Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
(Praefixa Notis in Diogenem Laertium.)
Ex Musaeo nostro a. d. x. Kalend. Mart. CIC IC LXXXIII.
DIogenis Laertii paucissimi sunt e veteribus qui meminerint: iique non alii quam Grammatici, quorum omnium antiquissimus est Stephanus, qui conscripsit. De tempore autem quo floruerit, haud ita facile est conjicere: facilius enim dixeris, quibus temporibus non vixerit, quam quibus vixerit. Nam quia Plutarchum non semel laudat, meminitque Sexti Empirici nepotis ejus, et Epicteti, quem perhibent auctores rerum veterum, vitam produxisse ad Marci Antonini imperium usque, facile intelligimus non vixisse Diogenem ante Annum a Christo ducentesimum. Rursus quia ita ejus meminit Stephanus, quasi auctoris satis antiqui, multo ante annum a Christo quingentesimum vixisse eum dici potest: id quod ex eo etiam licet intelligere, quod de Polemone loquens, ait eum fuisse . Fuisse autem hunc ait Suidas ante et post Augustum. Nec certius quicquam adhuc de hac re potui comperire. Porro, ubi, quomodo, et quamdiu vixerit, dicam quum invenero qui me doceat: nam nunc quidem parum, aut omnino potius non liquet. Cilicem eum fuisse, et a Laerta Ciliciae oppido Laertium appellatum docti viri : a quibus cur dissentiam, caussam non habeo. At fuisse auctorem hunc Epicuri philosophiae deditum, eamque sectam secutum, non pauci horum librorum loci indicio esse potuerunt. An alia scripserit, praeter hoc opus, de vitis et placitis philosophorum (quod ad mulierem nescio quam fuisse missum, ex unico qui est in Platone loco intelligimus) et , cujus in his libris toties meminit: ne hoc quidem compertum habeo. Qui putant autem eo potissimum nomine institutum hoc opus a Diogene fuisse, ut sua poemata nobis hac ratione obtruderet: nae illi haud animadvertunt, per esse verisimile multo ante conscriptum hoc opus in manus hominum pervenisse. Nam sane Diogenes, quoties fere aliquod suum epigramma ascribit, indicat id se describere ex eo opere: et in Empedocle, ejus verba sunt haec, . Ecce, ait : quomodo , si is liber nondum fuerat vulgatus? videtur autem tulisse annos . Nam quod Joannes Tzetzes, scriptor vanior stolidiorque (nemo qui legerit dicet secus) quam antiquior, Diogenem appellat, crediderim visam ab eo : quae nihil aliud fuit, quam volumen poematum et epigrammatum in viros illustres, omni carminum genere factorum. Divisum id opus fuisse in varios libros testatur ipse: ut in Thalete. Caeterum, quam saepe in hoc opere scribendo vacillans memoria Laertio fuerit fraudi, aut otium judiciumve ad ea digerenda defuerit, quae satis confuse congesserat, poteris, benevole Lector, ex his nostris Notis cognoscere: plenius multo cogniturus, si dederit Deus Opt. Max. ut institutum et prope jam affectum Commentarium, quem in hunc auctorem paramus, absolvere liceat.
(Praefixa Lectionum Theocriticarum libello.)
Musaeo nostro, VI. Idus Augusti, CIC IC LXXXIV.
(Straboni praemissa, edito anno 1587.)
Datum e Museo nostro, pridie Kalendas Septemb. Anno ultimi temporis CIC IC LXXXVII.
STRABO, genere Cappadox, (ut eum Josephus nominat) natus est in urbe clarissima, Amasia, sicut ipse libro XIV. testatur: quo loco Amasiam eo studio et curâ depingit, ut quanta fuerit ipsius erga patriam charitas testatum satis superque fecerit. Neque dubium est, patrem ei fuisse unum aliquem e principibus ejus urbis viris: quanquam ipse paternum suum genus reticet. Nullus est enim in his quidem libris locus, ubi ejus facta reperiatur mentio. Nam quod in editione Xylandri lib. XI. legitur, Moaphernem fuisse patris Strabonis patruum; nos eum locum esse corruptum ex veteribus libris docuimus: in quibus legitur, . non , ut primus Xylander edidit: qui non meminerat iterum lib. XII. sic scriptum esse, . Itaque de paterno ejus genere quod dicamus amplius nihil habemus. Maternum, ut ipse non uno loco docet, traxit a Dorylao Tactico, viro forti, et claro, qui fuit unus e Mithridatis Euergetae amicis ac ducibus. Hujus Dorylai stirpem ex variis Strabonis locis infra descripsimus.
Dorylaus Mithridatis Euergetae amicus: Hic in urbe Cretae Cnosso e Macedonissa muliere Sterope sustulit filios duos
Lagetan, cui fuit
Filia, quae nupsit fratri Moaphernis. Ex hoc conjugio nata est
Filia, cui filius STRABO.
Stratarchan. Hic in extrema senectute Straboni visus.
Philetaerus Dorylai Tactici frater. Huic filius fuit
Dorylaus, unus e Mithridatis Eupatoris ducibus, regi charissimus.
Atque haec de Strabonis parentibus, qui quidem vel eo nomine laude dignissimi sunt, quod filium suum tanto studio instituendum et erudiendum curarint. Vix enim ullus fuit illis temporibus in ulla Asiae schola clarus doctrinâ
et literarum nomine vir; cujus Strabo et auditor non fuerit: idque a teneris annis, ut ipse testatur. Nam admodum juvenis cum esset, Nysam (quae fuit minoris Asiae urbs,) studiorum causâ profectus, Aristodemo, Aristarchi filio, magna cum laude tunc duas scholas obtinenti, (quum quidem mane Rhetoricam, vesperi Grammaticam profiteretur) operam navavit: postea etiam Tyrannionem, celebrem et ipsum Grammaticum, audivit. Atque ita in Rhetoricis et Grammaticis horum operâ eruditus, ad studia Philosophiae se contulit. Atque ut variae tunc fuere Philosophorum sectae, ita variorum operâ in Philosophiae studiis usus est. Ipse aliquot ex suis praeceptoribus commemorat: ut libro XIV. Xenarchum Seleucensem Peripateticum; et lib. XVI. scribit, se , hoc est, exercuisse se in Philosophia Aristotelis cum Boethio Sidonio. Unde adductus est Xylander, ut putaret Peripateticae sectae fuisse addictum Strabonem: idque (inquit) ex sparsis hoc opere disputationibus variis licet intelligere. Sane si docte et subtiliter scribere ac disputare, solis Peripateticis convenire et proprium esse concedimus: concedam ego quoque libens Peripateticum Strabonem fuisse, et quidem . Sed profecto non ita est: neque vere hoc a Xylandro est annotatum. Ipse Strabo multis locis Stoicum se fuisse satis aperte, nisi , indicat: et veteres fere Strabonem quum laudant, Stoicum semper nominant. Et vero id ut non esset, disputationes quas Xylander ait, ipsum jugulant: in quibus nihil non , et ex penitissimis Stoicae disciplinae fontibus haustum reperies: quod quia suis locis a nobis est annotatum, non refellemus hoc loco pluribus insignem hunc Xylandri errorem. Porro quo vitae genere usus sit, et ubi potissimum vixerit, itemque ejus mortem, quum nemo veterum ea de re scriptum quicquam reliquerit, nos hodie ignorare necesse est: nisi quod ipse de se, et suis peregrinationibus (quae maximae fuere, in Italiam, in AEgyptum, in AEthiopiam, et alias longinquas regiones) multa, prout dabatur occasio, literis mandavit: quae cum omnibus obvia sint hos libros volventibus, non teram frustra tempus pluribus hoc loco ea commemorans. Scripsit praeter Geographicum hoc opus, etiam historicos Commentarios: quod opus, si Suidae credimus, in libros XLIII. fuit distinctum: videtur autem mihi ejus pars proprium nomen habuisse . Sic enim puto accipienda ejus verba lib. XI. quibus ait de Parthis plura se scripsisse ut idem liber intelligatur, qui fuerit sextus totius operis, secundus autem Meminere autem Strabonis aliqui e veteribus: sed admodum pauci, et, ut opinor, praeter Plutarchum, Josephum et Tertullianum, nemo. Nam Julianum quidem Architectum, Suidam, Eustathium, Jornandem, et reliquos id genus praetermitto. Jam quod scribit Strabo libro secundo se , nescio an ita debeamus accipere, ut fuisse ab eo historiam Alexandri conscriptam intelligamus: non enim alibi factam reperio ejus operis mentionem: et videntur posse illa accipi de iis quae cum alibi multis locis, tum maxime libris tribus postremis, de rebus gestis Alexandri scribit. Illud constat, post conscriptos historicos Commentarios tum demum appulisse Strabonem animum ad scriptionem hujus operis, cum jam aetatem eam esset assecutus, quae scientiam et experientiam rerum quam plurimarum afferre (studiosis quidem certe hominibus) potest, soletque. Id enim ipse testatur libro primo. Quanquam quum attentius hos libros lego, venio in hanc sententiam, ut putem multis ante annis de hoc opere eum cogitasse, primaque ejus lineamenta duxisse, semperque in eo exornando perseverasse, donec ad extremam
NUnquam existimaram fore, Lector candide, ut in Dionysium Halicarnasseum quicquam ederem. Etsi enim, quum ante decem plus minus annos admodum adolescentes eum legeremus, eâque editione, quae sola tunc exstabat, uteremur, quaedam videbamur nobis haud penitus observasse: tamen quia non ignoraremus, jam tum provinciam hanc emendandi ac denuo vertendi Dionysii ab aliis, qui magnam de se spem facerent,
(Polyaeno praemissa, edito anno 1588.)
Ex Museo nostro, Kalend. Decemb. CIC IC LXXXVIII.
POlyaenum Macedonem, scriptorem antiquum et elegantem, nostro tandem beneficio, benevole Lector, habes: beneficio, inquam, nostro: qui etsi in privatos usus magno aere eum nobis comparaveramus, tamen quum haud aequo animo pateremur, tam eleganti scriptore tamdiu te carere, libenter fecimus ut occasionem hanc bene de tuis studiis merendi arriperemus, et praeclarum scriptorem primi omnium in vulgus edere occuparemus. Ecce igitur eum tibi, non nostrâ tantum liberalitate e tenebris erutum: sed nostrâ etiam industriâ haud mediocriter adjutum. Nam qui nobis ita fuisset traditus, ut nec pes in eo, nec caput, nec ulla totius corporis pars sana superesset: eum nos tibi exhibemus vulneribus paene infinitis aut sanatis, aut certe obligatis, pulchriorem multo, et longe suaviorem quam nos simus eum experti. In quo recensendo non dicam quantum nobis fuerit la-boris sustinendum: hoc certe fuit nobis iste labor, etsi paucorum admodum dierum, molestior, quod ita primum ad eum accesseramus, quasi animum casu miserrimae patriae moestum, et curis confectum, voluptate aliquâ recreaturi, non novâ ullâ curâ essemus cruciaturi. Semel tamen susceptum negotium, quâ potuimus industriâ, diligentiâ haud mediocri, fide vero maximâ, gessimus, curavimus, confecimus. Multa nos suo loco ab imperitis librariis mota in suas sedes revocavimus, multa confusa quae erant distinximus, multa corrupta emendavimus: multa, dico: imo paene omnia: nam quid noster Codex habuit aut non distortum, aut non luxatum, aut accepto vulnere aliquo non aspectu foedum? adeo nihil Polyaeno nostro adversus vim et injuriam librariorum sua stratagemata profuerant. Diceres ex Alliensi aut Variana clade eum effugisse. Porro quae videbantur ancipitis esse emen-dationis, nec facile ex vestigiis litterarum posse emendari, aut omnino etiam sine meliori libro non posse, ea nos in Notarum libellum retulimus: ubi quid nobis de iis videretur, breviter, ut oportuit, et sine ulla ambitione exposuimus: aliis etiam scriptoribus non raro lucem attulimus, prout eorum loci mendo aliquo in simili historia affecti, sponte suâ se nobis offerebant. Unum adhuc restabat: ut cujus nomine pependissemus, cujus etiam vulnera maxima ex parte sanassemus, eidem in publicum prodituro, vestem quoque novam, hoc est, Latinam interpretationem daremus: quod etsi nobis haud ita difficile fuisset praestare, tamen qui et otio omnium minime abundaremus, et sciremus esse , Polyaenum jussimus hâc nostrâ liberalitate esse contentum: ne nobis bonae horae, quas aliis studiis destinamus, in eo negotio perirent: et ne multis, quibus magnum hoc videbitur, occasionem praeriperemus laudis parandae ex nova ejus versione: aut, si malint, ex Vultejanae interpretationis emendatione. Mihi nunquam hoc fuit propositum, ut ex librorum Graecorum, historicorum praesertim, versione in Latinum sermonem, multo minus ex earum versionum, quae ab aliis essent profectae, emendatione nomen mihi parerem: quod neque admodum arduum fuit nobis, quoties libuit experiri, neque palmarium
SAEPENUMERO intuenti mihi in viros maximos maximisque ingeniis praeditos, qui post revocata in lucem, quae perdiu sepulta fuerant, cum
linguarum, tum omnium liberalissimarum artium ac disciplinarum studia, effloruerunt; admiratione digna res visa est, quid causae sit, cur in aliis quidem scientiis et disciplinis omnibus quam plurimi qui excellerent, exstiterint: in studiis vero Philosophiae, quibus humana omnis sapientia continetur, vel paucissimi. Nam quocunque te animo et cogitatione converteris, permultos admirabiles in quoque genere, non dicam mediocrium artium, sed etiam maximarum, et quarum cognitio difficilis merito creditur, videbis. Ut enim de ea scientia primum loquar, quae scientiarum omnium fastigium est et consummatio, et, ut Plato loquitur, , quis est quin fateatur sacrosanctae Theologiae exquisitam cognitionem, haud minoribus constare laboribus quam aliae cujusvis scientiae? Quis autem dubitet quin plurimos, eosque summos Theologos, et qui etiam cum veteribus Patribus certare possint, nostra haec, et patrum nostrorum aetas viderit? Jam vero cum latissime pateat Juris Romani scientia, sitque cum summis difficultatibus conjuncta; nemo tamen inficias ire queat, vel unicam nostram Galliam, ut de aliis regionibus nihil dicam, summos tulisse viros qui cum antiquis Scaevolis, Labeonibus, Africanis, et Papinianis jure merito contendi et comparari posse videantur: prorsus ut quod suâ aetate de Philosophia ajebat Aristoteles, merito nunc de Jurisprudentia liceat augurari: quod tanta paucis annis accessio facta sit, brevi tempore absolutam eam fore. Quid illa humani generis conservatrix, Medicina? nonne in ea quoque qui excellerent, et veterum Asclepiadarum gloriam aequarent, multos nostra haec aetas vidit? In studiis vero linguarum, humanitatisque, ac totius antiquitatis, quae studia etsi superioribus scientiis jure cedunt, ejusmodi sunt tamen, ut neque suis careant difficultatibus, nec sine industria saltem mediocri, diligentiâ vero et labore immenso, quisquam in iis possit excellere: in his igitur, quis ignorat, summos viros, ad miraculum usque doctos, omnique laude dignissimos et extitisse, et nunc quoque exstare? At vero in Philosophiae studiis excellentes viros si requiras, cum omnia diligenter lustraveris, haud tamen scio an non jure possis Satyrici Poetae illud ,
Rari Philosophi: numeris vix est totidem, quot Thebarum portae, vel divitis ostia Nili.
Imo res eo rediisse videtur, ut bene cum genere humano actum iri sit putandum, si singulis aetatibus singuli aut paulo plures excellentes Philosophi, et qui tanti nominis mensuram impleant, inveniantur. Non enim de vulgari aliquo Philosopho loquimur, qualium magna semper fuit copia, sed de eo qui neque illotis, ut aiunt, pedibus ad Philosophiam sese contulerit: verum iis praesidiis probe instructus, quibus quisquis fuerit destitutus, nunquam futurus est graviorum scientiarum : neque de eo qui aliquam Philosophiae partem sibi selegerit, in qua se exerceat: sed qui omnibus ejus partibus, quae mirifice inter se aptae connexaeque sunt, operam navaverit: qui denique non ex coenoso aliquo aut lutulento rivo scientiam hauserit, sed ex limpidissimis illis purissimisque Philosophiae fontibus, praestantissimis, inquam, et omni scientiarum genere refertissimis veterum sapientum monumentis. Tales igitur Philosophos omnibus fortasse saeculis raros, sicut etiam Imperator Severus in Rescripto quodam ait, hoc nostro autem rarissimos esse, fatendum sane est. Majus enim profecto est Philosophia, quam aut vulgus, aut multi etiam qui supra vulgus sapere deberent, opinentur: et quod M. Tullius de dicendi arte, longe minori jure dicebat, pluribus ex artibus studiisque collectum: cujus splendorem et divinitatem videntur plerique
(Praefixa Theophrasti Characteribus.)
a. d. IV. Kalend. Febr. CIC IC XCII.
(Praefixa Apologiae Apuleji, editae anno 1594. in Quarto.)
(Suetonio praemissa, edito anno 1595.)
Laus est publica, inquit ille. Atqui fuerunt, qui rem me facturum dicerent Laevino Torrentio viro clarissimo parum gratam, quod in ejus messem, ut ajebant, falcem injicerem. Ego vero falli eos persuasum habeo: et neque genium nostrorum scriptorum, neque mores tanti viri nosse: quem ex iis quae adhuc edidit, novimus non minus candidi pectoris quam doctum et eruditum. Equidem non tam hujus judicium reformido, quam aliorum quorundam jejunas expecto querelas, quod toties velut e via in diverticulum, ad opem ferendam aliis scriptoribus, Graecis maxime, excesserim. Quos tamen scire volumus, si studio factum hoc a nobis esset, potuisse nos facile vel alterum tantum observationum, aut eo amplius adjicere: atque adeo nihil propius factum, quam ut adderentur et illa. Nam cur oblatam bene merendi de literis occasionem non ambabus arriperem? tempus tantum et orium defuerunt: pleraque enim horum, etsi adnotata pridem in liturariis meis, casu tamen quodam scripta raptim, brevissimo tempore, praelis urgentibus fuerunt. Sed nimirum animos tu faciebas nobis, Praeses clarissime. Tuis auspiciis inchoatum, tuis consummatum hoc quicquid est, qualecunque. Ut militem animat in praelia Regis magni praesentia, redditque
Nam opes quidem avitas, et honores quos sub duobus maximis Regibus obiisti summos, facile praetermitto: tua enim proprie illa non sunt. Tuae sunt illae eximiae animi dotes, quibus excellis: pietas, prudentia, fortitudo, cujus et in publicis saepe, et in privatis periculis nonnunquam specimen dedisti, et illa animi altitudo, quae in utraque fortuna te semper eundem praestitit. Ista sunt vere tua, vere bona, vere divina: sunt enim a Deo, qui hanc, ut dicam cum Alexandrino Clemente,
E Museo meo, a. d. VII. Eid. Augusti, CIC IC XCV.
(Praesixa Appendiculae Animadversionum in Suetonium, editae anno 1596.)
Aug. 1596.
VIvo Augusto aras et templa fuisse in provinciis posita, testantur et historici, et alia prisci aevi monumenta. Primus ipse hoc in honorem patris sui vel imperaverat, vel petentibus concesserat, ut est apud Dionem lib. LI. Quod postquam semel institutum est, pleraeque provinciae exemplum secutae, pro magno beneficio postularunt sibi jus dari arae ponendae, aut templi, in aliqua suarum urbium, ubi communi nomine populi totius provinciae honoris ejus causâ, et sacra facerent et ludos ederent: talis in Gallia Lugdunensis ara, ad quam sexaginta populos convenire solitos refert Strabo: talis in altera Galliae parte ara Narbonensis, et in aliis provinciis aliae, tum Augusto, tum Julio Caesari positae: tanto quidem studio et adulatione, ut earum urbium incolae, quae hujusmodi templa apud se haberent, non alio magis nomine superbirent, quam quod essent istorum numinum aeditui: quemadmodum olim in Senatu Romano Laetorium esse locutum, refert Suetonius libro II. capite V. Sic interpretor veteres illos nummos in quibus extat vox cujusmodi sunt cum alii, tum isti: Antiquarii, quorum diligentiae et industiae plurimum debemus, falso existimant, in hujussmodi nummis vocem idem significare ac quae Graeci sermonis imperitia pluribus arguenda non est. Sunt etiam nummi, in quibus adjecta particula ut: Eâ voculâ putem (si ullus in re perobscura conjecturae locus) geminum templum notari, alterum D. Julio, alterum D. Augusto sacrum. Porro inter alias urbes quae mature templum Augusto extruxerunt, urbs Ancyrae fuit. Nam ibi divinos honores Augusto vivo fuisse exhibitos, testis ipse in Edicto, quod refert Josephus, Originum lib. XVI. cap. X. Verba Edicti sunt: Vulgo legitur in Josephi codd. nullo sensu. Quare etiam Rufinus, Josephi vetus interpres, ea verba omisit. Sed docuit nos in magno opere De Emendatione Temporum Josephus Scaliger, unicum literarum decus, legendum esse, quâ conjecturâ meo judicio nihil certius. Etsi subit mirari, cur commune Asiae ei potius civitati illum honorem habuerit, quam Epheso, quae erat per illa tempora et velut metropolis Asiae. At Ancyra non Asiae, sed Galatiae tantum metropolis erat. Sed caussa fortasse fuit, quod Augustus peculiari curâ et amore hanc urbem prosequeretur. Reperio enim, etiam conditorem Ancyrae Augustum fuisse: cujus rei auctorem habeo Johannem Tzetzem, qui id narrat Chiliade primâ, capite de Mida. Olim non totius Galatiae, sed partis tantum Tectosagum metropolis ea urbs fuit: verum postquam tota Galatia per Augustum in unam provinciam est redacta, totius Galatiae caput esse coepit: quod non ex Strabone discas, quem mirari satis non possum, tam levem harum rerum fecisse mentionem: sed ex ista veteri inscriptione, quam Romae extare, testimonio doctorum virorum discimus.
Hinc est quod legimus apud Suidam, Ancyranos dictos esse, qui olim appellabantur Auctor Itinerarii antiquissimi, a Petro Pithoeo editi, hanc urbem nunquam Ancyram, simpliciter; sed semper cum adjectione, Ancyram Galatiam, aut Galatiae nominat. Similiter et Graeci, ut apud Epiphanium libro III. in Marcello Ancyrano: vel unâ voce, ut apud Athanasium in epistola quadam Patrum Sardicensium. Mortuo Augusto, quin multa ambitiose decreta in ejus honorem fuerint et Ancyrae, et in aliis plerisque oppidis provinciarum, nemo dubitabit qui eorum temporum adulationes noverit. Tunc temporis videntur Ancyrani et petiisse et impetrasse a Senatu facultatem transferendi in templum Augusti, quod in ipsorum urbe erat, hunc rerum gestarum ejus indicem: quem manu Graecorum, linguae Latinae prorsus imperitorum, fuisse vel Romae descriptum, vel postea sculptum res clamat ipsa: adeo multa sunt perperam et contra omnem Latinitatem expressa. Multa in hoc nobilissimo vetustatis monumento nuper erudite animadversa sunt ab eruditissimo clarissimoque viro Justo Lipsio: conabimur et nos aliquam illi lucem ex historia adferre.
(Praefixa Animadversionibus in Athenaeum, editis anno 1600. in Folio.)
(si fas dicere: sed fas.) exigimus. Misereare, ô Pacis et Innocentiae magne Vindex, amicissimas pacis et innocentissimas Divas. Patieris, Princeps benignissime, jacere aeternum tuam illam Academiam, clarissimum quondam non solum Galliarum, sed totius Europae lumen? Patieris, doctissimos viros, qui se illi suamque operam addixerunt, opem tuam diutius desiderare? Patieris ut ventura secula, postquam ingentes illas substructionum moles, et nitentia marmore, auroque radiata palatia, quaeque in Urbe, quaeque alibi, tot simul locis regiis. Plane impensis a Majestate Tua excitantur, fuerint mirata, caussam spretae a te Academiae tuae possint requirere? Ne hoc Deus immortalis sirit. Illum nos, Rex invictissime, ut quam diutissime Majestatem Tuam salvam atque incolumem praestet; utque tua omnia consilia fortunet, et ad gratum sibi, gloriosum tibi, utilem tuis finem dirigat, supplices, quantâ maximâ possumus pietate oramus, obsecramus, obtestamur. Exaudi, Deus Opt. Max. et sidus hoc, quod praecipitato in profundum, ac demerso in tenebras orbi Gailico refulsit, velis perlucere. Scripsi Lugduni, in aedibus viri Tuae Majestati addictissimi, Merici de Vicque, veteris Musarum nostrarum hospitis, a. d. XVII. Kalend. Augusti, CIC IC C.
Vetus est eruditorum querela, candide Lector, mendis deformibus Antiquorum scatere monumenta. Questi sunt et saepe et graviter de hoc studiorum malo accuratiores omnium aetatum Philologi, historici, Philosophi, Medici Juris periti, et beati etiam Patres: atque uno verbo, sicut alibi clare ostendimus, quicunque fere apud Hebraeos, Graecos et Latinos, ab annis retro bis mille et amplius, cum judicio pariter et amore veritatis, in literarum studiis sunt versati. Nimirum ita res habet: hominis et omnium humanorum operum, qua corporis, qua ingenii, siremps lex est. Nascitur ille et denascitur: sexcentis interea valetudinis adversae incommodis, aliisque casibus obnoxius. Scias et in istis usu idem venire. Itaque cum ex infinita prope veterum scriptorum copia oppido pauci interitum effugêre: tum borum plerique sic laceri, sic corrupti, sic mendis deturpati, vix ut ipsi in suis scriptis si virgulâ, ut ajunt, divinâ huic luci fuerint redditi, sese sint agnituri. Tantum aevi longinqua valet mutare vetustas. Misera profesto res, et sapientiae studiosis vel veris lacrymis deflenda. Unde enmi nobis eruditio parabilis, unde cognitio disciplinarum, unde totius praeteriti temporis notitia, nisi ex libris Antiquorum? Iis si utimur depravatis, quid superest aliud, nisi ut Ixioni similes, umbram pro re, errorem pro scientia, falsum pro vero amplestamur? Ut plane ridiculi sint, qui emendatone an inemendato libro utantur, sua nihil putant interesse. Isti sunt, partim Democriti populares, et Arcades partim vitiligatores, literas perverse docti, divinae Critices (legitimam intelligo, non istam volgivagam, et ut loquitur Tertullianus, passivam) hostes et contemtores: quorum fatuitatem aut tot locis magnus Galenus tam acriter est insectatus. Nos autem in eo libro, quem accuratissimâ diligentiâ de Critica fecimus, plurimos in vitam errores ab hoc fonte manasse, vero vicimus. Sed studii hujus necessitatem Hebraorum Doclores verbo indicant, qui Legis divinae, (quanto igitur meliore jure humanorum scriptorum?) sepem esse Criticam, non minus vere quam eleganter pronunciant. Enimvero, Lector, ex omnibus illis, quorum ad nos scripta pervenerunt, nulus est, quantum equidem memoriâ repeto, qui a vetustate pejus aut crudelius fuerit acceptus, quam Naucratita ATHENAEUS: scriptor vere vere undecunque doctissimus; et, ut paucis multa complecl amur, Graecorum Varro aut Plinius. Hujus igitur tam eruditi auctoris luculentissima sceripta priorum seculorum barbaries ita vexavit, ut nondum statuerim, magis gaudendumne studiosis fuerit, non peuitus illa intercidisse; an dolendmn, quod sic affecta ad nos sint transmissa. Parum fuit caput misero praecidisse et pedes: priores videlicet libros duos, cum tertii principio, et maxima ultimi parte:. adjecta est artuum aliquot laxatio: in ipsum denique truncum ita saevitum, ut soricinâ naeniâ confessiorem eum nobis reliquerint. En temporum illorum immanit atem, quibus omnis humanitas, et meliores litetae ignorabantur: nedum ut Critices hominibus illis ullus superesset sensus. Postea vero quam singulari
ILlustrium virorum vitas literis mandare, et antiquissimum institutum est, et cum ad instruendam praeclaris exemplis Vit am adprime utile; tum etiam ad Historiae ipsius omnes numeros explendos, planes res necessaria. Est enim Historia nihil aliud, nisi Philosophia quaedam exemplis utens, ut antiqui Sapientes pronuntiarunt. Illa autem non Respublicas tantum instituit, legibusque ornat; verum mores quoque singulorum suis praeceptis separatim informat. Quemadmodum igitur Annales, et quae de publicis rebus scriptae sunt Historiae Vitae singulorum; utique privatorum, et eorum hominum, quos vel sapientia, vel literarum, aut scientiae civilis, militarisve rei, aut cujuscunque alîus peritia iusignis, aut casus denique aliquis, fecit illustres, et dignos gui posteris narrarentur. At qui virorum principum vitas composuerunt, necessario duos quasi parietes de una fidelia dealbantes, mixtam scriptionem ediderunt, non solum sed etiam . Neque enim Imperatoris alicujus aut Regis vitam ad plenum possis explicare, ut non de Republica simul agas, cujus ille vilut anima est ac forma. Quamobrem omnium generis hujus scriptionum duae sunt partes; publice gesta, et privatim: sive, ut loquitur Suetonius, qualis quique fuerit in imperio; et interior ac familiaris vita. In harum duarum partium temperamento vario positam fere videas disserentiam praecipuam, quae inter Historiae Augustae veteres Scriptores potest observari: quippe alii, quae ad publicae rei statum spectabant, susceperunt dicenda; quae proprie ad Principem ut dicerent Stoici: aliis contra, praecipua cura et operis potior pars Princeps ipse, quaeque ad illius originem, educationem, mores, gestas res, et mortem pertinent: Respublica, illis attingitur, et quasi per occasionem. Priorem viam ingressi sunt Cornelius Tacitus, Dio Cassius, (Xiphilinus enim Dionis umbram exhibet, non Dionem) Herodianus, Ammianus Marcellinus, et similes: posteriorem, Suetonius Tranquillus, et alii olim quam plurimi, qui e re libros suos Vitas Caesarum, sive de Caesaribus inscripserunt: nam illi priores monumenta sua Historias vel Annales jure dixerunt. Utriusque generis auctores non male Historiae Augustae Scriptores appellaveris: quomodo Vopisous Cornelium Tacitum nominat: nec multo aliter Herodianus opus suum, Possis etiam, Caesareorum temporum Scriptores: qui titulus apud eundem Vopiscum in Aureliano legitur: qui etiam in Probo cum ita scribit, imitatum se Suetonium in vita Principum et temporibus disserendis, partem utramque bujusmodi Historiarum, de qua modo dicebamus, distincte expressit. Ad posterius referri genus debent sex Caesarum hi, quos simul pridem jungi suetos, simul nunc edimus Ante aliquot retro secula factum, ut veteris Historiae Romanorum Principum studiosus aliquis hoc corpus concinnaret, Suetoniano operi subnectendum: quod et exinde obtinuit. Antiquitatem ejus Critici ex eo conjicimus, quod illius adhuc aetate integra horum omnium opera extarent: quorum hodie tantum videmus superesse, quantum illi placitum. Periisse autem jam olim caetera scriptorum istorum omnia, argumento illut
(Praefixa Notis in Dionis Chrysostomi Orationem editis anno 1604.)
pretium aetas altera sordet. Ubi vero allatas chartas semel in manus sumsi, partim gravitate captus dissertationum excellentissimi Philosophi; partim pulchritudine illectus novae hujus editioris, sic animum obduravi, ut aegre priusquam volumine integro pellecto destiterim. Hujus autem operae, quam uni mihi necessario meo tempore impenderam, ut etiam in publicum fructus manaret, Fredericus Morellus, Academiae hujus Professor clarissimus, bonum factum putavit, atque adeo impulsu hortatuque suo effecit. Quippe Vir eruditissimus, cum Aldinum codicem, mendis quam plurimis deformem, critico suo pumice magnâ curâ expolisset; memor Homerici praecepti Lutetiae Parisiorum, a. d. IV. Eid. Maritas, CIC IC CIV.
(Praefixa Commentario in Persium, edito anno 1605. in Octavo.)
Lutetiae Parisiorum, pridie Eidus Februarii, CIC IC CV.
PRAEFATIO praefixa Commentario in PERSIUM. Lectori Candido.
Criticorum notulas in A. Persium a Petro Pithoeo, viro magno, et judicii castigatissimi, excerptas olim ac publicatas, editioni huic nostrae adjiciendas tuâ gratiâ, Lector candide, curavimus. Primum quia Persii vita illis praefixa est lectu dignissima: sive sit ejus auctor Valerius Probus, ut pleraque exemplaria antiqua testantur; sive alius. Deinde autem quod in his pauculis notis invenire est nonnulla exquisita, et quae frustra alibi quaeras: absque quibus tamen foret, loci aliquot Poetae hujus vel doctissimis futuri sunt obscuri: ut de antiquitate ejusmodi nemo sit jure dubitaturus, qui ad multorum retro saeculorum barbariem et antiquitatis totius imperitiam animum adverterit. Longe istis uberiora sunt Scholia illa, quae sub Annaei Cornuti nomine ab Elia Vineto Santone aliisque sunt edita: quibus multa item alia poteramus adtexere ex antiquis Persii codicibus, quos reperire est passim in omnibus Bibliothecis et interlinearibus Glossematis bene farta, et marginalibus adnotationibus probe oppleta. Sed neque illa, quae publicâ luce donata sunt ab aliis; neque illa, quae in membranis nostris, aut clarissimi eruditissimique viri Jacobi Bongarsii, aliisve invenimus, tanti sunt visa, ut ab eorum lectione juventus studiosa paratior multo posset discedere ad intelligenda, si quae sunt in Satyrographo nostro difficiliora: neque enim ejusmodi erant, quae hactenus videre nobis contigit, ut merito de illis dicas, : sed illud potius, , paucissimis, si forte, exceptis. Sibi igitur quisquilias ejusmodi habeant, qui libros non nôrunt nisi mole aestimare, .
Romanam duo ista praecipue constituunt; doctrina moralis, urbanitas et sales. Caetera communia sunt ejus Poetis, cum aliis multis; acumen disserendi, eloquendi facultas, numerorum concinnitas: anima vero, ut sic dicam, et ejus carminis est, vitiorum insectatio, et ad virtutem cohortatio: ad quae perficienda salibus et jocis tanquam telo utitur. Habet hoc Satyra Romana cum Ethico Philosopho commune, quod de moribus tractat: sed tract ationis proprius est modus: docet hic; illa plurimum castigat. Naturam et caussas virtutum ac vitiorum Ethicus inquirit: satyricus Poeta vitiosos fere objurgat; bonos parcius laudat et rarius. Praeterea censurae suae scommata, risum, atque interdum etiam comicam et Satyricus admiscet: quo nihil alienius a severitate philosophica: nam Cynicos et similis petulantiae magistros, praeter habitum nihil quicquam Philosophorum habuisse certum: vero Satyrae, metri lex. Minus recte sentire eos, qui Romanam Satyram cum Graecorum Satyrica Poesi comparant, ut ab illa ortam, satis probavimus eo libro, quem de utraque illa Poesi in gratiam nobilissimi doctissimique viri, Johannis de Rieu, Rutenorum Praesidis, a nobis scriptum Persio comitem adjecimus. Cum autem trium Romanae Satyrae Poetarum, Horatii, Persii, et Juvenalis, idem sit propositum, idem scopus, quem ante diximus; magna tamen inter ipsos est differentia: quod breviter heic ostendere constituimus; non eo quidem animo, ut alium alii ambitiose anteponamus: sic enim existimamus, omnes esse eximios, omnes lectu dignissimos, et qui diversis virtutibus laudem prope parem sint consecuti: sed quando neque hi, neque omnino quisquam mortalium , munire viam juventuti volumus, ad aestimandas ipsorum virtutes judicio recto; et , siquae illae sunt, animadvertendas: qua in re, cum vel suavissimus studiorum positus sit fructus, difficultas sine controversia versatur maxima. Praeclare enim hoc Dionysius Longinus, ut alia multa: , inquit, : nos vero ut huic oneri subiremus, non humerorum fiducia, sed publicae utilitatis studium compulit. Accedit huc, quod consentientibus Veterum suffragiis, qui Poetam nostrum mirati sunt, auctoritatem judicii sui recentiorum non nemo opponere non dubitavit: at qui vir? tanti judicii, tantae eruditionis, tam portentosi acuminis, ut et Persius magnum folatium habeat, quod AEneae magni dextra cadit: et nos vel bonam caussam prodere, diu constitutum ac certum habuerimus, potius quam cum illo Hercule in certamen descendere. Verum de censura divini illius viri postea: nunc quas diximus differentias proponamus. Prima, et omnium maxima est circa jam enim diximus, non levem esse huic Poesi cum morali Philosophia affinitatem: quid enim Philosophiae proximum et affine, si hoc non est, de virtutibus et vitiis disputare? Heic vero magnum inter hos discrimen; ut enim quisque fuerat educatus, ut erat doctus et moratus, ita
Denique sit quod vis simplex duntaxat et unum,
nunquam ipse, aut rarissime in Satyris suis scrvavit: quamcunque enim materiam fuerit aggressus, eam mox deserit: nudas saepe praeceptiones congerens, non multo aliter ac vetustissimi illi, , Theognis, Phocylides, et his similes. Itaque pars maxima Satyrarum Horatianarum meram lancis illius saturae et imaginem exhibent. Longe aliter Poeta noster; qui, more Philosophorum, a proposita initio thesi vix digreditur, abit certe nunquam: ut non aliud fere scribere Satyram ei fuerit, quam petitos e Philosophia locos carminis legibus includere. Lucilium sine dubio imitatus est Horatius: Persius vero, primus omnium Romanam Satyram hujus generis, (duplex enim fuit) hac observatione auxit, correxit, atque in melius mutavit. Etsi enim ad priorem imitationem, maxime autem unius Horatii, totum se comparaverat; judicio tamen ubique usus est suo: ut etiam inferius sumus observaturi. Probavit Persii consilium Juvenalis; qui non per saturam, quod ajunt, varia argumenta eodem carmine complectitur; sed Persiano more cuique satyrae , ut plurimum, addicit. Huc etiam pertinet, quod in Persiana Horatii Imitatione observabamus, de gravitate in disputationibus nonnullis Stoicorum explicandis, Persio servata, Horatio neglecta: cujus rei illustre est exemplum in Persii quinta, et Horatii Davo; ex quorum carminum comparatione ingenia utriusque Poetae diversa, et discrepantes ideae, quas Rhetores dicunt, optime queant dignosci. Differunt praeterea hi Poetae in salibus et illa urbanitate, quam Satyrae Romanae propriam diximus. Necessitatem hujus partis in hoc Poeseos genere docet Persius, cum scribit de Horatio:
Omne vafer vitium ridenti Flaccus amico
Tangit, et admissus circum praecordia ludit.
Etiam in quinta, cum facit Cornutum haec sibi dicere:
pallentes radere mores
Doctus, et ingenuo culpam defigere ludo.
