstinate tam nefarium et impium negocium gerat, te non fugit: adde, quod tam pervicaci ingenio est, ut vel inferos


page 660, image: s660

in nos concitet. ... Vides ut in gravissimis etiam curis domesticis hoc agam potius. Adolescentem alo, qui non nisi illa scribit. Pauculis diebus nostra tibi legenda mittam: nisi forte Cornelius istuc venerit. Forte enim ad acta referre jussus sit. De nuptiis item proxime, quibus diem diximus nonum Septembris. Ovenus reviviscit: Potinius in publicum nondum prodiit, nec Joan. Ernestus: hi valde debilitati morbo, et supra modum [gap: Greek word(s)] . Mitescit autem malum. Funus de die forte unum aut alterum, interdum nullum: nec heri fuir. Gravissime autem saevire haec foeda lues per plures regiones scribitur, ubi nec idonea remedia inveniunt Medici. Hic palmam obtinuit Duncanus, quicum sentit Parcovius. Vale. Helmst. ex Ac. Julia id, Aug. M DC IC.

EPISTOLA XXV.

ETiam id malum istuc irruisse, sane doleo. Est profecto [gap: Greek word(s)] , quod in Silesia et in Marchia grassari, imo a Rheno usque huc a certis hominibus accepimus: neque dum hic evanuit, etsi paucissimi deinceps corripiuntur. Tollitur aliquis ex intervallo. Plusculos dies sine funere vidimus. De tuis puta me non minus esse solicitum, quam sis ipsemet.


page 661, image: s661

Jubet Duncanus sobrie vivere, quod vos monere non est opus, vitare loca, in quibus aegri, puris alimentis uti. Vale. Helmaestadio ex Acad. Julia VI. Kalend. Septembr. M DC IC.

EPISTOLA XXVI.

PUtabam me biduo triduove missurum, quae pollicebar. En tandem et Dialogum et Refutationem: Aspera haec est, sed, ut videbis vera. Ille insulsus, [gap: Greek word(s)] : tamen si Inscitia et Superstitio sententiam ferent, nos causa cademus; ille vicerit et in triumpho nos ducet. Ut vero quorundam animi vacillent, et illius autoritatem fulcire aveant, et apud nos et istic, saepe audio, vel quia negocium non intelligunt, vel quia nobis non favent. Frencelius miros mihi sermones narravit, quos habuerit istic cum fratre Nysseni. Arbitratur ille, rem leviculam facile posse componi. Erat quidem initio, cum ille verum profiteri verbo poterat: sed cui prae suo dominatu veritas odio fuit, in tot se laqueos praeterea induit, e quibus quicquid fuit eritque Sophistarum, eum non expedient: evomuit virus suum, non solum illo die, praesente te, sed ex eo ipso in hunc diem: nec quem finem facturus sit, videre possumus, quorum


page 662, image: s662

omnium ille nunquam quidquam agnoscet, sed Deum immortalem testabitur, se omnia fecisse et facere [gap: Greek word(s)] . Sed ego te teneo a lectione eorum, quae mittimus: quae, scio, non depones ante, quam exhauseris. Lecta Delio reddas, aut reddi curabis cum litteris. Is tempori referet [gap: Greek word(s)] . Ego per valetudinem, domesticas curas et publicas operas in [gap: Greek word(s)] non perrexi: sub Kal. tertium librum absolvero. Si [gap: Greek word(s)] istic sit, aut veniat, velim cum eo [gap: Greek word(s)] loquace: tum ut de fide mea constet, [fieri enim possit, ut literae meae perierint,] tum ne quis [gap: Greek word(s)] obtrudatur. De qua re vel generum meum audietis, vel audi, Ex eodem audies, ut sponsalia filiae Annae Sophiae ad Invocavit instituerim: [is est Febr. dies XXV.] Ero nunc memor [gap: Greek word(s)] . Nec ii, qui hostem meum demulcent et fulciunt, mihi pro amicis erunt. Te vero cum uxore et filiis nobis adesse pervelim, vosque ut veniatis, rogo. Post Kal. in aedes Clampianas migrabo, consopito jam, ut speramus et apparet, in universum contagio. Vale. Helmst. ex Academia Julia.



page 663, image: s663

EPISTOLA XXVII.

INnotuit jam familiaribus, nec te fugit, quemadmodum minorem natu filiam Annam Sophiam humanissimo juveni Theodoro Hupaeo, studiorum liberalium et in primis jurium sedulo cultori, Academiae Juliae Secretario, aliquot ante mensibus desponderim. Jam vero etiam diem nuptiis IX. Sept. diximus. Puto autem esse mearum partium, ut pro nostra amicitia ac singulari tua in me benevolentia ad hoc sacrum nuptiale te quoque invitem cum amicis integerrimis. Quare te etiam atque etiam magnopere rogo, ut nostro honori non gravate servias, et inter amicos in ea solemnitate compareas. Ego vicissim mea meorumque officia tibi tuisque desero; et quicquid a me proficisci poterit, vestri beneficii haud immemor praestabo. Vale. Helm. ex Acad. Julia Cal. Sept. anni undemillesimi sexcentesimi.

EPISTOLA XXVIII.

QUia te tuosque ad nuptias exspecto, debeo esse brevior: et multos esse modo nequeo, quando ita distrahor, ut, ubi sim, nesciam. Non sum enim bonus [gap: Greek word(s)] , etsi nec pecuniae parco, et negotium est, quod facile intelligamus. Operam


page 664, image: s664

in quidvis aliud, modo literarium sit, ponam. Verum quia pater, nec hoc negligendum fuit. Nec institui negligenter has nuptias: in tempore erratum est; quod cujusmodi futurum esset, nemo tum praevidit, cum diem nuptiis diximus. Etsi autem hodie omnia sunt, ut volumus, et vix reliquiae illius foedi profluvii apparent, tamen fama haud dubie adhuc volat alibi illa pristina: qua fiet, ut convivas simus habituri pauciores. [gap: Greek word(s)] . Quo magis velim te comparere, et, si quis alius nobis istic amicus est: [gap: Greek word(s)] . Valde aveo scire consilium, quod capere te velim ex dignitate tua, nec adversari existimationi ejus, cujus existimationi prae nostris commodis nos consulere docet, quoad tolerare valeamus. Helm. III. K. Sept.

EPISTOLA XXIX.

VOluisti, ut esset mihi pro literis Cornelius: et tibi fuerit pro literis gener: modo vos occupationes non dirimant. Tibi sunt tuae, illi diversae.


page 665, image: s665

Non feceras mentionem mei libelli supplicis: quem tamen conjeceram in fasciculum, ut cum caeteris legeres, quod, ni fallor, te quoque monueram. Faciendum mihi sic fuisse arbitror, et spero redditum: etsi de eo nihildum cognovi. Hanc necessitatem mihi impositam, dolori mihi est: at illum juvat, crebris et plexis scriptionibus, et plusquam Heracliticis, ut audio, et neminem non et Principem cruciare: non potest, qui inveteratam, et a tot annis [gap: Greek word(s)] cantilenam canat. De censura Rosarum non nihil accepimus: alii aliter sentiebant initio: neque nulli affingi illis, quae ferrentur: sed mirum, si ipsius scriptis fidem derogabunt: unus, ut vides, nihil definiet, praeter id, quod proxime ad me scripsit. Hoc et alia legenda accipies a Diepholdio. Quid ad clausulam epistolae Principis rescribam? aut silentio praetereunda sit, aut dicendum, quod ad rem faciat, neque hoc sine sale. Academiarchen vide. De Nobilitate misi legendum Cancellario, qui occasionem scribendi dedit: frustra tamen tibi singulare aliquid polliceris: nisi hoc vis, quod secutus sum: studio persequi, quae et a quivis statim intelligantur, et judicium lectoris informent: si modo hoc assecutus sum, ut ipse recte judicem. Sum brevior. Nec


page 666, image: s666

enim nunc commode in lectulo scribo, ut faciebam aestate et autumno, ac vix me compono ad lectionem; ita me frigus molestat. Habeo in manibus Jamblichum, cujus quadam epistola memineram. Vale. Helmst. ex Ac. Jul. VII. Decembr.

EPISTOLA XXX.

MEntionem feceram epistola quadam novae cujusdam calumniae, quam tu putasti ab illo hoste meo profectam. Scripsi enim forte de ea obscurius aut brevius. Non esset autem nota, nisi ille coepisset insanire. Jam ne ignores novam adversum me incerti hominis accusationem per certum hominem denunciatam, lege quaeso, quae sive perturbandi, sive tentandi mei gratia ad me e loco longinquo pridem scripta sunt. Iis enim lectis non nihil stomachabar. Fieri hoc aliter vix poterat. Cogitabant vero etiam, quid, quomodo responderem, quasi causam dicerem. Jam multa autem fuere illa, ut omnem vitam, quantulumcunque ejus mihi reliquum est, in ea re consumerem, nec illis solum, qui me ex insidiis adorirentur, unquam satisfacerem, sed alios quoque graviter offenderem. ... Quae enim ego pro me scripsissem, aut fuissent edita in lucem, aut communicata cum pluribus, quorum plerique


page 667, image: s667

pietatem in velitatione opinionum potius, quam in simplice veritate et vitae sanctimonia ponunt, etsi minus curiose multa perscruteris; quod ego ei, qui vere pius esse velit, sequendum existimem. Vide vero, quod consilii ceperim, hoc videlicet, ut mihi parci optem, et quoscunque in arena per me vacua relinquam. Est tamen quaestio, quam enodari eorum intererat, qui se vel controversiis implicant, vel a partibus stare in quavis disputatiuncula pulchrum sanctumque putant. De hoc autem facto quid judices, libere me doceri per epistolam velim. Multa sunt alia, de quibus alias vel coram, vel per literas. Vale. Helmst. 12. Cal. Febr. M DC C.

EPISTOLA XXXI.

PEr generum perendie scribemus, aut nunciabimus. [gap: Greek word(s)] ob hominis virulentiam. Haec Potinii amita cum marito suo e Pomerania veniens Hameliam proficiscitur. Petunt sibi consuli, ut tuto transeant, eoque nomine, ut puto, et Potinius ad te scribet. Vale. Helmst. Kal. Febr. M DC C.

EPISTOLA XXXII.

QUo tempore scripsi, ex una molitione suspicandum esse de aliis, illa sive


page 668, image: s668

repudiata sive pereunte, inventa fuit nova. Nam ex auditoribus fuisse excitatos intelligimus, qui literas supplices in eodem negocio ferrent: etiam pertulisse audimus. Quis autem ita simplex sive stolidus est, qui non videat a quo quibusve haec [gap: Greek word(s)] proficiscantur, praesertim cum primi duo [gap: Greek word(s)] ambo Transveserani, ambo sectatores [gap: Greek word(s)] , unus sit apud [gap: Greek word(s)] , alter apud [gap: Greek word(s)] . ... Haec sine querela tibi narro: in multo gravioribus te istic luctari suspicor sive scio. Tu vero in istam arenam tiro non descendisti. Haec pauca vix spripsi, cum forte Bossium istuc statim proficisci audirem: exspecta pleniores et ad singula. Vale. Helmstad. III. Non. Mart. M DC C.

EPISTOLA XXXIII.

QUa in re M. Andreae gratificari possis, ipse tibi exponet. Tu vero ei lubens gratificaberis. Quia ita subito abit, nec de aliis nec ad alios scribo. Vale. Helmst. prid. Non Mart. M DC C.

FPISTOLA XXXIV.

ET doleo et indignor, Ludolphum hoc iter frustra suscepisse. In quem eam culpam conferam, nondum satis perspicio. Dabo autem sednlo operam,


page 669, image: s669

ut prima occasione eum ornem: quam futurum arbitror, nisi haec factio sycophantica me penitus devorarit. Ducit enim nunc ille Signifer exercitus calumniantium. Quod si vero ne nunc quidem nobis fiet potestas scribendi et edendi, ut nos liberemus a calumniis, omnino neque quid dicam, neque quid suspicer, nescio. Vale. Helm. ex Acad. Jul. XXV. Apr. M DC C.

EPISTOLA XXXV.

TAbellarium tuum hunc ad Ludolphum mitto. Ostendit enim se alia vobis occasio, et ut auguror, potior priore, in qua tu non minus eum juvare poteris, quam ego. Noster Alexander Hake praeceptorem fratri quaerit. Censeo non cunctetur. Ut hic exagitemut, ex Dipholdio cognoveris. Ad libellum famosum, quem sparsit Sycophanta, responsum nondum dedimus. Nos literas supplices ad Reverendissimum Illustrissimum dedimus cum aequissima petitione concessionis edendi responsum: sed de responso Principis valde dubito. Aliis enim aliud videtur, et fortasse sunt inter istos, qui ejusmodi mora nos enecari velint et hinc exigere, aut connivere, ut vel in medio tollamur a seditiosa juventute. Coeunt enim barbatuli et imberbes quotidie,


page 670, image: s670

et de negotio disputant acriter, quasi judices censoresve nostri, et egregie dimicant pro Archisycophanta. Haec cum considero, Cornelius ridet, ego non item. Idem responsum Principis exspectandum sibi non putabit, ajens, habere nos naturalem concessionem ut vitam sic famam tuendi. Quod etsi verum est, tamen Principem, tam mea quam meorum gratia ego nolim offendere. Quod autem attinet ad Orationem et Programma, scripserunt ad me amici, se edituros, nisi ipsi edam, quod vetare non debeo, ne causae videar diffidere. Cancellarius literas meas Principi reddidit, argumentum utriusque scripti exposuit: responsum ad rem non abstulit, sed duobus legenda illa et censenda dedit; qui, ut erunt affecti, ita consulent. Quid enim plerisque curae aliorum existimatio? pervelim autem illa hic edi, tum ut recte edantur, tum ut alicubi a me emendentur, tum ut praefigam, cujusmodi volo, prooemium. Perendie Duncanus renunciabit Magistros octo, in quibus secundum locum, ut audio, habet Nendorfius. Sed de hoc alias. Habebitur oratio satis acris. De Vice-Cancellario nondum constat, quod onus mihi imponi hoc tempore minime velim, quando satis curarum et molestiae habeo; et scis me non esse, nec esse velle extemporaneum. Utinam


page 671, image: s671

in convivio non aliquid oriatur, quod illam suavitatem contaminet. Vix ab initio cuiquam cordi fuit, ut sedaretur controversia, quae videbatur minuta primum, quam gliscentem in annum tertium nunc videmus, neque dum apparet Catastrophe. Ille homo sanctimonia, si Diis placet, sua concitaret seditionem in provincia, si posset. Vale. Helmst. ex Acad. Jul. V. Kalend. Majas M DC C.

EPISTOLA XXXVI.

HEri Nobili Belgae, qui cum Legato Anglico aliquando Rostochii nobis adfuit, ad te dedi epistolam. Audieramus enim vos domum rediisse. Quod nunc secus esse intelligimus. Ei epistolae incluseram scidam Vosbaenii, qua narrat Ludolphum tuum hoc mense cum alumno disciplinae suae venturum in Academiam Juliam. Ad tuas nihil rescripsi, neque nunc faciam. Putares non tibi injuriam fieri, sive ego tuae indignationi succenserem, sive eam verbo eluderem: potius fatebor, me vestras aulicas rationes non intelligere; vel dic tu, me esse morosum senem, et per hoc quicquid est, quod tibi ferendum non putasti: dic etiam Diepholdio, ne mihi irascatur, quod interea semel atque iterum a me praeteritus sit: etsi putabam vos ita sapere, ut quas ad unum


page 672, image: s672

dedissem, alter putaret sibi cum illo communes esse. Novum igitur consilium capiam. Nam, cum quot amici estis, tot exarare literas non queam, omnium nomina litteris inscribam. Tecum ita loquens, paululum me colligo ex illa indignatione, quam mihi parit prima jam [gap: Greek word(s)] . Relegi quatuor epistolas, quas initio ad illum dedi: et inde me magis commovi. Recognovi enim, quod tamen oblivisci nunquam potui: illum tam impudenter et obstinate mentiri. Toties enim inculcavi, et a nobis identidem omnibus inculcatum ostendi, qua de re agatur, et quod de capite religionis nullo. Hoc tamen ille decantat perpetuo [gap: Greek word(s)] : nec probat, nec potest, nec poterit, etiamsi rumpatur. Sed nihil magis miror, quam hoc neque nostros Collegas, quibus negocium datum fuerat, neque Consiliarios Principis animadvertisse: an noluerint? an nequierint? an nos oppressos malint? an mentienti tam luculente credant? sic putabam, qui ea legeret, adhibiturum mihi fidem neganti, non solum si ille nihil probaret, sed etiam; si quid probare videretur: siquidem non solum negarem me illas haereticas sententias amplecti, sed quasdam prorsus ignorarem, caeteras penitus exsecrarer. Talis homo natus ad me evertendum, est in multorum


page 673, image: s673

amoribus, et jam ducit exercitus Sycophanticos ab aliquot mensibus, et ego jubeor devorare calumnias. An non putas me cruciari interdum intimis praecordiis? praesertim cum finem non videam. Decimum mensem frustra exspectamus Rostochiensium censuram; crede mihi, aut nihil respondebunt, aut ita, ut quid illud sit, non intelligatur. Rectius statim jussus fuissem solum vertere, siquidem illi ejusque factioni umbra mea nocet. Ne dubita, si clanculum possent, e medio me tollerent. Ediderunt farraginem dictorum, theses, libellum famosum. Ejus auctor citatus ad III. Junii, non comparuit, volumen misit, in quo [gap: Greek word(s)] , quasi rem bene gesserit, nos accusat graviter, absolvi postulat. Nisi metuerent [gap: Greek word(s)] , absolveretur plurium calculis, crede mihi, sic plane persuasum. Ego enim nescio, quorum non luminibus officere videar. Non. Jun. in convivio solemni apud Parcovium cum legerent versus meos, et lecta essent ultima illa, quaerit ex me: quo duce? Namque hodie non solum de factis et dictis, sed etiam non dictis mihi reddendam rationem intelligo: at cui hominum generi? sic habent, quasi adscripserim et profitear, nos per Philosophiam vitam aeternam consequi: ac proinde esse me jam haereticorum


page 674, image: s674

Patriarcham. Obsecro, an non haec est, non jam Ramistarum, sed calumniatorum Logica, quam ne quidem satis didicissent Sycophantae apud Athenienses. Ut hanc impatientiam nonnihil flectam, [frangere enim non potero] refero me quotidie ad docendum, legendum, meditandum, scribendum. [gap: Greek word(s)] edidi, sed paginae nondum erant collectae, et ad quem primum mittendus sit, vides. Nunc operae tractant [gap: Greek word(s)] : sic enim inscripsi illa [gap: Greek word(s)] : quae ita retexo, ut sententiam retineam fere omnem. Librum de integro scribam; atque erit omnino orationis nova et aequabilis forma. Illa enim ut docui, ita scripsi, et quidem pleraque stylo prorsus humili: nunc in quibusdam ascendo altius: sed si mihi liceret pro me scribere, ut volo, et forte debeam, prope ad sublime genus accederem, in causa optima, et contumelia tanta. Vale. Helmst. ex Acad. Jul. 7. Jun. M DC C.

EPISTOLA XXXVII.

JUvenis tuus ad te redit cum alumno suo: ipse tibi jam exponet, de quibus expostulare, mecum solebas. Julio ad te dederam literas Groeningam, unde tum abieras: quas cum istuc ferret, et inde abieras.


page 675, image: s675

Illi alias non dabam, quod properabat, et coram exponeret, si quid vellemus. Tamen postea alias dedi, e quibus cognoveris, aut cognosces Furiarum nova [gap: Greek word(s)] . Quid super est, nisi ut aliquem excitent e mortuis? Nam quod ad sexaginta quaestiones attinet, eae scriptz sunt ante annos triginta sex. Igitur consultus, si Diis placet, de iis, quae neque tum erant in ullius mortalium cogitatione, quae missa deinceps sunt a nemine, neque mitti poterant ab aliquo, de quibus quis ab hac illave parte nemo quaesivit unquam, consultus respondit. Non pudet eos mendaciorum et malarum artium. Quid mihi putas faciendum? scilicet ut perpetuo vapulem: at hoc ne mancipium quidem ferat. Illi vero non geminant, sed multiplicant flagra: et meditantur novas cruces; sunt enim sub praelo alibi alia. Denique si possit, ille Acheronta moveat; tam perverso animo est, ut seditionem moveat, et populum in nos concitet, nisi obviam eatur in tempore. Fieri potest, ut vix etiam nunc inveniatur via compescendi illius furoris. Vale. Helm. ex Acad. Jul. IX. Kal. Sextil. M DC C.



page 676, image: s676

EPISTOLA XXXVIII.

AD Diepholdium scribo pluribus: nondum enim redieris: tamen haec exaravi, ut rediens aliquid legeres. De [gap: Greek word(s)] quam sapienter fecerim, nescio: ego vero morem gessi non tam animo meo, quo tamen eram totus inflammatus ad undecunque volantia tela calumniarum, quam rationi, si tamen licet nobis tot modis lacessitis, tot artibus Sycophantarum oppugnatis pro veritate et innocentia palam loqui. Interea quid autor hujus mali molitus sit, cognosce ex illo amico nostro et mea ad Principem querela. Non sine causa mihi condoles: ipse doleo, indignor, rideo, parvi facio. Vides quam longe absim ab illa constantis viri laude, ad quam accessissem propius, si maturius hoc studium coluissem, aut olim me tentasset talium aliquis, quos forte parvi fecissem. [gap: Greek word(s)] est, nunc in arenam descendere. Forte hodie aut cras nascentur alia, de quibus proxime. Nam ut illi Stephanum lapidibus, ita hoc vulgus nos obruit libellis Sycophanticis. Magnus animus parandus, aut abeundum e vita est. Dic tu, an hoc hostibus gratificet? quod tu non facias, id me facere non jubeas. Cornelius in hoc se virum et tantum non adversus cos agit Democritum. Vale. Helmst. Id. Sextilis anno M DC C.



page 677, image: s677

EPISTOLA XXXIX.

QUomodo affectus sis, ex me conjecturam facio. Cohorrui enim, ut intellexi, nescio, quomodo factum, ut exempla literarum in illorum manus venerint. Frustra est autem praeterita reprehendere: oportuisse, vel [gap: Greek word(s)] scribi, vel conscissas e vestigio. Itaque eo me converto, ut quaeram, tantumne in hoc mali sit, quantum calumniatores velint, et descendo in eam sententiam, caussae non tantum esse, ut nos nimium excruciemus. Tu cum videres, non solum me animo excarnificari calumniis, idque in annum jam tertium, sed etiam vitae metuere, quod omnia ad exacerbandos omnium adversum nos animos, et ad seditionem tenderent, quale quoque scriptum conflatum ex mendaciis proxime ad cives Helmaestadienses misit; fecisti dignum amicitia nostra, qui nos doceres, non longe abesse hujus fabulae catastrophren. Quod summam censurae Academiae narras, ibi nihil arcani prodis. Nam neque Universitas illa tegit, et fama quaedam ante acceperamus, et plura deinceps nunciata sunt: quae Reverendissimum Illustrissimum eadem exposuisse aliis, hic a pluribus auditum est. Cur etiam hoc taceres: ipsius Celsitudini fuisse gratum, quod ex tanto intervallo aliquid certi renunciaretur, quo


page 678, image: s678

finis quamprimum imponeretur contentioni, cujus nos desiderio fere extabueramus. Ego si Academiae noxius sim, ultro etiam abeam. Quin ut tibi cogitationes meas credam, aliquando mihi in mentem venit de abitu, non qui causae diffiderem, sed ne quibus mea umbra noceret, et vel in solitudine tranquillius viverem. Verum retraxit me calumniae insolentia, cura de filiabus, et existimatio Ducis, quem scio aequam sententiam laturum. Nec enim ille calumniantium clamoribus flectitur aut lamentis ducitur. Quod etiam suspicaris, [gap: Greek word(s)] in angulo cum Bellarmino luctaturum, vellem posset refutare adversarium et faceret rectius, quam ut prae libidine dominandi turbaret non exteras tantum Academias, sed et nostram Juliam, cujus ille calumna solus videri velit, et esse, non in quibus oportebat, sed in fulcienda barbarie. Omnia enim in nos, in me maxime, comminiscitur. Quamobrem [gap: Greek word(s)] non potest non accendi, quoties audio, ut ille calumnias et mendacia sua literis et emissariorum horrendis sermonibus per has et vicinas provincias disseminet, eique alibi locorum fidem habeant, qui ejus ingenium minime perspexerunt, et Theologicam paenulam adorant. Ante leves vero pascentur in aethere cervi, quam ille me


page 679, image: s679

aut [gap: Greek word(s)] aut [gap: Greek word(s)] convicerit. Verum etsi interdum indignor, tamen ita aequo animo sum, ut interea multa correxerim, alia scripserim, et ediderim, et edam hodie alia, et conscribam, et dies noctesque legam plurima: praeterquam quod publice pergo in Politicis. In his studiis, quod tu quoque me confirmas, facis dignum homine amicissimo. Quae vero scripsisti, ejusmodi sunt, ut Principem, si rogat, nihil improbaturum putem, et risurum etiam calumnias malevolorum, quas jaciant. Hoc et si tu sentias, non erraris. De fide et nostra integritate omnibus constat. Quae si in illo fuissent, nihil movisset turbarum, sed initio cessisset veritati. Cum autem ejusmodi dux ille sit, nihilo meliores esse ejus copias necesse est: nec egerunt quicquam hactenus, nisi mendaciis, calumniis et maledictis, quibus optimi Ducis animus in perpetuum occlusus est, nec unquam etiam aures patent. Cum nihil a nobis astute, nihil malitiose actum sit, nihil est, quod eum metuamus, qui omnia agit, ut a bonis ametur et praedicetur. Vale. Helmst. ex Acad. Jul. Idib. Sept. anno M DC C.



page 680, image: s680

EPISTOLA XL.

AD caetera epistolae tuae capita cras respondebo. ... Fert a nobis literas elegans adolescens et industrius, cui recte credas omnem filiorum tuorum educationem: in quo nec severior aut fastidiosus pater facile aliquid desideret. Non putavimus enim faciendum, ut de vulgo aliquem ad te mitteremus, quo carere paulo post velles, cum eo uti recte non posses. Vale. Helmst. Kal. Nov.

EPISTOLA XLI.

MItto vobis Orationem, quam inter multas gravesque curas cum jactura valetudinis scripsi plusculis diebus. Haec, sive vivam, sive periero, virtutis et innocentiae meae testis erit apud posteros. Certe quoties historias cogito, plerosque [gap: Greek word(s)] succubuisse in optimis causis video, et detectas tamen deinceps fallacias calumniatorum. [gap: Greek word(s)] . Hoc video, ni sit Deus [gap: Greek word(s)] ) barbariae ejusque magistro decernatur triumphus et Academia Julia, detur mancipio inscitiae. Si intelligam cogi nos in talem statum, ** mihi stat sententia, exulare potius, quam cum illa familia verbum commutare. At hac aetate,


page 681, image: s681

hac valetudine, hac egestate, quo eam? Faxit Deus, ut ante potius mei me sepeliant. Vale. Helmaestadio IV. Kal. Novembr.

EPISTOLA XLII.

CUm Parcovius istuc iret, vel eo scripsi, ut adesse cognosceres, quem quod opus amplius nolim, de tua tuorumque valetudine consuleres. Nam praeterea nunc nihil habeo, Ego jam sum in quadam lucubratiuncula de Nobilitate, ubi de novis hominibus erit aliquid disserendum. Vale. Helmaestadio ex Acad. Jul.

EPISTOLA XLIII.

CAEtera relinquo, de quibus tibi cognoscere hodie animus non est. Nam allatum fuit te quoque ipsum [gap: Greek word(s)] tentari. Illa quoque ante Kalendas Sponsum molestarat, et molestavit Bellinum. Sed utrumque breviter: sed uterque principio obviam iit, non levi sumptu facto in Pharmaca. Commode evenit, ut quasi [gap: Greek word(s)] legatus tibi praesto esset et hodie sit, ut opinor, Parcovius. Hic abest diem jam sextum. Utinam ex scida quapiam tua cognoscam, tibi esse jam meliuscule. Haec dedi in ultimo


page 682, image: s682

nuptiarum strepitu, in lectulo, nec absque interpellationibus, desidens. Vale. Helmst. ex Acad. Julia.

EPISTOLA XLIV.

IN signem tibi narro fratris mei calamitarem, ad cujus nuncium ipse quoque cohorrui. Hodie aderit nobis Potinius Magdeburgo revertens cum puerpera et liberis: nam uxor illic mense Jul. peperit filiam: ille heri ad nos scripsit, fratri his diebus incendio periisse cum omni frumento, quod invexerat, duo horrea, vicinum stabulum, haras aliquot. Frater damnum aestimat quatuor millibus Joachimicorum; tribus millibus aestimari recte putat Potinius. Quam anxius ille fueric in re acquirenda, neque te fugit, contra quam ego saepe monuerim, ne se tantopere conficeret; et alia multa. Ego forte reprehendendus, qui talia curaverim [gap: Greek word(s)] . Itaque nunc etiam non habeo, qui in studiis adjuvem filium, qui alios juverim saepe et juvem hodie. Quem in necessitate hac mea compellem, aut a quo consilium petam, video neminem, praesertim fratris fortuna jam prostrata, a quo mutuum sumere cogitaram, adeoque eram cum ipso de hoc negotio locutus. Tu vero, Campi, tribue mihi hic aliquam cogitatiunculam, et consilium aliquod inveni.


page 683, image: s683

Facies, quod a te maxime exspectare possum. Vale. Helmaestadio ex Academia Julia.

EPISTOLA XLV.

EX silentio tuo conjecturam facio de tuis in ista Praetura occupationibus. Quia et ipsi amici nunciant, te totos dies distineri negociis, nec ego te multis tenebo, ut necessario potius interpellatori operam des. Si quid erit praeterea temporis, mitto ab aliis missa, quae legas. Admiraberis [gap: Greek word(s)] : quem, uti voles, sive Siculum dices, sive Atticum. [gap: Greek word(s)] autem cur non jubes ad nos reverti? hoc velim memineris. Vale. Holmaest.

EPISTOLA XLVI.

QUid enim elicias? Nam quis talium magis prodigus? et dederam pridie ad te literas Hupaeo, per quem tuas exspecto hodie. Illo die advenit Cludius. Convenere arbitri antemeridianis horis. Ipsis inter se convenit minime. [gap: Greek word(s)] enim contendunt non mittenda, quae ad referendum ante scripto comprehendisti, etsi mandarum habent, etsi vident calumnias et mendacia hominis: tamen illi potius favent, quam innocentiae. Quid hoc hominum dicas? nemo nos de errore


page 684, image: s684

monet, nec errorem quis ostendit: nec enim ullus est, nisi erratum in eo dicent, quod non ultro in perpetuum vapulamus ab hoc Tyranno Academico, nec nos in nexum factionis damus. ... Vix me colligo tot tantisque contumeliis. Indignor enim, qui est vehemens animi dolor, quod video te animadvertere. Interea solatio mihi est conscientia. Amici vero etiam longinque e pluribus locis me consolantur et confirmant, suam in me testari tum benevolentiam tum observantiam. Dnno Othoni de nuptiis filiae gratulor. Velim filios exspectationi paternae respondere, quos ille profecto nimis indulgenter habet: in quo forte nec ego nihil pecco. Bremenses populares tui sapiunt, ut mei: utrique constituunt Gymnasium inscitiae. Quid mirum? inscitia et persuasio doctrinae pepererunt arrogantiam, arrogantia impudentiam, haec loquacitatem, denique [gap: Greek word(s)] quid non persuadet pueris imperitis? pueritiae vicem doleo. Te istius muneris partes ex dignitate gesturum, et aulicae vitae accommodatissimum, ego nunquam dubitavi. Quod ego argumentum tractare malim, quam hoc [gap: Greek word(s)] . Vale. Helmst.



page 685, image: s685

EPISTOLA XLVII.