Quare non potest dubitari, ipsum in Satyris scribendis id habuisse propositum, ut trisititiam argumenti et reprehensionum atrocitatem jocorum festivitate exhilararet. Sed Persius jam tum in illa sua adolescentia gravis, totusque ad severitatem factus, Xenocrati quam Menippo similior, Gratiis, meo judicio, raro litavit: longe enim hac laude et ab Horatio superatur, et a Juvenale; quorum uterque felicissime est assecutus, quod voluit noster, nec potuit. Excellunt igitur in eo Horatius et Juvenalis; etsi ratione diversâ: nam illius sales , et ut ita dicam, plebeium aliquid fere sapiunt; hujus omnes joci, quibus abundat, sic sunt urbani et salsi, ut acumen saepe atque eruditionem prae se ferant, et ingenium longo declamandi usu probe subactum. In nostro vero loca non pauca sunt, quae palam ostendunt, non displicuisse illi jocos, sed non contigisse; quod de Demosthene Fabius scribit: velut in prima, ubi diserte ait, ridere se malos Poetas: ille vero non solum, sed etiam . Jocosa et non invenusta illa:
et quae sequuntur. Illud convitio propius:
item illa:
Ista vero,
indignationem illius magis arguunt, quam aptitudinem ad movendum risum. Quin etiam, sicut in Demosthene observarunt veteres Critici, nunquam adeo a sese ipsum abire, quam ubi facetus vult videri; ita nos de Persio pronuntiare non vereamur, si qua sunt in ejus libro frigidiuscula dicta, si qua ex periculo petita, in ea ipsum incidisse, dum quaerit jocos et vult ridere, quod per naturae suae temperamentum illi nequaquam licebat. Frustra enim est cum persuadere vult nobis, fuisse se petulanti splene cachinnonem. Ain' tu, Persi? , et nobis ignosce, qui hoc tibi non credimus: quin potius existimamus in te expetiisse, quod apis Attica de Persa nescio quo dixit: Enimvero cum sint loci plures, e quibus ridicula dict a ducantur, Horatius et Juvenalis eos jocos non raro usurparunt, quibus aliquid inesset obscoeni: quâ impuritate cum fere in totum Persius abstinuerit, non ambigent sani judices, quin etiam in eo dicendus sit vincere, in quo culpa ingenii vincitur: nimium enim risus pretium est, si honestatis et probitatis impendio constat. Sed quae ridere negavit Persio natura, ingenti dote defectum et istud pensavit, cum illi vim dedit et acrimoniam, et illud, quod Magistri dicendi dicere consuêrunt: quam virtutem tanti facit Criticus Halicarnassensis, ut Isocratis orationem, quod eâ careret, animâ carere dicat. In Persio vero, qui spiritus? qui ardor? qui stimuli? nam libertas quidem tanta, ut ne mortis quidem metu adduci potuerit, quo Neroni parceret: et tamen lenissimorum fuisse morum accepimus; sed acrem faciebat impressum ejus animo, altisque nixum radicibus vitiorum odium. Quod igitur desiderant Sapientes, contra vitia dici aspere, contra pericula animose, contra fortunam superbe, contra ambitionem contumeliose, ut ad Senecam suam scripsit olim Lucilius; id cum noster efficiat, illud simul praestat, quod ante, dicebamus; ut liqueat tibi, illum sensisse quae scripsit. Atque hae sunt differentiae praecipuae, quas in tribus hisce Poetis circa illa deprehendimus, quae Satyram Romanam proprie . Ad reliquas vero quod attinet virtutes , ne longum faciam, ita sentio: puritate sermonis gratiâ narrationum et , atque inexplicabili quodam, etiam extra jocos, lepôre excellit Horatius: ubertate inventionis, copiâ exemplorum, tractandi dexteritate, , denique praestat Juvenalis. Persius inter hos duos interjectus, neque castitate sirmonis Juvenali cedit; et illa, quam exposuimus, pugnacitate, celeritate, et Horatium superat. Character dicendi in Horatio humilior; in Persio grandior; in Juvenale, ut plurimum, sublimis. Figurarum quae sunt orationis lumina, beata apud Horatium et Juvenalem copia: noster illis potissimum, quae rebus addere pondus sunt idoneae, et pene regnat. Vel illas mihi considera hominis fordide parci descriptiones, quas in quarta, in quinta, et in sextae duobus locis posuit: non poterant tenacium mores effingi majore cum evidentia. Taceo de verborum tropis, quorum crebritatem apud Persium sola excusaverit Satyrae licentia: densitate enim suâ orationi tenebras nonnunquam offundunt: de quo mox. Numerorum vero concinnitatem cum apud Horatium nullam invenisset, nullum juncturae studium; hanc secritatem Persius nequaquam probavit; sed numeris ita consuluit. ut istâ laude eum, quem sequebatur, longo intervallo pone se reliquerit. Quid enim hujus versibus numerosius? quid absque mollitie concinnius? Neque electione est opus omnes apti; omnes sonori: quidam vero ita magnifici, ut ad majestatem Maroniani carminis videantur aspirare. Neque aliquis mihi illum objiciat,
- - - euge euge, omneis bene mirae eritis res:
prebavimus enim, ingeniosissimum Poetam arte et judicio usum, viribus suis eo loci pepercisse. Exposuimus hactenus, ut erat noster captus, praecipua capita institutae comparationis inter Romanae Satyrae clarissimos Poetas: ostendimus, quae singulorum propria essent , quae : clarissimeque, nisi fallor, demonstravimus, ex illis esse neminem, qui virtute quâdam sibi peculiari reliquis non praestaret: neque rursus esse ullum, qui caeteris ratione aliquâ non esset inferior. Persium vero adeo non esse indignum, qui comparetur cum Horatio et Juvenale, ut vel de palma cum utrovis eorum jure suo possit contendere: etsi non sine aliqua, ipsius insuria potest cum tantis ingeniis committi Persius; cui per brevitatem vitae totum se palam facere, et ingenii sui dotes maximas publicare non licuit: ut ex uno libello, atque eo imperfecto, necdum perpolito, illum aestimare, hoc vero sit leonem ex ungue, et quod apud Homerum faciunt proci, . Quid igitur de gravissimi illius Censoris judicio dicemus, qui tantum virum suffragiis privatum in Caeritum tabulas retulit? et quidem non censoriâ notâ affectum, sed ignominiae elogio misere jugulatum: ineptum pronuntiat, indignum qui cum reliquis in comparationem veniat, ostentatorem eruditionis; obscurum denique, non secus atque alterum Heraclitum vel Cinnam. Pax! vir incomparabilis, ; Persius ut sit ineptus? Si ineptum diceret, quem Graeci , concederem. Ne nos quidem enim imus inficias, facultatem hujus rei illi defuisse; sed ostentatorem eruditionis quod nominat, omnino haut persuadet. Fatemur eruditissimum Poetam eruditionem ubique ostendere; usquam ostentare, negamus Illud doctissimi quique solent: quis autem uberius quam hic Gensor? cujus scripta omnia , si quis negat thyma Veterum undique redolere, haut mecum sentit. Hoc solet vanissimus quisque tantum, insolentissimus : quorum nihil in splendidissimum hunc Romanum Equitem cadit; de cujus singulari modestia, et liberali educatione sub maximis Praceptoribus, non autem Cathedrariis Sophistis, et vitae illius auctor meminit, et nos aliquid supra attigimus. At obscurus est, et dignus cui nomen indatur Scotino. Mirari subiit non semel, de obscuritate Persii verba fecisse illum virum, cui nihil erat obscurum: certe aliud Quintilianus judicabat, cum verâ laude dignum pronuntiaret: aliud Hieronymus, cum disertissmum Satyricum vocaret. Mihi quoque non pauci bujus Poetae versus ita clari et videntur, ut vel in cisio a mediocriter dostis legi possint. Quare non totus liber profecto est obscurus; sed loca tantum nonnulla. Quid? solus hic obscurus? non etiam optimus quisque attentissimum et requirit lectorem? Non commemorabo Thucydidis , et similia multa, quibus obducta caligo ingens illius Historiae. Silebo Platonis , de quibus Longinus: hoc solum dicam, maximarum difficultatum ea potissimum scripta esse plena, quae omnium seculorum docti homines maxime sunt admirati. Quis Pindarum intelligeret aut Aristophanem, absque eorum interpretibus? quis Graecis literis doctus choros Tragicorum inoffenso pede percurrit? Theocriti notant veteres Critici, neque indignentur. Nos offendent. Persianae difficultates? et qui laboriosas illius opilionis ineptias non gravamur; tam severum hujus carmen ut intelligamus, operae nos poenitebit? Porro obscuritatis hujus diversas afferre caussas possumus, easque certissimas: in auctore sunt aliquae, aliae extra illum, quaedam in interpretibus. Non negabo, perobscura quaedam esse in quarta; prima quoque: sed Poetae facile ignosco, cum cogito, crudelissimi et tyranni, in quem illa
At si unctus cesses.
Etiam illud ultro concedimus, nonnulla Persii loca tropis parum usitatis et audacioribus esse offuscata: hujus quoque non culpam, sed caussam, ita enim dicere aequius, ingenio Poetae assignamus: quod cum esset magnum, magna sectabatur. Dictiones autem tropicas magnitudinem naturâ suâ habere, cum alii docent tum affirmat hisce verbis Longinus: inquit, Hae sunt illae parum moderatae et inclementes (id enim est metaphorae, quas ait idem in Platone, quo nemo unquam facundior, notari solitas a dicendi artificibus nonnullis. Etiam Demostheni quae objiciebantur ab AEschine, tanto cum hiatu, ut diceret esse, non quid aliud fuêre, nisi paullo duriores translationes? adeo magnis quibusque ingeniis familiares hujusmodi excessus, et dictiones. Dionysio quidem Halicarnasseo si credimus, non jam excusandus fuerit nobis Persius, verum praeconio clarandus. Fuit praeterea Flaccus noster sed amans brevitatis: quae res obscuriorem est ubi illum reddit: non alia caussa fuit, ut unum saltem exemplum afferam, cur hactenus non intelligeretur ille versus:
quem primi nos, absit verbo invidia, ex Poetae mente sumus interpretati. Extra auctorem possunt multa afferri: ego pauca tantum commemorabo. Quod igitur multa obscura hodie videntur, quae cum scribebantur, pueris erant obvia; non penes auctorem culpa haeret, sed penes lectorem: quotus enim quisque Persium legentium saltem mediocrem morum veterum et Historiae antiquae cognitionem sudore partam habet? Adde quod ipsa rerum natura progressu temporum ita novam rebus humanis faciem inducit, ut ad intelligendos veteres Scriptores, nihil persaepe hodiernae vitae comparatione nos juvante, velut in tenebris sit micandum, et fallacibus conjecturis ad veritatis indagationem insistendum: atque huic querelae tum praesertim est locus, quando vel privati, vel publici mores perstringuntur; in quo solo et Comoedia, et Satyra Romana versantur. Non praetermittam genus ipsum Poeseos, naturâ suâ difficilioris: nam, ut alibi probamus, Satyra haec et genus et nomen est non plebeji poematis, sed carminis eruditi: et propter affinitatem, quam habet cum Dramaticorum fabulis, ipsâ personarum mutatione perplexum. Interpretes vero diversi modo obscuritati, de qua dicimus, caussam praebuerunt: veteres, quia perierunt; quae fuit seculi barbari flagitiosa negligentia: recentiores, quia alia alia lectores persaepe aut incertiores et indoctiores quam dudum, aut male doctos dimiserunt. Nemo in suam contumeliam dictum putet, quod de iis dicimus, qui hanc provinciam ante nos administrarunt: nam et nos, qui eorum diligentiae
succrevimus, tam meminimus homines esse, falli faciles, literis leviter tinctos, quam scimus, ipsos quae nesciverunt aut male sciverunt, ignorasse vel probasse, quia homines erant: hoc ingenue profitemur, nondum quenquam incidisse in manus nostras e tot Poetae hujus interpretibus, cujus rationem et interpretandi viam possemus probare. Unicum excipio Hadrianum Turnebum, virum in hoc genere literarum eminentissmum; qui si ex professo Persium suscepisset enarrandum, nullo, ut arbitror spicilegio nobis relicto, aliud scilicet curassemus: nunc cum obiter tantum quaedam tractaverit, exemplo illius ad hoc quicquid est operis concinnandum sumus excitati. Quoniam autem de libri hujus obscuritate multa docti indoctique passim loquuntur; ne quid omitteremus, quod ad lucem illius posset desiderari, postquam semel interpretem professi eramus, Graecorum illud verbum, censuimus nobis esse usurpandum: quo enim interpres, nisi ut obscura illustret, difficilia facilia reddat vel primas literas doctis? Quod quidem dum pro virili nostra conamur, eo prolixiores facti sumus, quo brevior Persius: nam illorum fastidia, quibus satis est magnos scriptores sapientissimo Imperatorum Marco reprehendi memineramus. Simul juvabat ejus auctoris explicationi immorari, cujus singula prope verba aliquid continere animadvertebam. Multa nos in tam erudito Poeta observasse, de quibus ne cogitarant quidem alii, si dixerimus, fiducia veri sit, non inanis jactatio: quid autem praestiterimus, docti et candidi Lectoris facimus arbitrium: nam etsi mediocris saltem diligentiae sumus nobis conscii, scimus tamen, ut dicebat olim B. Chrysostomus:
qui vel summatim humanitatis studia attigit Persii Satyras legit, quin statim imitationis Horatianae aliqua saltem vestigia deprebendat: tam multa enim illius tam paucis numero versibus expressit, ut fungum esse oporteat, cujus animum, simul ac in hunc librum oculos conjecit, ejus rei aliqua non percutiat suspicio. Et tamen eâ arte, eo judicio in hac parte usus est Poeta ingeniosissimus, ut qui adeo multa non sua usurpat, suus tamen ubique sit, nec alieni beneficii fere quicquam, verum propria omnia habere videatur: quod olim eruditissimi Critici de Thucydide, Homerum imitante, pronuntiarunt. Quare equidem facile ignosco tot commentatoribus, quos palam est ita negligenter in hoc negotio esse versatos, ut loca non pauca perperam acceperint; quaedam, sed illustria, non animadverterint esse corrupta, unicam ob caussam hanc, quod Persium cum Horatio diligenter contendere, suarum partium esse, animum nunquam induxerint. Nos vero quam illis tribuimus veniam, ne ab aliis petere ipsi opus haberemus, quaecunque in eo genere observatione digna deprehenderamus, omnia studiose collegimus, atque
in unum veluti communem locum huc conjecimus. Speramus non ingratum fore tyronibus, quorum studiis prodesse optamus, nostrum istud consilium: cum praesertim imitationis artem, sine qua pene infructuosa Veterum lectio fuerit, nullius Magistri praecepta aeque bene ipsos doctura sint, atque hoc pulcherrimum tanti viri exemplum. Si extarent Lucilii Satyrae, non dubito etiam in illis reperiri quaedam, posse, quibus noster sua fecerit auctiora et luculentiora: sed illa, opinor, forent non multa; quantum quidem ex reliquiis ejus Poetae licet conjicere: horridior enim et incultior Lucilius fuit, quam ut aliquid facile ex ipsius lutulentis carminibus tolleret Persius, atque in rem suam verteret. Venusinum vero Flaccum sic in deliciis habuit, miratusque est hic Flaccus, ut totum memoriâ tenuisse existimem: quod quidem ita esse, neminem puto dubitaturum, qui observaverit quam saepe, quam feliciter et sententias et dictiones ejus usurpet: apparet commentanti Persio verba versusque Horatianarum Satyrarum non anxie, sed ultro sub acumen stili venisse: ut videatur magis non repudiasse, quae sibi comiter sua memoria suggerebat, quam de industria quaesivisse. Neque enin debemus ejus infelicitatis tantum virum damnare, ut putemus aliquam ipsum ex affectata Horatii imitatione aucupatum esse gloriam: iniquum, ridiculum et stultum sit, tam ineptae ambitionis nobilissimum juvenem ac sapientissimum velle insimulare; qui contra summo judicio virtutes Horatiisic imitatus est, ut naevos et ejusdem cautus vitarit sedulo: quod cum alibi pluribus demonstratum sit a nobis, misso hoc sermone, quod instituimus jam aggrediemur.
(Praefixa Libris de Satyrica Graecorum Poesi, editis anno 1605.)
Lutetiae Parisiorum, a. d. IX. Kalend. Septemb. CIC IC CV.
(Praefixa Cyclopi Euripidis, Latinitate donatae a Septimo Florente Christiano; Diatribae subjunctae.)
(Praemissa B. Gregorii Nysseni Epistolae, excusae Lutetiae Parisiorum, anno 1606.)
Ita enim dicendum est, auctore Christo, qui verus est et legitimus virtutum aestimator; non quomodo Graeci Sapientes fecerant. Quid quod si haec virtus absit, ipsa etiam Dei cognitio non saluti, sed perniciei cedit? Neque sane mirum: superbus enim, et opinione sui inflatus animus, quae vitia scientiam ferme comitantur, hostis est Dei, sicut Literae Sacrae loquuntur. Quid multa? metropolis quaedam est omnium bonorum, et totius felicitatis Si strangulat aqua, quid superest bibendum? Sed illuc redeo. Nos itaque gravissimi Patris hanc Epistolam nacti, ut dicere coeperamus, quod primum otium a penso quotidiano operis instituti, et molestissimis occupationibus per castum Magnae Hebdomadis ante Pascha consecuti sumus, in hac editione illius paranda collocavimus. Tenuis, fateor, opella; sed non in tenui re; quin potius omnium gravissima. De concordia enim Ecclesiae, et duabus in Christo naturis, agit heic Gregorius: quo argumento nobilius excogitari nullum potest. Eo impensius cavendum mihi fuit, ne quia hactenus doctis hominibus Nysseni liber hoc titulo nullus videtur fuisse notus, capitis controversia huic, quam publicamus, Epistolae posset moveri. Propterea studiose fecimus, ut ex aliis ejusdem scriptoris opusculis et styli et doctrinae similitudinem, vel potius Lutetiae Parisiorum, a. d. VIII. Eid. Jun. CIC IC CVI.
(Prafixa Commentariis in Polybium, editis anno 1609.)
Nocturnâ versare manu, versare diurnâ debet: neque enim exempli documentum deerit, quod imitetur. Postremo quaecunque tandem Unde facilius, ajebat M. Tullius, quam ex Annalium monumentis, aut res bellica, aut omnis Reipublicae disciplina cognoscetur? Audiat et virum sanctissimum, Lupum, Ferrariensem Abbatem, magnum quondam Galliarum lumen. Hic perturbatis mirâ confusione rebus in hoc regno, anxium curis, et consilii inopem Regem Carolum Calvum literis solatur, et viam ad salutem istis verbis illi indicat: Imperatorum gesta brevissime comprehensa, Vestrae Majestati offerenda curavi; ut facile in iis inspiciatis, quae vobis vel imitanda sint, vel cavenda. Maxime autem Trajanum et Theodosium suggero contemplandos; quia ex eorum actibus multa utilissime poteritis ad imitandum assumere. O divinum prorsus inventum! ô vitae certam magistram! quae juveni senectutis illud unicum bonum, prudentiam, confert; nec tamen e tam multis aetatis malae incommodis ullum secum adfert: quae peregrinationis commoda conciliat; mores gentium, regionum situs, opportunitates locorum docet; aerumnas tamen peregrinationis detrahit; periculorum et animi et corporis gratiam facit: quae scientiâ militaris disciplinae non perfundit, sed imbuit; militiae tamen vacationem et honestam missionem indulget. Quid verbis opus? Historia, posteaquam
Doctrina sic vim prorogat insitam, Rectique cultus pectora roborant. Legimus in Annalibus, Gratianum Augustum, praeclarae indolis adolescentem et bellicosum, ad aemulationem Lectorum progredientem Principum decus sibi ac gloriam non mediocrem peperisse. At non solus hoc Gratianus fecit: fecerunt idem omnes magni Politici, et Senatores; magni item Duces, Imperatores ac Reges, quorum hodie facta cum stupore cognoscimus, nomina venerabundi ad aureis admittimus. Nihil dicam de Alexandro Magno, nihil de aliis civitatum Graeciae strenuissimis Ducibus; quos in rebus gerendis ab omni genere literarum praesidium petiisse, nemo nescit. Tacebo Achillem, qui a sapientissimo Poetarum inducitur, per otium se oblectare meditans
Silebo Reges Syrorum, Persarum, AEgyptiorum, quos Historiae admodum studiosos fuisse, et Literae Sacrae, et alia monumenta testantur Antiquorum: Poenos quoque, illam immitem gentem, Historias lectitasse; Hannibalem etiam scripsisse: ipsos quinetiam Turcorum Sultanos et legere, et inter armorum fragores consilia aliquando ab Historia opportune petiisse, Annales ipsorum faciunt fidem. At Romanos, rerum dominos, qui virtute non minus quam armis populos omnes superarunt, atque orbem terrarum sui juris fecerunt, sine piaculo praetermittere non queam; viros in exemplar omnium magnarum virtutum natos. Romanos igitur Proceres licet observare, Domine, quum per multa saecula alias omnes literas ignorarent, Philosophiam vero etiam odissent, uni Historiae mirandum in modum fuisse deditos; non quidem ut animi caussâ, aut tempori fallendo aliquam inde oblectationem sibi pararent; multo minus, ut inerti eruditioni ostentandae, qui multorum hodie est morbus, aliquid in vino aut circulis blaterarent; sed ut omne genus exempla prudentiae et utilium consiliorum adnotarent, in opera mox, magno Reipublicae suae bono, vertenda. Publium Scipionem Africanum priorem, omnis memoriae clarissimum Ducem, literae Latinae quasi datum coelitus, neque humano satu procreatum depraedicant; qui in prima adolescentia majoremne laudem ob fortitudinem, per quam tot potentissimos hostes devicit; an ob temperantiam et moderationem, per quam cupiditates omnes suas semper domuit, mereretur, fecit incertum. Hic igitur vir tantus, tam admirabilis, si quo genere doctrinae instructus, arcem verae gloriae occuparit, quaeramus, reperiemus Historiam fuisse, quae Scipionis incoctum generoso pectus honesto, cupiditate bonae pariter magnaeque famae, et laudabili illâ excellentium virorum, de quibus legerat, aemulatione inflammavit; et velut e specula nitenti in ardua, facem ostendendo praeluxit. Narrant enim Auctores locupletes,
Principibus placuisse viris, non ultima laus est. Quid dicam tantopere placuisse? quid dicam talibus tantisque Principibus? prudentiâ enim et belli pacisque artibus, nihil toto Orbe Senatu Romano Sol hic majus unquam vidit. O decus Historiae eximium! Quem porro quantumque fructum sapientissimi Senatores ex hoc instituto suo perciperent, operae pretium est, Tuam Nobilitatem, Domine, quae generosâ indole ne illis quidem ipsis Romanis est inferior, scire, et hoc loco recognoscere. Fuit Romae tum temporis inter alia ejus saeculi lumina, L. Lucullus; qui, quod adolescentiam in forensi opera, reliquam aetatem universam in pace traduxerat, laudem imperatoriam nemo ab eo exspectabat. Idem tamen Consulatum nactus, ad Mithridaticum bellum missus est a Senatu. Igitur quum totum iter et navigationem consumpsisset partim in percontando a peritis, partim rebus gestis legendis, ait Eloquentiae Romanae Parens, in Asiam factus Imperator venit, qui erat Româ profectus rei militaris rudis. Et adjicit idem, tantum Imperatorem in omni genere belli Lucullum fuisse, praeliis, oppugnationibus, navalibus pugnis, totiusque belli instrumentis, et apparatu; ut Rex Mithridates, post Alexandrum maximus, hunc a se majorem Ducem cognitum, quam quenquam eorum quos legisset, fateretur. Hic enim ille est omnibus saeculis admirandus Imperator, qui, ut alia infinita adversus Mithridatem et Tigranem, torius Orientis duos Reges potentissimos, fortia facta praetermittam; cum exigua manu militum vix undecim millium, innumerabiles hostium copias adortus, peditum caecidit ad centum millia; equitum ad quinquaginta; Regem Regum Tigranem, et quicquid gladiis jam retusis occidi non potuerat, in pedes se conjicere compulit. Et audebit quisquam negare, vim eam esse Historiae, quod initio dicebamus, ut rudes rerum et idiotas rebus gerendis aptos, et maximis quibusque muneribus pares valeat reddere? Audebit quisquam studium et operam, quae gestis majorum cognoscendis impenditur, parum utiliter collocatam dicere? At non ita judicabat Pompejus Magnus; quem in illa tam excelsa fortuna non piguit per literas a Dionysio Halicarnassensi, homine Graeco, admodum erudito Critico, petere, ut suum de Herodoto, Thucydide, Xenophonte, Philisto, et Theopompo, Graecorum celeberrimi nominis Historicis, judicium sibi exponeret. Non ita judicabat Augustus, felicissimus et maximus omnis memoriae Imperator; qui et legere utriusque linguae Historicos, et in legendo exempla publice vel privatim utilia sectari solitus; eaque ad verbum excerpta, aut ad domesticos, aut ad exercituum Provinciarumque Rectores, aut ad urbis Magistratus plerunque mittere, prout quique monitionis indigerent. Non ita judicabat ille Deo charus Imperator Theodosius Junior, quem Auctor non obscurus inter
quoniam omnium, quae sive Graeci, sive Romani praeclare fecerunt, Historiam accurate didicisti. Et mira sunt, nec facile his moribus fidem inventura, quae de contentione ejus Augusti in hac parte idem commemorat: tempus omne suum inter negocia et studia semper divisisse; diem illis, his noctem attribuisse. Non ita judicabat Imperator Julianus, maximis ille quidem praestans ingenii dotibus, et eâ statione dignissimus; verum eo miser atque infelix, quod in tantorum munerum largitorem Deum ingratus extitit, ac mox ab agnita Veritate scelestissime defecit; quem miles ipsius refert, post ardua et seria terminata ad procudendum ingenium solitum verti, et ex Historia quasi pabula quaedam animo ad sublimia scandenti, conquirere. Idem in expeditione Persica civitatem amplam et populosam Pyrisaboram, triplici coronâ cinctam quum teneret, omnes aleae casus inter mutuas clades frustra expertus; facinus memorabile Scipionis AEmiliani, quod in Carthagine capienda ab eo editum legerat, imitari et referre constituit. Qui conatus, etsi exitum non habuit; quid enim misero illi bene verteret, qui a Deo sciens prudensque que sese averterat? illud tamen, quod probare intendimus, clarissime confirmat. In eodem genere ponendum est, quod Marcus Brutus, ille Romanorum veteris Reipublicae ultimus, etiam in castris, etiam inter belli sibi fatalis curas, nobilissimi Annalium conditoris Epitomen confecit. Cujus diligentiam tertio post saeculo imitans Regina Zenobia, illa quidem non Romana, sed Romanis Scriptoribus merito suo celebrata, aeternitate nominis dignissima foemina, Alexandrinam et Orientalem Historiam, cujus erat peritissima, in compendium redegit; atque eadem ne Latinam quidem ignorabat, quam Graece legerat. Quid opus ire per singulos? Semel affirmare possumus, Romanos Duces atque Imperatores, quamdiu quidem illud Imperium suam gloriam obtinuit, adeo diligenter traditum sibi a majoribus Historiae amorem et studium conservasse, ut plerique illorum non solum facerent scribenda, verum etiam scriberent legenda. Itaque de suis aut alienis rebus Commentarios composuerunt, Cornelius Sulla, Julius Caesar, Augustus, Claudius, Trajanus, Hadrianus, et plures alii. Omnium vero sapientissimus atque doctissimus Marcus Antoninus, quem propter assiduam operam studiis navatam, vulgo Historici Philosophum cognominant; in libris aureis de vita sua, inter virtutes imperatorias hanc quoque ponit; facilitatem quandam et animi aequitatem in admittendis probandisque sententiis, quas homines Historiae et priorum saeculorum gnari, edidissent. Quippe in summo Principe, consilium ab alio sollerter et ex usu excogitatum probasse, non minor laus censenda, quam in privato excogitasse. Atque ut Principum Consiliarios in hoc studio exercitatissimos esse debere, ratio manifesta vincit; ita vicissim illos Principes plurimus semper est secutus honos, qui literas id genus doctos plurimi facerent, et in consiliis eorum plurimum acquiescerent. Testis esto Imperator optimus et laudatissimus Alexander Severus; cui fuit consuetudo, ut quoties de re militari in concilio suo tractaret, literatos Duces adhiberet; et maxime eos, ajunt Scriptores vitae ipsius, qui Historiam nôrant; quum quidem subinde requireret, quid in talibus caussis, quales in disceptatione versabantur, veteres Imperatores vel Romani, vel exterarum gentium, fecissent. Egregium plane institutum, et Rectore tantae molis Imperii dignissimum. Non erat
Tanta est rerum discordia in aevo: Et subtexta bonis mala sunt. Liceat fortasse ad tempus naturam arte et industriâ sublevare, et ruentem in pejus sufflaminare; caeterum corrigere in totum, nulla vis humani ingenii queat. Inde est, quod quaecunque moliuntur mortales, vel cum primis considerati et sapientes, ocyus tardius omnia mutant nomen. Non est petendum aliunde exemplum, quam ex illo ipso Constantini Augusti incepto, quod modo laudabam; nec muto factum. Sed crederetne aliquis, ipsum illud consilium, quod a Principe esset profectum Historiae amantissimo, inter praecipuas caussas Historiae perdendae fuisse? Atqui ita evenit tamen. Nam ubi semel Corpus illud historicum, in Politicorum usum ab eo concinnatum, versari in manibus hominum est coeptum; e vestigio nobilissimi quique Historiae Scriptores antiquiores, (ex talibus utique flores illi fuerant decerpti) pristinam suam dignationem amiserunt; et monumenta aeternitati consecrata, tot nobilium ingeniorum, ubi desita sunt legi, etiam describi, quod erat necesse, desierunt. Accessit et pestis alia, Compendiorum et Epitomarum confectio; quod genus scriptionis, ut ad privatum conficientium usum non parvas utilitates habet; ita publice noxium, et magnis Scriptoribus semper fuit exitiosissimum. Fuit et tanti mali caussa, studiosorum partim incuria artium honestarum, partim judicium fatali quâdam caecitate depravatum: quorum duorum vitiorum, utrum sit Reipublicae literariae perniciosius, haut dictu promptum. Sed enim ejus triumphi, quem de bonis Literis Barbaries jam ante aliquot saecula egit, gloriam magna ex parte Avaritia suo sibi jure vindicat Nam quia uberrimi proventus et amplae fortunae spes unica e caussidicina affulgebat; omnium ferme ingenia ad studia unius Jurisprudentiae magno impetu sese contulerunt, et quum politicae Philosophiae pars sit, nobilis illa quidem, sed una tamen inter plures, scientia Legum; tantum lucelli amor valuit, et auri sacra fames, ut postquam in Scholis haec regnare
vitae magistra audit, non ad vitam formandam referimus; sed vel ad linguarum alicujus notitiam, dicendive facultatem augendam, vel ad rerum antiquarum cognitionem percipiendam. Atque ut Politicam et moralem Philosophiam,
aut omnino non docemur, aut non nisi disputandi caussâ: sic et Historiam, quae practica quaedam Philosophia est, non ut utamur, discimus; verum ut sciamus; plane iis non dissimiles, qui aurum, argentum et regias gazas parare nôrunt; artem utendi fruendi partis, neque sciunt, neque vel saltem de ea cogitant: similes item iis, qui Sacros, aut Mediocrum Libros multâ lectitant curâ, non ut animo corporive medicinam faciant; sed ut ingenito morbo curiositatis sciendi multa satisfaciant. Quod non invenuste Magistri Hebraeorum de Lege Mosis dicunt, Cor et corticem illi inesse; non immerito de Historia quoque usurpetur. Doctrina politica, et scientia militaris, aliaque egregia documenta, quae legitima Historia sui cultoribus affatim subministrat, instar cordis sunt: atque huic parti qui attendunt, cordatos fieri necesse. Orationis elegantiam, et Antiquitatis notitiam, prae illis, quid aliud nisi corticem appellemus? Sunt sane apud Thucydidem, Xenophontem, hunc nostrum Polybium, dictionis virtutes multae, eaeque eximiae: sunt etiam multa in eorum operibus, cognoscendae Antiquitatis cupidis scitu necessaria. Si quis tamen propter ista solummodo Historias illorum requirit, nae ille cor non habet, neque unquam per istud quidem studium habebit; sed merum tantum corticem leget. Quid magis ridiculum, quam Julii Caesaris Commentarios, divinum opus, et maximarum atque utilissimarum rerum doctrinâ foetum, eâ solum fine lectitare, ut loqui Latine discamus? aut ut Romanae linguae puritatem, et verborum proprietatem observemus? Mihi quidem simile facere videmur, ut si quis arboris alicujus praestantissimae fructibus vesci aspernetur, florum amoenitate se oblectet. Et tamen, qui hodie veteres Historicos aut voce vivâ, aut scriptis suis interpretantur, quid nisi hoc unum curant? Quid illi, qui dies totos et tempus omne suum transeundis Historicorum voluminibus insumunt? quorum ut quisque plurima tenet, ac pectus suum locupletissimam Historiae Bibliothecam fecit, ad vitae officia muniaque obeunda plurimum est ineptus. Desinamus igitur mirari, quid caussae sit, cur hodie e lectione Historiarum nemo eum fructum ferat, quem tulit olim Lucullus: in promptu ratio est; nemo illam, ut Lucullus, legit; nemo, eâ fine. Itaque ergo eo studia videmus rediisse, ut qui strenuissimi rerum actores censeri volunt, hi adeo non sint veteris memoriae studiosi; ut e contrario, etiam contemptum illius ultro prae se ferant. Quid prius querar, nescio; Historiaene vicem, quae olim in clara versans luce, Regum et Principum ac nobilium Procerum familiaritate intimâ frui solita; sapientiam et vitae artem eos docere; dignitatem ab illis accipere; nunc velut naturae prioris oblita, et ad vitae actiones facta inutilis, hominibus privatis pulverem scholasticum terentibus, et in umbratico otio delitescentibus est derelicta: an potius nobilium adolescentium errorem doleam, qui falsa persuasione ducti, unicum hoc sibi proprie convenientis disciplinae genus, maximum rerum gerendarum instrumentum, habent contemptui. O quis ille erit, qui operâ eâdem pristinum Historiae splendorem restituet; et nobilitatem Gallicam ex hoc errore in viam rectam sistet? Illa quidem literas non odit;
qui per virtutem peritat, non pol interit: saluti fuit claritudo nominis bonis collecta artibus, et illa ipsa quae adflixerat virtus. Igitur deprecatoribus apud Senatum usus Catone Censorio, Scipione AEmiliano, et aliis Romanis Proceribus, libertati restituitur Polybius; qui libertatis potitus, ubi semel apud se constituisset, nullam Achaeis suis, nisi in amicitia populi Romani spem superesse, ad colendam bonâ fide majestatem illius populi conversus, pro sua sapientia suis ipse moribus sibi fortunam finxit. Nam patria quidem ipsius aliquanto post immani suâ culpâ exitium sibi concivit; bello Achaico a Mummio deleta, et Achaeorum soluto concilio; quum interim Polybius tranquillitate illâ frueretur, quam suâmet ipse prudentiâ et admirandâ sapientiâ sibi quaesiverat. Idem, quum in urbe dominatrice multos annos Scipioni, Laelio, et aliis aetatis illius viris primariis, privatim charus vixerit; Patribus quoque acceptus, et unine probatus; gratiâ, quâ pollebat apud Principes Romani nominis, non ad opes sibi struendas, more multorum, est usus; verum in occasionem vertit, partim res magnas gerendi; ut cum Scipioni Carthaginis excidium in Africa molienti, comitem sese, et conciliorum laborumque omnium participem praebuit: quo etiam tempore, classe a Scipione acceptâ, mare Atlanticum scrutandi illius orbis caussâ, est circunvectus; partim bene de hominibus, praesertim Graecis suis, merendi. Testimonio sint statuae cum amplissimis titulis per oppida Graeciae, quod scribit Pausanias, illi positae. Dicat hoc ipsum et civitas Locrorum in Italia, quae hujus ope immunitatem durissimorum onerum nacta, quorum praestationem ex legibus datae pacis Romani exigebant, vitam et fortunas omnes suas uni Polybio ferens acceptas, in eo ornando nullum excellentis honoris genus praetermisit. Sed omnia beneficia, quae a quoquam mortalium proficisci poterant, vicit scriptio hujus Historiae; in eum praecipue, ut modo dicebamus, scopum directae, quo civibus civis prodesset, ac bonam illis mentem et prudentiam ingeneraret. Fuit omnino in hoc viro naturalis quaedam bonitas, et efficax erga omnes homines humanitas: cujus celebratur vox divina, consilium dantis Scipioni suo; quoties foras prodisset, ne domum prius rediret, quam aliquem sibi benefaciendo amicum adjunxisset. O hominem publico omnium hominum bono natum! ô dignum maximi cujusque Regis aut Imperatoris Consiliarium! Etenim quum plurimis amicitiis fortuna Principum indigeat, praecipuum est, judicio Sapientium, Principis opus, amicos parare. Ab hoc igitur fonte, et illud ingens manavit studium efficiendi, ut fructum ex Historia sua omnes qui legerent, quam uberrimum perciperent. Inde illa tot documenta, tot monita, quibus hoc opus, ceu intertextis gemmis, nitet. Quis autem erroris dedignetur monitorem, quem Scipio Africanus, quem multi Reges non sunt dedignati consiliorum auctorem? Probitatem vero Polybii, recti honestique amorem, et vitii odium, nemo satis pro merito hominis laudaverit. Uni aequus virtuti, pari tenore opere toto, praeclara facta ubique extollit; secius admissa, gravitate quâdam censoriâ, non argutâ declamatione ad ostentationem ingenii, carpit et detestatur. Fidem, candorem, integritatem in dictis factisque passim commendans, qui iis utantur, viros bonos pronuntiat; versutos, veteratores, vafros, et dolorum architectos nusquam non abominatur. Malitiam
Historia, inquit Diodorus Siculus, Deae Veritatis sacerdos est et propheta. Dionysius Halicarnasseus idem: universae Philosophiae quasi metropolin. Sed ut pulchra omnia, quod proverbio dici solet, difficilia sunt; ita veritas Historiae, res omnium pulcherrima, eadem et inventu difficillima est; et postquam inventa, quominus proferatur in medium, maximas difficultates experitur. Quod latet, partim malitiâ fit hominum, qui prava sua facta sileri, atque hoc pacto ignominiam lucrifacere volunt; partim incuriâ etiam eorum, qui res gerunt memoriâ et laudatione dignas. Jam quum propter has ipsas caussas
Existimo equidem, ait, Naturam humano generi VERITATEM constituisse numen maximum, maximamque illi vim attribuisse. Nam quum ab omnibus oppugnetur, atque adeo omnes nonnunquam verisimiles conjecturae a mendacio stent; ipsa per se nescio quomodo in animos hominum sese insinuat, et modo repente suam illam vim exerit: modo tenebris obtecta longo tempore, ad extremum suapte vi ipsa vincit, obtinetque, et de mendacio triumphat. En animi veritatis amore stupentis testimonium luculentissimum. Huic autem dicto mirifice congruit tota ejus Historia; amorem enim veri, odium falsi sexcentis locis constanter profitetur. Fuit Polybii sententia, Scriptori Historiae nihil veritate antiquius esse debere: non ad gratiam, aut odio cujusquam; non respectu ullius, sive privatae, sive publicae amicitiae; non denique ullâ charitate erga parentes aut patriam; cujus sanctissimum in terris est nomen; veritatem professum; et, ut ipse loquitur, Nullum Numen habet, si sit Prudentia. Clamat igitur noster, Fortuna, ait ille, apud Graecos et Paganos, est gubernatio mundi sine ulla Providentia; aut rerum cursus ab incertis ad incertum, et id quod casu sponteque evenit. At nos Christiani DEUM omnia administrare confitemur; idque etiam Polybius dicit. Pudeat nunc eos, qui crimen adeo tetrum tam bono Scriptori ausi sunt impingere. Pudeat illum Politicum, qui audire Christianus quum vellet, de caussis conversionum, quae Imperiis accidunt, tam infeliciter et absurde pronuntiavit, ad numeros Lectorem suum revocans: quam docte et graviter Polybius libro fexto; cum futuram olim mutationem in Romana Republica, cujus florentissimam tunc cum maxime aetatem ipse videbat, centum fere annis prius quam eveniret, verissime praedixit. Post tot tantasque, et eas adeo insignes rerum virtutes: facultatem dicendi in Auctore tam nobili laudatum ire, pars fuerit injuriae: in quo nulla quum eloquendi virtus rerum Scriptori necessaria desideretur; hoc fundamentum ingentibus illis, quas ostendimus, superstructum molibus sic obruitur, vix ut appareat. Non deest, sed non eminet in Polybio facundia: nihil vero est iniquius illis, qui nullam putant esse eloquentiam, nisi ubi nihil est praeter eloquentiam. Semper mihi apprime placuit Diodori Siculi sententia, vehementius in Historico eloquentiae studium improbantis. Verborum enim curam nimiam rerum fere par sequitur incuria. Oratio vultus animi est: ut hic fuerit gravis aut solutus; ita etiam illa vel severa erit, vel mollis. Polybii ingenium verbo judicavit excellens Auctor Strabo, quum illum appellavit
Ego vero animi Tui prope inauditam magnitudinem, non adeo ex iis, quas cepisti, urbibus posse intelligi contenderim; atque ex iis, quas capere quum posses, noluisti. Gaudeant sane alii oppidorum eversionibus atque excidiis; augeant inde suae superbiae titulos: Tua Majestas, bono humani generis nata, amplificatis, non labefactis; ditatis, non quassatis; servatis, non deletis urbibus, et vult propter ingenitam bonitatem, et potest propter incomparabilem fortitudinem, pari felicitate junctam, vere gloriari. Sunto igitur Principes alii Poliorcetae, ut volent; dum Tibi, DOMINE, divinum illum, et:
quod plerosque populos eodem die hostes, dein cives habuisset. At quanto, bone Deus! major fuit Tua sapientia, moderatio et clementia, qui etiam inter arma, etiam in acie persaepe, male sanorum civium, et micantium gladiorum mucronibus Tuum latus petentium, quam maxime poteras, sanguini pepercisti? postea vero quam quicquid fuerat inimicorum devicisses, ipsius victoriae victor, sic repente praeteritarum noxarum memoriam deposuisti, ut non solum victos omnes eâ ipsâ horâ pro civibus haberes; sed hoc amplius, in pristinos honorum et dignitatum gradus omnes Edicto restitueres; multos inter ministeria Tua admitteres; multos in amicitiam et intimam familiaritatem Tuam reciperes. Qui principem gratiae locum apud Te quum ex illo tempore semper obtinuerint, et nunc quoque obtineant; documento omnibus sunt, quam sit Tua Majestas in offensis exorabilis, in accipienda satisfactione facilis, in reconciliata gratia fidelis: non enim facile solum, sed etiam semel placari soles. O niveum, ô aureum pectus! ô animum vere magnum, cui remedium injuriae, oblivio est, non ultio! ô mentem, ut verbo omnia complectar, vere regiam! Post tot victorias, tot inusitatae merita clementiae, quum jam omnibus, qui ubique sunt, mortalibus esset expressa confessio, scire Te vincere, scire Tuos hostes debellare, scire debellatis parcere; unus restabat scrupulus, qui Tuorum animos, otii et quietis cupidissimos, non parum angebat; quod an scires gloriae bellicae modum statuere, adhuc ignorabamus. Veniebat in mentem, naturae legem perpetuam hanc esse, ut quibus artibus ingens aliquis decus sibi quaesivit, eas plurimum adamet, eas libentissime exerceat, ab iis aegerrime revocetur. Cogitabant praeterea homines, rem unicam esse gloriam, cujus honestâ quidem, sed insatiabili avaritiâ optimi quique Principes, et maxima ingenia teneantur. Te igitur bellicis a puero innutritum laudibus, ne materia deesset triumphorum, antiqua Majorum Tuorum jura repetentem, bella ex bellis gesturum, neque aut Tibi, aut Tuis ullam quietem indulsurum. Hi tum vulgi sermones erant, hic timor etiam eorum, qui supra vulgus sapiunt: nondum videlicet Tuarum omnium virtutum plenum jubar refulserat: nondum Tua Majestas praestantiam suam totam patefecerat. Ut Sol, quoties ab axe altero ad nos accedit, non repente totam sui caloris vim in nos infundit, sed paullatim ex usibus nostris eam dispensat; sic Tua Majestas coelestem illam mentis altitudinem non statim, verum temporibus suis et judicio certo exeruit: prodesse enim Tuis, non admirationem Tui concitare voluisti. Itaque ergo quantus esses bellator, quam clemens victor, sciebamus; illud nesciebamus, pacis et belli rationes, naturâ suâ res diversissimas, ex aequo Tibi esse notas, et prout Tua dignitas, aut Tuorum utilitas postularet, hoc aut illam probare. Merito Tuo, DOMINE, omnis Te ordinis homines ore celebrant, devotione venerantur, amore complectuntur. Tu bello externo, quod credebatur fore multo diuturnius, finem non magis Tibi quam universo nomini Gallico gloriosum, imposuisti. Tu bello civili exstincto; quod metuebatur fore perpetuum, omnes turbas in tranquillum redegisti. Tu pacem, pacem almam, pacem augustam, pacem omnium bonorum largitricem, nobis dedisti. Tu urbes civibus, cives urbibus, cultum agris, honorem sacris reddidisti. Tu vim legibus, judiciis auctoritatem,
Quid nunc commemorem, hoc alto pacis Tuae otio quemadmodem utaris, et quibus illud curis impendas? quod quidem Tuarum laudum ingens pelagus si semel ingrederer, vereor ut orationi meae exitum possem invenire; adeo est ea materia ad dicendum benigna. Ostenderem nullam esse Reipublicae partem, quam non reformaris, non ornaris; ad cujus splendorem non aliquid utile pariter et magnificum excogitaris. Dicerem, literarum studia et pacis omnes artes pene ex oblivione per Te revocatas, nunc cum maxime per Te florere: multa insuper artificia in hoc regnum et hanc regiam, magno Tuorum subditorum bono, a Te primo esse invecta; et ut suam illis sedem assignares, alteram velut urbem in hac urbe esse exstructam. Enumerarem tot ingentium operum stupendas moles; tot in Urbe, tot ad Urbem, tot per omnes Provincias superborum aedificiorum substructiones, partim inchoatas aut jam profligatas,
TRIUM Polybii partium, quas nostra haec editio separatas exhibet, sola est tertia, quam nemo ante nos, quod equidem sciam, verterat. Priorum duarum Latinam interpretationem non defuerunt qui aggrederentur; ut dissimili proposito, ita successu dispari. Primos quinque libros annis ab hinc circiter CLX. Nicolaus Perottus, Saxoferratensis, postea Archiepiscopus Sipuntinus, jussu Nicolai Quinti, Pontificis literarum amantissimi, Latinam fecit. Partis secundae Eclogas, quum Wolfgangus Musculus patrum memoriâ primus omnium esset interpretatus; non multo post, Pompilius Amasaeus, Romuli filius, cur telam eandem denuo retexeret, justam se caussam habere putavit. Neuter tamen horum Eclogam libri sexti secundam, quae est de Militia Romana, a Jano Lascari conversam, ausus post illum tentare: quod fecit postea Justus Lipsius, et novam ejus fragmenti translationem edidit. Hi sunt, opinor, qui ante nos hujus utcumque decursi a nobis curriculi, partem aliquam, majorem alii, alii minorem decucurrerunt: omnes viri eruditissimi, et propter scripta sua, quae in hoc, aut alio genere
literarum ediderunt, suis saeculis inter columina Reipublicae literariae habiti. Ne quis igitur consilium nostrum calumnietur, aut levitatis nos arcessat, quasi actum agere post tam illustria nomina, sine justa caussa instituerimus; visum est faciendum, ut de priorum interpretationibus quae nostra sit sententia, in hoc vestibulo operis exponeremus: quod quidem sine invidia, sine succo lolliginis, eâ simplicitate et animi aequitate sumus facturi, ut bene actum iri nobiscum putemus, si possumus impetrare ab hodiernis ingeniis, ut parem candorem ad judicandum de nostris lucubrationibus adhibeant. Nos beneficio Dei ita nati sumus, ita ab optimo et sapientissimo parente educati, ut per alieni nominis ruinam velle crescere, quod scelesti quidam hodie faciunt, ingentis piaculi loco semper duxerimus: ultimamque adeo furoris lineam esse, a puero crediderimus, per turpitudinem velle splendere.
Sed ad rem. Igitur, ut a prima parte ordiamur, Nicolaus Perottus, ejus Interpres, literarum Latinarum, quas perdiu docuit, exquisite, ut illa erant tempora, fuit peritus, et cum primis curiosus; quod ingens ille in Martialem Commentarius, sub titulo Cornu copiae ab eo editus, ostendit. Erat praeterea in hoc viro non vulgaris industria in Graecis ita vertendis (quae quidem intelligeret) ut nullum persaepe Graeci idiomatis in Latina ejus versione vestigium appareret; quam interdum esse opus dicas, non alieni interpretationem. Quod si par fides responderet, inter excellentissimos Interpretes poterat sine dubio Perottus recenseri. Est operae pretium scire, quo favore hominum fuerit ipsius versio excepta, eo, quo edita est, saeculo. Paulus Jovius in ejus elogio, postquam dixisset, translatum ab illo Polybium, haec verba subjicit: Non defuêre tamen ex aemulis, qui ejus Auctoris traductionem antiquissimam fuisse, furtoque surreptam existimarint; quod Thucydidem, Diodorum, Plutarchum, et Appianum, clarissimo ingeniorum certamine conversos, unus Polybius egregiâ fide Latinus, aequabiliter et praedulci Romani sermonis puritate prorsus antecedat.
Et alibi:
Libro III. pag. CCCXXII. . At verbum quam insulse expressum est, aut potius dissimulatum? Est autem motus, motui adversarii respondens; quo cavetur, ne aut latus, aut tergum possit ferire, manente semper fronte fronti obversâ. Mox, , non est conjunxerat,
QUUM sine accurata temporum adnotatione omnis rerum gestarum narratio sit caeca, et fabulae non dissimilis; diligenter huic parti prospexisse, non postrema eorum, qui Historias scribunt, aut interpretantur, laus jure censeatur. Est vero ejus rei observatio eo difficilior, quo latius susceptae ad enarrandum materiae argumentum patet. Nam qui aliquod singulare gestum describunt, aut privati alicujus hominis vitam commemorant, aut civitatis unius anguste dominantis res explicant; semel prehenso narrationis principio, atque eo certis notis insignito; in reliquis ordine subtexendis, prout quaeque acciderunt, non multum sane laborant. At qui plurium diversorum populorum, aut magni Imperii res gestas stilo peragere instituerunt; hi cautione duplici opus habent: prior ad singulas propositi operis partes pertinet; quo nimirum sic omnia explicent, ne in Historia eadem committant: altera ad partium diversarum connexum et comparationem spectat; ut quae tempore eodem apud varias gentes contigerint, simul, ac loco eodem, quoad ejus fieri poterit, commemorentur. Quemadmodum enim qui Canones Chronologicos compingunt, diversarum gentium tempora colligentes, ea inter se comparant, et annos annis opponunt; qui dicitur illis? : sic qui legitimas Historias componunt, atque eas de multis simul populis, aut etiam de universis, paullo qui sint nobiliores, (quae appellatur aut curam vel praecipuam , et congruentia temporibus inter se conjungendi, debent habere. Praeclare Lucianus in eruditissimo libello, quo Historiae Scriptorem praeceptis necessariis instruit: , inquit, quantum fieri poterit;
QUUM in omnibus, paullo saltem instructioribus et nobilioribus, Europae Bibliothecis, multa hodieque Graecorum, qui de Re militari, aut machinis bellicis scripserunt, extent monumenta; nullum? cunctis minus est in vulgus notum, quam istud hactenus fuit, quod in ditissima Christianissimi Regis libraria inventum, descripsimus, et in generosae pariter atque eruditae juventutis gratiam vulgavimus. Nam Athenaei quidem, Heronis Apollodori, Philonis, Julii Africani, item Mauricii Leonisque Augustorum, nec non aliorum, qui adhuc supersunt ejus generis, Scriptores, ad hanc diem inediti, docti viri non pauci mentionem in scriptis suis fecerunt, eorumque libros sibi lectos ostenderunt: AEneae vero hujus qui meminisset, neotericorum inveni prorsus neminem; nisi quod Conradi Gesneri indicio didicimus, hujus libri exemplar in Vaticana Romae servari. Quod si me non fallit conjectura, e Romano codex regius manavit: quanquam is non Romae fuit descriptus, sed in hac ipsa urbe, manu Angeli Bergicii, hominis Graeci, qui ante annos dumtaxat sexaginta ex alio exemplari, allato ex Italia, quod nescimus cujus fuerit, regium charactere elegantissimo depinxit, et inter caeteros libros Bibliothecae Graecos dedicavit, quos Franciscus Magnus, parens ille Musarum, ac disciplinarum instaurator, et Henricus II. Francisci filius, in Italia sibi et Graecia conquiri, vel describi jusserunt. Porro hic Scriptor non illos solum universos, quos modo nominavi, vetustate longe superat; verum etiam Graecorum omnium, qui de Rei militaris scientia aliquid serio scripserunt, pene fuit primus. Nam AElianus, homo eruditissimus, qui Trajani et Hadriani temporibus vivebat, quum ab ultima antiquitate disciplinae Tacticae Auctores repeteret; secundum Homerum, et eos, qui Homeri exposuerant, AENEAM ante omnes recenset. Et addit AElianus, Thessalum Cineam, prudentissimum illum Pyrrhi Regis amicum et Consiliarium, AEneae Commentarios , sive, de iis, quae ad Imperatoris officium pertinent, in compendium redegisse. Id operis non solum apud Graecos, sed etiam apud Romanos in magno quondam pretio fuisse, comperior. Nam Romani Proceres, quos alibi dicebamus, rei bellicae scientiam ex Historiarum maxime et Tacticorum lectione, quo tempore in Provincias cum Imperio proficiscebantur, solitos fuisse sibi comparare; ad Xenophonteam, Tactica scripta AEneae, sive Cineae Epitomen, adjungebant, eamque diligentissime legebant. Cicero in epistola quadam ad Papirium Paetum: Summum me ducem literae tuae reddidere: plane nesciebam, te tam peritum esse rei militaris. Pyrrhi te libros et Cineae video lectitasse: itaque obtemperare cogito praeceptis tuis.
POstularit fortasse aliquis a nobis nunc, ut antequam aggrediamur ad expositionem hujus Fabulae, pauca prius tum de Poeta ipso, tum in genere de tota Poesi tragica diceremus. Verum qui toties jam ex hoc ipsi loco de. Tragoediae ortu, progressu et consummatione dixerimus; qui etiam nuper, cum HECUBAM aggrederemur, de Poeta ea dixerimus, quae notatu digniora sunt visa; jure sacturus mihi videor, si nunc eadem repetendi labore supersedeam. Neque facile adducar, ut putem elapsa vobis, quae tum non negligenter sunt a nobis ex optimis quibusque Auctoribus decerpta, et vobis exposita. His igitur omissis, ad ea accedam, quae ei Tragoediae proprie conveniunt, quam nunc, Deo volente, explicandam sumimus.
Inscribitur haec Fabula MEDEA, e re nomen habens. Nam et si non sola est introducta in scenam Medea; tamen quia illa primas in hoc Dramate partes tenet, ejusque maxime gesta narrantur, ideo id Fabulae suae Poeta nomen indidit: sicut prioris, quam exposuimus, titulus erat HECUBA, non Polymnestor, non Polyxena, non Polydorus: nam illi quidem varia ejus Fabulae conficiunt; Hecuba vero totum Idem censendum de reliquis aliorum Poetarum Fabulis: quae omnes (si modo recte sunt nominatae) nomen habent ab eo, qui est, ut sic dicam, perpetuum totius Fabulae argumentum. Quare etiam reliqui Poeta, qui hoc argumentum tractarunt,
Fubulam quisque suam Medeam vocavit: fuere autem multi, qui in hac palaestra se exercuerunt; sed quorum omnium Fabulae fuere tantûm; esse autem pridem desierunt; unicâ Senecae exceptâ, quam, si vultis bene consultum vestris studiis, et legitote diligenter, et cum hac Euripidea pensiculate comparate. Habetis de nomine hujus Fabulae: nunc accipite de Argumento.
ARGUMENTUM FABULAE.
In ea parte Thessaliae, ubi Jolcos, olim urbs celeberrima, fuit sita, regnavit aliquando Pelias, AEsonis frater, Neptuni ex Tyro, Salmonei nata, filius. Huic cum data sors fuisset, quâ monebatur, caveret sibi ab homine
Nondum enim illâ aetate maria navigabantur; nondum auditae in longinquas terras peregrinationes aliae, quam Triptolemi cujusdam et Bacchi, et paucorum similium, quos vel hoc nomine videtur simplex Antiquitas in numerum Deorum retulisse. Stimulabat igitur fortasse cupidum laudis Jasonis animum gloria horum, ac haec similis, inprimis Phryxi, qui paucis ante annis e Graecia vellus illud aureum ad Colchos detulerat. Quid multa? paratur domus lignea; navis, inquam, res ante inaudita: coit flos Graeciae ad famam tanti facinoris: navis conscenditur: Cyaneae petrae transvehuntur: pervenitur ad Colchos. Atque ibi labores vitamque simul finiisset, nisi casu quodam incensa amore Jasonis Medea, Regis filia, mulier venefica, rationem aperuisset Duci Ducum Jasoni, quâ superior ex omnibus certaminibus evadere posset, et quod quaerebatur, vellus aureum in Graeciam reportare quiret. Haec illa est Medea, de qua Fabula haec est composita; cujus vita non unius Fabulae, sed multarum Tragoediarum argumentum suppeditaverit. Neque dubium, alias quoque res gestas ejus fuisse ab aliis Poetis in aliis Tragoediis tractatas, quae hodie desiderantur. Vel caedes fratris Absyrti, quaeso, qualis Tragoediae est argumentum? Quid Peliae in membra dissectio, et partium coctio? Longum sit omnia persequi. Poeta noster in hac Fabula illustrissimum ejus facinus est persecutus. Est autem hoc:
Medea haec, postquam Jasoni nupsit, comitem se illi redeunti in Graeciam addidit, ac post longos errores tandem Jolcon, quae patria Jasonis fuit, pervenit. Ubi cum regnaret adhuc Pelias, nec vellet ex pacto Jasoni cedere regno, nec rursus satis virium esset Jasoni ad pellendum regno patruum, Medea rationem invenit, quâ et vitâ Peliam privaret, et Jasonem regni faceret compotem. Accessit ad Peliae, jam tum decrepiti, filias; persuasit illis, si patrem diutius vellent esse in vivis, recoquerent ipsum, et, quod AEsoni ante accidisse audierant, adolecentiae annis eum redderent. Parent incautae virgines hujus consilio, et statim patrem suum pio consilio, sceleratis tamen manibus, in frusta concidunt, et in lebetem recoquendum indunt. Sic periit Pelias; sic Jason regno Thessaliae tandem est potitus. At enim nimis vere cecinit Ascraeus vates:
Itaque non poterat regnum hâc ratione partum diuturnum esse. Atque ita evenit. Nam paucis post annis Acastus, Peliae filius, coactis viribus Jasonem Medeamque cum liberis suis regno excedere coegerit; quo tempore illi in Corinthum ad Creontem, ejus Tyrannum, velut in spontaneum exilium secesserunt. Hinc ducta sunt primordia Fabulae hujus. Nam cum pulcherrimam filiam haberet Creon, Corinthi Tyrannus, Glaucam quidam vocant; Jason, ejus amore incensus, coepit Medeam odio et contemptui habere. Tandem eo ventum est, ut filiam Creontis Jason duceret, Medeae nuncium remitteret: quo facto ita exarsit irâ Medeae animus, ut vindictae studio, et sponsam, et patrem ejus Creontem horribili incendio absumpserit: neque hoc tantum; sed hoc amplius, liberos etiam suos suâ manu in odium patris jugularit. Quo facto, Corinthum reliquit, et Athenas cum AEgeo, Rege Athenarum, qui forte Corinthi fuit, cum illa gererentur, venit. Hoc est Fabulae hujus Argumentum. Nunc ejus superest ut videamus.
Commune hoc omnes Tragicorum Fabulae habent, ut constent iisdem partibus quantitatis. Has Aristoteles quatuor fecit: Prologum, Choricum, Episodium, Exodum. Harum partium duae sunt, quae semel in eadem Fabula locum habeant, Prologus et Exodus: quarum ille initium est Fabulae; haec, finis. Neque plura principia, neque plures sines res eadem habere potest. Reliquae partes ideo saepius occurrunt, quod quidem velut actus quidam est, et membrum integrae Fabulae: habet autem varia res omnis membra; quare etiam varia Episodia eadem Fabula habet, vel varios Actus, ut Latini loquuntur. Restat Choricum, quod et ipsum saepius recurrit: eo enim solent distingui, cum Actus inter se, tum Prologus ipse a primo Episodio. His positis facile est hujus Fabulae videre. Potest igitur Fabula haec in XVI. partes distingui.
Prima pars est Prologus, in quo Poeta sub persona aliena argumentum Fabulae exponit.
II. Pars est Chorus, quo separatur Prologus a primo Episodio.
III. Pars est Episodium primum, in quo Medea domo egreditur, et factum suum Choro, qui constabat e mulieribus Corinthiis, probare nititur seque apud illas purgare. In eodem Creon jubet Medeam Corintho egredi, vix illi diem unum ad parandam fugam concedens.
IV. Pars est Chorus secundus.
V. Continet secundum Episodium, in quo Poeta introducit contendentes inter se Jasonem et Medeam.
VI. Chorus tertius.
VII. Est tertium Episodium, in quo introducitur AEgeus, Rex Athenarum, cum Medea consilia iniens de ejus fuga; ipsaque mox Medea de iis, quae sibi erant agenda, deliberat.
VIII. Chorus sequitur quartus.
IX. In quarto Episodio Jason a Medea accersitus, adit eam, et exoratur ab ipsa, ut pueros secum adducens muneribus onustos Creontem adeat, rogetque ut edictum de exilio liberorum e Medea susceptorum rescindatur.
X. Chorus quintus.
XI. Quintum est Episodium, in quo Medea, postquam rescivit delata esse munera sua ad Creontem et filiam ejus, videns fore brevi ut sibi sit exeundum, deliberat quid sit faciendum liberis suis; tandemque occidendos esse statuit.
XII. Chorus sextus.
XIII. In sexto Episodio Medeam certiorem facit nuncius de eventu donorum ad sponsam missorum.
XIV. Chorus septimus.
XV. In septimo Episodio narratur liberorum Medeae ab ipsa Medea caedes facta; et inter se certant Medea et Juson.
XVI. Sequitur Exodus et finis Fabulae.
Sunt autem alia Episodia aliis longiora, ut docet Donatus pag. 199. et 266.
Absoluta est tandem, Praeses amplissime, variorum editio Opusculorum Musagetae quondam nostri, JOSEPHI SCALIGERI, tuo cum primis hortatu atque impulsu, ante annum ferme ipsum et suscepta et inchoata. Quae editio, quum uno atque altero abhinc mense a Typographo ad umbilicum esset perducta; neque illius publicationem quicquam aliud jam moraretur, nisi ut, quemadmodum initio fueram pollicitus, de proposito Auctoris quando ista exarabat, et nostro edentium consilio, scitu necessaria quaedam in operis vestibulo exponerem; ea repente calamitas intervenit, Sole Galliarum ex inopinato occumbente, quae omnes Gallos in moerorem nullâ dicendi copiâ enarrabilem, et lustum conjecit: mihi vero non solum
(Praefixa Exercitationibus in Annales Baronii.)
Ego sum via, veritas, et vita; ut verendum non sit, ne aliquando victa Veritas ad extremum deficiat aut intereat; quae Dei viventis Filium, Deum verum, habet auctorem, assertorem, vindicem. At rursus in Oraculis divinis legimus, Jesum Christum nominari a Spiritu Sancto, ore Simeonis Prophetae, Signum cui contradicitur, positum lapidem offensionis, petram scandali. Sed et Apostolorum Princeps, Petrus, sollicite Fideles admonet, ut ab insidiis Satanae caveant sibi; illum enim ut leonem rugientem imminere, cupidum pios deglutiendi, et universae Ecclesiae Dei perdendae; quod, salvâ coelestis Veritatis sinceritate, ab illo fieri non potest. Jam et Historiae omnes de Ecclesia Christiana, (quae est sedes, Quanto venerabilius ac melius, dicebat Coecilius Orator paganus apud Minutium Felicem, Antistites veritatis majorum excipere disciplinam, religiones traditas colere; Deos, quos a parentibus ante imbutus es, timere, quam cognôsse familiarius, adorare: nec de Numinibus ferre sententiam, sed prioribus credere? Simillime Symmachus scribens ad Valentinianum, Theodosium, et Arcadium, Augustos: Si longa aetas, inquit, auctoritatem religionibus faciat, servanda est tot seculis fides, et sequendi sunt nobis parentes, qui secuti sunt feliciter suos. Sera et contumeliosa est emendatio senectutis. Non est facile dictu, quantum olim piis hominibus fuerit laboris exantlandum, ut hunc errorem, caecutientium Paganorum animis penitus insitum, illis eximerent: declarant in satis superque tot Apologiae, aliaque ipsorum scripta longe doctissima, in eum maxime finem elucubrata, ut demonstrarent, eam religionem, quae a Deo Opt. Max. esset instituta, alias omnes tempore antevertere; neque ipsam post caeteras natam videri debere; sed ex ea cunctas per pravam aemulationem fuisse derivatas.
ut a Pontisicis Romani tyrannide se vindicarent, et paullo meliorem Ecclesia formam apud se constituerent. Non potest parvum hoc videri, nisi iis, qui ignorant (etsi quis hoc potest ignorare?) quot Reges magni, aut Principes late dominantes, superioribus seculis crudelissime atque ignominiosissime a Papis habiti, postea imperiis suis dejecti; et ad malorum extrema ex alto suarum dignitatum fastigio detrusi, ac cervices demum suas Papae subjicere, et calcandas praebere coacti; diem illum videre avidissime desiderarunt, qui ipsos et populos ipsorum a tam dira servitute liberaret. Frustra: quia nondum e tenebris revocatae Veritatis lux Europae affulserat; de qua dixit Dominus, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Scit hoc omnium optime, Jacobe Rex maxime, propriâ experientiâ edocta Majestas Tua. Sciunt et Tuorum Regnorum omnes ordines, populique universi, immortales Deo aeterno gratias et habere et agere obstricti, nisi hominum ingratissimi volunt censeri; quod divinae hujus promissionis fidem in sese sint experti, et quotidie experiantur. Tu, quod pleno jure hodie regnas; quod non es fidelis, id est, vile mancipium Papae; quod seudatarius illius non audis, neque precario Regnum obtines, tanquam procurator haereditatis alienae; quod Tibi cum reverendo Tuo Clero convenit, neque aut Tu ab illo Tibi metuis, aut ille a Te sibi; quod curam instituendorum Pastorum dividis cum tuis Episcopis, et partem Tibi debitam, quae ad temporalia spectat, intrepide Tibi vindicas; partem alteram curae, quae spiritualia attingit, ipsis relinquis; haec omnia, quae verum Te Regem probant, et sine quibus Regis quidem imaginarium nomen obtinere potuisti; rem ipsam et vim nominis non potuisti; haec, inquam, omnia agnitae coelesti Veritati Tua Majestas, pro eo ac debet, fert accepta. Tu regnum Dei quaesivisti: illa et spem ejus Tibi fecit, rationemque certam illius consequendi ostendit: et hoc amplius, ista omnia Tibi adjecit. O amicum Principibus Numen, et omni studio ab illis atque sollicitudine colendum! Ubi nunc illa tempora, cum e Tuis majoribus, gloriosissimae memoriae Regibus, unus superstitione caecâ ductus, zelum habens, sed non secundum scientiam, ultro, nullâ re cogente, Regnum suum Gregorio Tertio, Romano Pontifici, fecit vestigale? aut cum Rex alter, propter adversa casuum in desperationem adductus, Innocentio Tertio, a quo exagitatus fuerat, cedere jure Regnorum Angliae et Hiberniae; et partibus villici Romani Pontificis cogitur esse contentus? O temporum caecitatem horrendam! O Petri successorem, factis suis Petrum egregie referentem! Ingemuerunt tanto casui tanti Principis, tam tristi, tam foedo, non solum Barones Proceresque illius, et quantum fuit subditorum; sed etiam Regum ac Principum totâ Europâ prudentissimus quisque atque optimus: suntque adeo relatae in literas ad perpetuam memoriam voces, quas ad tam immanis exempli nuntium, eorum nonnulli ediderunt; testes justissimae ipsorum indignationis simul et stuporis. Sed ipsius Regis illius infelicis vox extat apud Scriptores illorum temporum; dignissima, quam mente altâ Principes omnes recondant: Postquam, ut dixi, Deo reconciliatus, me ac mea Regna, proh dolor! Romanae subjeci Ecclesiae, nulla mihi prospera, sed contraria omnia advenerunt. Quid dicam de praesenti Cleri Tui et universi populi, si cum illis temporibus haec comparentur, beatissima conditione? Non jam, ut olim, Episcopi electi trans Alpes currere, et suam
in quibus beneficiis (verba sunt Matthaei Parisiensis) nec jura, nec pauperum sustentatio, nec hospitalitas, nec divini Verbi praedicatio, nec Ecclesiarum utilis ornatus, nec animarum cura, nec in Ecclesiis divina fiunt obsequia; prout decet, et moris est patriae; sed in aedificiis suis parietes cum tectis corruunt, et penitus lacerantur. Non metuit hoc tempore Dominus Archiepiscopus Cantuariae, ne Papales Bullae ad se afferantur, quae ipsi nuncient, se suspensum a beneficiorum collatione, donec trecentis Romanis in primis beneficiis vacantibus, fuerit provisum; sicut accidit anno Domini 1239. Edmundo Archiepiscopo, missis Bullis a Gregorio IX. idque ex pacto, quod inierat Papa cum civibus Romanis, parum illi tunc cupientibus. Controversiae Ecclesiasticae in Anglia exortae, e vetustissimo Canone, cujus etiam B. Cyprianus meminit, in Anglia terminantur. Exactores denarii Petri, item aliarum contributionum; visitatores, procuratores, et firmarii Romani, venditores indulgentiarum pro modo opum; dispensatores votorum, et legitimationis institores, ad suscipiendos ordines; Caursini foeneratores, Romae degentes, sed qui omnia in Anglia agebant, ferebant, dum Papae congerebant pecunias Bullarum; delatores ad novas extorsiones; ingeniosi muscipulatores (sic Historia nominat) qualis aliquando Petrus Rubeus fuit, et saepissime alii, emungendae pro Papa pecuniae artifices solertissimi; et similes his aliae sexcentae nocendi artes, inenarrabili erga tuos Anglos, Rex serenissime, beneficio veritatis, nomina hîc sunt jam inaudita, et prorsus, absque superiorum seculorum monumentis, essent hodie incognita. Sed ne Legatus quidem a latere ullus amplius rapinas per Angliam exercet, quod plurimi olim fecerunt; nonnulli tanta cum auri fame, ut de illorum uno, Ottone a Gregorio IX. misso, legatur, ipsum, postquam toto triennio detestandis artibus pecuniam undique corrasisset, tandem cum discederet, non tantum pecuniae in toto hoc Regno reliquisse, quantum ipse partim jam miserat Romam, partim abiens auferebat. Et sunt tamen ista prae aliis malis levia, quae Tuorum Regnorum populi a Curia Romana per aliquot secula continua esse passi, ab illorum temporum consentientibus Historicis narrantur. Vere enim hortus deliciarum Papis fuit tum Anglia, et puteus inexhaustus, sicut venuste aliquando Innocentium IV. legimus illam nominasse. Taceo impraesentiarum vera animi bona admissa, Reformationi imputanda, quae pluris Tua Majestas, pro sua pietate, facit, quam omnia terrâ universâ Regna. Unius Dei, sine sociis aut collegis, sinceram adorationem: Beatae Virginis et Sanctorum, sine superstitione, venerationem: pacem conscientiae apud Deum, per fidem in merita et mortem Christi; non ut cessent Fideles a bonis operibus; apage hanc insaniam; sed ut postquam omnia fecerit aliquis, servum se inutilem agnoscat, neque ex suis meritis sumat unquam fiduciam, oculos in coelum attollendi: consolationem inenarrabilem ex assidua lectione et jugi meditatione Scripturarum; non ut illas ex proprio sensu Fidelis interpretetur; sed ut iis, quae habent perspicua (habent autem, si credimus Patribus, omnia ad salutem necessaria) et consentientibus primorum Ecclesiae Doctorum expositionibus, animum sibi muniat adversus tot falsas opiniones, quae pro antiquis fidei articulis hodie incautis obtruduntur: Sacrosanctae Eucharistiae ex institutione ac jussione Domini, secundum mille annorum atque amplius continuam in Ecclesia praxim,
Tyrannis nominata) a tam praeclara cogitatione avertit. Qui si Tertullianum in consilium adhibuissent, aliter profecto sensissent. Vere enim illi dictum, Dominus noster Christus Veritatem se, non Consuetudinem cognominavit. Sed et S. Bernardus ad Eugenium suum recte et ex vero: Quid non evertat Consuetudo? quid non assiduitate duretur? quid non usui cedat? primum tibi importabile videtur aliquid; processu temporis si assuescas, judicabis non adeo grave; paulo post et leve senties; paulo post nec senties; paulo post etiam delectabit. Ita paulatim in cordis duritiam itur, et ex illa in aversionem, id est, Sed et meae sollicitudinis est, Ecclesiarum ministris, gregibus Monachorum, choris Virginum, et necessaria procurare, et paci eorum et quieti consulere, de quorum omnium moribus spectat ad nos examen, ut referunt Albertus Riewalensis, in Epistola ad illustrem Normannorum Ducem, postmodo Regem; et Guilielmus Rishanger in Chronico: nam Parsonius Jesuita, cum (da veniam obiter hoc notanti,) nos mutavit in vos, magna ea perfidia fuit, et conscelerati in suos Principes odii certum argumentum: nos enim habent omnes antiquae membranae, quas probitate et doctrinâ vir insignis, Robertus Cotton, mihi nuper ostendit. Extat etiam Synodus Provincialis, Regis ejusdem jussu coacta, quam Dunstanus, celeberrimae tunc famae Episcopus, describens; Adgarum in prooemio dilaudat, ut regali officio ea in re functum, veluti Pastorum Pastorem. Sed ex omnibus machinis, quas inimicus ille humani generis ad impediendam Religionis Christianae instaurationem admovit, atque etiamnum admovet, duae illae sunt praecipuae et hodie efficacissimae, quas olim ad convellendam Christianisimi institutionem fuisse admotas, paullo ante dicebamus; amor videlicet novarum opinionum, et praepostera falsae Antiquitatis adversus veram defensio. Ad primos tumultus propter Ecclesiae Reformationem excitatos, examina scelestissimorum Haereticorum repente emersisse, qui piorum quietem sollicitarent, et eorum existimationem apud Ego, inquit, accepi a Domino, quod et tradidi vobis. Ea est fides, ad quam idem Apostolus etiam Galatas revocabat, tantâ contentione affirmans, aliud nullum esse Euangelium, nisi illud, quod ipse eis praedicaverat: nihil dubitans Spiritu Dei plenus, etiam de coelo venientibus Angelis anathema dicere, si aliquid aliud doctrinae fidei adjicerent, ut fortiter decertent pro fide: quâ autem fide? ea, quae semel tradita fuit sanctis. O divina verba, numero illa quidem paucissima, sed sensu uberrima? quae vel si sola essent in Scripturis recte expensa, hodiernas de fide controversias tollere, et Ecclesiis pacem reddere, si mens plerisque mortalium non esset laeva, sint idonea. Volumus scire, quae sit vera fides? Ea est, Auctore Judâ Apostolo, QUAE SEMEL FUIT TRADITA. Volumus fidei regulam tenere, quae, ut olim dicebat Tertullianus, una omnino est, sola immobilis et irreformabilis? Sequamur Judam, et illo docente discamus, illam demum esse veram regulam fidei, QUAE SEMEL FUIT TRADITA. Volumus hodie scire, quum tot jactentur fides, Pontificis Romani, Lutheri, Calvini, et cujus non? quae sit omnium certissima, quam defendere, sit veram Antiquitatem defendere; quam oppugnare, sit meram Novitatem inducere? Confugiamus ad sacram ancoram, et discamus a Juda Apostolo, illam demum esse veram fidei Antiquitatem, QUAE SEMEL FUIT TRADITA. Hoc et Tertullianus volebat; cum in libro de Velandis Virginibus scribebat: Veritati nemo praescribere potest, non spatium temporum, non patrocinia personarum, non privilegia regionum: de ea enim veritate sentiebat, quam Judas appellat Fidem traditam SEMEL; de qua etiam magnus ille Scriptor in libro de Praescriptionibus dicebat, Principalitas (ea est vera Antiquitas) veritati, posteritas mendacitati deputanda: id enim esse Dominicum, et verum, quod sit prius traditum; id autem extraneum et falsum, quod sit posterius immissum: rectissimeque idem docet, parabolam Christi seminantis et Diaboli, postea sterilis foeni adulterium superinducentis, doctrinarum distinctionem figurasse, id est, veram Antiquitatem asservisse adversus posteriores quasque haereses. Hoc et Beatus Martyr Cyprianus volebat, cum in Epistola ad Caecilium, errantes in Religione, ad radicem atque originem
traditionis Dominicae, omnibus novellis et humanis traditionibus valere jussis, jubebat reverti. Hoc denique et Patres illi volebant, qui de rebus fidei aliunde suadere neminem posse ajunt, nisi ex literis fidei, ut loquitur Tertullianus: qui ne minimum quidem, quod ad fidem pertineat, aliunde peti debere nisi e Scripturis, praecise definiunt ut Cyrillus, Ierosolymorum Episcopus, in IV. Catechesi: qui fidei eversionem esse confirmant, aut praetermittere, et quasi irritum facere aliquid, quod sit scriptum; aut aliquid non scriptum inducere, ut Basilius Magnus, in libello de Fide. Et verissime ille quidem: nam, ut est apud Magistrum Cypriani in Praescriptionibus, Nobis nibil ex nostro arbitrio INDUCERE licet; sed nec eligere, quod aliquis de suo arbitrio elegerit, Apostolos Domini habemus auctores, qui nec ipsi quicquam ex suo arbitrio, quod INDUCERENT, elegerunt; sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus assignaverunt. Et B. Chrysostomus aliique Graeci Patres subinde admonent, Nihil hodie, post semel a Christo traditam fidei regulam, posse quemquam novi aliquid inducere sine peccato; nam ea est verbi Graeci vis, quo et Chrysostomus et alii Patres in eam rem utuntur. Idcirco et Gregorius Nazianzenus, in Athanasii Epicedio orthodoxam fidem pietatem Scripturis comprebensam; haeresin vero Arrianam, novitatem extra Scripturas inductam: et e tribus Vincentii Lirinensis regulis, quae jam in ore sunt omnibus, prima est, Quod fuit principio. Haec, et similia his sexcenta, quae in Scripturis et Patrum monumentis in eam sententiam passim leguntur, si diligenter apud se, uti par erat, expenderent inimici Reformationis, quam ejus auctoribus Novitatem objiciunt, eam in sinu suo reperirent; essentque omnino iidem excitatis a Deo viris in commune bonum aequiores; facileque intelligerent, non posse eos sine insigni calumnia damnari ut Novatores, quibus, etiamsi non semprer ex destinato proposita fluxissent, animum tamen fuisse constat, fidem illam semel traditam, et postea humanarum inventionum mole pene obrucam, in lucem revocare; et vere, quod isti hodie jactitant, nec praestant, primaevam Antiquitatem, contra posteriorum seculorum Novitatem vindicare. Quid? audebuntne instauratae hoc seculo Veritatis inimici dicere, doctrinam de adempto populis calice extra casum necessitatis, de accidentibus sine substantia, de concomitantia, de communione sine communicantibus; de sacrificio Christi, non per commemorationem et repraesentationem ejus, quod semel est peractum in cruce; sed vere et realiter, omnibus sacrificii proprietatibus servatis; de cultu imaginum hodierno; de picturis Trinitatis, vel potius semel traditam fidem? Nam Papae quidem Monarchiam, potestatem Imperatores et Reges instituendi deponendique, et tam de coronis illorum pedibus ludendi, (quod Coelestinus olim fecit, referente et laudante etiam Baronio) quam de capitibus statuendi, nullum est dubium, quin dicturi sint tantae Novitatis defensores, eam esse illam ipsam Judae Apostoli semel traditam fidem. Dicturi sane; sed quomodo probaturi? Enimvero digna res est, quam pii omnes veris lachrymis defleant, extare hodie eruditos homines, qui posteaquam semel in animum induxerunt, omnes polteriorum seculorum Novitates, imo etiam novissima
Simon Bar-Jona, Pasce oves meas, id est: Baronio interprete, supremum in Ecclesia dominium tibi assere; Bellarmino autem, regio more impera: ceu vellet hic Cardinalis ex professo contradicere voci Christi apud Evangelistas; Reges Gentium dominantur earum; vos autem non sic. Quanquam ne hisce quidem adeo perspicuis verbis suus defuit tortor, qui ex illis argumentum pro dominatione Papae absoluta in Orbem terrarum vi magnâ torquendo exprimeret: sic enim illa Gaspar Scioppius in Ecclesiastico suo exposuit, capite 47. Lex Christi, inquit ille, potestatem, quâ Reges Gentium dominantur, penitus tollit, et inter Christianos exerceri prohibet, Matth. 20. neque dubitat homo furiosus, illam infinitam in Principes tyrannidem Papae, hoc Scripturarum loco et similibus fulcire. Sed redeo ad verbum PASCE. Mirantur vere pii, Papam hoc sibi vindicare, ut sit summus Judex in controversiis fidei, quae fuerunt olim partes Conciliorum ex Dei verbo; sed hoc jus Papae asserit Bellarminus e vocula Pasce. Mirantur tribui Papae Pasce oves meas. Mirantur tribui Romano Pontifici jus per tot secula inauditum, ferendi leges in Ecclesia, quae conscientias Fidelium obligent; imo etiam, ut quibusdam placet, fidei articulos novos: sed hoc quoque Bellarmino. eodem argumento facile probatur. Mirantur quicunque sunt Scripturarum aut Patrum lectioni innutriti, illum thesaurum superfluentium meritorum Christi, et Sanctorum, quem pro libitu dispensat Papa. Sed desinant mirari, et accipiant auctoritatem e Scripturis; quia dixit Christus Petro, Pasce: nam ita docet Bellarminus in libris de Indulgentiis. Mirantur et indignantur quicunque perduelles suorum Principum, Unctorum Dei, non sunt, audere Papam dicere, corruptum a suis adulatoribus, licere sibi, Imperia transferre, subditos sacramento fidelitatis absolvere, denique Reges facere non Reges: sed hoc jus Pontificum eliciunt Bellarminus et alii e vocabulo Pasce. Nec desunt, qui ex eodem illo verbo colligant, Romanum Pontificem jus habere coercendi etiam poenis temporalibus, etiam mortis, Principes sibi immorigeros, ut Becanus Jesuita, adversus quem justa nuper ira sorbonae exarserat; et alius item Jesuita Suarius; homo, in aliis literis non sine laude versatus; in Ecclesiasticis vero Antiquitatibus plane infans; in Euangelica doctrina ne infans quidem; cujus librum adversus Tuam, Rex serenissime, Monitoriam scriptum, vidimus nuper, propter Satanicas haereses, quibus scatet, et in legitimos Principes plus quam Diabolicam audaciam, in ignem publice conjectum. Nec tamen pudet prodigiosarum Novitatum reum, neque Christi, sed Hildebrandi discipulum, eam, quae in Tuis Regnis obtinet, fidei formulam, ut partim antiquam, exagitare; Tuamque adeo Majestatem, cujus scripta omnia in summa pietate maximam primaevae Antiquitatis reverentiam spirant, in ea Epistola, quâ omnes Europae Principes adversus illam concitat, ciuod Novatoribus aurem praebeat, petulanter exeusare. Scilicet Jesuita Suarius, et