ITa sum [gap: Greek word(s)] , ut vix mihi vel brevissimam epistolam imperem: tamen in re tanta tacendum non putavi. Cornelii in parentes pietatem non improbo. Quis enim? sed consilium de mutatione eversum nullo ipsius incommodo velim. Jacturam faceret Academia gravem: jaceret iterum [gap: Greek word(s)] , et muli campum vacuum occuparent. Nam quis abeunti par succedat? cujus similem in hoc genere ac forte in disputando nulla Academia Germaniae habet, aut ego valde fallor. Trans Alpes quanti sint ingenia, te non fugit: apud nos invaluit, doctissimis nihil deberi, nisi quorum operae sunt ut mercenariorum. Cogita, quid in negocio hoc Academico possis. Si quis quaerat, unde argentum? Annon alii diem obeunt? annon tres quatuorve hic senes sumus sepulchro proximi? Fato acciti teneri non possumus. Hunc beneficio sive praemio tenendum censeo. Quibus argumentis ad dehortandum usus fui, nihil proficio. In hoc positum est, ut Reverendissimus Illustrissimus de re doceatur [gap: Greek word(s)] : sic erit absque offensa, et, ut spero, non erit difficile, quod per se non est. Non Professoribus, sed eximiis Professoribus opus est: horummera penuria est, illorum greges. Quae de meis rebus cum genero locutus es, de


page 686, image: s686

iis alias: amo sollicitudinem tuam. Redeo ad Propoliticon: operae tractant quaternionem. R. Vale. Helmstadii ex Academia Julia.

EPISTOLA XLVIII.

IGitur diem illum hilarem sumpsimus. Aderant frequentes. Actioni non interfui: scribebam enim. Dilaudant mihi orationem omnes. Autographon habet apud se gener meus Adamius. Poscam et legam, et legendam vobis mittam. Generi vero carmen ecquid respondet testimonio meo? Heri cum pranderemus apud Magnificum, advenit Otho. Cum eo de te loquendi nec occasio nec tempus fuit. Erant sermones nostri de Joann Ernesto, et capiebat consilium, quo hodie opus non est. Etenim allatae sunt literae Praga, quibus jubet puerum non remitti. Pridie etiam venerat Legatus Imperatorius Halberstadium, Schlemnitium dico. Aut scribe, aut da hoc negocii Diepholdio, aut manda Brunoni tuo. De aequitate animi tui plura cognoscere desideramus. Vale. Helmst. X. Kal. Xbr. M DCC.

EPISTOLA XLIX.

EXaraveram ad te epistolam mea manu cum aliquo stomacho: eam cum relegerem, conscidi potius, quam misi.


page 687, image: s687

Rectius enim te de pupillo vestro nescio quid qui inepti consilii capiant, docebit Hupaeus, gener meus. Aut fiat, quod ante constitutum fuit, aut de mea hac in re cura ex hoc die nihil prorsus vobis polliceamini. Etiam ipsius patruus in sumptum nihil mittit: unde in me quoque aliquid venit oneris. Vale. ex Ac. Jul. XIII. Kal. Jun. M DC CI.

EPISTOLA L.

EX Cornelio acceperis de mea vehementissima colica, quam, [gap: Greek word(s)] , curante Duncano, vix superavi, atque aegre me collegi, in eoque sum etiam hodie. Ita fit, ut ex iis, quae pluribus et de me et de te quasi convasaveram, et in arcula mentis recondideram, nunc depromere non possim. Fiet, cum ero firmior, et paululum habebo otii a curis et aliis laboribus. Vale. Helmaestadii ex Academia Julia Non. Jan. M DC CI.

EPISTOLA LI.

TUrnebum tibi paravi: eum in manibus habet Bibliopegus. Illum nactus de manibus non depones ante quam pervolveris, nisi te negocia avocent. De Paulino edendo cum ex te quaererem, autor mihi esse videbare, quod et ipse agebam, honori amici illius, quem ornandum


page 688, image: s688

susceperam, mirifice consultum cupiens; etsi, quae scripseram, per se luce non indigna arbitrabar; sive hoc ita est, sive amore mei ita prolapsus fui. Itaque ille [gap: Greek word(s)] , sed divulgatum nondum est, quod amicus mihi scrupulum injecit, de quo ad Delium, te absente, scripseram, qui hactenus nihil respondet. Forte nodum in scirpo quaerere non oportet. Nec enim illis deinceps adulari aut placere studebo, quibus nemo nostrum obsequiis placet, nec placere bonorum aliquis eniti debeat, cum quod nefas, tum quod omnem operam luserat. Non temere offendendos qui dicat, non forte nihil dixerit, quod tamen mihi curae esse non admodum debet, cui illi, nec verbo nec vultu laesi, non parcunt seni. Verum in quem illi non incurrant calcibus quodammodo literis tinctum? In omnibus caeteris nemo est, quem non potius contemnendum, quam nominandum censeam. Ad eos accessit quidam, cujus aureolum libellum nec vidi, nec videre, nedum legere, desidero. Nec me mendaciis, calumniis, et contumeliis legendis aut commovere velim, aut bonas horas perdere; nec ulcisci eos cogito, qui pridem ex inscitia atque malitia miseri sunt. Vale. Helm. ex Acad. Julia VI. Kal. Maj. M DC CI.



page 689, image: s689

EPISTOLA LII.

NOn scribis, quod es, ut loqui soleo, mancipium negociorum. Nam si fuisset aliquid otii, scripsisses, quae indicata a me prolixe promisisti. Utrumque velim memineris: unum est de socero meo. Filius mihi interpretatur Boterum: quaedam etiam Latine reddit: in Germanico interprete non desideramus nihil. Magnus Zamoscius misit ad me duo exempla sui vultus ex auro solido, pretiosa: unum mihi, alterum Melisso, ad quem misi cum literis. Ipse autem jam non scripsit: erat in procinctu ducturus copias in Livoniam adversus Carolum Suecicum. De conflictu recente alii narrant aliter. Vale. Helmst. ex Acad. Julia Non. Sept. M DC CI.

EPISTOLA LIII.

CUm nudius tertius ad te scriberem, itidem [gap: Greek word(s)] aliquid dedi ad popularem Apollinis, plura jam ad utrumque scripturus. Ad illum non possum: properat enim [gap: Greek word(s)] amicus noster. [gap: Greek word(s)] quae inscripsit adolescentis libello, vidimus: cum contumelia et injuria [gap: Greek word(s)] conjuncta. [gap: Greek word(s)] coram nonnullis [gap: Greek word(s)] in Scheurlaeum et Caselium: me auferre e medio Catechismum


page 690, image: s690

Lutheri, introducere Catechismum Homericum, Jovem Homeri habere pro Deo. ** Jactarat se de hac caussa et Constantinopolin scripsisse et Romam: sibi responsum in nos acerbe; et nescio quae alia. Adeone homines immutari [gap: Greek word(s)] ; ... Exemplum libri nostri mitto. Relegi non potuit. Scriptorum errata corriges. Lecta ad nos remittes. Vale. Helmst.

EPISTOLA LIV.

AQuam e pumice expressit Bruno tuus, ut scribis. Illa autem exspectata mensem sextum manu nostra diutius teneri non potest, adeoque per digitos dilabitur, sive aqua illa sit, sive argentum vivum. Bigas tuas cum admiratione ex osculatus reddidi filio, qui promissum a te solvi desiderat, ego flagito: ille gratias aget, ego referam. Scaligero non rescribam ante, quam litteras Principis ipse legerit. Istinc enim plus argumentorum mihi subministratis. Quae collegisti, ad me mittito; ego quid recte fiat, videro. De Ludolpho spero, quod tu. Vale. Helmst.

EPISTOLA LV.

DIffero scriptionem ad Scaligerum, ut luculentior mihinascatur epistola. Ibit autem hoc vere Lugdunum


page 691, image: s691

Batavorum Rostochio Elardus Lubinus, qui mihi in quibusque perferendis studium suum offert. Fueritne vero interea tibi occasio ad eam rem, valde dubito. Narravit enim certus homo, te ante diem profestum splendide missum, quo nesciebat.** Sed forte qui haec retulit, a narratoribus in fraudem fuerit inductus, vel a fama, [gap: Greek word(s)] . Tamen si quid est, ne patere nos ignorare, quod scire liceat omnibus. Legimus [gap: Greek word(s)] oppositum mandato avocatorio. Quid potest esse indignius? itaque non mirum, indignari eum, qui extremis contumeliis ab iis afficitur, qui ipsi summos honores debent. Utinam haec transeant absque bello; cujus etiamsi futurus fit optimus exitus, tamen quantum pelagus calamitatum secum trahet, quibuscum etiam luctentur posteri? Quadraginta anni sunt a motu Rostochiensi, ex quo illic adhuc miseriarum plurimum, quas neque hoc seculum, crede mihi, exhauriet. Unum me valde consolatur, quod Serenissimus hactenus omnia agit consilio: consilio perfecturum negocium spero. Hoc enim solum est rectissimum, hoc sanctissimum; nec aberit ab eo favor Numinis, nec Victoria. Verum non deerunt quidem quibus placet illud Homeri: [gap: Greek word(s)] . quam consanguineo


page 692, image: s692

tuo tribui volebas, erat jam assignata alteri. ... Lappi rationem a me quoque habitam, et quinque praeterea domesticis consultum scire te volo: qui mihi commentarios Caesaris quotidie duabus horis interpretantur. Cras initium facient libri quinti. Ad curam ultro susceptam et gravem hanc addo operam, quam fortasse alius nimiam dicet. Quid proficiam nescio, gratiae non ineo multum. At dices, quaestum mihi inde esse, unde ne obolus ad me redeat: nisi dicas, quod verbum ex orbe fere exulat, de aliis bene mereri quaestum esse optimum. Vale. Helmst.

EPISTOLA LVI.

MOliente te migrationem in aulam, ludos faciebant familiarium alii serio, alii joco, qui vitae Academicae renunciares, Praeturam gesturus in oppido, quasi hoc munus infra dignitatem Juris Consulti foret, aut hominis eximie docti. Ego etsi subito te manus dedisse mirabar: tamen quod jam constituisses, cur reprehenderem? Magnum enim, esse tanto Principi a Consiliis, nec in parvis numerandum jus dicere in urbe, quae praesertim primum conderetur. Tamen enim ejusmodi sunt initia, ejusmodi cursum deinceps futurum non sine causa auguramur. Accedit, quod Principis vices gerit Praetor


page 693, image: s693

[gap: Greek word(s)] : qui non solum in litibus dirimendis occupetur, sed consiliis omnia fulciat sive aedificet. Hoc enim inprimis tuum est, ut quod desideretur, prudentia et industria expleas. In quo te porro ostendere oportet, qui, quantusque vir sis, postquam Serenissimus Henricopolin inauguravit. O factum regium, urbes condere, privilegiis ornare, legibus firmare, magistratus constituere, hoc est, multis hominibus millibus salutem dare! in quo tuas secundas partes esse existimabis, et laborem geminum, qui Principis existimationem tueri non minus atque tuam debeas. Quin autem Conditoris existimationem negligenter habere, gravius sit, quam si tuae cogitationem non suscipias, dubium nullum est, cum illud nec periculo, nec gravi culpa vacet. Verum tibi leges ponere non incipiam: nec opus est, et res ipsa te monebit de multis, etiam calumnia ficta, male dictorum et factorum optimi cujusque observatrix, quae hoc magis nos ad virtutem et merita erga remp. excitat. Atque ita fit, ut pessima cum sit, faciat, quod nolit boni. Principis non possum non laudare factum, uti dixi, regium, ab ipsius Majoribus ab ultima ipsorum memoria frequentatum: secundum ab hoc, priori tamen par, nec minus regium, nec minus arduum, conservare


page 694, image: s694

urbes conditas et augere: forte difficilius, quemadmodum recte educare liberos pluris est, quam suscipere. Annon ob tutelam Principis ejusmodi appellantur Patres patriae? Et vero oppidis et ditionibus suis et Academiae est Pater patriae HENRICUS JULIUS. At non absque molestia. Tanto plus laudis ergo meretur, tanto plus gloriae reportaturus. Sed nulla re magis afficitur, totoque animo cruciatur, quam contumacia rebellium. Haec pestis Heroas quoque in furorem egit, ut regna popularentur, et florentissimas urbes everterent: ac forte hoc populorum. hoc civium erat meritum. Sed populationem suarum regionum et suarum urbium sponte nemo molitus legitur Heroum. Quid faciat autem Rex rebellibus? quod hactenus noster Princeps: videlicet operam dedit paternam, ut ejusmodi qui essent, eos in ordinem redigeret, ratione, quoad illi locus daretur: deinceps potentia, ubi ratio exclusa appareret. Quanto autem consilio satius est ejusmodi negocium aggredi quam armis? cum illo plus, quam his profici, usus rerum nos docet, plus inquam, profici, et felicius. Annon in angustias coacti sunt contumaces in vicinia, consilio? qui nullis copiis tantopere compesci ante potuissent. De spiritu autem tantum remiserunt, ut supplices


page 695, image: s695

pacem petitum aliquoties venerint. Ante Kal. istuc iterum venisse supplicatum audivimus. Doce quaeso, quid de obedientia, quid spei de gratia? Acribus consiliis uti hactenus oportuit Senatum vestrum non dubito, ut hodie res sunt, auctorem esse rationum mitissimarum, quae prorsus etiam locum habent apud Principem, non minus dementiae ultorem, quam dignitatis vindicem. [gap: Greek word(s)] : cumque hac utamur interdum adversum hostes: rigorem, ut loquimur, adversus suos, qui aliquo modo in viam redeant, recte nemo perpetuo usurpaverit. Aequitatem Rex populis suis, pater liberis nemo negat. Acveniam dant denique, quin poenam si irrogent, maximam tamen ejus partem remittit uterque. Divinitus dictum est, pro peccato magno paulum supplicii satis esse patri; quod non minus ad Regem et Principem, quam ad patrem pertinet. Adde quod multo major laus nascitur e servatis per clementiam, quam subjugatis per potentiam: et misericordia hominum facit, ut etiam de reis supplicium sumptum minus commendetur, etiamsi non possit improbari. Optime autem Princeps sapientissimus intelligit clementiae laudem illustriorem esse triumphis. Ante triumphum enim periisse multos, et calamitatum fuisse


page 696, image: s696

abunde oportet: clementiam praecedit peccantium resipiscentia, comitatur beneficentia etiam benevolentia hominum. Veneramur enim eos, qui nobis secus meritis pepercerint: nec tantum qui sensere beneficium, sed etiam qui audiverunt, clementes colunt, et praeconiis in coelum vehunt. Ubi etiam audietur et scriptis celebrabitur in gratiam receptos, erunt re ipsa refutati, qui imperitia rerum Germanicarum scripsere, Brunsvigam se in libertatem a Ducum tyrannide vindicasse et majorum fama vindicata fuerit a tam insigni contumelia. Conditores enim et custos urbis cives suos obedire quoad leges jubent, non contra leges servitutem servire voluerunt: in quo a paterno officio non discesserunt. Ad indignationem justam et severitatem eos impulit contumacia. Mea tamen est opinio, potissimam multitudinem ab obedientia non deflexisse, nisi a quibusdam in transversum acta fuisset. Hodie autem nihil optare populum arbitror, quam parere, in quo salutem sibi positam esse ex imminente calamitate sentiant. Multi enim culpa vacant, caeteri ad unum fere in viam redeunt, si verum est, quod fama fert: tamen ut fit, spemque metumque inter dubii. Utinam ex eo populo timorem omnem sublatum et obedientia salutem urbi redditam


page 697, image: s697

brevi audiamus, ut emersis, gratulemur, et historiae hanc optimam Principis palmam fere triumphalem, ad longinquas gentes et ad posteros praedicent. Vale. Helmst. ex Ac. Julia prid. Non. Febr. M DC CII.

EPISTOLA LVII.

DE caeteris proxime. Quod ad adolescentem Julium Lappium tuae fidei magis, quam meae creditum, attinet, quaeso, consulas, quod in rem ipsius sit, nec offensiunculam apud me extimescas. [gap: Greek word(s)] . Mea nihil prorsus referre, minime te fugit, et sunt qui domum meam impleant, etiamsi duplo major sit. Fac ut octiduo mihi respondeatur. Vale. Helmst. ex Acad. Jul. XVI. August. M DC CII

EPISTOLA LVIII.

VEnit ad te Linus, qui etiam mihi eruditione, moribus et diligentia satisfacit. Ipse te audiet. Tui consilii erit, quid ea de re statuas. Vale. Helmst.

EPISTOLA LIX.

SCida me valde commovisti: eam conscidi statim ut volebas. Menon mirum sit dolore affici, qui hac aetate


page 698, image: s698

exagiter tot molestiis. Tu, qui aetate flores maximis ingenii dotibus instructus, facilius contemnes invidiam, calumniam, pestes alias. Quas tu quo magis contemnes, tanto minus poterunt, tanto minus audebunt, denique ipsae semet conficient. Tu modo nihil quicquam unquam neque spe, neque metu [gap: Greek word(s)] ages. Vale. Helmst.

EPISTOLA LX.

HEri Tabellario dedi epistolas ad te aliquot breviusculas, argumenti sui fere quamque ostendi me hodie iterum scripturum. Id facio, nec tamen ita ut constitueram. Expergiscentem enim me multis ante lucem horis molestiae hujus diei premunt: nec enim eae hoc tempore, hac aetate parvae mihi sunt: quas ubi biduo exhausero, ad singula longioris tuae epistolae capita diligenter respondebo. Convivium paro admodum frugale: quo excipio amicos, quod me religiose facturum scripseram: in iis videres unum atque alterum, quos tu minus probares. Sed vivendum est, ut vivitur, et faciendum aliquando, non quod velis, aut rectum esse censeas, sed quod in navi, qua veharis, fiat. Nec vero etiam prorsus ingnores quorundam parum recta et minime in nos amica [gap: Greek word(s)] mitto ad te exemplum literarum, quas istuc


page 699, image: s699

iisdem verbis ad amicos, ut vides, duos dedi. Vale. Helmstad.

FPISTOLA LXI.

SCripsi proxime, quae legeres: modo scribo, ut, si quid sit, respondeas, Non minus illius controversiae [gap: Greek word(s)] desiderant, quotquot ad me scribunt, quam nos, quos illa [gap: Greek word(s)] tam diu temere et frustra exagitat. Sic est: quanto cuique major cum barbarie est affinitas, tanto et magis favet inscitiae, et minus vult veritati, et veritatis assertoribus, non illius falsae veritatis, quod simplicius certiusque mendacium dixeris. Vale. Helmst.

EPISTOLA LXII.

SCripsit ad me [gap: Greek word(s)] Delius: non viderat scilicet, quae heri miseram: hodie pleraque legerit. De Oratione, quod constitueritis, probabo: item de epistola ad Petraeum: quam heri consulto apud me retinui, ut quaedam considerarem: quod feci; et alia mutavi, alia adjeci. Hodie exspecto Julium, quod si istic tenetur, remittat puerum, cujus usus est hic nostris adolescentibus in nescio qua comoedia. Lucae et Rudolpho salutem, sed inprimis uxori tuae vestrisque liberis. Vale. Helm.



page 700, image: s700

EPISTOLA LXIII.

LIteras illas dederam [gap: Greek word(s)] Göttingensi, fratri Typographi Miliandri, quas vel Götzio, vel Lippio redderet. Is quoniam me fefellit, dedi denuo describendas, ut tibi placere video. De Thoma Lucas valde sollicitus est: nec plusculi dies negocium remorabuntur: saltem cavendum, nec aliorum infaustis conatibus evertatur juvenis non minus Parcovio, atque tibi notus. Testabimini uterque: quid aliud? nisi quod res est. Vale. Helmst.

EPISTOLA LXIV.

HEri fasciculum accepi. Literae tuae breves admodum una parte aculeum habent; at ego gratias exspectabam. Quod enim ego feci, idem mihi a te, si istic sim, fieri velim. An non enim, quasi summa vita est, ut nos inter nos quasi fulciamus? Sed de hoc iterum proxime, nisi mihi silentium imperas. Namque et hoc uti possim, si quis me loqui nolit. Vale. Helmstad. ex Acad. Julia.

EPISTOLA LXV.

HEri de hac profectione nihildum constituebat Julius. Nam si me de consilio suo certiorem fecisset,


page 701, image: s701

in lectulo ad lucernulam, ut soleo, exarassem aliquid ad Crusium et ad Delium, ad te vero scripsissem pluribus. Multa enim consideravi, sive consideravimus. Quotidie enim de te nobis sermo. Summa omnium secundum illud vetus: [gap: Greek word(s)] ! quod explicationis eget; etsi tu quoque sic sapis, ut ex uno verbo intelligas omnia. Misit huc tabellarium Brumerus: vides quid velit. Epigrammate te potes exsolvere; quod quaeso ne negligas, et a me aliquid ejusmodi ferret. Vale. Helmst.

EPISTOLA LXVI

DIuturnum silentium meum miratus non fueris: nec nos mirari debuimus tuum, sive enim stupore, sive consilio conticuimus. Nam ad ejusmodi [gap: Greek word(s)] , quae compesci non viderentur, quis non animo praeter solitam conturbetur? Quid etiam quis scribat, aut quid dicat, aut quid cogitet denique? libera vox nulla vacare periculo visa fuit: etsi ego alibi, non liberos solum, sed petulantes et maledicos plurium sermones audivi. Reperiri vidi, qui tam detestabilia facta, quae barbarus vix ullus ausit probare, non aeque nobiscum detestarentur. Quod si nec autoritate Imperii, nec potentia [gap: Greek word(s)] vindicabuntur illa, vindex


page 702, image: s702

erit summus ille Imperator: quod ex me auditum, fuit ab omnibus, qui etiam in tantis injuriis et innocentium calamitatibus non satis commoverentur. Ego miratus fui, quod mirum forte minus sit, si homines illos, eorumque rationes consideremus, ex illa summa Germaniae, quod illi ex illa summa Germaniae specula tam diu spectaverint hasce miserorum calamitates, ut cepisse voluptatem videantur ex hoc spectaculo, ut in Urbe capiebant ex gladiatoribus. Itane est in aliorum potestate, in cujus omnes sumus? Jam intelligo a summa Majestate mature decretum factum, quo inhiberetur nova et inaudita [gap: Greek word(s)] . Ante dies enim triginta et amplius de adventu Caduceatoris audivimus, qui forte neque hac hora appulerit. Incolumen ipsum [gap: Greek word(s)] rediisse, magno nobis solatio est, qui suam navem clavo consilii dirigat. [gap: Greek word(s)] , ut ad mein hoc ipso negotio de Principis prudentia amicus scripsit? quod habeo pro augurio. Iditem, quod subjungit: Vis consilii expers mole ruit sua. Utinam absque gravi bello et caedibus haec transeant! Ex qua re Princeps plus verae gloriae et solidae ad [reading uncertain: print faded] omnem posteritatem laudis reportaret, quam ex ipso triumpho. Vicisse enim non hostes solum, sed se ipsum quoque praedicaretur.


page 703, image: s703

Nunquid tibi hic nugari an philosophari videor? Milites et acres viri et ipss Heroes, nec Achillem excipio, saepe pro nugis habent monita sapientiae, et suos affectus anteponunt rationi. Non fieri tamen hoc non posse, etsi sit difficillimum. quid ni dixerim? cum subscribar mihi Homerus, apud quem Minerva Martem manu prehensum educit e praelio. Longe hoc esse difficillimum dices: fateor, atque adeo, ut ab eo, quod fieri non possit, absit proxime. Fiat tamen, si unus abs se se impetrare possit, ut sibi imperet, ut velit: nihil fiat profecto rectius, nihil sanctius, nihil salutarius; hoc autem, si diversum consilium inibitur, eventus, etiam ab omni parte secundus, crede mihi, testabitur. Quod tibi viro sapienti pluribus declarate non debeo, nisi me plus omnibus videre, falso suspicer. Te autem, quod caeteri vident, nihil omnium fugere, certo scio. Vale. Helmst. IV. Id. Quintil. M DC CII.

EPISTOLA LXVII.

AD epistolae tuae [gap: Greek word(s)] omnia capita scribam otiosior. Jam jam enim prodeo ad scholas [gap: Greek word(s)] . Reddit autem has tibi [gap: Greek word(s)] Hoffmanni filius Henricus [gap: Greek word(s)] , similis patris studiis et moribus.


page 704, image: s704

Cui si prodesse ulla re possumus, id nos aequum est facere: meam benevolentiam ille nusquam desiderabit: nec etiam tuam. Quod etsi certe scio, tamen te rogo, ut juveni, si quo potes, bono consilio praesto sis, si meritus fuit pater, collega olim noster, vir doctissimus et integerrimus. Vale. Helmst.

EPISTOLA LXVIII.

MUlos tuos domi non teneo, sino vagari per montes: princeps eorum ultimus est, cujus concionem misi ad plurimos, etiam ad Melissum: ad Scaligerum audaculus est: ausit et apparere coram Regibus, coramque populo Romano in rostris. [gap: Greek word(s)] Quid ejusmodi sit, narra genero meo: scire enim aveo. [gap: Greek word(s)] modestus est, et proficit; exploravi enim ejus profectum bis. Male me habet, quod in sumptum non mittitur. Me appellant, si quid opus est. ... Dices ad te non pertinere? tantillus labor mea causa non erat declinandus. Vale. Helmst.

EPISTOLA LXIX.

[gap: Greek word(s)] ! ejus tu omnes micas singulis absinthii guttis conspergis. Bene mecum egit matura, quae me illo vesci


page 705, image: s705

vetuit. Satisfaciam tibi: tu potius sexcentos mihi dones. Quod si tibi hoc verbo satisfieri non pateris, perge [gap: Greek word(s)] modo mittas ad epulum illud solemne aliquid farinae, et ipse advola. Nam qui ultro te adfuturum, si juberem, dixeris, rogatus, et quidem pro amicitia nostra rogatus, certe venies, ut audias asperum oratorem. Dices, illa verba non esse solemnia invitantibus, ut vos in foro et in aula estis clausularum observantissimi. Nequid desideretur, igitur ego ad diem VIII. Nov. declarandus [gap: Greek word(s)] te etiam atque etiam pro amicitia nostra vetere et communium studiorum jure rogo, ut ad dictum diem in primario Collegio ad spectandam solemnitatem, et ad audiendas orationes [gap: Greek word(s)] compareas, ac prandium frugale nobiscum sumas, non oblitus modii salis, quem tecum feras. Venias autem non absque te, aut [gap: Greek word(s)] sed quantus es, hoc est, cum conjuge tua, [gap: Greek word(s)] . Vale. Helmst. ex Acad. Julia IV. Non. Nov. M IC CII.

EPISTOLA LXX.

QUae notasti, puta mihi insculpta in animo, ita ut neutiquam possint excidere: nec ante quiescam, quam rei satisfactum sit. ... De mandato [gap: Greek word(s)]


page 706, image: s706

[gap: Greek word(s)] quaeram, qui adhuc abesse dicitur. Habes ad illa, de quibus puta me esse sollicitum: ac sum profecto magis quam tu. Heri dedi ad te Tychonis filii literas, in quibus scripsi, me rationem habere; de bono Academiae habui: primum exemplum reddet a me Theodorus: id quaeso, ut statim ad editionem subscribendam a Principe cures: vel ipse vel per alium: ne alii interpretes ab hoste aut invidis interveniant. Est de meritis Principis erga Academiam partim apologia: in hostem nihil, pro me nonnulla dixi. Quaeso tibi curae sit; etiam mone, si quid mutari velis, vel ipsa muta. De Buda a nostris capta heri ad nos et ad alios allatum est. De Ismaele vidi quid sentiat Silesia. Haec scribebam multa nocte: quando simul mirabar, quid senes, quibus somnus minuitur, totas noctes agant: de vulgo loquor. ** Ego post meridiem noctis (ut nos Critici docent loqui) meditor, lectito, scriptito: omnia in lectulo. Haec post meditatiunculas et lectiunculas exarabam: jamque plures epistolas exarabo. Illud te credo credere. Vides enim manum meam. Ut autem legas, tu videris. Leges quaedam, divinabis alia. Vale. Helmst.



page 707, image: s707

EPISTOLA LXXI.

COrnelius heri in Esbecanum abiit tua causa, ibi adhuc haeret, ego eum revoco. Eodem miseram Bernhardum cum quinquaginta. Facio [gap: Greek word(s)] imo [gap: Greek word(s)] , quod capiemus consilii, ad te perscribemus quamprimum. Vale. Helmst.

EPISTOLA LXXII.

FOrte tibi praenunciavit hodie Dipholdius de rationibus et adventu Cornelii. Jam ipsum audi et bono consilio juva. Tali viro Academia Julia carere nullo modo potest. At, judice Sycophanta, non solum dimittendus, sed exturbandus erit. Ipse autem cum adsit, quid quaeris meas literas? Die solis erit duodeseptuagesimus natalis meus. Ad quem de Musis tuis si unam ableges, grata hospes erit. Vale. Helmst.

EPISTOLA LXXIII.

OBdormiveram meridie, ut saepe soleo: dum dormio, illatum nescio a quo [gap: Greek word(s)] imponitur mensae, quo loco scribebam. Illud ego expergefactus resigno statim, ad me pertinere existimans. Lego, miror: relego, video


page 708, image: s708

negocium esse alienum. Quod primum erat faciendum, inspicio [gap: Greek word(s)] . Ibi frustra mihi succensui. Non conscidi autem literulas, quod vidi ad existimationem tuam facere. Ille idem homo olim acerbiores ad me scripserat. Sed ei pridem satisfactum fuit, meo nomine. Tu vero ignosces errori meo. Vale. Helmst.

EPISTOLA LXXIV.

HEri demum [gap: Greek word(s)] nostri tria quatuorve exempla scribendo absoluta sunt: ex iis unum cras tibi reddet Ortlepius. Exul ille latrare et mentiri non desinit: adeo multa ad nos referuntur, ut meminisse non possim omnia, nedum aliis referre: de quibus fortasse alias. Nunc hoc die solemni ad sacra eundum est. Apitius Regia legatione fungitur [gap: Greek word(s)] . Ad eum heri literas dedi, nisi forte jam abiit. Velim uxor convaluerit, et tu te confirmaris. Vale. Helmst.

EPISTOLA LXXV.

AD caput istud epistolae tuae, quod pluris est tibi, quam vel necessitas tua postulet, vel, si id minus putas, necessitudo nostra sinit, quid rescribam, ne cogitare quidem possum per haec negocia, sub hosce muneris ultimos dies cumulata, nec potero ante Successoris designationem,


page 709, image: s709

quae erit sub natalem meum, quem videbo, si videbo, primum post [gap: Greek word(s)] . Nunc est, quod te rogem. Propinquus meus Rhumannus accersivit me ad diem crastinum [gap: Greek word(s)] filiae sacro lavacro initiandae. Ego quia ea, quam dixi, de causa domo abesse nequeo, (namque in causa Transveseranorum jam jam cogere me Senatum oportet, postquam popularem quendam meum Danielem Quintinum virum provectae aetatis, [gap: Greek word(s)] plures annos in Livonia, pridie Paschatis injuriarum accusarunt, occidente tum sole, quod potuerit tibi exponere Diepholdius) et quia valetudini operam do, et quia neptis admodum his diebus male habuit: nec id fuit initio absque periculo, antequam conjectura assequi potuimus, quid morbi esset: quaeso te, ut meas partes non gravate sustineas, et ubi opus erit, me de absentia sedulo purgabis. In eum usum inclusi munuscula literis. Si quid praeterea opus erit, posce a Bernhardo, qui id sumet ab Hoimia. Vale. Helmst. ex Ac. Jul. V. Kalend. Majas. M DC CIII.