decertate fortiter pro semel tradita fide, aliquando apud se diligenter cogitarunt. Enimvero, Rex doctissime, et Deo charissime, parum est, quod hodierni partium illarum disputatores, qui Novitatum Novatorumque omnium profiteri odium videri volunt, de vera Antiquitate in lucem et usum Ecclesiae revocanda, nihil quicquam cogitant; prae eo studio, quo ferri illos cernimus, ipsam rerum antiquarum memoriam, et primitivae Ecclesiae auream, qua in fide, qua in ritibus simplicitatem, tenebris opprimendi, et oblivione sempiternâ obruendi. Nam quum ipsorum Theologia, novorum Dogmatum plena, atque Institutorum in prisca Ecclesia inauditorum, praesidio veteris Historiae esset destituta; initio Reformationis facile erat, vel unico illo argumento, Non ita fuit a principio, cujus usum Christus ipse suos docuit, etiam ab obstinatissimis Ecclesiae Romanae defensoribus, plurimarum depravationum ingenuam exprimere confessionem. Non enim poterant, vel audebant, id negare esse verius et melius, quod probaretur antiquius. Prima ex omnibus Europae nationibus, Germania post literarum Testis Veritatis, inter Christianos facta sit Testis atque instrumentum falsitatis. Nam quod res arguit manifestissime, Caesar Baronius quando ad scribendum animum appulit, non id sibi negotii credidit dari, ut faciem Veteris Ecclesiae, qualem inveniebat, qua in Scripturis, qua in Patrum et Historiarum antiquissimis monumentis, et qualis vere fuit, penicillo suo simpliciter exprimeret; sed potius, ut talem ei fingeret non Annales Ecclesiastici, sed de potestate Papae, verum nomen istis Baronii lucubrationibus futurum. Qui vir optimus, si postremos Tomos vidisset, quid dicturus fuit? Novae enim illius et horrendae, ac Principibus Papam agnoscentibus funestae doctrinae, quae sacris illorum cervicibus Dominum imponit, absolutae potestatis Monarcham; quae vitae et necis ipsorum dat illi potestatem; quae subditos fidelitate ex jure divino et humano debitâ absolvit, et quoties lubet Pontifici, adversus Unctos Dei armat, nullus temere animosior patronus Baronio, ne inter juris quidem Canonici Interpretes, vaenalitia Paparum mancipia, potest reperiri. Pontisicum, ut quisque in Imperatores aut Reges impotentissime et ferocissime saeviit; ita plurimum a Baronio laudatur: et quia Hildebrandus inter primos hujus haereseos auctor, assertor, et propagator fuit; iccirco perfectissimi Papae ideam huic Nerii discipulo videtur absolvisse, et miris elogiis praedicatur. Hic est Gregorius Septimus, qui Monarchiam Papalem in suis scriptis tam accurate defendit: qui elementa totius illius Satanicae doctrinae brevibus quasi aphorismis est complexus, qui in ejus Epistolis leguntur, et Dictatus Papae nominantur: qui praxin ejusdem furiosae doctrinae dum exercet furiose, coelum terrae miscuit, et caedibus horrendis Germaniam atque Italiam complevit. Ille Pontifex a Gulielmo, Rege Angliae, quem Conquaestorem vocant, pecuniam et fidelitatem cum exegisset; Princeps generosissimus de pecunia facile annuit, de fidelitate plane abnuit. Hoc non magis Hildebrando olim displicuit, quam Baronio, illam historiam describenti: persuaso nempe ex illius Pontificis Dictatibus, Unum esse in terris nomen, videlicet Papae. Quemlibet Episcoporum Regem esse, et in Regno cujusvis Regis plus ipso posse debere, cognitionibus illius intercedere, sententias de plano posse facere irritas, saepissime in singulis fere Tomis pronunciat. Principes, qui res Ecclesiasticas attingunt, ubique maledictis incessit; ausus etiam Reges veteres Francorum eam ob caussam comparare latronibus in sylvis, anno Domini DCCCLV. Principum fideles Consiliarios, qui jura suorum Regum adversus Curiam Romanam defendunt, locis innumeris teterrimae damnat haereseos; neque aliud occurrit frequentius in posterioribus Tomis, quam haereseos Politicorum dirissima detestatio. Magistratus civiles omnes et Praesides Provinciarum Episcopis ita reddit obnoxios, ut ab illorum nutibus velit ipsos pendere; alioquin e tribunalibus suis statim detrahendos ab ipsis Episcopis; sicut ait factum in Andronico ab Episcopo Synesio; lapsus in ea historia, justo Dei judicio, plusquam pueriliter, ex imperitia Graecae linguae, ut saepe alibi: Henrico Quarto, augustae memoriae Principi, triumphatori omnium suorum hostium; sed de quo, ô seculi infamiam! Hildebrandina doctrina triumphavit; Tomum nonum dedicans, exigere a tanto Principe non erubuit; non ut comiter Papae Majestatem coleret, quae fuit formula, quam olim exigebant Romani a sibi subditis Rebuspublicis et Principibus; ac ne obsequium quidem tantummodo, vocem his moribus fortasse tolerabilem; sed ut humili quoque servitio Christi Vicarios coleret: quasi non essetis vos quoque Reges, in Regnis vestris Dei Vicarii; quorum majestatem imminuere, crimen esse apud Deum, per quem solum vos regnatis, longe maximum, ante exortam hanc novam doctrinam, nemo unquam dubitaverat. Nulla inter Papas et ullum Principum superioribus seculis rixa intervenit, quae non ita describatur in Annalibus, ut ex ipsa narratione Lector, qui narrantis fidem sequetur, non sit collecturus, omnium criminum et scelerum, quae in hominem cadunt, maximum esse, Papae caecam obedientiam non praestare. Neque autem refert,
monstro nullâ virtute redempto; statim ejus consilii auctores, ut perditorum perditissimi lacerantur in his Annalibus. Quid plura? Omnia Europae Regna, omnes Insulae, (tuae cum primis Anglia et Hibernia) si fidem habemus Baronii Historiis, sunt Romani Pontificis: quod non dixit quidem ille primus, scio; sed in monumentis pessimorum seculorum inventum studiose adnotavit, et interdum, extra oleas evagans, confirmavit: ut eum in anno Domini MXCVII. tantâ contentione et instantiâ Regnum Siciliae a Rege Catholico repetit; certo indicio, Papas, ni vires deessent, vi et armis reposcituros, quae Baronius verbis tam enixe reposcit. Cujus Annales eo periculosius in manibus juventutis et rudium veritatis Lectorum versantur, quo majore arte scopum suum, in primis praesertim Tomis, dissimulat. Nam Bellarminus, Becanus, Suarius, et id genus disputatores, nudo, quod ajunt, capite, veram Antiquitatem Religionis, et jura Principum invadentes, atque oppugnantes, minus videntur metuendi, ut qui aperto Marte rem gerant, et vel ipsis titulis librorum suorum, Principum sese hostes profiteantur. A Baronio vero, scriptionem Annalium promittente, quis sibi metuat? aut quis vidit Historiographum argumentosum? Atqui multae ab eo narrationes ita artificiose concinnantur, ut ad novum aliquod dogma hodie controversum, animis legentium insinuandum, plus Baronii narrationes, quam Bellarmini argumentationes sint valiturae. Papam esse supra Concilium, novitium est inventum Doctorum ex Hildebrandina schola; pro quo Bellarminus, et alii pugnant argutiis, quae apud mediocriter imbutos doctrinâ Euangelicâ non multum ponderis sint habiturae. Baronii vero Annales cui non hoc persuadent? In anno Christi trigesimo tertio, referens hic Caesar historiam, quae narratur Matthaeo, capite XVI. sic illam concinnat, ut qui Papae mentionem nullam faciat, hoc tamen illius stratagemate asserat vaferrimo. Fingit Concilium habitum esse a Christo et Apostolis, in quo vult datum esse exemplum Conciliorum deinceps habendorum; idque etiam alibi repetit. In hoc igitur Concilio, cui interest et praeest Christus ipse, solus Petrus articulos de fide condit, et quid sit credendum, solus clavum figit, ait Baronius; et addit de aliis, ut nihil ferme jam esset opus, consulere caeteros tunc Apostolos. Quis igitur ex hac Historia, (figmentum verius dixerim) non statim colligat, Papam, Petri in omnia jura successorem, habere solum potestatem condendi articulos fidei, et de Conciliis omnibus statuendi ut volet? quod alibi tot locis palam defendit Baronius. En tibi, Rex sapientissime, quanto astu in his Annalibus, Historia etiam Evangelica ad rationes Paparum inflectatur. Sic cum in anno XXXIV. Petrus magnâ contentione demonstratur, fuisse Apostolorum Princeps; non quomodo Patres illam vocem Petro attribuerunt, coryphaeum ejus sacri chori, et ordine primum fuisse ipsum significantes; sed dominator et Monarcha; cum etiam affirmatur, illum regio more imperantem, Paulo et caeteris Apostolis praecepisse, ceu dominum subditis suis, quam partem Ecclesiae vellet quemque ipsorum curare; facile intelligit
parcentes, inquit Basilius, uti nominibus, quae non extant in Scripturis totidem literis. Sed haec olim fuere: nunc alii sunt mores ejus, quae se jactat solam esse Ecclesiam Catholicam, solam Ecclesiam. Scripturas Sacras a Laicis non esse attingendas, aperte quidem non docet Baronius; manifeste tamen illam doctrinam insinuat in illo ipso anno. Imperatorem, Reges, et Principes habere jus vocandi Concilii in suis ditionibus, semper Ecclesia vetus credidit: et eo jure tam Augusti Romanorum, quam Reges Francorum, et omnes Principes Christiani, nemine repugnante, constanter sunt usi, priusquam periret de rebus pudor. Baronius, ut cucurbitis persuadeat, jam inde a Concilio Nicaeno Jaesolum Papam id jus habuisse, quas adhibet machinas, modo tectas, modo apertas? quarum ut hae sunt inverecundiores, ita illae periculosiores: Lectori enim incauto, et ad cognoscendam Antiquitatem simpliciter intento obrepunt, et velut ex insidiis Veritati latus confodiunt. Sed deficiat me dies, et ego patientiâ tuâ, Optime et Clementissime Principum, nimis impudenter abutar, si omnes rationes explicare hoc loco aggrediar, quibus vera Antiquitas, studio defendendae modicae Vetustatis, in his Annalibus dissimulatur, obscuratur, et quantum fieri potest, aut obruitur, aut hodiernae doctrinae subtiliter accommodatur. Quanquam, si aequis ponderibus rem volumus aestimare, non tam profecto Conditori Annalium, quam ipsi Pontifici, et Romanae Curiae, culpa depravatae Historiae venit adscribenda. Nam Baronius quid ageret? Fateretur irrepsisse in Ecclesiam Romanam, tractu longi temporis, multas corruptelas, et quae fuerunt a Domino praedicta, infelicia lolia? Atqui per Romani Pontificis quod rationibus patriae sese accommodaret, quae multâ justitiâ opus haberet: id ipsum Cardinali Baronio videtur Romae accidisse, qui probitate, justitiâ, et studio veritatis, ut accepimus, in privata vita non mediocrem adeptus laudem; in scribendis Annalibus, dum cupide nimis caussae sui Pontificis inservit, discedere a se coactus, superiorum virtutum ne umbram quidem retinuisse, plurimis locis deprehenditur. Sed veniam tandem ad me, et cujus maxime rei gratia hic sermo est institutus, breviter expediam. Ego, Rex serenissime, cum ante plures annos Baronii percurrens Annales, consilium illius, quale hactenus exposui, animadvertissem; et in Historia Ecclesiastica gravissimas passim hallucinationes deprehendissem: optare ingenti cupiditate coepi, ut veritati pessime interdum a discipulo Nerii acceptae, seculo hoc tam erudito ne deesset patrocinium; sed potius, ut e numero prope infinito doctorum hominum, quos nostra haec aetas in omnibus Europae regionibus tulit, aliquis existeret, gloriae Dei zelo succensus, qui veram Antiquitatem adversus Novitates Baronianas generoso animo susciperet defendendam. Movebat me cum primis illa quoque ratio, apud animum quidem meum momenti longe maximi; quod concordiae desiderio, bonorum omnium cordibus, sive harum, sive illarum partium, alte impresso, scopum istum Baronianum intelligebam vehementissime adversari. Quamdiu enim Principes populique Christiani sibi sinent persuaderi, studium primaevae pietatis instaurandae, meram esse Novationem; defensionem vero inventionum humanarum et recentiorum, ipsissimam esse Religionis a Christo traditae Antiquitatem; indubitatum est, et omni certo certius haberi debet, (errant gravissime qui aliter judicant, et nescio quae media consilia sectantur, quae nulla sunt) ineundae concordiae, nullam amplius, neque rationem, neque spem in terris omnino superesse. Quo magis optabam, reperiri aliquem immunem, quantum fieri posset, ab illo insano partium studio, cui indulgent hodie tam multi, qui ad legendum cum fructu opus Baronianum juventuti, et minus cautis Lectoribus viam muniret. Atque in hac dudum mihi suscepta sententia mirifice postea sum confirmatus, quando viros doctrinâ, probitate, et pietate excellentes, idem plane mecum sentire, idem optare, cognovi. Ne longum faciam, quia cessabant meliores, ventum est ad me: et quam ego operam ab aliis expectabam, eadem coepta est a me exigi: neque id Gallorum duntaxat meorum quotidiano prope convitio, dum eram in patria; sed etiam praestantissimorum Theologorum, aliorumque hortatibus, qui ea super re ex Anglia Tua, Germania, ipsa etiam Italia, literas ad me dederunt creberrimas. Etsi autem incepti tam ardui magnitudo, virium mearum tenuitas, et necessariorum praesidiorum carentia, ad haec, occupata opera in aliis literis pro mea virili excolendis, justae mihi caussae fuerunt, cur morem gerere amicis recusarem, tantum tamen cohortationes frequentes bonorum apud me valuerunt, ut qui induci non poteram, quamdiu fui in Gallis, ut operi manum admoverem; inductus sim tamen, ut de Historia Ecclesiastica illustranda dies noctesque cogitarem. Inter haec rebus humanis Henricus Magnus est exemptus, et unius parricidae scelere aeternum detestando, nutantibus Galliarum fatis, omnium Gallorum fortunae in periculum praesentissimum sunt adductae: mihi quidem tam inopinatus, tamque immanis casus, tantum rerum praesentium, ipsiusque adeo vitae fastidium attulit, ut qui nullam sine literis vitalem vitam hactenus credideram, libris tunc temporis renuntiarem. Tenebat me annos jam plurimos incredibile quoddam desiderium, florentissimum hoc Regnum Tuum invisendi, Ecclesiaeque Anglicanae,
Serenissimae Tuae Majestatis humillimus et submississimae devotionis servus,
ISAACUS CASAUBONUS.
Sacrae Theologiae ea sit dignitas, vel potius majestas, candide et pietatis antiquae studiose Lector, ut reliquae omnes scientiae necesse habeant ipsi ancillari; non omnes tamen disciplinae eodem modo, vel pari gradu, illi inserviunt: sed earum nonnullae sunt interioris, ut sic dicam, admissionis, arctiore quodam vinculo Reginae illi et Dominae suae conjunctae. Quo in numero censeri debere Historiam, praesertim Ecclesiasticam, satis superque vel illud arguit, quod a primis Ecclesiae Christianae temporibus, quale per singulas aetates Theologia, tale etiam Historia fatum semper est experta: simul floruerunt, simul jacuerunt; incrementum, aut decrementum simul acceperunt.
Tribus primis seculis, quae Ecclesiae infantia, et tempus innocentiae possunt appellari, Christiani homines in praxi verae pietatis, magis quam ipsius scientiae theoria, fuerunt occupati. Hinc fidei hostium persecutiones, illinc Sanctorum zelus et stupenda constantia, magis quam exculta insigniter scientia Theologiae, tempora illa nobilitarunt. Idem plane de Historiae studiis dicamus licet; Tatianus enim, Theophilus, Clemens Alexandrinus, Julius Africanus, et si qui alii ad genus hoc eruditionis animum applicuerunt, ii de Historia Ecclesiastica magis videntur coepisse cogitare, quam ad eam Spartam ornandam serio se accinxisse. Historia illorum temporum, Acta Martyrum erant; quae non sunt Historia Ecclesiae, sed pars duntaxat illius.
Tempore Constantini Magni, mutatâ orbis Romani facie, Ecclesia, quae fugere et latere, ut plurimum, aut omnes malorum ideas perpeti hactenus fuerat coacta, in libertatem vindicata, rebus omnibus florere subito est visa. Ut jure merito hoc seculum cum duobus fequentibus, , flos ipse Ecclesiae, et aetas illius aurea queat nuncupari. Haec illa sunt beata secula, quae Athanasios, Hilarios, Basilios, Gregorios, Ambrosios, Hieronymos, Chrysostomos, Augustinos, Cyrillos, et similia lumina tuerunt; a quibus quantopere scientia Theologiae fuerit illustrata, dicere nihil attinet. Hic fuit fructus illius pacis et felicitatis, quam sub Imperatoribus Christianis Ecclesia Dei est consecuta. Quum igitur Theologica studia ubique tunc florerent; Historia quoque Ecclesiastica, hactenus plane ignorata, coepit efflorescere, tanquam fructus alter pacis sub piis Augustis longe uberrimus. Primus, imperante Constantino, Eusebius Caesariensis, sui seculi sine controversia vir eruditissimus, ad scribendam Ecclesiae Catholicae Historiam et universalem, animum appulit: primus certe, quod affirmat ipse libri primi initio, manum operi admovit; et orsus a nativitate Domini, rerum
Post seculum fextum quam sit paullatim una cum temporum conditione immutata prior forma Theologiae, nemo potest veteris memoriae peritus ignorare. Magni viri, quales priora secula viderant, aut nullis aut admodum rari apparent. Scripturae minus diligenter tractantur, minus simpliciter exponuntur. Res externae, miracula, imagines, Reliquiae, Sanctorum cultus, ac tandem unius Papae dominatio et Monarchia, prioris religionis institutis succedunt. Igitur qualis fuit istorum temporum Theologia, talis et Historia. Nam et in historicis monumentis miracula, ut plurimum, utramque paginam conficiebant, vel a Sanctis, vel ab imaginibus, vel a reliquiis edita: atque ut supremum Ecclesiae Monarcham Theologi agnoscebant; ita multi Historiam scribere professi, Romani Pontificis successiones, Antipaparum schismata, aut novas artes a Papis excogitatas firmandae potentiae suae, literis mandare; id vero erat Historiam scribere Ecclesiasticam. Soleo dubitare, debeamne illa secula , an nominare: fuit sane illorum temporum et imperitia meliorum literarum magna, et miraculorum benigna copia; verorum sine dubio multorum, sed et falsorum nihilo pauciorum.
Secuta est tandem, Dei immortalis nunquam tacendo beneficio, literarum , quam ratio temporum excepit adeo varia, adeoque e contrariis mixta, ut non facile scias, gratulari superiori seculo et huic nostro jure meliore queas, an vicem dolere. Postquam e densissimis tenebris lux literarum emerserat; omnes artes, omnes scientiae et disciplinae, ipsa imprimis Sacra Theologia, brevi tempore ita sunt excultae, ornatae, auctae, ut eo nomine florentissimo cuique priorum seculorum, quod proxime est elapsum, videatur posse anteponi. Sed hanc felicitatem infelicitas nihilo minor, ex dissensione in caussa Religionis, est comitata. Qua ex re natae sunt inter populos Europae discordiae implacabiles, odia plus quam Vatiniana, bella dirissima, et nullum non malorum genus. Inde illa nomina prius nunquam hoc sensu audita, Pontificiorum et Protestantium. Inde studia partium, non solum in vita hominum, sed etiam in scriptis palam dominantia. Inde unius et ejusdem Religionis Christianae duplex et multum diversa Theologia: in maximi quidem momenti capitibus doctrinae, arcano Providentia divinae beneficio, ut plurimum, consentiens; in aliis dissidens, et in mutuam perniciem conjurata.
Quod de Theologia hodierna diximus, de Historia Ecclesiastica dictum puta: nam et hodie non minus quam olim utriusque idem est fatum. Ergo etiam in Historiam studia partium penetrarunt; et Veritas, quam homines pagani, solius naturae ducti instinctu, pronunciarunt, unicam esse legem Historiae; victa studiis partium, aut si ita mavis, rationibus utilitatis, in rerum antiquarum narrationibus, pro affectibus narrantis, aut expressa, aut suppressa, aut aliquo mangonio corrupta reperitur. Quare cum hodiernis de religione controversiis quaestio de Antiquitate interveniat, videas alios, quibus nihil est antiquum, nisi quod ipsi pro suo arbitrio prius judicaverint orthodoxum: alios contra, omnia velle esse antiqua, quae ipsis placent, vel si ante pauca secula, vel si heri aut nudius tertius fuerint inventa. Quod si hic morbus plebeia tantum et vilia ingenia occupasset, minus id esset dolendum; nunc quum viri primarii, et excellente doctrinâ praediti
Ne alios nunc commemorem, nostrâ memoriâ in Historiae Ecclesiasticae collectione, aut illustratione versatos, quos fama obscura recondit; quis nescit, Cardinalem Baronium operam in eo genere literarum adeo insignem posuisse, ut omnibus suâ diligentiâ palmam praeripuerit? Hic enim est, qui primus omnium, totius Orbis Christiani res gestas, praesertim autem quae ad Ecclesiam pertinebant, in continuam seriem annorum sic digessit, ut si unius urbis Fastos concinnaret: qui nescio unde ex abdito, tam multa plane prius ignota, primus prompsit in lucem: qui antiquorum Episcoporum in magnis urbibus successiones; veterum haeresewn originem, progressum et finem; tempora Ecclesiae, sive tranquilla, sive turbulenta, tam accuratâ diligentiâ explicuit; qui denique merita sua in Ecclesiam si immoderato partium studio non corrupisset, dignus erat sine controversia, cui omnes, et veteres et recentiores, qui illam eruditionis partem unquam attigerunt, assugerent, et fasces submitterent. Sed vir eruditissimus quando ad scriptionem se accingebat, de approbanda fide sua ex aequo omnibus, sicuti par erat fidelem Historicum, adeo nihil cogitavit; ut contra id summo studio videatur egisse, ne qui in negotio Religionis alia sequebantur castra, ullum usquam aequitatis vestigium in suis scriptis reperirent. Adeo in defensione illarum partium, quas probabat, totus est ubique. Historiam profesisus, non solum Theologum, sed etiam persaepe disputatorem e schola agit. Locos communes, a narratione historica digrediens, saepissime contexit; praesertim in primo Tomo. Trotestantes passim nullo discrimine, convitiis, maledictis et infandis calumniis incessit. Jura Principum, quae a paucis seculis obtentu Religionis imminui coeperunt, ita cupide, quoties datur occasio, contrahit, arrodit, evertit, ut natum in Regno, noscere nequeas; educatum, altum et auctum Romae, facile agnoscas. Denique ita se gessit Baronius totis duodecim suorum Annalium Tomis, ut qui dubitari nollet, praecipuum sibi scopum fuisse, Papalem Monarchiam stabilire, amplificare, et ad coelum usque evehere.
Sed fallor fortasse judicii, et quam in aliis moderationem desidero, ipse non praesto. Sane cum non ita pridem in Epistola ad Frontonem Ducaeum de hoc Baronii scopo aliquid parce et modeste dixissem; repertus est Romae infamis quidam parricidarum patronus, novum e Creta prodigium, Andreas Jesuita, qui negaret rem ita habere, ut dixeram: idque eo maxime argumento confirmaret, quod e tam vasta mole Annalium ne unum quidem locum afferre potuissem, unde fidem dictis facerem. Equidem nebulonis infamis calumnias tanti non penderem, ut ullam ipsius rationem habendam arbitrarer; nisi esset certissimum, e tot Lectoribus horum Annalium oppido paucos esse, ac fortasse paucissimos, qui justum illorum pretium nôrint, quive satis intelligant, quid in iis laudandum, quid excusandum, quid ne excusandum quidem. Atqui certissimum illud est; quemadmodum sumuntur a conversantibus mores, et quaedam in contactos corporis vitia transiliunt; ita Lectorum animos, ex iis quae legunt, voluntatem et judicium formare.
Eam ob caussam nos, quibus in hoc opere suscipiendo propositum fuit, (sicut in Epistola ad Regem serenissimum pluribus exposuimus,) Lectori, minus
in his literis exercitato, viam munire; quo certiores fructus ex horum Annalium lectione possit percipere: priusquam ad rem aggredimur, faciendum duximus, ut nostrum de hoc ingenti opere judicium, candide quidem et libere; sed absque livore, aut alienae gloriae obtrectatione, paullo accuratius exponeremus. Enimvero, pie Lector, cum tota hominum vita inter errores volutetur, ut scire hominum, ut Sapientes olim pronuntiarunt, nihil sit; cur adeo mirum tibi videatur, in opere tam arduo, tam vario, tam longo, multa inveniri notâ culpae digna? Non hominis, sed humanae naturae vitium est, errare, falli ac decipi: doctorum autem errores modeste indicare, non est injuriam illis facere; sed Deo suam gloriam asserere, qui solus et de humano genere praeclare mereri, occasionem errandi, secuturis alioqui male praeuntes, amovendo. Equidem ad hanc disquisitionem, etsi atrocibus maledictis scelestissimi nebulonis e Creta provocatus eam animi aequitatem adhibebo, ut suspicionem invidiae, vel malignitatis et non sim reformidaturus.
Ut ad rem accedamus; frofitetur Baronius in fronte primi Tomi, fuisse sibi propositum, quando opus hoc instituit, non solum res gestas Ecclesiae stylo condere, vel etiam Imperatorum, Regum, ac Principum, quae essent cum Ecclesiasticis conjunctae; sed hoc amplus, temporis rationem, quantum fieriposset, exactam inire; quaecunque in Historiae explicatione obscura, et interpretationis luce indigentia occurrerent, illa omnia elucidare; Monarchiam Ecclesiae visibilem, semper in Ecclesia conspicuam demonstrare, et Religionis Christianae in eadem fide propagationem. Vides incepti magnitudinem, varietatem, et difficultatem. Nam ad Historiographi partes implendas, vel primum caput erat suffecturum; secundum pertinet ad Chronographum, cujus munere fungitur Baronius non raro; tertium Philologi, aut Critici operam desiderat, non Historiographi; quartum caput et quintum, uti quidem in his Annalibus tractantur, ad partes spectant Theologi. Ut igitur legitimum operis hujus pretium intelligamus, id videndum est, quam bene unus homo Baronius tot personas, quas ipse sibi imposuit, in opere suo gesserit: Historiographi officium (inde enim ordiemur) in his tribus fere est positum, diligentiâ, judicio, fide. Nam et diligentiâ in colligenda scribendorum materie, opus est non vulgaris; et judicio non minore, ut videas, quibus credas; fides autem in eo spectatur, ut in narratione histioriae, nudam veritatem exponas, sive illa tibi probentur, quae gesta sunt, sive improbentur. Fingere enim, quae cupias facta, et pro rebus gestis ea narrare, poeticae licentiae optime convenit, ab bistoricis expositionibus est alienissimum.
Quod igitur ad diligentiam attinet; ea vero in Baronio tanta fuit, ut vix dediderari major queat. Retulit ille in suos Annales, non solum quaecunque a prioribus omnibus Historiographis, sive Graecis, sive Latinis, erant commemorata; sed etiam quaecunque apud Patres, aut alios cujuscunque generis Scriptores sparsim leguntur ad res Ecclesiae pertinentia. Neque fuit ei satis, Auctores vulgo notos et publicatos in consilium adhibere; sed celebriorum plerarumque Bibliothecarum forulos vel ipse, vel per amicos est scrutatus, ut ad plenam rerum Ecclesiasticarum cognitionem nihil, quoad ejus fieri poterat, praetermitteret. Hoc ut magnâ dignum laude, ita illud jure non laudes, quod rerum copiae intentus, delectum saepe nullum habuit veri autfalsi, pertinere ad suum officium ratus, ut in Annales falsa interdum non minus quam vera comportaret. Multa ergo passim commemorat e libris Apocryphis, aut fabulosis Scriptoribus, quae non dubitabat esse falsa; eo tantum fine, ne quid a quoquam dictum fictumve praetermitteret. Exempla
adeo passim obvia, ut illa adnotare non sit opus. In anno vero Domini LII. numero 2. narraturus de iis, quae Paulus Athenis gessit, meram adfert ex Hilduino fabulam: excusatione hac suum factum tuetur: Quae quidem licet non in omnibus nobis probentur, tamen ne quid subtraxisse ab avidis legentium animis videamur, hîc eadem voluimus descripsisse: quum alioqui sic comparati simus, ut velimus pauca potius, sed solida, certâque fide constantia, persequi; quam multa congerere, quae fide vacillent ac nutent: Ubi plane Baronius vetus dictum tollit:
Video meliora proboque,
Deteriora sequor.
Nam postremis verbis legem proponit, quam sequi debuerat; prioribus ostendit, non fuisse propositum sibi in condendis Annalibus legem illam servare: quod et alibi non semel profitetur, ut in anno XXXIV. 192. ubi postquam e falsis Pilati Actis ineptum figmentum recitasset, subjicit haec: Qualia autem sint ea omnia, fides apud Auctores remaneat: nos vero sic ponimus, ne quae ab Antiquis sunt enarrata, inconsulte praetermisisse videamur. Hîc jure aliquis miretur, et caussam quaerat, cur Baronius operi tam gravi adeo putidas interdum fabulas inseruerit; de iis loquor fabulosis narrationibus, quas ipse improbat: sunt nimirum aliae fortasse non minus aniles, quas propterea inseruit, quia fidem illius habebat; de quo postea dicendum. Illas vero priores quod non praetermiserit, duplici ratione factum ab eo videtur; nam praeter studium immodicum nihil quicquam praetermittendi, de quo diximus; etiam illa ratio potuit ipsum movere, quod non ignoraret, multorum e suis partibus ingenia, hodieque in hac tanta literarum luce, anilibus fabulis ita delectari, ut ne Historiam quidem Ecclesiasticam ab illis esse repurgatam, aequo animo essent passuri. Neque vero inanis erat hic Baronii metus; quod eventus comprobavit. Nam ex iis, qui post ipsum scripserunt, non pauci in eo laborarunt, ut fabulas, vel aperte, vel saltem silentio damnatas a Baronio, ab oblivione vindicarent. Vide, si lubet, quae observamus de Christophoro a Castro, Jesuita Hispano, Exercitatione primâ, diatribâ XV. Sed multo diligentius hoc ipsum conatus est postea praestare Hispanus alius, Johannes de la Puente, ex Ordine Traedicatorum; cujus recentem librum nugacissimarum nugarum, et reprehensionum Baronii saepe iniquissimarum plenum, nuper Oxonii in illustri Bodlaeana Bibliotheca non sine risu et justa indignatione percurrebam.
Est observare in his Annalibus et aliud nimiae diligentiae peccatum, non sane leve: Cupiditas enim immoderata omnia trahendi ad propositum suum, quae usquam legerat, Baronium saepe adegit, ut inepta quaedam et absurda Annalibus insereret. In Apparatûs numero 27. et 28. multa prodigia commemorantur e Suetonio, Dione, Plinio, aliis, quasi fuissent signa adventûs Domini; quum ejusmodi portenta singulis fere annis a Livio, caeterisque Historicis commemorentur; neque dubium sit, pleraque illorum esse mera ludibria, quae non possunt, nisi absurdissime, ad Christi apparitionem referri. In anno primo, numero 15. narratur, Augustum, qui Judaeos prius vehementer oderat, cognito adventu Christi, vehementer illos coepisse amare: quae mera est hallucinatio, e cupiditate nata referendi in Annales beneficia Augusti in Judaeos; quod ut commodâ occasione faceret, miraculosam illam mentis mutationem in illo Principe coactus est fingere, sicut suo loco ostendimus. In anno XI. Lex Papia Poppaea prolixe exponitur; quae ad commendationem vitae asceticae quam obtorto collo trahatur, dictum est in Exercitation
octava. In XVI. narratur mors Augusti. Ibi igitur ex iis, quae per jocum maximus ille Princeps fecerat, occasio sumitur disputandi prolixe de pallio, et de praestantia linguae Latinae; quo nihil importunius, neque absurdius fieri poterat. In XXXI. 70. exponitur historia Paralytici per tegulas demissi, Lucae 5: 19. Meminerat Baronius legisse apud Ciceronem, de Antonio per tegulas quondam demisso: locum igitur Ciceronis adnotat; sed tam absurde, ut nihil queat magis, sicut ostendimus. In XXXII. 14. tractatur praeceptum Domini, quo vetatur battologia in Oratione: Baronius eo refert, quae legerat de comam jactantibus; absurdissime prorsus, et ineptissime. Sic quia legerat apud Dionem, Legionem Ferratam in Judaea stationem aliquando habuisse, non dubitavit scribere, Centurionem, cujus habetur mentio Matthaei 8: 5. unum ex ejus legionis fuisse Centurionibus. In quo ratio ipsum quantopere fugerit, declaratum est Exercitatione decimaquarta. In XXXIII. 37. ab aquis fontis Siloae transitur ad fluvium Sabbaticum. Occasio nempe quaerenda erat Plinium reprehendendi; quem nos tamen rationibus defendimus non vanis. Locum Suetonii de Syriacis legionibus, frigidissimâ conjecturâ ductus, proposito suo accommodat, in anno XXXIII. 40. In proximo anno XXXIV. 95. ut referret quae legerat de poculis myrrinis ad vinum , cujus sit mentio in passione Domini, quam gravia peccaverit, piget dicere. In XLIV. 60. illa tot mirabilia, quae Romanis dicuntur accidisse ad Petri adventum Romam, quis neget certissimum esse argumentum illius, de quo loquimur, studii immoderati trahendi omnia ad Historiam Ecclesiasticam? Numero 74. caussa affertur, quare Paulus se nominaverit , partum abortivum, I. Corinth. 15: 8. e Suetonio Tranquillo, abortivos Senatores Romanos commemorante: quo si respexisse Paulum existimavit, mire illum ratio fugit. In xlv. 24. de osculo pacis Christianoirum disserens, et de Poetarum osculis sermonem exorsus, non sentit delapsus ad osculi genus, inter amantium nequitias nequissimum, qnod vocabant. Addit autem: Nullum unquam de his legimus penes Christianos exemplum: quorsum igitur illas foeditates inter sanctissima Ecclesiae instituta? In LXI. affert conjecturam suam, videri Paulum e carcere liberatum Romae, propter gaudium publicum e caede Agrippinae, matris Neronis: et in sequente ait, cum in Apocalypsi 3: 18. datur consilium Laodicenis, ut vestes albas sibi parent; putare se, allusionem esse factam ad lanas Laodicensium nigras, quarum Strabo meminit; quae conjecturae mihi quidem videntur nive Gallicâ frigidiores. In anno XCVIII. 9. cerdones apud Juvenalem interpretatur de Christianis; et Poetae hanc vult fuisse mentem, tunc periisse Domitianum, quando Christianis coeperat esse metuendus. Sed quem inveniet, cui hoc persuadeat? In clxiv. ii. Tatiani locum ad Crescentem Philosophum Cynicum refert, quo pantomimorum gesticulationes et motus loquaces venustissime et describuntur. Est autem ille error tantus, et adeo manifestus, cum loquatur ibi Tatianus de ludis Paganorum, ut excusari non queat. Sed vir eruditissimus, prae nimia diligentia, et illo studio, de quo diximus, nusquam non isto modo peccat.