EPISTOLA LXXVI.

ECcum tibi juvenem justa aetate, severo vultu, nec asperum tamen, satis eruditum, modestum, industrium,


page 710, image: s710

denique in quo quae esse velis potissima cum aliqua mediocritate! Eum tu docebis, quid quomodo fieri jubeas. Si quid desideras, se moneri velit. Nomen ei Henricus Sluter, natus in finibus vestrae dioeceseos, tantum non tuus popularis. Tui autem primi natu filii, jube, ut his vacationum diebus nos ad dies pauculos hic visant: non erit eis ea consvetudo infructuosa penitus. Rabanus scribit, se nequedum potitum speratis literis: iterum eo nomine istuc misisse. Tu vero et Rhumannus constitueritis, ne mei hostes magis ex isto triumphent. Quibus quod ille cessit, probo. Inveniet non magno negocio locum, ubi melius ipsi sit atque in patria. Ego de Rabano bene sentio, alteri, ne a me aut quiquam bono amentur, odio facile obtinent. De Conrado securum te esse jubeo: non cujusvis est in censura aulae vivere, subditum tot imperiis, insolentum quis dixerit? Habes ad omnia. Conficio literas ad Scaligerum, in quibus occasionem nactus tui quoque, ut jubes, facio mentionem. Quid si et tu ad eum, consilio quamvis importuno meo? Nihil tibi facilius, et erit ipsi gratissimum. Literas, et si quid de grege tuo velis, ad me mittito. De Tragoediis vicinis certiorem aveam cognoscere. [gap: Greek word(s)]


page 711, image: s711

[gap: Greek word(s)] , Helmstad.

EPISTOLA LXXVII.

NOn queo [gap: Greek word(s)] . Itaque non possum aliud, quam mirari id lac merum et animi et venae tuae. [gap: Greek word(s)] ; ita vivam, ut hic habitant [gap: Greek word(s)] ! De his et caeteris aut coram aut per literas brevi agam uberius. Ita eram modo affectus, ut si vellem, non possem quidquam praeterea scribere. Vale. Helmst.

EPISTOLA LXXIIX.

ITerum [gap: Greek word(s)] Pango nescio quid, ut amico gratificer. Id forte legas mense altero. Et hoc igitur meditor et alia, et in caeteris [gap: Greek word(s)] . Male sit illi [gap: Greek word(s)] ! quam vereor, ut diaetam serves! Ejus haud postrema pars est, quod ego saepe tibi occino, ut bono fortique animo sis, insultus fortunae contemnas, nec Malitiae et Invidiae vocabulis tantulum afficiaris. Non in te est, ut hoc anno tui usus exiguus fuerit, sed vel in tempore, quod semper credidi et maneo in sententia, vel in aliis, qui vel non jubent, vel obstant: quorum illis gratia deberi videtur, quando tibi pepercere,


page 712, image: s712

his minus irasci oportet, quod parum proficient. Crede mihi, haec rei natura est, non alia. Si aut sine literis sis, aut imperitus vitae, aut legum ignarus, aut consilii inops, aut infans aut nullius industriae, aut ignavus, ipse te desperatum suspicer. Sed contraria in te eximia sunt omnia; quae universa quotusquisque eorum habet, quos metuere videris? Cogita caetera, quae scripsi proxime, ubicunque sis: fortuna te non destituet: cujus sibi architectus esse potest, quicunque iis animi bonis instructus est mediocriter, quibus tu abundas. Valetudinem tuam tuorumque in praesentia cura: in quo video tibi satis esse negocii, ut de otio queri non queas. Non est, quod in aliqua re te purges, praesertim ad me: qui in re ejusmodi facilis sum, et ita, ut te erga me esse velim. Vale. Helmst.

EPISTOLA LXXIX.

ALterum mulorum gregem ad te remisi proxime: tum tu, nec dicebatur, quo profectus fueras. Nihilo redierint macriores. Nos profecto in iis et adventantibus et abeuntibus nihil desideravimus. Ita placuere autem, ut eorum copiam flagita verint familiares: nec iis illam nos negabimus, nisi tu vetabis. Agentur vero etiam in mercatum


page 713, image: s713

Belgicum. [gap: Greek word(s)] longe diversissimi modi. Vale. Helmst. ex Ac. Julia Kal. Jan. M DC CIV.

EPISTOLA LXXX.

MIhi consilio amicorum, in quibus quem isthic potius primo loco ponam, quam te? nec id immerito meo, quod absque exprobratione dictum accipies, Rabano praesidio tuo opus est. Nondum puto audisti, quot quantisque maledictis me adorti sint in patria mea duumviri [gap: Greek word(s)] , mense Aprili, epistola ad Senatum data. Quod cum ego aliunde accepissem, petii ejus exemplum, et impetravi. Id legendum et tibi et aliis Hupaeus, gener meus, dabit. Subsequitur enim tabellarium, istuc missus in negocio Academico. Dic sincere, quid mihi contra faciendum censeas. Tam viles mihi sunt, ut, nisi patria sit, ne verbo quidem respondeam, praesertim in hac innocentia mea et ipsorum aperta calumnia. Istis censoribus, [gap: Greek word(s)] . Sic autem respondi, nec misi tamen, nec mittam, nisi prudentium amicorum exploratis sententiis, ut convicium


page 714, image: s714

injecerim nullum, nec ad accusandum accerserim, satis habens, dum modo me tuear. Iidem ansam veterem et alienam arripiunt in Rabanum: qua de re audies Rhumannum, atque etiam ex illius scripta narratione cognosces. AEquum petit, et petere judicas. In qua petitione tu quoque homini amico, bene docto, viro integro, ex consuetudine Zamosciana, quae esse putatur magistra civilis prudentiae, ad nos reverso suffragabere. Quod nos tibi gratias agamus, Inscitia doleat et Malitia. Vale. Helmst. ex Ac. Jul. Kal. Quintil. M DC CIV.

EPISTOLA LXXXI.

TUum de Paedagogo mandatum, Clampi, non obliviscimur. In tanta copia egentium et ambientium tuis filiolis idoneum nondum invenimus, etsi fere quotidie quaerimus. Nam quod in nobis est, tibi satisfactum volumus. Mitto quas meas nugas colligebas proxime. Tuos Othoni scriptos remitti ad nos velim: adde, si qui interea appulerint ex Arcadia. Vale. Helmstad. XIII. Kalend. Sept, M DC CIV.



page 715, image: s715

EPISTOLA LXXXII.

[gap: Greek word(s)] Cornelius, Pontinius et ego videmur invenisse hominem idoneum. Duo illi, novi amici mei, floreant, ut florent: siquidem aula jubet. ... Rabanum juva, si in te est: me rogat, ut te rogem: ego vero te rogo et obtestor. Doctissimus vir est, et prudens e disciplina Zamoscii, et industrius, nisi forte propterea magis premendus videatur: etsi tu aliter sentis. Consule etiam in rem, quam ad te deferet Welandus, si aequa et haec est postulatio, ut suum quisque habeat. Vale. Helmst. ex Acad. Jul. Kal. Sept. M DC CIV.

EPISTOLA LXXXIII.

QUod monebas, ut statim ad te extruderem [gap: Greek word(s)] , id mihi curae erat, ut amicorum, inprimis tua omnia. Venit paulo tardius, quam velipse voluerit, quod cum stomacharer, causabatur, nescio quid, quod tamen mihi tum probabat. [gap: Greek word(s)] veniam dederis. Cupio cognoscere, ut satis tibi faciat in erudiendis filiolis. Duos majores natu, quos adme venire jusseram, et te missurum scripseras, frustra exspectavimus. Absque incommodo aberunt, aderunt cum commodo. A Calendis Novembris erit


page 716, image: s716

solemnitas Magistrorum Philosophiae: ante Idus altera Rectoratus. Fasciculus meus exspectat duas ad Scaligerum. Cupio scire, viderisne duorum [gap: Greek word(s)] insulsam calumniam et meam defensionem, quam ad Senatum patriae scripsi. Utriusque exempla tum ad Serenissimum misi, quae istic quoque legerentur. Transeo ad aliud. Non queo non [gap: Greek word(s)] , omnium suffragiis repudiatum nobis obtrudi, omnium suffragiis laudatum Arnisaeum, denegari Academiae, quod in hoc ipsoque cive excellens ingenium et Philosophia admirabilis: in uno extero desiderarentur omnia, ut nihil dicam durius. Sic praemiae constituuntur Inscitiae, [gap: Greek word(s)] scientiae. Vale. Helmst.

EPISTOLA LXXXIV.

REdeuntem, lectis literis tuis, monui, ne cunctaretur. Quo minus e vestigio venerit, causam ostendit, et mihi facile probavit. Cujusmodi esse vis, et ominamur ambo, futurum spero. Nec eum sine praeceptis dimittam. De Rabano placet consilium vestrum, quod ad eum, cum esset commoditas, perscripsi, si forte Rhumannus neglexerit: nec aliud video, eoque uti necesse habet, qui praesertim a sacra invidia prematur. Filios tuos exspectamus, qui ut hic


page 717, image: s717

habeantur, mihi curae erit. Prolixe nihil soleo polliceri. Reversi tibi referent, quam simus [gap: Greek word(s)] , si forte nescias. De profectu utriusque quid ni credam? Credo et alterum. Novi namque [gap: Greek word(s)] , quem corrigi non patiuntur, qui, relicta scientia, umbras amplexantur. * * Fama quaedam de Borcholdo apud nos sata fuerat, forte et istic. Id ille compererat. Bisinterea ad me scripsit. Autorem execratur. Mera [gap: Greek word(s)] . Si quid meditatus es ad Scaligerum, mitte mihi. Superest, nisi ut componam fasciculum. Vale. Helmst. ex Acad. Jul. IV. Non. Oct. M DC CIV.

EPISTOLA LXXXV.

CUm legissem tuos [gap: Greek word(s)] , quos ego non absque lacrymis legi, sumpsi calamum, ut uberius rescriberem. Quod cum non nasceretur cujusmodi vellem, abjeci. De tua consolatione tibi gratias habeo. Nec vero ego te [gap: Greek word(s)] reliqueram, qui bis scripseram, nec tu longiores postularis. Nam et te virum judico et nomino [gap: Greek word(s)] . Quod te audire scribis de animi mei abjectione, aut tu suspicatus es, aut qui tibi retulit. Gener meus et Cornelius hunc vobis nodum solverint. Animus quidem [gap: Greek word(s)] ,


page 718, image: s718

nutat ultro, quem tamen fulcit mens bonis rationibus. Idem cum feceris, faciasque, quid ego denuo te in moerorem revocem? nec ego de contentione nostri luctus tecum contendere velim: ita vulgo fit, ut suus cuique casus videatur acerbissimus. Vale. Helmst.

EPISTOLA LXXXVI.

FAcis dignum, qui veterem alumnum tuum et fidelem filiorum tuorum Magistrum ornare prae aliis in animum induxeris. Accedit, quod ipsius animum cognovisti intime, quodque ipse tuum: quod imperaturus ipsi serendo esse noveris, quod omnia ad nutum tuum facturus. Quod autem voluisti te certiorem fieri de commoditate adipsum scribendi: ecce tibi optimam, quae et nobis et perferonti commoda sit. Nam simul illum accerses, et bene mereberis de hoc tibi item noto caroque populari tuo Theodoro Costerio. Namque Alexander Hake eum de commendatione nostra substituet Ludolpho et praeficiet fratri suo iisdem conditionibus. Quod consilium si probabis, uti spero, ipse Theodorus cum litteris nostris ad Ludolphum et Nobilem virum Alexandrum Hake quamprimum proficiscetur. [gap: Greek word(s)] . Vale. Helmst.



page 719, image: s719

EPISTOLA LXXXVII.

DEnegocio rescribat Cornelius, ego in novas curas conjectus sum brevior. Abest filius, in morbum incidit, nec scribit, cum tamen Hamburgo plures advenerint. Etiam Frencelius rebus humanis valedixit ante bimestre, ut narrat Doctoris Boethii filius rediens Lubeca. Inciderat enim in Rigenses, qui ipsi funeri interfuerant, cohonestato multis modo. Tabellarius accepit a nobis viaticum; id est pro via. Nihil fuit nobis intellectu gratius. [gap: Greek word(s)] , atque unde exorta est injuria, saepe imo semper revertit. Vale. Helmst.

EPISTOLA LXXXVIII.

AD novissimas nihil rescribis: et nescio quis hic narravit, te abiisse peregre. Hic ut se erga generos meos ante gesserit, et gerat hodie, ex alterutro audies. Denique eo devenimus: [gap: Greek word(s)] ! Ipse vero mori malim, quam abire ab officio, et studio juvandi, quos queam, in quibus literae et virtus, et quem ego non suspicer, mihi meisque opitulabitur. Vale, Helmst. M DC CIV.



page 720, image: s720

LECTORI. EPISTOLA LXXXIX.

CUm ALBERTUS CLAMPIUS, vir magnus, et inter clarissimos, qui hoc seculo ita nominantur, vere meritoque suo clarus, anno abhinc, bona ipse adhuc firmaque valetudine, hosce sacros [gap: Greek word(s)] , non tam e scriniis Musarum, quam ex intimis praecordiis depromptos, perscripsisset! missos ad familiares in Acad. Juliam censurae nostrae, ut est doctorum virorum consuetudo inter se, subjecit. Quid multis? Noveramus, nec epigramma, nec epistolam, nec [gap: Greek word(s)] venire a Clampio: quin succi veteris, pigmentorumque absque fuco, haberet plurimum, et ad unguem esset plerumque perfectum. Longe autem hoc carmen exspectationem nostram vicit. Non tantum enim ita compositum est, ut propterea magnam admirationem praedicationemque nostram mereatur: sed sunt prorsus piae sanctaeque meditationes, et quod maximum est in homine venerante Numen absque simulatione, vereque Christiano, id potissimum prae se ferunt atque repraesentant. Itaque nostra cura, et sumptu quamvis exiguo, [nam et hoc necessarium est in omnibus ejus generis, quae sexcentesimus non aestimat unius teruncii)


page 721, image: s721

typis publicatas, cum pluribus communicavimus, scriptoris nomine omisso, ne aut ille pietatis et sanctimoniae opinionem aucupatus videretur, aut aliquid ab illo profectum, repudiaretur ante, quam cognosceretur, ut evenire solet quibusque scriptis, quae a doctis hominibus proficiscuntur. Sunt enim maxime exposita calumniis malitiae. Ne autem esset alioquin ad eam rem occasio, ipse ante editionem persona mihi ab animo moribusque meis alienissima sumpta, fastidiose examinavi omnia, minutissima quaeque etiam carpens: donec omnibus ad amussim vocatis, non calumniam nihil tentaturum, sed omnino frustra hic futuram mihi penitus persuaderem. Tum a multis lectam fuisse hanc [gap: Greek word(s)] meditarionem, et passim placuisse accepimus: quae neque contemni neque improbari debuit, nec nisi ab indocto aut impio potuit. Jam Clampii nomen praescribere non dubitavi, idque feci, ut non solum de multiplici doctrina et facultate eximia scribendi, quibus prae plerisque sui ordinis praeditus fuit, sed etiam de ejus in Deum pietate et fiducia amicis magis, et iniquis existimatoribus rerum constaret, etsi me non fugit reperiri, quibus satis nemo unquam fecerit. Sane nobis vitae quoque et animi integritatem ab adolescentia ad


page 722, image: s722

extremum usque probavit: quod cum assevero, humana conditione, neque ipsum, neque me eximo. Decessit honoratus hic vir quinquagenario major. VI. Kal. Jan. anni exeuntis M DC CIV.

EPISTOLA LXXXX. Joanni Clampio Reip. Bremensis Consuli.

CUm ante menses aliquot familiares mihi retulissent, sacras et admodum religiosas preces CL. Viri ALBERTI CLAMPII, fratris tui germani, et in patria et in longinquioribus locis desiderari atque flagitari, tertiam earum editionem cogitabam, et statim pollicebar. Cum enim ab annis plus minus triginta amicitiam sincere coluissemus; (fuit enim ille et mihi ab adolescente ob ingenium, literas, probitatem et morum elegantiam carissimus, et mei ex mea erga se benevolentia, et aliquibus beneficiis observantissimus) ipse adultior jam, et adeptus bonam variae bonaeque doctrinae copiam, misit mihi legenda et censenda, quae quoque tempore sedulo meditata conscriberet, egoque ad ipsum remittere solebam mea, cujus judicium in hoc genere non sine causa magni faciendum statuerem. Ut enim, primum quidem Reges, sed secundo loco, vos bonis fortunae prae vulgo auctiores, certatis inter vos muneribus, si


page 723, image: s723

quid carum et pretiosum inveneritis: sic nos literarum cultores, si quid vel aliunde nacti simus, vel ipsi scripserimus, pulchrum atque sapiens, quodve tale nobis esse videatur, non minus liberaliter, quam benefice alter cum altero communicamus: neque in hisce [gap: Greek word(s)] diligentiae, neque sumptui parcimus: imo naturae ductum sequimur universi. Namque et humiliores, quique vitam rusticam colunt, uvas, poma, nuces, inter se donant, quaeve alia anni quodque tempus ostendit. Frater autem tuus etsi, ut in aula, totos dies erat occupatus, quae est negotiosae illius vitae perpetua ratio, tamen et respiciebat aliquando ad monumenta sapientum, et ipse scribebat, sive epistolam eruditam, sive epigramma argutum. Cum enim esset vir doctus [grandiores enim titulos in populo usurpamus, de quolibet, qui vel alia profiteatur, vel degustaverit pauxillum literarum] tum purius et luculentius, sive prosam, sive numeris ligatam orationem, in his regionibus pangebat nemo; neque hoc in cujusquam invidiam dixerim, qui malo mediocri cuique addere potius aliquid, quam detrahere. Non digrediar autem in ALBERTI CLAMPII alias laudes, ne pro epistola orationem meditatus videar: neque tamen non de ipso plura referam nova et uberiora, qui ipsius


page 724, image: s724

filium ALBERTUM CLAMPIUM, adolescentem singularis spei, qui a patris obitu apud nos in literis vivit, ad imitandum patrem, excitabo: quod ego et CORNELIUS MARTINUS quotidie coram facimus, etsi ille studiosus et modestus, ultro in officio est. Ille autem non solum occupatior, sed et aliquando perturbatior, ad scriptiones ejusmodi se referebat: quod scio, qui mirarentur: credo, ut hoc pacto, mente in meliores defixa, molestiarum aliquid ex animo sive ejiceret, sive reponeret. Ipse mirabar minus, ab annis quampluribus eandem consuetudinem secutus: ita tamen, ut scripta tum, ex intervallo sub incudem revocarem: eundem vero etiam morem hac aetate servare me, testantur mihi domestici. Caeterum, ** cum ad me preces suas misisset, ita fuimus affecti, quotquot eas legeremus, ut typographo exprimendas darem: quod meum officium ipsi gratum, sed passim multis eruditis viris gratissimum accidit, qui eas et amicis impertirent, et filiis aut adolescentulis ediscendas darent. Itaque ab ipsius obitu easdem denuo monitus edidi, neque a quiquam lectae vel ante, vel deinceps fuerunt, quin simul probatae. Namque apparet statim, tum quam purae ipsae sint, sive sermonem, sive piam sententiam spectes: tum ex quo, quamque


page 725, image: s725

animo Servatori devoto profecto: quod tum quoque mea epistola libenter testatus fui, quam et apud vos lectam, non dubito. Sciebam enim, illum virum longissime abesse ab omni simulatione, et odisse [gap: Greek word(s)] : qui de aliis cum contumelia saepe judicium ferunt, et tales eos esse autumant, cujusmodi semet intime noverunt. Libenter autem leges, et has ad te literas: quibus quae ante scripsi, item confirmo lubens: quod meum erga ALBERTUM, rebus humanis exemptum, et erga te studium, et tibi, et amicis vestrae familiae, gratum esse velim: neque aliter fieri posse, quin sit gratissimum, arbitror. Vale.

Et quidem has ad te literas superiori autumno perscripseram: editionem retardavit in hunc diem aliud ex alio: hoc potissimum, quod praela typographica majore et necessario opere occuparentur. Interea te sublatum omnium suffragiis in primum dignitatis in civitate gradum accepimus. Quod qui primus istinc mihi literis gratulabundus nunciabat, hoc addebat, cives sibi de Consulatu tuo singularia polliceri. Esse enim te virum et honoratum, et lauta in re, sive potius beneficum, quod primum est civium tuorum de te testimonium; sed multo gravius, et maxime ad laudem tuam pertinet: Senatorem esse integerrimum [gap: Greek word(s)] , quem


page 726, image: s726

neque gratia, neque spes cujusquam rei ab officio boni viri dimoveat: exploratum denique de singulari tua prudentia, qui cum in literis adolescens educatus fuisses, animo ad rem familiarem adjecto, ab illo tempore nobilem mercaturam feceris, et aliquot jam annis bono consilio patriae praesto fueris: neminem dubitare, te non solum futurum in hoc deinceps, sed et facturum majore cum auctoritate omnia, quae sint ex bono, cum vestrae civitatis, tum etiam publico Germaniae. Quae namque recte in civitatibus decernuntur, ea bona quoque in omnem vicinam, et communem patriam redundant: uti si in illo aberretur, contrarium eventum subsequi, utinam absque magno nostro malo experiri, necesse non habuerimus. Quarum autem rerum cognitionem habeas, quantam non multi tui ordinis, earum cum paucis etiam sapientioribus moderationem adeptus, ** vos etiam caeteros in saniorem sententiam bonis rationibus facile pertrahetis: et quod in vobis est, nequaquam patiemini statui, quod commercia, aut aliquam partem turbet tranquillitatis publicae. Haec bona vobis ex animo precor: facultatem autem tuis civibus, universae Reip. bene consulendi, quod nactus es, tibi et familiae Clampiorum gratulor, Iterum vale. Helmst. ex Acad. Julia Kal. Mart. M DC CIX.



page 727, image: s727

ALBERTI CLAMPII Preces pro remissione peccatorum.

CReator et Servator omnium rerum,
Coeli solique praepotens gubernator,
Cui providae et solertis ordo naturae
Soli obsecundat architecto et auctori:
Qui perditos propter nefanda mortales
Peccata morte Filii redemisti.
Et liberatis Spiritum tuum sanctum
Donasti, et ad somnum tubae ultima luce
Bonos malosque suscitabis a morte;
Damnationis aut salutis aeternae
Poenamve praemiumve persoluturus.
Tua ante genua pronus ecce de volvor,
Ac praeter illud, quo mihi usus est solo,
Et quod daturum tute te recepisti,
Cum maximo fiducia nihil posco.
Delicta partim nesciens et ignarus,
Partim sciens volensque, multa patravi,
Tuisque sanctis legibus refragatus,
Meapte culpa a veritate descivi.
Quid ergo si te judicem vocojustum,
Si criminum acris et severus es vindex,
Si nemo clam te dicit et facit quicquam,
Quid me futurum est in novissima luce
Coram tuo justissimo tribunali?
Quis me suis suffragiis ibi absolvet?
Quis collocabit in choro beatorum?
An ulla justum cura tanget injusti?
An legis aequae lator, ejus osorem


page 728, image: s728

A consecratione legis immunem
Pronunciabit? ô quid est, quod expectem,
Nisi irae et indignationis affectum
In me tuum? si facta legis ad lancem
Libramque pendes nostra; pronus ac praeceps
In infimam detrudar ocius terrae
Voraginem, istic criminum graves poenas,
Procul remotus a tuo sacro vultu,
Ulla sine intermissione laturus.
Sed ô Pater benigne, mitis et clemens,
Qui limen almae gratiae tuae semper
Tenes apertum, nec precantium voces,
Et lacrymoso lumina uda singultu
Spernis, nec aures obstruis, nec os clandis:
Memento poenitentis optimum portum
Mutationem consili probe dici:
Memento, quod sancti simo tuo verbo
Juraris (an perjurii reus fiat
Qui veritas est ipsa?) nolle te quenquam
Mortalium perire; sed frui vita,
Si poenitens modo in viam revertatur.
Ego omnia illa abominanda peccata.
Quae perpetravi, sponte legis oblitus,
[Ah singulorum ob multitudinem immensam
Utcunque coner; non queo recordari]
Commissa tristi conqueror miser corde,
Unoque verae poenitentiae fasce.
Constricta propter unici tui nati.
Pedes repono lassus, et precor supplex,
Ut in lacertos ille et haec suos tollat,
Qui sustulit peccata totius mundi,


page 729, image: s729

Et in profundo Nerei vado mergat.
Pater benigne: te voco, Pater mitis,
Qui tres pares in gloria coaequali
Inque unica divinitate personas,
Incognito nobis modo, repraesentas:
Si non fuit tibi molestum et ingratum
Nati unici per vulnera et cicatrices
Salvare mundum, perditosque mortales
Coelo reponere; ah velis et hoc saltem,
Ut unus in tot millibus redemptorum
Ego, unus, inquam, humillimus tuus servus
Peccator, infidelis, attamen servus
Herum relinquens, et diu vagabundus,
In patriam reducat, unde profugi,
Et coetui rursum aggreger beatorum,
Quando hora furvae mortis appropinquabit.


page 730, image: s730

JOH. CASELII EPISTOLARUM LIBER XV. AD MATTH. OVERBECIUM BELGAM.

EPISTOLA I. Dia/skeyij De nobilium negotiatorum dignitate, et studiis liberalibus: etiam de singularibus illius ordinis erga universum genus humanum et rem litterariam meritis.

QUod me, MATTHIA OVERBECI, sub profectionem ad tuos, familiariter monebas, id jure tuo flagitare poteras Recordor enim, ut superiore anno, cum de tuis in omni liberali doctrina studiis, apud te disseremus, et ipse consilium, quod de animi cultura coepisses, probarem, et laudarem praeterea, atque insuper me meae in te benevolentiae qualecunque monumentum


page 731, image: s731

aliquando editurum dicerem. Id oblivisci, neque debui, neque volui: qui aderant familiares, uti debitum acceperant: Cornelius autem, hospes tuus, me etiam commonefecit serio. Etenim quo essem in ejusmodi pollicitationibus promptior, hoc esse me solere ad solvendum lentiorem: me sibi quoque olim tale quippiam promisisse. Sunt autemii, fateor, anni plus minus decem, quando me illo debito exsolvere debui: neglexi, quod ille nequaquam tali, unius applausu, nedum meo, egeret, cui omne eruditorum theatrum applauderet. Est enim in invidia forte inscitiae, atque malevolentiae, sed in bonorum doctorumque hominum amoribus et laudibus. Neque tamen prorsus ipse neglexi. Neque enim ille negabit, me scripsisse, tum, quibus ipsi de publico honore gratulabar, quae pauca erant: tum, quae longe paucissima, quibus alios offenderim. alios imprudens irritaverim, ut mihi mali maledicerent, alii irascerentur. Ferendum hoc fuerat, si abfuissent, ad potentiores et auctoritate valentes, calumniae. Etsi autem ejus generis injuriarum eo sum impatientior, quo magis perpetuo cavi, ne quem verbo laederem: tamen illa patientia superavi hactenus, vel maximam partem fregi. Sed ad te nunc redeo, ut tibi de promisso,


page 732, image: s732

si non quantum debeo, aliquid tamen praenumerem, ne ipse fidem fefellisse videar, et tu aequiore animo reliquum differas in diem, quando forte magis solvendo fuero. Sic enim negotiatiores inter se agunt, quod ego audivi olim, et vidi fieri, tu ignorare neque potes, neque debes, qui ex illorum familia ortus, neque mercaturae omnem nuncium remiseris. Etsi enim ad illas rationes raro respicis: tamen ex illa potissimum vivis cum fratribus: his labores et curas detulisti: tu vero, illo campo non deserto, in hortos Musarum te contulisti, in quibus, quantum video, etiam consenesces, illam vitam non habens despicatui, sed hanc tamen illi praeferens, qua illustrior nulla est, quando haec quoque vita principum reip. prima summaque omnium est, beneficio litterarum maxima ex parte bene et feliciter administrantium omnia. Per se ipse negotiatorum ordo, secundum equestrem honestissimus est, etiam hac de causa, quod et perpetuo, nec unam alteramve provinciam sublevatis curis et laboribus vestris. Sunt enim illa commercia, quasi unum aliquod e vinculis, quibus longissime quoque distantia regna quodam modo inter se convinciuntur. Errant toto coelo, qui mercaturam in vilibus ponunt, neque longissimo intervallo discernunt


page 733, image: s733

a tabernariis. Hi enim in isto genere non pluris sunt, quam caculae aut calones in militia, etsi contra saepe tanta est imperitia et [gap: Greek word(s)] , ut arrogantissimi quique inter literatos censeantur in doctissimis. De meo autem de ejusmodi rebus judicio dubitare non potes, qui saepe soleam praedicare, quantum navigationes negotiatorum quoque ad eruditionem conferant. Aperiunt enim nobis magis magisque plures orbis partes, et res novas, prioribusque seculis neque visas neque auditas, nos edocent. Ego vero credo haec ipsa movisse negotiatorum alios atque alios, ut se quoque ad humanitatis et sapientiae studia multi converterent. Hoc ex quo frequentatum fuit, haud dixerim, plusne sibi ejusmodi mercatores boni repererint, an reip. an optimis literarum studiis. Non referam, in quem dignitatis gradum e mediocri conditione plures emerserint, aut quam firmo loco familias suas constituerint, qui consilio pleraque regerent, non omnia fortunae temeritati committerent: ferunt autem uberrimos omnino fructus regnis, et populis, qui exportant, quibus hae gentes abundant, quibus egent, aut quae non habent, inferunt, ad usus necessarios, neque non ad vitae acerbitatem suavitate condiendam, denique adversus morborum


page 734, image: s734

ingruentium frequentem crudelitatem. Multa item ipsi quotidie conferunt beneficia in omnis generis bonas disciplinas, quibus se quoque profecisse intelligunt: neque nulli Regum exemplo, et alunt ingenia, et optimorum monumentorum editiones munifice non adjuvant solum, sed saepe ipsi magnifice procurant. Multos ipse adducam, qui exemplo sint, si opus sit: nec autem opus est, ad te vero minime, qui ejusmodi multos noveris, de pluribus audiveris. Ipsas urbes proferre etiam plures e pluribus locis facile possit, qui hanc rem persequi velit: dicam de una atque altera, quae ad nos propius attinent. Spectemus enim in Germania Norimbergam, et Augustam Vindelicorum, in Belgio Andowerpiam, ex qua tu originem ducis. Pulchrum sit nosse Europae emporia, eorumque praestantium et praecipuorum in negotiando civium aliquas nobiliores vitae rationes: quae tu ipse scis pleraque, neque ego, qui mitius vitae genus colo, prorsus ignoro, observata prima aetate, et audita plus quam uno seculo: sed haec ejus generis, sermonum sunt, non scriptionum, nisi quis hanc rem persequendam sibi per variam historiam arbitretur, aut tantum e memoria unius nostri, patrumque nostrorum, seculi. Non prorsus dispar ratio est Norimbergensium


page 735, image: s735

et Augustanorum, neque meum est eos inter se comparare in caeteris. A mea memoria, neque dubium, quin pluribus jam seculis, utraque civitas floruit: dicam, quod ad utramque aeque pertineat: utrobique fuere, et sunt, viri longe doctissimi, rerum peritissimi, patriae et suae, et communis amantissimi: et ita facti atque educati, ut recte et feliciter, et hac de causa feliciter gubernent suam civitarem. Hoc de Norimbergensibus non hac primum aetate longe lateque gentium innotuit: neque obscurum fuit de Augustanis, utriusque civitatis sapientiam sapientes non sine causa praedicant. Unum est difficile Augustae, et arduum, dissentientibus in religione sententiis, tueri otium publicum: sed illarum aliquas laudes ita praedicabo, ne quid aliis detraxisse videar. Huc autem ibam, ut dicerem, etsi neque hoc tu ignoras, cum utrobique primas partes quique suae civitatis administrent, negotiatoresne dicemus, an sapientes? quando et hoc munus non nisi horum est, et illi patriae principes sunt: tum porro educant filios suos, ut ipsi a patribus educati fuerant. Etenim, quod est negotiatorum cujusque in suo genere, ita exerciti fuerunt in omni genere mercaturae, ut quamcumque, si vellent, ipsi exercerent, et laborum patientia et arte, (quam negotiandi prudentiam appelles


page 736, image: s736

licet) sive intelligerent, atque facile dignoscerent, quibus in negotiando uterentur. Alterum fuerat ipsis ab hoc secundum, praestantia prius, studium probitatis, humanitatis, beneficentiae, cum reliquae porro virtutis, tum prudentiae civilis. Ne quis vero existimet, me quid quam eorum omnium statuere absque sincera in Deum pietate, sive cultu: quod neque te, neque quemquam familiarium de me suspicari scio, profani ipsi de aliis male et sentiunt libenter, et cupide loquuntur, qui cum quotidie in ore habeant litteras divinas, de conformatione animi ad coelestem regulam parum soliciti, vitam temere transigunt, ut de eo genere severius nihil censeam: neque haec a doctis accipiunt, neque intelligere ejusmodi laborant, quibus neglectis et spretis, neque dum hominibus aggregantur, nedum praestent, quam prae se ferunt, sanctimoniam. Quos dixi, recte, si quid intelligo, quibus de causis dixi, praedico: his accedunt novae, prioribus consentaneae. Foecunda enim semper est bonitas, estque quasi perennis quidam fons probitatis [neque enim gloriose loquar] et simul felicitatis in bonis. Boni namque cum, ut verbum vetus est, sui similes, bonos videlicet, de se procreent, eosdem exemplo et studio, et praeceptis faciunt bonos, aut etiam meliores:


page 737, image: s737

sive recta accurataque educatione. In illis enim vertitur educatio, accedant modo literae, quas neque unquam omittunt. Patere, ut eadem dicam, non perinde repetitu necessaria, neque tamen injucunda, et forte utilia, sive nobis, sive aliis. Jubent studere e se genitos, probitati, modestiae, comitati, humanitati, benevolentiae: temperantiae cumprimis: non videas in illis urbibus petulantiam, torvos vultus, contentiones, digladiationes verborum, inter minores injurias, aut contumelias, nedum ita fruentium concertationes aut caedes: nihil ejusmodi illic auditur, aut nihil omnino rarius. Etenim et noxiae herbae pullulent in agello optimi soli: verum si quid: id radices agere non patiantur, cumque ipsis fibris continuo evellant: de primariis familiis loquamur. Etenim plebis perversior est genius, et legibus et poenis vulgus compescitur ad quam vilitatem relabi non patiuntur liberos. Hac ipsi de causa, et ea, quae dixi, faciunt omnia, et filios erudiri jubent bonis literis, neque id ad opinionem, sive plebejum in modum: ut olim Sophistae juventutem Graecam inscitia quadam garriente, dementabant, et hodie passim faciunt novi, illis deteriores, inaniloquentiae magistri. Discunt igitur adolescentes, ut verbo dicam, quae discunt ipsi


page 738, image: s738

Regum filii, quae docent doctissimi quique, discunt poëtas, res gestas imperiorum, decreta sapientum: peregrinantur item, quo fine utrique etiam illi. Quae est autem vera laus duarum laudatissimarum civitatum, eandem pridem obtinuit, et tuetur vestra Andowerpia, et si sit a majoribus idem status, qui illarum, eundem facile consilio conservent. Non libet autem mihi Belgii fatum deplorare, neque illius majorum tuorum patriae. Non est nullius felicitatis, et singularis item sapientiae, quod etiam hodie, in tantis tempestatibus non solum res suas omni studio agunt, sed simul ad virtutem respiciunt, et ad sapientiam: et sive domi, sive foris sint, neutrum deserunt. Tu vero, MATTHIA OVERBECI, ut tamque toto animo complecteris: atque hoc unicum est, quod tanti te facio, ut initio ostendi, imo, omnes nostri ordinis in pretio te habemus. Statim enim vidimus, et quis esses, et quid tecum ferres adveniens, et cujusmodi merces ipse desiderares. Non te puer ad nos contulisti: sed bonis moribus a puero imbutus, et mature acceptis ingenuae doctrinae principiis pluribus et bonis. In utroque processisti statim longius, cum et ingenio bono esses, et acri, et bonus tibi dux, et fidelis, praeiret. Utrumque fuit, sive illa plura


page 739, image: s739

fruere, felicitatis tuae. Namque et tui hoc voluere, et tuus idem fuit animus. Quis te huc invitarit, aut in Acad. Juliam potissimum ire jusserit, a te dictum, non recordor: quisquis ille fuit, ipse cum tibi omnino voluit, tum de nobis idem bene sensit: neque forte suo isto de nostra republ. literaria judicio erravit. Semper autem operam dedimus, non ut greges duceremus, in qua inanitate multi palmam ponunt, et imperiti statuunt: sed neque frequentiam tamen contemsimus, neque minus frequentatur hodie hic locus culpa docentium. Quae enim inciderint his annis mala, non uni Germaniae, sed orbi innotuit: quid magis turbat et evertit saepe optima quaeque, quemadmodum pestis et bella? quibus ita infestati fuimus, ut neque in hunc diem tranquillitatem sibi polliceantur longinquiores. Frequentia autem interdum bonitatis argumentum est, unde praedicatur schola Theophrasti, quam copia doctrinae, et eloquentia habuisse memoratur duorum millium. Nos igitur et ab initio operam dedimus, et in hoc ipsum porro omni diligentia incumbimus, ut bonitate Acad. Julia caeterarum nulla sit inferior: idque assequimur quando suo quisque loco, et vera, quae probe olim didicerimus, docemus, qua fide oportet, neque consilio desumus juventuti,


page 740, image: s740

alios excitamus, confirmamus alios, corruptelas autem, quae et frequentes et variae sunt, luculente refutamus. Cur enim hoc non praedicem, quod ad singulorum commendationem facit? nec enim quisquam est, quin a me sincere semper cultus fuerit, quae non solum collegii, sed et amicitiae interioris leges sunt: denique hoc quoque agitur, ut tanti boni, veritatis et integritatis particeps etiam fiat posteritas. Est enim nobis nihil magis in votis, quam, ut hac [gap: Greek word] ,

Quae nostro vehitur ductu, sit sicca juventus,
Nec insolescat: veritatis areae.
Multi non inopes, sibi vera et sancta per orbem
Hinc auferentes, dividant mortalibus,

ut in quodam solenni voto scripsimus. Hae sunt merces, ut dicimus, perpetuae nostrae [gap: Greek word(s)] , sed carae admodum sunt: veneunt enim numo deum, ut Epicharmus minoribus occinebat, quem optimae notae, justi ponderis, numerare assidue oporteat: tu autem ex alia arca, quam numaria depromis: hospiti autem tuo sunt primariae gemmae: sed quidquid habet optimarum mercium, ipse tibi pridem exposuit absque ostentatione, relicta gloria sophistis, et inscitiae venditatoribus, cum nulla spe lucelli te ditans cupitis opibus, tam primis, quam inferioribus.


page 741, image: s741

Namque ab ineunte aetate, non minus pietatis studia coluit, quam ab his secunda quibus neque debet, neque vult carere pietas. Cum enim omnia nostra, cujus illa cunque modi sint, tum quae prima sunt, in humanis omnibus, nempe liberales disciplinae, inservire debent cultui Numinis. Hoc nomine, OVERBECI, te quoque suspicio, neque injuria dilaudem: neque tu tamen hoc ad te fieri velis, neque ego ipse velim, uti tu merearis, qui incurrere in pudorem tuum nolim: alterum accipies lubens, ut de hoc tuo instituto sine adulatione censeam: forte et injiciam, si quid inter scribendum mihi in mentem veniat, quod abs re non esse arbitrentur etiam alii. Non requires autem pleniorem meam sententiam, quando intelliges, quid de iis sentiam, quibus quotidie totos dies uteris. Horum enim qui disciplinam et vitae rationem magni aestimet, quo de te primum consilium capis, facile probet: quod ego consilium probo, ut qui maxime, neque id ante mihi dissimulandum putavi, quando cum indicatione benevolentiae [gap: Greek word] deferre tibi videbar. De Cornelio iterum loquar, quando primus ille fuit. Hic autem, praeterquam quod in manu habet veritatis regulam, sive in mente et ore, manum sapientiae, [etenim illa et est, et


page 742, image: s742

dicitur] et hanc e coelo regulam juventuti commodat, si velint, et percipiant, nullius est expers partium sapientiae, rectius enim, ut me facturum dixi loquar. Etenim in hisce multus et luculentus esse, si nequeam, neque de re aliquid intelligam, neque ad scribendum venire debeam. Non docet autem te hic hospes tuus: ex quo tamen in singulos dies accipis doctrinae, quantum capere mens tua potest, bonae autem et variae et singularis: docet igitur nihilominus te, e cujus sermonibus aut etiam jocis familiares erudiri videntur: quin illis ipse natu majores delectat. Hinc ego assentiri poëtae non dubito, qui multos etiam discipulos magistris praestare dixerat: et mihi Euripides assentiatur, si audiat, multos itidem magistros in iis, quae ipsi docuerant, erudiri, neque raro a discipulis. Sed is quem dico, cum te, aliud agens doceret, etiam de docto familiari tibi prospexit, quem e pluribus deligebamus, hominem non minus modestia praestantem, quam litteris. Est enim profecto Nicolaus Granius, vir integerrimus, in quo variae optimaeque doctrinae copiam deprehendimus, officii nihil desideravimus: Succus ipse, e patria, instructus disciplinis etiam Mathematicis, venit in Germaniam, porro literarum gratia, ut omnium sapientiae partium cultor,


page 743, image: s743

in nulla hospes, expeteretur a juventute nostra: neque paucos ille in Logicis, Astronomicis, Geographicis, Physicis, sic erudiit, ut ingeniosissimi quique ipsi et nobilissimi gratias agerent. Ex hoc genere studiorum sive meritorum (tales namque hospites succenturiati nobis veniunt) et nos voluptatem capimus, et gratulamur cum juventuti, tum reipubl. Granium habuisti ab illo principio contubernalem, quem quando, quoties et quam diu velles, in illis audires: et haberes praeterea monumentorum vetustatis interpretem: quod sine his nemo vitam, aut veras vitae rationes, plenius intelligat, neque ad recte disserendum, neque ad diserte loquendum, perveniat. Tu gaudes, habere te ejusmodi in hoc cursu ducem, sive magistrum: ille non minus gaudet, sibi has gratas et sacras molestias a te creari totos dies: et fructus hic ad bonos redit potissimus, quod studia et operas feliciter ponunt: ut contra dolemus, quoties nos frustrantur conatus ejusmodi. De uno adhuc dicam, in quo et ipsi et nobis admodum placuisti. Ipse enim, quae de vita et moribus a principe doctrinae supra omnium doctrinas prodita cum avide legeres ubicunque paululum haereres, ipsum interpellabas, cui illa in promptu essent omnia, ut paucis diebus omnia, cognosceres,


page 744, image: s744

cognita admirarere, et ad ea animum vitaeque rationes conformare desiderares, neque in hoc segnis futurus unquam sis. Itaque etiam te nihil humanius, nihil modestius, nihil beneficentius. Saepe enim te vidimus beneficum, non uti nos sumus, qui largimur paucula, sed tu large admodum, qui exules, viros bonos, bene donatos dimittis, cum indicatione misericordis animi. Qui ita affecti non sunt, aut opes cumulent, quibus ipse esuriant, haeredes pereant, aut profundant in vestem et convivia, quibus populo existimentur beatiores. Praeter duos, de quibus dixi, neque nos contemnis, nostrosque sermones: sive enim in mensa, sive in ambulatiuncula tecum sumus, Diepholdius Graecorum scriptorum solertissimus interpres, Fuchtius Theologus, Calixtus Holsatus juvenis, patriae decus et nostri ordinis: me habetis una, ut auditorem saepius, aliquando uti censorem, neque tamen aliorum, nisi quae intelligere mihi videar. Sunt enim non unius generis, in quibus me proficere non puderet, si esset haec, alia, praeter olim coepta, discendi aetas. Accessit proxime, ut item e Svecia advenerit Olaus Buraeus, excitus fama Acad. Juliae, et cumprimis Duncani Liddelii, Philosophi et Medici primarii, clari disciplinis Mathematicis: ille vero utriusque


page 745, image: s745

studii sedulus et felix cultor, qui et Archimedea multa nosset, in altero genere se magis magisque indies confirmaret, Et hunc nobis adscripsi, quo te quoque uti viderim, quem hospitem et nos etiam in pretio habemus. Habes a me, si non quae exspectas, aut ego persequi debui: non tamen a nostra amicitia, nostrisque studiis aliena: atque ita isto me aere alieno quodam modo exoluisse mihi videor, quod et tibi videri velim. Vale. Helmst. in Acad. Jul. M DC CIX.

EPISTOLA II.

QUa hora familiaris mihi narravit de tuo a tuis ad nos salvo reditu, nonnihil mihi ipse succensui ob negligentiam, si moram ita nomines, qui [gap: Greek word(s)] ultro promissum, non ita perfecissem, ut tibi statim legendum, considerandumque mitterem. Praedicabo tamen etiam diligentiam in eadem hac re meam, plane religiosam. Quo enim die iter ingressus es, coepi scribere, quae fueram antea ad te qualiacunque meditatus, et, ut fert aetas, et valetudo, et mos meus, perscripsi. Plerumque enim fui lentior, virium mihi esse satis ratus, si morbo vacarem: neque etiam de annis queri debet, qui naturae parent: dedi ipsa quoque legenda, uni atque alteri familiarium, ut ab annis quadraginta


page 746, image: s746

facere solitus fui, mihi non nimium fidens, etsi hoc quoque habeo, ut eadem retexam saepius, malim enim aberrare rarius, ut si non multum laudis adipiscar, minus tamen in reprehensionem incurram eruditiorum. Hic autem nihil quaero, nisi ut et promissum ipse praestem, et me voluntati tuae ex aliqua parte respondere voluisse intelligar: geminum tamen praemium abs te reposcens, unum, in quo mihi palmarium pono, ut me porro benevolentia tua complectaris, alterum, quod tibi saluti laudique sit, ut quod spatium feliciter ingressus es, id percurras usque ad metam. Hoc etiam ad me pertinet. ut appareat, me dilexisse juvenem non sine causa, et laudavisse intra modum etiam, quem majori laude dignum censuerim, et si vivam, majore afficere debeam, quo etiam in te me esse animo nolim dubites. Vale. Helmst. in Academia Julia idib. Majis. M DC CIX.



page 747, image: s747

JO. CASELII EPISTOLARUM LIBER XVI. AD RUDOLPHUM DIEPHOLDIUM. Frid. Ulrici Duc. Br. et Lüneb. Doctorem.

EPISTOLA I.

CAetera cognosces ex meis ad Principem tuum et fratris tui ad te literis. Exemplum litterarum D. Schachtii ad Hoffmannum quaeso mihi cura: quod aut habes, aut petere potes a Delio. Meas ad Principem non nolim aliquando a sapientissimo Patre legi. Lucae salutem et faustum hunc annum. Vale. Helmst. ex Acad. Jul. Non. Jan. M DC CI.



page 748, image: s748

EPISTOLA II.

MOne Delium ex hac scida, ut hesternam petitionem sibi curae habeat. Etsi enim et Cornelius ipse vult, et a nobis monetur, tamen ut soleat procrastinare, meo etiam, ne negem, exemplo meminimus. Itaque graviore instigatore vel imperio ad ipsum opus est, in negocio praesertim, ubi mora fraudi sit, nisi malimus quotidie plures transire in castra inscitiae. Sunt in altero hoste urbani sales, nec mirum, cum in salinis habitet: me cum scrofa Aristophanica comparat, se sequi porcellos grunnitu invitante. Scilicet liberales disciplinae et Philosophia sunt illis immundissimis hominibus suum balneae. Etiam me vocat hypercriticum Theologorum: at unde, nisi quod me unius imperiosi et irati pedibus proculcandum non subito humi prostravi. Sed reprimo me: pergam potius in Xenophonteis, de quibus Principi tuo spem feci. Vale. Helmst. ex Acad. Julia VII. id. Januar. M DC CI.

EPISTOLA III.

ILle adolescens non satis bona fide nobiscum egit, cui abeunti jam, ut prae se ferebat, fasciculum literarum et libellorum ad te ante aliquot dies dederamus


page 749, image: s749

ego et frater tuus: omnia tamen nudius tertius acceperis, literas familiaribus reddideris. Quod te alteris monui, quas etsi posteriores, prius tibi Rufus istac transiens reddidit, curae tibi fuerit: ac tu forte, quid vellem, tum ex meis non intelligebas, qui priora non cognovisses. Nisi perfectum sit ne desine monere Delium, nam publice interest, tantam inscitiam detegi, quae per malitiam latere non poterat. Quo plus scribunt, hoc magis conatus suos, non de premendo uno atque altero, sed de obscurandis literis et abolenda Philosophia aperiunt. Quod est quid aliud, nisi studium evertendae simul Ecclesiae et Reipublicae? quod Principi tuo spem feci [gap: Greek word(s)] , in eo sum quotidie: postremum librum hoc mense absolvero. Vale. Helmst. ex Academia Julia. prid. id. Jan 1601.

EPISTOLA IV.

QUi non obtinuit, ut video, me suspectum habet. Ego vero haec de ipso noveram, neque dum scio, an a quoquam illic monitus fuerit [gap: Greek word(s)] . Verum [gap: Greek word(s)] , et hujus cultores suspectos habet temere. Quamquam verum est, quod hoc illi locum non daret, si in consilium adhiberetur. Mihi autem in illo negocio non solum nihil mandatum


page 750, image: s750

est, aut creditum, sed hactenus in consilium quidem adhibitus sum; nec me consuli velim. Sunt plures, qui a me commendari velint: et his respondi, me non consuli. Cui autem faveo, tuque me favere vis, vereor, ne illi, si quid tentetur, aetas repulsam conciliet: nec est in omnibus confirmatus. [gap: Greek word(s)] . Cogitabimus, quid, quando, quomodo, qua in re recte fiat. Vale. Helmst. ex Academia Julia 16. D. Januar. M DC CI.

FPISTOLA V.

VAlde me delectarunt tuae literae: sed iis persolvam sive cras sive perendie per M. Leonem. Quae inclusi huic fasciculo, omnia reddes Delio. Vale. Helmst. ex Academia Julia VIII. Kalend. Febr. M DC CI.

EPISTOLA VI.

NOn fugit filium Latonae, habere jam pridem quosdam in manibus multa de nostris, quae edere in animo habuerint, quorumque nonnulla pars jam expressa sit. Quaere ex eo, quid facto opus sit, anne eos moneamus, ne quid publicetur, atque ut subsistant, an vero recte pergere in instituto ipsi possint. Uno verbo vel ipse respondeat, vel tu de ipsius


page 751, image: s751

consilio. Vale. Helmst. ex Acad. Julia Non. Febr. M DC CI.

EPISTOLA VII.

QUod ostenderam, me plenius scripturum ad tuas, id nunc non faciam. Hac enim tempestate, non certe ridentibus pratis, nec spirantibus etesiis, sed omnibus quoque respicias, ita profunda nive contectis, ut domo prodire in viam grave sit, et ventis stridore gravi frangentibus auras: ita animo affectus sum, ut me occupare seria re nulla possim, nedum perscribere, quae velim: neque nunc volo, cum nequeam, ut velim. Forte alio tempore te collaudabo sive confirmabo in isto laudabili eloquentiae spatio. Mirum enim in modum mihi placuisti in illa epistola, quam frater tuus attulit, praeterquam enim, quod consilium istud rectum est [nec enim aliter fieri utrumque debet, ut videlicet hoc omittat, cui consultum volumus, et alterum agat et urgeat] in oratione nihil desidero, cum verbis luculenta sit, sententia gravis. Brevi futurum est, hanc quoque laudem cum paucis tibi communem obtineas. Nec enim te fugit, quemadmodum utrumque assequaris: neque tibi quicquam facilius, cum in isto genere vitae, et legas disertissimos et cognoscas tum Historicos, tum


page 752, image: s752

Philosophos, qui rectissime animos nostros informent ad civilis vitae modum. Quae scire debet non solum Princeps aut moderator reipublicae, sed et qui alios ad imperium educare debeat: quod tuum nunc munus est, ab eoque tibi demandatum, qui filium suum non vult tingi quodam colore literarum, sed imbui studiis sapientiae. Intelligit enim Princeps sapientissimus, quantum inter adumbratam eam vulgoque jam cognitam educationem, et veram regiamque intersit. Nec tamen minuta quaedam negligenda erunt, quamvis in rebus nihili habenda, nisi accesserint et altera, de quibus alius est scribendi dicendive locus. Imo de his ipse inter nos saepe familiariter egimus, quae quidam specie religionis aut imperite aut superbe repudiant. Quis enim pietatem ab his excludet? quam in omnibus et hominibus et disciplinis primas tenere, neque ignoramus, et istud ipsum jubemus. Vides, ut ex argumento, quod praetereo, inciderim in gravius, majorisque considerationis, non cujusdam extemporaneae. Vale. Helmst. ex Academia Jul. Non. Februar M DC CI.



page 753, image: s753

EPISTOLA VIII.

CUm omnis calumnia norit mille artes, tum nihil instructius esse certum est illa sacra sive hypocritica. Ringetur nunc maxime: quid non aget manibus, pedibus, equis, velis, quadrigis, denique falciferis curribus? quos non admovebunt arietes vel machinas? [etiamsi ausint, quod forte etiam andebunt,] animo Serenissimi nostri. Sed et hujus existimatio ad omnem posteritatem vertitur in hac Sententia. Nec enim dubito, quin hoc negocium multi relaturi sint in historiam utramque, et ecclesiasticam et civilem. Verum de his plura. Nam si vivam, si valebo, ad dictum diem adero. Mirabor, si Pfaffradius ad audiendam sententiam citatus non sit: quod tamen hactenus non audimus. Vale. Helmst. ex Academia Julia prid. id. Februar. M DC CI.

EPISTOLA IX.

IGitur si vivam, si valebo, ad diem Solis istic una erimus. Jussi enim sumus comparere postridie auditum sententiam, quam secundum Acta pronunciatum iri in omnibus epistolis [gap: Greek word(s)] adscriptum est. Accersiti sumus non solum nos quatuor, sed et Facultas universa Philosophica,


page 754, image: s754

itemque Theologica, cujus duo tantum sunt, Boethius et Scheurlaeus. Namque tertius extra ordinem docet, [gap: Greek word(s)] . De eo citato nihil cognovimus. Eorte occurret ultro [gap: Greek word(s)] . Quid nunc illi non manibus, pedibus, remis, velis, [gap: Greek word(s)] ? Quas non [gap: Greek word(s)] admovebunt animo [gap: Greek word(s)] , idque non uno loco? Novit enim et experitur mille nocendi artes. [gap: Greek word(s)] . Vale. Helmst. ex Acad. Julia pridie id. Februarii M DC CI.

EPISTOLA X.

REsignavi ipse literas ad Delium, ut, ex iis videres, referre plurimum, statim recte reddi: quod hodie futurum speravimus, sed non potuit fieri, tum per [gap: Greek word(s)] , tum per [gap: Greek word(s)] . Tamen tabellarium vel ad vesperam extrusimus, qui tibi adsit vel prima luce vel sub prandium. Caetera in sermones nostros vel crastinos, vel perendinos rejicio. Ea enim via esse narratur, ut sub noctem demum adfuturi simus [gap: Greek word(s)] . Vale. Helmaest. ex Acad. Julia D. XIV. Febr.



page 755, image: s755

EPISTOLA XI.

HAE tempestates faciunt, ut his diebus nostrae litterae quierint: et eaedem tenuerunt M. Scaperum, qui sui negotii causa istuc properaret. Abeunti dedi literas ad Delium: nec obsignavi, si forte abesset, ut legeres et faceres, quod videretis. Neque ad Clampium scribo, tum quia et ipsum abesse suspicor, et adhuc meditor, quod scribam. Multi ex me quaerunt de alterius negotii exitu: quem etsi familiaribus exposui, tamen et Sententiam et Deprecationem videre cupiunt. Utriusque exemplum pete mihi a Magnifico Dnno Cancellario: imo fieri posse arbitror, ut ea vobis in promptu sint. Sparguntur omnia per Germaniam: jamque Berlino habeo literas, quo fama de lata sententia advolarar. In vicinis autem urbibus ea iisdem fere diebus innotuerunt. Nec dici potest, quam multa exempla ante nostrum reditum hic descripta fuerint, quaedam etiam missa in superiorem Germaniam. Vale. Helmst. ex Ac. Julia prid. Kal. Martias M DC CI.

EPISTOLA XII.

UTraeque mihi redditae sunt ab iis, quibus dederas. Clampio dixi, quae tibi renunciaret. Tabellarius nondum


page 756, image: s756

redut. Aut nihil a me, aut non nisi scidam referet. Quae misisti, ut ederentur, Typographo dabo. Ea perendie cum mea ad Wittershemium epistola curabuntur per generum meum, vel si istuc non veniet, [pangit enim orationem funebrem, ut scis, Comiti Julio] per D. Speckhanium. Vale. Helmst. ex Acad. jul. V. Non. Mart. M DC CI.

EPISTOLA XIII.

UNo die lentius redit scriptum tuum: tamen, ni fallor, mature satis. Mitto una epistolam ad Cancellarium Schaumburgensem D. Antonium Wittersheim. Scripsi diligenter. Ne tamen exspectes magnam [gap: Greek word(s)] . Non est haec consuetudo aularum. Quid ille die Lunae responderit in Praetorio, duobus verbis nos edoce. Vale. Helmstadii ex Academia Julia III. Non. Mart. M DC CI.

EPISTOLA XIV.

QUarto demum die rediit ad me tabellarius, sed prima luce, ferens a Clampio et a te literas. Clampio respondi, praeterea nihil scribere poteram. Nam et ad te et ad Delium aliquid dedissem. Jam tum enim accingebatur itineri Magnificus. Nec erat, neque nunc est, quod scriptu


page 757, image: s757

magnopere opus sit. De exemplis tuae [gap: Greek word(s)] et uno Programmatis te amamus. Per Ovenum, si ante Magnificum redibit, quod puto, mittes exempla Sententiarum, Deprecationum, et Programmatis, quae proxime petam. De Pfaffradio ut se habet? Hic narrantur novi honores et magnae gratiae. Mihi credere [gap: Greek word(s)] accidit. Heri habuit orationem funebrem D. Theodorus, qua me magnopere affecit. Admiratus enim sum et laetatus. [gap: Greek word(s)] . Vale. Helmst. ex Academia Julia IV. id. Mart M DC CI.

EPISTOLA XV.

MIrum, aliquis istinc absque tuis? Neque ipse modo scriberem, nisi vellem te scribere. Has enim tibi reddet [gap: Greek word(s)] a Reden [gap: Greek word(s)] . Hortare fratrem, ut non solum domum meam frequentet, sed crebras etiam [gap: Greek word(s)] ferat. Illud cum faciat, velim neque hoc negligat. Illud mihi gratum est, hoc ipsi utile. Scis enim absque hoc non commendare me quemquam aliis. Quos orno, ea re ornatos esse oportet. Atque in literis mea opinione oratio primum est, quo adolescentes informari debeant. De dignitate nova [gap: Greek word(s)] , ut audio, nemo vestrum


page 758, image: s758

intellexit. Sive hoc verum est, sive, ut illorum pleraque. Denique quid nostra? modo nihil amplius turbetur. Nam qui juvant publicam rem, et in hoc [gap: Greek word(s)] , mihi amici. De reditu Cancellarii, quoniam privatim meainter est, fac, ne ignorem. Exempla [gap: Greek word(s)] nondum aflata sunt: sed ista cara erunt, ut narratur, unum quinque paginarum quadrante argentei. Male sibi consulet adolescens, cui donata sunt. Nec enim divendi poterunt: atque paulo post multo minus, ubi alibi erunt edita, et exemplum pauculis nummulis venibit. Novi Typographorum [gap: Greek word(s)] . Tam chare autem, etsi bella charta est, bella littera, istic adornata editio, quis poterit emere, praeter exemplum unum sive alterum? mihi quidem centum opus est et amplius: sed unde mihi Joachimici viginti quinque affluent? si sciat ille, forte sibi quoque utilius consilium cupiat, quem profecto, nolim spem commodi frustra cepisse: quin [gap: Greek word(s)] male habeat, si tam pulchre expressa exemplaria non disseminentur longe lateque de tam memorabili controversia. Narro filio Latonae: et hoc, neque dum redisse hominem a viadro: et exspecto Rhodium. Vale. Helmstad, ex Academia Julia D. 19. Mart. 1601.



page 759, image: s759

EPISTOLA XVI.

AUdio [gap: Greek word(s)] istic esse. Forte constituet de examine, nisi negocia graviora impedrant. Si accersat hac hebdomade, et, si quid opus est mea praesentia, adero: sin altera, mihi domo abesse, erit [gap: Greek word(s)] , nisi salutem filii negligam. ... Hoc vos scire volui, si cujus vestrum interesset, me illi explorationi profectus Alumni vestri interesse. Tanti est nostrum negocium, ut excusationem meam istic valituram, si ea opus erit, arbitrer. De Paulino recte scribis. Nec tamen minus ille stomachum movebit malis. Ringantur igitur: sed maledicere nobis non desinent: male, si queant, faciant. Fratri tuo nusquam deero. Ingenii satis habet: sed inflammatum esse oportet studio doctrinae, et quasi ruere in labores. Quae eduntur, eorum exempla exspectamus. ** [gap: Greek word(s)] hodie Schöningam veniet; qua de causa non te fugit: hoc arcanum in ore populi fuit et est: quod proximi nesciebant, aut silentio premebant. Scilicet illustria sunt et in conspectu etiam Regum somnia; nec opus illis est, ut fenestrari sint omnes palatiorum parietes, quod Drusus Romanus volebat. Namque quis non Lynceus in factis Regum? Haec scribebam in lectulo, cum ad me veniebat Borcholdus vicinus


page 760, image: s760

meus, et refert, quae nos heri mane comperistis Spirensia. Nefas foret, si non juste pronunciaretur pro Principe, qui aequitatem in sententiis dicendis [gap: Greek word(s)] observat. Illi autem Brunsvicenses, si nonnihil modo contrahent: atque hoc forte fuit, quod legationem ad Principem mitterent, ut fama fuit his diebus. Sane expedit illis, ut pareant; qui liberi si sint, qua arte rem administrent bene? sed ad institutum redeo. Velim aliquid pangas populari tuo, quod cum nostris edatur. Ipse coepi alternos [gap: Greek word(s)] : in quo genere tyro sum. Ego existimo de examine nihil futurum ante Calendas. Vale. Helmst. ex Academia Julia. v. Kal. Maj. 1601.

EPISTOLA XVII.