Judicium in Historico varie potest considerari: nos hîc de Scriptorum delectu agimus, ad quem habendum, scripturo de Ecclesiae rebus, praesertim antiquissimis, judicio opus non mediocri. Nam cum pauci adeo Scriptores vere antiqui et , hoc est, genuini seu germani,
Fidei quoque laudem neque adimere Baronio, neque tribuere sine exceptione possumus. Diligentia illa tanta, quâ usum ipsum indicavimus, et tot Auctorum rejectio, quos ipse a suis sacris arcuit, luculenter declarant, non habuisse ipsum susque deque, falsa pro veris tradere. Sed enim amor veritatis, et susceptum ab eo patrocinium parum omnino inter se conveniebant. Unde factum, ut toties in Baronio fidem desideremus, quoties ille Historicum exuit, ut induceret patronum. Recte olim exacti vir judicii, Dionysius Halicarnasseus, dicebat, In ferenda sententia de aliquo Historico cum primis spectandam esse , quomodo animatus ad scribendum accessisset: vix enim, ac ne vix quidem, fieri potest, quin scriptio affectum animi prodat. Propterea Graeci Historias, in quibus scribentium affectus eminent, elegantissime comparant speculis et , quae res oppositas non referunt, quales sunt; sed corruptâ formâ, vel colore non suo, vel figurâ alienâ. Cum igitur Baronius, Romanae Ecclesiae splendorum respiciens, Dominum JESUM nobis describit Coenatoriis magni pretii indutum, et ad S. Eucharistiae institutionem vestimenta adhuc pretiosiora assumentem; cum stabiliendae Papae Monarchiae, Petrum inducit Monarcham inter Apostolos agentem, Paulo et caeteris collegis sua pensa assignantem, denique regio more imperantem; cum Romanos Augustos facit veniam vel auctoritatem Concilia iudicendi, a Romano Tontifice petere; cum inducit Concilia universalia, confirmationem suam a Papa expectantia, quasi aliter nihil foret actum; cum similia his alia sexcenta nobis narrat, merito fides ejus laborat; qui res non exprimit, quales invenit; sed .
Pertinent etiam ad Auctoris , et affectibus corruptam mentem, illa horrenda convitia, quae passim toto opere jaciuntur in Protestantes, quos nunquam aliter pro sua modestia Christiana, nisi Haereticos
Hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridae.
In anno Domini DCCC. commemoratur Sergius, Manichaeus haeresewn horendarum
pater, praecursor Autichristi, Mahometis. Ibi scribit Baronius: Videant Novatores; et recognoscant suum ipsorum Catechistam, Diabolum; qui eadem, quae ipsos, docuit Sergium per Manichaeum; et erubescant, suam ipsorum intuentes originem et auctorem. Deinde ait, a Diabolo didicisse Protestantes Hagiomachiam; et credere etiam Laicis Scripturam: quum Ecclesia Catholica nemini unquam Scripturas, nisi Theologis, commiserit legendas. Sed haec postrema affirmatio de Ecclesia vetere Catholica mendacium adeo infandum et apertum continet, ut nemini mediocriter sano possit esse dubium, etiam praecedentes calumnias ab eo esse profectas y qui est Pater mendacii. In anno MCXVIII. describuntur fanatici errores Basilii, Bongomiliorum auctoris. Rejecit libros Mosis, septemque tantum divinae Scripturae libros recepit: Deum humanâ formâ praeditum dixit: Mundum creatum ab Angelis malis: Michaelem Archangelum fuisse incarnatum: Eucharistiam esse Dominicam Orationem: Omnes orationes, praeter Dominicam, vaniloquia esse: Suos omnes concipere Verbum Dei, et parere, sicut B. Virgo peperit: Nullam esse resurrectionem, praeter poenitentiam. Deinde postquam dixit, jussu Imperatoris Alexii crematum esse portentum illud hominis, addit: Quo supplicio afficiendos Novatores cum Basilio sentientes, candidus Lector jure consentiet. In anno MCXXVI. Tranchelini, apud Antverpienses Haeretici, furores infandi, quibus vix simile aliquid habet Mahometana superstitio, describuntur: tum autem subjicit haec Baronius: Videant nostri temporis Novatores, quibus praecursoribus gloriari possint, et quos se suorum dogmatum habere Patriarchas exultent. Eant post eos, quos omnium nefandissimos tunc et semper Ecclesia devovit atque damnavit. Scit Deus et universus mundus, haec non magis vera esse, quam illa erant, olim adversus Christianos jactata, de stupris promiscuis in conventibus nocturnis: de cane ad candelabrum alligato: de adoratione asini. Plane qui spiritus ista olim Paganis, idem illa Baronio, et similia illis sexcenta, quae in ejus Annalibus leguntur, suggessit.
Sed Baronium, Romae viventem, a Diabolo fuisse deceptum, minus miror: nuperum vero illius Epitomatorem, Spondanum, qui inter Protestantes fuit educatus; quem, nisi fallor, ego vidi Genevae cum aliis fratribus literis operam dantem, etiam auxisse Baronii errorem, quis non stupeat? aut quis non intelligat, quam dirae illum miserum Furiae agitent? In anno cmxcvi. factâ mentione Matthaei Parisiensis, quo nemo vixit unquam neque Papismi superstitionibus addictior, neque rapinarum horribilium, quas Papae in Anglia exercuerunt, fidelior testis, et expositor; affert Baronius conjecturam suam; nisi, inquit, probra illa fuerint addimenta potius ejus, qui edidit, Novatoris, haeretici hominis; quum peculiare sit illis, libros, quos potuerint, depravare. De Haereticis vero, nomine sic dictis, assentior Baronio. Sed si libros veteres depravare, certa est haereseos nota; quis tam impudens erit, qui negare audeat, certissimos illos esse Haereticos, qui tot hodie artibus veteres Patres mutilant, depravant, expurgant? Res omnibus nota; de qua, si Deus volet, plura alibi dicentur a nobis. Neque vero difficile erit probare, consarcinatores Indicum Expurgatoriorum, bellum cum Auctore Scripturarum, cum Patribus, cum omnibus bonis, cum ipsa denique Veritate nefarium quotidie gerere. Quid ipse discipulus Nerii? An ille depenitus ab hoc crimine integer? An difficile est, loca veterum Auctoruum observare, in eis Annalibus depravata in gratiam Papae contra fidem veterum Exemplarium? Sed eo omisso, de Matthaeo Parisiensi breviter respondeo. Conjectura Baronii, quae et a Bellarmino nuper est allata, vana, falsa, ridicula est.
Extant in hoc Regno vetera exemplaria ejus Scriptoris, quae vanissimae vanitatis eam conjecturam arguant. Omnia enim illa babent, propter quae fides editoris hodie in dubium vocatur. Habeo ipse jam in meo musaeo codicem Matthaei, in membranis descriptum eleganter, e Regis serenissimi Bibliotheca promptum, ejus vetustatis, ut credatur ille ipse liber esse, qui ab Auctore in Bibliotheca S. Albani fuerat dedicatus. In eo codice nullam nos adhuc diversitatem observavimus, quod ad illa attinet, quae de Paparum rapinis scribuntur. Extant etiam in Bibliothecis Anglicanis alia ejusdem Auctoris scripta nondum edita, ut Historia minor, et de Vitis Abbatum S. Albani; in quibus similia, vel etiam graviora de rapacitate Romana lamentabiliter describuntur. Legi ipse nonnulla ejus generis in vetusto libro, Vitas Abbatum illorum continente, quem mihi in sua libraria ostendit inter plurimos alios scriptos manu libros praestantissimos, eximiae vir probitatis et eruditionis, Robertus Cotton, Bruceus, Baronettus. Non igitur illa sunt a Protestantibus Matthaei libris inserta; sed justissimas illas querelas rei veritas extorsit ab homine, alioquin, ut dicebamus, superstitiosissimo. Quare falsissima est Baronii et Bellarmini conjectura.
Omitto alias Baronii calumnias. Taceo, brevitatis studio, judiciorum temeritatem viro gravi indignissimam. Omnia, sive laeta, sive adversa, quae Principibus, vel populis, vel etiam privatis hominibus evenerunt; non alia ex causa fere in his Annalibus produntur orta, nisi ex aliqua aut observantia insigni in Papam, Ecclesiamve Romanam, aut contumelia, vel injuria. In anno Domini CCCCXLIX. 27. Theodosius, pius Imperator, Imperio et vitâ privatur. Quae causa? plus juris usurpaverat in procuranda Concilii Oecumenici, quam Principibus Doctrina Hildebrandi attribuit. Anno dxviii. gravissimo terrae motu concutitur Dardania: Meruerant enim,
Personae legitimi Chronographi gerendae quam parum idoneus fuerit Baronius, non esset difficilis probatio; nisi hoc ab exercitatissimis in ea doctrina viris saepe jam esset demonstratum. Fatemur nos quidem, non parum in eo positum fuisse operae a Conditore Annalium, ut constaret ipsi certa annorum ratio; neque inficias imus, quaedam etiam in illa parte fuisse erudite ab eo observata; caeterum vel in ipso capite annorum Domini constituendo, falsisimas
simas ipsum sibi finxisse aliquando hypotheses, clare demonstratum est, Exercitatione primâ, et saepius alibi, dum pro Josepho illi respondemus.
De Philologi et Critici persona, quam sibi Baronius induit, latus esset dicendi campus; nisi multa me, ut orationis vela contraham, admonerent. Magna, proculdubio, cupiditas bene merendi de Sacrarum Antiquitatum studiosis, illum impulit, ut duram hanc provinciam ultro, in contexenda Historia, ovo exemplo, suspiceret. At vellem, humeros suos prius consuluisset, ut exploratis viribus suis cognosceret, quid illi ferre valerent, quid recusarent? Nam illustrare nascentis praesertim Ecclesiae instituta; Historiae Euangelicae, his Annalibus insertae, lucem foenerari; scripta Patrum et aliorum scriptorum obscura illustrare, et explicare, nemo profecto potest, qui Hebraicae Graecaeque linguae peritiâ, et omnium veterum Antiquitatum notitiâ non sit quam instructissimus. Quum igitur testimoniis Scriptorum Hebraicorum et Graecorum hic praesertim Tomus primus sit refertissimus; quaerat jure aliquis, an parem tanto incepto cognitionem illarum linguarum, et antiquae eruditionis copiam Baronius habuerit? Atqui hoc singulis fere paginis isti Annales clarissime negant, testimonia exhibentes, quae luculentissime demonstrent, illorum Auctorem neque Hebraicae literaturae, neque Graecae ullâ notitiâ fuisse praeditum. Satis hoc probatum est in his Exercitationibus, locis quam plurimis, ut dubitari de eo nequeat. Anno XXXIV. 29. tractans locum ex Actis V: 37. exponit neque intelligit, ad eam sententiam, quam probabat, tam esse ineptum , quam . Anno XXXVI. 4. agens de loco ex Actis VII: 58. ob non intellectam vocem , hoc est, adolescens,
Udum et molle lutum es,
hoc est, ad verbum, , vel . Ita nos quidem existimabamus: sed Baronius in anno CCCXIII. corrigi Hieronymi codices jubet, et scribi Pilosiotas,
Spectare ad Critici officium Veteres putarunt etiam illud, ut de Auctoribus veris aut falsis posset pronunciare. Baronium in hac quoque parte multa vidisse, et de multis Scriptoribus praeclare judicasse, jam diximus. Sed nos, quod in his Annalibus deprehendimus, dissimulare non possumus. Observamus enim locis innumeris, ipsum, ubi de exaltatione Papae agebatur, aut alia re simili, quam ipse cordi habebat, legitimae Criticae oblitum, narrationes suas utilitati accommodasse. Hinc illa judiciorum varietas, imo iniquitas aliquando tanta, ut nihil supra. Decretales primorum Paparum est ubi videtur , hoc est, expungere,
Quicquid id est, timeo Danaos, vel dona ferentes,
in anno CCCXXIV. 118. At quae haec iniquitas, quaeve haec barbara morem permittit patria, ut ejus scripti invidiâ onerentur Graeci, cujus argumentum Ecclesia Romana mordicus defendit, et quod scriptum tot Papae, qui errare non solent, pro legitimo Instrumento Imperatoribus toties objecerunt? Et tamen audet Baronius, in anno Domini mxlv. totâ corporis sui mole in Balsamonem insurgens, ut illum prosternat, prostratum jugulet, omnes palestrae artes adhibere. Quas autem adferat adversus ipsum ratiunculas, non est hujus loci expendere.
Accedamus ad caput ultimum, de iis, quae scribuntur in his Annalibus ab eorum Auctore, Theologi personam gerente. Cujus enim, nisi Theologi est, de Scripturis et earum obscuritate, de Traditionibus, de Sacramentis, de Imaginibus, de Angelorum cultu, de Reliquiis, de ritibus in Synaxibus, et celebratione Sacramentorum, et caeteris Religionis capitibus hodie controversis, longas disputationes instituere, loca Patrum cumulare, et cum diversa sentientibus serram reciprocare? Hoc igitur passim in hoc primo Tomo cum faciat Baronius, Theologi personam in eo agnosco, Historiographi desidero. In hujusmodi autem omnibus disputationibus ad quem ipse scopum collimarit, ostensum est in Epistola ad Regem serenissimum: ad quem autem collimare potius debuerit, si Veritati et Ecclesiae Dei, paci ac tranquillitati voluisset ire consultum, uti par erat, ostendimus Exercitatione XVI. diatriba 28.
Refero ad Theologicas Baronii disputationes et illa omnia, quae de Romano Pontifice, et illius dominatione Monarchica passim ubique totis his duodecim Tomis tam accurate disseruntur. Nam et in prima operis parte Euangelicam Historiam suis narrationibus intexens, ut e doctrina Christi illius institutionem hodiernis opinionibus congruentem asserat; et mox ut Petrum fuisse verum Ecclesiae Monarcham probet, non minore contentione Baronius laborat, quam vel Bellarminus, vel quivis alias hodiernorum ejus caussae patronorum. Sed et in totis deinceps Annalibus id semper curâ agit praecipuâ, ut continuationem et amplificationem Papalis
potestatis, et praxin perpetuam Hildebrandinae doctrinae quantum potest, ob oculos hominum proponat.
Sed spiritualem fortasse dumtaxat potestatem Romano Pontifici attribuit Baronius; imo vero et spiritualem et temporalem dominationem ita amplam Papis vindicat, ut per ejus doctrinam Imperatoribus, Regibus et Principibus nibil restet aliud, nisi Romano Pontifici SERVIRE, et ad jussa ejus humiliter capessenda mature sese componere. Hoc ut ita esse, isto loco breviter demonstrem, adigit me fides, quâ omnes Christiani obstringuntur erga suos Principes; et ea fidelitas ac devotio, quam praestare teneor Regibus Christianissimis; quorum Sacrosancta Majestas nisi per Hildebrandinam doctrinam eviluisset, duos maximos Principes, Henricum III. et Henricum Magnum, pari scele e, ac fere simili pacto non luxissemus exstinctos.
En igitur, pie Lector, doctrinae istius, Principibus funestae, capita pauca e muli is ex Annalibus Baronianis in tuam gratiam collecta. SACERDOS quilibet major Rege, quia Politicus Principatus Sacerdotali est subjectus. Hoc axioma passim asseritur in bis Annalibus; maxime autem in anno Domini LVII. 18. Ibidem, 32. sunt haec verba: Cum igitur Rex, quantumlibet Christianus, non nisi inter Laicos adnumerandus sit, Sacris Ministris minorem gerere ordinem certum est. Mox: Cum quae a Deo sunt, ordinata sint, politicum Principatum sacerdotali esse subjectum, nulla potest esse dubitatio. Eo spectat, quod in anno Domini XXXIV. 293. verbis Petri palam abutens docet, Sacerdotium esse in Ecclesia institutum, conjunctum cum Regia dignitate; ac propterea Regiae dignitatis insignibus videri omnes Apostolos usos. Papa Judex supra omnes potestates a Deo constitutus. In anno CCXVI. cur Papa Romanus dicatur summus Pontifex, hanc rationem adfert: Quia a Deo rerum divinarum humanarumque Arbiter constitutus, judiciariâ porestate super omnes effulgeat. Quo igitur illae distinctiunculae, directe, indirecte, proprie, improprie, et similes tantum ad fallendum excogitatae
SACERDOTES et Episcopi jus habent antiquandi leges Imperatorum contrariis legibus. Anno CCLVII. 15. illud plane consideratione et observatione dignissimum, Episcopos nullam habuisse rationem quarumcumque legum civilium, quae aliqua ex parte officere et impedimento esse viderentur Ecclesiasticis functionibus: quin eas contrariis legibus editis, irritas prorsus redderent, ac penitus abolerent.
In anno CDI. 60. Hîc velim, Lector, consideres, Episcopum omnium miserabilium personarum esse judicem competentem, suique juris esse, male ab aliquo judicata rescindere, etiamsi Princeps esset qui injustam sententiam protulisset. Saepe repetit, Sacerdotes judiciariam potestatem accepisse ex institutione Christi; ut LVII. 28. Imperatores autem, quando suis legibus jus illis attribuerunt judicandi, nihil novi eis contulisse, sed id tantum confirmasse, quod e jure divino poterant sibi vindicare; ut in CCCXVIII. 64. Idem tamen in anno CCCXIV. Principibus aliquanto aequior. In anno CCCXXXVI. 18. affirmat Autor, non esse Imperatorum, in Episcopos ferre sententiam; sed tantum, a Concilio ante latam executioni mandare. In CCCLXXX. 7, 11, 12, 13. prolixe conatur probare, Sacerdotes ex jure divino nihil debere Regibus pendere, quibus ipsi sint superiores.
Axioma est Baronii: Praesidibus Provinciarum praesidere Episcopos, qui jus habeant sententias illorum rescindendi, si ipsis libuerit. Hoc saepe repetit; sed in anno CDXI. etiam exemplo id confirmare nititur. Ait, a Synesio Episcopo Andronicum, Pentapoleos Praefectum, fuisse a tribunali depositum, in quo in Deum et homines multa deliquerat. Sed est error insanum magnus Locus
Synesii est in Epistola 90. id est, e subsellio Poenitentium ipsum exemimus: narrat ibi Synesius, se poenitentiâ Andronici seriâ adductum, ut omnibus modis ei faveret; est locus Poenitentium, qui separatim ab aliis in Ecclesia stabant, aut sedebant. Sequitur apud Synesium; An hoc est detrabere Praefectum de tribunali? Vanissima igitur est illa Baronii gloriatio: Quanta haec auctoritas Episcoporum? ut male judicantes Praesides cessare imperent: id enim affirmat Synesius. Sed exemplum est falsum; falsa igitur doctrina.
Aliud axioma: PAPA solus potest dare Imperium; ad cujus consecutionem nihil refert, filium esse Imperatoris, nisi placeat Papae. Ad hanc doctrinam stabiliendam magna pars horum Annalium refertur. Clarissma verba sunt, quae afferemus ex anno MCLIX. 7. Fridericus Imperator, si consuluisset Annales, haud certe progenitoribus suis acceptum tulisset Imperium, sed tantum Apostolicae Sedi, sine cujus nutu nihil prodest, genitum esse ex Imperatore, ut quis possit fieri Imperator; sed tantum quod elegerit, vel eligendum concesserit ipse Papa. Ut instituere, ita destituere Imperatorem tam facile potest Romanus Pontifex, quam descendit imber, cum pluit. In anno DCCC. 15. habetur hoc effatum: Hanc potestatem esse in Ecclesia Dei, et in ipso Pontifice primario residere; posseque ipsum, si caussa postulet, Apostolicâ polenissimâ potestate, infestum Ecclesiae Regem, sive Imperatorem deponere, inque loco ipsius justum et pium sufficere, exploratissimum est. Puto sane Romae, et ubicunque haeresis Hildebrandina impune viget, id quod ait Baronius, esse exploratissimum: sed magna Deo gratia, quod major et melior pars orbis Christiani, in qua censentur etiam supremarum Galliae Curiarum Patres amplissimi, et e Romano-Catholicis optimus quisque, et Protestantium tot populi, non id, quod Baronius dicit; sed ejus plane contrarium habent pro exploratissimo.
Accipe aliud oraculum: Duo gladii sunt Papae, tam materialis, quam spiritualis; et hoc negare haeresis est. Doctrina est Baronii iisdem verbis enunciata, in anno MLIII. 14. Jam igitur habent Protestantes, quod laetentur, non solos se haeresin sapere; sed omnes illos, qui Papae duos gladios non attribuunt. Quis autem Christianus ita insanit, si paucissimos excipias, quibus rectum rationis usum morbus animi nescio quis eripuit?
In anno DCCLI. de translatione Regni facta in Galliis ita scribit: Francorum Monarchiae bene consulturus Romanus Pontifex, Francorum Regnum, quod sub Regibus Merovingiis inertibus, et novissime sub Hilderico Stupido periclitaretur, Apostolicâ auctoritate in Pipinum, Caroli Martelli filium, Carolomanni germanum, post obtentas ad versus diversos hostes saepe victorias, transtulit, eumque Regem creat, ipso Hilderico anno sequenti deinceps detruso in Monasterium. Haec narratio ita nuda, quam falsa sit, et Monarchiae Francorum a Deo solo institutae, quantum afferat praejudicium, virorum prudentium est diligenter expendere; sicut et illa accurate iis consideranda, quae scribit idem, DCCLXX. 24. maxime autem quod ait in CMXII. 34. Reges Francorum Papae subditos esse, cujus jussa capessere debeant.
Est et illud unum e scitis Baronianis: Imperatorem debere Romano Pontifici inservire, ut ejus auctoritas sarta tecta praestetur. Sicut dicitur in CCCCXLV. Item hoc: Imperatori non satis suppetit juris ad Regem aliquem ejectum Regno restituendum, nisi interveniat voluntas Papae; in anno DCCCIX. 34 Item istud: Praesides Provinciarum tenentur jussa Paparum exsequi, non
Colligit hoc Baronius ex Historia falsa, in anno CDXIX. 8. Quod quidem, inquit, illud primum ostendit, inservisse Praesides Provinciarum, et qui illis parebant, milites Romanos, Pontificibus: in exsequendis Apostolicae Sedis sententiis tantum abest, ut eas impedirent, vel remorarentur, vel ut Apostolicis ipsis literis PLACET, subscriberent, arrogarent.
Quum Tomus II. Annalium, propter repetitum tantâ contentione Regnum Siciliae a Rege Catholico, a fidelibus ejus ministris censurae fuisset subjectus; Baronius hoc, et similibus factis Papae majestatem autamans imminui, injuriam ultus est hisce verbis MCXXXVI. 24 Dictu nefas, horrendum factu, quod infelicissimis nostris temporibus probata a Romano Pontifice scripta ministri regii redigere audeant sub censuram, ut ea a librariis vendi non sinant, nisi ab ipsis impetratâ licentiâ, quam etiam interdum pro arbitrio negent, atque prohibeant ne vendantur. Hoc Baronius dicit esse alteram clavium Petro adimere, et grande nefas admittere. Igitur cum omnia Europae Regna, omnes Principatus sint Romani Pontificis, ut tanta curâ demonstratur in his Annalibus; si Papam libido incesserit, vel occasio invitarit, ut unum aliquod e suis Regnis velit repetitum ire, et liber aliquis in eum finem scriptus, ipsi fuerint probatus; Rex ille, a quo Regnum repetetur, vel ejus ministri, si ausi fuerint mutire contra, scelus videlicet admittent dictu nefas, horrendum factu, judice Baronio. O coelestis Veritas, exoriare, et Reges magnos libera ab hac tetra servitute!
In anno DCLXXXIII. conditionem nostrorum temporum lamentatur, eaque appellat miserrima tempora: an propter supremum Dei numen tam negligenter hodie a multis cultum? aut propter blasphemias, quas impii quotidie in Deum Patrem, Jesum Filum Dei, Spiritum Sanctum, et Beatam Virginem, et alios Sanctos quotidie evomunt? Minime: accipe caussam: Quibus nihil solicitius, vigilantius ac vehementius Praesides Provinciarum agant, quam ut Ecclesiasticum tribunal, solitarium reddant. Incipiunt tandem Reges ac Principes evigilare. Hinc illae lachrymae. Querelae de Praesidibus Provinciarum affinis est querela de Regum Consiliariis, quos Baronius indigetat Politicos Novatores, Haereticos, et quidem aliquando teterrimos Haereticos ut desinant Lutheri et Calvini discipuli iis appellationibus gloriari, quum videant hodie tam multis eas communicari. Anno DCCCLXII. 3. ita eos compellat: Huc adeste, Politici Novatores, qui in controversiam admodum frivole revocatis, num Summus Pontifex potuerit Francorum Regnum ab Hilderico Stupido in Pipinum transferre. Ait autem eo loco, posse Episcopos etiam haereditarium Regnum in alios transferre. Anno DCCLII. 8. negat, Reges ullum penitus in rebus Ecclesiaticis jus habere: et subjicit; unde erubescant Politici Novatores, cum Ecclesias subjiciunt Regibus.
Circa annum DCCCLXX. in caussa Hincmari Rhemensis, et Hincmari Laodunensis, Hadrianus Secundus literas Manlianas scripsit ad Carolum Calvum. Carolus Hadriano respondet eâ Epistolâ, quae hodieque extat: non minus tanto digna Rege, quam illa Hadriani erat legitimo Petri successore indigna. Quid ad haec Baronius? Libere dicam; Audet erga Regem optimum, quod non ausus Michael Archangelus erga Diabolum; inquit, ista dicens, nec capillum habuit in capite rationis: quasi haberent pilum boni viri, qui adversus Unctos Dei os aperiunt ita petulanter: tum autem viris probis et eruditis, ejusdem cum ipso religionis, qui in suis scriptis ejus lucubrationis fecerant mentionem inclementer dicit, et convitia ingerit
Fateor, non probari Baronio in anno MCLXXVII. quod Alexander III. Friderici Imperatoris prostrati ad pedes suos cervices pede presserit et calcaverit: sed addo, propterea de illo facinore foedo liberius ab eo pronunciari, quia non putavit esse veram historiam. Nam si putasset rem gestam fuisse, laudasset proculdubio, non reprehendisset Quare enim Alexandrum III. vituperaret, pedibus Imperatorem suum calcantem, qui Coelestinum III. pedibus ignominiosissime et nequissime ludentem coronâ Imperatoriâ, non veretur laudare, et factum tam immane defendere? Sed Baronius cum adeo pertendit, non debere fidem haberi narrationi, de cervicibus Imperatoris a Papa calcatis, aut ignorat, aut dissmulat lament abilem illorum temporum infelicitatem, quando et Papae, et ministri Paparum, Reges etiam maximos impune ludibrio habebant. Narrat Mattheus Parisiensis in anno Domini MCCXIII. Pandulphum, Subdiaconum, et Papae in Anglia Legatum, pecuniam, quam in arrham subjectionis Rex Joannes contulerat, sub pede suo conculcasse, Archiepiscopo dolente et reclamante. Sine caussa igitur Alexandri factum adeo miratur Baronius: nam
In anno DCCXXX. 5. negat, haereticos Priticipes sini debere in Ecclesia regnare: et Gregorium II. dilaudat, qui ejus rei exemplum primus dedit.
Sed vultne aliquis certo cognoscere, quo fuerit Baronius animo erga Imperatores et Reges? accipiat ejus rei luculentam demonstrationem. In anno CDXCI. narrat e Suida, Euphemium, Patriarcham Constantinopolitanum, aliquando Imperatorem Anastasium de fide habuisse suspectum: igitur minitabundum compellasse ipsum in haec verba: Sin secus feceris, resectâ tuâ comâ, in triumpho ducam te cum populo. Hoc exemplum prorsus insigne est, et cui nullum legatur simile: ausum esse non jam Papam, sed Archiepiscopum Constantinopolitanum tantâ contumeliâ Imperatorem afficere, ut minaretur, se illum propriâ auctoritate tonsurum, et in Monasterium aliquod inclusurum. Non puto esse aliquem Dei timentem virum, qui audaciam Patriarchae non detestetur: miserrima enim futura est Regum atque Imperatorum conditio, si hoc exemplum admittitur. Ego hîc tragoedias a Baronio expectabam, vel eo saltem nomine, quod tantum jus alius praeter Papam sibi vindicat. Ille vero exultat ad hoc factum, et ita scribit: Haec cum dixit Euphemius, plane exauctorationem ei comminatus est: siquidem idem erat recidere Imperatoris comam, quod in Ordinem Monachorum redigere ad poenitentiam, ut de pluribus factum legitur. Vidisti quantâ sibi auctoritate Sacerdotii sumat Euphemius, ut abrogationem Imperii magnâ animi celsitudine intrepidus publice comminatus fuerit Imperatori? quod timens ille, ab Haereticorum coetu ad tempus saltem abscessit, simulans se esse Catholicum. Quis haec legit, et non agnoscat Baronii in Principes animum? Sed Deus caussam Principum adversus illum fortiter hoc loco vindicavit: mirâ enim exultabundus ille animus fuit hic percussus, Historia falsa est: locus Suidae, ut tale aliquid ex eo posset exprimi, praecipuis verbis, pessimo exemplo, fuit truncatus: denique crimine falsi manifesto deprehensus haeret, non dicam Baronius, sed is, qui hunc Baronio locum suggessit. Suidas expresse notat, Anastasium, quando haec ad illum Euphemius, fuisse silentiarium. Zonaras explicat, de eodem Anastasio loquens, En facinus indignum: quod de abjectissimae conditionis homine narrant Historiae, id Imperatori tribuere, et de ejus falsa contumelia adeo
impotenter triumphare. At fraus illius, a quo hunc locum Baronius accepit, insignis, et quovis supplicio digna: sustulit enim e verbis Suidae ista, si postea, non igitur tunc, quando id illi accidit. Bis autem habentur apud Suidem illae voces; in
Eat nunc parricidarum patronus, Andreas Cretensis, Jesuita, et dicat defuisse mihi, quando ad Frontonem scribebam, facultatem, vel unicum ex Annalibus locum proferendi, quo probarem, Baronium Principibus minus aequum fuisse, Papae nimis addictum. Atqui non pauca tantum loca seligi ad ejus rei demonstrationem queant; sed libri etiam multi, quamvis prolixi, de eo dumtaxat argumento possent confici. Quae cum ita sint, neminem arbitror pium et prudentem iri repertum, quin ultro fateatur, non sine magno periculo ejus Historiam in manibus juventutis, aut corruptorum superstitione Lectorum hodie versari. Videmus, quot machinae quotidie labefactandae Principum auctoritati adhibeantur. Videmus, quam multi in Italia, Hispania, Germania, ipsa etiam in Gallia, vel aperte, vel per cuniculos id propositum urgeant. Videmus, qui sint illius Cerbereae doctrinae fructus. Parricidae pietatis obtentu armant se in suos Reges: ferro, igne, pulvere Unctorum Dei vita appetitur: supplicium ex eo crimine martyrium vocatur: parricidarum caussa Romae sine pudore defenditur: parricidae convicti et confessi coelis inseruntur: ô tempora! ô mores! Non dico, Baronii Annales crimen illud nefarium et horrendum palam docere. Quid juvat? si Hildebrandum cum suis Dictatibus tollit in coelum: si dirissima quaeque Paparum in Principes facta depraedicat: si Sacerdotes vult esse Regum Reges: si haeresin esse pronunciat, et quidem teterrima, aut negare, duos gladios esse Papae, (non quo sensu olim Bernardus, sed quo sensu utrumque sibi a paucis seculis Papae vindicarunt) aut pro Regum defensione adverus Curiam Romanam audere hisere.
Magnam igitur meo quidem judicio, laudem meretur, vir ille dignitatis primariae, et erga Reges Christianissimos fidei compertissimae; qui Galli hominis, horum Annalium nuperi Epitomatoris, ad Senatûs Parisiensis amplissimos Patres nomen nuper detulit; quod Epitomen suam contexens, perniciosissimae hujus haereseos in the print with a Greek letter: haerese
Post caedem infandam duorum Regum Christianissimorum, quos dira illa doctrina exstinxit; cessare, aut periculum dissimulare, si aliis nationibus licet, nobis certe Gallis non licet; nisi antiquae majorum nostrorum gloriae fidelitatis exquisitae erga Reges nostros cogitamus renunciare,
Me ut hoc potissimum tempore istud opus susciperem, illa cum primis caussa impulit; (scit Deus, scrutator cordium!) quod memoriae Henrici Magni non male parentaturum me credidi, si doctrinam, cujus pestem ipsi experiri contigit, pro mea virili refutare conarer atque infamare. Initio igitur, cum ante biennium ad scribendum serio animum coepi appellere, illa solummodo attingere consilium erat, quae ad jura Principum pertinent. Quod postea ne illa quidem praetermiserim, quae ad hodiernas spectant de Religione controversias, studio factum est illustrandae pro viribus Antiquitatis Ecclesiasticae etiam in illa parte. Baronium igitur praeeuntem hoc est, per vestigia, sequens, occasionem habui multa in eo genere mihi observata in lucem proferendi. Quaedam breviter attigi, quaedam paullo uberius tractavi;
ut doctrinam de sacrosancta Eucharistia: de qua dum vestigia Baronii premo, tres scripsi disputationes: unam de variis ejus Sacramenti apud Veteres appellationibus; alteram de Transubstantiatione; tertiam de genere sacrificii Christianorum; conatus primorum seculorum doctrinam, non minus candide et , quam accurate exponere. Prima disputatio habetur in Exercitatione XVI. reliquae duae propter Typographi festinationem, quia erant longiusculae, edi nunc non potuerunt. Quoniam autem Cardinalis Baronius, in primo operis sui Tomo, capita hodiernarum controversiarum, pleraque omnia putavit sibi tractanda, ideo et nobis imitandi ejus exemplum necessitas incubuit. Inde illa tam luculenta rerum copia, de quibus aut jam egimus in hanc priore parte; aut restat deinceps agendum, , in posteriore. Ita enim visum commodius dividere, quae rescripsimus ad primum Tomum. In priore multa ex Euangelica Historia occurrerunt tractanda: posterior, nascentis Ecclesiae formam, qua internam, qua externam, si faverit ceptis Jesus Christus , accurate descriptam complectetur.
Quod superest, peto a te obnixe, pie et candide Lector, persuadeas tibi, me ad hoc genus studiorum, in queis a prima juventute optimus parens me educavit, quaeque ipse amavi, et pro facultate colui semper, etiam cum in aliis literis videbar esse totus; non levitate animi, non studio duntaxat gratificandi cuiquam mortalium; non denique humani alicujus commodi spe deflexisse; verum ejus unius mercedis cupiditate, ut in timore Dei, veraeque Antiquitatis Ecclesiasticae cognitione et proficerem ipse magis magisque in dies; et aliis, si quos forte eadem cupiditas tenet, viam a Cardinali Baronio prius munitam, magnis meis laboribus redderem aliquanto munitiorem et planiorem. Discordias augere nunquam fuit animus mihi. iter ad concordiam indicare, id vero totâ voluntate, si possem, vellem. Faxit Deus immortalis, ut et me hae, et aliorum omnium, qui in iisdem literis excolendis desudant, lucubrationes, ad sanctissimi nominis sui gloriam, Ecclesiae aedificationem, et nostram omnium salutem semper dirigantur.
(Exstat in Museo philologico et historico Thomae Crenii, Tomo primo, pag. 337. et seqq.)
EXIMIUM Vetustatis monumentum istud Româ nuper accepit Senator amplissimus ac praestantissimus, Jacobus Gillottus, missu viri exquisitâ eruditione atque humanitate praediti, Christophori Puteani, Claudii filii, Parisiensis. Fuerat autem, ut scribebat idem Puteanus, ante paucos dies ad Urbem in Via Appia inventum, ac praesente se terrâ erutum. Jam ante annos aliquot affinis ac prope ejusdem argumenti columna ibidem, ut apparet, fuit reperta, et inde postea ad Farnesianos Hortos translata; quam Inscriptionum antiquarum Thesaurus viri clarissimi, Jani Gruteri, titulo primo exhibet. Sed Farnesiana quidem columna charactere vulgo Graecis aetatis illius minus usitato, et ut nuper ad Eusebium suum illustrissimus Scaliger fuse demonstravit, Ionicis literis est exarata: hoc vero recens Puteano descriptum monumentum a communi Graecorum charactere nihil variat. Utraque Inscriptio ab Herode olim in fundo posita, quem ad tertium ab Urbe lapidem, in Via Appia possedit. Clare hoc docet Farnesiana columna; cujus verba sunt statim initio: Triopium est aedes Triopae Heroi sacra, de quo postea dicetur. Herodis villa, sive suburbanum, ab haec aede videtus cognomen invenisse: imo vero territorium universum, quo praedium Herodis continebatur, Triopium appellari solitum, non obscure V. versus et VI. significant. Porro Herodem istum privatae sortis hominem nequaquam fuisse; verum regio ornatum titulo, versus XXIX. arguit, qui Regem ipsum nominat. Quum autem ex Historia etiam Sacra tres noti sint Judaeorum Principes hujus nominis; Magnus videlicet Herodes, et filius ipsius, Antipas; cum ejustem nepote, Herode Agrippa: eum, cujus heic fit mentio, Herodem Magnum fuisse, arbitramur. Hic vir sceleratissimus et versutissimus precarium beneficio Antonii atque Augusti Regnum nactus, Religionem pro ambitionis instrumento semper habuit: in Urbe sancta et inter Judaeos, Judaicarum Legum atque Institutorum observans: extra urbem et inter Graecos, pro Graeco ac gentili persaepe se gerens. Cum alia igitur multa contra morem patrium Judaeorum designavit Herodes; tum etiam Diis Gentium templa variis extra urbem Jerosolyma locis, sumtu ingenti atque magnificentiâ singulari exstruxit. Josephus, libro XV. capite XII. Postea duas affert caussas, cur hoc fecerit Herodes; studium nempe gratificandi Augusto, ceterisque Romanis Proceribus; et profundam cupiditatem monumenta Imperii sui ad posteros transmittendi. Ut non alia quaerenda nobis sit ratio, cur ambitiosissimus Princeps in tantae celebritatis loco, atque adeo in ipsa propemodum urbe Roma, hoc suae impietatis et luculentum testimonium exstare voluerit.
SIne caussa multi, etiam interdum viri graves, exortam non ita pridem controversiam inter Paulum V. Pontificem Maximum, et Serenissimam Rempublicam Venetam, tantopere sunt admirati. Nam ut imperitam rerum plebeculam, et sui duntaxat questûs diurni satagentem, ad hujusmodi nuntium stupuisse merito, atque inhorrruisse, non sit rationi alienum; ita, cur hominibus prudentiâ et notitiâ rerum ante gestarum, quaeque nunc cum maxime geruntur, praestantibus, ulla admodum incesseret admiratio, nihil quicquam prosecto erat: quippe illa demum Sapientes mirari solent, quae vel raro accidunt, vel caussas quare acciderint, obscuras habent, et ad pervestigandum difficiles. At controversiarum similium et bellorum etiam saevissimorum, e pari caussa conflatorum, exempla, quibus cunctae praeteritorum nostrorumque adeo temporum Historiae sunt refertissimae, quis potest vir prudens ignorare? Caussa porro in promptu, et omnibus obvia. Ex quo enim Summus Pontifex ab adulatoribus suis, fatali magnarum Potestatum peste, sibi persuaderi sinit, suum esse Orbis terrarum imperium: suam rerum omnium, non spiritualium solum sed et temporalium, uti vocant, dominationem: a se uno Reges universos ac Principes pendere: ut cujus in manu sit, Regna firmare, mutare, adimere, et in quos voluerit cunque transferre: quem ante ceu Patrem communem omnes venerabantur; omnes gravari, suspectare, ac formidare coeperunt: hinc illa tam, frequentia, tam diuturna, totiesque repetita jurgia, dissidia, bella denique funestissima, et a Pontifice et adversus Pontificem ingentibus odiis gesta. Ac licet communi utilitate exigente, ab armis saepe est cessatum; quia tamen inter dissidenteis animis et sentent iis Potestates, sibi invicem perpetuo imminenteis, satis bonâ fide convenire nunquam potuit, poterit nunquam; dilatio belli, non certa pax ea ceuseri debet.