CUm hic juvenis Lohman Helmstadiensis istuc negocii causa proficisceretur, dedi ei hanc scidam accincto jam ad iter. Epistolam Clampii cum voluptate legi: scribam otiosior. Corfinius nequedum venit: neque non tamen eum in fingulas horas exspectamus. Vides mea interesse, ut in dies aliquot examen vestrum ducatur. De nuptiis Nendorfii puto te a me esse monitum, quem ornare nostrum est, tuum omnino, qui popularis ejus es. Fama est et M.


page 761, image: s761

Conradum uxorem ducere. Audio abesse Delium, eumque [gap: Greek word(s)] : sed et alia. Multi quoque aegre ferunt laudatum a me [gap: Greek word(s)] , cum nulla [gap: Greek word(s)] commendatione. Vale. Helmaest. ex Academia Julia VI. Non. Maj. M DC CI.

EPISTOLA XIIX.

SI quid nos scire velis, habes vicinum meum, cur des. De adventu Corfinii ut habeat, scripsi ad Clampium. De nummaria istinc nihil rescisco: an propinquum? an longinquum? [gap: Greek word(s)] , Ne negligas Nendorfium, popularem tuum: nuptiae erunt XVII. Maji. [gap: Greek word(s)] . Vale. Helmst. ex Acad. Julia. III. Non. Maj. 1601.

EPISTOLA XIX.

TUam ad Nendorfium gratulationem exspectamus: annon frustra? Jam enim fero nonnulla Epigrammata ad Typographum: quibus praefigo epistolam, ut proximis, non diversae sententiae. Qualiacunque erunt, videbitis altera hebdomade. Eadem, ut ante scripsi, aderit Corfinius. Namque heri factum fuit funus filio Electoris, cui ille interfuit. Hodie iter ingredietur, aut die crastino. Hinc conjecturam facio, adfuturum pridie


page 762, image: s762

[gap: Greek word(s)] tota est destinata promotioni Magistrorum, et renunciationi Rectoratus. De Sententia Spirensi cognovimus postridie illius diei, quo istuc allata fuit. Exemplum deinceps accepimus. Erat Magnificus iturus tum Schoeningam ad Principem, [fuerat namque accitus.] Itaque exaravi literas, quas, si videretur commodumque esset, redderet. Mitto eas, non tam ut reddantur, licet non repugnem, quam ut Legatis, tum Clampius, Delius. Mitto et Delio exempla reddenda ex amicorum epistolis. Plus garrirem, sed non tenco adolescentem, ut hodie istuc veniat. Vale. Helmstad. ex Academia Julia id. Maj. 1601.

EPISTOLA XX.

SAtis diu non vidi fratrem tuum: ac mirabar, quid esset, ut minus jam domum meam frequentaret. Scilicet D. Scheurlaeus parat filiae nuptias, et suos omnes occupatos tenet. Non est praetereundus [gap: Greek word(s)] . Puto ipsum tibi daturum operam, praesertim cum sciat, e Principis re futurum maxime, ut a te solo instituatur, donec fundamenta jecerit, non solum illius nostrae linguae [gap: Greek word(s)] ,


page 763, image: s763

de qua nimis parum plerique sentiunt et intelligunt: cumque sentiat, ab uno id jaci et persici oportere, et nihil educationi obesse magis, quam docentium mutationes, non deerit nobis. Tantum mihi de ipsius integritate polliceor: etsi velim mercedulam annuam tibi initio fuisse liberalius constitutam: sed mirae sunt consvetudinis aulae non probandae forte in universum, sed probandae prorsus, donec nos expediamus: sed in tempore omnino videndum, ne patientia nostra nobis fraudi sit. Fratri tuo dictabo quaedam nostra lingva, ut videas, quibus argumentis te uti oportere arbitrer. Eas literas ubi confeceris, mihi censendas mittas. Cogitabo, sitne ex re, ut ipse in eo negocio [gap: Greek word(s)] scribam. Forte tibi profuero, sed multo magis disciplinae tuae alumno. Simul hoc mihi olim erit honori. Ut enim ille erudietur et proficiet, ita de me loquentur, qui aliquid consilii ad ejus [gap: Greek word(s)] contulerim. Vale. Helmst. ex Acad. Julia d. XV. Jun. M DC CI.

EPISTOLA XXI.

TAntum ut epigrammatum [gap: Greek word(s)] exempla ad vos mitterem, haec exaravi: et unum heri lusit D. Theodorus, quod hodie operis dedi. In tuo


page 764, image: s764

[gap: Greek word(s)] posui: nec [gap: Greek word(s)] locum habet, quia est [gap: Greek word(s)] : sed nonullibi legitur tamen pro quidem. Heri hic solemniter actae gratiae: nec quisquam est, qui invideat [gap: Greek word(s)] justitiam. Meam [gap: Greek word(s)] non nolim sciri scriptam a me: forte Clampius legerit. Per Angelium exspecto promissos versus: hic pulchre proficit: utinam et Theodorus, sed ratione in ordinem redigendus est. Tu, quod blande exorsus fueris, ego severius persequar. M. Posselio Henrico funus in patria factum mense Aprili. [gap: Greek word(s)] . Vale. Helmst. ex Acad. Julia natali meo undeseptuagesimo anno primo post millesimum sexcentesimum.

EPISTOLA XXII.

HEri sub noctem reddidit mihi gener meus D. Theodorus epistolam tuam cum versibus Nendorsio scriptis, serius ut ipse fateris, quam oportebat. Nostra enim jam partim edita, partim collocata, ut tibi tuus locus tribui non potuerit. E vestigio ad Typographum misi, ut seorsim ederentur, neque dum a me lecta. Si quid animadvertero [gap: Greek word(s)] , faciam, ut jubes. Quae mihi scribis, exspecto, libenter legam, et opus est non tam laudatione, quam benevolentia


page 765, image: s765

vestra, Dici non potest, quam post unius Cerberi latratum multi me canes ex variis angulis prosilientes allatrent, ut canes rure solent adoriri et allatrare transeuntem viatorem quamvis innocentissimum. Illa igitur aut ne flocci quidem facienda sunt, aut ulterius vitae spacium minime optandum, Illud velim, de hoc sum non admodum solicitus. Caminaeus abierat. Corfinius nondum venit, qui se iter ingressurum Berlino scripserat idibus. Hinc eum in singulos fere dies exspectamus. Alterum octidum hic destinatum est solemnitatibus publicis. Ad Delium scripseram de negotio Typographico, qui utinam adsit et aliquid in medium consulat! si venerit, quaeso, Jacobum Lucium in ipsius sermonem in sinues. Non tam ipsius interest, quam Academiae, quod toties monui [gap: Greek word(s)] , ut, si iterem, videar importunior: quem etiam de re mea tam valde necessaria monere vix ausim. Ad diem forte non accersar, quod quidem mihi perinde est. Velim tamen et opus est hoc negocium domesticum, quod scis, cum Corfinio prius expeditum. Vale. Helmst, ex Acad. Julia XVII. Maji 1601.



page 766, image: s766

EPISTOLA XXIII.

BElle stetisse in omnibus Principem tuum, omnibus nominibus gaudeo, sed tuo non minimum. Etenim honeste potes, quae ad res tuas constituendas pertinent, petere, quod te proxime monui, in quam sententiam supplices litteras consici oporteat. Vernacula lingua dictabo fratri tuo et ad te mittam: quin ipse cogita et conscribe, quod tibi cunque videbitur. Consule et Clampium. Nam et utrique in mentem venient, quae mihi non item: alia mihi: proinde nihilo minus mittam, quae dixi. Filius Joannes Carolus binas ad me Berlino dedit [gap: Greek word(s)] . Quando nemini dum literas meas reddiderat, nedum aliquid constitutum suerit. Interea ex aliis accepi, quae quantaeque difficultates sint in illa familia Archi-Episcopali ob [gap: Greek word(s)] . Male ibi vivitur, et omnia administrari pessime necesse est, ubi non [gap: Greek word(s)] . Haec quomodo se habeant, et de caeteris conditionibus intelligetis, ubi ipse cognovero. Quae, si erunt mediocres, flocci faciam judicia malevolentiae. Eram hominem Gröningam missurus ad Lippium et ad Delium. Ad illum scripseram, negocium tamen meum [gap: Greek word(s)] ei aperuit Cornelius. Quando promisit omnia, iterum erat scribendum.


page 767, image: s767

Quia vero mihi Gröninga narrat Oveni filius, parata fuisse illic omnia, ut istuc irent, mitto ad te illas litteras, quas venientibus reddes. ... Facio, quae possum. [gap: Greek word(s)] . Vale. Helmstadii ex Academia Julia prid. id. Jun. M DC CI.

EPISTOLA XXIV.

QUid litteris opus est? qui fratrem audies de omnibus. Ego istinc nihil comperio, quod mihi saluti sit: nec me fugit, quod ais [gap: Greek word(s)] . At hae sunt [gap: Greek word(s)] . Utinam ne fiant perpetuae [gap: Greek word(s)] ! Me vero adoriuntur quotidie acres illi monitores non molliter. [gap: Greek word(s)] , de qua ex Clampio audi vi et postea ex Cornelio, valde aveam legere. Roga [gap: Greek word(s)] . Hornii filius reverrens e Pomerania ac Megapoli, narrat passim quaesitum de controversia, re intellecta praedicasse sapientiam et justitiam Serenissimi: multa item alia. Ego namque ibi, meique mores notissimi. [gap: Greek word(s)] aut scribe, aut narra omnia fratri. Vale. Helmst. ex Acad. Julia 22. Junii 1601.



page 768, image: s768

EPISTOLA XXV.

PEr fratrem tribus verbis ad te scripsi: scribo totidem per Lucium, quam velim huic consuli, vel Academiae gratia: quo nomine ad neminem quiddam dare audeo. Negocium enim [gap: Greek word(s)] Bodemario in manus dedit: hic Serenissimo retulerit, aut referet. Sum sollicitus, quod de filii rationibus nihildum habeo. ... [gap: Greek word(s)] bonam mihi nec eam longinquam spem fecit: ei salutem, et ut pro me vigilet, [gap: Greek word(s)] . Vale. Helmst. ex Academia Julia M DC CI. VII. Kal. Quintil.

EPISTOLA XXVI.

AD capita tuarum literarum haec habe. [gap: Greek word(s)] expediam hodie sedulo: etiam vos excusabo. Librum de republica a Crusio habui, non habeo: reposcenti remisi, ni fallor: at quando? an per quem? neque hoc memini. Redde Peparini literas Clampio. ** Cum anno abhinc ad nos excurreret, me ei perferendum dedisse suspicor: nec tamen ausim affirmare. In meis libris ille nusquam apparet. Interea me, ut potes, purga: cogitabo, investigabo. ... Permulta habeo, quae iterum legas, in iis quaedam aculeata [gap: Greek word(s)] , et sunt, de quibus consulere pervelim [gap: Greek word(s)] .


page 769, image: s769

Namque quis alius de re nostra cogitat? [gap: Greek word(s)] . Vale. Helmst. ex Acad. Julia 27. Julii M DC CI.

EPISTOLA XXVII.

EXempla [gap: Greek word(s)] ad vos mitto: mitto aliquot et ad Cancellarium: quod propterea moneo, quando ille literis exemplum flagitavit, quod ipse redderet Serenissimo, Rhodomanni nomine: quod vos moneo, ne [gap: Greek word(s)] antevertatis. Sic enim minus bonam gratiam inierimus. Quod ad te pertinet, perscribam mane crastino. Vale. Helmst. ex Acad Julia VI. Non. Quint. M DC CI.

EPISTOLA XXVIII.

NOn vacat mihi rescribere ad singula epistolae tuae capita. Quo spectas, id agam. Non reprehendo, quod tibi in futurum non nihil prospectum cupis. In hoc quia mihi fui negligentior, jam poenas pendo. Fornicae granarium complent aestate, non ratione, sed occulta vi naturae instigante, ut hyeme quod edant, habeant. Quod in hac re consilium a me petis, id habes in promptu. Quid enim rectius, quam ad eum


page 770, image: s770

confugere, qui hoc negocium direxit initio: Sed videris hoc dicere, ut quoniam, suadente me, te istuc contulisti, illum ipsum moneam, cui te tum primum tradidi. Hoc forte non opus sit, quando talium rerum ille existimator est, et intelligens [gap: Greek word(s)] : tamen, ut tibi morem geram, paucis verbis eum monebo, non tam, ut te audiat, qui vel e vultu tuo videat, quid velis, quam ut cogitationem de negocio porro suscipiat, ut cum Principi per te optime consulatur, tibi quoque consulatur a Serenissimo. Vale. Helmst. ex Acad. Julia IV. Non. Quintil.

EPISTOLA XXIX.

ITa scripsi alteram ad te, ut eam, si videatur, legat [gap: Greek word(s)] . Meae quoque ad ipsum exemplum mitto. De meis rebus lege, quae scribo ad Clampium: cognoscas, quae nolis, neque nulla tamen probes. Ego autem hoc absque indignatione accipio, ut omen duxerim. Expedit enim, ut alia praesidia sibi filius omni contentione paret, quae firmiora sunt et certiora. [gap: Greek word(s)] . Theodoro, [gap: Greek word(s)] narra, gravissimum mihi facturum, si a Serenissimo quaedam Decreti exempla mihi obtineat: utinam etiam consilii L. Melchioris, quod mire


page 771, image: s771

placuit omnibus, qui legere, et facit plurimum ad honorem optimi Ducis nostri. Res docet, fuisse juris peritissimum, virum integerrimum, nec tantum amantem justitiae ac salutis publicae, sed infensum malarum causarum patronis, qui astuta et impudentia consilia auro vendunt, ut plus negocii et calamitatum mortalibus concilient. Vale. Helmst. ex Acad. Jul. prid. Non Quinctil. M DC CI.

EPISTOLA XXX.

HEri in eo eram, ut ad te scriberem, sive potius deplorarem communem calamitatem nostram: sed hoc reservo in congressum nostrum, qui quando sit futurus, ne suspicari quidem possum. Nam eorum alter plerumque abest. Ego tantum non despero, nec video, tu quid sperare a quoquam possis, nisi ab ipso Evergeta, modo ei in mentem veniat. Nam quocunque alio niti: nos vetat experientia, quae mihi est longissima: niti, dico. Nam tentare oportet, sperare nonnihil licet. Et invaluit: [gap: Greek word(s)] . Hoc si persequar ante vesperam, non perscribam, quae in mentem veniunt: vera quidem, sed ad salutem parum. De examine an primi docuerint Serenissimum, me fugit: nemo


page 772, image: s772

me eo nomine monuit. Sed redeo ad principium. Cum igitur illud agerem, reddidit mihi a te frater literas: sed et alteras legendas dedit; quod in rem est, consulit. Nunquam ad me venit, quin ipsi occinam veterem cantilenam, ut torus sir in literis, sed ante omnia munus suum bona fide gerat: facere utrumque puto. Vale. Helmst. ex Acad. Julia die 8. Sept. M DC CI

EPISTOLA XXXI.

QUod comperisse te arbitror, perendie huc veniet Nobilissimus [gap: Greek word(s)] vestri Principis, et ad me divertet, sic curante Parcovio, hospes cum aliis gratus, tum mihi gratissimus. Per eum et scribes, si qua voles, et mittes, quae proxime rogavi, modo in promptu sint. Exemplis autem mihi opus est, cum hic quotidie: tum in itinere, quod Merspurgum faciam ad consanguineum meum. Hoc enim ille me fuit aliquoties obtestatus, et ipse profuturum valetudini meae spero. Vale. Helmstadii ex Academia Julia III. id. Septembr. M DC CI.

EPISTOLA XXXII.

DOmum ex itinere breviore, et aliquando citius redii: in utroque reperi, quod praesciebam: nihil


page 773, image: s773

videlicet commodi et molestiae satis. Hanc enim etiam hodie fero: sed non, ut olim. Quid agam, te docebo, cum aliquid agam. lncipio enim respicere ad officium. Nec tamen dubites, quotidie se onerre plus, quam exhaurire valeam, domi, foris, in familia, inter alios. Eum autem laterem, quem tot annos lavo, is colorem non mutat, nec fortasse candescet aut ad solem collocatus, aut in nive positus. Datum mihi fuit consilium, quo ut [gap: Greek word(s)] , quanquam fere extremo, non utar, etiamsi pereundum sit, a quo absum proxime. Mea autem causa istuc aliquando veniam: et haec si moveri non poterit, vel tua. Imperabo autem tibi rem difficilem [gap: Greek word(s)] , qua ipse non utor, sed tantum opus est, ne sit [gap: Greek word(s)] : atque haec hoc difficilior. Corfinii res sunt bono loco, sed meliore spe, nisi in quo omnia sunt mala, quod luctatur jam suo Leonidae. Tu habes [gap: Greek word(s)] . Feras igitur caetera, ut speres bene: neque spes te juvenem fallet: aetate desperatos spes etiam, quoad reliqua deficit. Fratrem tuum excito, quoties ad me venit. Venit autem non quotidie, ut solebat: vel quod abesse a paedagogia non potest, vel quod totus libris est. Vale. Helmstadii


page 774, image: s774

ex Academia Julia 3. id Octobr. M DC CI.

EPISTOLA XXXIII.

SUbito scribendum est [gap: Greek word(s)] . Proxime scribam ad Clampium: quem tamen abesse narrat Cornelius, itemque ad Delium, nisi ipsemet venio. Ex itinere Merspurgensi redii die divi Michaelis. Biduo triduove mihi proficiscendum est in Soltevedel: ubi in nuptiis Stampelii conveniemus. ego et affines mei Megapolitani. Quaeso adi uxorem D. Othonis, eamque mone de mittenda pecunia Jo. Ernesto in Italiam. Pervelim quoque eos excitari ab aulae Magistro. Novi enim nostrorum hominum in rebus tam necessariis [gap: Greek word(s)] , vel potius veternum. De pecunia queri aut scribere, video tam esse inane, quam illa mihi valde opus est: quotidie magis magisque demergor in voraginem curarum. Vale. Helmst. ex Acad. Jul. 2. die Oct. M DC CI.

EPISTOLA XXXIV.

REcte hic heri omnia mihi reddidit: remittitur istuc ad Wolterum, qui nobis inanes literas Calfortum dederat, ac forte hunc remittet inanias ferentem pro nummis. Crusio musicos libros quaeram. Modo eram in meditatione


page 775, image: s775

oratiunculae, quam die crastino habebo Pro-Cancellarius, et despicio, unde tam subito aliquid corrodam. Vale. Helm. ex Acad. Jul. IV. Nov. M DC CI.

EPISTOLA XXXV.

CUi alteras daturus eram, abierat Negocium nostrum tibi curae erit, ut rogo. Aliud nihil habebam, nisi audire velis, quod ex hesternis literis cognovi, quas ad me dedit Rector Gymnasii Islebiani, Graverus, vir doctissimus Theologus eximius, itemque Philosophus, acutus item disputator, ut noster Cornelius, expeditus, disertus. Utinam ille aut ejus similis apud nos doceat! Scribit ad Ratisponense colloquium profectos Theologos, Vitaeberga D. Hunnium, Marpurgo D. Mencerum. Eram in media scriptione, cum Rufus reddidit mihi tuam epistolam longiusculam: rescribam pergenerum perendie. Hoc nunc: putare me, sive scire, fratrem tuum niti benevolentia [gap: Greek word(s)] , deque ejus consilio videri facere, quae faciat. Vale. Helmst. ex Acad. Julia v. id. Nov. M DC CI.

EPISTOLA XXXVI.

MUltum tibi debeo, qui in tempore me accerseris. Non quiescam ante,


page 776, image: s776

quam fecero, ut mihi contra debeas. Tu interim ne te animo crucies. Non novum est illud: [gap: Greek word(s)] . Quod de Divis ludis, se inter ipsos conveniat, [gap: Greek word(s)] , perinde foret: sed postquam Homerici dies dominantur, ad hosce illosve te conferas, merito dubites. Hoc igitur jam relinquimus in medio: tu facies, ut utrobique plurimum causae sit tui amandi: ego quotquot bene. volentia erga te omni occasione confirmabo. Idus tuas Octobres istic ne percurreram quidem, hic consideravi; in iis te vicisti, mihi satis fecisti. Quod si intelligat is, cujus illae propriae sunt, non maneas [gap: Greek word(s)] ; sed aliquando cognoscet, quis tute sis, idque bono tuo, dicam optimo, si tibi fortuna faveat. Literae quoque tuae in dies fiunt nitidiores, quamvis extemporaneae. In hoc et in prudentia non minimam partem praemii tibi positam puta. Cynthius measne literas in Regiam miserit, donec me, si non misit, ad me remitti velim. Quaeso hanc mihi operam da: mea interest: ne pereant. ** Vale. Helmstadii ex Academia Julia 3. id Novemb. M DC CI.



page 777, image: s777

EPISTOLA XXXVII.

DE fratre tuo nemo interea quicquam nunciavit: nec ego satis mirari queo adolescentis [gap: Greek word(s)] , qui te ante non consuluerit. De repentino obitu Heimburgii nostri prudenter et pie scribis: mihi vero hac aetate nihil est optabilius, quam [gap: Greek word(s)] ex hoc theatro miseriarum et maledicentiae decedere. Interea et Cludius minimam natu filiolam sepeliit, quae quo morbo perierit, ne Medicis quidem constare video. Ex meis convictoribus variolis quoque decumbit Hudebergius, sed citra omne periculum. Tempestas haec brumalis me graviter afficit. De quo rumusculo proxime scripseram, eum attulit, qui primus fons illius mali olim exstitit, ut audio, gratulabundus, quemadmodum et alter, quem proxime nominavi, ac si res magna sit, aut vera etiam. Audio, non esse de nihilo. Adventurum enim, ut quibusdam Ecclesiae ministris, de reculis, nescio quibus, depositis rationem reddat: quod cui potest esse aut molestum aut dolori? Ipse etiam gaudeam, si ad sanam mentem redeat. Equidem existimo, me hominis calamitate plus affici, quam afficiatur ipse, aut ipsius amicissimi, qui non tam ipsi bene, quam aliis male esse velint: quod dum agunt, nihil ad extremum sibi parient boni.


page 778, image: s778

Sed hoc relinquam. Brunonem quaeso mone, ut apud Wolterum instet: maxime opus est Pflugio, cujus penuria meam duplicat. Cum enim eget, quem compellet, nisi me? Monuit me gener de Pharmacopaeo: quod ne te solicitet. His enim diebus agam, ut primum ejus compellandi mihi otium erit, ne verbo tibi molestus sit. Audio huc in quodam negocio venire Clampium: per eum iterum aliquid dabo, quicquid erit. Hoc Decembri ad principium Xenophontis revertar et de integro describendum curabo: ubi duos tresve libros correxero, eos ad vos mittam, et pergam tamen interea. De Delii tabellario, ubi redierit, quaeso quas mihi literas feret, vel ad te recipe, vel per ipsum ad me mitte. In nogocio isto Apollineo audio esse [gap: Greek word(s)] , malim [gap: Greek word(s)] : praesertim cum nihil profici posse videam. Quae flagitat Mancinus, si in promptu fuissent, curassemus antea. Ipsi et caeteris salutem. Vale. Helmst. ex Academia Julia. M DC CI.

EPISTOLA XXXVIII.

SUperiora leges ex altera epistola. Videmus [gap: Greek word(s)] . Hodie enim cum ambulatum exirem versus forum, ad quod nondum veneramus, vidi duos currus ascendentes in adversam


page 779, image: s779

plateam, quae est ad curiam. Ille igitur advenit, cui gratulabuntur, sive gratulabantur [jam enim coeperant] qui aliquibus nostrum minus volunt, quod neque adulari, neque servitutem servire didicimus. Scimus autem officium nostrum facere, et juventutem solidiore doctrina imbutam cupimus: quod certum quoque signum est, ne optare quidem nos [gap: Greek word(s)] . Ejus praesentia literis spargetur per Germaniam, eruntque varii hac de re sermones, discrepantes judicantium sententiae: nec deerunt, qui dicant, vel scribant, vel certe existiment, rescissa superiora omnia. Quin hic sunt, qui restitutum iri autument: quod etsi ego ne suspicor quidem, tamen quam omnia inter mortales dubia sint. cum cogito, ipse nihil mihi affirmo, praesertim cum praeter omnem meam opinionem unus lacrymando muliebriter, et gloriando militarem in modum, obtinuerit omnia. Hoc cum intellexissent alii, mirati fuere, in re tanti momenti, in qua videlicet consisteret salus Academiae, geri [gap: Greek word(s)] . Sed ego haec interpretor, ut Nazianzenus Theodosii remissionem accipiebat: sive [gap: Greek word(s)] hoc consulto fecit, ne videretur ordini minus favere, sive ipsi quorundam importunitate extorsum fuit. Quid quid futurum sit de universo negocio, aut quid conjiciam, vix habeo scribere.


page 780, image: s780

Unum ego non dubito, hanc quorundam [gap: Greek word(s)] non futuram sine malo, quod velim non esse publicum. Satis enim jam laborat haec Academia. Ego sequar rationem, et servabo mores meos, abhorrentes ab omni contentione, nec non rationem habebo valetudinis, aetatis, et dignitatis meae: nec quisquam erit contentiosior, quam ego modestior et taciturnior. Opto quoque, ne quis quidquam de molitionibus ad aures meas perferat: et eos fugiam, qui illarum sunt conscii: denique amicos rogabo, ut si quid ejusmodi cognoverint, id sibi sciant. Non enim solum ero quietior de animo, sed etiam quae in manibus habeo, tractabo diligentius, eorum unum atque alterum exemplum videbis brevi. Quia et Cornelius abest, minus forte verborum fiet: nam illi minimum solent parcere, nec ipse illorum insolentiam ferre potest. Mirabitur, si utrumque audiet, hunc hic esse, alium in me scriptitare. Verum dic mihi, nihilne allatum interea Ratisbona? Sed propiora sunt, quid tumultus Brunopoleos? An conscribunt militem? De ducentis equitibus hic affirmatum est: an eruptionem facient? Sunt qui hic metuant: sed profecto non dormiet, [gap: Greek word(s)] . Si in armis illi sunt, nos arma sumere res ipsa jubet. Sed nequedum illud


page 781, image: s781

credo. Itaque hic non ferro, sed consilio opus est. ... Haec dictabam pervesperi, forte alia subjiciam ante lucem: multa enim mihi in mentem veniunt, aliud ex alio. Sed forte satius sit me alia agere, quae propius ad me attinent. Verum quo magis inclinabo, eo me occupabo in crastinum. Vale. Helmst. ex Academia Jul. Kalend. Dec. 1601.

EPISTOLA XXXIX.

EXtemporaneam meam scriptionem feras, modo aliquid a me scribi velis. Feram ipse quoque tuam, si subito scribendum sit: ut ut utrique plurimum evenire video. Discerno autem tuas epistolas. Namque in quibus operae aliquid posuisti, ostendo familiaribus; nisi quid habeant, quod alios ignorare velimus: quanquam quae ejusmodi sunt, ita obscuras, ut ea mihi relegenda interdum sint. Ipse quoque de te ita scribo, ad quem maxime volueris, ut qui praeterea legat, nihil suspicetur. Ille vero videat mihi res tuas cordi esse, et ipsi quoque cordi esse desiderare. Commonebo, ni fallor, ipsum, nec ejusmodi scriptione videbor importunus, cum talibus literis laudetur magis quam rogetur. Sane non puto hanc rationem [gap: Greek word(s)] adversam aut oneri esse. Verum mora gravis est,


page 782, image: s782

nec tam per se, quam quod in dubio interea manent omnia, de quibus certius aliquid cognoscere desideremus. Verum quid facias? Ferenda est fortunae torvitas, et interim demulcenda. Id sit ferendo, sperando, officium faciendo. Quod qui faciat, fieri non potest, quin palma potiatur. Namque quam sapientissimi Principis gratiam non vulgaribus meritis, perpetua cura et magno labore tibi paras, ea tibi honorem et commoda tempestive pariet. Quod si omnibus excidas, quod non erit, aufferes tecum duo bona eximia: plurimum prudentiae et animum rectissime sibi conscium. Hic in semet ipse quiescit, nec a re abripitur: illa fortunae nunquam compedes injicit: atque ita bonus bonam sibi fortunam fabricatur, moderante nostra quoque Moderatore universi. De fratre, quem in transitu ad te declinaturum rebamur: rediit nudius quartus, expedito negocio suo, an magis impedito? habet rem in regiis familiarem, [gap: Greek word(s)] , primum, ut ego videre videor, dubias, cum conditione, quam tu non suaseris, ego disuadeo. Nosti id obligationum genus, quae libertati vim inferunt: cum [gap: Greek word(s)] etiam dicatur vendidisse libertatem, qui beneficium acceperit. Alterum vero. grave profecto et ejusmodi beneficium est, et tale, ut potius prima aetate quis servitutem serviat, ne libertatem


page 783, image: s783

in discrimen adducat. Verum ipsum forte brevi audies, et, quod in rem erit, consules. Ludovico numeravi, quod numerare meum fuit: aliquando non memineram, nec fere fuit, unde satisfieret: nosti angustias meae rei familiaris. Caetera ex genero meo et Pflugio audies. Vale. Helmstadii ex Acad. Julia XIII. Kalend. Jan. anni M DC CI.

EPISTOLA XL. Carissime Diepholdi.

LOquor namque breviter, et volo, ut epistolarum tuarum initio ne me oneres solemnibus illis et ponderosis titulis, cum per se sint pluma leviores. Tuas autem litteras cum iis, quae Ratisbona allatae ad vos fuerant, reddidit mihi vicinus Grobeccius praetereunti, cum gener et Pflugius portam egressi vixdum erant. Ita evenit, ut nihil de tuis scripserim, quod miratus fueris. Non enim erant adeo recentes. Puto illa cum caeteris narratiunculis Noriberga missa ad Crusium. Legeramus hic similia, nempe exempla duarum epistolarum Hunnii, ut inscriptio loquebatur, fere in eandem sententiam, quarum alteram saltem [gap: Greek word(s)] non suspicabamur, quod condita videretur jocis [gap: Greek word(s)]


page 784, image: s784

Sed nostra sunt pleniora, scripta tamen, ut apparet, a nostris. Narrabunt illi, ut ipsis erit commodum, quid autem? nihil ne dum Cornelius? scripsisse nullus dubito, modo valeat. Abiens enim IV. Non. Nov. quam sancte promittebat stans ad currum, se quam primum, saepius, diligenter, copiose ad nos perscipturum omnia. Nam, vere, non dubitamus. An minus valet? an fallunt [gap: Greek word(s)] , et ipsi [gap: Greek word(s)] ? Mercatores credo, qui, nisi de lucro agatur, nullas literas fideliter curant, quas illi inanes et nihili habent. Coepi earum desiderio stomachari, et stomachari [gap: Greek word(s)] suspicor. Forte aliquid referret gener: aut tu scribas, ut primum erit, quod narras, si mea praesentia opus foret in meo negotio, decreveram ante Kalendas vobis adesse. Jam non potero. Iis anni diebus veniet ad me frater in re sua necessaria: quo nomine heri nuncium ad me misit cum literis. Per fratrem tuum iterum scribam, si erit otium. Ait enim se cum Potinio in feriis istuc iturum, ut capiat tecum consilium; atque illis ipsis diebus praesto vobis erit [gap: Greek word(s)] . Vale. Helmst. ex Acad. Jul. IX. Kal. Jun. M DC CI.



page 785, image: s785

EPISTOLA XLI.

QUam acerbus appellator sit amicus noster, ex pluribus literis, quas eadem de re ad me dedit, facile appareat: nec fuit proxime mitior, nec ullum preci meae reliquit locum. Gener pro me apud ipsum locutus, idque me inscio: putavit se inventurum viam, qua versuram facerem. Quem putavit nobis forte posse gratificari, ejus conveniendi ipsi potestas nondum fuit. [gap: Greek word(s)] . Quaeso, ut, redditis literis, agas causam meam. Demulce, denique doce amicum communem, ne se totum quaerendae rei devoveat: nec existimet, tali cura se beaturum liberos. Talis conatus plerosque fefellit, et fallet deinceps. Vale, et felicem operam hac in re nava. Helmst. ex Acad. Julia 4. Non. Jan. M DC CIII.

FPISTOLA XLII.

PRaetuli inauratum poculum argenteo, [gap: Greek word(s)] , utrique aureos vel argenteos. Quodcunque tamen constitueritis, nihil aberraveritis. Nam et argenteus scyphus in oculos incurrit, et conflari potest in monetam, quando voles. Cum paululum vacabit, de decretis [gap: Greek word(s)] tecum garriam:


page 786, image: s786

miraberis. Militaris petulantia etiamnum hic grassatur, et mihi cumprimis multum facessisit negocii. Ante biduum D. H. filius grave vulnus adolescenti inflixit, [gap: Greek word(s)] , vel Chirurgus, quem inter has literas audivi, narrat: illa hodie ut exvenerint exploranda sunt, Parcovius vobis cras aderit. Iterum scribam. Exemplum habebis Vallesii. Vale. Helmst. ex Ac. Jul. prid. id Febr. M DC CI.

EPISTOLA XLIII.

[gap: Greek word(s)] : verum hodie [gap: Greek word(s)] . Nostra aetate, qui ad rem malit aspirare, necesse habet praemium rejicere e conspectu, sibi vivere, aliud nihil sperare. Meas Kalendas mitto absolutas et perfectas, ut a me potuerunt perfici. Libri de sacra Philosophia, ut uno verbo dicam, divini sunt: qui si Musis non sapient, habeant similes sibi labra lactucas. De altero exemplo et aliis libris mihi curae erit. Fiet enim, ut in contractu ipso ausus fui praescribere. Vale. Helmst. ex Academia Julia XV. Kal. Febr. M DC III.



page 787, image: s787

EPISTOLA XLIV.

HEri indicavi, me per Parcovium iterum aliquid daturum: exemplum una mitto Vallesii, quem ego tibi non parum commendo. Pollet enim judicio; cumque hunc scriptorem coeperis legere, non depones e manibus ante, quam legendo absolveris. Id ego feci, et nunc passim iterum lego, non minore cum voluptate, quam fructu. Ad Crusium non scribo: mittam autem die crastino literas Schöningam: in qua arce tum pernoctaturam Serenissimam, narrat Parcovius. Vale. Helmst. ex Academ. Julia 13. Febr. M DC CIII.

EPISTOLA XLV.

NE veniret absque literis Duncanus, has absque sensu exaravi, tuarum similes. Concisus es, multa tangis, nihil explicas: ad generi sermones me relegas: cum eo nulla de re verborum contuli: audiam et forte intelligam, quid velis sive optes. Namque in negociorum omnis generis perplexitate etiam spe praecisa vota superant: sed et illam consilio somnolentam excitabimus, imo fugitivam revocabimus. Nec nos turbabunt, quae caeteros, certe non conturbabunt: et si officii cursum quaedam impedient, non


page 788, image: s788

tamen illius studium tollent. Sed neque hoc tu intelliges: volui scilicet meas esse tuarum similes: erit cum declarem, modo obscurum est. Vale. Helmst. ex Ac. Jul. Kal. Febr. M DC CIII.

EPISTOLA XLVI.

PEr Foppium scribebam, neque nisi hoc unum, revenisse filium, nec una tamen adduxisse avunculum, ut inter ipsas constitutum fuerat, repente enim in morbum inciderat. Nec aliud tum habebat praeter [gap: Greek word(s)] , justas sane, sed illas viro indignas, has inutiles. Illo genere fere nunquam utor, hoc raro. Potius, quaero, quibus sedem animi commotiunculas. Idem tibi faciendum censeo. Tam vilia sunt studia humanitatis, ut nos spiritum ducere, doleat inscitia: agit certe omnibus modis, ut a via virtutis et veritatis avertat quam plurimos. Incipio indignari, quod faciendum non putabam: certe in dolore ridere non possumus. Patientius tamen ipse fero, me magis magisque vilescere, quam alios negligi. Hac enim re fit, ut non solum relinquant plures sapientiae studia, sed etiam contra animi sententiam exsecrentur. Nisi bibliopegus me fallet: cum hac epistola mittam tuos libellos. Vale. Helmst. ex Acad. Julia 3. Kalend. Mart. M DC III.



page 789, image: s789

EPISTOLA XLVII.

NOn haec [gap: Greek word(s)] . Dic Michaeli, ut [gap: Greek word(s)] se gerat in tanto negocio. Ad Mancinum mitto fratris literas. An eidem illi exciderunt Bersmanni ad vos litterae? Namque ipse nihil dederam. Redeo ad incuriam: qui utinam recuperarit illum fasciculum, aut recuperare possit. Suspicari ipse potes, esse [gap: Greek word(s)] . Vale. Helmstadii ex Academia Julia XVII. Martii 1603.

EPISTOLA XLIIX.

HEri cuidam [gap: Greek word(s)] literas dedi cum duobus libellis. Scidam do huic homini, si quid forte habeas, quod vel nuncies vel narres. Vale. Helmst. ex Acad. Julia prid. Kal. Mart. 1603.

EPISTOLA XLIX.

TU, RUDOLPHE, ut video, non existimas te istic beatiorem factum: quin, qui te audient, plerique tibi assentientur. Illae enim spes, quae ante tot annos effulgebant, sive interea occiderint, sive lateant in hunc diem. At ego tibi accessisse ajo, quae sunt beati hominis:


page 790, image: s790

factum multo doctiorem, humanae vitae peritiorem, prudentiorem, laborum tolerantiorem, amicis veteribus cariorem, novis bonis auctiorem, denique bene meritum de Principe Frid-Hulderico: et hac amplissima Provincia, quorum quid est, quod in miserum cadat, aut a misero vilive mancipio proficisci queat? De primo dicam tribus verbis. Quoniam Nonas modo ad nos misisti; ego eas legere exorsus sum ad finem: ac probavi cum admiratione ac praedicatione ingenii doctrinaeque eximiae, qua praeditus es, quam tibi paras. Quae autem tu praeterea tuique desiderant, qui majora in te contulit, non negabit: neque hoc, crede mihi, aberit longius. Sin; prudentia fortunam, ubicunque eris, in ordinem coges. Quod de reliquo, suspicari te nolim: si sit, et adversa repellit animus sibi recte conscius, et habes amicissimum, qui cum [gap: Greek word(s)] magnum opus et salutis plenum te profecturum auguror. Volebam de me quoque loqui: sed nosti et instituta consiliorum meorum, et cursum vitae; nec in hisce tot adversis animum abjicio. Utrumque sentio, et me premi, ut durius me premi ferre non valeam, et levari divinitus illud amotum velim: hoc mihi sit perpetuum. At tale, inquies, exemplum paucis placet: nec mihi, si mutare queam:


page 791, image: s791

forte tamen sic melius: denique exerceri mortales laboribus et molestiis omnino oportet: quae mala, ut putantur, ego saepe subii ultro, ut si qua insuper acciderent, ea aequiore animo ferrem, aut sentirem minus: atque in neutro prorsus animi falsus fui. Exempla dedi quibus inscripseras: in caeteris fuisti parcior: mitte satis multa, quae a me amici et docti viri passim legant. Vale. Helmst. ex Academia Julia IV. id. Apr. M DC CIII.

EPISTOLA L.

QUod meas partes suscepisti, absente Clampio, amo te. Denuo tibi onus impono, nec ipsum grave, ut Sponso Ortlepio [gap: Greek word(s)] ab Academia Julia reddas, reddive cures, per quem tibi videbitur. Debet mihi ejus [gap: Greek word(s)] Ludolphus [gap: Greek word(s)] : unum tibi det, Ortlepio item donandum. [gap: Greek word(s)] . Vale. Helmaest. ex Academia Julia VI. Non. Maj. M DC CIII.

EPISTOLA LI.

[gap: Greek word(s)] ab utroque Principe lectis tuis litteris statim reddidi Sponso: de more gratias egit: quas tu ad illos item de more referes. Haec enim


page 792, image: s792

sunt solemnia, [gap: Greek word(s)] , ut sunt, benevolentia, beneficentia, gratus animus, officium. Quid tibi autem venit in mentem, ut istic me esse volueris? Nec per valetudinem potui, nec per occupationes: adde, quod non solum non abundo tempore, sed neque sumptu. In isto ipso autem negocio quod ne nutu quidem quid ostendis, nimium cautus es, mihi ingratus profecto: tamen hoc perinde habebo. Et quidem gener, dum haec scribo, intervenit. Inaudierat pauca, [gap: Greek word(s)] non norat: de provocatione utriusque generis, deque compositione aliquid narrabat: [gap: Greek word(s)] maximam partem. Me etiam hac de causa abfuisse non doleo. De Radistao Barone, ut aliis scribo ad Crusium. Vale. Helmst. ex Acad. Julia. 3. Non. Maj. 1603.

EPISTOLA LII.

TU sane [gap: Greek word(s)] : at illis ego misere egeo. Hac enim ratione [gap: Greek word(s)] domi alere, esse mihi damnosum intelligis. Quae praenumerata patrifamilias oportet: ut ego vix tandem magna mea cum molestia nequeo extorquere: atque insuper illis, qui nihil dant, gratias nos agere oportet, quasi accepto singulari beneficio. Ad hoc natus videor, ut mea cum jactura aliis serviam. Hoc


page 793, image: s793

est [gap: Greek word(s)] nec operas vendere, nec gratiae quidquam recipere. Verum haec ego jam pridem frustra. Si quid praeter spem utriusque aut obtinueris, aut obtinebis, mittes per Duncanum. Hic est secundus Magistrandorum examinis dies, quo tertium [gap: Greek word(s)] deprecari, mei muneris est: solemnitas erit die Maji X. Venit in mentem de fratre tuo Theodoro: is huc nullus venit: quid cepit de rebus suis consilii? Vale. Helmst. ex Academia Julia VI. die Maji anni 1603.

EPISTOLA LIII.

QUando commode abesse possem, conjecturam nobis facere licuit ex iis, quae ante scripsi. Quia vero mandat Serenissimus, ut adsim die abhinc octavo, [postridie enim, et quidem pridie mei natalis futurum examen] quid faciendum sit, ex litteris Domini Crusii intelligam: eas tu quoque leges, et quae peto, sedulo curabis. Hinc enim alioquin vehiculi nulla mihi spes. De caeteris coram. Vale. Helmstadii ex Academia Julia 3. Kal. Mart. M DC III.

EPISTOLA LIV.

HEri prima luce litteras vestras reddidit mihi tabellarius. Fiet igitur, quod jubetur egoque vobis ad dictum tempus


page 794, image: s794

[gap: Greek word(s)] adero. Evenit autem, ut Abbas Mariaevallensis interesset solennitati Magistrali, cum quo sub finem prandii de vectura egi et obtinui: id quod vos scire volui. Interea de iis, quae ad negocium pertinent, vos cogitabitis, et ego cogitabo omni diligentia: nec enim plusculos dies istic teneri possum. Etenim renunciatio mei successoris decreta est ad diem XIX. Maj. Quando vero et D. Grunfeldius eo nomine accitus est, cum eo de quibusdam ante quoque loquar in sententiam, quam vos quoque probaturos non dubitem, caetera in medio relinquens. Cum [gap: Greek word(s)] idibus, quo die me venire oportet, se mihi hic affuturum scripserit, quid mandati hic ad eum relinquam? Velim a vobis id doceri per literas, nisi scripseritis, jubebo per scidam, ut istuc ad nos veniat. Vale. Helmst. ex Acad. Jul. die XI. Maji. M DC CIII.

EPISTOLA LV.

EPistolae exemplum mitto, ex quo cognosces, quid scripserim ad Serenissimum, disertius de te non ausus fui loqui: hinc tamen tibi deberi praemium intelligit. Dum pendet illa cum oppidanis contentio, quid sperem [gap: Greek word(s)] ? Forte eum diem ipse non videbo, ut illi redigantur in ordinem. Secundum


page 795, image: s795

sit, vos esse in vicina arce. Quos enim velitis, vobis in summa vicinia facile praesto sint. Praetores Clampii exspecto: orationem, quam hic abiens magistratu, habui, mittam proxime, quae est, ut videbitis et mirabimini, novae notae. Tractavi enim [gap: Greek word(s)] , sed nostrae disciplinae proximum, ut istam gentem ne commoverem: quorum quis si quid in eum locum disertius, erit mihi gratissimum, [gap: Greek word(s)] etc. Vale. Helmst. ex Acad. Julia 24. Maji M DC CIII.

EPISTOLA LVI.

HOdie adolescentem istuc dimisi absque litteris: huic do hasce perbreves. Narra Crusio etiam Electorem. Brandeburgicum gratulatum mittere Regi Angliae: legationem obibit D. Balthasar Caminaeus: iter ingredientur sub Kalendas Junias. Id per hunc tabellarium mihi scribitur a Stampelio et Arnisaeo: hic se illi comitem futurum suspicatur. Salve et vale. Helmst. ex Acad. Julia IV. Kal. Jun. M DC CIII.

EPISTOLA LVII.

K [gap: Greek word(s)] tecum agam, ut sim brevior, etsi forte nihilominus in quibusdam immorabor: primo mitto hunc tabellarium propter pecuniam Pflugianam,


page 796, image: s796

quam si a quaestore impetravi, rectissime est: sin; reddat tabellarius epistolam, qua iterum debitum mihi tantum non [gap: Greek word(s)] . Est enim mihi opus, et Pflugius debet, quae dissoluta jam oportuit.

Rufus ille, quem proxime miseram, eo in tempore non venit, quod qua hora matutina a me fasciculum accepit, se in iter non dedit, sed teneri passus fuit, nescio a quo alio. Itaque cui parum esse credendum praesciebam, deinceps nunquam credidero. Crusius autem nihilne rescripsit?

De amico meo rogaveram Crusium coram, et mihi promiserat: scribebam tamen per Duncanum, communes literas ad ipsum et Dn. Langemantell. Vereor ut aliquid effectum sit: de quo tu me docebis.

De visendis vobis hic locuti fueramus: haud scio, quam recte in eo faciam, si sponte accurram. Calumnia enim in pessimam partem accipit, quae recte fiunt, et officium interpretatur saepe [gap: Greek word(s)] . Cogitabo autem: tu vero quid sentis? quid velis forte scio: [gap: Greek word(s)] tamen non abjicies.

Cohortationem ad Principem Frid. Huldericum meam fac legat et intelligat: ita eam a Serenissimo nostro videri non nolim, atque ipse forte leget.

Tui [gap: Greek word(s)] ad me nimis pauca exempla


page 797, image: s797

soles mittere: ego jam ne unum quidem habeo: quod affixeram parieti, hodie refixum misi ad Monichovium. Frustra est, quod quibusdam inscribis, quorum alii nostra non legunt, alii non curant, alii etiam despiciunt. Itaque quorundam nomina rescidi, ut exempla darem [gap: Greek word(s)] ,

Mei carminis ut exempla non habeam, factum fuit properatione [gap: Greek word(s)] , qui paucis impressis literas subito disjecerat. Duo tamen mitto, ac velim istic exempla majore charactere in typographia Serenissimi circa centum mihi exprimi cures, [gap: Greek word(s)] correcta, ut videbis.

Papyri mundioris mentionem non facis, cujus te tamen oblivisci nolim. Vale. Helmstadii ex Acad. Julia secunda Feria [gap: Greek word(s)] . M DC CI.

EPISTOLA LVIII.

DUo tibi mandabo, vel etiam plura. Sum enim imperiosior e semestri magistratu. Unum, ut quod Pflu. gius pecuniae a Quaestore acceperit, qui utinam non absit, tibique ad me mittendum reddiderit, cras per tabellarium meum mihi cures: imo excita tu Pflugium, ne vel rem vel me negligat, Alterum, ut accurate ad me perscribas, quid cum amico, quem nosti, egerint, quidque impetrarint


page 798, image: s798

Crusius et ejus antecessor. Praetores iterum flagito, et aliquid chartae mundioris. Vale. Helmstadii ex Acad. Julia IV. Non. Jun. M DC CIII.

EPISTOLA LIX.

NUdius tertius noto tabellario istuc excurrenti obviam factus ad portam, mandavi, ut salute dicta literas abs te flagitaret: quod si ille neglexit, quaeso per hunc scribas, hoc primum, fasciculusne meus recta perlatus sit ad Crusium, deinde de caeteris, quae et tu velis, et me velle suspiceris. Vale. Helmstadii ex Academia Julia 8. die Jun. M DC CIII.

EPISTOLA LX.

UT obvii familiares, ita nos per epistolas sermones serimus: et seramus. Quid enim jucuncius: quid rectius? Est enim amicitiae munus haud ultimum. Heri ad te scripsi, etsi tuas ruri reliquerat [gap: Greek word(s)] : quas regressus domum misit statim. Nihil habent, nisi quod me facturum binis praenunciaveram: etsi de die nequedum certi aliquid habeo: addidi conditiones, si valeam, si vehiculum inveniam: de utroque spero: sed erunt apud nos nondinae, quae ultra bidui


page 799, image: s799

moram nihil injicient. Et velim ipsum advolare, quem, desideras, ut sit, qui te sublevet. Interea hoc alloquii genere studebo, ut tibi molestias leniam adveniens incurram in meas, ut proxime. [gap: Greek word(s)] enim me ille tum salutabat, cui ego olim fui pro melle Attico: non [gap: Greek word(s)] , sed doleo, nimis esse veras veteres illas querelas, quibus praeceptum supra modum in humanum affigunt, ne quis in posterum, nisi de se cogitet. Hoc servant plerique religiose admodum absque pietate. Ego in errorem inductus jam olim, non potero non errare eundem, quoad vivam. Multi sunt anni, quando hac in re haesitabam cum stomacho; cumque jam cogitarem de referendo pede; tum vero me quoque non retraxit Pallas, sed in statu illo tenuit, et firmavit. Itaque uti statua, neque nunc moveor, et orno quotidie, neque mihi neque meis quidquam exspectans, [gap: Greek word(s)] , etsi hoc aliqui non putant, quorum quidam me nequiter proscidit, referens me in familiam Diagorae. Verum hoc pertinet ad dissertationes, quarum primas lineas duxi proxime. Vale. Helmst. ex Academia Julia IV. Non. Quint. M DC CIII



page 800, image: s800

EPISTOLA LXI.

EX genero meo audisse te arbitror, quo die huc redii, advenisse et adfuisse tum Monichovium: heri a coena domum abiit: sermones nostri et in mensa, et in ambulationibus varii, non solum de literis: octiduo hac se denuo transiturum ajebat in comitatu Principis Anhaltini Ludovici: trajicient autem et ipsi in Britanniam, quando appellent, forte Crusius abierit. Cum istic essem, erat in exspectatione, qui aliqua te parte oneris sublevaret: vide literas hominis ad me, quarum lectione ut affectus fuerim, item vide ex iis, quae rescripsi. Cepi et alterum consilium, ut ad Ducem scriberem. Statuite, tu et gener meus, recte ne mittantur. Ego ex illa mora non leviter commoveor, et suspicor nescio quid praeterea: per totam fere epistolam vacillat: quod in extremo dicit, id sincere dici, et adfuturum ad illum diem, puto: nec id adeo longum est. Tu vero, mi Diepholdi, qui aliquor annorum molestias exhauseris, tolerabis easdem mensem unum atque alterum. Quid facias enim, in quas thermas descendimus, ibi lavandum est: : ac mea conditio hoc deterior, quod reditus ad alia mihi non datur, nec tam per amicos, quam per veteres


page 801, image: s801

malevolos mihi in otio officium facere licet. Illi nos amant sinistre admodum: hi oderunt etiam quam ante infensius: commovere autem se dicuntur more suo clanculum. Verum hi pereant: nec aliter iis evenire potest, qui veritati nulla in re student: mendacia e mendaciis consuunt. Hinc autem qui sibi spiritus sumunt, ab illa dejici necesse est, quae palma nunquam excidit. Venio ad ipsum Lac: ille mihi irascitur, quod se domi non viserim: poterat cum benevolentia, si non, ut solebat, ad me venire, me ad sese accersere. Illo autem [gap: Greek word(s)] placatusne fuit, an magis irritatus? et modo forte aliquid dabo. Quam graviter ferat meas [gap: Greek word(s)] , ne scire quidem cupio: ego tamen interea, una re prius expedita, quae ad filium pertinet, ne diu habeat, quod de me queratur, agam omni diligentia. Mihi enim acerbum est, debere, acerbius multo, vapulare creditorum querelis. Vale. Helmstadii ex Academia Julia 21. Jul. M DCC III.

EPISTOLA LXII.

PEr Magnificum Scheurlaeum et Ovenum nihil scripsi, quia properabant. Dedi heri tabellario literas, in quibus declinavi [gap: Greek word(s)] sermonum, quos [gap: Greek word(s)] instituemus. Ad tuas nihil rescribo. Quid


page 802, image: s802

ita? inquies. Forte eas in praemio oblitus erat Jo. Ernestus: si hodie mittet, cras aut perendie respondebo. Jam enim composui literas ad Othonem quas ab ipso, antequam ad vos veniemus, legi velim. Tuorum carminum exemplum nullum habeo: et meorum velim habere aliquot. Sed cum una erimus, utrumque agemus, nisi ante factum fuerit, quod non suspicor. Coronationem ad diem D. Jacobi futuram, ex pluribus locis nunciatur: sive ita res est, sive fama ludit homines, novitatis avidos. Principi salutem dicimus, et Latinitatem praecipimus, Musarum jussu, auctoritate Apollinis. Vale. Helmst. ex Ac. Jul. V. Non Quintil. M DC CIII.

EPISTOLA LXIII.

DIe abhinc quinto Ascaniam versus iter ingredimur D. Sigfridus, M. Ovenus et ego: illo postridie venimus: nudius tertius testimonia deposuimus. Oportet enim nos cum illis loqui. Res est plena molestiae et taedii, ut illos legatos et scribas confici necesse sit, nisi condimentum accedat, spes alicujus lucelli. Longum iter est, quod heri remensi domum rediimus. Ego ex illa celeri et plurium horarum concussione ita defatigatus sum, ut me pigeat vestigium facere, adeoque filiam visere aegre potuerim. Nostrae


page 803, image: s803

mercedes adhuc retinentur. Streithorstius mihi istic operam suam promiserat: nihil praestare potuit: dedi ad ipsum litteras per adolescentem: per hunc suadet, ut petam a designatis, quod mihi debetur. At ego jam ad Serenissimum scripseram. Nihil de hac Academia spero boni, dum a tot [gap: Greek word(s)] regitur: [gap: Greek word(s)] : sed et alia causa est, quod inter nos [gap: Greek word(s)] omnia agunt, ut imperent: neque nihil caussae habent ad sperandum. Verum non libet haec scribere, neque queri. Fama est ab illis orta, negocium propositum apud Provinciales: quid statuerint ambiguum: non referri tale [gap: Greek word(s)] . Nemo hodie [gap: Greek word(s)] respicit: quin despicit, quicunque aliquo loco est: neque vix aliquem reperias, qui qui se magnum putet, nisi nobis praecipiat. Sed quid denuo querat? optabo potius [gap: Greek word(s)] haud sperans, eam enim qui pollicentur, [gap: Greek word(s)] . Sed colligo me, [gap: Greek word(s)] . Quid etiam nobis polliceamur [gap: Greek word(s)] ; quanto omnia fatis in pejus ruere: non referam, quae incurrunt in sensus. Ego vero, ut proxime [gap: Greek word(s)] cohorrui. Age vero, nihilne tibi respondeatur in hunc diem? Si quid; hoc aliquid


page 804, image: s804

sit boni: gaudeam sane, et non omnem spem abjiciam. Vereor etiam, quemadmodum accipiatur, quod non obscure me offero: quod ille non venit: de quo velim, nobis in mentem non venisse: quamquam probus est: et illa vera, quae scripsi: sed nimia ejus fuit [gap: Greek word(s)] . Sic enim malo interpretari, quam imprudentiam: quamquam et haec forte sit. Si quid a Serenissimis allatum sit, quod ipsum scire in rem sit, et mittam ad ipsum tabellarium. ** Haec scripsi, cum per valetudinem et animi perturbatiunculam non lenem, in consistorium non irem. Vale. Helm. ex Acad. Julia 3. die Aug. quo ante annos 50. et ipse Magister renunciatus fui Vitebergae, ubi tum charior Phil. Melanchthoni eram, quam hodie nonnullis, illius dissimillimis, qui putant recte praecipites dari de ponte senis. Dehoc ego amicorum genere pango, quod aliquando legas, preces tamen, ne tu me [gap: Greek word(s)] rearis. M DC CIII.

EPISTOLA LXIV.

PEr Parcovium scripsi: a te nihil interea adfertur: nisi pauculis diebus revertimini, scribo pro more nostro. Heri ad te in ambulatiuncula meditabar, quae scriberem, et quidem de rebus tuis: quae consignare tam subito non queo, festinante


page 805, image: s805

tabellario. Nec enim moram sibi patitur injici. Scribam hoc biduo, quae si non istic, vel hic ad nos reversus leges, et apud animum considerabis. Malim sane hic esse Principem, sed id non auguror futurum: nec tamen plurimum interesse putem, ubi sit his diebus, cui tu adsis. Coeperam ad ipsum ante has scribere, quas altius inchoatas conscidi, meditaturus breviores: lepidiores etiam, si aetatis morositatem in scribendo aeque ut in consuetudine queam compescere: quo nomine suspicio stilum Erasmianum. [gap: Greek word(s)] . Helm. ex Ac. Julia IV. Non. Aug. M DC CIII.

EPISTOLA LXV.

[gap: Greek word(s)] libenter cognovimus. De novo equite affatim risimus. Quamprimum adferentur, quae in illa inauguratione gesta sunt, fac ut itidem cognoscamus. Scripseram Monichovium cum principe Anhaltino Ludovico illuc quoque iter habere. Id ingressi nondum sunt: aderunt autem, sive transibunt hac die abhinc septimo sive octavo, ut scripsit hesternis literis. Nos denuo citamur in Aschersleben,


page 806, image: s806

ubi Kalendis me esse oportet. Interea aliquid ad me dabis, et responderit, Princeps, nisi fortassis haec res in iis est, quae silentio praetereuntur. Ego istinc abiturus de reliquo mei stipendii cum A. S. diligenter locutus eram, et illi mihi certam spem fecerat, verum nihil attulit gener, imo ostendit, pendere caetera omnia. Hoc scilicet, etiam restat, ut postquam tot annorum malis nihil aut non satis profectum est, fame denique enecentur exiganturve Musae. Talium consiliorum architecti quam quaeso laudem reportabunt? Non equidem intelligo, quo eant. Brevior via erat exigendi, quos vellent, et complendi Academiam indoctis mancipiis. Sane ego, quo propior sum metae, hoc minus metuo. Quem pavit annos septuaginta, qui [gap: Greek word(s)] , alicubi mihi et locum dabit et alimenta. ... Qui venere e comitiis provincialibus, dicuntur pertulisse, exspectanda nobis decreta nova, superiorum similia vel iis graviora. Ego dixerim, quod ille. Etiamsi enim ruat coelum, impavidum ferient ruinae. Futurum item, ut non pauca mutentur. Forte ut reducantur Ranae et Ranarum patroni. [gap: Greek word(s)] quasi in integrum restitutus die Solis superiore et hesterno die occupavit in templo locum, qui est primis ordinis Theologici.


page 807, image: s807

Unde increbescit ad vulgus fama. Nec dubito quosdam hoc moliri. Sed quid agunt, nisi ut Principis existimationem prostituant calumniae? an ut contentiones novae vigeant? Ille enim non erit sui dissimilis. Quin certum est, ipsum quaedam conscripsisse recens: et modo hunc, modo illum adorietur, novabit alia atque alia, studia sapientiae in extremum contemptum adducet. atque tum tacebit Cornelius, et in servitutem Inscitia addicet Scientiam. Dedet ille se totum [gap: Greek word(s)] et nos una. Verum haec gubernabit Deus, ut resciscat Serenissimus et compescat superbos et noxios ejusmodi conatus. Alieno sane tempore abest Latonae filius. [gap: Greek word(s)] non habet sibi curae hanc matrem: [gap: Greek word(s)] Illius silentii causam utramque non tetigisti: intereane nihil? namque iterum scripsit ad eundem, cujus ego litterarum nullis fui delectatus ab autumno proximo. Per [gap: Greek word(s)] , qui ad Serenissimum mittitur ab ordine JCtorum, scribo ad Parcovium: exemplum ad te quoque mitto. Velim et Hoimius legat: quid si quis praeterea alius? Vera namque sunt illa. Novos versiculos pango: quos et ipsos ibi perficio legendos: quaedam etiam ac [gap: Greek word(s)] : [sit namque hic [gap: Greek word(s)] , Pater [gap: Greek word(s)] ] nempe quae coepi dictare


page 808, image: s808

ad Cyri praediam, tibi statim potius legenda, et sic dijudicanda mittam, ut me si qua desideras, moneas. Vale. Helmst. ex Acad. Julia M DC III.

EPISTOLA LXVI.

EVicinia nec dedisti quiquam ipse, nec nunciasti. Ex antistite divi Laurentii audiam de curru quid constitutum sit. Praesto enim erit Mollini filio in illa solemnitate futura die Martis. Postridie ad vos cogitabam: verum heri ex Martisburgo ad me scripsit consanguineus, se die Augusti 17. aut 18. hic mihi adfuturum. De re autem quadam agemus seria, quam tibi adveniens exponam: audies tum quoque, quae hic interea. Omnino et foris expugnamur, et molitiones intestinae non desunt. Audies item non diversi argumenti, et quidem varia, quae ab Albi huc perscripta sunt. Sunt ita multa, ut me referre pigeat: nec negocium cuique describendum dandum existimem. Sunt autem [gap: Greek word(s)] pleraque. Vale. Helmst. ex Academ. Julia XII. die Aug. M DC CIII.

EPISTOLA LXVII.

PEr Martii Consulis Henricopolitani puerum scripsi, forte uno aliove die me tardius vobis adfuturum, quam


page 809, image: s809

constituissemus ob adventum patruelis mei, qui se ad XVII. Augusti jussit exspectari. Satis audies nugarum, vel [cum Sapientissimo mortalium loquar] [gap: Greek word(s)] . Crastino die solemni Doctorali utinam ne nova oriantur: sunt qui aculeos jaciant [gap: Greek word(s)] : sunt, qui non ferant. Quis enim praeter me? De Maxii fratris filio obliti fuimus. Ei velim indicari, coram nos istic locuturos brevi. Si quid ex Anglia sit allatum, vel [gap: Greek word(s)] scripserit, narra quaeso. Monichovius IX. August. Brema scribit, inaugurationem Regis XXV. August. factam, nec tamen Londini, ubi pestis non leviter saeviat: locum non nominat. Hoc malum Rostochii quoque grassatur jam a multis mensibus. Haec in lectulo scribenti puer Parcovii reddit literas tuas. De earum argumento coram, sed ut vides, paullo lentius causa illa nisi esset, potius equidem die crastino vobis praesto essem. Cum enim ab [gap: Greek word(s)] semper mihi caverim, jam illud [gap: Greek word(s)] prorsus non placet. Salve et vale. Helmst. ex Acad. Julia 15. Aug. M DC III.

EPISTOLA LXIIX.