Quis namque vir cordatus, dominationis legitimae compos, tam immensum et infinitum imperium, cui simile ne fando quidem est auditum, non detrectet? non omni nisu eat excussum? Omnino libertate suâ, nedum majestate, Principes spoliant qui Pontifici potentiam istam, nullis coercitam finibus, divina humanaque jura omnia peraeque amplectentem, tribuunt: impunitas, fateor, illis erit interdum; securitas certe nunquam. Quare non si inter Pontificem ac Principes parum saepe conveniat, admiratione digna res censeri debêt: verum illud potius demirari convenit, quibus tandem machinis persaepe generosae mentes maximorum potentissimorumque Principum expugnentur; ut cogi se in ordinem vel non intelligant, vel etiam scientes prudentesque animis aequis patiantur. Enimvero quâ arte plerisque illorum aliud agentibus manus adeatur, operae pretium est attendere. Quemadmodum enim in civitate libera fieri amat, ut pauci, quo rerum summam ad se trahant, astu civeis aggrediantur, et iis quae sapientissimis
Philosophorum oligarchiae sophismata nominat: ita plane qui hujus inhonestae servitutis jugo, (de temporali dominatione Pontificis loquor;) Principes subjicere moliuntur; rei duritiem verborum honestate sedulo molliunt: certam et manifestam usurpationem, ut jam aevo suo beatissimus Pater Bernardus vocabat, LIBERTATIS ECCLESIASTICAE. appellatione velant: qui si nihil aliud intelligerent, quam quod ipsae prae se ferunt voces, amore omnium et praedicatione erant dignissimi. Christianus enim haberi non meretur, qui libertatem et conservationem Ecclesiae Dei, sponsae Domini Jesu, pro qua et vitam ponere ipse suam sustinuit, non optet; non pro virili parte adjuvet. Sed aliud longe heic agitur, aliud simulatur: aliud verbis palam dicitur aliud revera in occulto sentitur: et dum Ecclesiae libertas obtenditur, unius cum paucis dominatio impotens quaeritur: quumque, non secus ac si in hoc uno Religionis Christianae cardo verteretur, certorum hominum in eo desudet hodie industria, ut majestate suâ Imperatoribus, Regibus, ac Principibus universis detractâ, non tam supra omnes, quam omnium loco unus substituatur: inceptis omnibus atque ausis, mire interdum horrendis, Libertatis Ecclesiasticae blandum semper nomen praetexitur. Ne praeteritarum calamitatum, quae ab hoc uno fonte in Italiam, Galliam, Germaniam ubertim saepe exundarunt, memoriam refricem; nunc nuper Pontifex Maximus cum dirum illud Anathematis carmen adversus Serenissimam Venetorum Rempublicam pronuntiaret, tantarum irarum caussam attulit, LIBERTATEM ECCLESIASTICAM VIOLATAM. Fidem Dei atque hominum! quaenam ista, obsecro, libertas est, cujus contemtus, tam illustris capitis, tam bene meriti de Ecclesia universa Senatûs, tot innocentium civitatum ac populorum damnatione aeternâ sit expiandus? Sed cur nomina, quae rerum signa sunt, commutantur? Neque enim de Ecclesiae libertate in hac causa agitur; verum de paucorum commodis, qui loquendi usu quodam an abusu Ecclesiae nomine censentur: de impunitate item Ecclesiasticorum agitur, et licentia quidvis specie Religionis audendi; non de electionum libertate, pro qua mille mortes oppetere, Senatus populusque Venetus sint parati: non denique de re ulla ad communem gregis Christiani utilitatem spectante. En quae dicitur hodie libertas Ecclesiastica; quae tot insontium animarum damnatione sancitur; cujus gratiâ stabilienda Dei Opt. Max. laudes silere: juge sacrificium jubetur tolli: omni pietatis exercitatione infinita multitudo, nihil commerita misella, interdicitur: belli quin etiam et omnium malorum, quae bella comitantur, metus incutitur. Quid multa? haec est illa libertas, adversus quam si quis patriae charitate ductus, mutire audeat, POLITICUS e vestigio, tanquam Christiani appellatione indignus incipit vocitari. Unum hoc nimirum seculo nostro ad omne dedecus restabat, ut quasi parum in multas partes Ecclesia Dei nostra hac tempestate foret scissa: novum istud insuper a turbulentis quibusdam Tribunis, publicae tranquillitatis juratis hostibus adinveniretur nomen, quo consentientes caeteroquin in fidei dogmatis invicem abalienent; abalienatos in partes secedere compellant: aut illis etiam, si forte, velint nolint se adjungere, quos a Communione Romanae Ecclesiae esse suspensos, Christianus orbis universus dudum gemit.
Et tamen, quid eos velle aliud aut quaerere hodie censeas, qui Politicis quos nominant, voce et scriptis inclementer assidue dicunt? In odium plebi levissimae illos vocant: differunt, lacerant, et immanibus convitiis proscindunt.
locis sexcentis suorum Annalium illustrissimus Cardinalis Baronius, ipsos nominat. Sunt in omnium manibus diversorum Auctorum scripta, velut Thomae Bozii, Alexandri Carerii Patavini, Romae, Patavii, atque alibi, ad defensionem istius libertatis Ecclesiasticae ADVERSUS IMPIOS POLITICOS publicata: isto enim titulo libri proscribuntur. Pulchram sane et oppido essicacem rationem, gregem universum ad unum ovile reducendi: cum et domestici atrocibus maledictis, quae ingenuorum supplicia sunt, veluti furcis, quod ajunt, foras extruduntur; et jam alienatis, spes quoque ipsa reditûs, novis quotidie offensaculis objectis, in aeternum praeciditur. Sed est tanti libertas ista, ut ad tuitionem illius susque deque miscere omnia, coelum terrae, sacra profanis, nullus sit pudor: quumque coelestis Doctoris praecepta sint ad quae suo etiam ipse exemplo nobis praevit; Charitatem super omnia modis omnibus fovere, vel cum inimicis et, Potestatibus a Deo institutis subjici, ac propter conscientiam dicto illis esse audientes: adstruendae firmandaeque libertati huic, per tot meliora secula incognitae, penitusque inauditae, jurgia assidue serere, bella ubique ciere, Regibus ac Principibus terrori esse, subditos eorum legibus solvere, atque in proprios armare Principes, cuncta denique divina et humana jura temerare, pium et sanctum vocatur, ac Deo gratissimum esse disputatur. Nempe ita facere illos oportet, qui veteri dicto fidem apud posteros cogitent conciliare:
Verum ad vos, gravissimi prudentissimique Viri, qui Principum Concilia participatis, jam me converto; atque ut libellum hunc, pingui illum quidem Minervâ scriptum, sed ab amore veritatis et erga Potestates divinitus institutas, devotione singulari profectum, lectione vestrâ dignemini, a vobis peto atque contendo. Interest fidei vestrae, quorum consiliis cuncta in Republica administrantur, ut caussam hanc, quae vim omnem dominationis civilis bene intellecta firmat; sin aliter, destruit, et perspectam ipsi penitissme habeatis: et a cunctis vestrorum Dominorum subditis velitis studeatisque accurate cognosci. Omnium vero maxime Principum vestrorum interest, ut nudam rei veritatem hac in parte a vobis accipiant, eamque recte capiant. Solent enim doctrinae istius assertores, homines solertissimae industriae atque ingeniosissimi, mirifice illis obrepere, et verbis honestis, quod ante dicebamus, pestilentis doctrinae venenum incautis propinare: longe enim aliter apud aures Principum de hac quaestione loquuntur, aliter apud vulgus et in libris suis blaterant. Quod quidem artisicium ita feliciter hactenus illis processit, ut quid vere sentiant, quid doceant super Potestate principali, pauci adhuc Principes videantur cognovisse. Posthac vero ne rem necessariam possint ignorare, cautio vestra est, prudentissimi sapientissimique Viri. Nos quidem summis ex ordine vestro Proceribus scimus esse persuasissimum, idque hoc brevi libello clare et liquido nos demonstrasse confidimus; si doctrinae isti locus detur, et haec libertas in animos hominum prius admittatur, quam excutiatur, ilicet; de civilium omnium Potestatum vi atque juribus esse actum et conclamatum: dominationis enim res ipsa penitus adimitur Principibus: utut nomen inane illis videatur relinqui; quanquam ne nominis quidem usurpandi jus, nisi ad alienum arbitrium, per hanc doctrinam ipsis conceditur; quo quid contumeliosius, quid magis probrosum iis possit accidere, qui sublime dignitatis suae fastigium uni Deo ferunt acceptum? Cujus
HOc Opusculum quorundam Magnatum apud Gallos consilio et jussu fuerat elucubratum. Arreptâ scilicet occasione controversiarum, quae inter Pontificem Romanum et Venetorum Rempublicam agitabantur. Sed mutatis rebus, et compositâ lite dum sub praelo sudabat, excudebaturque pagina 264. Lutetiae Parisiorum, anno Domini CIC IC CVII. in octavo, vetuit Henricus IV. Rex Galliarum, ultra progredi; jussitque, ut quod jam fuerat editum, supprimeretur: ideo imperfectum remansit illud Opus. Inchoata quae fuerant exemplaria, prodiêrunt in lucem paucissima, tacito CASAUBONI nomine. Melchior Goldastus exemplar, quod in manus suas inciderat, inseruit Tomo primo MONARCHIAE S. ROMANI IMPERII, pag. 674. et seqq.
Utilitati publicae inservire credidimus, si novam editionem libri rarissimi curaremus. Quam eruditus in Antiquitatibus Ecclesiasticis fuerit CASAUBONUS, tam ex hoc specimine, quam ex EXERCITATIONIBUS IN BARONII ANNALES facile probari poterit.
I. CAussa et occasio scriptionis hujus. Nominis explicatio. Libertatis variae species. Libertatem Christianam a Deo datam, Sanctis Patribus antiquis saepe memorari: Libertatem Ecclesiasticam non item. Error Interpretum juris in definienda Libertate Ecclesiastica: ejus definitio accurate vestigatur. 167
II. Quae et qualis fuerit Libertas veteris Ecclesiae a primo ejus ortu ad tempora Constantini Magni. Comparatio Potestatis utriusque, Ecclesiasticae ac Civilis, et de utriusque jure, tam ordinario, quam extraordinario. 176
III. Quae et qualis fuerit Libertas Ecclesiae a temporibus Constantini Magni ad Gregorium Magnum. 191
IV. Quae et qualis fuerit Libertas Ecclesiae a temporibus Gregorii Magni ad Hildebrandum, sive Gregorium VII.
V. Quae et qualis fuerit Libertas Ecclesiae a Gregorio VII. ad Concilium Tridentinum.
VI. Quae et qualis Libertas Ecclesiastica hodie doceatur et defendatur: qui praecipui ejus defensores, et quis eorum sit scopus.
VII. Libertatem Ecclesiasticam, quae hodie defensatur, omnium Potestatem civilium fundamenta radicitus convellere.
VIII. Exempla aliquot paralogismorum et sophismatum, quibus hodierna Libertas Ecclesiastica defenditur.
IX. Libertatis hujus patrocinium ejus defensores adegisse, ut absurda, enormia, impia dicerent.
X. Cardinalem Baronium, studio Libertatis hujus Ecclesiasticae stabiliendae, multa scripsisse, quae veritati sint contraria. Ejus Paraenesis confutatur: Annales notantur.
XI. Libertati Ecclesiasticae modum adhiberi ipsi cum primis Romanae Ecclesiae, utile atque honestum fore. Epilogus hujus libri.
Causa et occasio scriptionis hujus. Nominis explicatio. Libertatis variae species. Libertatem Christianam a Deo datam, Sanctis Patribus antiquis saepe memorari: Libertatem Ecclesiasticam non item. Error Interpretum Juris Canonici in definienda Libertate Ecclesiastica. Ejus definitio accurate vestigatur.
Liber primâ notione verbum est ruri natum, ut clades, soboles, et alia multa, quae posterior aetas ad res diversissimas transtulit: liber, notione eâdem primo, cortex ab arbore sua solutus: liberare, corticem detrahere: postea cum in bellis captus aliquis captorem suum eluserat, militari elegantiâ an lasciviâ liber dici coepit: ut contra qui semel captus victori adhaerebat, neque poterat se expedire, servus et mancipium: paullo aliter Graecis, qui nomitia recte norit, et res ipsas eadem noverit. Plutarchus quoque sane quam verissime, ex communi, ut ait, Philosophorum sententia: qui nomima interpretarie rect non didicerunt, hi et res ipsas perperam accipiunt: quod in proposita quaestione multis hodie evenire, quae deinceps dicentur, manifestissime arguent: verum ad rem. Libertas proprie personis tribuitur: interdum tamen et inanimatis rebus: pro immunitate vel peculiari quodam jure illis indulto. Hominis libertas, vel in singulis spectari potest, vel in pluribus unum quasi corpus constituentibus. Ejus quae singulis competit, tot species sunt, quot sunt rerum genera, ad quas voluntates hominum possunt referri: semper nimirum ratione voluntatis atque arbitrii de homine dicitur libertas aut servitus. Voluntates hominum vel res illas respiciunt, quas humanus intellectus appetit ut sibi necessarias, quatenus animal est vitae particeps: Sacra Scriptura et Patres vocant Servus vocatus es? non sit tibi curae; sed et si potes fieri liber, magis utere. Sacro ordine et familiis Monachorum arceri servos, multis super eo canonibus et constiturionibus editis, nemo nescit. Proxima huic est libertas animi, priore tanto nobilior, quanto nobilior est animus corpore: hac carent qui vitiis et affectibus serviunt: illi tenent, qui expulsis vulgi erroribus, uni addicti virtuti nihil cupiunt, nihil metuunt: ad hanc consequendam Moralis tota Philosophorum doctrina fuit comparata: et notissimum est Stoicorum scitum: Solum sapientem esse liberum, caeteros omnes, servos. Sed neque per humani ingenii sapientiam, neque etiam per Mosaicam legem, quae populo Judaico pietatis et virtutis suit magistra, ad libertatem animi potuit quisquam pervenire; omneis enim mortales, qua Judaei, qua Graeci, peccati servi, ut in divina illa ad Romanos Epistola evincit Apostolus: itaque nemo ex omnibus mortalibus liber. Tertium ideo libertatis genus fuit opus, ut ad optatam libertatem homines possent evadere. Haec est, illa spiritûs, non animi solum libertas, Fidelium propria, morte Domini nostri Jesu Christi Ecclesiae ipsius parta, tanto priore praestantior, quanto coelestia humanis antecellunt, vita morte, gloria aeterna cruciatibus sempiternis. De hac libertate B. Thomas, in Joannis Evangelium: Sermo Domini per hoc, quod est veritas, liberat a coactione et obligatione vanitatis: per hoc, quod est sermo gratiae, liberat a culpae et iniquitatis servitute: per hoc autem, quod est sermo omnipotentis Dei, liberat a servitute miseriae. Primo dat libertatem naturae, secundo libertatem gratiae, tertio libertatem gloriae: haec vir acutissimus. Theologi gravissimi libertatem hanc ad duo ista referunt: liberationem a morte, quae stipendium est peccati, et a praeceptorum Legis Mosaicae praesertim caeremonialis rigida observatione: itaque libertas Christiana duorum generum est: de priore loquitur Dominus in VIII. Joannis: Amen, amen dico vobis; quia omnis, qui facit peccatum, servus est peccati; servus autem non manet in aeternum: si ergo vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. De posteriore B. Apostolus Paulus, ad Galatas cap. IV. ubi post expositum libertatis hujus typum, concludit ad extremum: non sumus ancillae filii; sed liberae: quâ libertate igitur Christus nos liberavit, in ea state; et nolite rursus jugo servitutis contineri. Est vero illa demum absoluta libertas, cum Deo servimus: propterea in Sacris Literis liberum esse, et Deo servire, verbis differunt, re sunt idem. B. Petrus in priore: quasi liberi, et non quasi velamen habentes libertatem; sed sicut servi Dei: et Paulus in ea ad Romanos libertatem Christianam vocat servitutem justitiae. Dominus in Evangelio jugum; sed lene, et subeuntibus salutare: Hoc, inquit, nimis doleo, quia multa quae in Divimis Libris saluberrima praecepta sunt, minus curantur; et tam multis praesumtionibus sic plena sunt omnia, ut gravius corripiatur, qui per octavas suas terram nudo pede tetigerit, quam qui mentem vinolentiâ sepelierit. Solent etiam Beati Patres libertarem Christianam appellare, fiduciam illam, quae bonae conscientiae comes est individua: quando aliquis uni Deo placere laborans, gratiam et odium hominum pariter contemnit. Hoc sensu dicit Chrysostomus, III. de Sacerdotio, cavendum Sacerdoti, ne potentiae cupidus locum illum ambia ut cum libertate omnia ipsi administrare liceat: nam qui in hac potestate ostentui esse non cupit, nec depositionem
ab illa formidat: porro qui metûs hujus est expers, cum libertate Christianis conveniente omnia facere poterit. Subjungit postea de metu huic libertati contrario. Petrus Damiani adversus Leonem Papam arma tractantem declamans in Epistola ad Firminum Episcopum: Et revera quâ fronte, quâ libertatis audaciâ Sacerdos quilibet in dissidentium confoederatione desudet, cum ipse suis osoribus non remissionis indulgeat veniam, sed efrenetur implacabiliter ad vindictam. Idem Chrysostomus alibi libertatem nominat, Sanctorum fiduciam bonis operibus partam: ut cum in sermone de Babyla hunc Martyrem ait LIBERTATE, vel superiorem, vel certe parem Eliae ac Joatini fuisse: libertas Ecclesiae appellatur, libera conveniendi ad cultum Dei facultas, a Principe et peti et imperrari solita: quod Gregorius Nazianzenus ad Nectarium scribens, dixit libertatem conscientiae; Optatus Milevitanus simpliciter, libertatem. Diversa ab ista est illa Libertas Ecclesiae, quam ipsi datam esse a Christo, Ephesini Concilii Patres pronuntiant: qua de re plura erunt dicenda cap. III. Atque hae sunt Ecclesiae libertates, quarum partim Sacrae Literae, partim venerandi Patres antiquae Ecclesiae Graecae et Romanae meminerunt. Postea vero quam publice Christianismus fuit receptus, et Clerus per Imperatores primo, deinde Reges atque alios Proceres Christianos, opibus et dignitate fuit auctus; tum enimvero coepit paullatim in Ecclesia Dei inter alia multa prius inaudita, vox LIBERTATIS novâ significatione usurpari: honoris nimirum praerogativam, privilegia, immunitates, et similia omnia jura LIBERTATEM ECCLESIASTICAM, aut numero multitudinis, LIBERTATES dixerunt: atque hoc verbi in frequentem adeo usum tandem venit, ut nullum magis. Quando primum ea vox in Ecclesiis audiri coepta videatur, capite quarto dicemus. Quid autem Libertatis Ecclesiasticae appellatione intelligatur, necdum satis ad liquidum declaratum invenio: et mirari saepe subit, quum in Jure Canonico tot locis hujus libertatis fiat mentio, nusquam tamen ad vim verbi declarandam ne descriptionem quidem ullam, nedum accuratam definitionem esse adhibitam. Interpretes vero Canonici Juris adeo diversas super hoc sententias prodiderunt, ut frustra inde auxilium speres. Liquet nobis, pro affectu cujusque erga Pontificem Maximum, et Romanam Sedem, aliter atque aliter esse ab iis pronuntiatum. In privilegiorum et immunitatum diplomatis, quae olim Imperatores Christiani aliique Principes, postea etiam Romano Papae modo universae Ecclesiae, modo alicui privatim soliti concedere, vocum LIBER et LIBERTAS tralatitius ac sollemnis est usus. In diplomate Caroli Magni circa annum ab humani generis redemtione DCCCIV. Osnabrugensi Ecclesiae in Saxonia indulto, haec leguntur: Insuper eidem Episcopo ejusque successoribus perpetuam concedimus licentiam, libertatem, et ab omni regali imperio absolutionem: nisi forte contingat, ut imper. etc. In diplomate Nicolai II. circa annum Domini CICLX. in gratiam Monasterii S. Felicitatis Florentiae emisso: Liberum praterea idem reddimus Monasterium, atque absolutum ab omni seculari et mundana conditione, sive districtione: in aliis leges, liberam concedimus facultatem, et liberum esse volumus. Non dubium est mihi, quin ab hac origine Libertatis Ecclesiasticae manarit appellatio: nam et vulgo libertas pro privilegio usurpabant: et ut
turbatores temerarios nostrae hujus libertatis et unionis tanquam rebelles Numini in perpetuum bannimus postea vocat concessionem et donationem. Saepe etiam privilegium ac libertas, junctim ponuntur; vel libertas et immunitas, ut in Decretali de immunitate, Sexti lib. 3. item, jura et libertates, ut ibidem. Apud Rigordum, libertas militum et libertas ac specialis praerogativa scholarium, Parisiis sub Rege Philippo Augusto et ejus patre. Libertates seculares, quid appellat Bonifacius is, qui Germanorum Apostolus est dictus, non sine causa dubitet aliquis. Sic ille in Epistola ad Eadburgam, cognomento Buggam, Regis Cantiorum consanguineam: Melius mihi videtur, si propter libertates seculares in Patria libertatem quietae mentis habere nullatenus possis, ut peregrinatione libertatem contemplationis, si valueris et possis, acquiras: illud vero minus etiam capio, quod in Epistola Gregorii VII. ad P. Albanensem Episcopum, et G. Principem Salernitanum scribitur: Item Magnus Imperator (de Carolo Magno loquitur) Saxoniam obtulit Beato Petro: ejus etiam devicit adjutorio, et posuit signum devotionis et libertatis, sicut Saxones ipsi habent scriptum, et prudentes illorum satis sciunt, hoc est, suae devotionis, et libertatis Romanae Ecclesiae ac dominationis, quam habet in omnes et in omnia: si quis aliter interpretari voluerit, per me licet; est nimirum obscura satis sententia. Nec multo clarius illud in Diplomate Urbani II. quo factum confirmat Berengarii Comitis, qui ejus auctoritate commonitus, ut ipse Urbanus testatur, Tarraconem cum agro suo juris papalis fecerat. Ait: Nos itaque, qui praestante Deo, restitutionis hujus optamus cooperatores existere praedicti Comitis instiutum libertatesque et consuetudines, quas novis Tarraconensis urbis colonis permulgasse cognoscitur, collaudamus. Ex ista igitur loquendi confuetudine LIBERTAS ECCLESIASTICA nomen invenit in Ecclesia Latina: nam Graeci ut rem ipsam, ita et nomen ignorarunt: de ea loquor libertate Ecclesiastica, quae hodie tantopere jactatur, et peculiariter ita nominatur. Nam errant gravissime, qui istam libertatem Ecclesiasticam cum potestate Ecclesiae confundunt, et cum jure bona cujuscunque generis possidendi, cum immunitate, et privilegiis. Potestas vera Ecclesiae, de qua extat liber eximius Joannis Gersonis, Theologi excellentissimi, ea est, quam B. Chrysostomus de Munere Sacerdotali disserens, in functionem ipsam muneris sacerdotalis, et honorem, qui Sacerdotibus debetur, de quo plura sequenti capite: vocat et libertatem pro privilegio usurpari ostendimus. Sic libertatem, et propriae voluntatis arbitrium in libris Juris Canonici Graecorum privilegia, certis Monasteriis indulta ab Imperatoribus Constantinopolitanis dici observavimus. Extat Alexii Comneni Constitutio, in qua mentio
quibus plenaria libertas est attributa: quae propterea ipse nominat libertas, jam ostendimus: idem necessario observandum heic et de voce ECCLESIA: nam quot modis accipi haec dictio solet, tot erunt et libertatis Ecclesiasticae definitiones diversae. Proprie ECCLESIA dicitur coetus Fidelium vocatorum, ut sint sancti; qui et Electi appellantur. Sed quia boni malique permixtim hoc aevum degimus, Ecclesiae appellatione solent omnes comprehendi, qui Christi nomen profitentur. Tertia notio jam olim obtinuit: ut diviso grege Fidelium in Clerum et Laicos, solus Clerus tanquam potior pars et nobilior, Ecclesiae nomine intelligeretur. Quarta deinde et quinta notiones accesserunt, quarum hodie frequentissimus est usus: illius, cum Ecclesiae appellatio ponitur pro Romana Ecclesia; hujus, cum Ecclesiae nomen ad unum Pontificem Romanum designandum usurpatur. Tres primae notiones Graecae et Latinae Ecclesiae sunt communes; quemadmodum et illa consuetudo loquendi pariter Graecis ac Latinis jam olim usurpata invenitur, quando loca sacra Ecclesiae nominantur. Quartam quoque notionem propter B. Petri honorem, et Romanae Ecclesiae auctoritatem, etiam in Oriente multi, caeterum Occidens totus a multis seculis coepit usurpare. Quintam ne in Occidente quidem omnes unquam probarunt; sed illi duntaxat, qui universalis Ecclesiae caput et Principem, imo Dominum Papam Romanum agnoverunt. Cum in Capitularibus antiquorum Regum, et coaevis Scriptoribus Libertas Ecclesiae, et Libertas electionum commemorantur, et pro eodem ponuntur; libertas intelligitur universae Ecclesiae a Christo tributa; quamque perdiu obtinuit, ut communibus suffragiis populi et Cleri crearentur, qui erant in sacrum ordinem cooptandi: postea res mutavit, et jus suffragiorum ad solum Clerum fuit translatum. Ita pro tempore haec libertas variavit; etsi ECCLESIAE LIBERTAS semper est appellata; tertiâ nempe ejus vocis notione, non ut ante, primâ et secundâ. Innocentius III. in Epistola ad Constantiam Imperatricem, Reginam Siciliae, praescribens modum, quem in electionibus faciendis vult servari a Siculis, vocat ECCLESIAE CANONICAM LIBERTATEM. Qui libertarem Ecclesiasticam volunt esse exemtionem Clericorum ab omni subjectione suorum legitimorum Principum; quae est Roberti Bellarmini Cardinalis in libello ea de re publicato sententia, itemque aliorum multorum; tertiâ significatione Ecclesiae nomen accipiunt Quod etsi sine fraude fieri videatur posse, quia jam olim ea norio illius vocis obtinuit; fraudem tamen periculosissimam habet adjunctam: quia obtentu nominis hujus, imperitis et plebeculae persuadetur, libertatem universae Ecclesiae in eo verti, ut illi refragari aut resistere, torius impietatis sit cumulus: quum re verâ paucorum libertas, imo licentia, et unius absoluta dominatio hoc colore defendatur. Quamobrem accuratius rem perpendenti liquido constabit, Libertaris Ecclesiasticae patronos nomen Ecelesiae quintâ notione pro solo Romano Pontifice accipere. Huic enim uni plenaria libertas paratur, uni imperium, uni potestas, sine sine, sine modo, in capira, res, et fortunas Imperatorum, Regum ac Principum, et omnium prorsus hominum, qui toto orbe terrarum
De Immunitate Ecclesiastica, et potestate Romani Pontificis, quem non ita dudum Paulo v. nuncupavit; editionis Romanae pag. 45. Dico: summus Pontifex jure divino habet plenissimam potestatem in universum orbem terrarum, tum in rebus Ecclesiasticis, tum in Politicis. Et in ora libri notat Auctor: Papa jure divino est directe dominus orbis: eadem multi alii. Verum pergamus usum locutionis hujus ostendere. Gregorii VII. verba sunt in Epistola ad Episcopum Pataviensem, et Hirsaugiensem Abbatem, quo loco agit de eligendo a Germanis Imperatore in Henrici locum: Scimus, inquit, quod fratres nostri longo certamine, diversisque perturbationibus fatigantur: nobilius tamen esse dignoscitur, multo tempore pro LIBERTATE S. ECCLESIAE decertare, quam miserae ac diabolicae servituti subjacere. Certant namque miseri, scilicet membra diaboli, ut ejusdem miserâ servitute opprimantur: certant e contra membra Christi, ut eosdem miseiros CHRISTIANAM LIBERTATEM reducant. Verba sunt aurea, mens plumbea. Ecclesiae proprie dictae libertas ostentatur, servitus diabolica deploratur. Quis Christianus erit tam ignavus, quem ista non excitent? non inflamment odio in Principem suum? Sed meminerimus, et hoc loco et similibus aliis de investitura Clericorum agi; quam Romanus Pontifex Imperatori et omnibus Principibus ereptam, sibi uni et iis, qui jus a se accepissent, vindicabat: atque haec propria libertas Ecclesia nominatur in Canone quodam ejus Concilii, quod Hildebrandus idem anno Domini CIC LXXX. Romae celebravit. Heic igitur et in geminis huic locis ECCLESIA pro Papa sumitur; et LIBERTAS CHRISTIANA appellanrur jura, quae sibi idem vindicat, tanquam Christi Dei et hominis vicarius. E contrario, anno Domini CIC C LVIII. Fridericus Augustus, orto inter Regnum et Sacerdotium dissidio, ita scribit ad Imperii Proceres: Quia hactenus honorem ac LIBERTATEM ECCLESIARUM, quae jamdiu indebitae servitutis jugo depressa est, a manu AEgyptiorum, (Hadrianum IV. Papam Romanum intelligit) studuimus eripere, et omnia eis dignitatum suarum jura conservare intendimus; universitatem vestram super tanta ignominia nobis et Imperio condolere rogamus. Heic Fridericus ECCLESIAE nomine, vel universam Ecclesiam, cujus ipse pars erat; vel Clerum intelligit. Et ita saepissime in Historiis rerum gestarum a temporibus Gregorii VII. observabis: cum atrocissime Pontifices atque Principes dissiderent, saepe etiam armis inter se pugnarent; utrimque tamen DEFENSIONEM ECCLESIASTICAE LIBERTATIS pro titulo belli fuisse. Adeo verum est, quod in Oratione contra Leptinem prudentissimus Oratorum, Demosthenes dicebat: solere multos, translatis nominibus in aliam significationem decipere. Sunt enim multi, qui rerum vocabulis non aliter utantur, quam ut praestigiatores et psephopaectae suis acetabulis et calculis. Fridericum sane libertatem Ecclesiae propugnasse, etiam Cardinales illi testantur, qui Epistolam scripserunt, cujus initium: Ex quo contra honorem Ecclesiae Dei et Imperii, amicitia inter Dominum Papam Hadrianum et Wilhelmum Siculum facta est, etc. Infra dicturi sumus, honorem Ecclesiae et libertatem Ecclesiae, pro eodem sumi solita. Ajunt igitur Cardinales Presbyteri: Nos autem e contra duximus potius Siculum excommunicandum; qui omnia jura Ecclesiae, tam spiritualia,
1607. quam temporalia violenter abstulerat; quam Imperatorem, qui Ecclesiae Romanae et Imperii jura fideliter laborabat recuperare, et ECCLESIAM
Quod dicebat Optatus Milevitanus, Ecclesiam in Republica esse, id verissimum quidem est; sed eget interpretationis. Nam aliquando ita est Ecclesia in Republica, ut penitus separatas suas peculiares rationes habeat a rationibus Reipublicae; qui fuit nascentis Ecclesiae status, antequam obstinatos animos et pervicaciam Infidelium Salutis doctrina perfregisset. Interdum sic Ecclesia est in Republica, ut eadem sit quodammodo Respublica, sicut tum accidit, quando Paganicorum errorum caligine depulsâ, Christianismi professio vulgo ab hominibus fuit suscepta. Ex eo enim tempore, qui Rempublicam constituebat populus, idem etiam Ecclesia fuit: verum id diversâ ratione, et fine, ut mox dicetur; quare idem est aliquo modo, et non idem. Auctores heic saepe Rector Sanctae Dei Ecclesiae. Rex proprie non est Rector Ecclesiae; sed Reipublicae Defensor Ecclesiae, proprie.
Quae ab hominibus ineuntur societates, qua privatim, qua publice, eae interdum simplicem habent finem; interdum plures simul. Quoties vectores navem conscendunt, ut mare vel flumen trajiciant, tacitam societatem inter se inisse intelliguntur; cujus finis unicus et simplex, transvectio. Quando legio ad pugnandum cum hoste triremem ingreditur, duplex heic societas, et finis duplex: quatenus sunt vectores, gubernatoris navis omnes parent; quatenus milites, Tribuno legionis aut Consuli: respectu gubernatoris etiam Consul inter vectores; et tam hujus quam omnium aliorum salus a periria et arte illius pendet: rursus gubernator respectu militarium imperiorum, Consuli paret, et jussa illius capessit. Et Ecclesia et Respublica instar navis habent; eâque similitudine passim Veteres utuntur. Ante receptum Evangelium unicus Reipublicae finis erat, degere hoc aevi, quanta maxima cum commoditate et honestate fieri possit; ea enim in fine, impulsu naturae, civitates
Regnum meum non est de hoc mundo: haec tanta diversitas et rectores diversos esse desiderat. Qui Ecclesiam regunt, communi nomine Sacerdotes; qui Rempublicam, Principes dicuntur. Horum diversa officia e finium exposita differentia pendent: idem e diversitate subjectorum, circa quae versantur. Nam ut ait Synesius, politica facultas circa materiam, id est, res humanas et mundanas, aut, ut Theologi loqui solent, negotia secularia, versatur: sacerdotium, circa Deum, ait idem; hoc est, res divinas, aut certe humanas, quatenus divinis sunt conjunctae. Omnia igitur, quae ad divina spectant, proprie sunt juris sacerdotalis; et contra, quaecunque ad publicam rem, aut privatorum bona, facultates et commoda pertinent, omnia juris sunt principalis. Ac quoniam in Republica, ceu pars in toto, est Ecclesia, hujus quoque conservatio et defensio ad Principis officium tanto magis pertinebit, quo nobilior haec pars est Reipublicae, et quo pluris refert, hanc sartam tectam conservari. Postremo in rebus mere divinis Sacerdotes plenariam potestatem obtinentes, Princeps ovis erit; at in rebus civilibus, Sacerdos communi jure cum caeteris e populo censebitur, nisi beneficio Principis praerogativa honoris et privilegia illi fuerunt indulta. Hinc sequitur necessario, sacris legibus et universalis Ecclesiae Canonibus Principem Christianum teneri; civilibus et politicis, Sacerdotem. Gelasii Papae, qui circa annum CCCCXII. Felici in administratione Apostolicae Sedis successit, Doctrina haec est ac sententia; sic enim scribit ad Anastasium Imperatorem: Duo sunt, Imperator Auguste, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacra Pontificum, et Regalis potestas; in quibus tanto gravius est pondus Sacerdotum, quanto etiam pro ipsis Regibus Domino in divino reddituri sunt examine rationem. Nôsti nimirum, fili clementissime, quod licet praesideas humano generi dignitate, rerum tamen Praesidibus divinarum devota colla submittis, atque ab eis causas tuae salutis expetis; inque sumendis coelestibus sacramentis, eisque
ut competit disponendis, subdi te debere cognoscis Religionis ordine, potius quam praeesse. Nôsti itaque, inter haec ex illorum te pendere judicio, non illos ad tuam redigi velle voluntatem. Si nimirum quantum ad ordinem pertinet disciplinae cognoscentes Imperium tibi supernâ dispositione collatum, LEGIBUS TUIS IPSI QUOQUE PARENT RELIGIONIS ANTISTITES, ne vel in rebus mundanis excelsae videantur abviare sententiae; quo, rogo te, decet affectu eis obedire, qui pro erogandis sunt attributi mysteriis? Vides manifestissimam Gelasii sententiam; cum de salute agitur, hoc est, in spiritualibus, Imperatorem colla submittere; in caeteris rebus, parere Pontifices Principis imperio, cujus esse supremum jus in Republica, postea ostendemus. Heic vero occurrent exemtionis Clericorum, quae hodie appellatur Libertas Ecclesiastica, patroni; et rem absurdam esse clamitant, ut qui spiritualia administrant, tractantibus temporalia subsint. Homines acuti non intelligunt, quod initio probavimus, cum primis esse naturae consentaneum, ut ubi sunt fines diversi et diversae potestates, ibi etiam sint imperia diversa; et idem numero imperet atque pareat; ratione videlicet aliâ atque aliâ. Sic saepe videmus, eos, qui in vita civili amplissimos Magistratus obtinent, postquam in castra devenerunt, longe inferioribus parere. Medicorum privata fere vita est, et ab omni jurisdictione aliena; Medicorum tamen imperiis ipsi Imperatores obtemperant: idem igitur et inferior et superior, in quo venuste lusit olim Themistius, qui a professione sapientiae, quae jure suo Regibus imperat, ad sublimem Praefecturae gradum translatus, ab Imperatore Constantio, in elegantissimo epigrammate ita se ipse compellat: nunc ascende deorsum, quia sursum descendisti: cui simile illud B. Chrysostomi, homiliâ in Matth. LXVI. de sublimi Christi, omnium Domini, humilitate:
Sacrae Literae unius Christi Sacerdotium in Ecclesia agnoscunt, secundum ordinem Melchisedechi; hoc est, cum Regno junctum. Psalm. 109. et Apostolus ad Hebr. cap. VII. V. I, 17. Sane inter homines principio quam regna et donationes sunt institutae, erant iidem Reges et Sacerdotes; mansitque ea consuetudo apud AEgyptios aliosque Barbaros, et ipsos etiam Graecos, per multa secula, ut Plato in Politico; Aristoteles in III. de Republica; Clemens Alexandrinus in VIII. Stromat. et plures alii sunt Auctores. Marcus quoque Cicero in primo de Divinatione, hoc ipsum de antiquis Romanis testatur. Mutavit deinde mos, et in locum primorum Regum, qui et Sacerdotes erant, Athenis, Romae et alibi Reges sacrificuli, tanquam dicis caussâ, sunt instituti: non multum iis dissimiles, qui celebrantur in mimo; regii nimirum praeter nomen habebant nihil. Plato Quoniam, inquit, res divina humano more curabatur, propterea conjunctas prius in eadem persona vitas, Sacram et Principalem Deus separavit. Et ait venuste idem praestantissimus Scriptor: Fuerint haec, inquit, ante adventum Christi, ut quidam figuraliter, adhuc tamen in carnalibus actionibus constituti, pariter Reges existerent et pariter Sacerdotes; quod Sanctum Melchisedech fuisse, Sacra prodit Historia. Mox: Sed cum ad verum ventum est eundem Regem atque Pontificem, ultra sibi nec Imperator Pontificis nomen imposuit, nec Pontifex regale fastigium vindicavit. Quamvis enim membra ipsius, id est, veri Regis atque Pontificis, secundum participationem naturae magnifice utrumque in sacra generatione sumsisse dicantur, ut simul regale genus et sacerdotale subsistant; attamen Christus memor fragilitatis humanae, quo suorum saluti congrueret, dispensatione magnificâ temperans, sic actionibus propriis dignitatibusque distinctis, officia potestatis utriusque discrevit, suos volens medicinali humilitate salvari, non humanâ superbiâ rursus intercipi: ut et Christiani Imperatores pro aeterna vita Pontificibus indigerent; et Pontifices pro temporalium cursu verum Imperialibus dispositionibus uterentur, quatenus spiritalis actio a carnalibus distaret incursibus; et ideo militans Deo minime se negotiis se cularibus implicaret: ac vicissim non ille rebus divinis praesidere videretur, qui esset negotiis secularibus implicatus; ut et modestia utriusque ordinis curaretur; ne extolleretur utroque suffultus; et competens qualitatibus actionum specialiter professio aptaretur. Haec Gelasius in Tomo de Anathematis vinculo; unde accepit Nicolaus Papa, ex quo Gratianus. Notabis duas caussas gravissimas, cur in Ecclesia Dei nemo homo possit esse Rex et Sacerdos: prior, modestia utriusque ordinis. Appellat Auctor gravissimus modestiam, quam Graeci Politici, cum de natura Rerumpublicarum disputant, momentum aequale et liberamentum par: docent enim, non posse firmam et stabilem Rempublicam esse, cujus partes, quae geometricâ proportione illam constituunt, partibus hinc inde momentis in suo ac legitimo statu non contineantur; alioquin futurum omnino, quod heic ait Gelasius, ut nimiâ potestate suffulta pars extollat se, et quod aptissimo verbo dixit Polybius, suâ sede migret. Altera ratio est, ne id eveniat, quod paullo ante a Synesio dicebamus; sed contra, res sacras sacratae personae procurent; non sacras, non sacrati. Episcopi Provinciarum Rhemensis et Rothomagensis ad Ludovicum Regem: Deus in carne veniens, qui SOLUS REX FIERI POTUIT ET SACERDOS, et in coelum ascendens, suum Regnum, id est, Ecclesiam inter pontificalem auctoritatem et regiam potestatem gubernandam disposuit.