HEri ad Patrem Hoimiorum veni sub prandium: tres quatuorve horas una fuimus: sermones nostri fuerunt


page 810, image: s810

de filiis: caeteroqui praeter querelas nihil: sed et has tamen abrupimus. Equis istis mihi huc usque utendum fuit: ingresso oppidum ad aedes D. Sigefridi obviam mihi fit Duncanus. Ex eo alia audivi, alia porro audiam: in caeteris narrabat, die crastino vobis adfuturum [gap: Greek word(s)] : quod si praescissem, hoc quoque biduum istic me tenuissem. Alia enim narrabit et plura, et interiora, quam Duncanus: quod illius solemnitatis ille pars nonnulla fuit. Narra ipsi, gaudere me, quod salvus, quod honoratus, quod [gap: Greek word(s)] redierit: recita item [gap: Greek word(s)] initium: facilis trajectus ad Anglos, sed revocare rarem nostrumque evadere ad Oucram, hoc opus, hic labor est: atque ipse hoc tibi interpretabitur. Consilium nostrum de mittendo tabellario rectum esse non dubito, eumque ut dixeram, cras mitterem: sed quia Crispus adest, forte et ipse aliquid scribet, quod biduo ad me mitti velim. Legat ipse quoque Verrini perplexam epistolam, quam tamen ad me remittes. Nostrarum argumentum ipsi expones. Ejus frater Hermannus ad me scripsit, se pro fratre ad argento laborare: sed frustra hactenus. Itaque accuratius nobis et acrius scribendum censeo. Tuas ad fratrem Drosemarii literas hodie per tabellarium misi, quem hac hora exspecto: quod


page 811, image: s811

referet, in fasciculum conjiciam. Ipsum Lac est ipsum absinthium. Gener ipsum compellans vapulavit hominis in me conviciis pluribus: denique ille nihil sitit praeter pecuniam, et flocci habet amicitiae leges, ut molliter loquar. Itaque mihi opus erit ad eum refutandum opera Sallustii. Rationibus enim emolliri ille nullis poterit: nec, credo, quidquam velit omnium in orbe rerum, a quo absit nummus. Queritur se extrema inopia premi: credo: et hoc erit ei perpetuam, qui expleri non potest. Ego tamen viam pecuniae nullam invenio, et ipsi a me proposita conditione satisfieri citra ipsius jacturam scio: sed eam repudiat. Cornelius puerum mittit, ut resciscat, quid de negocio ad te Theodorus scripserit, nisi quid tibi heri sit redditum. De mendacio, quod de migratione ad Viadrum statuerit, merito graviter indignatur: perdat [gap: Greek word(s)] . Vale. Helmst, ex Academia Julia V. Kalend. Septembr. 1603.

EPISTOLA LXIX.

QUae ad Sallustium scribo, iis repetitis ad te haud opus est: et illa enim non minus leges. Aut ego valde fallor, aut Verrinus ad dictum diem non veniet, hoc est, prorsus non veniet. Quia autem


page 812, image: s812

Britannicus rediit, nihil est jacturae, sive ea minor. Nec succensebitur cuiquam, quod ille a veteri hero tenetur. Certe enim tenebitur, et se teneri, si non nolet, aequo animo feret: denique, quantumcumque laborabit, expedire sese non poterit: quod ego tam asseveranter dico, ac si factum viderim, etsi errasse malim. Haud scio, tibine dixerim, me filium in Italiam mittere; adeoque ipsum hoc mense iter ingredi oportet, ne tempore alieno proficiscantur. Habebit enim comitem Frid. [gap: Greek word(s)] : ante non est, quod avocer: nec me opus erit. Nam vel ad nos ante Kal. migrabitis, vel huc veniet [gap: Greek word(s)] , visum, ut haec parata sint. Sunt et alia in manibus: neque tu credis, quam distinear. Valde metuo Drosemario: hoc magis, quanto integriorem esse non minus ex ipsius sermonibus animadverti, quam ex te audivi, qui ex diuturna consuetudine juvenis animum perspexeris: tamen convalescere suspicor, quod frater nequedum rediit. Jam quoque ad disciplinae vestrae alumnum aliquid dabo, et ordiar ab aureis illis dictis, in quibus istic desiimus. Vale. Helm. ex Academ. Julia prid. Non. Sept. M DC III.



page 813, image: s813

EPISTOLA LXX.

PEr Duncanum mihi nunciavit Sallustius, se nobis hac hebdomade adfuturum: eum nos exspectamus, ut hospitem primarium et gratissimum. Abfuit et abest futurus [gap: Greek word(s)] noster, [gap: Greek word(s)] : qui nisi interea redierit, divertet ad me Crispus, si volet: cum eo de omnibus sive de multis loquar. Quem ego miseram [gap: Greek word(s)] ad [gap: Greek word(s)] , nondum rediit, nec quando hominem exspectem, scio. Etenim cognovi hac hora, quod mirum ni ad vos perscriptum sit. Narrat mihi Stetino rediens Rufus, Ducem Barnimum die C. Aegidii decessisse: ibique exspectatum Ducem Bogislaum, cujus filius Dux Philippus illi defuncto succedit. Forte Verrinus cum hero suo ejusque patre Stetinum una abierit. Quod igitur ante augurabar, Cristatum non venturum. id modo apud animum meum pro certo habeo: adeoque ille facilius per hanc mutationem excusari potest. Hoc interea vos scire volui: ego interea instinc neque cuniculum, neque cuniculi pelliculam vidi. Vale. Helmst. ex Ac. Julia XIX. Sept. M DC CIII.



page 814, image: s814

EPISTOLA LXXI.

EX hesternis literis vidisti, me veriorem vatem fuisse in hoc negocio, quam maluerimus. Et ille autem hoc casu erit excusatior, neque quidquam nobis imputari possit: prorsus aliter fieri non potuit. An nunc enim exploratae industrae et fidei nomine careret Princeps? an ille effunderet bona, ob quorum aliquam exspectationem decem annorum non leves molestias devorasset? Itaque non solum caute, sed recte in ea epistola scripsit, se hac in re Deo parere? Forte Crispus non prius huc veniet, quam cum Serenissimis locutus sit: quod cum suspicer, iterum ad ipsum scribo: quae a te quoque legi velim, et si ille Groeningam ierit, ad ipsum mitti. Uti scribo, ita de juvene sentio, et eum nobis in caeteris auscultaturum mihi persuadeo. Namque ejus animum ab humanitate non abhorrentem, humaniorem fecit consuetudo cum gente omnium humanissima, prudentiorem anni et usus rerum, et iidem illi homines, apud quos cum Temperantia sedem fixisse Prudentia eredi potest. Non te prorsus fugit, quid quis adversus quem superioribus diebus moverit: cognitio causae instituta sapienter exitum sortita est legitimum. Caetera in id tempus rejicio: quando una erit, vel ad nos veniet [gap: Greek word(s)] .


page 815, image: s815

Quos enim sermones habuerimus, quasi tecum habuero, [gap: Greek word(s)] . Vale. Helmaest. ex Academia Julia 21. die Septembr. M DC CIII.

EPISTOLA LXXII.

HIc per strepitum et [gap: Greek word(s)] , quae aularum primum decus putatur, ut revera prima pestis est, qua de re potuimus serio sermonem conferre? Ego qui nihil biberem, visus mihi fui [gap: Greek word(s)] . Ad Sallustium nunc non scribam: quem tu monebis de editione [gap: Greek word(s)] , ut quid, quando, quomodo fieri posse existimas, vel modo, vel ut primum poteris, scribas. Age quoque, ut loquatur cum [gap: Greek word(s)] ipsum Lac, ne mihi vertatur in perpetuum absinthium: quinquaginta autem me missurum, quas in horas singulas a creditore meo exspecto. Quaedam scripseram, quae legeretis: sed ad eam rem otium non fuit: nec talia sunt, quae in fasciculum conjicias. Coeperam quoque conscribere ad tuum Principem de initiatione Academiae; in qua epistola et [gap: Greek word(s)] Atheniensium. Quae de genero tibi narravi, etiam illi narra. Quantum cogito totas etiam noctes! Salus non queat servare hanc Academiam, nisi expergiscatur [gap: Greek word(s)] , aut Deus omnia mirifice [gap: Greek word(s)] . Vale.


page 816, image: s816

Helmstad. ex Acad. Julia die 4. Octobr. 1603. [gap: Greek word(s)] nihil audio amplius.

EPISTOLA LXXIII.

JUlio has dedi: qui ipse sibi erit Sub-Mercurius. Namque negocium neque incipi, neque perfici queat sine Sallustio. Quod ad meas litteras et rem ipsam, non nitimur profecto, vel potius ego non nitor ramusculis. Namque certo scimus, et quibus ille homo supplex factus sit, et quis negocium apud Provinciales egerit, et quis ad Serenissimum retulerit. Decretum autem quidnam, decernendumve sit, [gap: Greek word(s)] . Utinam cognoverit, cognoscatve, priusquam quid decernatur, quae perscripsi: malim ex quocunque potius quam ex me: sed tamen meas litteras [gap: Greek word(s)] legi nescio qua gratia nolim: ita salvus sim, non propter me aut meos, sed propter salutem publicam. Fabellas habemus plures: unam audi. Heri advenit ab Albi Gesnerus Theologus Brunsvigam proficiscens: vix ingresso diversorium adest, qui diceret, hominem restitutum in dignitatem pristinam: advenit eadem hora Potinius detegens mendacium. Namque ille, si quid etiam decretum esset, novisse non poterat. [gap: Greek word(s)] certissima mater est.


page 817, image: s817

Vale. Helmst. ex Academia Julia pridie Non. Octobr. M DC CIII.

De ipso autem homine luce meridiana clarius est. Tamen [gap: Greek word(s)] , qui omniae momenta ponderare poterit, [gap: Greek word(s)] .

EPISTOLA LXXIV.

ITer istud Hamburgense [gap: Greek word(s)] plures adserebant: alii demum affirmant negocium procedere: hoc si ita est, ibitis. [gap: Greek word(s)] audio esse in spe: ex Esbecano istuc accitum [gap: Greek word(s)] : et vobis hodie affuturum puto. [gap: Greek word(s)] : denique in ipso minimum desidero, nec vidi, nec video, quem cum hoc comparemus. Ipse cum cura fungetur officio, et acuetur meis verbis, te diligit, Crispum colit. Nostri juvenes quotidie a Bructero abeunt longius, ad Alpes accedunt propius. Res Academicae sunt, uti erant: unus adhuc [gap: Greek word(s)] . Vale. Helmst. ex Acad. Julia eid. Octobr. 1603.

EPISTOLA LXXV.

MEllea non sunt, neque lactea, quae ille scribit: absinthium, aloe, merum fel. Qui si herus mihi sit, miserum equidem sim mancipium. Coeperam


page 818, image: s818

respondere et responderam: sed jam nunc ea conscindo. Aequissimae enim ipsius petitioni mihi cedendum video. Hoc enim ille aequum putat, quod vult, oblitus, quid amicitiae debeat, et ei amico, quem ille modo habebat unum et unicum. Vult autem nihil, nisi suam [gap: Greek word(s)] . Aut Crispus ei verbum non fecit, aut hominem accendit magis. Scidam ex epistola exemeras. Venerat enim. Cum eo quid actum sit, scire aveo: nisi hodie, audiam die crastino. Una igitur nobiscum iter ibit: quos ego reverti, quam abire malim. Vale. Helmstadii ex Academia Julia die 17. Octobr. 1603.

EPISTOLA LXXVI.

POstquam rediisti, redeamus ad scribendum. Ex te scire cupio [gap: Greek word(s)] : adde praeterea, quae de illa solennitate illic typis edita narrantur. De vestro in Academiam adventu forte interea verbum nullum. Nobilissimi Othonis ab Hoim uxori scripsi versus aliquot: correctos ad ipsum mittam, velim te hoc amico et pio officio itidem fungi. Quod ad [gap: Greek word(s)] darem, erat quidem, sed non vacabat. Scaligeri de me epistolam mense Majo scriptam, recens mihi redditam, si vobis lubet legere, misi ejus exemplum ad Othonem.


page 819, image: s819

Vale. Helmst. ex Acad. Julia Id. Nov. M DC CIII.

Josephus Justus Scaliger Joanni Caselio S.

BInas a te litteras eodem ferme tempore accepi. Quae tamen prius scriptae, posterius redditae sunt. Neque vero causam scire potui, cur is, cui priores tradideras, tam lente fidem suam liberaverit. Statim enim, si vacat, ad amicorum literas respondere soleo, id quod et jam fecissem, si per ejus culpam mihi licuisset. Nihil enim mihi antiquius est, quam negligentiae et causas omnes et suspicionem a me amoliri, ut ternis potius literis ad unas quam nullis respondeam. Primum igitur, quod ex iis accepi, qui mihi tuas reddidere, gratissimum mihi de valetudine tua fuit, quam adhuc constare tibi in aetate illa affirmabant. Quod vero ex literis tuis cognoscere potui, ex eo non vulgaris mihi admiratio incessit. Non quod mirari soleam, quae miranda non sunt, sed quia, quibus bene consultum volo, aliter illis accidere, facere non possum, quin doleam. Tibi enim, homini raris ingenii dotibus et eximia virtute praedito, invideri mirarer equidem, si virtutem esse rem invidiosam nescirem. Quia vero id quotidianum est, non tam nairor idtibi accidere, quam doleo ei, cui minime omnium vellem, in hac praesertim senectute, id contigisse. Ac quamvis plus tibi constantiae superesse ad haec contemnenda, quam illis impudentiae ad te lacessendum scio; tamen et nobis


page 820, image: s820

aegre est, quietem studiorum tuorum sollicitari: et tu non potes effugere, quin aliquando ad hos susurros animum advertas. Nam et tonitrua movent sapientis animum, quamvis non terrent. Quomodo leonem apud Aesopum non terruit mus, sed excitavit. Nihil tamen magis assultus harum larvarum eludere potest, quam dissimulatio [gap: Greek word(s)] . Sui enim ratione haberi putant (quod quidem affectant) quum, quibus insultant, eos maxime se permovisse arbitrantur. Hos animos illis conscientia, et doloris ab illis expressa, quibus nocere student, confessio, faciunt. Sed talem proterviam solus contemptus retundere potest. Neque tu haec ignorare potes, homo Philosophiae alumnus, ut mihi opus sit ea te docere. Non possum tamen dissimulare dolorem meum, quem ex praepostera hominum hodiernorum consuetudine capio: quos, quum literae, quas profitentur, ex feris humaniores efficere debuerint, nihil tamen illorum moribus agrestius, nihil ingeniis inamoenius, nihil scriptis virulentius, nihil verbis atrocius. Non memoro inscitiam, (nam ea sola ejuscemodi morum mater est,) et absque illa fuisset, si non meliores, saltem minus male esse potuissent. Ad fastigium barbarei, mi Caseli, pervenimus. Non habet quo ulterius progressum faciat. Jam stat in praecipiti. Pauculi supersunt, quos melior natura formavit. Ex quibus alii sensum bonarum literarum, alii sensum et usum habent. Tu quidem in illis familiam


page 821, image: s821

ducis, qui puritate sermonis atque eruditione omnes provocare possis; et, quod caput est, vitae integritate ac modestia inprimis, quam virtutem ego, quum in multis, qui literas colunt, tum in vestris praecipue Germanis requiro: apud quos nulla magis ad maledicendum parata sunt ingenia, quam quae maxime horrida sunt et agrestia. Quot Teutonicorum scriptorum portenta Nundinae Francofurtenses producunt? Quis in reliqua Europa aut plura vidit, aut petulantiora impotentium animorum argumenta, quam sunt illa lemmata librorum, partim Germanico sermone, partim Latino, sed a Germanis Furiis concepta? Quis tam perditus, ut legendis illis bonas horas perdere postulet? Deus meliora, quam ut relictis optimis studiis, vel unum temporis momentum illis impendam. Et literae tamen furoribus et debacchationibus horum ancillantur, ut non ad aliud quam ad impura horum hominum ministeria natae esse videantur. Sed, mi Caseli, neque querelam nunc instituo, neque modum epistolae excedam. Hanc vocem doloris mei testem, tum imminens bonarum literarum interitus, tum improbitas hominum extudit, qui non aliter se doctos probari putant, quam si literis in hominum doctorum dedecus abutantur. Hoc unum me tamen consolatur, quod tu cum paucis de aureo illo seculo reliquus, quo Italia, Gallia, et Germania honestis floruit artibus. Neque minus consolari te debet, quod bomines tecum habes, qui


page 822, image: s822

quotidiani congressus sui suavitate omnem molestiam tibi abstergere possunt, et illam horum generis bumani retrimentorum recordationem ex animo delere, siquidem ulla adhuc residet. Quorum aliquot lucubratiunculas, quas misisti mihi, summa oum voluptate legi. Tuum carmen, tum Latinum, tum Graecum, in homine id aetatis miratus sum, qui, quae mea stultitia est, aliorum senum captum ex meo metiri audeam. Vix tandem, mi Caseli, sentio, Musas puellas esse, quae senes aversari solent, quae quidem quum sint novem, ne unam quidem exorare possum, ut per eam unum epigrammation, ut cum Ennio loquar, edolare mihi liceat. Tanta est ariditas venae, quam amici in juvene fuisse jurant. Ego, quanta fuit, aut si qua fuit, non memini. Hoc unum scio, in sene nullam esse. Molliculum et venustum illud epos Gracum aetas tua poterat vetare credi tuum, nisi ingenium tuum, quod mihi probe notum est, aliter persuaderet. Quod vero in extrema epistola de Isaaci Casauboni praeclaro de nobis testimonio adjecisti, non praeter solitum facit, qui ex amore suo metitur, quod non potest ex merito meo. Notum est, quanti ego illud literarum columen faciam. Orote, quid vidisti ab eo, nisi eximium? quid illius Athenaeo, quid historia Augusta, quid omnibus ejus lucubrationibus eruditius, absolutius, exquisitius? Hoc unum doleo, tantae eruditioni testes deesse, quos meretur. Omnes docti, illum in literis multum praestitisse fatentur, quantum tamen praestiterit, nesciunt. Ille unus plus, quam omnes


page 823, image: s823

simul, qui illas tractant literas, me docuit. Utinam illi ejusmodi testes contingerent, qualem me esse sentio. Sed comprimo me: vereor enim, ne garrulitate mea tam illius laudes deteram, quam te obtundam. Vale. Prid. Kalend. Quint. Jul. 1603.

EPISTOLA LXXVII.

BInas ad te his diebus dedi, non tam tibi ut aliquid nuntiarem, quam desiderio vestrarum sive potius vestri. Poteris autem die crastino aliquid per generum dare: mitte etiam, quae describi coepta sunt proemii Xenophontei, nec obliviscere narrationis [gap: Greek word(s)] Hamburgicae. Amicus noster properabat, cujus in quibusdam rebus ingenium cognoris. Utinam omnes, quae veritatis et commodi publici sunt, quaeramus. Vale. Helmst. ex Academia Julia XII. Nov. 1603.

EPISTOLA LXXVIII.

IN eorum, quae tibi legenda reliqueram, amissione, jacturae nihil est. Nec enim exemplum habeo, neque nihil de iis penes me est, praesertim si ea mihi libeat retexere: de quo videro. Sunt tamen, quae Adolescentes cum aliqua, ut opinor, utilitate cognoscant. Malim autem porro coram quotidie tecum loqui, quam per has interpretes, in quibus saepe desideremus


page 824, image: s824

ea, quae audire potissimum noluerimus. Quin vero adestis? Nam de contagio, quae istic feruntur, falsa sunt: nec illum locum attigit, de quo dictum istic audio. Aut capiuntur fabellis, aut eas confingunt, quod huic negocio non favent: velint saltem, non dico nobis, sed studiis liberalibus. Nos si qui minus ament, perinde habebo: nec talibus succensebo, neque maledicam. Vale. Helmaest. ex Acad. Julia XXIII. Novembr. M DC CIII.

EPISTOLA LXXIX.

DEderat ad me literas Delius non inanes. Scripserat enim non solum, quae scire desiderarem, sed quae non levi cura me levarent. Meum erat rescribere: fasciculum istuc misi: tabellarius abierat: remittuntur, ad me litterae: quas nec perire velim, et ab illo legi, si illic adhuc haereat, sive redierit, sive his diebus exspectetur. Eundem igitur fasciculum fidei tuae commendo. Si Decembri aderitis, quis annum hunc vos hic vixisse non praedicabit? [gap: Greek word(s)] . Vale. Helmst. ex Acad. Julia IV. Kalend. Dec. M DC CIII.



page 825, image: s825

EPISTOLA LXXX.

QUia biduo aderitis, faciam hic finem nostri [gap: Greek word(s)] . Tu enim respondebis coram. Cum potissimam partem noctis insomnem agerem, exaravi quoque aliquid ad Principem, quod te interprete cognoscet plenius; est tamen cujus interpretationem a me accipies. Etenim ut in aliis, ita hic quoque senile [gap: Greek word(s)] servo. Vale. Helmst. ex Acad. Julia V. Non. Dec. 1603.

EPISTOLA LXXXI.

FRater tuus hic fuit, me non vidit: a meis semel iterumque quaesitus fuit frustra. Nam ego cum eo de isto vitae genere contulissem. Si quid habes, quod me scire velis, hic tabellarius a Cornelio ad Chilonem missus statim ad nos revertitur. Exspecto quoque, si quid respondeat Sallustius. Exemplum epistolae ad me Zamoscii, etsi singulare argumentum non habet, mitto. Videbitis, ut Academia nostra non ita vilis sit foris, ut est domi. De Zamoscio, ejus Academia et paedia filii adhuc impuberis, audies coram. Unum tibi narro in praesentia, quod quatuor linguarum praeceptores ipse liberali sumptu alit, ac habet jam puer initia linguarum Latinae, Graecae, Germanicae et


page 826, image: s826

Turcicae. Hoc occinito iis exemplum, qui Principes in Inscitia educari malunt, utipsi primo loco sint. Expedit sane oeconomo dubiae fidei, ut fortunatus herus artem numerandi minus recte calleat: tu accommoda caetera: forte ipse aliquando in loco idem fecero: sit argumentum [gap: Greek word(s)] . Vale. Helmst. ex Acad. Julia Non. Dec. M DC CIII.

EPISTOLA LXXXII.

EPistolam flagitas, RUDOLPHE, de qua me cogitare ostenderam, cum tu te aliquid in natalem Principis Frid-Hulderici quintum jam meditari diceres. Ajo me certam tibi spem fecisse ejus lucubrationis? hoc vero modo non et mihi persuades: nec enim ab eo multum aberam. Verum, ut aliquid et ipse meditari coeperim, nihil scripsi. Sub speratum enim diem alio ibam, uti fcis, in negocio fratris pernecessario. Rediens quaerebam de Nonis tuis Aprilibus: redditas legi avide: relegi cum voluptate, cum admiratione, cum praedicatione ad familiares: hoc non contentus, ad amicos exempla misi, qui hoc genere epularum delectantur potissimum: misi quotquot mihi donasti, et quotquot tibi eripui, cum relinquerem paucula. Cum aliis ad alios opus esset, jussi typographum eadem recudere, forma


page 827, image: s827

vulgari, minore molestia. Nam nec ille habebat chartam regiam, et operae laboris aliquid declinant. Hoc meum studium indicio tibi sit, quid de hac oda sentiam: quam equidem adspiciens longiusculam putabam, inter legendum facta fuit duobus nominibus brevior: tum quod erat suavissima, tum quod nihil habet supervacaneum. Caute laudas alumnum disciplinae vestrae, doces fideliter, cum in hac cohortatione, tum alias semper, nec quidquam toto tempore, qui modo sextus annus ire coepit, abs te omissum est, quod a cujusquam fide et industria requiri praestarive potuerit. Praetereo caetera, ista intelligi ab impubere, et rarum et magnum est: praestabis, sive praestabitis porro, quod habes optatissimum aulae magistrum, sive praestabimus, quoniam academicos in curae partem adscisitis, ut quam minimum, sive nihil potius ad educationem regiam desideretur. Etenim eam penitissime intelligitis: cur enim hoc non affirmem? cum utriusque et doctrinam noverim et animum: nec temere mihi ejus rei intelligentiam arrogo senex, totaque vita in ea parte plurimum ac summo studio versatus. Nec aliquid causae est, quamobrem dissimulemus, omnem [gap: Greek word(s)] regiam nobis esse cognitam, quando omnia, pleraque certe didicimus, quae et


page 828, image: s828

a sapientibus, et ab inferioris notae scriptoribus super eo negocio memoriae prodita sunt: et doctrinas videlicet, quas regias appellare nihil vetat, et, ne quis rationes veras mera verba suspicetur, exempla Principum praestantium: illas sinceras atque uberrimas: haec, ut in rebus humanis, quaedam expressa ad archetypum, ut facile adversus calumniam constare valeant: cujus quae ipsa spicula in hanc doctrinam jacit, et retudimus saepe, et retundemus deinceps. Nos faciamus officium, et quae Gubernator universi nos idem ille filios Regum discere discant in republ. capiendis doceamus: quod cultu vitae humanae, deque rectis consiliis docere jussit, investigemus, deque vero sedulo et agendo exerceant. Sed quid quotidianas nostras dissertationes adsuo epistolae? cum illarum vix modus, satietas vero statui neque possit, neque debeat. Vale. Helmstadii ex Acad. Julia XIII. Kalend. Maji. M DC CIV.



page 829, image: s829

JO. CASELII DE CHARACTERE EPISTOLICO DISSERTATIO, Ex ejusdem libro, Qui PHALEREUS inscribitur, deprompta. DE CHARACTERE EPISTOLICO. I.

ARtemon, qui Aristotelis epistolas in ordinem redegit, earumque volumen edidit, ait, eodem stilo scribendas epistolas, quo scribitur dialogus. Esse enim epistolam velut alteram dialogi partem. Ac forte aliquid dicit, sed non dicit omnia. Oportet enim quodammodo plus accuratae considerationis adhibere ad exarandas cum laude litteras, quam ad scribendum dialogum. Dialogus enim imitatur ex tempore loquentem; sed epistola scribitur et donum mittitur aliquo modo. Quis


page 830, image: s830

igitur ita loqueretur cum amico, ut Aristoteles cum Antipatro, scribens pro exule, dicit? Si quocunque hic exilio periit, ut desperatus ei sit reditus, nimirum iis, qui apud inferos, sunt, redire volentibus, non sit invidendum. Qui enim sic loquitur, videtur potius demonstrare, non familiariter loqui.

II. Etiam solutiones crebrae non conveniunt epistolis. Videatur enim nasci disputatio pro epistola. Praeterea quae imitationis sunt, non ita scriptionis sunt, nedum conveniant epistolae, veluti in Euthidemo Platonis: Quis erat, mi Socrates, qui cum heri in Lyceo disserebas: certe multi nos circumstabant. Atque paullulum progressus ita infert: ac mihi videbatur hospes quispiam esse, qui cum loquebare: quis erat? Hujusmodi enim omnis explicatio atque imitatio personae magis convenit, quam epistolis, quae scribantur.

III. Plurimum autem morati habeat epistola, ita ut dialogus: sic enim quisque scribit epistolam, ut animi sui effigiem. Ac videre licet ex quavis oratione mores, unde et est proverbium; sermonem esse certam animi notam; sed ita evidenter ex nulla, uti ex literis; nec facile quis ita literas pingere, fucoque illinere potest, vel potius nemo eas ita semper potest pingere, ut scriptoris animus intimus non aliquando deprehendatur. Si enim nihil aliud,


page 831, image: s831

aut si non certum malitiae genus, fraus ipsa hinc inde emicat.

IV. Quare etsi hic canon vitae est, ut et bene sentiamus, et bene faciamus: tamen serviet, ni fallor, orationi non minus, quam quidquam praeceptorum. Ita qui bene sentiat, et bene faciat, non magna difficultate idem etiam bene scribat, aut certe in id, quod foedissimum est in oratione, nunquam incurrat, caetera mediocri studio et usu facile sibi pariat.

V. Magnitudo vero etiam contrahatur epistolae. Quae enim valde longae sunt, atque insuper oratione tumidiores, equidem epistolae esse nequeant, sed opera, in quorum fronte scripserimus S. P. quemadmodum sunt multae Platonis, et prae caeteris ad Dionysium et Dionis propinquos, et epistolae Thucydidis; quaedam item Isocratis et Demosthenis. Nonnullae tales sunt M. Tullii; prae caeteris nobilis illa ad Q. Fratrem, Asiae tunc Proconsulem: liber enim est, quo virum politicum magna ex parte erudit.

VI. Habenda est et compositionis ratio. Si igitur structura verborum dissolutior potius, qualis est pene omnium Ciceronis ad Atticum. Ridiculum est enim orbes orationum facere, quasi non epistolam, sed causam scribas; neque solum ridiculum, sed neque amicitiae conveniens, quoniam,


page 832, image: s832

arrogans, cum excludatur familiaritas, comes et index benevolentiae. Quod enim in proverb. est, ut ficum ficum dicamus; id servandum prorsus in epistolis, si uspiam in oratione; quod in omni re tamen boni viri facient, detestati quicquid cum veritate non congruit.

VII. Videamus quoque, quae sit Materia Epistolae: non solum enim certa quaedam locutio, sed quaedam etiam res propriae conveniunt epistolis. Aristoteles igitur, ut qui plurima, ita doctissimorum hominum judicio praeter caeteros formam epistolicam videtur assecutus: Hoc autem, inquit, non scribo ad te. Non esset haec res accommodata epistolae. Si quis enim literis persequitur sophismata et naturae rationes; scribit ille quidem, sed non scribit epistolam, cujusmodi exstant tres epistolae Epicuri apud Laertium. Debet enim esse epistola, ut multa simul complectantur, brevis aliqua benevolentiae significatio, et negotii simplicis expositio, et conflata verbis simplicibus.

VIII [correction of the transcriber; in the print XIII.] Haec autem simplicitas elegantiam non respuit, sed praecipue est haec epistolae elegantia, benevoli animi indicationes et crebra proverbia adspersa. Haec enim sola sapientia in epistola sit, non peculiaris quaedam et recondita, quoniam populare quiddam est proverbium et commune.


page 833, image: s833

Si quis vero sententias edit et cohortatur; non jam ille per epistolam aliquid significare, sed per machinam videtur. Aristoteles sane etiam demonstrationibus alicubi utitur epistolicis, ut quando docere vult, eodem pacto et magna oppida et pusilla beneficiis afficienda esse dicit: Dii in utrisque aequales: siquidem igitur Gratiae Deae, in utrisque tibi aequales constituentur. Hic et quod demonstratur, est epistolae accommodatum, et ipsa quoque demonstratio.

IX. Cum vero etiam et ad Respubl. interdum et ad Reges scribamus, sint sane hae epistolae nonnihil elatae, ac recedant a stylo tenui aliquanto propius ad Magnificum. Nam habenda est ratio etiam personae, ad quam scribas. Sic tamen elatas eas esse oportet, ut non opus nascatur pro epistola, quemadmodum illa Aristotelis ad Alexandrum, et Platonis ad Dionis propinquos. Quod tamen exemplo talium virorum fit, et tantis auctoribus, id fortasse non magnopere reprehendi possit.

X. In universum autem, quod ad elocutionem, misceatur epistola ex duabus notis: eleganti et tenui.

SCHOLION. I.

ORationes Rhetorum conflantur e dicendinotis omnihus, quas ita misceri


page 834, image: s834

oportere existimamus, ut unicuique rei sua dictio, sua compositio tribuatur. Suam dico, quae maxime conveniat. Convenire autem maxime judicanda sunt, quae si aliter, vel efferantur, vel constituantur; neque vim, neque decus idem obtineant. Ita perfecta erit oratio, in qua non multum desideremus, quam potius admiremur.

II. An vero haec ratio sequenda est in exarandis literis? Nam videtur esse operae precium, hac etiam de re aliquid praecipere. Namque hujusmodi praeceptorum usus erit singularis et quotidianus. Vix enim dies praeterit, quin politi homines epistolas conscribant, sive id ipsis necessarium est ad expedienda alibi per alios negotia, sive quia ita volunt, quod sentiunt, unam hanc esse neque contemnendam rationem tuendae amicitiae, aut colendae humanitatis. Humanitatem autem qui tollat e societate mortalium, plantas omnium bonorum radicitus exstirpet, et omnium contra malorum semina jaciat, quorum per se, ut lolii, amplissimus est proventus.

III. Literae dicuntur, quia hae sunt scriptionis elementa. Sed an haec sola scriptio? Videtur omnium prima, quoniam maxime necessaria; caeterae, quae multiplices ortae deinceps. Epistolae autem,


page 835, image: s835

quia mandata de nostris rebus exponunt: nam [gap: Greek word(s)] etiam mandare est. Sic Thucydides libro I. [gap: Greek word(s)] apud Aeschylum initio [gap: Greek word(s)] ; quae paullo post dicuntur [gap: Greek word(s)] . Idem [gap: Greek word(s)] .

IV. Qui autem epistolas recte scribent, utentur potissimum nota tenui. A quo judicio Artemon non videtur dissentire. Putavit enim, qua ratione sermones componuntur, eadem et exarandas literas. quod hae sunt sermonis pars altera. Hinc apparet eum voluisse tenuem characterem convenire epistolis, quoniam ex eo constant dialogi. Habentur enim ex tempore, et sic conscribuntur, quasi ex tempore habiti; nec admittunt, nisi familiarem sermonem, aut qui ad familiarem accedat proxime.

V. Appareat igitur haec negligentia, sive orationis humilitas in scriptis dialogis, cujus tamen non multa vestigia oportet exstare in scriptis epistolis. [gap: Greek word(s)] . Oportet epistolam esse magis adornatam, sive paulo majore diligentia scriptam, quam sermo aliquis, quod quodammodo muneri


page 836, image: s836

amico mittitur. Munus autem sordidum nemo amico mittit, qui sapiat.

VI. Ne sint igitur inquinatae, ne abjectae epistolae, ne careant cura, ne tamen multam perpetuamque prae se ferant. Nec enim hoc convenit amicitiae aequalium, inter quos ea contrahitur, sed est inferiorum adversus multo superiores.

VII. Ex epistolis praestantium virorum exempla peti possunt, quae accuratiora esse patet, quam ut sermonibus conveniant. Tale est Aristotelis ad Antipatrum: [gap: Greek word(s)] : Qui locus clarior esset, si integra exstaret epistola.

IIX. Hoc tamen non est obscurum, acutiorem esse orationem, quam familiariorem. Sermones item soluti sunt, neque conjunctionibus quasi conglutinati. Convenit autem actioni solutio, quod prius quoque monuimus.

IX. At epistolarum partes copulis oportet connecti; quod nisi fiat, nascetur obscuritas, quo loco perspicuitate opus erat. Exemplum ex Euthydemo Platonis hoc est: [gap: Greek word(s)] : paucis vero interjectis: [gap: Greek word(s)] ;



page 837, image: s837

X. Haec epistolae aut nunquam, autadmodum raro conveniunt. Namque etiam intelligens hujus rei, quando convenientissimum judicat, [recte autem judicabit] vel aliquid [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] includet epistolae. Non dubitavit, hoc facere in hoc genere princeps Cicero: inclusit idem et partes orationum. Verum exceptio haec est, non regula, quarum hanc semper sequi tuto possis. In altero convenit ratio dialogi et epistolae.

XI. Nam [gap: Greek word(s)] in utroque requiritur. Ut igitur in sermonibus exprimuntur loquentium mores et deteguntur animi: ita in literis quoque ipsum scribentem totum apparere, qualis est, oportet; inprimis autem benevolum; quin haec est natura rei. Ut plurimum enim secundum veterem versum, [gap: Greek word(s)] ; quanto magis ex literis?

XII. Sequitur praeceptum de magnitudine epistolae. Respondeat dictioni: haec sit tenuis, illa modica pro negotiis, quae explicantur. Non nascatur liber pro epistola, qui nihil habeat praeter initium epistolicum, videlicet salutationem, ut [gap: Greek word(s)] .

XIII. Caeterum et sua est compositio epistolae, non periodica, sed liberior atque solutior. Ambitus sunt causarum: hic foret ridicula eorum ostentatio. Aliena enim est a moribus amicorum.



page 838, image: s838

XIV. Non quod excludantur e literis omnes periodi, sed ne crebrae sint, et quae sint, ne productiores. Sunt autem breviores, unimembres et bimembres. Neque hae pro periodis a quivis agnoscantur. ut quem in vili amictu videas, non agnoscas pro Patritio.

XV. Reliquum est [gap: Greek word(s)] . Non enim omnes res proprie conveniunt epistolae, nisi quis contendat, cuique licere, in qua re ipse versatur, de ea epistolas scribere non minus, quam aliud ingenii monumentum condere. Hinc inscripserunt aliqui, poterunt item alii, [gap: Greek word(s)] , ne plura dicam genera.

XVI. Verum audiamus Aristotelem, qui cum abdita naturae eruerit, et ad agnoscendum non stupidis, nec inertibus ingeniis proposuerit; hoc quod in sensus pene ipsos incurrit, non viderit? Vidit autem, et protulit, cum in quadam epistola scripsit: [gap: Greek word(s)] : id est, hoc ad te non scribo: neque enim conveniret epistolae. Magnam jacturam fecit [gap: Greek word(s)] amissione epistolarum hujus Philosophi, quarum gustam habere licet ex pauculis, quae in manibus sunt, longe politissimae, et plenae succi sapientiae. Quas adhuc Simplicium legisse apparet. Mentionem enim earum


page 839, image: s839

facit [gap: Greek word(s)] . Affirmat autem, in arte scribendarum epistolarum Aristotelem caeteros omnes post se reliquisse.

XVII. Facit quoque idem locus ad ea, quae diximus, quaeque dicemus de perspicuitate, ut necessaria ad hoc genus scriptionis. Nec non probat comparationem, cum conditione tamen, sermonum et epistolarum: [gap: Greek word(s)] , inquit: [gap: Greek word(s)] .

XVIII. Non sunt igitur revera epistolae, quibus [gap: Greek word(s)] explicantur, tum quia carent benevolentiae notis, quas lucere in omnibus litterarum partibus convenit, tum quia non sunt expositio simplicis negotii, simplici orationis genere facta. Haec enim sunt uniuscujusque epistolae propria.

XIX. In primis ornant epistolam [gap: Greek word(s)] , id est amicorum inter se svaves compellationes atque blanditiae. Item crebra proverbia, quae sunt condimenta non nimis exquisita, uti diximus.

XX. Non convenit [gap: Greek word(s)] , sive verba fundere sapientia. Nec sententias dicit orator, nisi ubi locus adm. postulet.

XXI. Denique hoc nec omnium est, nec


page 840, image: s840

cujusque temporis, neque de quacunque te, [gap: Greek word(s)] , inquit Philosophus, [gap: Greek word(s)] . Senibus convenit sententias dicere, quorum est auctoritas, quod habentur prudentes, quoniam usu rerum praediti; de iis autem tantum rebus, in quibus longo vitae tempore fuerint versati: de re rustica rusticus, de negotio civili civis, de republica senator, de militia Dux aut veteranus:

XXII. Adolescentiorem haudquaquam decet. Itaque idem recte et diserte admodum, [gap: Greek word(s)] . Qui minor aetate sententias dicat, indecore faciat, ut et idem, si fabulas inveniat, aut in oratione usurpet. Qui vero de negotio, quod non habet longo multoque usu exploratissimum, pronunciat, prodit stultitiam suam et rude ingenium. Agrestes enim homines maxime solent sententias dicere, et suum de unaquaque re judicium temere et confestim aperire.

XXIII. Cum autem sententiis refercire literas non oporteat; videntur neque cohortationes esse epistolarum, quae tamen saepe comprehenduntur literis. Scilicet merae esse [gap: Greek word(s)] non debent: hae vero rarae ad aequales, rarissimae ad superiores,


page 841, image: s841

vel nullae potius, nisi alia res eos quodammodo aequet, ut sisapiens ad potentem scribat.

XXIV. Quod si quis quid in epistola probare velit; oportet esse probationes non nimis subtiles aut sublimes, sed epistolicas: cujusmodi usus fuit Aristoteles, ut doceret, pusilla oppida non minus esse beneficiis afficienda, quam amplas urbes. [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] .

XXV. Ex iis, quae diximus, intelligitur, potissimum Tenui charactere scribendas, nec oportere esse incomptas supina scribentis negligentia. Itaque non omnem elegantiam ad epistolas conquiremus, sed nonnihil tamen. Quid enim amicum sive [gap: Greek word(s)] absque venustate?

XXVI. Ex Magnifico huc nihil adferemus, nisi sit ad Reges scribendum, aut ad Respublicas. Tum enim elatiores esse debent, quod ratio sit habenda ejus personae, ad quam scribimus. Tamen ut meminerimus, nos epistolam scribere non opus condere.

XXVII. Ex Gravi forte nihil ad hanc artem faciat, nisi rarissime. Acria enim quid ad epistolas, quas docuimus constare magna ex parte benevolentia?

XXVIII. Sed dicat quis, expostulationes


page 842, image: s842

etiam consignari epistolis? Non debent tamen illae humanitates leges migrare: carere convicio omni et omnibus contumeliis debent. Qui secus faciat, non egeat legibus politae artis epistolicae, sed barbare vivat et sentiat et scribat, ubi, quemadmodum apud Aetnaeos fratres, [gap: Greek word(s)] .

XXIX. Igitur in hoc charactere multum erit elegantis notae, vel quia amabilia pleraque, tenuis plurimum. Quare non alieno loco inculcamus haec praecepta de scribendis epistolis: nec alienum existimo, si quae de eadem re visa fuerunt summo Theologo, viro doctissimo, Gregorio Nazianzeno, subjiciam.

XXX. Comprehendit autem omnem suam sententiam quadam ad Nicobulum epistola, quam nos omnium primi edidimus, jam ante annos sedecim; postea quoque vidimus editam in Italia ab Aldo Manutio, Paulli filio. Mecum vero pluribus adhuc annis ante vir Graece doctissimus et praeclare de Graeca lingua meritus, Arnoldus Arlenius Belga communicaverat. Floruerat juvenis Bononiae, doctissimis hominibus familiaris et carus. Praeter enim quam, quod Graecorum aliquot scriptorum publicationem fideliter procurarat, in quibus et Josephus est, ediderat quaedam ingenii monumenta non inerudita. Fatum


page 843, image: s843

etiam vobis Arlenii narrabo. Ille Bononia iter facturus, si recte memini, Romam, postridie in via, in tramitibus Apennini, ex equo delapsus, crus fregit, et aegre Florentiam delatus, eo in loco consedit, ubi et plures annos vixit: tandem ingravescente aetate Taurini bonas literas docuit. Incredibile olim studium posuerat in emendatione veterum scriptorum, quos ego permultos apud ipsum vidi, collatos summa diligentia cum manu scriptis libris. De illis ipsius laboribus ex eo tempore nihil cognovi. Mihi donabat quandam Libanii orationem pro bonis litteris, et de qua memini, Nazianzeni epistolam, non indignam, quam hic quoque consideremus, quod ex ea fortassis aliquid lucis etiam superioribus accesserit.

XXXI. Sive autem eam velit Arlenio, sive Manutio debere Lector: haec ipsa est:

[gap: Greek word(s)] .


page 844, image: s844

[gap: Greek word(s)] .

XXXI. Eruditissimae hujus epistolae sententiam et ipse conatus sum Latine reddere,


page 845, image: s845

quod forte non prorsus assecutus fuero, vel de meo judicio. Neque enim diffiteor, esse in quo haeream.

QUi epistolas scribunt, quoniam et hoc petis, eorum alii pluribus verbis scribunt, quam conveniat, alii vero etiam ita paucis, ut aliqua desiderentur. Atque utrique a modo aberrant, quemadmodum a scopo sagittarii, sive hi inferius, sive altius feriant. Aequalis enim utraqua aberratio, etiamsi a contrariis fiat. Est autem epistolarum modus, ipsemet usus. Neque igitur pluribus verbis scribantur, ubi non multae sunt res, neque pauculis, ubi multae. An enim metiri sapientiam decet, aut schoeno Persica, aut puerili cubito, et adeo imperfecta scribere, ut ne scribere quidem videaris? sed imitari umbras meridianas, aut centrorum in oculos incurrentes, quarum longitudines considunt, et magis visum nostrum fallunt, quam * extremo aliquo cognita appareant, suntque, ut commode loquar, imagines imaginum, cum quod utrinque immodicum est fugere, et observare modum oporteat. De brevitate ita sentio. De perspicuitate, nemo est, qui nesciat, similitudinem orationum fugiendam esse, quantum fieri potest, et magis inclinandum ad sermonem familiarem. Atque


page 846, image: s846

ut uno verbo dicam, haec epistolarum optima est, quae et cuique e vulgo et erudito persvadeat, quod vult: illi, ut ad captum populi, huic, ut supra captum populi facta, statimque intelligatur per se. Aeque enim intempestivum foret, griphum intelligi, et ad litteras interprete opus esse. Tertium, quod in epistolis requiritur, est venustas: eam assequemur, si neque prorsus arida et invenusta scribamus, et incompta, et inornata, et immunda, ut dicitur, exceptis sententiis et proverbiis, et apophthegmatis, praeterea dicteriis et aenigmatis, quibus conditur oratio; neque nimium illis abuti videamur. Illud enim est rusticum, hoc satietatem parit. Et tantum illis uti oportet, quantum purpuris intextilibus. Figuras autem adsciscemus paucas, easque non impudentes. Opposita vero, et aequalia aequalibus relata, et aequalia membra sophistis relinquamus. Quod si alicubi accipiemus, hoc tanquam ludibundi faciamus, non rem seriam agentes. Extremum orationis hoc sit, quod ex eleganti viro de aquila narrare audivi, cum aves de regno contenderent, et ornavissent sese aliae aliter, in illa hoc fuisse pulcherrimum, quod se pulchram non opinaretur. Hoc etiam in epistolis maxime observandum est, ut nihil ibi sit fuco illitum, omniaque quam


page 847, image: s847

proxime ad naturam accedant. Haec tibi de epistolis, veluti per epistolam a nobis habe: ac forsan haec ad nos minus pertinent, qui gravioribus studiis occupamur. Caetera vero tum ipse labore tuo erues, cujus docilitas mihi perspecta est, tum qui in iis praestant, te docebunt.

XXXIII. Annotabimus et ad hanc epistolam aliqua, cujus argumentum, si ea sequamur, quae tradidimus, minus convenit epistolae: haec enim doctrina opusculum desiderabat. Quod vidit et Nazianzenus. Quare se quoque purgat non solum de paucitate praeceptorum hujus artis, sed hoc quoque nomine, ut opinor, [gap: Greek word(s)] , inquiens, [gap: Greek word(s)] . Quibus verbis videtur dicere, omnem hanc rem neque epistolae esse, neque brevi epistola omnem posse explicari.

XXXIV. Erudit autem studiosum elegantiae scribendi litteras de tribus potissimum, de magnitudine epistolae, de perspicuitate de gratia. Nec quidquam obscuri est in hisce tribus praeceptis, aut diversum abiis, quae supra exposuimus: aliquae forte partes declarationem postulent: videtur certe postulare una earum, si modo quid lucis adferre possimus.

XXXV. Primum est de brevitate, quae videtur aliquibus placuisse, cujus loco probat justam epistolae magnitudinem. Non


page 848, image: s848

enim de magno pluribusve negociis ita breviter scribendum erit, ut qui legat, non intelligat, quid velimus: neque de re parva et plana longam orationem instituemus. Hoc enim ostentatoris foret, aut garruli. Qui alterutrum sequantur; faciunt quod [gap: Greek word(s)] minus exercitati, qui cum habeant sibi certum [gap: Greek word(s)] propositum, sagittam supra infrave eum mittunt, et ex contrariis aeque aberrant.

XXXVI. Magna est vis medii in moribus, in actionibus, in artibus; nec minor in omni oratione. Magna igitur etiam in scriptione epistolarum. Res autem ipsa, de qua agemus, est scribentis quasi scopus, et medii index, et mensura longitudinis. Hoc est, quod Phalereus: [gap: Greek word(s)] . Magno negotio longiorem epistolam, parvo beviorem destinabimus.

XXXVII. Metiri oportet quamque rem sua mensura, quod illustratur similitudine. Sapientiam enim metiemur, neque schoeno Persica, neque cubito pueri. [gap: Greek word(s)] est e mensuris minoribus, e maximis [gap: Greek word(s)] . De cubito cuilibet notum: schoenos multa stadia, imo duos parasangas continet. Sunt autem ambae dictiones Persicae, docente Athenaeo [gap: Greek word(s)] . libr. III. [gap: Greek word(s)]


page 849, image: s849

[gap: Greek word(s)] . Quae mensura tamen sit, non indicat; sed docet Herodotus [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] . Schoenus igitur IIX. M. passuum, vel paullo minus duobus milliaribus Germanicis. [gap: Greek word(s)] ante scripserat Callimachus, ut Plutarchus testatur [gap: Greek word(s)] , qui neque schoenis, neque parasangis metiendam addit beatitudinem, id est, neque latifundiis, neque regionibus aut regnis, quorum domini saepe longissime absunt a beata, vita, vel sunt etiam mortalium miserrimi.

XXXVIII. Haec si ad locum epistolae minus faciunt, at sunt non inerudita. Sic autem Plutarchus. [gap: Greek word(s)] ;

[gap: Greek word(s)] .


page 850, image: s850

XXXIX. Aurea omnia, et ad auri potentiaeque sitim restinguendam a sapientibus divinitus inventa. Sed haec de Schoeno et cubitis comparatio plus forte huic rei non congruit, quam ut intelligamus, quamque rem sua mensura metiendam.

XL. Sed difficilior nodus est in similitudine de umbris, quem alii quoque relinquunt, et ego ne ope quidem amicorum, qui doctrinam [gap: Greek word(s)] ad unguem tenent, solvero.

XLI. Cum sententia convenit, non oportere breviora scribere, quam res sit, quod qui faciat, imitetur umbras meridianas, quae ipsae cum toto anno, tum maxime solstitio, sunt breviores iis rebus, quarum sunt umbrae, quod maxime ibi verum est, ubi illa scripta sunt: aut imitetur umbras gnomonum ad parietem ad oculos nostros versas, quod hae similiter nos fallant.

XLII. Sed plura quaeret eruditus lector, ut et ipse quaero: forte et nobis aliquando [gap: Greek word(s)] , secundum Sophoclem. Sunt autem minimae umbrarum, sive curtissimae solstitio, maxime quibus erit sol [gap: Greek word(s)] : eodemque modo pusillae litterae de rebus maximis.

XLIII. Alterum caput est de perspicuitate. De hac nihil praetermissum fuit ante. Etenim


page 851, image: s851

de nota Tenui dicta, intelligantur et de nota epistolica. Quod jubemur [gap: Greek word(s)] , idem est, quod de affinitate epistolae et dialogi dictum fuit: et haec prorsus conveniunt, paullo graviores debere esse litteras, quam sermo vel in scripto dialogo, vel inter cos, qui confabulentur.

XLIV. Ne sint igitur etiam comicae, atque hoc minus, quo plus in comoediis et plebejae locutionis, vilium nugarum, et scurrilitatis.

XLV. Non pertinet autem etiam ad nudam dictionem, quod ait optimam esse epistolarum, quae accommodata sit ad persuadendum, et plebejum quemque et doctum. Hic apparet enim, quo genere argumentorum nos uti velit, non exquisito videlicet, sed polito tamen. Hae sunt superiores [gap: Greek word(s)] .

XLVI. Ultimum de gratia praeceptum idem est, cum eo, quod docuimus ex eleganti etiam charactere ad epistolam multum accedere. [gap: Greek word(s)] autem sunt hoc loco sordida. [gap: Greek word(s)] enim praeter significationem notissimam, est impurus et sordidus. Ut apud Aristophanem Strepsiades, pene initio [gap: Greek word(s)] :

[gap: Greek word(s)] .


page 852, image: s852

Est [gap: Greek word(s)] , verrere sive purgare. Si absint sordes, satis erit mundiciei; satis purae erunt, si non impurae; vel si purae, satis elegantes.

XLVII. Quid de sententiis, et caeteris? Puto dici, non esse excludendas, quoniam subjicit, [an non de iisdem;] non esse iis abutendum.

XLVIII. Verum prius visae fuerunt excludi sententiae? Non arbitror, sed [gap: Greek word(s)] seu frequens illarum usurpatio.

XLIX. Proverbia vero crebra admisimus: modus hic antefertur: hoc probat Aldus: nos quoque subscribemus huic sententiae, nec puto aliud voluisse alterum, quod similia exempla apud priscos non exstant: non voluit certe conflari maximam partem litterarum oportere ex proverbiis.

L. Monebo unum [gap: Greek word(s)] : pauci hodie recte aspergunt aliquid litteris, vel ex Homero, vel ex Euripide, vel ex aliis myrotheciis Graeciae. Putidum est hic eadem saepe usurpare, quae alii; non satis [gap: Greek word(s)] , nullis prorsus uti, aut nullis aliis.

LI. [gap: Greek word(s)] forte erit usus rarissimus, aut certe non minus rarus, quam caeterorum. [gap: Greek word(s)] intellige hic false dicta, imo urbanos sales.


page 853, image: s853

Ubi ait: [gap: Greek word(s)] , habui rationem sententiae, quam ego viderem. Vult enim hoc, ni fallor: ut aromata in omnibus cibis fastidium pariunt, illa sine modo usurpata satietatem legenti, non voluptatem. Igitur comparat ea iterum cum purpura, quae togae intexitur: non toga e purpura consuitur. Cum Regum vero purpura non scite comparabitur epistola.

LII. Namque epistolam satis est esse puritate elegantem, non adscitis aliunde ornamentis, sed natura sua, ut est in tabella de aquila. Sic Tullius de iis, quae Atticus scripserat: Quamquam tua illa, (legi enim libenter) horridula mihi atque incompta visa sunt; sed tamen erant ornata hoc ipso, quod ornamenta neglexerant, et ut mulieres ideo bene olere, quod nihil olebant, videbantur. Hoc autem fuisse jactatum, veluti proverbio Mostellaria Plauti videtur indicare. Quia ecastor, inquit ancilla, mulier recte olet, ubi nihil oler.

Nam istaec veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles,
Vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt,


page 854, image: s854

Ubi sese sudor cum unguentis consociavit, ilico.
Itidem olent, quasi cum una multa jura confudit coquos:
Quid oleant nescias, nisi id unum, ut male olere intelligas.

LIII. Nec ab his dissimile est, quod de bellariis Varro satyra Menippea scripsit, ut refertur apud Macrobium. Bellaria ea maxime sunt mellita, quae mellita non sunt. Sed ad Mostellariam redeo, in qua quod eodem loco dicitur: Pulchra mulier, nuda erit, quam purpurata, pulchrior: id in epistolam moratam convenit. Moratae enim mundicies facile superabit, quidquid addi aut illini queat ornamentorum.



page 855, image: s855

JO. CASELII NUXQHMERON , Sive Carmen aureum, quo docet, quibus rebus et studiis, tam noctem quam diem occupare deceat adolescentem, qui in genuinis studiosis nomen profitetur suum.

COenatus modice, fili, neque nocte profunda,
Cum prece, sed siccus grati pete munera somni:
Sic placidam capies animo, membrisque quietem,
Te nec agent variis insomnia vana figuris,
Quae vexant homines nequam vinoque gravatos.
Si sopor a media forsan te nocte relinquat,
Vota fac illa eadem: noctu quoque luce frueris,
Ut lustres animo subeasque palatia coeli.
Semper item est culpae veniam cur quisque rogemus:
Curas semper habes, et mille pericula vitae,
E quibus emergat, sine rerum praeside, nemo.
Vim quoque consilii tibi quaeres nocte silente:
Sed neque perficiat summam mens nostra negoti,
Ipse Pater facili nisi firmet singula nutu.
Quod si forte quies iterum tibi blandior instet,
Obsequitor paulum. Se vivens inserit umbris,


page 856, image: s856

Desidia victus, qui somno dedicat aevum.
Ergo sub auroram, quo Sol fastigia. coeli
Tempore laetus obit, tu te celer eripe lecto.
Quid deinceps facias, hyemem perdiscito, noris.
Ante diem vero per brumam totus inhaerens
Palladiis operis, ex qua te parte juvabit.
Principio veterem cognosce insignia scita.
Inde alia ex aliis vestigia mente sagaci,
Pergens explorare nihil non indice Lydo.
Denique si quid erit, quo rerum crescat acervus,
Vera, absque invidia, museis illine Chartis.
Interea tenebrae cedunt, pars prima dici
Effluit: haud ego te nunquam cessare jubebo:
Alternant labor et requies in sedibus imis.
Sic ut legitimus sit et huic, et terminus illi,
Quae recte ratio, et vitae definiat usus.
Ergo ne faciem, neque vestem sordidus, exi,
Agresti cultam ceu rure profectus in urbem.
Nec tamen ad blandas veneres, aut dulcia vina,
Dives opum, petulans quibus est assueta juventus.
I sodes, quo diva suos Tritonis alumnos
Ire jubet, nec qua passim per compita plebes
Currit iners, oblita sui, peregrina requirens
Sollicite: quid agit Moscus? quid Sarmata? quid Thrax?
Quid Panno? quid Gallus? Iberus? Belga, Britannus?


page 857, image: s857

Quid vafer Ausonio Venetus cum praesule tractat?
Magna ea sunt, (fateamur enim) sed propria Regum:
Non est multa, sacra Sophtae, curatio mystis.
Quid faciant magni Reges, urbesque superbae,
Illa duces populosque etenim genere usque necesse est,
Quae nos a studio veri rectique retardent.
Laudem, quando sinantventi, pluviaeque, nivesque
Quisquis per patulos campos, qua semita ducit,
Una cum comite aequali pedes ambulat hora,
Sive legant jam tum missas aliunde tabellas,
Sive gravi de re dicant, seu ludrica narrent.
Multiplices animi curas, tristesque loquelas
Quo libet, a tali spatio procul ire velimus.
Inde domum laetus rediens accumbe: nec unus,
Sed gregis ejusdem vel tres vel quatuor una.
Lautitiis oneret felix opulentia mensas,
Cum tenues misere ducunt cum sordibus aevum.
Simplice nos medii victu mandoque fruentes
Tristibus a morbis agimus securius annos.
Hoc age, dum prandes, quod agis, nec volve papyros
At si sacrifices Musis, seclusus in arcto.
Dic aliquid nobis, nec amice despice nugas,
Si tibi sunt ipsi fontes, sed venula cuique est.
Pransus abi, quo te paulo post Musa citabit,
Et sufferre tui quod tota potest animi vis,


page 858, image: s858

Coeptum confice iter Sophies ad nobile templum.
Tum si forte tui volitent ad vina sodales,
Ne sequitor, non sic fas est deperdere lucis
Praecipuum: vel jam poti rixantur ibidem,
Adque manus veniunt, vel si jam ludicra desit
Fandi materies, in amicos crimina fingunt,
Aut vertunt tenues scelera in capitalia naevos.
Jamque adeo sibi praestantes, pulchrique videntur.
Quod sit in iis hominis monstrum, velut aspida vita.
Ut male ne dicas etiam, pereasve veneno:
Sanctius is faciat, qui sese nosse laboret,
Unius haud generis secum permulta recordans,
Ante quis a puero fuerit, sit et hac quis in hora.
Curemus propiora: tuas primus ablue sordes,
Quam malus innocui commonstres indice labem:
Sin, cave, ne pereas quovis censore vieissim.
Vesper adest, iterum tere plantis aequora eampi,
Si libet, haud aliter multo, quam mane solebas.
Interea vobis non magno coena paratur.
Quando ego non tenuis calices mihi deligo vini,
Tum tu, quale juvet jam te, quantumque videbis.
Sint procul hinc torvi vultus, procul aspera verba,
Jurgia detestata bonis, mollesque querelae,
Nostraque multimodis rodentes pectora eurae:
Neu quis tartareos lemures, caedesque cruentas,
Aut ignes equulei laqueosve, crucesve, vel uncos,
Aut Mormas, aut Thersitas, informia monstra


page 859, image: s859

Proferat, haec doctae non sunt anathemata coenae.
In reliquis etiam ne dic obscoena, nec audi.
Non hilarant animos vere, neque tristia demunt,
Quae te sive alios e recto in devia flectunt.
Adde quod hoc verbo, qui sis fuerisve, recludis.
Historiis potius lectis salibusque politis
In medio locus est, epulo mensaque remota,
Nec minus et liquidae voci, fidibusque canoris.
Illic ne fileas, nec non et quisque loquatur:
Quis venit ad mensam socius, cui symbola non sit.
Nec decet in paribus fando dominarier unum.
Hic faciet, quod quis digitis et gutture novit.
Nox venit, et jam jam sequitur pellacia somni:
Ne rursus lege: fac, monui quod carmine primo.

HENRICUS VAGETIUS.

QUod omnibus hominibus debet esse propositum, ut, cum a rerum suarum cauta et sollicita procuratione discesserint, in eam curam et cogitationem incumbant, quemadmodum aliorum quoque rationem habeant, eorumque saluti, quoad fieri potest, consulant, id sedulo ac unice egit vir summus in maximarum rerum scientia Joannes Caselius: et ita


page 860, image: s860

quidem egit, ut sint, qui affirmare non dubitent, suas eum saepe res in minimis posuisse, de alienis vehementius laborasse. Cum autem duplici via ad alios juvandos procedi possit, vel corpori necessaria, vel animae salutaria, prospiciendo, in neutro operam suam passus est hic noster desiderari. Fertur enim in summis et hoc ipsius laudibus, quod adolescentes bonarum quidem literarum amantes, sed fortunae praesidiis; ad sustinendos studiorum sumptus non satis munitos, quoquo modo fulcire et sublevate allaborarit, vivendi subsidia, undecunque licuit, comparando. Quanta vero ipsius cura versata sit in moribus eorum vel bonis confirmandis, vel parvis evellendis et ejiciendis, evidenter ostendunt tot ipsius, et tam sollicitae ad virtutis et optimarum artium studia cohortationes. Quae tametsi non aeque magnum ad omnes fructum attulerunt (penes consulentem enim non est, ut audiatur) optimi tamen senis de hoc hominum genere bene merendi studium laude dignum merito censetur. Cum enim praeclarum sit, cujuscunque ordinis


page 861, image: s861

et aetatis hominibus prodesse cupere, certe adolescentum saluti in omnem partem consulere hoc praeclarius est, quo illorum pronior est in vitiorum et exitii praecipitium lapsus. Quod enim munus, (ut Tulli lib. 2. de Div. verbis id efferam) Reip. afferre majus meliusve possumus, quam si docemus atque erudimus juventutem, his praesertim moribus atque temporibus, quibus ita prolapsa est, ut omnium opibus refraenanda atque coercenda sit. Hoc igitur spectavit cum in aliis suis lucubrationibus [gap: Greek word(s)] autor, in quibus nullam omisit occasionem ineuntis aetatis inscitiam sua regendi et constituendi prudentia, tum in hac sua [gap: Greek word(s)] , ut a corruptis hujus seculi moribus aversos adolescentum animos ad serium virtutis et ingenii cultum traduceret, doceretque tam nocturni quam diurni temporis bonas horas ita impendere, ut otii fructum et ipsi capere, et ad societatem humanam afferre aliquando possent.