Utriusque potestatis auctor Christus, Deus et Homo; neque vel sacerdotalis in rebus divinis a Rege, vel regia in humanis pendet a Pontifice; quod posterius falso multi hodie nituntur persuadere. Vere enim plerique Regum ac Principum Christianorum inter ipsos honorum suorum titulos DEI GRATIA esse se, quod essent, jam olim profiteri coeperunt; recteque Imperator Justinianus, Novellâ VI. Sacerdotium ac Regnum ab eodem principio scribit manare; nempe Christo; qui ut Episcoporum universitati dixit in Petro, Pasce oves meas; ita in Pharisaeis universo populo cujuscunque ordinis praecepit:
Reddite quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo. Idemque Christus per Paulum, Apostolum suum, clamat: Omnis anima Potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt: ubi de Potestatibus secularibus ipsum loqui, non ecclesiasticis, ita manifesto sequentia evincunt, ut putidum sit, de eo dubitare; merum sophisma, alio transferre. Idcirco Gregorius Nazianzenus, in concione, Nazianzi habita, dicebat, Magistratum civilem communi imperio cum Christo uti, communi administratione. Et Symmachus, Pontifex Romanus, scribens ad Anastasium: Defer, ait, Deo in nobis; nos deferemus Deo in te. Nec refert, quod Principum alii jure haereditario, alii per electionem, quidam armis dominationem obtinent: nam etsi Deus ad stabiliendum Principem, aut constituendum Sacerdotem, certorum hominum ministerio utitur; impium tamen est, Dominum et Potestatem quamcumque, Deo primarie acceptam, non ferre; per Deum enim Reges regnant, ut locis prope infinitis Sacrae Literae testantur. Hoc Principes volunt, cum a Deo immediate potestatem se accepisses suam contendunt. Ludovicus Bavarus, Imperator: Juris utriusque testimonia manifeste declarant, Imperialem dignitatem et potestatem immediate in Filio Dei ab antiquo processisse, et Deum per Imperatores et Reges mundi jura humano generi aperte tribuisse. Et postea: Declaramus, quod Imperialis dignitas et potestas est immediate a solo Deo. Jure hoc quidem; nam si neque qui plantat, est aliquid; neque qui rigat; sed Deus, qui dat incrementum: si neque Paulus ipse est aliquid, neque Apollo; sed Deus, qui dat fidei incrementum; audebimus dicere, eos, qui Principem in terris eligunt, aut coronam capiti imponunt, esse aliquid? Aut negabimus, Imperatores Constantinopolitanos, qui a Patriarcha coronam accipiebant, jure et proprie a Deo coronatos, se nominasse? Caeterum Regno et Sacerdotio illud commune, quod Principatus, dicuntur. Paulus priore ad Corinthios inter Ecclesiastica munera et gubernationes recenset; vel a re nautica voce petitâ, vel a politicis Magistratibus. Joannes Chrysostomus, et in libris De Sacerdotio, et saepe alibi docet, Episcopatui inesse principatum quendam, honorem et auctoritatem. Gregorius Nazianzenus suum Episcopatum etiam dominationem, nominat, et Tribunal sibi attribuit: neque hoc solum; sed cum civili eam comparans, tanto majorem et perfectiorem esse ait, quanto major est spiritus carne, terrenis coelestia. Quin etiam similia his alia non raro pii Patres ad venerationem Sacerdotio conciliandam suis scriptis insperserunt. Sunt et, qui Sacerdotium Soli, quod est luminare majus, comparent; Imperium, Lunae, quod est minus luminare: eâque similitudine Innocentius quoque III. iisdem verbis cum vetustioribus Patribus, at non eâdem mente utitur. Enimvero quis aequus rerum aestimator dubitat, coelestia praestare terrenis, spiritum carne, vel etiam animo? Aut quis ignorat, Sacerdotem divina legitime administrantem, ratione muneris sui supra omnia terrena Imperia longe eminere? Quod praeclare veteres Augusti illi intellexerunt, qui eum morem primi imstituerunt, ut, quemadmodum ipsi in Lege quadam narrant, ad Christi altare sine diademate, sine satellitibus, sine caeteris majestatis infulis accederent: hoc nempe significantes, intra ovile Christi oves se esse; et intra Ecclesiae septum, solum Christum, et qui vices illius exhibeant, jus proprie ac potestatem habere. Hodie vero qui istiusmodi testimomis Patrum antiquorum abutuntur, quo potestatem spiritualium rerum administratione finitam, in dominationem convertant, temporalia pariter cum spiritualibus complectentem; imperitis et veritatis incuriosis
quosdam Patrum aliqua balbutiendo docuisse, condescendentes ad informandas mentes, atque intelligentias parvulorum, quae ad Ecclesiastica dogmata trabi non debent. Non errabit in talibus, qui aureum illum B. Athanasii canonem memoriâ tenuerit: Simus, inquit, subjecti, et Deo, et invicem alter alteri, et terrenis Principibus: Deo, propter omnia; alter alteri, propter dilectionem fraternam; Principibus, propter ordinis recti conservationem. Deinde hoc ipsum praeceptum verbis Apostoli repetiturus, unam hanc esse legem praefatur, ex iis, quae nobis Christianis sint impositae; eamque cum primis laudabilem, optimam, et a Spiritu Dei profectam. Taceo, quod se quoque iis adnumerat ibidem Gregorius, tantus Sacerdos, qui Principi tributum tenentur praestare. Taceo, quod ait ibidem: Magistratus, qui potestatem suam recte administrant, Deos fieri: in tua potestate est, ut Deus sias: ut desinant isti simile Constantini dictum de Episcopis tantopere jactare, cum praesertim nusquam in Sacris Literis Sacerdotes Dii nominentur; at reperiantur laicae potestates ita dictae, quod ignorat nemo. Taceo, quod Praesidem compellans, sic ait: Novi te ovem mei gregis pecudem magni illius Pastoris, et superne a Spiritu praeclare educatum, quique a sancta et beata Trinitate juxta nobiscum illustraris: quae oratio gravissimi Patris longe distat ab istorum Zelotarum fastu, qui Principes et omnes Laicos sic arcent sacris, tanquam profanos, et ad Dei curam nihil quicquam pertinentes; de quo postea erit dicendi locus. Judicent nunc Lectores non disputandi, sed veritatis cognoscendae cupidi, quâ fide Patrum scripta tractent, qui exemtionem Clericorum fidiculis subtilis ingenii sui ex illo Gregoriano simili exprimunt. Pari subtilitate et loca B. Chrysostomi quaedam afferuntur, quibus vel Sacerdotium laudibus in coelum vehit, vel simile aliud argumentum familiari illâ sibi facundiâ orator ille sublimis tractat: illud, credo, dissimulatur, quod multis locis idem Pater repetit: Episcoporum Ad doctrinam verbi, inquit, sumus instituti: non ad imperandum, vel auctoritatem usurpandam. In Epistolam ad Ephesios, et in ea ad Titum homilia II. comparantur Episcopus et lege imperare, et cum necessitate parendi; illum volentibus imperare, hoc est, cogendi jus nullum habere. Eandem sententiam in I. de Sacerdotio pluribus explicans: Judices, inquit, seculares ( ubi malesicos Legibus obnoxios tenent, potestatis sue vim exerunt, et invitos moribus suis obtemperare cogunt: Episcopus vero, non vim faciendo, sed persuasione verborum ad meliorem frugem malesicum tenetur revocare. Nam neque facultas ejusmodi concessa nobis est a Legibus, ut peccatores possimus coercere; neque si esset concessa, ejus usurpandae rationem sciremus. Simili item fide posteriorum Pontificum nonnullorum dicta congeruntur, quibus potestatem illam infinitam in capita Regum ac Principum videntur sibi vindicare; divina illa priorum Pontificum humilitas dissimulatur, quae tanto sublimius illis decus peperit, quanto ipsi a fumoso mundi fastu fuerunt alieniores. Unicum e multis Pelagii, Pontificis Romani, exemplum afferam, qui circa annum Domini ICLV. sedere coepit: is enim ad Childebertum, Francorum Regem, fidei suae professionem mittens: Quanto, ait, nobis studio ac labore satagendum est, ut pro auferendo suspicionis scandalo obsequium confessionis nostrae Regibus ministremus? QUIBUS NOS ETIAM SUBDITOS ESSE, SANCTAE SCRIPTURAE PRAECIPIUNT. Ut ad rem redeam, quod modo dicebamus e B. Chrysostomo, Sacerdotalem praefecturam coercendi vim nullam habere, de poena temporali intelligendum: nam alioquin nulla potest esse disciplina, quae praemium
Intra Ecclesiam Potestates necessariae non essent, nisi, ut quod non praevalet Sacerdos efficere per doctrinae sermonem, Potestas hoc impleat per disciplinae terrorem. Richatdus Cantuariensis in Epistola, a Petro Blesensi inter suas posita: Ecclesiae jurisdictionem suam prius exerceat; et si illa non sufficit, EJUS IMPERFECTUM suppeat gladius secularis. Idem et in gladio materiali similem notat insufficientiam; ut propterea opus sit, mutuas operas sibi praestare, et conspirare amice. Sic ille: Duo sunt gladii, qui mutuum a se mendicant auxilium, atque ad invicem sibi vires impertiuntur alternas; Sacerdotium Regibus, et Sacerdotibus Regnum; ideoque si ab altero suppletur alterius insufficientia, non videtur duplex contritio, aut punitio combinata. Optime vero B. dicebat Bernardus, gladium materialem jussu Imperatoris moveri, nutu Pontificis; hoc est, indicante, et quasi deferente Sacerdote, ac consentiente: id enim est; nutus: non quod illi volunt, qui Principes nobis concinnant, ceu Imperatorum auxilium ad
illuminationem et stabilimentum sese tam animi, quam corporis porrigit: quum Patriarcharum majestas ad animi solummodo utilitatem coarctetur: nam eorum, quae ad corporis commoda spectant, parva istis cura est. Illud ipsum docet Balsamo, quod modo dicebamus; sed obscurius: nam triplex illa distinctio, quam attulimus, mirifice rem illustrat. Animum autem inter et spiritum Sacra Pagina sic distinguit. Sed appellatione Vos quidem, inquit, eorum, quae intra Ecclesiam geruntur, Episcopi estis; ego vero eorum, quae extra, a Deo institutus Episcopus, sive observator queam dici. Vel sic; quia vocula Vos quidem eorum, qui intra Ecclesiam sunt, Episcopi estis; ego eorum, qui extra. Graeci quae ad Ecclesiam aut forum Ecclesiasticum non pertinent, ea vocant intra Ecclesiam, in Jure Canonico, pro, in rebus Ecclesiasticis, causa 20. Quaestione 5. Principes seculi nonnunquam intra Ecclesiam potestatis adeptae culmina tenent, ut per eandem potestatem disciplivam Ecclesiasticam muniant. Quomodo autem Episcopum ageret Constantinus, ita explicat Eusebius: Convenientia sermoni, quem habuerat, mente agitans, omnes subditos vicem Episcopi observabat; et quantum poterat, ad piam vitam capessendam eos hortabatur. Ut Constantinus Episcopum se dixit, sic alii Imperatores dixerunt se Sacerdores; multo durius et periculose. Leo Isaurus ad Gregorium II. scripsit: Obsecutus es pervicaci animo tuo ac domesticis perturbationibus, et scripsisti, Imperator sum et Sacerdos. Enimvero qui ante te fuerunt, hoc opere ac sermone demonsltrarunt; qui condiderunt et curam gesserunt Ecclesiarum, una cum Pontificibus cupiditate zeloque accensi, rectaeque fidei veritatem pervestigantes. Mox: Hi sunt Sacerdotes et Imperatores, qui id opere demonstrarunt. Adeo apud Veteres extra controversiam erat, Principes non solum Defensores Ecclesiae esse; qui fuit olim Francorum Regum peculiaris titulus; sed etiam custodes ac vindices disciplinae Ecclesiasticae; non ut dogmata fidei innovarent; apage; sed ut universum Clerum officii, quoties erat opus, admonerent: quare Ludovicus Pius admonitorem se legum Ecclesiasticarum, non Legislatorem vocat: quod aliis verbis magnus Imperator Justinianus significabat, Novellâ 137. cum diceret, datum sibi a Deo civilium quasi legum destricto jure aliquid remittere. Iidem pro regula in talibus versum Poetae afferunt, qui illud optimum augurium esse definit, quo salus patriae constabit: qua de re non possum, quin Joannis Chrysostomi praeceptum apponam, ex Homilia XXV. in priore ad Corinthios: Haec est Christianismi regula, haec illius exacta definitio, hic est vertex supra omnia eminens, PUBLICAE UTILITATI CONSULERE.
Pro certo et confesso ponimus, quod in Politicis facile demonstratur, et de quo nemo prudens dubitat: Saluti Reipublicae consuli aliter non posse, quam si unus numero in illa sit Principatus: sive ille ab unico sustineatur, ut in statu monarchico; sive a pluribus, ut in Optimatum, vel populari statu: nam et in istis unus est numero Principatus. Hoc posito et concesso, quin suprema auctoritas in Republica Christiana ad Principes jure pertineat, ne dubitandum quidem videtur. Sunt sane Ecclesia et Respublica duo systemata ac corpora, quorum utrumque in rebus proprie ad se pertinentibus, plenariam a Christo potestatem accepit, sed cum hoc discrimine, ut Ecclesia Regibus in hoc mundo foret subjecta, Regnum suum exspectaret in coelis; ibi non ante cum capite suo regnatura: Respublica Regnum in terris teneret; sed Regnum temporale, quod in terris ortum, in terris desinit. Ad haec, sacerdotalis Potestas non ad dominandum a Deo instituta est; verum ad ministerium verbi et rerum divinarum; quod jam demonstravimus. B. Bernardus.
Apostolis interdicitur dominatus; ergo et tibi. Tu usurpare audes, aut Dominus Apostolatum, aut Apostolus dominatum? Forma Apostolica haec est; interdicitur dominatio, inducitur ministratio. Si hoc verum (est autem verissimum) in Apostolis; quanto magis in Presbyteris, Episcopis, Pontificibus, quos dignitate pareis esse Apostolis, nemo, opinor, prudens dixerit? Accedit, quod latius patet Respublica quam Ecclesia: cur igitur pars minor majori dominetur? cum praesertim, diversissimae sint rationes regendi Ecclesiam, et regendi Rempublicam. Si arator peronatus, nauticarum rerum imperitus, navem regendam poscat, exclamat Melicerta perisse Frontem de rebus; tu, qui spartam es nactus tractare divina, sacra curare, mundi curis abrenuntiare, Reipublicae gubernacula tibi deberi contendes? Et quum prudentia civilis, quae est anima Reipublicae, cum administratione bellorum sit conjuncta, cum effusione humani cruoris, aliis multis sanctimoniae sacerdotali prorsus contrariis, tu duo haec, adeo suâ naturâ dissidentia, tibi uni vindicabis? Sane priusquam Ecclesia in Rempublicam admitteretur, ipsa Respublica erat, et Imperatores ac Reges summum jus obtinebant. Proferatur locus aliquis e Sacris Literis, qui sua jura Principibus adimat; quique ereptam ipsis dominationem, Sacerdotibus Christianis tradat: nos interea credamus cum universa Ecclesia, Dominum Jesum cum ordinatis jam ante Rebuspublicis, hoc beneficium novum contulit, ut etiam Ecclesiae Dei fierent, priora jura nulla ex parte imminuisse aut labefactasse. Alioquin falso caneretur illud Sedulii in Ecclesia Catholica:
Huic testimonio, non jam Sedulii, sed Ecclesiae Catholicae congruunt multorum Pontificum Romanorum testimonia, ut Gelasii et Pelagii, quae ante sunt allata. De Gregorio Magno dicetur capite IV. Nicolai, qui anno Salutis DCCCLVIII. Benedicto successit, vox est in Epistola ad Michaelem Imperatorem: Nolite praejudicium Ecclesiae Dei irrogare; illa quippe nullum imperio vestro praejudicium infert. Si. Ecclesia nihil praejudicat Principibus, qui ante Christianismum receptum supremam dominationem in suis Principatibus obtinebant, manent igitur illis integra sua jura, neque verum est, quod hodie docetur, Dominum orbis terrarum esse Pontificem Romanum, et quidem directe, ut quotidie Romae declamatur, et a certis hominibus etiam alibi. Praeterea, certum atque notissimum est, quicquid hodie juris in rebus temporalibus Ecclesiastici obtinent, id totum ex liberalitate Imperatorum ac Principum Christianorum manasse, qui profecto cum illa jura, et privilegia tam multa Ecclesiasticis indulgebant, nihil minus cogitabant, quam ut sibi detractum summum imperium in eos transferrent: quare locum heic habet illud Hormisdae, Pontificis Romani, in Epistola ad Dorotheum, Episcopum Thessalonicensem: Quo pudore, rogo, privilegia circa te illorum manere desideras, quorum mandata non servas? et reverentiam, quam non exhibes fidei, cupis tibi Ecclesiasticâ potestate deferri? Hormisda quidem alia de re loquitur; sed plane in hoc quoque argumento valet eadem ratio: nam et in Jure Canonico Graecae Ecclesiae extat haec regula: Rex, qui aliquid fuerit largitus, interveniente causâ ingratitudinis, libertatem revocat. Et afferunt Graeci Patres hanc regulam in disputatione de privilegiis Ecclesiae ab
Feudum amittit, qui feudum sciens inficiatur. Quod tamen minus multo est, quam si eum tibi subditum esse contendas, quem prius Dominum et legitimum tuum Principem agnoscebas. Accedant praeteritorum temporum exempla, quae pro lege esse debent: nam a Constantino Magno, qui fuit. primus Princeps Christianus, omnes deinceps Imperatores, praesertim Orientis, sed et Occidentis, quotquot dominationis sibi a Deo traditae vim intellexerunt: omnes, inquam, supremam potestatem in Republica Christiana obtinuerunt, idemque jus postea, qui in locum Imperatorum successerunt, variarum gentium Reges, sibi meritissime vindicarunt. Semper igitur creditum est firmiter ab omnibus illud, quod Graeci Interpretes et Civilis et Canonici Juris, passim inculcant: ferendi leges in Republica, jus est solis Principibus concessum. Iidem Principes cum ex suggestione, vel consensu Episcoporum, Synodos praesertim majores indicerent; mox, Decreta Synodorum auctoritate suâ firmabant: conveniendi enim et coetus cogendi jus a Principe manat. Qui autem negant, Synodos olim jussu Imperatorum ac Principum solitas cogi, rem negant verissimam, certissimam, notissimam, contestatissimam; rem negant, de qua vel dubitare, stupor et imperitia est foeda; rem negant, cujus ita manifesta fides, ut ire contra, sit veritati bellum indixisse, mendacii patrocinium palam suscepisse, pudori et verecundiae nuntium remisisse. Ignosce, quaeso te, Lector candide: ex eo enim de potestate, quoties video magnos viros dexteritate ingenii sui uti an abuti, non quo rerum gestarum memoriam e tenebris eruant; sed ut tenebris obruant. Notum omnibus, non solum literis Principalibus convocari solitos Episcopos; sed etiam publicorum vehiculorum usum Diplomatis regiis fuisse iisdem tributum. Intererant et Principes Conciliis, vel ipsi personaliter, vel eorum jussu Praesides Provinciae, aut alii, quos jussissent. Heic vero dignitas, auctoritas, et potestas Ecclesiae eminebat: cum Princeps Edicta, vel, bullas aureas ad synodales sententias regiâ auctoritate muniendas; id enim est caput temporale populi Christiani, et, temporale caput mundi: item, Rector et temporale caput Fidelium. Ut igitur unum est in Republica jus pronunciandi quid sanctum, quid non. At judicio; et easdem confirmari regiâ judicio quasi secundo. In Epistola Synodali de non avellendis Episcopis a sua metropoli: invenitur et ante simile quid factum DECRETO Synodi, et POSTEA FACTO DECRETO Imperatoris firmatum; digna quae observetur dictionum proprietas. In eandem sententiam paullo post ibidem scribitur, imperatores Decretis Patrum auctoritatis suae sigillum apponere. Neque tacendum, in eodem Jure Canonico Canones Patrum vocari mandata; Imperatoris Edicta, jussa. Quid plura? Lege diligenter res gestas omnium Principum Christianorum veterum; lege etiam Jus Civile et Canonicum antiquum; nunquam invenies factum, ut vel Synodi ullius, vel Pontificis cujusquam Decreta ad universam Ecclesiam spectantia, vim legis in Republica prius habuerint, quam a Principe qui est Reipublicae caput, id jus accepissent; qui mos, quum in nobilissimo Francorum Regno et a principio fuisset institutus, et magnâ deinceps religione a majoribus nostris servatus; nunc quoque ab amplissimo ordine in omnibus supremis Curiis, ceu magnum Imperii arcanum, custoditur. Hoc Jus et Libertas Regni; cui velut basi ac fundamento innituntur illae, quas forensis usus appellat Ecclesiae Gallicanae Libertates.
Expositâ comparatione, quam institueramus sacerdotalis et civilis potestatis; ad illud nunc accedamus, quod erat ab initio propositum: ecquam libertatem prima haec Ecclesia noverit, atque usurpaverit; omnes enim in hoc consentiunt Catholici, Ecclesiam Dei, quo propius a Christi, capitis sui, et Sanctorum Apostolorum temporibus adfuit, tanto uberius atque illustrius iis omnibus virtutibus abundasse, quae sunt Ecclesiae Dei propriae et necessariae. Videamus igitur, si qua forte hodiernae libertatis Ecclesiasticae vestigia in antiquis temporum illorum memoriis possint observari.
Heic vero meminisse oportet ejus, quod supra dicebamus, primis ortûs sui temporibus Ecclesiam ita fuisse in Republica, ut tamen Reipublicae pars non censeretur; adeo ut separatas penitus rationes suas haberet a rationibus Reipublicae; omni quippe suppliciorum genere et tormentorum diritate ejus interitum per aliquot secula, qui Rempublicam regebant, sunt moliti. Poterat sane Deus inde a principio Romanorum Imperatorum animos Evangelicâ luce illustrare; nutritios Ecclesiae suae, quod ait Propheta, posteaque evenit, illos efficere; et ad propagationem doctrinae Christianae ministerio illorum uti: verum ita semper solet Deus Opt. Max. ad res quasque maximas perficiendas, et praesidia et consilia humana aspernari; et erat praeterea aequissimum, ut quam ipse in terris vitam dedicaverat, eam discipuli quoque ipsius tenerent, ac posteris
Testimonium, inquit, perhibeo vobis; quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. Sed non erat is Paulus, sicut Epistolae ipsius ostendunt; non Apostoli caeteri, qui exactionibus supervacaneis et novis subinde angariis, quod postea factum, Ecclesias Dei onerarent. Ad horum exemplum quum se totos primae Ecclesiae Episcopi, viri sanctissimi, componerent, pariter et populos ad omnia, quae exigerentur, obsequia paratissimos semper fuisse, non est dubium: necessariis etenim contenti, neque subjectis populis, neque alter alteri dominari pii Pastores appetebant; sed ut Beatus Cyprianus ait, universi gregis portionem sibi adscriptam, unusquisque regebat, actûs sui rationem Domino redditurus. Verum enimvero Ecclesia Dei agro non sine caussa in Sacris Literis comparatur: hunc agrum semente optimâ initio conspersum, studioque summo a patrefamilias excultum, veterator ille antiquus, non magnâ interpositâ morâ, conatus est adulterare: exinde inter nitentia culta, lappae, tribuli et steriles avenae coeperunt succrescere, alii a rectae fidei noto tramite ad ignotas semitas deviare, alii prioris zeli ardorem tepore lento mutare; alii divitias congerere; multi, etiam ex ipsis agri dominici colonis, honoribus inhiare, ambitioni non leviter se dedere: simulac enim usura aliqua pacis ab externis hostibus concederetur, omnia haec e vestigio mala intestina, velut agmine facto, in Ecclesiam irumpentia, priorem ejus pulchritudinem mirifice deturbabant. Beatus Cyprianus de Lapsis, loquens de persecutione Deciana longe gravissima: Si cladis caussa cognoscitur, inquit, et medela vulneris invenitur. Dominus probari familiam suam voluit; et quia traditam nobis divinitus disciplinam pax longaeva corruperat, jacentem fidem et pene dixerim dormientem, censura coelestis erexit. Postea corruptelam Ecclesiae vir sanctissimus copiose describens, inter caetera mala, illud longe gravissimum commemorat, quod seculares curas spirituali ministerio jam tum illâ aetate Episcopi miscere inciperent: Episcopi plurimi, inquit, quos et hortamento oportet esse caeteris et exemplo, divinâ procuratione contemtâ, procuratores rerum secularium fieri; derelictâ cathedrâ, plebe desertâ, per alienas Provincias oberrantes, negotiationis quaestuosae nundinas aucupari; esurientibus in Ecclesia fratribus non subvenire; habere argentum largiter velle; fundos insidiosis fraudibus rapere; usuris multiplicantibus foenus augere. Simillima his sunt, et graviora etiam, quae de Episcoporum ambitione ac potentiae cupiditate Eusebius refert lib. VIII. initio, dum caussas explicat excitatae divinitus persecutionis illius, quam sub Diocletiani imperio passe est Ecclesia vehementissimam. Quin etiam in tantum jam temporibus illis contemtum Ecclesiastica disciplina venerat, ut spiritualis gladii auctoritate obsoletâ, adversus contumaciam Pauli Samosateni auxilium gladii civilis ab Aureliano, Principe
TRecentos propemodum annos inter continuos fere cruciatus, coronâ martyrii insignis, et sanguine suo, ut plurimum, purpurata, egerat Ecclesia Dei, cum Tyrannorum crudelissimorum jugo ipsam tandem eripere, Deo Opt. Max. placitum. Jam enim optata illa tempora advenerant, a Domino multis ante seculis promissa, a Prophetis praedicta, quando se suaque sceptra Reges terrae Regi Messiae erant submissuri: neque ipsum duntaxat humiliter adoraturi, verum etiam Ecclesiae ipsius Nutritii, Pastores ac Defensores futuri. Igitur diuturnam Ecclesiae servitutem libertas excepit, quam illi Constantinus Magnus primo peperit, quamque insecuti deinceps Christiani Imperatores eidem conservarunt, et varie auxerunt. Quoniam autem libertatis hujus interpretatio, vis ac jura pro temporibus mutarunt, sicut capite primo ostendimus; ut clare et liquido possit intelligi, quid ab hac priore posterior differat; (ea nempe, quam hodie Ecclesiaticam vocitant;) temporum distinctionem adhibebimus, eaque separatim considerabimus. Tria itaque libertatis Eccleliae tempora in Historiis observamus, mirum in modum inter se diversa. Nam a Constantino Magno, auctore illius primo, per annos trecentos, et quod excurrit, sub Imperatorum et Regum imperio floruit Ecclesia, solâ rerum spiritualium et ecclesiasticarum administratione contenta; ab omni dominationis temporalis contagione aliena et immunis. Haec est altera aetas Ecclesiae, quam docendi gratiâ Pelagii II. qui Gregorium Magnum antecessit, Pontificatu terminamus. Secuta deinde est aetas alia, in qua Ecclesiastici secularium negotiorum administratione sese immiscere primo sunt coacti, rebus ita exigentibus. Deinde etiam ultro harum rerum curam susceperunt, et pertinere ad se judicarunt. Hujus temporis spacium constituimus a Gregorio Magno ad Gregorium VII. Tunc primum hodiernae libertatis Ecclesiasticae jacta sunt fundamenta; quae libertas a Gregorio VII. insigniter aucta et confirmata, quum altas jam radices egisset; temporibus deinceps insecutis, per varias occasiones et artes diversas amplificata, in eam demum formam est perducta, quam primo capite ostendimus. Cum ista ergo posteriorum seculorum libertate nihil fuisse commune illi priori, cujus auctor Constantinus Magnus, omnes aequos Lectores eorum, quae hoc capite dicturi sumus, agnituros esse confidimus. Caeterum, ne in amplissimo argumento liberior stylus vagetur, certis quibusdam finibus praesentem Diatribam coercebimus.
Quicquid juris Ecclesia est consecuta per concessam sibi ab antiquis Imperatoribus libertatem, id omne ad quatuor haec capita commode potest referri: liberam Religionis professionem, quam Imperatores Constantinus et Licinius libertatem Religionis in Edicto suo vocant: immunitatem, quae libertas a publicis oneribus, Justiniano appellatur: exemptionem Ecclesiasticorum a secularibus judiciis: postremo auctoritatem etiam de Laicorum
Jam diximus, Imperatores cum libertatem Religionis Edictis suis Ecclesiae concesserunt, simul jus libere cogendi Synodos illis attribuisse. Nam cultûs Christiani haec pars est, prorsus necessaria et Ecclesiae tamen Dei, inquit, peculiarem sollicitudinem impertiens, quum per varia loca exorirentur inter Episcopos dissensiones; ipse ceu communis aliquis Episcopus a Deo constitutus Synodos ministrorum Dei indicebat. De topicis Synodis haec intelligenda: atque hinc manifesto patet, Constantinum minora Concilia auctoritate suâ convocasse, quoties vel ipse per se, vel ex suggestione Episcoporum publico Patrum conventu opus esse indicaret. Moris praeterea fuit, ut qui Provinciae suae suspectas Synodos haberent, Judices a Principe sibi dari postularent. Fecerunt hoc Donatistae, cum Aulinus, Proconsul Africae, mandatu Constantini ipsos urgeret, ut Caeciliano, orthodoxo Episcopo Carthaginis, conciliarentur. Id exemplum in simili re primum editum est in Ecclesia Christiana: nam qui dicunt, ante Paulum Samosatenum a Synodo ad Aurelianum Imperatorem appellasse, non attendunt, ipsos fuisse pios Episcopos in Antiochena Synodo congregatos, qui ad deturbandum ex Episcopio contumacem Haereticum, auxilio civilis potestatis, prudenter atque utiliter sunt usi. Donatistarum vero longe alia ratio: nam hi Judices ab Imperatore petierunt non suspectos, qui de causa Ecclesiastica cognoscerent. Sunt enim haec eorum verba apud Optatum Milevitanum: In Africa inter nos caeteros Episcopos contentiones sunt: petimus ut de Gallia nobis Judices dari praecipiat Pietas tua. Vides non deferri judicium de rebus Ecclesiasticis Imperatori; sed hoc tantum, ut pro sua auctoritate Princeps cogi Synodum jubeat, non suspectam: qui propterea exemplum damnant, quia a Donatistis profectum, pessime judicant: simul enim infinitos Romanos Pontifices, atque alios viros sanctissimos damnant, quos constat ab Imperatoribus petiisse, ut adversus anteactas Synodos nova Concilia indicerent; ut de Patribus Nicaenis, Joanne Chrysostomo, Innocentio Primo, Leone, aliisque dicturi sumus. Quod autem ait Optatus, Constantinum pleno livore respondisse Donatistis, et eos objurgasse, quod judicium a se in seculo, id est, temporali dominatione praedito, non autem spirituale Regimen Ecclesiae obtinente, Judices poscerent; eo valuit, ut significaret Constantinus, melius atque optabilius futurum, si adeo concorditer et amice agerent inter se Episcopi, ut nemo ipsorum auxilium a Principe opus haberet petere; quod quia primi, et quidem sine justa causa, faciebant tunc Donatistae, quid miramur, Imperatorem, pacis et unitatis in Ecclesia conservandae studiosissimum, novitate rei motum, asperioribus aliquanto verbis eos excepisse? cum praesertim omnia nova exempla Sapientes advertere acrius soleant. Id autem Donatistarum exemplum non poterat non esse novum; cum illud ipsum non multo prius coepisset, ut Christianis Imperatoribus subjecta esset Ecclesia Dei. Optime sane judicabat Constantinus, id maxime votis omnibus esse expetendum, ne inter Episcopos ulla unquam similis exoriretur contentio: caeterum hoc quoque sciebat, credebatque firmiter idem ille pius Imperator, quoties id mali genus extitisset, Christiani Principis officium esse, ut auctoritate suâ curaret per illos rem eomponendam, quorum est proprium, de causis ad fidem vel disciplinam Ecclesiasticam spectantibus, pronuntiare. Idcirco subjicit Optatus: Et tamen dati sunt Judices; Maternus ex Agrippina civitate, Rhetitius ab Augustoduno civitate, Marinus Arelatensis. Postea Concilium Romae habitum jussu Constantini commemorat: neque enim soli tres illi Episcopi de causa cognoverunt; sed inter plureis, quorum ibidem nomina censentur, hi tres cum Melchiade, Romano Pontifice, praecipui erant. Extat in decima Historia Eusebii formata Epistola Constantini ad Melchiadem, et tres illos superiores eodem exemplo, ut sic in formatis, missa, super convocatione ejus Concilii. Inscriptio Epistolae est: Constantinus Augustus Miltiadi, Episcopo Romanorum, et Marco
1607. etc. Videtur fuisse in Graeco exemplari,
III. Synodos veteris Ecclesiae horum temporum confirmabat Imperator, non autem Pontifex Romanus.
Quomodo Canones Synodales etiam principali auctoritate opus habeant, capite superiore exposuimus. Ibi regiam auctoritatem, per quam vim legum habent
Synodi, Romae coactae circa annum CCCCLXXXIV. Ajunt illi: Trecenti decem et octo Sancti Patres apud Nicaeam congregati, confirmationem rerum atque auctoritatem Sanctee Romanae Ecclesiae detulerunt; quam utramque usque ad aetatem nostram successiones omnes, Christi gratiâ praestante, custodiunt. Ut horum verborum rectam mentem capiamus, huc referenda sunt, quae de duplici auctoritate Canonum Synodicorum ante disputabamus: nam et Princeps illa confirmat, auctoritate Regiâ sanciendo; et Episcopi, si praesentes sunt, censendo et assentiendo; si absentes, ratum habendo, quod fuit decretum. Erat autem perpetuus majorum praesertim Synodorum mos, ut ad Patriarchas et alios illustriorum sedium Episcopos, Synodicas darent, queis de rebus in Conventu sacro gestis eos faciebant certiores; extantque hujus consuetudinis etiam apud B. Cyprianum exempla. Episcopi igitur, qui Synodica Decreta admittebant,
Legem namque extare ad jura Sacerdotum pertimentem, quae illa pronunciat irrita, quae prater sententiam, sive conscientiam Romani Episcopi fuerint acta. Paullo aliter Socrates libro primo non semel non auditâ super eo sententiâ Romani Papae: nam etsi poterat Synodus Oecumenica aliquid decernere, quod aliter Romano Papae videretur; quia, ut ait Hieronymus, si auctoritas quaeritur, orbis major est urbe; non tamen poterat aliquid decernere, priusquam super eo Romani Pontificis sententia esset audita ab ipsius Legatis. Quare quid sit cujus sententiam exspectare ante omnium sententias oportebat. Nunc ostendamus, veterem Ecclesiam aliter credidisse quam Cardinalem Baronium, et hodiernae Libertatis Ecclesiasticae patronos.
Petimus a Clementia tua, ut Edicto Pietatis tuae confirmetur Synodi sententia; ut quemadmodum literis, quibus nos vocabat, Ecclesiam honorasti; ita etiam Decreta communibus suffragiis tandem facta, sigillo tuo confirmes. En ut pii Patres non solum convocandi Synodos, et Decreta Synodica confirmandi jus habere Principem agnoscunt; sed etiam ut hoc Imperator faciat, ad honorem Ecclesiae pertinere profitentur. Cardinalis vero Baronius, cui ab initio erat propositum, jura Principum ire imminutum, et in ipsam Rempublicam Ecclesiae Monarchiam invehere; quum detrahere huic Patrum scripto fidem non posset, quod unum supererat, non praetermisit; ut interpretatione facti imperialem Potestatem enervaret. Vult enim, eo tantum spectasse Patres, cum studiose adeo hoc a Theodosio peterent, ut eo modo sibi fidem Imperatoris stabilem duraturam oppignerarent. Caeterum confirmatam Synodum hanc a Damaso Papa eidem placet; idque a Photio memoriae esse proditum. Enimvero testimonium in hanc rem Photio denuntiari miror; homini Graeco, et qui alibi in Annalibus superbus, impius schismaticus, hostis Ecclesiae Romanae infensissimus dicitur fuisse. Quis ergo credat, Monarchiam Romanae Sedis iis moribus hominem agnovisse? Locus Photii est in libello de septem Synodis oecumenicis; ubi postquam coryphaeos e Nicaenis Patribus, quos ipse Nec multo post Damasum quoque, Episcopum Romae, eadem firmare, est istis cognitum; cum ille ante nominatis consentientem rem se praebuit. Loquitur Photius de auctoritate Episcopali, cujus vis est omnis spiritualis, quaeque Romae Episcopo communis est cum caeteris aliis: nos autem heic loquebamur de auctoritate illa, per quam Canones in Republica vim legum obtinent. Quanta igitur absurditas est; quia dicat Photius, Papam Romanum auctoritate Episcopali ratum habuisse, quod decretum erat a Patribus in Concilio sedentibus, propterea negare Principibus suum jus in Republica? An vero quisquam ignorat, verba illa Quum igitur legitime hi et canonice sedes suas apud nos obtinuerint, Reverentiam vestram, ut illis gratuletur, hortamur, spirituali charitate intercedente, et Domini metu omnem humanum affectum cohibente. Oecumenici tertii confirmatio Regia in fine Actorum habetur, cum imperiali sententia adversus Nestorium et ejus scripta, quae flammis
Nemo Clericus, vel militaris, vel alterius cujuslibet conditionis de fide Christiana publice turbis coadunatis et audientibus, tractare conetur inposterum, ex hoc tumultûs et perfidiae occasionem requirens. Nam et injuriam facit judicio reverendissimae Synodi, si quis semel judicata ac recte disposita revolvere, et publice diputare contenderit; cum ea, quae nunc de Christiana fide a Sacerdotibus, qui Chalcedone convenerunt, per nostra praecepta statuta sunt, juxta Apostolicas expositiones et instituta sanctorum Patrum CCCXVIII. in Nicaea, et CL. in hac Regia urbe definita esse noscantur. Nam in contemptores hujus legis poena non deerit. Quinta universalis Synodus suis sententiis robur tribui petiit ab Imperatore Justiniano: et quidem pii Patres eâdem formulâ Principem compellant, cum hoc illum rogant, quâ secundae oecumenicae Episcopi Theodosium in simili re fuerant affati; adeo etiam his priorum modestia placuit, quam paullo ante commendabamus. Atque haec sunt Concilia oecumenica, quae in illa tempora incidunt, quibus de nunc agimus.
IV. A sententiis Synodalibus appellabatur illis temporibus ad majorem Synodum, vel ad Principem.
Ut de appellationum jure in veteri Ecclesia servato veritas clareat, rem paullo altius repetere non pigebit. Sciendum igitur, antiquos Patres ita attendisse gubernationi commissarum sibi peculiariter ovium, ut curam gregis universi alienam a se non ducerent: quam ob caussam Cyprianus, Athanasius, Basilius, caeterique ejus dignationis viri pastoralem curam suam non creditarum sibi privatim Ecclesiarum finibus coercuerunt; sed ad universam Dei Ecclesiam prae fervore pietatis, et studio unitatis, extenderunt. Beatus Chrysostomus in laudatione S. Eustathii Antiocheni praeclare hoc docet, sic scribens: Edoctus probe fuerat a Spiritûs gratia, Ecclesiae Antistitem non de illa solum, quae ipsi a Spiritu sit commissa, curam debere gerere; verum etiam de universa, quae per orbem terrarum degit: atque hoc ille ex precibus sacris discebat; nam si pro universa Ecclesia, quae a finibus terrae ad fines extenditur, precandum est; multo magis prospicere, omuium saluti cunctas pariter curare, et de cunctis oportet esse sollicitum. Similis Athanasii laudatio apud Basilium in quadam Epistola: Caeterorum quidem, ait, Episcoporum plerisque sufficit, si quae proprie ad se pertinet, diligenter singuli curent; tibi hoc non est satis: quin Ecclesiarum omnium cura et sollicitudo tanta tibi incumbit, quanta illius, quae privatim a nostro omnium communi Domino tuae fidei est commissa. Ideo etiam totius Ecclesiae verticem, Athanasium nominat. In alia Epistola eundem agnoscit universalem Medicum morborum Ecclesiae: Hujus rei gratiâ universalis vobis a Christo Jesu commissa est Ecclesia, ut pro omnibus laboretis, et cunctis opem ferre non negligatis. Sidonius Apollinaris libro VI. ad Lupum, Tricassinum Episcopum, scribens: Benedictus Spiritus Sanctus, et Pater Dei omnipotentis, quod tu Pater Patrum, et Episcopus Episcoporum, et alter seculi tui Jacobus, de quadam specula charitatis, nec de inferiore Jerusalem, tota Ecclesiae Dei nostri membra super inspicis; dignus qui omnes consoleris infirmos, quique merito consularis ab omnibus. Ratio autem, quae antiquis Patribus hoc persuasit, est, quod universa Ecclesia toto mundo diffusa, unica est; corpus ejus, unicum; caput unicum, Dominus Jesus: ergo etiam Episcopatus unicus, etsi in plures velut ramos expansus. B. Cyprianus de Unitate Ecclesiae: Nemo fraternitatem mendacio fallat: nemo fidei veritatem perfidâ praevaricatione corrumpat. Episcopatus unus est, cujus a singulis in solidum pars tenetur: est autem, in solidum tenere, plenario jure, et Etsi Pastores multi sumus, unum gregem pascimus; et oves universas, quas Christus sanguine suo et passione quaesivit, colligere et fovere debemus. Alludit Cyprianus ad Pauli verba, Actorum capite XX. Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos, regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Iterum Cyprianus in divino libello de Unitate Eccleliae: Unitatem firmiter tenere et vindicare debemus, maxime Episcopi, qui in Ecclesia praesidemus, ut Episcopatum quoque ipsum unum et indivisum probemus. Hujus qui meminerit, simul veram caussam intelliget multorum veteris Ecclesiae institutorum; ex quorum sylva ingenti pauca heic, priusquam ad appellationum jura explicanda accedimus, delibasse satis erit. Solebant igitur Patres de omnibus paullo majoris momenti rebus, quas in Ecclesia Provinciave sua fecissent aut statuissent, faecre alios certiores. Exempli gratiâ: Decreverat Synodus Africana, pacem lapsis non dare, nisi post longam poenitentiam: deinde cum immineret persecutio, placuit alia sententia. Id Cyprianus Cornelio Papae per literas significat; quibus etiam Concilii caussas fuse exponit; non quasi inferior reddens superiori rationem; sed ex charitate Christiana ad conservandam unitatem. Quare idem alibi, cur tam sollicite de petitione lapsorum et confessorum in verecundis postulatis ad Clerum Romanum scribat, caussam hanc affert: Et dilectio communis, et ratio exposcit, fratres charissimi, nihil conscientiae vestrae subtrahere de his, quae apud nos geruntur; ut sit nobis circa utilitatem Ecclesiasticae administrationis commune Concilium. Clerus autem Romanus ad illum rescribens, ingenue profitetur, non hoc Cyprianum facere, quod teneatur subjectionis ratione; sed ex affectu charitatis: Hoc, te frater Cypriane, facere, non mirum est; qui pro tua verecundia et ingenita industria, consiliorum tuorum nos non tam judices voluisti, quam participes inveniri; ut in tuis rebus gestis laudem tecum, dum illas probamus, inveniremus; et tuorum Conciliorum cohaeredes, quia et affirmatores, esse possemus. Ab hac consuetudine Synodicarum literarum usus manavit, de quibus antea dictum
Cum sit unum corpus Ecclesiae Catholicae, cumque in Sacris Literis tradit um et praeceptum nobis sit, ut concordiae ac pacis vinculum teneamus; consentaneum est, uti per literas colloquamur inter nos, aliique alios mutuo de rebus, quae apud singulos geruntur, certiores faciamus: quo sive unum ex membris patiatur, sive laetatur, nos inter nos vel patiamur una, vel una laetemur. Solebant etiam in creatione Episcoporum, et suffragia interdum mittere, et eâ peractâ literis gratulatoriis novum Episcopum affirmare. Ita Cyprianus suâ et aliorum Africae Episcoporum auctoritate, Cornelii Papae electionem comprobat, Epistolâ Pamelianae recensionis XLII. Qui autem Episcopatum erant nacti, de sua vocatione Encyclias ad omnes, vel saltem primarum Sedium Episcopos dabant; quae literae professionem fidei ipsorum continebant. Extant id genus Epistolae hodieque multae, praesertim Romae Veteris et Novae Episcoporum, hoc officio invicem mutuo fungentium. Ex Cypriano vero, cujus Epistolae sunt Antiquitatis Ecclesiasticae ingens thesaurus, apparet, etiam de minorum locorum ordinationibus, puta Presbyterorum, Lectorum, Diaconorum, Hypodiaconorum, literas dari solitas ad transmarinas quoque Ecclesias. Interdum etiam admonebant sese invicem, hortabantur, increpabant. Ita Cyprianus Cornelium Papam solatur, et ut Haereticorum minas floccifaciat, hortatur. De Stephano. vero Papa, cui a Basilide negligenter erat obreptum, Epiltolâ LXVIII. liberam sententiam pronunciat; quod et super alia re facit sane quam acerbe in Epistolis ad Quirinum et Pompejum. At multo etiam vehementius eundem Stephanum accusat Firmilianus, Episcopus Caesareae in Cappadocia, iis literis, quas ad Cyprianum misit; qui etsi caussam tuebantur, quam postea Ecclesia non probavit; certum tamen nihilominus ejus, quod diximus, argumentum praebent. Sic quum inter Innocentium Papam et Theophilum Alexandrinum, non convenire accepisset Africana Synodus, circa annum CCCCVII. celebrata; sui officii esse, admonere Orientis et Occidentis Patriarchas, non dubitavit: Placuit, Canon ait, ut de dissensione Romanae atque Alexandrinae ad S. Papam Innocentium scribatur; quo utraque Ecclesia inter se pacem, quam praecepit Dominus, teneat. Romani vero Pontifices quam multis per universum idem officium praestiterint, ignorare potest nemo. Solebant et Clericos ac Sacerdotes in alienis finibus impune instituere; quantumvis jure ordinario Eusebius cum multas Ecclesias Pastoribus orbatas intellexisset, habitu militari indutus, et capite tiarâ operto, Syriam, Phoeniciam, et Palestinam peragravit; quo tum Presbyteros, tum Diaconos crearet, tum alia Ecclesiastica obiret officia. Quod si quando in Episcopos secum doctrinâ conjunctos incidebat, eos Ecclesiis, quae carebant Pastoribus, praeponebat. Rufinus de Lucifero Calaritano per Asiam fidei caussâ exulante, Constantii temporibus: Lucifer intento animo Antiochiam pergit, ibique dissentientibus adhuc partibus, ad unum tamen revocari posse sperantibus, si sibi talis eligeretur Episcopus, erga quem non una plebs, sed utraque gauderet, praeproperus Catholicum et sanctum virum, ac per omnia dignum Sacerdotio Paulinum Episcopum celebravit. Similiter et Osius Cordubensis, Gregorius
Ei rei, inquit, nostrum est consulere et subvenire, frater charissime; qui divinam clementiam cogit antes, et gubernandae Ecclesiae liberam tenentes, censuram vigoris peccatoribus exhibemus. Et mox: Quapropter facere te oportet plenissimas literas ad Coepicopos nostros in Galliis constitutos, ne ultra Martianum, pervicacem et superbum, et divinae pietatis et fraternae salutis inimicum, Collegio nostro insultare patiantur. Sic etiam Hilarius, Gallicanae Ecclesiae lumen, postquam cognovisset, sedere in Mediolanensi Cathedra Auxentium Arianum, illuc advolat, et ad expellendam illam pestem totis viribus connititur. De Athanasio auctor est Basilius, nullum finem fecisse ipsum, modo praesentem, modo per Epistolas; saepe etiam per Legatos suos, cunctas ubique locorum Ecclesias ad sanitatem mentis et concordiam atque unitatem revocandi. Nominatim vero Antiochiae eundem Athanasium Alexandrinum turbas ingentes suâ auctoritate composuisse, et Basilius ait, et Historia Ecclesiastica confirmat. Pari jure et Cyrillus, cognito, Nestorium, Patriarcham Constantinopolitanum, adversus naturam Christi, et honorem vere Si minus sufficiens Episcoporum in Africa numerus videbatur, etiam Romam super hac re scripsimus ad Cornelium Collegam nostrum; qui et ipse plurimis Coepiscopis habito Concilio, in eandem nobiscum sententiam pari gravitate et salubri moderatione consensit. Docet hoc ipsum etiam Jovini et Maximi iterata condemnatio, de qua paullo post. Caeterum disciplinae is vigor tum obtinuit, ut qui sententiâ Episcopi sui, consensu Presbyterii esset abstentus, non secus ab universa orbis totius Ecclesia extorris viveret,
Ac ne eorum furens audacia unquam desisteret, heic quoque in schismatis partes Christi membra distrahere, et Catholicae Ecclesiae corpus unum scindere ac laniari nituntur; ut ostiatim per multorum domos, vel oppidatim per quasdam civitates discurrentes, obstinationis suae et erroris scissi sibi quaerant comites. Epistolâ XLIX. ad eundem Cornelium scribens: Vestris literis, inquit, et didicimus, et docere atque instruere jam caeteros coepimus, Evaristum de Episcopo jam, nec Laicum remansisse, Cathedrae et plebis extorrem, et de Ecclesia Dei exulem per alias longe Provincias oberrare, et ipsum veritatis ac fidei naufragium factum, circa quosdam sui similes paria naufragia concitare. Sed hos nebulones sine formatis ad se accedentes pii Episcopi procul amoliebantur; ut etiam duabus illis Epistolis testatur Cyprianus a se factum. Neque solum arcebant Communione suâ alibi scissos; verum etiam literis insuper suis notabant. Idem magnus Scriptor, Epistolâ LV. Privatus vetus Haereticus in Lambesitana Colonia ante multos fere annos ob multa gravia delicta nonaginta Episcoporum sententiâ condemnatus; antecessorum etiam nostrorum, Fabiani et Donati literis severissime notatus; cum caussam suam apud nos in Concilio, quod habuimus Idibus Majis, quae proxime fuerunt, agere velle se diceret, non admissus est. Interdum tamen non plane rejiciebantur, qui sine formatis veniebant; sed judicium instaurabatur; praesertim quoties prima sententia a paucis fuerat pronunciata. Exemplum ejus rei extat in eadem illa Epistola: nam ait Tertulliani discipulus, magistro melior: Sed et Jovinus et Maximus comites cum Privato Haeretico affuerunt, ob nefanda sacrificia et crimina in se probata, sententiâ novem Episcoporum collegarum nostrorum, condemnati, et iterato quoque a pluribus nobis in Concilio, anno priore abstenti. Etsi postulabat rigida Canonum observatio, ut qui non exhiberent proprii Episcopi formatas, inauditi statim expellerentur; quia tamen paucitatem Judicum isti causabantur, datum hoc eis a Cypriano, ut in Consessu numerosiore ipsorum causa iterum cognosceretur. Licuit hoc Cypriano caeterisque Episcopis pro libertate Christiana, quae in Ecclesiis tum vigebat; et illo etiam
Denique quia conscientiam suam nôrunt, nec nos audent adire, aut ad Ecclesiae limen accedere; sed foris per Provincias circumveniendis fratribus et spoliandis pererrant, et omnibus jam satis noti, atque undique pro suis facinoribus exclusi, illuc etiam ad vos navigant. Quis dubitat, omnium Haereticorum et Schismaticorum commune olim fuisse studium, ut, (quod de Nestorio duobus locis scribit Cyrillus) Romanam Ecclesiam possent petitâ pace, pii et cati senis animum flectere non potuit: ille popularium jocos non ferens, Romam concedit; quia Hygini morte vacabat tum Sedes; Presbyteros Romani Cleri adit; petit ab his, ut ad Sacram Communionem admitteretur. Negant illi summo omnium consensu. Furete tum Marcion, et Cerdoni se adjungere: quum erroris admonitus, culpam in Presbyteros. Romanos transferret, ac diceret, Cur me suscipere noluistis? Respondent pii Presbyteri: Hoc enim facere absque permissione venerandi tui Patris, (Episcopum ita vocabant) non possumus nos; una si quidem est fides, unus omnium consensus; neque licet nobis Collegae nostro et Consacerdoti Patri tuo adversari. Quid hîc, obsecro, quod appellationis vel tenuem suspicionem praebeat? APPELLARE enim est, provocare ad majorem potestatem a minore. At negant diserte Romani, posse illum a se solvi,
Si quis Clericus aut Laicus excommunicatus sive abstentus in aliam civitatem profectus, recipiatur absque literis formatis, excommunicetur et qui suscepit et is, a quo susceptus est. Neque huic Canoni ulla adjecta est exceptio de privilegio aliquo hac in parte Romanae Sedi indulto: nulla ergo heic potestas major; ac proinde nulla appellatio. At, inquies, recipi se petit Marcion a Romanis; quod rescindere erat sententiam ante latam. Credebat igitur Marcio, et vulgo tum omnibus erat persuasum, rescissionem sententiarum Episcopalium et Synodicarum Roma petendam. Nugae. Jam diximus, idque ex Cypriano probavimus, Haereticorum ac Schismaticorum hunc fuisse morem, ut exelusi a suis, vicinas Ecclesias pererrarent. Quid igitur ab illis petebant? Nemo fanae mentis negaverit, Communionem cum iis quaesiisse, et pacem, quam inter suos amiserant: nam illis temporibus adeo penitus in animis Fidelium defixa erat persuasio de unitate totius Catholicae Ecclesiae, ut quemadmodum ab una separatus ab omnibus exulabat, sic cum una conjunctus, ad omnes adicum habebat commercio formatarum. Hinc illa abistentorum circumcursatio. Quare si expetere Romanae Ecclesiae Communionem, appellare est Romam; ergo etiam ad quasvis alias appellatum Ecclesias. Quin potius dicimus, quod Historiae non imperiti sciunt esse verissimum. Nam quia nihil in hoc negotio pro potestate geri solitum; sed qui in Africa a Cypriano depositi Romam navigaverunt, atque ad Cornelium appellaverunt. Haec ille ex Cypriano, inquit Epistolâ tertiâ, quae in Pameliana editione est quinquagesima quinta. Cyprianus, vir acutissimus, neque Felicem, neque Fortunatum Romam navigasse, eo loco scribit; sed Felicissimum a Fortunato Pseudo-Episcopo, (qui cum et Felix alius Pseudo-Episcopus faciebat) et in Africa seditionis vexillifero, Romam missum esse cum multis aliis. Appellasse ad Romanum Pontificem neque dicit Cyprianus, neque verum est. Orto in Africa schismate, creati fuerant illi duo Episcopi, partim a Privato, vetere Haeretico; partim ab aliis paucis ejusdem pravitatis sectatoribus. Quum exemplo Cypriani, et aliorum, qui cum ipso sentiebant, caeteri quoque Africani Episcopi a Communione sua praedones Ecclesiae alienos certatim pronuntiassent, neque illi pace oppidatim per Africae Provincias quaesitâ, quicquam proficerent; ut labantem jam factionem multis quotidie remeantibus, atque ad Ecclesiam pulsantibus, ut ait Cyprianus, sustentarent, mittunt Romam Felicissimum cum amplissunis literis paucorum Pseudo-Episcoporum; quos illi mentiebantur esse Catholicam Ecclesiam Africanam. Dicebamus supra, morem veteris Ecclesiae fuisse, ut qui Episcopatum essent nacti, ad alios Episcopos literas darent, ut Epistolas ipsorum elicerent; ex quibus constaret, ejusdem Communionis ipsos esse: hoc enim modo novam electionem confirmare dicebantur, qui vel ex remotissimis regionibus ad ipsos scriberent. Sic Cyprianus caeterique Afiicani Episcopi Cornelii Papae creationem comprobant. Non est dubium, Epistolas, quas Pseudo-Episcoporum Legatus Felicissimus Romam attulit, ejus argumenti fuisse: id enim ad decipiendos Africae populos futurum erat telum efficacissimum: quare ut a Cornelio communicatorias auferrent, non solum preces adhibuerunt, quas statim repudiavit Cornelius; verum etiam minas
Nec unus in Ecclesia ad tempus Sacerdos et ad tempus Judex vice Christi cogitaretur. Loquitur autem Cyprianus de se et de omnibus in commune Episcopis, qui separatas Ecclesias singuli in solidum tenebant; non de Romano Pontifice, ut falso et absurde nonnulli scribunt: quum contra, eo loco Cyprianus jus suum et reliquorum Africae Episcoporum apud Cornelium Papam adversus ipsum Cornelium tueatur. An igitur ad Cornelium appellavit Felicissimus, aut illi, quorum missu Romam venit? Nequaquam; sed more temporum illorum, de quo ante diximus, querelam de injuria ab Episcopis accepta, ut quidem arbitrabantur, ad Episcopos primo Africanos, deinde Romanum, pari jure detulerunt. Cyprianus vero, qui virum sanctum Cornelium non tulit, potestatis aliquanto plus in eo negotio exerentem, quam charitati Christianae videbatur convenire; eo ipso quod tam acriter illum dictâ Epistolâ castigat, et in ordinem cogit, duo operâ eâdem nos docet; neque prioribus temporibus tale quid factitatum fuisse in Ecclesia Dei; et quod posterioribus seculis graviora longe acciderint, mirum id nemini debere videri. Nunquam enim nova exempla in eo manent, unde inceperunt: cujus rei probatio in longum tempus dilata non est, ut declarant quae statim subjiciemus. Pergit enim Cardinalis Bellarminus, et ait: Non diu post, Stephano Pontifice, Basilides in Hispania depositus, ad Stephanum appellavit. Basilides et Martialis ob gravissimas causas depositi sunt in Hispania. Martiali quiescente, Basilides Romam proficiscitur: ibi tam sibi quam Martiali literas communicatorias a Stephano Pontifice impetrat: eodem in Hispania reverso, tam ipse quam Martialis sedes suas receperunt. Negamus tamen posse dici, istos appellasse ad Romanum Pontificem: usi enim sunt, quod jam saepius diximus, consuetudine veteris Ecclesiae, quando auxilium sibi quaesiverunt a Romano Papa, quod frustra, sine dubio, a vicinarum Provinciarum Episcopis speraverant. Stephanus vero deprecatoris vice functus est, aut potius testis, non autem Judicis potestatem majorem exercentis in fratres, et Cum in unum convenissemus, legimus literas vestras, fratres dilectissimi. Deinde post narrationem facti: Et desiderastis rescribi ad haec vobis, et justam pariter ac necessaritam sollicitudinem vestram, vel solatio, vel auxiloi nostrae sententiae sublevari. Quaestionem postea tractat, et ex divinis praeceptis quid fieri debeat docet, postremo de Stephani facto quid judicandum esset, ita paucis explicat: Nec rescindere ordinationem jure perfectem
1607. am potest, quod Basilides post crimina sua detecta, et conscietiam etiam propriâ confessione nudatam, Romam pergens, Stephanum, Collegam nostrum, longe positum, et gestae rei ac tacitae veritatis ignarum fefellit; ut exambiret reponi se injuste in Episcopatum, de quo fuerat juste depositus. Vel id ipsum, quod tam levi operâ, tam paucis verbis Stephani sententiam rescindit Cyprianus, sive hoc suâ unius auctoritate faciat, sive de consilio paucorum Collegarum, ad quos consultatio fuerat delata; vel id ipsum, inquam, non contemnendum veritati argumentum praebet. Nam si Praesules isti ad Papam legitime appellatum credidissent, tanquam ad supremum tribunal; censeri ita perfunctorie Judicis
Domino dilectissimo et honorabili fratri Coelestino, Aurelius, Valentinus, Antonius, Tutus, Servus Dei, Terentius, Fortunatus, Martinus, Januarius, Optatus Celtitius, Donatus, Theasius, Vincentius, Fortunatianus, et caeteri, qui in universali Concilio Carthaginis affuimus. Optaremus equidem, quemadmodum Sanctitas tua de adventu Apiarii laetatos vos fuisse, missis per Compresbyterum nostrum Leonem literis, intimavit; ita nos quoque de ejus purgatione haec scripta cum laetitia mitteremus. Esset profecto et nostra et vestra modo alacritas certior; nec festinata, nec praepropera videretur, quâ adhuc tam de audiendo quam de audito praecesserat. Adveniente sane ad nos sancto fratre et Coepiscopo nostro Faustino, Concilium
congregavimus, et credidimus ideo cum illo missum, quoniam sicut per ejus operam Presbyterio ante redditus fuerat, ita nunc posset de tantis criminibus, a Thabracenis objectis, eo laborante, purgari. Cujus tanta ac tam immania flagitia decursum nostri Concilii examen invenit, ut et memorati patrocinium potius quam judicium, ac defensoris magis operam quam disceptatoris justitiam superarent. Nam primum, quantum obstiterit omni Congregationi, diversas injurias ingerendo, quasi Ecclesiae Romanae asserens privilegia, et volens eum a nobis in Communionem suscipi, quem tua Sanctitas (credens appellasse; quod probare non potuit) Communioni reddiderat; quod minime tamen licuit; quod etiam gestorum melius lectione cognosces. Triduano tamen laboriosissimo agitato judicio, cum diversa eidem objecta afflictissimi quaereremus, vel moras Coepiscopi nostri Faustini, vel tergiversationis ipsius Apiarii, quibus nefandas turpitudines occulere conabatur; Deus, Judex justus, fortis et longanimis, magno compendio resecavit. Tetriore quippe ac putidiore obstinatione compressâ, quâ tantum lividum coenum impudentia negationis volebat obruere, Deo nostro ejus conscientiam coarctante, et occulta, quae in illius corde, tanquam in volutabro criminum, jam damnabat, etiam hominibus publicante; repente in confessionem cunctorum objectorum flagitiorum dolosus negator erupit; et tandem de omnibus incredibilibus opprobriis ultroneus se ipse convicit; atque ipsam quoque nostram spem, quâ eum et credebamus et optabamus de tam pudendis maculis posse purgari, convertit in gemitus; nisi quoniam istam nostram moestitiam uno tantum solatio mitigavit; quod et nos labore diuturnioris quaestionis absolvit; et suis vulneribus qualemcunque medelam, etsi invitâ, ac suae conscientiae reluctante confessione providit, Domine frater. Praefato itaque debitae salutationis officio, impendio deprecamur, ut deinceps ad vestras aures heinc venientes, non facilius admittatis, nec a nobis excommunicatos in Communionem ultra velitis excipere; quia hoc etiam Nicaeno Concilio definitum facile advertet Venerabilitas tua. Nam etsi de inferioribus Clericis, vel Laicis videtur ibi praecaveri, quanto magis hoc de Episcopis voluit observari, ne in sua Provincia Communione suspensi a tua Sanctitate, vel festinato, vel praepropere, vel indebite videantur Communioni restitui? Presbyterorum quoque et sequentium Clericorum improba refugia, (sicuti te dignum est,) repellat Sanctitas tua; quia et nullâ Patrum definitione hoc Ecclesiae derogatum est Africanae, et Decreta Nicaena, sive inferioris gradûs Clericos, sive ipsos Episcopos suis Metropolitanis apertissime commiserunt. Prudentissime enim justissimeque providerunt, quaecunque negotia in suis locis, ubi orta sunt, finienda; nec unicuique Provinciae gratiam Sancti Spiritûs defuturam, quâ aequitas a Christi Sacerdotibus et prudenter videatur, et constantissime teneatur: maxime quia unicuique concessum est, si judicio offensus fuerit Cognitorum, ad Concilia suae Provinciae, vel etiam universale provocare. Nisi forte quisquam est, qui credat, unicuique posse Deum nostrum examinis inspirare justitiam, et innumerabilibus congregatis in Concilium Sacerdotibus denegare. Aut quomodo ipsum transmarinum judicium ratum erit, ad quod testium necessariae personae, vel propter sexûs, vel propter senectutis infirmitatem, multis aliis intercurrentibus impedimentis, adduci non poterunt? Nam ut aliqui, tanquam a tuae Sanctitatis latere, mittantur, nulla invenimus Patrum Synodo constitutum; quia illud, quod pridem per eundem Coepiscopum nostrum Faustinum, tanquam ex parte Nicaeni Concilii exinde transmisistis; in Conciliis verioribus, quae accipiuntur Nicaena a sancto Cyrillo, Coepiscopo nostro Alexandrinae Ecclesiae, et a venerabili Attico, Constantinopolitano
Antistite, ex authentico missis; quae etiam ante hoc per Innocentium Presbyteram, et Marcellum Subdiaconum, per quos ad nos ab eis directa sunt, venerabilis memoriae Bonifacio Episcopo, praedecessori vestro, e nobis transmissa sunt; in quibus tale aliquid non potuimus reperire. Executores etiam Clericos vestros quibusque petentibus nolite mittere; nolite concedere, ne fumosum typhum seculi in Ecclesiam Christi, quae lucem simplicitatis et humilitatis diem Dominicum videre cupientibus praefert, videamur inducere. Nam de fratre nostro Faustino, (amoto jam pro suis nesandis nequitiis de Christi Ecclesia, dolendo Apiario) fecuri sumus, quod eum probitate ac moderatione tuae Sanctitatis, salvâ fraternâ charitate, ulterius in Africa minime sustinere patiatur. Et alia manu: Dominus noster Sanctitatem vestram aevo longiore orantem pro nobis custodiat, Domine frater.
Multa poterant ad illustrationem hujus cumprimis memorandae Epistolae afferri, quae impraesentiarum missa facientes, pauca tantum adnotabimus magis necessaria. Principio observet Lector, sic agere Patres Africanos cum Romano Pontifice, ut cum alio quovis Episcopo ex honoratioribus: ideo et fratrem vocant, ut semper Cyprianus Cornelium, ac Stephanum Pontifices. Tituli, qui heic adjiciuntur, tralatitii sunt, neque habent proprii quidquam. Etiam illud, Sanctitas tua, hodie proprium in compellando Papa Romae; olim commune omnium. Ita alii Papam; ita Papa alios; ita cuncti Episcopi se mutuo compellabant. Zosimus, Romanus Pontifex, in Epistola ad Africanos Episcopos: Censuimus innotescere Sanctitati vestrae super absoluta Coestini fide nostrum examen. Apud Beatum Augustinum in Epistolis, et in aliis Auctoribus frequens est ejus formulae usus: ut Canone CI. Concilii Milevitani. Apiarius, cujus initio meminerunt Patres, Presbyter fuit Africanus, qui justissimâ Urbani, Episcopi sui, sententiâ piorum Communione ejectus, ad Zosimum confugerat, et ab eo susceptus atque absolutus fuerat. Sub idem tempus Pelagius et Coelestinus, Haeretici scelestissimi, ab Africanis Episcopis excommunicati, quum ad eundem Zosimum confugissent, pariter ab eo sunt suscepti. Atque horum occasione usus est Zosimus, ut jus appellationum ad Papam Romanum in Africa stabiliret; quod ut efficeret, tres in Africam Legatos misit; duos Presbyteros, Philippum et Asellum; item Faustinum, Potentinae Ecclesiae Episcopum; hominem improbum, ut ex hac Epistola apparet; qui postquam venit in Africam, multa gessit tyrannice, contra voluntatem Episcoporum Africae; praesertim in causa perditi nebulonis Apiarii, quem Presbyterio per vim restituit, gementibus Afris: deinde ut renovaretur judicium in generali hoc Concilio, effecit. Quod judicium quomodo fuerit celebratum, et quomodo, haerente universâ Synodo propter impudentiam Apiarii, quem Faustinus magnâ vi tuebatur, Deus nodum Gordium expedierit, haec Epistola ostendit. Ajunt Patres: Quem tua Sanctitas, credens appellasse, quod probare non potuit, Communioni reddiderat; quod minime tamen licuit. More Africanorum parum dilucide loquuntur Patres: nam illa: quod probare non potuit, utrum ad Apiarium referri debeant, an ad ipsum Papam, obscurum est. Graeci ita verterunt: Quod tamen probari non potuit, inquiunt illi. Vere sane: nam Canones Nicaeni
Quod minime tamen licuit. Caeterum toto isto scripto sic jura libertatis suae tuentur Africani, ut de Romano Pontifice et loquantur semper modestissime, et sentire se quam commodissime videri velint. Nondum enim magistrâ experientiâ didicerant viri hi sancti, quo tandem ab hisce principiis, quibus se opponebant, evasuri erant deinceps Pontifices. Iidem Patres Africani, si hodie jubente illo, qui apud Prophetam disjecta ossa compingit, in hanc lucem redirent, et illa intelligerent, quae postea ab Hildebrandis, Bonifaciis, Alexandris, et similibus sunt gesta; quaeque hodie de absoluta Romani Pontificis Monarchia non jam disputantur, sed pro necessariis fidei articulis docentur; quam stuperent? quam aliter longe atque olim loquerentur? Nam Cardinalis Baronius patientiâ Lectorum palam abutitur, quando modestas horum querimonias acrioribus quitdem, sed non minus justis eorum opponit vocibus, qui deinceps vixerunt. Ajunt igitur Patres: Deprecamur, ut deinceps ad vestras aures hinc venientes non facilius admittatis: hoc est, ne eâ facilitate admittatis, quâ saepe hactenus fecistis; neque eâ mente, quasi ad Romanam Sedem appellationum jura pertineant: nam alioquin noluerunt Patres impedire, quo minus ex illo charitatis officio, quod ante exposuimus, injuriam in Africa passos, susciperet Romanus Pontifex; et more solito, quem indicavimus, illos sublevaret. Dominationem, non autem humanitatis officia gravabantur pii Patres. Sic etiam accipiendum, quod postea sequitur: In sua Provincia Communione suspensi, a tua Sanctitate vel festinato, vel praepropere, vel indebite videantur Communioni restitui. Patronis Libertatis Ecclesiasticae hodiernae, quorum causam jugulat haec tantorum Patrum sententia, ansam ad argutandum praebuerunt voces istae: Liberius, festinato, praepropere, indebite: nam inde eliciunt, non in totum denegare Papae Africanos jus appellationum; verum petere, ut modus alius humanior carum prosequendarum a Pontifice instituatur. Sed quum Coelestinum revocent Patres ad Canonum Nicaenorum observationem; atque iidem serio disputent, a Nicaena Synodo omnes sublatas esse appellationes; minorum quidem ordinum, diserte; Episcoporum vero, per necessariam consequentiam; quis non perspicue videt, falsissimum et absurdissimum esse, quod isti contendunt, de modo tantum appellationum in hoc Carthaginensi Concilio esse actum? Evidentissime Patres hoc demonstrant, cum haec postea addunt: Quia et nullâ Patrum definitione hoc Ecclesiae derogatum est Africanae; et Decreta Nicaena, sive inferioris gradûs Clericos, sive ipsos Episcopos suis Metropolitanis apertissime commiserunt. Sed et quae sequuntur, vanitatem ita cavillantium clarissime arguunt: eas enim rationes afferunt, quae facile commentum refellant: Prudentissime, inquiunt, justissimeque providerunt Patres Nicaeni, quaecunque negotia in suis locis, ubi orta sunt, finienda. Quis adeo hebes, aut malignus est, quin fateatur, Africanos Praesules, cum ista scriberent, id egisse, ut omnia Africanarum Ecclesiarum negotia in Africa terminarentur? Hoc certe Cyprianus volebat, cum eâdem illâ ratione Achilleâ Cornelium Papam latius evagantem in lineam revocabat. Jam quod ibidem Cyprianus dicebat: Paucos esse desperatos et perditos, quibus minor videretur esse auctoritas Episcoporum in Africa constitutorum, quam Cornelii Pontificis, ad quem scribebat; id ipsum aliis, sed mitioribus verbis hujus quoque Synodi Episcopi intelligi voluerunt, cum Coelestinum
Nisi forte quisquam est, qui credat, unicuilibet posse Deum nostrum examinis inspirare justitiam; et innumerabilibus congregatis in Concilium Sacerdotibus denegare. Quod autem saepe diximus, non aliud appellationum genus veterem Ecclesiam aut novisse, aut in usu habuisse, nisi a minore Synodo ad majorem, aut etiam ad Oecumenicam; hoc et Patres Africani apud Coelestinum heic asserunt; cum propterea inutiles fore appellationes ad Romanum Pontificem ostendunt: Quia unicuique concessum est, si judicio offensus est Cognitorum, ad Concilia suae Provinciae, vel etiam universale provocare. Verba vero illa Patrum: Nam ut aliqui, tanquam a tuae Sanctitatis latere, mittantur, nullâ invenimus Patrum Synodo constitutum, interpretatione sunt adjuvanda: probavimus enim satis superque in superioribus, antiquissimum piorum Episcoporum fuisse morem, ut ad alias Ecclesias, quae vel haeresi, vel schismate laborarent, vel alias tumultuarentur, et literas et Legatos suos mitterent; quod a Cypriano, et Athanasio summo studio factitatum narrabamus. An igitur eo jure Romanum Episcopum privare voluerunt Africani? Non est ita: sed hoc ideo illi, quia non ex simplici charitate, uti caeteri, id facere Romani videbantur; sed ex praerogativa juris cujusdam, et dominatione, quam obtinerent in fratres. Istud deprecantur et detestantur Africani: propterea et repetunt mox: Executores Clericos vestros quibusque petentibus nolite mittere. Ubi vel executorum appellatio animos prodit eorum, qui eos mittebant: qua de re multa Augustinus in Epistola ad ipsum Coelestinum. Enimvero in tota hac gravissima Epistola nihil memorabilius occurrit illâ divinâ modestiâ, quâ utuntur sancti isti Patres in refutanda allegatione falsissima Canonum Nicaenorum. Agebatur res maxima, libertas Ecclesiarum Africae; quarum dominationem Romani Pontifices videri poterant non optimis artibus appetiisse; iidem manifestissime, si stricto jure agerent Africani, tenebantur falsi convicti; neque excusationi locus erat, quasi imprudentibus error obrepsisset. Nam consulto Concilio non autem casu id factum, nemo dubitabat, et erat verissimum. Non tamen quiritant Africani, non clamant, fraude se circumveniri; non verbum denique ullum edunt asperum, aut charitate illâ indignum, quae omnia suffert, omnia sustentat, inquit Apostolus. Sed nec propterea peccatum alienum dissimulant; sed arguunt Romanos Pontifices; et quum mentitos eos fuisse non dicant, mendacium tamen locutos esse re pariter ac verbis probant: Illud, inquiunt, quod tanquam ex parte Nicaeni Concilii transmisistis, in Conciliis verioribus, ex authentico missis non potuimus invenire. Quid erat aliud hoc dicere, nisi dicere, tres Papas, qui Canones istos pro Nicaenis constanter obtruserant, errore lapsos et falsos fuisse. Nondum videlicet inoleverat hominum mentibus hodierna quorundam persuasio, quasi errare ac peccare Pontifex Romanus non queat. Nondum illa portentosa vox Nicolai Primi audita in Ecclesia Dei fuerat: Vetus Novumque Testamentum recipienda esse, non quod Codici Canonum ex toto habeantur annexa; sed quod de his recipiendis Sancti Papae Innocentii prolata videatur esse sententia. Nondum irruperant in ovile Christi Doctores illi, qui regulam pii vel impii, et veri aut falsi obtrusam non aliam agnoscunt, nisi Romani Pontificis voluntatem. Ecce tres ordine Pontifices Nicaenos haberi postulant Canones, qui non erant. Dubitant Africani: inquirunt rei veritatem: eandem sedulâ vestigatione inventam non produnt; verum asserunt; et adversus Romanum Papam, modeste illi quidem, sed tamen tuentur. Et audebit Cardinalis Baronius divinam istorum Patrum modestiam interpretari argumentum subjectionis? Audebit dicere, sanctum istud Concilium non refragari appellationibus ad Romanam Ecclesiam? Audebit
typhum seculi in Ecclesiam Christi, quae lucem simplicitatis, et humilitatis diem Deum videre cupientibus praefert,) videamur inducere. Iidem jam ante ad Bonifacium ita scripserant: Sed credimus, adjuvante misericordiâ Domini Dei nostri; quod tuâ Sanctitate Romanae Ecclesiae praesidente, non sumus jam istum typhum passuri. Cupiditatem Romanorum Pontificum stabiliendi jus istud appellationum appellant sancti Patres typhum seculi, id est, fastum, ambitionem et superbiam; eumque invehi in Ecclesiam Dei, illis dolet; atque id ne fiat, quantum in ipsis est, sedulo impediunt. Sic paucis post annis Concilii Oecumenici tertii Patres, quum relatum esset, Antiochenum Patriarcham res Ecclesiasticas Cypri insulae ad cognitionem suam praeter antiquam observationem trahere: mali exempli rem esse pronuntiantes, typhum hominis coercent: Ne forte, inquiunt illi, Canone VIII. sub specie administrationis rerum sacrarum, typhus potentiae mundanae in Ecclesiam sese insinuet; sensimque imprudentes LIBERTATEM eam amittamus, quam Dominus noster, Jesus Christus, omnium Liberator, suo sanguine pretioso nobis largitus est. Ibidem vere pronuntiant Patres, typhum hunc rem, quae LIBERTATI omnium faciat praejudicium. Plane dignissimum observatu, utriusque Concilii Patres; quum eodem Spiritu afflati idem sentirent, dominandi cupiditatem, fatale jam illâ aetate Ecclesiae malum, eodem modo designasse, et detestatos esse, Typhum seculi Carthaginienses vocant: Ephesinus Consessus, viam restitutionis hanc sibi adinvenit, ut Romam proficisceretur. Sedebat tum Liberius, quem beatissimum Episcopum idem nominat: sed et Liberio verba dedit ista vulpecula. Impetratis ergo commendatitiis, postquam Synodo Tyanensi Vitalem excommunicavit, fraude ipsâ insuper offensus; quâ prae simplicitate nimia deceptus ab eo fuerat. Zosimus, Patrocli Arelatensis, flagitiosissimi tenebrionis, blanditiis deceptus, quid non audet? Ordinationes Ursi et Terentii, ante annos ferme viginti rite celebratas, et quidem in legitimo Concilio Augustae Taurinorum habito, irritas facit. Erotem et Lazarum, zelo Dei accensos, Galliarum nostrarum Episcopos, non unis literis iniquissime, vel teste Caesare Baronio, proscindit; ipsum Patroclum accessione novi honoris quantum potest extollit; postremo Pelagium, hostem gratiae Christi, absolvit Zosimus idem; nec non Coelestinum, Haereticum insignem; et Apiarium, omnibus vitiis contaminatum Presbyterum, adversus viros sanctos, Africae Episcopos, qui disciplinae gladio in illa portenta animadverterant, suscepit defendendos. Atque isti sunt, quos dum tuetur Zosimus, de appellationum jure magnas lites orditur. Vixit autem hic Pontifex in administratione Sedis annum unum et quatuor menses; qui si diutius se disset, quo ingenio erat, quid non designasset? Coelestinus, quum Antonii, Episcopi Fussalensis, post obitum Bonifacii, ad quem ille jure merito in Africa sede suâ pulsus, confugerat, patrocinium acri contentione suscepisset; terrore tanto eam provinciam Africâ complevit, ut ad ipsum in haec verba scribere B. Augustinus cogeretur: Judicia illis et publicas potestates et militares impetus, tanquam executuros Apostolicae Sedis sententiam sive ipse, sive rumores creberrimi comminantur; ut miseri homines Christiani Catholici graviora formident a Catholico Episcopo, quam cum essent Haeretici, a Catholicorum Imperatorum Legibus formidabant. Omitto similia his exempla;
Caetera desiderantur, per Papam Paulum V. effecta, ut Regio Mandato inhiberentur.
IS. CASAUBONUS.
ET qui ab uno non potest occidi, a multis occiditur
Elephas grandis est, et occiditur:
Leo fortis est, et occiditur:
Tigris fortis est, et occiditur.
Cave multos, si singulos non times.
Idem Latine.
Graece pene ad verbum.
Idem Latine.
Graece:
HOdie inter induendum vestes Epigramma sum meditatus, quod postea in ipsa Bibliotheca descripsi. Id tui judicii facio, ut si tanti putes, meo nomine illustrissimo Domino Procancellario illud offeras, sum enim ab ipso invitatus, ut illud scriberem. Vale, Vir doctissime.
Tui observans, IS. CASAUBONUS.
Vertebamus.
IS. CASAUBONUS.
Vel sic: