16.03.2007 Reinhard Gruhl
text typed - structural and semantic tagging completed - spell check partially performed - no orthographical standardization
NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).


image: as001

SYLLOGES EPISTOLARUM A VIRIS ILLUSTRIBUS SCRIPTARUM TOMUS V. QUO NICOLAI HEINSII ET VIRORUM ERUDITORUM, IN SUECIA, GERMANIA, BELGIO, ITALIA, ET GALLIA EPISTOLAE. ET NIC. HEINSII AD CHRISTINAM AUGUSTAM REGINAM SUECIAE CONTINENTUR. DENIQUE INDICES QUATUOR IN OMNES TOMOS SUBJICUNTUR.


image: as002

[Gap desc: blank space]


page 001, image: s001

JOHANNIS SCHEFFERI ET NICOLAI HEINSII EPISTOLAE. MUTUAE.

EPISTOLA I. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Leidam.

NON possum non gratissima memoria subinde mecum recolere id tempus, quo me praesentem vel hîc, vel Holmiae humanissimis tuis colloquiis beare non es dedignatus. Etsi enim in me nihil sit, quo conciliare mihi magnorum virorum amicitiam possim, abunde tamen tua illa erga quosvis artium bonarum cupidos propensa voluntas supplevit, quod desiderari poterat. Qua etiam nunc fretus tibi scribo, simul atque quae de subsidiis istis ad rem Navalem Roma petendis benigne es pollicitus, in memoriam tibi revoco, oroque, ut, si absque molestia tua fieri possit, mihi ea compares. Indicatum mihi nuper est, te nescio quae Pyrrhi Ligorii (nisi fallor) pro me curasse exscribi. Scire igitur velim, an res ita sese habeat, et a quo, quaque ratione petere id possim. Nam horum nihil apud nostros explorare potui. Ignosce, quaeso, vir optime, confidentiae meae, et si ita videtur, rescribe. Nobilissimum Parentem tuum, virum vere Maximum, ex me diligenter velim salutari, sicut et Boxhornium, e cujus animo nomen nostrum, etsi post tot annos, quibus ei primum coepi innotescere, tamen nondum penitus deletum existimo. Vale. Dabam Ubsaliae 17. Julii CICICCLI.


page 002, image: s002

EPISTOLA II. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

SIngularibus tuis meritis, vir Clarissime in rem litterariam fit, ut consuetudinis ac familiaritatis vinculo arctiori tibi adstringi exoptem, cujus nodo jampridem me illigatum tenes, ex quo ante septennium Upsaliae nonnunquam te compellare mihi obtigit. Ex eo constantissimus virtutum tuarum cultus pertinaciter huic animo inhaesit, atque inhaerebit porro ad extremum vitae diem. Quare, cum publico Procerum nostrorum mandato sedem denuo figere sum jussus in aula Suecica, majori beneficio me cumulare non potes, quam si hospitem te mihi praebeas, ac apud me divertas, quotiescunque aut privata negotia aut Academiae publica te evocabunt. Quod sine fuco ac fallaciis dictum, quaeso, interpretare et boni consule. Lautiora enim alibi hospitia facile invenias; non tamen ulla, quae, te libentius sint exceptura. Mitto interim nonnihil hîc nugarum mearum, nuperrime ex patria allatum, et me absente in lucem protractum. Quod secundis curis aliquanto ornatius politiusque mox praestabo, si otium continget. Meae sunt in Pub. Ovidium castigationes, quarum alterum exemplar tibi a me destinatum est, alterum eximio viro [Note: Johanni Laccenio, J. U. D. Historiarum et Eloquentiae, mox Juris Professori, et Historiographo Regio et Bibliothecario Academiae Upsaliensis, et deinde Regii collegii Antiquitatum Praefidi. Vide Schefferum de Scriptoribus Suecis pag. 175. Edit. Molleri, et Epist. Heinsii ad Gronovium Tom. XII. 199.] Socero tuo. Ab eodem cum ante septennium utendos acceperam libros duos, non mihi, sed illustrissimo regni hujus Cancellario Erico Oxenstierniae, qui eos nispectos sibi unice cupiebat; non sine summo rubore meo inter manus ejus uterque codex periit. Certe cum identidem repeterentur, non sunt redditi. Alter librorum Cambdeni Brittanniam complectebatur, alter Elisabetham, si recte memini. Utrumque ex patria advexi, quos cum Nasone accipies, clarissimo Socero tuo tradendos. Mallem profecto ipsa, quae utenda mihi dedit, reddidisse exemplaria, hoc quia non possum, simillima iis nunc reddo. Amicissinmas Gronovius plurimam salutem tibi dicit, cujus Senecam Tragicum in dies expecto. Vale, vir Clarissime. dabam festina manu Holmiae Suecorum Anno CICICCLXI. ad di. XXII. Augusti Juliani.


page 003, image: s003

EPISTOLA III. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

FRustra diu verba quaero, Domine, ut humanissimis tuis litteris respondeam. Videlicet inexpectata omnia, meritumque meum longe supergressa comprehendunt. Animum favoris ac benevolentiae erga me plenissimum; familiaritatis et hospitii jucundissimam pollicitationem. Accedit industriae judiciique summi opus tuum, quo, qui olim pannis et quisquiliis ineptorum hominum erat inductus, nec praeter nomen praeferebat sui quicquam, restitutus nunc Ovidius integritati nitorique pristino legentium cunctorum oculis animisque se commendat. Pro quibus omnibus singulisque, quas tibi debeam gratias, intelligo, quas agam, invenire nequeo. Quanquam autem omnem loquendi facultatem mihi eripuerit meritorum tuorum magnitudo, quantam tamen possum operam impendam, ut ne penitus benevolentiae tuae indignus deprehendar; totque beneficia perpetua memoria servare ac recolere haud desinam. Interim tibi, Domine, gratulor ex animo splendidissimum munus, tuae nuper fidei prudentiaeque commissum, oroque Deum, ut, quod augurantur alii, ego firmiter persuasum habeo, humanitate ac dexteritate tua vetus illud inter Regnum hoc Rempublicamque vestram amicitiae vinculum firmetur, ac in commoda utriusque populi servetur integrum quamdiutissime. Socero meo tradidi, quod mandasti; agit is tibi gratias maximas, sicut amplius ex litteris ipsius liquebit. Clarissimi et mihi amicissimi viri, Domini Gronovii Senecam, cujus mihi spem in nuperis fecit litteris, impatienter exspecto. Ipsum perofficiose, cum se offerat occasio, resalutari cupio, hocque officium, nisi grave est, ab humanitate tua oro. Vale, vir Illust. Nobilissimeque, coeptumque favorem tuum porro erga me servare perge. Upsaliae 3. Septemb. Anno. CICICCLXI.

EPISTOLA IV. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

TU vero, quod optavi semper, nuper vero abs te petii, me amare pergis. Conatus meos, quamvis exiguos, placere tibi testaris, nec verbis modo, sed ut re ipsa juvave ac promovere quaeris. Pertinet huc cura tua singularis in comparandis mihi eis, quae ad Phaedrum aut Mauritium videntur esse necessaria. Ceteros quoque libros tuos, optimos rarissimosque offers. Quibus sane rebus nihil mihi esse potest vel utilius, vel gratius. Scilicet in mundi quodam velut angulo hîc degimus. Libros ad nos adferre solent paucos, et


page 004, image: s004

ex iis ipsis nobis utiles paucissimos, ut nosti. Cum viris eruditis alibi viventibus commercia litterarum exercere, conciliare nobis amicitias et colere propter longinquitatem viarum, et causas alias vix licet. Ita fit, ut conemur multa, expedire pauca valeamus. Accedit inopia eorum, qui, si tandem aliquid elaboramus, describere typis, ac publicare velint. Manet ergo intra Musaei nostri parietis clausum, quod edere jam olim et promisimus et paravimus. Nec ideo cessamus agere aliquid, et si non aliis, nobis saltem cura ista esse utiles. Quod ad Phaedrum observavimus, eil ejusmodi, ut ad neminem, quam adolescentes nostros studiosos pertineat. Locutiones ejus Latinas esse collatione cum aliis, cumprimis Virgilio, quem observo prae aliis voluisse imitari, instituta ostendi, Schoppiiqae adversus eum censuras, nimis aliquando rigidas, mitigavi. Sensum et connexionem, ubi videbantur obscurae, explicationebrevi aperui. Unum quoque alterumque locum suspectum mihi curare ac emendare conatus sum. Nam caetera omnia jam occuparunt alii ante me, cumprimis vir eruditissimus, Tanaquillus Faber, cujus nuper admodum, una cum Praschii, in auctorem dictum notas, Argentorato ad me missas accepi, et cum voluptate summa legi. Ante Meursii editione usus sum a Raphelengio Anno 1610. procurata. Vitiosa passim, uti scis, sed frustra a me emendata, quando pleraque sic edidisse Fabrum video, ut ego conjectaveram. Non omittam tamen retractare mea, et si aliquem invenero, qui describere typis volet, saltem in juventutis studiosae commoda adornare. Cum praesertim Phaedrum hunc in opusculo de stylo vehementer olim commendaverim, iisque suaserim legendum, qui litteras Latinas incipiunt, et earum rectitudinem ac ingenuitatem, ut sic dicam, comparare sibi conantur. In Mauritio, quem beneficio operaque Serenissimae Reginae CHRISTINAE, munere vero ac dono Lucae Holstenii, una cum caeteris Tacticis ad MS. codices collatis, beneque auctis possidemus, hactenus nihil tentavimus, cum quia morbo diuturno fui vexatus, tum quia quae antea sub manibus habebam, prius putavi absolvenda. Quod si vitam valetudinemque Deus largietur, quamprimum illi operi suscipiendo me accingam. De Panegyricis nunquam magnopere cogitavi. Et puto non ita pridem editos esse Parisiis, cum Acidalii, Livinei, et nonnullorum aliorum commentariis. Quanquam mihi non contigerit videre illud opus, licet saepius quaesiverim. Pacatum ante annos quosdam publicavi, tantum ut haberent textum studiosi, quibus eum explicabam ratione mei muneris. Etiamsi et in ipso observarim hactenus cum aliunde, tum ex MS. meo, cujus adjutorio in editione illa usus sum, quod tum non vidi. Quod si plura subministrare tuus codex poterit, erit, de quo et privatim mihi gratuler, et apud alios liberalitatem tuam laudem. Schelii de re veterum militari adeo non vidi, ut ne audiverim quidem nominari. Quare mihi quidem nihil fuerit jucundius, quam eorum copiam nancisci. Maxime cum sperem, habiturum me ex illis, quo quae olim de maritima istius parte sum commentatus, locupletiora et instructiora faciam. Id quod hactenus omni studio sum conatus, effecique ut prodire possint altera parte non auctiora solum, sed et meliora. Quod si comparari possent illi, nescio qui, scriptores


page 005, image: s005

Graeci, quorum alter de Pyratica, alter de Partibus navium scripsit, sicut memini me audire ex Cl. Isaaco Vossio, res foret optatissima. Salmasium ajebat habuisse, quod facit, ut ignorem, an non una cum ipsius filio transierint ad Fabrum. Sed de his hactenus. Interea ego totus sum in absolvendis illis, quae de Natura Constitutioneque Philosophiae Pythagoricae olim meditatus sum. Velut quaedam sunt praeludia majoris operis de Philosophia ipsa, quod sequetur, nisi deo visum fuerit me ante ex humanis evocare. Sed ego mei immemor prolixius, quam debebam, scribo, teque, tot aliis majoribus occupatum, nugis meis detineo. Quod si vires dare deus volet, excurram ad vos circa tempus imminens nundinarum, et coram me tibi sistam, Domine. Denique illos librorum thesauros apud te perscrutari cura diligentiaque, qua possum, maxima conabor. Interim te Deus servet, et ex voto vivere sinat. Vale, et, ut coepisti, me amare perge. Scripsi Upsaliae a. d. 9. Septemb. CICICCLXI.

EPISTOLA V. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

NON possum ita gratias humanitati tuae agere, ut oportet: tot namque beneficiis officiisque devinctus, quantum tibi debeam, intelligo, quomodo quod debeo solvam, non invenio. Gaudeo interea benignum facilemque me habere creditorem, et quem scio ponere in solutionis parte, quod tam multa me debere ipsi grato animo agnosco. Neque tamen, si sic feret occasio, unquam officio meo deero, quod de me persuasum habeas, vir Nobilissime, oro. De cetero en tibi aliqua nugarum mearum, sicut nuper promisi, tu, si videbitur, leges, et judicium tuum feres de iis, quo vel stabunt olim, vel aeternis tenebris damnabuntur. Apud Cornel. Nep. vita Miltiad. cap. 5. Deinde postero die sub montis radicibus acie e regione instructa, nova arte, vi summa praelium commiserunt: namque arbores multis locis erant rarae, hoc consilio, ut montium et tegerentur altitudine etc. Cruciant eruditos verba, namque arbores multis locis erant rarae, hoc consilio. vide Boeclerum; ego parenthesi haec includo, et ista, hoc consilio, non ad arbores, quod vulgo faciunt, sed praecedens praelium commiserunt, refero. In eodem Cornelio prima cujusque libri verba titulum esse puto, ut Miltiades Simonis filius, Atheniensis. Themistocles Neoclis filius, Atheniensis, Pausanias Lacedaemonius, Cimon Miltiadis filius, Atheniensis. Apud Tacitum vita Agric. cap. 12. patiens frugum, fecundum. [Gap desc: Greek words] fecundum puto glossema esse, suadetque sequens mitescunt. Ibid. cap. 23. Juventus in ipsa Britannia terminus: mallem, in ipsa Britanniae terminus, ut esset ratio emphaseos in voce ipsa, et qualem terminum innueret, intelligeretur. Ibid. cap. 31. neque enim arva nobis aut metalla, aut portus sunt, quibus exercendis reservemur, lege, aut pastus sunt: nam de portubus et eorum exercitio nihil legimus. De pecore vero ex Britannia


page 006, image: s006

copiose docet Caesar de B. G. lib. IV. cap. 12. Mox et libertatem non in praesentia laturi, vetustissimi libri Rhenano laudati, et in libertatem, non in praesentiam laturi. scribo, et in libertatem, non in praesentia mala duri: duri in mala, pro ad mala i. e. tales, qui magno animo possint subire. Ibid cap. 33. et vix monitis exercitum militem adhuc ratus. Ursini liber vetus, et vix munimentis coercitum militem accendendum adhuc ratus: scribo, et vix munimentis exercitum militem adhortatus, nam illud accendendum natum ex adhuc ratus existimo, ut expleretur sensus. Ibid cap. 36. in aperto pugnam: lege, in aperta, et expono de Britannis inermibus, nec satis munitis propter breves cetras. Ibid cap. 42. paratus simulatione; mallem, parata simulatione. Apud Apuleum libro de Dogm. Plat. edit. Lugdunensi Beroaldi, et Florentina, (quas habeo solas) pueri ejus in aere partiendo ingenium: Scribo, p. e. acre in percipiendo. Mox, verum etiam labore et elegantia illustravit sapientiam, ab eo sibi traditam; conjunctim lege, cum dicti libri a voce sapientiam novam periodum constituant: paulo post, labore quoque asserere, et quae sequuntur corruptissima sunt verba, quorum abs te medicinam exspecto. Rursum post pro neque pugnari inter se tantummodo: scribo, neque pugnare non inter se etc. Apud Sarisberiensem edit. Lugd. Batav. Mairii lib. II. Polic. cap. 4. quae si per singula, prout aut auctoribus digesta sunt, coepero enarrare, vel sola haec proprium tempus desiderabant. non dubito, quin [Gap desc: Greek words] aut ex prava repetitione syllabae sequentis natum, debeat deleri; Mox. cap. 15. cum enim majestatem urbis principes visibili specie censuerunt honorandam; scribo, majestatem urbis principis. et cap. 17. pro nocticulam, pono noctilucam, et pro consilia, concilia. Idem lib. III. cap. 2. haec enim contemplatio quadripartitum parit fructum, utilitatem sui, charitatem proximi, contemtum mundi, amorem dei. Puto Sarisberiensem scripsisse, vilitatem sui. Apud Auctorem Virorum illustr. ex edit. Schotti, vita Numae, cum diu interregno seditiones orirentur, Scribo, cum de interregno. Sed ego nimium jam te detineo his nugis meis. Unum peto, ut cum jam in manus sumserim denuo Phaedrum, si quae habes ad eum, ut te habere scio, mittere haud graveris, sumul atque procurare mihi lectiones varias ex codice Remensi, quarum compotem te posse fieri nuper putabas. Oro insuper, ut mihi explices illius locum, qui est statim ab initio opusculi, ubi excusare velle videtur, quod arbores loquantur. Nam quia toto in opusculo arbores loquentes non invenio, quo pertineat illa excusatio, aut metus calumniae, haud profecto video. Vale, vir Nobilissime, meaeque confidentiae, quam tua peperit singularis et inusitata humanitas, ignosce. Scribebam Upsaliae a. d. 29. Octob. CICXCICLXI.

Cl. Gronovium, si feret occasio, velim a me salutes. Scriberem ipse, si haberem fidum aliquem, cui litteras committerera.


page 007, image: s007

EPISTOLA VI. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

CUM nuper a me discedebas vir celeberrime, totus eram, ut potes meminisse, in exspectatione literarum nostri Gronovii, quas tamen nullas hactenus ab eo tempore accepi. Quapropter est, ut suspicor, aut meas, quas non ita pridem binas, et quidem satis verbosas, ad illum dederam, non fuisse curatas, aut si quas ille rescripsit, eas in via intercidisse. Dum alius ex alio tabellarius spes meas hîc frustrantur, ad longe jucundissimas tuas, quae postea supervenere, responsum quoque distuli diutius, quam fieri oportuisset. Grates operose quod agendas mihi duxisti pro tenui prandio, exosculor summam benignitatem tuam, quod preces amico animo rogantis non es aspernatus: domui meae felicitatem gratulor eximiam, quam talis et tantus hospes intravit. Ex Belgio nostro, aut Gallia, aut Italia quod nunciare possum, nihil nunc occurrit, cum omne litterarium commercium, quod cum Viris eruditione praestantibus illic terrarum pridem exercebam, penitus interruptum sit mea ad Suecos profectione. Revocavi tamen ad officium cessantes nuper, et alloquiis meis ad mutuas confabulationes instaurandas excitavi. Ut spes sit in posterum fore, ne ignarus vivam eorum, quae foris inter Musarum cultores geruntur. Codicem Phaedri Rhemensem qui consultum a se ac excussum fuisse mihi vere praeterito per literas significabat, est Marquardus Gudius, domo ac gente Holsatus, vir sane et ingeniosus et eruditus. Is tum in procinctu erat, Italos aditurus, perlustrata jam Gallia, quod iter breve admodum, et vix annuum fore perscribebat. Ubi is locorum nunc haereat, prorsus ignoro. Auguror tamen aut Italos aut Gallos de illo nonnihil edocturos esse, cum ad me scribent. In Belgium rediisse hominem ubi intellexero, non desinam illi obstrepere, donec copiam tibi faciat eorum, quae ex codice Rhemensi ad Phaedrum annotavit. Parisienses mox publico committent typis illis splendidis descriptos, Agathiam, Procopium, et Themistii orationes, omnia, quam hactenus circumferuntur, auctiora et castigatiora. Vossianum de LXX. interpretibus commentarium nuper apud nos editum indies exspecto. Isaaci ille foetus est, ne tu de patre forsan intelligas. Gronovii Senecam quando visuri simus, haud scio, quem tamen prodiisse jam pridem sum certus. Magistratus ille Academicus, quo nunc fungitur, ab amicis illum studiisque invitum frequenter avocat. Destinari hunc Freinshemio successerem ab Electore Palatino, jamque ad spartam illam adornandam esse invitatum, Langermannus ejus agnatus ad me Hamburgo proxime perscripsit. Literis tuis si illum compellandum censes, eas mihi committe. Ita enim fiet, ut recte curentur. Caeterum quod neglexeram propemodum flagitare, cum praecipue flagitandum mihi proposuissem, hoc est: ut hospitio meo utaris, cum feriae proximae excursum ad nos


page 008, image: s008

tibi permittent. Dies hybernos perbreves foris inter amicos tum licet exigas, vesperas longas et intempestas domi in mea bibliotheca. Hoc quemadmodum enixe peto, ita te gratifieaturum hîc mihi confido. Ad Nepotem, Tacitum, Apulejum, et Sarisberiensem quae observas, docta, ingeniosa et te digna sunt, praesertim quae ad vitam Agricolae notasti. Eorum copiam jam feci Perillustri Schelio, cujus exactos de Castrametatione Romanorum commentarios apud me vidisti. Is enim et tui perquam studiosus est, et Urbicium a te votis ardentissimis expectat. Suas etiam in Tacitum conjecturas typis describendas nunc curat. In Nepote locum male affectum necessaria distinctione feliciter sanasti. Lemmata etiam singulis virorum illustrium vitis reddenda esse opportune mones. In Tacito quoque, quae corrigis, perplacent omnia. Illud unum, quod in Fulvi Ursinii codice legitur, et vis munimentis coercitum militem accendendum adhuc ratus, ferri posse censeo. nisi mavis militem voce accendendum. Ut [Gap desc: Greek words] voce [Gap desc: Greek words] munimentis opponatur. Accendere hac significatione etiam Silio Italioc semel iterumque me recordor reddidisse. Nosti Virgilianum illud.

Aere ciere viros, Martemque accendere cantu.

Apud Apulejum [Gap desc: Greek words] acre in fercipiendo ingenium jam occupavit postremas editiones. Alter apud illum locus foede interpolatus est. Quod [Gap desc: Greek words] labore et elegantia bis repetitum satis innuit. Quod si legas. Verum cum se Socrati dedisset, non solum ingenio atque doctrina caeteros Socraticos vicit; verum etiam sapientiam ab eo sibi traditam labore illustravit, asserere nisus est, et eleganti (hujus periodi omnia ex antiquis membranis castigantur) perque venusta majestate verborum plurimum ei adhibuit dignitatis. Paulo ante, Tantosque progressus exercitatio contulit ei, ut Pythia et Isthmia de lucta certaverit. Viri eruditi in postremis editionibus ex fide veterum membranarum reposuerunt, deluctata, perperam. Scribendum enim nulla mutatione, Isthmiade lucta. Sic [Gap desc: Greek words] apud Graecos. Apud Phaedrum libelli initio, quod arbores loquantur, merito tibi negotium facessit. Quare aut, statuendum Phaedri multa intercidisse, aut locum esse mendosum: fuit cum opinarer, librariorum supinitate naevum obrepsisse ex veteri scriptura, quod abiquole loquantur, pro aviculae. hinc arbores a male feriatis Criticis formatas esse. Apud eundem aliud nunc mihi agenti haec duo loca sese offerunt. Fab. LX. editionis Ritters.

Sic valeas, inquit, ut farina es, quae jaces.

Nihil urbanitatis aut acuminis in hoc dicto agnoscas, quare suspicor a manu Phaedri esse litteris transpositis, ut farina es, quae necas, vel neces. Sic valeas, inquit, ut per te valent illi, quos occidisti, sarcasmus est cum imprecatione conjunctus. Ibidem scribe, comprensus occubuit neci, non compressus. Alter locus est fab. LXIV. de Medea

Quae saevum ingenium variis involvens modis.

Rectius opinor fore, variis involvens dolis. Naso Met. VII. 297. in hac ipsa de Peliae filiabus narratione,

Neve doli cessent, odium cum conjuge falsum
Phasias adsimulat.


page 009, image: s009

hinc [Gap desc: Greek words] Apollonio dicitur

[Gap desc: Greek words]

percurram elegantissimum scriptorem brevi denuo, cum tantillum otii eram nactus; si quid conjecturarum super locis depravatis inter legendum mihi subnascetur id omne tui, juris tuique arbitrii sum facturus. Habes hîc epistolium ad V. C. Socerum tuum. Vale, vir eximie, meque benevolentia tua complecti perge. Dabam Holmiae Suecorum CICICCLXI. ad diem XV. Novemb.

EPISTOLA VII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

INgens tuae litterae mihi nuper attulerunt gaudium, cum propter alia, tum praesertim ideo, quod videbam non displicere tibi, quae tanta libertate nuper scripsi. Erant pleraque hujusmodi, ut dubitarem ipse, nec monstrare tibi ausus fuissem unquam, nisi ad temeritatem hanc singularis tua bonitas humanitasque meum animum natura sua timidum alioqui, et sibi ipsi diffidentem, provocasset. At tu ea putalli esse tanti, ut et communicare aliis dignatus sis; perillustri cum primis Schelio, a quo si, quae ipse de nugis hisce meis judicaverit accipies, perscribere ad me non omittes, quando paratos habeo in Agricolam commentarios, quibus expono libellum illum, prout quondam feci hîc in Academia publice. Qui cum lucem forsan aliquando sint visuri, mea interest novisse, quid alii viri magni de conjecturis meis statuant. Caeterum, cum semel inter nos coeperimus de hoc genere confabulari, ecce tibi alia nonnulla, quae in Cornelio observavi. Vita Miltiadis cap. 4. ita legitur. Hostes eadem re fore tardiores, si animadverterent auderi adversus se tam exiguis copiis dimicare: non scio an Latinum sit, audetur dimicare, audetur facere: exemplum sane fateor me observare nullum. Ergo puto pro auderi, audere scribi oportere, confirmatque conjecturam meam codex vetus optimae notae, quem a me dono accepit Boeclerus, et in adornanda postrema scriptoris illius editione non sine fructu adhibuit, licet, unde codicem acceperit, dissimulet: nam in eo clare legitur audere, quod tamen monere Boeclerus omisit. Mox. cap. 7. copias e navibus eduxit, habent; verum illud e navibus non agnoscebat codex ille meus, ex quo fit, ut glossema esse putem. Ibid. c. ult. pro, tum mira comitas, lego, communitas, ut et Schottus fecit, nec placet expositio Boecleri: agitur hîc enim de facilitate admissionum, quae potest esse absque comitate; quod ostendit Cicero in epistola quadam ad Q. Fratr. nihil interest habere ostium apertum, vultum clausum; Vita Themistoclis cap. 6. triplex Piraeei portus constitutus est, isque moenibus circumdatus, ut ipsam urbem dignitate aequaret. Ita habent omnes editi, quo fit, ut [Gap desc: Greek words] isque referretur ad praecedens portus: ego autem observavi, meum illum codicem i duplex jungere, sicut saepe fit in MS. Sic ubi supra cap. 4. legitur ingratiis, in meo fuit ingratis; ubi in Miltiad 3. legitur interiissent,


page 10, image: s010

meus habuit interissent; simili ergo modo hîc pro isque scribendum iisque, et ad moenibus referendum videtur; ita simul respondebit optime quod sequitur, ut ipsam urbem etc. Cap. 7. vulgo sic distinguunt, dedit operam, ut quam longissime tempus duceret, causam interponens, se collegas exspectare. Cum Lacedaemonii quererentur opus nihilominus fieri, eumque ea re conari fallere, interim reliqui legati sunt consecuti: Ignoro, an non melius post exspectare comma, et post fallere punctum poneretur; sensus esset, cum quererentur Spartani ducere tempus, et nihilominus procedere opus, Themistocles interposuit hanc causam; quae facta verisimilis, quia interim legati venerunt. Sed de his plura alia vice. Venio ad Phaedrum, proque locis dubiis in eo indicatis sanatisque summas ago gratias. Quod respondisti ad arbores in praefat. libri primi, ingeniosissimum est; sed vellem libri veteris auctoritas accederet, omnino enim locum censeo corruptum, non deesse fabulas multas. Fab. 12. l. I. pro retentis impeditus. mallem retentus impeditis. Id f. 16. pro mala videre, mallem, mala ridere. Lib. III. f. I. qualem te dicam bonam, varie hoc immutant, quid si dicemus ordinem esse, qualem te dicam fuisse antehac bonam. Bonam id est cum adhuc esses bona; Quid? si pro bonam, legamus vivam, ut alludatur ad vocabulum reliquiae, quasi obierit nunc epota. Ibid. f. XII. vellem scire, quid de iis verbis amisso corpore censeas. Praschius tentabat, abscissi corporis, vel, amissi roboris; nescio an non corpus hîc virilem partem posset denotare sensu peculiari. Simile tamen exemplum apud alios requiro, nec invenio. Ibid f. XV. scribo, cur hac sit potior? quod jacentis miserita est. Duo sunt, qui loquuntur; canis quaerit causam tam pravi, ut rebatur ipse, judicii, respondet agnus. Lib. IV. f. 14. hanc fabulam jungendam cum superiori puto. f. 17. pro adeunt scribunt, abeunt: nam sequitur mox de aditu. Mox pro confusus puto reponendum, confusi, ut referatur ad canes, nam illud confusus fragor displicet. Fab. 23. pro mori contractum cum te cogunt frigora, mallem contracta. Sic contracto frigore Virg. et contrahere morbum. Mox fab. 24. pro laudes duae, mallem, laudis duae, scio Fabrum scribere, laudes, duo: sed pondera mecum et judica. Statim post emendant varie illud irate, ego retineo, et pro sentiam scribo sentias, ut referatur ad Simonidem: cur enim de se ipso metueret? Mox pro corpora, scribo, corpore, et jungo cum sequentibus, humanam supra formam: nam diffluentes corpora non bene cohaeret. Fab. 23. pro existima, scribo, existimo, ut sit formula confitentis importunitatem; Item pro, qui sincerae conscius, puto, sincere; nam sincera integritas tautologiam sapit. Lib. V. f. I. pro repetunt, mallem adreptant; Habes, nobilissime domine, meas de his locis cogitationes, quas ideo hîc congessi, ut de iis semel judicium tuum audiam. Non placebunt omnes, ne mihi quidem placent. Quia tamem venerunt in mentem volo per has provocare ac velut elicere tuas longe meliores, vel si quae placebunt, eas tua stabilire auctoritate contra aemulos, ac invido. Interea te oro amicissime ignoscas nugis hisce meis, et per eas tempus tibi eripi ne aegre feras. Habeo neminem alium, cui communicare ista commode queam, et in mea unius sententia acquiescere non sustineo. Quod si tamen praeter opinionem meam haec molesta tibi videbuntur, scribe, operamque


page 011, image: s011

dabo, ne te amplius in posterum offendam. De Gronovio quae scribis, mini sunt. Etsi autem commode vivatur Heidelbergae, non patior tamen mihi persuaderi, ut vel suspicer Gronovium cum illa Leidam velle permutare; Sed quid tu sentias, cupio intelligere. Video et optimum ac candidissimum Langermannum adhuc vivere ex tuis, atque vehementer laetor; nihil de eo audivi, ex quo ante tot annos Upsaliae vale dixit. Quod si occasio fuerit ejus salutandi meo nomine, res mihi erit gratissima, si eam non omiseris. Vale, nobilissi domine, ac festinationi meae turpiterque formatis litteris ignosce, aliter non licuit propter negotia diversa, et brevitatem temporis, iterum vale. Scribebam Upsaliae 26. Novemb. CICICCLXI.

EPISTOLA VIII. NIC HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

ALloquia tua, vir ornatissime, cum per se admodum grata sunt, tum hoc nomine longe gratissima, quod reconditae semper eruditionis multum depromant et secum trahant ex uberrima illa scientiarum penu, quam longis vigiliis instruxisti. Hoc quoque benignitatis tuae est, quod obloquentem liberrime non adversaris, in qua re si nonnunquam nimis mihi indulgeo, arbitrari tevelim, non studio dissentiendi id a me dari, aut vitilitigandi prurigine me laborare, sed invitari te hac tessera ad eandem libertatem, quam mihi vindico. Ab illustri Schelio ubi responsum accepero, quid ille de locis in Tacito per te restitutis sentiat, ut intelligas, operam dabo. Audere pro Auderi quod reponis apud Nepotem vita Miltiadis, ut et caeteras ad eundem scriptorem conjecturas tuas laudo et amplector. etiam illud apud Phaedrum, retentus impeditis cornibus. Alter ille locus apud eundem valde perplexus ex libro I. fab. XVI.

Fraudator homines cum advucat sponsore improbo,
Non rem expedire, sed mala videre expetit.

Claudicant enim numeri priore versu. Veteres membranae apud Rigaltium agnoscant, fraudator nomen cum locat sponsu improbo. De utraque lectione hanc constituebam jampridem,

Fraudator nomen cum advocat sponsu improbum,
Non rem expedire; sed malum dare expetit.

Modus loquendi ex jure depromptus. nomen improbum, pro valde improbo, ut bonum, malum nomen, et similia. Possit et refingi, Fraudator nomen cum obligat sponsu improbum. et locat et obligat, cum c et g in antiquis membranis, frequenter confunduntur. Sed alteram conjecturam longe veriorem duco, cum, inquit, fraudulentus homo alium pro le hominem improbum sistit vadem, non hoc agit, ut rem expeditiorem reddat, sed ut malum det. Malum dare passim apud Comicos occurrit. Ita jam olim conjeceram, tu videris, an feliciter, [Gap desc: Greek words] mala ridere tuum illud ad vulgatam scripturam propius accedit: Fab. XVIII.


page 012, image: s012

Onus naturae melius quo deponeret. Non damno hanc scripturam, meliorem tamen fore existimo, si reponas, onus maturum, ut apud Nasonem, u. Fast. 541.

Parce, precor, gravidis, facilis Lucina, puellis,
Maturumque utero molliter auf er onus.

Humi jacebat ibidem malo, quam humo. Libro III. fab. 5. videtur scribendum

Qualem te dicam, ô bona,
Ante hac fuisse?

ô bona, quomodo ô bone, passim apud Comicos. Eadem fabula malim,

Adhuc Falernae faecis testa e nobili
Odorem quae jucundum late spargeret:
Hunc postquam totis avide attraxit naribus.

Quae Falernae faecis odorem adhuc spargeret e testa nobili. fab. XI. amissi roboris Praschianum placet. Aliud certe non succurrit, quod propius accedat ad vulgatam scripruram. Nam corpus pro virili parte sumi posse vix existimem. Lib. IV. fab. XVII. vers. 2. tempus oratum suae. aut suos legendum est, videlicet legatos, aut sibi, qui pro se orarent melioris vitae tempus. Quod posterius praefero, cum et sese mox subsequatur. Pro eo, vix tandem invenit eos Mercurius, vide an reos sit a manu Phaedri. Reos, quia citati non respondebant. Pro eo, nunquam carebunt hominis contumelia. malim omni contumelia, vel hominum. Confusus subito quod fuerat fragor, merito te offendit, et placet [Gap desc: Greek words] confusi. Sed [Gap desc: Greek words] fuerat fragor non concoquo, puto, canes confusi, subito, vel subitus, quod ruerat fragor: ut apud Horatium lib. I. od. XVI.

- - - non tremendo
Jupiter ipse ruens tumultu:

hoc est tonans, et apud Lucretium 1. 1098.

Neve ruunt coeli tonitralia templa superne.

Fab. XXIII. optime contracta frigora castigas. fab. XXIV. placet laudis duae; Quod sequitur,

Verum ut ne irate dimissum te sentiam.

In aliis est,

Verum ne irate dimissum te sentiam.

Scribeham jampridem,

Verum ut ne ingrate te dimissum censeas.

Vel etiam,

Verum ut ne iratum dimisisse censeas.

Et mox,

Ne male dimissus gratiam corrumperet,

non dimissum gratiam quod vulgo circumfertur: deinde nil mutandum videtur illo versu,

Sudore multo diffluentes corpora.

Ut sit Graecifmus. Potest etiam distingui post diffluentes, ut subsequatur, corpora humanam supra formam. neque tamen displicet tuum illud corpore. Denique


page 013, image: s013

pro omnes scierunt, lego sciverunt, a scisco, hoc est pronunciarunt. Festus sciscere sententiam dicere interpretatur. Sil. Ital. VII. 544.

Aequent imperio et solem concedere nocti
Sciscant.

Fabula proxima ut probam conjecturam [Gap desc: Greek words] existimo amplector. Initio fabulae legendum distringit, hoc est distrahit: destringere idem valet, quod stringere, ut destringere gladium: pro quo saepe apud optimos scriptores perperam distringere gladium legas: hominem variis negotiis distractum designat. Integritatis sincerae ferri potest. Sincerum enim pro illibato aut intemerato saepe sumitur. ut Sincera voluptas, sincera gaudia. Lib. V. fab. I. adreptant impense placet, aut arrepunt, ut propius insistamus ductui litterarum. Si quas praeterea ex conjecturis tuis silentio praeterivi, iis a me subscribi tacita relligione velim tibi persuadeas. Et hactenus quidem tuis vestigiis insisto, alias fortasse meae conjecturae tuam censuram elicient. Nunc illud addo in transcursu libri III. initio.

Momentum ut horae pereat officii mei.

Malo, officiis meis. paulo post,

Quamvis in ipsa natus sim poene Schola.

Miror eruditos interpretes praeteriisse, scribi oportere, poenae Schola. proxime praecedentes versus eleganter et facete invidiam barbarae patriae a poeta amoliuntur. Thrax enim Phaedrus, et Pieria mons Thraciae Apollonii Scholiastae, licet alii Macedoniae eum assignent, unde Pierides Musae dicuntur, ut oblique innuat eandem sibi et Musis patriam esse. Quamvis, inquit, in servitute natus, laude invita in hanc vitam incubui. paenae Scholam ergastulum aut pistrinum vocat. [Gap desc: Greek words] pene versus respuit, qua voce u uti Phaedrus voluisset, poterat transpositis vocabulis jambum omnibus numeris perfectum dedisse, Quamvis in ipsa pene sim natus schola. Sed [Gap desc: Greek words] quamvis satis ostendit illum deflectere a priori oratione. Quare et subdit. invita laude, ut se servum natum ostendat. Illud curamque habendi, quo opum conquirendarum studium denotatur, hoc loco intempestivum et parum facere ad rem videtur, cum de laude et fama conquirenda agatur; Illud quoque paulo ante, artium peperit chorum, nonnihil suspectum est. Nam quid est chorus artium. artificem chorum, aut praesidem artium chorum rectius dixisset. Sed hoc minimi momenti, et fortassis dictum, ut Horatio, centum piter artium. A Gronovio nostro tandem litteras accepi, quibus significat Tanaquillum Fabrum revixisse, de cujus morte falsus nuncius in Belgium erat allatus. Addit praeterea Senecam suum in lucem jam prodiisse, ejusque exemplar tibi a se destinatum esse, quod Elzevirii Amstelodamenses se curaturos promiserint. Sed mari jam clauso, ne ante tempestatem vernam uber huc perferatur valde metuo. Habere praeterea paratum se praelo novum de re pecuniaria opusculum, quod ab Antagonista Schoockio provocatus conscripserit. Vossii de. LXX. interpretibus jam prostare venalem commentarium, in quem Theologi nostri magna mole se involaturos esse minentur. Haec sunt, de quibus ille. Ex Gallia Italiaque litteras rerum novarum


page 014, image: s014

indices expecto quotidie. Tardiorem ad tuas responsionem boni ut consulas etiam atque etiam te rogo. Interventu enim amicorum jam bis factum est, ut inchoatam epistolam coactus sim abrumpere. Tum illud praecipue peto, nequid harum ineptiarum tuis in Phaedrum observationibus inseras, nisi quod probaris ipse. Sine cura enim aut meditatione ulla chartis illevi, quicquid se mihi obtulit, dum Phaedrum cum tua epistola committo. Vale, vir celeberrime, et nisi molestum est, quando nobis exspectandus sis, verbis vel tribus indica. Dabam Holmiae Suecorum Anno CICICCLXI. a. d. XIII. Decemb. Juliani.

EPISTOLA IX. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

QUod de meis nuper ajebas litteris, id ego potiori jure dixerim de tuis. Nihil enim est in jus, nisi singulare ac eximium, et quod non modo satisfacit meis desideriis, sed et jucundissimis accessionibus ea supergreditur. Scilicet de uno alteroque Phaedri loco tibi sententiam meam aperui; tu non modo quid judicares de iis, sed et quid de aliis censeres similibus, benignissime juxta et doctissime significasti. Quo magis miror, nolle te communicari ea publice cum aliis, cum a nemihe meliora doctioraque queant. Sane si haec talia sunt occultanda, quid facere meis debeam, vel te judice, intelligo. Sed audebo boni publici gratia peccare in imperia tua, et si non omnia, pleraque tamen meis admiscere, ut ex his auctoritatem illis conciliem, et pro singulari hoc amicitiae officio gratias tibi agam debitas. Quod autem nuper non speraveram modo, sed et firmiter propositum habebam excurrere ad vos, pluribusque diebus uti selectissima Bibliotheca tua, prout liberalissime benignissimeque concesseras, id totum nunc mutare cogor, partim valetudine minus prospera impeditus, partim ob difficultatem viarum in tam remissa hyeme: interea pro humanissima invitatione tua summas tibi ago gratias, usurus boninitate tua, cum primum per meliorem corporis constitutionem, et caetera, quae me nunc impediunt, licuerit. De litteris nunc nihil addo, ne te nimis frequenter interpellando nugis hujusmodi iratum mihi faciam. Caeterum quod de optimi Gronovii sententia in loco Taciti adnotasti, ante ignoravi, quoniam illae quidem ejus curae in Statium mihi nunquam visae sunt. Quanquam autem de acerrimo viri doctissimi judicio nil dubitem, nescio tamen, quomodo mihi mea conjectura magis placeat, cum quia, sicut vulgo dicitur, suum cuique pulchrurri, tum praesertim, quia et a veteris scripturae vestigiis minime recedit, et sententiam habet obviam clarissimamque. De ceteris impatienter judicium illustr. Schelli expecto, quem interim, si putabis non ingratum fore, meo nomine salutabis officiosissime. Cupio enim per te innotescere et ipsi, et aliis viris magnis amicis tuis, si modo me putabis eum, cujus non dedignaturi sint obsequia officiaque; Interea tu vale, domine, et me porro


page 015, image: s015

amare perge; Deus te servet, novumque annum cum sequentibus plurimis prosperum laetumque tibi esse jubeat; Iterum Vale, Upsaliae 17. Decemb. CICICCLXI.

EPISTOLA X. NIC. HEINSIUS Jeh. Scheffero. Upsaliam.

PArum intelligis elegantiam tuarum literarum, vir eximie, et voluptatem summam, quam ex iis percipio, si opinaris fieri posse, ut sis nimius, utcunque me compelles assiduus. Ad Phaedrum quae tibi suggessi hactenus, tenuia et jejuna prorsus sunnt, quorum sterilitatem meliora forsan aliquando. compensabunt. locus ille, qui me nuper exercebat,

Quamvis in ipsa natus sim pene Schola,
Curamque habendi penitus mente eraserim,

Recte se habere mihi postea virus est in vulgatis editionibus, nisi quod priore versu poenae reponendum est, ut tum monui, sive vocem illam cum Schola construas, et poenae Scholam ergastulum interpreteris, sive natus poenae dixerit Phaedrus, pro natus ad poenam, quod verius opinor. Sic natus bello, natus foro natus rebus gerendis, cujusmodi frequentissima exempla apud optimos scriptores passim occurrunt. Sic Naso

Non tu natus equo, nec fortibus utilis armis.

Versu posteriore, curam habendi pro studio opum conquirendarum posuit, ut apud eundem Nasonem arte Amatoria,

Nec nos ambitio, nec amor nos tangit habendi,

Et alibi quoque non uno loco. Hoc igitur vult Phaedrus, vix potuisse se emergere et eluctari ad famam prae augustiis rei familiaris, cum arduum sit prorsus et perquam difficile homini omnium indigenti ad gloriam eniti. Huc spectant, quae de divitiis amici sui mox subjungit. Superiora mire elegantia et festiva sunt, ubi barbaros natales excusat, matrem Thressam, quod gens mulieres per Graeciam contemptissime olim habebantur, quod faex meretricularum ex Thressis potissimum constaret, quo et illa Herûs apud Nasonem spectare monui in notis ad Epistolam XIX. vers. 100.

Interdum metuo, patria ne laedar, et impar
Dicar Abydeno Thressa puella toro.

Ita enim ex optimis membranis restitui, et pluribus ea illic loci illustravi. Quae tamen cum chartis illinebam, haud succurebat, Antistheni quoque Philosopho, teste Laertio Diogene, matrem Thressam exprobatam fuisse. Extat praeterea locus insignis hujus argumeti apud Theophrastum in Characteribus, capite [Gap desc: Greek words] , ubi pro insigni contumelia istud ingeritur, [Gap desc: Greek words] : erant enim ancillae plerumque, et quidem impudicae, ut jam dixi: sed haec praeter institutum,


page 016, image: s016

de quibus plura, cum ad Phaedrum revertemur. Nunc monendum te duxi, habuisse me ab Elzeviriis literas, quibus nunciant, exemplaria duo Senecae Gronoviani homini amico in Sueciam contendenti esse tradita, quae is se perlaturum ad me sit pollicitus; horum alterum cum tibi destinatum sit, scire pervelim, qua illud via ad te curari velis, ne diutina ejus expectatione torquearis incassum. Praeterea exploratos habere velint mores Curionis nostri iidem Elzevirii, meque percunctantur, hominemne et probum et diligentem esse censeam, cuique libros per Sueciam distrahendos tuto possint credere. Operam enim hîc suam a me offerri Elzeviriis ambitiose jam pridem contendit ipse Curio. Si opinaris e re illorum non fore, ut commercium hoc cum illo exerceant, mone me, quaeso, vel tribus verbis. Index ut celeris, ipsos etiam Elzevirios, religiose operam dabo. Vossii Etymologicum jam credo lucem aut videt, aut mox videbit. Apud Gallos Italosque quid rerum geratur ut cognoscas, mitto hîc Bigotii epistolam, quanquam difficili charactere conscriptam, cum in ea sint nonnulla, quae te spectent; eam, ubi oportunum ac commodum erit, remittes. Quanquam ejus te latorem complecti malim. Eris certe hospes longe mihi acceptissimus. A Schelio necdum accepi responsum. De loco Taciti ut Gronovianam sententiam plenius intelligas, describenda curavi, quae ille ad ejus illustrationem congessit. Vale, et cura corpus infirmum diligenter. Exarabam Holmiae Suecorum Anno CICICCLXII. quem tibi tuisque prosperum ac fortunatum voveo. a. d. III. Januar.

EPISTOLA XI. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

DUplici benesicio me affecisti nuper, Domine, nam et locum Phaedri difficiliorem explicando, reddidisti eruditiorem me, et transmittendo litteras Cl. Bigotii dedisti operam, ut intelligerem, quicquid fere per orbem eruditum hodie geratur. Ac ut de Bigotii literis primum agam, video ex eis viri optimi egregiam erga me voluntatem, hocque nomine non parum mihi gratulor, tibi autem ago gratias, cujus opera, etiam tacente te, intelligo satis effectum, ut Bigotio notum esset Schefferi nomen. Quod vero attinet Mauritium vel Urbicium mihi missum ab Holstenio, sunt illius libri XII. ex quatuor MS. duobus Barberinis, Mediceo et Farnesiano. Integri omnes cum suis lemmatibus, exceptis pauculis locis; totum opus constat centum et triginta circiter paginis in folio, ut vocant. Si, quae ipse ex Mediolanensi codice descripsit, mittere huc volet, faciat mihi rem gratissimam, quando finitis eis, quae de natura et constitutione Philosophiae Pythagoricae nunc habeo sub manibus, Mauritium toto animo aggrediar exponcre. Quod de Aeliani et Leonis tacticis addit Bigotius, pariter est gratissimum; misit quidem et ea ad me Holstenius, collata cum codicibus MS. ex quibus expletas habeo lacunas omnes, quae hodie in


page 017, image: s017

editis comparent; sed codicis Mediolanensis nullam facit mentionem unde suspicor, Holstenium eum non consuluisse, atque sic ex eo aliqua haberi posse quae in caeteris non inveniebantur. Interea cum ad Cl. Bigotium scribes, velim explores, num quid habeat aut sciat de peculiari Aeliani opere [Gap desc: Greek words] , ut appellat ipse cap. 2. et Arcerius superesse putat, ac delitescere in Bibliotheca Regis Serenissimi. Nam si hoc foret, necesse esset, ut hoc opus illi alteri adjungeretur. Atque ista quidem ad illam partem litterarum Cl. Bigotii, quae ad me spectabat. Venio nunc ad tuas, ac de Curione quidem ante omnia respondeo; videri recte facturos Elzevirios, si quid suarum rerum ipsius fide committant; notus mihi Curio est tredecim retro annis, et ita notus, ut de ipso nihil dubitem, diligens est in rebus et negotiis suis, ut qui maxime. Praeterea sobrius, ut nec aleae nec veneri deditus, quibus alias virtutibus vulgo nostri se suaque pessime perdere consueverunt: itaque et Academia typos suos totamque officinam ei committit, effecitque apud Regem Serenissimum, ut pulcherrimis privilegiis et immunitatibus fruatur. Senecam Cl. Gronovii per neminem huc ad me curaveris, quam affinem meum, rectius, cujus nomen Petrus Salanus Regii dicasterii Notarius, ut vocant, apud quem nuper, cum Holmiae essem, divertebam; et scribam hodie ad ipsum eo nomine. In Phaedri loco habes me consentientem tibi, atque simul devinctum, sicut dixi; non tamen aegre feres, spero, si quae mea prius fuerit sententia de eo, hîc adscripsero. Videbatur mihi Phaedrus toto eo loco hortari Eutychum, ut, si velit operam dare literis, et eruditioni, serio id agat, non obiter, nec per otium, ut fere faciunt, qui in aulis vivunt, eujusmodi aliquis Eutychus ille fuisse videtur: causam autem addere, quod eruditio, nisi multo serioque labore, non possit comparari, atque ut hoc efficacius diceret, addere proprium exemplum, et dicere, licet ego sim editus in monte Pierio, ubi Musae habitant, omnemque eruditionem produnt, licet adeo in ipsa paene Schola et officina litterarum (sic montem Piërium propter Musas vocare videbatur) sim natus, ac neque opibus corradendis operam dederim, nec adeo gloriae aut famae, quae longe aliam viam jubet incedere sectatores suos, hoc praesertim tempore, quo litterae contemnantur scilicet, tamen aegre obtineo a Musis, ut me recipiant in coetum suum, et me solidae participem faciant eruditionis. Quomodo tu putas ad eruditionem eos posse pervenire, qui obiter hoc agunt, de caetero toti sunt in cumulandis opibus et similibus rebus? Hoc purabam velle Phaedrum, quia enixam se esse jugo Piërio matrem scribit, non tam a serva existimabam natum (cumThraxa Thrace editus inThracia non videbatur fuisse servus) quam postea casu quodam servum esse factum, et idcirco neque libertinum, sed libertum dici fine libri tertii. Postremo captum forsan esse puerum eo bello, quod adversus Thracas gestum est ductu patris Octavii Augusti, cujusque meminit Suetonius in Aug. cap. 3. Haec ego quondam, sicut dixi, de hoc loco suspicabar, quae tu amplius examinabis, si ita videbitur, nec tam dissentientem me, quod jam sum testatus, quam haerentem confirmabis. Remitto statim ad te epistolam Bigotii, proque ea gratias maximas


page 018, image: s018

ago, denique per te amplius innotescere illi desidero; quare salutabis eum perofficiose meo nomine et ad praestationem promissorum adhortabere. Faciam ipse, si per te non ingratas illi fore meas litteras intellexero. Nam nunc quidem non audeo, nisi tu prius conciliator interveneris. Et quia paulo ante Aeliani mentio est facta, scire velim, utrum non et variae historiae ipsius exstent plura in Bibliothecis, quam hodie circumferuntur et an ejus variae lectiones aliunde possint haberi, quia enim eum semel iterumque edidi, et fortassis denuo edam, non poterunt non talia mihi magno esse usui. Sed ego longis nimis nugis te detineo, nec nisi molestiam facesse tibi meis litteris, itaque claudo, teque, nobilissime domine, plurimum valere jubeo, huncque annum cum sequentibus multis cum hilaritate prosperaque valetudine transigere. Quod Votum coram ipse apud te pronunciaturum me sperabam; nunc me prohibet Vitium imbecillitas et labores publici, quos jure suo exigit a nobis Academia, et juventus studiosa, itaque hac quidem vice gratias humanitati tuae ago summas, usurus oblato beneficio occasione proxima. Iterura vale, Upsaliae a. d. 7. Januar. CICLCCLXII.

P. S. Quis est is in litteris Bigotii, qui de optimo genere interpretandi Graecos auctores scripsit? nam nomen ejus ob maculam in charta deletum legi non potuit.

EPISTOLA XII. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

HAud invitus ex tuis intellexi, vir Clavissime, nequaquam ingratum tibi fuisse tenue officium, quod epistolam Emerici Bigotii tecum communicarim: faciam id ipsum porro, quoties ad me perferentur nuncii peregre, quos tua cognitione non indignos esse judicabo; significavi interim Bigotio, quae perscribi ad illum volebas: nec dubito virum egregrium, cum in aliis omnibus mecum sentiat, pari quoque tui demerendi studio flagrare. Sed et Curionis caussam egi apud Elzevirios. A Schelio litteras accepi, quae testantur epistolam meam cum tuis in Tacitum conjecturis illi redditam fuisse. De ipsis tamen conjecturis sententiam suam non tam prodit, quam proxima occasione se proditurum pollicetur. Habui et Florentia literas a Carolo Dato, cui Gudium ad Italos contendentem verbis seriis commendaram. Ejus ille cum non meminerit, vereor, ne quid adversi juvenis eruditus in via sit expertus, quem salvum unice velim, vel Phaedri tui causa, quod certo persuasum habeam, tersissimum scriptorem ex Rhemensibus membranis longe castigatiorem prodire posse. Si quid oportunae occasionis se tibi offeret, commodis ejus invigilandi ac prospiciendi apud Procerum Suecorum nonneminem, qui liberis erudiendis praeceptorem quaerat, Gudii nostri ne graveris meminisse, quaeso. Nam aut sub vernam tempestatem ille in Belgium revertetur, aut revertetur nunquam. Seneca


page 019, image: s019

doctissimi Gronovii necdum ad me perlatus est. cum perferetur de tuo exemplari statuam, quemadmodum voluisti. Meas in Phaedrum conjecturas, quas alibi occupatus chartis illeveram, nimis indulgenter habuisti. Sunt enim in iis nonnullae, quas damno ac rejicio ipse. Locum illum initio libri III. non satis diligenter perpenderam. Quare accedo tibi in alia omnia eunti. Versus tamen ille non satis videtur respondere menti scriptoris,

Et laude invita in hanc vitam incubuerim.

Nam si neglectus opum conquirendarum, si literata educatio ad famam comparandam faciunt, cur laude invita se natum subjungit? Posterior syllaba [Gap desc: Greek words] pene producta videri posset ob sequentes duas consonantes. Nunc sententiam tuam explorandam duco de initio libri IV. Versus pauciores sunt, sed valde mendosi, numeris etiam turbatis, praesertim illa, fabulae exaudiant adeo fugatae. Quae temerario prorsus consilio ab editione sua Faber relegavit, ejecta etiam voce detrito, unoque pro duobus versu exhibito. Ad Bigotium nihil impedit, quominus scribas ipse. Est enim vir officiosissimus, et qui nobilitatem gentis cultu literarum egregie exornat. Literae, si quas parabis, diligenter a me curabuntur. Aeliani variae historiae veterrimum exstare exemplar in Medicea bibliotheca Vossius subindicavit. Quam vere hoc ab illo affirmetur, ex Dato mox resciscam. De optimo interpretandi genere qui scripsit, est Huetius, quem Holmiae novisse potuisti, domo Cadomensem, ni fallor. Fuit enim in Suecia, sed illo tempore, quo Italiam ego perlustrabam. Vale, vir Celeberrime. Exarabam Holmiae Suecorum CICICCLXII. a. d. xvii. Januar.

EPISTOLA XIII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

BInas tuas, Domine accepi. Adjunctum posterioribus Isaaci Vossii opus avidissime evolvi: Quaeris, quid de eo sentiam, non sum is, qui de talibus judicium ferre sive possim sive debeam. Hoc saltem ajo, plus in eo eruditionis ac ingenii me reperisse quam putarem, et a me quidem Vossius facile fidem impetrat eorum, quae disserit de aetate mundi. Sunt quidem aliqua, quae majorem expositionem postulanti, ut ea de diluvio non orbis universi, verum partis, item sera primorum hominum faecunditate, et id genus. Verum haec et explicari possunt, ut opinor, et si vel maxime non possent, caeterae sententiae nil derogant. Dabo uni alterique nostrorum Theologorum id scriptum legendum, quidquid ipsi sentiant, de eo proxime significabo. Meursium remitto cum summa gratiarum actione, liber est utilissimus, sicut omnia ejus viri, quae in Graecis antiquitatibus scripsit. Nobiliss. Schelii eruditissimas in Tacitum conjectationes summa cum voluptate legi, sunt omnino tales, quales recipi ab omnibus merentur. Fabula de Moro prorsus est ridicula. Novi eum ab annis bene multis, producente me in notitiam ipsius Cl. Dom. Jacobo Gottofredo,


page 020, image: s020

cum adhuc Genevae esset. Quid? si revivisceret Salmasius, quam latum dicendi campum haberet? Ex Dati litteris paucissima intellexi, cum quia linguae Italicae parum dedi operam, tum quia valde contorti sunt literarum ductus, ut in multis divinare fuerim coactus. Video tamen nescio quid de pictura videri promittere, quod utinam prodiret cito, et ad manus meas perveniret; scripsi ego jam olim ea de re nonnihil, quod cum his conferre opto. Ad Phaedri verba, laude invita, ista noto: invita, quippe quae me alio trahebat, cum in isto vitae genere intelligeret, se mihi non posse prodesse; vult, se nullam spectavisselaudem gloriamque in eligendo hoc vitae genere, Scholiastico scilicet ac litterato, non magis, quam divitias; si enim istoc voluisset, debuisse aliud vitae genus sequi, quod vulgo magis laudatur, cui laus est favorabilior; Tu videbis, Domine, num sensum attigerim. Versus libri V. detrito Myronem argento etc. exposueram in primis meis ad Phaedrum curis, pro ut intelligendus videbatur; sed quia postea cognovi, non solum Fabrum, sed et ante ipsum Rigaltium aliter eos legere, huncque posteriorem codicis Remensis allegare auctoritatem, malui hoc sequi. scis, quid de ipsis sentiat Salmasius in Exerc. Plin. Sed nec ex expositione ejus, nec ex emendatione sensum commodum percipio. Si meam voles mentem scire, scribam proxime, nunc enim vix has paucas literas aeger et in lecto jacens conscribere valeo. Peto, ut, nisi grave est, exponas mihi mentem tuam de loco libri III. f. 2. ubi utitur [Gap desc: Greek words] pro vita rogare. Emendat hunc locum Schoppius in infamia Famiani velut minus Latinum: et sane rogare pro aliquo non memini legere, si quid nosti communica, et inibis magnam gratiam, non solum apud me, sed et omnes alios, in quorum manus venient. Sed cogor hanc epistolam claudere propter causas, quas jam dixi, Vale, pluraque expecta, si rursum, id, quod. brevi fore spero, convaluero. Iterum. vale, a. d. 5. Febr. CICICCLXII.

P. S. mittele has cum Curione ante biduum constitueram, sed nescio quae causae ipsi injecerint moram, igitur Meursii opusculum tradere alii sc. Dn. Iheringio coactus sum, qui se redditurum tibi post diem unum alterumque recepit. homo est probus et in aula illust. Cancellarii notissimus, ut de fide ejus non dubitem, de valitudine mea non habeo, quod hac vice scribam amplius.

EPISTOLA XIV. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

VAletudinem tibi parum pro votis cessisse jam pridem, equidem invitus audio. Eam igitur ut cures diligenter te adhortor. Quod feceris si et omnem animi contentionem ex studiis subnatam procul habeas, et aëris mutationi nonnihil indulgeas, quo feriae Paschales proxime vel ultro te invitant. In antiquis scriptoribus nihil temere mutandum esse assentior omnino tibi. Sed


page 021, image: s021

delectus adhibendus est, ne sordibus librariorum pertinacius adhaereamus: qui plurimum in optimis quibusque scriptoribus sibi permisere: ad naevos detergendos: via tritissima est, si membranarum veterum vestigiis insistatur. Sed ubi mendum liquido apparet, nec quidquam opis adfertur a cascis codicibus, ad conjecturas confugiatur satius est, quam ut vescamur glandibus, cum fruges sunt in promptu. Quid Nonio Marcello est depravatius, nec desunt exemplaria ejus scriptoris oppido vetusta, quae miro consensu tamen in naevos etiam perquam manifestos conspirant. Lucretii tria exemplaria ante annum DCCC. exarata mihi contigit pervolvere. Parum nihilominus auxilii doctissimo poëtae huic a me latum est. Nasonianarum Metamorphoseon codices membraneos centum et plures non vidi tantum, sed majori ex parte perlegi. Restant tamen illic plurima, quae solo conjecturae ductu sunt sananda, aut sanabuntur unquam. Nonium Marcellum, quem modo dixi, et Priscianum suo tempore usos exemplaribus parum emendatis veterum auctornm, quorum testimoniis frequenter, ut scis, utuntur, in confesso est apud homines literatos. Idem Plinio patruo usui venisse ad Melam Vossius noster docuit. Quid de Phaedro dicemus, quem pessime a librariis excerptum esse, ex iis, quae Rhemensis libri ope in illo restituit Rigaltius post Pithoeanam editionem; liquido apparet, cujusque membranae veteres vix ullae occurrunt? In Bibliotheca Reginae nostrae pagellae duae aut tres Phaedri extabant in veterrimis membranis exaratae. Opinor Petri Danielis olim fuisse. Nam quae ex schedis illius profert Rigaltius, cum Regio fragmento ut plurimum consentiunt; quod postea videbimus. Diversas ex iis schedis lectiones communicavit mecum Vossius. Quae laudibus meis defers nimia et immodica sunt. Quare te rogo, ut amotis phaleris familiariter post hac agamus. Apud Phaed. fab. III. quod sustulit pro tulit interpretatur Rittershusius, vellem exemplis id confirmasset, quae quamdiu in promtu non sunt, vulgatae scripturae non possum acquiescere. legebam jampridem

Tunc illa talem lis tulit sententiam.

Sententiam non tantum ferre judex dicitur; sed actor quoque et reus. quomodo praemium et munus ferre tam qui accipiunt, dicuntur, quam qui dant. Ad librum II. Tristium Nasonis simile mendum sustuli. ubi pertinacia mira utque pro lisque in antiquis membranis legebatur. Nunc minimum abest, quin scribendum in Phaedro opinor,

Tunc illa litem sustulit sententia.

Mira est simplicitas orationis et nativus quidam lepos in hoc scriptore. Itaque cum erectum aliquid aut longe quaesitum occurrit, non possit non esse mendi suspectum. Fab. II. Qui dissolutos mores vi compesceret, neque credibile est ranas rogasse a Jove, ut vi compescerentur disseluti mores. in prima voce opinor mendum esse. Sive pro sibi nempe exaratum fuit solenni errore; unde qui factum,

Sibi dissolutos mores ut compesceret.


page 022, image: s022

vel qui compesceret, si [Gap desc: Greek words] vi placet, insistamus ei, quod ex Rhemensi codice Rigaltius haud dubie protulit. Sic fab. XLV. videtur corrigendum, Non quis citius progredi? a queo, nunc vis legitur. Sibi, hoc est ranis. Eleganter et Latine apud Nasonem Epistola Laodamiae,

Pugnet et adversos tendat Menelaus in hostes,
Ut rapiat Paridi, quam Paris ante sibi.

Sibi, Menelao. Plura exempla alibi congessi: nec monerem, nisi Johannes Crojus, vir caetera eruditus, hoc tanquam barbarum in Parente meo sugillasset. Eadem fabula sub finem, leve est, sed monendum tamen, videri scribendum, majus ne eveniat malum. Quanquam venire pro evenire nonnunquatn sumitur. Fab. II. bene pavûm, Schoppius, ut numeris consulatur. Nollem pro vulgata lectione stetisset Barthius Adv. XLVI. cap. V. Idem perperam Adv. eodem capite et libro, Fabula proxima, ab alio ferri putant, contra legem carminis. Fab. VIII. Socii fuere cum leone in saltibus; plebejum hoc videtur et minus elegans, quare legebam, sociati iere, et proximo versu, hic cum cepisset. Leo videlicet. Nam aut vaccam, aut capellam aut ovem cepisse cervum vasti corporis quis credat? Fab. VIII. idem odiose mutat, quia jam non potest, in jam nunc potest, vel tunc. Fab. IX. putabam,

Lepus semianimus, mortis en solatia!

ut verba leporis sint. Male paulo post idem Barthius ad Claud. pag. 220. deplores tua. Sera enim est imprecatio post poenam. Fab. 10. te credo surripuisse. puto surpuisse a Phaedri manu esse, nam alterum duriores reddit numeros. Sic Catullus, Horatius, Martialis, alii: quamquam parum refert. Fab. XI. Barthius Adv. XXIX. cap. VIII. Ignotus fallit: notis est derisui. non male. Ibidem, vers. 5. fugientes ipse ut exciperet. Tolle [Gap desc: Greek words] ut, neque aliter schedae reginae, mox eaedem, auriculus (pro auritulus) clamorem subitum totis tollit viribus; bene, et paulo post, leonis adfliguntur. denique, simili fugissem metu, eaedem. sab. XII. in iisdem

Saepe esse utiliora quae contempseris,
Ejusce rei testis haec narratio est

in priore versu [Gap desc: Greek words] utiliora contra metrum est, forte utilia vere. posteriori reji legendum, producta syllaba, quomodo et apud Lucretium non semel. Vulgatum si tuemur, pro exerit narratio, reponi satius erit, asserit, vel disserit. ut pag. 69. ed. Ritters, ego plures dissero. ibid. ut illa mihi profuerunt, schedae reginae, utilia mihi quam fuerint. fab. XIII. optime eaedem, Quae (leg. qui) se laudari gaudent verbis subdolis Serae dant poenas turpes poenitentiae. Paulo aliter ea Danielis codice Rigaltius. Versus ultimus istius fabulae, metuo ut sit spurius. Antepenultimus insigni glossemate est conspurcatus in Schedis Regiis. tum demum ingemuit corvus, cur dolosis fuisset deceptus fraudibus ignavius. Holmiae Feb. CICCICLXII.


page 023, image: s023

EPISTOLA XV. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

PRO nuperis tuis, Domine, summas tibi debeo agoque gratias. In exponendo confirmandoque Phaedri loco abunde satisfecisti mihi, credo aliis omnibus, qui has litteras intelligunt. Schoppium pro eo semper habui, ut tu depingis, atque adeo esse talem semel iterumque ex ipsius in praedictum Phaedrum annotationibus intellexi. Quod a me doceri cupis sensum aliquot in Phaedro locorum, frustra es: ego enim sum, qui discere debeo, non docere. ne tamen apud te, ut eum virum, quem tantopere colo venerorque, non omnia mea cogitata deponere velle videar, en tibi, quae ad Fab. 4. lib. IV. quacunque summa tradet luxuriae domum, annotavi. domus luxuriae, pro ea, quae instructa est ad luxum, ante domum politam appellavit, addiditque delicatos hortulos. Sic exilii domum usurpavit Hor. I. carm. ode 4. sicut docti viri legunt eo loco. Simillimaque ratione in Eccles. cap. 7. leguntur [Gap desc: Greek words]. ergo tradere luxuride domum, est vendere instructas et paratas ad voluptatem aedes alii, quacunque summa, etiam levi et exigua, tanquam rem inutilem, et quam habere nolis. De loco altero dixi jam, me nolle repugnare sententiae Rigaltii, delentis aliqua in his versibus; si tamen major accederet auctoritas, quae retinenda omnia suaderet, putarem ego ipsa verba, fabulae exaudiant adeo fugatae, velut in Parenthesi poni, esseque verba hortantis cum voto ac desiderio, quasi cupiat fabulas contemtu fugatas, et sic longissime in situ ac squalore recumbentes, audire hoc inventum suum, ac spe bona progredi in lucem; fore namque, ut in precio majori sint futurae; inventum, de quo agit, est in eo, ut recentioribus, et a se excogitatis fabulis affingatur auctor Aesopus. Quod inventum ait accepisse se a statuariis similibusque artificibus, qui ut pretiosiora faciant recentiora opera, delere nova et vetera inscribere nomina iis consueverunt; Hoc, opinor, indicat his verbis, pretium operibus majus inveniunt, novo si marmori adscripserunt Praxitelem, suo detrito, Myronem argento; si, inquit, marmori seu operi marmoreo inscribunt vetus nomen Praxitelis, tanto tempore ante laudati ob hanc artem, detrito et eraso suo, id est proprio ejus nomine, quod revera competit marmori novo; si argento, id est, operi ex argento, quod recentis est artificis, extrito et abolito ejus nomine inscribunt vetus nomen Myronis, pretium faciunt impetrantque majus, quam alias habere solent nova ista opera, propter singulare hoc inventum, ex quo novis operibus nomina veterum magistrorum imponere consueverunt. Vult, recentia illa nomina artificum, qui fecissent illa opera, extrivisse ac delevisse alios artifices, et ut divenderent pro vetustis,


page 024, image: s024

inscripsisse nomina artificum vetustissimorum atque celeberrimorum. Illud suo non accipiendum est de artificibus, ut puto, quasi ipsi suum detriverint nomen; nam si hoc voluissent, quid ita inscripsissent prius; sed de marmore. Marmoris nomen suum est, quod ei competit, quod ejus est proprium. Ut Cic. I. off. Id maxime decet, quod est cujusque suum maxime. Negat quidem Meursius in suo posse ac debere intelligi nomine, quia hoc vocabulum non praecedat, verum nemo est, qui non Praxitelem et Myronem pro vocabulo et nomine utriusque poni intelligat. Haec sunt, nobilissime domine; quae de loco jam hoc olim conjectaveram, si existimas esse digna, quae in manus aliorum veniant, significa: nam ego quidem de his nil existimavi agendum mihi, quia permotus auctoritate Rigaltii verba haec ex textu pleraque, quae dubia et obscura sunt, ejeci. Opus Cl. Vossii exhibui cuidam ex nostris Theologis, amico meo. Laudat is impense diligentiam et ingenium viri, eaque, quae proponit, non destituta esse ait omni ratione: unum inquit, esse rem amplioris disquisitionis, de auctoritate textus Hebraici: metuendum namque esse, ne si ea vilesceret, tandem haberemus nihil, cui in controversiis cum adversariis tuto ac velut ultimo, ac infallibili fundamento inniteremur. Quae pro auctoritate LXX. adferuntur, non carere omni dubitatione, deque iis, quae habentur hodie, Graecis bibliis eadem, imo plura et majora dici posse, quam quae ipse objicit textui Hebraeo. Hoc privatim, et ad te: nollem enim publicari hoc judicium, vel mei, vel cujusquam alterius in tali argumento fieri mentionem, Opus ipsum Vossii remittam proxima occasione. Interim quia offers commodam occalionem, non potui, quin his salutarem Bigotium, teque orarem enixe ut et curare litteras ad eum, et conciliare me ipsius gratiae ac favori, haud graveris. De Gudio, de quo scripsisti in superioribus litteris, cogitabo, opcramque omnem impendam, ut prodesse ipsi possim. Quamquam non dissimulem esse rem difficilem in his locis, cum propter alia, tum propter linguae diversitatem, sicut ipse facile potes aestimare. Restituo tibi litteras quoque reliquas, quasadsociasti tuis, proque iis ago gratias. Fabrum laudo, tanquam eum, qui se patiatur ab aequitate atque veritate superari, de caetero, ne in Phaedro quidem ubique assentiri ei valeo. Litteras meas ad Cl. Gronovium pervenisse gaudeo, eoque nomine plurimum tibi debeo. Non quod continerent, quae vel mea vel ipsius interessent, sed quod semel inter nos initam amicitiam promovere nuda scribendi consuetudine deberent; sed jam charta nugis meis deest, itaque finio, teque plurimum valere jubeo. Upsaliae a. d. 18. Februar. CICICCLXWII.


page 025, image: s025

EPISTOLA XVI. JOH. SCHEFFERUS. Nic. Heinsio. Holmiam.

REmisi ante hoc biduum Isaaci Vossii opus per amicum: spero id bona fide tibi redditum esse, interea denuo tibi ago gratias pro humanissima talium communicatione. Raro et plerumque tarde ad nos deferuntur ista, ut propterea non possint non gratissima nobis esse, quae cum propter alia, tum novitatem suam se commendant. De domo luxuriae, quae scribis apud Phaedrum sunt omnino talia, qualia nemo temere repudiaverit, sed ego nescio quomodo sim tardior et timidior in immutandis, quae quocunque modo ferri posse videntur, maxime si correctionis causam ex vetuilis libris, et eorum discrepantia habeamus nullam: scilicet ex plebe sum eorum, qui has tractant litteras, neque aliquid majus conari audeo. Alia tua est conditio, cujus meditationes nomen olim ingeniosissimis operibus partum, et existimationem inter eruditissimos hujus aevi facile tuentur. Sicut autem in hoc loco tuam mihi humanissime sententiam exposuisti, id oro facias et in caeteris, quemadmodum promittis; spero enim, habiturum me occasionem primo quoque tempore edendi ejus auctoris. De sustulit sententiam mihi quidem visum est sufficere, quod judicaverit Rittershusius cum nonnullis, esse compositum pro simplici; adjeci tamen posse cui videri legendum, talem in hos tulit sententiam, ut in hos sit adversus hos, fucos videlicet, sed et hoc sic posui, ut nollem temere quid immutari; Quid tu judices de loco hoc, scire avidissime desidero, atque utinam sic vires tuae permitterent, quas ut nondum rediisse intelligo, sic ex animo deum precor, ut quamprimum integras reddere tibi velit. Quod me attinet, ita jam per annum ampliusque vivo, ut nec aegrotem vere, nec valeam; interdum decumbo, mox surgo iterum, et libros sumo in manus. Paulo post ad eos ita nauseo, ut ne intueri quidem valeam mira quadam, et ante hoc tempus ignota mihi mutabilitate; Sed parco fatigare te querelis hisce de mea valitudine, hoc ideo scripsi, ut ne ignores causam tarditatis meae in scribendis litteris: ea enim aliquando est mea conditio, ut stivam citius, quam calamum in manus sumserim; De glossariis, quae excuduntur Parisiis, aliquid accuratius novisse desidero, qualia sint, quae in corpus illud conjungentur. Utrum et majora ista opera, ut Hesychius, Etymologicum Sylburgii, Pollux, et id genus. Imprimis scire cupio de Thoma magistro, num et ille caeteris adsocietur; si quid nosti, scribe quaeso. Interea bene vale, ac si merebor, me amare perge. Upsal. 4. Martii CICICCLXII.


page 026, image: s026

EPISTOLA XVII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

NON possum non et gratulari mihi, et tibi summas agere gratias, quod sepositis, aut certe dilatis ad tempus negotiis gravioribus tam diligenter prolixeque, quodque majus est, tam benevole humaniterque ad nugas meas respondere sustines: scribo, sicut nuper dixi, saepe cum taedio, hinc adeo in chartam conjecto, quicquid in mentem venit, nunquam deprompturus apud quenqam, adeo non apud te, nisi ad nescio quam fiduciam, temeritatem rectius fortasse dixerim, me invitaret singularis tua, totiesque explorata mihi bonitas. Et tu tamen non cessas benigne excipere, qualiacunque denique sint, quae ad te perferuntur, non cessas labantem erigere, dubitantem firmare, errantem in viam reduecre. Igitur mihi quidem nihil suavius, nihil utilius est tuis litteris, quas utinam tam frequentes, tam optimarum observationum plenas etiam in posterum queam impetrare, ficut hactenus; obtinui. Nec omittam agere hoc apud te summis precibus, vel Phaedri causa, qui quandocunque tandem lucem est visurus, plus debebit tibi, quam cuiquam alii. Versum fab. LII. felicissime abs te emendatum judico. In fab. II. illud ut exponere Vlitius conatur, sicut nosti; sed et hîc, si retinendum ut videtur, in sententiam tuam concedo. Quae de isto sibi mones, optima sunt, et notaveram nonnulla ejus generis ad lib. III. fab. 48. iis verbis, aedes sibi fundasset. In fab. V. tuum sociati ierunt mirifice placet; at quod vis, hic cum cepisset, de eo dubium mihi facit, quod in Graeco similiter est, [Gap desc: Greek words] , sed et Anonymus referens hanc fabulam.

Cervus adest, cervum rapiunt.

Nempe, quod vacca et capella non potuerunt viribus, agebant voce, cursu, vel simili ratione. Fab. IX. illud, mortis en solatia, tam est ingeniosum, ut non possim satis commendare. Aliter quidem sentit Cl. Gronovius in litteris quibusdam suis ad me, sed hoc praevalet. Saltem meo judicio. Fab. X. non intelligo illud auriculus, puto enim ab auritus necessario venire non auricalus, sed auritulus. Igitur peto enixe, ut in hoc vocabulo intelligendo amplius me instruas, caetera quoque ad Phaedrum pertinentia, sic ut coepisti, liberaliter ac benigne communicare velis oro: praeferent utique nomen tuum, quae abs te communicata in notis nostris reponentur. Addam hîc, quod diebus hisce inquirenti nonnihil apud Ovidium tuum occurrebat lib. I. Epist. ex Ponto 5. eo versu scribimus invita, vixque movente manu. Ais Vossianum habere notata, inde videtur motata scribi posse, ut sit a motare, habeatque locus eum sensum, scribimus manu invita et reluctante, quaeque se vix patitur moveri ad formandas


page 027, image: s027

litteras. Inepturn est, dices, sed vel hinc constare tibi volo, quantum confidam tuae erga me benevolehtiae, qui ne talia quidem depromere apud te ambigam. Non habeo amplius hac vice, quod scribam, et urget tabellarius, itaque hîc finio, teque diu multumque valere jubeo. Vale: Upsaliae XI. Martii CICICCLXII.

EPISTOLA XVIII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

REdditae mihi sunt binae tuae, quarum prior multas optimasque in Phaedrum continebat observationes, posterior adsociatas habebat Cl. Bigotii amantissimas litteras. Non possum non prolixe gratulari mihi de favore tanto ejus viri. Nam, ut vides, pollicetur offertque ultro, quae ego petere ab ipso nunquam sustinuissem. Imprimis vero gratum est, quod de Arriano scribit. Utinam daretur occasio, qua huc possent omnia illius deferri. Petoque enixe, ut cum ipso agas istoc nomine. Hieroclis lectiones varias ex MS. ejus enotari opto, et conferri cum editione Parisiensi Curterii Anno 1583. vulgata, quia ea sola mihi est ad manus. Anglicanam nuperam habere non potuimus. Quod existimat Cl. Bigotius, posse eum opusculo de natura et constitutione Philosophiae Pythagoricae praefigi, in eo adhuc haereo, cum propter causas alias, tum quia ei locus aptior in Philosophia ipsa dari poterit, ubi constitui hoc genus scriptorum integrum adhibere. Ut sunt carmina Pythagorae, Demophili et Democratis et Sexti sententiae, et hujusmodi. Atque ut melius intelligat institutum meum in praedicto opusculo, en tibi argumenta capitum, hîc in scedula adjecta. Quae scribit de [Gap desc: Greek words] , sunt cjusmodi, ut optarem invenire me quid posse, quo ipsi satisfieret. Sed agnosco meam ignorantiam libenterque hîc profiteor. [Gap desc: Greek words] vocabulum esse nauticum non puto, certe apud neminem ad hunc diem legere me recordor. Dabo tamen operam ut in posterum studiosius observem, si quid de eo occurrat. [Gap desc: Greek words] quoque navis esse partem minime existimo. Quin potius, si, quod primo intuitu occurrit, depromendum est, ista [Gap desc: Greek words] sejungo a prioribus, et cum [Gap desc: Greek words] compono. Puto aut [Gap desc: Greek words] esse antennam, eum velo, ita dictam, quod attollatur, cum religanda est ad malum et velificatio instituenda. Ut sit [Gap desc: Greek words] , quod apud Senecam Epist. 77. antennam submittere, pro lege ac consuetudine navigationis, cum ventus, praesertim adversarius, est validior. In [Gap desc: Greek words] autem puto intelligendam esse vocem [Gap desc: Greek words] , sicque appellari, quae a vento huc et illuc agitur. Ut sit sensus loci totius, cum notus inciperet vehementius flare, Nautaeque metuerent, ne ab eo agerentur in Proconesum, submisisse antennas et vela, postque multam navis jactationem venisse tandem ad Promontorium, ibique anchoras


page 028, image: s028

jecisse. [Note: Integrum ex Bigotii ad Heinsium Epistola adscripsi, ut plenius Schefferi mens percipiatur. [Gap desc: Greek words] ] Sic in praesens statuo de loco, cujus utinaoi adscribere auctorem voluisset. Inveniretur forsitan ex aliis ipsius locis, quibus lumen huic adferri posset. Quod de Phaedro scribit idem Cl. Bigotius, plurimum me turbat, neque scio, quid cum meis facere debeam. Atque adeo consilium sententiamque tuam scire desidero, si, quod putat Bigotius, transmittere huc obfervationes suas volet Gudius, vel inserentur meis, vel etiam seorsum subjungentur, pro ut ipsi visum fuerit. Sin minus, et hoc obtineri ab eo non poterit, expectandum mihi video, donec sua ediderit. Quamquam alterum mallem, et ut agas cum eo meo nomine, enixe rogem. Interea non ea minus cupio novisse, quae de caeteris in Phaedro locis sentias. Sive enim edentur mea aliquando, sive non edentur, poterunt conjecturae tuae multum adjuvare me interea, ad ipsius auctorem meliorem intellectum. Itaque ne graveris pergere, mihique aperire sensum tui animi etiam de reliquis, summopere oro ac contendo. Fab. XIII. de qua quaeris, est inter Aesopicas 208. inter Aphthonii 29. inter Anonymi Latini 15. Sed in iis nihil, quod ad verba, cum de fenestra, faciat. Velim, mihi dubium indices, nam ego quidem ista hactenus habueram pro sanis. In MS. meo Panegyrico perinde, ut in cuo legitur. Sed n et u eadem forma semper scribitur, ut ambigam, an non saevos labores scribi debeant, est alias MS. meus minime vetus codex, verum ab optimo descriptus. En specimen in Paneg. Pacati cap. 34. quod in editiorie mea olim minime observavi. Vulgo ita legitur. Testis est Siscia, testis pulcherrimus amne conflictus. In meo ita haec se habent pulcherrimus acie conflictus. Non dubito quin scripserit; Testis est Siscia, Testes pulcherrimi Savi conflictus. Cap. 35. Quanto exertiorem operam, vulgo, in meo exerciorem. Puto compendium scripturae esse, pro exercitatiorem. cap. 36. mutilis excisisque membris: in meo expresse, inutilis. Est autem inutilis pro inutiles, ut saepe; sed haec obiter, et hac occasione. Interea ut coepi, ita porro te officiose oro, ut ne defatigeris pergere in hoc genere, mihique communicare, quae ad rem meam spectare intelliges. Cl. Bigotio si scribes, velim perofficiose salutem meam nuncies. Idem peto apud Gronovium facias. Cujus quo evaserit Seneca, scire vehementissime desidero. Vale, vir Nobilissime, litterisque deterrime pictis ignosce. Dextrae enim exulceratione laboro, quae causa quoque fuit, quod cum priori tabellario nullas litteras ad te dederim. Iterum Vale, Upsaliae 25. Martii CICICLXII.


page 029, image: s029

EPISTOLA XIX. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

QUanquam jure optimo videor subvereri, ne futilis putidusque sim, vir Clarissime, qui in Phaedro tuo et in aliena messe non spicas tantummodo legam, sed paleas quoque, et quidem cum pulvisculo, quod ajunt, corradam omnes inutili diligentia; ut intelligas tamen nihil desideriis tuis ac mandatis esse mihi antiquius, pergam tibi gratificari. Ac primo quidem, quod fab. XIII. libri primi occurrit de fenestra, e qua caseum surripuisse corvus narratur, cum parum oportune mentionem injici. hoc loeo censerem, dubitabam an non relictum esset a Plaedro de canistro. Quod in canistris panem caseosque et id genus alia ad victum pertinentia recondi solere meminissem. Sed haec, ut dixi, dubitantis sunt. Libro II. ipso statim initio occurrit,

Exemplis continetur Aesopi genus

Ubi Aesopi genus pro fabulis Aesopicis insolentior loquendi modus nonnihil me offendit. Quare minimum abest, quin excidisse voculam opiner dissyllabam, et reponi debere Aesopi id genus, fabellarum intellige. Quod addi necesse non erat, cum versu proximo subsequatur. Initio libri III. noster,

Nunc fabularum cur sit inventum genus,

Et libro IV. sub finem cum ait de se, Usus vetusto genere, sed rebus novis, intellige scribendi genere, vel fabularum genere, Fab LXXXVII. Ut spectatorum mos est, et lepidum genus. Lepidum genus, tubicinum subaudi. Nam si ad spectatores referas, potius cupidum genus sint dicendi. inserta sane, quam dixi, vocula sensus erat apertus et facilis. Quae Barthius Advers. pag. 965. ad loci hujus illustrationem profert, ea parum ad rem facere mihi visa sunt. Mox distinguo, si libuerit aliquid interponere, dictorum sensus ut delectet varietas. Aliquid interponere, subintellige, quod ad rem et argumentum non faciat. Quales fabellae de atriensi et tibicine, et tribus sororibus, et patre filii interfectore, aliaeque id genus. Dictorum varietas, pro fabularum et jocorum varietate; multarum rerum varietas lib. IV. 25. Dicta pro facetiis ponunt optimi auctores Latinitatis. Noster fab. L. obscaena dicta et petulans jurgium, pro dicteriis. Naso Fast, III. 695.

Inde joci veteres obscaenaque dicta canuntur.

ita libri veteres. ubi plura notavi. Ut et Fast. VI. 408. hinc jacere dicta, et dicteria, et dicere probra alicui, quare et forsan paulo ante in Phaedro scribendum, quicunque fuerit ergo narranti jocus: non narrandi locus. Quanquam et vulgata scriptura potest ferri, ut hoc velit, quicunque ergo locus meae fuerit narrationi, Re commendetur (ita enim malo, quam commendatur) non auctoris nomine. Non ideo, inquit, sordeant tibi ac spernantur ex hisce fabellis nonnullae, quod a me excogitatae sint. Fab. XXXII. Et quae debetur pars. scribo, En


page 030, image: s030

quae debetur pars tuae modestiae, Audacter tolle. Fab. XXXIII. quum se putaret pingi: legebam, fingi, ad Amores Nasonis libro El. XIV. vers. 2. nec poenitet. Video id ipsum Schoppio quoque in mentem venisse: nisi quod vulgatam scripturam ex Poenuli Plautinae istis immerito tuetur, Poliri, expoliri, pingi, fingi. nam pingi illic pro fucari ponitur. Cui verbo in hac fabella non est locus, ubi de ornandis capillis agitur. Caeterum, ut et illud in transcursu moneam, pro poliri in Plautino loco fortassis reponendum moliri, cum expotiri sequatur, ne bis idem dicat. Nosti Terentianum illud,

Dum moliuntur dum comuntur, annus est.

Fab. XXXIV. morsu vehementis canis, vehementi legebam, et versu proximo, panem misit malefico. Quod recordarer fab. XXIII. panem mittere, et Fab. XLI. panem mittere pantherae, occurrere. Sed vidi postea occupasse conjecturam utramque Grotiovium ad Senecam pag. 56. ubi plura ad rem, postrema editione: male igitur Rittershusius, qui immittere alicubi his notis pro mittere reponit, locus nunc non est in promptu. Fab. XXXV. sus nemoris cultrix: nemoricultrix castigaram in ora editionis Rittershusianae, qua solebam uti, addideramque confirmandae castigationi Catullianum illud, cerva silvicultrix; aper nemorivagus, et Petronianum, ciconia pietaticultrix. Tum illud ex fabula proxima alticinctis atriensibus, addito glossarii loco, Alticinctus, [Gap desc: Greek words]. Sed praevisa ea omnia ab accuratissimo Rittershusio haec scribens agnovi. Quapropter unice rogatum te cupio, ut si quid chartis illevero, quod ab aliis ante me sit monitum observatumque, id illis integrum cedas, quibus debetur, tanquam primis auctoribus. Ibidem,

Terrore effuso et perturbatis sensibus.

Scribe,

Terrore offuso perturbatis sensibus.

Aliquid vidisse video Rittershusium, non omnia. perturbatis sensibus ad Aquilam refer, quam hoc monito perculerat ac consternarat scelesta Felis: offundi saepissime in effundi degeneravit apud optimos scriptores librariorum culpa. Qua de re nonnihil in observationibus noster Gronovius, ego plura ad Val. Flaccum lib. IV. 482. annotavi, quae si tanti putabis, libens excerpam. Pro derepit male direpit editio Rigaltii. Mox, Dolosa toto condidit sese cavo. Rigaltius, tuto cavo. Sed cum nihil periculi esset ab aquila et apro feli, minus epitheton cavi illud hîc arridet. Legendum opinor, noto cavo. Fab. XI. nota pernicitas. XI. exitus noti. XXXVI. noti flexus. LXXXVII. notum canticum. Sic et alibi. Fab. XXXVI. Prospectat Siculum, et prospicit Tuscum mare. Tuscum mare, quod Etruriam versus vergit, Siculum quod versus Siciliam; nam mare Siculum hinc prospici non potest, quare ut medeamur tautologiae, legendum fortassis, et respicit Tuscum mare. ut villa Luculliana a fronte Siciliam habuerit oppositam, a tergo Etruriam. Vulgata scriptura sic defendi quodammodo poterit, ut dicatur villa haec ab uno latere Siciliam, ab altero Etruriam prospexisse. Sed concursus ille [Gap desc: Greek words] prospectat et [Gap desc: Greek words] prospicit parum concinnus videtur. Mox, perambulante laeta domino viridaria. Numeri huic versui non constant,


page 031, image: s031

cui malo conatus succurrere Faber tollit [Gap desc: Greek words] laeta. Sed sic quoque claudicabit versus.

Peran-bulan-te domi-no viri-daria.

Tres Syllabae sunt in ultimo pede praeter exemplum, et quinque pedes versui. non enim video, qui aliter scandi possit: lego,

Peram-bulan-te lae-ta domi-no viri-dia.

Viridia pro viridariis dixit quoque, et quidem bis, fcriptor elegantissimus Plinius Secundus lib. V. Epist. 6. in. pulcherrima villae Etruscae descriptione, Acanthus in plano mollis, et (poene dixerim) liquidus; ambit hunc ambulatio pressis varieque tonsis viridibus inclusa. Postea, sunt locis pluribus disposita sedilia e marmore, quae ambulatione fessos, ut cubiculum ipsum juvant. Fonticuli sedilibus adjacent, per totum hippodromum inductis fistulis strepunt rivi, et qua manus duxit, sequuntur, his nunc illa viridia nunc haec, interdum simul omnia juvantur. Mox, id ut putavit esse nescio quid boni. nisi nescio contrahas in duas syllabas, pedes vix constabunt, quam licentiam vix concoquo. Deinde illud [Gap desc: Greek words] boni quid ad rem hîc faciat non video. Forte, Id ut putavit nescio esse quid doli. Subodorabatur quippe Caesar, hoc ab Atriensi fieri callido consilio, ut videlicet libertatem hocce officio consequeretur. Sub finem istis verbis, Multo majoris alapae mecum veniunt, velim doceri, an venire mecum, pro apud me Latinum esse arbitreris. Non quod id negem ego, sed quod haesitem, ac profitear non satis liquere mihi, quod ex te quaero. Fab. XXXVII. inducta verbis Aquila monitis paruit. veris monitis probe Gronovius Diatr. Stat. XIII. Fab. XXXVIII. Comes quieto sequitur. Quia de duobus est mentio, et praecessit [Gap desc: Greek words] ille, sensus videtur requirere, ut legatur, Comes hîc quieto etc. mox,

Interque caedern, ferro, mulum trusitant.

Quia de mulionibus nil praecessit, [Gap desc: Greek words] interque caedem abruptum videtur, putabam aliquando, interque se dum ferro mulum trusitant, dum, inquit, ictibus gladiorum alternis mulum fiscos ferentem trudunt ae sauciant. inter se ut apud Maronem,

Illi inter sese magna vi brachia versant.

Sed haec conjectura tantum, et cui ipse nimium non fidam. Fab. XXXIX. Ut venatorum fugeret instantem necem, matebam instantum. Quanquam concinniora omnia videntur fore, si legas, ut venatores fugeret instantes neci, vel, venatore effugeret instanti necem. Mox, nec ideo videt. Scribendum videtur, nec adeo videt. Eleganter enim redundat ea vox optimis scriptoribus. Fab. IV. Nec quem petebat, adeo potuit attingere. Deinde quantum est laboris? malo, quanti est laboris? Sed minimum refert. Deinde, Et arte fictas, [Gap desc: Greek words] arte non satis appositum videtur huic loco, quod vero sequitur, Sin autem ab illis doctus occurrit labor, quomodo intelligas cupio doceri. Nam nescio quid mendae vereor, ne isti loco subsit. Vale. Exarabam Holmiae CICICCLXII. XXVII. Mart. Ad Bigotium cras scripturus operam dabo, ut intelligat, quid ad postulata sua responderis. De Phaedro Gudii etiam meminero. Gudius ipse sub aestatem proximam Florentiae futurus est. Hortabor igitur Datum, ut aurem illi vellat de Phaedro,


page 032, image: s032

quod a me quoque fiet, et quidem serio. Interim ut de scriptore disertissima edendo cogitare pergas vehementer te adhortor. Hieroclem cum MSS. collatum vidisse me opinor in bibiiotheca Menagii, qui vir doctissimus Bigotio contubernalis est. Sed Holstenii exemplar luculentum Reginae nostrae opera facile impetrabis, ad quam hereditatis jure pervenit. Editionem Britannicam usibus tuis paratam semper apud me fore scito. Senecam Gronovii qui adferre huc debuisset, negat se attulisse, aut de hoc libro quicquam sibi constare, cujus inexpectatae rei Elzevirium jam certiorem feci. iterum vale. In Panegyrico Plinii cum bis senos labores restituebam, oportune admonebar illorum, quae notavi ad Librum XV. mei Nas. vers. 39. [Gap desc: Greek words] pulcherrimi Savi a Livineo jam occupatum est. idem tuetur exsertiorem operam, ut et Gruterus: et sane exsertus saepe pro promto et parato apud aevi hujus scriptores haud raro sumitur, qua de re ad Claudianum notasse nonnulla recordor.

EPISTOLA XX. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

NUlla praeterire solet hebdomas, in qua non novo singularique beneficio me afficias. Sic nuper transmisisti, quae et Phaedrum, et ob ipsum me mirifice juvant ac delectant. Referam singula ad suum locum, quantumque uterque tibi debeat publice indicabo; si in publicum unquam mea venient; de quo tamen paene desino deliberare, postquam tu mihi auctor exstitisti prodendi hujus laboris. Verum quid de Gudio sperare debeo? video, tarda fore omnia; nobis vero properandum est, praesente typographo, iisque instructo rebus, quae huc faciunt; itaque opto maturari ea, quaea Gudio habere possum; sin minus, poterit et ipse suam contribuere operam ad scriptoris hujus illustrationem, cum praesertim mihi sit propositum non quaerere ex hac editione gloriam, sed auctorem eum ita edere, ut juventus Suecica ex eo possit aliquam habere utilitatem; maxime tenera illa et rudis, cum qua non pigebit ubique descendere ad minuta, et verborum singularem vim ac efficaciam exponere, De Hierocle suo tempore videbo; pro editione ejus novissima gratias tibi ago. De mecum veneunt apud Phaedrum, censeo [Gap desc: Greek words] mecum pro apud me Latinum esse, sed in phrasi alia, ut cum dico hoc est mecum: at hoc venit mecum non puto; Itaque legebam olim alapae meae veneunt; si quid habes melius, communices mihi oro. Versus, sin autem ab illis doctus occurrit labor, pravus est. Rigaltius et Faber, omiserunt illud ab, ego arbitrabar pro eo et legendum, atque ita vidi nuper edidisse et Ursinum. Occurrit est quod supra, pervenit ad aures, mea opinione; si erro, tu me meliora doce, denique caetera, quae ad auctorem hunc notasti, liberaliter ac benigne caeteris adde, Non enim potero quiescere, quam ista omnia abs te consecutus fuero, Vale, et festinationi meae, quam imperant amici, moleste hisce feriis officiosi, ignosce. Upsaliae ad I. April. CICICCLXII.


page 033, image: s033

EPISTOLA XXI. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

PHaedri illustrandi telam, quia semel exorsi sumus eam, porro detexamus, praesertim cum id te cupere ac flagitare cognoscam, vir Clarissime. Ad fabulam libri primi undecimam scriptura Regii codicis, simili fugissem metu, proba ac sincera est, lectione vulgatain leges metricas peccante, ac proinde e contextu Phaedri nostri eradenda. Initio libri secundi si admittis et probas distinctionem nostram, Dictorum sensus, [Gap desc: Greek words] sensus quartum casum pluralem accipe, et animos interpretare. Scis Virgilianum illud

--- tantum, vicine Palaemon,
Sensibus haec imis (res est non parva) reponas.

Sic et sensus advertere obvium optimis scriptoribus. Fab. XXXVI. quando mecum venire parum Latine dictum judicas, quod et mihi videbatur, duarum litterarum mutatione facili locum censeo sanari posse, si pro mecum refingatur, mihi cum; pro veniunt, vaeneant. Multo majoris alapae mi cum vaeneant. mi pro mihi etiam admitti potest, sed praestat alterum. Hercules apud Nasonem lib. IX. Met.

Nec mihi centauri potuere resistere, nec mi
Arcadiae vastator aper.

Vaenire cum tertio casu eleganter conjungitur, ut in Catonis de R. R. capitis CXLIV. initio. Oleam legendam hoc modo locare oportet. Oleam cogito recte omnem arbitratu domini, aut quem custodem fecerit, aut cui olea vaenierit. Caeterum, ut et illud addam, quod homines literati per alapas intelligi libertatem volunt, fieri potest hanc mentem fuisse Phaedri, sed mihi simplex locutio hîc loci, quam figurata magis arridet. Advolabat atriensis ad herum vocantem, in spem certam praemii erectus, ob operam concinne et oportune, uti opinabatur, domino navatam. At ille quaevis alia expectanti atriensi, quanquam inquit, ob operam futilem ac nugatoriam vapulare meruisti, scito tamen, alapas tam vili apud me non constare. Ejusmodi dicteria quo magis inopinata promuntur, eo plus urbanitatis habere nosti. Sub donationis voce, quae praecessit, videtur quodvis praemium potius, et quamcumque largitionem intelligere, quam ipsam libertatem, quae ob tantillam operam donari non solebat. Agnoscebat Tiberius subdole haec fieri ab Atriensi, quem propterea ludendum salse joci inexspectati argutia sibi proponebat. Unde fit, ut malim paulo ante reponi, id ut putavit nescio esse quid doli, pro boni. intelligebat nimirum hoc officium gratis sibi non praestari, sed spe fiduciaque remunerationis. Putare scriptor Latinissimus posuit pro judicare, arbitrari, ut in illo Terentiano, nolunt, ubi velis, ubi nolis, cupiunt ultro. THR. bene putas. Parvi putare apud Catullum, noli spernere, nec putare parvi. Naso Met. X.


page 034, image: s034

Quid? quod amat, tantique putat connubia nostra,
Ut pereat.

Exempla passim apud optimos scriptores sunt in promtu. En nunc de hoc loco, quae si tibi satis facient, gaudebo. Sin minus, ne sic quidem operam omnem cum Atriensi nostro lusero, qui tibi gratificari sim conatus. Sequitur nunc alter ille locus sub finem libri secundi, Sin autem ab illis doctus occurrit labor. Hunc ego rnendosum videri in ora codicis mei notaveram, nunc tanto confidentius id ipsum affirmo, quod te quoque sie sentire intelligebam. Conjiciebam igitur pro occurrit literis transpositis et parum immutatis arcetur, quod ab orcitur minimum abit, ex quo transpositis a festinante librario ut jam dixi litteris occurrit natum, si, inquit, doctus hic labor arcebitur tuis auribus, tuaque lectione, per invidos et malignos homines, quos sub livoris nomine jam ante tetigerat, forti animo feram et concoquam fatale exitium: [Gap desc: Greek words] ab tolli minime potest, ne versus claudicare jubeatur. Hoc certe velle Phaedrum opinor, ut si verba ejus non sum assecutus, a mente ejus non multum aberrasse me credam. [Gap desc: Greek words] occurrit commode interpretaris, sed ne bis idem dicat Phaedrus, alio confugiendum esse arbitror. Pro eo, si livor obtrestare etc. malo, ut livor obtrectare. Nam repetitio illa [Gap desc: Greek words] si parum concinna mihi apparet: utcunque livor, inquit, hanc curam reprehendat et carpat, non tamen effecerit, ut mihi laudis non sim conscius. Quod si studium nostrum perveniet ad aures tuas, hac felicitate submovebitur facile omnis de livore querela. Sin autem ille apud te quoque mihi molestus erit, et scripta mea auribus tuis excludet et arcebit, malum fatale forti animo tolerabimus. Pro arte fictas, quod nescio quomodo displicebat, vide ne Phaedrus scripserit, et forte fictas animus sentit fabulas. quomodo apud Martialem lib. I. Epigr. V.

Contigeris nostros, Caesar, si forte libellos

Quanquam vulgata lectio defendi omnino potest, si verbum substantivum esse subintelligis, si animus sentit fabulas hasce ex arte fictas esse, non deesse iis artem; qua propter temere nil mutandum. Libro III. sub initium jam monuisse videor officiis tuis rectius videri, quam officii tui. Paulo post videtur scribendum, otium des corpori, Ut adsiietam fortius perstet vicem, etiam bene, si ex vetustis membranis deprompta est lectio, Naso artis tertio tamen,

Nec nimium vobis formosa ancilla ministret,
Saepe vicem dominae praestitit illa mihi.

Paulo post,

Et laude invita in hanc vitam incubuerim.

Nescio an fatale mihi sit in hunc locum impingere, audebo tamen denuo tibi obstrepere, etsi bis terve jam id inconsulte satis est factum. Primo ut constent numeri, repono trajectis vocibus, vitam in hanc incubuerim. Ita locus non erit iis, quae Faber hîc monet, cum nullo exemplo aut auctoritate adstruantur. Deinde supra se laudis conscium dixerat, agens de livore.

Nec tamen eripiet laudis conscientiam.

Et lib. IV. sub finem, mihi parta laus est. Huc adde, quae post fabulam LXXXVI.


page 035, image: s035

magnifice de se praedicat apud Particulonem. Succurrunt tibi et Horatiana de Graecis poetis?

Grajis ingentum, Grajis dedit ore rotundo
Musa loqui, praeter laudem, nullius avaris,

Laus igitur peculium poëtarum: Naso, quid petitur sacris nisi tantum fama poëtis? qua propter valde metuo, ne affirmativa particula in negativam sit mutanda hoc modo, Nec laude invita vitam in hanc incubuerim, ita omnia erunt perspicua, et sequentia his respondebunt. Sed, nisi calculus tuus accesserit, falsum me conjecturae opinabor. Illud natus sim poene Schola quomodo excusari possit jam ostendi alias. Puto nihilominus trajectis vocibus reliquisse Phaedrum, poene sim natus Schola. Certe in schedis regiis frequentissime voces alieno loco positae versus claudicantes efficiebant, quas minutias piguit annotare. Denique eodem hoc carmine,

Rem me professum dicet forsan aliquis gravem.

Scribe, ne versus claudicet, dicet forsan quis graveni: quis pro aliquis eleganter ponitur. idque saepe in Ciceronis aliorumque ex optimis scriptorum vetustis membranis offendi, cum aliquis in libris vulgatis legeretur. Fabri illud, fors aliquis durius videtur. [Gap desc: Greek words] candore noto sub finem carminis refer ad noto cavo, de quo agebam proxime. Fab. XL. malo adhuc Falernae faecis testa vobili, vel, e nobili, quam quod vulgo circumfertur Adhuc falerna faece. odorem quae spargeret Falernae frecis; mox probe Faber, qualem, te dicam, bona, quod et mihi in mentem venerat. Videtur autem fabula referenda ad servitium. Fab. XLI. Saevit irato impetu; non damno hanc scripturam. Vide tamen, ne Phaedrus reliquerit, iterato impetu. Nam et saeviisse jam ante pantheram ex iis, quae subsequuntur, apparet, illis revertor hostis etc; mox pro, et illa malo at illa. Fab. XLII. Usu peritus hariolo velocior Vulgo esse fertur, de velocitate hariolorum si quid observasti, cupio doceri. Fab. XLIII. Pendere ad lanium quidam vidit simium, puto excidisse voculam, ut, ob cognationem sequentium litterarum: ut vidit simium. Quidnam saperet pro quomodo. Fab. LIX. quidnam fecissent, pro quare, quod nescio an recte in quianam mutarit Rittershusius. Fab. XLIV. tanto, inquit, melior, Elegans loquendi modus, quem bene observat Faber. Similem locum castiavi Metamorph. Nasonis XIV. 657. Fab. XLV. Namque ubi tricandum; bene strigandum Rigaltius. Quod editionem anni MDCXVII. jam occupavit, cum Salmasius Solinianis exercitationibus pag. 56. perperam id sibi vindicet. Fab. XLVI. et vigilam, cum nox venerit, malebam evigilem. Mox, age si quo est abire animus, est licentia. Versus mendosus: nam repetitio [Gap desc: Greek words] est hîc ingratum quid sonat. Forte, Age si quo fert ire animus, est licentia, vel, an licentia est? Fab. XLVII. Saepe te considera; [Gap desc: Greek words] saepe corruptum viderur et alienum hoc loco. Mox. puto,

Hi speculum, ut cathedrae matris appositum fuit,
Pueriliter ludentes forte inspexerant, vel, oppositum.

Nam faeminae in cathedra sedentes speculum habebant oppositum, ut id intueri sic commode possent, dum ornabantur. Faber legit, in cathedra matris ut positum


page 036, image: s036

fuit, propius vestigia veteris scripturae, fateor, sed docere debuerat speculum in cathedra poni solere. Fab. XLVIII. et cedo invidiae, non satis locutionem assequor, tu certiora me doce. Fab. XLIX. dum concursant familia, perperam hoc in concursat mutavit Rigaltius. videantur, si tanti est, quae notis ad Nasonem hujus generis observavi Remed. Amor. vers. 164. Fast. III. 189. Met. II. 188. et IX. et 26. quibus non pauca curae secundae allinunt. Mox lucerna allata, puto illata scripsisse Phaedrum. ita loquebantur veteres; Apulejus III. Met. illatis luminibus epularis sermo pererebuit. Met. X. Naso. illato lumine vidit, Et scelus et natam. Fast. II. 35.

Fit sonus, inclamat comites, et lumina poscit
Maeonis, illatis ignibus acta patent.

Contra apud Propertium lib. IV. El. IX.

Lumina sopitos turbant elata Quirites.

Q. Curtius lib. VIII. Itaque apertis foribus et lumine illato sopitum mero ac somno regem excitant. Fab. L. En, ait hoc unum est, et quae sequuntur satis frigide dicta videntur. et mendosa esse opinor, sententiam tuam de his quoque scire desiderans. Nunc abrumpo: jamdudum enim sum nimius. Quod petii frequenter, id denuo nunc repeto, vir celeberrime, ut delectum adhibeas iis, quae ad Phaedrum nonnunquam soleo annotare. Ago enim tecum familiariter, et ut quidque se mihi offert, ita in charram conjicitur. Unde fit, ut ex iis multa, post maturam meditationem, ipse improbare soleam eorum, quae primo arridebant. Interim, ut pergas de edendo quamprimum Phaedro cogitare te adhortor. Cum proxime literas in Italiam hinc dabo, enitar Gudio persuadere, ut quae ad Phaedrum observavit, ad me mittat, si omnia non porest (nam schedas suas fortassis in Gallia reliquerit) saltem ea, quae majoris et praecipui momenti in his videbuntur. Quanquam id ipsum Bigotio quoque curae jam fuisse confido, qui frequenter Florentiam literas solet exarare. Vale. Exarabam Holmiae CICICCLXII. a. d. II. April.

EPISTOLA XXII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

HAbebant multa nuperae tuae, quae me mirum in modum delectabant, ut; cum fab. XXXVI. pro mecum scribis mi cum, cum initio l. III. pro praestes vicem ponis perstet vicem, ac similia: audebo tamen in nonnullis meam quoque aperire mentem, pro libertate ea, quam mihi totiens concessisti. Primum Fab. XXXVI. si verba, id ut putavit etc. referimus ad Tiberium, non video primum, quomodo cum praecedentibus [Gap desc: Greek words] id cohaereret, deinde, dixerat ante rem Tiberium intellexisse, et statim subdit, judicasse dolum aliquem subesse. Videtur illa esse repetitio supervacua. Itaque aut haec verba expono de servo, tanquam ipse, viso quod intelligeret Caesar hoc officium suum, exultaret, ac


page 037, image: s037

nescio quidb boni allaturum sibi crediderit: aut pro id ut, et ut scribendum censeo; cupio autem amplius doceri, cum hos versus Rigaltius et Faber in editionibus suis omiserint, unde ita putes factum, an quod ipsis viderentur spurii, num potius, quod in libris melioribus non comparerent. Rigaltii editionem olim habui, et contuli cum meis, nunc in potestate mea non est, ideo nec consulere possum et videre, num de hac re quid monuerit. In fine libri, versu eo, si livor etc, ubi vis, ut livor, putabam propius ad vestigia scripturae veteris reponi, sin livor, et sic olim notaveram: eodemque modo sequitur, sin autem ab illis, ubi olim scripseram, sin autem et illis. Libri tertii initio fateor me nondum satis vel tuam vel auctoris mentem percipere. De hoc ita opinabar, agi omnino de eo, qui intrare Musarum limen cogitat, de quo ait noster, mutandum ipsi esse vitae genus, quale sequitur Eutychus, non curis publicis onerandum animum, nec rei domesticae invigilandum, vel similibus aliis incumbendum, quae tamen vulgo laudari solent. Scilicet eos vulgo pro prudentibus peritisque habent, qui noverunt rem augere suam, amplificare potentiam, dignitatem, et id genus; caeteros incumbentes litteris, ut ignavos, imperitos, et infructuosa re se delectantes rident, ac contemnunt. Quo respectu, qui laudari cupit, eum oportet litteras omittere, curare se domumque suam, publicas ambire dignitates etc. At noster ait se fecisse contra, et postposita neglectaque illa laude incubuisse litteris, etsi ultro se offerret, offenderetque vias, quibus posset obtineri, adeoque invita negligi se a nostro intelligeret. Quamquam autem ista omnia fecerim, inquit, quamquam laudem, sicut vulgo solent, et ego potuissem consequi, neglexerim, tamen limen illud Musarum intrare summa difficultate datur, fastidioseque in coetum recipior. Quo pacto intraturum, vel admissum iri putes eum, quem a litterarum studio abstrahunt tot curae aliae. Sic, inquam, de hoc loco suspicabar, si erravi, me liora cupio abs te edoceri. Ad fab. XLII. non habeo, quod de velocitate hariolorum dicam, putavi artis aliquam, vel praesagitionis felicitatem, aut celeritatem intelligendam esse, quasi diceret, celerius eos, qui edocti sunt usu, videre, quomodo futuro malo debeat occurri, quam hariolos. Nempe quaerebat rusticus, quomodo avertere periculum prodigio significatum deberet: ad quod respondebant harioli, victimis opus esse; contra Aesopus, et cercius, usu scilicet edoctus, illam pastorum nequitiam subjicit, quae apud Auctorem nostrum legitur. Fab. XLVIII. pro et cedo invidiae, scribendum olim opinabar accedo invidiae: nam cedere invidiae alicujus dicitur, ut cedere honori alicujus, hoc est minus esse, quam pro honore, sicut apud Virg. lib. III. Aen. At hoc utique non vult noster, itaque accedere invidiae putavi dictum, sicut apud Ciceronem, accedere virtuti alucujus, pro vicinum, propinquum esse, non refugere velle, sed ultro subire; ista fuit mea sententia, tu de ea videris; Fab. L. hunc putabam esse sensum, hoc unum, h. e. maximum summumque est, cur tanto ardore studeam laboremque famara meam bonam ac integritatem adversus te tueri ac defendere, quia non habeo testes, per quos facere hoc possum; si enim eos haberem, facile te plures redarguerent, nunc cum sim solus, omnia


page 038, image: s038

pro innocentia mea et fama conservanda mihi facienda sunt. Caeteram apparet facile, in vocabulis laborare, integritas, testes propter ambiguitatem jocos subesse. Mallem tamen, ne et hoc omittam, pro en ait scribere, et ait, si sic tibi videatur. Habes properanter breviterque ad ea, quae scripsisti nuper, quae velim ita legas, ut simul memineris, me istaec aliaque omnia judicio submittere tuo. Interea te oro, ut ne defatigeris addere caetera, quae spectare ad auctorem hunc videbuntur; praesertim cum jam partem maximam tanta benignitate communicaveris. Meursii denarium Pythagoricum una cum Glossario Graeco Barbaro habere te existimo, si carere libro utroque potes ad tempus exiguum, mittam aliquem ex affinis mei domesticis, qui petat abs te, et huc ad me curet deferri, reddam fide optima, neque longius, quam permiseris, detinebo; A. Gronovio habere litteras solebam olim, nunc longo tempore vidi nullas, itaque vereor, ne aegrotet, aut alia quapiam de causa minus grata detineatur, si quid nosti, scribe, vir nobissime. Nullasne litteras habuisti ab Ill. Dn. Schele? quid agit is in Tacito, quo usque progrestus est? Sed claudo, quia charta me jam destituit, et te porro, sicut hactenus scripsi, me amare velle etiam atque etiam oro. Vale; Upsaliae Ann CCICICCLXII. XVI. April.

EPISTOLA XXIII. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

CUrionis negotium diu est, quod Elzeviriis commendavi, uti eram pollicitus: videtur quidem commendatio ipsa pondus habuisse suum apud illos, cum et gratias mihi egerint hoc nomine, et ad nonneminem ex propinquis suis in hac civitate negotiantem literas dederint, quibus is jubebatur Curionem super hac re convenire, sed noster ille nullibi jampridem comparet. Ad officinam certe ejus cum pueros frequenter miserim sciscitatum, ubi lateret bonus Curio, aut quando rediturus esset, incerta omnia ad me relata sunt. Itaque qui et alios bibliopolas ex nostratibus conciliare illi coeperam, supersedendum hac opera judicavi, dum ex latebris suis tenebrio noster emergat. Literas peregre cum complures nuper acceperim, in iis tamen vix deprehendi quicquam, quod tua curiositate esset dignum. Schelium de castris Romanorum parare Commentarios, Gronovium de novo Observationum volumine edendo cogitare nunciatur. Holstenii [Gap desc: Greek words] bibliothecae quid factum sit, ex Furstenburgiana epistola cognosces. Frivola mea et tuum Phaedrum et te jam enecuerunt, credo. Pergam nihilominus te obtundere hisce ineptiis. In illo versu, Et arte fictas animus sentit fabulas, nihil omnino mutari placet. etiam in illo, Pendere ad lanium quidam vidit simium, non est necesse inseri [Gap desc: Greek words] : cum Phaedrus brevitati impense studens minus curare videatur periodum cohaerentem et nexum ejusmodi. Fab. III. immiscuit se pavonum formoso gregi. Probam ante Schoppianum


page 039, image: s039

illud Pavum, quod syllaba in hoc versu redundaret. Nunc satius fore opinor vocibus transpositis, se immiscuit pavonum formoso gregi. nam quod Tanaquillus Faber [Gap desc: Greek words] immiscuit, [Gap desc: Greek words] statuit, nolim me hercules factum, cum nulla auctoritate id nitatur. Nam Virgilianum Miscuerunt, et Phaedri nostri ex fab. IV. libri II. praebuerunt, nihil ad rem faciunt: cum in altero versu Miscueruntque, herbas dactylus sit, in altero sit anapastus, Felis-que catu-lis lar-gam prae-buerunt-dapem. nam veteres miscuerunt, praebuerunt, atque hujusmodi infinita alia tam correpta, quam producta tertia syllaba enunciabant, quomodo et in tuleritis, dederitis, simibbusque. Scis illud Nasonianum

--- Vitamque fatebor
Accepisse simul Vitam dederitis in undis.

Ubi productam habet tertiam syllabam. apud Maronem secunda in tulerunt et in steterunt corripitur. obstupui steteruntque comae et vox faucibus haesit. tum, matri longa decem tulerunt fastidia menses. egi de his nonnihil ad Nasonem variis locis. Praeserrim ad Epistolam Didûs vers. 53. et 165. nam in vulgaris codicibus ut plurimum ejusmodi loca depravata circumferuntur. Miror doctissimum Fabrum hoc aut ignorasse aut dissimulasse, si scivit. Fab. XLIX. inconcinna videtur repetitio [Gap desc: Greek words] damnanda: damnandam existimo, damnanda crimina. Posterius forte corruptum. Fab. LI. olim redisses ad splendorem maximum. Vide, ne reliquerit nobis Phaedrus, colli redisses ad splendorem maximum. monilia enim collo, ut scis, appendebantur, atque illa ex baccis sive margaritis, ut plurimum, constabant. Versu proximo, Ego qui te inveni, non video, quî cohaereat oratio. nam possum pro potes erat dicendum puto,

Ego quod te inveni, potior cui multo est cibus,
Nec tibi prodesse, nec mihi quicquam potest.

nisi mavis,

Nec tibi prodesse, nec mihi quicquam queo.

Caeteris, uti vulgo sese habent, in priori versu intactis, sed malo alterum. Fab. LII. in dubium plane res ut merito venerit. malebam, plana res, ne duo adverbia concurrant. planam rem pro facili liquidaque posuit, et quae in facto consisteret, ut juris periti loquuntur, ita planum facere et probare conjunxit Lucretius lib. II.

Huic satis illud erit planum facere atque probare,
Non fieri partum. et libro I.
Hoc tibi de plano possum promittere, Memmi.

Liquido et facile possum promittere. rem igitur planam, dubiae et difficili opponit. hinc et illa ducta videntur apud jurisconsultos de plano cognoscere, de plano judicare, et similia, quod res perplexae et dubiae e tribunali judicarentur, faciles ac dilucidae in plano. Eadem tabula non opus est, ut repetam, eum memineris scribendum videri, Tunc illa litem sustulit sententia. Fab. LIII. Expedi, quod fecerim, Rectius editio Rigaltii, expedi quid fecerim. Quare fecerim. Fab. LIX. quidnam fecissent, quod male mutant. Sic quid veniant, pro


page 040, image: s040

quare veniant apud poëtas frequenter. de quo loquendi loquendi modo egi pluribus apud Nasonem Pont. lib. I. El. I. vers. 9. Fab. LIV.

Age porro, scisset cum crearer masculus.

Non videtur satis Latinum esse, nam aut scierit dicendum erat, aut scisse. de quo sententiam tuam scire desidero. tum an age satis commodum hoc loco arbitreris. Nam id si mendo non vacat, videtur subintelligendum, demus, concedamus scivisse. Fab. LV. cavoque ramo, malebam rami, quod vox cavi substantive passim apud nostrum occurrat, uti etiam infra hac ipsa fabula, noctua egressa e cavo. ita et Horatius frequenter. Ibid. Sonare cithara quos putes Apollinis. rectius fore videtur aut, sonari cithara, aut sonare citharam, aut sonare cithara Apollinem, non Apollini. nam cantus sonant cithara Apollinis, videtur modus loquendi paulo insolentior. Fab. LVI. et Myrtus Veneri, at praestiterit, ni fallor. Ibid. At mehercule narrabit, [Gap desc: Greek words] narrabit non opinor sanum esse. mehercules etiam legendum, ut syllabis consulatur forte

At mehercules pararit, quod quis vobuerit

pararit, sibi legerit, compararit. Sic aere parare, pro emere. Atque haec suffecerint hoc loco. Justus Pluymerus Typographus Amstelodamensis significavit proxime literas Roma se habuisse nuper admodum a Gudio. Die crastini rogabo illum, ut observationum nonnihil ab illo conetur impetrare meis verbis ad Phaedrum. Vale, vir Clarissime, et me solito affectu perge complecti. Holmiae exarabam Anno CICICCLXII. a. d. XX. Aprilis. Ex Dania allatam nuper huc Sefeldianam bibliothecam narro, cui locus in arce regia est datus. Multa illic Meursiana vidi [Gap desc: Greek words] aut editis auctiora.

EPISTOLA XXIV. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

REmitto ecce tibi, quas ad me misisti nuper literas, proque illarum communicatione gratias humanitati tuae ago singulares, quando mihi nil jucundius, quam scire, quid viri eruditi per regiones externas in re litteraria moliantur. Fab. XLIX. pro damnanda crimina quod merito improbas, legebam olim, clam ante, quod quale sit tu videris. Fab. LI. pro nec mihi quicquam queo, ut putabas, mallem retentis omnibus scribere potis, ut sit eclipsis, pro potis sum, quomodo Virgilius, quem semper respicit, Aen. III.

Nec potis Jonios fluctus aequare sequendo.

Fab. LIII. pro quid fecerim, legebam, qui id fecerim, etsi tecum alterum non improbem. Fab. LIV. non satis scio quid cum illo fuisset facere debeam, nam video et Ciceronem illud age porro ponere sic absolute: ut de Invent. II. age porro, quid si velint judices adscribere, passurusne sit populus. Itaque suspicor hunc esse sensum verborum: concedamus interim, etsi scisset, niger an albus essem, tamen cum crearer masculus. Puto autem hîc deficere orationem agni,


page 41, image: s041

et sequi aliam canis interrumpentis: quia enim videbatur agnus allatarus quidpiam contra matrem, arripit occasionem canis praeveniendi ejus ex eo, quod sexus mentionem fecisset, aitque, ingenti beneficio affectum esse a matre, quod marem, non faeminam ediderit, cui mox respondet agnus, monstrato periculo praesentissimo ex hoc beneficio, ut canis putabat. In istud sonari cithara, vel sonare citharam facile tecum consentio; peto tamen, ut me erudias, num non, sicut apud Horatium 11. sonare plectro aureo dicitur, sic sonare cithara dici queat, et sicut apud Fabium lib. 1. cap. 10. legitur, cantus hortatur remigio, sic rectum sit cantus sonat cithara, cantusque, canentem significet. Fab. XLVIII. pro accedo invidiae suspicabar nunc, et me do invidiae, vel sit dictum sicut apud Ciceronem in somnio Scipionis, dare se sermonibus vulgi. Sane Idem dare materiam invidiae dixit alicubi. Sed de hoc sententiam tuam exspecto, peto autem, iterum iterumque, ut ne, quae in libris sequentibus admonitione indigent, velis omittere taedio laboris, cum ex eo fructus non ad me solum, sed et totam juventutem studiosam perveniat amplissimus. Meursii Glossarium cum ejus Pythagorico denario huc mecum referre ausus sum, singularis benevolentiae tuae erga me fiducia, dabo autem operam, ut et hîc a me habeantur munde, et post tempus breve salvi ad te perveniant. De caetero summas tibi ago gratias pro nuperis diebus exhibita humanitate, nec in votis habeo amplius, quam ut excurrere ad nos quoque velles, domumque nostram praesentia tua beare. Darem profecto operam cum meis, ut constaret tibi, quantum et debeam, et debere velim omni tempore, Vale. Upsaliae a. d. 29. April. CICICCLXII.

EPISTOLA XXV. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

OPtima pulcherrimaque sunt, quae nuper tuis litteris indicasti, imprimis placuit illud, age poro scisse, num crearer masculus, ut prope jurem, sic scripsisse Phaedrum, nec minus ingeniosum est illud, circum in quaestus ducere. Fab. LX. pro et sane bene legitur in prioribus editionibus, et sane leve; quare putabam, joculare id tibi (vel hoc tibi) videtur, sit sane leve, ut pressius inhaereatur scripturae veteri; alias amplector tuam emendationem lubentissime. Illud Pelii in nemoris Fab. LXIV. haud dubie est tale, ut ambigere de eo stultum sit: verba ista, justoque vindicavit exemplo impetum, sic intelligebam, Minos vindicavit incursiones piratarum justa poena: impetum putabam positum pro iis, qui impetum faciunt, quomodo passim noster in talibus solet, ut Fab. V. improbitas abstulit. Fab. 13. ingemuit corvi stupor etc. Exemplum credebam sigficare supplicium, ut apud Caesarem, Terentium, et alios. tu videris, quam bene ista a me dicantur. Fab. LXXVII. sordidum perjurium putabam dictum, quod committitur ex causa sordida, propter avaritiam scilicet, quam dici sordidam


page 42, image: s042

est notum, et pauculos quosdam nummos. Ut sit sensus, tu, qui cessas etiam Deos provocare ad iram, et patientiam eorum irritare continuis perjuriis, etiam ex levissima et sordida plane causa, tantumque, ut vel quadrantes pauculos aggreges patrimonio tuo; itaque ergo intelligebam, si erravi, tu aberrantem reduces in viam. Nunc oro enixe, ut significes, quid censeas de isto versu, qui est Fab. LX. aliquot venit saeculis rete territus. Rigaltius postremo edidit, aliquot secutis venit et rotorridus, quod non displicet. Sed quia semper haereo incertus, num sic scripserit ex codicibus antiquis, an ingenio, scire cupio, quae tua sit sententia. Vexatissimum locum, qui est ab initio libri quinti, nescio, an possim ita emendare, si scripsero.

Qui pretium operibus majus inveniunt, novo
Si marmori adscripserunt Praxtilem, suo
Detrito, Myronem argento fabulae et audeant
Adeo fugatae.

Suo id est proprio, vero, justo ipsi debito; intelligitur autem nomen, quod non quidem expresse, virtute tamen inest [Gap desc: Greek words] Praxitelem: illud Myronem argento intelligendum est ex repetitione praecedentium: si novo argento adscripserunt Myronem, sequitur deinde, audeant hoc ipsum facere fabulae, praefertim cum nunc adeo sint fugatae ac ejectae ex usu hominum per nescio quem novorum contemptum. Porro fabulas hîc puto poni pro scriptoribus fabularum, more solito apud Nostrum, de quo ante dixi. Quaeso te etiam etiamque, ut ignoscas meis his ineptiis. Non possum non significare tibi, quae in mentem quoquo modo mihi veniunt, si forte sternere viam possint ad inveniendum verum, aut id saltem, quod est vero proximum. Verum haec de Phaedro. Non possum autem non occasione hac apud te conqueri de fortuna mea Aelianique mei, quem Argentorati denuo in lucem edere paraveram. Nam cum in prioribus notis meis multa viderem esse immutanda, multa explicanda uberius, explendaque, feci illud, quanta cura potui, perque partes misi Argentoratum, et in magna expectatione fui, fore, ut editio secunda liberaret me ab iis, quae per incuriam et festinationem perperam in prima admisi. Nunc ecce, quid acciderit; primum partem maximam eorum foliorum, in quibus scripta erant, quae secundis curis annotaveram, Typographus per incuriam amisit. Deinde ipse paucis diebus post prolapsus ex equo, vitam cum morte permutavit, ita editus est deinde Aelianus, maxima parte retentis notis veteribus et omissis illis omnibus, quae postea notavi; quae res quantum mihi afferat dolorem, credere non potes. Scripsi, ut ne publicarent quidquam editionis hujus, priusquam videam, quid desit, ut suppleve possim, adjecto appendice. Sed quia metuo, ne plus lucrum suum, quam samam meam attendant, agi per te, domine, velim cum Typographo quocunque ex vestris, explorarique voluntatem alicujus de edendo eo auctore tertia vice. Qualis si posset reperiri, vel in ipso titulo ostenderem, hane secundam esse veramque editionem, illamque Argentoratensem pro mea me non agnoscere; sed hoc tuo judicio permitto, qui scribes, quid hoc casu faciendum mihi censeas, et si putas farcere id, quod


page 43, image: s043

proposui, debere, significabis, an me reperturum aliquem Typographum inter vestros existimes. Nam Curio quidem noster omnibus hrs; non sufficit, et periculum est in mora, uti vides. Atque utinam hîc Phaedrum saltem posset edere, dum omne tempus in describenda Soceri mei historia insumit, vereor, ne ea finita discedat, Phaedrumque relinquat mihi; quo magis oro rogoque, ut occasione data editionem ejus urgeas apud Curionem, hominemque eo impellas, ut primo quoque tempore praelo committat, plus enim apud eum tua unius valet auctoritas, quam decem aliorum. Vale, ac istis nugis meis ignosce. Upsaliae a. d. 6. Mai. A. C. CICICCLXII.

EPISTOLA XXVI. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

ET tuas et Cl. Bigotii literas, quibus hîc respondeo, accepi, redditus et ante biduum est Seneca Gronovii. Attulerunt mihi omnia non mediocre gaudium, non et Gronovium non prorsus oblitum esse nostri, facile ex argumento tam egregio illustrique collegi, et te in continuatione favoris erga me minime defatigari, cum ex tuis, tum ex Cl. Bigotii litteris abunde intellexi, cujus amicitiam, et promtum rerum mearum promovendarum studium totum bonitati tuae me debere profiteor; Atque utinam in me quid esset, quo vicissim declarare tibi animum meum possem, nunc in me nihil superest, quam ut simpliciter agnoscam, tantum debere tibi, quantum solvere nunquam potero. De Aeliano meo scribis optime, atque utinam hanc mihi operam praestare velles, scribereque ad eos, per quos juvam posse me existimas. Memini me legere semel iterumque Aeliam variam historiam in indice Regiae Bibliothecae, itaque scripsi Cl. Bigitio; addes et tu meis precibus vota tua desideriaque, ita spero nihil nobis negaturum. Etiam in Anglia MS. esse audio, sed cujus gleneris, ignoro. De Phaedro nunc non habea magnopere, quod scribam, cum impediant; me operae Typographicae, absente Socero meo. Gudiana conjectura, de qua scribis, placet optime, interea nescio, quomodo illud in te mihi videatur obscurum, nempe sermo est de anima, quac hîc odorem significat, itaque non in odore bonum, sed odor ipse bonus longeque melior fuisse olim videtur, scilicet cum non ex vacua amphora, sed vino ipso proveniret. Si de lagena sermo esset, viderentur omnia melius quadrare, nunc magnum bovum est in anima, majus bonum est in anima, pro anima est bona, anima est melior, seu odor est gratior, est praestantior, duriusculum videtur, verum hoc non scribo, tanquam non amplectar ingeniosam viri praestantissimi, ac litteris ipsis veteris scripturae inhaerentem emendationem, sed ut pro libertate mea, quam concessit mihi tua bonitas, sententiam tibi aperiam mei animi, et erudiri abs te cupiam. Cl. Gronovio si quando scribes, quaeso, significa, ut et accepisse me egregium illius munus indicem, et gratias pro eo agam. De caetero te oro,


page 44, image: s044

ut et festinationi meae, et litteris pessime scriptis ignoscas, cum enim morbi subinde me vexent, factum est, ut in lecto istas exarare coactus sim, per summam animi molestiam, et corporis non mediocres labores. Vale, vir Nobilissime. Upsaliae a. d. 13. Mai. CICICCLXII.

EPISTOLA XXVII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

SEro tuis amantissimis respondeo, nam citius non poteram, propter corpus aegritudine afflictum, quae cum subinde revertatur, dabis, opinor, veniam tarditati, quam imposuit non ignavia, sed extrema necessitas. De caetero, unde incipiam, quove desinam, gratiarum actionem, quam pro tot tantisque beneficiis tibi debeo maximam, Domine, non invenio. Totiens interpellavi negotia tua, totiens ad scribendum te compuli, nugisque meis ac quisquiliis negotium feci tibi. Quicquid denique eruditissime in Phaedrum annotaveris, mira promptitudine ac facilitate abs te impetravi; scio saeculi consuetudinem, et invidiam aliorum, haud secus atque nescio quae secreta recondentium ista, sibique solum servantium; quo magis praedicanda tua est humanitas, et amor ac benevolentia erga me singularis, pro qua utinam in me esset, quod vicissim rependerem. Nunc nec ignota tibi mea est infirmitas, et ego cam non dissimulo, non ut hac ratione debitum exsolvam, sed ut me in aere tuo esse et profitear nunc, et in posterum omni tempore agnoscam. De Phaedro, nondum sic convalui, ut scribere multa queam. De Aeliano potius rogo, ut, quantum potes, institutum meum promoveas, tam enim male me habet casus nuperus, ut quaeram omni ratione, qua potest fieri, corrigere, quod in dedecus meum vergit, absque mea culpa. Esse in Bibliotheca Parisiensi MS. certum est ex catalogo. Quid igitur? quando, si non per Cl. Bigotium, per alium aliquem varias lectiones codicis ejus occupare possemus. Quid? si et ex Anglia opera Cl. Bigotii subsidia accederent; sed de Anglia scio nihil, totum tuae fidei curaeque committo, quem scio nihil omissurum eorum, quae in rem meam pertinere poterunt. Phaedrum Rigaltii, cum eiusdem Glossario reddidit mihi Socer ante dies aliquot: restituam utrumque librum una cum caeteris occasione proxima. Interea Vale, et brevitati meae ignosce, plura scripturus, cum plene convaluero. Upsal. a. d. 27. Mai. CICICCLXII.


page 45, image: s045

EPISTOLA XXVIII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

REmitto ad te literas Bigotii cum multa gratiarum actione. Quae de Phaedro scribit placent, verum metuo ne sint frustra curae meae futurae, post tot aliorum in eo collatam operam, nam et Gujeti ais prodiisse notas in eum, quas videre cupidissime desidero. Vir fuit, sicut mihi quidem videtur, perspicax, et in genere hoc studiorum optime versatus; verum nimis fidens suis conjecturis, et ad corrigendum audax, ne dicam, temerarius; tanto magis aveo cernere, quid ipse de nonnullis Phaedri locis censuerit; Quod autem ad Bigotium attinet, oro te, per quicquid possum, ut cum eo agas serio meo nomine, petoque enixe, ut, si quae ad Aeliani Variam comparare mihi possit, comparet, quando prodiisse illam, de qua scripsi nuper, editionem intelligo, publicatamque esse, licet prohibuerim, petierimque; ut expectarent, donec per modum addendorum ea, quae amissa sunt, restitui, et caeteris conjungi possent. Quia itaque famae meae interest prodire tertiam editionem, quanta maxima celeritate potest, iterum iterumque te oro ac obtestor, ut me hac in parte juves, ac si per alios quoque comparare mihi possis quidpiam ad hoc negotium idoneum, id facias. Mauricii liber septimus jam in Latinum sermonem est translatus: restant libri quinque, quos bono cum deo absolvere conabor quatuor, vel quinque hebdomadum spacio. Interea velim, si sic ferat occasio, ut explores Elzeviriorum animum ac voluntatem, videasque, num edere eum ipsi velint. Nulla erit in me mora, curabo brevi omnia describi, ut typis edi commode queant. Etsi autem de interpretatione mea polliceri nihil ausim, id tamen citra arrogantiam dixero, me plus centum locis ostensurum, Leonis interpretem Johannem Checum adeo non percepisse scriptoris ejus mentem, ut mirum sit, interpretationem illam etiam Meursium servare voluisse. Sed hoc plenius ex ipso opere intelliges. Si parare mihi Cl. Bigotius Arrianum volet, rem faciet gratissimam, quamquam non existimem expectare me debere, donec et hic accedat, cum Mauritio: quum conjungi nequeant, nisi magno volumine, ad quod tardiores esse typographi consueverunt. Cl. Gronovii silentium vehementer miror: scripsi ei quinquies et amplius, sed responsum vidi nullum. Mutasse ipsum animum priorem erga me, summa viri tantoque tempore probata mihi humanitas et sinceritas suspicari prohibent; malo credere, id fieri per otii penuriam, aut quamvis aliam causam, quam aversationem. Haec scripseram, in vicina praedia mea iturus, cum ad me venit nobilis ille Germanus cum Italo quodam, litterasque tuas reddit. Feci, quantum potui, pro ratione loci hujus, et nostrarum facultatum. Neque puto negaturos, voluisse me testari, quantum tibi debeam, ac debere semper velim. Nomen utriusque iterum excidit memoria, quod per te rescire desidero.


page 46, image: s046

Vale, vir Nobilissime, ac si molestum non est praesentiae tuae honore nos aliquando dignare, non est toto anno tempus opportunius, ut puto. Upsaliae a. d. 15. Juli. CICCICLXII.

EPISTOLA XXIX. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

SIcut multis nominibus gratae mihi fuerunt tuae literae, sic illud ingratissimum, quod post Sororis tuae, Illust. Domini Schelii quoque obitum, et ex duplici hoc casu, duplicem moestitiam tuam nunciarunt. Nec profecto leviter animum meum tetigit mors immatura tanti viri, quem tu rectissime ais potuisse multum studiis meis prodesse, si diutius vixisset. Testatur id satis, quod in Polybium nuper est commentus. Testantur pauca, quae in postremis ad te suis de nonnullis Taciti locis disseruit, cujus cum amplissimas fecisset nobis spes, ignoro, an nunc quidquam sperare audeamus. Atque ista quidem est conditio mortalium. Quo magis ego festinare soleo, ut mea quoquo modo absolvam, et scripto saltem comprehendam, maxime ea, quae in libros ante ante compositos emendandi atque illustrandi gratia meditari soleo, inter quae non postrema sunt illa in Aeliani Variam Historiam, pro qua tantopere te laborare gaudeo, gratiasque tibi ago. Recte autem monet Cl. Bigotius, non debuisse me sic festinare cum editione illa, verum amplius est quam biennium, postquam mea misi Argentoratum, quo quidem tempore de singulari tua ista erga me benevolentia, multoque minus de notitia Bigotii polliceri mihi nihil quidquam poteram. Agebam ergo tum, quantum erat in viribus meis, atque utinam sic omnia fuissent publicata, sicut ego destinaveram. Nunc dupliciter male mecum actum est, nam et subsidiis necessariis fui destitutus, et quae deleri, immutari, suppleri volui, partem maximam manserunt, ut fuerunt in editione prima. Quare, ne diutius haec macula operi illi inhaereat, ad editionem tertiam festino, ad quam juvabunt me plurimum ea, quae tam amice liberaliterque pollicetur Bigotius, et te aliunde conquisiturum significas. Et non possum non denuo te orare, ne graveris pergere in hoc amicitiae officio, et studia mea etiam hac in parte promovere. Notae Gujeti in Phaedrum traditac mihi sunt. Breves esse video, quasdam quoque minoris momenti; sed quia nihil tam exile est, ad quod non interdum offendati juventus, propterea recte me facturum spero, si omnes, quotquot sunt, seorsum edam, notisque meis subjungam. Interea pro iis, ut caeteris multis tuis, summas tibi debeo gratias. Cl. Gronovii literae, et pro quibus transmissis pariter tibi ago gratias, nil continebant praeter quorundam Phaedri locorum emendationem ex Cl. Gronovii mente, de quibus olim ad eum scripserim, ac ne verbo quidem meminit eorum, quae nunc habeat sub manibus. Tantum de multitudine negociorum suorum queritur. Itaque nil tale, est in iis, quod tu sperabas, ut videres ipse,


page 47, image: s047

si non describere cogere ea, quae in iis continentur, et adjicere meis notis. Mauricius ad finem est perductus, nunc describitur; a me vero notae in eum adomantur. Quae Cl. Biogotius monet de versione Gazae, non sunt contemnenda. Vellem itaque, ut exploret, si potest, amplius. Vereor tamen, ne sit res multiplicis, si non irriti laboris, cum de eo nemini hactenus innotuerit, cum tamen caetera Gazae satis sint cognita. Ego sane propter ipsum mea non differo. Si haberi potest, bene est, ac ne sic quidem poenitebit me impensi laboris; si non potest, cum mea erunt confecta, publicabo. Nisi forte tibi secus videatur. Pro nobili isto Germano nullae mihi debentur Gratiae abs te, verum ex adverso a me tibi, quando et hac ratione facis, ut mea innotescant viris bonis, per quos promoveri possunt. Sic enim et ipse mihi est pollicitus. Neque dubico de fide ejus, si modo salvus eo veniat, quo iter suum destinarit. Mitto alias hîc litteras ad Cl. Gronovium, quas, nisi grave est, adsociabis tuis, quandocunque scripseris. Nam ut statim mittantur, nihil opus est, quia nihil continent, ad quod responderi mini cito cupiam. De caetero constanti tuae gratiae ac benevolentiae commendo me meaque, teque plurimum valere jubeo. Upsaliae a. d. 12. August. CICICCLXII.

P. S. Cl. Dominum Bigotium quaeso enixe, ex me salutes plurimum, si forte ei scribes, moneasque, ut pergat promissa exsolvere. Nihilne rescripsit ad locum illum auctoris Graeci nescio cujus? Nihilne de Arriani Tacticis? An per eum haberi possent Basilii Patricii Naumachica? Memini Vossium mihi nominale aliquem Graecum ineditum, qui scripserit de partibus navium, et alium, qui de Piratica. Si quid ex eo super his potes amplius informare, quaeso, no omitte scribere mea causa, cum occasio dabitur.

EPISTOLA XXX. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

PRO nuperis tuis summas tibi ago gratias, vir nobilissime, praeterquam enim quod humanitatis tuae, favorisque erga me soliti sunt plenae, nova quoque continent promista de implendis eis, quae proxime rogavi. Neque defuturos arbitror vitos bonos petitioni meae, si tua insuper auctoritas accesserit. Memini me audire quondam ex Cl. Vossio, vidisse ipsum nescio quem scriptorem Graecum de partibus navium inter MSS. Salmasii. Velim, ut de eo scribas ad Cl. Bigotium, atque utrum, sive ex illo codice, aut simili fortassis Bibliothecae Regiae, si ibi possit reperiri, descriptus haberi queat, explores. Est Parisiis Ephorus ille Dom. Baronis Bielkii, discipulus quondam meus, per quem caetera possent expediri. Nomen ejus est Andreas Nicolai, qui mea causa quidvis faciet. Pro his, quae de Avieno scribis, gratias ago summas. Non possum cum bene jungere Phaedro, quia metuo, ne libelli magnitudo crescat phis, quam ego velim propter nostros homines, qui nullam in rem aegrius pecunias erogant,


page 48, image: s048

quam in libros. Itaque ipsum quidem industriae alienae relinquo. Nec me intellexerit satis Curio, cum de Avieno tecum ageret. De Gujeti notis solis scripseram, significaveramque velle me eas seorsum peculiari appendice addere meis annotationibus in Phaedrum: speraveram fore, ut excurrere ad vos liceret hisce nundinis, ac videre apud te libros, quorum hactenus in tuis fecisti mentionem. Nunc id fieri haud posse intelligo propter causas varias. Quamprimum autem absolvetur Phaedrus, quem nunc sub manibus habet Typographus, veniam. Quae de rebus Mori innuis subobscura sunt, vellem explicares amplius. Doleo vicem eruditi viri, et quondam Genevae mihi cogniti. Socer meus paucos dies fuit Holmiae, ut offerret Historiam eis, quibus inscripserat, et statim discessit cum uxore, propter nundinas, quae tum in hac urbe celebrabantur. Queritur non datam sibi fuisse occasionem, qua te salutaret, dum nunc hujus, nunc illius ex Proceribus regni frequentare domum, et quaerere admissionem ac colloquium cogitur, et cum petitione excusationis, salutem simul plurimam perofficiose tibi impertit. Caetera expediet Curio coram, cui simul commisi MS. Horatium; si quid est in eo dignum observatione, gaudeo, sin minus, de voluntate tamen mea vel hinc constare tibi volo. Vale, vir nobilissime, ac favere mihi perge. Upsaliae a. d. 30. Septemb. Anno C. CICICCLXII.

EPISTOLA XXXI. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

QUod raritatem litterarum tuarum excusas, in eo facis pro solita humanitate ac civilitate tua, Domine: nam tu tot publice privatimque occupatus laboribus, quid opus habes excusatione apud eum, qui cum vivat in otio, ne sic quidem satis diligens est, aut frequens in scribendo; nec necesse arbitror hoc excusare tibi, quando ultro te novisse arbitror, quam saepe interveniant etiam nihil agentibus, quare scribere non queant; itaque tu quidem scribis, quando voles, voles autem semper, scio, quando argumentum otiumque erit. Promtitudinem voluntatemque tuam in juvando Aeliano meo summa reverentia amplector ac ostentor. Bigotio ipsi meis litteris importunus esse non sustineo, ad quem si scribes, salutabis eum ex me perofficiose, simulque exquires ex eo cuncta, quae nuper de Auctore partes navium explicante scripsi. Phaedrus magna parte sua jam est descriptus, quae tu felicissime, ingeniosissimeque suggessisti mihi, adeo non censeo premenda, ut injurius essem et adversus Phaedrum, et adversus omnes ejus lectores, si publico non communicarem. Faciam tamen, quod totiens mones, et de quibus amplius deliberandum putabo, omittam. Non quod judicium mihi aliquod sumam in tua, sed ut voluntati tuae paream: erit forte, cum et illa promere, ampliorique cura stabilire dabitur. Mori negotia plane mira et perplexa sunt. Ego non video, qua facundia


page 49, image: s049

sua eluere hanc maculam valeat, quamquam credam eum esse, qui casus quosvis animo, neccio an bene dixero, magno ferre soleat. Non habeo, quod magnoper hac vice scribam, hoc solum oro, ut me gratia tu, sicut hactenus, sic in posterum complecti ne cessare velis; Cl. Gronovium, si forte ad cum scribes, salutari ex me perofficiose cupio. Vale. Upsaliae a. d. 28. Octob. CICICCLXII.

EPISTOLA XXXII. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

CHristianus Hugenius Zulichemius Constantini filius, Juvenis nobilissimus, et Matheseos inprimis peritus, tum arcta mihi junctus jampridem consuetudine, cum commentarios de Phaenomenis Mathematicos moliatur, mox in lucem proferendos, rogavit me verbis seriis, ut, si quid hujus argumenti per hosce terrarum tractus a me corradi posset, ornamento studiis suis futurum, id ne gravarer ad se mittere. Phaenomena tria aut quatuor in hisce regionibus spectata, in quibus et classem navalem, vivis coloribus descripta jam ad illum, ut postulabat, misi. Nunc cum ex fama partim publica, partim ex historia viri Clarissimi Soceri tui sim edoctus, ante expeditionem Regis Caroli Gustavi, nuper defuncti, spectatum in agro Upsaliensi phaenomenon a viris compluribus fide dignissimis fuisse, rogatum te volo, ut ejus ectypum, si haberi possit, mihi obtineas, sin minus, accuratam saltem narrationem, quam amicus meus lucubrationibus suis inserat, ac bono publico divulget. Si quid praeterea similis argumenti aut hi, aut alii ex, amicis tuis viri literati huc conferre potestis, multum vos demerituros esse et me et Hugenium certi estote. Bigotius Kal. Octobribus epistolium breve admodum ex Neustria ad me dedit, quo significabat de repetenda Lutetia se cogitare. Quinctili et Septembri mense ad illum scripseram verbose, etiam ad alios amicos Celtas: neutrius epistolae cum is meminerit, facile persuadeor ut credam eas in via perisse, una cum his quas addideram. Sperare me jubet uberrimas rerum novarum literas, quas ex urbe regia ad me sit daturus. Ex Italia nihil dum accepi, quapropter impatiens diuturnae sollicitudinis occupavi per literas nuper amicos taciturnos, in his Datum quoque, cui de Aeliano negotium operose commendavi. Metuo tamen, ne aut ad plures abierit, aut valetudine parum prospera utatur. Plane enim insolens est, et miraculo simillimum, hoc ejus silentium. A Gronovio etiam nil ad me perfertur, et si Observationes ejus prodiisse, cum ex Cataloga Nundinarum Francofurtensium autumnali, tum ex Graevianis literis intelligam. Idem Livium et Tacitum suis aliorumque animadversionibus illustratos praelo typographico jam commisit. Phaedrum tuum avidissime exspecto, Virgilium MS. recte accepi. Vale, vir Amicissime, Holmiae a. d. VII. November. CICICCLXII.


page 50, image: s050

EPISTOLA XXXIII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

DEbuissem ante octiduum respondisse tuis, verum interveniebant nescio quae negotia, quae me alio trahebant. Caeterum quod tum distuli, nunc quantum possum, expediam verbis. Nam imaginem rei nemo expressit pictura. Faciam hoc autem ea fide, qua mihi relatum est ab litis, qui coram aspexerunt significaruntque litteris ipsi requirenti, quas de verbo ad verbum in Latinum conversas attulit Socer meus in notis ad Historiam suam. Accidit Anno MDCLV. d. 18. Febr. cum solemnis haberetur verbi divini concio in Pago Rasbokil, non multum Upsalia distante, ut serius veniens miles quispiam, dum contendit ad portam templi, haud procul ab ea parte animadvertit ingentem equitum peditumque numerum, qua re non parum commotus templum ingreditur, unumque et alterum rusticorum in proximis subselliis excitat, oratque, ut egressi videant ipsi quoque, quid negotii foris sit. Dum exeunt illi, statim rumor per templum circumfertur de copiis militaribus in proximo. Ergo egrediuntur omnes, sequitur Pastor ipse, solliciti de se, rebusque suis. Cum venissent extra portam, vident arcem pulchre conditam aedificatamque, et ad eam exercitus pedestres equestresque praelio concurrentes in illis ipsis campis, qui proxime templo adjacent. Erant omnia vero tam similia, ut ambigerent omnes, justumne praelium, an species tantum ejus aliqua oculis oblata foret. Adeo conspiciebantur omnia, galeae, cristae, hastae, sclopetae, frena et id genus. Ipsi vultus omnium dignosci poterant, tantoque pugnabant ardore, ut persequerentur se per virgulta, fruticesque passim extantes, ipsisque bombardis iri defectu rerum aliarum caedere se cernerentur. Paulo longius ab iis conspiciebantur naves bellicae velut per sumum aut nebulam ultro citroque vectae, ut solet in praeliis, impetentes se omni genere armorum. Emicabant undique ignes ex tormentis bombardisque pugnantium. Haud procul ab arce velut a latere ambulabat vir corpore procero, pallio demisso, pileo bene lato, velut spectator totius negotii. Qui tandem versus arcem contendens evanuit, et um cum ipso quicquid erat militum naviumque. Durabant haec tempore bene longo, quamobrem aliqui sive propius spectandi studio, sive quin de rebus suis in vicinia erant solliciti, eo contendebant, ubi videbant istaec geri. Verum quo appropinquare se propius putabant, hoc simul intelligebant se abesse longius; denique cum partem bonam confecissent itineris, quae ante a fronte, eadem post a lateribus, et mox a tergo animadvertebant. Sequenti die circa idem tempus codem in loco non exercitus aliqui conspicrebantur, verum turba quaedam atratorum, palliis ad pedes lugentium more demissis, et pileis latis, stans immota in illis ipsis campis, quae paulo post disparuit. Istaec sunt, quae in dictis Rasboensibus campis sunt visa, nemini


page 51, image: s051

non tum statim habita pro omine, quando in illis ipsis campis eo tempore, quo gloriosissimae memoriae Rex Gustavus Adolphus cecidit in acie Lutzensi, tumultus incredibilis pugnantium inter se auditus est iis, qui tum forte iter per eos faciebant. Quorum unus hodieque superstes in hac urbe vivit, verum praeter tumultum illum et clamores caedentium, fugientium, insequentiumque nihil observare potuit, cum de nocte illa fierent. De similibus aliis Phaenomenis non memini alias me hîc audire quidquam. Dabo tamen operam, ut per occassenes explorem, et excutiam memoriam seniorum. Bigotii litteras aliquas saltem ad te avidissime expecto. Aelianum meum ipsi, aliisque viris eruditis per te commendari gaudeo. De historia ejus animalium vellit mihi aurem Cl. Thom. Bartholinus, offertque MS. excerpta, in quibus ait contineri plura, quam quae hodie vulgentur. Verum nihil efficit, nunc quidem, cum tot aliis sim occupatus, nec institutum meum fuerit, Aelianum edere totum. Illustr. D. Biornklou a me exigit, ut finito Phaedro Ciecronis edam Epistolas ad familiares, eo ordine modoque, sicut a Sibero sunt dispositae. Nec negare possum meam operam. Interea ne penitus eadem recudantur, notas paucas difficiliorum locorum adjiciam. Si quae habes ad eam rem spectantia, pro humanitate tua liberaliter communicaturum te confido. Id quod simul enixissime abs te oro ac contendo. Phaedrus aegrotante Typographo decumbit ipse quoque, neque scio, quando proditurus sit in lucem. Vehementer metuo, ne libros tuos nimis diu apud me detineam, si repetis, dabo operam, ut per fidum hominem ad vos transmittam. Cl. Groriovium cum amicis: caeteris, si quando ad eos scribes, ex me perofficiose salutari cupio. Tu quoque, Nobilissime Domine, salve atque vale. Upsaliac 20. Novemb. CICICCLXII.

EPISTOLA XXIV. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

NArrationem de Phaenomeno agri Upsaliensis celebenimo, quam ad me misisti proximis diebus, vir Clarissime, pergratam equidem et longe acceptissimam habui, camque ut Hugenius quampridem consequatur, operam enixe dabo. Aliud, quo classis navalis exprimeretur, in Helmstadiensi tractu nuperrime spectatum rumor constantissimus, ubique differt. Sed ejus accuratam descriptionem necdum sum nactus. De Phaedro tuo doleo et indignor tam lentum negotium esse. Promittit Curio Ubsaliam se jam excursurum esse, ut operas cessantes urgent et impellat, quo speratus finis volumini propemodum detexto imponatur. De Ciceronis epistolis quod cogitas edendis, laudo institutum. Harum principem possideo editionem, et variorum observata ad easdem epistolas, quae apud me videbis, cum huc excurres. Sin adventum tuum propediem nobis exspectandum esse abnuis, quod abominor, mittam libentissime


page 52, image: s052

quicquid hujus generis in scriniis meis delitescit. Recordor in Italia me vidisse elegantem harum epistolarum editionem, quam Petrus Victorius jam senex typis Florentinis curarat describi ad exemplar Medicaeae Bibliothecae antiquissimum, sed ejus editionis copia mihi hactenus quidem facta non est. A Bigotio literas accepi tandem, sed breves, quas hîc vides. Uberiores me habiturum, simulatque Lutetiam revertetur, spem faciat. Quas Quinctili mense ad illum dederam una cum tuis, eas, malo fato, in via periisse invitus animadverto. Gudium necdum Florentiam Roma rediisse ex hisce cognosces, ut mirari jam desinam, quid ille de Phaedri Rhemensis excerptis suspensos nos tam diu teneat. Lutetiae prodierunt familiae Romanae Fulvii Ursini altera fere parte auctiores. Ingentem quippe vim nummorum veterum ad hasce familias pertinentium, qui diligentiam Ursinianam fugerant, Carolus Patinus hinc inde collegit, operique inseruit, cujus exemplar indies expecto. Vale, vir Celeberrime. Holmiae Suecorum CICICCLXII. a. d. IX. Kal. Decembr.

EPISTOLA XXXV. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

REmitto tibi cum summa gratiarum actione litteras Bigotii. Meas ad eum periisse invitus intelligo, cum quia metuo, ne inofficiosus ei videar, tum quia scripseram de Arriano, aliisque, ad quae responsum ejus expectabam. Quae de prodigio nuper, aut phaenomeno Halmstadiensi ex diversis fide dignis accepi, breviter commemorabo. Die 13. Octob. circa tertiam pomeridianam prope Halmstadium, Hallandiae oppidum, ex ipso mari emergebat instar onerariae minoris navis aliqua, cursum ex meridie in septentrionem tendens, quae tamen paulatim in magnitudinem bellicae maximae excrescebat. Apparebant quoque cuncta ejus vela et caetera instrumenta eo modo, sicut solent in bellicis navigiis. In summa quippe habebat vexillum atro-purpureum. Mox emergebant alia aliaque navigia simili modo, quaedam majora, quaedam minora, qualium usus solet esse in bellis. E quarum justo ordine dispositarum medio deinde prominebat arx, haud dissimilis ei, quae est Halmstadii, supra quam spectabatur quidam cultu regio ornatus, vultum versus oppidum Halmstadium dirigens. Paulo post dividebantur naves velut in duo agmina, mutabanturque circa occasum Solis in duas urbes, cum turribus suis templisque ac aliis aedificiis. Plerique nullos milites, nulla signa hostilia memorant conspecta inter eas classes. Unus se velut es majore tormento, verum e longinquo explosum bombum audivisse scribit, cum tremore terrae sumoque. Idem e septentrione venientem ingentem classem sese ait observasse; quam viderit, donec visum noctis tenebrae adimerent. Verum utrum una illa fuerit duarum ante dictarum, an tertia quaedam, non commemorat. Habes, Domine, quod mihi


page 53, image: s053

compertum est de Phaenomeno illo ex litteris plurium, partim Halmstadii, partim in vicinia degentium, qui se observasse ac vidisse ipsos ista testantur. Phaedrus meus alias aliasque nectit moras. Neque ipse festino, postquam ex Curione nostro intellexi, esse inter familiares tuos quemdam Tollium, qui se Notas quasdam Scaligeri comparaturum primo quoque tempore promisit. Quem idcirco velim, ut meo nomine humanissime compelles, et ad solvendam promissi hujus fidem incites. Quae liberaliter ad Epistolas Ciceronis promittis, ea sunt gratissima. Quamquam adhuc sim incertus, num hac hyeme in eis elaborare aliquid possim, cum propter corrigendi molestiam ad lucernam, et oculorum meorum imbecillitatem, tum quia Curio nondum satis ea de re egit cum Generoso Dno. Biornklou, qui editionem illam urget. Nam nisi certus fuerit de eo opere in Scholis et Gymnasiis hujus regni recipiendo, sumptus in id frustra et cum damno suo facturus videtur; in tanta ejus per orbem universum frequentia, et copia. Spem visendi vos, coramque vobiscum agendi intercepit partim Phaedrus nondum absolutus, partim uxor mea ex puerperio decumbens. Puto tamen post mensem unum aut alterum mihi spatium futurum. Vale, vir nobilissime, ac me amare perge. Upsaliae a. d. 9. Decemb. CICICCLXII.

EPISTOLA XXXVI. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

PArum prospera te uti valetudine, cum non levi dolore animi ex proximis tuis intellexi. Sentio videlicet, quanto id non tibisolum, et mihi, studiisque in universum omnibus sit detrimento, quibus tanta cura diligentiaque prodes. Quamquam vereor ne haec ipsa res valetudini tuac sit adversa, illique tui animi ardori vires corporis parum sufficiant. Ut fortasse te non sine gravi caussa jubeam inspicere temet ipsum, et ex veteri formula curare valetudinem, ne dum nimis vis prodesse omnibus prodesse parum valeas. Deus server te; vir optime, ac cito vires tibi restituat. De Tutarchis Hygini dixi olim in Milit. Nav. pag. 309. ex quo loco petes sententiam meam, si tanti videbitur. Quid de Pitulo habet idem auctor, bene est, nec mutari, vel asterisco, ut sit vulgo, insigniri debet. Pitulus est ex Graeco [Gap desc: Greek words] , quod percussionem denotat, sonumque inde natum. Qualis erat, quem ciebat hortator in navi, portisculo suo, sive pertica, qua remigantibus dabat modum in impellendis remis observandum. Eumque intelligit Hesychius, quando [Gap desc: Greek words] exponit, [Gap desc: Greek words] est primum [Gap desc: Greek words] , quod fit portisculo. Deinde junctum ei [Gap desc: Greek words] , sive pulsus ille remorum, ad pulsus ejus modulum seu numerum, quem edebat baculo Hortator. Hinc sedere ad pitulum, est sedere in propinquo, sive vicinia pituli, hoc est eo loco, ubi pitulus editur. Est hoc autem perinde, ac sedere versus puppim. Nam in puppi


page 54, image: s054

stabat vel sedebat Hortator, ibique pitulum dabat. Stat. Lib. VI. Theb. vers. 791.

Et signo de puppe dato, posuere parumper
Brachia; vix requies, jam vox ciet altera remos.

Neque aliud quid intiuit Hyginus. Nam postquam de Gubernatore, Proreta, Tutarchis Argo navis retulisset; de remigibus quoque addere quid vult, et ex iis commemorare, qui ad proram, quive ad puppim sederint. Id ergo profert illis verbis: ad proram et remos sederunt Peleus et Telamon, ad pitulum sederunt Hercules, et (in mea editione quae est Lugdunensis Anno 1600. edita perperam ad est excusum) Idas, ceteri ordinem servaverunt. Hoc vult, versus proram remigum officio fungentes sedisse Peleum et Telamona, a dextro alterum, alterum a sinistro latere, versus puppim vero, ubi hortamentum datur, Herculem et Idam. Caeteros observasse suum quemque ordinem. Facit autem horum specialem mentionem, quia erant velut duces quidam ceterae remigum turbae in suis versibus, seu potius ordinibus, haud secus atque in militia terrestri [Gap desc: Greek words] vel [Gap desc: Greek words] unde et peculiari nomine [Gap desc: Greek words] et [Gap desc: Greek words] appellabantur, sicut dixi cap. 3. Lib. 11. de Mil. Navali. Neque aliud opimone mea, quam Hyginus, voluit Flaccus, quando cecinit lib. 1. Arg.

Hinc laevum Telamon polagus tenet, altior inde
Occupat Alcides aliud mare.

De quo loco tamen amplius videbo in curis secundis meorum de militia navali librorum. In quibus haec, et centum alia explicabuntur, et a me omissa, et a nemine adhuc exposita, si vitam Deus dederit. Phaedrum nulla caussa est, cur tam avide desideres. Si quid boni habebit, id a te profectum erit. Caetera erunt levia, et in usus juventutis nostrae solum scripta, sicut aliquoties testatus sum. Ego tamen nullo sum impedimento, quo minus prodeat, sed typographus, qui nos omnes per sex septem hebdomadas habuit ludibrio, nec manum operi admovit. Pro indicio, quod fecisti de Naumachicis Leonis ago tibi gratias. Quamquam ego de Basilii Naumachicis nuper scripserim, et auctore Anonymo (certe nomen ejus mihi excidit memoria, si quod habet) de partibus navium. Nec scio, an Naumachica Leonis alia sint, quam quae extant in ipsius Tacticis cap. 19. si sunt alia, siguifices mihi, velim. Auctoris ejus de partibus navium aliquoties mentionem fecit apud me Cl. Isaacus Vossius, ex quo proinde certiora omnia de eo poterunt haberi. Nec omittes inquirere meo nomine, si quando ad eum scribas. Vale, vir Nobiliss. ac me, ut soles, amare perge. Deus te servet, annumque novum, cum plurimis sequentibus salvum tutumque transigere faciat. Iterum vale. Upsaliae 30. Dec. CICICCLXII.


page 55, image: s055

EPISTOLA XXXVII. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

DE Tutarchis et Pitulo quae donece me non es gravatus, vir Clarissime, perquam accepta habui. Negligentius, fatcor, consulueram indices commentarii de re nautica tui. Leonis Naumachica Gottorpii olim a me inspecta cujus sint molis, non satis memini: anni quippe duodecim et plures sunt, quod codex die in manus meas primum incidit, nec postea est perlustratus. Bis jam aut ter itineri accinctus fui, ut coram re salutarem: sed inopinati semper aliquid negotii intervenit, et a proposito me revoeavit, ne viae committerer. Nunc cum brevi proceres sint conventuri, vix opinor a rebus meis impetrari posse, ut de itinere hoc cogitem. Te tamen hîc complecti unice defidero. A Bigotio literas accepi tandem, quales sperare me jusserat, hoc est uberes et copiosas. Phaedrum tuum non a me solo impatienter expectari inde colliges. Vale, vir eximie, et me affectu tuo constanter prosequi, ut hactenus, perge. Holmiae Suec. CICICCLXIII. a. d. XIX. Januar.

EPISTOLA XXXVIII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

Misi ad te nuper Phaedrum per novercam uxoris meae D. Loccenii conjugem. Spero tibi redditum, esse, judiciumque tuum avide exspecto. Quamquam, cur expectem, caussa nulla sit, cum ipse sciam pleraque esse minuta pueriliaque. Verum ego non tam quid placere huic aut illi possit, verum quid huic nostrae juventuti esset utile, debui attendere. Quod proinde tu pro humanitate tua excusabis. Quemadmodum et vitia typographica haud pauca, quando ad hoc corrigendi munus plane sum ineptus, libereque id profiteor. Pro litteris Gudii summas ago gratias. Video virum eruditnm suis usibus propriis servare, quae in Phaedrum annotavit. Minime aegre fero, atque adeo nunc etiam in multis ab ipso erudiri cupio. Quamquam si misisset, nihil dissimulaturus eram, quod apparet vel ex loco unico lib. III. 2. Bigotium de me adhuc cogitare gaudeo, speroque adjumentum aliquod ab eo cum in allis, tum in Aeliano. Pro cujus variantibus lectionibus tua ope procuratis transmissisque gratias summas ago, idemque per te fieri apud Gudium per te data occasione meo nomine oro rogoque. Vellem viro longe humanissimo Dn. Bigotio mittere exemplum Phaedri mei, sed qua ratione possim, non invenio. Si tu rationem norti, scire eam cupio. Mauricius hebdomade sequenti praelo commirtetur, uti spero. Utinam et caeteri Tactici ad manus meas pervenirent, qui nec


page 56, image: s056

dum editi sunt in publicum. Scripsi aliquoties de duobus scriptoribus, altero, quiagit de Piratica, altero, qui agit de partibus navium, quorum semel iterumque mentionem fieri praesente me a Cl. Isaaco Vossio recordor, ut tua opera scire licet, ubi locorum degant lateantve; et num ipse eos habeat Vossius, et communicare velit. Nam finito Mauricio nihil agam prius, quam ut mea de Militia Navali emendem, longeque alia faciam, quam ut nunc sunt. Et habeo innumera jam nunc in eam rem collecta. Fac itaque, si potes, ut de his similibusque per te intelligam. Sed nimium abutor tua facilitate, Domine, meisque litteris nil, praeter molestiam tibi creo. Itaque finio, et te gratiae Divinae commendo. Vale, Upsaliae. a. d. 3. Martii CICICCLXIII.

EPISTOLA XXXIX. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

NUdius tertius est, ex quo Gronovii Observationes ad me pervenerunt. De bebat secum attulisse soror uxoris meae, sed ea cistae incluserat, quae nunc demum navigio huc est advecta. Dedi statim bibliopegae, ut conferre possim cum priori editione, ac videre quid accesserit. Miror, quod non librum quartum cadem forma excusum addiderit. Livium ejus impatienter expecto, ac subinde moneo nostros, ut differant emere sibi eum auctorem, donec editio ista fuerit publicata. Pro cura, quam adhibuisti in transmittendo Phaedro, gratias tibi ago debeoque maximas. Te potissimum auctore ac suasore verto nunc Arrianum, eique quantum mihi superest temporis ab aliis laboribus tribuo. Quo successu, tu aliique olim videritis. Quae de Petronio significabas litteris superioribus, fateor me fecisse parvi. Scilicet similia de Livio aliisque superioribus temporibus jactabant. Etiam vereor nunc, ne quis Italus sub nomine Petronii ludum sibi faciat de credulitate aliorum. Valerii Flacci editionem Bononiensem scribis te non vidisse, utrum vero videre desideres non scribis. Fac itaque ut intelligam voluntatem tuam, est enim in Bibliothecae Academiae Catalogo editus Bonon. 1519. Si putas esse tanti, transmittetur liber molis non exiguae, ut qui alia quoque contineat, idonea occasione. Nuper quid notabam de siglis veterum. Observabam Hermannum Hugonem in de prima scribendi origine distinguere a literis singularibus, eoque sine citare Ciceronem pro Murena et Gellium Lib. XVII. cap. 9. Mihi neque Cicero neque Geliius agere de ea re videtur, longeque aliud quid velle, quam id genus, de quo Hugo loquitur, et descripsit Valerius Probus. Si otium fuerit, inspice quaeso locum utrumque ac sententiam tuam aperi. Nam et Vosium pro parte Hugonis stare hactenus video, quod verba attinet, Lib. I. Art. Gramm. cap. 40. Sed jam nimium est nugarum. Tu, vir Nobiliss. Vale, ac me amare perge. Upsaliae a. d. 19. Maii CICICCLXIII.


page 57, image: s057

EPISTOLA XL. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

EXspectavi hactenus nequicquam, si aut Bigotius noster, aut exterorum alii, e numero sodalitii nostri significarent rei literariae nonnihil, quod a te haud ignorari meretur, aut mihi scriptionis argumentum qualecumque suppeditaret, vir clarissime: sed nil epistolarum jampridem peregre ad me defertur, quod tua cognitione sit dignum. Gronovius tamen noster, quod nomen in deliciis tibi esse minime nescio, postremis pollicebatur mox fore, uti per literas te conveniret, sed promissi hujus memoriam illi haud dubie refricabit tuus Phaedrus, cujus exemplar jampridem in manus ejus pervenisse debuit. Nam is, qui fasciculi curandi provinciam susceperat, in Belgium nostrum jam advenit sospes, uti asseverare non dubitant, qui hominem propius novere. Exspecto, ut et Elzevirius me rei hujusce faciat certiorem, cui fasciculus erat inscriptus. Libellos recens editos nonnullos diebus proximis accepi e patria, quos inter Vossianum de fluxu ac refluxu marino commentarium, Lucretium Tanaquilli Fabri observationibus novis illustratum. Poema panegyricum de rebus a Berengario gestis, quod cum Patavii olim in monasterio quodam invenissem, tineis blattisque expositum, curavi describendum, et Hadriano Valesio, Henrici fratri edendum tradidi, cujus animadversiones luculentae accedunt. Denique praeter alia historiam nostrorum temporum spectantia catalogum Bibliothecae Dufrenianae. Studia Cl. Brunneri mihi sunt commendatissima. De Valerii Flacci editione Bononiensi quid vellem, ex Curione jam intellexisti, credo. Sigla veterum non videntur fuisse occultae litterarum notae, de quibus agunt Gellius, et Cicero, aut notae, quales illustravit Valerius Probus, hoc est singularium litterarum, sed [Gap desc: Greek words] , quod et ipsum nomen evincit. Talem codicem Arateorum Germanici se vidisse Petrus Bembus, si recordor, alicubi narrat. Vidi et ego Glossaria complura ejusdem notae. Teneoque nunc in manibus veterrimum Maronis codicem, in cujus margine scholia occurrunt hujuscemodi siglis ut plurimum exarata. Extat id genus Scholiastes quoque Juvenalis in Leidensi Bibliotheca. Merito autem cavêre Imperatores Graeci ac Romani, ne libri Juris hujuscemodi characteribus describerentur, quia librarii, nisi memoria uterentur praesentissima, in hac re labi facillime atque aberrare poterant. Simile scribendi genus apud Seras seu Sinenses etiam nunc in usu est. Vale, Holmiae Suecorum CICICCLXIII. XII. Junii Juliani.


page 58, image: s058

EPISTOLA XLI. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

QUI hos tibi offeret, filius est [Note: de hoc viro et ejus scriptis vide Schefferum de Scriptoribus Suecorum pag. 141. Edit. Molleri, qui eum obisse 8. Jul. 1673. notat. de Filio, cui praenomen Jonae, ibid. pag. 230. qui obiit 17. Febr. 1679.] Laurentii Fornelii, Poeseos apud nos Professoris, amici mei singularis. Qui cum certis de caussis iter ad vos instituisset, atque tibi potissimum propius vellet innotescere, per me, cujus preces posse nescio quid apud te persuasum sibi habet, commendari gratiae me favori tuo voluit. Et est juvenis ingenii doctrinaeque haud vulgaris. Qui cum fructu Gallias et Angliam perlustravit, binisque vicibus in patria tua vixit, Leidaeque publicos honores impetravit. Studiis Imprimis Mathematicis est deditus, Mechanicisque, in quibus paucos creditur habere pares. Quod ipse facile intelliges, si admittere eum voles. Et quia multa de humanitate singulari inaudivit, praeterea nescio quo peculiari gentis vestrae amore tenetur, nesas esse putavit, si non redux nuper factus, te quoque salutaret, officiaque sua, qua posset comitate, offerret. Peto autem, quantum possum, vir Nobilissime, ut ipsum resque ejus tibi habeas quam commendatissima, cum ipsius caussa, quippe qui meretur, tum et mea caussa, qui diligo Juvenem propter rarum ejus singulareque ingenium, propterque parentem ejus, virum vere bonum cordatumque. Neque dubitare debes, collocaturum te beneficium in hominem gratissimum. Pluribus orare pro eo apud te non debeo, quem scio suomet ingenio pronum ad hoc genus bentficii, illisque omnibus bene cupere, qui rerum honestarum studio tenentur. Flaccum misi heri cum studioso quodam, apud Praefectum rei monetariae Dn. Koch degentem. Eum librum obtulisse minime dubito. Vale, vir Nobiliss. ac me, sicut soles, ames. Upsaliae a. d. 20. Juni CICICCLXIII.

EPISTOLA XLII. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

ULtimas meas, quae de libris in Batavia nostra Galliaque nuper admodum editis, atque inter hos de Lucretio Tanaquilli Fabri agebant, recte curatas esse confido, vir Celeberrime. Valerium Flaccum Johannis Baptistae Pii commentario libro illustratum et accepi, nec inutilem fore mihi, in eundem poetam nonnihil observationum paranti, auguror. Videram quidem castigationes Pii in Valerium non nullas laudari a Criticis scriptoribus, sed eas ex


page 059, image: s059

integro hujus commentario esse delibatas ignorabam. Fornelium quod mihi conciliasti, plurimum te amo: dignus est enim ob eximias animi dotes, non mea tantum benevolentia, sed studio atque adfectu horum omnium, qui literis favent. A Bigotio geminam nuper habui epistolam, qui Lutetia jam digressus in Neustria paterna sedem hoc anno est fixurus. Brunneri nostri studia, ut curae mihi fuisse apud illum intelligas, offert et pollicetur vir humanissimus Moerin Atticistam hactenus ineditum, cujus apud Photium in bibliotheca sit mentio. Nam de versione Palaephati quod addit, jam serum est. Ipsas literas ecce. Ex iis cum alia scitu non indigna cognosces, tum illustrissimum Montoserii Marchionem, cui poemata mea inscripsi olim, praefectura provinciae Normannicae nuper auctum esse. Ipse etiam Marchio ejusdem rei per literas me certiorem facit. Addit idem, quod et alii nunciant, regem Christianissimum inter plurimas animi heroici dotes, amore literarum conspicuum, viris per Europam compluribus, eruditionis fama praecipuis, annuum stipendium nuper esse largitum. Inter hos Hevelii et Boeleri Germanorum, tum nostratium Vossii atque Hugenii junioris, habitam fuisse rationem audio. Nam meum quoque nomen quod principibus Achivis permixtum agnosco, id ruborem mihi exprimit, et quidem maximum. Sed cum rei publicae, ut scis, foederatorum Belgarum operam et obsequia addixerim, de admittenda hac munificentia nihil hactenus decrevi, dum intelligam posse id fieri dominis meis minime invitis ac nolentibus. Phaedrum tuum nostro Gronovio se tradidisse significabat ultimis suis Daniel Elzevirius, ac curae sibi rem fore pollicebatur de altero exemplari ad Bigotium mox mittendo. Vale, mi Scheffere. scribebam Holmiae Anno CICICCLXIII. a. d. IV. Julii.

EPISTOLA XLIII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

PRimum gratias tibi ago, quod ad petitionem meam tanta facilitate admittere, tanta humanitate excipere Fornelium nostrum es dignatus. Non potest satis apud me praedicare benevolentiam promptitudinemque tuam, quam summopere suis rebus, etiam in posterum utilem futuram sperat, planeque sibi pollicetur. Facit autem nobis spem fore, ut ad nos excurras hisce diebus. Quod ut vehementer opto, ita etiam enixe oro, ut nostro qualicunque hospitio uti ne graveris. Excipieris a nobis, sicut non pro dignitate tua, quod per facultatum nostrarum tenuitatem non valemus, ita saltem pro copia nostra animo simplici, candido et erecto. Remitto quoque litteras Bigotii, quodque Brunnerum nostrum attinet, fore ei acceptissima, quae pollicetur, scio certissime. Nam ipse quidem abest ab urbe, neque spatio unius vel altevras hebdomadis revertetur. Honorem tibi habitum a Rege Christianissimo


page 60, image: s060

gaudeo, gratulorque tibi, Domine, hoc magis, quia judicio factum intelligo, quod in tanto Rege admiror venerorque. Utinam sic pergat magnus princeps. Non deerunt ingenia praeclara, omnemque impendent operam in illustrandis bonis artibus ac litteris, postquam patronum sibi alicubi terrarum, praemiumque paratum esse sentiant. Mauricius noster lente procedit, dum est unus tantum, qui scit Graece scribere, ex typographis nostris. Et is saepe aliis negotiis impeditur. Utinam, quod petiisse abs te scribit Curio, id impetrare possit, ut huc ex Hollandis unus alterque typographus ad rogatum tuum veniret, sic omnia rectius celeriusque possent expediri. Interea ego Arrianum verto, cujus exemplum ad me missum mire pravum est, licet, qui descripsit, summam se adhibuisse curam testetur. Passim sunt lacunae, verba ipsa misere corrupta, laborque tanto major, quanto minus subsidiorum aliunde suppetit. Nam tametsi prima ejus pars in multis cum Arriano conveniat, tamen ea, qua de priscis Romanorum exercitationibus equestribus agit, non habet, unde ei possit medicina aliqua afferri. Praeterea fragmentum ex Alanica Historia Arriani, ut opinor, ad quod emendandum pariter, praeter ingenium, nil afferri potest. Ego tamen faciam, quantum in me erit, atque prout ad me missia sunt exhibebo omnia, deinde meam in notis declarabo sententiam. Vale, vir Nobiliss. ac me amare perge. Upsaliae a. d. 14. Juli CICICCLXIII.

EPISTOLA XLIV. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

ECce tibi duo folia Mauricii nostri, quae Cl. Bigotio mittes, si videbitur. Plura mittere cum tabellario commode non possum, nec sunt multo plura edita, dum ad alia aliaque typographi trahuntur. Quae Cl. Bigotius in primo folio annotavit, nobis pridem sint provisa, indicataque in animadversionibus. Nec eo minus grata, quia nostram sententiam confirmant. Caeterum ne ea ipsa, quae in mentem venerunt mihi, iterum recipiam, adscripsi conjecturas in margine, prout hactenus occurrebant. Eas vel firmare, vel rejicere, novisque accessionibus locupletare poterit Cl. Bigotius. Quanquam cum subsidii non parum habeam ex Leone ad emaculandum Mauricium, rem mihi faceret longe gratiorem Cl. Bigotius, si quae ad Arrianum habet notata vel ipse, vel alius ex amicis ejus, mihi mitteret, ejusque illam partem maxime, quae agit de exercitatione equitum apud Romanos. Nam illius quidem rei aliunde nulla, vel omnino pauca suppetunt subsidia, et sunt nonnulla ibi, sive primi codicis, sive exscriptoris vitio corrupta manifeste, ac hiulca. Ut ex. gr. ab initio: [Gap desc: Greek words]. Paullo post: [Gap desc: Greek words]


page 061, image: s061

[Gap desc: Greek words] etc. Hujus generis alia sunt pluscula, quae non potest non observasse Bigotius. Et quia nemini, nec Graecorum, nec Romanorum, quantum scio, prodita est ista exercitatio, haereo subinde doctorumque opus habeo subsidia. Quod si praestare mihi ipse dignaretur, non modo mihi rem gratissimam, sed et omnibus, in quorum manus aliquando venient, utilissimam faceret. Tu, si grave non est, ei potes indicare hanc petitionem meam, virumque sponte sua pronum ad talia, auctoritate insuper tua adhortari, agereque cum eo, ut, quae mittere velit, celerrime mittat, quando finito Mauricii textu, Arriani textus describetur a typographo, atque tum ad notas demum venietur. Vellem ipse ei scribere, sed quia intelligo, districtum curis multis, praeterea ad priores meas responsum expecto, hoc quicquid est officii, differam in tempus aliud. Tu velim interea eum meo nomine salvere jubeas, et favere porro rebus meis, sicut coepit. Id quod abs te quoque fieri opto, enixeque rogo, quem propediem coram visurum spero, cum ad nundinas autumnales venero. Vale, Nobiliss. Domine. Plurimum te Brunnerus noster salutat. Upsaliae. a. d. 15. Nov. CICICCLXIII.

EPISTOLA XLV. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

PRO amica gratulatione, litterisque Bigotii et Falconerii summas ago tibi gratias. Remisissem has cum tabellario nupero, nisi me affixum lecto tenuisset morbus per dies aliquot. Video Falconerium habere aliqua parata in Arrianum. Utinam ea velit edere in lucem, et a sua quoque parte juvare rem litterariam. Neque enim mea poterunt impedimento esse ei, qui subsidiis ad talia, quam ego, est instructior. Quod si tamen malit forte sua huc transmittere, dabimus operam, ut una edantur cum nostris quam diligentissime. Quae narras de Plauto Livioque Gronovii, mihi jucundissima fuerunt. Spero habituros nos cum primis navibus. Quid autem Virgilius tuus? quando ipsum habebimus? Nostra lente procedunt, neque ante festum Paschatis eorum quidquam video me polliceri posse. Sed est finiendum abituriente tabellario. Quare te, cum amicis jubeo salvere, ac valere optime. Upsaliae festinante calamo a. d. 19. Febr. CICICCLXIV.


page 062, image: s062

EPISTOLA XLVI. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

PRO Epistola Bigotii gratias tibi ago. maximas. Video subirasci mihi Fabrum, quod recesserira nonnunquam a sententia ipsius. Ferendum erit, quod non poterit mutari. Judicabunt intter nos eruditi. Nam quod ait affinxisse me nonnulla ipsi, quae nunquam cogitaverit, id equidem, quale sit, non intelligo. Si quid factum est, errore factum est, et quia rudis ego stylum ejus parum intelligo. Tu si observasti quidpiam, indica quaeso. Scripsi hoc nomine ipsi Bigotio, cui, nisi grave est, mittas epistolam. Negotium cum Falconerio tuae fidei diligentiaeque committo totum, eumque perofficiose ex me salutari cupio, si quando litteris invisas. Quae Bigotius de Valesio promittit, fac, ut expediat, meis que precibus tuas adde. Nostra negotia lente hîc procedunt, cum ob alia, tum quia multis laboribus, ob molestissimum, quo fungor, officium, obruor. Vale, vir Nobilissime, et me amare perge. Upsaliae a. d. 8. Mart. CCICCLXIV.

EPISTOLA XLVII. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

CUM proxime nonnihil litterarum dabam ad Bigotium et tuas misi eadem opera, et de Arriani Tacticis, ut quantnm in se esset, tibi gratificaretur, verbis enixissimis denuo rogavi hominem, atque obtestatus sum. Eram et de Plutarcho additurus, nisi quod nimia Brunneri nostri festinatione nuper factum est, ut parum recordatus sim, quaenam is ex magni scriptoris opusculis potissimum recensenda ac in lucem proferenda sibi proposuerit. Hoc ubi certius ex te cognoscam, opera a me dabitur, ut, si quid operum Plutarchi latet in vetustis apud Celtas bibliothecis, unde editiones vulgatae castigari atque emendatiores fieri possint, id ut in gratiam amici nostri a Bigotio excutiatur quamprimum, et ad nos mittatur. Hesterno die litteras Dantisco accepr, per quas amicus non nemo me rogat, uti copiam faciam navalium ac maritimarum legum Suecicae gentis, si quae in publico circumferuntur, praesertim Latino aut Germanico sermone conscriptae. Esse enim in illa civitate hominem juris peritum, qui luculentos ejus argumenti commentarios paret. Si quid harum rerum a Suecis in lucem sit prolatum, ex Socero tuo omnium optime poteris doceri, ni fallor. A Bigotio recentes admodum ante triduum accepi, quas hîc


page 063, image: s063

vides. Is cum valetudine adversa diu conflictatus tandem nunc convaluit. Ex Belgio aut aliunde, quod nuntiare possem, nihil omnino rerum novarum ad me perlatum est. Vale, vir eximie, et salve cum clarissimo Brunnero. Exarabam propere Holmiae Suecorum a. d. 24. Martii Juliani CICICCLXIV.

EPISTOLA XLVIII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

REcte meas ad Cl. Bigotium curatas esse gaudeo, eoque nomine tibi me debere plurimum agnosco. Pro cura tua de Arriani Tacticis ago gratias. Ea, prout reperi in meo codice, converti pridem in Latinum, notas quoque uberes adjeci, quibus, quae suspecta sunt, indicantur. Si quid aliunde inteeca accidet subsidii, in lucro veluti ponetur. Quod Bigotius de aetate ejus scribit, pluribus jam ante exsecutus sum ex ipso scriptore. Neque in me quidquam deerit, quod ad divulgandum eum pertinere intellexero. Sed en tibi nova obstacula. Typographi dico, quos nuper ex Belgio conduxit noster Curio, a conterraneo suo Joh. Pauli pessime corrupti, parant abitum, et contra fidem datam, scriptoque comprehensa pacta plus exigunt a Curione, quam ipse dare sine damno potest, cum praesertim plus jam ante promiserit, quam vulgo dare solent in Hollandia. Nempe postquam eos vestimentis omnique alia re necessaria instruxit, nimis diu esse sibi videntur in opere, prius quam possint et pecunias accipere. Et quia Curio parauis, est ad aequa omnia, impositum ipsis in Consistorio Academico, ut ne prius excedant urbe, quam rationes crediti solutique reddiderint. Sed homines licentiosi abituros se minantur omnibus invitis. Quod propterea scribo, ut si eis accidit quidpiam, quod nollent, ipsorum, nulla nostra factum culpa intelligas. Simul videas, quam misera nostra sit conditio, qui cuneis velut atque machinis extundere singula, quae in lucem dare volumus, adigimur. Quin imo huc scriptum nuper est Argentorato, etiam Freinshemii in eum notas ibi publicari. De Fabri indignatione scripsi nuper, petiique ut quid judicares de ipsa, mihi significare velles, dicereque, si quae observaveris, quibus eam sim promeritus. Quod quia nondum factum est; idem proxime abs te expecto. Quae Socer meus respondet, addidi in scedula ipsius manu scripta. Brunnerum hactenus non vidi, nec adire ipsum licuit per occupationes alias. Dabo operam, ut ipse tibi scribat proxime. Vale, vir Nobilissime, ac festinationi meae ignosce. Upsaliae a. d. 29. Marti CICICCLXIV.


page 064, image: s064

EPISTOLA XLIX. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

OPeras illas Typographicas socordes et nequam, recte omnino feceris, si pro ea, gua polles, auctoritate in ordinem redegeris, et pro meritis haberi jusseris, vir Clarissime. Ne mireris tamen occasionem querelae justae tibi esse subnatam: testor et adfirmo, mihi quoque, ex quo hîc sedem fixi, non dispar negotium a tribus quatuorve nebulonibus ex numero meorum popularium fuisse exhibitum, quos aut ipse ex Belgio in comitatu meo adduxeram, aut meis impensis postea huc devehendos curaram. De ancillis nostratibus eadem omnia asseverant, qui opera non paucarum hîc sunt usi: eas nempe ipsas, quae frugaliter naviterque in patria sese gessissent, simulatque huc delatae essent, ita mores atque instituta harum imbibisse regionum, ut supinas pigerrimasque et immundas in omnibus se praestarent. Quod nisi in hac civitate frigerent leges, de meis sycophantis poenas sumsisse poteram, quod ut apud vos fiat de vestris a te pendet. Die crastini expostulabo cum Plumero super hac re, hominemque hortabor, ut officii sui fungos nostros admoneat: nam ejus consilio haec ab illis fieri minime opinor. Proxime scribebat idem Plumerus, praelo se subjecisse Minervam Scioppii Sanctianam. Habere se et praelo paratos integros Trajani Boccalini in omne Taciti corpus commentarios, vernaculo sermone conscriptos. Paschalii Grosippi Grammaticalia opuscula, vulgaris exemplaribus longe auctiora, aliaque cum Schioppii, tum Sanctii, quae aut lucem hactenus non viderint, aut pretio haberi non possint: haec ille, quid Bigotius ad me perscribat ex hac ejus epistola uberius cognosces. in tuis ad Phaedrum animadversionibus nil recordor occurrere, quod Fabrum offendisse potuit, sed vir ille eo est ingenio, ut, quo benignius habeas, eo plus sibi indulgeat. Vale Holmiae V. April. CICICCLXIV.

EPISTOLA L. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

NON incuria ignaviaque factum, ut tam diu retinuerim litteras Bigotii, sed quia interveniebant publica, eaque negotia, quae per octiduum et amplius occupatum non sinebant quidquam aliud agere. Quare dabis tarditati meae veniam, nec eo secius in posterum mittes, si quae pertinentia ad litterarum studia ab amicis accipies. Mihi certe in hac parte terrarum degenti nihil potest gratius accidere. Bigotii vero binae eo mihi jucundiores fuere, quod me facerent certum de ipsius Arriano MS. Neque possum satis commendare ac


page 065, image: s065

amare hunc ipsius erga me animum, id quod publice etiam profitebor suo tempore. Tu si scribes ei, fac, ut intelligat, agnoscere me beneficii hujus magnitudinem, et praedicare paratum esse. Quae de Petronio scribit, sunt notatione digna, veroque proxima. Quo enim alias pertinuerit tam arcta MS. ipsius custodia? de qua memini jam olim aliquid legere me in litteris Italorum ad te scriptis. Et apparebit suo tempore. Frustra enim est, qui se impositurum sperat facile tam docto et in talibus exercitato. Habui his diebus litteras ab Andrea Bosio, eruditissimo viro, in quibus referebat se nunc esse totum in adornando Josepho, habere ejus quaedam MSS. et expectare plura a Boineburgio, petitque a me, ut si quid nossem, quod juvare eum posset, indicarem. Ego, qui a talibus sum destitutus penitus, hoc viri humanissimi desiderium tibi aperio, et occasionem monstro beneficii praestandi homini, ut scio, minime ingrato. Sed tu videris, quid factu sit commodum. Promittit alias Cornelium Nepotem emendatiorem, quam prodierit unquam hactenus. Item editionem iteratam Dissertationum, quas scripsit de Pontifice Maximo. Gronovio nostro litem esse ortam cum Tabore nunciant studiosi nostri Giessa ad me perscribentes. Utinam talia non distineant virum eruditissimum ab aliis utilioribus. Sed finire cogor epistolam, festinatione summa scriptam, cui tu quaeso ignosce, ac me, ut soles, prosequi favore tuo perge. Vale. Upsaliae. a. d. 26. April. Anno CICICCLXIV.

EPISTOLA LI. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

HEsternus dies attulit a Bigotio nostro mihi epistolam, cui adjuncta erant nonnulla te spectantia, quae hîc vides, vir Clarissime, utinam studiis tuis profutura. Nam id quidem praecipuo est nobis in voto. Quid rerum apud Italos Gallosque nunc geratur ut plenius cognoscas, mitto, quae super hoc argumento ad me perscribit idem ille Bigotius. Nam aliud, quod nunciare possim, nil omnino occurrit. Ad tertium Livii Gronoviani volumen edendum lentius quam velim, sese accingunt operae Typographicae. Fore nihilominus ut hujusce curae omnia in lucem hoc anno proferantur, sperare nos jubet Elzevirius bibliopola. Plautus amici nostri nondum ad me pervenit. Quas mones Arriani Tacticis adscriptas esse castigationes, eae quin a Bigotio sint profectae, vix est dubitandum. Vale, et amicos communes saluta. Holmiae CICICCLXIV. a. d. XXIV. Maii.


page 066, image: s066

EPISTOLA LII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

TUas una cum Cl. Bigotii litteris, et Basilii Naumachieis recte accepi. Non potes credere, quanto gaudio me affecerit Basilius ut quem videam continere non pauca rebus meis valde conducentia. Quare et tibi gratias ago maximas, et ut Bigotio interea agas meo nomine, si forte scribes, etiam etiamque oro. Nam ipse illi scribere nunc per varias occupationes nequeo, et expecto meuro de Philosophia Pythagorica opusculum, intra dies paucos finiendum, ut una possim mittere. Notae marginales in Tactricis Arrani, non sunt Bigotii, sed alterius (ut scribit ipse,) qui librum illum habuit a Bigotio utendum. Est mihi MS. quidam codex, in quo vita S. Odiliae, sic incipiens: Temporibus Hinderici Imperatoris quidam dux illustris. finiens: per omnia secula seculorum Amen. Item alia ejus descriptio, incipiens: Dum ortum sponsi, sanctam videlicet ecclesiam. finiens: praestante Domino nostro Jesu Christo. Item de vita ducis Athici sive Adalrici, incipiens: Erat temporibus Dagoberti. finiens, per omnia secula seculorum, Amen. Item de vita S. Hydolphi incipiens: Nutrix S. virginis Odiliae. finiens, cujus se mancipat militiae. Item alia hujus generis, quae nescio, an a quoquam ante sint publicata. Continent non pauca, ad Dagobertum pertinentia. Si scirem ante non esse edita, et mereri lucem, ederem. Tu videbis, et ab amicis cognosces, quid de his statuant. Non possum plura hac vice, quia me interturbant amici moleste officiosi. Vale, et ut soles, res meas tibi habe commendatas. Upsaliae. a. d. 31. Maii. CICICLXIV.

EPISTOLA LIII. NIC. HEINSIUS. Joh. Scheffero. Upsaliam.

PErlatur est ad me nudius tertius Gronovii nostri Plautus, una cum ejusdem libello apologetico, variisque praeterea aliorum lucubrationibus recens in lucem emissis, quibus et Longinus Tanaquilli Fabri castigationibus atque annotatis illustratus erat adjunctus, vir clarissime. Plauti et libelli apologetici geminum exemplar quia illic offendebam, persuasus sum ut crederem, tecum mihi munus istud esse dividendum. Nam amicus noster hactenus non monet, quid libris hisce cupiat factum. Tradidi itaque Curioni volumen utrumque ad te mittendum, et quidem ea lege, ut, si male conjectura a me facta sit, atque alii sit munus destinatum, tu perlectos codices sis redditurus, sin divinus fui et verax augur, amici nostri munificentia solide fruaris. Mitto et Petronii fragmentum typis Patavinis descriptum, de quo judicium tuum ne


page 067, image: s067

apud me premas obsecro. Nam mihi libellum animo attentius pervolvendi otium haud fuit. ad Trimalchionis caenam spectant pleraque, ut tute arbitrari potes. Bigotium proxime percunctabpr, quid de codice tuo, varias variorum vitas complectente, sit statuendum. Ex Italia litteras ab amicis tandem accepi. Narrat Falconerius Romae sub praelo esse Ezechielis Spanhemii dissertationem de utilitate atque usu veterum numismatum, tum imagines virorum illustrium ex gemmis ac nummis antiquis depromptas et hactenus publice non visas. At Datus de Florentinis suis Franciscum Redium dedisse publico observationes de natura viperarum novas. Valerium Chimentelliam moliri commentarios in inscriptionem Pisanam, in quibus et de veterum sellis sit acturus. Edi praeterea observationes naturales Academicorum Etruseorum. Cardinalem Palavicinum praelo subjecisse Historiam Concilii Tridentini, curis secundis nunc adauctam, quam opponit Historiae ejusdem argumenti a Paulo Veneto conscriptae. Parari pvaeterea publico observationes Mathematicas Caroli Rinaldini, Alphonsi Borelli de motu animalium opus. Denique versari sub praelo varia diversorum scripta, sed Etrusco idiomate contexta. Haec volebam nescius ne esses. Vale, vir Eximie, properabam. Holmiae CICICCLXIV. a. d. IX. Junii Juliani.

EPISTOLA LIV. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

REmitto tibi Petronii fragmentum, quod cum voluptate summa perlegi. Video pluscula jam ante esse edita. Quae nunc primum accesserunt, valde sunt corrupta, credoque, non aliam esse caussam, cur omitterentur hîc illicve aliqua a librariis, quam quod essent perditissima. Verba continent, et locutiones alias non observatas, ut saplutus, lupatrix, praxim, coelus, balneus, abstinax, nervia, nesapius, scelio, offla, molestare, gaudimonium, et id genus: nec tamen ideo rejicere audeo, cum et alias Petronio familiare sit recedere nonnihil a communi consuetudine, et caetera mirifice conveniant cum iis, quae vulgo exstant. Contuli et locum Sarisberiensis, qui probare fragmentum hoc videtur. Quare facile existimo, verum esse, ac propterea mereri, quod consideretur amplius, libereturque a virus, quibus scatet, quantum potest fieri. Et habeo jam aliqua notata, quae promam, si non ingrata fore intellexero. Interea ecce tibi meum de Italica Philosophia libellum, de quo velim judicium mihi perscribas tuum: mitto quoque Bigotii Arrianum, sicut ipse voluit, cum summa gratiarum actione. Plautum Gronovii cum alio libello reddam, quandocunque jusseris. Haec festino scripsi calamo, et fasciculum adjeci ad Cl. Gronovium, quem ad eum curabis, quandocunque occasio fuerit, Vale. Upsaliae 3. Julii CICICCLXIV.


page 068, image: s068

EPISTOLA LV. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

OCcuparunt me praeter solitum diebus proximis curae publicae, vir Glarissime, et immane quantum distraxerunt. Tum et ex urbe rus proficisci sum coactus, ut amici et popularis mei nuptiis interessem. Quae caussa est, quod litterarum nihil a me in manus tuas perfertur jampridem. Sed nec iterare lectionem fragmenti Petroniani hactenus est datum. Quod genuinumne sit an adulteratum, tibi harum rerum sagacissimo censori arbitrandum relinquo. Ut tamen sententiam meam intelligas, quod videris velle, in toto orationis contextu pauca occurrunt, quibus elegantiae Petronianae nitor et vestigium indubitatum prodatur. Narrationem de Vitriario frigidissimam agnosco. Et tamen sunt hîc illic, quae eruditionem saeculi vetusti prae se ferant. Ut deVenere strabosa (Strabosus enim, non Strabonus opinor scribi oportere) Venerem quippe Strabam nonnullis habitam ad Artem Amatoriam Nasonis palam pluribus feci. Octavius Falconerius emunctae vir naris, Roma perscribit, non posse se persuasum habere, ut Petronianae indolis credat hunc libellum. Quibus fere paria censet noster [Note: Vide Gronovii Epist. ad Heins. CCCXCV.] Gronovius, nisi quod is arbitratur, fragmenti hujus auctorem, quicunque is sit tandem, Petronii plura vidisse, quam nunc in publico circumferantur. Unde fit, ut in nonnullis, quae depravata ducit, conjecturis indulgeat. Sed tu haec, et si quae plura sunt, omnium optime videbis. Eruditissimum tuum de Philosophia Italica commentarium percurri tantummodo oculo festinante hactenus, totum intentiore cura mox perlecturus, pro quo gratias interim ingentes, et quantas pro tam exquisito munere haberi par est, habeo. Gronovio exemplar suum propediem mittetur. Qui recte ordineque factum nuper nunciabat, quod Plauti sui atque alterius libelli copiam tibi fecissem. Quatuor exemplaria Philosophiae Italicae in Gallias mittenda tradidit mihi Curio noster. Primum horum ad Bigotium, ad Valesium secundum, tertium, ac quartum ad Menagium atque ad Capellanum spectare addebat, nec defuturus sum mandato. Rerum novarum nihil nunc in promptu est, nisi de bello Brittannico apud nos metum esse, ac contagionem illic nonnihil jam coepisse grassari. Vale, Holmiae Suecorum CICCICLXIV. a. d. V. August.


page 069, image: s069

EPISTOLA LVI. JOH. SCHEFFERUS. Nic. Heinsio. Holmiam.

MEum de Philosophia Italica opusculum fuisse tibi non ingratum, gaudeo, deque eo judicium tuum, cum per otium amplius inspexeris, requiro. Tot ejus exemplaribus in Galliam Hollandiamque mittendis molestum tibi fuisse Curionem nostrum, aegre fero. Promiserat ipse, se daturum operam, ut citra tuam molestiam per nautas hoc negotium conficiatur. Nunc video abuti eum bonitate tua, quae quia simul meos usus Ssectat, pro ea summas tibi ago gratias, et occasionem quaero cupide, qua vicissim meam promptitudinem testari tibi valeam. Petronii fragmentum et tibi et aliis suspectum esse video. Ego quoque deprehendo pluscula in eo, ad quae haereo. Infinita tamen depravata, mutila, et glossis interpolata censeo. De omnibus cum cura, alia occasione. Nunc enim propter occupationes alias non licet. Quid de Livio Gronovii, grassante sic contagione per Amstelodamum atque Leidam, sperandum nobis sit, scire vehementer cupio, nam a Gronovio quidem ipso nihil habui litterarum longo tempore. Vale, vir Nobilissime, ac me amare perge. Upsaliae. a. d. 16. August. CICICCLXIV.

EPISTOLA LVII. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

GRatiarum actione tardius, fateor, apud te defungor, vir Clarissime, quam aut officii mei ratio, aut munus longe praestantissimum postulabant. Sed inde publicis negotiis, hinc valetudine minus confirmata interpellantibus, jam pridem meus vix fui. Et tamen Arrianum ac Mauricium tuos majori jam ex parte perlegi, nee sine fructu praesentissimo, dum nulla ex observatis tuis pagella non doctiorem me reddit. In Gallias ac Bataviam nostram destinata abs te exemplaria ut tuto illuc quamprimum perferantur, quantum in me, diligentissime curabitur. De Petroniano fragmento publici juris faciendo si cogitare pergis, communicabo tecum, quicquid binis jam litteris in illo castigavit atque illustratum reddit noster [Note: Epist. CCCXCIII. et cccxcvii.] Gronovius. Is ante Februarias Kalendas Livium suum in lucem proditurum spondet. Sed ob hibernas itinerum difficultates vix ante Majas Kalendas libri tam desiderati exoptatique exemplaria sperare possumus. A Bigotio de die in diem litteras expecto, quem Lutetiam ex Neustria jam rediisse opinari licet. Claudianus meus lucem jam pridem videt, cujus tamen


page 070, image: s070

nec ipse hactenus compos sum factus; cum lues per Bataviam universam hac aestate atrociter grassata commercium cum Suecis omne quodammodo abruperit, certe in annum proximum rejecerit. Eadem illa lues Cornelium Schrevelium e vi vis sustulit, majori liberorum suorum, quos denos aut duodenos reliquit, quam rei litterariae damno, cum multa conaretur quidem ad ornandum eruditionis nomen, sed pauca bene, in describendis aliorum animadversis unice occupatus, idque nullo fere adhibito delectu. Haec nunc: Amicos omnes jubeo salvere. Vale, vir Celeberrime, et me, ut solebas, ama. Holmiae Suecorum CICICCLXIV. a. d. VI. Decemb.

EPISTOLA LVIII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

NON meretur gratiarum actionem munus tam exiguum, praesertim apud eum, quem tot pridem officiis beneficiisque habes tibi devinctissimum. Neque opera mea tanta est, quam illustrando utrique adhibui scriptori. Scio vires ingenii mei, et conatus saltem non displicere tibi tuisque similibus cupio. Quorum proinde judicium de illo ac sententiam perscribes, cum intellexeris. Praecipue Gronovii, quem miror tam diuturnum pertinaxque silentium servare; etiam Bigotii, quem spero tuo studio accepturum, quod illi cum caeteris viris doctis a me destinatum est. Ignosce, quaeso, meae fiduciae, qua tibi toties negotium facesso. De Petroniano Fragmento cogitavi aliquoties, et adhuc cogito. Itaque si me juvare tua aliorumve voles opera, rem facies gratissimam. Vidi pluscula in eo, ut opinor, non inconcinna. In aliquibus adhuc haereo: ut iu illo tangomenas, bis occurrente iisdem litteris. Sed et quid ista velint, nec dum assequor, quibus prae mala sua et cornua nascuntur. Item, Staminatas duxi, et plane matus sum. et frigori laecasim dico. et pentiacum et pollicem porricino et scelio. et odaria saltare. et cromataneas et marcutia, et mufrius et baci ballum. et matautata, et saucunculum. et barcalaeda, idem excatarrisasti. Sunt et alia, quorum auctoritatem quaero adhuc apud bonos auctores. Ut, quod malus fatus, masculine esset pro neutro, non uno in loco, nervia pro nervis, et hujusmodi. De quibus et ego amplius alio tempore, cum nunc per occupationes publicas, et solennem actum Magistrorum promovendorum, qui celebratur hodie, non possim. Vale, atque sicut hactenus, ita porro me tuum esse patere. Upsaliae a. d. 13. Decemb. CICICCLXIV.


page 071, image: s071

EPISTOLA LIX. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

REspondere tuis jam ante octiduum debueram, sed expectabam nostros Mathematicos, qui aberant ab urbe, sicut solent, per hos dies festos. Interea redduntur litterae mihi Curionis, cum Fragmento Petroniano, et binis Cl. Gronovii epistolis. Pro quibus omnibus summas tibi ago gratias. Gronovium video ambigere, fraudisque suspectos habere Dalmaras. Ego quoque haesi semper haereoque: non tamen infeliciter expressisse Petronium ubique fere existimo, quicunque tandem fuerit, fragmenti ejus auctorem. Sunt enim in eo doctae locutiones plusculae, quaeque aliud sapiunt saeculum, quam qua scriptus ille liber in praefatione dicitur, qui continet id fragmentum. Quia tamen dubitare scio multos, facturusne operae pretium sim, si quae in mentem mihi venerunt de tot corruptis in eo scripto locis declarem, ignoro. Denique quid tu existimes, scire vehementer cupio. Sed ad Mathematicos revertor nostros. Observarunt illi sydus utrumque, more Mathematicorum, per tubos et instrumenta caetera. Daboque operam, ut proxime delineata habeas omnia: sic enim pollicitus mihi est Rudbekius noster. Quid portendant, indicare omittunt, cum plerisque nostris sit persuasum, aut nihil certi portendere, aut si portendant, sciri id haud posse. Quare veluti consensu quodam eos rident, qui spes metusve huic illive populo per divinationes suas injiciunt. Si quid vero deinceps intellexero, dabo operam, ut in tempore significem. Litteras Gronovii remittam proxime. Nunc enim otium non fuit deseribendi omnia, quae ex illis faciunt ad institutum meum. Vale, vir Nbbilissime, annumque hunc novum, cum plurimis subseqnentibus tuo publicoque bono laetus valensque vive. Upsaliae a. d. 10. Januar. Anno CICICCLXV.

EPISTOLA LX. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

COmpertum ex rumoribus publicis haud dubie habes, vir Clarissime, Britannos foederatis Belgis denuo minitari bellum, nec minitari tantum, sed ad Martern apertum rem jam devenisse. Per quas turbas tam atroces fit, ut totum me ad occupationes ut ingratas, sic publieas tamen, cogar convertere, humaniori litteratura ad tempus valere jussa, cum alia ex aliis mandata per singulos tabellarios a patria ad me perferantur, quae otio omni mihi interdicant ac Musarum sacris. Quapropter ignoscas mihi par est, si paria tecum non facio, et scriptionis officium mutuae paullo negligentius usurpo. Interim recte


page 072, image: s072

te facturum censeo, si fragmentum istud, quod sub Petroniano circumfertur nomine, nuperque admodum luce donatum est, rursus publico permittas. Esse enim in illo nonnulla, quae gustum antiquitatis haud dubium nobis dant, prorsus ut credam persuadeor: nam de omnibus id adfirmare non ausim. Nonnulla ex iis, quae negotium tibi facessebant, jam castigavit noster Gronovius, ut ex literis ejus cognosse potuisti. Quid Mathematici vestri observarint in cometa nupero, desidero, ut satisfiat curiositati quorumdam amicorum per Italiam Galliamque ac Germaniam, qui super ea re per literas, me consuluerunt: divinationes et vaticinia astrologica nil moror. Inter viros horum studiorum peritos haud convenit, cum alii unum solum modo cometam apparuisse contendant, alii duos, sed tempore diversos et loco. Ex Belgio tabellarius nec dum adveoit, ut nunciare vix possim, quid illic nunc rerum geratur, nisi hoc unum, ad bellum omnia necessaria parari, brevique in promptu fore centenas naves omni armatura instructas. Claudiani exemplaria duo aut tria ex Belgio proxime accepi, quorum unum tibi servetur. Arriani et Mauricii, quae in Gallias, ut scis, destinabantur ante hos tres menses, ne nobis perierint, metuo. Ajunt enim navem ferro onustam, quae hinc in Hollandiam contenderet, in mari Balthico vi tempestatis esse depressam; sed nomen navis a me ignoratur. Vale, vir Celeberrime, et amicos meis verbis, ni molestum est, salvere jube. Exarabam Holmiae Suecorum CICICCLXV. a. d. VII. Februarii.

EPISTOLA LXI. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

ETsi nihil mihi sit jucundius, quam creberrimas abs te accipere litteras, tamen raritatem earum excusari mihi, non erat necesse, qui jam pridem intelligo, quantis nunc negotiis obruare. Neque alia est caussa, quae me parciorem esse in scribendo jussit proximis hisce mensibus. Tametsi enim erat, super quibus sententiam exquirere tuam non una vice volebam, tamen nugis meis serias res tuas interturbare nefas videbatur. Qua in re si quid a me peccatum est, inscitia potius quam ignavia censebis factum. De cometa promisit nuper Fornelius noster, ipsum se ad te scripturum. Quae res effecit, ut deinde hanc curam ejicerem ex animo. Nunc denuo cum ipso egi, promisitque is nonnihil post horam unam atque alteram, si accepero, una cum his transmittam. Rudbeckius studiose colligit judicia exterorum de eo (et cum singulis tabellariis huc mittit alia aliaque Illustr. Cancellarius) postquam bonam illorum nactus erit copiam, et jam, quid alii sentiant, intellexerit, se suam quoque proditurum scripto promittit sententiam. Esse enim sibi quaedam observata, quae adhuc nemini, quantum videre potuerit ex his, quae hactenus accepit. Quare petit, ut ne nimium festines, namque daturum operam, ut paulo post habeas accuratius quid, quam nunc statim possit dari. In eo


page 073, image: s073

conveniunt plane Rudbekius, Fornelius, aliique, quod existiment non fuisse unum cometam, verum duos diversos, cujusque sententiae rationes satis firmas proditurum se Rudbekius recepit. Tu censebis suo tempore. De Claudiano feliciter emisso tibi gratulor, proque liberalitate tua tibi ago gratias maximas. Casum fasciculorum nostrorum aegre fero, et, si certi de eo erimus, resarcire illum proxima occasione quaero. Petroniana mea properant ad finem. De editoone tamen eorum adhuc haereo incertus, donec forte per occasionem demonstrare tibi potero, judiciumque tuum coram explorare. Sed diutius molestus tibi esse non sustineo. Ergo Vale, ac, ut soles, me amare perge. Omnes Amici perofficiose te salutant. Upsaliae a. d. 14. Febr. Anno CICICCLXV.

EPISTOLA LXII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

QUod in remittendis Gronovii litteris fui tardior, non alia est caussa, quam quod Curio noster se quotidie dictitaret abiturum, cui rectissime credi posse confidebam. Nunc quia video adhuc per dies aliquot hîc mansurum, en tibi eas, una cum dissertatione mea de auctore fragmenti Traguriani. Quam nisi grave est, velim perlegas, judiciumque de illa tuum mihi perscribas. Cl. Gronovii observationes admodum me delectarunt. Unam tamen non intelligo, quando ex Martialis VIII. 59. citat, Autolyci tam piperata manus, nam in editis, quos ego vidi, non est piperata, verum piceata. suspior, Scriverium illo modo habere. Verum eum videre non licuit, quia hîc est nemo, qui exemplar ab eo editum habeat. Tuum et Gronovii judicium de Auctore dicti fragmenti libenter simul publicarem, si scirem, non ingratum id vobis futurum. Tu sententiam perscribes tuam, et quid fieri velis aut non velis, indicabis. Gratam Cl. Dn. Capellano fuisse voluntatem meam laetor. Utinam ad ipsum, amicosque caeteros pervenire nostra possent. Nunc dubito, propter ea, quae scripsisti nuper. Nautae nomen, cui commissa fuerunt, ignoro, nec nunc adest Curio, ut ea queam scire. Scribam mox, si veniet; quod spero. Interea Vale, vir Nobilissime, ac me amare perge. Upsaliae 3. Mart. CICICCLXV.

EPISTOLA LXIII. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

COmmentarium tuum de Stylo, Curionis nostri opera, accepi, munus longe gratissimum: qui etsi Ubsaliam tunc denuo se cogitare significaret, neglexi tamen Claudianum illi ad te perferendum tradere, quod in valetudine adversa, cum qua mihi res erat, cogitationes occupabantur. Cl. Rubekium jam


page 074, image: s074

absolvisse opinor, quae super cometa nupero meditari dicebatur, quod cometa ipse jam desierit apparere. Sunt et alibi terrarum, qui in eodem argumento exercentur, a quibus illum praeveniri nolim: ejus rei indicem mitto epistolam, quam ab amico proxime accepi. Mitto et Bigotianas litteras, quod complectantur nonnulla, quae tibi fore haud ingrata sum opinatus. Et has et illas, si sine incommodo tuo fieri id potest, ad me reverti quamprimum cupio. Livius Gronovii publico jam donatus, tarde admodum ad nos perferetur, quod piraticis incursibus mare infestetur. Vale, vir celeberrime. Holmiae CICICCLV. die XXVIII. Martii.

EPISTOLA LXIV. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

REddo tibi litteras cum summa gratiarum actione. Phaedrum denuo a Fabro esse editum video, idcirco videre ipsum impensissime desidero. Quod si per calamitatem bellorum huc transmitti non porest, optarem describi ea, quae ad me pertinent, atque huc curari per tabellarium, neque enim tam multa esse possunt. Mentelius num edito Petronii fragmento aliquod de auctore judicium, vel notas emendationesve adjecerit, scire aveo. Quae de cometa perscripsisti, Rudbekio legenda dedi. Respondit, sibi pridem jam compertum esse, unum fuisse, non duos. Pleraque quae parata habebat, tradidisse igni ob caussas, quas coram referam suo tempore. Velle tamen tuam in gratiam nonnulla, quae repetere memoria possit, consignare denuo, ac ad te mittere. Id simul hac ipsa indicavit hora, se cum quibusdam aliis hodie mane observasse alium cometam bene magnum versus Orientem, quem oravit, ut et tu consideres, quidque de eo observarint alii, in posterum significes. Livium Cl. Gronovii prodiisse gaudeo, illiusque compotes nos futuros suo tempore confido. Claudianus tuus quandocunque venerit, erit rnihi longe gratissimus. Vale, vir Nobilissime, meque, sicut soles, ama. Upsaliae a. d. 31. Martii CICICCLXV.

EPISTOLA LXV. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

DE Phaedro Tanaquilli Fabri nuper iterum in lucem prolato negotium Emerico Bigotio litteris proximis commendabo. Quamquam ille in agro Rotomagensi etiamnum subsistit, per adversam fratris valetudinem impeditus, quominus Lutetiam possit recurrere. De Mentelii Petronio rem omnem quoque diligentius explorabo. Sed Philologicae eruditionis nihil ab illo velim tibi


page 075, image: s075

polliceare, quamquam vir est caetera non indoctus, et egregie officiosus. Cometa etiam apud nos diebus proximis coepit apparere. Qui ne non diversus sit ab illo, quem superiori anno atque hujus initio conspeximus, etiam atque etiam nobis est videndum. Quae Cl. Rudbekius super hoc argumento sperare me jubet, avidissimus expecto, nollemque vir accuratissimus in lucubrationes suas tam ferociter ac iracunde saevisset. Tu hortare illum, ut in proposito pergat. Mitto hîc epistolam eodem spectantem, quam Hamburgo hodie accepi. Eam Rudbekio et Fornelio nostris legendam permittas, licet postea huc redituram tua opera. Claudianus meus occasionem operitur, qua perferri tuto ad te possit. Gronovius postremis suis significabat, Quintilianum suum prodiisse. De Livio nihil addebat, quem tamen et ipsum jam prostare venalem ex Elzevirianis litteris prope colligere mihi videor. Vale, vir Celeberrime, amicorum decus. Socerum tuum cum ornatissimis viris, Rudbekio, Verelio, Brunero, Fornelio salvere plurimum jubeo. Exarabam Holmiae Suecorum Anno CICICLXV. a. d. VII. Aprilis Jul.

EPISTOLA LXVI. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

ECce tibi litteras, quas huc nuper voluisti mittere. Scripsit, ut opinor, jam ante octiduum Fornelius, quae spectare ad propositum negotium videbantur. At Rudbekius noster tardior est, propter et labores alios aliosque, quibus obruitur, et quia collatis omnium aliorum sententiis annotaturum sese sperat, quae adhuc a nemine sunt observata in hoc toto de cometis argumento. Dabit et picturam, quae omnia reddet evidentiora. Et sperabam fore, ut nunc omnia haberet confecta, idcirco scriptionem huc usque differebam. Sed quia heri in coena mihi dixit, adhuc aliqua desiderari, tacendum diutius non putabam, ne me oblitum mandatorum tuorum censeres. Veniet ipse Rudbekius ad vos circa finem hebdomadis hujus per dies aliquot, ubi ipse forsitan sua tibi coram tradet. Quod mea caussa scribere amicis in Gallia dignatus fueris, est gratissimum mihi, nec nunc expecto quid impatientius, quam responsum. Libelli nostri, qui destinabantur passim viris bene nobis, ut putamus, cupientibus, perferuntur Lubecam, ibique haerebunt, donec occasio aperietur, qua transmitti queant in Hollandiam, quod praevideo fore non, nisi post tempus bene longum, atque vehementer doleo. Tu si ad eorum aliquem scribes, significabis hoc infortunium, et nos liberabis a suspicione oblivionis aut ignaviae, nisi grave erit. Petronii fragmentum, quantum quidem ex eo nunc est editum, ad te deferet Curio noster, quem Rudbekius habebit socium itineris. Vale, vir Nobilissime, nosque si non immerentes sumus, amore tuo prosequi porro perge. Upsaliae a. d. 25. April. CICICCLXV. Misit ante tempus bene longum aliqua suorum ad me Titius, Professor Dantiscanus, idque tua, uti


page 76, image: s076

opinor, opera. Eidem mearum nugarum aliqua remisi cum Bibliopola Lubecensi praeteritis nundinis autumnalibus. Id quod velim per te intelliget, si forte illi scribes, quia vereor, ne non magis in hoc, quam aliis commissis ei negotiis fidem suam servarit. Iterum vale, ac confidentiae meae ignosce. Nomen Bibliopolae, nisi fallor, est Beeckenstein.

EPISTOLA LXVII. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

JOnae Fornelii comitatem in promendis sine procrastinatione observatis ad cometam nuperum spectantibus, uti debebam, habui acceptissimam. Id vir industrius ac solers, quando opportunum videbitur, ex te resciscat cupio. Mihi vicissim curae erit, ne qua negligatur occasio aut pereat, studiis ejus commodisque consulendi. Rudbekium huc propediem venturum recte postremae tuae monebant. Venit enim, sed sic, ut nobis non compellatis denuo ad vos decesserit, una cum Curione bibliopola, ut ajunt. Cum tamen paratum tibi apud me esse Claudiani exemplar tempestive satis indicaram, quod per illum ad te deferri debuit. Quae spes, quando me frustrata est, Loccenii nostri genero id ad te curandum permisi, qui cis dies pauxillos Ubsaliam se cogitare asseverabat nuper admodum. Rudbekium hortare, quaeso, ut coepisti, ne promisse desit. Ejusdem argumenti prodromum luculentum ab Hevelio propediem habebimus. Sunt et alii complures in Gallia Germaniaque ac Italia, qui in hac ipsa palaestra assidui nunc desudant. pervenit jam in manus meas Johannis Georgii Graevii oratio adversus superstitiosam ac meticulosam vulgi de cometis opinionem, quasi per illos sinistra quaevis et inauspicata nobis portenderentur; addito eiusdem materiae libello, qui Andream Dudithium auctorem prae se fert. Ex Gallia jampridem nihil a Bigotio litterarum ad me perfertur. Hunc, puto, fraternae valetudinis malum pertinax alio vocat. Arrianus tuus cum Mauricio ne in via haerere pergant, a Curionis diligentia pendet. Utrumque certe libellum homines Lutetiae eruditi videre percupiunt, exemplar Reginae destinatum an Romam jam pervenerit, scire desidero. Sunt, qui opinentur etiamnum illam de Suecia repetenda cogitare, negant alii. Petronri fragmentum una cum tuis animadversionibus avide expecto. Quae vidi hactenus hujus tuae lucubrationis, mirum in modum placuere. Rogavi amicum Dantiscanum, quîcum frequens literarum commercium mihi intercedit, ne gravetur Titium percunctari, ecquid epistola tua cum fasciculo, quem nundinis autumnalibus librario Lubecensi Beekenstenio perferendum credideras, recte sit curata. Ex Batavia nostra nihil nunciatur, praeter ea, quae ad bellum Britannicum referenda sunt. Vale, optime et doctissime vir. Holmiae Suecorum CICICCLXV. a. d. XIX. Maii.


page 77, image: s077

EPISTOLA LXVIII. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

NUlla applausus spe aut exspectatione erectus, sed fretus sola amicitia nostra, et indolis tuae benignitate illa luculenta, per quam sit, ne conatus mei in litteratura qualescumque tibi omnino improbentur, Claudianum nostrum nuperae editionis ad te misi, Scheffere clarissime. Commendabit etiam opellam utcumque nostram, uti auguror, Typorum haud quaquam aspernandus nitor. Meis ipsis lucubrationibus non nimium laboriosis sat superque gloriae parietur, si post plurimas scriptoris eximii editiones nostra haec omnium minime mendosa ac impolita esse censebitur. Praestantissimo Rudbekio promissa praestare per occupationes continuas liceret vellem. Nam et fidem ejus a me liberatam cupit per assiduas litteras [Note: Stanistaus de Lubienietz Lubieniecius Rolitsius, qui Theatrum Cometicum edidit Anno 1667. in quo videbis omnes Heinsii, Rudbekii, Fornelii et aliorum de Cometis communicatas epistolas.] Eques ille Polonus, qui in eo totus est, ut variorum de Cometis nuperis observata in unum colligat, ac collecta publico permittat, et mihi grave est toties super re eadem interpellari. Interest praeterea Rudbekii ipsius non latere diutius, quae observavit. ne si alii prolatis in lucem observatis iisdem illum praevertant, homines maligni postea criminentur, alienis plumis exornatum prodire, non suis. In unam omnia epistolam conferri haud incongrue aut incommode, ni fallor, possunt. Praeter Graevium jam duo tresve alii scriptores super hoc argumento ex foederatis Belgis publice circumferuntur. Accepi etiam Dantisco Hevelianum de Cometis prodromum, libellum mire accuratum. Quae Polonus eques in hanc rem proxime ad me dabat, hîc mitto reditura in manus nostras tua opera, ut spero, ubi oculis Rudbekianis atque Fornelianis erunt delibata. Erravisse nos in nomine bibliopolae Lubecensis ut cognoscat Titius, operam nudius tertius dedi. Ex Belgio nostro rerum novarum nihil, ubi omnium studia in bellum Britannicum intenta sunt. Prostat jampridem publice Livius Gronovianae recognitionis: prodibunt et propediem Euangelia Gottica, nisi jam prodiere. Tua ad Petronianum fragmentum observata multum mihi arrident. quod in eo habetur, Sic notus Ulysses, Maronianum est hemistichium ex Aeneidos 11 vers. 64. unde manifestum sit, quid sibi hîc velit Petronius. Erant alia, de quibus monitum te cupiebam: ea fortassis in medium proferentur a minus occupato. Falconerius et Bigotius avent scire, quid sperandum sit a Brunnero nostro. Salveant amici omnes, tu vale, et veni. Exaratum Holmiae CICICCLXV. a. d. XV. Junii Juliani.


page 78, image: s078

EPISTOLA LXIX. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

SEro tuis litteris respondeo. Nempe eo tempore, quo tradebantur mihi, Rudbekius et Fornelius aberant: et quia ambo versabantur Holmiae, sperabam fore, ut te convenirent ipsi, deque istis omnibus coram tecum agerent. Nunc ait Rudbekius, se quidem quaesivisse te domi tuae, sed non reperisse, mox cum navigio coactum abire, in quo nescio quas arbores peregrinas habebat collocatas. Fornelio litteras tradidi, ut praecepisti. Ait nil ad eas posse reponere, nisi viso prius Cl. Hevelii libello, quare ut mittatur sibi, ipsum esse tecum acturum. Litteras illas interea servare, nisi plane remitti vielis statim, quod nunciare poteris cum proximo tabellario. Rudbekium et ante saepius, et nunc denuo admonui officii sui, monstratis tuis litteris, sed praeter pollicitationes nec dum quidquam potui extundere. Spero tamen operam daturum, ne de eo conquerendi justam tandem habeamus causam. Livium Cl. Gronovii, cum Quintiliano, et Ulphila Cl. Junii impatientissime expecto, quanquam quid sperandum exspectandumve mihi sit, in hac tanta rerum omnium turba, penitus ignorem, nisi tu forsan viam aliquam inveneris. De Brunnero nostro scribere nil possum, quia is jam ante dies quatuordecim in patriam abivit, nec ante tres quatuorve hebdomadas est reversurus. Pro iis, quae significasti in Petronio, summas tibi ago gratias, optoque vehementer, ut sit otium tibi, quo possis caetera addere. Invenient locum suum in addendis, quae subjicientur, eritque satis temporis, si intra hoc octiduum mittentur, cum in Notis reliqua sint folia duo, nec nimis festinet typographus. De Phaedro Tanaquilli Fabri num rescripserit Bigotius, scire cupio, simul et num ad eum sint perlati mei libelli, et u, quod metuo, perlati non sunt, ut per te intelligat, nullam apud me tam diuturnae morae esse causam. Vale, vir Nobilissime, ac me, ut soles, ama. Upsaliae a. d. 27. Junii Anno CICICCLXV.

EPISTOLA LXX. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

TAndem ad me venit Claudianus tuus. Injecerat ei moras aliquas primum affinis meus, serius abiens Holmia, mox nauta ingenio suo tardus. Sed expectationem tam diutinam compensavit abunde tanta ejus elegantia, ut post se relinquat plerorumque ejus generis aliorum. Quare pro tam singulari ac eximio munere gratias tibi ago maximas, tuumque fore me perpetuum polliceor. Cum Rudbekio non semel egi tuo nomine. Pollicetur


page 79, image: s079

is quotidie industriam suam, et jam conscripsisse quaedam scio. Sed tam multis aliis occupatus, nescio quomodo ad hoc negotium sit tardior. Non omittam tamen uxgere, et vel invito extundere aliqua, minime, ut ex colloquiis ipsius conjectare possum, contemnenda. Indicabam ipsi, quae significaveras de oratione Grasvii; statim videndae ejus desiderio exardebat. Sed quia ignorabam rationem, qua huc posset adferri, effeci, ut hoc, quicquid est, differret in adventum sunm, cum post dies summum quatuordecim iter ad vos cogitat. Arrianum meum ad Reginam Seren. CHRISTINAM pervenisse scio ex litteris [Note: Hunc antea regium in Portugallia Residentem, ut vocant, transiisse ad pontificios, et Monachum factum scribit Schefferus de Script. Suec. pag. 176. Edit Moller.] Laurentii Skyte facerdotis, Roma ad me scriptis mense superiori. Quid actum sit cum caeteris exemplaribus, ignoro. Scripsit Curio Bibliopolae Lubecensi, ut per suos homines mittat Hamburgum, inde in Bataviam, ad communes amicos. Quid facturus sit, suo tempore intelligemus. Quae Dantiscum mea causa perscripsisti, grata sunt, sed errabam in significando nomine Bibliopolae, nec enim Beckensienius, sed Wetstenius vocatur. Poterit nihilominus vcl ex bis colligere Titius, non defuisse me officio meo, gratamque mihi esse ejus amicitiam. Petronius procedit satis lente, dum typographi sunt occupati excudendis tot disputationibus, quot fere singulis annis circa studiosorum nostrorum abitum, feriasque Caniculares solent haberi. Spero tamen, post tres quatuorve hebdomadus finitum iri, hocque ago eo majori studio, quo libentius intelligo, non displicere tibi ea, quae ad cum adnotamus. Cupio mirifice vos videre coram, et potest fieri, ut brevi ipse etiam ad vos excurram. Nunc enim impedior curis domesticis, et uxoris nec dum satis curata valetudine, quam contraxit adversam ex puerperio superioribus diebus difficillimo, ut de vita ejus desperarem. Unde vel praecipue factum, ut ad tuas tardius, quam debebam, responderem. Vale, Nobilissime Domine, ac me, sicut soles, perge amare. Upsaliae a. d. 6. Julii CICICCLXV.

EPISTOLA LXXI. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

QUae proxime ad te perscribebam de praelio navali inter Britannicam nostramque classes commisso nuper admodum, extenuando, qua adfecti sumus, cladem, magnis equidem auctoribus peccabam, vir Clarissime, sed peccabam tamen. Ita enim ut crederemus, inducebant nos litterae Nicolai Rusii, qui foederatorum Belgarum Patribus ab actis est et epistolis, ad D. Isbrandum perscriptae in hanc rem. Inducebant et privatae amicorum scriptiones. Misere postea patres indicem universae classis accuratum, ex quo licuit deprehendere, naves XVI. bellicas cum celoci una desiderari, partem maximam aut exustas aut depressas ab hoste, cum classis tota ex navibus centum circiter et vicenis


page 80, image: s080

confisterit, quarum nonnullae tamen ad pugnam serius sunt egressac, nec praelio interfuere. Nocuit plurimum rebus nostris ventus hosti secundus, nobis adversus: nocuit etiam non minus primo statim conflictu ductores classis nostrae praecipuos cecidisse: cum ex praestantibus nonnulli quoque abessent, Ruterum in Africam Americamque secuti, quos Deus nobis sistat incolumes; sunt enim propediem cum magna praeda adfuturi, ut ipsius Ruteri monent litterae. Qui Brittannos in Africa adortus primum, non modo recuperavit arces hasce, quas illi perfide et contra datam fidem praeripuere; verum etiam quae ab illis loca illic terrarum jure possidebantur, ditioni foederatorum Belgarum adjecit, Cormantinam imprimis arcem, caput gentis, naves complures aut cepit aut depressit. Inde ad Insulas Americanas a Britannis insessas conversus, non minori illic quoque damno hostem adfecit, vastatis coloniarum potissimis. Hunc ut salvum quampridem apud nos videamus praecipua patribus est cura: tum et classem ex Oriente, quae opulenta admodum de die in diem nobis venit exspectanda. Ultimo conflictu non incruentam Britannis cessisse victoriam in conperto habemus, una navi a nostris capta, exustis aliis nonnullis. Sociorum navalium vim haud exiguam, ducum adhaec quosdam occubuisse, viros principes ac splendido prognatos loco non paucos, qui praelio voluntarii interfuere. ex quorum numero unus tormento majori bellico disjectus avulsa cranii parte manum perstrinxisse dicitur duci Eboracensi, cujus lateri forte proximus adstabat; quanquam Britanni damna sua prudenter tegunt ac dissimulant. Rex tamen quod subtristior appareat hoc rerum statu tam laeto, sunt qui de morte aut Eboraci Ducis, aut Ruperti Palatini, aut Montacutii nonnihil suspicentur. Quicquid tamen id est, diu latere nos non potest. Ministros Suecum ac Danum, qui Londini sedem fixere, laetitiam palam testatos esse, ac Regi victoriam gratulatos pudendum est. De Danis praecipue, qui se salvos nobis, quanti sunt, debent. Orator Gallicus, quia in contraria ivit, male a plebe est multatus. Rex interim Christianissimus accepta clade nostra oratori Britanno significavit, sese mox staturum a partibus nostris, ni Rex Britanniarum ad aequas pacis conditiones descenderet, remota procrastinationis ambage. Hoc exemplum si foederatorum reliqui aemularentur, pacem sancitam brevi videremus. Sed a publicis hisce ad privata ut veniam, a Bigotio epistolam accepi hesterno die, qua fratrem suum fato functum nuntiat, seque in re familiari curanda totum occupari: propediem Lutetiam sibi fore excurrendum, quando in Phaedrum Fabri inquisiturus sit, libellumque, si fieri possit, ad te minurum. Mauricium et Arrianum tuos frustra hactenus exspectat, quos, nisi Curio paullo diligentius, quam sit hactenus, curabit, fore praevideo, ut Lutetiam nunquam perferantur. Negat et Titius fasciculum tuum hactenus in manus suas devenisse, qui mari Gedanum recta ex hac civitate mitti debuit, non Lubecam per itineris ambages. A Gronovio nil omnino. A Cl. Rudbekio perlata est heri ad me epistola, cui quod reponam, nihil nunc est in promptu. Nam Hevelianum prodromum, quem nudius sextus mittebam, jam ad te pervenisse confido, quod exemplar Hevelianae munificentiae mihi est pignus. Alterum exemplar,


page 081, image: s081

quod Magnus regni hujus Cancellarius utendum dederat, possessori suo restitutum est. Rudbekium aedes meas me absente nequicquam accessisse doleo, quem plurima salute impertitum volo. Fornelium, cum in hac civitate esset, nullum vidi. Tu quaeso et hunc et illum adhortare, ut si quid observationum suarum super cometa nupero juris publici factum volunt, maturent operas, quas urgere amicus Hamburgensis continua flagitatione non cessat. De Petronio gratificari desideriis tuis summo opere velim, sed per publicas occupationes non licet. Vale, vir celeberrime, et. mihi, ut soles, fave. Lubienicii litteras remitti quidem velim, ubi commodum erit, nihil tamen est causarum, cur festines. Exarabam Holmiae Suecorum CICICCLXV. ad d. IV. Quinctil.

EPISTOLA LXXII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

PRO litteris Bigotii summas ago gratias. Video minuta esse, quae adversusme a Fabro adferuntur, atque miror. Ego ipse deprehendi alia, quae monstrabo suo tempore. Quo simul ad ista respondebo evidenter, ut appareat, contradicendi studio pleraque ab ipso proferri. Tua quoque locum tunc invenient. Interea opus ipsum cupio videre, si modo possit fieri. Quod me senem nominet, rideo: puto enim eum annis non paucis meam aetatem antecedere, ut qui anno hujus saeculi vigesimo primo sim natus, atque ita nunc annum agam quadragesimum et quartum. Potes hoc rescribere Cl. Bigotio, et simul de aetate Fabri explorare. Mitto hîc rursum folia quaedam a Rudbekio nostro elaborata. Spondet finem proxime et una figuras omnes. Petronius meus heri absolutus est. Exemplum mittam proxima occasione. Sum nunc ob praesentiam nostrorum Aulicorum paullo impeditior, ut veniam tumultuariae huic scriptioni petere necesse habeam. Vale. Upsaliae a. d. 25. Julii CICICCLXV.

EPISTOLA LXXIII. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

PRO exordio Rudbekianae epistolae ad me misso, est sane cur ingentes gratias me tibi debere lubens agnoscam. Utinam reliqua, quae supersunt pertexenda, tempestive compareant? Ex hoc enim gustu jam ubertim cognosse est datum, quid vir ille in hoc argumento possit praestare. Ipsum per litteras compellabo, ubi ea ex lucubratione nonnihil emerserit. Nam nunc interpellatorium atque importunum potius id officium, quam compellatorium aut comitati datum videri possit. Valetudinem nutare tibi invitus intelligo. Clade


page 082, image: s082

quidem qualicumque adsecti sumus, sed quam victores immane quanrum extulere in majus. Ruterus noster post expugnatas partem maximam in Africano litore arces Britannicas, Americani litoris oram nunc strenue populatur. Unde fit, ut speremus ingenti praeda onustum nobis illum mox adfuturum. Galliarum Rex minari Britannis pergit, ni desinant injuriarum, a nostris partibus sese staturum. Sed minis hisce nihil proficitur. De litteris Lubienicianis ad me remittendis, rion est quod nimium hîc festines, quas legi a Rudbekio Fornelioque auctor ipse, ut videre potuisti, cupit. Habes hîc a Bigotio exerptorum nonnihil, quod corrasit ille ex Fabrianis ad Phaedri fabulas observatis. Schedae ipsae, ubi iis abunde eris usus, ad me reverti cum commodo tuo poterunt. In te non minus quam in me injurius est illic Faber non uno loco, quantum apparet. Primo conjecturam meam super [Gap desc: Greek words] bidens Petaviano codici adscripsit maligne satis. Deinde quod [Gap desc: Greek words] prospexit pro conspexit ejusdem codicis minus Latinum putcat, in eo fallitur. Est enim eleganter id dictum et apposite hîc loci. Prospicit enim, qui loco edito in depressum oculos vergit, ac declinat, uti hîc fit. Sic Aeneidos primo vers. 185. Aeneas prospectum pelagi ex scopulo petere dictus, et paullo post, ex eodem scopulo tres litore cervos prospicere errantes. Libro IV. 419. Didoarec ex summa littora late fervere, Trojanis altum petentibus, prospicit. Libro IX. 33. Teucri subitam pulveris nubem glomerari per campos e vallo castrorum prospiciunt. Aeneid. XI. 839. Opis Dianae comes e summis momibus Camillam morte multatam prospicit. Atque ita porro. Quid enim necesse in re trita exemplis indulgere? Fab. VI. libri II. Viridaria non posse ferri et ego jamdudum, si recordaris, monueram, nec constare versui huic legem metricam. Quare viridia reponi oportere, nec conjecturae etiamnum poenitet. Significabam tum id vocabuli apud Plinium bis terve occurrere, Libro V. Epistol. 6. et apud Jurisconsultos veteres non uno loco. Certe in Pandectis Florentinis vix aliter exaratum occurrit. Nec non eo usi Seneca Epist. LXXXVI. et Macrobius lib. I. cap. 10. Saturnal. pag. 171. ed. Pontani, tum scriptor vetustus apud Nonium Marcellum. Sed locus non est in promptu. Legisse me tamen illic sum certus. Sed et Cicero libro II. epistolarum ad Atticum Ep. 3. Si membranis antiquis credimus. Cyrus ajebat viridiorum [Gap desc: Greek words] latis luminibus non tam esse suaves. ubi radiorum circumfertur. Nec Faber probat, Canes confusi, subito quod ruerat fragor. Sic enim distingui malo. Fragor, inquit, non ruit. At discurrit certe, qua significatione [Gap desc: Greek words] ruere nonnumquam sumi, est in comperto. Ut in illo Nasonis, Exspatiata ruunt per apertos flumina campos. Sed demus ruere sumi pro cadere, certe fragor ille, quo magis discurrit, eo magis terris appropinquat. Hinc devoluta tomtrua apud eundem Phaedrum de Principe tibicine. At fragor parum proprie ruere dicetur. Quasi mille talia poetis non sint in usu. Apud Martialem epigrammate ultimo libri III. Subitis coelum ruit imbribus, quomodo Juppiter (pro coelo) apud Horatium horrendo ruit tumultu. et apud Senecam Hippolyto: Si nunc serenum est, omnis impulsus ruat Aether, et atris nubibus condat diem, cum imbres, fulmen, tonitru ex coelo ruant. Cadit fragor apud Maronem. Sic cunctus Pelagi cecidit fragor.


page 083, image: s083

Cum non tam fragor ipse fluctuum cadat, quam fluctus cum fragore mixti cadant ac considant. Sive igitur fragorem coeli ruere, sive coelum cum fragore ruere dixerit Phaedrus, tantundem sit. Sunt plura in Phaedro examinanda, de quibus alibi. Ut cum libro I. Fab. III: Fugantque rostris circumfertur, pro quo concinnius fore opinor, Figuntque rostris, proprio hac in re verbo. Sic apud Nasonem Met. XIV. picus Martius duro fera robora rostro figit. Sed desino. Tu vale, vir Celeberrime. Exarabam praepropere. Holmiae Suecorum Anno CICICCLXV. a. d. XXXI. Jul.

EPISTOLA LXXIV. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

REddo tibi summa cum gratiarum actione utramque Epistolam, quam communicasti nuper. Cum Grypenhielmio nondum sum locutus. Quamprimum occasio erit, mandata tua expediam. Quae de Cl. Gronovio scribis, non intelligo, adeo non metuendum est, uf per me aliis innotescant. Video quidem eum agere gratias. Sed quae caussa ejus rei sit ignoro. Tu hoc explicabis, nisi grave fuerit. [Note: Vide Gronovii ad Heinsium Epist. CCCCIV. in fine.] Cl. Gronovium me nimis esse facilem putare video in arripiendis aliorum figmentis, ideoque nolle, ut quae de Phaedri fragmento, vel supplemento garriuntur, significentur mihi. Rideo, viroque optimo ago gratias, qui vel hoc pacto credulitatem meam vult castigari, atque conservari dignitatem ac existimationem. Interea cupio scire quis sit ille, qui tam magna promittit, tectoque nomine aut ficto a Cl. Gronovio significatur. Spondeo, me fidem illi adhibiturum esse nullam. Livium Gronovii avidissime expecto, utinam tuto ad nos perferatur. Fragmentum Petronii redditum tibi puto. Sed post adjici curavi, quae Cl. Gronovio sunt annotata. Ea accipies post dies aliquot, cum Curio noster ad vos revertetur. Nunc excudere coeperunt veterem Upsaliam nostram. Rudbekius cum tabellario proximo pollicetur reliqua sui scripti, atque tum et litteras se ait redditurum. Vale, vir Nobilissime, ac ut soles, rac amare perge. Upsaliae a. d. I. Augusti Anno CICICCLXV.

Hanc cum superiore tabellario misisse debueram. Sed accidit casu, ut aliam arriperem, sicut suspicor, aut mitterem nullam. Si aliam misi, quaeso, ut ignoscas errori, per festinationem commisso, eamque remittas. Sequuntur iterum hac vice Rudbekiana nonnulla, ut vides. Proxime habebis finem. Vale.


page 084, image: s084

EPISTOLA LXXV. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

TEstudineo gradu Curionem ad nos properare video, vir Clarissime, cujus opera usurus eram in codice Panegyricorum veterum ad te curando. Sed et nudius sextus Dantisco fasciculum accepi a Joachimo Pastorio, qui libellos nonnullos complectebatur, quorum copiam auctor ipse voluit tibi a me fieri. Si abesse pergit Curio, aliam oportunitatem sum circumspecturus, qua et Panegyrici veteres et haec Pastoriana ad te perferantur, ne quid in me sit morae. Gronovii Livium Hamburgensi via Lubekam misit Elzevirius, unde huc perveniat. Sed quando manus notras subiturum sit exoptatissimum hominis amici munus, id divinare vix ausim. Bigotius, qui Lutetiam se rediturum propediem penultimis suis asseverabat, in Neustria haerere pergit, nec pedem inde moturus est. Ita fit, ut me lateat omnino, quicquid ea in civitate rei inter homines geritur. Nec ex Belgio nostro nuntiorum quicquam ad studia haec nostra spectantium accepi. Menagius ipse cum in epistolis exarandis sit lentissimus, quid in ejus aedibus super fragmento Petroniano disputatum sit haud scio. Habes hîc nonnihil litterarum ad Rudbekium. Velim ultimae duae figurae tandem aliquando compareant; cum Lubienius moram hinc haud levem objici operis typographicis diu sit quod conqueratut. Pro ejus epistolis mihi restitutis gratias ago, acturus majores, si quid responsi ad illas ab Ubsaliensibus amicis una adfulsisset. Vale, vir eximie. Exarabam Holmiae Suecorum CICICCLXV. a. d. XV. Septemb.

EPISTOLA LXXVI. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

POST MS. codicem tuum, qui non parum mihi utilis, accepi nuper Venetam editionem quoque ac Parisiensem heri veterum Panegyricorum. Pro quo subsidio gratias tibi ago maximas, daturus operam ut occasione prima libri illi tibi, msi ipse interea ad vos venero, reddantur. Valde equidem districtus sum curis aliis, quas imponit mihi munus nuper a S. R. M. commissum. Dabo tamen operam, ut absolvam, quae in Pacato habeo affecta: Utinam permittat valetudo, quae subinde aliis aliisque molestiis impeditur. Sed hoc Deo cura erit, cui et tuam commendamus, maxime quia metuimus, ne diuturnioris silentii tui caussa sit illa ipsa non satis commode se habens valetudo. Petiit Cl. Rudhekius, ut et salutem tibi nuntiarem ejus nomine, et quaererem, quo modo ea sese habeant, quae Hamburgum nuper ad Lubienskium sunt missa. Num


page 085, image: s085

perlata sint ad ipsum, eaque is acceperit, an pervenerint in manus alienas. Si occasio erit, atque si videbitur, vel ipsi, vel mihi respondere poteris. Plura nequeo hac vice, quod tu velim vitio ne vertas mihi, et bene valeas. Upsaliae 21. Novembris CICICCLXV.

EPISTOLA LXXVII. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

[Note: Has omisi, quia nihil continebant, nisi Bosium gratias agete, pro studio juvandi ejus conatus in Josepho. et alias saepe rejeci epistolas.] BInis tuarum responsum debeo. De Josepho edendo valde mihi probatur institutum viri Clariss. Bosii. idem agitavere consilium jam olim Scaliger et Casaubonus. Postea Petrus Cunaeus nostras, et Samuel Petitus. Scaliger codicem Josephi plurimis castigatum locis Francisco Gomero moriturus legaverat. Distracta quidem ante hoc decennium publica auctione apud Groninganos, si recordor, Gomari fuit bibliotheca, sed inter illos libros, etsi copiosos, Josephus non comparuit. Quem Gomari gener, aut alius nescio quis ex [Gap desc: Greek words] propinquis sibi vindicavit, ut postea mihi est intellectum. Casauboni exemplar penes Emericum filium haud dubie haerebit. Idem de Cunaei codice statuendum reor, cujus filius natu maximus, ex Oriente jam redux sedem Lugduni Batavorum fixit. Petiti Bibliotheca emtorem nescio quem invenit, invenit tamen, de qua re Emericum Bigotium nostrum occasione prima percunctabor; qui et ipse Josephi nonnulla cum optimis membranis commisit, quas ego schedas apud Isaacum Vossium ante hoc quinquennium inspexisse me memini. Nec denegabit, puto, harum usum Bosio, qua est humanitate, Bigotius; si id necdum praestitit; fortassis et alia hanc in rem bono publico collaturus. De Scaligeri et Cunaei exemplaribus Gronovius noster indagandis operam Cl. Bosio navare posset. Quem inter et Casaubonum Emericum necessitudinis nonnihil intercedit. In meis scriniis nil omnino asservatur, quo editio haec ornari possit. Rufini versionem haud dubie addendam operi curabit Bosius, et quidem ex vetustis membranis recognitam, quales in bibliothecis paullo instructioribus passim occurrunt, nam editiones typis hactenus descriptae admodum mendosae circumferuntur. His tu virum celeberrimum cum salute mea imperti, quaeso. [Note: Vide Epist. CCCCVI. Gronovii ad Heinsium.] A Gronovio heri epistolam habui. Ait is Salustium prodiisse, cui observationum nonnihil suarum per filium curarit addi. Videtur is cogitare de Diatribis ad Sylvas Starianas recudendis. Habui et a Bigotio. Narrat is secundum tomum epistolarum Tanaquilli Fabri in lucem nuper prolatum esse. Plura perscripturum se pollicetur, simul atque Lutetiam pervenerit, quo cogitabat ante Kal. Januarias. Addit alia tuae cognitionis haud indigna, quae apud me videbis, aut quae ad te mittain, si


page 086, image: s086

excursus ad nos tuus differri perget Cl. Rudbekio salutem adscribo. qui optime sibi consulet, si cometam novum in usus publicos diligenter observabit: opinantur enim per Gallias Germaniamque mathematici stellam esse haud insolitam, quae in cingulo Andromedae apparet, de cometa non assentiuntur nostro Rudbekio. Vale, vir eximie, et me amare perge. Holmiae Suecorum CICICCLXV. a. d. XXIX. Decemb. Auspicia instantia anni fortunata tibi adprecor. Nec Bigotius, nec Gronovius quicquam tuorum operum hactenus acceperunt, quod miror. Noribergium nescio quem commentatios parasse in Petronii fragmentum Bigotius monet, cui et Valesius observata sua in idem fragmentum typis describenda tradet. Argentorato ad me scribunt Boecterum nostrum conclamatae esse valetudinis. Ignosce festinanti.

EPISTOLA LXXVIII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

TArdiorem solito me esse in respondendo fateor. Sed tarditatis hujus caussa fuit primum valetudo parum prospera per aliquot hebdomadas, deinde Curio noster, qui quotidie abitum minabatur. Quem eo magis deferre meas ad te volebam, quod simul committere ipsi decreveram editionem novam Phaedri a Fabro publicatam, atque huc ad me transmissam. Quamquam nihil aliud contineat, quam quod pridem a Cl. Bigotio accepimus. Ipsa ejus verba sunt, quae transscripsit. Quod videbis ipse proxime, quando Curio ad vos discedet. Caeterum quia propositum nunc mihi est, primo quoque tempore denuo Phaedrum edere, indicandum tibi hoc existimavi, ut si voles aliqua monere, faceres in tempore. Quamquam nolo esse molestus tibi, quem scio, tot curis nunc esse districtum, ut ad haec studia nostra difficulter possis accedere. Hoc rogare audeo, ut transmittas mihi occasione oportuna editionem Rigaltianam Phaedri primam, ut eam conferre possim diligentius cum postrema ejusdem, Parisiis Anno 1630. in 12 mo publicata. Puto enim plurimum inter se differre; cum tamen ad utramque usum sese scribat codicis Rhemensis lectionibus. Pro litteris Cl. Titii huc transmissis ago tibi gratias, et ut videas confidentiam meam, te ex adverso aliis ad Ampliss. Gronovium onero. Habui ab eo ante dies pauculos aliquas, quibus nunc respondendum fuit, licet nihil continerent praeter aliquas ad Phaedrum observationes. Quaeso autem etiam atque etiam, ne hoc vitio mihi vertas. Cl. Rudbekium non convenisse te vehementer miror, qui ultra hebdomadem Holmiae jam commoratur. Et promiserat mihi abiens se statim accessurum te, atque tarditatem mearum litterarum excusaturum tibi. Cometam mihi fassus est non esse aliam, quam stellam illam, de qua scribis. Sibi autem nominari cometam ex suis et peculiaribus rationibus. Sed hoc ipse explicabit melius, aut fortassis jam coram, priusquam, has: accipies, explicavit.


page 087, image: s087

EPISTOLA LXXIX. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

JAmpridem ad te scripturio, vir Celeberrime, sed dum in eo jam ter quaterve sum, aliud ex alio rei inopinatae intervenit, quod eogitationes meas hinc avocarit, inviti quamquam et nolentis. In ea scis nos incidisse tempora, quorum ratio omnis cum sit turbata prorsus ac instabilis, vix est, ut quicquam inde certi vindicare nobis possimus. Interim est cur gaudeam summo opere, cum valetudine adfecta in gratiam utcumque te rediisse, quam ut cures diligentius in posterum etiam atque etiam te adhortor. Ne dum studio nimis intento in commune consulis, bono publico ante netatem nobisque amicis tuis praeripiaris. Tandem reversus est Lutetiam Bigotius. Quid illic rerum inter homines geratur eruditos, ex ejus epistola uberrime, ni fallor, cognosces, quam perlectam ad me reverti rogo, ut sinas. Ex Belgio nuntiandum nihil omnino occurrit; ubi omnia ad bellum sese terra marique conficiendum nunc componunt, amplexis partes nostras tandem aperte Galliarum Daniaeque Regibus, et Electore Brandenburgico. Si eadem consilia agitarentur in hac aula, posset a coeptis iniquissimis ad pacis studia nullo negotio converti Britannus. De Phaedri fabellis rursus edendis te cogitare laetor. Editionem Rigaltianam jam habuisses; sed occurrens mihi in publico noster Curio, dum ad vos festinat, negabat exspectare sibi integrum esse, suadebatque, ut opera filiae tuae libellum ad te perferendum curarem. Quod consilium secutus addidi libellis Phaedri Petronianum fragmentum editionis Parisinae, quamquam nil in eo occurrat, quod sciri tua intersit. Aliam ejusdem fragmenti editionem in eadem parari civitate cum animadversis doctissimorum hominum, praeter Bigotium Capellanus quoque monet. Annotata tua in fragmentum illud cum exemplaribus libelli de stylo tandem ad se perlata esse nuper admodum significabat Elzevirius, ac simul spem faciebat curae sibi fore, ut ad Gronovium et Bigotium uterque quamprimum libellus mitteretur. De Tacticis scriptoribus ac Commentario de secta Pythagorica cum nihil addat, facile hinc colligo, nec dum horum voluminum copiam illi factam esse, quod miror et indignor. Phaedrum percurram denuo, et si quid observationum novarum subnascatur mihi, ejus te facturus sum participem. Jam olim de variis locis me tecum per litteras scio egisse, quae legibus metri non satis apud elegantissimum scriptorem respondent, et levi vocabulorum in suum locum translatione, unde perperam movere pedem, sanari possunt; quae antiquis animadversis majori ex parte an sint inserta certo exploratum vix habeo. Egeram et de illo loco lib. II. fab. 36. perambulante laeta domino viridaria, quem cum pedibus labantem animadvertisset Faber, [Gap desc: Greek words] laeta confidenter ejecit, quod vocabulum tamen hîc aptissimum est. Ego, ni fallor, significavi minima mutatione viridia reponi oportere.


page 088, image: s088

Admitti enim dactylum a Phaedro penultima sede in jambis suis vel inde fit manifestum, quod subsequente proxima fabula habes, si ve-ro acces-sit con-si-lia-tor male-ficus; Viridia pro viridariis Latine dici jam pluribus apud te exemplis adstruxi, quantum recordor, quae nunc non repetentur. Adde Vitruvii locum lib. VI. cap. 6. Hi collocantur spectantes ad septentrionem, et maxime viridia prospicientes. Apud Senecam Ep. LXXXVIII. Scribendum est, Cisternam aedeficiis ac viridiis subditam: non, viridibus; si lege stamus, quam Macrobius dicit Saturn. Lib. I. cap. 4. viridiorum quoque jam designavi ex antiquis epistolarum Ciceronis libri II. ad Atticum exemplaribus. Eadem fabella isto versu, prospectat Siculum et prospicit Tuscum mare, nescio an monuerim videri scribendum, et respicit. non enim veri fit simile, duo illa maria a fronte villam Tiberianam habuisse. Nisi interpretaris ab antica parte Siculum, a postica Tuscum mare prospexisse. Tu videris. Vale, vir celeberrime, et me ama. Holmiae Suecorum CICICCLXVI. prid. Kal. Mart.

EPISTOLA LXXX. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

REddo tibi litteras Bigotii, cum prolixa gratiarum actione, quas communicare nuper mihi voluisti. Didici ex eis plurima, inter alia id quoque, quod in edendo de variis ingertiorum bonorum monumentis catalogo nunc pergant. Id quod mihi vehementer placuit. Credo enim hac in parte Parisienses rem praestare longe gratissimam iis omnibus, qui amant litteras. Utinam quis esset, per quem compotes illius opusculi fieri possemus. Verum metuo, ne sint vana nostra desideria hoc tempore. Libellos meos ultimos nunc pervenisse spero ad Cl. Gronovium. Quid cum Mauricio et caeteris sit actum non excogito. Putat Curio noster (quem credo apud te fuisse, ut qui heri hinc discesserit) fasciculos meos errore datos Pluymero Hagae Comitis, qui dari Elzevirio debuerint. Ita neminem scire, quid cum iis debeat fieri. Si quo pacto vel hunc vel alium errorem circa eos potes submovere, ac ut suum quisque consequatur, ratione aliqua efficere, rem facies mihi quidem longe gratissimam. Pro Phaedri editione Rigaltiana, et Petronii fragmento plurimum curae tuae debeo. Filia mea nec dum est reversa, sed abducet eam secum uxor mea, quae cras deo volente, iter eo instituet. Tum reddentur mihi ambo libelli, quorum videndorum magno teneor desiderio. Properat ad finem Upsalia mea, tum Phaedrus recudetur, observabunturque diligenter, quae binis monuisti litteris. Si quid interea occurret aliud, cum erit otium, significabis. Quae de Petroniano fragmento magnorum apud Gallos sit sententia virorum, valde cupio videre. Atque mittet forte quid eorum libellorum ad te Cl. Bigotius. Cui si scribes, velim indices per me non stare, quo minus mea habeant. Feci enim, quod mearum fuit partium, ut nosti. Brunnerus noster te salutat perofficiose, primoque tempore


page 089, image: s089

Moeridem redditurum pollicetur. Haeret nunc nescio quibus aliis in rebus, Plutarchi, ut opinor, parte quadam edenda. Ego maluissem omnia postposuisset Moeridi. Sed relinquendus est suo arbitrio. Upsaliam, cum absoluta fuerit, quo pacto mittere ad amicos queam, non intelligo, nisi tu prospexeris viam aliquam. Sed nolo te his nugis longius morari. Vale, atque me, ut soles, porro amare perge. Upsaliae a. d. 6. Martii Anno CICICCLXVI.

EPISTOLA LXXXI. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

ECce tibi binas a Bigotio, vir Clarissime, per quas significat animadversiones in fragmentum Petronianum tuas et libellum de stylo Lutetiam pervenisse. Spero idem fatum experturos aliquando Tacticos tuos, et commentarium de dogmate Pythagorico post annuos errores: quamquam de iis quicquam sibi compertum esse negat Elzevirius. Ex Curione libens cognoscebam nuper Ubsaliam tuam jam ad finem propemodum, esse perductam: unde spes mini addebatur, fore propediem ut Phaedrum curis secundis recognitum praelo typogaphico permittas. Non satis memini, an in illo scriptore deprehenderis insignem errorem, ubi agit de Demetrio Phalerio et Menandro Comico. Phalerius enim Demetrius (sic enim malo, quod Graecis est [Gap desc: Greek words] , quam Phalerius) non occupavit improbo imperio Athenas: ut Demetrium Regem cum Phalerio videatur confudisse, quamquam nec ipse tyrannus fuit dicenans. Phalereus penultimam producit, Phalerius corripit. Sic Alexandria et Alexandrea. quod postremum apud Horatium et Propertium penultima producta occurrit. Darius et Dareus, Cyclopius et Cyclopeus, Nam Graecum modo per i litteram correptam, modo per e productam efferebant. Sed hoc leve. proferre in theatrum, quod Statio restitui, addendum illud Ausonii epistola ad Ursulum Grammaticum de Terentio, Protulit in scenam quot dramata fabellarum, Arcadiae medio qui jacet in gremio. Sed de his alibi. Videbo, an per oratorem Gallicum Pomponium obtineri possit index ille, aut catalogus Auctorum, quem Lutetiae procudi singulis hebdomadis de novo scimus. Plumerus bibliopola Amstelodami vivit, et quidem vicinus Elzeviriis. De caeteris meminero. Vale, vir Celeberrime et festinanti ignosce. Holmiae Suecorum CICICCLXVI. a. d. XXVII. Martii


page 090, image: s090

EPISTOLA LXXXII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

PRO amica litterarum Bigotianarum communicatione summas ago gtatias tibi. Video Cl. Bigotium videre mea in Petronii fragmentum cupere. At defiderio ipsius satisfactum parum credo, quia anceps dubiusque haereo, nec temere pronuntiare quid sustineo. Interim et alios non satis esse certos haud illibenter intelligo. Wagenseelii et Valesii Epistolas videre vehementer cupio. Scripsit de iis pridem Arnoldus ad me Norimberga, meaque addi eis voluit Verum ego dissertationem meam nolui a caeteris divelli. Quae de Demetrio in Phaedro mones, amplius consideranda puto. Sunt enim in Laertio nonnulla, quae tueri posse Phaedrum videntur. Et adscripsit Phaedri locum iis Cl. Menagius, tanquam eadem tradentem. Poteris, cum otium erit, videre, sententiamque tuam aperire mihi. Catalogum Parisiensem ut procuret nobis Dn. Bejerus, cursus publici Praefectus, operam dedi, et spero promissis staturum. Upsalia mea hodie finita est, exemplum ejus habebis a Curione nostro, cum ad vos redierit. Phaedrum recudere typographus incipiet hac, opinor, hebdomade. Cl. Gronovio si scribes, significes oro, accepisse me Quinctilianum. Ipse enim nolo scribere, donec occasionem habuero mittendi una aliquid mearum rerum. Quanquam his turbatis rebus nesciam, qua ratione mittere queam, nisi tu dispexeris occasionem aliquam in tempore. Sed non possum plura, recens e lecto venio, cui affixum me per duas hebdomadas et amplius tenuit morbus, qui nunc passim hîc et alibi affligere homines solet. Vale. Upsaliae a. d. 3. April. Anno CICICCLXVI.

P. S. Laertium Menagii, et Phaedrum Rigaltii reddam primis diebus. An non in editione priori plures notas ediderit Rigaltius, scire cupio.

EPISTOLA LXXXIII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

UTique res meae aliter eveniunt, quam optaram. Praeterquam enim, quod quae ad Cl. Bigotium, amicosque alios misi, intercepta sunt, ne quidem in Puffendorfio spes nobis aliqua reponenda, quando eum captum teneri Hamburgi, propter nescio quae commissa, mihi nuntiatur. Solus est Dn. Frisius Concionator aulicus III. Dn. Comitis Koningsmarki, qui supplere poterit hos in caeteris defectus, quia illi aliqua dedisse exemplaria, cum Petroniani Fragmenti, tum Arriani caeterorumque libellorum meorum Bigotio tradenda, Curio ait. Si ne is quidem suum facere officium velet, rationem scio amplius nullam, cum


page 91, image: s091

Petroniani fragmenti, neque Curioi, ullum. amplius. supersit exemplar. Quod velim in tempore Cl. Bigotio significes: Mitto nunc Upsaliam et ad te, et ad Gronovium Bigotiumque, quia postquam Curioni hoc negotium jam improspere successit, per quem possim mittere, habeo neminem. Quare oro, ut ignoscas mihi, qui tibi aliis occupato hoc negotium facesso. Phaedrum necdum licuit ordiri, quia qui ex Typograhis describere eum debuit, miser diem suum obiit. Jubet Curio nos exspectare adhuc unam alteramve hebdomadam. Plura non occurrunt, et festinat, qui fasciculum secum deferet. Ergo Vale, meque, sicut soles, ama. Upsaliae a. d. 29. April. CICICCLXVI.

EPISTOLA LXXXIV. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Hoolmiam.

REmitto tibi litteras communicatas nuper, summa cum gratiarum actione, inque signum animi mei erga te, Upsaliam meam trado. Deferet fasciculum ad te studiosus quidam, cui hoc negotium commisi, nisi vento cessante nimis diu detentus fuerit. Quae de viris magnis ab Augustiss. Galliarum rege salario auctis nuntias, grata sunt, praesertim propter Cl. Reinesium, quem existimo talium esse indigentem, si quem alium. Et poterit fortassis promovere opus Inscriptionum, cujus praeter titulum et praefationem nihil hactenus est excusum. Quod vero me quoque in hunc censum venire aliquando posse auguraris, in eo sentio te quidem admodum amice de me rebusque meis judicare, quomodo autem persuadere mihi debeam, non video, cum nec sim ex illa virorum doctorum classe, qiubus praemia haec destinantur, nee si essem, ita innotuerim. Gallis, ut ulla mei vel per somnium mentio fieri posse videatur. Quare. spem tam temerariam ego quidem haud concipio, tibi vero pro amoris ac benevolentiae pleno istoc in me animo, cultum studiumque meum polliceor peretuum. Bigotium libellos fisco addictos nihilominus, ut inspiciat item, aspecturum confido, licet forsan ipsos recipere non possit. Quum praesertim nihil sit in eis; quod quem possit offendere. Nisi hoc fiat, quid sperandum nobis faciendumve sit haud video. De Philosophia Pythagorica et Mauricio centies jam egi cum Curione nostro. Respondet, libros Hamburgum esse missos, epistolam, quoque monstrat Bibliopolae Lubecensis, qua et misisse se eo, et inde Amstelodamum destinatos fuisse testatur. Nil se ait posso amplius. Credo resciri ab Elzeviriis posse, num acceperint ejusmodi libros, nam ad ipsos mittere Bibliopola Hamburgensis, Koonig nomine, qui et alias res ipsorum curare solet, debuit. Vel significabitur saltem, an a dicto mercatore Hamburgensi per superiorem aestatem missi ad eos libri ex Suecia per piratas fuerint ablati, aut casu alio perierint. Audeo his adsociare litteras ad Cl. Bigotium, quas mittes una cum tuis, quandocunque scribes, nisi grave erit. Vale, vir Nobiliss. ac me, sicut soles, ama. Upsaliae a. d. I. Mai. CICICCLXVI.


page 92, image: s092

EPISTOLA LXXXV. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

TArdius gratiarum actione defungor apud te pro Ubsalia vetere, quam mihimet ipsi proposueram primo faciendum, post: acceptum munus, vir Clarissime, quamque lex humanitatis postulabat. Sed dum spero subventurum nonnihil aut ex patria aut aliunde rerum novarurn de iis, quae per orbem litteratum nunc fiunt, fraudatum me spc atque exspectatione omni serus nunc agnosco. Adeo post Bigotianus illas, quas vidisti, nil ad me pervenit, quod curiositati tuae oblectamento esse possit, aut cognosci abs te mereatur. Nisi hoc unum fortassis, excessisse e vivis Gasperum Gevartium, et Janum Vlitium, utrumque a multis jam retro annis mihi conjunctissimum, alterum senio confectum, alterum in flore aetatis immaturae nobis praereptum, et eo quidem lugendum magis inter vos, quod studium linguarum septentrionalium insigne prae se ferebat. Verum ut ad Ubsaliam tuam revertar, partem ejus scripti potissimam non sine praesenti voluptate jam perlegi, reliqua absolvam feriatis diebus, quos imminere jam nunc haud nescis. In tam sterili argumento tantam eruditionis haud protritae copiam a te conquiri potuisse, tanta cum lectoris conjunctam voluptate, equidem miratus sum. Ejus commentarii exemplaria Gronovio Bigotioque per te destinata, jam navigant, ni fallor in Bataviam. In Britannia Collegium quoddam Philosophicum est institutum non ita nuper, quod Sophorum indigitatur, ex hominibus rerum multarum cognitione instructis compositum totum, ut ferunt, Philosophiae praesertim ornandae illustrandaeque insudantibus. Proposuerunt illi Cl. Hevelio quaestiones non nullas haud inutiles aut inscitas, de quibus vir ille insignis vos Ubsalienses etiam nonnihil cogitare velit: cum sint inter alias nonnullae ad coeli hujus ingenium praecipue pertinentes. Date, quaeso, operam, ut viro vestrae gloriae perquam studioso hîc gratificemini: quod ut fiat, mitto exemplar ipsarum quaestionum, quod eam in rem curavi describendum. Libros, quos scis fisco Gallicano addictos primo, mox Patino restitutos quidem nuntiat Capellanus, sed post restitutionem in iis fragmentum Petronianum, furto haud dubie ablatum, non comparuisse. Promiserat se scripturum Koningio Hamburgensi Elzevirius de libris aberrantibus, et fecit, credo. Sed cum nihil ex illo rei istius superaddat proximis, de tota re omnia incerta et funesta praesagio. Urgebo tarnen iterum per proximas litteras hominem, ut saltem dicat, quid sperari de sarcinis istis oporteat. Vale, vir Clarissime, et amicos communes saluta. Holmiae Suecorum CICICCLXVI. a. d. XXV. Mai. Juliani.


page 93, image: s093

EPISTOLA LXXXVI. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

PRO tam benigno amicoque animo, quo perlatam ad te nuper Upsaliam nostram excipere es dignatus, plurimum tibi debeo, vir Nobilissime. Neque minus eo nomine quod curare fasciculos ad amicos non es gravatus. Sentio me tibi his negotiis molestum existere: sed postquam semel iterumque intellexi, Curionem nostrum in curandis talibus haud satis esse felicem, ipsa necessitate jubente impudens esse cogor. Quod tu pro humanitate tua in deterius quaeso ne interpretere. Tot Petroniani fragmenti periisse vel intercepta esse exemplaria vehementer doleo. An vero ne per Dn. Frisium quidem aut Puffendorfium acceperint amici Parisienses, scire cupio. Gevartium et Vlitium vivere desiisse dolco. Vlitium parem negotiis intelligo fuisse, vel ex notis ejus in scriptores rei venatoriae, facileque persuadeor, potuisse plurimum praestare; etiam in argumenta illo, de quo scribis. Collegium Philosophicum Anglicanum multa bona nobis proditurum confido. Habent enim et ingenium Angli et facultates alias, librorumque rariorum copiam, nec diligentia ipsis deest necessaria. Quaestiones Cl. Hevelio propositas inspexi, atque de aliquibus, quae mihi notae sunt, nunc statim respondere volui, ut promptitudinem nostram vobis facerem testatam. Succinum picis fossilis esse genus censeo, cujus venae lateant in fundo maris. Idem a natura sua constipari credo, motuqe maris ejici in littus. Sed et hîc in Suecia reperiri verissimum est, ad insulae Biorkoa nominatae littora, in Melero lacu, cujus aqua dulcis est. Ut pereat eorum sententia, qui a salsugine maris censuerunt condensari. Sed et illorum stare nequit, qui ex arboribus crediderunt exsudare, quia nullo alio in loco hujus lacus reperitur, cum alibi sint arbores similes, etiam in majori copia. Succini illius in Biorkoa reperti massa elegans duorum digitorum lata et crassa penes me est, munere illius, qui suis manibus, cum particulis pluribus aliis in littore ejus insulae collegit, affirmavitque ex Pastoris Ecclesiae ejus loci ore, vento fluctus ad littora pellente ejici, ibique passim reperiri. Hirundines magno impetu circa tempus autumnale, haud secus atque ranae faciunt, mergere se profundo lacuum et fluviorum, tam est certum, quam quod certissimum. Affirmaveruntque mihi plurimi, qui viderunt extractas cum piscibus reti, quali hybernis temporibus sub glacie piscari in his regionibus consueverunt, caloreque ignis refotas reviviscentesque. Quacdam animalia hîc albescere hyberno tempore, ac aestivo recipere priorem colorem, verissimum. Vidi ipse habuique lepores circa hyemis verisque initium, dimidia parte albos, dimidia sui coloris. Media hyeme non vidi, nisi albos. Sed et vulpeculae hyberno tempore sunt albae. Sciuri quoque suum mutant colorem, hybernoque tempore evadunt grisei, hoc est nigro alboque sparsi mixtique. Estque hoc


page 94, image: s094

genus pellium frequentissime per Europam in usu, a plerisque tarnen ex sciuris sumi ignoratur: Germani mei Grauwerk, item Fah, appellant. Pisces ob glaciem non fractam enecari saepius compertum, sed primum in piscinis solum, vel angustioribus lacubus, deinde in lacubus tantum illis, ubi fundus spissior, nam ubi rarior, non solent aeque facile. Denique qui pisces bene vivunt in limosa vel argillosa terra, illi quoque non perinde enecantur, ut caeteri. Sed et in lacubus majoribus, ubi intensissimum est frigus, glacies rumpi solet, sive fluctuum impetu, sive ob conclusos spiritus per agitationem aquae sursum elatos, magnaque deinde vi erumpentes. Sane cum sic glacies per totam latitudinem finditur, una ruptura, id fieri cum fragore ingenti consuevit, velut aliquot tormenta exploderentur, quod non semel audivi. Quare pisces frigore enectos in lacubus ejusmodi majoribus haud temere invenies. Neque oleum neque acris muria salis communis vere congelatur in glaeiem, faltem his in locis. Gelu terram penetrat ad duos cubitos, seu ulnas Suecicas, estque, quicquid in ea continetur humidi aut succulenti, album glacici instar. Aquae vero stantes amplius, et saepe ad tres ulnas, pluresque, fluentes minus. Ubi flumen citato cursu labitur, ibi ne quidem congelari solet. Quemadmodum nec fontes perpetuo manantes circa scaturiginem congelantur, imo hyberno tempore calidiores videntur esse, quam acstivo. Habes breviter, vir Nobilissime, responsionem ad nonnulla. Ad caetera respondebo, cum ista ipse amplius exploravero futura hyeme, si vitam Deus dederit. Quod si haec tanti videntur, ut communicanda censeas cum Cl. Hevelio, per nie liberum erit. Neque colere litteraria colloquia de his similibusve vel cum ipso, vel cum Anglis detrectabo, si per me juvari conatus suos posse arbitrabuntur. Phaedrum pridem praelo committere cogito, suntque parata editioni novae omnia. Sed solito tardius procedere Curionis nostri consilia deprehendo. Quod ferendum mihi juxta cum aliis, quae in typographia nostra plurimum molesta sunt. Interque ea vel praecipue, quod cuncta mea prodeunt tam male correcta. Nam et ego currente oculo saepe ista inspicio, et quae bis terque corrigenda monui, oscitantia operarum relinquuntur inemendata, aut, dum emendari debent, mutantur in deterius. Quod secus evenit, ubi certus aliquis est in typographio, huic negotio addictus. De qua re propterea scribo, ut cum non pauca talia irrepserint, et in Upsaliam, et tu humaniter excuses illa, et apud amicos veniam illorum exores. Vale, vir Nobilissime, et me amare perge. Upsaliae a. d. 29. Mai. Anno CICICCLXVI.

EPISTOLA LXXXVII. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

PLurimum quidem me demeruisti, vir clarissime, tarn obvia benignitate, qua sine procrastinatione ulla ad Quaestiones philosophicas, ex Britannia


page 95, image: s095

ad celeberrimum Hevelium missas, tam accurate responderis. Quapropter te ac collegas tuos vehementer exhortor, ut ad reliqua exornanda vos accingatis in hyemem proximam. Hactenus quae suppeditasti, ad Hevelium recta nunc eunt. Cl. Rudbekio salute dicta meis verbis signi fices velim, per me non stare, quo minus sibi habeat in posterum Prodromum. Hevelianum, quem utendum a me jampridem accepit, cum ejus libri aliud exemplar in Germania sum nactus. Quaestionum Britannicarum cum nullum in scriniis meis exemplar supersit, illud, quod per Curionem illi traditum est meo nomine, ad me revertatur velim. Exspecto librorum recens editorum nonnihil ex patria. Gronovius typis describi curat Palmerii Grenteme snilii exercitationes in optimos quosque veterum Graecorum doctissimas, sic vocat ipse, quas a Bigotio edendas accepit, Prodiit et postumus Alberti Rubenii super re Vestiaria commentarius, praeter Vossianum de Nili incremento. Caeterum res nostras tandem melior respexit Deus. Kalendis Juniis Julianis sub boram secundam tertiamve pomeridianam Britanni, secundo vento se permittentes, magno impetu classem nostram in anchoris stantem, Britannicum inter Flandriumque lictus, sunt adorti, sed repulsi a nostris acriter, sub noctem sua relegere vestigia inceperunt; postero die cumque subsecuto altero instauratum magnis utrimque animis praelium; sed et tum nostri praevaluerunt actis in fugam Britannis, ac navibus nonnullis captis ac depressis, tertii praesertim agminis, quod vexilla candida praeferebat. Dux ipse Georgius Askujus Hagam captivus est perductus, postquam navem suam, xc. tormentis bellicis instructam, Trompio dedidisset, quam nostri, ne impedimento esset bellantibus, exussere. Capta et secunda navis in illo ordine, interfecto Barclaio duce, tertia depressa. Pridie Nonas Junias auxilio fugientibus advenisse dicitur cum navibus XXII. Princeps Palatinus Rupertus, quando iterum acies est instaurata. Hanc quoque caesam a nostris litterae nonnuliae ex Dania ferunt. Belgicae nostrae id promittunt tantum, non adfirmant, quae Nonis Juniis sunt exaratae, adduntque illa etiamnum nocte mugitus tormentorum auditos fuisse, signum haud dubium continuati in id tempus navalis praelii. Ex ducibus nostris occubuerunt Cornelius Everhardi Zelandorum Thalassiarcha, vir inter paucos strenuus, et Trompii legatus Hulstius. Trompius ipse rem fortissime gessit, Ruterus ultimis rebus se servare jussus, ne quid discriminis in ejus capite Resp. subiret, praelio abstinuisse creditur. Britannicae naves quinque in Hollandiam captivae jam erant a nostris abductae, plures in Zelandiam missae dicebantur. Ut de rebus optime speremus, praesertim cum dux Bellifortius in procinctu sit cum classe LX. navium, praeter XXXII. Danicas, Quarum ope hostem superbum et pacis impatientem ad aequum compelli posse, si parum in nobismet ipsis est praesidii, confidimus. Faxit Deus O. M. ut tam prosperae pugnae navalis initia eventu pari comprobentur. Vale. Exarabam Holmiae Suecorum Anno CICICCLXVI. XIX. Junii Juliani.


page 96, image: s096

EPISTOLA LXXXVIII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

PRO libello de eventu praelii nupero gratias ago maximas. Inducor facile, ut rem ita gestam esse credam, sicut in eo memoratur. Quocunque autem modo evenerit, deum oro, ut servire is eventus revocandae paci possit. Quae Rudbekio nunciari voluisti, nondum nunciavi quidem, quia abfuit ab urbe, nunciabo autem, quamprimum invenero. Phaedri hac hebdomade fecimus initium, veniet post diem unum alterumve ad vos Curio, et specimen ejus secum feret. In Militia navali nunc sum totus, atque libros duos priores jam absolvi. Puto plane me daturum suo tempore novum opus, et cujus ne umbra quidem sit, quod ante publicavimus, adeo quotidie inter scribendum subnascuntur mihi paene innumera non, ut spero, contemnenda. Gronovii edita cernere desidero, imprimis Rubenii rem vestiariam. Reinesii Petroniana mittam una cum Curione; habeo enim munere ipsius hîc transmissa. Sunt in iis multa egregia, ut est vir infinitae lectionis et memoriae singularis. Expecto tamen, quid tu de nonnullis sentias, quod perscribas mihi oro. Semper mea infeliciter in Gallias navigare doleo. Ne tamen temporum calamitatem mihi vertant vitio amici illic elegantes, per te opto ab ipsis obtinere. Vale, ac me ama, sicut soles. Upsaliae a. d. 24. Julii Anno CICICCLXVI.

EPISTOLA LXXXIX. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

REddo tibi schedas, quas nuper communicare mecum es dignatus. Video virum doctissimum corrigendi studio abreptum abire longius quandoque non a scriptura modo veteri, sed totius loci sententia. Quod palam faciam coram, volente Deo, si proximis nundinis autumnalibus dabitur ad vos excurrere. Mea tandem ad Elzevirios perlata esse gaudeo. A Cl. Bigotio, quid de meis in fragmentum Petronianum curis censuerit, novisse peramanter cupio. Si quid scribet, te communicaturum mihi confido. Phaedri nostri specimen vidisse te opinor, ac in eis observasse quaedam, quae ad te pertinent. Doleo, Curionem nostrum uti papyro tam sordida, textum quoque non aliis majoribus litteris excudi voluisse. Sed is quidem sua spectat commoda, de honore meo nil sollicitus, quod ferendum est hoc rerum statu. Interea valde opto vel ipsi aliam mentem, vel mihi alium Typographum, si quando, quae conscribo de militia navali, prodire in lucem debebunt. Nam aut mea stulte diligo, aut monstrabo singulis fere paginis non observata aliis, certe nusquam prodita. De


page 97, image: s097

caetero quandoquidem scripturum te ad Cl. Reinesium opinor, litteras hîc ad eundem mitto, quas spero non gravaturum te adjungere tuis, atque adeo id peramanter abs te oro ac contendo. Nulla festinatione opus est, fiet, quandocunque commodum videbitur. Vale, Nob. Domine, meisque studiis favere perge, Upsaliae a. d. 14. August. CICICCLXVI.

EPISTOLA XC. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

ACcepi nuper Curionis nostri opera Evangelica Gothica Fr. Junii, itemque Alb. Rubenii opuscula. Delectarunt me omnia mirifice, cum primis vero illa Rubenii, quae optarem venalia extare, ut et ipsi copiam eorum habere possemus. Sunt enim rarae eruditionis prorsus plena, ut non sine detrimento iis possimus carere: Sed et Juniana sunt egregia, summaque diligentia conscripta. Dabo autem operam, ut, cum volente Deo proximis nundinis Autumnalibus ad te venero ipse, et haec, et alia tua tibi reddantur. Bigotii litteras de Petronianis meis periisse doleo. Scire namque cupio libentissime, quid de iis statuatur. Valesii et Wagenselii judicia edita habeo, quibus video reponi posse plurima. Inter caetera miror incusare Valesium, tam valde, quod est Ciceronis, et incumbere ova, quod est Varronis, et hujus generis multa alia. Gronovius quid sentiat, non scio, probaturum tamen ista omnia vix puto. Sed de his et aliis coram pluribus, ut spero. Quae de Phaedro praecipis, curae mihi erunt. Quamquam ne sic quidem credo irrepsisse aliud, quam quod, quia dicebatur valde verisimiliter, omittendum non videbatur. Vellem plura, sed jam abit Tabellarius. Quare oro, ut ignoscas, de caetero me tibi habeas commendatissimum. Vale. Upsaliae 31. August. CICICCLXVI. Pro litteris ad Cl. Reinesium curatis summas tibi debeo quoque gratias.

EPISTOLA XCI. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

PEtronii sui copiam et mihi fecit Reinesius, addiditque nonnulla serius observata, quam ut typis describi potuerint, quae hîc mitto, si fortassis ad te non pervenerint. Nihil igitur necesse Petronium a Curione ad me ferri, schedas istas, ubi commodum erit, huc redire patieris. Bigotii nostri epistolam unam alteramque video nuper mihi periisse et indigne fero. Idque eo magis, quod suspiceris inclusa fuisse, quae super fragmento istoDalmatico ab hominibus eruditis Lutetiae publice sunt disputata. Monet enim Elzevirius fasciculum nescio quem Bigotianum a Jolyo bibliopola Parisino nuper admodum ad se missum


page 98, image: s098

esse, quem non acceperit, et solebat Elzevirii opera Bigotius uti in suis ad me curandis. Historiam proelii navalis Britannos inter et nostros nuper commissi tam impolito barbaroque sermone narratam ad te pervenisse pudet. Habebam alia exemplaria Gallico ac Vernaculo sermone, sed ea amici diripuerunt. Nostri Tamesin insidere pergunt xc. navibus beliicis. Centum navium classis parari a Britannis dicitur, quare et apud nostros XX. aliae instruuntur, cum totidem incendiariis; Galli interim, ac Dani, nescio quas ob caussas, adesse nobis cunctantur. Hevelianus liber Rudbekio destinatus haerere apud me pergit, quod qua via ad amicum nostrum sit mittendus, ignorem. De militia navali cogitare te denuo plurimae est mihi voluptatis. Vellem et typographum scitum invenires, qui concinnis typis et charta nitidiore ornamentum operi conferret. Libellos nonnullos, qui te auctorem praeferrent, Lutetiae inter homines litteratos a Theologo Konigsmarkiano divisos fuisse monet Capellanus, sed nihil horum ad se pervenisse. Tacticos scriptores abs te editos et dogma tuum Pythagoricum cum acceperit tandem Elzevirius, spondet exemplaria Gronovio Bigotioque ac reliquis amicis mittenda curam sibi fore ne aberrent. Vale, vir Celeberrime, et mihi favere, ut facis, perge. Holmiae Suecorum Anno CICICCLXVI. a. d. III. Septemb. Julian.

EPISTOLA XCII. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

RUbeniani de re vestiaria commentarii et Euangeliorum Gothicorum non ingratum tibi fuisse conspectum gaudeo. Euangelia munus a me pusillum accipias rogo, quorum duplex exemplar amicorum munificentia mihi suppeditavit: poteras et acceptam mihi retulisse Rubenii vestiariam, sed monet Elzevirius alterum exemplar Graevio me debere editori hujusce libri, alterum non consilio, sed errore ad me pervenisse. De quo cum Curione tibi erit transigendum, si id tui juris esse cupis. Graevius ipse Hesiodi novam editionem adornat; cujus specimen hîc mitto. Monet idem per litteras, e vivis excessisse apud Neomagos Schultingium, juvenem eruditum et mihi amicum, cujus ad Quintiliani declamationes observata potuisti jam vidisse. A Gronovio diu est quod nullas accipio. jubeor tamen ab Elzevirio litteras ejus propediem exspectare. A Titio libellum poematum accepi tibi offerendum. Sed cum me ignaro elapsus sit, et iter ad vos promorit Curio, non occurrit nunc quidem, cui credatur fasciculus. Ex Italia scribunt amici, Valerii Chimentellii de sellis veterum commentarios sub praelo fervere. Nam de Nardini Roma vetere in lucem prolata jam signifi casse me tibi nonnihil existimo. Addant Cosmum Mediceum, magni Etruriae Ducis filium natu maximum, amore eruditionis vehementer capi, jamque in eo esse, ut bibliothecam proavitam, quae ad D. Laurentii asservatur, magno accessu codicum tam scriptorum, quam editorum, hinc inde studiose


page 99, image: s099

collecto adaugeat. Habui a Christina Alexandra epistolam proxime, sed unde vix liqueat, sitne huc ventura, an, quod proceres Sueci videntur malle, iter dilatura. De te quid nobis sit exspectandum fac sciam. Allatae sunt ad nos hesterno die a Rutero litterae, quibus nuntiat se cum Britannis denuo congressum, nil ob ventos plus satis vehementes toto biduo potuisse promovere; unam navem Brittannicam LVI. tormentis bellicis instructam a suis captam, et mox exustam esse. Eventum proxime exspectamus. Interim septem millia aedium Londini conflagrasse dicuntur. Adeo domi non esse tutos apparet, qui foris aliena flammis invadunt. Hevelius doceri cupit, an electrum istud, quod in lacu Suecico provenit, ejusdem duritici atque adeo naturae sit, qua Borussicum. Vale, vir celeberrime, et mihi, ut facis, perge bene velle. Exarabam Holmiae Suecorum CICICCLXVI. a. d. XX. Septemb.

EPISTOLA XCIII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

PRO tam eximio ac singulari munere, quo instruere ornareque Bibliothecam meam voluisti, non possum satis meritas tibi agere gratias. Equidem non hoc volebam, cum nuper animo simplici declararem desideria mea, sed ut pecunia parare mihi possem. Verum est haec singularis tua erga me benevolentia, cui praeter multa alia etiam hoc debeo. De Rudbekianis opusculis jam transegi cum Curione nostro, ut et ipsa mea sint. Specimen editionis Hesiodi novae prorsus placet, videoque in Lectionibus istis contineri multa non profecto vulgaria. Unum miror, quod occurrit pag. II. Naves veterum paulo majores duo habuere gubernacula, duos clavos, unum in prora, alterum in puppi. Scio naves [Gap desc: Greek words]. Sed tales fuisse vulgo naves veterum nec testimonia scriptorum, nec nummi, nec monumenta alia declarant. A Cl. Gronovio ante paucos dies litteras accepi, quibus conqueritur de adversa valetudine ac colicis doloribus, quibuscum conflictatus sit per aliquot hebdomadas. Sed quia illae litterae sunt scriptae in Augusto mense, puto eum nunc se melius habere. Chimentelli de sellis librum optarem videre, quia continebit meis usibus idonea in opere de Re Vehicularia, quod olim habeo affectum. Serenissimae Christinae per occasionem tam idoneam ut me commendes, oro. Constituit salarium mihi, cum hinc discederet, sed ejus pro bienno solummodo sum factus compos. Sed de hac re atque aliis coram. Constitui enim proxima hebdomade, nisi quid intervenerit, ad vos ipse iter facere. Interea vale, vir optime, meque semper tuum perge amare. Upsaliae a. d. 25. Septemb. CICICCLXVI.


page 100, image: s100

EPISTOLA XCIV. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

DIstuli ad te scribere, non quod nescirem, pro quantis meritis officiisque tuis deberem gratias, sed quod per quem tuto traderem tibi meas, haberem neminem. Scilicet quem abs te acceperam nummum, mittere simul constitueram non per obvium quemvis, ac ne tabellarium quidem, apud quem surripi clanculum litteras, in quibus recondi pecunias suspicio est, didiceram, sed certum fidumque hominem. Qui cum nunc demum se obtulerit, non feres aegre vel nummum tam sero remitti tibi, vel me in scribendo et agendo gratias fuisse tam tardum. Optaram equidem nuper, vel ea rerum mearum fuisset conditio, ut et tuo frui diutius colloquio licuisset, et simul in notitiam Excellentissimi viri, Domini Foederati Belgii legati pervenire potuissem. Verum quia mei me expectabant cum vehiculo, et viarum incommoditas coelique inclementia jubebat festinare, ne cum uxore et filia ferius, quam oportebat, venirem in hospitium, idcirco credo et te pro solita humanitate tua excusaturum, quod occasionem rei tam optatae, abs te amore singulari erga me oblatam, non avide arripuerim, sed et daturum operam, ne vir Illustrissimus Dominus Legatus, cujus alias humanitatem praedicari saepius audivi, sinisterius quid sentiat de mea ista nescio rusticitatene dixerim rectius, an libertate. De caetero tibi me meaque studia iterum meliorem in modum commendo. Et si quid habes, quod ad adornandam rem meam navalem potest facere, id benigne communicare ne graveris, oro. Cum primis scire cupio, an qui non ita pridem Parisiis ad familias Romanas pertinentes editi sunt nummi, non sunt in potestate tua, et num sit in iis, quod consilia mea possit juvare. Neque facies rem ingratam, si eo nomine cum amicis Italis Gallisque ages. Promisit aliquid Chifletius Seren. Christinae Reginae concionator aulicus, ut aliunde intellexi. Utrum fidem liberaturus sit, ignoro. Credo et Cl. Bigotium hac parte posse aliquid praestare. Sed profecto testor, fore me in hac editione longe alium, quam fui in priore. Sed abrumpendum est, quia is, qui haec secum sumet, stat in procinctu, et exigit epistolam. Quare Vale, vir optime, atque me, ut soles, amare perge. Upsaliae Novemb. CICICCLXVI.

EPISTOLA XCV. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

DE nummo Neronis antiquo restituendo cur tam anxius esses, vir clarissime, nil omnino caussae erat, cum tibi mea omnia pateant aeque ac mihi.


page 101, image: s101

Juvenem illum, qui tuas cum nummo tulit, et si ignotum mihi, doleo benignius apud me haberi non potuisse. Sub ipsum meridiem ab illo compellabar, quando superveniehat Laurentius Linde, regni Suecici Senator et Mareschallus, cum aliis convivis apud me pransurus ex condicto. Itaque vix inchoatus sermo parum tempestive fuit abrumpendus, quod tu pro caetera tua bonitate in bonam partem interpretaberis, et apud illum, nisi grave est, excusabis. Hodierno die tabellarium ex patria exspectabamus, quem ex Gallia Italiaque litteras mihi allaturam augurabar ab amicis artium bonarum studiosis. Is cum in via retentus alicubi, nullus advenerit, de studiis communibus quod nuntiem, vix quicquam est in promptu. Voluit Lubienius ut Rudbekio nostro copia fiat hujus paginae, quam vides: unde ille colligat epistolae suae editionem promoveri, quam rem ut tibi curae esse sinas, vehementer te rogo. Scriberem ad ipsum, sed litterarii commercii fugitans quodammodo vir optimus videtur. Addes huic tabulae duas alias ab Hevelio profectas, uti ex ipsa Hevelii epistola tibi manifestum fiet, quam mitto. Velit ille te cogitare super promissis rerum naturalium novis observationibus, ut vides: quam ego rem haud parum gloriae tibi conciliaturum confido. His accedit et Reinesii epistola. Video senem nostrum nonnihil mihi succensere, quod conjecturae suae in Nasone minus acquiescam. Locus est Metam. VII. vers. 297. ubi vide in notis meis scripturae discrepantias, petit hoc a Colchide munus. Ipse volebat ex vestigiis veterum membranarum, petit hoc ab Aetide munus. Aetae nomen cum frequentissime apud Poetas vetustos cum Graecos tum Latinos occurrat, et Medeae Aetidos, Aetam et Aetida priore syllaba correpta negavi me usquam legisse. Ille in his fabulis poetas plurimum sibi permisisse contendit, nec inficior id ego, sed exemplorum auctoritate deferre plurimum solo. Proposueram eidem difficultatem in loco Valerii Flacci libro III. vers. 523. Et manicae virides, et stricta myrtus avena. Quis locus hîc sit myrto prorsus in obscuro est. De coryto mihi quoque venerat in mentem ante hoc septennium, eamque conjecturam tunc Gronovio non improbanti communicavi. Apud Silium libro XV. vers. 775.

Omnes Naiadum plenis comitata pharetris
Turba ruit, striduntque sagittiferi coryti.
Tum per saxa ferae.

Ita enim locus vulgo foedissime interpolatus et in plures versus diffusus ex membranis est constituendus. Apud Maronem quoque corytique leves humeris. pro avena scribendum habena vidit quoque Rutgersius in Venusinis lectionibus necdum editis. ut de scutica venatoria intelligatur, de qua Pollux lib. VI. cap. III. Sed Myrtum non temere damnaverim, videntur enim ea usi ad ornatum venatores. Sic pastoria myrtus apud Virgil. sub finem lib. VIII. Si quid lucis ad locum perplexum potes conferre, fac quaeso. Curioni auctor fui, persuaderet tibi de mittendo Tacticorum tuorum exemplari Romam ad Octavium Falconerium, qui et in ejusdem argumenti scriptoribus edendis desudat, nisi quod scribebat proxime se a proposito nonnihil deterreri, quod intellexerit ex Bigotio, esse qui Africanum, Apollodorum, Philonem Byzantium, Athenaeum


page 102, image: s102

edendos aut Latino sermone donandos susceperit. Ad Phaedrum l. IV. fab. LXXXI. de Simonide, olim legebam sub finem, omnes sciverunt, a scisco, non scierunt; nec displicet conjectura, hoc est statuerunt, pro re rata habuerunt: hinc plebiscita statuta plebi. Grypenhielmio poematum meorum exemplar deberur, quod mihi nullum est ad manum, plura quidem submittere jussus erat Elzevirius, sed is postremis litteris monet, nullam fore occasionem ante hybernam tempestatem navium ex Hollandia huc iter facturarum. Quapropter si Curio etiamnum vobis adest, moneatur per te rogo, de exemplari libelli huc perferendo, quod rationibus Elzevirianis adscribatur, et Grypenhielmio interim ex promissi fide cedat, dum vernum tempus adfulgeat. Vale, vir eruditissime, et me, ut facis, ama. Holmiae CICICCLXVI. a. d. XI. Kal. Decemb.

P. S. Scribam ad Falconerium aliosque, ut, si possint, institutum tuum pulcherrimum de re veterum navali illustranda foveant ac juvent. Potuissem et, ego fortassis plura subministrasse, nisi tu festinasses abitum nuper, et mihi in patriam Februario mense, et fortassis citius, foret excurrendum; quamquam hactenus iter istud rebus meis necessarium obtinere non possum ab iis, a quorum nutu pendeo. Familias Romanas editionis Gallicanae possideo, non memini tamen quicquam in iis occurrere profuturum.

EPISTOLA XCVI. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

QUas misisti nuper paginas, Rudbekio statim tradidi. Est plane, ut scribis, ad respondendum tardissimus. Causas tibi alias aperiam. De Valerii Facci loco non habeo, quod nunc quidem moneam, nisi suspectum saltem videri illud Myrtus. At vero id in corytum mutari oportere, juxta tecum non arbitror. Neque scio, an explicari possit commode de scutica. Quo enim respiceret illud stricta? nec huc facit aliquid, opinor, sine avena, sine habena legatur. Sed de hoc deliberabo alio tempore. Quod Reinesius (cui salutem ex me officiosam nunciabis) suspicatur, dissensum ejus me non ferre aegro animo, in eo bene facit. Eccur enim ferrem? sua opinor cuique relicta est sentiendi libertas, mihi mea. Nec in eo, ut consentiamus tandem, salus vertitur humani generis. Sentiamus nos interim, judicium de cujusque sensu relinquamus aliis. Quae de lingua canina, apud Petronium cap. XLIII. memorat, id meo animo explicandum ex sequentibus. Carpit nempe Chrysantum, qui hîc loquitur, vitiaque ejus palam reprehendit. Solent autem canes palam allatrare ignotos, et adversarios suos invadere. Ergo et in reprehendendo illo Chrysanto linguam caninam se adhibuisse ait. Quo simul respexisse potuit ad Cynicos, quorum consuetudo in talibus est notissima. Illud comedisse tractum est ex opinione vulgi, qui putat, usum talium ad istiusmodi negotia conducere.


page 103, image: s103

Circumferuntur apud Germanos meos proverbia huc spectantia, et in Plinio existimo occurrere, quae idem docent. In Phaedro illud scierunt, semper accepi pro sciverunt, a scisco, ut sit contracte dictum, sicut alia hujus generis consueverunt. De Poematis tuis locutus sum cum Curione. Is ajebat, se, cum reversus fuerit Holmiam, tibi redditurum. Quae nomine Cl. Hevelii mones, curae mihi erunt. Hactenus fieri nil potuit, propter hyemem plane mollem, et remissam. Quod occasione data velim cum salute mea ei significes. Reditum te in patriam parare animo aegro audio. Licet enim nihil non sit jucundum, quod tibi gratum accidit, tamen jam jam sentio, quam hîc mihi postea vivendum sit ab omni litteratorum commercio, et notitia eorum, quae in studiis geruntur, longissime remoto, quod quanto me afficiat. dolore, nemo melius, quam tu ipse intellexeris; sed finiendum est, quod pluribus ob occupationes alias nunc non possum. Vale, vir nobilissime, atque me, ut soles, perge amare, numerareque inter tuos. Upsaliae a. d. 27. Novemb. CICICCLXVI.

EPISTOLA XCVII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

REddo tibi, ut volebas, [Note: Est illa, quae n. XXX. legitur inter Graevianas Tom. IV. hujas Sylloges.] Cl. Gronovii epistolam, de qua recte suspicatus es, perlecturum me cum voluptate. Adeo egregia et scitu digna continebat plurima. Nam quae de me in ea leguntur, catenus saltem non fuere ingrata, quatenus ostendunt viri doctissimi amicum erga me animum, quem quantivis facere utique non dissimulo. Unde simul peto, ut si respondeas ei, hanc voluntatem meam exponas, cumque officiosa salute nuncies, nil fore acceptius, quam si propius venire in notitiam ipsius liceat. Dedi nuper in mandatis Curioni, ut Upsaliam meam ei curet offerri per Elzevirios. Spero factum, judiciumque de ea ipsius, vel per te cognoscere desidero. Quae autem illa sunt Scaligeri excerpta, quorum meminit? Qui illi, quibus nihil in vita fuavius, quam omnium capitibus insultare. An de Vossio hîc suspicari debemus? Gellium velim Cl. Gronovius cum cura expolire dignetur. Nemo poterit rectius. Ad Cl. Bigotium quaero aliquid litterarum dare. Verum, quia quomodo ad ipsum pervenire queat, nescio, tuam opem imploro, si quando scribere constitues. De scierunt pro sciverunt necdum habeo quid certi, quod respondeam; suspicor tamen, me inventurum, si libellos meos excussero. Nunc enim non licet propter alia negotia. Te cum adversa conflictari valitudine sicut non sine sensu insigni doloris audio, ita laetor impensissime, reddi tibi vires priores paulisper, atque valetudinem restitui. Simulque Deum oro, ut cito totus convalescas, diutissimeque vivas maximo litterarum amicorumque bono. Phaedrus meus lento pede procedit. Notae tamen meae nunc finitae sunt. Sequuntur Guyeti, et alterius, nescio cujus in versionem Gallicam, quibus index


page 104, image: s104

subjicietur. Ante discessum tuum coram me acturum tecum adhuc semel confido. Vale, vir nobilissime, atque me, ut soles, amare perge. Upsaliae a. d. 7. Decemb. Anno CICICCLXVI.

EPISTOLA XCVIII. NIC. HEINSIUS Job. Scheffero. Upsaliam.

NEScio quomodo oblitus sum, cum [Note: Vide Epist. XXX. Graevii ad Heinsium.] Graevianam proxime mitterem epistolam, illi et Bigotianam addere, uti nunc facio, cum in ea sint nonnulla, quae te tangant. Ex Elzevirii litteris disco Hagae Comitum nonnullas Scaligeri observationes ad A. Gellium a Vossio juris publici esse factas, quas per tabellarios se missurum offert, si velim: hinc puto, quae Graevius de eodem narrat negotio subobscure, perspicua et liquida tibi mihique fiant. Ad Bigotium si quas voles, mitte quam primum. Singulis enim Mercurii diebus Lutetiam mihi scribendum est ad illustrissimum Beuningium. valetudo mea jam paullo melius procedit. in Phaedro tuo, ubi conjecturae illius meae meministi, multo minoris alapae mî cum veneant, [Gap desc: Greek words] vaeneant, perperam omissum est. An a scisco, scii, pro scivi, deduci posset, tu videris; ego vix opinor. Vale. exarabam Holmiae CICICCLXVI. XIV. Decemb.

EPISTOLA XCIX. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

UTor solita humanitate tua, litterasque istas mitto ad Cl. Bigotium, tuasque tibi reddo. Fabrum de Aeliano cogitare vides. Faciat licet, non inveniet, ut spero, multa in meis, nisi quae incuria Typographi mala mutilatave edita sunt, quod pridem monui ad Phaedrum. Habeo et ego non pauca denuo in scriptorem confecta, quae nescio, an ille omnia nobis prodet aut praeripiet. Sed tempore videbimus. Unum opto, ut modeste agat. Holstenii emendationem probo, etiamsi locum Arriani necdum licuerit inquirere. Multa sunt, quae ipsam firmant, suo indicanda loco. Sed hoc obiter. De me nil habeo hac vice, quod scribam, et veniet Curio noster ad vos diebus hisce, qui quae restant Phaedri, secum adferet. Ex Cl. Bigotio explores velim, quid de meis judicent libellis. Scribet tibi sine dubio aperte candideque. Lexicon, cujus facit mentionem, est in Praediis III. Dn. Rahlambii, ubi vidi ante annum obiter, et ita, ut ignorem, quale sit, nam frigus erat intensissimum, ut tractare manibus nequiverim, et adjuncti nobis plures alii fuere, qui ad alia nos abstrahebant. Nomen tantum Pausaniae praefixum observavi, suspicionem facit ejus


page 105, image: s105

Lexici, cujus apud Suidam et Eustatium non semel nomen legitur. Ignoro an non fuerit Moschopuli, vel alterius, quia, sicut dixi, non tractavi manibus, sed in fronte tantum inspexi. Vale, vir nobilissime, ac, ut soles me amare perge. Upsaliae a. d. 18. Decemb. CICICCLXVI.

EPISTOLA C. JOH. SCHEFERUS Nic. Heinsio. Hagam.

POST non Majum jam, in quo tu reditum pollicebare, sed Augustum etiam impatienter te expecto: solebant nempe prius multa mihi tuo beneficio afferri nova de et litteris et litteratis per universum poene orbem viris, quibus per absentiam hanc tuam diuturnam toto tempore nunc careo. Quae res, quam mihi sit molesta, qui post lucem clarissimam, in qua te praesente videbar versari, nunc in odiosissimis erro tenebris, ipse potes aestimare. Atque, quia ne nunc quidem spes apparet certa coram te compellandi, per litteras saltem adeundum te putavi, ne absentem minus quam praesentem credar coluisse. Ita quippe postulant ingentia tua in me beneficia, quorum si ullo tempore deponerem memoriam, ingratissimus mortalium jure meritoque haberer. Nam ut alia ratione solvam tam prolixa nomina, in me quidem nulla est facultas. Et bonitati tuae sufficit, confido, habere confitentem debitorem; cum quo plura impendis, hoc libentius impendere consueveris. Adeo nil respicis in liberalitate tua praeter facti honestissimi conscientiam jucundam. Reddita tibi esse Phaedri mei reliqua confido. Post tempus exiguum Pacatum accipies, qui nunc sub praelo est. Ego rem vehiculariam habeo sub manibus. Et procedit opus strenue. Folia plus quam triginta sunt jam absoluta, bis tantum mox accedet. Partes erunt duae. Prior generaliora tradet de vehiculorum origine, materia, partibus, temone axe, rotis, capso, jugo, frenis, habenis, flagellis, junctura, ornamentis, et similibus. Posterior singulas vehiculorum explicabit species, bigas, trigas, plaustra, rhedas, petorrita, etc. In quibus omnibus nunc demum sentio, quam pauca hactenus vel bene, vel omnino tradita reperiantur. Militia navalis absoluta pridem est. Ei offert sese quidam typographus Norimbergensis. Verum cum sint meliores in Hollandia Typi; praeterea facilius illuc mea mitti queant; quam Norimbergam, scire cupio, num haberi apud vos Typographus et diligens, et fidus possit. A Cl. Andrea Bosio allatae his diebus mihi litterae, in quibus perofficiose amanterque orat, ut, quae ante liberaliter es pollicitus ad meliorem Josephi editionem, ea communicari ipsi ne graveris. Cl. Bigotium varias Parisiensis codicis et Italicorum aliquot lectiones audivit possidere. Illas per te sperat plane sese accepturum. Inter caetera sic habet. A Cl. Bigotio nemo est, qui facilius sua obtineat, quam illustris Heinsius. Utinam exorari possit. Nondum ad eum heroa scripsi, quod tempore destituar, sed et dextra non satis valida utar, eoque jam defatigata. Scribam tamen certo post paucos dies. Interea


page 106, image: s106

tu rem hanc ei commenda. Vides, quanto studio Bosius petat, ut cogitare debeas, annon hoc, quicquid est laboris, tribuere tam sefiis optimi viri precibus honestum sit. Cl. Bigotio si scribes, eum perofficiose ex me salutabis, memoremque mei rogabis manere. Summo viro Domino Gronovio ut et Cl. Graevio misi Phaedri mei exemplaria. Num aeceperint, ignoro. quia neuter mihi scripsit. Tu utrique meam nunciabis observantiam, et quae habeam sub manibus, significabis, nisi grave fuerit. Vale, decus meum, et me semper tuum amare perge. Upsaliae a. d. 10. Septemb. CICICCLXVII.

EPISTOLA CI. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Hagam.

PRO binis tuis, et cum illis Ill. Capelani ac Pastorii literis gratias ago maximas, Ill. Capelano respondi statim, literasque dedi noto alicui in aula Gallici legati, qui procuraturum eas sese diligenter recepit. Quod significabis viro summo, et nisi grave fuerit, me meaque studia eidem commendabis. Promisit aliqua subsidia ad rem navalem et vehiculariam, quae ut mittat, tu quoque precibus tuis facies. Palmerii observata de ordinibus remorum apud veteres pridem habeo per amicum, qui ea folia comparavit mihi. Video recedere ab iis nihil, quae jam olim a me tradita fuerunt. Neque sane, si amamus verum, recedere quisquam potest. Id quod longe pluribus evidentiusque monstro in nova ejus operis editione. Ad quam Typographum si comparabis, quod studiose facere te scribis, rem feceris mihi optatissimam. Phaedrum Gudii avidissime expecto, nee de opera ipsius dubito, quam praeter ingenium eximium ipsius, juvare plurimum libri veteres potuerunt. In versu, tum lata litem sustulit sententia, nil habeo, quod non vehementer laudem. Placet tamen magis conjectura tua, tunc illa litem sustulit sententia. Nam lata longius recedere a scriptura veteri videtur. Atque solet alias quoque isto fere modo, ut lib. IV. cap. 3. tum moestus ille, ubi mallem similiter tunc scribere, et lib. V. cap. 4. tunc illa irridens. Ego non audebam tale, quia omnibus in libris videbam consensu edi sententiam. Prudentio impense gratulor de tarn insigni cura, quam in eum tribuisse te jam jam scio, videreque illum avidissime cupio. Cl. Graevii ad hunc diem vidi nihil. Misi eidem una cum Ampl. Gronovio Phaedrum. Verum metuo, ne acciderit in illo mihi, quod in Mauricio, quem ignoro, utrum ad hunc diem acceperit Ampl. Gronovius. Scripsit Curio, sicut affirmat, Elzevirio, ut exemplum ejus curet ad charissimum mihi virum. Post illas litteras responsi nihil tulimus. Etiam Gronovius ipse, qui de Gellio MSS. meo egerat olim, respondet nihil, post specimen illius a me ipsi missum. A Cl. Bigotio post discessum tuum pariter nil vidi. Eum ut officiose salutes ex me, cum scribes, impensissime rogo. Ill. Capelano destinavi Phaedrum, si quae tibi prior erit oecasio exempli unici ad eum mittendo, facias quaeso meo nomine.


page 107, image: s107

Sumpti ab Elzevirio pretium ego Curioni solvam. Pacatus meus properat ad finem, quem, si possum, mittam adhuc ad te caeterosque amicos ante hyemem. Quae super quaesitis Philosophorum Anglorum scripsi, publicata esse accipio non illibenter, modo sint, quae aliis prodesse queant. Dabit saltem honor litteris meis habitus occasionem mihi, ut de pluribus in posterum sim sollicitus. Hactenus enim illam operam frustraneam putavi, cum haberem neminem, cui observatione talium grati quid praestare posse crederem. Atque utinam liceret antelligere, quae maxime per nos vellent discere: desiderio eorum, quantum quidem in me est, nunquam non studerem satis facere. Mortes eruditorum virorum lugeo, sed nullius magis, quam Cl. Bocharti. Fuit ille vir non eruditione magis, quam humanitate singularis. Qui cum haberet abunde, de quo jactare sese posset, nihil tamen minus, quam jactare se solebat. Candidissimus in scriptis suis, neminisque famae molestus. Quod corrigendnm vidit, corrigebat non modeste solum, sed interdum etiam cum adversarii sui praedicatione, sed nec suae tantum gentis viros aestimabat, quod plerique faciunt: putabat alibi terrarum etiam existere, quos nefas esset contemnere. Sperabam jam illius opus novum de arboribus plantisque S. scripturae, quod sub manibus habere ipse indicaverat in suis scriptis. Sed id quidem imperfectum relictum esse metuo. Quo exemplo maturanda nostra intelligimus. Pastorianis rectius respondero ex his locis: propius enim absunt. Reditum tuum summo desiderio expecto. Faxit deus, ut itinere jucundissimo utaris, salvusque ac incolumis ud nos pervenias. Summum virum Dn. Gronovium cum Cl. Graevio saluta perofficiose atque observanter. Te quoque resalutant socer meus, Brunnerus, et amici caeteri. Vale, Upsaliae a. d. 5. Novemb. CICICCLXVII.

EPISTOLA CII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Hagam.

POstremis tuis nunc respondeo. Verum paulo serius, quoniam sperabam fore, cum significaret mihi Curio, navigium in via esse, quocum accepturus sit nonnulla sibi ab Elzeviriis missa, ut intelligerem propius, quid ea tua vellent, Graevii Hesiodum accepisse jam debes. Suspicabar enim, missum forte aliquod illius ad me exemplum, pro quo gratiae agendae forent. Verum video nunc illam meam vanam fuisse suspicionem, cum nil istiusmodi commissum sibi Curio testetur. Et fortassis aliter tu noluisti ea intellecta, quam de alias ad nos perlato eo opere. Quamquam ante non allatum fuerit; sed nunc demum primo visum nobis. Observo autem viri doctissimi elegantissimas eruditissimasque in Poetam illum curas, omnique ratione amo. Pro honore quoque, quem in compellando meo nomine meis habuit laboribus, officiosissimas ipsi ago gratias, atque ut per te hunc meum deditissimum ipsi animum


page 108, image: s108

intelligat, etiam atque etiam oro. Quamquam optarem librorum meorum de militia navali secundas extare caras quippe quibus ea omnia, ad quae remittit lectorem, plenius et diligentius sunt tractata. Verum eas prodituras nescio an sperare debeam, quia Curio non sufficit ad faciendos tantos sumptus. Quale Elzevirius de ipsis recudendis dederit responsum nescio, neque novi, a quo compellatus sit hoc nomine. Scripsioquidem optimo Gronovio, habere me paratam editionem novam, sed de Elzevirio nil scripsi. Quare peto, ut haec mihi explicatius significes. Phaedrum meum ad vos spero perlatum. Jussi eum dari et Gronovio et Graevio. Mauricium num acceperint, quod jam fieri ante annos aliquot debuerat, nec dum certo scribit. Ego nuper Pacatum denuo emisi, quem mittam proxima occasione. Nunc quantum otii conceditur, omne rei vehiculariac tribuo, ad quem si per te, si per amicos aliquod comparabis, rem facies exoptatissimam. Imprimis Illustr. Dn. Capelanum ut compelles, oro. Habeo apud me MS. Anonymi vitarum B. Odiliae et Ducis Adalrici, in quibus pro conditione temporum illorum pluscula sunt fabulosa. Quaedam tamen Historiae servientia. Eum, quia necdum vidit lucem, quod confirmavit mihi Cl. Bigotius, ejusdem Bigotii, aliorumque hortatu vellem edere, si haberem, qui describere typis susciperet. Nam Curio noster nunc in synoposi juris Soceri mei occupatum habet praelum. Tu significabis, quid de hoc conatu meo judices. Aeliani varia per Fabrum publicata impensissime videre cupio, nam et ego in edendis ipsis denuo sum occupatus, cum praesertim in editionem secundam Argentorati procuratam erepserit vis tanta foedissimorum mendorum, dum transmissa mea pleraque Typographus per incuriam perdit, et ex jam ante editis versus integros omittit, ut pro mea illam nequeam agnoscere. De Prudentio tuo agam pluribus, cum contigerit inspicere. Has ut ad optimum Gronovium transmittas, impetraturum me ab humanitate tua confido. Postremo te reversum ad nos videre iterum, ac coram complecti, si quid unquam, studiose opto ac desidero. Vale, Nobilissime Domine, Amicosque omnes perofficiose ex me saluta. Upsaliae a. d. 11. Febr. CICICCLXVIII.

EPISTOLA CIII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Hagam.

LItteras meas exerrantes Dn. Elzevirium in viam reduxisse gaudeo, hocque nomine me debere illi plurimum profiteor. Tui extra culpam sunt. Mea factum inscitia, ut putarem te habere Amstelodami, qui litteras ad te missas exciperent, et ad te curarent, ubicunque esses. Reditum tuum avide expecto, atque tum coram visurum te confido. Mauricium meum curabo ad Cl. Gronovium, quacunque ratione potero. Miror autem, ne ab Elzevirio quidem ei


page 109, image: s109

datum, postquam hoc ab eo petiit per litteras Curio noster. Caeteras quoque litteras meas ad ipsum perisse doleo, cum ob alia, tum quia sic videbor in scribendo ignavus esse. Plinio ante caeteros gratulor, quod Gronovianam nactus sit opem, manumque medicam impetravit. Nam confido plane fore, ut per ipsum integrior evadat plurimum. Quinam sunt inediti illi Graeci abs te empti, nisi grave est scire desideranti significabis. Pausaniae Lexicon, de quo agit Cl. Gronovius, est nullum, sed Moschopuli. Significavi, nisi fallor, pridem, simulque adjeci schedulam aliorum operum, quae in volumine illo continentur, superque ipsis sententiam Cl. Bigotii rogavi. Verum periisse istas meas necesse est, quia nil respondit hactenus. Quod significabis viro optimo, cum dabitur occasio, salutemque nunciabis meam et officia, una cum amicis caeteris, quorum commercio litterarum carere cogor; postquam te carere coepi. De conditionibus, quas proposuit Elzevirius edendae a se Militiae navalis meae, etiam etiamque oro, ut me certiorem facias. Nam nobilem illum, quocum sibi ait fuisse negotium, Dn. Gyldenankerum suspicor, qui pridem abiit in Gallias. Neque ullae ipsius ad me ex illo tempore pervenerunt litterae. Si conditiones Elzevirii sunt tantum non aperte iniquae, mihique impossibiles, habebit me facillimum in omnibus. Rei vehiculariae meae subsidia nulla hactenus sum consecutus abunde. Interea meo ingenio absolvi volumen prius. Sequetur posterius hac aestate, si vitam Deus dederit. Appendicem notarum ad Petronii Dalmatici fragmentum dabo brevi. Scripsit mihi nuper illustr. comes Gustavus Adolphus de la Gardie, nunciatum sibi esse de Petronio integro, delitescente Roterodami apud sacerdotem quendam, occultantem librum, ceu spurciciei plenum. Quod quia novum, nec auditum antea, scire per te cupio, quid veritatis insit huic narrationi. Nec enim occultum tibi potest esse, credo. Plura nequeo hac vice, tantum quid de Aeliano Fabri habeas compertum, et num prostet apud vos, perscribas oro. Denique te cum Cl. Gronovio Graevioque, quos saluto perofficiose, plurimum salvere ac valere jubeo. Upsaliae 14. April. CICICCLXVIII.

De Elzevirii voluntate, ut me certiorem facias quamprimum, vehementer oro. Lexici, cujus supra feci mentionem, haec est inscriptio. [Note: Vide Cl. Fabricii Biblioth. Graec. lib. IV. cap. 34. tom. IV. pag. 535.] [Gap desc: Greek words]. Superscriptum eidem latinis verbis: de dictionibus Atticis per ordinem litterarum ex Philostratis. Quod a me inspectum obiter effecit, ut scriberem de lexico non Pausaniae, nisi fallor, sed Philostrati.


page 110, image: s110

EPISTOLA CIV. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

SAlvum te ad nos reversum supra modum gaudeo, eoque nomine tibi gratulor ex animo. Utinam tempore aliquo detur frui praesentia tua, curabo enim, si modo ulla ratione potero, ut ad vos excurram, praesentemque te amplectar. Prudentium tuum ante horam Curionis puer attulit, pro quo, sicut tibi debeo plurimum, sic exsolvere hoc debitum nunc quidem minime possum. Dabo tamen operam, ut intelligas perpetuo meum animum tibi officiosissime addictum. Litteras Elzevirianas recte accepi, eisque respondi statim, litterasque meas ante octiduum misi ad Curionem. Summa responsi ea est, me nemini libentius comittere Militiam Navalem, quam Elzevirio. Figuras (ut vocant) circiter decem novas accedere, totum opus, si sic ei videatur, primo quoque tempore me missurum esse. Pro labore meo nihil nominatim me exigere, si opere finito libelli unius vel alterius elegantioris munusculo ornare bibliothecam meam volet, in ipsius arbitratu fore. Exemplar meum, quia peregre mitti non potest, describendum esse. Et jam initium ejus rei factum. Sunt autem describenda omnia et edita et recens a me scripta, ne propter multas magnasque accessione emendationesque typographo molestia creetur. Puto tarnen spacio unius mensis, vel summum alterius me descripta habiturum omnia. Haec festinatione summa; quia tuas litteras non ante hanc ipsam horam accepi, et jam discessurus. Quare ignosces festinationi huic, et verbis. Upsaliae 26. Junii CICICCLXVIII.

EPISTOLA CV. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

ANte dies circiter duodecim scripsi tibi vese festinante calamo, quod convenire parum censerem meo erga te amori et obsequio, differre longius gratulationem de adventu tuo felici, licet vix perlegere tuas possem, eo ipso momento mihi redditas. Factum quoque est, ut omitterem multa, quae scribenda erant. inter caetera id etiam, quod spectabat laborem abs te mea causa susceptum, partim apud Elzevirium, partim apud alios. Cumprimis vero in adferendis exoptatissimis fasciculis ab optimis clarissimisque viris Domino Gronovio et Dn. Graevio mihi missis, sicut scribis. Pro quibus omnibus mea causa factis gratias tibi debeo agoque immortales. Libri mei de militia navali spacio unius et alterius hebdomadis descripti erunt. Quo magis abs te oro ac contendo, ut, quid censeas de Elzevirii voluntate, significes. Puto nil a mea


page 111, image: s111

parte posse desiderari. Impensas saltem facio non exiguas in descriptionem integri ejus operis, quod tu aestimabis facile suo tempore. Sperabam plane posse me ad vos excurrere. Nunc ex inopinato interveniunt impedimenta, quae me adhuc ad tempus aliquod tenent domi. Quod si liceret, orarem impense, ut ipse his aestivis diebus, quibus commodissima sunt itinera, venires ad nos, hospitioque nostro uti ne dedignareris. Equidem in nobis nihil est, quo excipere te possumus pro dignitate meritisque tuis. Omnia tamen boni consulturum te ab humanitare bonitateque tua sperare audemus, eo magis, quod non omnino incognita tibi nostra sit Upsalia. Meos in Pacatum conatus non displicere tibi gaudeo: pro loco indicato mihi ex notitia Imperii, gratias ago maximas, de quo cogitabo alias. Nunc enim totus sum in illustrando trecentorum annorum auctore, qui descripsit Archiepiscopos, Praepositos, Decanos, et id genus Ecclesiae Upsaliensis, hactenus inedito, qui labor mihi est injunctus ab illustrissimo R. Cancellario, et jam poene omnia confecta habeo, festino enim, quo ad rem vehiculariam redire liceat. Meursii Glossarium quod tanto tempore meis usibus concedere gravatus non sis, valde laetor, hocque nomine plurimum tibi debeo. Reddidisse vero tibi Curionem nostrum cum gratiarum actione spero. Sed claudenda est epistola, ne te nugis meis supra modum videar detinere. Vale, ac, ut soles, me amare perge. Upsaliae a. d. 7. Julii CICICCLXVIII.

EPISTOLA CVI. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

DUM in salutandis occupor proceribus, aliaque, in quibus haerere solent peregre advenientes, procuro, vix potui ea festinatione ad tuas longe jucundissimas responsum parare, qua cupiebam, vir optime. Sed nec sarcinae nostrae ex Batavia hactenus comparent, quas inter nonnulla sunt Gronovii ac Graevii nomine tradenda. [Note: Vide Graevii Epistola LV. tom. IV. hujus Sylloges.] Graevius interim per literas me monet Gasbekios fratres Officia Ciceronis variorum animadversis illustrata praelo destinare describenda; quibus et observationes tuas posse subjungi, nisi quid dissentires ipse. Tu, quae tibi super hoc negotio sit sententia, certiorem me quamprimum fac, quaeso. Addit idem amicus noster observata in eosdem Tullii libros, a Petro Suffrido et Francisco Fabricio contexta, nequicquam abs se quaeri. Suffridi observationes non habeo, habeo Fabricio oppido eruditas, sed eas ubi sim inventurus, libris meis in eistas sparsim conjectis, prorsus ignoro. Tu si quid hîc in medium possis conferre, noli nobis publicoque deesse. Hisce tandem subjungit, non deesse in foederatis Belgis typographos, qui Meursiana [Gap desc: Greek words] Regiae bibliothecae sua opera divulgari velint, libros praesertim de antiquitatibus Cypri, Rhodi, atque Cretae, deque regibus Lacedemoniis commentarium.


page 112, image: s112

Quod ut impetretur, tuam operam nobis non inutilem fore confido. Ipse Graevius in Suetonio adhuc occupatur, Homero etiam manum admoturus. Gronovius cum valetudine parum confirmata luctatur. Fredericus Brummerus, haeres Reinesii, de lege Cincia commentarium publico dedit, quem laudari ajunt. Ad Elzevirium litterarum nonnihil parabo die crastino, vel tua caussa, ut negotium lucubrationum tuarum, quod nosti, confectum aliquando habeamus. Solent scriptores apud nos cum typographis pacisci de nonnullis exemplaribus sui juris faciendis horum operum, quae luci adornant. Atque hîc puto non iniquum Elzevirium experiemur. An de aliis quibuscunque libris conditionem sit amplexurus dubito; quod id aut nuncquam, aut raro apud nos fieri soleat. Invigilabo tamen, quantum in me, tuis desideriis atque commodis. Tuas super hac re literas ad Elzevirium confestim se misisse mihi Cario est testatus. Origenis opera ex editione Huetii jam vidisti credo. Narrat Bigotius esse in Galliis, qui opera S. Maximi duobus aut tribus voluminibus susceperit edenda, sed Clerum Gallicanum preces ejus de impensis faciendis repulisse. P. Henschenium S. Odiliae vitam esse editurum, si ea abs te impetrari potest. Sed cum minus liquido designet, seorsimne, ac cum reliquis, quas parat, Sanctorum vitis eam sit daturus, quod te nolle opinor, exploranda erit aliquanto certius ejus super hoc proposito sententia. Nec Phaedrum tuum editionis secundae, nec Tactica Mauricii accepisse se asseverat. Tale quid si in posterum aut Belgium, aut in Gallias vis mitti, aut alio quocunque, mea opera utaris erit consultum tibi. Aelianum ab illo jubeor expectare cum MS. collatum. Brummerum de Plinii epistolis edendis cogitare, idem significat Bigotius. Tacticos omnes veteres a Claudio Hardy typis Regiis Lutetiae describendos fore jam nuntiavi, puto. vale, vir clarissime, et me, ut facis, ama. Holmiae CICICCLXVIII. a. d. X. Juli.

EPISTOLA CVII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

HUmanissimae tuae cum propter alia fuerunt mihi longe jucundissimae, tum quod faciebant spem fasciculorum a viris optimis amicissimisque ad me destinatorum. Nihil mihi erit gratius, maxime post intervallum tantum, quo ab ipsis vidi nihil, quam constantis eorum erga me humanitatis tam egregia cernere complectique argumenta. Quae ad officia Ciceronis annotavi, sunt prolixa, justumque faciunt commentarium, ut non possint jungi hujusmodi editioni; praeterea nec descripta cuncta habeo. Exscribam tamen potiora quaedam, et occasione mittam proxima, ut si digna tibi videantur, cures ad Cl. Dn. Graevium. Suffridi aut Fabricii nihil est in bibliotheca mea, videbo tamen, an quid explorare possim apud alios. Meursiana quaenam sint in Bibliotheca Regia, ignoro. Scribam Bibliothecario, amico meo. Quod, si


page 113, image: s113

ea, de quibus agis, reperiantur, operam impendam, ut impetremus beneficio Illustris Cancellarii, si non aliter, descripta saltem per quemdam studiosum. Negotium meum de militia navali totum tuo arbitratui committo. Transiges cum Typographo, prout optimum videbitur. Nec enim pro me exigam, quod aliis non consuevit dare. Origenis vidi nihil, quod non poteris mirari, si credes, ne illorum quidem libellorum quidquam nos vidisse, qui sunt editi apud vos, Arrianum dico, Palmerii Observationes, Pignorii initia Matris Magnae, et hujusmodi, quorum nihil adhuc Curio vel accersivit, vel impetravit. Odiliana mittere num debeam, ignoro, quia dubito an tanti sint. Habebo mecum, cum ad vos pervenero, et monstrabo, ut videre ac judicare possis ipse. Tactica, et caetera mea misi nunc per quemdam in comitatu Illustriss. Legati Gallici, qui per annos aliquot vixit in aula Illustriss. Cancellarii, ad amicos Parisiis degentes. Utinam curentur rectius, quam quemadmodum huc usque curata sunt a Curione. Aelianum collatum cum MSS. videre impensissime desidero, quemadmodum et editionem Fabrianam, quam pariter ad hunc diem frustra exspectavimus. Brummeri scripta Reinesii esse videntur, sed hoc apparebit rectius, cum ipsa ad nos fuerint aliquando perlata. Humanitati tuae summas ago gratias, per quam mihi optima oblata est occasio destinandi mea ad amicos. Utar ea suo tempore. Interea ut diutissime valeas, etiam etiamque oro, me vero ut amare pergas, enixissime peto. Upsaliae a. d. 14. Julii CICICCLXVIII.

EPISTOLA CVIII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

FAsciculi, quos per Curionem ad me destinasti, recte mihi sunt redditi ante dies aliquot. Gaudeo plurimum munere tam egregio, quo uterque Gronovius et Graevius me ornarunt. Id vehementer miror, quod neuter suas aliquas addere litteras voluerit. A Gronovio jam sesquiannus est, quod habui postremas. Et quaerebam bis sententiam ipsius de Molorcho Statii, inserendam meis de militia Navali. Sed quia constans ejus est silentium, te oro, ut si quid habes de eo, mihi aperias. Salmasiana enim emendatio non satisfacit: praeterea significes, quando scribes ad utrumque. Constitui enim ipse quoque scribere, gratiasque illis agere, ut debeo. Sed et tibi pro labore in curandis ad me istis obstrictum et esse et manere me perpetuum animo gratissimo profiteor. Haec breviter, quoniam occupatissimum te intelligo. Vale, ac ut soles, me amare perge. Upsaliae a. d. 18. Augusti CICICCLXVIII. Postremas meas cum appendice Petronianarum Notarum tibi redditas confido.


page 114, image: s114

EPISTOLA CIX. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

GAudeo, ut qui maxime, fasciculos a Gronovio Graevioque destinatos tibi in manus tuas illaesos pervenisse, vir clarissime. Ad horum alterum vel ad utrumque si quid paras literarum, mihi id omne negotii permittas rogo. A Graevio unam habui epistolam, ex quo paternum larem deserui. a Gronovio nullam. Nescio enim quomodo vir amicissimus, qui miram in hujusmodi officiis solebat praestare diligentiam, nunc non tam sua, quam senectutis culpa rarius procedit ad spartam istam adornandam. In munere praeterea Academico collegiisque privatis instituendis adeo est assiduus, ut de Tacito, Plinio, Gellio edendis, quos sperare jampridem nos jubebat, vix possit cogitare. De Molorcho Statii nihil observatum a me memini. In opere de re vehiculari nescio an tetigeris ista Lucani in libro secundo, si probe memini, (Lib I vers. 426.) Et docilis rector monstrati Belga covini. ita enim scripti editique constanter, nisi quod in margine editionum quarundam rostrati. neutrum satisfecit. Quare opinabar a Lucani manu esse constrati. constratus covinus ut navis constrata. Et certe covinos constratos fuisse, seu opertos, vel ex isto Martialis loco lib. XII. Ep. 24. manifestum fit, ô jucunda, covine, solitudo! currus constrati, et currus strati in eo differunt, quod alteri sint tecti sive operti, alteri, quibus stragulae vestes injiciebantur. qua de re plura in curis secundis ad Nasonis locum Fast. VI. vers. 680. in plaustro sirpea lata fuit. ubi cum membranae veteres parum sibi constent, uti jam in animadversis designavi, monebo esse corrigendum, sirpea strata. Nam straguli vicem sirpea in eo plaustro occupabat. Appendicem notarum Petronianarum recte accepi. Vale, vir clarissime, et mihi velle perge. Holmiae Suecorum Anno CICICCLXVIII. a. d. VII. Kal. Sept.

EPISTOLA CX. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

SIcut scripsi nuper, ita tibi mitto nunc ad Clarissimos viros Gronovium Graeviumque litteras, quas ut ad ipsos, quandocunque scribes, curare ne graveris, etiam atque etiam oro. Gronovium tam esse tardum miror profecto, imo doleo, quoniam ab eo speraveram opem in Molorcho Statiano exponendo. Locus est Sylv. III. in propemptico, ubi vulgo habent, sint, quibus exploret rupes gravis arte Molorchus. Salmasius putat: s. q. e. plumbo gravis alta molybdis, quod videtur nimium recedere. Sed nec per Molorchum nauticam bolidem hîc existimo intelligendam, quod magistri veteres volunt. Puto autem Gronovium quid dixisse


page 115, image: s115

de hoc loco in suis ad Statium cutis. Quas quia non habeo, ipsius judicium me speraveram impetraturum, quo vel firmare mea, vel emendare possem. Verum pergit is ad hunc diem servare silentium suum. Lucani emendationem anticipavit jam Isaacus Vossius apud Boschartum P. II. Geogr. sac. lib. I. cap. 12. ex quo annotavi pridem in meis. Pro emendatione loci Ovidiani gratias, et in meis opportune memorabo. Nam et in illis de constratis vehiculis dicam pluscula. Inter eos, qui Hesychio emendando curam aliquam adhibuerunt video laudari saepius Sopingium. Quis sit, et an sua quaedam ediderit (laudat enim aliqua) scire valde desidero. Mihi vir Graecarum litterarum peritissimus videtur. Post octiduum, vel summum dies quatuordecim iter ad vos instituam, volente deo, adferamque meam Militiam Navalem cum nonnullis aliis, ubi spero datum iri occasionem coram te compellandi agendique tecum de quamplurimis. Interea ut te servet gratia divina salvum oro, meque amori tuo gratiaeque commendo. Vale. Upsaliae a. d. 15 Septemb. Anno CICICCLXVIII.

EPISTOLA CXI. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

ACcidit hoc plane praeter spem meam, vir clarissime, quod tam parce frui te nobis contigit, cum proxime in hanc civitatem Ubsalia te contulîsses. Per hibernam fortasse tempestatem offeretur rursus occasio tuae praesentiae, quod cupio vehementer me hercules, si tantum temporis septentrioni huic vestro a me dabitur: nam id totum cum a nutu pendeat alieno, nihil affirmandum temere mihi occurrit. Viam interim carpit ad Batavos nostros militia tua navalis, imo jam illuc pervenisse potest, nisi quid adversi, quod abominor, intervenit. [Note: Godofredus Sopingius Bolfwerdae in Frisia Ecclesiasticam provinciam obiit, familiaris fuit J. Isaac. Pontano, ad quem epistolam de Herba Britannica edidit Cl. Matthaeus in Sylloge sua n. CLXIX. in qua et de Hesychio suo mentionem facit; obiisse eum Anno 1618. apparet, ex Sibrandi Siccamae ad Pontanum Epistola Ibid. CLXXIII. ubi de scriptis ejus agit. et in alia CLIII. schedas ejus tumultuario et plane sine ordine et methodo scriptas, et quas vix ab aliquo expoliri posse spes est, se per filium recepisse scribit. Edidisse responsionem Apologeticam ad Libellum Anonymi, qui vocatur, Bona fides sibr. Lubberti Anno 1616. Konigius testatur in Bibliotheca.] Soprngius, si probe recordor, Theologus apud nos fuit ex Frisiorum provincia, qui Hesychii editionem ante annos hosce quinquaginta et plures moliebatur, vir Graecarum literarum in primis peritus, et parenti meo amicus. Nam ipse hominem haud vidisse memini, qui me nondum nato jam ad plures, ni fallor, abiisset. Amstelodamenses de Graevio ad se vocando agere dicuntur, destinato hanc in rem mille ducentorum Joachimicorum annuo stipendio. Elzevirius ingentem Ezechietis Spanhemii de usu et praestantia veterum nummorum


page 116, image: s116

commentarium typis suis describit, post curas priores longe auctiorem. Hoc Spanhemius ipse Heidelberga ad me nuper. Cujus perlectis literis vehementer sum gavisus falsos esse rumores, qui illum favore Palatini Electoris, quo floret hactenus, excidisse, ac Genevam ad paternum larem confugisse, criminabantur. Commentarium ad legem Cinciam, de quo coram agebamus, indies expecto. Libri complures admodum lucis publicae facti, quos Elzevirius ex patria ad me mittebat, atque in his Lubieni commentarius de cometis operosissimus, naufragio mihi perierunt. Vale, vir eximie. Exarabam Holmiae. ipsis Kal. CICICCLXVIII. quas hîc vides Cl. Brunnero tradendas recte cures.

EPISTOLA CXII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

VAlde tuis litteris laetatus sum, non modo, quod spem facerent militiae Navalis meae in Hollandiam perlatae, sed et quod commodiori valetudine te uti, quam superiori tempore, palam innuerent. Deus servet te, viresque largiatur integras, perficiendis pulcherrimis operibus, quae paras, et ornandis amicis, quos nullo non officiorum genere devincis tibi. De Militia mea cupio plane certus esse: quare si quid intellexeris, id extemplo significare ne graveris, oro. Quanquam videam negotium fore tardum, vel propter ea, quae de Spanhemii commentariis hîc nuncias. Cl. Graevio gratulor conditionem plane pinguem ab Amstelodamensibus oblatam, neque dubito, quin eam jam acceperit. Liquet autem abunde bonis litteris esse pretium apud eos, quae per alias orbis partes fere compelluntur mendicare. Nam et hîc ut victum habeant, multis tamen aliis sunt destitutae, quae ubertim apud vos inveniunt. Quid autem optimus Gronovius? An meliori loco valetudo ejus, quam fuit hactenus? Utrum ille, utrum Graevius accepisse litteras meas significarunt? Ab Andr. Bosio habui ante unam alteramve hebdomadem, in quibus ista ad te pertinentia: Josephus noster adhuc expectat varias Bigotianas. Quaeso salvere a me jube Nobilissimum Heinsium, meoque nomine roga, ut optimum virum denuo promissorum admoneat. Quae tua sit sententia, per me significari poterit eidem, si sic visum fuerit. Scribit alias vir egregius, Reinesianum corpus inscriptionum sibi oblatum ab Electore Saxoniae hac lege, ut cedat debito quadringentorum Imperialium, quibus Elector ipsi est obstrictus, et det operam, ut edatur. Se vero quomodo posteriorem implere conditionem queat, non invenire, ac idcirco rem relinquere inconfectam. Periisse tibi naufragio tot libros egregios, vehementer doleo. Ante discessum tuum, quem opto serum esse, coram acturum me tecum certo confido. Spero autem me usurum fortuna, futurumque frequentiorem apud te, quam nuper licuit. Plura nunc quidem non habeo, et me obruunt negotia, de quibus plura Curio tibi memorabit. Vale. Upsaliae a. d. 4. Decemb. CICICCLXVIII. Brunnero suas statim misi. Iterum vale.


page 117, image: s117

EPISTOLA CXIII. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

QUantum ex litteris Illustris Beuingii hesternis sum edoctus, pervenit sospes in Bataviam nostram Johannes Philippus Silvercronius, qui militiae tuae navalis volumen, Elzevirio tradendum, hinc secum tulit: ut probe curatum esse hunc fascem vix dubitari par sit. Nam ab ipso Elzevirio nuntios necdum accepi, qui rei totius securos esse nos jubeant. Graevius, quantum audio, oblatam ab Amstelodamiis conditionem rejecit, praetulitque mille et ducentis Joachimicis, Octingentos annuos ab Ultrajectinis proceribus promissos. ea tamen lege, ut post excessum suum uxori viduae CLX. Joachimici quotannis ex aere publico annumerentur. Quod et ipsum Amstelodamii praestandum abs sese fore erant polliciti. Rogavi amicum hunc nostrum, ut super maturanda voluminis tui editione calcar Elzevirio nonnumquam addat, quem fore paullo tardiorem in partibus suis implendis facile praevideo, cum quod Spanhemiano commentario manum admovere jam coeperit, tum quod iter in Gallias meditari se scribat. Cl. Bosium recte se habere meique meminisse est quod laeter maximum in modum. Provocatus ejus litteris suavissimis ante annum, quando in patria haerebam, rescripsi: nec tamen hactenus rescire mihi est datum, sitne curata probe epistola, an interciderit in via. Langermannianae certe fidei commendatam fuisse succurrit. Pestilentiae contages cum hac aestate Rhotomagum populata sit utcumque, ab ea civitate Bigotium nostrum, ruri latitantem, avertit. Qui casus moram quoque ac procrastinationem promissis ejus de Josepho objecit, ut opinor. Nuntiabat is proxime, scriptoris ejus exemplar cum vetusto codice collatum ad Isaacum Vossium me absente in Bataviam fuisse missum, qui fidem obligasset, ejus paratam mihi fore copiam, simul atque ex hoc septemtrione redissem domum, quod aut hiberna hac tempestate, aut saltem vere proximo, ut confido, fiet. Addit idem Bigotius Archiepiscopum Cantuariensem in Britannia Typographiam instruxisse magnis impensis, quam aut a Josepho aut Chronicis Joannis Antiocheni edendis, qui liber lucem necdum adspexit, auspicari operas velit. de transferendis in sermonem Latinum Graecis Tacticis Coselerium provinciam suscepisse, communicata cum Henrico Valesio opera. haec ille. Vale, vir Celeberrime. Holmiae XIX. Decemb. CICICCLXVIII.


page 118, image: s118

EPISTOLA CXIV. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

NOlim pretium, quod alloquiis tuis pono meritissimum, ex infrequentia mea metiaris. Hactenus enim ratio valetudinis meae plus satis conturbata omni poene scriptione, atque adeo corporis exercitamentis, vel levissimis mihi interdixit, vir Clarissime. Tuas ad Graevium probe curavi, qui innuebat nuper, Polybii novam a Britannis editionem adornari. Desudant, puto, in eadem palaestra Boeclerus et Gronovii filius natu major. A Falconerio litteras proxime accepi, quas tibi legendas mitto. Complectuntur enim nonnulla, quae scire tua intersit, etsi video futurum, ut ductus Chirographi difficillimos assequaris. Slusium quod ait Allatio in cura Vaticanae Bibliothecae successorem datum, equidem sum miratus. Est enim Leodicensis ille, in qua civitate canonicatum possidet. Sed Romae vixit olim annis compluribus una cum Dormalio, si memini. Vir Graecae litteraturae et rerum Mathematicarum peritissimus, atque adeo ad omnem factus humanitatem. Unde cognoscas, et hunc Pontificem, et ejus ex fratre filium Rospiliosium Cardinalem litteris promovendis egregium in modum studere. Bigotius ob pestilentiam tractus Neustriae jam pridem infestam ruri multo tempore delituit valetudinem dubiam expertus. Unde factum, ut nonnulla ex his, quae ad illum curavi, perierint in via. Capellanus proxime scribebat, agnatos ejus velle, ut de matrimonio ineundo cogitet, a quo videtur ipse esse alienus. Sed cum alterum ex fratribus amiserit, manum fortasse vel invitus huic consilio dabit. Lutetiam certe se conferret vellem, tum ut vitam Chrysostomi sub praelo jam dudum haerentem perficeret, tum ut nonnunquam me doceret, quid rerum illic inter eruditos geratur. Nam Capelanus senio confectus vix par est huic officio. de Elzevirio nil audivi prorsus, ex quo in Gallias ante hasce sex hebdomadas est profectus. Promiserat sese specimen operis tui typis descriptum ante profectionem mihi missurum esse, sed sidem non liberavit. Curionem tamdiu abesse doleo et miror. Poterat enim praesentia ejus hîc nobis esse non inutilis in negotio quodam Elzevirium tangente. Meibomium, Amstelodamiis operam suum addixisse, postquam Graevius illuc pertrahi non potuit, reor me jam significasse; stipendium illi obtigit minus lautum, ut audio. Operi tuo de militia navali quidquid additum aut insertum velis, inserendum vel addendum per me curabitur. De te ante dissessum meum videndo jam incipio desperare. Bibliotheca mea cum intra cistarum angustias sit redacta, libris utor non nisi paucissimis: in his Sallustium evolvebam nuper editionis Franequeranae ab Ausonio Popma procuratae. ubi ex Historiarum Sisennae lib. IV. hoc fragmentum inter alia exhibetur. Et partim fera vite, partem lauro et arbusto ac multa pinu ac Myrtetis abundat. Rogo alias editiones consulas, meque doceas ex quo scriptore id fragmentum sit depromtum.


page 119, image: s119

Deinde ecquid super illo aut per Anton. Augustinum, aut per alios sit annotatum. Nam primo scribendum videtur, partim lauro et arbuto. Ineptum enim est, cum species arborum seu fruticum potius varias recenseat Sisenna, in his arbusti meminisse: per feram autem vitem labruscam, puto, designat. Deinde dubito, an non dederit Sisenna, ac culta pinu; certe cum fructices diversas enumeret, non arbores, de pinu domestica hoc intelligendum, quae fructibus potius, quam arbustis accensetur. De ea multis egi ad Nasonem lib. III. Art. Amat. contra Salmasium, pluribus agam ad Maronem. Locus Nasonis sic se habet.

Silva nemus non alta facit; tegit arbutus herbam,
Ros maris et lauri, cultaque pinus adest.

Corrigebat adversarius noster, cultaque tinus. Atqui tinum esse laurum silvestrem novisti; ut per cultam tinum nihil praeter laurum possit intelligi. Atque ita bis lauri meminerit Naso. Nescio quomodo pinum hanc domesticam, sive hortensem, variis apud Maronem locis homines eruditi impugnarint. Nam illo loco in Bucolicis

Populus in silvis gratissima, pinus in hortis,

Peliserius castigabat, in oris, scilicet maritimis. In Culice pro his, et semper florida pinus, a Bembo, picris, fuit inculcata temere. Sed jam nimii sumus. Vale, vir Eximie, Holmiae XV. Mart. CICICCLXIX.

EPISTOLA CXV. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

PLurimum me delectasse tuas, conjicere jam ex illis potuisti, quas uno die citius ad te scripsi, quam tuae mihi redderentur. Nempe valetudo tua adversa habebat me sollicitum, quam in melius nunc versam gaudeo, tibique gratulor ex animo. Sed et litterae Cl. Falconerii multiplicem mihi attulerunt voluptatem, quoniam ex iis didici prolixe, argumentoque longe gratissimo, quam bene mihi cupiat, deque rebus meis sentiat amice abunde cognovi, quamquam facile intelligam hoc totum tuis honorificis, et amicissimis de me judiciis deberi, quibus pridem scio conciliatos mihi viros doctos plurimos, proque hoc officio ac beneficio prorsus singulari atque nunquam ex memoria deponendo me devinctum tibi manere perpetuum gratissimo lubentique animo profiteor. Et quia video virum egregium me insuper ornare munere splendidissimo, officii mei esse censeo, ut ipsi agam gratias, idque adeo nunc facio his litteris, quas oro amicissime, ne grave ducas cum tuis ad ipsum curare. Quae de codice Fragmenti Petroniani narrat, grata mihi fuere, daboque operam, ut significem Cl. Arnoldo Norimbergam, qui sollicite conquirit judicia doctorum de fragmento illo. Sed cur non contra istaec scribat Falconerius scire cupio, nec enim vidisse puto, quae a me ad Fragmentum illud sunt notata. Fragmentum


page 120, image: s120

Sisennae habetur apud Nonium, in voce Fera Vite, pro quo in libris veteribus est Ferabite, sed emendavit Turnebus lib. XXIX. Advers. 23. Caetera servantur in omnibus, quos ego vidi. Ne Mercerus quidem in suis ad Nonium notis immutavit quidpiam. Nam Antonii Augustini nec ego habeo, nec apud alios invenio. Arbuto tuum pro Arbusto vehementer placet, nam omnino necesse est, ut de peculiari genere loquatur. Nisi putemus Arbusti vocem specialius quandoque usurpatam et pro Arbuto. Quum etiam in Philoxeno habeatur Arbustos, [Gap desc: Greek words] : quanquam ego in Sisenna malim Arbuto. In culta pinu haereo, quoniam ex caeteris de hac specie intelligi posse videtur, licet absit culta, quod istoc quidem sensu carmini, quam prosae aptius quis putet. Nolo tamen repugnare, maxime si adjumenta quaepiam aliunde accedant. Elzevirium promissis non stetisse, moleste fero. Curionem hîc detentum citra voluntatem ab aegritudine scio. Basilii naumachica proxime commendabo tibi, nunc enim nimis impedior. Capelano debeo responsum. Si per te licebit mittere, proxime hoc debito me liberabo. Habui diebus hisce a Cl. Morhofio Epistolam, in qua nunciari tibi jubet cum officiorum promptitudine amicissimam salutem. Iter cogitare se in Angliam, Gallias, et Italiam aestate imminente, desiderio coram agendi cum viris per regiones illas celebrioribus significat. Quod cum non ingratum forte tibi sit cognoscere, significandum statim arbitratus sum, ut si litterarum aliquid ad cum vel mandatum per me voles dare, proxime huc mittas. Ego enim scribere hebdomade proxima constitui. Interea cura, ut valeas, meque, sicut facis, ames. Upsaliae a. d. 19. Martii CICICCLXIX.

EPISTOLA CXVI. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

PErlata est hodierno die ad me epistola Graevii nostri; qua is testatur, expectari quotie die reducem ex Galliis Elzevirium. A reverso confestim manum operi tuo admovendam fore, et quidem eo festinatius, quod Spanhemiana, quae scis, jam ferme ad finem sunt perducta. Gronovianas in Plinii historiam naturalem castigationes lucem jam spectare. Ejusdem Tacitum, ac Suetonium suum, sub praelo parum promovere. Reinesii postuma per Brummerum juris publici esse facienda, simul atque is ex peregrinatione Italica retulerit ad suos pedem. Lutetiae prodiisse tomum alterum scriptorum Historiae Ecclesiasticae animadversis Valesianis illustratum. Haec et plura ille. Sed de rebus Gallicis poterimus certiora doceri ex Elzevirii literis, ubi is suis erit redditus et nobis. Hisce interim, qualiacunque ea sunt, te minime fraudandum esse duxi. De rebus meis sunt quae tecum agam, sed mallem ea coram in sinum tuum effundere. Valitudo pertinacior facit, ut reditum ad meos urgere apud proceres nostros flagrantissime pergam, utque deprecatus sim provinciam, etsi honorifica sit satis, legationis, quae foederatorum Belgarum nomine paci Suecos


page 121, image: s121

inter et Moschos componendae destinatur, mihi demandatam. De discessu tamen ex hisce regionibus ante Kal. Quintiles proximas obtinendo nihil temere ausim adfirmare, praesertim cum illustrissimus Grotius Gallica legatione ordinaria, ut vocant, nuper sit auctus, ac proinde isti spartae adornandae se accingat. Pro Nonii loco gratias ago ingentes. [Note: Haec pertinent ad Ovid. III. Art. Amat. 692.] De culta pinu conjecturam veram nolo praestare: etsi colere ferro arbores, colere vineta et similia passim apud Columellam, scriptorem elegantissimum, occurrant. Nam Horatianum illud dices esse poeticum: Neque harum, quas colis, arborum, te, praeter invisam cupressum, ulla brevem dominum sequetur. Historicos tamen modis loquendi poeticis uti in comperto est. De Arbuto ne dubitem locus Ovidii facit. Quid quod in pervetustis Columellae membranis scriptum identidem Arbusto pro Arbuto offendi, ne de Glossario Philoxeni miremur. Potuit Ovidius Sisennae locum, de calta pinu non minus, quam de Arbuto imitatus esse, ut Silium Italicum nonnulla ex Sallustio desumsisse animadverto. Quale illud libro XII. vers. 354. Qui locus ex optimis membranis sic constituendus est.

Isque ubi Torquatum raptim properata ferentern
Signa videt, pugnaeque avidas accendere dextras,
Fraude loci nota, latebrosa per avia saltus
Evolat, et provisa fugae compendia carpens,
Virgulta tegitur volle ac frondentibus umbris.

Vulgo illuc legitur accedere dextras, profusa fugae compendia, et occulta tegitur valle. Vallem virgultis obsitam designat. est autem Sallustianum, ex cujus historiis profert Servius, consedit in valle virgulta nemorosaque. Occultam vallem quis de mendo suspectam habuisset, nisi alio nos vocaret Agrippinus ille liber praestantissimus? Sed jam nimius sum. Alias agam de locis Silii rem nauticam tangentibus, quos videor ope membranarum integritati suae restituisse. Ad Capellanum, curabo, quas mittes. Est enim mihi is propediem compellandus. Ad Falconerium tuas necdum misi, sed mittam proxima hebdomade, quod Elzevirium jam itinere defunctum augurer, cujus opera hîc mihi est imploranda. Curioni cum valetudine negotium esse inique fero. Si is cogitur etiamnum ab hac abesse civitate, fac, quaeso id ex te intelligam. Falconerius viderit haud dubie tuas in Petronium animadversiones. Sunt enim in Urbe viri principes talium sic satis curiosi. Falconerium esse ex primaria Etruriae nobilitate, patruum habuisse Cardinalem, alias puto monui. Vale, vir clarissime, et me, quod facis, ama constanter. Holmiae CICICCLXIX. a. d. X. April. manu propera.

P. S. Addit Graevius Gronovii filium in Macrobio non minus, quam Polybio luci adornandis desudare.


page 122, image: s122

EPISTOLA CXVII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

CDR tam tarde respondeam tuis, ecce tibi caussam, Basilium, quem semel sumptum in manus volui absolvere, ac una ad te mittere. Non feres aegre pro humanitate tua, si petiero, ut oblata occasione ipsum cures ad Elzevirium, ac in calce meorum de Militia Navali librorum jubeas collocari. Vellem autem una facie, divisis, uti vocant, columnis exhiberi Graeca Latinaque, rion duabus, sicut ego hîc scripsi. Caetera pro arbitratu suo constituet. Elzevirius. Pro iis, quae ex Graevianis nunciasti, gratias ago maximas. Gronoviana in Plinium videre aveo, ut et, quae tu promittis, ad rem nauticam spectantia. Utinam habuissem copiam eorum, priusquam mea ad Elzevirium fuissent missa! Falconerii genus nunc primum ex te intelligo. Quare oro, ut si scribes, excuses ei meam hanc ignorantiam. Capelano hîc mitto alias, quia video ex postremis ejus traditas, quas superiori autumno misi. An vero et Menagio, Bigotioque, dubito, quia nihil scribunt, et is, cui dederam negotium, diem suum obiisse dicitur. Tu si ad eos aliosve scribes, dabis operam, ut ignoscas, mea caussa. Misi enim Nob. Bigotio Mauricium, quem in Galliis vidisse nec dum puto. Gronovii filium egregiae indolis oportet esse ac doctrinae, qui Polybium polliceri nobis audet. Gratulor ego viro optimo hoc nomine, gaudiumque ei ex virtutibus ejus filii opto durabile ac perpetuum. Ego nunc in re vehicularia pergo, nec deponam, si permittat valetudo, antequam absolvero. Meum quoque de pingendi arte Commentarium, qui Norimbergae publicatur, pene ad finem audio perductum. Valetudo tanto tempore, ac tam pertinaciter adversa tibi me quoque affligit, qui intelligo, quanto cum detrimento litterarum sit conjuncta. Quare opto ex animo, ut deus te respicere, viresque pristinas restituere tandem velit, quod plane hoc vere, cum clementior fiet aeris constitutio, futurum confido. Ante abitum te certe sum visurus, si modo vixero. Curio noster nondum valet, sed modo decumbit, modo obambulat, modo iterum lecto sese dare compellitur, neque polliceri quidquam audet de profectione sua, quam tamen optat modis omnibus. Plura non habeo, tantum oro, ut me, quod facis, amare pergas. Vale, Upsaliae a. d. 20. April. CICICCLXIX.


page 123, image: s123

EPISTOLA CXVIII. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

HAbui hodierno die literarum nonnihil a Bigotio, qui et salutem tibi plurimam voluit dici suo nomine, et significari, recte ad se perlatos, quos munus misisses, libros, vir clarissime. Ut jam securus esse possis horum quoque, quos eadem, ni fallor, via ad Capellanum Menagiumque misisti. Illud vero indigne tuli, quod addit vir optimus, de pertinaci sua valetudine, per quam in Neustria detineri pergat, et de morte Valerii Chimentellii, quem in ipso juventutis flore fata intempestiva e vivis abstulere. Nam Allatium, de quo nuntios nuper accipiebamus, nobis ereptum eo moderatius ferendum, quod is justum vitae curriculum jam quodammodo peregisset. Libellos nonnullos recens editos secum mihi ex Galliis laturus est Elzevirius, atque in his rariora numismata Seguini: tum luculentam Salmasii praefationem de homonymis plantarum, Specimen magni operis de plantis, cui Typographus aut in Belgio nostro, aut in Britannia quaeritur: quod sine copia characterum tam Arabicorum, quam Hebraicorum opus ipsum in lucem proferri vix possit. Thevenotum in Hollandiam profectum, ut edendam illic curet Geographiam Arabicam Abulfedae cum versione Latina, uti ex Graevio quoque jam cognoveram. Fabram cogitare de Scaligerianis recensendis, libello haud magni pretii, idque inter turbas domesticas super filia illi exortas, quae bibliopolae Salmuriensi nupta res suas habere sibi a marito sit jussa. Accepisse se inscriptiones Falconerii athleticas, quas et ad nos deferri quamprimum velim; Praeterea Redii, Medici Florentini, de insectis librum. Agit ad haec de dialectica Ciceroniana, libro longe rarissimo, jam olim apud Polonos edita, Auctore viro quodam illustri ex Sarmatica nobilitate: quod scriptum a Luca Holstenio plurimum laudari meminerit, quodque optet in lucem denuo proferri. Si librum vidisti, aut exploratum habes, certiora de illo a te mihi promitto. Haec ille. Venio nunc ad tuas: Naumachica Basilii mittam ad Elzevirium, ubi tuto id licebit. Revocatur domum illustrissimus Grotius, ut legationem obeat Gallicanam. Is puto mense Junii profectionem adornabit, cui committetur fasciculus, si non alia erit interea temporis occasio in promtu. Ad rem navalem spectantia, de quibus egi tecum, in Silio potissimum occupantur ex membranis optimis a me recognito. Si tanti ea sunt, mittam oportuniore tempore, nunc ab ista cogitatione avocor. Nec eo loco valetudinem experior, ut intentiori ea labori respondeat. Gronovii nostri filius natu maximus, quid in re literaria praestiturus sit, videbimus propediem. Tuum de pingendi arte commentarium in Germania edi nesciebam, quo inexspectatus magis obveniet nobis is thesaurus. Curioni, viro officioso et probo, valetudinem confirmatam precor. Ego etsi missionem jam flagitavi saepenumero a proceribus nostris, tamen promoveo parum. Metuo


page 124, image: s124

etiam ne revocato, quod dicebam modo, Oratore nostro, difficiliores hoc ipso experiar. Graevius Typographum offert Meursianis trium insularum antiquitatibus, quae hactenus ineditae in Regis bibliotheca Holmiae, ut scis, asservantur. Excurret ad vos proximis diebus illustrissimus regni Cancellarius, quantum audio. Poteris fortasse illi persuadere hac oblata occasione libri editionem. Nam sine procerum consensu frustra id speremus. Typographus est Petrus Elzevirius, qui Ultrajecti sedem sixit. Librum dedicabit Regi Graevius; Sin minus, eam ego provinciam in me recipio. Has ad Cl. Brunnerum tuae diligentiae commendatas volui. Vale, vir celeberrime. Exarabam Holmiae Sueeorum CICICCLXIX. a. d. XXIII. April. Jul.

EPISTOLA CXIX. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

QUae me scire voluisti ex Bigotianis litteris, gratissima fuere, nisi quod Chimentellii morte intempestiva interceptum nobis doleam plurimum, quod ad illustrandas litteras humaniores pertinebat. Scaligeriana, quae a Fabro scribis recenseri, haud intelligo. An libellus iste est, quem ante tempus exiguum ediderunt Hagae Comitis? Si is est, judicium in Fabro requiro. Nec enim videtur is libellus sine multiplici invidia retractari posse. Dialecticam Ciceronianam vidi nunquam. Fuit tempore aliquammulto Holmiae in schola Germanorum Rector quidam, Herbinius nomine, gente Polonus, quocum egi pridem eo de libro. Ajebat is, satis sibi esse notum, et in Polonia contemni. Denique missurum mihi, ut primum ad suos revertatur. Sed ad hunc diem nihil ejus vidi. Scribam Titio Dantiscum proxime, ac explorabo rectius. Meus de Pingendi arte Commentarius vix respondebit expectationi tuae. Neque edidissem; nisi dandum aliquid omnino fuisset Entero Typographo, cui Militiam Navalem ante promiseram. Historicum opus, quod a me conscribi ait, necdum quidem scribi coeptum est, incipietur tamen brevi. Chronicon appellant S. Olai, quia continet praecipue res gestas Olai, Regis Norvagorum. Id opus simul prodit antiquissimas, certissimas, fideque dignissimas res populorum per Septentrionem, neque illo et Sturlesonii Chronico quidquam inter vetera monumenta, quod majorem mereatur laudem. Aliud nunc sub praelo est, ex Suecico veteri a me translatum, quod appellant vulgo Konungastyrelse, hoc est Institutionem Regiam. De quo me scripsisse pridem puto. Editur Holmiae, neque scio, quando poterit perduci ad finem. De Illustriss. Cancellarii adventu hactenus nil audio, si venerit, curabo commissum mihi negotium diligentissime. Sin minus, ipse Holmiam excurram, saltem ut te videam et appellem, ubi dabitur fortassis commoda occasio. Tibi valetudinem opto firmiorem, et ut votis tuis omnia respondeant. Quamquam si me respicio, malim te propius, quam longius a nobis abesse. Pro curis tuis circa meas epistolas innumeris, humanitateque


page 125, image: s125

caetera plane singulari quas reddam gratias non habeo, agere tamen nullo tempore intermittam. Interea oro, ut me amare pergas, atque etiam etiamque te valere jubeo. Iterum vale. Upsaliae a. d. 3. Mai. CICICCLXIX. Rev. Brunnero nostro reddidi Epistolam tuam, gravissime is hactenus decubuit. Sed nunc incipit reconvalescere.

EPISTOLA CXX. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

PRoximis diebus vergebat denuo in pejus valetudo mihi; ita factum est, ut Oratorem foederatorum Belgarum ad vos contendentem non sim comitatus, quod mihi jam pridem erat propositum, vir clarissime. Sed nec de demandata mihi a Proceribus nostris ablegationis ad Russo provincia, certi quid consilii mihi hanc ipsam ob caussam capi potuit. Deprecatus quidem sum honorem onerosum adfectae valetudini, sed exploratum nondum habeo, an preces sint auditae. De dialectica Ciceroniana ad Titium jam scripsi. Auctorem libri nominale non potuit Bigotius, sed post eundem ad dignitatem Cancellarii evectum asseverat, ut de Samoskio suspicari possimus, cujus et de Senatu Romano commentarius circumfertur, etsi Sigonio a nonnullis vindicatus. Noribergam cum forte ad Cl. Arnoldum scribes, viro optimo in memoriam velim revoces negotium codicis membranacei Metamorphoseon Ovidianarum, quem possidet Nicolaus Rittershusius, librum notae haudquaquam contemnendae, uti jam olim a Gronovio nostro sum edoctus. Eum Arnoldus ipse, qua est humanitate, utendum mihi a possessore jam olim petiit, sed senem aliquanto difficiliorem haud potuit expugnare. Si contingat Rittershusium ad plures abire, quo illum aetas provecta jam vocat, codicis illius rationem ab Arnoldo haberi cupio, ne in manus alienas deveniat, sed meo aere, si possit fieri, mihi addicatur. De expensis securus esse per te jubeatur, cui hoc beneficium haud invitus dabit, sat scio. Et haec quidem hactenus. Curionem si morbus Upsaliae tenere pergir, dubito enim de re parum mihi comperta, negotium Elzevirianum, quod is a se curari in hac civitate posse spem fecerat, alteri demandabo. Opus historicum, quod dixi, parum proprie nuper sum locutus: Institutionem Regiam innuebam nuper, cui observationes tuas esse accessuras fert rumor, et a magno regni hujus Cancellario praefationem. Gothicae nescio quid antiquitatis haud dissimilis sub proelo typographico sibi esse Vissenburgi Illustrissimus Drotzetus nuper significabat. A Bigotio heri habui epistolium; sed quod rerum novarum nihil complecteretur. Socratem et Sozomenum Valesii quotidie exspecto. Vale, vir celeberrime. Holmiae Suecor, IV. Junii mensis Anno CICICCLXIX.


page 126, image: s126

EPISTOLA CXXI. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

MAgno me affecit dolore, quod de valetudinis tuae inconstantia scribis. Utinam reddatur tibi, qualem et tu desideras, et ego cum amicis omnibus ex animo precantur tibi. Nihil porro jucundius fuisset, quam si te una cum Oratore Foederati Belgii videre apud nos, proque tot tuis meritis gratum tibi animum testari potuissemus. Honoravit ipse cum conjuge filioque nos praesentia alloquioque suo licet ignotos, et, ut suspicor, illa demum die primum auditos. Acciditque id plane inopinis nobis, qui ante habuimus praesentem in aedibus nostris, quam venturum intellexeramus. Contemplatus est nonnulla minuta, quae in Musaeo nostro servantur. Utrum inter ea fuerit, quo expectationi ejus satisfactum sit quodamtenus, ignoro. Explorabis tu occasione data, et significabis mihi. Doleo, me nil monstrasse ipsi pertinentium ad rem litterariam, eorumque, quae vel jam sub manu babeo, vel elaborata primum servo. Sed et tempus erat vespertinum, et ipse festinabat ad alia. Quod si me resque meas notiores ei facies, plurimum tibi me devincies. Norimbergam scripsi octiduo ante, quam tuae mihi redderentur. Scribam tamen brevi denuo, uti mandata tua expediam diligentissime. Curio noster incipit ex mortuis refurgere, ac sperare meliora, imo credere, se post unam alteramve hebdomadem Holmiam iter posse facere. Itaque in id tempus differri negotium Elzevirianum fortasse nil nocuerit. Quic autem Elzevirius? me quidem totum tradidit oblivioni. Neque scio, quid cum Militia mea meditetur. Forte aliud consilium cepit, de quo utinam per te possem certior fieri. Quem Illustriss. Drotzetus curat excudi librum, Sturlesonius est, nuper mihi nominatus, linguaque Danica primum editus in Dania a Wormia. De Meursii opusculis ineditis egi diebus hisce cum Nob. Dn. Grypenhielmio. Pollicetur is suam operam, neque putat rem difficultatem habituram. Ajunt, huc venturum Illustriss. Cancellarium, quocum pariter agam eo nomine, si occasio idonea se offeret. Plura non succurrunt hac vice. Quare clauddo, teque plurimum valere jubeo. Upsaliae a. d. II. Juni. CICICCLXIX. Nob. Bigotium ex me salutabis, cum scribes, orabisque, ut significet, an libellos meos acceperit.

EPISTOLA CXXII. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

HAbui proximis diebus epistolium a Gronovio nostro, ubi inter caetera, amplissimo et optimo Scheffero plurimam salutem, cui etiam, quod debeo exsolvam


page 127, image: s127

quamprimum. Taciti sui sub praelo typographico desudantis mentionem, quod mireris, nullam omnino fecit. Observationes suas ad Naturalem Plinii historiam jam typis esse descriptas docet, nec prostare tamen venales, dum contextus ipsius Plinii a typographo absolvatur. In Plinii junioris epistolas etiam nescio quid bibliopolae promulgandum tradidisse, praeter secundas in Plautum curas. Se quoque ab Amstelaedamensibus invitatum, ad prositendas publice humaniores literas, sed vergente jam aetate in senectam deterritum, commendatione sua Marco Meibomio adfuisse, qui eam spartam jam adornandam susceperit. Haec fere ille. Bigotius ultimis suis significabat proditurum esse Lutetiae propediem operum B. Maximi Collectionem Graecolatinam, nescio quo adornante, tribus voluminibus distinctam. Elzevirium ex Galliis reversum adhortari non desino, ut manum militiae navali admoveat quamprimum, promissi atque fidei obligatae reus. Monui et Gronovium hodie, ut cessantem interpellet nonnunquam, et a nimia procrastinatione ad officium revocare nitatur. Quantum video id agit Elzevirus, ut Spanhemianum commentarium publico permittat, priusquam tuis lucubrationibus edendis sese accingat, etsi alia quaevis sperare nos jusserit. Mittebat proxime Socratis et Sozomeni historiam Ecclesiasticam Valesianae editionis, cum codice membranaceo Maronis ex Menteliana bibliotheca deprompto, et aliis libellis, quos omnes accepi: etiam Brummeri commentarium ad Legem Cinciam. Venio nunc ad tuas, vir Clarissime, proximis diebus mihi traditas. Diu est, quod profectionem ad vos minatus Illustrissimus Grotius me comitem sibi voluit adsciscere, nuper autem me ignaro in viam se conjecit, quod sub eam tempestatem recidiva tentatus decumbebam. Is apud me multis commendavit officia tibi abs te praestita. Nunc in eo est, ut sarcinas colligat, mandato publico, in patriam prius, mox in Gallias abiturus. Sed et mihi, valetudinem quamvis adflictam caussanti, deprecantique jampridem anxie onerosam tanti honoris sarcinam, mandata publica mense proxime decurso sunt exhibita, per quae Ruthenam aulam a patriae Patribus jubeor adire, atque illic omnia tentare, ne simultates gentem illam inter et Suecos exortae in apertum Martern erumpant. Expecto quotidie nonnulla ex foederato Belgio necessaria, quibus huc perlatis in pedes me conjiciam; ut si fieri ulla diligentia possit, ante tempestatem proximam hybernam ex illo terrarum tractu emigrem. Quo magis velim Curionem tempestivum huc decurrere, ut cum illo coram de negotiis Elzevirianis agam. De Meursii postumis Illustrissimus Cancellarius optime me sperare non ita pridem jubebat. Si recordor probe, libellos tuo et ad se perlatos esse jam significavit Bigotius. Vale, vir celeberrime, et mihi velle, ut hactenus, perge. Holmiae A. CICICCLXIX. a. d. XVII. Junii.


page 128, image: s128

EPISTOLA CXXIII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

PER aliquot hebdomadas decubui ex pedum aegritudine, et dolore capitis. Quominus vitio mihi vertes, quod tam sero tuis respondeam. Primum autem gaudeo, gratiasque tibi ago, quod Mauricium et Gellium ad Cl. Gronovium curare volueris. Deinde ut pro Militia navali mea sollicitus esse pergas, officiosissime te oro. Accepi hodie ab Elzevirio decima quarta praeteriti Novembris scriptas, in quibus conqueritur deesse sibi Typographum idoneum perficiendo operi, quem si nactus fuerit, significaturum mihi. Verum metuo, ne sint verba vacua et promissa vana. Idcirco cupio tandem certus esse de rebus meis. Frisius, de quo scripsi, est Andreas Frisius, Bibliopola Amstelodamensis, qui Magium de tintinnabulis, et Eculeo, Gallonium de cruciatibus Martyrum, Pignorii Mensam Isiacam, Ciacconii triclinium, et id genus alia edidit, cuncta ad antiquitates pertinentia. Quo magis sperabam fore, ut reciperet meum quoque opus. Sed tu amplius deliberabis. Quod si certus essem, nolle Elzevirium promissis stare, neminemque ex vestratibus se offerre alium, Norimbergam scriberem, ut significavi nuper, atque ideo impense rogo, ut essicias quo sciam aliquando, quid cogitare debeam. Omnem spem in te unico habeo repositam, quem idcirco tanta fiducia compello, quod tu pro solita humanitate tua vitio non vertes mihi, confido. Scholiasten Apthonii a quo sperare possim, non dispicio. Danis interdictum secreto est commercium litterarium cum nostris. Ideo nemo eorum meis litteris respondet, postquam apud ipsos Christianus Rex est factus. Ita cogor scribere quod possum, non quod volo. Reinesianas ad Daumium epistolas habeo ad me diebus hisce perlatas munere Cl. And. Bosii, qui nuper eas edidit. Scribit se habere plures alias, editurumque esse, ut primum reperiet, qui sumptus facere in editionem volet. Bibliothecam Reinesio-Brummerianam distrahi Lipsiae, reperto nemine, qui vel toram, vel maximam ejus partem sibi vellet emere, deploratque interitum tot bonarum observationum, marginibus librorum a Reinesio adscriptarum. Libros quoque Variarum Lectionum reliquos in Bibliotheca Reinesiana negat inveniri, et idcirco suspicari se, sublatos furto. Sibi memorat impositum esse a superioribus, ut Historiam Ecclesiasticam componat hujus et superioris seculi, atque ita interverti propositum de edendo Josepho, quod hactenus habuerit. Plura non occurrunt, quare claudo, teque plurimum salvere ac valere jubeo. Upsaliae. a. d. 3. Januarii Anno CICICCLXXI. quem tibi cum sequentibus quamplurimis laetum faustumque precor ex toto animo. Has ad Cl. Gronovium mittes, quandocunque commodum erit.


page 129, image: s129

EPISTOLA CXXIV. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

QUod jam ex Columbo nostro intellexeram, id ipsae tuae nunciant mihi litterae, diuturno molestissimoque pedum morbo te affligi. Quae res eo majorem mihi attulit dolorem, quod quanto morbus iste damno sit non modo corpori, quod excruciat, sed ipsi quoque animo, quem ad omnia facit tristiorem, satis superque didicerim. Quo magis Deum immortalem oro, ut restituat tibi vires, ne tot bonis carere diutius Respub. litteraria cogatur, quae ex te summo desiderio indies expectat. Pro Graevianis ad me curatis summas ago gratias, ut et iis, quae de perlatis ad Cl. Gronovium libris significas. De Brummeri fato pridem putabam constitisse tibi: nam is quidem superiori aestate aquis suffocatus est in [Note: Immo in Gallia Anno 1668. III. Decembris undis fluvii L' Arberine dicti abreptus et submersus. vide Georg. Beyeri praefationem ad Opuscula Brummeriana, quae bono rei literariae Lipsiae Anno 1712. edidit.] Italia. Habui ante hoc triduum litteras a Cl. Dn. Morhofio, reduce in patriam ex itinere. Is te perofficiose jubet salutari. Nunciat praeterea non pauca de viris eruditis per Angliam et alia loca, inter caetera et ista, Dn. Isaacum Vossium ex Oda Catulliana, Phaselus ille, quem videtis hospites, concinnare opus de Architectura navali. Tanaquillum Fabrum edidisse librum, titulo nescio quo Du Christianisme, ob quod scriptum ab officio Professorio sit submotus. Annam Mariam Schurmans cujusdam Labadiae, hominis seditiosi et Chiliastae, partes secutam Belgio cum ipso discessisse, adque ipsam Elegiam dehortatoriam scripsisse Constantinum Hugenium. Quae eadem omnia mihi admodum sunt inexpectata, nec fortassis tibi alia videbuntur. De caetero narrat, Frisium Typographum, de quo scripsi nuper, edere Hieronymum Mercurialem de arte Gymnastica, et nescio quem alium de Pileo. Unde adhuc spes est, ipsum in se recepturum meum de militia navali commentarium, si cum ipso agatur. Quamquam cum sit mihi ignotus, ego quidem ipse facere hoc nequeam, id tantum optem, ut res meas ab Elzevirio possem recipere. Curionem nostrum, reducem a vobis ante biduum, compellavi. Petit enixe veniam omissi tecum colloquii, quod prohibuerit et negotiorum multitudo, intra biduum vel triduum absolvendorum, et valetudo minus prospera. Brevi excursurum sese denuo ad vos confirmat, et acturum pluribus tecum de negotio Elzeviriano; chartas quoque redditurum, si sic videatur, quas habeat non hîc, sed Holmiae. Ego nunc Chronicon Episcoporum Upsaliensium hîc sum editurus. Res mea Vehicularia decurrit ad finem, et promittit Typographus ejus publicationem circa festum Paschatis, adeo praevortit Elzevirium, quod


page 130, image: s130

doleo. Graevio respondebo alio tempore, nunc enim non possum. Te quoque, antequam a nobis discedas, visurus sum, si vixero, nec me ulla impediet difficultas, modo tempus itineris intellexero: qui et hoc et longe plura majoraque debeo tot tuis in me meaque meritis, ante omnia tam humano benignoque animo, quem ut perpetuum mihi serves talem, qualem simul profitentur litterae, etiam etiamque oro. Vale. Upsaliae 14. Februar. CICICCLXXI.

EPISTOLA CXXV. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Holmiam.

ANte paucos dies ad me venerunt litterae Cl. Gronovii, nunciantes inter alia, quod significavi nuper, redditum ipsi esse opus meum de Militia Navali, sed quod et miror, et indignissime fero, dimidia sui parte mutilum, nec enim accepit, ut testatur ipse, nisi librum primum, et partem aliquam secundi. Caetera, desiderantur omnia, ut et Basilii Naumachica, et imagines a me delineatae. Non excogitare satis possum, quid impellat Elzevirium, ut tam inique mecum agat. Nunquam ei meo opere molestus fui, nunquam ut id ederet, compellavi. Ipse ultro ad me scripsit, sibique petiit. Poterat ergo bona pace mea ab initio non suscepisse hoc negotium. Sed postquam ultro suscepit, ferre utique non debeo, tam indigne nie haberi, ac non tantum per biennium et amplius differri; sed et nunc ab ipso id, quod meum est, contra fidem et officium boni viri mihi negari, cum flolida simulatione, quasi reddita sint omnia. Video eum copiam exemplarium obtendere, quae adhuc ad manus habeat. sed etiam habuit jam illo tempore, cum a me exigeret secundae editionis vdlumen, et promitteret, se id extemplo praelo commissurum, deinde frustra est, si expectet, donec primae editionis exemplaria distrahantur, quia nemo emet, postquam publice privatimque significavi me paratam habere fecundam: sed nec damnum fecit Janssonius, si ex 1500. exemplaribus, tot enim habuit primae, ista paucula manserint reliqua. Quare te per quicquid possum oro, ut homini improbo hanc iniquitatem monstres, et extorqueas vel ab imvito, quae et missa ipsi esse redditaque nosti optime. Non in Elzevirio unice mea spes est reposita. Sunt in mundo Typographi, qui suam operam praestabunt mihi et in hoc et in aliis meis edendis, ringente licet Elzevirio. Et in hanc sententiam respondi etiam Cl. Gronovio, cui, oro enixe, per occasionem ne graveris mittere hanc epistolam, quam adjunxi. Aphthonium spero hac hebdomade absolutum iri. Quo facto videbo, ut ad te perferri queat. Vale, vir optime, meque, sicut soles, ama. Upsaliae a. d. 25. Martii Anno CICICCLXXI.


page 131, image: s131

EPISTOLA CXXVI. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

ISaacus Gruterus, Erasmiano, quod apud Roterodamios nostros est, Gymnasio praefectus, occupatur jam pridem in colligendis Hugonis Grotii epistolis, ad amicos huc illuc missis, quas ille juris publici factas immense cupit. Eaque propter, quod edoctus sit, hac in civitate complures inter Oxenstiernae domus scrinia asservari, me summo opere rogavit, uti earum, quas vir summus ad illustrissimum heroem Axelium Oxenstiernam jam olim scripsisset, copiam sibi ac facultatem impetrarem, sin minus, harum saltem, quae arcani nihil, aut quod publice ignorari oporteat, complectantur. Tu cum contubernalibus tuis, eximio illo, inquam, adolescentum nobilissimorum pari, ni molestum est, agas, quaeso, hac de re, et Grutero aut gratificare in totum, si potes, aut saltem certiores nos fac, nihil esse sperandum. Alterutro enim modo fides nostra apud hominem ut amicum, sic hoc in negotio ardentiorem aliquanto, liberabitur. Porro integrum cum relinquant mihi Proceres nostri ad se excursum, non patiar elabi temporis aestivi opportunitatem jam nunc oblatam, meque ante Nonas Junias proximas viae, uti augurari licet, committam, certe ante proximos dies festos. Tui salutandi arriperem profecto ulnis ambabus occasionem, nisi laborarem pedibus, per quos fit, ut cogitationem omnem de Upsalia vestra, deque viris illo in oppido tot praestantibus supremum forte nunc a me adeundis, cogar deponere. Cl. Brunnerus si Thomae Magistri schedas jam excussit Romanae editionis, eas ad me reverti ante abitum velim; tum quae apud Curianem deposui, Elzevirianam cum Wenxteri haeredibus litem concernentia nonnulla. De libri tui editione praesens cum praesentibus bibliopolis nostris egere et possum commode, et tui causa debeo; si ante discessum forte nostrum nihil responsi a Gronovio Graevioque aderit, quod nolim. Historiae Augustae scriptores cum Salmasii ac Casauboni commentariis cadem in Belgio nostro forma prodiere, qua Plinium, Polybium, alios Graecos pariter ac Latinos auctores in lucem prolatos nuper vidimus. Pro Aphthonio tuo gratias ago ingentes, eumque jam libellum inter paucos seposui, ubi otium qualecunque dabitur, cum cura mihi evolvendum. Lutetiae oracula Sibyllina typis denuo describi audio, Palmerii Grentesmenelii heredes opus Graeciae veteris. illustratae postumum [Gap desc: Greek words] in Hollandiam misisse, juris publici faciendum, ex Bigotio nuperrime sum edoctus. Et haec quidem hactenus. Tu, vir praestantissime, nos, si meremur, amare perge, et salutem cura quam diligentissime. Holmiae Suecorum CICICCLXXI. a. d. XII. Maii.


page 132, image: s132

EPISTOLA CXXVII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Hagam.

CUM, qui hanc tibi offeret, affinitate mihi junctus (nam frater ejus gener meus est) iter ad vos susciperet, non potui, quin simul te salutarem, propter cujus absentiam hîc in solitudine versari mihi videar. Scripsi ante mensem per Dom. Baronis Paykill ephorum, a quo non dubito, quin meas jam acceperis. Ad eas nunc impatienter expecto responsum, et quid sperandum mihi sit de Militia Navali mea, scire vehementissime cupio. Si est nemo apud vos, cui edere eam commodum videatur, etiam atque etiam oro, ut occasione prima, qua tuto poterit, ad me remittatur. Hygini quae extant, habeo locis plus quam ducentis emendata, et parata editioni. Si vel Gasbekii (qui nuper edidere fabulas) vel alii volent edere, poterunt ostendere, qua occasione debeam transmittere. Quod et Cl. Graevio nunciabis, qui se habere scripsit ante haec, qui velit edere. Atque spero fore, ut eum impensarum haud poeniteat. De Re Vehiculari mea nihil audio, an reddita sit tibi, amicisque reliquis. Quanquam bibliopola se misisse ad vos nuntiarit. Quaeso uno verbo, an acceperitis, significare ne gravemini. Video hîc et illic esse typographi errata, dum meam scripturam parum assequitur. Vos excusabitis, qui novistis, quam sit difficile in tam longinquis oris emendate quidpiam publicare. Scripsi nuper tibi, litteras Grotianas Comitem Axelium in bibliotheca sua, vel alibi inter res suas nescire esse aliquas, sed Holmiam abiturus promisit se perscrutaturum omnia, et si quid invenerit, communicaturum. Viris Celeberrimis, Gronovio et Graevio salutem adscribo, si Cl. Gronovio Gellius meus porro est inutilis, poterit una cum Militia Navali mea ad me redire. Vale, vir summe, meque tui observantissimum amica memoria commendatum esse tibi ne gravere. Upsaliae a. d. 8. Octobr. CICICCLXXI.

EPISTOLA CXXVIII. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

MIraberis, sat scio, vir Clarissime, et quidem jure optimo, nil litterarum, ex quo discessia vobis, in manus tuas a me perlatum tibi. Igposces tamen, nisi frustra mihi blandior, cunctationi huic meae, ubi disces, in ipso itinere graviter a valetudine me tentatum, hactenus aut lecto fere aut cubiculo haesisse adfixum, certe hac ex civitate pedem toto trimestris temporis spatio post reditum non movisse. Quibus molestiis objecto rationem reddendam fuisse proceribus nostris horum omnium, quae Moscuae Holmiaeque proximo biennio


page 133, image: s133

nio a me gesta sunt in rem communem, si addam, minus succensebis credo pertinaciori silentio nostro. Quid? quod nihil litterarum ad te dandum duxi, nisi explorata penitus Bibliopolarum nostratium mente super edendis tuis eruditissimis de Militia veterum Navali commentariis. Et quia integrum mihi haudquaquam fuit per valetudinem, ut dicebam modo, pedem movere hactenus ex hac aula foederatorum, Gronovium, Graevium, Ryckiumque aliosque amicos, aquibus conventus sum post reditum in patriam, non destiti impellere pro virili atque exhortari, ut operi tuo, omni diligentia, typographum mature circumspicerent. Quod se facturos promisere, dum me teque una ac eadem opera demereri student, ita proxime testati sunt, nihil omnibus admotis machinis profici abs se potuisse. Non jam iterabo, quod alias testatus sum abunde, quantum recordor, improbari a me vehementer factum Elzevirii, qui nos indignis modis sit ludificatus: cum aut promissis stare debuerit, uti virum integrae existimationis decebat, aut certe per compendia nos frustrari, omissa omni offruciarum ac procrastinationum ambage. Remisit itaque diebus proximis opus tuum ad me Gronovius, quod ego amico nonnemini ad te perferendum tradam ex horum numero, qui mense proximo in comitatu oratoris nostri Holmiam Suecorum iter auspicabuntur ex hac aula: qua ego occasionem magis opportunam non novi. Interim cum Pyrrhi Ligorii Antiquitates ineditae, XXX. voluminum opus, in bibliotheca Reginae dicantur exstare, facile puto impetrabis, uti triremium figurae ex antiquis marmoribus expressae, quae operi isti complures inseruntur, et quas eques Puteanus olim tuos in usus describi curarat, quaeque postea inter manus Reginae, ut nosti, periere, denuo excerpantur inde commodis tuis inserviturae. Addam et hoc, quod fortassis ignoras, clandestirae quantum audio machinae opus a Marco Meibomio Amstelacdami adornari, et jam sub praelo esse, adversus Militiam tuam Navalem editionis primae. Nam scriptum exemplar tuum ejus oculis patuisse non opinor. Hoc mihi a Theodoro Ryckio jam semel iterumque est significatum. Meibomium ipsum Holmiae ante annos hosce vicenos novisse potuisti. Cum illo nec mihi nec amicorum meorum cuiquam usus amicitiae propior aliquanto intercedit. Sibi enim ut vixit hactenus, ita antiquum obtinere pergit. Cathedram professoriam humaniorum litterarum obtinuerat ante annum alterumque apud Amstelaedamios, sed ex qua brevi post tempus sit ejectus denuo, ut nunc privatus vivat. de isto ejus instituto si certiora cognovero, horum omnium certiorem te faciam quamprimum. Prodiit in eadem civitate opus alterum de re navali sermone vernaculo, molis immensae, quod Nicolaum Witzium Consulis Amstelaedamii filium auctorem praefert, vix in transcursu inspectum mihi, ut de eo sententiam ferre neutiquam possim. Commentarium tuum multa eruditione refertum, et te plane dignum, de Re Vehicularia proximis diebus munus abs te accepi, nec legi tamen, alibi occupatissimus: sed seposui, hiberna tempestate, cum bono deo, totum perlecturus attentiore cura; vehementer enim salivam mihi movere omnia, quae illic oculo festinante a me sunt delibata. Gratias interim longe maximas ago pro munificentia tua singulari, constantissimoque


page 134, image: s134

in te mei demerendi studio. Senecas Rhetorem Philosophumque Gronovii nostri, ac aliorum animadversionibus illustratos, uti et Tacitum, propediem puto, certe ante Januarias Kalendas cum Suetonio Graevii in lucem protractos videbimus. Coepta et manus admoveri a Plumero editioni secundae Tragoediarum Senecae. Ex Italia habui hodie a Carolo Dato litteras, sed vix quicquam complectuntur rerum novarurn nisi hoc, propediem prodituram esse editionem Venetiis auctiorem Historiae naturalis Ferrantis Imperati: quam superiori seculo Neapoli vulgatam puto rae in scriniis bibliothecae possidere. Narrat Bigotius, Lutetiae absolutam esse a patre Cossartio novam Cociliorum Generalium editionem, eundemque jam cogitare de animad versis suis in Themistii orationes pertexendis, quae auctiores quam hactenus circumferuntur ab illo in lucem protractae, nescio qua de caussa, inter typographi manus annis compluribus haerere pergunt. Patres Benedictinos magno studio pervetustos codices conquirere operum B. Augustini, quibus diligenter ad vulgatos libros excussis scriptorem illum emendatissimum luce publica donent. Pari studio certari in operibus B. Gregorii Magni castigandis, quorum tomus primus typis jam sit descriptus. Edi etiam Marii Mercatoris adversus Julianum opus ut pereruditum, sic hactenus ineditum. Elzevirius propediem dabit Celsissimi Principis Ferdinandi Furstenbergii Monumenta Paderbornensia, post ejusdem principis poemata juris publici nuper facta. Aphthonius tuus Gronovio Graevioqae per me jampridem traditus est. Vale, vir Celeberrime, et amicos communes, ni molestum est, verbis meis officiose saluta: tum quid Upsalienses vestri moliantur doce. Hagae Comitum CICICCLXXI. XXX. Octob. Prodiit Thesaurus Numismatum veterum Caroli Patini nuper admodum, praeter alterum ejusdem opus majoris rei de eodem argumento.

EPISTOLA CXXIX. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

PRidie Kalendas Novembres, datis ad te litteris significavi, vir Clarissime, rerum mearum statium, nec mihi integrum hactenus fuisse per valetudinem antiquum obtinentem, aut Amstelaedamum aut ad alias in vicinia civitates excurrere: ut nec editio Militiae Navalis, cui consultum unice volebam, promoveri per me potuerit, nec alia curari, quae agenda mihi incumbebant. Praeter Gronovium Graevinmque Theodorus tamen Ryckius operam suam mihi quoque approbavit, tentatis variis typographis, si manum operi admovere vellent. Quapropter cum haberem compertum actum a nobis agi, cepi concilium de volumine isto tibi restituendo, quod amicus meus Johannes Wilhelmus van Kelleren cum Oratore nostro Harenio iter ad Suecos sese moliturum esse subindicasset, quam opportunitatem curandi ad te voluminis non negligendam rebar. Detinetur tamen etiamnum hîc terrarum ille, profecto jam in


page 135, image: s135

Septentrionem Haranco, ut liber quoque nondum viae commissus sit: de quo plura proxime. De Antagonista tuo nihil postea intellexi; est enim totus clancularius, et qui in suis occulendis mira polleat industria. Epistolam tuam valedictoriam Comiti Oxenstiernae scriptam multa cum voluptate multoque cum fructu, ut tua soleo, jam legi, tum sua Gronovio Graevioque exemplaria mittenda cunavi. Ajunt alium te auctore libellum prodiisse nuper apud nos, de memorabilibus Regum Suecorum; sed quem videre hactenus non est datum. Gronovii nostri valetudo non est eo loco, quo vellem, reliquias morbi diuturni haudquaquam potest profligare. Adhaeret tumor pedum inmodicus, et stomachus infirmus, unde ab aqua intercute periculum incumbit. Accessit et quartana nuper, ingrata hospes, nec facile emigratura ex ea sede, hac praesertim tempestate. De re litteraria, quod siguificare possim, nihil nunc est in promptu. Doleo non potuisse nic abiturum a vobis valedicere praestantissimis collegis tuis, atque in his clarissimo Bramero: hujus etiam suavissimis valedictoriis litteris quod nil rescripserim, alibi immane quantum occupatus, graviter sane irascor mihimet ipsi, alia occasione culpam apud illum deprecaturus: nunc salveat cum aliis amicis. Vale. Hagae Comitum a. d. XV. Nov. CICICCLXXI.

EPISTOLA CXXX. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Hagam.

QUas exiguo intervallo nuper abs te accepi binas, plurimum mihi attulisse gaudii, credas velim, vir Nobilissime. Praeterquam enim quod te salvum ad tuos nunciarent pervenisse, certum quoque me fecerunt de amore tuo erga me argumentis pluribus. Inter quae non postremum, quod tanta cura et sollicitudine non per te solummodo, sed et alios amicos tuos studueris Militiae Navali meae quaerere typographum. Quo nomine plurimum me tibi devinctum esse libentissime agnosco. Et quia intelligo vestris hominibus laborem meum displicere (quod Elzevirius quidem jam ante biennium indicare potuisset, si in eo fidei ac humanitatis quidquam fuisset) quanto ocyus MS. ad me remitti volo. Meibomii consilia miror prorsus, quem neque verbo neque facto laesi unquam, ac ne aliter quidem quam de nomine habui cognitum. Quam autem humaniter civiliterque agit, qui sibi sumit disputandum advertus librum, in quo ipse jam ostendi plurima mihi displicere? Sed videbo tamen, quae sit allaturus, et num mera editurus sit oracula. Ac fortasse factus est Apollo, postquam telonia exercere in Dania desiit. Tu quaeso fac me certiorem, utrum illud scriptum ejus contra me unicum sit directum, num vero ex occasione aliorum mea suggillare instituerit. Optarem plane, si fieri posset, specimen aliquod videre. Ac fortassis per ignotum impetrari poterit a Typographo tantum charta aliqua rejicula, in qua operarum errores solent notari. Cupio


page 136, image: s136

profecto valde videre, qua utatur modestia, ut intelligam in tempore, quali cum adversario res mihi sit futura. Quare te oro, quantum possum, ut sis mihi adjumento in his omnibus. Interea in Lapponicis meis occupatus sum, quae hac hyeme absolvere studebo, si vitam Deus dederit. Hyginum credo me emissurum Hamburgi, ut et Phaedri tertiam editionem, quam a me exigit typographus. Libellus meus exemplorum gentis Suecicae tibi traditus jam esse debet, in eo etiam etiamque oro, ut excuses nimis multos crassosque errores. Ut statim ab initio pro publicare fecerunt publicari, pro commemorarem commemorationem. pag. 33. etiam post caeteris universis verba omiserunt quaedam, quod et alibi est factum. pag. 121. pro calceisque ediderunt calcibusque et id genus alia, ut errores in nominibus propriis omittam. Promisit equidem typographus, se in calce adjecturum errores, nam libellus ipse ante paucas hebdomadas demum mihi visus est. Et spero ego brevi me altera vice editurum auctiorem et correctiorem. Morbis tot affligi optimum Gronovium, cum moerore magno et dolore audio. Deus eum litteris servet incolumem adhuc longo tempore Literas ab ipso nullas habui nuper. Si Gellius meus MS. ei amplius usui non est, optarem, ut cum idoneo homine remitteretur. Plura non habeo hac vice. Cl. Brunnerus officiosissime te resalutat. Si ex me Gronovium Graeviumque, viros optimos, peramanter et officiose salutabis, rem facies gratissimam. Vale. Upsaliae a. d. 15. Decemb. CICICCLXXI.

EPISTOLA CXXXI. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

TErtium nunc scribo reversus in patriam, vir celeberrime atque eruditissime: etsi vix habeo, quod prioribus duabus superaddam, per quas significavi, opus de Militia veterum Navali tuum a Gronovio nostro peues me depositum esse, cum typographus illi frustra quaesitus esset, post Elzevirii haudquaquam approbatas nobis tergiversationes. Decretum erat mihi primo per Oratorem nostrum Harenium illud ad te curare perferendum, vel per amicum saltem, in Harenii comitatu ad vos excursurum, ne quid in tumultuario negotiorum aulicorum turbine liber fortassis aberraret, aut tardius ad te curaretur. Sed amicus ille, de quo spes erat facta, et Harenium elabi passus est, et subsecutus illum postea, ambiguum reliquit nobis, terrane an maritimo itinere in Sueciam esset excursurus. Sarcinas saltem suas committendas mari fore cum asseveraret, quo expeditiorem se viae praeberet, non ausus sum, fateor, hac anni tempestate thesaurum tantum elemento longe infidissimo permittere, nisi tu juberes. Exspecto igitur mandata tua, ne temeritatis meae atque inconsultae festinationis des poenas, et tecum res universa literaria, si quid ego ausim praeter voluntatem atque imperium, sine certissimo successu. Interea servabitur apud me Militia tua Navalis in duos distincta tomos, una cum Basilii Naumachicis


page 137, image: s137

ac figuris, quas secundae editioni accessuras adornasti: nihil enim harum, quantum licet deprehendere, inter Elzevirii manus subductum est nobis. Meibomii de triremibus scriptum etsi in lucem emissum, quantum audio, oculis tarnen hactenus non usurpavi. Vivit is vir sibimet ipsi tantum, alieni consilii negligens; quare metuo, ne, quia in te praesertim hanc fabam cudisse dicitur, immodestius aliquanto se gesserit in vellicando tuo opere. Etsi ne hoc quidem ex rumore publico mihi est compertum. Propriis impensis hanc lucubrationem misit in publicum: typographum et is frustra quaesivisset: si ante abitum Oratoris nostri haec commentatio fuisset facta juris publici, misissem utique jam eam ad te, cum dubitandum non sit, quin ejus perlegendi desiderio tenearis. Gronovius noster post morbum diuturnum, quem nosti, languere pergit, et quartana interdum tentatur. Accedit et tumor pedum immodicus, qui ne hydropem praesagiat, subverendum videtur. Revocavit igitur ab omni studiorum contentione tempestivam manum, etiam a Tacito, jam ad finem perducto propemodum. Tu, si quid ad me voles, ad Danielem Elzevirium Amstelaedamum tuas perferri cura; nisi meliorem viam ipse novisti. Ad illum enim dirigunt suas amici Galli Italique, quas mihi traditas volunt. Nam ego in hac civitate sedem haudquaquam stabilem hactenus sum nactus. Possunt tamen et Holmiam ad aedes meas deferri, aut tradi Henrico Cletschero, qui res foederatorum Belgarum me absente nunc illic agit. Vale, vir summe, et ni molestum est, collegis tuis Soceroque, viris Clarissimis, salutem a me dicito. Hagae Comitum a. d. XXV. Decemb. CICICCLXXI.

EPISTOLA CXXXII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Hagam.

DUas a me accepisse debes eputolas, unam pridem, alteram ante paucos dies scriptam, qua utrique tuae acceptissimae jucundissimaeque respondi. Supervenit nunc tua tertia, quae me doeet de Militia Navali mea adhuc apud te haerente. Quae quum mitti non potuerit per amicum occassone Legati vestri huc in itinere constituti, recte feceris, si servaveris, donec alia dabitur occasio, quam putabo tutam, quaecunque tandem tibi probabitur, cujus curam in his et sollicitudinem jampridem habeo perspectissimam. Meibomii de triremibus, praesertim ea parte, qua in me invehitur, videre cupio impatienter. Quare nihil mihi unquam gratius praestiteris, quam si miseris citissime. Quod si mitti liber ipse tam cito non poterit, fac quaeso etiam atque etiam, ut habitum ipsius cognoscam, et ea praecipue intelligam, quae in meis vellicat. Cupio et illud scire, densus ne sit, item utrum novam foveat sententiam de ordinibus remorum, et num triremium occasione scripserit de omni genere navium. Hace et his similia ut significes mihi, primo quoque tempore, rogo impensissime, ut deliberare possim, utrum respondere ipsi debeam, an


page 138, image: s138

caninos latratus negligere. Gronovii viri summi afflictissima valetudo magnum mihi metum incutit amittendi ejus, a quo ingentia adhuc in rem litterariam beneficia debent expectari. Deus omen avertat, reddatque nobis eum, salvumque servet longo tempore. Quod si tamen ei quid humanitus eveniet, quod nolo, ne omittas quaeso dare operam, quo Gellius MS. meus recte mihi remittatur. De meis rebus scripsi nuper, neque habeo nunc alia, nisi quod invenerim diebus hisce scriptorem Suecum MS. Israelis Erlandi nomine, qui vitam S. Erici Regis et miracula composuit ante annos circiter trecentos, nemini adhuc notum. Chronicon Archiepiscoporum sub praelo, per ignaviam incuriosissimi Curionis, contabescit, atque perit, antequam inr lucem veniat. Is Curio postquam satis noti in aula ambrosii, Linguae Italicae Magistri, viduam duxit uxorem, adeo a se ipso degeneravit, ut in Curione nil sit reliquum, praeter vestes obsoletas et vocabulum. Vale, annumque hunc cum subsequentibus plurimis laetus salvusque in multiplicia rei litterariae commode amicorumque gaudia transige. Resalutant te officiose omnes, quos per me salutari voluisti. Upsaliae a. d. 2. Januarii Anno CICICCLXXII.

EPISTOLA CXXXIII. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

QUartum nunc, quantum licet meminisse, vir celeberrime, ad te scribo, ex quo pedem retuli ad meos, super commentario tuo de Militia veterum Navali mirum anxius in modum. Amicus ille, cui eum consignare ad vos profectionem meditanti destinaram primo, nondum, quod sciam, Holmiam pervenit, expilatis partem maximam in via sarcinis, aliisque molestiis non paucis objectus; ut nondum poeniteat, ejus opera in perferendis ad te scriniis tuis me non fuisse usum. Iis interim quid factum cupias aveo vehementer doceri. Cum et ego sub aestatem proximam domo sim excursurus, ac erediturus valetudinem thermis Aquensibus, si per apparatus bellicos vicinorum, qui nos atrociter premunt, id licebit; ac praeterea vix sit sperandum, ut librarii nostrates opus illud publici juris faciendum in se recipiant. Si per continuam pedum debilitatem ac dejectas vires non prohiberer hactenus omni excursu in vicinas civitates, jam ego typographos tentassem ipse super hoc negotio, quod nunc alienae curae parum feliciter committendum fuit. Meibomianum de triremium apud antiquos fabrica opusculum vidi: te ex professo, quod tamen significatum erat, non invadit. Sed judicium fert de curis tuis istius argumenti prioribus, posteriores enim non vidit, egregic iniquum. Cui tamen sive petulantiae, sive malignitati minus, sat scio, succensebis, quando deprehendes, Casaubonum, aliosque praecipui nominis in literas viros, nihil benignius illic haberi. Vix dederam ad te postremas meas, cum mihi significatum est Gronovium nostrum diu valetudine tentatum pessime adfecta hydropicaque in


page 139, image: s139

extremis esse. Desiderabat ille alloquium meum non leviter. Nec potui tamen morienti adesse ob caussas sonticas, quas paullo ante exponebam. Rogavi tarnen Theodorum Rykium, Juvenem egregium, ut meis vicibus apud praeceptorem suum fungeretur, in cujus complexibus [Gap desc: Greek words] expiravit, incredibili meo cum dolore, qui amicum intimum et in paucissimis carum amisi. Illustrissimus comes Oxensternius nobis nunc adest; a quo conventus sum semel. Si daretur mihi in publicum frequentius prodire, quotidianus lateri ejus adhaererem. Vale, vir eximie, properabam. Hagae Comitum Anno CICICCLXXII. VI. Febr. Gregor. Petronii fragmentum Tragurianum attentius legebam nuper ac relegebam. Observabam et nonnulla post accuratissimas tuas in id annotationes. Jam certo sum persuasus esse Arbitri hunc genuinum foetum: ut qui contra senserint hactenus, nihil sentire mihi videantur. Iterum Vale.

P. S. His jam obsignatis epistolium Amstelodamo ad me perfertur a Frederico Scantzio exaratum, qui significabat binas se abs te literas habere mihi tradendas. Ejus rei volebam nescius ne esses. Vale.

EPISTOLA CXXXIV. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

ANte octiduum, vir Clarissime, agebam tecum per literas, adhuc incertus, an ex trinis meis ullas accepisses. Postea tres simul a te accepi opera Scantzii affinis tui, quibus nunc respondebo. Marci Meibomii de te invadendo consilium improbo vehementer; sed quod perexiguus mihi cum illo sit necessitudinis usus, ad saniora revocare quî possim hominem non video. Excussus fortunis apud Amstelaedamios quodammodo, quos inter literas profitebatur humaniores, nec caussam sat scio, nunc sibi privatim vivit, familia numerosa, ut ajunt, oppressus. Operi suo de fabrica triremium antiquarum cum typographum non inveniret, suis impensis librum describi curavit, cujus ipse ego exemplar nullum hactenus sum nactus, nisi quod Graevius Ryckiusque mihi aliud agenti exhibuerunt. Sunt enim nunc alia, quae me occupent ac morentur. Est autem, ut prae se fert auctor, haec lucubratio pro specimine habenda commentarii majoris. Certe plura ejusdem argumenti promittit. Te in eo non quidem sibi vellicandum proponit magis, quam Scaligerum, Casaubonum, Palmerium, aliosque summates in re literaria viros, qui de re navicularia, aut in transcursu, aut ex professo egerunt: sed fert de curis tuis prioribus judicium malignum satis, ut ex schedio cognosces. Rogavi hodic per literas Scantzium, ut si quem nosset ad vos propediem Amstelaedamo discessurum, ei consignaret voluminis istius exemplar, quod ab Elzevirio rationibus meis adscribendum auferre possit. Jussusque est opera eadem Elzevirius id tradere postulanti Scantzio. Casaubonianam Polybii versionem verbis aliquanto procacioribus idem hoc in opere Meibomius proscindit passim, cum et ipse tamen erroribus suis


page 140, image: s140

obnoxium sese praebeat non uno in loco. Quale illud, quod in Virgilio lib. V. 663. castigandum censet, factas abiete puppes, pro pictis puppibus: non recordor ad pictos in puppibus deos tutelares esse referendum hunc locum. Sunt tamen erudita nonnulla in hoc commentario. Quapropter vellem alienos, si qui sunt, errores aliquanto modestius refellendos sibi proponeret. Et haec quidem hactenus. Libellum tuum exemplorum Suecicorum non vidi. Mentionem ejus apud me ante hos tres quatuorve menses, tanquam prostantis apud bibliopolas, fecit is idem, qui primas abs te mihi tulit literas. Distracto bibliopolio Janssoniano ante biennium, inventa sunt illic exemplaria nonnulla ac publice inter bibliopolas divendita Militiae tuae Navalis. Ea res sufflaminavit, credo, impetum Elzevirii ac aliorum, ne commendantibus nobis editionem secundam, merito quantumvis, manum darent. Hygini fabulas dictus est Gaesbeciis fratribus obtulisse nescio quis ex Italia literarum humaniorum professor, qui ex vetusto codice eas castigarit, suppleveritque locis non paucis. An rumori isti credendum haut scio. Sed percontabor amicos Leidenses. Suadeo interim, ne quid moreris propositum tuum de iisdem fabulis edendis. Phaedrum quoque tuum editionis tertiae videre gestio. Nescio quis in Holsatia eum edidisse cum variis hominum eruditorum observationibus nuper scribatur. In fabula de rustico et portello nondum me poenitet conjecturae. Ubi verrem et verri, pro verum et vero bis reponendum esse censebam jam olim. Ex Italia libri navigant complures ad me missi, qui proximis annis illic prodierunt in lucem. Quos inter opera Latini Latinii 2. vol. in 4to. [Abbr.: quarto] Marmora erudita equities Ursati, Pars secunda gemmarum Antonii Augustini, Pars itidem secunda Pachymeriae historiae Constantinopolitanae in folio. Nili epistolae in fol. Parietinae sive inscriptiones antiquae S. Paulli in fol. Roma antiqua Nardini, Inscriptiones Athleticae Falconerii, Martyrologium antiquum Florentini. Donius de restituendo agro Romano: aliique complures. Auctor is de rebus gestis S. Erici Regis non pauca haud dubie complectitur curiosis oculis haudquaquam indigna. Gronovium cum dies XXVIII. Decembris mensis abstulerit nobis, incredibili meo cum dolore, monebo liberos, ut Gellius tuus restituatur tibi. Perduxerat amicus noster castigationes ad scriptorem illum suas in librum duodecimum, ni fallor. Reliqua abrupit intempestivum fatum. Prodibunt tamen illa, credo, in lucem cum aliis non paucis adhuc edendis. Bibliothecam suam vetuit divendi, quae inter filios duos proinde dividetur. Commentarii tui de Archiepiscopis Upsaliensibus vicem doleo. Nuper dum evolvo forte Petri Abbatis Cellensis epistolas, Lutetiae ante annos plus minus sexagenos editas, vidi illic mentionem fieri Archiepiscopi Upsaliensis. Ad quem ibi exhibentur papae Alexandri III. litterae, etsi Archiepiscopus illic non nominatur. Fit et mentio Falconis Esthonum Episcopi: fit et Suetiae et Sueonum Regis. Scribit idem Alexander illic ad Lingacopenses, ad Episcopum Stranensem, Stravengarensem, Trundensem. Si librum non vidisti, excerpam inde quae res Suecicas tangunt, aut librum ipsum a me accipies utendum. Vixit autem Petrus Cellensis sub Alexandro papa jam dicto. In eo jam eram, ut hasce opera tumultuaria exaratas


page 141, image: s141

obsignarem, cum me compellat Berkelius, is ipse nimirum, qui Stephanum Byzantinum apud Gaesbekios edendum curat, qui de Italo Hygini fabulas promittente rem mihi consirmavit, oblitus tamen nominis. Viros clarissimos, Socerum et reliquos collegas jubeo plurimum salvere. Vale, vir eximie, et summae festinationi ignosce. Hagae Comitum Anno CICICCLXXII. XII. Fab. Gregor.

P. S. Rogo, vir Clarissime, significes terra an mari Militiam Navalem ad te reverti desideres. Mari post mensem alterumque deesse nobis occasio haudquaquam poterit, sed cum vicini nobis bellum parare dicuntur primo vere, quod omen deus avertat, nihil te inconsulto tentare certum est; ne, si quid praeclaris istis vigiliis sequius obtingat, ego me culpa oneratum agnoscam. Vale.

EPISTOLA CXXXV. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Hagam.

QUas per Schantzium ad me dedisti, recte mihi redditae sunt. Plerisque, quae in iis desiderabas scire, jam respondi ante octiduum, quod responsum meum dedi Dn. David Strang, mercatori Amstelodamensi ad te curandum. Spero te jam accepisse illud. Pro studio, quod adhibuisti in comparando mihi libro Meibomii, gratias ago maximas. Pecuniam pro eo numerandam reddam libentissime, si cui reddi velis Holmiae significaveris. Judicium, quod de Militia Navali mea fert Meibomius, magnopere non curo, nec enim vel judex ipse atque censor publicus est constitutus, nec ab unius judicio, omnium vero minime Meibomii, nostra stare cadereve spero. Si de triremium structura nihil habet solidius, quam quod in notis ad Vitruvium protulit, monstrabo, vanas ejus esse conjecturas, quae cum ipsa rei pugnent veritate. Sed mihi expectandum est, donec librum ipsum videro, quem impatienter expecto. Elzevirium a publicatione secunda mei operis deterritum per auctionem Jansonianae Bibliothecae non existimo. Emit ultro, meque ignaro figuras omnes, et exemplaria editionis prioris, et post demum editionem secundam a me petiit, tanquam ad quam factus sit paratior per ea, quae sibi ex praedicta auctione comparavit. Magis igitur credo a Meibomio hoc ortum, qui nimirum Elzevirio persuasit, sese editurum opus, quo mea tantum non omnia revellentur. Utinam autem his negotiis nunquam se immiscuisset Elzevirius, nec emisset sibi supra dictas figuras; jam pridem editam Militiam Navalem meam haberem, ex secundis curis. Mea in Hyginum vel ideo arbitror nec dum publicanda, quo videre prius possim, quae Italia submittit nobis. Oro autem, ut me certum facias, an jam praelo sint subjecta. Librum Exemplorum gentis Suecicae redditum tibi confirmavit mihi pridem Gothofredus Schultzius, bibliopola Hamburgensis, suspicorque ipsum haerere apud haeredes Jansonii, Waesbergium et caereros, quibuscum


page 142, image: s142

crebra ei negotia intercedunt. Scribam illi proxima occasione, atque ubi culpa haec resideat explorabo. Phaedrum pridem transmisi Hamburgum. Quod in fabula Rustici et Porcelli, doctissime mones, potuissem indicare, si de ea prius scivissem sententiam tuam, nunc alii servandum est occasioni. Ago interim pro ea gratias, quas debeo, maximas. Auctor vitae S. Erici non habet quidem multa singularia, sed quia tamen monumentum quoddam est antiquitatis, nostrique talium penuria laborant, ideo non puto negligendum. In Chronico Episcoporum nihil hactenus est actum. Si Petri illius Abbatis loca videre possem, forsitan me juvarent. Nunc ille mihi non est conspectus, ac ne in Bibliothecis quidem nostris habetur. Gellium cum caeteris meis recuperare cupio, vel per mare transmissa, si itinera terrestria minus futura sunt secura. Facies tamen, quod tibi optimum videbitur. Casus fortuitos praestare nemo tenetur, omnium minime tu, qui tot beneficiis me totum habes pridem in aere tuo. De Re Vehicularia mea quae sint aliorum judicia, nondum perscripsisti. Multa ibi, praesertim libro secundo, edita esse vitiose doleo. Sed quid faciam in hoc terrae angulo constitutus? Finio, teque ab amicis omnibus officiosissime resaluto. Vale. Deus te servet, viresque corporis restituat tibi. Vale. Upsaliae a. d. 2. Martii CICICCLXXII.

EPISTOLA CXXXVI. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

HOC ipso temporis momento perferuntur ad me tuae longe acceptissimae illae profecto, quas Fredericus Scantzius ad curam suam pertinere voluit. Nam quae per Davidem Strangium nescio quem ante curatas oportuisse scribis, eas nullas accepi hactenus, nec commentarium exempla gentis Suecicae complexum. Scribo hodie de hac et illa re ad ipsum Scantzium. Interim narro, accepisse me hesterno die epistolium a Graevio nostro, quo nuntietur, egisse sese cum Waesbergio bibliopola Amstelaedamensi de edenda Militiae tuae Navalis lucubratione, nec illum abnuisse, si persuaderi possit Elzevirius, ut salubri pretio tabulas qua ligneas, qua aeneas, ad opus illud jam olim pertinentes, sibi divendat. Id autem cum se promiserit facturum Elzevirius jampridem mihi, si alius bibliopola sese operi in lucem proferendi accingeret; non potest salva amicitia nostra deesse hîc nobis. Si procedet id negotium stante pollicitis Waesbergio, nec perduci Elzevirius poterit tamen ad tabulas, quas dixi, alteri isti communicandas, ipse Amstelaedamum me conferam, etsi debilis, ac infirmus, ut ad aequa is perpellatur. Quod nunc monendum duxi, ne tu commentarium istum alteri fortassis typographo addicas, dum certiora omnia de Waesbergio nobis sint explorata. Egeram et ego cum bibliopola nuper in hoc oppido (extra quod pedem hactenus non protuli) de editione ejusdem operis. et jam ille persuasus videbatur, haec ut ageret: sed re communicata cum patre


page 143, image: s143

suo apud Roterodamios aetatem agente (is est Leersius) resiluit a proposito, et spes nostras abrupit. Vel eo magis hanc rem ad curas revocandam mihi censeo, quod collisis nunc cum Britannica iterum gente foederatis Belgis, nihil literariae adhuc supellectilis mari concredendum posthac tuto videatur. Minimum certe absuit diebus proximo decursis, quin magnam copiam codicum bonorum, quos amici Itali Roma Florentiaque ad me mittebant, fuerim perditurus. Evasit tamen navis, quae thesaurum hunc ferebat nobis, salva, et effugit felicissimum in modum hostiles assultus. Aderat mihi die hesterno ex Gronovianis liberis filius natu minor, cui aurem de Gellio tuo vellebam. Testatus est is, sese jam fratremque ab alio nescio quo eadem super re tuo compellatos nomine, ac sibi curae fore, ut liber is ad te revertatur. Ceterum cum parens morte praeventus Observationes suas in Gellium non absolverit, Jacobum fratrem id agere, ut pertexat hanc telam marte proprio: qui et post Gallicam peregrinationem Macrobium illustravit. Hygini fabulas ex Italia qui pollicetur est Mutius Barettus Placentinus, homo mihi ignotissimus. Jam consului amicos Florentinos de hoc novo scriptore, si quid polliceri de illo nobis debeamus, quod vix opinor. Nec opinor Gaesbekios fratres de edendo codice oblato fidem hactenus suam obligasse. Quapropter te nolim frivolas has ob caussas a proposito deterreri. Abbatis Cellensis Petri, si quod exemplar aliunde erui poterit, id tibi vindicabo: sin minus, curabo ex meo codice excerpenda in tuos usus, quae ad Suecas antiquitates illic videbuntur pertinere. Commentarium tuum de Re Vehiculari meritos tulisse applausus non est quod dubites. Cum ejus evolvendi desiderio se teneri testaretur Bigotius, redemtum a Bibliopolis exemplar ad illum perferendum curavi. Ego illi perlegendo me totum accingere nondum potui, curis domesticis immane quantum districtus: quibus tamen ut expediar, fiet propediem. In se literaria apud nos frigent omnia, et frigebunt porro, quantum licet conjectura assequi, incumbente nobis bello gravissimo. Amicos Upsalienses jubeo salvere. Vale, vir celeberrime. Exarabam Hagae Comitum, Anno CICICCLXXII. IX. Kalend. April.

EPISTOLA CXXXVIII. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

NUllas tuarum in via perisse opinor, praeter illas, quas Elzevirio te mifisse scribis: nam neque illae comparent hactenus, et negat ipse Elzevirius quicquam abs te aut ab aliis ex Suecia nuper ad se perlatum, vir Clarissime. Quas Strangio commiseras, eae etsi tardius aliquanto, recte nihilominus sunt curatae. Proximis meis significabam spem nobis esse factam a Graevio de Typographo nescio quo, qui Militiam tuam Navalem publico tradendam in se recepisset. Sed dum et cunctetur Graevius rem extra dubium ponere, et tu post


page 144, image: s144

editum Meibomianum argumenti ejusdem commentarium malis, ut credo, lucubrationes istas de novo percensere, oblatae a Strangio libri ad te perferendi occasioni deesse nolui. Misi itaque ad Fridericum Scantzium ante hosce XIV. dies schedas omnes ad rem navalem pertinentes cum Basilii Naumachicis, ut eas aut ipse, aut Strangii opera usus, Holmiam mittendas curaret; cui nautae eas tradiderit, propediem ex me cognosces. Si interim constare sibi pergit de opere edendo Typographus ille, de quo mecum egit per litteras noster Graevius, ejus rei mature te admonebo, ut, si conditionem non aversaris, liber ad nos redire possit, te volente: ut dubitem tamen de oblatis bibliopolae faciunt bella atrocissima, quae nobis terra marique ingruunt ab hostibus potentissimis, et quae promovendis artium bonarum studiis haudquaquam favebunt. Eorum virus noxium jam nunc experimur, dum nec Tacitus Gronovii, nec Schultingii Seneca, aut Suetonius Graevii, quos prodiisse jam dudum in lucem oportuit, publico hactenus donentur. Lucubrationibus tuis de Re Navali addita sunt a me tria exemplaria Monumentorum Paderbornensium, totidemque Poematum Illustrium VII. virorum, quae divisa inter te velim, magnumque Regni Sueciae Cancellarium, ac virum Amplissimum Edmundum Grypenhielmium. Scripti et hujus et illius auctor est in potissimis Celsissimus Princeps Paderbornensis, qui voluminis utriusque ex typographia Elzeviriana nuper in lucem prolati exemplaria complura ad me pervenire voluit, cum viris eruditis ac dignitate praecipuis communicanda. Voluit idem Princeps, ut in monumentis Paderbornensibus nomine Typographi praefarer nonnulla, ad operis commendationem ratus ea factura, ubi cum non pauca dicantur de eximiis virtutibus nostri Principis, eaque satis magnifica, persuasum tamen habeas volo, vero majora haudquaquam a me dicta. Vides, vir Clarissime, de alieno liberalem me esse factum, quando de meo vix possim. Virgilium ex recensione nostra jam minimum abest, quin absolverit Elzevirius; qui tamen vix tanti est, ut ad te perferatur, quod annotationes nullae accedant. Coeptus et edi Valerius Flaccus, sed operis adeo cessantibus, ut vix semestri tempore ad librum tertium ejus auctoris a Typographo sit perventum. Et haec quidem hactenus. Jacobus Gronovius ante profectionem Hispanicam monitus a me, ut codicem Gellianum restituendum tibi curaret, id jam factum abs se respondet, librumque traditum Professori Juris nescio cui Upsaliensi, qui de eo repetendo rem abs te in mandatis habuisset. Meibomiana ad te perlata jam pridem oportuit, quando ejusce curam rei in se suscepit Schantzius, qui et ipse ad me perscripsit consultum abs se Waesbergium bibliopolam, ecquid exemplorum gentis Suecicae libellum mihi tradendum penes se haberet; negavit se habere. Quid Upsalienses vestri moliantur, quid tu mediteris, cupio vehementer doceri. Vale, vir eximie, et mihi velle, ut hactenus, perge. Hagae Comitum XX. Maii. CICICCLXXII. Hasce jam exararam, cum me compellat Fridericus Schantzius, ac docet, de litteris ad Elzevirium abs te missis errorem esse: eas enim litteras sibi fuisse conereditas abs te, quae Elzevirio ad me mittendae traderentur, et abs se recte ad me missas fulsse. Commentarium de Militia Navali tuum cum libris adjunctis jam navigare.


page 145, image: s145

fuisse enim conjectum in navem, cui Calmariae nomen, ac destinatum Holmiam ad affinem tuum Brobergium. Hoc volebam nescius ne esses. Iterum vale, vir celeberrime.

EPISTOLA CXL. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Hagam.

JAM pridem binis tuis ultimis respondisse debueram. Sed impediverunt me morbi, qui me toto hoc vexarunt anno, et adhuc vexare non desinunt. Deinde status rerum vestrorum turbulentissimus, ob quem nesciebam, an possem scribere, et per quem litteras ad te curarem. Nam et Schantzius noster a vobis discesserat, de quo ad hunc diem ignoramus, quo venerit, et incidisse in latrones, ac ab eis vita spoliatum esse metuimus. Nunc quia Dn. Strang spem fecit fore, ut si litteras ad ipsum darem, ad te sint perventurae, scribo ac significo, recte mihi esse reddita non modo Meibomianum opusculum de fabrica triremium, sed et caetera, quae huc misisti, cum Militia Navali mea. Pro quibus omnibus summas tibi ago gratias, et ut Celsiss. Auctori meo nomine submisse, observanterque agas, diligentissime rogo. Acceperunt statim et Illustriss. Cancellarius, et Gen. Dn. Grypenhielm sua exemplaria, quod fortassis jam significarunt tibi. Meibomianum inventum, totum quantum, nullum est, nec ei firmando ullus facit locus veterum ab ipso adductus, quod tibi suo tempore faciam planissimum. Frustra itaque se jactat tam arroganter homo vanissimus, et doctis omnibus tam inciviliter insultat. Ego haec aestate nihil propemodum egi. Et dissuaserunt medici, ut incumberem libris, si vellem denuo reconvalescere, quibus vel propter uxorem liberosque meos est parendum. Prodiit tamen Hamburgi, ut significavit nuper typographus, epistola Cl. Bocharti a me versa in Latinum ex Gallico, de Aenea nunquam in Italiam profecto. Ibi denique sub praelo est Phaedri nostri tertia editio. Hyginus etiam eo mittetur proxime. Quem si tuo nomini inscripsero, ex officio facturum me meo scio, utrum vero gratum tibi sit futurum, ignoro, utque in tempore me doceas, oro. Lapponia pervenit ad finem. Desiderantur picturae ac imagines, quas cum commodum est delineo. Militia Navalis mea forte typographum inveniet Francofurti, nec dum tamen satis certus sum de ea re. Gellium meum MS. Holmiam allatum esse his diebus audio. De aliis meis non habeo, quod nuntiem: Socer meus absolvit versionem Latinam Codicis legum Suecicarum. Magnus Celsius, Matheseos Professor, Chronologiam infallibilem Christ. Ravii refutavit, disputatione publica non ita pridem habita apud nos. Quae res Ravium tanto dolore dicitur affecisse, ut Academiae huic vale dixerit, et nunc factus sit Professor Francofurti ad Oderam. Plura non succurrunt. At res vestrae plurimum mihi afferunt moeroris, cum praesertim scire nequeam, quomodo


page 146, image: s146

se habeant amici communes, deque te ipso, sorteque tua plane sim incertus. Scribe igitur, si potes, et me libera hoc metu, simul fac, ut intelligam, quo pacto vivat optimus Graevius, multum enim vereor, ne in summo discrimine versetur. Deus vos omnesque nos respiciat, et totius universi turbatores aliquando castiget. Quo in voto desino, atque ut me porro amare pergas, etiam etiamque te oro. Vale. Upsaliae a. d. 20. August. CICICCLXXII.

EPISTOLA CXLI. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

QUantae calamitati Foederatorum Belgarum populus hoc anno sit objectus, vir celeberrime, nil necesse est, ut operosum in modum enarrem tibi: cum ex fama publica non possis non habere mala nostra perspectissima. Ego, etsi valetudini obnoxius, ex quo in patriam reversus sum, obsecutus tamen auctoritati ac mandato Principis in Germaniam me contuli, ubi tertium jam mensem haereo, ad meos, uti spes est, propediem rediturus, quando copiosius de studiis communibus tecum agam. Tu vicissim si alloquiis tuis longe acceptissimis subinde me beaveris, non parum equidem sum debiturus tibi. Omnium tutissimum fore opinor, si tuas Elzevirio bibliopolae tradendas cures Amstelaedami. Ante meam ex patria profectionem egi cum typographo Amstelaedamensi de Militiae tuae Navalis editione altera in publicum proferenda: quod monitus essem a Graevio nostro, inventum sibi, qui conditionem libri in lucem emittendi non detrectaret. Et sane paratum is sese mihi prosessus est ad suscipiendam hanc provinciam, modo pacatiora tempora adfulgeant. Existimo autem multo fore consultius ejus opera ut utaris, quam typographi apud Germanos cujuscumque; qui figuras operi inserendas ab Elzevirio tam sacile haud quaquam impetrabit. Tu tamen, vir Clarissime, facies, quod e re tua videbitur. Ostendebat idem Typographus mihi Meursianas, quas nosti, trium insularum antiquitates, jam magna ex parte typis suis descriptas. Haerere tamen opus asseverabat ob inopiam chartae. Augurari licet pacem speratam huic quoque malo remedium mox esse allaturam. Phaedrum tuum editionis tertiae videre. vehementer defidero. Uti et Hyginum, cui quod me patronum circumspicis, honorem maximum ulnis ambabus amplector. Pluribus agam tecum redditus mihi ac meis: nam hîc militares inter strepitus nunc vivo, qui me totum obtundunt. Officinas librarias hac in civitate vix obiter inspexi, ubi se mihi obtulerunt Valerius Maximus et Solpicius Severus Joannis Vorstii notis non ineruditis illustrati. Et has mei juris ante discessum faciam, et si quid praeterea melioris notae librorum occurrit. Vale, vîr celeberrime, et valetudinem, si me amas, cura quam diligentissime. Francofurti ad Moenum


page 147, image: s147

EPISTOLA CXLII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Hagam.

ANte biduum ad me sunt allatae tuae, Hagae Comitis hoc ipso mense scriptae, quae me multo affecerunt gaudio. Primum, quod te salvum ac incolumem in hoc periculorum pleno tempore ad tuos nuntiarent reversum. Deinde, quod ortenderent, manere eundem tuum tamen erga me animum, qui fuit longo tempore, memoriamque mei non intervalla locorum, non silentii diuturnitatem posse oblitterare. Fateor equidem, me debuisse pridem respondisse tuis, saltem iis, quas ad me scripsisti Francofurti. Nam quas ex aula Paderana dedisse ais, ad me hactenus non sunt perlatae. Verum quia sentiebam, nusquam certo loco te subsistere, praeterea itinera militibus infesta nuntiabantur, malui exspectare, donec tutior mittendi litteras occasio se praeberet. Equidem ne nunc quidem ita omnia composita, ut optant, quotquot belli mala mecum vel experti sunt, vel sciunt acstimare: spero tamen litteraria commercia paullo tutius et certius a nobis posse coli in posterum, quam huc usque factum. Itaque ad utrasque illas tuas nunc respondeo: primum quod Militiam Navalem meam attinet, nihil quidem ea nunc festinat; nec tamen expectare veltros Typographos posse viderur in hac temporum difficultate. Phaedrum esse publicatum scio ex bibliopola Hamburgensi, nam huc usque ipsum nondum contigit videre. Scripsi ei pridem, ut ad Elzevirium curaret exemplum tibi mittendum. Et fortasse jam ad te perlatum est, non enim credo neglecturum, quod tam sancte promisit. De Hygino nihil plane mihi nunciatum est, nisi quod excudendi ejus initium sit faciendum circa medium aestatis hujus. Si jam factum est, ipsas meas spes typographus anticipavit. Anonymum, qui argumenta fabularum Ovidianarum concinnavit, adjicere non proposui. Quod si ejus lectiones varias communicare mihi haud gravaberis, forsitan invitabunt me ad cum una cum fabulis Fulgentii emittendum, quarum varias lectiones spero me a Gudio impetraturum. Epistolam, sub nomine Constantini Opelii, a me contra fabricam Meibomianam esse scriptam tibi soli confiteor. Nolo enim mihi esse quid negotii cum homine. maledicentissimo et audacissimo. Quod jactabat, refelli haud magno negotio a se posse, quae in ea scripta sunt, credo facile, si respicio illius animum. Quid enim putet se non posse, qui ex quovis quidvis audet fabricare? Caeterum an doctis suam sit approbaturus sententiam, dubito admodum, cum non conjecturis mea, ut ipsius, et violentis explicationibus, sed argumentis evidentibus, aperto verborum sensu, et conspiratione veterum monumentorum sint subnixa. Tu firmabis me in hac sententia, vel ostendes contrarium, si epistolam ipsam haud gravabere, vitiosissime quidem, ut Hamburgi, editam, sed cui subjungi errata curavi, postquam pars exemplarium jam esset me invito inscioque distracta. Cujus exemplum ad te curabo perfeni opera


page 148, image: s148

bibliopolae Hamburgensis, ut primum litteras ad eum dandi occasio praebebitur. Ego hactenus et per biennium fere aegrotavi, neque spem recipiendae pristinae valetudinis habeo magnam, adeo a scorbuto corpus totum occupatum est. Non ita igitur potui expedire destinata, ut volebam. Chronicon Archiepiscoporum Upsaliensium brevi perducetur ad finem, post ingenres moras, quas injecit nescio quibus caussis typographus. Lapponia mea Francofurtum est missa initio hujus anni, quanquam ad hunc diem ignorem, utrum eo perlata sit, cum a bibliopola nullas adhuc viderim litteras. Orationem, quam publico nomine habui coram Rege, cum primum ad imperium propriis curis tractandum accessisset, quia sic volebant, typographo describendam dedi. Mitterem exemplum ejus, si scirem, qua ratione tuto possem. Nunc recolo, quae annis plusculis occasione lectionum publicarum in diversos notavi scriptores, non unius generis omnia, quoniam nec auditores semper iidem fuere. Videbunt fortasse lucem sub titulo Lectionum Academicarum. Dices, quando tandem finis erit nugarum? Itaque claudo, ut tamen prius te rogem plurimum, ne graveris significare, quid Graevius noster vivat, et has litteras mitte e ad Jacobum Gronovium, ubicunque fuerit. Nam respondeo epistolae ipsius scriptaeante annum, sed nunc demum mihi redditae, ut nesciam, quo loco nunc versetur. Vale. Upsaliae a. d. 13. Mai. CICICCLXXIII.

EPISTOLA CXLIII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Hagam.

ACcepi tuas, superiori mense scriptas, e quibus video, ne inter has quidem bellorum turbas Cl. Graevium intermittere curas promovendae rei litterariae. Quod quidem admodum mihi est jucundum cognitu, optoque ad nos perferri, quae ab ipso eduntur. Cuperum Daventriae humaniores profiteri litteras, nunc demum disco ex tuis. Placet mihi vehementer ejus in edendo Luciano propositum. Desiderat enim is scriptor, ut cum cura edatur, quam adhibiturum debitam virum egregie doctum confido. Quae in Italia nuntias esse publicata, sunt haud dubie utilissima, sed eorum videndorum copiam nos habituros unquam, ne speramus quidem, in hoc turbulentissimo rerum omnium statu. Neque enim pacis ulla cogitatio apud quenquam, dum alii pro libertate, alii pro dominatione tentant ultima. Deus miseriam tot millium respiciat. Mitto tibi hîc Chronicon Archiepiscoporum, una cum oratione mea, et epistola de triremibus, de quibus omnibus proxime judicium tuum et eruditorum aliorum apud vos expecto. Phaedrum scripsit typographus Hamburgensis pridem ad te missum, neque dubito quin Waasbergius interea tibi reddiderit. Stierrhielmianae in Ulphilam curae sunt tumultuariae, nec a nostris magni fiunt, praesertim Theologis, qui multa desiderant in ipsius praefatione. Atque poterant profecto multa aliter scribi. Sed nimirum, sicut ipse nosti,


page 149, image: s149

fuit ingenium ejus laboris impatiens et calidum. Dico, fuit, quia rebus humanis pridem vale dixit. In Gothicis et Suecicis antiquitatibus nihil nuper publicatum. Chronicon magnum Rhytmicum sub praelo est. Socer meus meditatur novam suae historiae editionem, postquam Codicem legum Suecicarum vertit in Latinum, atque publicavit. Ego fortasse in lucem dabo quendam Israelem Erlandi, nec dum editum, qui scripsit vitam S. Erici Regis Sueciae, cum miraculis ejusdem. Nunc Lectiones meas Academicas retracto, quae continebunt notas in Auctores aliquot Graecos Latinosque. Hyginus nec dum est sub praelo. Lapponia spectat finem, videbitque lucem proximis Nundinis Francofurtensibus. Si quae habes in Julium Obsequentem, ea ut communices mihi, etiam etiamque rogo. Plura non occurrunt hac vice, nisi quod te salutare velim Cl. Graevium, et si quos potes alios ex communibus amicis in hac bellorum incertitudine. Deus vos servet, pacemque vobis ac otium restituat. Vale. Upsaliae 14. Julii CICICCLXXIII.

EPISTOLA CXLIV. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Hagam.

PLuribus tuis una vice tandem respondendum. Fecissem olim, nisi me adversa valetudo jam inde a festo Michaelis anni proxime praeterlapsi, ad haec tempora prostratum tenuisset in lecto. Itaque pro bonitate tua et humanitate tarditati meae ignosces. Primum autem ago tibi gratias pro inscriptione Dalmatica, in qua video nonnulla notabilia, de quibus alia occasione. Phaedrum et Chronicon Archiepiscoporum Upsaliensium recte tibi tradita, laetor. Orationem quoque meam, etsi festinanter, neque compte satis scriptam, haud displicuisse, gaudeo plurimum. Interea et Lapponiam meam accepisse debes, si modo fidem et promissa servavit Bibliopola Francofurtensis. Sed ea quidem tam est edita vitiose, ut illius pudeat poeniteatque. Mitto hîc errata nonnulla, si forte tuo exemplari non adjuncta sunt. Nonnulla dico, nam omnia enotare non potui. Et scio, festinanter relegenti ne observata quidem aliqua, quale illud pag. 200. vers. 14. ubi pendens semper supra. et pag. 223. vers. 3. ubi, de Aheno, quod scribendum. Est qui eam transfert in sermonem Germanicum, ut audio, brevique parat edere. Ego quoque eam dabo non emendatiorem modo, sed et auctiorem, ut primum haec editio fuerit distracta. Hyginus nunc sub praelo est, et promittit typographus publicationem ejus circa festum Paschatis. Nunc in peculiari opere de insignibus priscis regni Sueciae sum occupatus, demandata mihi a S. Regia Maj. ea cura. Quo efficitur, ut alia, quae parabam absolvere, tantisper differre necesse habeam. Apud nos nil editur, quod sit pretii alicujus, cum idoneos non habeamus typographos, et si quid editur, ia manet intra fines hujus Regni. Lectiones meae Academicae, et Libri de Militia Navali adhuc circumspectant opem alienam. Pro emendationibus


page 150, image: s150

in Obsequentem summas ago gratias. Si quas cum libris vetustis editis aut ineditis collationes procurare mihi posses, faceres rem admodum acceptam. Sumam enim eum in manus, ut primum data fuerit occasio. Dum publice Justinum explico, video me posse post omnes alios ad eum conferre nonnulla, forsitan non prorsus comtemnenda. Specimen accipies alio tempore. Nunc enim mittere non licet. Quid de Graevii Cicerone expectare debeamus, quaeso significa. Saltem nunc, quam anno praecedenti, spero meliora, postquam ad priorem sortem Ultrajectini pervenere. Si occasio dabitur, saluta eum perofficiosissime meo nomine, ac amicitiae veteris memoriam non penitus ex animo delere jube. Vale, vir Nobilissime, ac ut soles, me amare perge. Upsaliae 6. Januarii Anno CICICCLXXIV. quem annum tibi cum multis sequentibus in commodum rei litterariae prosperum et laetum adprecor. Resalutant te quoque amici omnes, quos per me salutari voluisti. Iterum, iterumque vale.

P. S. Mitto hîc simul litteras generi mei, Poeseos in hac Academia Professoris, quem favori tuo, quantum possum, commendo, et intelliges ipse pluribus in posterum, nisi eum repudias, quantopere te colat atque veneretur.

EPISTOLA EXLV. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Hagam.

SCripsi tibi 6. Januarii, raritatemque mearum excusavi per morbum, qui me fatigavit inde ab autumno anni praeteriti, ac ne nunc quidem plane cessat. Significavi quoque alia, quae tum occurrebant. Nunc ex tuis in Februario scriptis intelligo, non esse traditas tibi eas litteras, quod miror, cum commiserim Holmiae cuidam, qui se fide optima spondebat ad te curaturum. Spero tamen ad te perlatas, postquam ultimas ad me misisti. Quod cupio, vel propter errata, quae ad te misi, commissa in Lapponia mea, foeda et multiplicia, singulis etiam occurentia paginis. Confido enim illam tibi redditam interea a Bibliopola. Sic certe mandavi, et ipse promisit pluribus. Quanquam nescio quae apud id genus hominum sit negligentia, quod video ex Schultzii exemplo, qui nunc demum mittit libellum Memorabilium gentis suecicae, quem jam ante annum debebas accepisse. Sed tamen et ipsos forte impedit interdum calamitas temporum, cui remedium speramus indies plenum a pace, quam cum Anglis cives tui sancivere. Atque utinam nos omnino bonitas caelestis respiciat, commodisque pacis mala tot tantaque bellorum permutet. Litem, quae te hactenus a litteratis curis abstraxit, esse finitam tandem in tuum commodum, laetor gratulorque tibi ex animo, eo magis, quia spero, posthac abs te iri compensatum, quod ipsius causa ab initio intermissum est. Jacobum Gronovium patria deserta consedisse in Italia, miror. Velim scire, num paternas amicitias oblivioni tradere incipiat, num tecum quoque eas colere pergat. Scripsi ei olim, uti scis, sed responsi tuli nihil. De me,


page 151, image: s151

quae nuntiem, non habeo, morbi enim non ineptum magis me faciunt ad studia, quam pigrum. Vix a me obtineo, ut scribam epistolam amicis, adeo non possum operis litterati quid absolvere. Hyginum tamen proxime accipies, inscriptum tuo nomini, ut promisi ego, et tu indulsisti mihi. Ad Justinum quoque pergo annotare quaedam atque Obsequentem. De quo proinde rogabo, quod petii antea, ut si quid lectionis variae vel habes ipse, vel aliunde potes habere, id communicare mihi ne graveris. Cogitavi quoque aliqua ad Marcianum. Verum desunt mihi subsidia, quae quomodo impetrare valeam non video, cum praesertim ne vulgari quidem libri ad nos perferantur. Et fortassis frustra festino, cum iis etiam, quae jam ante confecta habeo pluscula, praesertim lectionibus Academicis, id est observationibus in scriptores plusculos, et Militiae Navali nostrae, Typographi desint. Resalutant te officiosissime, quotquot per me voluisti salutari. Ego quoque te salvere jubeo, et valere diutissime. Upsaliae XVII. Martii CICICCLXXIV.

EPISTOLA CXLVI. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

PAucos ante dies perlata est ad me Epistola tua, vir Celeberrime, diu multumque in ipso itinere cunctata; eui unde procrastinationis tantum sit objectum, equidem divinare non possum. Maluissem quippe tempestivius aliquanto traditam mihi, ut de restituta tibi in melius valetudine, quae unice me habebat anxium ac suppensum animi, certiora edocerer. Pro libris compluribus per te missis mihi gratias jam egi, agoque, quantas possum Lapponiam exhibuit mihi Graevius noster, a nobili Sueco nescio quo ex Ubiis ad se perlatam nuper. Aliud ejus commentarii exemplar mihi hactenus videre non contigit. Infesso enim per hostem non unum Rheno vix datur merci librariae tutus ad nos transitus. Miserat quidem mense praeterito ex suis nonneminem Elzevirius Francofurtum, qui nundinis Paschalibus proximis interesset. Verum is, luctatus aliquamdiu in Frisia provincia cum maximis itinerum difficultatibus, paucos ante dies ad herum, irritus propositi, est reversus. Ipse Graevius et falvere plurimum per litteras te jubet, et testatur praeterea perferendum ad te Suetonii sui exemplar Baronem Flamingium in se recepisse. Spem ad haec facit, mox fore, ut literis suis te conveniat. Ego et ante menses hosce duos litterarum ad te nonnihil dedi, et nuper alias tradidi Laurentio Magalotto, viro elegantissimo, et nobilitatis Etruscae insigni ornamento, ad vos excursum paranti. Waesbergio bibliopolae, cum Amstelodami proxime adessem, visus sum intellexisse Fabulis Hygini abs te recognitis Astronomica ejusdem quoque esse accessura. Unde vix spes est, fore ut opus omne proferatur in lucem ante Kalendas Sextilis vel Septembris. Doleo propter haec bella vix rem mihi esse integram de bibliotheca ex Suecis huc transferenda, quod tamen propediem a


page 152, image: s152

me curabitur, cum feram impatientius usum librorum omnem mihi interceptum tot jam annis. Poteram alioquin suppeditasse haec Astronomica Hygini cum scriptis exemplaribus duobus aut tribus collata, quae in scriniis meis servari scio. Julii Obsequentis codices vetustos qui vidisset, neminem inveni hactenus, nec aliud exemplar opinor usquam exstitisse, praeter illud, ex quo Aldus Manutius suam editionem Plinianis epistolis conjunctam adornavit. De Justino edendo te cogitare lubens audio. Ediderunt illum inter caeteros, Elias Venetus et Tanaquillus Faber, sed neutra editio oculis mihi hactenus est usurpata. Graevius in Cicerone illustrando pergit, verum passibus omnino lentis. Ejecti quidem sunt Galli ex provincia Ultrajectina, sed ne sic quidem calamitatis bellilicae sunt expertes miseri cives, degente etiamnum in vicinia hoste. Caeterum post instauratam cum Brittannis pacem meliora sperare par est. Nos quidem animis ad bellum propagandum nunc accingimur, ex quo Caesar et Hispanus partes nostras sunt amplexi. Sed jacent interim miserrimum in modum bonae artes, jacet proventus omnis bonorum codicum, cessantibus typographicis praelis, et veterno quodam oppressis. Generum tuum, praestantissimum virum quod mihi conciliare non es gravatus, equidem id habeo longe acceptissimum. In Italia Galliaque ex amicis meis complures amisi nuper, atque in his Johannem Capellanum, miri candoris magnaeque elegantiae virum. Plura debebam ejus meritissimis laudibus, sed quae per dolorem immensum premo. Vale, vir eximie, et me tuis virtutibus unice addictum perge benevolentia, ut hactenus, omni favere. Hagae Comitum CICICCLXXIV. XII. Aprilis Georg. Jam intellexeris credo Jacobo Gronovio in Tuscis peregrinanti delatam a Magno Duce professionem artium bonarum Pisanam.

EPISTOLA CXLVII. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

VIX meas decurso proximo mense ad te dederam, Cl. Scheffere, cum [Note: Hae quidem ad manum erant, sed quia nihil praeter ceteras novi continebant, omisi, ut saepe alias.] tuae Martii die XVII. exaratae comparuerunt: quas habui, ut tuas omnes, longe equidem acceptissimas. Lapponiam tuam nullus vidi hactenus, praeter id exemplar, quod Graevius noster exhibebat mihi non ita nuper ex Ubiis ad se, uti ferebat, perlatum. Nam quae in Bibliopoliis hîc prostitere venalia numero perpauca, quod ipsa novitate, ut fit, nec minus sui pretii et auctoris nomine litterarum studiosis plurimum se commendarent, jam distracta esse audio. Misit quidem, ut solet, Elzevirius ex suis nonneminem ad nundinas aestivas Francofurtum, sed is, itinerum difficultatibus objectus in Frisia, regione ut scis paludosa, pedem referre post multas molestias ad herum coactus est. Ut hactenus compertum non habeamus, si quid exquisitae frugis in re litteraria


page 153, image: s153

peperint nundinae. Ex superioribus meis rescire jam potuisti bellicae tempestatis inclementia apud nos adflata omnia bonis artibus ornandis promovendisque vix locum reliquisse. nunc benignior paulatim adspirat nobis aura, annuente mirificum ac stupendum plane in modum gratia divina: quippe cum res nostrae ex improviso ante hoc biennium sic dejectae et tantum non conclamatae haberentur, ut nullis remediis erigi atque refocillari viderentur posse, Deus tanquam e machina repentinus supervenit, omniaque in integrum restituit, paucissimis exceptis oppidis, imo vix uno alteroque, quae hostili praesidio etiamnum insidentur; reliqua, sponte, ut amissa erant, et nulla vi admota, ad veteres dominos jam rediere. Ego interim consilium cepi de privata vita amplectenda, quo et temporum iniquitas, et valetudo pertinax, et desiderium, quo flagrabam jam pridem singulare detexendi telam omnem scriniorum meorum, assidua flagitatione me compulerunt. Reliquum est, ut e privata et molestissima lite me expediam, in qua, plus quam velim, curas occupare cogor. Sed et illa jam ad finem properat, ac tranquilliorem vitae decursum posthac promittit. Abrahamus Berckelius, qui post Antonini Liberalis Metamorphoses, observationibus suis illustratas, jam quadriennium in Stephano Byzantino edendo occupatur, significabat mihi proxime penes se extare fragmentum MSS. fabularum Hygini ejusdemque astronomicôn, sed nulla prece permoveri potuit, uti copiam ejus aut tibi faciat aut mihi, quod prae se ferat, Hyginum suis quoque curis fore exornandum. Non opinor tamen exemplum scriptum, quod ostentare dicitur, a vetustate commendationem posse multum mutuari. Samuel Tennulius, Gronovii [Gap desc: Greek words] affinis, Frontini Strategemata sub praelo habet, post, uti vult credi, Valerium Maximum daturus. In Brittannia Josephi, Archimedis, et Jamblichi editionem moliuntur. qua de re complura propediem ex me cognosces et certiora. Jam enim Oratores nostri, in quibus Beuningius, arctissima, ut scis, mihi junctus necessitudine, eo sunt profecti, nec unum ex amicis meis in suo comitatu trahunt Isaacum Vossium benigna admodum fortuna illic terrarum respexit, uti jam significasse me tibi opinor. Cum Jacobo Gronovio rarius litterarum commercium intercedit mihi, etsi ex Etruria ab aliis amicis, atque adeo ab ipso magno Duce, frequentes accipiam. Narrant illi, detectum nuperius antiqui operis sepulchrum in via Flaminia, tertio aut quarto ab urbe lapide, cujus inscriptionem luculentam addi et variis picturarum ornamentis conspicuam. de Marciano edendo quod cogitare te scribis, vir celeberrime, velim me doceas, ecquid Capellam Martianum designes, cujus codices pervetustos tres quatuorve scio asservari in publica Leidensium bibliotheca. Julii Obsequentis unicum fuit exemplar, ex quo Aldus Manutius editionem suam concinnavit. Ut frustra codices pervetustos circumspicias illius auctoris. Lectiones tuas Academicas publico commissas gestio videre. Neque enim dubitari potest, quin plurima in iis nos sis docturus, quae hactenus ignorabantur. Militiae Navali typographum inveniri apud nos posse haudquaquam diffido, simulatque Galliarum Regi cum Belgis foederatis melius convenerit. Nam reliquos hostes, in quîs regem Brittannum


page 154, image: s154

et duos Antistites, jam a capite nostro sumus amoliti. Sarcinas meas ac bibliothecam e Suecis devehendas ad nos jam nunc curo. Utinam salvae ad me perferantur. Vale, vir summe, praecipuum amicorum decus. Salutat te noster Graevius, ego socerum tuum, generumque cum clarissimis collegis salvere plurimum jubeo. Hagae Comitum Anno CICICCLXXIV. XVII. Mai. Gregor.

EPISTOLA CXLVIII. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

INter illas publicae rei angustias, vir celeberrime, quîs foederati Belgae objecti sumus, interque praesentissimam hanc artium bonarum solitudinem, quam bellis atrocioribus referimus acceptam, solatia certiora vix aliunde proveniunt mihi, quam a tuis, omni eruditionis melle conditis alloquiis. Quo molestius atque iniquius tuli multo jam pridem tempore nil literarum omnino abs te in manus meas perferri: cum ego frequentes exarasse me recorder. Ingeminat curas hasce sollicitudo, quam lubricus atque anceps valetudinis tuae status nunquam non altam huic animo infigit. Sed ecce commodum, Hyginus tuus, proximis diebus per Waesbergium traditus, lenivit ut cumque hosce angores. Qui quod meum fronte in ipsa nomen ostendit, ut non possum non exosculari pulcherrimam hanc in te benignitatem, meique studium omni praedicatione majus; ita me interpellat pudor justissimus, ac mei admonet, subinde, ne possim hîc quicquam meritis meis arrogare. Faxo nihilominus, si usus venerit aliquando, ne conqueraris rem tibi fuisse cum homine tanti honoris parum intelligente. Ipsum praeterea Hyginum cum cura perlegendum mihi sub hyberna tempestate proposui. Quando fortasse de locis nonnullis dubiae apud illum sanitatis pluribus tecum sum acturus. Perlata enim jam ad nos e septentrione vestro bibliotheca mea, ac sarcinis litterariis locum mihi solitarium circumspexi in agro Trajectino, qui me studiis antiquis reddat, ubi primum e litibus domesticis ac forensibus tricis, quae me totum hactenus, ex quo ad meos sum reversus, obtundunt, dabitur emergere: quam felicitatem haud longe quaerendam propediem fore mihi promitto. Continget illa quoque occasione, ut spero, tuis lucubrationibus, vir Clarissime, nonnihil iri consultum. Astronomica certe Hygini si fabulis additurum te scivissem, poterant tibi in nonnullis prodesse mea scrinia. Nam praeter editionem ejus Regiam, Aldinam et Basiliensem aliasque, quarum copiam tibi jam factam reor, poteram suppeditasse Venetam Anni CICCCCCLXXXII. tibi haudquaquam cognitam, tum aliud exemplar cum scriptis codicipus duobus aut tribus a Jano Vlitio collatum. Quid, quod Abrahamus Berckelius, qui Antonini Liberalis metamorphoses animadversis suis illustratas cum Stephani Byzantini fragmento in publicum nuper dedit, significabat non ita pridem, eorundem Astronomicôn exemplar scriptum se possidere,


page 155, image: s155

cui fabularum pars accederet. Sed cum is quoque de Hygini editione dicatur cogitare, vix video, quo successu codex hic ab illo possit sperari tuis usibus indulgendus. Quanquam proximo biennio non defore illi, quod agat, ne Hyginum typis adornare possit, sit credibile; cum desudet totus in Stephano, quem modo dicebam, Byzantino commentariis suis illustrando, cujus partem vix dimidiam toto quadriennio typographus Gaesbekius jam profligavit. Si cogitationes tibi sedent editionis Hyginianae secundae typis mundioribus aliquando proferendae, nam Hamburgensis illa nec emendata est fatis, nec nitori lucubrationum tuarum respondet, fac quaeso id quamprimum cognoscam: sunt enim, quae sub vernam tempestatem ad te cupiam perlata; quando incumbens hybernum tempus vix permittit, ut id citius fiat. Poterimus alternis opera uti in posterum Rumphiana, in curandis hinc inde sive literis, sive fasciculis majoris rei. Hunc, inquam, Rumphium, qui successor mihi apud vos est datus, non gravaturum reor, quicquid id est incommodi; cum et literis humanioribus imbutus sit utcunque, ac tibi, uti ante discessum mihi signficabat, velit innotescere. Cum aliis libellis, quos tibi servo, seposui etiam Rhetores antiquos Graecos editionis Aldinae, librum ut inventu perdifficilem, ita oblatum bona fortuna nuper mihi venalem, praeter id exemplar, quod a magno Scaligero legatum Parenti meo, penes me extat hactenus. Vale, vir summe, et mihi favere, ut facis, perge. Hagae Com. CICICCLXXIV. XXV. Octobr.

Ad nundinas Francofurtenses proximas misit quidam e suis nonneminem Elzevirius, cui tamen in mandatis dare sum oblitus, ut Lapponiam tuam mihi inde adferret. Apdd vos, qui alta fruimini pace, quid apparetur rei literariae, cupio doceri. Nam nos alia omnia cogitamus. Jacobus Gronovius, qui professionem bonarum artium Pisanam, a magno Etruriae Duce oblatam sibi, erat amplexus anno proxime decurso, nunc inde ad nos reditum parat. Socero tuo et Cl. Brunnero salutem dico plurimam.

EPISTOLA CXLIX. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Hagam.

QUas ante menses aliquot exaravi, et per Typographum Hamburgensem Hygino, praefixi litteras, una cum Hygino ipso pridem tibi redditas credo. Sic profecto credere me voluit. Gothofridus Schultz, Bibliopola Hamburgensis, qui a se missum Hyginum semel iterumque mihi confirmavit. Quare cum ex eo tempore nullae tuae ad me sint perlatae, propemodum eam adducor in sententiam, quasi parum tibi gratum fuerit meum hoc officium. Et profecto fateor ultro, id esse tenue ac minutum. Quia tamen ex amico animo cultuque, quo te ob virtutes, eruditionemque raram prosequor plane singulari, profectum


page 156, image: s156

esse facile agnoscis, spero non tam operis exilitatem, quam amicae voluntatis magnitudinem respiciendo, excusaturum quod culpari posse alias videbitur. Post Hyginum publicavi nuper etiam Israelem Erlandi de vita et Miraculis S. Erici Regis Sueciae, quem mitterem, si occasio daretur, non quod magni sit momenti, sed ne quid meorum quacunque de causa possis desiderare. Hamburgum per bibliopolas Holmiae in nundinis versatos misi Lectiones meas Academicas, ut ibi excudantur. Utrum recte fuerint curatae, necdum scire potui: habeo et Justinum cum Julio Obsequente praelo paratum. Ciceronis vero officia absolvere nunc studeo. Explicabuntur commentario sat amplo, qualem videtur argumenti ipsius ubertas atque dignitas postulare. At haec quidem majori contentione quaero perficere, quod vires meae morbis quotidianis sic franguntur, ut non possim vitam longiorem sperare. Quae conditio tuarum sit, scire vehementer cupio. Sperabam aliqua intellecturum per generosissimum Magalottum, qui superiori aetate fuit apud me, litterasque ex itinere promisit. Verum hactenus vidi nihil, et Mercator, qui negotia ipsius Holmiae curare solebat, statim post discessum ejus morte defunctus est. Quod scribo, ut silentium meum excuses viro longe humanissimo, si forte litteras ad ipsum mittes. Plura non occurrunt, nisi quod praesentem annum tibi laetum candidumque optem cum innumeris sequentibus. Vale, Upsaliae 8. Januarii CICICCLXXV.

EPISTOLA CL. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

PAucis ante Novembres Kalendas proxime decursas diebus, epistolam ad te dedi, vir celeberrime, si recordor id probe, qua cum alia nonnulla, ut fit, complectebar, tum agebam gratias ingentes, nec tamen beneficio pares, pro Hygino tuo recens tum ad me perlato. Has literas Holmiam pervenisse ex V. A. Christiano Constantino Rumpsio, foederatorum Belgarum res in aula vestra curante, sum edoctus, ad quem curatae erant, ut mirer earum tibi copiam haudquaquam fuisse factam. Amisit exinde uxorem Rumpsius, aliaque majoris rei sub primum adventum habuit peragenda apud vos, per quae fieri potuit, ut in literis istis ad te curandis diligentiam suam, non semel mihi exploratam, non satis probarit nobis. Quapropter proximis diebus repetendam ad te scriptionem duxi, cum interea supervenerint tuae longe jucundissimae, hoc uno parum acceptae tamen, quod valetudinem, quam et ipse pridem experior minime secundam, nutare tibi et adfligi magis ac magis nuntiarint. Habere me, quae vere proximo ad te perlata velim, per nautas nostros, nescio quid libellorum, diu est quod significavi. Postea et Stephani Byzantini fragmentum abs sese editum Abrahamus Berkelius mihi tradidit, quod ad te missum cuperet. Idque


page 157, image: s157

regio ministro Guldenstolpio ad vos perferendum jam tradidissem, nisi ille mihi in villa decumbenti nee opinus esset elapsus. Si quid libellorum praeterea vis conquisitum tuos in usus, id quaeso quaroprimum significa. Nam et ego rus propediem excurram denuo, ut ordinem bibliothecam variis in locis illic congestam, et in auctionibus librorum, quae frequenter admodum habentur apud nos, circumspiciam, si quid e re tua futurum illic occurrat. Lectiones Academicas, quarum spem facis, utinam in publicum prolatas mox videamus, cum caeteris praeclaris ingenii monumentis, quae nuperius elucubrasti. Lapponiam tuam apud bibliopolas nostros hactenus indagare non potui. Lutetia scribunt, Henricum Valesium post tria Scriptorum ecclesiasticorum volumina in lucem emissa nunc Libanii inedita complura apparare, quae Rhetoris illius tomum tertium constituant. Non dubito complura apud Gallos exquisitae notae prodiisse scripta proximo triennio, quo armis utrimque decertamus, sed horum notitia ad nos vix pervenit. Nunc etiam vos videmini in partibus fore, quod avertat deus. ubi compertum habebo meos ad te perferri, plenius uberiusque de hisce ac aliis rebus ad te perscribam. Vale, virorum Clarissime, meque solito favore complecti perge. Hagae Comit. CICICCLXXV. prid. Kal. Mart. Gregor. Jacobus Gronovius ex Italia nuper redux multa collegit illic e Mediceis codicibus haud contemnenda, praesertim ad Polybium, Arrianum, Dionem Coccejanum et alios. Laurentium Magallotum Florentiam reversum audio: ab ipso diu est quod literarum nihil accepi.

EPISTOLA CLI. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Hagam.

HIs diebus tandem tres acceps tuas junctim ad me missas opera Nob. Domini Rumpsii, quamobrem mittere distulerit tamdiu, eo scribit factum, quoniam speravit ipsum se venturum huc Upsaliam, et coram eas redditurum mihi. Quod significo; ut intelligas, cur ad tot tuas nullum a me hactenus acceperis responsum. Nolo enim negligens officii videri, praesertim tibi, cui tot tantisque nominibus sum obstrictus. Hyginum meum (quem inscriptione tui nominis ornatum non displicuisse tibi gaudeo) non emendate satis prodiisse fateor, aegerrimeque fero. Sed quid faciam? aut nihil publicandum mihi, aut hoc subeundum est fatum. Ac ne errata quidem licuit apponere in fine, quum librum acceperim diu post ejus divulgationem, et Epistolas meas duas, quibus quaedam consignaveram, bibliopola conqueratur amissas etiam sequenti tempore. Longe pejus prodiit Lapponia, ut ejus plane pudeat poeniteatque. Nulla pagina est sine vitio multiplici, eoque saepe foedissimo. Itaque et illa recudetur non modo emendatior, ut spero, sed et auctior locis plurimis: quod Typographus ipse petit, distractis jam exemplaribus omnibus,


page 158, image: s158

licet sint Regiomonti in Borussia et Wittembergi, qui editionem primam denuo dicantur refingere. Quod si ad Hyginum mittere voles, de quibus scribis, facies rem longe mihi acceptissimam, animabisque me et ad ipsius parandam novam aliquam editionem. Cl. Abrahamo Berekelio velim agas gratias ingentes pro munere, quod ad me mitti per te voluit. Utinam id ad me possit pervenire cum caeteris, quae amice polliceris mihi. Omnium enim videndorum summo teneor desiderio. Sed an sperare liceat incertus sum in hac difficultate temporum, ubi terra marique cuncta bellis sunt infesta. Deus nos respiciat, et reddat pacem. Ita optamus etiam his in terries magisque serio, mihi crede, quam vos sinitis persuaderi vobis. Sed ad mea revertor, quae cur festinem edere, significavi nuper. Neque causas habeo, ob quas mutem sententiam. Pergit namque valetudo adversa me urgere. Interpellant tamen subinde aliqua. Quale, quod nuper calamo festino conjicere in chartam sum coactus, de tribus aureis orbibus ante menses circiter quatuor in Scania e terra erutis, quod nunc sub praelo est, et cum Israele Erlandi mittetur cum prima occasion erit. Lapponiae enim expectare te editionem novam malo, quam ex lectione libri tam foede editi nauseam contrahere. Aelianum habeo tertiae editioni poene paratum. Num ad eum quoque vel ad alios scriptores Graecos Cl. Jacobus Gronovius ex Ms. observarit quaedam, scire aveo. Gratulor ipsi reditum in Patriam felicem ex animo, et ut amare me pergat, vehementer opto. Quod occasione data significare ei haud graveris, rogo. Socer meus et Cl. Brunnerus officiose te resalutant. Apud nos nihil est, quod in lucem mittitur, praeter Suecica quaedam. Et est ea rerum nostrarum facies, culpa quorundam Academiae huic male cupientium, ut plerique nescio quid, certe omnia alia circumspicere nunc cogamur. Sed de hac re scribam plenius, cum finem aliquem negotii illius prospexero. Erunt pleraque inexpectata tibi penitus. Hace habeo hac vice, proxime scribam plura, cum has ad te pervenisse intellexero. Vale. Upsaliae 50. Martii CICICCLXXIV.

EPISTOLA CLII. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

SIgnificabam proxime per literas, vir clarissime, traditum esse a me Waesbergio bibliopolae fasciculum, qui libros complecteretur nonnullos, ad te curandos ejus opera. Illos non Hamburgum, quod polliceri videbatur, sed Holmiam recta ad institorem Beunsium, Waesbergius abs se missos nunc asseverat, nactus opportunitatem navis Anglicanae, nescio cujus, quae AmsteIodamo ad vos contendebat. Ejus rei certiorem te faciendum nunc duxi, adjectis, quas pollicebar nuperius, ad generum tuum literis, eui, si molestum non est, aeque ac tuo. Socero aliisque viris in Academia vestra praestantibus


page 159, image: s159

uti me commendes unice rogatum te volo. Nos in bellica hac Charybdi aestuare modis miserrimis pergimus, nec spes adfulget fortunae melioris. Unde fit ut artium liberalium promovendarum studium omne fugiat apud nos et procul habeatur. Thomas Munkerus Antonini Liberalis Metamorphoses, annotatis suis illustratas, post Berkelianam curam praelo typographico submisit. Gisbertus Cuperus varia ingenii monumenta publico tradenda in scriniis habet parata, sed quae temporum meliorum statum praestolentur. Dissertatio tamen ejus de sigillo Harpocratis Smetiano, lucem, ut opinor, propediem videbit. Graevius noster valet, et in Cicerone suo pergit assiduus occupari. Valet et Bigotius, uti Elzevirianae me docent literae. Nam mihi nullum omnino per haec bella cum amicis Gallicanis est epistolare commercium. Julium tuum Obsequentem in lucem esse prolatum ferunt. Si tempestivius rescivissem hoc abs te agi, conjecturas in hunc auctorem nonnullas magni Scaligeri communicasse tecum poteram, quas non ita nuper e Myliana bibliotheca sum nactus. Eam quippe auctione publica apud nos distractam suppeditasse mihi libros complures notae rarioris, nec paucos maximi illius viri manu illustratos correctosque, aut ab illo cum scriptis exemplaribus commissos, gaudeo immane quantum. Simul ac nonnihil memet expediero etricis forensibus, quod sub autumnum fiet proximum, paraturus sum excursum in Germaniam, si quid a thermis illis forte valetudini meae consulatur: nam dejectis viribus ad contubernium Musarum tot jam annos intermissum reverti vix datur. Appelbomius, e Suecia nuper redux, pertulit ad me eruditum sane Johannis Stiernhookii de Jure Sueonum vetusto commentarium. Jacobus Gronovius libellum emisit observationum in Historicos nonnullos Graecos. vale, vir summe et mihi studere perge. Hagae Comitum. VII. Jun. Gregor. CICICCLXXV.

EPISTOLA CLIII. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

QUia rem privatam nondum ex sententia componi datur, in hanc aulam frequentius mihi quam velim, est excurrendum e secessu agri Trajectini, vir Clarissime, ubi nuper cum forte incidissem in Julii Obsequentis exemplar, quod e magni Scaligeri bibliotheca ad me pervenit, manu ejusdem nonnullis locis castigatum annotatiunculis, ipsas tuos in usus inde excerpendas duxi, additis et meis opera tumultuaria conjecturis, si quid eae tibi prodesse forsitan possint. Scaligeranas esse scito, quibus Scaligeri nomen est subjunctum, reliquas meas, quibus carere potuisses, sed expectationem tuam frustrari nolui. Percurrebam nuper, quae ad. Pacatum annotasti, exquisita sane, ut tua omnia. Si novam quandoque libelli ejus editionem es moliturus, subministrari per me nonnulla poterunt, tibi haudquaquam ingrata futura, quod veteres


page 160, image: s160

Panegyricos cum vetusto codice collatos ab eodem Scaligero possideam. Dissertationem tuam de orbibus tribus aureis nondum accepi. Gaudeo interim libellos, quos miseram ante belli exortum, ad te perlatos esse, quibus alios sub vernam tempestatem subjungam, si per bella licebit, quae navigationem minime pacatam sperare non sinunt in posterum. Meursianus de trium Insularum antiquitatibus commentarius jam jam emissus est in lucem, Regi vestro dedicatus. Antonini Liberalis Metamorphoses novis animadversis illustratas propediem dabit Thomus Munckerus; et Cuperus Gisbertus dissertationem suam de sigillo Harpocratis. In iis, quas ad Generum tuum proximo dabam, metuo, ut aberraverit manus mea, prae multa festinatione non semel, praesertim in Valerii Flacci loco. libri III. vers. 493. ubi scribendum reor.

Germanique manu repetiti crimine Perses

Vale, virorum praestantissime. Hagae Comitum CICICCLXXV. XX. Septemb. Gregor.

EPISTOLA CLIV. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffero. Upsaliam.

NON alio magis nomine haec bella odiosa mihi sunt ac invisa, cum longe plurimis nominibus permolesta ea experior, quam quod necessitudinis alternae toto jam biennio nullus ad me fructus redundat, voluptas nulla, praeter solam recordationem, Scheffere clarissime. Dedi quidem litteras ad te non infrequentes, misi et observationes in Jul. Obsequentem Scaligeranas et meas, datis etiam ad praestantissimum Columbura, generum tuum, responsoriis super non uno Valerii Flacci loco. Caeterum an quicquam horum ad vos perlatum sit rescire hactenus non est datum. Tuus de tribus circulis commentarius, et si quae alia misisti, ea perierunt in via, certe in manus meas hactenus non sunt perlata. Nunc Ampl. Cuperi litteras ad te mitto, aliasque Joh. Boschii cum Petronio ejusdem, nuper in publicum prolato. Annotatis is suis conjecturas e meis haud paucas, ut videbis, inseruit, sed mentem meam non assecutus in omnibus. Pluribus tecum agam, ubi id licebit tuto: nunc enim vix licet sperare meas ad te perventuras. Vale, et feliciter aetatem age. Hagae Comitum V. Maji CICICCLXXVII. Gregor.


page 161, image: s161

EPISTOLA CLV. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Hagam.

SI tu tantopere haec bella execraris, quid faciendum putas mihi, qui et a periculo propius, et a consortio eorum, quorum per litteras colere amicitiam solebam, longius sum remotus. Nobis quippe nunc erepta omnia. Itaque nec eorum quidquam, quae memoras, vidi, quod jam semel iterumque nunciavi, verum frustra, sicut video, cum et hae litterae perierint. Fit itaque tot malorum taedio, ut libros omnes abjiciam, urgente simul atrocissimo scorbuti morbo, qui sic pervasit corpus totum, ut salvi integrique nil reliquerit. Accedunt homines iniquissimi, qui pro tot laboribus meis, sola invidia commoti, me lacessunt, uti vides ex Epistola, quam hîc mitto. Quamquam conatus eorum irriti fuerint hucusque, stantibus ex procerum ordine plerisque pro mea parte, et idcirco plus infamiae, quam gloriae ex hoc conatu suo contraxerint. Addo et quod ante miseram, de tribus orbibus aureis opusculum. Optarem id venire plurium in manus, quia continet nonnulla, non penitus, ut existimo, absurda. Sed Typographo, qui impressit, cum Bibliopolis nulla sunt commercia. Itaque hîc jacet inemptum, donec existant, qui sibi volent comparari Pro opera, quam nob. Boschio juxta atque mihi navare voluisti, plurimum tibi debeo, quia jam ante sum in magno multiplicique aere tuo. Respondeo hîc humanissimis ejus litteris: tu facies, ut responsum hoc meum ei reddatur. Laudabilis est ejus opera in Petronio, sed nimis brevis. Illud miror, quod, cum promiserit fragmentum Tragurianum dare ad editionem Blavianam, dederit potius ad modum eum, quo est editum ab Hadrianide, id est fide parum integra, ut in spicilegio meo, Lectionibus Academicis inserto, locis pluribus notavi, et fortassis ipse quoque alicubi debuisset observare. De Obsequente, qui adhuc penes me latet, non audeo repetere priora vota, ne sim nimis importunus. Et fortasse lucem videbit nunquam, sicut accidit aliis meis, imprimis de Militia Navali libris, magno et pudore et dolore meo. Sed quid faciam, scribere fortassis possum, edere non possum. Tu vale, et Justinum meum a Typographo Hamburgensi proxime expecta. Upsaliae 30. Julii Anno CICICCLXXVII.

Praeterita die Veneris, quae fuit 27. Julii inter decimam et undecimam matutinam rebus humanis vale dixit Dn. Joh. Loccenius, Socer meus charissimus, octogenario major.


page 162, image: s162

EPISTOLA CLVI. NIC. HEINSIUS Joh. Scheffro. Upsaliam.

INgentis equidem solatii loco mihi fuit, inter maximas horum temporum difficultates angustiasque, Scheffere clarissime, e tuis Julio mense exaratis cognoscere, non omnem mei curam tibi excidisse. Mihi quidem perpulchra candoris eruditi imago, quam in te semper suspexi, continuo oculis obversatur. Nam quod literae nostrae hinc inde in optatas manus rarae pervenerunt, injuriae temporum adscribam, quam amoliri nostrae non sit facultatis, ac speremus in posterum meliora. Quos misisti libellos, habui equidem acceptissimos, quia abs te profectos. Sed et literas tuas Cupero inscriptas recte curatas esse confido, nam Boschio destinatas ipse ei in manum dedi. de Petronio nuperae editionis ita est, ut scribis: complura sunt in ea, quae culpari possunt. Ultimam editionem Romanam Traguriensis fragmenti fuisse exprimendam et ego monui, sed cum serum jam esset. Adolescentes nostri plerumque praepropero zelo famae cupiunt insinuari. De iis, quae ad Obsequentem miseram, videbo si reparari damnum possit, cum pacatiora adfulgebunt tempora. Interim valetudinem tuam, quae miris modis anxium me habet, abs te curari diligenter prae caeteris velim. In Saxoniam scribam proxime, si fortassis illic tuo de Militia Navali commentario typographus possit inveniri: nam apud nos haec studia jam jacent. Opinor tamen brevi fore, ut Graeciam Palmerii veterem, ac Holstenianas in Stephanum Byzantinum animadversiones typis descriptas videamus. Soceri tui e vivis excessum perinvitus intellexi. Vale, vir summe. Hagae XIII. Novembr. CICICCLXXVII.

EPISTOLA CLVII. JOH. SCHEFFERUS Nic. Heinsio. Hagam.

SI vales, bene est, ego continue aegroto. Nec est levis morbi vis, sed gravissima, quae sic totum occupavit corpus, ut plerumque digitis etiam ne calamum quidem possim regere. Hinc ista tarditas in officiis praestandis, et respondendi eorum Epistolis longa et pudenda mora. Quamquam et occasiones nobis dentur rarae per has temporum calamitates, quibus maria quoque infestant latrocinia creberrima, ut aliquid ad vos queamus mittere. Vobis tamen audio nunc affulgere laetiora, constituta pace, quam vobis gratulor optoque diuturnam. Nunc significo redditum mihi Vellejum tuum, munus gratissimum, quoniam et abs te, et cura tanta est elaboratum. Placent omnia tua mirifice, adduntque novos stimulos de nonnullis cogitandi. Utinam


page 163, image: s163

beares nos et tuis in Petronii fragmentum: laudas eam operam non semel, nec jam negare longius erudito orbi potes. Quas hîc mitto nugas, non reputo dignas, quae subeant oculos tuos. Mitto tamen, ne prorsus vacua nudaque sit Epistola. Nam Justinum meum puto tibi pridem redditum. Ita enim mihi testatus est Bibliopola Hamburgensis, qui eum suo more, id est vitiosissime, excudit. Monui hominem, antequam aggrediebatur opus, verum video me fuisse frustra. Debet nunc auctarium addere, nisi a piratis interceptum est, nam de eo nil audivi, ex quo hinc dimisi. Librum meum de priscis Regni Sueciae insignibus excudunt Holmiae, cum sinitus erit, et dabitur occasio, mittetur. Expecto enim avidissime tuum aliorumque doctorum de eo judicium. Sequetur alius de scriptis et scriptoribus Suecorum. Destinavi utrumque etiam Cl. Cupero, cui idcirco nunc non scribo. Faciam prolixius, cum simul mittere et illos potero. Quod velim ei significes. De Holstenii in Stephanumnotis dubitare incipio, postquam eas editioni novae a Pinedo Amstelodami publicatae video non adjectas. Quid autem de Josepho habes? perguntne eumedere, quos scripsisti. Sed cogor finem facere, unum addo, ut amicos omnes, et in his Graevium ex me una cum Berckelio perofficiose salutes. Vale, atque me amare, si merebor, perge. Upsaliae 26. Novembri. Anno CICICCLXVIII.

EPISTOLA CLVIII. [Note: Hic Columbus, gener Schefferi, fuit eruditissimus vir, et qui, nisi immatura morte A. aetatis 43. CICICCLXXXIV. 14. Aug. raptus fuisset, egregiis monumentis famam posteritati commendasset. vide Schefferi Sueciam literatam, quam post mortem Soceri curavit edendam. pag. 237. et Molleri notas pag. 428. ubi ab eo editi et, quorum spem fecerat, edendi libri recensentur.] JOH. COLUMBUS Nic. Heinsio. Hagam.

MAgnis et illustribus te rebus intentum, parum cultis litteris interpellare ausus, haud verecunde forsitan videar egisse, Heinsi vere nobilissime. Sed cum dotes, quas in te admiramur omnes, quotquot eruditionis nomen veneramur magis quam assequimur, etiam a minimis se coli ferunt non moleste,


page 164, image: s164

pateat, quaeso, nec mihi nullus apud incomparabilem humanitatem veniae locus; sinasque in me redundare quotamcunque particulam summi favoris, quo merito dignaris Socerum meum optimum et benignissimum. Amor Musarum ingens, quo jam aliquot annos teneor, effecit, ut fatis jam functo Laur. Fornelio Poetices professio jussu Regis clementissimi mihi mandaretur. Vir autem ille, quem dixi, ingeniosus et eruditus, peculari instituto pene nihil publice legit, praeter Metamorphoses Ovidii, et Horatii Odas Satyrasque, ut ipse vocabat, selectiores. idque alternis sic praestitit, ut annuum spatium non amplius alterutri eorum scriptorum tribuerit, moxque reverteretur ad priores. Mihi eadem saepius interpretari non libet: itaque de auctore non uno cogitandum est. Praeter alios multum placere coepit Val. Flaccus, nisi quod exemplorum magna sit apud nos penuria. Jam cum tuo beneficio maximo, non Ovidium tantum, et Claudianum, quos inimitabili felicitate integros nobis nitidosque restituisti, sed et alios locis quamplurimis sanatos habeamus; non improbe nos orare speramus etiam Argonauticorum poetae curam pleniorem. Praesertim cum aliud agens velut in gustu quodam longe plura et majora nobis sis impertitus, quam alii totum se emendatum posituros professi. Atque utinam tibi et corporis vires et curae diversae permittant elegantem illam poesin resingere: aut, si hoc sperare non datur, erudito cuipiam vestrati quamprimum hoc muneris injungere. Neutrum si per hos tumultus bellicos, quibus nostro quoque cum dolore nunc strepunt recidivae illae Musarum sedes, contingere avide exoptantibus potest, ipse fortassis illi operi manum admovebo, si tuo praesertim favore studioque me fueris dignatus. Ista benignitate tua utcunque levare possem desiderium ingens editionis tuae. Atque si tam praeclare de studiis meis mereri non gravaberis, dum vivam faxo ut tanti beneficii tibi ratio constet, meamque modestiam, addo etiam pietatem, ipse laudes. Ignosce, oro quaesoque, scriptioni festinatissimae. Upsaliae a. d. VI. Januar. Anno CICICCLXXIV. et vale.

EPISTOLA CLIX. NIC. HEINSIUS Joh. Columbo. Upsaliam.

CUnctae equidem humanitatis expers sim habendus jure optimo, nisi compellationem tuam tam improvisam, tamque benevolam ambabus ulnis tenerrime complectar. Plurimi jam ante faciebam Johannem Schefferum, Socerum ruum, virum in paucis hac tempestate de re litteraria praeclare meritum. Ita enim eruditio ejus spectatissima, ita affectus merebatur, quo me fovit ac complexus est jam pridem haud perfunctorium in modum. Nunc haereditariam quodammodo factam mihi hanc viri eximii singularem prorsus benignitatem video, et exsultabundus agnosco; nec committam, ut necessitudinis hujus partibus, ad quas me peramanter invitas, vir Clarissime, videri possim unquam


page 165, image: s165

defuisse. Ceterum de Valerio Flacco, quod mones: hunc ego poetam et legi satis diligenter olim, et animadversionibus non paucis illustratum praelo typographico describendum ante hoc biennium permisi. Sed quod et bella supervenerint funesta, et mihi non multo post in Germaniam publico nomine fuerit excurrendum, ipso interea e vivis erepto typographo, opus neglectum intermissumque supremam exspectat manum. Inter varios, quibus sum usus, poetae praestantissimi codices, incidi quoque in exemplar Holmiensis bibliothecae Regiae jam olim, quantum conjectura assequebar, manu Pomponii Laeti descriptum. Accedebant illi libro et Festi Pompeji fragmenta, quae excuti diligentius fortasse mereantur, quod dicatur Laeti exemplar vulgatis codicibus Festi fuisse aliquanto integrius. Obtulerunt autem sese mihi in Vaticana libri complures ab eodem Pomponio exarati, qui huic scripturae ad amussim respondebant. Praecipuo tamen usui fuit vetustissimum exemplar Valerii, quod ex haereditate Fulvii Ursini in Vaticana asservatur bibliotheca, Baptistae Pii in commentariis laudatum non semel, sed minus diligenter adhibitum in plerisque, quam fieri debuisset. Contextus ipse a me recognitus locis plurimis jam descriptus est typis; reliquum est; ut concedatur otium pertexendis notis necessarium, quod adfuturum propediem promitto mihi. Neque tamen est, quod lucubratiunculae nostrae ab instituto te revocent deterreantve, quin polliceri ausim, utiliter omnino operam abs te collocandam fore, si isti curae te accingas quamprimum. Tam multa enim qua obscura, qua mendosa in Flacco passim occurrunt, ut unius non sit hanc hydram profligare. Obtigit Ludovico Carrioni codex praestantissimus, cujus beneficio non pauca castigavit feliciter sane; sed et conjectura nonnunquam ad partes est vocanda, quando a membranis praesidii parum offertur: quae ratio Carrionem in plerisque est frustrata rei poeticae, quantum apparet, minus peritum. Tu igitur, vir Clarissime, pessime habito a supinis librariis scriptori succenturiare ac fer opem, quaeso, praesentissimam, certusque esto vix alibi laudabilius cogitationes tuas posse occupari. Habes Oraculum domesticum Soceri tui, ad quod confugias in locis perplexis, ut haerere nusquam jam possis. Nec defuturus sum ego pro virili suppeditandis iis, quae medelam Flacco qualemcunque possint videri allatura. Vale, et me in tuis habere perge. Hagae Comit. Anno CICICCLXXIV. XIII. April. Gregor.

EPISTOLA CLX. JOH. COLUMBUS Nic. Heinsio. Hagam.

ACceptis superiore anno litteris tuis, non gaudebam tantum, sed plane exsultabam; te pro caetera humanitate tua non moleste tulisse, ab ignoto tam audacter te compellatum: quin immo non gravatum esse epistola luculenta et honorifica me beare, multisque modis comem et benignum te mihi exhibuisse,


page 166, image: s166

pene magis etiam quam sperare ausus fueram. Equidem jam diu oportuit me gratias egisse: confiteorque defuisse officio: sed et Socer meus distulit scribere, et me, praeter solitos assiduae institutionis labores, hominum haud sane benevolorum incursus, lites, et alia acerba sic fatigarunt, ut emendatiunculas Val. Flacci, quas mittere destinavi, vix percensere commodum esset; animo praesertim occupato, et propemodum fracto tot molestiis. Earum aliquas nunc mitto; timide, fateor, et cunctanter: neque enim negare possum, poetam hunc nostrorum plerisque ignotum, a me quoque nimium sero visum esse. Praeterea eruditione pene nulla suffultus, ad Criticam aspirare non sum ausus. Neque tam improbae sunt spes meae, ut haec tibi placitura esse confidam: ut qui meminerim, quam rara in hoc genere sit etiam eruditissimorum felicitas: si tamen typographus notas tuas nondum ad finem usque descripsit, vel semel si merebar nominari, plurimum ubi debebo. Lib. I. vers. 2. pro medios cursus legit Barthius medio cursu. Dubito; cum et Seneca Agamemn. vers. 430. dicat,

Aperitque cursus, mille quos puppes secent.

Et videar apud alios similia legisse. vers. 103. arvorum studiumque) Mallem quidem ego, studium atque insontis aratri. vers. 332. Credam nostris ingrata.) Sensus videtur exigere mihi grata ob praecedens Nec. Scriptum forsitan fuit, mi grata: id alius facili lapsu mutavit in ingrata. vers. 523. Videt e Graja nunc stirpe nepotes. sic legendum esse, vincit, puto, sequens versus. vers. 631. linquite, terrae, spem pelagi.) Sic distinguendum, nec assecutum esse Carrionem verum sensum arbitror. vers. 646. plenasque malis clam.) forte vagis. 672. Pontus habet) an avet? 721. prole nepotes) Penates rectum esse videtur. 753. fragor per moenia differt) Sic legendum puto cum Laeti libro, quem auod mihi indicaveris, gratias ago. praesertim ob Festi schedas, quas cum vulgaris diligenter conferam. vers. 758. rictuque genas) Suspicor, rictumque gemens et lumina pressit. hoc est, aegre cedens instanti hosti, cum murmure seu gemitu rictum oculosque depressit. Gemitum leonibus tribuit etiam Virgilius. Aen. VII. vers. 767. Talia per lacrimas.) MSS. Carr. per lacrimans. lego, Talia fert lacrimans. 784. Et cunctae primis) Ut pro et rectius legi videtur. 815. et heu cunctae,) Forte, haec cunctae, nempe piacula. Lib. II. vers. 58. Putabam pro, et in uno decidit Euro, legendum esse, et mundo decidit auro. et vers. 61. non illa sequi mihi sidera constat, pro, monstrat. nunc malo exspectare editionem tuam. vers. 64. pro conditur videtur rectius legi conditus; nempe nitet. vers. 110. plenasque etc.) MSS. Laeti, it barbara vestis. Puto, plenaeque movebant Armentis. n. r. it barbara v. Movebant pro movebantur. vers. 118. placidi mallem, et. vers. 121. cum Bononiensi, Qua datur. vers. 168. Eadem traditque auditque, nec ulli Vana fides, legerem ductu codicis, quo usus Carrio. Etiam vers. 221. Quae se aperit facies; ut Virg. Tantaque se facies aperit. nisi praecessisset in Flacco vox eadem. sed pro ea forsitan species, legendum. vers. 253. miser en retine. vers. 290. Quantas modo linquis etc.) Omnina legendum, Quanta modo linquis inanes Pube domos? Vulgata inepta videntur. et puppi proximo vers. sequitur. 322. Pharii se patris etc) Facile vidi deesse verbum. conjiciebam Phariis narrabat, aut. cantabat. nunc video Laeti librum habere, edebat. 372.


page 167, image: s167

longis coeptis et fluctibus. leg. longis, vel longe, coeptis a fluctibus arcet. coepti fluctus, ut, coeptum iter, coepta terra, de quibus me docuisti ad Ovid. Art. Aman. I. vers. 234. vers. 382. accessimus actis) magis convenire videtur ausis. vers. 400. sceptra gerant, regant cum Carrionis libro. Etiam sic loqui priscos, te docente alicubi, non ignoro. 435. tenuis Lemnos) Suspicabar, transit Lemnos, transitque. Nunc malo tuum judicium exspectare. vers. 525. Occupat Alcides arcum) forte arcu, ut Ovid. Rutro Celer occupat ausum. et Auctor. lib. spectac. Occupat hanc ferro rusticus. 527. deferre velint) differre, id est disjicere per valles. Sic Lucretius Virgilius aliique, ut nosti. Lib. III. 345. ille suum vultus) praefero vultu. vers. 493. Repetit quo crimine) an, repetit discrimine vers. 511. In hac oratiuncula liquet aliquammulta esse corrupta: sed fateor non aeque liquere, quid remedii sit adhibendum. Pro, quae bellum res ipsa postulat, aut quae bellave, i. e. quaeve bella, Aut, quae praelia, e cujus glossa bella alius forsitan fecit bellum. vers. 513. pulcro ponto) victo ponto, aut forsitan pulso melius huc facere videretur. jussaeque dolorum (aut dolori) Primitiae, tenero superati protinus angues. 533. piceaeque acclivis) acclinis. ut Claudianus, Florum acclinis tumulo. Lib. IV. 92. ingentibus) sic Carrio ex libro suo, quem miror non vidisse legendum jungentibus. vers. 268. Projectusque, forte, prorectusque. 270. pro certantibus dubito an reponendum sit jactantibus, aut versantibus. 273. Ut deinde urgentes) Haec mendosa esse vel illud nubibus videtur probare. puto: Ut dein turgentes effugit motibus iras. Verum [Gap desc: Greek words] effudit non est fortasse sollicitandum. Sic enim Virgilium locutum memini. 527. Haesit uterque polo) immo solo potius. imus aer vix dicitur polus. 510. exciit aures) Non damno illud accidit aures. Mihi tamen placet, exiit auris, ut terrificum magis et divini horroris. 715. nec tantus quamvis) Fateor me non videre, quae junctura sit horum cum iis, quae praecedunt, quaeque sequuntur. Quam enim vim habet hoc? vix alibi latiora sunt maria, quamvis nec tantas aquas Tyrhenum et Aegaeum habeant, et Syrtibus undae desint. Mihi videtur legendum: nec parvas quamvis Tyrrhenus et Aegon (aut Aegeus) Volvat aquas, geminis nec desint Syrtibus undae. Sic omnia erunt plana. 728. Scythicum specie sinuatur in arcum) Pontus nempe. Duo sane versus, Atque huc Europam, cum proximo loco videntur moti. quem aptiorem viderentur habere post illum versum, Pontus et exorta facilis concrescere bruma. 758. En, ait, inviso) eliso, aut illiso legemus potius. Sed haec quamvis pauca et exilia, metuo ne tersissimis auribus tuis nimia sunt. Etsi nondum quippiam affero ex libris reliquis; veritus ne, ut dixi, tibi sum gravis. Vix enim dubito, quin, si quid recti contigerit mihi videre, jam occupatum a te sit. Verum, quod prius testabar, sufficit, si me dignatus fueris utcumque nominare. id quod fors ambitiose affecto: Sed oro des veniam; nec, si haec, ut subito, ita infeliciter nata sunt, omnem in posterum placendi tibi spem mihi praecidas. Plurimum reverendus Dn. Brunnerus officiosam tibi salutem dicit. Veretur, ne jam dudum malum nomen sit in rationibus tuis: sed propediem ipse significabit, quando speret se fidem suam liberaturum. Vale, vir summe, et coeptum favorem mihi indulge. Upsaliae d. XXX. Martii. st. vet. Anno CICICCLXXV.


page 168, image: s168

EPISTOLA CLXI. NIC. HEINSIUS Joh. Columbo. Upsaliam.

AD Valerium Flaccum abs te observata feliciter, quae mittebas nuperius complura, vir Clarissime, ea quin habuerim longe acceptissima, non est quod dubites. Quamquam enim me circumstant hinc inde permolestae tricarum forensium occupationes, ab amoenitate rei Musicae, ut scis, alienae prorsus, non ita tamen ejuravi elegantiam ac cultum literarum omnem, ut non gaudeam intime ac exsultem, si quem meliora respiciunt fata tam benignum, in modum, ut praecipuis vetustioris aevi scriptoribus, qua Latinis, qua Graecis, erudita utilique in publicum lucubratione medeatur. Est certe is Valerius Flaccus noster, qui post unum Maronem nemini Romanorum Epici praestantia carminis ac majestate facile concedat. Plurima castigavit in illo laudabiliter omnino Ludovicus Carrion, fatendum enim, pervetusti codicis secutus auctoritatem: sed cujus vestigiis nimis religiose insistens quandoque a scopo aberret. Adde, quod jam inveterati plerique naevi per membranas vel antiquissimas nequicquam se sperent profligari persanarique posse. Cujus rei pro argumento indubitato vel primus Valeriani operis sit versus, qui in libris omnibus jam ante saecula complura exaratis mendosus circumfertur, Deûm nautas pro natis Deûm ostendendo. vers 22. ubi omnes, non amnes, perperam codices antiqui ad unum omnes. Sed haec jam alii viderunt, illud intactum hactenus vers. 12. scribi oportere, Versa proles tua pandet Idume (Namque potest) Solymo nigrantem pulvere fratrem. Librarii insciti, qui non videbant [Gap desc: Greek words] pandet ad fratrem referri debere, nec elegantissimum loquendi percipiebant modum, ad versam Idumen, loco perperam interpolato retulerunt. Versa igitur Idume sit sexti casus, aut Idume jam subversa, aut certe mox subvertenda, quamquam prius praestiterit. Credibile est enim confecto jam feliciter per Titum Judaico bello, haec tanquam futura tuto vaticinatum esse Valerium. Non tango nunc aliorum conjecturas, quae ut non paucae sunt suo loco vexatissimae, sic parum felices. Sequentia etiam minus intellecta sunt hactenus. Ille tibi cultusque deûm delubraque genti Instituet. Ille ab interpretibus refertur ad Domitianum, qui patri post mortem honores divinos sit instituturus, ac templum Flaviae genti, quod utique praestitum est a Domitiano, nec diffiteri possum. Sed licet mihi sciscitari, quomodo praesagire Flaccus noster potuerit, haec a Domitiano fore praestanda: neque enim sine manifesta offensa Titi, qui natu major erat, Domitianum Patri, quo vivo ac superstite haec scribebantur, successurum esse, vaticinari Poetae licebat; ut jam demus illi de re hac tota constitisse, quod vero haud quaquam est simile: cum nec Titus, nec Domitianus de templo Flaviae gentis excitando sub hanc tempestatem cogitarint, nisi in patrios annos ante diem inquisivisse vellent videri. Hunc scrupulum si potes expedire et amoliri a nobis,


page 169, image: s169

Columbe politissime, plurimum sane rem literariam tam comi officio es demeriturus. Filum interim orationis exigit, ut ille ad fratrem, hoc est Titum, non ad prolem referatur. Unius literae mutatione nebulas hasce dissiparis, puto, si gentis rescripseris. Delubra gentis non Flaviae intelligenda, sed vero Judaeae, cum aliter velint tamen interpretes: de Idumaea enim victoria hîc agitur. Respexit nimirum ad templum illud Hierosolymitanum, toto orbe decantatissimum, quod sibi dedicatum ambitiose nimis Imperatores Romani jam ante hunc Vespasianum voluerunt. Cajus certe quod statuam suam in eo cuperet dedicari, ingens excessum ejus praecepit gentis seditio Idumaeae, seu Judaeae, cujus scriptor ex antiquis non unus meminerunt. Hadrianus quoque templum id ipsum Jovi postea dedicavit, suique nominis Coloniam ex urbe fecit Hierosolyma. Legatur igitur, Ille tibi cultusqae deûm delubraque gentis Instituet. Titus, qui ipso naturae ordine successor tibi destinatus a fatis, divinos honores et delubra Idumaeae gentis jam devictae, aut mox debellandae, instituet tibi post obitum. Versu tertio operis, perperam Barthius prioris ad Claudianum curae pag. 339. nescio an et alibi, rumpere cursus sollicitabat, cum pari quoque modo inter alios loquitur Silius lib. VI.

Primus claustra manu portae dictator, et altos
Disjecit postes, rupitque in praelia cursum.

Sic et Argonautae per cautes Cyaneas rupere cursum. Sed haec in infinitum abirent. Tua omnia, quae ab aliis non erant occupata, jam codicis mei marginem insident, ut memoriae obversentur. Versu 332. [Gap desc: Greek words] ingrata referebam ad ipsam Alcimeden. Ego, inquit, ingrata, quae ne serenis quidem nostpis, hoc est coeli nostri serenitati de te absente sim creditura, tuta omnia timens pro materno adfectu. vers. 631. Linquite, terrae, spem pelagi, pluribus annotata. mea adstruxerunt. vers. 646. malebam olim, plenasque aliis clamoribus undas nam et Argonautarum exortos clamores in tam foeda tempestate hoc ipso innuit. vers. 692. portus habet: videndus Gronovius ad Thebaidos Statianae lib. VIII. 515. vers. 721. penates jam Laurentius Balbus occupavit. vers. 758 rictumque gemens, recte conjicis, gemitum leoni dat noster quoque sub finem libri tertii. vers. 767. Talia fert lacrymans. Sic et ego in annotatis, sed occupavit monere Gisb. Cuperus Observ. lib. III. cap. 6. vers. 784. et cunctae. videntur haec esse spuria, qualia ego non pauca alibi in Flacco visus sum deprehendisse. Sic et in Virgilianis codicibus pervetustis lacunae Maronis ipsius complures a sciolis perperam sunt suppletae: Lib. II. vers. 58. Volebam ego in annotatis, scriptae lectioni propius inhaerens, vicino decidit auro. Auricomus Titan Poetis. Sirio alibi noster saevum aurum pro radiis adscribit. vers. III. it barbara vestis, non est, in scriptis omnibus occurrit, et jam alii monuerunt. Placet interea tuum illud plenaeque movebant. vers. 166. traditque auditque bene iidem scripti et editiones ante Carrionem. vers. 252. videtur legendum per appositionem, Jamque fugam dubiae donum rape mentis, et ensem Hunc potius miser, oro, tene. Sic apud Nasonem Metam. III. fabula Narcissi inconcinne legebatur ante nos, quo refugis, remane, cum scribendum sit, quo fugis? oro, mane. in scriptis codicibus


page 170, image: s170

apud Valerium est, miserere tene. rapere fugam habes et libro V. rapit inde fugam etc. vers. 290. alii jam occuparunt, quanta modo linquis inanes pube domos? vers. 218. Pharii se patris. de hoc loco copiose nos in annotatis. vers. 431. legendum (cum sit in scriptis transita) Tunc, tenui Lemno, transire Electria terra, tenui quae propemodum oculis jam se subduxerat. vers. 321. Occupat Alcides arcu, et nos non uno exemplo in annotatis adstruximus. Lib. III. 493. repetito crimine nos, pluribus suo loco illustramus. vers. 511. quae praelia libri veteres et Gronovius. vers. 513. nos in annotatis nostris, pulso ponto: a diis enim marinis, Neptuno praesertim, submissa haec bella. post lege, justaeque dolorum primitiae. Lib. IV. vers. 271. legebam ego

Pollux sic providus ictus
Servat, et Oebalio dubium caput eripit astu;
Ut videt ingentes effundi nubibus iras
Ardoremque viri, paulatim insurgere fesso.
Integer.

vers. 527. Haesit uterque polo. videntur quaedam excidisse. vers. 715. nec tantos quamvis. locus perplexus, cui medeberis puto, si ut pro et reponis ultimo versu. Non alibi undis effusis cesserunt litora longius, ne quidem in Tyrrheno et Aegeo, quamvis uterque tantas aquas volvat, ut hinc desint undae geminis Syrtibus. Brevis nec inelegans loquendi modus, qui pendet a superioribus. Syrtes undis destitutae ac brevibus passim implicitae, atque hac de causa frequentissimis naufragiis infames. Caussam siccitatis hujus dat Tyrrheno et Aegaeo ad se trahentibus aquas Syrtium. Praeterea Salmasius in Solinianis et hoc loco, et aliis pro Aegon castigabat Aegan. Plura si communicare non gravaberis, obstringes me haud modice. Vale, vir Clarissime, et meus esse sic porro perge. Hagae Comitum CICICCLXXV. Nonis Juniis

EPISTOLA CLXII. JOH. COLUMBUS Nic. Heinsio. Hagam.

SIcut paene nullum hominis cujusquam beneficium tanta me umquam affecit laetitia, Heinsi incomparabilis, quanta litterae tuae, quibus me ornare dignatus es: ita ex quo eas adeptus sum, quotidie cogitandum laborandumque mihi censui, ne haec talis viri comitas benignitasque summa, male tandem inveniatur collocata. Cum vero sub finem anni superioris litterae fratris mei, praeter caeteram bonitatem, quam praedicabant in te copiosissimam, salutem quoque mihi honorificam nuntiarent, illud inter tot laeta magno dolori fuit, periisse epistolam meam utramque, quibus pro tuis meritis tibi gratias egeram. Priorem adplicuit suis Cl. Socer meus, cum in aliis, supra quam dici potest, in me beneficiis, tum ob hoc eximie mihi carus, quod tuum mihi


page 171, image: s171

favorem conciliaverit. alteram [Note: Professor Eloquentiae Upsaliensis. vide Schefferi Sueciam Litteratam pag 261. et Molleri notas pag. 438. Suenonis Hesselbomii meminit pag. 215. ut juvenis, et Martini Brunneri discipuli, et quem peregrinandi occasione singulari usum dicit, qua forte hanc epistolam secum tulit.] Petrus Lagerloff Wermelandus inter tacitos, sed venerabundos admiratores tuos nequaquam postremus, per popularem suum Suenonem Hasselboom curandam accepit superiore autumno fere medio. Neque postea saltem alteram esse perlatam, collegi ex litteris nuper Socero meo, quem dixi, redditis, sed scriptis Hagae mense decembris: in quibus quod denuo tantus per te mihi honos, verba, quibus condignas tibi gratias agam, non invenio. Equidem levis admodum jactura fuit in amissis meis: testes tamen observantiae ac pietatis in te meae nollem intercidisse. Hoc autem, quidquid est, ut resarciam, ad ea protinus accedo, de quibus me affari non es dedignatus. Quemadmodum admiratus sum semper majorem, quam cujusquam alterius, in revocandis et pristino decori restituendis antiquorum Musis solertiam atque felicitatem tuam: ita Valerio Flacco nunquam dubitavi veram et propriam elegantiam rediisse, ut in aliis infinitis, ita in duobus illis versibus lib. I. 12. et 13. ex quo eos in notis tuis ad Ovidianas Metamorphoses persanatos videre contigit: quas notas in poetam ingeniosissimum, dum licet, nocturnis diurnisque verso manibus. Neque vero sine emendatione hac constabit integritas sua orationi; neque si copulam et inseramus versui posteriori, (quod vir quidam eruditissimus, quocum obiter de hoc loco egi, ne a manuscriptis discedatur, fieri malebat) non peribit maxima illa rotunditas, ut sie loquar, et elegantia leposque, quem hoc tuo minio huic pulcherrimae poesios parti redditum ivisti. Alteri correctioni, qua reponis gentis [Gap desc: Greek words] genti, credo non ideo assuevisse satis aures meas, quia ne ad ea quidem bene multa satis limatas habere me sentio, quae integerrimae tersissimaeque Latinitatis saepe sunt, quo magis ignoscere te aequum est imperitiae meae, si me nondum satis ista percepisse fuero fassus. Instituere sacra vel templa dicitur (quamquam non ausim jurare, nihil diversum homines venustos et perspicaces in monumentis veterum invenisse) qui nova in honorem cujusquam condit aut excitat. instituere gentis templa cuiquam, insuetum nonnihil accidit ad aures meas. ac fortasse [Gap desc: Greek words] delubra de uno Judaico non vult intelligi. Interim tibi omnino est assentiendum voculam Ille referendum esse ad Titum, non ad Domitianum. Quod cum tenemus, non errabimus forsitan, si ausum sub bono Principe talia augurari poetam dicemus, qualia olim futura optabat Princeps ipse, cumque eo P. R. universus, qui hunc non utique aeternum erat habiturus. Nec sane multo molliora sunt ista, quamvis consecrationis lucem prae se ferentia, obitum tamen non dissimulantia

--- cum jam genitor lucebis ab omni
Parte poli.

et reliqua. Quod si haec non placent, an suspicari licebit poetam vivo Imp. Vespasiano opus suum inscripsisse, sed extincto eo, paucula quaedem de filiis,


page 172, image: s172

praesertimqne majore, jam potito rerum inseruisse? Verum ab his aut ipse nos expedies, aut nemo. Etsi autem in hoc non responderim satis interrogationi tuae doctissimae, permitte tamen, ut in aliis minoribus aliquid argutari coner, facilitate tua inductus, qua utinam ne abutar! Molestiae ac labores curaeque Rectoratus Academici, quo functus sum semestri, multum temporis abstulere et Flacco et veteribus aliis. utque nihil dissimulem, exspectatio desideriumque summum editionis tuae segniorem me in hoc legendo facit. Quod in superioribus tentamentis meis fuerint, quae non improbaveris, magnum habeo calcar studiorum meorum: nec nihil in paucissimis illis habebo quod gaudeam, et si omnia haec, quae nunc accedunt, damnaveris. Oro autem obsecroque, necubi eorum memineris, quae se tibi non approbant: satis est, ea praeteriisse. Nec tam improbus sum, ut te, partim et alios, non existimem vidisse pleraque, si qua tamen in his recta. Sed quia nondum visa mihi sunt, quae vos signavistis, experiar, si quid et nunc inveniam quod meum sit. Lib. I. vers. 60. tanto dracone) draconi forsan rectius. vers. 68. aut curru) forte currum. vellet, scilicet. 105. jussi laude) lego, visi. per lustra viasque visi. 265. placido sic currere.) Ita etiam Alardi editio: cum liqueat legendum esse si. 375. Tegeeo limine) puto limite. Pomp. Laetus interpretatus agro sic videtur legisse. vers. 489. Haud aliter Venator cum lustra fugit. suspicor rectius esse quam. quod in quum facile depravari potuit. 681. oritur clamor dextraeque sequentum) an, dextraeque sequuntur, vel dextrique, i. faventes, secundi. lassatus, quoque, et eques versu 708. ut sit: Minoia frustra Infremuit manus, et visu lassatus inani Omnis eques plenis rediit (vel redeunt) Gortyna pharetris. Auctor Elegiae in obitum Drusi: Funeris exsequiis adsumus omnis eques. eques certe habet Pomp. Laeti manu scriptus liber, tuo beneficio mihi indicatus non exiguo. nam in eo me oblecto donec prodierit: editio tua. 815. et heu cunctae) sorte, et haec cunctae; non displicet repetitio. Lib. I. vers. 72. Atlantidis) mallem, Pallantidis aut Thaumantidis. 118. placidis regionibus) placidi reg. Aetheris. 143. nuntius essem) ardeo doceri sitne hoc nuntius in veteribus, an nuntia adessem aliudve quippiam. 237. His cruor in thalamis) it thalamis. mallem etiam anhelo. 240. adduntque domos pars ignibus atris) sic distinguo. injiciunt intactas ardentibus 284. Occulerat) an, occultat? 382. actis) ausis. 551. tum colla tumens, tum) praeferrem, jam colla tumens, jam c. a. Lib. III. Tollitur hinc) Huic loco certiorem opem tu dabis, Heinsi, ut aliis plerisque omnibus. Interim Tollit in hunc credo legendum. 246. tanta Jovis) quid illud Jovis? infra vers. 373. luem appellat. forsitan et hic lues legendum. 342. Hypside) Hypsipyle et V. prox. vultu, non vultus. 605. Strata vel oblatis) melius ablatis scribemus forsitam. sequitur nono versu oblato cursu. 671. Tibi quidquid in ipso Sanguine) praetulerium in isto Sanguine. Lib. IV. vers. 17. inque vagi libavit) an non rectius libravit? 82. et jam mihi) aliud quid videtur latere. jam et nunc praecessere. num, et amici limina caeli, vel lumina, ut prius. 92. Sol auricomis) Sol auricomus jungentibus Horis. 295. Territusipse etiam) haec ad superiora refero. 300. nec spes effoeta) an potius defecta, et loco [Gap desc: Greek words] advolat, involet 351. Intentisque canit vidisse) sic Ciofanius adducit ad Ovid. Met I. p. m. 9. et mox pag. 371. moventem pro morantem. Idem vers.


page 173, image: s173

396. nec quo se vertice, pro, quo sese vertice 580. exciit aures) exiit auris magis terrificum et divinum videtur. ut Virg. tum vox audita per auras. Lib. V. vers. 86. jamque ferentes) an sedentes? Ovid. Met. XV. Jam sedet Ortygie. Sed nec alterum displicet ferentes scil, addita fretis freta. 100. Odrysius dum rite) putabam tum. sed nunc ambigo. videntur enim haec cum sequentibus jungenda. pro isto Altius in ventos recipit ratis, lego recidit. nam Sabellicus cecidit. 183. aethere plena) prona credo rectius. ut proni Dii Lucano. 293. liceat Graijs ut) praefero dum, quod Pius notat in quibusdam, 508. aut altos) Retineo alios. 369. et saevo) aut saevo. 451. vix Tethys) Titan conjectabam. Sed nihil affirmo. 455. deflexerat error.) aut hoc loco converterat vel diverterat, aut superiori versu retorquent legerim. alterum forte e glossa est. 520. Jamdudum fremit) premit haud dubie rectum. 594. Vide lata comentem) Quis ferat comentem? nec correxit tamen in exemplari suo Alardus. 597. nulla minanti) puto multa minanti, ut Ovid. Multa mihi coelum, multa minantur aquae, 633. nec foedere vestro) liber Laeti habet ut. forte aut. 670. Fassaque quae nequeam? sic femina) etiam hîc advocamus opem tuam. an Fassaque quae nequeam ceu femina. ut stringit illa Martis, neque femineis jus objicit ausis. V. ult. lumina) lego limina. Lib. VI. vers. 24. Non illos ideo tantos) lego tanti, cum Cod. Carr. Laetique. forte et ignotis seq. V. ut sit Non illos ideo tanti venisse labores Per maris. ignotis quid opus concurrere, nec quos Oderis. Noster in fin: Aesoniden aequore tanto Debita cognati repetit qui vellera Phryxi. 122. et raptor amorum) durum illud Vossii II. De Arte Grammat. pag. 223. ed. post. raptorque Amadocum. Tuum longe venustissimum, et raptor agrorum. 124. notusque refutat) et hic locus difficilis. Suspicabar, nervosque refutat. an potius nodosque, ut intelligat Graecis dictos [Gap desc: Greek words]. Medici nostri nodos dicunt extrema brachii, unde digiti incipiunt. 169. gemit intus) ictus. 171. Typhoea verberat) existimo primum in Typhoeus vix produci, uti nec corripi Typhon apud priscos. malim itaque Typhona reverberat. noster lib. IV. Implorant clamore patrem Typhona nefando. 184. galeis) imo gladiis. galearuui mox meminerit. 209. Pectus in adversum graviter jacit) MSS. Laeti, Gelae. Scribo, simul obvius bastam Pectus in adversum Gelae jacit, alipedemque Consilit excusso victor duce. 263. Ante manu tacita) num, Arte manus tacita? Martialias Callidam manum vocat. 280. animos acies) acres auget Mavors. 302. belli diversa) lib. Laeti, Campi dimensa, an, campi diversa? 400. dirumque reterquet) retorquent. equi puta. 722. hos ipsae Gentes) hos Asiae, vel Scythiae gentes. Lib. VII. vers. 17. Aesonias) Aemonias. facilius Medeae fuit patriae nomen; quam patris cognoscere. vers. 75. An magis everso) lego, inverso. ut Virg. saepe. et noster alibi. vers. 76. dum seminis) dum dentibus exigit series orationis. 94. quamquam mihi dextera) imo nunquam mi. d. 165. quin illa sacris) Carr. lib. queis sacis, lib. Laeti, adstantem. Corrigo: queis illa sacris, quo freta veneno Illum etiam totis adstantem notibus anguem, Qui nemus, etc. Sternat, (aut Fundat, aliudve hujusmodi) et in somnos ingenti solvat ab orno, Haec tibi nunc: Furiis atque ipsi caetera mando. Nulla te melius dixerit, quibus artibus ad molliendum sopiendumque draconem opus fit: quemadmodum vero rite ea fiant, Furiae atque ipsa yiderint. 244. Ardua


page 174, image: s174

amanti) difficilis locus. cogitabam, aequus, aut haeret amanti. Sed nondum videtur fassa amorem, unde infra vers. 298. rupta condi tellure premique Jam dudum cupit, et duras evadere voces. Aliud itaque quaerendum. num, aut fuga nocti. Sed tu, oro subvenias, Heinsi sospitator unice Valerii nostri. 343. quem primum) prima. 359. durat editque) quo modo durat, si edit. an potius alitque, vel obitque. 369. totos nunc contrahit) toto. monte scil. 444. miraris et ipsa) et ipse. 506. saevius ipsis) malo, istis. 520. quem tanta utinam fiducia nostri sit mihi) lego fiducia contra, vel, fiducia in hostem sit mihi, 536. Contingat vix deinde) Contingat mox d. m. 550. In vellera in ipsa) Lib. Laeti, ni vellera et: scribo, ne vellera et ipsa. Lib. VIII. vers. 23. ferit irritus Isthmum) lego petit. ut Ovid. venit irritus illuc Romulus. vers. 136. inflexit frater) lego, infestus frater. 157. Sed quid ego) Sed quid ago? quem ve. 168. Aut certe nunc) Aut certe mecum. 217. hortatur) hortatus. vers. 224 Ipsa autem invitae) invictae verius puto. 320. Haud sinit) lego Ut sinat. et seq. V. quondam pro quoniam. Sed jam nimium vereor fatigasse te minutiis meis, vir maxime. instantque laturi literas Holmiam. Da veniam scriptioni nimium festinatae. Volebam plura. Sed erit forsitan posthac tabellarius certior. Vale, et audaciae meac veniam indulge. Upsaliae, d. XXVII. Jul. st. vet. A. CICICCLXXVII.

EPISTOLA CLXIII. NIC. HEINSIUS Joh. Columbo. Upsaliam.

NUnc demum e tuis longe jucundissimis datur cognosse eas, quas ante hoc biennium ad te exararam, et in quibus de Valerii Flacci locis nonnullis agebatur, in manus tuas pervenisse: nam binas alteras, quas ex illo exaratas scribes, cave credas mihi redditas fuisse. sedem quidem certam nullibi fixi, dum nunc in hanc aulam excurro, nunc in secessu Vianensi Musis ac solitudini vaco, non molestum tamen erat iis, qui litteras peregre ad me adferunt, eas Danieli Elzevirio, Bibliopolae apud Amstelaedamios non ignoto, tradere, continuo ad me curandas, quod is me compellare per litteras soleat frequentissimus. Detestor equidem ac abominor funesta haec tempora, vel eo potissimum nomine, quod amicorum absentium consuetudinem intervertant maligne nobis: spero tamen ad summum insaniae perventum esse, ac mox pacatiora omnia fore speranda. Quod si sit, nihil habebo prius aut jucundius, quam de itudiis communibus, quae potiora duco, tecum confabulari. Nunc hoc ipso dolores geminantur, quod litteras plurimum voluptatis laturas mihi tam frequentes in via intercipi intelligam. Sententiam meam de versu apud Valerium Flaccum III. 493. postea Socero tuo aperueram, nimirum videri scribenda,

Germanique manu repetiti crimine Perses.

Sed et illae litterae interciderunt. Lib. I. 12. delubra gentis pluribus exemplis ex ipso Valerio depromtis asserere sum conatus, ut videbis aliquando. Reliqua,


page 175, image: s175

quorum mones, habui gratissima, et horum nonnulla editione mea jam occupavi. Vale, 14. Novemb. CICICCLXXVI.

EPISTOLA CLXIV. JOH. COLUMBUS Nic. Heinsio. Vianam.

GAudeo factum esse tandem, vir maxime, ut una cum Socero meo nonnihil litterarum ad te dare liceat; quas nequaquam distulissem tam diu, humanissimis litteris tuis tertium ornatus sub exitum anni superioris, nisi optimus, quemdixi, senex, longis ac pertinacibus vexatus morbis, interdum et graviter concussus, scribere, quod avebat, nequiisset. Hunc autem ut exspectarem, idoneae fuere caussae. In Valerio Flacco legendum esse, delubraque gentis Instituet, facile nunc assentior tibi, postquam coepi tandem repetere memoria, praesertim tuo admonitu, illud verbi divina in re usitatum esse, ipsi etiam Valerio; ut libro III.

Circum humiles aras ignotaque numina divum
Instituit. ---

Haec vero et alia istiusmodi non advertisse tum stuporem meum! Prorsus igitur credo scripsisse, ita ut doces. Vereor ne occupatum illud a Barthio, lib. VIII. vers. 117. hortatus, pro, hortatur, caeteris meis inseruerim. nolim nunc certe factum. Plura forsitan alibi: nisi fors tibi typographoque commodum nunc fuerit Valerium nobis dare, quod quidem vehementer exopto. [Note: Ex seq. Epist. video fuisse Incerti Scriptoris Graeci fabulas Homericas de Ulyssis erroribus ethice explicatas, quas hoc anno edidit Holmiae. In notis suis pag. 110. laudans Nic. Heinsium, de literarum commercio cum viro illustri sibi gratulatur vehementer.] Libellum, quem his adjungo litterulis, tibine mittere auderem, fateor me ambegisse, cogitantem, vix esse in eo, quod cum voluptate legas. Sed utinam ne magis etiam offenderim, illustre nomen tuum meis istis apinis interponendo! At hanc mihi da, quaeso, veniam. Sive hoc opusculum refingi poterit, sive aliud quippiam a me excudi, non committam, spero, in posterum, ne non satis caute magnis nominibus usus dicar. Si quid tamen peccatum hoc modo est, simplicitati meae hoc omne, non arrogantiae oro tribuas. Quum nimium festinata sit haec editio, paro alteram, cui major impendatur cura. Vehementer equidem cupio doceri abs te, aliisque vestratibus viris eruditis, de hoc scripto Graeco, ejusque auctore, quid censeatis: sed quum opera haec prima tam male cesserit, metuo, ne omnia damnetis. Mittam tamen exempla plura cum habuero, qui Holmiam eat. Haec tabellario publico dedi, ut saltem aliqua fasciculo Soceri mei adjungerem. Vale, vir summe, et inter tuos vel ultimum, modo aliquem, locum mihi concede. Upsaliae XXVI. Nov. Julian. Anno CICICCLXXVIII. raptim.


page 176, image: s176

EPISTOLA CLXV. JOH. COLUMBUS Nic. Heinsio. Hagam.

VAde vereor, Heinsi vir summe, ne ab humanitate officioque penitus descivisse videar, quia non ante indicaverim tibi excessum e vita Soceri mei, magno a te amore, plurimisque officiis per omne propemodum aevum suum culti: praesertim cum illius causa etiam me immerentem perhumane benigneque sis complexus. Verum quam miserabili errore sit factum, ut crediderim te illic locorum degere, quô non modo meae, sed vix ullae quidem litterae pervenirent, ne graveris quaeso accipere. Petrus est Lagerloff Vermelandus, elegans, et eruditus juvenis. Ab hoc mihi venerunt Haga litterae, pro re comperta minimeque dubitabili nuntiantes, in Americana te maria, insulamque Surinam jussu potentissimae Batavorum Reipub. cum imperio profectum esse. Quid facerem? nolebam credere: sed multa coegerunt. Auctor minime vanus alias aut obesae naris; tuorum Parentisque tui maximi scriptorum lectioni et admirationi mecum deditissimus, mihique multos annos familiaris et poene domesticus. Sed neque fieri putabam, ut Hagae de te falsa narrarentur, ubi nemini non sciebam te notissimum. Apud animum denique multorum, quos amaveram prae aliis et suspexeram, mortibus concussum et afflictum, tristibusque jam diu affuefactum ingratus nuntius faciliorem invenit fidem. His igitur victus, morbo quoque et morte unici fratris vehementer perturbatus distuli scribere. Tandem alterae ab eodem Petro literae adsunt, quibus deceptum se fatetur, simili nomine falsa ista nuntiasse: a celeberrimo Graevio, cujus humanitatem et elegantiam mire praedicat, veriora edoctum Ultrajecti, scire se Vianae te vivere. His accessit heri Mantuanus ille vates, per te nitori suo redditus, carmine ad Regem Christianissimum, quale a solo te scribi potuit, auctus, magnisque testis coeptae benevolentiae tuae, qua nullum praesentius remedium tot malis meis afferri potuit. Per te igitur, spectatamque toties benignitatem tuam, per memoriam Schefferi nostri oro quaesoque, ut errori meo des veniam, et caetera, quae funeris cura lassatus utcumque referre valeo, haud gravate cognoscas. Aliquot jam annos increverat morbus ille, (scorbutum vocant) quo confectus est Socer meus, cumque superiori autumno vires reliquisset ei perexiguas, non potuit tamen eo deduci Senex optimus, ut a lectionibus publicis desisteret. Quinetiam diem Non. Decemb: natalem Professionis Skyttianae publica oratione celebravit, qua de fatis rei literariae per Sueciam perrexit agere, deque malis, quibus nunc laborat Academia nostra, verissime liberrimeque multa locutus est. Dixit et aliam, paucis post diebus, in Christi Servatoris natalitia, incredibili cum applausu audientium: qua Deo se gratias egisse, Academiaeque vale dixisse non sine lacrimis suorum testatus est domum reversus. Sub exitum anni superioris Vellejus tuus illi est allatus; ipse autem munere gratissimo recreatus,


page 177, image: s177

non temperavit sibi, quin assiduus, querentibus licet medicis, eum tereret. Possum affirmare, in hoc genere literarum, ac paene omni, post felices illas emendationes tuas nihil ei lectum esse. Amplas admodum ingenii et eruditionis tuae divitias laudabat impense: paucula quaedam tamen fassus est se cupere servata, ut erat in pristinis lectionibus tuendis nimis interdum religiosus. Morbum lento ipsum cruciatu macerantem mira tulit patientia, exceptisque salutaribus quibusdam monitis, et gemitibus perquam raris, obstinato silentio: decessit VII. Kal. April. ab Academicis primum, mox omni patria nostra, quam ille ut cultiorem ac politiorem redderet, nulli pepercerat labori, acerbe multumque defletus. Duo ejus libri Holmiae nunc typis describuntur. Unum Sueciam literatam vocat, catalogum continentem omnium, quae in patria mea digna memoratu visa sunt, scriptorum. Altero, jussu Regis, antiqua insignia trium coronarum genti nostrae it vindicatum. Utrique attexuntur ab aliis nonnulla, quae typographos non parum morantur: mittam tibi, quamprimum fuerint absoluti. Paratae sunt praelo in officia Ciceronis Animadversiones item, item notae in eadem, quibus pars duntaxat primi libri explicatur; arbtror tamen opus satis prolixum edi posse. Basilicae, id est, de Regibus, et ad Reges orationes aliquot. In Taciti Agricolam liber commentarius. Opilio, seu de Ovium Pastoribus Adversaria. De Latinitate perperam existimata liber. Sed jam ad alia festinandum est. Praeter Socerum meum obiere hoc anno Academiae nostrae Professores quatuor, [Note: Horum quidam aeternum latuissent exteris, nisi peplo suo Literatae Sueciae intexuisset eorum nomina Schefferus. Petrus Ericus Liung Philosophiae practicae Professor, nec, nisi exercitationibus fere Academicis emissis, inter suos fuit multum notus. Vid. pag. 242. de Jona Fornelio Matheseos professore pag. 230. de cujus patre Laurentio saepe in epistolis prioribus mentio injecta fuit. Magnus Nicolaus Celsius Mathem. Professor memoratur Scheffero pag. 187. Celebrior his fuit Martinus Brunnerus Graecae primum Linguae, mox Theologiae Professor, de quo creberrima in his epistolis mentio, et cum quo Heinsius etiam epistolas plurimas commutavit, in quibus cum nihil fere, nisi de Moeri Atticista, quem edere voluit, agatur, eas proferre vix operae pretium visum. Palaephatum edidit Upsal. 1663. Vide Schefferi Suec. literat. pag. 214.] Petrus Liung, Jonas Fornelius, Magnus Celsius, et novissime Martinus Brunnerus. Duo postremi multum item deplorantur, maxime propter operum suorum summam manum desiderantium inhibitam sic editionem. Inter alia fuit Moeris Atticista, de quo Brunnerus quotidie querebatur, tarde sibi rem procedere, propter ecclesiastica negotia, quibus distringebatur. Illum scriptorem, si tu permiseris, (nam tuo beneficio deberi scio) curabo edi quamprimum: habeo enim et ipse descriptum, nec invidebunt haeredes publicis usibus Brunneri [Gap desc: Greek words] annotata: sed recenti luctu jam oppressos alloqui hac de re vereor. de studiis meis multis nunc agere non licet, ne Illust. Dominum Rumpfium nimis grandi onerem epistola. Is, de quo supra, Petrus Lagerloff, affirmavit inter alia praeclara hoc quoque dixisse celeberr. Dominum Graevium, se triumviros amorum propediem esse editurum. Qua re cognita vehementer laetabar. In Bibliotheca vero [Gap desc: Greek words] nostri Schefferi, scis (puto) exstare Tibullum manu


page 178, image: s178

non quidem valde antiqua, sed tamen ex veteri bonoque exemplari descriptum. Hunc vobis lubens mitterem, ut tantis viris officio qualicumque gratificarer. Sed opinor, ut caetera soceri mei, ita hoc quoque exemplar a te, cum Holmiae viveres, diligenter perlustratum. Hoc enim a Socero meo videor audivisse: de Horatianis certe membranis hoc affirmavit. Idem nescio quo casu de Tibullo hocce nihil dixerat mihi, antequam notas meas (heu nimium properatas!) in scriptorem illum Graecum, quem misi vobis annon superiore exeunte, jam formis vulgatas legisset. Incertus tamen, an et Tibullus iste visus tibi, non tempero mihi, quin aliqua excerpam. Lib. I. Eleg. I. Non ego laudari cupio) MS. Scheff. Non ego laudari curo. Et rixas inseruisse juvat) MS. conseruisse, quod satis, nisi fallor, plenam efficit orationem. El. II. Cum libet) MS. Sch. Quom libet, et sic etiam proximo versu. provocat orbe. MS. convocat. Non ut totus. MS. Non ego totus. Sectaque de sanctis diripuisse) MS. eripuisse. forte, deripuisse. de qua voce ad Ovidium nos doces. non vanus saeviet ipse) MS. usque et sic Aldina, forte et aliae, quas praeter solam Mureti, annotatis tamen in margine Scaligerianis, fateor non esse ad manus. Eleg. IV. post offeret ipse volenti) MS. Scheff. post auferet ipse. auferet mihi se satis probat. roganti habet Scaligeri liber, saepe cum Schefferiano consentiens. ne turbis fabula) MS. Sch. turpis. Eleg. V. tenerisque lacertis. MS. Sch. mutisque lacertis. escasque sepulchris) MS. Sch. herbasque. Eleg. VI. Fingere tum etc.) MS. Fingere nunc, ut sola cubaret, Cardine nunc tacito. Effluit effuso) M. S. Et fluit effuso cui toga laxa sinu. Eleg. VII. quanam possum te dic.) M. S. possim. postulat imbres. MS. imbris et sic plerumque. El. VIII. seroque juventa) M. S. juventas. et paulo ante fingere dente notas, non figere. mox coma tum mutatur, non cum. poterat custodia falli) M. S. vinci. miseros laedebat amores) M. S. ludebat. Eleg. IX. quam plures emeruisse viros) M. S. quem ptes. opinor veram lectionem esse, quam proles. Eleg. X. At nobis aerata) MS. S. exerta. Flet teneras) M. S. tenebras subfusa genas. quod posterius etiam Scal. maluit. an praeterea legendum tenebris, i. e. pallore? sed ambigo; vehementer tamen illuc propendeo. Lib. II. Eleg. I. Vos celebrem cantate deum) Nihil juvat hîc liber iste. Malim tamen celerem. Eleg. II. sirepitantibus MS. Sch. trepidantibus. Eleg. III. At tu quisquis is est) MS. Sch. hic est. scribe hic es, ut Virgil. Hic vir hic est. imperitat MS. Sch. Imperat et num, imperat, en? multa columna. MS. mille columpna. Femina Choa Sch. MS. mendose. an Chia? non puto. Eleg. IV. et nunquam misero. MS. ut nunquam misero vincla remittat amor. Seu quid peccavimus uror. MS. urit, quod volebat Scaliger. Ita mox cum ejusdem libro. nondum formaverat urbis, non fundaverat. et rursum exiguus pulsa, si satis assequor. Troica qui. MS. quae. Hic magnae nunc MS. jam. Nubilus annus MS. Sch. anis. hoc est, amnis, quod fortasse non spernendum, potest de Tiberi sermo esse. Eleg. VI. tua qui ferus otia liquit. MS. Sch. hostia liquit. et mihi grata tuba: MS et mihi facta tuba est. Scilicet MS. ilicet, si satis assequor. sis mihi dura veto. MS. sis mihi lenta veto. de qua voce ad Ovidium pulcherrima nos erudis. Lib. III. Eleg. I. Pumex et. Aldi editio pumicat et. MS. pumice et. legendum puto, pumice sed. idque sequens


page 179, image: s179

versus firmare videtur. Eleg. II. Qui primum MS. primus longas incomta MS. inculta, animamque precatae. MS. rogatae. et sic Aldina etiam. [Note: Immo vero Heinsius precatae legit ad VI. Fast. 303. monente Brouckhusio.] Idem voluisse te puto ad Fastos Ovidii, sed locum nunc non invenio. Eleg. IV. omina noctis. MS. agmina noctis, quod suspicor verum esse. lumina sera quies, MS fessa. Mutabilis illi. MS. illis ut Scaliger. Felix hoc alium, MS. ac alium: Eleg. VII. Care puer. MS. Carpe, ut apud Petronium. Cadmaeac matris praeda. MS. turba cruenta. Lib. IV. ad Messalam. omne movemus hoc tibi. Vovemus cum Scaligero, et mox cum ejusdem libro carmine. Cimmeriorum ad oras MS. ad arces Vidit, ut inferno. MS. vidit et inferno Plutonis subdita regno magna deum proles levibus discurrerat undis. Visis nugis meis ad Anonymum illum Graecum, [Gap desc: Greek words] noster librum hunc suum praebuit inspiciendum. Ejus itaque ductu legendum fortasse, Vidit ut inferno (aut inferni) Plutonis subdita regno Magna deum proles levivibus discurreret umbris. Cum canibus rapidas. MS. rabidas. rabiem noti Horatius dixit. brevius contendere. MS. levius, quod magis Latinum videtur. Testis Arupinas. MS. testis et Arpinas. in illo pauper latere videtur quidpiam. abnuit additus. MS. abnuit abditus. forte annuit (vel adnuit) abditus aris. Cyri Clementia Gindes. MS. Cydnus. nec quia. MS. quid. totus desponitur orbis. MS. toto disponitur orbe. Vires necat aer, MS. negat. Hic et colla jugo. MS. hinc. Fortuna ut mos est. MS. Fortuna ut mos illi semper adversa. Forte, Fortuna, ut semper mos illi adversa. vel bene si totus. MS. vel hene si notus. alterum praecessit. Elegia ad Cherinthum nec sis nunc injusta. MS. nec tu sis injusta. Mox pro quam solvisse, idem liber nos so visse. Eleg ad Junonem, illa aliud tacita jam sibi; MS. jam sua, quod longe elegantius. Ad Messalam, apta puellis. MS. apta puellae. Elegia, quae inscribitur, Sulpicia loquitur. Exsolvit promissa. MS. se solvit. Elegia quae incipit, Estne tibi Cherinthe: Ut videar paucos. MS. Ac videas. hoc forte rectius, aut ac videor. Tu mihi sola places. MS tu modo sola. Haec per sancta tuae Junonis. Nec tibi sancta. puto scriptum fuisse Haec tibi sancta, aut, per tibi sancta tuae. Sed jam delasso vos minutiis istis, suntque fortasse haec jam ante notata tibi et visa, Nobilissime Heinsi. Oro autem, ne in magna temporis et editionum inopia mihi fraudi sit prius observata ab aliis repetiisse. Saltem aestimavi vel sic ostendendum libri hujus non spernendum pretium, quem statim vobis mittam, cum cognorim prius non esse inspectum. Valete, viri magni, et simplices hasce naenias nostras boni consulite. Upsaliae II. Septemb. CICICCLXXIX.

EPISTOLA CLXVI. NIC. HEINSIUS Joh. Columbo. Upsaliam.

INcredibili maerore me tantum non confecit mors inopportuna Soceri tui, vir Clarissime, quamvis in scriptis plane eximiis perennabit senex, inter paucos aetatis nostrae literatus atque eruditus. Recruduit altissimi doloris vulnus,


page 180, image: s180

acceptis nuper admodum ejus literis Novembri mense exaratis, quibus et tu tuas addidisti, una cum libello exquisitae notae, de fabulis Homericis, quem avidissime profecto, nec sine multa voluptate jam perlegi hactenus ignotum mihi, idque uno oculorum conjectu, quo major exarsit sitis in hoc pectore complura hujus notae tuis illustrata lucubrationibus contemplandi. Maronem meum, etsi nullis exornatum annotationibus, jam accepisse debuistis. Holmiam certe perlatum esse narrant ultimae Ampl. viri Constantini Rumpfii literae: eum Valerius mox Flaccus excipiet, sed nec ille ullo novarum animadversionum ornatu spectandus. Culpa hujus rei convertenda est omnis in unum typographum, qui editionem curavit parum nitide atque emendate, ut ejus jure optimo me pigeat pudeatque. Haec in antecessum: pace enim tandem stabilita fore in posterum confido, ut iter litterario commercio, per tantum temporis interrupto, tutum ac securum contingat. Vale, vir praestantissime, et mihi velle, post Socerum, cujus adfectu plurimum triumphabam, perge. Vianae XVIII. Octob. CICICCLXXIX.

EPISTOLA CLXVII. JOH. COLUMBUS Nic. Heinsio. Vianam.

SAnctam piamque vivere in te Schefferi nostri memoriam, minimeque una cum ipso gratiam, quae inter vos fuit, dirum funestumque illum diem abstulisse, epistola, qua nuper me beasti, luculento docet testimonio. Hac ego illustris Rumpfii beneficio potitus, (cujus item humanitati pro eo ac meretur laudandae non sufficit infantia mea) Socrum meam tantum gaudii celare nolui: laetabatur et ipsa hoc nuntio plurimum, magnaeque bonitati tuae ut gratias agerem, diligenter orabat. Utinam se hac dignam praestare valeat tenuitas nostra: promto quidem pioque animo cedemus nemini. Quid, quod litteras etiam meas praevertisti, quas IV. Non. Sept. Ill. Rumpfio ad te mittendas dedi: quam misero autem errore factum sit, ut eo usque distulerim scribere, ex ipsis haud dubie jam cognovisti. Nam perlatas nunc esse, vir ille optimus jubet sperare: nec fuisset mihi ullus inter bonos locus, nisi pro munere praestantissimo statim egissem gratias, cognitoque, te inter Belgas vivere, de obitu Soceri mei te fecissem certiorem. Valerii praeterea Flacci tui quod spem facis, gaudeo, fateor, quam possum inter tot funera maeroresque alios, vehementissime: per typographum stetisse, quo minus notis tuis poteremur, non ipse modo molestissime fero, sed quicquid ubique est bonas litteras amantium. Est etiam cujus ego accusem typographos Holmienses, quorum unus ab ipso Scheffero traditum sibi de Suecorum in litteris conatibus opusculum jacere sinit vix dimidia parte descriptum typis: alter, quae de insignibus ab eodem sunt composita, jam absolvit quidem: sed sculptorem adbibuit imperitum, et plus quam dici potest, segnem. Liberatus Academicis laboribus Holmiam propediem (ut


page 181, image: s181

spero) excurram, et, si nihil aliud, saltem litteras benignitatis tuae memores mittam. Tu vero vale, vir incomparabilis, et in optatissimo mihi favore tuo persiste. Upsaliae IV. Kal. Decemb. Anno CICICCLXXIX.

EPISTOLA CLXVIII. JOH. COLUMBUS Nic. Heinsio. Vianam.

SUperiori hebdomade litteras tuas laetissimus accepi, vir maxime, Vianae XX. Januarii scriptas: habeoque hoc felicitatis non minimae, tempore tam exiguo tantum eas maris ac terrarum superasse, ut eo citius exhilaratum me venirent. Decembri quidem mense, si quas ad me dedisti, quod hae novissimae dicunt, in tabellarios non satis fidos inciderint necesse est. Sed Octobri medio exaratae, cum hisce nuperrimis, si quid est damni, multum illud levant: nisi quod nequeam ullis aequo animo carere litteris, quibus in magna virium temporisque penuria vir tantus me non dedignaris. Excusatione vero non fuit opus, cum in nulla parte aut occasione testandae benevolentiae abs te sit cessatum. nam et probasse te mythologum istum, nec ita, ut merebatur, audaciam tulisse dolenter, inter apinas istas nomen tuum usurpantis, utraque luculenter docet epistola. Magnas quoque gratias ago, quod Moerîm Atticistam edere sinas: imo hoc ut faciam horteris: ego etiam atque etiam videbo, ne benignitatem istam longa cunctatione frustrer, neve reticeam ingratus, quo accurante in Gallia descriptus, et in has plagas mundi missus sit. Emendationes quasdam jam tunc appositas atque eleganter factas, marginique adscriptas habebat exemplar illud, cum huc afferretur. Eas arbitror celeberrimi Bigotii esse. In omnibus istis ego sic versabor, ut contextus prorsus, qualem Parisiense hoc dat apographum, adhibeatur: in notis brevitas servetur, nec minor ubique fides quam diligentia compareat. Julium Obsequentem Soceri mei nondum tibi redditum esse valde doleo. Sperabam jussu editoris Amstelodamo, ubi typis est descriptus, allatum: quod nisi hoc factum putassem, vel ex his locis in Belgium ad te, amicosque Schefferi alios misissem. Sero nunc quidem, sed tamen ago cum Bibliopola vestrate Beunsio, qui nundinarum causa hac in urbe nunc vivit, datis confestim ad Bomios litteris, ut exempla vobis praestet multis nominibus debita. Errori meo quaeso ut ignoscas: quam vellem novi quid esse, quod statim impertirem! sed partim typographorum desidia, partim aliorum culpa factum est, ut neutrum eorum operum, quae Holmiae excuduntur, nunc praesto esse queat. Etiam imaginem Soceri mei in nummo statui vobis mittere: estque ipsa in chalybe elaborata: sed nondum aversa nummi facies. Cujus cunctationis causa partim in aliis occupationibus artificis residet, partim in foeminarum morositate, quae in ornatu [Gap desc: Greek words] exteriore vellent aliquid mutatum. Ope autem omni enitar, ut caeteris perfectis, nummus ad vos quamprimum apportetur. Librum


page 182, image: s182

de Lapponibus apud Regiomontanos, si memini, auctiorem excudi senex noster, dum nobiscum fuit, dicebat: post id temporis nihil de eo auditum est. Mittam et hunc, cum fuero nactus: et interea navis, quae prima solvet ex portu Holmiensi ad vos itura Lapponiam, qualis jam ante est edita, tibi adferet; una cum notarum in Justinum auctario: hoc enim nondum te vidisse arbitror. Libros in Germania nuper editos inspicere nondum potui propter corporis imbecillitatem, quae summam per aeris intemperiem non sinit in tabernas bibliopolarum exire. Ab aliis tamen memoratorum en tibi aliquot nomina. Georgii Matthiae Konigii Bibliotheca vetus et nova. Henrici Kippingii Antiquitates Romanae. Joh. Adami Wobers annulus memoriae Salisburgi A. 1679. scriptum esse fertur [Gap desc: Greek words] ad Principes. Laudatur et Hofmanni lexicon copiosum prorsus, resque omnis aevi complexum plurimas. Sed hujusmodi libros referri forsitan nolles. Veterum scriptorum illic editorum non habeo quemquam memorare post Eutropium cum Metaphrasi Graeca Paeanii, Sextumque Rufum, et Zosimum a Christophoro Cellario publicatos. Quos tibi jam dudum visos esse suspicor, cum A. 1678. prodierint in lucem. Adeo nihil apud nos est, quod indicatum per te Lactantii opus possit compensare. Hoc peregrinae naves primo vere, ut spero, nostris bibliopolis afferent. Paene fugerant me Georgii Ursini Phililologicae observationes, in quibus reprehen um audio Schefferum nostrum; quo jure, dispiciam diligenter. Etiam hunc mittam tibi, si (quod puto,) comparebit in hisce nundinis, eritque navis, quae velit in Belgium. Oro praeterea, ut si quis liber extiterit, quem velis cognitum, ne graveris eum indicare mihi: nihil poterit umquam optatius evenire, quam si qua in re tibi valuero gratificari. Plura nunc scribere non sinit corpusculi debilitas ex diuturna destillatione, indeque nato pulmonum vitio. Hodie tamen medici coeperunt meliora omnia spondere. Utinam et tu valere possis, vir summe, in mea multorumque aliorum, tui, et quas a vetustatis et barbariae morsibus felicissime vindicas, bonarum litterarum cupidissimorum gaudia perpetua! Upsaliae die X. Februarii Juliani, Anno CICICCLXXX. A celeberrimo Graevio adscriptam mihi salutem laetor impensissime. Non cunctabor per litteras illi gratias agere, favoremque illius ambire. Iterum vale.

EPISTOLA CLXIX. JOH. COLUMBUS Nic. Heinsio. Vianam.

VEhementer admodum, sed varie tamen affecerunt me litterae tuae, ab aegroto scriptae indulgentissime. Constantini vero Rumpfii cura, viri humanitate plurima pariter ac amplissima dignitate illustris, recte in hanc urbem, inque manus meas perlatae. Valetudinis tuae asperioris nuntio me gravissime perculerunt; quam ut meliorem in locum rediisse quamprimum comperiam,


page 183, image: s183

summa est votorum meorum. Benignitate vero, qua me, viribus etiam infirmioribus utens, summa prosequeris, nihil non videor mihi consecutus; nec cessabo, dum spirare licebit, eam meritissimis praedicare laudibus, nisi quando, ne non tam ipsam celebrare, quam me insolentius efferre censear, cui tantum ea tribuit, verendum esse arbitrabor. Mea quidem valetudo, quam tibi curae esse perquam comiter significas, satis nunc est commoda. Soceri mei libros, quos promisi saepius, nondum a typographis exhibitos doleo: sicuti nec nummum imaginem ejus referentem, occupato propter Regias nuptias artifice. Nunc tamen certior paulo spes facta est, fore paucis diebus, ut lucubrationem de antiquis patriae meae insignibus videamus absolutam, quam ubi fuero nactus, Ill. Rumpfio tibi mittendam statim commendabo quam potero diligentissime. Opuscolo de Suecia literata restat pars adoptivorum, cum indice et praefatione longiuscula. Segnes adeo non desinam operas urgere, donec perfecerint. De Lapponia, quam recusam oportuit, nihil audivi. Bibliopola Naumburgensis Carolus Wolffius eam recepit denuo publicandam. Opinor eum causari exemplaria nondum omnia distracta editionis prioris. Hujus itaque misi exempar die XVIII. hujus mensis, una cum Jul. Obsequente, et Auctario notarum in Justinum, quae propediem a nautis vestratibus Elzevirio allatum, tibique ab eo redditum iri, Rumpfii bonitas jubet sperare. Si quid prius promissis inveniam adjiciendum, perquam libens faciam. Academici labores nunc se incipiunt remittere: itaque ad perpoliendum id, quod in Atticistam meditor, accingor totus. Valerium tuum videndi cupiditate summa flagro, quem grandi beneficio tuo nactus ubi fuero, quo par est loco munus rarissimum ac honorificentissimum haberi, a tanto praesertim viro profectum, si quid in me est bonae mentis, habebo. Vale, (ita deus propitius velit jubeatque!) et in favore tuo, quo nihil mihi optatius, persiste. Raptim Upsaliae d. XXX. Apr. Anno CICICCLXXX.

EPISTOLA CLXX. JOH. COLUMBUS Nic. Heinsio. Vianam.

VEhementer moveor invaletudine tua, Heinsi optime, animique tibi jam ante addictissimi ardorem intendit, quod ne aeger quidem cesses me alloqui epistolis, quae mihi (deum testor) auro gemmisque cariores exsistunt. Utinam haec mea firmiori nunc reddatur! alioqui valde metuo, ne loquacitate sua tibi creet molestiam. Schefferi nostri lucubrationes libenter a te lectitari gaudeo: sed pudori est nondum praestitas esse caeteras totiens promissas. ego tamen ejus culpae immunis sum, saepius ab iis deceptus ipse, qui, cum nihil extricent, promissis me ducunt perquam uberibus. Librum tamen de Patriae nostrae insignibus huc deductum esse, ut communicari cum pluribus possit, quamquam necdum omnibus a caelatore perfectis, adest jam, qui nuntiet. Quare


page 184, image: s184

huic tabellario ad certum hominem do literas, ut aliquot ejus exempla Ill. Rumpfio reddi curet. Alterum de Scriptis et Scriptoribus gentis nostrae opusculum haberi nequit, ante quam redierit e terris vestris typographus, ubi typorum causa emendorum haerere persistit. Nummum vultus Schefferi jam fracti morbo, digressumque meditantis, exacte referentem eidem Domino Rumpfio exhibitum esse spero, pluribus item in exemplis. oportuit in auro amici illius tui fulgere tibi imaginem: sed donec rescula mea, deo adjuvante, creverit, ut talem queam mittere, argenteum nummulum quaeso boni consulas. Praestabunt coheredes mei, nisi fallor, plura tibi exempla. Maussaci Harpocrationem una cum procuratis tuo beneficio Valesii Notis tardius excudi dolendum est. Vellem sane typographi facultatibus consultum vel de meo: nam libri illius potiundi fateor me cupiditate magna incensum. Parva res est, quam dicam: sed oro ut pro magna facilitate tua ne graveris accipere, cumque illo communicare: ipse quo minus illi scribam, nominis ignoratio prohibet. Ad finem jam spectant ea, quae in Atticistam hac tempestate commentari licuit; video que (utinam non fallar!) ad emendandum opusculum illud a librariis perquam negligenter habitum aliquid contulisse. In paucis tamen haesisse me fateor; nec dubium, quin lapsus sim subinde: sed si vel tibi vel celeberrimo Graevio visum fuerit adjectis observationibus novis reliqua perficere, tanto minus huic opusculo rubiginis, aut etiam prorsus nihil, adhaerere gaudebo vehementer. Ita ergo perpolitum libellum si typographus iste voluerit publicare, paratum me habebit conferre illi XXX. aut XL. thaleros imperiales, quos ille olim missis libellis aliquot compenset. Levis est pecunia, (fateor) sed nec Moeris cum notulis meis quatuor aut quinque folia majora, quae plagulas vocant, superabit, ni typis fuerit praegrandibus. Hanc conditionem si acceperit, tanto studiosius enitar in posterum, ut commodis ejus inserviam. Sin ille renuet, ut in his, modo faveatis vos, locis Moeris excudatur typis, videbo. Balusii Miscellanea tarde adeo a bibliopolis huc deportari miror. Elzevirio si quid forte scripseris, exemplar eorum unum oro jubeas ut mittat: pecuniam accipiet, quicumque ab eo delegabitur. Sed jamdudum vereor, ne te offendant tot minutiae meae. Clarissimo Graevio multam et officiosam oro salutem a me feras. Auctarium notarum in Justinum mittam illi propediem. Si quid praeterea fuerit inter libellos Soceri mei, quod inspicere vobis libuerit, etiam ex iis, quae numquam edita sunt, studium vobis meum approbabo. Quae sunt edita, horum vix nisi bina aut singula nunc reliqua sunt exempla. Sed tamen et haec habebitis, nec invita socru mea, istiusque coheredibus. Catalogum exhibebit opusculum de scriptis Suecicis, de quo paulo ante. In Florum notae Schefferi nondum inveniri potuere: si quid fuerit, mittetur quamprimum. Vale, vir summe, nimioque literarum incultui, quas ab aliis instantibus turbatus exaro, ignosce. Upsaliae Prid. Kal. Sextil.


page 185, image: s185

EPISTOLA CLXXI. JOH. COLUMBUS Nic. Heinsio. Vianam.

JUstissimas pro misso a te Valerio Flacco gratias agere parantem novis me litteris tuis cumulavit Illustris Rumpfius. Suavissimis illis quidem, et quibus, (ut omnibus tuis) nihil mihi venit unquam acceptius: respectu tamen cessationis meae rubore nonnullo me suffundentibus, cunctantem pro munere praestantissimo gratum testari animum, totiesque promissum Atticistam differentem, donec iterum a te, secus ac merueram, comiter ac honorifice compellarer. Et Flaccum quidem impertiens nobis meruisti de studiis nostris insigniter: nec tempero mihi, quamvis urgeant multa magnis necessitatibus, quin ei lectitando vacem subinde: nequeo dicere, quantum laeter hunc poetam te vindicem esse adeptum, quamque vehementi me incenderit haec editio notarum cupiditate potiendarum: ut quem plurimis in locis veterum ope codicum peritissime curasti; eum depromtis etiam ab ingenii thesauro remediis praesentissimis persanes, sibique ac nobis restituas. Oro autem ut pro solita facilitate, bonaque cum pace tua, sinas me specimen qualecunque aut documentum dare libri supra quam dici potest cari, ex quo ad me pervenit, (exeunte, si memini, mense Octobri) cupide pervoluti. Libro VII. vers. CCLXIV. haec parenthesi percommode clauduntur,

--- Ibi ante alios qui tum mihi pulchrior omnes
Visus erat, longeque ducem mirabar et ipse.

Juvat, inquam, haec distinctio plurimum. Sed quia loquitur Venus simulans Circen, patere arbitror esse scribendum, mirabar et ipsa. Verum hoc non dubito tibi jam deprehensum esse, quem recordor de typographi negligentia graviter esse questum. Quaeso igitur ne succenseas, de re minuta et prius animadversa monendo si sum importunus. Moeris ut nondum ad te redierit, partim exspectatio responsi de Leidensi typographo, partim libri nonnulli fecerunt, Holmiae submissi, quos habere prius non poteram, quique videbantur subsidii nonnihil allaturi ad Moerim tot mendis liberandum. Nunc vestro permissu, nec negata spe hujus apud vos describendi typis, quod mittere eum liceat, gaudeo vehementer, gratiasque ago maximas. Plura de hoc, cum vel Dominus de Geer, vel quem proxime Ill. Rumpfius inveniet, vobis afferendum librum accipiet. Ipse optimus Rumpfius promisit se Upsaliam nostram propediem esse visurum. Nummi memorialis exempla tarde ad vos perferri, imo Holmiae adhuc haerere doleo: praesertim cum rem leviculam vobis tamen non penitus ingratam fore intelligam. Metuo valde, ne nihil ejus sit placiturum, nisi facies fortasse senis nostri vere ac diligenter expressa; sed confecti morbo, fatoque jam imminentis. Reliquus habitus miseriam refert nescio quam: pravo ac molesto metu artificis, ne proceres offenderet, si mundiorem aut paulo splendidiorem dedisset. Emblema vero multum abit ab instituto b. Schefferi. qui vel corylum jactibus viatorum laesam, vel aratrum detritum et fractis rotis


page 186, image: s186

voluit referri. at arrifex aratrum Suecicum sine rotis, et quale in usu cum maxime solet esse, exhibuit. admonitus negavit corrigi posse. Quae de literariis nostrorum conatibus animo benevolo, sed corporis destituto viribus optimus idem senex festinavit, sic foedavit typographus, ut verear illi rei omen inesse. Integra verba nonnunquam, interdum et plura, omissa sunt. ut in praefatiuncula nostra ad Illustriss. Comitem de la Gardie (a. 3. vers. 14.) luculentiora deait in eandern Sueciam nostram, desunt voces amoris et fidei. Paulo ante vero hanc septentrionem edidit. Prooemium prolixius, quod Cl. Scheffert est, et in hoc opusculo partem facere debebat potissimam, minutis prorsus oculosque fugientibus literis, omisso nomine auctoris, expressum esse molestissime ferimus. Neque communicata mihi sunt haec, antequam se per omnia fudissent exemplaria. Verebantur enim sordium suarum conscii sibi homines, ne novos sumtus facere cogerem. Meliorem chartam saltem in quibusdam exemplis adhibuisset, si quam vivo achuc optimo socero fas duxissem de opusculis ejus curam gerere. diu enim est, cum typographus haec inchoavit. Sed jam nimis loquens rursum epistola te fatigo, cui nihil aut parum inest tamen, cujus in compensandis utcumque iis, quae de libris optimis prolixe narrat, ratio haberi possit. Vale, vir maxime, faveque porro. Upsaliae a. d. 17. Dec. Anno CICICCLXXX.

EPISTOLA CLXXII. JOH. COLUMBUS Nic. Heinsio. Vianam.

POst morbum non levem paulo nunc firmiori mihi litteras tuas nudius tertius afferebat Holmiensis tabellarius, quarum lectione cum mire videar refectus, illud tamen vix fero, tuae quoque valetudini hanc hyemem infestam fuisse: deumque precor, ne nimium tibi nocuisse velit eam, quae dein secuta est magna caeli intemperies. Me quidem sic vexavit crebra vertigine ac insomniâ, ut nondum capiti meo vigor suus constet; visio nescio quibus tenebris intersusis turbata, nec non et alia hebetudo, perdifficilem reddat vel brevis epistolae scriptionem. Accedunt medicorum interdicta, quae plane distinent a calamis librisque animi sane aegrum ac moerentem. Itaque nec Valerium Flaccum nunc quidem legere licuit: quem cum brumae superioris tempore pervolverem, fructum cepi maximum ex locis plurimis peritissime (si tamen ulla de his mihi superest judicandi facultas) a te restitutis. Animadverti nonnulla Holmensem etiam codicem (quod et ipse doces) contulisse quem tuo mihi notum judicio post te diligenter perlustravi. In eo loci sunt, unus et alter, saltem non ineptas lectiones praeferentes. Sed utrum fugerint hae tuos tot volumina percensentis oculos; an consulto sint praeteritae, quia non probatae, minus liquet. Tamen spectata bonitate tua fretus. audebo nunc eas indicare: obsecrans, ne sedulitatem hanc fors intempestivam gravius accipias. lib. II. vers. 353. Aut unde Haemoniae molem ratis? liber, quem dixi, moles habet.


page 187, image: s187

Memini quae notaveris ad Ovid. Epist. XII. vers. 84. Sed Valerii locus similior videtur huic Maronis, Unde tremor terris, aut istius, omnes unde amor iste, rogant, aliisque. Eod. lib. II. vers. 518. Ille simul molem horrificam: rectius, opinor, liber, quem dixi, Illa. bellua nempe aut pestis, de qua vers. 408. et vers. 503. Illam incumbentem etc. lib. IV. vers. 500. sed miseras etiam prohibere sorores. Idem liber, miseros. Phinea nempe, et hos qui cum eo erant. vers. 587.

Verum inter medias dabitur sic currere cautes.

Idem lib. pro sic commodius, ut videtur, si. et lib. V. vers. 609. [Gap desc: Greek words] harenae, hahenae. sermo enim est de fundis, ut vides. Non satis memini, priusne monuerim lib. VI. vers 229. arbitrari me legendum, Vadit eques, non Vidit. Pag. 21. vers. 6. 9. leve est mendum typographi Typhi pro Tiphy. Plura non occurrunt: nec superesse puto. Si quid tamen posthac a me poterit deprehendi, non cunctabor, quoniam permittis, indicare. Moerim describam quamprimum, mittamque, nam hactenus valetudo nimis incommoda fuit. Vale, vir summe, festinantique proprer cephalalgiam, quae me premit, ignosce Nummos Schefferi nostri vultum referentes apportabit vobis D. Bedowaldt, hisce diebus in Belgium abiens, ut scribit Ill. D. Rumpfius. Carmen quod una affert, misi petenti D. Rumpfio, sed non ut vobis porro mitteret. nunquam enim quicquam in hoc genere valui perficere, quod vestris oculis subjici dignum sit. Plane me antehac nescio et invito illuc defertur: sed quia sic contigit, oro des veniam Iterum deum supplex veneror, ut te quam diutissime vivere ac valere velit jubeatque. Mart. CICICCLXXXI.

EPISTOLA CLXXIII. NIC. HEINSIUS Thom. Reinesio. Lipsiam.

REcens a lectione epistolarum tuarum, vir summe, quas forte proximis diebus ih hac civitate venales offenderam, et tui admiratione plenus, non potui temperare mihi, quin qualecunque id est, quod hîc vides, literarum ad te darem. Excusabit, ut spero, nonnihil hanc parum tempestivae scriptionis confidentiam, quod immortalibus chartis nomen meum a te insertum non uno loco deprehendi. Id enim ut perquam benigniter factum esse facile agnosco, ita nexu acterno benevolentia tam profusa, et inexpectata me sibi adstringit. Utinam vero (est quippe liberius paulo tecum expostuland im nunc mihi utinam manu largiore nonnunquam lautitias tuas nobis apponeres, quas in penu Bibliothecae interioris luculentas asservare diceris! Quas enim hactenus, tam parce prompssisti, eae orexim nobis acuunt, non tollunt. Liberandum tibi est invidia omni ineptiarum ac perditae existimationis hoc saeculum. quo nullum unquam fuit pessimorum librorum feracius. Da quaeso operam, quod unice potes, ut inter tantam soli ac avenae sterilis copiam, ubique plus


page 188, image: s188

aequo enascentem atque luxuriantem, bonae etiam frugi nonnullus sit locus. Variarum lectionum quod tibi edendum restat, si praelo quamprimum commiseris, insigni sane beneficio rem litterariam demerearis. His quoque, quae Rupertus tuus olim Romanae antiquitatis illustrationem spectantia magno labore molitus est, nec absolvit, supremam manum aliquando impone: ita fiet, ut singularem pietatem manibus amicis ac nobis gloriae tuae studentibus probes, qui summam eruditionem orbi universo jam approbasti. In sola doctrinae conscientia omnem vigiliarum fructum ac praesidium laboris exantlati collocare noli. Cum vivus tuis laudibus interesse possis, quid opus debitam mercedem in exequias differri? Mirati sumus hactenus, in tam paucis chartis tam multa nos doceri potuisse. Reliquum nunc est, ut ubertatem diligentiae tuae et lucubrationum divitias incipiamus venerari. Audeo tibi hisce precibus odiosus esse, quod privata vota mea cum emolumento publico conjuncta sint. Caeterum inscriptiones antiquas plures olim ad te ex Belgio et Italia misi, quas videris accepisse. Mitterem nunc denuo non paucas, nisi novam post Gruterum farraginem marmorum antiquorum Franciscus Barberinus Princeps, ut scis, litterarum amantissimus, typis describi curaret, quas totum quadriennium sub praelo typographico jam desudare sum edoctus. Nasonem animadversionibus meis illustratum publico nuper dedi, nec tamen qualem speraveram aut volebam ipse. Tumultuaria quippe et incondita haec opera fuit, quod respublica juvanda domo me avocaret, dum praelo libellus committebatur. si quisquilias illas te dignas judicassem, eorum jam exemplar ad te perlatum foret. Curis jam nunc secundis me coepi accingere, praesertim cum amici Galli Italique nova veterum membranarum praesidia mox praesto fore jusserint sperare. Utinam ex bibliothecis Germanicis, maxime vero Saxonicis, erui nonnihil tuo beneficio possit, quo editio nova auctior atque ornatior prodeat in lucem! dum auxiliares peregre hujusmodi copias expecto, Claudianum denuo recensere coepi, quem assiduis precibus flagitant typographi. Ad Virgilium postea me convertam, cujus longe vetustissimum exemplar inter alios codices Medicea suppeditavit Bibliotheca, cui epigramma hoc adscriptum offendi. Vale, vir Celeberrime, magnum Germaniae ornamentum. Dabam Holmiae Suecorum. Anno CICICCLXI. a. d. XVI. Novemb. Juliani.

EPISTOLA CLXXIV. NIC. HEINSIUS Thom. Reinesio. Lipsiam.

TRiennium jam est, si recordor probe, et quod excurrit temporis, vir celeberrime, quando Lucae Langermanno per Saxoniam vestram iter facturo, dum ob negotia quaedam Viennam Austriae doma avocatur, litteras ad te ferendas dedi, quae et cultum singularem, quo te meritissimum complector, jampridem testabantur, et ne salutator prorsus [Gap desc: Greek words] adessem, sententiam


page 189, image: s189

tuam explorabant super loco perdifficili veteris epigrammatii, quod Turcius Rufius Apronianus VC. et Inl. Virgiliano codici, qui in Medicea Florentiae Bibliotheca asservatur, in gratiam Macarii VC. fratris sui abs se recognito ac castigato, praefixerat. Ubi quid per penaces designaretur, te sciscitabar. Agit enim Asterius de circensibus a se sub consulatum suum ordinarium exhibitis. Initium epigrammatis hactenus, ut opinor, inediti tale est.

Distinxi emendans gratum mihi munus amici
Suscipiens, operi sedulus incubui:
Tempore quo penacas circo subjunximus, atque
Scenam Euripo extulimus subitam etc.

Hanc epistolam, quia Langermannus noster postea significavit, hospiti nescio cui, ad quem Lipsiae divertebat, ad te curandam fuisse traditam, cum a sese ob summam festinationem fieri non potuisset, facile suspicatus sum aberravisse illam in via, et ad te perlatam non esse. Sub eandem forte tempestatem rogatus per amicum in aula Gallica gratiosum et potentem, ut in chartam ne gravarer conjicere nomina illorum, quos per orbem Christianum in omni litteraturae homines aetatis nostrae praecipuos censerem, haud distuli obsequentem jussis me praebere: teque, ut debebam, inter Germanorum paucos laude ac commemolatione promeritis sum prosecutus. Nec multo post intellexi, Regem Christianissimum, pro incredibili suo in universum eruditionis nomen studio, stipendium annuum viris saeculi nostri praestantioribus, tam exteris, quam Gallis compluribus, decrevisse. Comperi etiam indicii mei habitam fuisse rationem, nisi quod te, Gronovium, ac Ferrarium, illum dico, cujus de Re vestiaria volumen eruditum publice circumfertur, in eo numero omissos esse cum dolore ac indignatione adverti. Sed errorem illum hic tandem annus in meliora mutavit, monente eodem amico meo. Is est Johannes Capellanus, Regi Christianissimo a consiliis, vir sanctissimis moribus, tum in poesi vernacula magni omnino nominis, mihique jam per lustra quatuor artissima necessitudine conjunctus: Regi adhaec, ac apud Regem praecipuae auctoritatis Ministris, atque in his Illustrissimo Colberto admodum acceptus: qui subindicabat proximis litteris, pervicisse tandem desideria mea, missumque non ita nuper nomine regio ad te munus quadringentorum Joachimicorum. Quae munificentia magni Principis ut propria ac perpetua tibi obtingut, auctor tibi sum, de operum tuorum parte aliqua Majestati ejus quamprimum dedicanda. Interim per epistolas non Regi tantum, sed Dn. etiam Colberto, et si me audis Capelano, gratum praestare te potes; quod ab aliis, quibus idem honor est habitus, confieri solet: Tu, quaeso, hanc admonitionis nostrae confidentiam in partem haud malam interpretere, cum ab illo proficiscatur homine, qui te veneratur ac observat in paucissimis. Vale, exarabam festina manu. Holmiae Suecorum CICICCLXVI. a. d. III. Non. Majas.


page 190, image: s190

EPISTOLA CLXXV. THOM. REINESIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

ABundanter insignem animi tui bonitatem, et amicum adversus hominem hunc adfectum jam olim publicasti, cum studium ejus in conquirendis Inscriptionibus adjuturus e penu vestro submittebas, de quibus Posteritas tibi solvendi [Gap desc: Greek words] rea est. Comparent ea omnia et singula cum grato nominis tui cultu in Symphoremate meo; inde beneficium istud tibi apud me non periisse intellexeris. Non stetit intra hoc amor tuus, sed subinde crevit in majus, ut non dubitaveris Regis Christianissimi Ministris me ostendere (significabat hoc ipse Capelanus) et quos alius sibi rapuisset favores, mihi conciliare praemalueris. Beneficii adeo, quod a Rege Maximo nec opinanti nec merenti venit, nrimum te auctorem agnosco et praedicabo semper. Amicam vero de modo utendi talibus admonitionem absit ut male interpreter: gratissima ea mihi vel ideo, quod ad mentem istam perscripseris; Feci enim ante, quod fieri consulebas, per epistolas, quarum unam hisce addidi; alteram ad Ill. Dn. Colbertum accipies paulo post e manibus Langermanni, apud quem per amicum mea ad Petronium e Dalmatia deponam; adjiciamque iis pauca alia, quae interea dum emissus fuit, adnotari digna visa sunt. A Cl. Scheffero interdium dissentire licuerit mihi, spero, itemque rogo. Gallorum de Fragmento illo judicia, quae Parisiis vulgata esse dicuntur, nondum cognoscere potui, aveo autem avide inprimis istud H. Valesii In epigrammate T. R. Aproniani Asterii (facis COS. cum Protogene a. D. 449.) Penaes sunt [Gap desc: Greek words]. tabulae, axes, asseres, quorum coaxatione scenam subitariam super Euripo Circensibus se extulisse dicit, cui interpretationi sequentia fidem fortassis adstruent. Pinax Graecum exaratum a scriptore Latino solenni more, quo omnia fere Graecorum in suam Linguam vertebant Romani, praesertim illi sub deliquiis Latinitatis seculo quarto quintove; Quinimo veteres ita consueverant; Petronius, a quo recens sum, in brevissimo scripto dixit, Bisaccium, Tangomenas, Eupatria, Cataphagae Bacolesiae, Balaniscus, Anathymiasis, Macaristus, Gennaei, Clepo, Aginare, Eccritus, Chorda, Sycamina, Manteae, Epidipnis, Battarissare, Agaga, Canera, Pyriare, Priapiscoti, Mactrilla, Matrilleum, Casauras, Casalbadium, Embolum, pag. 21. pro ed. Ampulla, Melitari, Carycae. Permutatione vero vocalis secundae et tertiae Latinorum nihil frequentius: hinc in saxis Spindon, Mancips, Bedua, Emet, Fecet, Fescu, Vertutem, in libris Delerus, Menerva, Doleum, Tesana, pro Ptisana, Pubeda Neque de neglecta m et o curandum est; nam et sic antiqui, Lucretius, Virgilius et tuus Ovidius. In Eponymologico, quod partem feci Commentarii ad Inscr. Apronianos XXIV. digessi, et inter eos quendam Apronium commentatorem Virgilii: quem et Jul Pomp. Sabinus, Commentario ad Virg. et Dan. Gaetanus ep. ad Pet. Mannam scripta


page 191, image: s191

Anno 1486. et Scipio Tettius catalogo, ac Simlerus laudat: Is Apronianus an est tuus iste cum pleniori nomine? Poetarum inprimis studiosum fuisse video; nam et Sedulii opus Ecclesiasticum e schedis collectum, ad omnem elegantiam vulgavit, ut est in conservato a Sirmondo ad Ennod. l. I. ep. 24. epigrammate, cui Turci Asterii nomen praescriptum. Optime Vale, et amorem illum tuum mihi pensevera; ego tibi meum, si quisquam, fidelissime. Scr. Lipsiae 9. Jun. Anno V. a. CICICCLXVI.

EPISTOLA CLXXVI. NIC. HEINSIUS Thom. Reinesio. Lipsiam.

QUando merentibus per me bene est, nihil mihi inde vindico, praeter unam eamque maximam voluptatem, vir celeberrime. Tibi igitur soli acceptum refer, quicquid aut honoris aut emolumenti a munificentia Regis Christianissimi rebus tuis accessit. Floret magni Principis aula Ministris litterarum cognitione pulcherrime instructis, inter quos ignotus esse aut latere nequaquam potuisti. Memores, fateor, et partium suarum gnaros sum adhortatus, ut tui ratio haberetur, quam haberi jam ante hoc triennium oportuisset, cum inter praecipua seculi ornamenta a nemine non numereris eruditionis studioso. Si quid tamen hîc praestiti, id omne Regis Augusti a me datum est existimationi, cujus cum pudore ac opprobrio praesentissimo conjunctum fore videbatur, si tibi uni parcus esset, qui manum tam profusam praeberet aliis compluribus, modica omnino scientiarum laude conspectis. Cum Johanne Capelano, optimo integerrimoque mortalium, plurimum necessitudinis totis jam quatuor lustris mihi intercedit, quam amicitiam tamen, etsi persancte semper habitam a me uniceque observatam, numquam sic mihi sum gratulatus, uti nunc facio, quando illum desideriis non minus meis in re longe aequissima, quam Regis sui gloriae consultum ivisse insigni argumento perspexi. Ad Petronii fragmentum quae nuper annotasti, videbo, ut tua omnia lubentissimus. Ego libellum hunc, quae nunc incumbit mihi occupationum publicarum moles, semel, ut quod res est dicam, hactenus idque festinanter admodum, perlegi: perlecturus cura cum majore, ubi comparebunt hîc terrarum, quae tu ornando scriptori politissimo contulisti. Nec Schefferum nostrum offendent, puto, sicubi studio veritatis impulsus ab illo modeste dissenties. Ex scriniis meis nil erui nunc datur, quod hostimenti vicem occupet, praeter novam poematum meorum editionem, quem Langermannus propediem ad te curabit. Aliud omnino agens in gratiam typographi, flagitatoris tantum non assidui, eam tempore maxime alieno adornavi. Bellum enim, quod ab hoste parricida, et rerum domesticarum nuper conturbatore, invitis nobis et nolentibus nulla de caussa intentatur, totum


page 192, image: s192

proximo biennio a privatis me avocavit, dum id unice cavendum mihi incumbit, ne Suecos, rerum novarum plus satis studiosos, in partes nobis adversas haec procella abripiat. Has machinationes vix nunc tandem toto conatu sumus amoliti. Operam meam quod laudas in conferendis antiquis Inscriptionibus, benigniter quidem tu facis, sed parum ex merito nostro. Non enim recordor, me quicquam co contulisse, etsi complura id genus penes me exstabant jam olim, praeter Zelandicas fortasse nonnullas, West-Cappelanas, si memini. Nam quas ex Italia per Gronovium ad te curavi ante hosce annos XIII. eas ille postea negavit mihi ad sese perlatas fuisse. Epitaphia erant octo aut novem numero, quae aere meo in urbe redemeram. Reliqua, quae magno numero descripsi, praesertim ex libro XXXIV. antiquitatum Romanarum Pyrrhi Ligorii, a Langermanno fortassis acceperis, cui itineris hujus tum socio mea patebant omnia. Opus istud Ligorii, quod in triginta fere distinctum volumina, marmoribusque ac nummis gemmisque creberrimis ornatum, nec hactenus editum, Christina Borbonia Henrici Magni Galliarum Regis filia, Sabaudorum ducis mater, cum in ducali Taurinensium servaretur bibliotheca, me conciliante, munus ad Reginam Christinam misit, ex quo opere aliquot millia marmorum ineditorum depromi possent: quae collegit ipse ex parte operis trigesimi quarti, et quae ad rem divinam ac religionem potissimum sunt referenpa, numero haud pauca, ex Barberina, si recordor satis, bibliotheca, in qua apographum ejus libri servabatur, depromsi beneficio Lucae Holstenii. Sed de his alias. Virgilius Mediceus ab Asterio correctus, praeclarum antiquitatis monumentum est. Codices pervetustos plurimos cum viderim in cascis bibliothecis, nullum tamen vetustiorem a me inspectum fuisse memini. Carpense Virgili exemplar est Aldo Manutio in ortographia. Epigramma Asterii, uti post Bucolica legebatur, integrum subjiciam. Alia fortassis libri ipso exordio fuerant adscripta, quod non liquet, cum sex aut octo paginae prioris codicis perierint. Henricus Valesius, vir doctissimus, per Penaces intelligit congressum variarum ferarum in arena. Cum consules Romani sub auspicia anni novi Ludos scenicos, et penaces, seu ferarum pugnas ederent. Hoc sequenti proxime disticho ubertim adstrui idem Valesius contendit. Penaces igitur quod in Historia Augusta Pancarpum. Quamquam potius videtur scribendum Paneces, [Gap desc: Greek words] , et recte subdidit [Gap desc: Greek words] junctim, ut tria haec spectacula uno eodemque die exhibita fuisse fiat manifestum, quod et ex sequentibus liquet, Festorumaue trium permanet una dies. Haec ille fusius persequetur in commentario suo de arte critica. Tu elige vir summe, tuamne malis interpretationem, an Valesianam veriorem existimes. Vidi et ego codices Sedulii vetustos, qui Asterii nostri epigramma, quod Sirmondus ad libri primi epistolam XXIV. Ennodii prodidit, et cujus tu meministi, prae se ferrent. Quamquam, cum in schedis membranaceis Sedulii Barthiani Advers. XII. cap. XIX. Turcius Rufius Asterius Quintus indigitetur editor Sedulii, de nepote potius aut filio Asterii nostri, quam de nostro Asterio id capiendum videtur. Alium Apronium emendatorem illum Virgilii vetustum esse opinor,


page 193, image: s193

de quo quod monuisti gaudeo et gratias ago. Epistolam [Note: Daniel Cajetanus vocandus: Cremonensis fuit, natus Anno 1498. Professus literas humaniores Mediolani; de cujus infelicitate vide Pierium Valerianum lib. II. pag. 145. Vitam ejus exhibet Francis. Arisius tom. I. Cremonae literatae pag. 388. qui non egestate confectum et mendicabundo similem, sed peste correptum obiisse Anno 1528. fcribit. Epistolas ejus et poemata, et alia adhuc inedita, et servata in bibliotheca convent. S. Francisci Cremonae, idem Arisius passim in isto opere laudat. Haec vero epistola ad Petrum Mannam, est praefatio ad Julii Pomponii Sabini commentarios in Virgilium, editos apud Oporinum Anno 1544. ut etiam mox Reinesius docet. Quia vero Heinsii in Virgilium commentarii nondum in lucem emerserunt, hinc inter schedas Heinsianas, de Codice Mediceo, et Asterio, illorum particulam repertam hac occasione vulgandam duximus; quia in his epistolis saepe Heinsius, de illis viros eruditos consuluit. Vide CCCCXCIV. tom. II. ad Papenbroch. et ad Gronovium CCCLXXIX. tom. III. pag. 475. et alibi. post Heinsium de Asterio, et de Sedulio egerunt eruditissimi viri, Noris ad Cenotaphia Pisana Dissert. IV. §. I. et Jul. Fontaninus de Antiquitatibus Hortae lib. II. cap. III. §. 5. et de Turcio Aproniano et gente Apronia nuper doctissimus Muratorius dissert. I. et II. ad Paulini Poemata tom. I. Analect pag. 141 Deinde ad Turcium Apronianum refert Rufini epistolam ante interpretationem sententiarum Sixti II. nuperus earum sententiarum editor, vir eruditissimus, Urb. Godofr. Siberus. in prologo pag. 25. ille vero Turcius, est L. Turcius Secundus Apronianus, quem Heinsius avum L. Turcii Aproniani fuisse docot.] Danielis Gaitani nullam vidi hactenus. Haec inservire nostris lucubrationibus poterant, quas Maroni satis operosas dedimus, collatis inter se veterrimis divini poetae exemplaribus. Utinam alii sint in promtu codices, ut liceat hanc telam aliquando detexere. Sed jam nimii sumus, et de verbosa allocutione plus satis fatigavimus. Vale, vir summe, et mihi, ut hactenus, studere in posterum perge. Exarabam Holmiae Suecorum, pridie Idus Quinctil. CICICCLXVI.

Omnium, quotquot videre mihi contigit, Maronianorum codicum tenuissima exaratus in membrana veterrimus praestantissimusque est habendus suo jure, qui Florentiae ad Divi Laurentii adservatur in Medicea bibliotheca. Nam quamquam in Vaticano armario hisce usurpavi jam olim oculis tria nostri poetae exemplaria perquam vetusta, et litteris aeque ac Mediceus ille formae quadratae majoribus, sive, ut vulgo nuncupantur, capitalibus Romanis exarata, quorum unum e Palatinatu superioris Germaniae huc translatum fertur, ad senium tamen laudatissimi codicis, quo sum usus, haudquaquam accedebant: quod tamen minime referendum arbitror ad Trajani Imperatoris tempora, uti censebat Paulus Gabianus, qui anno saeculi superioris LXV. ex hoc ipso codice collectas variantis scripturae lectiones Brixianis typis in lucem curavit emittendas: non facto tamen juris publici perinsigni testimonio, quod post Bucolica, quae primo illic loco exhibebantur, insertum, lucis haud parum foeneratur cum tempori, quo codex exaratus esse possit videri, tum fastis quoque Romanis. Quam Gabiani supinitatem ut quodammodo resarciamus, proferemus inscriptionem pulcherrimam, ipsa, ut opinor, Asterii viri perillustris manu conscriptam, qui codicem non quidem exararat omnem, sed recognoverat locis plurimis ad fidem vetustiorum exemplarum, aque naevis non paucis per librarium, ut fit, commissis vindicarat. Verum de ipso


page 194, image: s194

codice nonnihil praemittemus, qui Rudolphi Pii Cardinalis Carpensis cum fuisset; ab illo tabulis supremis Vaticanae bibliothecae legatus est, furtoqu interceptum suspicatur, ubi tamen sua negat aetate comparuisse Aldus Manutiu nepos, qui cum in opere Orthographico hunc librum passim collaudet, testemque multae advocet auctoritatis, sub vocabulo tamen Aetherius praecipue commendat. In potestatem Achillis Statii Lusitani postea devenit, uti epigramma frontispicio libri ab ipso Statio adscriptum testatur, qui ejusdern fide pereruditis in Catullum ac Tibullum animadversionibus frequens etiam subnititur, cum de Orthographica ratione est agendum. Incipiebat autem ab Ecclogae Sextae, versu XLVIII. Senis septenisve paginis prioribus mutilatus. forma codicis, quam quartam vocant. Margini glossematia nonnumquam ac interpretamenta, sed rara, adlinebantur, minuto quidem ac diverso scriptionis charactere, qualem nos cursorium sive cursivum appellamus, ipsa tamen Maroniani contextus scriptura vix recentiora, ac supparem fere aetatem prodentia, ut haec quoque ab Asteriana manu proficisci vix dubitemus. Georgicôn porro aut Aeneidos libris nulla, ut in aliis codicibus, argumenta pvaefixa. Post Bucolica autem cum totius paene paginae spatium vacaret, haec litteris itidem uncalibus legebantur exarata.

TURCIUS RUFIUS APRONIANUS ASTERIUS VC ET INL. EX COMITE DOMEST. PROTECT. EX COM. PRIV. LARGIT EX PRAEF. URBI PATRICIUS ET CONSUL ORDIN. LEGI ET DISTINXI CODICEM FRATRIS MACHARII. VC. NON MEI FIDUCIA, SED EJUS, CUI SI ET AD OMNIA SUM DEVOTUS ARBITRIO XI. KAL. MART. ROMAE.

DISTINXI EMENDANS, GRATUM MIHI MUNUS AMICI SUSCIPIENS, OPERI SEDULUS INCUBUI.

TEMPORE QUO PENACES CIRCO SUBJUNXIMUS, ATQUE SCENAM EURIPO EXTULIMUS SUBITAM.

UT LUDOS CURRUSQUE SIMUL, VARIUMQUE FERARUM CERTAMEN JUNCTIM ROMA TENERET OVANS.

TERNUM QUIPPE SOFOS MERUI, TERNA AGMINA VULGI PER CAVEAS PLAUSUS CONCINUERE MEOS.

IN QUAESTUM FAMAE CENSUS JACTURA CUCURRIT. NAM LAUDIS FRUCTUM TALIA DAMNA SERUNT.

SIC TOT CONSUMPTAS SERVANT SPECTACULA GAZAS, FESTORUMQUE TRIUM PERMANET UNA DIES.

ASTERIUMQUE SUUM VIVAX TRANSMITTIT IN AEVUM, QUI PARCAS TRABEIS JAM BENE DONAT OPES.

Vides hunc codicem ab Aproniano Asterio emendatum ipso consulatus sui ordinarii tempore. Versu epigrammatis nono, pro in quaestum margini adscriptum erat pretium, quae diversa scriptura [Gap desc: Greek words] quaestus Asterium auctorem videtur habuisse, ambiguum quid praeferri oporteret. Ego tamen quaestum pretio hîc praetulerim. Asterios Apronianos fuisse nobilissimos Romae non uno saeculo,


page 195, image: s195

atque adeo Caesarum cognationi innexos post videbimus. Illud primo dispiciamus, cum Asterii duo consules Ordinarii numerentur in Fastis Romanis, quorum alter cum Protogene anno aerae Christianae CCCCXLIX. alter Praesidii collega anno CCCCXCIV. consulatum gesserint, ad utrum horum sit referenda, quam publicamus, inscriptio, ut de codicis vetustate liquidius aliquanto res tota sit nobis in comperto. Annorum XLV. intercapedo consulem utrumque distinguit, ut videmus. Quare non est ut post annum CCCCXCIV. emendatus ac distinctus ab Asterio sit censendus, etiamsi ad posteriorem referatur consulatum. Quid quod ipsum codicem munus accepisse semet a Macario V. C. testatur Asterius? ut liber nonnullo tempore ante hanc illius recognitionem exaratus possit censeri, ac proinde annorum MCC. ut minimum aetatem referre. Praenomen autem suum neque hoc expressit loco Asterius, neque id in fastis comparet. Lucium tamen fuisse dictum cur suspicari liceat, quod praenomen usitatum Asteriis, ecce pulcherrimam apud Gruterum in magno opere pagina CCCCLXXVI. num. 7. inscriptionem.

ASTERII. L. TURCIO APRONIANO V. C. FILIO L. TURCI APRONIANI V. C. PRAEFECTI. URBIS. NEPOTI L. TURCI. SECUNDI. C. V. CONSULIS. QUAESTORI. PRAETORI. QUINDECEM VIRO. SACRIS. FACIUNDIS. CORRECTORI. TUSCIAE. ET. UMBRIAE. OMNI VIRTUTE. PRAESTANTI. STATUAM EX. AERE. ORDO. SPOLETINORUM AD. MEMORIAM. PERPETUI. NOMINIS CONLOCAVIT. CURANTIBUS. FL. SPE. V. P. ET CONDONIO. TAURO JUN. POST. AMANTI. ET. ALBINI. CONS.

Est autem dedicata haec inscripito anno aerae Christianae CCCXLV. quo consules fuerunt Amantius et Ceionius Rufius Albinus. Eundem Rufium Albinum fuisse opinor, quem sub Constantino Aug. praefectum urbi, perperam Rufinum vocant Albinum. Reddendum autem Amantio Postumii nomen in Fastis ex hoc lapide, qui Onuphriam Panvinium erroris praeterea convincit, referentem Turcii Secundi Asterii consulatum ad annum CCCCXLIV, quo consulem fuisse Turcium Rufium Apronianum Asterium, Maroniani codicis emendatorem, reor Nam alter Asteriorum consul ordinarius in Diptycho, quod vir eruditissimus Alexander Wilthemius in appendice hujus argumenti publico dedit, Flavius Asterius dicitur: de quo plura nos in sequentibus. Certe cum in marmore antiquo L. Turcius Secundus Consul constituatur L. Turcii Aproniani illius avus, cui dicata est inscriptio sub annum CCCXLV. consulatus iste totos annos CL. praecesserit annum, quem illi consuli una cum Protogene assignavit Onuphrius,


page 196, image: s196

a vetusto lapide deceptus, uti videre est apud ipsum m Fastis ad annum CCCXCVII. Quid quod L. Turcius Secundus Consul dicitur tantum, non addito ordinarii titulo, ut consulem suffectum fuisse oporteat. Sic apud Gruterum pag. MLXXIX. Paetino et Aproniano Cos. qui itidem suffecti. Apronianum nomen videntur Asterii adscivisse, quod adoptione in Asteriam gentem ex Aproniâ transiverint, cujus nominis laudatur consul sub M. Aurelio Antonino Aug. unde. S. C. Apronianum. Apud Ammianum Marcellinum mentio variis fit locis Aproniani, praefecti urbis sub Juliano Caesare Aug. qui ea in dignitate usque ad Valentiniani tempora perstitit. Is apud Gruterum pag. DCXLVII. n° 6, 7. bis Turcius Apronianus appellatur, nullo addito praenomine, quod tamen Flavium fuisse colligas licet e codicis Theodosiani libro XIV. Tit. de Suariis, quo et inscriptiones Gruterianae jam a me designatae spectant, et quod Ammianus refert magnam huic Aproniano rei annonariae curam fuisse. Codicis autem Theodosiani lex cum incipiat, Imp. Julianus Aug. FL. Aproniano suo S. Jacobus Gothofredus, vir sane praeclarus, corrigendum censet, sed frustra, Imp. Fl. Julianus Aug. Aproniano suo S. cum Lucium potius praenomen Apronianis, quam Flavium, in usu fuisse contendat. Atqui Flavios etiam dictos Asterios ex alterius consulis praenomine, quod Diptychon Wilthemianum servavit, liquet, id vero in gratiam Imperatorum, quorum plerique Flavium nomen sub haec tempora adsciscebant, videntur fecisse: quemadmodum sub tempora florentis reip. liberti et clientes patronorum sibi vindicabant nomen. Neque enim persuadeor, ut credam Consulum ordinariorum alterum non Asterium, sed Astyrium dictum; quamvis Astyrii nomen ad posteriorem consulem Jaccbus Sirmondus, vir longe doctissimus, referri oportere censeat, ad priorem Wilthemius, quod in vetustis Chronici Idatiani, Marcellini comitis, Prosperi, aliorum codicibus modo hic modo ille Astyrius dicantur. Adde Eusebium Historiae Ecclesiasticae lib. VII. cap. 64. cui martyr ille, cujus festum a. d. III. Non. Mart. celebratur, quemque Senatorii ordinis ac regiae affinitatis virum primarium facit, dicitur [Gap desc: Greek words]. Sed aliter de eodem Nicephorus ac Martyrologia, quotquot usurpare his oculis vetusta nobis contigit. Quae etsi in nominibus propriis frequenter peccant, in Asterio nomine tamen sibi constant uno consensu, cum martyres illie praeter hunc alii etiam complures ita dicti occurrant. Nec infrequens mentio Episcopi Asterii in Collatione antiqua Catholicorum et Donatistarum sub Honorio Aug. habita apud Carthaginem. Exstant et Graeca Asterii opuscula. Natam autem hanc nominis differentiam e prava temporum illorum pronunciatione arbitror, E et I litteras confundente: I autem in [Gap desc: Greek words] mox degenerasse, quod ab Astyria Hispaniae regione nomen derivari opinarentur: Astyr enim pro Astur in marmoribus antiquis non raro occurrit. Sic apud Lucanum lib. IV. cum in vetustissimis membranis exaratum esset, Astyrii scrutator pallidus auri, Assyrii nunc perperam cirumfertur. Asturia enim auri fodinis olim insignita, non Assyria. In Martyrologiis antiquis passim Crisconius pro Cresconius, Mauritania, quae in nummis et lapidibus est Mauretania, Epictitus et Epititus pro Epicteto,


page 197, image: s197

Cornilianus, Arminia minor, Sotyr pro Soter, Apimia pro Apamea, Oecomini pro Oecumenii, Cicilius pro Caecilo: contra Elarus, Epolitus, Callenicus, Emelianus, Candedianus, Emereta, pro Hilarus, Hippolytus, Callinicus, Aemilianus, Candidianus, Emerita. In Asterio nomine tamen, quod dicebam, roties in iisdem martyrologiis occurrente, nil omnino, quod mireris, codices variant, cum tamen, ut vidimus, pronunciandi ratio plebeja locum illic ubique obtineat. Ceterum ad hunc ipsum Asterium, qui Maronianum recognovit codicem, referri oportere editionem Paschalis carminis Seduliani vel inde persuadeor ut credam, quod et hîc et illic praefixum Alterii epigramma legitur, unde liqueat poetices studia ab illo exculta fuisse. Sane in antiquissimis Sedulii membranis Rhemensibus haec legi testatur Sirmondus ad libri primi Ennodiani epistolam XXIV. Hoc opus Sedulius inter chartulas dispersum reliquit, quod recollectum adornatumque est a Turcio Rufio Asterio V. C. Consule Ordinario et patricio. Sive, ut Wilthemius in codice S. Albini invenit, ex Consule ordinario et patricio. quod ille mavult, quamquam e marmoribus antiquis probari possit viros consulares non tantum ipso consulatus sui anno, sed in omnem vitam dictos fuisse consules pro consularibus, aevo praesertim posteriore. Deinde sequebatur Asterii hoc epigramma ad Macedonium Abbatem, cui Sedulius et ipse dedicarat hoc opus:

Sume, sacer meritis, veracis dicta poetae,
Quae sine figmenti condita sunt vitio.
Quo caret alma fides, quo sancti gratia Christi,
Per quam justus ait talia Sedulius.
Asteriique tui semper meminisse jubeto,
Cujus ope et cura edita sunt populis.
Quem quamvis summi celebrent per saecula fasti,
Plus tamen ad meritum est, si viget ore tuo.

Caspar Barthius V. Cl. Adversariorum libro XII. cap. XIX. eosdem profert versus ex vetustissima, uti asseverat, scheda, inscriptionem autem sic exhibet, *** Quod recollectum, adunatum, atque ad omnem elegantiam divulgatum est a Turcio Russio (pro Rufio) Asterio Quinto ex consule ordinario atque patricio. Praeterea versu penultimo fastus pro fasti legebatur in iis membranis, uti et in codice S. Albini. Libro Barthiano si quid fidei habendum, Quinti praenominis fuerit noster Asterius, quamvis id loco alieno inculcatum illic apparet, quod codicis illius fidem nonnihil apud me elevavit. Nec desunt vetusti codices, qui veteris et novi Testamenti collationem, Sedulianis insertam poematis eidem Asterio vindicatum eunt, frustra, ut opinor. Porro occasionem nacti hîc non inopportunam componamus in transcursu litem, inter eruditos nostrae tempestatis, atque etiam veteres inter, qui de scriptoribus Ecclesiasticis sunt commentati, exortam, quorum nonnulli Sedulium floruisse sub Valentiniano secundo et Thedosio contendunt, Sigebertus ad aetatem refert Constantis et Constantii, alii complures, quos inter Gennadius in vetustis apud Sirmondum membranis, et Sirmondus eum Theodosio II. et Valentiniano III. faciunt coaetaneum.


page 198, image: s198

Sed de Theodosio majore verum est, quem versibus suis compellavit, ut Valentiniani consortem atque Orienti imperantem. Ab Asterio igitur, qui anno aerae Christianae CCCCXLIX. cum Protogene consulatum gessit, Sedulii carmina in lucem sunt emissa, non ab Praesidii collega, ut perperam inter alios vir summus Jacobus rebatur Usserius Armachanus: cum Gelasius Papa, qui biennio post supremum obiit diem, anno videlicet CCCCXCVI. Decreto LXX. Sedulium, ut celebrem poetam commendet, dist. XV. apud Gratianum, Venerabilis viri Sedulii Paschale opus, quod heroicis scripsit versibus, insigni laude proferimus. Laudat etiam Cassiodorus sub finem divinarum Lectionum. Quid quod Asterius, quando Sedulianum vulgavit poema, jam consulatu erat defunctus? Quid quod posterior Asterius, qui cum Praesidio consulatum gessit, Orientalis imperii consul videtur fuisse, Sedulius autem Latine scripsit in occidente, ubi consulatum gessit vetustior Asterius. Nec mirum videri debet ad Theodosium relatam operis sui dedicationem a Sedulio, quamvis in Oriente solo adhuc imperantem, cum idem Princeps litterarum longe amantissimus fuerit, ut Ausonius nos docet, qui lucubrationes suas poeticas eidem dedicavit. Ad vetustiorem quoque Asterium referri debet locus Sidonii Apollinaris libro VIII. Ep VI. qui solemnibus hujus consulis interfuisse sese adolescentem, aut potius puerum, testatur. Idatius in Chronico ad annum aerae Christianae CCCCXXVI. sub Honorio Aug. Wandali Suevorum obsidione dimissa instante Asterio Hispaniarum comite relicta Gallaecia ad Baeticam transiverint. Denuo ad annum CCCCXLII. Asterius dux utriusque militiae ad Hispanias missus. etsi Asturius illic legitur. ut forte Hispania prave enuntiando nomini Asteriorum originem dederit, dum Asturios suos et Asterios, Asturiae provinciae nimium memor, confundit. Certe Ildefonsus Asturium quendam, sive Austurium, Episcopum Toletanae sedis memorat, nisi et illic librarii peccaverunt. Videtur autem Asterius comes Hispaniarum et utriusque dux militiae nostri hujus aut pater, aut, quod malim, germanus fuisse, cujus inter titulos nec comitatus Hispaniarum nec utriusque militiae ducatus comparent, ut supra vidimus. Asterius autem Idatio laudatus generum habuit Merobaudem, sibi in Magisterio militiae utriusque successorem, studiis itidem poeticis, eodem teste Idalio, excultum.

EPISTOLA CLXXVII. THOM. REINESIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

EXhibeo nunc, quarum nuper me debitorem tibi fatebar, meas ad Petronium e Dalmatia [Gap desc: Greek words] subitarias, nec satio, scio, maturas; quibus addidi quaedam post subnata schedia; de utrisque censebis ut merentur; neque enim metuo obelos tuos, quin requiro. Peracerbum mihi accidit tam malae memoriae fuisse, ut cum primas ad te darem pro Ovidio, quem beneficio tuo e manu Graevii nostri dudum munus acceperam, gratias non egerim; id vero


page 199, image: s199

[Gap desc: Greek words] si nunc facio, ignosce quaeso, et nihilominus ratum habe. Gratulor autem Ovidio, quod deposito situ lautus et hilaris, tam nitidus, tam ornatus, per te incedat nunc; augustius beneficium tuum est, quam si vel e Ponto a Barbaris solemnibus codicillis in urbem eum revocasset imperator: gratulor etiam seculo; quin etiam tibi mentem hanc intentam studiis illis, quorum majestas cum pari utilitate amoenitateque contemtum sequius sentientium extinguit, et quae nisi via, quam institisti trivistique commentando, digne satis tractari nequeant. Sane pauci vident eum unum rectumque modum esse subveniendi bonis autoribus, eosque interpretandi rationem peroptimam. Saltem in vers. 296. VII. Metam. copia lectionum in manuser. te obruit, sic ut in vera eligenda defecisse videaris; eam vero Medicei et Vaticani libri exhibent: sed si in alteris diphthongum AE resolveris in vocales duas: in alteris O pro A, quod folenne librariis ut marmorariis scriptum cogites: exit enim quod solum verum et ab Ovidio est, Aetide. [Gap desc: Greek words] , et neglecta, ut fieri solet, diphthongo, [Gap desc: Greek words] , Colchis, Cytaeis, [Gap desc: Greek words] de Medea synonyma sunt. Et de Medea intellexit Ovidium Hyginus; nec dicendus errore tribuisse Medeae, quod Tethyi debuerit: certe Tethyos nullae hîc partes sunt, ut putabas. Apud Thetin quidem latuit prae Lycurgo Bacchus, teste Hom. Il. 7. Apollod. l. 3. Nonno Dionys. l. 20. et Phornuto: sed ab ea rogasse nutricibus suis vetulis juventam nullus eorum dicit. [Gap desc: Greek words] vero hoc Medeae fuit, ut in Aesone, ut in Pelia: cui cur interponeret Ovidius rem a Tethye gestam causa tibi dicenda fuerit; mihi nulla adparet. Confirmat haec, quae credere non potuisti, de Medea circa nutrices Bacchi Schol. Eurip. Medeae Argum. qui sic: [Gap desc: Greek words]. Aeschylum igitur autorem habuit Ovidius, et recte de Medea intelligitur, sive Aetida, quod in pluribus manuser. vidisti, sive Colchida, quod e glossemate irrepsisse puto, dixerit. Sed de his arbitrium tuum, tua existimatio valebit. Te, mi amicissime Heinsi, bene rem gerere et ex animi sententia vivere, erit mihi [Gap desc: Greek words] ; eoquete [Gap desc: Greek words] deo commendo. Scr. Lipsiae 7. Jul. stil. vet. Anno CICICCLXVI.

EPISTOLA CLXXVIII. THOM. REINESIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

NON refutabis, spero, candorem meum, quo te meritissimo tuo refero inter eos, a quibus me adjutum in colligendis Epigraphis fateri ad Posteritatem, pietatis et pudoris mei interest; nihil in eo mentiar, nec sum alioquin ad quamcunque fictionem, [Gap desc: Greek words] et magniloquentiam per naturam apous. Serio doleo eas, quas Gronovio nostro pro me submissas scribis, interversas esse: quas a Langermanno acceptas habeo, eas antequam abiret ad exteros


page 200, image: s00

communicabat Helmstadio; unam tantum Divionensem, cum Holmiae degeret. Fortassis jacturam, quam in tuis facere me in fatis fuit, pensavit Spanhemius; is Heidelberga hisce diebus; quas e Ligorii voluminibus excerptas scribit, ad quadraginta misit, inter quas quaedam sunt [Gap desc: Greek words]. Cujus generis tuas illas fuisse mones. Quoties Ill. Capelanum ad me praedicas, toties in novam spem erigor, ejus fideli cura, opera et efficacia a Rege Christianissimo impetrandorum sumtuum pro edendis illic meis; hîc enim uti frigent haec studia, ita manus, quibus sublevari vellent, [Gap desc: Greek words] , imo torpent. Valde equidem velim, dum a DEO datur mihi, lucem ista videre: terret enim, cum cogito, quid scriptis postumis fieri solerat. Turc. Ruff. Apron. Asterium, illum Poetarum studiosum, et Virgilii emendatorem, Consulem collega Protogene A. D. 449. esse non desinam credere ob id, quod Barthius in suis schedis reperit adpellari Quintum. Est enim ea scriptura a Librario inepto, qui e siglis V. C. fecit impertinens isthoc; et hoc vidit Barthius quoque. Neque igitur filium quendam ejus aut nepotem fingere opus habemus auctorem epigrammatis; Ipse Consul est, qui Sedulium novit, et qui Virgilium emendavit. Apronianum vero Virgilii Commentatorem vetustiorem nostro ab eoque diversum quendam esse existimare non licet: expresse enim Pompon. Sabinus, qui lectiones ejus subinde allegat, Ruffum Apronianum nominat Comm. ad I. Aen. extr. Dan. Gaitani ad Petrum Mannam epistola est in Edit. Virgil. Oporiniana A. 1544. in 8. Quomodo per penaces in epigr. COS. Asterii ferarum certamen intelligere possim, nondum me docuit Valesius. Quin si iste verus sensus esset, idem bis diceretur; nam vers. 5. 6. exprimit feras: ut in confesso sit non intellexisse eas antecedente disticho. Triplex spectaculum simul uno die adornavit Consul; idque satis clare patet e vers. 5. 7. 12. Sed quod scenam subitariam ex tabulis super Euripo extruxit, in qua ludi musici, tanquam in Odeo, exhiberentur, haec ad ipsa edita munera nihil attinet, nec numerum eorum auget; sed ad magnificentiam consulis, inusitata substructione populum delectantis et captantis famam referendum est: nimirum in circi nova scena ludi, in arena aurigae et ferae spectabantur. Ego etsi non sim tam prave amans mea, ut aliorum inventis locum praebere nolim, hîc tamen nescio, qua fiducia mei et plenitudine tenebo, quod habeo. In prologo epigrammatis vers. 5. legam, cujus et ad omnia. Patinus, Medici Paris. F. et ipse Medicus, ecquid tibi notus est? Destinavit ad me nuper, interprete D. Sponio Med. Lugd. suum ad Ursini de Familiis Commentarium speciosum. Videtur [Gap desc: Greek words] , eoque suspicor frigidum fore Sophos, si quod ab Antiquariis Gallis, popularibus suis, expectat. Marquardum Gudium Holsatum, cum quo aliquis usus mihi ante hoc decennium, dum Jenae degeret, magnam Inscriptionum copiam ex Italia adtulisse, et morari Hagae vestrae narrari memini; eoque Graevio nostro hoc dedi negotii, persuaderet homini, ut vel publicaret ipse, vel meis ad editionem accinctis eas sociaret; sed nihil adhuc profeci; non dubito tua auctoritate eum huc impelli posse; neque certe tuae amantissimae mei voluntati diffido. Habes epistolam verbosiorem fortasse, quam velles;


page 201, image: s01

quod tibi ita videri putabo, nisi mihi longiorem remiseris. Tua etiam longiuscula non me fatigavit, sed recreavit. B. V. Scr. Lipsiae XI. Aug. st. V. Anno CICICCLXVI.

EPISTOLA CLXXIX. NIC. HEINSIUS Thom. Reinesio. Lipsiam.

PLuribus te compellavi nuper admodum, idque pridie Eidus Quintiles, si recordor probe, Reinesi celeberrime, quas literas Langermanni nostri opera in manum tibi perlatas oportuit. Complectebantur illae cum alia, tum epigramma Asterii integrum, quod ille Codici Maroniano abs se castigato praefigi curarat, una cum Henrici Valesii viri doctissimi interpretamento. Nec multo post per tabellarios Germanicos tradebatur mihi fragmentum Petronii Dalmaticum, quod munus ad me pervenire voluisti, observationibus abs te illustratum eruditionis reconditae plenissimis, quas ego non tantum plurima perlegi cum voluptate, sed etiam quae addideras ex scriniis tuis [Gap desc: Greek words] Scheffero perlegenda commisi, quem nova fabularum Phaedri editio juris publici propediem facienda occupatum nunc habet, uti ex epistola ejus, si quid auguror, uberius cognosces, quam ille proximis diebus curandam mihi concredebat. Equidem, quid pro tam praestanti munere a me reponatur tibi, vir summe, ninil nunc omnino eil in promptu, praeter libellum poematum meorum nuper luce publica donatum a bibliopolis nostratibus, me et absente et in publicis negotiis cogitatione tota defixo: ut cum venia evolvendus sit tibi, si tantum temporis ab aliis occupationibus vacui habebis tamen, quod meis frivolis sine tuo ac publico incommodo elargiri possis. Libelli exemplar Langermannus ad te curabit, simul ejus copiam ab Elzeviriis Amstelaedamensibus, quod propediem foreaut jam factum esse confido, obtinebit. Observata ad Petronium tua salivam mihi denuo moverunt ac desiderium illorum, quae complura in pluteis librariis adfecta possides et elucubrata, luci haudquaquam invidenda. Ea ni proferre quamprimum festinas ipse, metus est maximus, ne te nobis erepto, blattis tineisque pabulum relinquantur. Habes Variarum Lectionum libros reliquos, habes alia haud pauca, quae publico permitti possunt ac debent, dum majori veterum inscriptionum operi typographum circumspicis. Da, quaeso, hoc meis preeibus, da tuae gloriae, quam felicissimis auspiciis longe lateque splendidam jam consecutus es. De Aetide quod ad Nasonem meum observasti, habui profecto acceptissimum, et enixe contendo atque adhortor, ut si plura forsan ad elegantissimum scriptorem, at turpiter etiamnum mendis inquinatum, annotasti, ut fecisse te non dubito, eorum copiam ac sacultatem mihi facias, quae curis a me secundis mox adornandis inserantur. In observatione tua, permittes enim, ut spero, hanc mihi libertatem, unicum est quod me moretur ac suspensum teneat, ne sententiae tuae totus accedam.


page 202, image: s02

Aeetae nomen cum apud poetas veteres tam Graecos quam Latinos frequentissimum occurrat, hos praesertim, qui argumenti Argonautici scripta publicarunt, non recordor alibi in illorum operibus [Gap desc: Greek words] pro [Gap desc: Greek words] , correpta vocali littera prima, quae ex dipthongo sit progenerata, exstare exempla, si in promtu sunt, haud dubie vicisti. Faveo Interim eruditissimae observationi, ac veram unice cupio. Ad Valerium Flaccum quae jam pridem parata habeo, dum inspicio forte nuper, occurrebat locus ille libro III. vers. 523. ubi Nymphas Hylae raptrices destribit; Et manicae virides, et stricta myrtus avena. quem versum fateor a me non intelligi, aut capi: quis enim locus hîc myrto? quid stricta illa sibi vult avena? Tu id me docebis, aut nemo. Vale, vir eximie, et ut hactenus me tui nominis longe studiosissimum amore tuo dignari perge. Exarabam Holmiae Suecorum CICICCLXVI. a. d. XVIII. Kal. Septembr.

EPISTOLA CLXXX. THOM. REINESIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

CAndidum vero diem istum et prorsus laetabilem, qui me tibi copulavit! Ita multa e tuis ad me solatia mihi nascuntur, et solida delectatio simul, cum amoris tui radiis foveri et literatis fabulis pasci me sentio. Sane utrimque abs te mihi satisfactum; et utriusque beneficii, cum ad tuas quotidie respicio, continua fruitio mihi; memoria autem erit sempiterna. Pro Petronianis non expectem [Gap desc: Greek words] aliud, sufficit mihi judicium tuum, quo ornare ea voluisti, unius contra omnium; saltem dubito, si mereantur; fortassis enim adfectus, [Gap desc: Greek words] , praevaluit rationi. Restat in iisdem unum alterumque, cujus ignorantia me torquet; usque adeo nihil est in Antiquitate, quod non admirer, et scrutatu ac cognitione indignum existimem. Quis istud de lingua canina pag. 14. mihi interpretabitur? Tractum, puto, est de trivio, e vulgari [Gap desc: Greek words] et populari superstitione; fortassis etiam dictum joco, cujus origo ignara nobis. Aetida dixisse Poetam Latinum, quam Graecus [Gap desc: Greek words] , apud me non est dubium, cum et consuetudo Latinorum, qua diphthongos in simplices, longas in breves mutant; exempla adnumerare taediosum sit; et licentia, qua Poeta maxime uti potuit, hoc persuadeant. Haec vero tanta fuit, ut etiam, in nominibus propriis praesertim, consonantes elidere sibi sumserint: hinc Baternae pro Basternis. Quod autem in eo ipso vocabula Aetes exemplum me poscis, aliquanto iniquius videtur. Si enim in aliis fecere, cur in hoc non fecerint, causa nulla est: etsi qui fecerint et ubi, ego hodie nesciam. Fortassis loca, ubi fecere, per descriptores corrupta sunt, qui usitatius notiusque sibi substituerint; et utrumque [Gap desc: Greek words] rectum esse ignorarint. Quin, si tantum abhorres istud Aetide, legas licet, petit hos Aeetida munus. Ignorantia constructionis rarioris verbi cum duobus Accusativis,


page 203, image: s03

peperit librariis [Gap desc: Greek words] a, ab: unde etiam factum est, ut terminationem casus sexti omnes Codd. conservent; nullus quarti. Quicquid tamen horum sit, satis, puto, feci liquidum, [Gap desc: Greek words] Tethye, quod tibi placuit, non posse tolerari. De versu Val. Flacci nihil curasse tot editores, miror sane: quid in eo intellexerint, divinare nequeo; usque adeo sensum nullum exhibet. Corrector sciolus temere intrusit [Gap desc: Greek words] , cum, quod scripserat Poeta, corytus, non caperet; addidit, ut consentirent suo facinori reliqua, et dissyllabum suppositum pro trisyllabo non offenderet vel luxaret versum, ingeniosam nequitiam, ordinem verborum, quem divinus Poetae calamus struxerat, pervertendo. Nos Valerio, omissis hisce spuriis, sua restituamus, et legamus post haec,

Et virides manicae, et stricta corytus habena:

Quo nihil verius. Inter arma Nympharum arcus et pharetra loro adstricta sive lumbo sive humero: ea corytus; quem accipere potuit e Statii X. Theb nisi potius huic ipse tradidit. [Gap desc: Greek words] Suidae, [Gap desc: Greek words] Varino. Cl. Schefferum meis verbis peramanter salutari velim; aliud nunc non erat. Videtur, quod boni cordatique viri est, dissensum meum circa Petroniana aequo animo ferre; mallem autem monuisset libere, si qua offendi. Esse enim hoc neque a me alionum puto. Bene Vale, vir Amplissime, et me nominis tui longe studiosissimum amore porro dignare. Scr. Lipsiae Kal. Oct. st. vet. CICICCLXVI.

EPISTOLA CLXXXI. NIC. HEINSIUS Thom. Reinesio. Lipsiam.

MArmora illa vetusta, quae Gronovio suggessi ex Italia jam olim communicanda tecum, numero septena, meo aere compararam in urbe, mox naufragio, dum in patriam mittuntur, cum aliis antiquitatibus haud contemnendae rei, absumta: quorum exemplaria tamen a Luca Langermanno accepisse potuisti, clarissime et summe vir. Monet enim ille per nuperas suas, quicquid inscriptionum antiquarum in scriniis suis reppererit, id omne tuae potestatis jam esse factum. Unum ex illis marmor en tibi, possunt et reliqua mitti, si nec dum alia via ad te pervenerunt. [Note: Vide Reines. clas. XVI. Insc. 33 et Epistol. Heinsii ad Gronovium CCXL.] HIC EST SEPULTA PACILIA. SOSPITA. PIA. PROBA. BONIS. PROBATA. SUMMA. QUAE VIXIT. FEDE QUI BENE. COGNORINT. COGNITAM. BENE EXISTUMANT. HAVE. ET. VALE. QUAE, OPTAS EVENIANT. TIBI. ET. TUIS. L. AQUILLIUS. FAUSTUS. DE. SUO FECIT. Addo et aliud, quod acceptum refero V. C. Camillo Peregrino Capuano, Capuae repertum, ut asseverabat ipse. UNA. DIES ADIMIT CRUDELI. CLADE PEREMPTAS, QUIS ARA HAEC. (puto posita est) POSITAS.


page 204, image: s04

POENA. HOMINIS. MISERI. FILIA. NAMQUE. PERIT. PERIIT. ET MATER. EUNDEM DESERIT. ILLA. PATREM. DESERIT. ISTA VIRUM. En tertium quoque apud Carthusiam sive thermas Diocletianas Anno CICICCLII. circiter repertum, quod Christophorus Puteanus, Petri et Jacobi frater natu maximus, rei Carthusianorum vicarius Generalis, mihi tradebat.

[Note: Vid. Reines. XVII. Clas. Insc 175.] D. M. QUICUMQUE ES PUERO LACRYMAS EFFUNDE, VIATOR. BIS TULIT HIC SENOS PRIMEVI GERMINIS ANNOS, DELICIUMQUE FUIT DOMINI, SPES GRATA PARENTUM, QUOS MALE DESERUIT LONGO POST FATA DOLORI, NOVERAT HIC DOCTA FABRICARE MONILIA DEXTRA, ET MOLLE IN VARIAS AURUM DISPONERE GEMMAS. NOMEN ERAT PUERO PAGUS, AT NUNC FUNUS ACERBUM ET CINIS IN TUMULIS JACET, ET SINE NOMINE CORPUS. QUI. VIXIT. ANNIS. XII. MENSIBUS VIIII. DIEBUSXIII. HO. VIII. Complures inscriptiones collegi ex libro XXXIV. Antiquitatum Pyrhi Ligorii inedito, quem Cardinalis Franciscus Barberinus possidebat, sed illae haud dubie jam sint insertae illi operi, quod Cardinalis ipse publico jam pridem parat. Nescio an videris Julii Caesaris Capacii Antiquitates Neapolitanas. Idem similis argumenri commentarium vernaculo sermone dedit in publicum, cui titulus il forestiero, inde excerpsi duo marmora, quae vides.

[Note: Vide Reines. Clas. XIV. Insc. 105.] INJICE. SI PIETAS. USQUAM. EST. SUSPIRIA. ET IMPLE. MECUM. HOSPES LACRIMIS. MARMORIS. HOC. VACUUM. NAM. FORMAE. EXEMPLUM. PERIIT. CUM. OBIIT. MEA. LYDA. QUAM. PERIERE. HOMINES. VEL. PERIERE. DEI.

[Note: Vid. Reines. Cl. XVIII. Insc. LI. legitur et in Catalectis Pithoci pag. 140. et inter Catalecta Petroniana. Gruterus vero retulit inter spuria pag. XVII.] VERNA. MEAS. O. MI VERNA QUIS AH QUIS AB AURA. TE. IN TENEBRAS. RAPUIT PERDITUS. EN. MORERER. NI TECUM ASSIDUE LOQUERER. NI SAEPE JOCANDO FALLERER. HINC. DUM TE CONTINUO. ASPICIO SEMPER. ERO TECUM ETSI ME SOPOR OCCUPAT UMBRAM. TE UMBRA PETAM ERGO. UMQUAM. NE. METUE. ABS. TE. ABEAM.

Sed de his alibi erit agendum. Inveniuntur et nonnumquam tesserae quadratae eburnae, spectaculis, ut creditur, inservientes. Cujus generis nonnullas est videre in Tomasini de Tesseris hospitalitatis commentario, et, si probe recordor, in Casalii antiquitatibus Romanis, quales et apud me exstant cum hac inscriptione, [Note: Vid. Reines. Cl. V. Insc. LXII. et sequentem Insc. LXI.] PILODAMUS JULI SP. A. D. III. KAL. FEB. M. VAL. CN. DO. Aliam vidi in dialogo Antonii Augustini de nummis antiquis


page 205, image: s05

Italicae editionis, quae tabulis numismatum aereis est insignita. PETILLI. SP. ID. NOV. C. JUL. M. AEM. RUFIO. Aliam Florentiae vidi et descripsi, sed schedae illae nunc non sunt in promtu. et hoc fortassis praeter institutum. Si onere molestissimo publici muneris detur aliquando desungi, de Roma denuo adeunda spem non est quod omnem prorsus deponam. De Barberinis inscriptionibus quid sperandum sit, tunc certius te potero docere. De Aproniano et penaces vocabulo, quae suggessisti, habui longe gratistima. L. Turcii Aproniani Asterii mentionem fieri video in veteri columna temporis Diocletiani, in antiquitatibus ineditis: Pyrrhi Ligorii IMPP. CAESS. VALERIO. DIOCLETIANO. ET AURELIO. VALERIO MAXIMIANO PIIS. FELICIB. SEMPER AUGG. ET. FLAVIO VALERIO CONSTANTIO GALERIO VAL. MAXIMIANO .......... ROM. CXCL. CURANTE TURCIO APRONIANO V. C. PRAEF. URB. FIL. ASTERIO. CORR. FLAM. ET. PICENI. Cujus et ad omnia ego quoque in ora Codicis mei annotaram. cum Patino haud dubie mihi intercessit necessitudo: vir est amoeni et dicacis ingenii, quique simultates cum societatis Jesu Theologis haud perfunctorias exercebat: Filium non nisi ex fama et scriptis notum nabeo. Misit et ad me exemplaria Romanarum Fulvii Ursini Familiarum, in quibus publico restituendis minus festinasset vellem. Suppeditari enim ex Musaeo meo atque aliunde complura poterant, quae ornamenti haud parum isti Commentario attulissent. Nunc in edendis Briennii Comitis nummis dicitur occupari. Numisma, quod Nasonis nomen solum prae se fert, in ordinem Axiae gentis redegit, quasi sola gens ista eo cognimine sit usa. Gudius ipse magnam marmorum vetustorum copiam abs se in Italica peregrinatione collectam ad me jam pridem perscripsit. Sed post reditum ad Belgas nostros nil litterarum ab illo accepi. Hortarer alioquin illum, ut tecum thesaurum istum communicaret, quod nunc omnium optime per Graevium fiet. Poematum meorum exemplar jam accepisti, credo, curante Langermanno. Proxime agebam tecum de loco uno alteroque Valerii Flacci, ac simul grates referebam pro Petronii Fragmento eruditissimis abs te animadversis illustrato. De Valerio saepe mihi visum est mirum, in vetustis codicibus tot illi nomina assignari. Flaccum Martialis et Quintilianus vocant, ut credibile sit C Valerium Flaccum fuisse nuncupatum. Unde igitur ista Setinus Balbus? si et illa ad Valerium nostrum spectant, Balbus potius, quam Flaccus esset, dicendus. Exime, quaeso, qui potes, hunc tu mihi scrupulum, vir eximie; et festinatae scriptioni benigniter ignosce. Exarabam Holmiae Suecor. CICICCLXVI. a. d. V. Eid. Octobr.


page 206, image: s06

EPISTOLA CLXXXII. THOM. REINESIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

ANnuit tandem desiderio meo virorum optimus Langermannus, uti suspicor, a te quoque summonitus, et apographa Inscriptionum in peregrinatione Italica Gallicaque collectarum mihi credidit: a quibus quam adjutus sim ad integrandas eas, quas Lambecius ab Holstenio acceptas mutilas miserat, dici non potest. Quo consilio illi lacinias eas et paucas tantum [Gap desc: Greek words] ex epigraphis decerptas exhibere potius, quam integras voluerint, divinare nequeo. Male meriti sunt de hoc pulcerrimo genere Antiquitatis, qui vel dederunt mancas, omissis quae vel legere ipsi non poterant, vet legere posteros nolebant, homines praeposteri: Nec melius illi, qui vel compactis duabus tribusve in unum, temporum, rerum et personarum historiam foedant turbantque, vel diremtis, quae cohaerebant, seorsimque traditis utraque reddunt ignota, obscura, et inutilia cognitioni, quaeque cum multo labore tandem restituere et coartuare necesse est. Alterum ex his peccavit descriptor lapidis Fani Fortunae, quem mecum communicas. Sunt enim revera duo diversi, eodem tamen loco reperti, diversorumque temporum: et ille quidem de Dioclet. Aug. et Collegis: hic de Asterio, quem Correctorem Flaminiae et Piceni fuisse Impp. Val. et Val. e legibus Cod. Theod. ostendo in Eponym. Et recte igitur Gruterus velut distinetos producit; illum quidem pag. CCLXXIX. hunc pag. CLXV. Gudius paucas quasdam submisit, faciente amico; reliquas visus premere. spes in Graevio mihi aliquas esse exprocaturum. Tesseras literatas novem, annos intra 690. et 759. signantes jam dum habeo; tuarum altera de Julio Philodamo ad Annum U. 702. altera de Petillio Raffione, ad Annum 708. pertinet. Capacium, de quo mones, ut et civem ejus Joh. Ant. Summonte, qui Neapolitana stilo populari condidit, evolvi dudum. Exemplar Poematum tuorum rite ad me curavit Langermannus: Italica, quae Conr. Hondemannus, hodie inter Consiliarios in aula Elector. Dresdensi, qui te Patavii nosse ajebat, ante decennium inde asportaverat, placuerunt; sed haec quia pluscula, et velut ia theatro [Gap desc: Greek words] hujus aetatis non ita notos in vulgus nostrum exhibent, perplacent. Circa [Gap desc: Greek words] de L. Valeri, Argonauticôn [Gap desc: Greek words] scriptoris, duplici cognomento imprimis videndum est, quale id sit et quorum. Noti sunn Grammaticorum, claustralium etiam magistrorum, et librariorum sciolorum artes, quam in talibus, indigitamentis circa scriptores veteres nugari consueverint. Eosdem ludos super Valerio fecisse existimabo, dum indubius de Balbi cognomento e veteribus testis sistatur. Rem enim maxime suspectam reddit cognomen [Gap desc: Greek words] ei impositum geminum fuisse, ac si eundem Capitonem Labeonem adpelles: quod moribus Romanis absonat. E Cicerone A. Terentius Varro Muraena: itemque C. Marcius Figulus Thermus noti sunt, in quibus cognomen illud adoptionem in Familiam


page 207, image: s07

Terentiam, et Marciam, hoc natales utriusque Liciniam et Minuciam dobis indicat. Flaccum et Balbum, si simul fuerunt in L. Valerio (hoc enim [Gap desc: Greek words] est et [Gap desc: Greek words] ,) an eodem modo interpretari poterimus, ut natus e Balborum Valeriorum familia in Flaccorum Valeriorum domum adoptione transiisse putetur; sed manet tamen quaestio, an e Valeriis quidam aliquando Balbus fuerit. mihi quidem nondum repertus est: solum Balbinum in Valeriis COS. Anno U. 1007. ex 8. MCI. L. Valerium L. F. Cl. Poplicium Balbinum Maximum notovi. Unde [Gap desc: Greek words] satius esse puto, quam liquido sive adfirmare e praescriptione Codicum [Gap desc: Greek words] incertique aevi, sive negare, dum uti dicebam, certior nobis indicina ab incorrupta antiquitate venerit. Idem Valerius, etsi Patavinus fuisse constanter adferatur, Setinus quoque esse potuit; nimirum in altera civis [Gap desc: Greek words] , vel etiam [Gap desc: Greek words] , in altera [Gap desc: Greek words] vel [Gap desc: Greek words] , quod de Viris illustribus aliis pariter scimus. Haec nunc potui. Dominus JESUS te servet, vir Amplissime, et inter novi anni processum renovet tibi gaudia mille. Lips. Terminalib. Christianis Anno CICICCLXVI.

EPISTOLA CLXXXIII. J. FR. GRONOVIUS Thom. Reinesio. Daventriam.

LIteras tuas, Reinesi maxime, recte ad me curavit frater. Librum ad primam occasionem expecto, et acceptum statim devorabo. Graevium nostrum, quod hîc posuit temporis, non ineleganter traduxisse, et perpetuos hujus peregrinationis fructus habiturum opinor. Eorum duntaxat, quae mei juris sunt, nihil, quod sciam, in hunc diem desiderat, nec est ullus congressus noster, cui lcgitima velut accessio non sit grata recordatio tui. Adeo et ille in te colendo paternam sibi constituit sanctitatem, et ego hanc pietatem ejus provocare gaudeo, nec jucundius ullum aut habeo aut praesto acroama, quam meritissimas tuas laudes. Nam quum te semper, ex quo novisse potui, fecerim plurimi, te unum adspecto, in te solo acquiesco, tibi, qui velut deluvio aut pestilentia absumtarum literarum unus exemplum manes, Nestoris vivacem situm precor. Qui paulo ante florebam et superbiebam, si quando in Batavos me contulissem, diripiebar amicitiis et hospitiis summorum virorum, nunc relictus et desertus, et non modo principibus eruditionis, sed ipsi eruditioni superstes, velut totidem circa me fulminibus jactis, attonitus, quibus in locis renatae Athenae, et resonare ipse Helicon videbatur, subito mutis, vastis, inanibus, horridis aegrum spiritum traho. Nam, ne nescias, quos tu Philemonas et Roscios propediem in scenam venturos putabas, rebus et ipsi humanis vale dixerunt et plaudere. Salmafium dico in aquis Spadanis febri expugnatum, et ad Trajectum Mosae humatum, ac Zuerium domi tabe confectum, quanta funera, si alter paulo moderatior ac civilior, alter constantior in bonis propositis, in quae interdum incidebat, fuissent! Nunc fuerunt, ille impotentia


page 208, image: s08

fecit, hic vanitate, ut perpauci, qui familiarius noverunt homines, his mortibus ut decebat, afficiantur. Alterum praemortuum jam literis, et ab aliquot annis nihil praeter maledicta ac bilem vomuisse, alterum literas nunquam serio tetigisse, apud imperitos adolescentes, et homines barbariem Politicorum nomine dissimulantes sese venditare gnarum, et id unum agentem, ut his placeret, interpretantur, ut leviorem etiam faciant publicae calamitatis dolorem. Quidquid sentiunt tamen, Lugdunum habet, cur in longum tempus lugubria non deponat. Verum alterius, meritis nomen, alterius merito majus erat: etiam quum cessarent, qui adibant vel tralatitii sermonis gratia, ab altero doctiores discedebant, ab altero discedere tantum sibi videbantur; denique imago et species ingens, etiam postquam res non numerosa ac propemodum evanida. Interim illa literarum gloria, quam Janus Douza, cujus nunc primum beneficium intelligitur, ibi pepigerat plantaveratque, cum his mortibus ab stirpe interiit: nam alter ille Phoenix ingenii, mente prae senio labascente, Scriverius oculis pedibusque captus, superstites sibi sunt. Nicolaus noster urbem patriam non amat, nec ab ea intelligitur. Crioceroti successerunt viri, per quos Suoceros crevit, et comparatione jam magnus est. Nihil igitur tu hîc generosum in litteris nostris, imo ne ingenuum quidem aut liberale exspectes. Ego vero, jam dudum hunc casum praevidi. Casaubonum cum post Scaligeri mortem pescussione, ut sic dicam, digitorum possent habere, excluserunt illi maxime aemuli, quos ille fidissimos sibi putabat; ut nuper Bochartum. Vossium, Meursium expulerunt, ipsi discipulum nullum aut sectatorem aut clientem bonum fecerunt, nec cuiquam de vera studiorum via fidele consilium dederunt, ut soli saperent: ea studia, quibus ad famam pervenerunt, palam contemnentes, et ingenia, quae fovendo ad frugem perduci potuissent, aut deterrentes, aut supprimentes, et ubique postponentes: inter se vero non muliebribus tantum animis invicem obtrectantes, sed identidem gladiatoria desperatione concurrentes, et vulgo hanc opinionem ingenerantes, sanctum illud literarum nomen ad animi emendationem et vitae iter dirigendum nihil omnino prodesse. Sic quasi terrigenae Jasonii aut Cadmei, inter intestinae discordiae bella sparsi consumtique, sine semine, sine posteritate interciderunt. Quae quis non moereat? quis fando studiorum amans temperet a lacrimis? Praesertim quum intra breve tempus et Gallia Petavium, Rigaltium, Sirmondum, Petitum, Gothofredum, Magnosque et liberalissimosque Maecenates, Monteschallum Tholosatem Episcopum, Memmium Avaltiae comitem, Fabricium Peirescium et Sarravium Senatores, Puteanorum fratrum alterum amiserit. Seculum plane novum ordiri videmur, idque bene barbarum, nec spem habeo, nisi si quos absque magistro deus et suus genius ad meliora verterit, aut quam ipse facio in meis auditoribus, quibus quum nihil praeter vetera et optimi aevi proponam, subinde video excitari aliquem, qui persequi ac producere velit, quae a nobis elementa accepit. Suetonium quibusdam cum maxime privatis scholis recito, in ejus Tiberio (ne habeas a me totus [Gap desc: Greek words] ) cap. 24. videbar nuper in ipsa contentione interpretandi.


page 209, image: s09

emendare loccum. Principatum quamvis neque occupare confestim, neque agere dubitasset, et statione militum, hoc est, vi et specie dominationis, adsumta, diu tamen recusavit impudentissimo animo. scio os probum Pompeji, animum inverecundum. Sed scribendum censeo, impudentissimo mimo, quia nempe manifestum erat, et ab omnibus intelligebatur. Et scis hoc verbo delectari Suetonium, Octav. 99. Calig. 45. Oth. 3. Eodem Tiber, cap. 45. nec quemquam amplius pati constantissime recusantem. intelligis rem non valde honestam, nec volentem dicendum erat, aut nec patientem; ergo et recusantem. Quidam amicus ex aliis Germaniae partibus nuper falso nos delectavit gaudio editi posterioris Adversariorum tomi, cum justo stupidae arrogantiae titulo, et jam gratulabar Graevio nostro ostentatam occasionem tantam scribendi, si vellet olim, et quae iste curva fecit, corrigendi: nam ut ipse correxerat priora, quamquam homini favi semper et peperci, nisi in deterius, non exspecto. Nunc vidi ex tuis non tam laetas istic res esse. Cupio enim prodire, nec dubito, quin et persaepe aliquid boni repererit. Heinsius et Vossius apparent maximae Reginae, cui ut invisos illos faceret et superos et Acheronta movet ille, quem lugemus. Mela nunc vereor ne in spongiam incumbat, sola aemulatione susceptus. de Militia et Gallorum Scythicis originibus paucae paginae sunt impressae, sed vix puto ex schedis perfici posse, quando uterque, ut nascebantur, operis dabant. Jam me quoque taedet loquacissimae epistolae, quam utinam sic punires, ut me obruere velles etiam copiosiori. Vale, unicum decus, et praesidium litterarum, et me ama. Daventriae a. d. IX. Kal. Decem. CICICCLIII.

EPISTOLA CLXXXIV. JOH. ANDR. BOSIUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

JAmdudum tibi, vir Summe, et debeo plurimum, et debere me agnosco ac professes sum, cum ob erudita scripta tua, quibus plurimum adjutum me, praesertim in altera mea Nepotis editione, quae jam sub praelo sudat, sentio; tum quod tam prompte ac sollicite nostra in Josephum studia conatusque optimo atque eruditissimo Bigotio commendare voluisti. Nam id pridem communis amicus noster Cl. Schefferus mihi, nec semel, significavit. Quare meum erat statim ea caussa gratias tibi, quantas illa singularis benevolentia tua merebatur, persolvere. Sed partim occasio defuit, qua commode litterae meae ad te perferri possent: partim exspectandum duxi, quid responsi a Bigotio ferres. Nunc postquam primo e litteris Amplissimi Langermanni ad III. Conringium nostrum, dein et e tuismet ad Reinesium [Gap desc: Greek words] paullo ante obitum illius exaratis (quarum exemplum nuper demum Suecus quidam Lipsia ad me misit) quam promte ac humaniter excerpta sua mihi offerat Bigotius, intellexi; merito sum veritus, ne, si diutius silerem, ingrati hominis notam apud te incurrerem: praesertim cum ad te scribendi facultatem ipsemet praebuisses. Itaque


page 210, image: s10

hoc primum quanto maximo possum opere te rogo atque obsecro, ne moram hanc aegre feras. Proximum erat, ut gratias tibi ob tantum beneficium agerem. Sed verba non invenio, quibus aequare magnitudinem illius possim. Sive enim te considerem, sponte nec rogatus a me id exhibuisti: sive me, in ignotum et nulla re de te meritum id contulisti: sive denique ipsum, tam ingens est, ut majori me afficere vix queas. Quid enim non exspectem ego, vel potius Josephus noster, a Bigotio, viro ea eruditione, ut in hoc genere doctriuae paucos inveniat pares, superiorem fortasse neminem? Suffecerit igitur id unum in praesenti dixisse, me ob singulare hoc benesicium aeternum tibi obstrictum esse. Si quid praeterea tuis meritis dignum nostra baltuties potest, id olim publice exequetur, quando Josephus noster prodierit. Interea si quo officii genere te vicissim demereri possum, nihil eorum omittam, quae in manu mea sunt posita. Significa modo, vir Maxime, siquid est, in quo opera mea uti possis. Caeterum quando coepisti de Josepho bene mereri, da, quaeso, operam, ut reapse nobis obtineas, quae doctissimus Bigotius communicaturum se nobiscum recepit. Desidero autem non modo varias ex optimis Codicibus Italicis excerptas, sed illius etiam conjecturas annotationesque. Addentur nostris vel seorsim, vel aliis permixtae, prout ipse voluerit, laudato ubique candide earum auctore. Quod etiam aliorum notis facturus sum, si qui sunt, qui suas ad me destinare voluerint. Non dubito, et te, vir eruditissime, servare doctas in hunc scriptorem conjecturas, quibus si potiri queam, magno pariter beneficio censerem. Bigotiana commode, ut opinor, mitti possent ad Cl. Boeclerum: inde ad me. Quippe, ni fallor, frequentes inter eos litterae commeant. Scriberem ipse an Bigotium, sed nescio, ubi locorum nunc agat. Faxo tamen, cum primum id cognovero. Si Parisiis viveret, sua tradere posset civi meo Friderico Brummero, ad quem maxima pars bibliothecae Reinesiana pervenit. Is nunc ibi apud D. Mentelium degit. Sed desino gravissimas occupationes tuas morari. Vale, vir Summe bono patriae et rei litterariae quam diutissime, et mihi meisque studiis favere perge. Scribebam Jenae Thuringorum, a. d. V. Eid. Mai. Anno Christi, CICICCLXVII. Si responso me dignari occupationes tuae permiserint, commode id destinabitur Hamburgum ad Amplissimum virum Lucam Langermannum. Inde ego per amicum petam.

EPISTOLA CLXXXV. CHRIST. DAUMIUS Nic. Heinsio. Hagam.

AUdaciae meae, ignotissimi forte tibi, ad te, Nobiliss. et Ampliss. vir, scribendi, comiter ignoscas iterum iterumque rogo. Illubens sane occupationibus tuis gravissimis, vel publico vel privatis etiam Musis debitis, qui eas tum Reip. tum cruditis quibusvis immane quantum commodas, inconditis


page 211, image: s11

et subitis hisce meis interstrepo. Cogor tamen quasi id facere, dum amico cuidam meo, quae valde rogavit, denegare non sustineo. Est is Clariss. vir, Johannes Gebhardus, Professor et Bibliothecarius Uratislaviensis, qui cum Prudentium tuum cum MSto Rhedigeriano contulisset, verecundatus fuit ipsas has varias ad te mittere, commodissimum ratus, si me interprete ad Excell. Graevium nostrum curarentur; unde porro rectius ad te irent. Obsecutus ergo voluntati Amici, malui pudore posito injurius intuas, quas dixi, sanctiores curas fieri, quam homini amico, nec parum de me merito, negare vel tantillum. Mitto ergo, cum iis, quae adjecit, qualescunque eae tandem sint, et ut forte parum conferant tum leviculae, tum maximam partem aliorum codicum ope jam praeoccupatae, certe poterant visae desiderium eximere membranes inspiciendi ipsas, spe potioris alicujus lectionis exinde eruendae. Addidi pari aleae jactu et Varias Psychomachiae Aug. Vindel. olim editae, quam ipsus contuli. Atque utinam pluribus, si tanti, aut potioribus gratificari licuisset. Sunt quidem apud me Editiones diversae Prudentii, manu Barthiana passim conscriptae, quarum Notis carere te aequo posse animo arbitror. Quod si tamen volenti tibi foret, eas a capite ad calcem quales quales hinc inde descriptas tecum, vir Nobiliss. communes facturus essem, modo vel mico nutu id significetur. Quales vero tandem sint, speciminis gratia, e plurimis pauculas saltem, sine dilectu, excerpam. Ad V. Cath vers. 125. Sunt et Spiritibus. ] haec dicit ut Poeta, non statuit ut Doctor. Es sic alia alibi. Ad X. Cathem. vers. 87. L. Quam nocte ex vulnere tristi. Ad Hymn. Laurentii vers. 119. L. arcam Wowerius ad Sidon. 152. male. Ibid vers 118. aenigmatum ] [Gap desc: Greek words] , nummorum Caesaris figura signatorum. Meurs. Animadv. Miscell. lib. I. cap. 10. Ib. vers. 456. L. Julia Caecitas. Hoc est; stirps Aeneae. Val. Flacc. Phrygios prius indignatus Julos. Juli posteritatem in Caesaribus. In Laud. XVIII. Mart. Caesar. Aug. 195. L. ut absolvant retinac. Hym. Fructuos. vers. 66. L. affremti voluptas. Alias incompositus est sermo. Pass. Cypr. 90. F. Uncticultor. vers 94. L. hostis ut deorum. Romano vers. 52. Romanus heros acris exc. Ib. 440. L. Mox uniformis Aug. Trin. Vel Mox aequiformis. Hamart. vers. 405. L. Idololatris, [Gap desc: Greek words] , scribit et Meursius Crit. Arnob. l. 6. cap. 3. Ex paucis his de reliquis judicium faciendum, quae tamen magis explicant Autorem, quam corrigunt. Versus Aviti inter testimonia de Prudentio spurii sunt partim, et a Joh. Gagneio interpolate, uti patet ex Operum Aviti Sirmondiana editione, et primis Argentinensi ac Coloniensi. Hos rogo in subsequenti editione tollas, genuinis ex Sirmondiana substitutis, quae utinam in vestro Belgio, ut exemplis potiremur, recudatur. Adjiciam et nisi grave est, quae legenti Ovidium praestantissimae omnium tuae editionis inciderunt; explodenda omnino, si malo talo steterint. Nec enim mea Suffenus amo, sed saltem subjicio acrius perpensuro ad tertiam editionem, non semel id jussus a nostro Graevio. Sed tenuitatis meae mihi conscius, vix tandem id mihi persuasi. In Epist. Heroid. 14. vers. 18. Nescio an non malis nunc cum Naugerio legere praepedit orsa. orsa dextrae, i. e. scriptionem. Volunt id seqentia. Epist. 17. 228. Unde petam fratres. Forte melius Fratris.


page 212, image: s12

Quia Castor obierat, Polluce immortali, qui immortalitatem cum fratre diviserat Jovis indultu. Et sic simul non vivebant. Praeterea petere fratres vix dixit, sed petere opem, Ovidius. Epist. 21. 38. Me precor, ut serves, perdere velle velis. Sic negat negare Catullus. I. Pont. 2. 89. Ira viri mitis non me misisset in istam, (Sc. humum.) Si satis haec illi nota fuisset humus. Possit esse Antiptosis, qualis in illa Cic. pro Sylla: quae prima innocentis mihi defensio est oblata, suscepi. Virg. I. Urbem quam statuo, vestra est. Ibid. V. 105. Malim: Non petito ut bene sit, sed uti mage tutius. Quam Lectionem et Bersm. ad oram servat. Petit non poenam mitigari, ut ut non tollatur. Versus in Apoth. Prudentii 596 valde obscurus est, nisi mendosus adhuc. Nemo tamen subvenit. Amsterodamensis minuta interpretationem quidem tollit. Sed ne sic quidem clara res. [Gap desc: Greek words] Norat, enim casu destituitur. An Vagire eo referatur? Erant pluscula. Sed sufficient haec. Vix enim hisce non abunde molestus ero. Qui non nisi fiducia humanitatis maximae tuae cum pari eruditione et judicio conjunctae haec deproperare ausus sui. Culpam vero omnem, si quid peccavi, luat Graevius meus, qui non semel ad hoc facinus audendum me animavit. Sed desino, meque incomparabili favori tuo, Nobilissime Domine, unice commendo. Vale diuque, et publico, quae promisisti tandem sistere, quantum potes, accelera. Dabam Cygn. d. 14. August, st. V. CICICCLXIX.

Cum his Daumianis epistolis qui conferre velit scriptasa Daumio ad Joh. Gebhardum, quas anno 1709. edidit Joh. Andr. Gleich, multa videbit, quae lucem his adferent: communicavit enim Daumius cum Gebhardo omnia fere, quae ab Heinsio edocebatur.

EPISTOLA CLXXXVI. NIC. HEINSIUS Chr. Daumio. Cygniam.

Nisi exploratum haberem argumentis haud paucis animi tui praecipuum candorem, et egregiam plane atque exquisitam, qua me prosecutus es jampridem, indolis benignae bonitatem, Christiane Daumi, vir politissime, circumspicienda anxie et longe quaerenda excusatio foret nunc mihi, qua diluerem procrastinatae tanto tempore scriptionis moram hanc plus quam bimam. Sed cum noster Graevius jam olim adeo vividis coloribus pulcherrimas dotes tuas mihi designarit, ut eas sensibus meis altissime infixas non possim non assiduus mecum circumferre, spondeo paratam mihi apud te veniam fore, si omni verborum amota circuitione, pro re agam paucissimis, totum me tuo arbitrio permissurus, sive citra veniae desperationem deliquisse, sive causam habere omni patrocinio vix erigendam ac prostratam, penitus convincar. Sub ipsam illam quippe tempestatem, qua haec exarabantur, auspicabar auctoritate publica iter demandatum mihi in ultimum septemtrionem, hoc est in Ruthenos, ubi annuum paene tempus exigendum nobis invitis fuit, et valetudini adfectae obnoxius cum maxime. Reversus inde in Sueciam, cum eandem causatus valetudinem, vix obtinuissem a Proceribus nostiis reditum ad meos, facta


page 213, image: s13

mihi absentiae diuturnioris gratia, vix recollegi memet ab itinerum ac morbi pertinacis incommodo. Instauratis igitur jam nunc nonnnihil viribus gratiarum actioni me accingo, pro litteris jucundissimis per se, atque eo acceptioribus, quod conatus nostros Prudentii Poematis castigandis jam pridem insudantes praesidio luculento sane foveant ac tueantur, missis ad me scripturae discrepantis lectionibus, quas V. Cl. Johannes Gebhardus, te impulsore meae in spem gratiae, ex vetustis Rhedigerianae bibliothecae membranis industrie ac diligenter collegit. Provisum autem in primis caute a nostro Graevio, ne discrimini in via exponerentur Schedae illae, quas proinde maluit adventum meum praestolari apud sese, quam mihi in itinere per eventus parum exploratos occurrere, aberraturas fortasse. Gebhardo ipsi testatus sum, ut vides, epistolio maximam voluptatem, qua me vir officiosissimus perfudit immerentem, dum auxiliator adest studiis haudquaquam exspectatus. Te vero in oculis ferre non desino, quo proxeneta beneficium id mihi obtigisse gratus agnosco, debitor jam antiquus ob egregium munus Barthiani in Papinium commentarii. Quo munere haud quaquam quotidiano factum est, ut Poetam praestantissimum jam olim familiarem mihi et legam, quam solebam, diligentius, et locis compluribus restituam subinde in integrum. Silvas praecipue, quarum quod codicis pervetusti inveniantur nulli, eo plus mendi libros editos occupavit. ad Prudentium quae ex Barthianis exemplaribus suggessisti, ea margini notarum mearum jam allevi. de Aviti loco, videbar eum ex Sirmondi editione depromsisse. Consulam denuo eam, ubi offeret se mihi, nam nunc quidem haud est ad manum. Ad Nasonem si liceret refingere per otium, quae olim observabam, longe auctiora, addo et limatiora, darem omnia. Epistol. XIV. 118. dextrae ossa, obnitentibus scriptis non ausus sum immutare, etsi potuit Librariorum manus aberrasse in tantilla re. Epist. XVII. 228. Fratris opem non admisi, etsi id Latinius fateor, quia non recordor parem licentiam alibi a Nasone commissam hac sede pentametri, ut syllabam brevem vocali subsequente producat. Epist. XXI. 58. perdere velle velis non concoquo. Obvium est, Fateor Catullianum illud, negat negare. Sed ut Vossius contendit reponi oportere, et hoc nec ait, pro negat. Sed amplius deliberemus praestat. Ponto. I. Eleg. II. 89. [Gap desc: Greek words] istam et haec minus concinne jungi videbantur. Ibid. non petito ut bene fit, sed uti male tutius, vix opinor debere mutari male in mage. Queritur passim Naso non tantum de incommodis exilii sui, ob deformitatem et frigus loci, in quem relegatus erat, sed etiam ob assidue imminentem isti regioni hostem. Atque adeo exoptat passim locum exilii non tam amoeniorem statione Pontica, quam pacatiorem. In loco igitur pacato, deformi horridoque male quidem erat aetatem acturus, sed tamen tuto. Dubium mihi non est, quin complura observaris, et quidem momenti majoris ad Poetam utrumque, quae communicare te mihi per otium velim. Illud vero est, quod in primis te moneam, vir Clarissime, ut Observationum libros, quarum spem Graevius noster nobis diu est quod fecit, in publicum mox emittas Non enim dubium fit nobis, quin multa nos illic sis docturus, quae ignorabamus hactenus.


page 214, image: s14

Vale, et feliciter rem gere. Exarabam Nonis Octobri. Jul. A. CICICCLXXI. Hagae Comitum manu properante.

EPISTOLA CLXXXVII. NIC: HEINSIUS Chr. Daumio. Cygniam.

ANnui temporis spatium jam ferme exactum est, si probe recordor, vir Clarissime, cum per literas silentii diuturni, ac protractae ad jucundissimas tuas rescriptionis moram anxie apud te excusabam, simulque Cl. Gebhardo gratias agebam pro subministratis perquam officiosum in modum ex vetusto Prudentii codice scripturae discrepantiis. Meus quippe in ultimos Europaearum gentium Ruthenos excursus rescribendi officium tardaverat multo tempore, Iis literis quid sit factum, adhuc ignoro. Interventu enim bellicae calamitatis ita publicae privataeque res hoc anno apud nos fuere turbatae, ut primarum etiam necessitudinum quisque pro se obliti simus. Ego dolori justissimo juxta ac valetudini dubiae dum solatium remediumque circumspicio, in Germaniani vicinam deflexi: atque adeo decreveram ad vos etiam visere, sed Francofurtum usque progressus, inveni omnia armata, dum arma fugio. Inter quas promoti tardius itineris cunctationes referre pedes ad meos jubeor. Quod unum igitur potui, te vel absentem per literas summi amoris indices complectendum sum ratus: de studiis communibus ut subtexam nonnihil, etsi minime, sat scio, exspectas, de ornandis in praesentissima rerum nostrarum calamitate a me cogitari; Virgilium ac Valerium Flaccum vere proxime decurso typis describendos curaram, additurus animadversiones utrique Poetarum, nisi propositum id bella interpellassent prorsus intempestiva. Haerereigitur sub praelo typographico libelli hi pergent. Si quid interea peregre subsidii adfulserit, quo alterutrum scriptorem castigatiorem proferre in lucem detur, id equidem habebo longe acceptissimum. Maronem cum optimis compluribus pervetustae notae membranis commisi, sed in iis ferme omnibus Catalecta desiderabantur, quae cum pudendum in modum sint depravata, medicinam iis certiorem adhuc circumspicio, quam quae conjectando admovetur. Quid de Cl. Reinesii postumis in publicum emittendis sperare debeamus, quid bibliothecae ejus factum, aut faciendum, et quem nacti sint assertorem Codices veterum auctorum, scripti, quos possidere complures dicebatur; denique quid tute moliaris, cupio doceri. Si in Belgium nostrum literis tuis ad nos mittendis parum explorata, aut dubia est via, Hamburgi si tradantur Lucae Langermanno, viro mei amantissimo, spes est fore, ut ad me perferantur, nisi occasionem nosti, qua perveniant ad Danielem Elzevirium, qui apud Amstelaedamios res meas agit. Ego eis dies trinos abitum hinc paro. Vale, vir Clarissime, et mihi velle perge. Francofurti ad Moenum CICICCLXXII. XIII. Octob. De Poeris Christianis si edendis etiamnum cogitas, habeo nonnulla,


page 215, image: s15

quibus ornari id institutum possit; Tanta cum bonorum bonorum librorum hîc conflictamur inopia, ut ne ex postumis quidem Reinesianis publici jam juris factis, possint haberi mihi perquam pauca.

Haec epistola edita inter Daumianas ad Gebhardum. XLV. pag. 134

EPISTOLA CLXXXVIII. CHRIST. DAUMIUS Nic. Heinsio. Hagam.

LIteras tuas, Nobilissime et Amplissime vir, XIII. Octob. superioris anni datas (nam priores., quas memorasti, vidi nullas) [Note: Atqui 16. Febr. jam Gebhardo scribit se accepisse Heinsianas et cum eo communicat. vid. Epist. ad. Gebhardum XXIX.] 17. Februarii demum perquam laetus tam diu speratas accepi. Sed invaletudo mea primum, deinde uxoris, et ejus sexto Martii insecutus placidus ac beatus, mihi vero valde luctuosus, obitus curas respondendi alio, praeter quidem votum, at non fatum meum, maxime averterunt. Nunc ad officium redeam imperant suavissimae tuae, quibus utinam satis faciendo essem. Valetudinem tuam inconstantem non solum Poemata abs te secundo edita, sed et epsistolae tuae adjuncta Elegia elegantissima, quam hîc, cum multi eam expeterent, et tuum ad me rnissum exemplum in via valde fuisset attritum, recudendam dedi, non sine dolore meo ingenti docent. Eam voveo et spero locatam interea in solido, summo egregii publici et politiae literariae bono. Quid Graevio nostro, quid Gudio (nam Gronovium Patrem ex humanis excessisse, quanquam et nos eadem fata manent, nunquam non moerebo.) acciderit hactenus, ubi haereant, juxta cum ignarissimis novi, et miror hos, si salvi adhuc, quod unicum meum votum, ne brevissima quidem salutatione me vel amicos dignari. Sed tempora procul dubio in culpa sunt, et Martius furor, qui Bataviam vestram, olim adeo florentem potentemque, non parum concussit. Virgilium et Val. Flaccum ex tua emendatione sub praelo sudare coepisse, maximo est mihi gaudio. Ad utrumque quid tenuitas mea conferat, non reperio: praesertim ad prioris Catalecta, cum nullae horum membranae mihi fuerint unquam visae. Paucis diebus ante quam tuas aecepi, venit in manus Virgilius membranaceus, cum Latino Josepho, Bibliis Latinis et Breviario, ex monasterio nescio quo forte dolo malo subtractus: nec explorare potui, a quo et quonam fuerit missus. Amici tamen, familiaris illius viri, apud quem depositi fuerant, opera inspectio ad bihorium illius indulgebatur mihi. Contuli paucis in locis: enihil a vulgaris discrepabat. Moretum vero, quod e Virgilianis illis appendicibus, cum Ovidio male tributis Aeneidos Argumentis, solum inibi exstabat. contendi, ut vides, integrum, et quidem superstitiosa, ut ut supervacanea plerumque diligentia. Culicis et Ciris, quae Poematia prae cunctis maluissem, nec vola ibi nec vestigium apparebat. Valerii Flacci nullas membranas vidi. Editiones habeo Aldinam Anni 1523. Bononiensem Anni 1498. Parisinam Ascensii 1511. Philippi


page 216, image: s16

Engentini Argentinensem 1525. Carrionis Plantinianam in 8. 1565. et 1566. in 12. Colon. Allobrog. 1617. 8. Lugdunensem post Carrionem ab A. S. I. C. emendatam 1604. in 16. Gryphii Lugdunensem 1548. 16. Alardi [Gap desc: Greek words] , ut Barthius vocare amabat, Lipsiae m 8. forma proditam. Quas cum putem te ipsum jam inspexisse, rem forte actam agere nolui, Quod si tamen opera alicubi mea uti voles, faxo promptitudo mea appareat. Reinesii postumis nescio quae spes sit futura edendis. Adeo frigus haec sudia hîc locorum invasit, nostratiumque palatum ad omne sapidum fere obbrutuit. Bibliotheca ejus apud Brummerianos haeredes haerere adhuc dicitur Lipsiae. Sunt, qui narrant Cancellarium Cizensem Seckendorffium eam redimere voluisse, aut jam redemisse. Sed nondum certi quid explorare potui. MSStos tot codices apud eum exstitisse, quot in Apologia contra Rivinum jactat, vix mihi persuadeo. Monstravit enim mihi, cum coram aliquando adessem, MStos Chymicos Zosimi, Pappi Philosophi, Pselli Epistolam de lapide Philosophico, de Iside Prophetissa, Olympiodori codices. Item Macri et Physiologi membranas, illas contuli cum excusis, has descripsi. Vidi et tum nonnullos MStos ex Erfurtensi Bibliotheca commodatos codices, ut Bernh. Geystensem, Petrum Heliam, cui nonnulla Ovidiana adjuncta erant, cum Catonis distichis. Nec apparent alia MSta in Bibliothecae ejus Catalogo, quem amicus superiore anno mecum communem faciebat. Ejus post obitum excusos libros in Belgium tam raro ferri sane miror. Praeter quidem Epistolas ad Vorstium, Nesteros, et ad me, quas Bosius Jenae edidit, qui et plures habet et colligit etiamnum, nihil prodire hactenus memini. Et rarescunt itidem in nostratium Bibliopoliis. Joh. Fritschius Lipsiensis Librarius possidet ejus opus Inscriptionum, quemadmodum fatetur praefatione in Gutherium de jure manium a se denuo editum, et exspectat, ut publicet, Maecenates. Ego contuli hactenus Manilium cum membranis, Claudianum Mamertum, et hunc quidem cum iis, ex quibus Petrus Mosellanus primam editionem dederat, qui tamen multa praetervidit. Barthii ad Orthodoxographorum textum, nullius fere pretii est editio. Rectius Schottum secutus fuisset. Nactus et nonnulla Membranarum Schedia valde antiqua ex Caelio Aureliano sum. Ovidium chartaceum de Arte amandi ab amico suppeditatum itidem cum Bersmanniana commisi. Metamorphosin itidem charteam nuperrime meam aere feci; sed nonnullis in locis inspecta parum juvit. De caeteris nunc nihil. Christianos Poetas in manum sumerem denuo, si sumtuarii adessent; quorum curam tamen nondum prorsus abjeci. Forte enim quo minime credam gurgite, erit piscis. Exspectavi diu Theodulsum Aurelianensum, et Alcimum Avitum utrumque Sirmondi, Commodianum, Hantvillensis Archithrenium, et nonnullos, quos Labbeus promisit. Sed frustra. Damasium Parisinae nuperae Editionis nactus sum. Ceponii in Genesin versus ex Adversariis Barthii (cujus et Animadversiones in Paulinos Petricorium et Pellaeum mecum sunt) descripsi, quantum inibi exstat. Bernardo Geistensis Palponistam longe auctiorem et emendatiotem reproducerem, si textus alicubi integrior reperiretur. Lipsiae fuit olim in Collegio Min. Principum, ut Catalogus


page 217, image: s17

indicat, cum Henrico Samariense, et aliis nonnullis raris, sed a mala manu furtive jampridem subtractus. De Victore Massiliensi seorsim excudendo itidem cogito, modo Typographus officium suum non deserat, et typos novos paret. De aliis nunc parco scribere. Utinam aliquis Solimarium Gunteri, Johanneida Corippi, quae in Bibliotheca Budensi fuit, Antiocheida Jos. Devonii, quam Cambdenus laudat, tenebris erueret! Tu, vir Nobiliss. si quid juvare potes, beneficentiam tuam exsere, quam grati depraedicabimus; atque utinam superiore anno ad nos visisses! Deum veneror, ut te diu salvum tuis, nobis ac literis servet. B. V. Scrib. [Gap desc: Greek words]. Cygn. d. XVII. April. CICICCLXXIII. Quid Ampliss. Langermannus agit? ecquando Anthologia Graeca auctiore nos beabit, et caeteris promissis? Quae hîc addidi boni ut consulas oro. Alia occasione forte alia et potiora.

EPISTOLA CLXXXIX. NIC. HEINSIUS Chr. Daumio. Cygneum.

INdigne medius fidius, sic ut nil magis, fero, vir clarissime, litterario huic commercio, quod mihi frequentissimum cupiam tecum exerceri, tot objici incommoda ac molestias, per quas fiat, ut alternae epistolae aut tarde perferantur huc illuc, aut plane non perferantur. Qias sane ultimas ad me dedisti, eae cum longo tempore Hamburgi inter manus Lucae Langermanni essent quodammodo attritae, vix tandem ad me pervenere ante tertium ab hinc mensem. Libellos vero, qui epistolam comitabantur, ne nunc quidem accepi, sed tamen exhibendos propediem mihi fore confido. Nimirum adeo turbatae primo biennio res nostrae fuere, ut cum amicis exteris consuetudo omnis abrumpenda nobis fuerit, dum defixi in contemplatu calamitatis nostrae haeremus unice, nec alio curas aut cogitationes convertimus. Nunc procella, quae nos totos involverat, dissipatur paulatim ac evanescit. Itaque operam daturus sum diligentem, ut frequentiores in posterum ad vosperferantur: praesertim cum noster Graevius mihi asseverarit, fixam esse Lipsiae sedem a suo fratre, cujus opera in litteris curandis tuto posthac possimus uti. Interim, quod exemplum harum litterarum, quas ante hoc biennium ad te et Cl. Gebhardum datas periisse in via e tuis sum edoctus, non ita nuper fortuito sese obtulisset mihi, ejus copiam tibi faciendam duxi, unde liqueret, officio me haudquaquam defuisse, simulatque post peragratum ultimum septentrionem, et attritam multo tempore valetudinem, in tranquilliorem soli natalis portum me subduxeram. Neque enim quicquam in iis praeterea commendandum occurrit. Ubi tranquilliora tempora nos respexerint, quod propediem fore auguror, tantum fortassis confidentiae mihi arrogabo, ut ausurus sim molestiam tibi exhibere, super conquirendis libellis nonnullis apud vos in publicum prolatis, sed quos videre nobis hîc terrarum minime contingat. Cujus sunt


page 218, image: s18

notae philologicae sat multa Weitziana ac Riviniana, quae apud nos haberi non possunt. Eoque in numero illius in Ibin Ovidianam animadversa, hujus non pauca, qua Graecis scriptoribus, qua poetis Christianis illustrandis, ut audio, data memini, et vidisse me Andreae Senftlebii nuces saturnalitias, libellum non inelegantem. Nec dubium est mihi, complura id genus alia inter vos prostare, quae mereantur nostris quoque osibus patere. Nam de scriptis Reinesianis, omni eruditione cumulatis, fama est non pauca, eum ab Andrea Bosio, tum a te quoque exspectanda nobis, per quae singularem in modum erudiamur. Ego etsi consilium cepi jam pridem de privata vita amplectenda, quae me desuhorem hactenus in solida apud Musas, tanto neglectas tempore, reponat gratia, tamen nec valetudo, nec temporum calamitas satis serunt, ut animo defaecato convertar ad ea perlimanda, quae per majus otium chartis olim illevi. Et sane si tempestas bellica interquiescat nonnihil ac sedetur, Germaniam vestram denuo adeundam mihi propono, ut salubrium thermarum ope debilitati pedum, quam satis incompodam experior, quoquo modo consulatur. Graevius noster, quantum licet per temporum iniquitatem, assiduus occupatur in Cicerone illustrando. Gudium aula Holsatica sibi adfixit, de quo rari ad nos feruntur nuntii. Gronovium patrem post diuturnam valetudinem hydrops ante hoc biennium nobis eripuit. Filius natu major, dum peregrinatur apud Tuscos, a magno Duce, literarum amantissimo, quam laudem Mediceis omnibus esse domesticam minime ignoras, ad professionem bonarum artium Pisanam evectus est, suffectusque in locum praeceptoris sui Valerii Chimentellii, in flore aetatis ipso extincti, cujus limatissimum de Biselliis veterum vidisse commentarium potuisti. Catalectorum Maronianorum et scripta exemplaria et vetustae editionis codices adhuc quaero nequicquam. Quantivis pretii fuisse mihi est visum exemplar illud, sub initia artis typographicae ipsa prolatum in lucem, cujus testimonio V. C. Caspar Barthius in Adversariis frequenter est usus. Sed ad quem liber is pervenerit, indagare non possum, Valerii Flacci codices editos excussi plerosque, nec defuere manu exarata volumina ejusdem mihi scriptoris. In quibus praesidii nonnihil fuisse ut haudquaquam negarim sic tamen ad conjecturas recurrere frequenter sum coactus. Bibliothecam meam hac aestate e Suecia, ubi haeret majorem partem, exspecto, quam nactus et Alcimum Avitum et Theodulphum Sirmondi praestare tuis usibus potero. Utriusque enim exemplar geminum me reor possidere. Cl. Langermannus totus est foro et causidicinae addictus. Quanquam non semel jam est pollicitus nobis, mox fove, ut ad studia Graeca postliminio revertatur. Vale, vir praestantissime, et mihi favere, ut solebas, perge. Dabam Hagae Comit. CICICCLXXIV. XXX. April. Gregor.


page 219, image: s19

EPISTOLA CXC. CHRIST. DAUMIUS Nic. Heinsio. Hagam.

VOto forte diutius, Nobiliss. Heinsi, tuo, imo et meo, protollo responsum ad binas tuas, mihi longe acceptissimas, meum. Sane hanc moram causati fuerunt Amici, a quibus mihi pollicebar, quae desiderabas. Sed, praeter ea, quae adjunxi, caetera frustra. Accessit exspectatio literarum Graevii nostri; ne quid dicam de invaletudine, quae per aliquot hebdomadas, cum aliis deinde remoris, studiis meis justitium indixerat. At ego avidissimus ille sititor tum Val. Flacci, tum Alc. Aviti et Theodulphi a Sirmondo editorum, desiderio horum fere contabui. Quibus tandem aliquando a te impetratis (deus faxit quamprimum!) quam laetabor tum, quam triumphabo! Libelli mei superiore anno ad Langermannum missi, sed ut ex tuis cognovi a litteris avulsi, an interea appulerint, valde scire aveo. Gebhardo tuas misi; at responsum adhuc dum ab eo praestolor. Qui, nisi fallor, Senstlebii tum Nuces Saturnalitias, tum Aleam, ut pore editor, ipsus donabit. Rivini nonnulla opuscula, ut Tertullianum, Victorinos, (quibus tamen non addidit, quae Sirmondus publicaverat inter quinque patrum opuscula, quae postea a Bosio, nunc [Gap desc: Greek words] , nactus erat, et quorum Joh. Anton. Campanus in epistolis suis olim meminerat) Cassii Problemata, Phaemonem, Dioclem Carystium, Summa artis Poeticae fastigia, epistolam de Nazianzeno, quac ab ejus Filio, paulo ante suum Lipsia discessum impetravi, a me capesse. Caetera hactenus non reperi, dabo autem ulterius operam, si quid aliunde se prodat, id ut tibi asseram. Weitzius in Ibin an quid scripserit, dubito. Certe nunquam comperi. Venerunt his diebus in manus meas Notae ejus in Cypriani (vel Tertulliani) Sodomam. Inscripserat, ut ex [Gap desc: Greek words] patet, ultimo vitae suae anno, is post Christum natum erat 1642. Caspari Hofmanno celeberrimo Medico. Sed typographine culpa, an ipsius Hofmanni incertum, liber inter chartas Amici nuperrime defuncti, qui multa Hofmanni ab ejus obitu acceperat, delituit, a Filio ad me missus. Eas Notas noster Typographus pollicitus est se editurum post Lipsiensem proximam Panegyrin. Potero tum, si fiet, addere Gronovianas Notas, ex ejus Obferv. in Script. Ecclesiasticos. Barthii veterem Virgilium cum Catalectis quis nunc possideat, compertum nondum habeo. Chimentellium nondum vidi. Etsi meus Konigius, Professor Poeseos Altdorfinus, qui te mecum admiratur, tuam poesin magnifice effert, et salutem tibi a se adscribi enixe rogat, eum possidet: ab eo ut ejus conspectum habeam, spero me facile impetraturum. Ille in Theodulphi versu quodam. [Note: In Sirmondi editione lib. IV. Carm. pag. 213. legitur angens. Sed, si mihi liceret sententiam dicere, algens praeferrem omnibus conjecturis. Notum illud Juvenalis, probitas laudatur et alget. Theodulsus vero haec adjectiva, quae miseriam ejus exprimunt, ex sollemni quasi formula, cumulavit. vid. ad Ovid. Epist. VI. 162. et I. Amor. VIII. 113. vide etiam Inf. Epist. CICIX.] Exul, inops, pauper, tristissmus, anxius,


page 220, image: s20

agens, uti in Canisii Editione jacet, ubi [Gap desc: Greek words] agens Barthius in egnus, pro egenus, inepte mutarat, Reinesius autem in aegrens mutarar, [Gap desc: Greek words] agens retinet, exponitque, qui sine gente est, ut amens, qui sine mente est. Valde vellem hîc inspicere Sirmondum posse observationes meas: ut post domestica quaedam inpedimenta tandem e diversis schedis congeram, non abnuo. Servet modo Numen benignissimum nos vivos salvosque. Quae ad Statium emendationes interea tibi natae sunt, utinam communes nobiscum essent! Volebam plura; sed avocor. B. V. Vir Nobiliss. et favorem persevera mihi, qui haec deproperabam Cygneae XIV. Kal. Septemb. Anno CICICCLXXIV.

EPISTOLA CXCI. CHRIST. DAUMIUS Nic. Heinsio. Hagam.

QUas Nonis Octobribus ante triennium hoc primas ad me Gebhardumque dedisti, vir Nobilissime, hoc vero ipso Anno mense Aprili descriptas denuo misisti, accepi 14. Decembri demum. Tuas inde Gebhardo, a quo insertas accipis, cum Senftlebii de Alea libello (Nucum Saturnalitiarum, ob distracta exemplaria, copia neque ipsi, neque mihi hactenus fieri potuit, inquiram tamen amplius) his nundinis Lipsiensibus transmittam. A Graevio, nescio an meas cum fasciculo acceperis; certe miror ab ipso ad geminas meas nihil reponi. Fraterne ejus in aula sit, an quis alius, equidem haereo. Placuit itaque has ad Langermannum per ipsius Fratrem curare, experimentum capturo, an haec via ad te verior breviorque futura sit. Weitzii in Cypriani Sodomam Notae ob domestica remoramenta, et publicam superioribus mensibus Eccles. et Scholarum Visitationem Electoralem, nondum praelum subierunt: neque mea nonnulla, quae editurus alioquin eram. Uxoris praeterea, ex qua prid. Kal. Nov. Filiolus mihi seni natus, adversa valetudo hebdomade ista curas manibus meis item excusserunt. Avitum et Theodulphum Sirmondianos utinam secunda aura huc adveheret. Nam a Bosio, qui humanis pridem excessit, nihil amplius mihi opis. Ejus Bibliothecam Illustriss. et Celsiss. Principem Vinariensem emisse narrant. Juniorem Gronovium Norimbergam nuper transiisse fama est. Qua de causa me fugit? Exspecto autem brevi, ut amici inde mei eam mihi aperiant. Valerium Flaccum anxie etiamnum desideramus. Sed de valetudine tua afflicta nescio quis rumor, utinam falsissimus! increbuit. Ea ut in solido locetur, diuque vigeat, caeleste veneramur Numen. Interea caetera a te ex petita hinc inde conquiro; ubi fuero adeptus, nulla mora intercedet, quin ad te statim curentur. B. V. Vir Excellentissime, et favorem tuum mihi persevera. Dabam Cygn. d. 28. Decemb. Anni CICICCLXXIV. ad finem tendentis: cujus exodium novique exordium longe felicissimum apprecor.


page 221, image: s21

EPISTOLA CXCII. NIC. HEINSIUS Chr. Daumio. Cygneam.

EST sane, cur optimi Langermanni officiis plurimum me debere haud ingratus agnoscam, Daumi Clarissime, qui in litteris nostris ultro citroque curandis, sedulitatem suam ac fidem argumento non uno nobis approbatam nuper voluit. Ultimas certe meas diligentem in modum ejus opera perlatas ad te fuisse ex iis datur colligi, quas noster Graevius, vir omni candore, omnique morum ac liberalioris disciplinae elegantia uberrime instructus, non ita nuper, dum rus contendens utor ejus solenni hospitio, mihi abs te traditas voluit, una cum Rivini libellis nonnullis, apud nos haudquaquam visis hactenus, eamque ob causam longe acceptissimis. De altero fasciculo Hamburgum meos in usus ad Lambecii fratrem abs te misso quod ad eundem perscribebas Graevium, errorem esse nunc demum doceor per Langermanni litteras, qui monet nec Lambecio fratrem esse, aut Hamburgi aut alibi locorum, et sibi esse concreditum fasciculum, quem a Lambecii fratre nequicquam exspectassem. Ceterum defuisse hactenus occasionem, qua tuto ad me perferri possit. Nam priorem fasciculum, qui nonnulla e scriptis tuis, praesertim poeticis complectebatur, diu est, quod sum consecutus. Toto jam triennio ut a curis ac occupationibus abstineam, per contumaciam fit valetudinis, ejus potissimum inpulsu cum studiis tot annos intermissis rediturus in gratiam, nisi consilii hujus ac propositi expertem me vellent cum tricae forenses super paterna haereditate, quibus diuturnis pridem teneor implicitus, tum publica temporum et patriae bellis atrocissimis objectae calamitas. E Germania redux ante hoc biennium ad paternum larem, libros complures mecum advexi, quos in Ubiis potissimum collegeram, dum bibliopolarum tabernas sagacius indago excutioque. Hos cum ruri nuperius essem, quo deferendos cum reliqua curavi bibliotheca jampridem, non licuit pervestigare, ut Alcimum Avitum Sirmondi promissum tibi seponerem, oppressus a morbo tum, qui ne nunc quidem satis remittit. Opinabar et Theodulfum ejusdem Sirmondi in Ubiorum colonia quoque a me repertum, verum inspecto catalogo, non Theodulfum, sed Eugenium ibi a me comparatum fuisse invitus agnosco. Quem si tuis usibus non inutilem arbitraris, seponam libentissimus, ante decursum Martii mensis omnem in villam, ut opinor, rediturus, nec quicquam diligentiae desiderari in me patiar, ut et Theodulphum consequaris: praesertim si pax sera nos hoc anno respexerit, facillimum erit Emerici Bigotii summo studio, abs te desiderati exemlar consequi. Nam quod a me possidetur, cum Sirmondi ipsius munus sit, manu ejus, fronti voluminis adscripta, id testante, aegre fateor a me demittam: nisi quod tuae in spem gratiae, vir humanissime, nihil non velim debeamque effectum dare. Cogita interim etiam atque etiam ac perpende tecum, si quid


page 222, image: s22

praeterea libellorum conquisitum velis, quod una cum Avito ad te veniat, qui vix meretur, ut solus atque incomitatus itineri semet accingat: et ego tuam munificentiam si non assequi et aequare, aemulari certe percupiam, si meae res sit facultatis. E scriptis Senftlebianis Aleam veterem, Argo, et nuces Saturnalitias memini possidere in bibliotheca mea nuper inventas. De Rivinianis quae desunt mihi, agam proxime, ut et de Weitzianis; Neque enim satis respondet memoria, ut de iis quicquam adfirmem, nisi consulta prius inspectaque bibliotheca. Opera eadem Theodulphum Sirmondi adibo super versu illo, Exul, inops, pauper, tristissimus, anxius, agens. Contextu Valerii Flacci et Maronis jam ante hoc triennium typis descripto, annotatis meis typographus manum admovere cessat hactenus, dum praestolatur tempora magis pacata: quae adsint utinam, et nos adflictos solentur propediem! Ego Poetarum Christianorum corpus post curas Georgii Fabricii tuis beneficiis acceptum referri ab orbe litterato vehementer velim. Vale, Vir eximie, meque inter tuos numerare, qui te colendo concedo nemini, perge, quaeso, in posterum. Hagae Comitum CICICCLXXV. XIV. Martii.

EPISTOLA XCIII. CHRIST. DAUMIUS Nic. Heinsio. Magam.

QUas cum fasciculo, in quibus et Gebhardi literae, ad Lucam Langermannum superiore Decembri misi, an acceperis, vir Nobilissime. dubius adhuc feror. Nunc nactus ex insperato hominem, qui in Belgium ad vos se iturum professus est, illi breves has, et ob serius indicatum ejus discessum satis festinatas commisi, ut hac oportunitate explorarem, quid meis interea esset factum. Afferebatur superiore anno de adversa valetudine tua tristis nuncius. Ea si (quod voveo!) mutavit, et si vales, bene est; Deumque oro ac veneror, ut vitam tibi proroget et diuturnam et vegetam. Per exhibitorem harum speramus citius responsum nos nacturos; se recte enim curaturum commensali suo hactenus Lipsiae, amicissimo meo, certa fide spopondit. De Val. Flacci, Virgiliique ac Silii editionibus quae spes tandem, item de Avito ac Theodulpho Sirmondi, certior fieri admodum desidero. Lipsienses promittunt post nundinas Editionem Paullini Petrocorii de vita Martini, cum Paullini Pellaei, Ausonii Nepotis, Eucharistico, a Jureto et Barthio Animadversionibus illustratorum. Qui si pactis steterint, exempla vobis servabuntur. B. V. Magni nobis aestimate vir, et diutissime vive. Dabam Cygneae die XVIII. Martio Anno CICICCLXXV.


page 223, image: s23

EPISTOLA XCIV. NIC. HEINSIUS Chr. Daumio. Cygneam.

MArtio Mense nuperius decurso, vir clarissime, rescripsi ad tuas perquam jucundas, quas beneficio nostri Graevii eram consecutus, fasciculumque Lucae Langermanno ad te curandum commisi, tum hominem simul obsecravi amicissimum, ut quas a te mihi tradendas erat nactus, quamprimum mitteret, id quod factum hactenus ab illo non esse miror et doleo. Interim proximis diebus, dum Leidam forte excurro, alterae abs te una cum Geronticis Barthianis sunt traditae praeter exspectationem omnem. Praeterea is, qui tradebat, cum offerret operam suam in curandis, si quae ad te perlata vellem, arripiendam duxi occasionem opportunam, ac confestim Avitum Alcimum Sirmondi, quem munus a me acciperes, paravi. Nam de Theodulfo jam pridem significabam, non illum, ut putaram primo, sed ejusdem Sirmondi Dracontium a me redemtum in Ubiis pridem fuisse. Nec despero tamen fore, ut Theodulfo aut Lutetia, aut aliunde nanciscar brevi, praesertim si pax alma nos tempestive respexerit, quod faxit deus. Id enim nisi sit, et quidem quamprimum, studia bonarum artium jacere apud nos pergent. Amici tui hîc terrarum ad unum omnes recte omnino valent. Jacobus Gronovius observata nonnulla ad Dionem Coccejanum, Arrianum de Expeditione Alexandri Magni, et Tactica Aeneae proxime in publicum dedit. Gysbertus Cuperus, consul Daventriensis, quem ex Observationum libellis tribus luce pridem donatis potes novisse, totidem alios praelo paratos habet; cum aliis scriptis rem antiquariam egregie illustrantibus. Abrahamus Berckelius, praeter Stephani Byzantini fragmenta recens inventa, Antonini quoque Liberalis Metamorphoses cum annotatis fuis emisit pridem. Eundem Antoninum, curis aliquanto uberioribus illustratum, Thomas Munckerus sub praelo nunc habet. Graevius noster Meursianis trium insularum antiquitatibus edendis nondum est defunctus. Me occupationes privatae, eoque permolestae, quod circa tricas versentur forenses, a Musis divellunt hactenus nolentem. Prodierunt et annotata Samuelis Tennulii in strategemata Frontini. Theodorus Ryckius Servio se manus admoturum pollicetur. Vale, vir praestantissime, et si quid studiis tuis videbor conferre posse aut ornamenti, aut utilitatis, manda confidenter, quod voles. Hagae Comitum CICICCLXXV. XXI. Maii. Gregor.


page 224, image: s24

EPISTOLA CXCVI. CHRIST. DAUMIUS Nic. Heinsio. Hagam.

QUas XXI. Maii Gregor. hujus anni ad me dederas, vir Nobilissime, XVI. Junii Greg. recte Lipsia ad me fuerunt perlatae; sed absque Sirmondi Avito, quem nescio retinuerisne tutemet tecum adhuc, an Amicus ille, qui literas ad me curavit. Exspecto igitur, anxio cum desiderio, munus tam rarum, tam praeclarum, tam optatum: pro quo quas agam habeamque gratias vix satis reperio. Non autem perlatae fuerunt hactenus illae tuae, quas mense Martio cum fasciculo ad Lucam Langermannum dedisse vis, quas quemque non minus avide desidero, ac Avitum Theodulphi Aurelianensis Opuscula a Sirmondo 1646. edita (non enim Rivini Editio omnia complectitur) si conciliare vel meo aere poteris: gratissimum erit. Unde enim alioqui consequar, non novi. Dracontium Sirmondi a Barthio olim nactus sum, ex cujus exempli notis ad oram adjectis Rivinus male excerpserat, quae suae editioni inepte inseruit, ut ad Reinesium scribere et loca indicare me memini. Caeterum quia a Graevio literas accepisti, dabo itidem operam, ut per eum, si quid fasciculorum, deo dante, deinde mittam, curari queat. Epistolas Plinii Thomasius edidit, mihique inscripsit, quod Barthianorum Codicum trium usuram ei concessissem. Nunc in Epistolis Politiani edendis allaborat, quas una auxi. Reinesii Epistolarum ad me daturum, a Bosio editarum, exemplum, si desideras, mittam quod mihi superest, si per novitium id Amicum, quo nunc utimur, commode fieri potest: Sin; Graevii fratri commendabo, ut ne desit mihi gratificaturo vobis, rogato. Meum cum Columbano Catonem nuperrimum nescio an acceperis. Sunt et ejusdem Reinesii tum ad Nesteros, tum ad Vorstium editae epistolae. Si quid harum aut aliorum librorum posces, indica saltem, faxo, nisi inimpetrabile sit, a me habeas. Ego ubique quaero Architrenium Hantevillensis ab Ascensio editum, et Hericum de vita S. Germani. Sed frustra. Etsi enim hunc a Barthio, qui ex Meursiano Codice descripserat, adeptus fuerim, mallem tamen excusum tractare, quod ille in transscribendo sua aliquando, studione an properationis incuria nescio, inmiserit. Weitzii Cyprianus nondum praelo subjectus est ob domesticas nonnullas difficultates, et Typographi lentam operam, qui et Victorem Massiliensem ultra votum meum diutius premit. Nec Lipsienses Paulinum Petricorium ereptum in manus hucusque resumpserunt, culpa puto sumptuarii, qui chartae satis ex voto Typographi suppeditare negat: unde editio differtur. Gronovii illa observata nondum vidi. Ubi is agit jam? Non pauca de eo mihi per litteras retulit jucunda Konigius Profess. Altorffinus, cum quo in Bibliotheca ibi publica sermonem miscuerat. Gisbertus Cuperus auditus, non visus est mihi. Neque Tenulii Frontinus ad nos pervenit. Fragmentum Stephani Byzantii et Liberalis Metamorphosin


page 225, image: s25

sum nactus. Antoninum Gatakeri saltem possideo: Casauboni Bosius usui olim meo concesserat. His diebus in Ciceronis Philippica IX. sub finem fere, pro eo, quod in omnibus, quot vidi, editis legitur: Ut igitur, si ipsum consulem, quid velit, sic pedestrem ex aere statuam, tanquam ex ejus auctoritate et voluntate decerno etc. ausus fui emendare: Huic igitur, si ipsum consulam, decerno. te, vir ingenio, doctrina et acumine singularissime, cum Graevio arbitrum, an bene successerit, capio cupioque: qui, dum Meursianis insudat, Ciceronem forte ad tempus seposuit. Vale, et vive diutissime. Cygneae CICICCLXXV. XVIII. Junii Gregor. Literis meis superioribus Kal. Sept. Jul. datis et ad Graevium missis addideram nonnulla Rivini opuscula. Die vero 28. Decemb. Jul. per Lucam Langermannum Senftlebii Aleam (nondum enim Nuces reperimus) cum Gebhardi ad te literis.

EPISTOLA CXCVII. CHRIST. DAUMIUS Nic. Heinsio. Hagam.

LItteras tuas, Nobiliss. vir XXI. Maii datas, veluti interea rescripsi, accepi, sed nondum illas, quas mense Martio cum fasciculo ad me datas misisti. In nuperioribus meis ex festinatione nimia erravi, vice Antonini Liberalis de Marci Antonini Editionibus verba faciens. Etiam Stephani Byzantini fragmentum a Berckelio proditum me habere frustra dixi. Est enim meum a Tennulio publicatum. Unum igitur idemque an diversa, haereo. Mitto nunc ex insperato aliunde eruta Rivini Christianorum Poetarum Opuscula hactenus magnam partem inter segestria a Bibliopolis relata rejectaque. Proximis Lipsiensium nundinis a Bohemo nostro Avitum acceptissimum tuum munus exspecto. Utinam et Theodulphi Sirmondiani fieri me liceret compotem. Desidero etiam Commodianum, Hippolytum Martyrem a Marq. Gudio vetere amico primum publicatum, et ex veteribus libris Hantvillensis Architrenium, meo aere parandos, si parabiles sint. Res domesticae meae hoc anno, si unquam, satis afflictae me a Musis plurimum abstinuerunt. Spero imposterum, deo dante, meliora. A Graevio me nullas prorsus accipere maxime mirum est. Juniorem Gronovium, vel Patris [Gap desc: Greek words] causa salute a me mactari (nisi grave est) velim. Weitzii, Senftlebii et alia talia adhuc inquiro, at nondum tamen reperi. Ubi adeptus fuero, et horum faxo ut fias compos. Philippus Labbeus Soc. J. Parisiis an adhuc vivat, et num Glossaria Graecol. vetera ab eo auctiora, ut Catalogi quidem nundinales promiserunt, prodierint, si forte per te rescire potero, id oppido gratum mihi fuerit. Pollicitus is plura est in Bibliotheca nova MSStorum, praesertim Historica et Poetica, utinam stetisset promissis! Quid Valerius Flaccus agit? quando nostro conspectui tamdiu desideratus hospes se sistet? Pluribus te in mage seriis occupatissimum, vir Nobiliss. non onero. B. V. et salve diu diuque. datae Cygneae a. d. XXV. August. st. Jul. CICICCLXXV.


page 226, image: s26

EPISTOLA CXCVIII. CHRIST. DAUMIUS Nic. Heinsio. Hagam.

AVitum Sirmondi cum adjuncta Elegia, mihi lecta, uti et priores, jucundissima recte per Bohemum nostrum accepi tandem. Pro quibus denuo gratias ago habeoque. Aviti Homiliam de Festo Rogationum, et Epistolas Lugduni excudisse Vincentium Portonarum Anno 1536. chartis 12. cum Simlerus in Bibliotheca Gesneriana a se aucta memorat, miror, cur Sirmondus id. tacuerit. Langermannum proxime per literas denuo conveniam de ad ipsum abs te missis literis, et meis itidem cum fasciculo quid factum fuerit, exploraturus. Caetera, quae in literis cum fasce libellorum Rivinianorum superiore hebdomade ad Bohemum nostrum missis memoravi, nunc repetere parco. Hoc addo folum. Rivinum sibi in corrigendis iis Poetis multum indulsisse, ut vel ex Corippo initio libri 2. liquet, de Eugenio ne quid dicam. Unde Reinesii strigilim non immerito expertus est. Nisi grave est, rogo, ut vel tribus significes, an recte meae hactenus traditae, et si quid porro desideres, mea opera simul utaris. Pluribus molestus aut importunus esse desino. B. V. Vir aeternum colende. Dab. Cygn. Kal. Sept. Stylo Jul. CICICCLXXV.

EPISTOLA CXCIX. NIC. HEINSIUS Chr. Danmio. Cygneam.

BInis tuarum responsum a me deberi, jampridem invitus agnosco, Daumi praestantissime, quarum alterae Decembri mense anni proxime decursi, sunt exaratae, Junio subsequenti alterae, nec distulissem partes debitae scriptionis, nisi quod rogato jampridem a me per epistolam in Galliis amico, ut Theodulphum Sirmondi, quem videre flagitas, conquirat, nil rescripti ferrem hactenus. Certus tamen sum, non defuturum illum meis precibus in re tantilla, si liber inveniri utcumque possit. Interim Alcimi copiam sibi jam factam esse augurari licet, nisi sustratur nos illorum diligentia, qui ejus ad te curandi provinciam jam dudum susceperunt, quique litteris libello additis ad te curandis spem nostram non fefellerunt. Illud vero permoleste fero de litteris meis, quas Langermannus debuerat curasse, eas ad te perlatas non fuisse. Architrenium et vitam S. Germani conquiram diligenter, si auctiones, quae per vicinas urbes, et in hac aula frequentes admodum, et tantum non quotidianae sub autumnum habentur, tale quid se nobis offerant. Epistolas a Reinesio ad te exaratas, cum ante hoc triennium essem Francofurti, sum nactus. Epistolas


page 227, image: s27

Plinii a Thomasio editas hîc terrarum hactenus non vidimus. Committebam olim in Etruria vulgatas scriptoris hujus editiones, cum vetustissimo codice Medicaeae bibliothecae, cujus ope menda complura detersi. Possideo et ipse membranas ejusdem scripti, sed non valde antiquas; miror interim bibliopolas nostros, qui volumen illud cum notis omnium, quotquot hactenus prodierunt, interpretum se dare falso jactitant, Claudii Minois animadversiones, et copiosas et scriptorum codicum praesidio haud contemnendo subnixas, omisisse. Politiani nonnulla inedita adhuc delitescunt inter Italos. Certe oden longe pulcherrimam, quae in Poematis ejus non exstat, Horatio Christofori Landini videas praesixam. Jacobus Gronovius Italicis jampridem valere jussis, Daventriae in patria sedes suas fixit. de valetudine mea, ut diu adfecta, sic in pejus quotannis vergere, non falsi apud vos rumores sparguntur. Quo magis sum assiduus in re privata componenda reliquum vitae studiis daturus, quod propositum ut constantius teneri a me possit, secessum in agro Trajectino circumspexi jam mihi, in quo hibernam, ut spero, tempestatem sum exacturus. Pro Senftlebii de alea libello, gratias hîc egi optimo Gebhardo. Nuces Saturnalitias, Argo, et Alani parabolas ab eodem editas Senftlebio jam aliunde sum nactus. Meursianae trium insularum antiquitates, et Plinii Panegyricus cum notis Dominici Baudii, Graeviano beneficio lucem jam vident. Nunc Cicero ejusdem praelum Typographicum est subiturus. Conjecturam in Philippicis Ciceronis tuam uterque approbamus. Antonini Metamorphoses cum novis Thomae Munckeri animadversionibus, et Gisberti Cuperi commentarius in sigillum Harpocratis propediem juris publici fient. Idem de Stephano Byzantio Berckelii sub Kalendas Januarias erit sperandum. Pro Rivini opusculis ad Graevium missis, quae dudum nactus sum, gratiis agendis non defui. XX. Septemb. Gregor. CICICCLXXV. Hagae Comit.

EPISTOLA CC. NIC. HEINSIUS Chr. Daumio. Cygneam.

SEptembri mense, quas ad te simul ac praestantissimum Gebhardum dabam, vir Clarissime, eas recte tibi curatas fuise licet augurari. quando exploratam jam argumenta non uno habemus fidem ac diligentiam illius, qui eas in se receperat. De Alcimo Avito praesertim ad te perlato gratulor immane quantum mihi, cum ita te de me meritum esse agnoscam, ut tuis commodis nihil antiquius esse mihi debeat. Hoc igitur munusculum, quod numerosa profusaque liberalitate remuneratum voluisti, missis ad me Rivini compluribus opusculis, ut jam nihil e scriptis hominis sane eruditi videar desiderare, multo equidem rubore me suffusum sentio; quando nihil invenio meis hactenus in scriniis, quod tua hac munificentia pensetur. Lutetiam ad Emericum Bigotium,


page 228, image: s28

virum perquam officiosum, et mihi in paucis conjunctum, litteras jam pridem dedi, per quas est rogatus serium in modum, ut Theodulphum Sirmondi nobis conquirat, nec detrectavit ille demandatam spartam. sed distulit nonnihil, dum ex agro Rhotomagensi, quo rusticatum pridem concessit, sub Kalendas Decembres redux in urbem, officio hoc defungi commodum possit. Proxime daturus ad illum litteras de Architrenio et vita S. Germani monebo, ut si fortassis incidat in utrumque, aut alterutrum horum, eos assertum nobis eat. Stephani Byzantini fragmentum Berckelianis illustratum notis nunc ad te mitterem, nisi ipsum Berckelii Stephanum cis paucos menses proditurum scirem, cui annotata illa in fragmentum auctiora accedent. Hebraeus apud nos, cui Pinedo nomen, eundem Stephanum suis illustratum commentariis praelo typographico commisit. Antoninus Liberalis Munckeri et Gisberti Cuperi dissertatio de sigillo veteri Harpocratis publice hîc prostant: nec non Meursianus de trium insularum antiquitatibus commentarius. Commodianum Rigaltii, et Hippolytum Martyrem Gudii frustra quaesivi in officinis librariorum. in auctionibus si occurrant quandoque venales, eorum ut fias compos, opera a me dabitur. Alterum horum bibliopolae Parisini Cypriani operibus proxime editis addiderunt. Hippolytum castigatiorem, ut prae se fert, Combefisius in auctuario, sive supplemento bibliothecae patrum. Philippus Labbeus in vivis esse desiit jam pridem. Glossaria antiqua, quae multos jam annos sub praelo Lutetiae nescio quas ob caussas haerere pergunt, non ille collegit, sed Carolus Labbeus, ad quem Scaligeri complures exstant epistolae. Hunc quoque librum, etsi nondum juris publici factum, a Bigotio sperare sum jussus. Ajunt apud vos Phaedrum jam pridem prodiisse notis Augusti Buchneri illustratum, quem videre mihi numquam contigit, cum unice Phaedrum ipsum habeam in deliciis. Nec dubito quin id genus libelli sat multi, per Saxoniam vestram typis descripti sint, qui conspectu nostro fraudantur hactenus. Plinii epistolas a Thomasio luci datas jam sum nactus, ut et Nepotem Cornelium Bosianae editionis nuperae. Quid factum sit illis litteris, quas ad te curandas Langermanno commiseram anno proxime decurso, haud scire possum, cum propter haec bella rarius ad illum scribam. Certe litteras ipsas et accepit ille, uti testatus est mihi, et curae eas sibi fore est pollicitus. De Graevii quereris silentio, et ille jam officii sui per me admonitus: ut dubitare vix possis fore, ut in posterum is sese tibi praestet diligentiorem. Redemit Elzevirius ab haeredibus Vossii [Gap desc: Greek words] complura viri summi opera hactenus inedita, aut certe auctiora, in quibus libros ejus de vitiis sermonis. Vale, vir clarissime, et mihi, ut facis, perge studere. Hagae Comitum Prid. Kalend. Novembrib. CICICCLXXV.


page 229, image: s29

EPISTOLA CCI. CHRIST. DAUMIUS Nic. Heinsio. Hagam.

BInas tuas, Nobiliss. Heinsi, priores XX. Sept. posteriores XXVIII. Octob. Stili Gregor. datas XXX. Novemb. st. Jul. junctim accepi. Quibus quo minus statim responderem, tum occupationes incredibiles, tum narrationes de inundatione Belgica horrendae causatae fuerunt. Gavisus sum sane iis lectis Riviniana feliciter ad te pervenisse, atque utinam et alia sic possint curari. Reperi enim in meis Bernardi Geystensis mei exemplum, ut et Homilias veterum in Nativ. Christi, et Catonis ante quadriennium revisi unum, Barthii item Claudian. Mamertum, cum P. Aretini Colloquio muliebri ab eodem interpretato, Rivini Hildeberti Cenom. Homilias. Quos libellos, si nondum possides, vel etsi possides, modo tanti sint ut poscas, prima quaque occasione ut tuis accedant, donec alia indagavero, dabo operam. Theodulfo, qui non ita pridem in Amstelaedamensium pergulis librariis adhuc exstitit, si eximio Emerico Bigotio, Parisiis, ubi editus, venanti propitia Delia faverit, beabor ut qui maxime, et tibi, viroque illi eruditissimo, quas non agam gratias? Epistola tua mense Martio ad Langermannum misse, ad quem tamen interim meas dedi, nescio an perlatas, nondum appulit. Inter libros, quos anxie quaero, est et Gulielmus Apuliensis, Rhotomagi, nisi fallor, ante hoc seculum fere editus, deinde a Duchesnio inter Historicos Franciae relatus. Quo ipso opere, grandioris procul dubio pretii, potiri mihi nondum licuit. Nec Claudii Minois in Plinium annotata cognita nobis fuere. Ut Landini Horatii, Odae illius a Politiano praefixae causa, compos fiam, allaborabo, qui nuperrime ab amico Virgilium Pierii Parisiis editum demum obtinui. Illius Etrusca Poemata hic terrarum vix speranda erunt. Editus est Venetiis 1546. liber hoc Titulo: Rime diverse de molti eccellentiss. autori, nonovamente racolle. Ejusque altera pars sequenti anno. Insunt Bembi, Sannazarii, Naugerii, Molsae, Ariosti Carmina. Sperabam in illis et Politianum reperturum. Sed falsus animi fui. Caeterum tuas ad Gebhardum Uratislaviam ea ipsa hebdomade, qua accepi, curandas Lipsiam misi. Quod et factum esse rescripserunt amici. Exspecto ergo proximis Nundinis responsum. Philippum Labbeum pro Carolo quod posui, fefellerunt me Catalogorum nundinalium inepti consarcinatores, ratuui Caroli operam illam Philippum resumpsisse. Doleo sane, eum e vivis tam cito fublatum, a quo tam multa praeclara ac rara opera e MSStis promittebantur. Phaedrum a Buchnero unquam editum non memini, nec quid monuerunt ipso vivo mei discipuli, quos a me sibi commendatos in fidem receperat: nec post obitum gener ejus Otho Praetorius, qui epistolas ejus, Poemata aliaque editurus erat, si superfuisset diutius. Nunc horum omnium nescio an ulla spes. Orationes Panegyricae nonnullae prodierunt junctim. Corn. Nepotem ejus Hamburgenses nobis dederunt. Libri, quos


page 230, image: s30

memorasti, utinam et ad nos transvolent, et qui praela morantur adhuc, quamprimum in lucem prodeant, voveo unice. Cuperi Observationes etiam Konigius Professor et Bibliothecarius Altdorfius valde mihi commendabat, quas necdum conspexi. Apud nos Corippus Rittershusii Altdorffi editus habetur. Epistolae Reinesii ad Joh. Vorstium Coloniae March. excusae, quibus offendit nonnihil nostrates Theologos, nunc rarius visuntur. An ad te pervenerint, uti et quas ad Nesteros scripsit, scire velim. Edidit idem Vorstius Sulpicium Severum, Com. Nepotem, Justinum, Val. Maximum et alia, quae ad me mittere voluit, ut discipulis meis commendata divenderem. Sed cum Bibliopolam non agam, et salubrius in ipsis librariorum tabernis nonnunquam emantur, renui officium, quod frustra sumsissem. Quod si horum quid arridebit, vel tribus indica. Vlitii curas in Venaticos Poetas secundas, et illustris tui parentis, [Gap desc: Greek words] , Theonem nunquam adipisci potui. Essent multa alia, sed te tantum virum hisce ut onerem, religioni duco. Ex Poetis, quos Julius Scaliger censet, frustra aliunde eruere studui Pauli Cerrati de Virginitate Carmen. Item quos Ravisius Textor laudat Cantalycium, Pacificum, Quintiliani Stoae Cleopolim, Remaclum Mich. Anglium, Valerandum Varanium etc. Sunt sane rarissimi. Matthaei Vindocinensis Tobiam edidit Oporinus 1563. quod poema in Rutgersiana Bibliotheca exstitit, teste catalogo pag. 92. sed neque hanc editionem indipisci potui. Non ita pridem quasi primus evulgavit Heringius, qui de Molendinis scripsit. Olim Lugdunenses Anno 1505. edidere longe auctius, quam Heringius. Barthii membranae, quae C. Gevartii fuere, nunc, mecum sunt, sed vix dimidiae. Val. Flaccum ecquando tandem videbimus? quando Maronem? Quando assertionem Fragmenti Petroniani, de quo nonnihil [Gap desc: Greek words] proximis. Nunc enim publicis privatisque negotiis defessus sum, et interturbor dum haec exaro non semel. B. Vale et vive diutissime, Nobiliss. vir, ac mihi cupere perge. Dab. Cygn. d. XV. Decemb. st. Jul. A. CICICCLXXV. Deprehendi tandem Auctorem Etiostichi illius de Natali Bapt. Mantuani, quod [Gap desc: Greek words] Reinesius pag. 51. Epist. ad me in Epitaphio lapide Mantuae incisum pertendebat. Ego vero tum contra recentioris, genio Distichi et aliis rationibus ductus, esse suspicabar. pag. 16. 51. 59. Is est Bernhardus Sturmius al. Valterius Patschovinus, apud quem Centuria 5. num. 73. Etiostichorum Gorticii Anno 1568. in 8. editorum, legitur. Opuscula illa Mantuani, quae Mantuae 1516. excusa, et in D. Calixti Bibliotheca olim exstiterunt, supra modum videre aveo. Verum unde nanciscar?

EPISTOLA CCII. CHRIST. DAUMIUS Nic. Heinsio. Hagam.

POST nuperas ad te, vir Nobiliss. datas, et jam, ut spero, exhibitas, donatus sum a Professore Lipsiensi Lic. Oleario, praesenti Orationum Herodotearum


page 231, image: s31

libello, quem, cum nihil novi aliud nunc suppeditaret, mittere placuit alia, quae mihi offerri videbatur, via. Etsi enim in juventutis tantum gratiam is concinnatus est: tamen vel aspexisse saltem juvabit, et constabit nonnihil inde, quid a nostratibus publicetur. Est auctor alioqui vir humanus, eruditus et diligens, speramus (si vita nobis a deo ter Opt. nobis concedetur prolixior) plura ac potiora, Destitutus ego uno et altero jam mense Collega, qui supermtendentis munus homo ambitiosissimus ambiit et exambiit, laboribus ejus in me unum devolutis, ad plura scribenda raros dies habeo vacuos. Nec nunc satis otii est. Non possum tamen non adjicere, quod incidit, me quum ex Graevio nostro perceperim te Fragmentum Traguriense pro genuino Petronii asserere, valde optare, ut assertiones eae publicae legantur. Apud Joh. Salisber. lectorem Petronii studiosissimum, Epist. 196. haec legimus: Utinam submergatur in thermis, quibus dignus est, quas meruit, ut conjiciatur in rutae folium, cujus pertonus in poenam delinquentium meminit. Annon Petronius hîc reponendum, cum hoc proverbium in rutae folium conjicere, in eo ipso fragmento occurrat? Idem Salisb. l. 3. Policrat. cap. 13. Pica siqnidem pulvinaris efficacissima est, et ut dici solet, cornix nocturna. At [Gap desc: Greek words] illa pica pulvinaris in eodem Fragmento jacet. Thesaurum genere Neutro dicit. At sic apud Plautum olim legebatur in Aulularia observante Barthio, Adv. pag. 1431. Et sic clare visitur in meis Membranis, quas ab eo possideo. Quin et 3. Trin. 3. vers. 35. si distinctio omittatur, eadem vox apparebit. hoc ubi Thesaurum effuderis. Consideretur modo is locus. Sane et auctor Queroli, prout scripti codices referunt, teste Rittershusio pag. 95. ad eum, et Grutero pag. 113. non temere usurpavit. Sic postea Beda in vita Cudberti cap. X. vers. 19. Angelomus Lexov. praefat. Comment. in libros Regum, et Alcuinus. Laudat et hos Barthius pag. 2151. et 2723. Haec nescio an novitii suppositoris esse queant, praesertim cum multa alia id dissuadeant. Statilium ajunt contra Wagenseilium scripsisse pro Fragmento Traguriano. Cujus scriptum utinam in meam potestatem veniat. Sed avocor. Tu vir Nobiliss. haec incomptius deproperanti ignosce; et an probentur tibi, vel tribus aperire dignare. B. V. Dab. Cygneae d. XX. Dio. A. CICICCLXXV. st. Jul.

EPISTOLA CCIII. NIC. HEINSIUS Chr. Daumio. Cygneam.

VOluptate mehercules ingenti perfundebar ante paucos dies, facta mihi copia epistolae tuae Decembri mense pridem decurso exaratae, per quam sum edoctus, binas meas recte tibi redditas fuisse, Daumi clarissime. Nam quamquam amissae in via utriusque facilis omnino jactura fuerit habenda, malo tamen officii mei diligentem atque illibatam constantiam tibi liquido apparere. Ad Langermannum diu est, quod litterarum nihil dedi, revocantibus nos a commercio


page 232, image: s32

utrimque litterario bellis funestissimis, per quae necessitudinum, etiam antiquissimarum vincula labefactari videas ac convelli. Ita fit, ut ignorem prorsus, quid nam iis factum sit litteris, quas ejus fidei ad te curandas proxime commmisi. Cum revertar ad officium litterarum, rem totam curatius apud illum explorabo, si valet tamen, ac superstes est. Totus enim adhuc in luctu, amissis nuper compluribus amicis, eo deveni calamitatis, ut nihil ominer nisi funestum. In Italia certe nuper amisi Octavium Falconerium, et Carolum Datum, viros mihi conjunctissimos, ne quid de Cardinali Etrusco Leopoldo Medicaeo, dicam, Principe artium bonarum longe amantissimo. Sed a funebribus hisce ad lactiora transeamus. Ab Emerico Bigotio fasciculum librorum sum jussus exspectare jam pridem, qui, si mihi Theodulphum Sirmondi feret, ut auguror, libellum sine procrastinatione eadem, qua Avitus ad te pervenit via, nisi si quam tutiorem ultro indicabis, perferendum curabo. Jubet vir praestantissimus te plurimum salvere, ac rogat, si quandoque offeretur tibi venalis editio Lipsiensis Anni 1552. Orationum Gregorii Latinarum, ex interpretatione Rufini, eam sibi vindicare ne graveris. Ut enim in lectione patrum praecipue Graecorum est assiduus, ita magno studio conquirit, si quae versiones horum antiquae, aut etiam recentes typis descriptae sunt. Tum doceri cupit, quis Langevoethus ille, ex cujus versione Lipsiae jam olim publicata, orationem Nazianzeni curavisti denuo edendam. Hunc quoque libellum, si commodo tuo fieri possit, conqueri a te velit. Proxime scripturus ad illum rogabo, ut Gulielmum tuos in usus vicissim conquirat. Nec deerit suis partibus, ut est mire officiosus. Rerum Gallicarum scriptores a Duchenio publicati apud nos si quando venales occurrunt, quod raro quidem contingit, pretio distrahuntur insano. Unde fit, ut in mea bibliotheca hactenus desiderentur. Sed jam Regii Lutetiae Typographi in eo sunt, ut novam horum editionem meditentur, et quidem luculentiorem. E libris, quos designas, Bernardum Geystensem, tum et Cenomanensem Hildebertum Rivini nondum videre contigit. Nec Ritterschusii Corippum aut Reinesii ad Vorstium epistolas. Sed Francofurto fortassis haberi possent. Etruscorum Politiani geminam possideo editionem, Aldinam alteram, alteram Mediolanensem; cui Julius Caesar Scaliger pulcherrimum manu sua elegidion adscripsit, arbitratus nihil in Etrusca poesi hoc libello exstare praestantius. Odae illius Latinae, quam Landino dedit Politianus, initium tale erat, quantum recordor; Vates Threicio Landino Orpheo. Latet ea alibi in scriniis meis. Quae cum excutientur, tui recordabor. Nam ipsum Landini Horatium non possideo. Augusti Buchneri opera omnia in lucem proferri rei litterariae intererat omnino: fuit enim vir ille mire elegantis ingenii. Plinii epistolas animadversionibus Claudii Minois illustratas, et Gratium Vlitii ad te mittam, simul dabitur per otium libellos e latebris armarii mei indagare. Theonem parentis mei etiam invenero haud difficulter, non enim rarus apud nos in auctionibus occurrit venalis. Utinam plures designares ex hisce, qui a te desiderantur potissimum. Hoc ut facias quam primum vehementer te rogo. Matthaei Vindocinensis editionem Lugdunensem


page 233, image: s33

opinor me possidere, Oporinianam non vidi: sed in membranis descriptus non raro oblatus mihi est. Baptistae Mantuani opera in tomos quatuor distincta ex editione Antverpiana possideo. Typographi Parisini opera Gregorii Magni et Leohis primi dederunt nuper e scriptis libris auctiora ac castigatiora, praelo commissuri propediem Ambrosium quoque et Augustinum, pari diligentia recognitos, ut et Cassiodori opera. Baluzius capitularia Regum Gallorum sub praelo habet duobus voll. in folio. Apud nos praela Typographica feriantur quodammodo propter bella. Francofurti ad Viadrum Anno 1602. edita est Christophori Pelargi methodica explicatio actorum Apostolicorum. Accedit vita et peregrinatio D. Pauli ab Euthalio Diacono et Sophronio descripta. Hunc librum et Bigotius et ego vehementer desideramus. Vale. Hagae Comitum IX. Mart. CICICCLXXVI.

EPISTOLA CCIV. CHRIST. DAUMIUS Nic. Heinsio. Hagam.

NON minore ego persusus fui laetitia, aeceptis et lectis tuis literis, quae postridie Kal. April, st. Jul. cura Bohemi nostril recte ad me pervenerunt. Ex iis autem intelligo te meas, 12. Dec. superioris anni Styl. Jul. scriptas, cum Olearii Opusculo Herodoteo tum nondum fuisse nactum; aut si post datas ad me tuas demum nactus es, libellum tamen non una. Quod minime placet. Id ex Dn. Carpzovie didici, qui in literis tuis ad ipsum exaratis, fasciculum meum non accepisse te significasse affirmabat. Curatus est autem per Graevii fratrem, nec rescivi satis hactenus, quid de illo factum sit. Amicos tam praestantes te amisisse, ipse pariter doleo. Amisi et ego, licet vilioris sortis, amicum tamen utilissimum mihi, et libris raris conquirendis, etiam vili aere plane incomparabilis diligentiae Joh. Sextum, cui Catonem meum, quem cum Geistensis, an Geissensis, Palponista, duplo jam notis auctiore et emendatiore, sed nondum excuso, et Reinesii ad Vorstium Epistolis nunc mitto, inscripsi. Is si viveret adhuc, Clarissimo Bigotio tuo forte gratificarer celerius. Inquiram tamen per alios, quantum potero. Eum praestantissimum virum, ut a me vicissim quam officiosissime salvere jubeas, enixe rogo. Cato, tumultuario studio congestus, non accurate habitus, si placet, et tanti est, posset illi mitti. Redhiberem contra aliud exemplum. Gystensis nullum superest. Hildeberti haec compingens reperire non potui. Sequetur occasione proxima. Gr. Nazianzeni ex Rufini translatione habetur in publica sive Senatoria hîc Bibliotheca, cui ego custos sum. Apologeticus, de Epiphaniis sive Nat. Domini, de luminibus, quod est de secundis Epiphaniis, de fide liber, de Nicena fide, de Pentecoste et Spiritu S. de semet ipso ex agro reverso, de dictis Hieremiae praesente Imperatore, de reconciliatione et unitate Monachorum, de grandinis vastatione, de Arrianis quod non liceat semper et publice de deo contendere;


page 234, image: s34

quae uno volumine Argentinae per Joan. Knoblouch. 1508. in 4to edidit Joh. Adolph. Mulingius, qui praecedente anno Alcimum Avitum primus evulgarat. Editionem Lips. Anni 1522. nondum conspexi. D. Georgius Langevoith fuit tum temporis Pastor Ecclesiae Chemnicensis in Misnia, quo publicavit Lipsiae, nim. MDCLXXV. orationes duas Graece in Christi Natalem, unam Basilii, alteram Gr. Nazianzeni, a se in Latinam Linguam versas cum pauculis additis notis. Promisit plures, sed vix praestitisse reor. Eum libellum semel tantum vidi. Euthalii Narrationes in Epistolas Pauli omnes (nescio utrum Enarrationes, an Argumenta Epistolarum intelligenda,) memorat, loco et anno tamen non addito, Catalogus auctionalis Rotheanus Amsterodami 1669. excusus, quam noster Bohemus ad me misit, Num. 783. pag. 57. Qui nisi fallit, necesse est plura Euthalii exstare, quam vitam illam D. Pauli, quae habetur in Oecumenii editione Graeca splendidissime Veronae in folio procurata Anno 1532. pag. 237. Nescio an etiam in Morellii Oecumenii editione 1630. nec enim vidi. Argumenta sane Epistolarum in Veronensi edita exstant, et forte sunt ipsius Euthalii. Alioqui ille Euthalius de vita Pauli, adjectus est graecolatinus Georgii Majoris paris argumenti libello, Wittenb. 1559. in 8to. Et Francofurti ad Viadrum prodiit 1601. cum Sophronii additamento impensis Joh. Hartmanni, forte auspiciis Chr. Pelargi, qui et sequenti anno suo in Acta Apostolica Commentario (quem conquiram quantum potest) adjecit. De Gul. Apuliensi forte fors favebit. Politiani illa Oda acceptissima mihi erit, si illa potiar, uti et Plinius Minois, et Vlitii curat in Venaticos secundae, et Theo Nobiliss. Parentis tui. O beatum illum diem, qui me illis exhilarabit! Abdiam Babylonium nondum sum adeptus. Persuaseram mihi exstare in Bibliotheca P. Coloniensi, sed jam frustra me fuisse sensi. Itaque et illo Christiani nescio cujus Poetae carmine nobis carendum est. Cujus ubi vel initium cognovero, acquiescet animus interea, donec totum editione illa explorata adipiscar. Antverpiensis, quo ad Titulos, nam prius Francofurtensis fuit, Mantuani illa Editio valde vitiose excusa est ex Ascensiana, non emendatis iis, quae ipse Mantuanus mutaverat in Bononiensi, quae tamen non omnia complectitur. Reliqua Tomo I. III. et IV. aliis typis adjecta ex Mantuana illa Anni 1516. in 8to. (vel ut Belgicus Catalogus, cujus Fragmentum a Bohemo jam teneo, ante aliquot annos excusus, praefert, Lugdunensi) desumpta sunt, quae neque in Francofurtensi, nec ejus anteriore, bis enim sunt mutatae primae et ultimae paginae, extabant. De caeteris Scriptoribus noviter editis, aut edendis jucunda oppido narratio fuit, et aveo plura talia cognoscere, vicem pelaturus, quibuscunque modis potero Mirum fatum est nonnullorum sequiorum temporum scriptorum, qui dimidii exstant, dimidii perierunt, nisi in Bibliotaphiis superstites sint. Sic Corippi Justinus superest: Johanneis ejusdem nondum lucem aspexit, quam Caspinianus olim habuit. Gunteri Ligurinus saepe excusus circumfertur: Solimarius ejusdem nondum publice prodiit. Josephi Devonii de bello Trajano libri 6. a Dresemio cum Notis dati sunt: Ejus Antiocheis a Cambdeno. versibus inde productis laudata, nondum nobis


page 235, image: s35

visa. Petri Rigae Aurora adest: Ejus de vita Crispini et Crispiniani carmina ignorat nostra aetas. Matthaei Vindocinensis Tobias exstat: Poetita ejus, vel, ut inscripsic, Poetria nondum prodiit. de Curia Romana Flacius publicavit, sed Poetria ejus, utut ab eodem edi promissa, adhuc tamen supprimitur. Gul. Britonis Philippeis adest: non ita Karlotis. Vitalis Gallici Querulus Gruteri ope lucem vidit: Ejus Amphitruo vel Geta, cujus initium: Graecorum studia nimium nimiumque secutus adhuc delitescit. Sed hi versificatores ultimi fere aevi sunt, de quibus Bigotio tuo (quem non nisi ex Ovidio et Prudentio tuo novi, et plura tamen de eo scire vellem) cura forte, prae sacris illis Patribus, vix ulla est. Henricum Samariensem, pauperem dictum, erui alicunde posse valde opto. Ejus Sermonem de S. Nemine habeo. Hiscriptores non boni licet aevi, aliquando tamen conducunt ad melius cognoscenda, ubi conferuntur, tempora. Horum multi a Labbeo in Bibliotheca nova memorantur. Sed obitus ejus immaturus eos omnes intercepit. Nazianzeni [Gap desc: Greek words] Lipsiae cum sua versione edidit Joh. Hornschuckius Prof. olim Graecae Linguae Anno 1945. non parum a Rivino adjutus, quac nescio an vobis cognita sint et expetantur. Alia a Langio, Pirckeimero aliisque versa prolixitatem vitaturus, et aliis occupatus nunc silentio praetereo. B. Vale, vir [Gap desc: Greek words] , et si taedium multiloquentia haec mea forte parit, comiter ignosce, Dabam Cygn. XIX. April. st. Jul. Anno CICICCLXXVI. [Gap desc: Greek words]. Obsignaturus has comrnodum accipio Vratislavia literas Gebhardi, et Ampliss. Conradi, cujus parens olim Prosopographiae Melicae tres Millenarios edidit: Filius autem continuat. Eas dum resignare festino pro Conradianis maximo festinationis impetu ad te pertinentes resigno. Ignosces huic meo infortunio. Video variantes Virgilii inesse Lectiones. Quas tamen, uti nec literas inspexi: festinat enim Tabellarius. Noli curiositati alicui meae id tribuere. Nisi moram ille satis alioqui traxisset, remisissem ipsi, ut describeret denuo. Sed spero veniam hanc mihi apud te paratam.

EPISTOLA CCV. NIC. HEINSIUS Chr. Daumio. Cygneam.

LItteras tuas Decembri mense exaratas, quibus orationes Herodoti erudita manu illustratae, munus accedebant, accepi quidem tempestive satis, sed rescribendi officium distuli, spe ab amico facta fore, ut Sirmondi Theodulfum hîc terrarum daretur indagare tuos in usus, ne Cl. Bigotii opem frustra imploraremus, quod is Rhotomago pedem hactenus non moveat, librum Lutetiae quaesiturus, uti erat pollicitus. Sed quando nihil nobis est praesidii in nostris bibliopoliis, Lutetia per amicum quemcumque curabimus librum devehendum, si Bigotius cunctari perget. Interim et aliae tuae Aprili mense exaratae supervenerunt, cum Reinesianis epistolis, ac Catone et Geystensi.


page 236, image: s36

tuis. Reinesianas epistolas, quod nondum videram, habui profecto longe acceptissimas, uti et Geystensem. Nam Catonem Bigotio servamus, ut voluisti cum aliis libellis, ejus in usus a me sepositis et Rhotomagum ituris propediem. Petronii nomen quod ivisti restitutum in Epistolis Sarisberiensis, subscribo conjecturae tuae omnino. Vidit enim ille ea Petronii, quae et hactenus sunt circumlata, et in Fragmento Traguriensi exhibentur, quod multis argumentis fit manifestum, plura non vidit. Multa veteres, et in eodem Petronius fragmento extulerunt masculina, quae in usu esse desierunt postea, et nonnisi neutro nunc utuntur genere. Fatus, coelus, lorus, lutus, candelaber et complura talia, in quibus multus est Trimalchio, ineptus atque intempestivus antiquitatis captator, qualis a Petronio ridendus proponitur; haec suo loco pluribus adstruemus. Wagenzeilium dure atque inclementer habuit Statilius, nec Valesio Hadriano pepercit: hujus Apologetica typis Blavianis ante hoc sexennium una cum Petronio Traguriano sunt descripta, cujus exemplar conquiram tibi, cum aliis libellis ad te perventurum, quos jam habuisses, nisi mora etiamnum injiceretur ab occupationibus permolestis, quae hactenus non sinunt me divelli ab hac aula, et in sinum bibliothecae confugere. Spero tamen hanc aestatem omnibus molestiis colophonem imposituram, quod faxit deus, cum et valetudo in pejora vergat quotidie, et ego ante supremae diei adventum scriniis meis miserum in modum disjectis consultum nonnihil velim. Praeter amicos nuper morte intempestiva ereptos mihi nunc etiam Henricus Valesius, vir plurimae eruditionis, obiit supremum diem. Historiae Ecclesiasticae tomum quartum, scriptores Latinos complectentem erat pollicitus, tum Aristidae ac Libanii varia inedita, Harpocrationem, notas in Ammianum auctiores, commentarios de critica veterum, Antiquitates Atticas, aliaque scripta, quibus nunc lucem fortassis nequicquam speremus. Academia Leidensis e Galliis Theologum nuper accepit pereruditum, et humaniori litteratura ac linguis orientalibus probe excultum, Stephanum Monachium, Samuelis Bocharti intimum quondam amicum. Ego Roma exspecto libros non paucos recens editos, atque in his varia antiquitatis monumenta, ut Columnas Trajani atque Antonini, nuperae editionis cum notis Bellorii. Catenam SS. Patrum in Marcum, vitas Angeli Colotii, Octavi Pantagathi, Fulvii Ursini. Ibidem eduntur Geographi veteres qua Graeci, qua Latini, magnam partem hactenus in publico non visi, et collecti a Luca Holstenio. De versionibus antiquis Graecorum patrum quae scribis, cum Emerico Bigotio communicabuntur, ad quem nonnihil litterarum propediem est dandum. Bigotius ipse vitam Chrysostomi Graecam hactenus ineditam diu est quod molitur. Nazianzeni complura Rufino interprete me scio possidere, sed cujus ea sint editionis, pro certe non adfirmaverim. Litteras Cl. Gebhardi resignatas non est quod excuses, aut depreceris. Apud me enim, vir praestantissime, in hisce talibus impune ab amicis peccatur, aut potius peccari non potest. Vale, Hagae Comit. 22. Jun. CICICCLXXVI.


page 237, image: s37

EPISTOLA CCVI. CHRIST. DAUMIUS Nic. Heinsio. Hagam.

DEdi ad te, Nobiliss. vir, superiori mense Aprili literas satis prolixas cum fasciculo Catonem et Palponistam meum, et Reinesii ad Vorstium Epistolas complexo, quas quemque Bohemus noster, ad quem illa mittebam, tibi tradere jussus erat. Nunc anxius an recte appulerint, denuo scribo, etsi aliis occupatus, addens exiguum illud Hildeberti, quod mihi supererat, et fragmentum Euthalii, prout a G. Majore editum est; nam Pelargus integrius dedit, et nonnihil forte a Majoris edito varians. Inquisivi hactenus in desiderata varie, sed nondum quid eorum repertum ac impetratum est. Ne ipsa quidem Pelargi in Acta Apostolica Commentaria. Non desinam autem porro inquirere. Facilior res esset, si vel Lipsiae vel Norimbergae ipsus degerem; nam quibus illa injungo mei securi libros non semper attendunt. Hoc mihi mirum, haec in acta Commentaria non exstare Francofurti ad Oderam in Bibliotheca Pelargii, quae nunc Academiae est, cujus Catalogum nuperrime publicavit Bibliothecarius, Becmanni, illius Originum Lat. Linguae Auctoris, Filius. In quo Catalogo his diebus offendi Bernardum Palponistam Coloniae 1501. excusum esse, inibique exstare. Videbo igitur, ut nanciscar industrium aliquem ibi hominem, qui cum mea editione contendat. De Theodulfo et caeteris mihi promissis, quaeso, quae spes? Euthalii Francofurtensem editionem Anno 1601. (Pelargi arbitror esse) mea manu proxime describam, tantilla temporis ac chartae jactura, si forte interea aliunde nacti estis: sin minus, ut conferre possit cum membranis suis Cl. Bigotius, cui tecum denuo salutem? Interim an priores meae, etiam illae, cui Olearii libellus appactus erat, per Graevium ad te missus, salvae tibi redditae fuerint, valde doceri vel tribusaveo. B. Valete uterque, et favere porro mihi ne dedignamini. Dabam Cygn. d. XXIII. Aug. st. Jul. Anno C. CICICCLXXVI.

EPISTOLA CCVII. CHRIST. DAUMIUS Nic. Heinsio. Hagam.

ECcum, vir Nobilissime, quem in meis ante hoc octiduum datis, pollicebar Euthalium ex Francofurtensi exemplari, etsi satis properanter, fideliter tamen descriptum, et quidem prout editus circumfertur, cum omnibus suis virtutibus et vitiis. Nam et accentus etiam vitiosos, et reliqua repraesentavi, ut jacebant. Contuli etiam cum Veronensi editione, quae alicubi nonnulla omittit, ut videatur Pelargus auctiore usus fuisse exemplo. Illius


page 238, image: s38

enim hanc esse credo [Gap desc: Greek words]. Nam in Bibliothecis reperiuntur quidem ejus in Acta Apost. Commentaria, absque tamen Euthalio. Inquisivi in illa, verum nondum venalia alicubi reperi; et forte si Euthalius abest, a Vobis non ita desiderantur. De quo tamen, nisi grave est, per occasionem, moneri volo. Catalogum MSStorum Bibliothecae Paulinae Lipsiae propediem edet meus Fellerus, ejus Bibliothecarius nunc. Cujus exemplaria, ubi praelo exibit, vobis servabimus. Pluribus te, vir [Gap desc: Greek words] jam non onero, unum saltem rogitans adhuc, ut an mea, praesertim quibus Gebhardi literae inerant, acceperis, vel tribus doceas; mihique favorem tuum perseveres. B. V. Dab. Cygn. d. III. Kal. Sept. CICICCLXXVI.

EPISTOLA CCVIII. NIC. HEINSIUS Chr. Daumio. Cygneam.

NEscio an ad te perlatae sint, quas cum tibi, tum Cl. Gebhardo inscriptas una mense Junio curabam per amicum Leidensem. Facit tamen explorata jam ante non uno nomine ejus diligentia, ut recte perlatas opiner ac prorsus confidam. Postea contigit Vianam excurrere, ubi e ruderibus disjectae bibliothecae obtulerunt se mihi Plinius Claudii Minois, et Vlitii Gratius, quos ad V. C. Fred. Benedictum Carpzovium, ut tibi tradantur, misi. De Theone Sophista patris mei indagando bene te jubeo sperare: nam et liber is apud nos in officinis bibliopolarum satis est obvius, et ipse ejus exemplar non unum possideo. Jamque accepisses, cum duobus hisce libellis, nisi exemplari, quod se mihi forte offerebat, Aphthonius fuisset annexus, et quidem collatus cum membranis, quem viae longinquae discrimini committendum haud duxi. Reliquum est, ut Catalogum promissum suppedites quamprimum eorum codicum, quos desideras cum maxime. e Gallia Italiaque diu est, quod litterarum nihil accipio. Florentiae Laurentium Pantiatichum, virum litteratum in primis, et mei peramantem, e vivis audio excessisse. Bigotius ruri delitescit, ita fit, ut nihil litterarum pridem ab illo acceperim. Post vindemiam tamen exactam Rothomagum, credo, revertetur, ut solet, atque illic hyemem est exacturus. Epistolas Ciceronis, quas familiares vocant, Graevii nostri ac variorum notis illustratas ac in tomos duos digestas publice propediem videbimus, puto. De caeteris altum in re litteraria apud nos est silentium. Vale, Hagae Comit. V. Septemb. CICICCLXXVI.


page 239, image: s39

EPISTOLA CCIX. NIC. HEINSIUS Chr. Daumio. Cygneam.

PRoxime te monebam, vir Clarissime, de Plinii epistolis, et Gratio Lipsiam missis, quos a Fr. Bened. Carpzovio accipies, nisi jam accepisti. Theonem parentis mei postea et Bohemo vestro ad te curandum, meo nomine, ni fallor, tradidit Th. Ryckius. De aliis libris, qui a te desiderantur, indagandis parem mihi successum spondeo, cum quales hi sint, ex te plenius cognovero. Theodulfum certe ut procuret tibi quamprimum Bigotius noster, denuo a me rogabitur, ubi rure, quo aestatem totam delituit, atque etiam nunc delitescit, in urbem reversum cognovero. Id autem vix fiet ante Kal. Januarias proximas, si quid credendum Stephano Monachio, viro praestantissimo, et Bigotii interioris notae amico, quem Academiae Leidensis curatores, ad SS. Theologiae Cathedram, nuper Rothomago evocarunt. Samuelis Bocharti meritissimum discipulum, a quo Josephum uberius recognitum jubemur exspectare, quando molitus idem Bosius intempestivo nobis funere est subductus. Romae Joannem Priceum natione Britannum excessisse e vivis audio. Ultrajectini nostri Gisbertum Voetium lugent, clari nominis Theologum, anno aetatis LXXXVIII. exstinctum. Euthalium de vita D. Pauli tam editum a Georgio Majore, quem descriptum tua manu una cum Hildeberto Cenomanensi recte accepi. Atque illum quidem perferendum in Gallias, ubi tuto licebit, curabo ad Bigotium: habeo enim variorum codicum farraginem, quos illi jampridem debeo. Sed a piratis nihil tuti est. De Pelargo non opinor sollicitum esse Bigotium. Catalogum Paulinae bibliothecae jam a Cl. Carpzovio sum nactus. pro Olearii libello diu est quod gratias tibi egi. Vale 24. Novemb. CICICCLXXVI.

EPISTOLA CCX. CHRIST. DAUMIUS Nic. Heinsio. Hagam.

UTraque Epistolia tua, vir Nobilissime, tum Nonis Septembr. tum 24. Novembr. hujus Anni exarata, recte reddita mihi sunt, una cum Plinio et Gratio per Carpzovium nostrum transmissis. Pro quibus quas gratias agam et quid redhostimenti reponam dum dispicio, et alia aliunde ex transverso interveniunt, elabitur mihi respondendi occasio. Sed injurius in tantam [Gap desc: Greek words] tuam essem, si porro silerem, teque de Amicorum tuorum fide suspensum tenerem diutius. Bohemus noller nondum ad me scripsit. Spero autem ejus literas cum Theone B. Parentis tui me proxima Lipsiensium Nundinarum occasione accepturum. Literas ad Gebhardum statim misi. Paulo post ab Uratislaviensibus


page 240, image: s40

Lipsiae degentibus relatum est, ipsum Paralysi correptum, dum Actum oratorium exhibere meditaretur. Etiam Fellgibelius Bibliopola Vratiss. amicis narravit, se nihil a Gebhardo, quod ad me pertineret, accepisse. Fuerunt tamen post nundinas, qui Gebhardum literas dedisse affimabant. Unde meas denuo ad ipsum misi: sed nihil regessit ille hactenus. [Note: Vide de hoc Theodulfo Trithem. de Script. Eccles. n. 260. et Miraei Auctar n. 236. et du Pin Biblioth. Eccles. tom. VI. pag. 124. Sirmondus editionem primam a Petro Daniele curatam esse ait in notis suis pag. 278. alia carmina edidit Mabillon. Analect. pag. 410. quem et vide pag. 377. 378. et Baluzii Miscellan. tom. I. pag. 491. et tom. VII. pag. 21. et Pagii Critica ad Annum 835. et Boecler. Bibliograph Critic. pag. 753. edita etiam poemata quaedam Theodulfi in Canisii lectionibus tom. II. part. II. pag. 65. Editionis novae.] Theodulfum Aurelianensem Sirmondi (qui a Theodulo alius est scriptor) adhuc anxie prae omnibus desidero, quem ex vestratum Catalogis didici Amstelodamensium et aliorum tabernas librarias jam pridem occupasse. In illa editione gestio nosse, an Paraenesis ad Judices ea, quam Petrus Daniel primus vulgavit, Elmenhorstius deinde repetiit, et ex ea, me suppeditante, Rivinus, initio, quod in illis deest, auctior pleniorque fuerit edita. In Epistola ejus ad Modoinum de suo exilio, versus est, prout Canisius edidit: [Note: Vid. supra. Epist. CLXXXV.] Exul, inops, pauper, tristissimus, anxius, agens. ubi vocem ultimam Barthius in Advers. mutaverat in egnus. Rivinus in aeger. Reinesius in 2. ad me epistola aegrens malebat. Königius Professor Altdorfinus retinebat [Gap desc: Greek words] agens, ut esset compositum, quale amens est, et significaret eum, qui sine gente est. Sunt talia ibi alia, cur eam editionem, quae et alioqui plenior et absolutior est caeteris, praetereaque nonnulla aliorum Opufcula continet, vellem consulere. Eam vel meo aere, quod statim refusurus essem, optarim nancisci posse. Menagium gaudeo adhuc vivere. Ejus habeo Poemata, et Diogenem Laertium. Politiani pulcherrimam illam ad Landinum Odam reperi in editione Horatii Basileensi Georgii Fabricius 1555. Poemata vetera de corrupta Ecclesiae statu a Flacio edita pleraque exstant in tomo primo Memorabilium Joh. Wolfii, excepto Bernardo Morlanensi, sive Cluniacensi, cujus haec editio, ut prima, ita integrior et Bremensi Chytrei, ac Rostochiensi Eilh. Lubini, et Rintelensi longe melior est. Nam Luneburgensem ultimam non vidi. Praeterea praefatione, qua caeterae carent, auctior. Ea si fuero indeptus, (quaeram ubicunque potero) faxo statim atque accepero ad te, Heinsi nobilissime, curetur. Est quidem admodum rarus inventu liber: fit tamen aliquando, ut insperato tales offerantur venales. Interim ut videas, qualia illa Poemata sint, et quotnam, schedas, quae superant a puerulis olim, me alibi occupato, antequam possessor libri fierem, inde descriptas mitto, rogans tamen ut post inspectionem, ne aliorum visum offendant, conscindas, mihique ignoscas, quod tam subitas chartas elegantissimis tuis oculis objicere non fuerim verecundatus. Morlanensis illius Bernardi, sive Morvalensis, membranas olim apud vos habuit Damasus Blyenburgius, uti e centone ipsius Ethico liquet. Edo nunc Hieronymum Graecum Theologum, a Barthio in Adversariis laudatum, cum Gennadii Scholarii non dissimilis argumenti opusculis.


page 241, image: s41

Ecce speciminis interim loco quae excusa sunt. Restant quatuor adhuc octerniones. Joh. Christoph. Becmannus, Christiani originum Scriptoris Filius, Francof. Marck. Histor. Prof. et Bibliothecarius misit ad me Palponistae Bernhardi Gestensis (sic excusum est: Glossae addunt vetustam esse villam prope Monasterium sitam; opus hîc esset Westphalo, qui locum, ut cluit, nominaret ac destriberet.) Canonici Ecclesiae S. Mauritii extra muros Civitatis Monasteriensis, ubi et sepultus est; qui etiam fuerat quondam Cancellarius Episcopi Monasteriensis, Apographum ex editione Coloniensi Anni 1504. apud Heinr. Quentel. excusam, unde infinita restituere et supplere in mea editione, quae sic non prima, nec fere ullius pretii est, potero. Is Becmannus totus jam est in vertendo Johanne Melele, vel Malele, mediorum temporum scriptore Graeco, de quo et Vossius, a Valesio in excerptis Peirescianis prorsus omisso: quem editione dignum Becmannus judicat, quod Chronico Alexandrino multis in locis genuinus inde intellectus contra Raderum inferri, multaque restitui in illo queant hiantia, [Gap desc: Greek words] , incongrua. Graevii epistolas Ciceronis nondum vidi, uti nec ejus Plinianum Panegyricum Baudii Commentario illustratum. In illarum Libro 7. Epist. 6. Versuum illorum vereris Poetae Trochaicorum alterum ultima voce corruptum arbitror. Quem sic lego: Multi, qui domi aetatem agerent, propterea sunt improbi. Non improbati, ut vulgo hactenus lectum est. Quid censetis ? Poematis illius de Berengario a te ad Claudianum laudati, utinam fieri possem particeps! Abdiam Babylonium neque ex Lazii, neque Parisiensium editione Lipsiae alibique reperire possum. Si apud vos occurret, meo aere redime quaelo. Per Carpzovium indicatum statim refundam. Vel saltem Carminis illius veteris, quod Lazius edidit, initium haud gravatim communica. Inter mea desideria sunt Hieronymus de haeresibus Judaeorum a Claudio Menardio publicatus: Item Vigilius Tapsensis de trinitate: Architrenius, Commodianus, Alcimi Aviti Coloniensis et Basileensis Editiones; Fausti Andrelini Elegiae, Q. Marcus Corradus de Lat. Lingua Bononiae excusus, Phil. Berterii Pithanôn libri, Henrici de Male Fortunatis Elegia de diversitate Fortunae et Philosophiae consolatione Lugd. 1509. Suspicor Henricum Pauperem sive Samariensem esse. Tanaquilli Fabri praeter Anacreontem et Phaedrum nihil habeo. Inter [Gap desc: Greek words] Gaufredi Poetriam novam, Bernardi Silvestris Megacosmum et Microcosmum. Henricum Samariensem vel meo sumptu describi facerem, si quis id oneris in se susciperet. In Italiae et Galliae Bibliothecis frequentes sunt. Sed talium infinitus esset numerus, et te tantum virum onerare talibus maximae religioni duco. Buchneri in Prudentii Hymnum Natalitium reperi in meis superfluum. Est. Dresdae doctus vir, ejus auditor olim, qui multas ejus Commentationes nondum editas possidere nuper dicebatur. De eo inquiram per amicos. Si quid et tu vir Nobilissime desideras, et copiose annotaveris, forte et uni et alteri tibi conciliando bona fors favebit. B. V. et secuturum annum felicissime auspicare, salvusque cum multis aliis hilarisque transige. Dab. Cygneae d. XXIII. Dec. st. Jul. A. CICICCLXXVI. Quando tandem Valerius Flaccus publicum viset? Quando Virgilius?


page 242, image: s42

EPISTOLA CCX. NIC. HEINSIUS Chr. Daumio. Cygneam.

TUto me crediturum esse Bohemo vestro, quicquid aut literarum aut libellorum committerem, ad te perferendum, sum ratus, Daumi praestantiffime, quando verbosas meas mense Junio ad te simul et doctissimum Gebhardum exaratas ejus fidei commendabam, tradito et postea eidem parentis mei Theone. Sed cum hactenus ex te non intelligam epistolas illas recte curatas esse, minimum abest, quin interceptas in via, certe perditas, haheo persuasum ut credam. Si ita est, aliam ad Gebhardum parabo. Nolo enim vir officiosissimus suspicetur labores suos a me negligi. De Plinio Claudii Minois et Jani Vlitii Gratio melius liceat ominari, quos Lipsiarn perlatos Novembri mense non ita nuper decurso atque inde ad te missos e literis Carpzovianis pridem cognovi. Reliquum est, ut et tuae literae rei ejus me securum reddant. Euthalius tuus Bigotio destinatus, etiamnum penes me haeret, quod tutam, qua in Gallias mitteretur libellus, occasionem hactenus non sum nactus. Rescivit tamen jam hunc penes me esse Bigotius, teque tantum laboris sui caussa suscepisse, vir modestus erubescit. De Theodulfo Sirmondi ad te mittendo promissa denuo iteravit. Hoc volebam nescius ne esses. De Hildeberto Cenomanensi in publicum proferendo cogitare Baluzium audio. Opinor mihi visas, praeter homilias, nescio quas sanctorum vitas ejusdem scriptoris apud Graevium nostrum, editore eodem Rivino: Sed enim operi supremam manum haud videbatur imposuisse. Quaero hactenus poematia antiqua, quae Flaccus Illyricus olim edidit de corrupto Ecclesiae statu. Sed ita quaero, ut iis carere possim, si non commodum offerantur. Graevius Ciceronis Epistolas, et Florum nondum emisit in publicum. Vale, Daumi Clarissime, Hagae Com. CICICCLXXVII. X. Februar.

EPISTOLA CCXI. CHRIST. DAUMIUS Nic. Heinsio. Hagam.

A Bohemo nostro, Nobiliss. Vir, Theonem nondum accepi, spero tamen occasione commoda adepturum, nuperrimeque ei aurem denuo vellicavi. Fasciculum autem cum literis meum Carpzovianis adjunctum sperabimus interea fuisse perlatum. In iis gratias egi pro Plinio et Gratio, quas nunc repeto. Gebhardo etiam destinatas misi. Is ad me quae rescripserit, insertum [Gap desc: Greek words] docebit. Ejus meusque Amicus vir Ampliss. Johannes Henricus Cunradus, Casparis olim tot viris doctis, ut Theatrum ejus Symbolicum et prosopographiae


page 243, image: s43

Millenarii tres testantur, vita donatis Clari Filius, illustriss. Duci Lichtensteinensi a Consiliis, mecum cognoscere avet Beatiss. Parentis tui annum diemque emortualem, tuumque ipsius natalem. Ei haud invitus, spero, gratificaberis. A Cl. V. Emerico Bigotio Theodulfum Sirmondi perlaetus exspectabo. Deus prosperet nostrarum utriusque iter. Hildebertum a Baluzio promitti incredibile dictu est quam me exhilaret. Impense enim eum Auctorem amo. Restant sane longe plura, quae Rivinus non edidit, publicanda. Utinam promisso staret Baluzius! Vita Agnetis, ejus nomine ex conjectura a Barthio edita, postea a Rivino repetita omnino est, Alexandri Essebiensis Angli, de quo Lelandus, et exscriptor ejus Baleus, hujus vero Pitseus, videndi. Rivinianae editionis exempla ipso editore vivo disparuerunt nescio quo abacta, ut aliquando per jocum ad ipsum dicerem, ipsum eo libro mures pascere velle, quod abderetur, nec in conspectum ullius veniret. Post ejus obitum Barthius suum exemplum mihi donabat: sed mancum. Quae postea a successore in matrimonio ipsius, nunc etiam defuncto, receperam, ea Graevius a me nactus est. Videbo an per Carpzovium ea indagari queant, ubi delitescant. Marquardus Gudius per Petrum Axenium ad me misit praeteritis diebus Membranas elegantes Ganfredi, sive Gaufridi de vino salvo Angli, cujus initium ex Bromtone commune fecerat mecum olim Epistola ad me 103. Reinesius, quas integras intra septiduum, dum ille Dresdae in negotio Sereniss. Ducis sui haereret, descripsi, librumque superiori hebdomade gratus remisi. Promittit alia [Gap desc: Greek words] , in quibus et Henricus Samariensis, quem Septimelensem vocat, et Patavii eodem nomine exstare Tomasius refert. Gaufredi duo capita inter Poemata illa veterum a Flacio editorum, quae hinc inde etiamnum, utinam favente Delia, venor, habentur. Mitto alias pagellas mei Opusculi. Restant duo octerniones, ubi absolvetur habebitis et Graevius et Bigotius, et si quis favet alius, qui interea honorifice a me salveant, a me exempla: quae spero Carpzovium, uti pollicitus est, et subito has a me exigit, curaturum. Sed avocor, hoc unum addo. Heri aderat nobis Tobias Ludolfus Sax. Altemb. Camerae Director, Aethiopici Lexici Londini excusi auctor, apud quem cum honorificentissima tui mentio, jussit falutem plurimam asscribere, brevique et literas ad te se daturum insuper pollicitus est. B. V. vir Nobilissime et aestimatissime, diuque sospes vive. Dabam Cygn. prid. Kal. Martii st. Vet. CICICCLXXVII.

EPISTOLA CCXII. NIC. HEINSIUS Chr. Daumio. Cygneam.

PLinium Minois, et Vlitii Gratium ad te perlatos esse gaudeo sane plurimum, qui tum dem um me bene mereri arbitror de re communi litteraria, si tuis studiis consultum eo, vir praestantissime. de Theone parentis mei, parem fatorum indulgentiam promitto mihi, de Theodulfo Sirmondi denuo promissorum


page 244, image: s44

admonui Bigotium, ac interim Euthalium consignavi in Gallias mittendum in manus Stephani Monachii. In ipso Theodulfi versu a te producto videtur scribendum, tristissimus, anxius, amens. Poematis de corrupto ecclesiae Romanae statu a te transmissis utar, dum exemplar typis descriptum offeretur. Hieronymi, cujus specimen misisti, reliqua libens videbo. de Johanne Malela per Becmannum edendo salivam movisti. Opinabar enim ejus editionem nobis non aliunde, quam [Note: Et inde etiam accepimus: nam Oxonii 1691. cum imerpretatione et notis Edm. Chilmeadi, cum dissertatione de auctore per Humfred. Hodium. et Epistola doctissima Richardi Bentlei ad J. Millium prodiit. Auctor vero ipse non satisfecit exspectationi, cum multa fabulosa et dubiae fidei narret, et plagiarius manifestissimus fit. Quae ex Eusebio descripsit ad examen vocat H. L. Schurfleischius in Notitia Bibliothecae Vinar. pag. 51. et seqq. vide et Cl. Crenium de Furibus librariis diss. I. pag. 27.] e Britanniis esse exspectandam, ubi pervetustum ejus scriptoris codicem adservari meminerim. Tuam in Tullianis Epistolis conjecturam cum Graevio communicari. Nam is liber ab eo recognitus lucem nondum aspexit. Poema de Berengario, quod e tenebris eruebam olim Patavii, typis describendum curavit pridem ac commentariis illustravit Hadr. Valesius. Si quod exemplar ejus venale invenero, tuis invigilabo commodis, ut et de caeteris, quae videris desiderare, in primis de Abdia Babylonio bene te sperare jubeo, qui si e Basileana non possim editione, saltem e Parisina a me accipies. Vale, vir Humanissime. In Plinii epistolas commentarios suos nos jusserat sperare Pricaeus, sed is fato nuper est functus Romae. Parens meus obiit supremum diem XXV. Februar. Gregor. Anno CICICCLV. Ego natus sum die JulII XXIX. Anni CICICCXX. Hagae Comit. VI. April. CICICCLXXVII.

EPISTOLA CCXIII. CHRIST. DAUMIUS Nic. Heinsio. Hagam.

THeonem Illustris Parentis tui quotidie exspecto a nostro Bohemo, qui se accepisse, et commodam mittendi praestolari occasionem amico nuper retulit. Pro quo interim denuo gratias ago. Abdia Babylonio prorsus careo, (ut vides ex Praefatione Opusculi mei, cujus aliquot exempla, si nostro Carpzovio, ut spero, curanti fortuna faverit, mitto; plura missurus, si ea grata vobis futura cognovero, et quidem charta aeque candida) itaque et ejus possessionem anhelo. Putabam exstare in Bibliotheca Coloniensi, cum Barthii quae fuerat, eam e Riviniana Bibliotheca redimerem: sed falsus animi fui; non enim ibi reperitur. Carmen autem illud, aut saltem illius initium, unice desidero. Ut et nescio quo fato Theodulfum Sirmondi, in quo [Gap desc: Greek words] agens, i. e. sine gente, in syllabam non peccabit: non enim peccat in amens, praepositione etiam ibi producta. Euthalius excusus ut ad me revertatur, non est opus. Tanti epim non est, ut sumptus causetur; et ego aliud praeterea


page 245, image: s45

exemplum possideo. Suspicabar fore ingratum, quod non integer in eo Majoris opusculo apparet, et cujus tamen editio a Pelargiana alicubi variat. Lubuit autem talium curioso Bigotio, si forte careret, et hoc exemplum meo MSto adjicere, ut quale illud editum foret, ipse oculis suis arbitraretur. Quicquid autem feceris; vir Nobiliss. omne illud ex praestantissimo tuo judicio factum perplacebit. Bosius [Gap desc: Greek words] ex Caesareana, Lipsiensi et aliis Bibliothecis ad Josephum suum emendandum instructus erat: sed morte praeventus spem nobis non rem reliquit, quam alii expleant. Interim Disputationes ejus, in quibus ad Josephum facientia ex illis MSStis nonnulla inspersit, non plane insuper habenda. Monachio optarem eas opes, atque illa media! Sed quis praestabit? Favit Bosio Lambecius, uti peculiaris ad illum scripta Epistola testatur, quae typis excusa est. Becmannus ad meas nondum rescripsit. Nec prius, quam his nundinis potuit exemplum Hieronymi mei ad ipsum commode curari. Incertum de rebus Berengarii praenimis aveo. Initium ejus e Bibliotheca Patavina Tomasini didici. Excusum autem jam esse, nondum resciveram. Corippum Rittershusii quatuor argenteis, venalem Norimberga ut afferri curem propediem, meum erit. Promiserat Amicus exemplum, quem vanidicum tandem sensi. Vidit eum apud me his diebus Petrus Axenius, Sereniss. Duci Slesvici ac Holsatiae a Secretis, qui ad me Dresda, ubi unum et alterum mensem in negotio Principis sui haeserat, ad sesquidiem visit, Phaedro, quo me donabat, cum suis in I. Librum Notis pridem Hamburgi editis, cum repetita utraque Rigaltii editione, aliisque scriptis clarus. Notas in Librum. II. et III. MStas ad me Dresda legendas miserat. Is cum Hamburgo Lipsiam venisset, per Franckensteinium curavit ad me Membranaceum Codicem Gaufredi de vino salvo Angli; nim. Poetriam ejus novam, cujus duo capita Reinesius in ad me Epistolis ex Chronicis Anglicanis mecum communicaverat; Flacius autem alia duo in a te desiderato libello, non tamen addiro Autoris nomine, dedit. Alium tamen ejus ibi librum de Curia Romana, quem et Wolfius in Memorabilibus suis repetiit, et laudavit Hieremias Paduanus. Promisit autem Axenius a Marq. Gudio intimo suo, a quo Membranas illas ad me portandas impetraverat, Henricum etiam Samariensem, sive ut ille, et alia Italiae MSSta, appellabat, Septimelensem; quem suspicor Henricum de Male Fortunatis esse Lugd. 1509 editum; quae ubi domum reversus fuerit, quod proxime fiet, oportunitatem commodam nactus, ad me non invitus ex promisso curabit. Illum Gaufredum descripsi, sed Membranae versu 526. Cordis ad exemplar Regis formata...... vitiatae erant eraso nomine proprio, inque ejus vicem reposito Carolo. Ejus exempla in Galliis et Italia plura habentur, ut Labbei et Tomasini Catalogi testantur. Sed quis hîc nos juvet? Utinam in Lugdunensi vestra haberetur Bibliotheca? Bosii Bibliotheca Academiae Jenensi, ut ajunt, beneficentia Principis addicetur. Catalogus publice excusus non est. Vidi, quae Amicus meus quidam inde excerpsit; sed ille quae captui suo inserviebant, excerpsit, melioribus et sibi ignotioribus relictis. Doleo autem Bosium a me commodato accepisse indices in Josephum et plerosque Graecos


page 246, image: s46

Patres a Barthio confectos, propriaque ejus scriptos manu, quos ab haeredibus recipere non potui, forte a studioso aliquo furto subtractos. Catalogos, quos memoras, non vidi. Vidi autem B. Parentis tui, Rutgersii, Vossii, Pawii, Riolani etc. et habeo fragmentum ex nescio quo Catalogo, sane bonis libris ac raris instructissimo. Libros, quos desidero, nonnullos properanter consignavi. Forte ex his unus et alter atiquando obveniet venalis. B. V. et diu vive, [Gap desc: Greek words] Domine. Dabam Cygneae inter mille avocamenta, die XVI. Maii CICICCLXXVII.

EPISTOLA CCXIV. CHRIST. DAUMIUS Nic. Heinsio. Hagam.

QUas vero pro Virgilio, Victore Massil. et Icone Rutgersii denuo tibi, Illustris Patrone, sufficientes solvam gratias, quibus tua beneficentia, curaque Carpzovii nostri mea iterum augescit Bibliotheca? Sane non reperit tenuitas mea, cujus vel umbram reponat, nedum ut saltem par quod esset ulla vel minima ex parte reponat. Sufficiant ergo interim tibi, Nobiliss. vir, gratiae ex animo dictae: qui si sic perges, coelo me dignum ut arbitrer facies. Superiores meas recte puto redditas. Nunc ne prorsus steriles hae veniant, etsi steriles veniunt, adjeci variantes Lectiones Prudentii MSSti Paulinae Lipsiae bibliothecae non magnae, ut ipse vides, rei, et magnam partem circa scripturam occupatae: tamen ne desimus, tantilla chartae et temporis jactura, officio nostro, et ut videas, cum quibus aliis membranis illae conveniant, nec quid melius speres, militatum hoc omne est et datum tuae in spem gratiae, cum potiora nunc desint. De caetero cum haec occasio ad te mittendi subita sit, et occupationes meae eaeque diversae nunc cumulentur, pono calamum, et bene diuque valere te jubeo, ô et praesidium et dulce decus meum! Dab. Cygneae a. d. IX. Julii Anno D. CICICCLXXVII.

EPISTOLA CCXV. CHRIST. DAUMIUS Nic. Heinsio. Hagam.

ACarpzovio nostro, vir Nobiliss. Fautorum et Amicorum Maxime, lubens intellexi, Theodulphum favente Numine, te tandem impetratum Amstelaedamum misisse; unde is eum ad me curet. Id ut vir impetrabilissimus, quantum potest, efficiat, meis eum rogavi literis, dedique peculiarem sive hac sive alia proxima occasione curandum fasciculum, Capo errei in Metamorphosin Ovidii Notas, Buchneri Panegyricum, et in Prudentii Hymnum Natalitium Animadversiones complexum; si una cum epistola hac vice non


page 247, image: s47

possit, expediendum commodiore, modo ne iis libellis mittendis frustra sim. Sed quid hi ad tuum munus? Haerebo profecto in tabulis tuis nomen lentum, si unquam expungendum. Corippum Rittershusii adhuc ab amico exspecto: quem ubi consecucus. fuero, sequenti dabo oportunitate. Mei Hieronymi integri exempla nonbulla per Carpzovium ad te ableganda, puto tandem perlata esse. Vir Clariss. Ant. Magliabechius vitam Bernardi Geystensis in MSto Bibliothecae Mediceae reperisse dicitur: Eam ut per ejus meumque amicum adipiscar, operam navabo. Vossii de vitiis Sermonis et Graevii Ciceronis Epistolae ubi prela exierint, non sine significatione pretii haud gravatim certiores nos facito. Magni Parentis tui Theonem a Bohemo nondum vidi, qui occasionem mittendi raram literas ad amicum causatus est. Eum indies avidissime exspecto. Mirer enim si non tandem aliquando daretur per tantum temporis intervallum. Flacii illa desiderata et Nazianzenus Langevoithi nondum e latibulis eruti sunt. Inquiram autem ulterius. Si quid porro gratum tibi desideras, indica quaeso. Offeruntur aliquando praeter spem diu alias quaesiti libri. Quo minime credis gurgite, piscis erit, ait tuus Ovidius. Ita Vale, vir Nobiliss. et amare me constanter perge toto affectu tuum. Dabam Cygneae d. XXV. Julii st. V. Anno CICICCLXXVII.

EPISTOLA CCXVI. NIC. HEINSIUS Chr. Daumio. Cygneam.

TArdius aliquanto, atque adeo praeter spem duabus tuis rescribo, Daumi Clarissime, obnoxius valetudini aliquandiu, deinde et ob rem familiarem curandam avocatus ab aula frequenter. In praecipuis tamen responsi procrastinati causa fuit, quod spe per amicos facta Abdiae Bubylonii, abs te desiderati, e latebris Bibliopoliorum apud Roterodamios eruendi, cum exemplar ipsum, quod offerebat se venale, inspexissem, deprehendi invitus carmen Poetae Christiani incerti, in fronte libri a Wolfgango [Note: Abdiae hujus editio a Lazio curata prodiit Basileae 1551. nuper inseruit cum codici Apocrypho N. Testamenti Cl. Fabricius tom. II. in initio, et testimonia varia de hoc supposititio scriptore praemisit. pag. vero 401. editiones recenset. inter quas omittit Parisiensem 1556. quam possideo in illa ut et priore 1560. est praefario Lazii, sed carmen illud, de quo hic Heinfius, omissum. Ad seculum decimum eum detrudit Oudinus de scriptoribus Ecclesiasticis tom. I. pag 420. ceterum haec, et epistola CCXVIII. editae inter Daumianas a Joh. Andr. Gleichio. Chemnicii Anno 1709. pag. 270. et seqq.] Lazio e membranis pervetustis juris factum publici, cujus a me mentio facta jam non semel esset, illic haud quaquam comparere. Unde fit, ut omnino suspicer errorem eundem per plura dispersum exempla, Parisinis aliisque Lazianam editionem secutis typographis ansam dedisse omittendi hujus carminis. Sed bene habet, quod non multo post aliud sese exemplar apud Leidenses in auctione publica, quod tibi vindicarem,


page 248, image: s48

offerebat. Nam quamquam liber ipse Abdiae adglutinatus eo in volumine parte sui mutilatus exhibetur, nihil ego illud ad Abdiam ejusque socios a Lazio editos ratus pertinere, redimendum vel sic duxi, quod spero me fecisse te non nolente. Rogatus interim a me nonnemo est ex amicis Leidensibus, ne quam negligeret occasionem libri quam primum Amstelaedamum mittendi ad Danielem Elzevirium, unde mox Lipsiam ad humanissimum Carpzovium curaretur, quando is utrique nostrum in his talibus gratificari pro caetera sua benignitate non alienum abs se ducit. Carmen ipsum e versibus plus minus quadringentis constat, sed fortassis aut a Georgio Fabricio in corpore Poetarum Christianorum jam denuo exhibitum, aut ab aliis post luce puhlica donatum, quod tuum erit curiosius indagare: quando nec Fabricii opus, nec alii codices, unde id liquere certius nobis possit, nunc sunt ad manum. Ejus initium sub finem hujus Epistolae designatum invenies. Theodulphum jam pridem ad vos dclatum oportet: Nam de Theone miror, tantillum libellum tam diu in via haerere. Rarius Leidam excurro, quo tamen sub dies cogito proximos, ad curam meam revocaturus, ut aut opera Danielis Elzevirii, quae feliciter jam nobis cessit non semel, liber ad te perferatur, aut si is periit, aliud consequamur exemplar, quod factu arduum non erit. Et haec quidem hactenus. Nunc veniendum est ad tuas longe jucundissimas, quarum alterae Majo mense, Julii alterae erant exaratae. D. Hieronymi de Trinitate opusculum cum aliis eidem additis habui, ut tua omnia, perquam acceptum. Cujus et Graevio nostro Ryckioque ac Monachio exemplaria jam divisi, divisurus et propediem sua Bigotio Spanhemioque. Ipse Graevius, ut est: tui amantissimus, Ciceronis sui exemplar per Elzevirium tuos in usus Lipsiam mittendum jam curavit; quod ut significarem tibi, me obsecrabat nuper. De Josepho Stephani Monachii lentum, ut apparet, erit negotium. Britanni tamen de editione scriptoris hujus nova cogitare pergunt magis ac magis, eamque in rem aere suo redemta cupiunt, quae Bosius ad scriptorem illum meliorem reddendum e variis Bibliothecis complura collegerat, quod negotium curandum Graevius suscepit. Bosii ipsius scripta possideo perpauca, atque in his Cornelium Nepotem editionis primae, ac dissertationem de Pontificibus urbis Romae, deque Clinicis Ecclesiae veteteris, quantum memini: Unde eruditionem hominis ad praeclara nati colligere arduum non fuit, quo magis fato ejus tam praecipiti ingemisco. E libris, quos tibi fore usui es testatus, jam Basilii Zanchii poemata sum nactus, quae una cum Abdia Babylonio ad te curabo perferenda. E reliquis plerosque, nam de omnibus polliceri nisi temere nihil possum, ut consequaris aliquando, pro meis facultatibus curabo. Editio Lugdunensis anni MDIX. varios posteriorum temporum versificatores complexa, exstat, ni fallor, in armariis meis. Sed illam alia posterior in eadem urbe procurata excepit, quam et ipsam me reor possidere. Vossius de vitiis sermonis praelo Elzeviriano nondum, quod sciam, est commissus. Interim Gallicanos typographos exercet Lexicon ejusdem fere argumenti, a viro quodam gentis illius doctissimo operose contextum, cujus specimen Bigotius pridem ad me misit. Prodiit hîc nuper in lucem


page 249, image: s49

libellus postumus [Note: Vide Epistolam hujus Sylloges Tom. II. 515. pag. 812.] Everhardi Feithii antiquitates Homericas complexus: ejusdem Atticas antiquitates Bibliopola nos jubet sperare. Jacobus Gronovius Livium Parentis sui typis describendum curat, cui de suo multa est additurus. De Graecia Palmerii alias puto egi, cujus editio parte sui majore est profligata. Sed partem Graeciae tantum comprehendit: reliqua autor morte praeventus non perfecit. Thomas Munckerus post editos in Britannia mythologos Graecos, vere proximo Latinis notis eruditis illustratos typographo Hagano vulgandos permittet. Graevius praeter Ciceronem in Floro edendo pridem occupatur, etc. Vale, vir Clarissime, et feliciter aetatem age. Hagae Comitum CICICCLXXVII. Nonis Octobris. De Corippo Rittershusii non est, quod multum labores. Weitziana in Museum et Theocritum nunquam vidi. Mirum Lazium ignorasse auctorem, qui Hieronymus Paduanus est, toties hoc nomine ante Lazianam editionem Lipsiae, Viennae et alibi excusum, etiam a Pulmanno Antverpiae. De passione Domini nostri Jesu Christi carmen heroicum luculentum ad Donatum Episcopum incerto auctore,

Maxime Coelicolum, supera qui celsus ab aula
Aeterno imperio superes, fortique tridente
Res hominum, divumque regis, quo turbine dire
Judaei irruerint, rabies quae traxerit illos
Tanta, tuo nato poenas inferre nefartdas,
Horrendumque genus mortis, crudelius ipsa
Terque quaterque nece, est animus describere versu.
Tu modo fluctiferum, pater, haec rege vela per aequor,
Primitiasque meae, si qua est, en accipe Musae.

EPISTOLA CCXVII. CHRIST. DAUMIUS Nic. Heinsio. Hagam.

THeonem tandem a Bohemo nostro, et Theodulphum a Carpzovio salvos nactus sum. Pro quibus quas agam gratias vix reperio: ita beneficiorum numero et magnitudine me vincis, Nobilissime vir. Uterque magno me gaudio affecit: Theo quidem imprimis ob Camerarii emendatam a beato tuo Parente versionem, cujus judicium semper miratus sum; Theodulfus autem ob integra, quae mutilata prius legebamus, et addita longe plura prius non visa. Miror tamen in Canisio, et illo in Bibl. PP. Coloniensi, plura ejus haberi, etiam a Rivino recusa, quae Sirmondus omisit, invitusque vidi hujus rei causam in notis praeteritam. Multa jam observavi exinde, absque ea editione alioqui non cognoscenda. Unde denuo pro hoc beneficio gratias tibi Bigotioque curanti libellum persolvo longe maximas. Quas et debebo majores, ubi Abdiam


page 250, image: s50

Lazii accepeo, utut appactus liber parte sui mutilatus sit. Illud Poema (Jesuidae aliis nomine inscriptum) quod adjecit Lazius, tanquam, incerti Auctoris, est Hieronymi Vallensis, vel, ut alii, de Vallibus, Paduani, quem Gesnerus male anno 1494. claruisse ait. Vixit enim ille P. Donatus, cui confecravit hoc, anno 1442. ut videre est pag. 141. Biblioth. Pad. Toma sini, quam indultu Amici aliquando perlegi: apud quem legimus etiam Paduae MStum Jesuidae et Carminum Hieronymi de Vallibus haberi. Narratque idem Gesnerus in Biblioth. alibi W. Lazium habere MStum, hujus, alibi Viennae. 1510 in 4to. editum esse: Ego autem non solum MStum chartacium, sed et Lipsienses quatuor editiones in Libraria mea asservo, anno 1509. 1512. 1516. 1517. in 4to. excusas apud diversos Typographos. Edidit et 1559. Antverpiae apud Bellerum in 12. Th. Pulmannus cum Dominici Mancini Poematis, ut ait, multis tamen omissis, quae apud me sunt: nimirum de Paffione Domini, et quatuor virtutibus: Macarii Mutii equitis Camertis (de quo in epistolis Politiani) triumpho Christi, omissa iterum eleganti proso sermone Praefatione Argentinae prius excusa, et aliis aliorum carminibus. Exstat anno 1494. Lipsiae procusa expositio Mysteriorum Missae, Christi Passionem figurantium Anonymi. Is auctor hujus Hieronymi longe plures versus in testimonium advocat. Quibus inibi lectis Barthius olim adeo captus est, ut crediderit esse vetusti alicujus auctoris Hieronymi dicti, et in Librum LXVII. Adversariorum cap. 2. non sine laude ejus exscripserit. Ex quo aliquando haec verba excerpere memini: Sane vero talia, ut ipsum opus, eximie desideramus; jungunt enim sacris rebus Romanam dictionem, ita ut vix ullum superstitem Poetarum Christianoram isto meliorem censere possis. Haec ille. Variant autem plurimum exemplaria, praesertim Pulmanni, quem interpolasse multa. suspicor. Variat et lectio in Lazii edito, ut ex paucis versibus illis descriptis animadverto. Qui eo gratior hac propter appellet. Hieronymi mei Graeci quatuor adhuc hisce adjeci exempla, sed a literis his abjuncta, ut eas Carpzovius noster, si non cum fasciculo, saltim absque illo prius ad vos propellat. Nisi grave, et ubi occasio erit, velim mittatur aliquando ad Juniorem Gronovium a me perhonorifice salutandum, hujus exemplum. Qui primam Parentis sui ad me epistolam, cum periisset, denuo descripsit: Parentis vero Livium eum denique recudere volupe est. Habeo primam ejus editionem: ultimam paulo ante suum ex hac vita discessum mihi promisit, sed morte praeventus praestare non potuit. A Graevio nihil vidi, neque literas, neque Ciceronem: inquiram autem vel apud Carpzovium, qui se exemplar ab Elzevirio accepisse scripserat, et Menenkenium Prof. Publ e Belgio etiam exemplum nactum esse ante nundinas memoraverat. Bosii Bibliothecam Jenensi publicae adjunctam affirmant. Utrum MSSta ejus addita excusis Codd. fuerint, me praeterit. Usui ejus, cum viveret, concedebam indices in Graecos nonnullos, quibus et Josephus additus erat, incredibili diligentia a Barthio confectos et [Gap desc: Greek words] scriptos. Verum post obitum ejus disparuerunt, nec ab haeredibus recuperare potui, a tagaci procul dubio manu subtracti, ut et nonnulla alia, Publicavit iis, quae


page 251, image: s51

te possidere memoras, plura, quae si in manus meas incident, faxo iis ut potiaris. De Josepho ejus nonnulla ex ejus ad me [Note: In Josephum nunc totus incumbo. Ad eum excudendum operam suam honestis conditionibus obtulit Johannes Köenig, bibliopola Basiliensis. Etiam Lipsia spes aliqua adlucessit fore, ut Lipsiensis cujusdam sumtu haec excudat. Sed lentum negotium est: et labor plane taediosus. Nam vix ulla periodus est, quae non adnotatiunculam requirit: et chronologica multum operae temporisque sibi poscunt. Versio autem Geleniana infin tis locis a Graeco recedit: quam tamen et ipsam emendare animus est. Est vir magnus, qui suadet, ut varias lectiones solas separatim edam, ut in Polybio fecit Boclerus: sed id a me impetrare nondum possum. Ut tamen acceleretur editio quae in tanta exspectatione est, constitui versionem intactam relinquere; et solummodo graviora illius [Gap desc: Greek words] in notis perstringere: controversias quoque plerasque, praesertim Chronologicas in aliud opus exercitationum ad Josephum et historiam sacram, si deus vitam dederit, separatim, et per partes, ritu disputationum Academicarum edendum, rejicere. In notis autem id potissimum operam dabo, ut textus Josephi emendetur, et variae MSS. lectiones, doctorumque virorum conjecturae recenseantur.] literis excerpsi. Weitzii in Musaeum exiguus Notarum absque textu libellus est, Ambergae in 12. anno 1613. excusus. Maximam partem cum indice, si non totus, correpsit in notas Pareanas. In Theocriti saltem Charites notas edidit Coburgi Anno 1624. in 8. paucissimis pagellis, quas ad Barthium miserat. Sunt mera sententiarum collectanea. Inquiram in utrumque libellum; utinam felici sorte! Corippum Rittershusii per Zwollanos ad Elzevirios misit Carpzovius. Versificatores illi Lugduni anno 1509. et postea additi qui sint, rescire aveo. Octo auctores mei, inter quos Cato, Theodulus, Facetus etc. anno 1505. sunt excusi Henricum de male Fortunatis 1509. cum Comment. Lugd. proditum desidero: sed vix spero. Si is Henricus pauper vulgo dictus est, aliis Septimelensis, spero ex promisso Petri Axenii a Marq. Gudio, qui nuperrime alteras Gaufredi membranas emendatiores et Scholiis locupletiores ad me curavit, his diebus per Carpzovium Hamburgum. Commodianum, Architrenium, autorem de gestis Berengarii, Mantuani veteres editiones ante Antverpiensem luci. datas anxie desidero, aere meo lubens redempturus per Carpzovium curando. Ad Amorum triumviros sunt apud me Notae Barthii, ex V. MSto. ad vetustissimam edit. nullius anni et loci in Folio, quam in Italia puto excusam. Pro judicio variorum bonorum librorum gratias ago habeoque. Utinam et ad nostras oras appellant. Haec admodum festinans. Inelegantiae ergo me excusabis [Gap desc: Greek words] vir B. Vale, sospesque diu diuque age! Dab. Cygn. d. 16. Octob. st. V. Anno CICICCLXXVII.


page 252, image: s52

EPISTOLA CCXVIII. NIC. HEINSIUS Chr. Daumio. Cygneam.

LAetor me hercules, ut qui maxime, cum Theonem parentis mei, cum Sirmondi Theodulphum ad te salvos pervenisse, idque cura ac beneficio praestantissimi Carpzovii, cui hoc nomine uterque plurimum sane debemus. Ab hoc successu augurium capio non vanum mox fore, ut et Basilii Zanchii Poemata et Abdias Babylonius, jam dudum viae commissi, fato utantur pari. Caeterorum, quos desideras, codicum ratio a me habebitur, cum venales offerentur. Quas vero grates, Daumi clarissime, tibi nunc agam pro Corippo Rittershusii, quem librum in Bibliopoliis hîc terrarum nequicquam quaeras? quas pro S. Hieronymi de Trinitate opusculo? cujus copiam et Jacobo Gronovio, quod jubes, et Emerico Bigotio sum facturus. A Bigotio, quod miror, jam totis sex mensibus literarum nihil ad me perlatum. Diu est, quod Aegidius Menagius significabat per litteras lugere inconsolabiliter fraternam mortem: sed et id vulnus jam cicatricem duxisse debuit. Jacobus Gronovius praeter Livium parentis sui, et suum, observata peculiaria typis describenda curat, ut audio, super Livianis locis compluribus rem Geographicam tangentibus. Habet et sub praelo Gisbertus Cuperus quartum Observationum Philologicarum librum. Tres priores longe auctiores castigatioresque posset publico simul dare, sed, ut sunt tempora, typographum huic rei frustra circumspici opinor. Amstelaedamenses Bomii fratres tamen Callimachum dicuntur luci parare, Animadversis Annae Fabrae Tanaquilli filiae illustratum. Ciceronianas Graevii Epistolas jam debes accepisse. Ejusdem Florus lucem propediem quoque videbit, quem et alia proxime excipient. Ferunt et Luciani libellum de Calumnia publico datum, cum notis Jacobi Tollii, sed quem nondum videre mihi contigit. Thomas Munckerus amicus meus adsiduus est in Mythologis Latinis recognoscendis, quos in unum volumen conjectos aestate proxima in publicum, ut opinor, emittet. Nunc post Hyginum absolutum Fulgentio manum admovere coepit, cujus codicem vetustum, et multis locis sibi utilem e Leidensi bibliotheca nactus, subsidia conquirit majora, sed irrito hactenus conatu. Conqueritur in suis ad me litteris nec Baptistae Pii in hunc scriptorem commentaria, nec Jacobi Locheri, quae Anno 1521. in Germania superiore dicuntur prodiisse, reperire se posse: Locherum praestare si nobis potes, et me non minus, quam Munckerum ipsum, et rem litterariam omnem perpulchre demereberis. Volebam plura, sed recens a morbo, qui me aliquam diu lecto habuit adfixum, vires scriptioni non satis respondere invitus intellexi. Vale, mi Daumi. Hagae Comitum CICICCLXXVII. Kal. Decembris.


page 253, image: s53

EPISTOLA CCXIX. CHRIST. DAUMIUS Nic. Heinsio. Hagam.

APpulerunt tandem d. 24. Decemb. st. V. post tuas, vir Nobilissime, literas x. Decembri a nostro Carpzovio ad me recte missas, Clarissimi Graevii Ciceronis epistolae, et Zanchius tuus cum Abdia Babylonio. Quibus libris quid mihi gratius obvenire potuisset, nunc non memoro: verba enim deficiunt, et pudore afficior, cum cogito me tot beneficiis obrutum victumque, tam ingratae mentis hominen vivere cogi, nec paria facere posse. Doleo sane sortem mihi adeo adversari, ut quod valde velim efficere nullus queam. Visebantur ante unum et alterum mensem in quodam auctionis Lipsiensi Catalogo abs te desiderata vetusta illa a Flacio congesta Poematia. Sed cum ille serius ad me pervenisset, jam ab alio praerepta illa fuerant, nec rescire potui, in cujus pervenerint potestatem. Sic caetera a te cupita necdum reperi; nec tamen despero tempus, deo volente, futurum, ut et illa alicunde erui liceat. Cl. Graevio non tantum his, sed et peculiaribus litteris agam gratias. Gisberti Cuperi Observationibus Philologicis nondum potiri datum est, uti nec Munckeri Mythologis Latinis. Jac. Locheri Fulgentium nunquam vidi, ex appendice Simleriana Gesneri mihi saltem notum. Ejus Poemata nonnulla spreta olim adeo Jano Grutero, ut ex praefatione partis 5. Poetarum Germanorum liquet, possideo aliis appacta. Horatius cum Scholiis, sed non magnae puto rei, exstat in Bibliotheca hîc publica. Forte ab anno 1498. quo Argentorati Horatium edidit, doctius aliquid accuratiusque postea publicavit. Quod si Fulgentium indagare deinceps dabitur, a me non negligetur. Interim significo Barthium ad Commelinianam Mythologorum Latinorum Editionem nonnulla notasse, quae si Clmo Munckero arrideant, a me fideliter excerpta habebit. Dabo exiguum harum gustum. pag. 192. libri I. pro melos carminis expectabat, legit ille expectorabat. pag. 171. cap. 17. Mercurium dici voluere quasi mercium curum. L. Mercicurium. pag. 173. cap. 15. Anacreon antiquissimus autor, l. amabilissimus: pag. 184. cap. 7. lib. 2. pro impossibilis latro L. improvisibilis. Videndum tamen, an non praecedenti voci potentior opponatur. pag. 193. cap. 16. de Dionysio, in femore suo misit, l. insuit. pag. 215. fine capitis de Marsya et Orpheo: Pastores sunt, qui aliena sulcando subtilius pascunt. L. sua vilius. Alia addere non vacat. Plura ad Continentiam Virgilianam adscripsit. Baptistam Pium in Fulgentium, uti et ejus Elegias a Ravisio Textore ejusque exscriptoribus laudatas, itidem nunquam vidi. Novi Bibliopegos et alios homines, qui veterum talium librorum ingentem numerum consciderunt, e quorum manibus aliquando quosdam eripui. Hinc non mirum rarescere ubique eos, nec faciles inventu esse. De caetero si qui libri grandiores, qualis Abdias iste, pro quo adhuc debitor sum, fuit, ad me destinabuntur,


page 254, image: s54

velim significari mihi pretium illorum, ut per Dn. Carpzovium possim refundere: Et si quos amplius libros desideras, eorum indicium dari, ut si non omnes, saltem unus et alter attendi possit, et pro te acquiri. Ea propter scripsi et Noribergam ad Cl. V. Christophorum Arnoldum, Amicum meum veterem, qui Cl. viri Ant. Magliabechii amicitiam mihi conciliavit, addito exemplo tuarum litterarum. Ad quas respondit his verbis: Pro literis Heinsii, in gemmarum et emblematum censu habendis, maximas, quas possum, gratias ago: Amavit nos quoque Daphnis, et Epistolio me aliquando beavit; cum quo veterem revocare amicitiam, Leydae a nobis initam (si liceret) omnino vellem. Saluta virum Celeberrimum verbis meis, quem silentio hactenus colui; et adhuc colo etc. Haec ille. Plura vetat acris gravedo, primum ad scribendum caput aversans, nec parum oculis molesta, quam abstinentia studiorum omnium optime curo, singulis fere annis acciduam. B. Vale, Amice incomparabilis. Dabam Cygneae Kal. Januarii Anni a nato Christo CICICCLXXVIII. cujus ut et longe plurium secuturorum auspicium felicissimum fortunatissimumque esse jubeo. Frid. Nausea edidit Anno 1531. Coloniae Anonymi Philalethi Eusebiani in vitas, miraculaque passionesque Apostolorum, Rhapsodias. In illis reperio integra capita ex Abdia descripta, nisi is potius ex hoc descripsit, aut Lazius primus Editor initia hujus immutarit. Posset ex hoc Abdias aliquoties, si tanti, emaculari.

EPISTOLA CCXX. CHRIST. DAUMIUS Nic. Heinsio. Vianam.

HIberni frigoris saevities et me inclementius, praesertim mense Januario habuit, Heinsi Nobilissime, Maecenas honoratissime. Quo magis doleo te binos ferme menses lecto fuisse affixum; Deumque veneror, ut salvum quamprimum ac ex voto sospitem seculo et Musis te diutissime praestet servetque. Victorem Massiliensem, quem cum Virgilio (at quanto, quam memorabili, et quantis gratiis digno munere!) a Carpzovio nostro exspectare me jubes, laetissimis excipiam amplexibus. Viales interim illis faveant benigni! Forte erit, ut et Panegyricus Berengario dictus e latibulis prodeat, et meum singulari jucunditate exhilaret animum. Quanquam laetitiam hanc turbare non parum videantur cogitationes ac solicitudines, quomodo tantis beneficiis tuis redhostiam ego, ab omni ejusmodi ope inops, cum materia occasiove fere nulla sit, et sic tamquam in ingratum benignitas effundatur tanta. Sed et hîc, spero, Numen caeleste providebit. Manum illam in Victore alteram, quam Pulmanni arbitraris, mihi ejus esse neutiquam est visa. Habeo enim illam frequentem in Codicibus, quos Barthius a Raphelengianis aere suo redemerat, Juvenalibus puta tribus, Sedulio, Aratore, Schedis Horatii etc. quibus usus erat Pulmanus in suis Editionibus. Castigationes Vellejanas denuo emendatas quam vellemus


page 255, image: s55

Arnoldus et ego prodire? Judicium enim singulariter acuunt collatae tales editiones judiciosorum hominum. Hieronymi ille libellus, si ad me mitteretur, sedulo darem operam, ut brevi temporis spatio, nisi liber Victore Massiliensi, quem intra decendium describebam, forte crassior ac prolixior sit, exscriptus a me ipso, prima statim tuta occasione per Dn. Carpzovium remitteretur. An Bigotio libelli mei accepti fuerint, scire jucundum fuat. De Lactantii noviter reperto scripto et a Baluzio edendo Graevius salivam jam moverat Utinam quamprimum rei spes illa transscribatur? A Baluzio alioqui dudum edita, ad nos, quod scio, vix aut nondum pervenerunt. Sane Hildebertum Cenomanensem, si et illum publicaret, avidissime expeterem e Bibliopoliis. Imperfecta enim satis est Riviniana, nec ullo insuper modo potest haberi, ne ab ejus quidem Filiis, qui parentis sui hunc librum ignorare fere videntur. Post obitum ejus disparuisse miror omnia illius exemplaria. Habeo nunc mecum ex Paulina Lipsiensium Bibliotheca. Membranaceum grandem Codicem, in quo Mamutii nescio cujus de virtutibus Elegia plus mille constans versibus, Orosius, Arator, Rigae et Prudentii nonnulla, ut Psychomachia, Hamartigenia, Hymni. Quae cum tua, vir Nobiliss. comparare coepi, varias proxima occasione, modo tanti sint, missurus. Sed nolo inficetis meis nugis tibi, vir Nobilissime, tuisque studiis esse molestiae, quem valere ac salvere ex animo jubeo. B. Vale iterum iterumque et salve. Deproperabam Cygneae inter illa [Gap desc: Greek words] Nonis Maii CICICCLXXIX.

EPISTOLA CCXXI. NIC. HEINSIUS Chr. Daumio. Cygneam.

SUB hibemam tempestatem proximam me receperam ex aula in locum solitarium, quem studiis meis secessum destinavi, ut et vires a morbo dejectas instaurarem, simul ut bibliothecam, mire conturbatam tot jam annis, ordinarem, ac meis aptarem usibus. Cujus tamen in propositi successu ne omnino mihi satisfecerim, per intervenientem morbum factum est, qui cum ab aliis curis, tum ab officio litterarum, quod amicorum pluribus debebam, tibi in primis, me avocavit hactenus. Illustrium septem virorum poemata, quae debebam tibi, misi jam ad Elzevirium, quibus ille Vellejum Paterculum est additurus. Panegyricum carmen Berengario dictum iis additum oportuit, sed exemplar, quod jam seposueram ad te mittendum, nescio quomodo in armariis meis aberravit, et manus meas frustratur. Ubi comparebit denuo, quin ad te iturum sit dubitare non debes. Thomae Munckero, quae Barthiana ad Fulgentium Mythologum proxime annotata communicabas, fuerunt acceptissima, ac horum pleraque approbationem ejus sunt consecuta. Abdiam Babylonium Salmasius cum pervetusto Fr. Jureti codice contulerat, uti is ipse saepe in scriptis testatur. Dum excutio Bibliothecam meam, complura illic


page 256, image: s56

volumina invenio apud Italos praesertim excusa olim, quae hîc terrarum raro videntur. Ut Pauli Manutii de comitiis et urbe Romana commentarios. ejusdemque ac Fratris Petri de Damasceno dissertationem. Victorem; et a Morellio editum alterum Hieronymi libellum Graecum cum versione Latina. Vale. Vianae ad Leccam 24. Junii Gregor. CICICCLXXVIII.

EPISTOLA CCXXII. CHRIST. DAUMIUS Nic. Heinsio. Vianam.

LItteris tuis, vir Nobiliss. reposuissem responsum maturius, si Carpzovius noster ad Acidulas Egranas profectus voto meo non defuisset. Nunc commodum salutante nostras oras Clariss. Graevio, non potui non ei committere Arnoldi ad te literas. Quibus si quid reddes responsi, curabo illud ad eum statim atque accepero. Mar. Vict. Massiliensem, etsi mihi hactenus amatissimum, et inter [Gap desc: Greek words] repositum, male fecit Graevius, cum dono abs te mihi datum olim affirmavit, quod tum ex ejus [Gap desc: Greek words] , tum ex Epistola CXXIV. ad Reinesium a me scripta, videre est. Idque credidi firmiter, cum tot Epistolis acceptis, ne semel quidem vel a te, vel a Graevio eo nomine fuerim commonitus. Securius igitur eo libro, quasi meo usus, ad typos quidem textum descriptum habeo: sed nondum cum descripto commissum: qui liber etiam Catalogo nundinali Lipsiensi non ita pridem inseri jussus est, quasi mox publicandus, fueratque publicatus, nisi exspectassem aliunde ad commodius edendam editionem Gagneianam, quam et te rogare memini. Hac vice igitur, ne beneficium tuum mihi prorsus pereat, remittere per Graevium non potui. Bidui enim intervallo collatio et notarum descriptio, tot intercedentibus remoris, expedienda non erat. Si statim, ac Lipsiam appulerat, id me monuisset, obtinuisset facilius. Exiguam igitur hanc morulam aegre noli ferre, cujus benevolentiam toties expertus sum. Remittetur cura Carpzovii quamprimum, non sine gratiis. Scribit autem Graevius, quem frustra hospitem exspectavi, te, vir Nobiliss. promittere, si remisero, aliud mihi ejusd. Editionis exemplum; quod summis precibus rogo, maximisque desideriis mihi polliceor. Atque utinam et Gagneianam una nancisci possem. Editionem enim nondum abjeci; sed si vitam Deus largietur, vel meis sumptibus, ubi ad eam rem tantum aeris collegero, uti Hieronymum dederam, dabo typographo, exemplaque ad vos mittam. [Gap desc: Greek words] (procul dubio is meus est Hieronymus) [Gap desc: Greek words] quot chartarum opusculum est? Utinam olim habere licuisset, adjunxissem meo. Octo illa opuscula Catonis, Theoduli etc. ipsus possideo: At non Lugdunensem illam Anni 1538. quam valde cum veteriore illa componerem, si tam felix impetrator essem. Henricum de male Fortunatis Lugd. editum quaero, qui Septimelensis, aliis Samariensia est, cujus communicationem aut a Clariss. Magliabeechio, qui ejus


page 257, image: s57

vitam e MSS. sua manu mihi descripsit, et Barthol. Scalae opuscula cum aliis dono misit: aut a Marq. Gudio exspecto, in gratiam Magliakeechii eum editurus. Berengarii Panegyristen ubi nactus fuero, quas non gratias acturus sum? atque utinam referre daretur. Indicium sane rogo adhuc librorum copiosius, ut si reliqui statim non compareant, unus et alter saltem, qui se primum offerat, tibi, Maecenas honoratissime, conciliari queat. B. V. incomparabilis Heinsi, et maxime festinatis incomptisque benigne ignosce. Dabam Cygneae a. d. 21. Aug. st. Jul. A. V. R. CICICCLXXVIII. Buchneri epiatolae jam Dreadae excuduntur. Vidi specimen.

EPISTOLA CCXXIII. CHRIST. DAUMIUS Nic. Heinsio. Vianam.

LItteras ad te, vir Nobiliss. meas Clmo. Graevio, cum Lipsiae haereret, cum Arnoldianis concreditas, jam in manus tuas illustres pervenisse arbitror. Hac vice per Ampliss. Dn. Carpzovium remitto tandem Victorem Massiliensem, pro cujus tamen diuturna permissione gratias (si sufficit) peringentes ago, et maxime memor hujus ero beneficii. Ibi quae ad Hilarium notata sunt, Maximi Parentis tui manu exarata agnosco: quam novi ex litteris [Gap desc: Greek words] ad Barthium, et vidi in diversis virorum doctorum Philothecis. Sed cujusnam manus sit, qui pag. 115. velantes ad oram scripsit, Rutgersiine, cujus manum nondum vidi, an alterius, nosse perquam haveo. An Rutgersii sunt pauculae ad Victorem pag. 14. 15. notae? Noli autem, Domine maxime venerande, indignari, quod tamdiu apud me detinuerim hunc libellum, qui, nisi ex errore meum putassem, et si citius fuissem vel a Graevio monitus, jam olim, et quidem brevis, postquam primum accepi, temporis spatio, ad suum reversurus erat Dominum. Septem illustres Poetas una cum Vellejo et Rutgersii effigie, cujus unum cum Arnoldo nostro commune feci, post Graevii discessum demum recte adeptus sum: unde mihi nova debitio nata est. Quî vero ex tabulis tuis nomen expungatur meum, nondum queo perspicere. Valde placet in eo collatio cum primigenia editione, ex qua sic vera lectio feliciter fuit eruta. Utinam et alii Auctores ad primas sic revocarentur editiones! Septimellensis dimidiam fere partem ex Lipsiensi Bibliotheca nactus sum; nam caetera librarius omiserat; utinam aut a Magliabeechio aut a Gudio (uterque enim promisit) supplenda! Berengarii Poetam anxie exspecto. Manutii illa scripta, quae possidere te ais, hucusque fuerunt mihi incognita. De Hieronymo superius scripsi. Raenerius Medicus, qui octo illos versificatorculos recudit, utinam aliquando hac facie conspiciendos, etiam Ovidii Metamorphosin evulgavit, et nescio quid in Lutatii Argumentis ex Manuscriptis sibi praestitisse visus est. Si Munckeri Fulgentius in lucem prodiit, eum nondum sum conspicatus. Gaufredum cum tertiis Membranis a Gudio ad me missis commisi,


page 258, image: s58

proxima oportunitate publicandum. Suspicor eum suam Poetriam (sic vocat) bis edidisse: tantae discrepantiae alicubi in eo apparent. Victoris Massiliensis Morellianum exemplar, et quae ei accessere Poematia, debebant adhibere suis editionibus, qui postea Bibliothecis Patrum inseruere. Nam Georgius Fabricius uno et altero loco in suis Poetis Christianis sibi permisit, qood non debebat. Etiam in Drepanio omisit distichon, quod et reliqui fecerunt. B. Vale, vir nobilissime, evergeta aeternum commemorandi, et me alio Victoris exemplo tibi amplius obstringe. Dabam Cygneae a. d. XVI. Octob. Anno CICICCLXXVIII.

EPISTOLA CCXXIV. NIC. HEINSIUS. Chr. Daumio. Cygneam.

INvitus quidem ex ultimis tuis cognovi Graevium nostrum, tam vicinus vobis cum esset, curis avocatum domesticis, te non convento pedem ad nos retulisse e Saxonia vestra, de qua redux ceteroquin complura narravit nobis haud injucunda auditu. Nunc in Floro luce donando totus est, in quem quicquid conjecturarum e scriniis meis corradi potuit, id omne communicavi cum amico nostro. Vellejum meum tertia parte auctiorem et emendatiorem luci paratum jam habeo, quo aequiore animo a te inspiciendae sunt castigationes meae properanter nimis in publicum nuper emissae. Hunc enim libellum cum poematis Septem Illustrium Virorum, quod sibi redditum ultimis significarit noster Carpzovius, ejus tibi copiam jam esse factam vix est ut dubitem. Panegyricus Berengario dictus, qui aberravit in pluteis meis, nondum e fuga retractus est. Victor Morellianae editionis, tamdiu apud te servetur licet, dum alterum ejus exemplar ad te perveniat, quod tibi seposui. Frequenter quidem amicus noster, etiam cum libellus ei traderetur ad te mittendus, a me monitus est, ejus repetendi curam ne negligeret, ut fatetur ipse, cum eorum, quae ad oram codicis Rutgersius annotaverat, nullum mihi exemplar sit reliquum. Sed oblitus, quantum apparet, moniti saepe iterati a me, effluere sibi passus est has preces. Tibi autem, vir Clar. satisfactum rebar, si editione illa ad satietatem utereris. Gagneianam Victoris editionem nequicquam quaero hactenus: ad Arnoldi litteras rescriptum Carpzovio nostro mittam hodie. de Poematis Angeli Politiani Etruscis olim inter nos actum memini, quorum editionem Aldinam possideo et alteram Mediolanensem Anni 1519. cui vir maxiximus Julius Caesar Scaliger manu sua adscripsit; dignum poema non solum, quod quibusvis praestantissmis vulgaribus scriptis adnumeretur, sed etiam quod praestantissimum omnium habeatur. Vale, Idib. Novemb. CICICCLXXVIII. Vianae ad Leccam.


page 259, image: s59

EPISTOLA CCXXV. NIC. HEINSIUS Chr. Daumio. Cygneam.

DE Victore Massiliensi, cur tam anxie festinares nihil omnino caussae erat, Daumi Clarissime, poterat enim in scriniis tuis acquiescere, dum aliud exemplar, quod sum pollicitus tibi, traderetur. Id tibi apud me quemadmodum praesto est, ita Panegyricum Berengario dictum nondum erui est datum e latebris Bibliothecae meae. Hyberna haec tempestas aliquanto inclementior facit, ut cubiculo rarius excesserim in museum: sub adventu hirundinum tamen id tutius licebit, sine valetudinis incommodo, quae me foco adfixit. ad Hilarium quae annotata sunt ex Puteanorum, ut suspicor, codice, non parentis mei, sed Rutgersii manum praeferunt, ex cujus legato quia ad me pervenit, librum cariorem habeo. Altera illa manus, quae pag. 115. comparet, mihi plane est incognita. Castigationes Vellejanas ad te perlatas esse gaudeo, non quod sint tanti, quae te lectorem possint sperare, sunt enim tumultuarium in modum a festinante conscriptae. Sed ut videas pro jure amicitiae nostrae, ita me arbitrari, etiam minima mea ad te pertinere. adauxi eas altera fere parte, multis rejectis aut immutatis, in quibus videbar mihi post intentiores curas a scopo aberrasse. ad Cl. Arnoldum litteras mense Novembri dabam, quas te accepisse confido. De Hieronymi libello agam cum Graevio nostro, si sit, cui describendum concredi possit. Sin minus, ad te referendum aliquando curabo, ubi tuta sese offeret occasio. Raenerius ille argumentis in Metamorphoses Nasonianas vetustis recognoscendis utilem se operam navasse gloriatur, quod tamen doctissimus Munckerus negat, qui a me argumenta ea accepit cum vetustissimo codice Florentiae collata. Munckerus Fulgentio suo adhuc typographum quaerit, Vianae 10. Februar, CICICCLXXIX.

EPISTOLA CCXXVI. CHRIST. DAUMIUS Nic. Heinsio. Vianam.

PRO Moronis tui, vir Nobiliss. munusculo non tenui, quod ais, quippe accurato studio ad antiquitatis Auctorisque genium elaborato, grates denuo ago sed tenues, solis nimirum verbis constantes, non re aliqua suffultas. Utinam felicitate illa bearer, qua vicissim aliquid contra praestare possem iis, quae in me hactenus praestita sensi. Deus orandus est, ut desiderio nostro quamprimum consulat. Interim et annotationes in divinum hunc vatem paratas avide exspectabimus, atque ut huic operae multisque aliis porro supersis, Caeleste Numen quotidianis votis implorabimus. Cl. Bigotius si tibi Berengarii


page 260, image: s60

Panegyricum procuret, quantas ipsi, tibique simul debebimus gratias! Quod et de Hieronymi Graeci [Gap desc: Greek words] dixerim. De Malela quia Becmannus ad ultimas diu responsum non reposuit, nunc iterum litteras ad eum dedi monitorias, me doceat, quid nobis de promisso suo sperandum sit. Quod statim atque edoctus fuero, vobis, viri honoratissimi, significabo. Audio multis eum obrutum esse negotiis; unde forte illum laborem ad tempus seposuit. Sed certiora, ubi respondebit, quod proxime facturum spero, ex ipso cognoscemus. Claudii Marii Vict. Editionem Gagneianam, imo si potest, etiama Sirmondiana et Zehneriana aliam adhuc, si ad conferendum mitteretur, quando aliter non datur, gratus remitterem. Primam Argentinensem Anno 1507. habeo, veterem praeterea nullam. Ideoque tam anxie desidero, quod Zehnerus, quae in Coloniensi sunt lectiones variae, editionis Argentinensis esse dicat, et vice versa, quae Argentinensis ajat esse, Coloniensis: ex Basileensi vero Moltheri paucissima quaedam afferat, quasi paucis locis inspexisset saltem, non contulisset integrum. Lactantii noviter repertum Libellum a Baluzio grandibus, ideoque sumptuosis, voluminibus esse inclusum, insigniter dolemus. Sic enim ejus potiundi spes eo minus apparet, quo rarius cariusque in nostram Germaniam ea opera ventura sint. Conjicio id ex Homiliarum Caesarii exiguo a Baluzio editarum Opusculo, quo me munificentissimus Carpzovius donavit. Qui si parvo aere non acquirendus est, quid fiet de ingentibus Parisinorum operibus? Reinesiana illa an possim acquirere allaborabo. Olim cum edebantur, plura habui exempla, quae cesserunt amicis, ut praeter unum e singulis compactum jam nullum mihi supersit. Observabo autem ne elabantur, modo bona Fors eas pagellas obtulerit. Sed fac, [Gap desc: Greek words] Heinsi, mittas indiculum desideratorum; forte felicius si non hic, tamen ille pluresve occurrant, quibus tibi rem gratam praestare queam. Orationem Buchneri de 4. Virgilii Ecloga, utut forte ante tibi possessam, hisce inclusi. Munckeri Hyginus et Fulgentius an prodierint nosse non parum desidero. Utinam Baluzius Hildebertum Cenomanensem evulgaret? Reperi nuper fragmentum illius ex Libro de Miseria Conditionis humanae apud Auctorem incertum, cujus annis abhinc ducentis Loci Communes ex Patribus collecti titulo Pharetrae prodierunt: cujus tres quasi Editiones deprehendi; prima Norimbergae sub incunabulis Typographiae foras data est, altera in pulchris membranis scripta aliquot, quod miror, capitibus sive titulis auctior servatur Lipsiae in Paulino, quibus nuper usus sum. Tertia port loco incerto excusa, infinitis modis auctior, ordineque prorsus immutato, atque in Alphabeticam seriem redacto; ubi et ultimorum Poetarum Scriptorumque Hildeberti, Gaufredi, Henrici Pauperis, Galteri etc. adduntur, in publica hîc Bibliotheca adservatur. Sed nolo porro taedio esse hisce minutiis. Tu vive, vir Magne, diutissime in Reip. literariae magnum ornamentum praesidiumque, favosem perge salveque. Dabam Cygneae Kal. Octob. R. O. R. CICICCLXXIX.


page 261, image: s61

EPISTOLA CCXXVII. CHRIST. DAUMIUS Nic. Heinsio. Vianam.

LIteras tuas, vir Nobiliss. Kal. Febr. Julianis, ac Hieronymum Graecum, Avitumque Gagneii die quinto Aprilis demum ad me salvos pervenisse nuncio. Rescripseram statim ad literas, nisi Ampliss. Carpzovius noster Dresdam profectus in negotio Senatus Lips. domo abfuisset. Interea me domestica et publica negotia infinita ab his libellis recte usurpandis avocarunt. Descripsi tamen jam Hieronymum, praelo quam proxime subjiciendum, ut et pro Amicis meis, et tibi, quae tuis, quia tam rara merx est, distribuas, exempla suppetant. Alcimum et Victorem Gagneii cum Fabriciana editione committere coepi, brevi absolvendos. Video autem Parisiensem hanc [Gap desc: Greek words] ex priore Anni 1536. apud Vincentium Portonarium expressam, quam et ipsam una cum Moltheri A. 1546. Basileae procuratam, aut Coloniensem A. 1509. videre posse in votis habeo. Interea accepit a me Carpzovius, Musarum Patronus, Eobani vitam a Camerario descriptam, quam rogabas, ad te ut cum nonnullis P. Lotichii Elegiis in ejus Poëmatis non reperiundis, a me in gratiam Graevii nostri descriptis, mitteret, quod mihi essent gemina ejus libelli exempla. Caeteros an possim alicunde e latibulis eruere, dabo operam. Hildegardis Physicam et Guibertum de Myrrhinis ipsus nondum vidi. Reinesianae de lingua Punica Diatribes olim multa habebam exempla, quae tamen praeter unum amicis jam pridem cesserunt omnia. Inquiram autem in illam diligentius. Mabilloni Analecta nondum oculis meis objecta fuerunt. Vellem scire vel unius alteriusque Poëtarum nomen, quos suo ille inseruit, ut sic de reliquis, cujus census forent, conjecturam possem facere. Becmannus ad nuperrimas meas, quas Carpzovius illi misit, nondum respondit, nec causam satis exputo. Cl. Munckero, si vivit adhuc, quod opto, prosperam ac perpetuam voveo valetudinem. Paulinum Nolanum et Hildebertum, ubi prodierint, prae caeteris mihi expetam De Panegyrico Berengarii fors venaturo favebit Delia. Lactantio de mortib i Persecutorum comitate Carpzovii praelaudati usus fui. In eo cap. 23. pag. Vox injurietas aures meas radit, quae genii ac oris Lactantiani vix credetur, dum sic vulgatum est: Mendici supererant, a quibus nihil exigi posset, quos ab omini genere injurietatis miseria et infelicitas fecerat. Legendum mihi videtur: quas ab omni genere injuriae tutos miseria et infelicitas fecerat. De qua emendatione sententiam tuam et acutissimum judicium praestolor. Syllabum auctiorem abs te desideratorum librorum exspecto. Forte enim unus et alter obveniat adhuc, quem tibi jucundum fore nobis persuademus. B V. et diu vive, summo literarum commodo, Bataviae tuae, imo totius Germaniae [Gap desc: Greek words] , Maecenas Opt. Max. Dabam praepropere Cygneae a. d. V. Maii A. CICICCLXXX. His vix scriptis appulit ad me exemplar Valerii Flacci tui: cui utinam et notae


page 262, image: s62

fuissent additae, quas impatienter abesse ferimus. Quam gaudio exultaverim eo viso, vix dici potest. Post Avitum et Victorem expeditos, Valerii quas habeo editiones, ut excutiam diligentius excitabor. Quas vero pro exoptatissimo hoc munere gratias satis tibi, vir munificentissime, agam non habeo, denuo nomen in tuas tabulas relatum vix unquam expungendum. Apud Ovid. 7. Met. 276. an legi queat: mortari marmore, pro mortario marmoreo?

EPISTOLA CCXXVIII. CHRIST. DAUM IUS Nic. Heinsio. Vianam.

QUos pridem restituere cum gratiis libros tuos, vir Nobiliss. tibi cogitabam, et me oportebat, eos retinere hactenus me vel invitum coegit dira haec temporum infelictas, quae vias ad vos fere omnes interclusit, ob Lipsiam contage pestifera famosam. Exspectamus spe ducti exstinguendae brevi penitus malae luis, ut itinera denuo aperiantur commerciis nostris litterariis, et sic Hieronymus tuus, Gagnerii Alcimo comitatus, ad te redire possit, cum fasciculo exemplarium meae editionis Illustri tuo nomini inscriptae, cujus unum nunc exemplum speciminis loco jussus adjiciet Ampliss. noster Carpzovius, qui Paulinum Barthii e meis forulis protractum beneficentia sua luci sistit. Ignosces autem, vir [Gap desc: Greek words] , si quid in meis displicebit, qui variis curis senioque obrutus, segnior indies ad expedienda ejusmodi negotia, nec ingenium in numerato habeo. Flacii Illyrici Antilogium quid libri sit, explorare nondum potui; nec norunt Jenenses, quos consului; quippe apud quos olim ille Theologiae Professor vixit. Non desinam tamen inquirere ulterius. Spes fuit nuper facta Porti de compotatione Graecorum potiundi, quae si minus decollat, habebis una. Ovidii recensionem te meditari lubens cognovi. Nactus sum nuperrime MS. Chartaceum Metamorphoseos, et aliud Artis amatoriae, item de Remedio Amoris. Sed admodum recentia utraque. Ne cum tua editione conferrem, Hicronymus, Avitus et Victor tui usurpandi ame, et nonnulli rari libri, quos eximius Carpzovius, dum nobiscum ageret, secum advexerat, nonnullos et usui meo benigne hîc reliquerat, impedierunt, et postea Paulinus notis Fureti, Barthiique illustratus. Dabo vero operam, ut his expeditus, ad Ovidium conferam me, si quid modo boni eruere inde valeam; quod vix tamen credibile mihi, ita unus et alter locus jam inspectus votis minus satisfacit. Librorum, quorum mentionem fecisti, nullum vidi ego, excepto Baluzii Miscell. tertio tomo, quem cum prioribus Jenense bibliopolium suppeditavit. Poëtas Mabilloni ut pararem mihi allaborarem, nisi magnitndo, quam ais, pretii et me absterreret. Aveo tamen rescire, undecunque potero, Autores illi quinam sunt, quos ille edidit; et an inter eos appareant Henricus Septimellensis sive Samariensis, ut apud nonnullos dicitur, vulgo Pauper; Geta, hoc est, Vitalis Gallici, cujus querelus


page 263, image: s63

exstat, Amphitruo, Bernardus Geistensis, imprimis Bernardus Silvester. Sic enim nec grande abnuerem pretium. In emendando Lactantio actum egi. Observavi enim interea, quod prius non attenderam, ab ipso Baluzio hunc locum inter errata emendatum jam fuisse. Clmi Munckeri Fulgentium (nam Hyginum, nisi secunda ea editio est, habeo) nondum vidi. Etsi in Catalogo nundinali jam visatur tanquam editus. Commodiano et Panegyrico Berengarii utinam ex auctione aliqua, exposito aere a me certe solvendo, per te, vir honoratissime, potiri queam. Victoris Massiliensis a Cauchii manu notati usum a te mihi, viis, deo nos respiciente, reclusis, mihi polliceor. Cujus ô si et Lugdunensem 1536 (nam in tua Parisiensi multi hinc inde versus omissi sunt quos tamen alii ex Gagneiana producunt) et Basiliensem Moltheri, vel commodato habere daretur. Forsan adjutus energetae mei Magni Carpzovii auspiciis ille et a me, si vivo, prodire sic valeat. Sed interturbatus desinere jubeor. B. V. salve, et diu diuque sospes age, [Gap desc: Greek words]. Dab. Cygn. IV. Id. Decembr. CICICCLXXX.

EPISTOLA CCXXIX. BERN. ROTTEN DORFFUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

TAndem aliquando, licet tamen serius, libero fidem meam in transmittendis codicibus MSS. Vir Clariss. quidquid hîc illatum morae, aut culpae commissum: totum illud vitae meae desultoriae, et praxi negotiosae admetiendum est. Ab illo enim tempore, quo te anterioribus mensibus Amstelodami salutavi, vix tribus diebus continuis domi substiti; ita perpetuis excursionibus occupor; inprimis vicinorum Principum aulis. Mitto itaque in praesens Claudianum MS. et ejusdem libros de raptu Proserpinae: quibus ultro sese adsociant Ovidii libri de Ponto, de Arte amandi, item ejusdem Metamorphoseon lib. adservantur adhuc in meo museo Glossae in membrana in lib. amorum et artem amandi; in quas ut jam inquiram non vacat; si tamen illas desideraveris, proxima occasione submittam. Idem esto judicium de editione Aldina operum Ovidii antiquissima, et aliis in eundem auctorem commentariis. Juvenis olim quaedam annotavi ad illum auctorem: quae videntur periisse: nec libet, nec licet, ut inquiram quorsum devenerint. Mitto aliquid ex nugis meis. Noli ridere, mi Heinsi, quod strepam velut anser inter olores. Videbis alia propediem, quae magis forte propitiabunt genium tuum. Clariss. Gronovium ad vos rediisse lactanter accepi: praevia salute, velim ipsi indices; me a Caesaria Majestate nactum omnia opera Auli Gellii eleganter MSS. quae ipsi suppeditabo libens. Ab eo petes Glossas in Metamorp. Ovidii et alia in eundem auctorem, quae mea sunt. Vale, Vir Cl. Monast. CICICCLVII. 19. Febr.


page 264, image: s64

EPISTOLA CCXXX. BERN. ROTTENDORFFIUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

DOctissime Clarissimeque vir. Quod parcus sum et infrequens in scribendo, perpetuis meis itineribus et excursionibus adscribendum est. Ante obsidionem nostram plusculas septimanas commoratus Bonnae in Aula Electoris Coloniensis. Inde redux arctissima premor obsidione cum meis concivibus, qua soluta avocor Padebornam et Osnabrugum, atque apud eorum locorum Principes itidem aliquot dies substiti: nunc me Rittperga tenet. Et haec causa est, mi optime Heinsi, quo minus quam deceat, vacem amicis. Nuper Coloniae Tristia Ovidii nactus MSS. et Epigrammata Martialis, quae alias rarius MSS. vidi. Si iis indigeas, velim verbo notifices. Habeo itidem duas Martialis primaevas editiones, ipso MSS. non deteriores. Si tibi animus fuerit adornare novam editionem, prompte omnia suppeditabo. Idem esto judicium de Lucano, qui pariter tertio vel quarto adservatur MS. cum tribus primaevis editionibus in meo Museo. Quando ante quadraginta annos, et quod excurrit, studiorum caussa commorabar Rostochii apud Eilhardum Lubinum virum Cl. quaedam ad Ovidium annotavi; quae mihi tamen perierunt. Ne tamen totus sim asymbolus, pauca transmitto. Ubi ex nostris mercatoribus non nemo ad vos excurrerit, jubebo ut codices meos, quos tibi utendos submisi, reposcat: tam diu velim apud te delitescant. Est mihi Editio Claudiani Antverpiensis, cui subtextus Avianus; quem itidem MS. secundo habeo. Tollo manum de tabula, avocor enim ad mensam. Vale. Rittpergae CICICCLVIII. 20. Martii Spero nos visuros Ovidium et Claudianum in majori 8to. ut reliquos Poëtas Virgilium, Horatium, Juvenalem etc.

EPISTOLA CCXXXI. BERN. ROTTENDORFFIUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

CLarissime Heinsi, amicorum optime. Transmitto Tristia Ovidii, et Epigrammata Martialis MSS. quamvis multarum Bibliothecarum forulos perreptarim, nusquam Martialem offendi MS. Est mihi elegans Martialis Editio Romana in fol. de anno 1573. quam adornarunt Conradus Schweinheim et Arnoldus Pannartz; quae codice MSS. non deterior, et alia Aldina in 8to. Habet itidem noster Gronovius Glossas in Metamorphosen Ovidii. Item Thomae Walleis Moralizationes in eundem Auctorem; omnia MS. quae si servire poterunt, repetes ab eo. Adservantur et aliae adhuc Glostae in lib. Amorum et de Arte amandi in meo museo, quas itidem submittam, si desideraveris. Nactus


page 265, image: s65

sum nuperis diebus cum aliis codicibus calamo exaratis amplissimum commentarium M. Arnulphi Aurelianensis in Lucanum; velim me edoceas, quis ille Arnulphus, num editus? extat in membrana apud me MS. Scias praeterea, quod Viennae in Bibliotheca Caesarea extet Metamorphosis Ovidii secundo MS. Item omnia illius Auctoris opera; quae verbo impetrassem ab Imperatore defuncto, nunc omnis spes decollavit. Asservantur item Monachii in Bibliotheca Electorali, Ovidii Metamorphoseon lib. 15. Item de arte amandi lib. I. de remedio amoris lib. I. et 2. Item alii de arte amandi lib. item de Ponto, Fasti, Claudiani de Raptu Proserpinae lib. 3. Vale. Monast. CICICCLVIII. 9. Maii.

EPISTOLA CCXXXII. BERN. ROTTENDORFFIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

ANterioribus diebus, mi optime Heinsi, Holmia per Elzovirios geminas a te accepi; quibus a me Virgilii duos codices MSS. petis, quos jam mitto, quibus ultro sese adsociant septem îllustrium virorum Poëmata, in quibus [Note: Ferrendus Archontorus est Ferdinandus Furstenbergius, ut conferenti editiones Antverp. 1662. et Amstel. 1672. patebit.] Archontorus noster choragium ducit; et Musae Juveniles Alexandri VII. ab eodem Archontoro in lucem productae. Velim isthaec boni consulas. Post octo dies praeterpropter cum Sereniss. Electore Coloniensi Hildesium, inde Wolfferbytum excursurus, habebo tui rationem; Scio enim inibi extare innumeros codices calamo exaratos. Nasonem tuum nuper Neuhusii vidi apud Furstenbergium nostrum, istius loci Antistitem, dedit is etiam geminas tuas mihi legendas: Magna mihi cum illo intercedit necessitudo: Princeps totus politiori literaturae addictus jam adornat Patriae Historiam, quae etiam propediem manumissa lucem adspiciet. Jam gemunt ipsi tres scriptores terrae sanctae Westphali sub praelo; qui hactenus omnes MSS. delituerunt in meo Museo. Pulcherrimam adornari curavit Typographiam in Arce sua Neuhusiana. Fecimus saepiuscule honorificentiss. Tui mentionem. Ab Elzeviriis, nec codices MSS. nec imagines Cardinalis, nec Nasonis opera accepi; monebo illos, ut sese tuae voluntati conforment, scio illos esse paratissimos. Ubi incideris in Dn. Rosenhan, Aulae regiae in Suecia cancellarium, si recte memini, ipsi omnem cultum et observantiam ex me deferas. Fuit is septem annos, et quod excurrit, inquilinus meus tempore tractatuum pacis in hac urbe; velim item ipsi offeras unum exemplar ex plausibus votivis, si etiam possideas Musas juveniles Philomathi. Et septem Illustrium virorum Poëmata, quae jam transmitto, optarem ipsi offerri, sin minus, tibi servabis. Praeterea Hildesio redux praepropere ad te scribam, quas membranas MSS. nactus, item illis adjungam Catalogum omnium meorum Cod. MSS. Haec occupatissimus illino papyro. Vale: et salve Monast. Westphalor. CICICCLXII. 6. August. Archontorus noster valde anhelat ad Elegias tuas in Italia editas.


page 266, image: s66

EPISTOLA CCXXXIII. BERN. ROTTENDORFFIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

CLarissime vir, amice pl. colende. Transmitto antiquissimum Virgilium cum notis Servii, quem nuperis diebus nactus: his adjungo geminum exemplar Silii Italici; cujus ad marginem varias lectiones ex antiquissimis membranis Ecclesiae Coloniensis desumptas sua manu adscripsit Joh. Livineus vir Clariss. Laevini Torrentii ex sorore nepos; alterum nescio cum quo Romano Codice collatum; his fruere, si libet. Si literatissimo meo Principi Episcopo Paderbornensi Silium tuum, vel Val. Flaccum inscripseris, feceris ipsi rem gratissimam, et experieris re ipsa illius liberalitatem: nec mihi molestum erit, ut tibi vel torquem auream, vel simile quid, quod possit propitiare genium tuum, elaborem. Ego hac hora, dum haec illino papyro, cum dicto Principe excursurus Ratisbonam ad Comitia Imperialia: inde reversus, si deus vitae pepercerit, plura suppeditabo. His vale et salve. Monast, Westphaliae CICICCLXIV. 14. Januar. Velim dicas domino Rosenhan magnam ex me salutem, addatur quod jam utroque filio, juvenibus ab eruditione solida clarissimis, orbatus sim.

EPISTOLA CCXXXIV. NIC. HEINSIUS Bern. Rottendorffio. Monasterium.

QUas tu Januario mense ad me dedisti litteras, cum membranis Maronianis et Silii exemplaribus editis, eas hesterno demum accepi die. Absentia tua opinor factum esse, vir Clarissime, ut ii, quibus tu Ratisbonam discedens provinciam fasciculi curandi demandares, minus diligenter officio suo sint functi. Certe menses duo vix sunt, quod Elzevirius de fasciculo ad se perlato, ac simul nautae Holmiensi tradito, me commonuit. Virgilio ut opitulari pro virili pergas, etiam atque etiam te exhortor. Cui ante veris adventum manum a me fore imponendam confido. Morantur nonnihil editionem cum occupationes publicae, tum codices vetusti, quos amici de novo nuper admodum subministrarunt. Marquardus in primis Gudius misit proximis diebus exemplar longe praestantissimum ex Italia allatum. De Silii exemplaribus exosculor sedulitatem tuam et singulare mei demerendi studium. Utroque tamen codice jam pridem sum usus, quod Johannes Bollandus, vir doctissimus, bibliotheca S. I. Antverpiana depromptos, mecum communicavit Livinei exemplar. Praeter ea, quae Modius in Novantiquis lectionibus, et in Emendationibus Carrion ex membranis Coloniensibus longe optimis publice jam castigarunt,


page 267, image: s67

si qua ipsius Livinei accedunt, ea satis sunt jejuna, ut quod res est, dicam. At quantivis pretii illa Gryphiana minoris formae, cum discrepantiam omnem complectatur libri Coloniensis, quem Modius et Carrion jure toties laudarunt. Multa autem continet, eaque omnino praeclara, quae nec Modio nec Carrioni intellecta sunt, ut ex meis in scriptorem illum animadversis facile deprehendes. Puto autem Carrionis manum in illo codice apparere, quod cum Modianis excerptis non ubique conveniant. Coloniae cum essem ante hoc decennium, in bibliotheca Cathedralis Ecclesiae multo studio has Silii membranas perquisivi, sed frustra, jam enim cum aliis multis, quas idem Modius in Novantiquis laudavit, erant ablatae custodum, ut opinor, socordia. Ex quo postremum te compellavi, de Prudentio dedicando Principi Paderbornensi cogitabam. Sed in Silium et Valerium, quae annotavi, multo paratiora sunt editioni, praesertim in Valerium notae, quae tantum a me perlegendae sunt; ut supremam manum desinant requirere: si quid ex his Principi nostro omnium acceptissimum fore opineris, ne dissimula, quaeso, tum et dignitates et honores, quibus fungitur, diligenter expressos quamprimum ad me mitte. De munificentia ejus quod bene sperare me jubes, etsi est gratissimum, praecipuum tamen praesidium in benevolentia et affectu tanti herois collocavi. Prodibit, ni fallor, propediem Claudianus meus, aut jam prodiit, cujus ut exemplar geminum confestim ad Reverendissimum Principem per tabellarios mittatur, quorum alterum tu tibi vindices, Elzevirio hodie in mandatis dedi, scripturus et ipse ad Principem proxime. Rosenhanius anno proxime elapso e vivis excessit. Ego solitudinem tuam atque orbitatem, qui filiis jam duobus ad praeclara contendentibus sis privatus, doleo vehementer. Vale, vir Clarissime; Holmiae Suecorum CICICCLXIV XV. Kal. Sept. Jul.

EPISTOLA CCXXXV. BERN. ROTTENDORFFIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

VIrgilii membranas et Silii exemplaria edita, recte tibi reddita esse, laetanter accepi. Sciscitatus sum ex Episcopo et Principe Paderbornensi; quem ex tribus hisce Poetis, Prudentio videlicet, Valerio Flacco et Silio Italico, sibi malit inscribi. Respondit sequenti verborum tenore. Cl. Heinsio de cognita ejus in me benevolentia gratias ago, et plurimum debeo, quod amicitiam inter nos Romae initam, publico aliquo testimonio confirmare et insignire cogitat. Si mihi auctoris dedicandi optio datur, malo Prudentium, Christianum Poetam Ecclesiastico Principi convenientiorem: quod ejus humanitati poteris suggerere, et persuadere, omnia illius scripta a me fieri maximi. etc. Subnectit postea; De Heinsio curabo, ne illum operae, ac suae in me voluntatis poeniteat. Haec sunt verba Principis. Ne ego jam totus sim asymbolus in negotio hocce promovendo, mitto Prudentium integrum MS. In quo, circa initium et finem Enchiridii veteris


page 268, image: s68

et novi instrumenti reperiuntur, quaedam carmina, quae non extant in editione Victoris Giselini, quae venit in apricum circa Anno 1564. ex officina Plantiniana. Mitto etiam Prudentii Psychomachiam MS. elegantem satis. Et ejusdem libros contra Symmachum urbi Praefectum itidem MS. Dum haec illino chartae, casu incido in Antonium Liberum, qui Hymnum unum interpretatus est. Habeo itidem antiquissimam Daventriensem editionem, quae Giselino, ut ipse testatur, ubique tantum opis tulit, quantum ullus alius. Murmelii item commentaria in Martyrem Romanum extant in meo Museo. Sed non possum in praesens in illa inquirere. Liberum mitto in Hymnum,

Inventor rutili dux bone luminis etc.

Valde anhelo, ut videam Valerium Flaccum a te recentatum et manumissum. Idem esto judicium de Silio Italico. Mihi pronuper ex comitiis imperialibus reduci, alicubi praeda facti aliquot Codicis MSS. In his Statius totus elegans et vetustus, Seneca Rhetor, Solinus Polyhistor, Martianus Capella et in illum commentarius, Sidonius Apollinaris, Fulgentii Mythologiarum lib. 3. et ejusdem de Allegoria libror. Virgilii lib. I. Sextus Aurelius Victor, Vegetius de re Militari, Tusculanae Quaestiones Ciceronis, Chalcidius in Timaeum Platonis, Codex antiquissimus ante 800. annos scriptus, et plures alii in membranis eleganter scripti. Euthanasiam meam, ut spero, brevi videbis, quam summo Pontifici inscripsi, et plura alia. Valde aveo videre novam illam Claudiani editionem. Vale, et me ama. Monast. CICICCLXIV. 14. Decembri. Si Dn. Barenklau, olim hic meus inquilinus, Holmiae subsistat; velim multis nominibus ex me salveat.

P. S. Petis, mi optime Heinsi, ut Principis mei honores et dignitates, quibus fungitur, diligenter expressas ad te mittam. Nosti illius singularem doctrinam et morum suavitatem, ut vere possim dicere,

Doctius aut melius nondum Germania pectus,
Vidit honoratâ sceptra tenere manu.

Inscripsi ipsi olim quid, cujus dedicationem mitto. Reliqua patent in catena aurea, quam subnecto. Hoc certum est, quod Barones Furstenbergii inter illustres Germaniae Proceres a tempore Caroli Magni non sine gloria inclaruerint, et quod ex eadem familia tres S. R. I. Principes, ut pote Gulielmus, Magnus Ordinis Teutonicus in Livonia Magister; Theodorus Episcopus Paderbornensis, et noster Ferdinandus prodierint. Non addo in praesens plura. Siquidem,

Esset id in vastum mittere ligna nemus.

Vale iterum.


page 269, image: s69

EPISTOLA CCXXXVI. NIC. HEINSIUS Bern. Rottendorffio. Monasterium.

TU vero, quantum video, demereri me non cessas, Rottendorffii eximie. Perlata quippe sunt ad me diebus proximis Prudentii exemplaria in membranis exarata cum tuis litteris, merum mei amorem spirantibus. Principis Paderbornii sententiam tuo beneficio penitus exploratam mihi nunc esse laetor. Mavult nimirum heros litteratissimus Christianum poetam sibi ecclesiae columini dedicari, quam ex ethnicis quemcumque. Nec dissentio ego, aut in contraria eundum mihi duco. Memineris solummodo velim, animadversiones in illum scriptorem meas mihi etiamnum apparandas esse, quas in Valerium Flaccum et Silium Italicum tantum non confectas in scriniis servo. Sunt tamen in promtu farragines scripturae discrepantis ex variis iisdemque vetustissimis Prudentii codicibus a me jam olim inter peregrinandum collectae. Inter quos principatum facile tenet Puteanae bibliothecae codex litteris majoribus Romanis, quas capitales vulgo nuncupamus, exaratus, sed magna sui parte mutilatus et truncus, cum in eo libri adversus Symmachum conscripti, aliaque nonnulla desiderentur. Usus quoque sum libro Bodlejanae apud Oxonios bibliothecae pervetusto, qui Prudentii omnia complectebatur. Usus et Vossianis membranis et Laevini Torrentii schedis. Sed quod ad rem non minimum facit, a Langermanno impetrari poterunt, quae ille ante annos hos duodenos, cum Lutetiae una convivebamus, ex antiquissimo Thuanorum codice excerpsit. Haberi quoque poterunt, quae Emericus Bigotius ex Ambrosiano libro longe veterrimo, ac litteris itidem conscripto majoribus Romanis, Mediolani sibi comparavit. Esse tamen Daumium, virum in Saxonia eruditum ac humanioribus litteris probe instructum, in eo, ut Prudentium recenseat, nonnemo ex amicis nuper monebat. Sed nil prohibet duplicem curum scriptori egregio sub eandem tempestatem a duobus consecrari. Majus impedimentum majorque procrastinatio incumbit ac subverenda porro videtur a publicis occupationibus, quae, minitantibus nunc bellum foederato Belgio Britannis, solito densiores me circumstant, cum nunquam soleant intermittere, sic ut absit minimum, quin nuntios humanioribus litteris mittendos parem, nisi vitae privatae reddar, quo votis omnibus adspiro. Claudianus meus jam pridem publice circumfertur, et nisi augurium me fallit, exemplar ejus tibi destinatum in manus tuas pervenit, sin non recta per Monasterienses tabellarios via, at opera Celsissimi Ferdinandi, quod illi te adesse sim opinatus, quando Elzevirio Danieli in mandatis dabam, ut geminum Claudiani exemplar Paderbornam curaret perferri, una cum historia Loccenii Suecica, quam princeps optimus videre desiderabat. In Virgilio parum negotii mihi est reliquum, nisi quod Christina Alexandra spem fecit, fore, ut subsidia haud exigui momenti ex aeterna urbe secum ad me perferat, cum pedem illinc movebit. De poematis


page 270, image: s70

etiam meis lentum est negotium, in quibus tamen edendis occupari jam typographus coepit. Praeter Schefferi de Pythagorico dogmate commentarium, prodiere nuperrime ejusdem cura apud Ubsalienses Tactica Arriani et Mauritii hactenus inedita: prodibit propediem ejus de stylo opusculum. Barenklavius in regni Suecici Senatorem proximis comitiis est erectus, conspirante omnium suffragio, quae dignitas raro confertur in illos, quos natalium splendor haud comitatur. Nactum te esse codices membraneos complures in itinere Ratisbonensi laetor. Chalcidii in Timaeum Platonis commentarius alicubi integer in priscis bibliothecis latere creditur. ita certe persuasum habebat ut crederet Holstenius [Gap desc: Greek words] , qui eo scriptore plurimum delectabatur; cujus alteram tantum partem publice circumferri haud ignoras. Celsissimo Principi, quem in oculis assidue fero, me ut de meliori nota commendes, etiam atque etiam rogo. Vale, Flos amicorum, et festinatae scriptioni ignosce. Exarabam Holmiae Suecorum Anno CICICCLXV. Kal. Februariis.

EPISTOLA CCXXXVII. NIC. HEINSIUS. Bern. Rottendorffio. Monasterium.

DIes vicesimus, ni fallor, nunc exactus est, quod pro Prudentii scriptis exemplaribus ad me perlatis gratias qualescunque agebam, mi Rottendorffi, pari gratiarum actione nunc apud te defungor pro epistola herois Ferdinandi, tuo beneficio proximis diebus reddita, ad quam responsum hîc habes minime procrastinatum, ne tantae viri Principis benevolentiae videar defuisse. Caeterum, quod proxima occasione significare nescio quomodo negligebam, alibi curis occupatus, id nunc addo, esse nonneminem ex amicis meis, in foederato Belgio, qui aveat doceri, quid factum sit schedis postumis Mallincrotii [Gap desc: Greek words] , praesertim isti apologiae, quam Erasmo nostro dederat. Parari quippe a bibliopolis in Gallia Lugdunensibus operum Erasmianorum editionem novam, cui Apologiam hanc non inconcinne aut praeter ordinen, aut praefigi posse, aut subjungi, si vobis harum rerum censoribus acerrimis id minime inconsultum videatur. Tu quaeso nonnihil rescribe, ut desiderio hominis amicissimi, is est [Note: Vide Epist. XV. et XVI. Wallis et Heinsii tom. III. pag. 869. Apologiam vero illam, quam pro Erasmo scripserat, prodiisse nescio. Martinus Lydius olim scripserat, de qua vide Baylii Lexicon tom. II. pag. 1100. quam Merulae edenti vitam Erasmi submiserat Joannes Lydius, ut discimus ex Epistola ejus ad Merulam tom. II. Sylloges hujus pag. 176. et quam frustra diu quaesivi in Merulae vita Erasmi Anno 1707. Leidae edita. Sed quae nunc legitur in X. tomo operum Erasmi novae editionis. Aliam apologiam edidit nuper 1713. Marsollerius, quam Jesuitae Trevoltienses cum in ephemeridibus suis maligne carpsissent, partes Marsollerii, vel ipse, vel alius suscepit in dissertatione inserta commentariis literariis (memoires litteraires) Hagae 1716. tom. II. pag. 336. Joh. Richardus etiam Coloniae Anno 1688. edidit libellum, quo illum cum Ecclefia Catholica sensissee probare conatus est, quae Lydii, si eam vidisset Richardus, contraria esset.] Hadrianus Wallius, satisfiat.


page 271, image: s71

Plura quae nunc subtexam, haud sunt in promtu. Nisi id unum, ardenter anxieque memoriam mei me velle tibi commendatam esse, nec minus illi Principi, quem ego prae caeteris mortalibus unice in oculis fero. Vale. Exarabam Holmiae Suecorum CICICLXV. a. d. VI. Kal. Mart.

EPISTOLA CCXXXVIII. NIC. HEINSIUS Bern. Rottendorffio. Monasterium.

DIU est, vir. clarissime, quod me rerum tuarum status omnino latet. Nec opinom tamen studium apud te frigere, cujus singularem benevolentiam tot argumentis habeo perspectam. Diviserunt nos bella, ne sola ab intervalla locorum esset injuria. Bella inquam, quae com patriae et tuae et meae minus fortunata obvenerint, mihi tamen et privatim damnosa sensi. Missis quippe Amstelaedamo ad me Octobri mense Anni CICICCLXV. centum aureis per tabellarios ab Elzevirio, cum a bello metus haud esset, resignatas ajunt a Principe vestro praeter exspectationem litteras, et rei pretiosae quod in iis comparebat, fisco addictum. Mihi certe aureos illos periisse invitus depreheridi. Sed ab hisce ingratis et ad alia transeamus. Poemata mea, cum difficillimis hisce conflictata aliquamdiu temporibus, lucem vix tandem vident, quorum exemplar aut accepisse ab Elzevirio jam debuisti, aut mox es accepturus. Vile hoc munusculum ut pro cetera tua comitate in partem haud malam interpreteris, enixe te rogo. Maroniani et Prudentiani codices, quos ex bibliotheca tua depromptos benigniter omnino communicasti, jam ad te rediissent, (sum enim iis jam magna ex parte usus) si obsessis per militem viis liceret. In Prudentio praeter libros adversus Symmachum conscriptos vix alia mihi enotanda restant: ut paucorum dierum otium, quod propediem captabo, Principis Paderbornani desideriis utcumque possit respondere, cui tanto viro gratificari unice cupio. Virgilianae lucubrationes tanto plus curae ac temporis requirunt, quanto scriptor divinus poetas omnes carminis felicitate post se relinquit intervallo. Ut in publicum observata ista non tam cito sint proditura. Res tuae quo sint loco, quid mediteris ipse: quid Princeps ille, purpuratorum ac Germaniae universae decus, de quo dudum est quod nil audio, si me docueris, habebis insigni beneficio tibi obaeratum. Vale, humanissime et amicissime Rottendorffi. Exarabantur Holmiae Suecorum Anno CICICCLXVI. a. d. XV. Septembr.


page 272, image: s72

EPISTOLA CCXXXIX. BERN. ROTTENDORFFIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

NObilissime, Amplissimeque Domine. Quod anterioribus hebdomadibus domi meae non offenderis me, dolenter tuli, quod testor syncera mente; obtulissem domum meam, rhedam et equos, immo quidquid est fortunarum, nec passus fuissem ut declinasses in hospitium publicum. Sed alias erit alia occasio concurrendi, et sese mutuum salutandi tam amica pectora. Adfui nuperis diebus Principi Paderbornensi, cujus jussu Numum aureum, illius Principis effigiem continentem, et alium ejusdem ponderis et pretii pro clariss. Vossio fieri hîc curavi. Sub idem tempus nepos meus ex sorore excurrebat Lovanium, et Amstelodamum transiturus: concredidissem illi ipsa agalmata, si tum ultima manus ipsis fuisset imposita. Quaerenda itaque alia tutior occasio; nollem enim illa tabellariis ordinariis committere, quorum nonnulli fluxae sunt fidei. Si recte memini, petiisti olim a me, in omne id minutatim inquirerem, quod adornasset olim Mallinckrotius noster de vita, religione et doctrina magni Erasmi; scias ex iis quadaem adservari in museo meo, et ab ultima auctoris manu, et plura expecto. Sed caute hoc in passu mihi gradiendum, nec nimium haec apud talium possessores solicitanda; aut debuccinanda, alias ex facili possent ire in favillas, ut ita prorsus memoria tanti viri oblitteraretur. Magnus ille vir, cum quo mihi ab annis pluribus intima, immo fraterrima, intercessit necessitudo, paucis mensibus ante mortem, suorum ad praelum paratorum scriptorum mihi submisit catalogum; quem tecum in praesens communico. Extat etiam vita illius apud me, ipsiusmet manu consignata. Dum haec illino papyro vere ingemisco, quod tantus vir in tantas miserias praecipitatus. Non dubito quin legeris Joh. Pierii Valeriani Dialogum de Infelicitate literatorum, vere poterat in illo choragium ducere Mallinckrotius noster. His vale et salve. Monast. CICICCLXVII. 20. Maii. Quid, quaeso, fit nostro Gronovio? citius ex pumice elicerem aquam, quam unicum literarum apicem ex illo. Rescribe quid fieri velis numis illis aureis, nollem illos cuivis concredere, non enim contemnendi sunt pretii. Alias tradam illos fido alicui amico excurrenti Amstelodamum, ut Dn. Elzevirio in manus tradat: Notifices idem velim Cl. Vossio.


page 273, image: s73

EPISTOLA CCXL. BERN. ROTTENDORFFIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

LIbero tandem fidem meam in transmittendo numo illo aureo, Principis nostri Paderbornensis effigiem continente: extimum illius schema fateor rudiusculum est, ast interior substantia melior. Substiti apud illum integrum mensem et quod excurrit, cum intensissimis conflictantem febribus. Nunc, Deo sint laudes, opera mea iterum in solido locatus; hinc hesterna die illinc domum reversus; sub quod tempus tabellarius ordinarius Amstelodamum cogitabat; cui mox duos illos numos, unum pro te, alterum pro Clariss. Vossio, ad Dn. Elzevirium deferendos concredidi, a quo utrumque capsula inclusum petes, et aequi bonique consules. Vale, et me ama. Monast. Guestfal. CICICCLXVII. 18. Julii.

EPISTOLA CCXLI. FR. BEN. CARPZOVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

INgens doctrinae tuae longe majoris admiratio, saepe hactenus per literas eam exprimendi mihi commovit desiderium, quod quo minus exequerer, me cohibuit pudor, qui conatibus meis semper advertetus fuit hactenus, ne ignotus te, virum illustrem et maximi nominis fama celeberrimum, intempestivis literis et alloquio forte ingrato interpellarem. Sed confirmavit animum, summa humanitatis tuae laude jam erectum, quae se modo offerebat occasio, quam sicuti negligere nequaquam oportuit, ita hujus fiducia benevolentiam tuam magnifice mihi promitto. Noveris, vir summe, pluribus abhinc annis, in monumentis, quae Grutero vel neglecta vel visa nondum fuerunt, colligendis illustrandisque occupatam fuisse Reinesii nostri [Gap desc: Greek words] industriam, feliciori sane, si quid judico, quam ullius alius ante ipsum successu. Qui sicut in inquirendis undique explicandisque (iis non magis, quas noviter invenerat ipse, quam quas ante collegerat Gruterus) inscriptionibus fuit optimus; ita in edendis iisdem, et ad lucem publicam promovendis minus fuit secundus: et expertus est adversum magis, quam prosperum optimi viri labor fatum; de quo dixi quaedam in excusa, quam solicitatus a bibliopola nostro, cui persuasi ut edendo egregio operi sumtus impenderet, scripsi, epistola; Hanc una cum specimine, quod ad aulam mittendum fuerat, ut Illustrissimi Senatores de typo et aliis ad isthoc opus necessariis cognoscerent, ad te quoque, vir amplissime, qui in quibusdam partibus beatum Autorem juvisti, tuumque exactissinum judicium fero, ut de hoc consilio nostro sententiam dicere, et de successu


page 274, image: s74

ejusdem ominari possis. Facies id autem libere: nam de candore quidem tuo non dubito, cujus fidem et et integritatem exploratam habet, quam in aliquot orbis partibus abundc perspexit, Patria tua, cujus publica et ardua negotia summa cum laude nec minore fide gessisti. De mea quidern maximi tui nominis observantia, in eoque colendo indefesso studio, securus esse poteris; et quam velim, ut egregio aliquo documento istud tibi confirmare possim. Ergo nisi indignum me obsequii erga te gloria, qua maxime inclarescere cupto, exstimaveris, andacter quidvis oneris, quam laudis meae maximam partem. interpretabor, mihi injunges: et si quid in bis terris. nostris curandum habueris, me uteris, qui tui causa maximas etiam molestias suspicere cupio. Literariae frugis etsi non adeo fertiles, prorsus tame nec steriles nostrae jam sunt terrae; et prodiit modo hîc Excell. Thomasii de Exustione mundi liber, quem quod existimarem serius ad vos perventurum, sarcinulam his literis appendere volui. Joh. Ludolfus amplissimus vir, et in aula. Saxo-Alterburgensi, cujus Cameram curat, magnae dignationis, Historiam Aethiopicam (lexicon ejus linguae jam olim in Anglia edidit) adornat, cujus en specimen. Dn. Wagenseilius his modo diebus dissertationem epistolicam de Legislatore pedum Gen 49. qua modestissime et eruditissime ab eodem viro doctissimo (nam emiserat hic superiori anno dissertationem de duce Judaeorum sublato, in qua ducem exercitus pedestris a Jacobo per legistatorem de pedibus designari probaverat) disserit, editam ad me misit. Loccenii Historia et Antiquitates Suecicae, majori apparatu quam extiterunt hactenus, nunc apud nos eduntur, et cis unum, vel alterum mensem absolventur. Ad Bigotium virum doctissimum, cum quo crebrum literarum a te coli commercium accepi, qua ratione literae perferantur, scire velim: per mercatores enim nostros, qui saepius in Galliam proficiscuntur, frullra inquirimus eruditorum sedes, et literas ad hos perferentfr ii modum ignorant, nisi locus, vicus et aedes, ubi habitent, indicetur, aut nominetur mercato. rurn aliquis celebrior, ad quem literae mittantur Aeg. Menagius, Gallorum clarissimus, an adbue in vivis agat, unde cognoscam? Rogavit me bibliopolarum nostratium aliquis, ut Amoenitates Juris Civilis recudendas ipsi suppeditarem, nempe ut eadem forma, qua Canonici Juris delicias Strauchius, quas colegerat et is ediderat, imprimi has quoque curaret: quod tamen fieri nollem, si adhuc viveret, nobilissimus et eruditissimus vir, aegre forsan laturus ab externis scripta sua involari. Varias lectiones Reinessi auctiores et emendatiores propediem dabo; praelo eas jam superiore mense commisi. De tuo quid Valerio. Flacco fiat, de quo jampridem praeclara nobis promisimus, qualia in Claudiano, Prudentio et cumprimis Ovidio, miramur; avide expectamus. Vale. Dabam Lipsiae Nonis Januarii Anno CICICCLXXVI. quem ut subinde alii excipiant tibi: felicissimi, studiorum ratio Deum venerari jubet.


page 275, image: s75

EPISTOLA CCXLII. NIC. HEINSIUS Fr. Ben. Carpzovio. Lipsiam.

NIhil profecto auspicatius optatiusque per vitam omnem adfulsit mihi, Clar. Carpzovi, tua illa compellatione nupera, quae cum per se jucunda in primis ac perhonorifica praeter spem supervenit tempore prorsus funesto, ac fragoribus armorum miserrimum in modum nos obtundente, sic nuntios tulit longe gratissimos super re litteraria, cui unice jam a teneris unguiculis volo, totque ac talibus donis adfatim cumulatam sese insinuavit mihi, quibus ego ne Persarum quidem gazas potiores duxerim. Ita et luculentam adfectus tui aeque ac munificentiae tesseram in una eademque epistola sum amplexus, et complura didicisse me cognovi, quae maeroris nubem, animo meo pridem adsusam, per summas hasce temporum difficultates plane detergant atque amoliantur. Nam ut pereruditum et laude debita haud quaquam fraudandum Cl. Thomasii commentarium de Stoica mundi exustione nunc non tangam, quem nondum perlegisse totum mihi contigit, quod judicarem sciagraphiam Historiae Aethiopiae Ludolphianam multa continere, quae morari oculos Magni Etruriae ducis merentur, Principis, ut artium bonarum cognitione pulcherrime instructi, sic rerum exoticarum prae caeteris mire curiosi, ipsum libellum per tabellarios, ut primum licuit, Florentinam in aulam mittendum curavi, acceptum haud dubie illic, ut qui maxime, futurum. De specimine vero inscriptionum antiquarum quid narrem? Cum conclamatam omnino illius operis editionem rerer, sic enim ferebant rumores, incredibile dictu est, quanta voluptate ad conspectum ejus sim perfusus. Auguror profecto fore, ut Serenissimus Saxoniae Elector apud seros posteros mercedem tanto beneficio parem sit consecuturus, meritissimam nominis immortalitatem, quando saeculi hujus non est referre gratiam pulcherrimo facinori satis convenientem. Quae a me olim collata sunt ad lucubrationem illam exornandam, exilia illa plane et perpauca, tanti mehercules non erant, quorum tam invidioso mei nominis cum praeconio in ipsa praefatione meminisses. Eram potiora longe ac ulteriora communicaturus, quae in Italia collegi olim, praesertim e schedis Pyrrhi Ligorii a Luca Holstenio suppeditata, nisi morte praeventus magnus Reinesius nos id agentes destituisset. Fieri etiam potuit, ut aliunde ea sit nactus senex optimus, Sed asservantur praeterea penes me nonnulla post obitum ejus effusa, quae conquiram in scriniis meis, ubi primum bibliothecam omnem licebit excutere, ut tibi cedant utenda, si quam fortassis marmorum vetustorum appendicem lucubrationibus Reinesianis attexes. Audio Marmorum Arundellianorum a Seldeno illustratorum editionem locupletiorem, sed nondum mihi inspectam, apud Britannos prodiisse. Exspecto etiam ex Jtalia propediem ejus


page 276, image: s76

argumenti nonnulla suppeditaturos codices, illic terrarum recens juris publici factos. Sed hac de re plura, ubi instituti tui rationem propius cognovero. Multum equidem demereberis orbem eruditum hoc labote tam pio tamque utili. Nec parum debebunt tibi posteri pro variis ejusdem Reinesii lectionibus, quarum te moliri editionem multum adauctam ex tuis intelligo, praesertim si partem illius operis secundam, hactenus desideratam et pro deperdita habitam, luce publica donabis. Valerio Flacco, quando scire postulas id, manum admovebo, ubi a rei familiaris componendae molestiis, quae me totum nunc exercitum habent, nonnihil emergam, quod ante decursum fore proximae aestatis confido, sed inter haec bella quis seriae meditationi locus? aut quid concinnum chartis illinatur? interpellat praeterea valetudo, nec lucubrandi contentionem admittit. Cum Gallis rarum propter haec bella mihi nunc intercedit litterarum commercium, sublato praesertim e vivis viro illustri Joanne Capelano, a quo frequentes admodum accipiebam epistolas, antequam colliderentur Belgae cum Gallis. Aegidius Menagius etiam vivit et valet, daboque operam, ut proxime ex me cognoscat, et quid ille comprobet editionem illam Amoenitatum juris, quam apparatis. Scribo enim non numquam ad Emericum Bigotium, illi in paucis amicum, qui Rotomagi nunc fixit sedem, ac vicinus habitat in illa civitate Patribus Orastorii, quos vocant. Si quid voles ad illum litterarum, mihi permittas licet. Quod reliquum est, vir Clarissime, ita de me statuas volo, neque fore ut commitam mea supinitate interverti mihi benevolentiam singularem, eo luculentiorem, quod sponte oblatam; operamque a me dandam fore pro virili, tum munificentiam tuam, non quidem pari liberalitate, sed tamen animo non prorsus ingrato foveam ac remunerem. Vale, meque in tuis, quod cupio vehementer, numerare perge. XX. Februar. Gregor. CICICCLXXVI. Hagae Comit.

EPISTOLA CCXLIII. FR. BEN. CARPZOVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

MOlestias difficillimi itineris, ex quo heri demum redii domum, postquam per quatuor septimanas Dresdae mihi commorandum fuit, humanissimae tuae litterae bona fide absterserunt, in quibus cum benevolentia certare animadverti elegantiam, neque adhuc decernere licet, penes utram harum victoria sit. Nam sicuti confusa res gaudium est, et varia atque indiscreta animo objicit, ita difficile mihi fuit definire, majorine cum admiratione cultum atque inusitatum istum dicendi ornatum (quem haereditario jure ab incomparabili Parente nactus, cum accedere ei nihil posse videbatur, novis tamen incrementis auxisse videris) prosequi; vel amore et observantia insignem, quam e literis prolixissimis humanissimisque intellexi, humanitatem colere deceat.


page 277, image: s77

In qua dubitatione haerenti, et undiqne circumspicienti, qua ratione tam insignem benevolentiam remunerari possim, dum omnis nunc quidem praecisa occasio est, malorum nominum exemplum succurrebat, quibus dum praesens pecunia non suppetit, qua se debito liberent, solutionem differunt. Pari modo et literarum tuarum exhibitum honorem, quem maximi beneficii loco habeo, et sancte testor nihil per integram vitam mihi contigisse gloriosius, quia alia ratione nequeo, nuda et simplici confessione, adjecta simul promissione, nequaquam in ingratum aut immemorem istum collatum fuisse, colere volui. Et his quidem literis intervenientibus cuncta mea officia in quavis etiam re, quam vel mihi committere voles, vel ego exequi potero, tibi devincta habebis, meque ipsum perpetuo pietatis atque observantiae nexu obstrictum. Ad Ludolfum de cura tua circa sciagraphiam Historiae Aethiopicae, in Hetruriam ut promoveatur, scribam proxime; ipsius interea nomine amplissimas tibi ago gratias. Reinesiani operis successus vercor ut impediatur per belli calamitates, quod nostris regionibus proximat: copiis Brandeburgicis et Caesareanis non hostilibus quidem, sub specie tamen amicitiae omnia vastantibus, et ipso bello magis exitialem pacem colentibus, in agris provinciae nostrae aestiva non minus, quam hiberna hactenus, agitantibus. Mira sane est bellorum hodie facies, queis copiae, ultra quadraginta milliaria saepe dispersae sunt ejusdem ducis, saltem ut vicinis male sit, et eidem bellorum ruinae involvantur omnes. Nostrum sane Serenissimum Electorem, a bello alienissimum, blandissimis hactenus verbis ad istud invitarunt Caesareani, de Suecorum clade summopere gaudentes; et cum parum hac ratione consilia sua proficere intelligant, nunc provinciam depopulationibus vexant, ut bello eam implicent. Id metuentes bibliopolae, qui probe intelligunt inter armorum strepitus non exaudiri teneras Musarum voces, mercem librariam inemtam relinqui, ad majoris operis editionem, cujus lucrum non praesens est, trepidant, neque temere eam aggrediuntur: potius Concionatoribus vel Advocatis, quorum seges uberior est quam eruditorum, idoneos libros, ut schedas Volusianas, quae praesente pecunia emuntur plebi, excudunt. De Brummero ita est, ut scribis, in torrente Arberino eum interiisse: quod hoc ipso die cum accuratius inquirerem, confirmaverunt ipsius fratres, mercatores; et neglexeram cum schedam conscriberem, id scrutari, contentus eo, quod audiveram antea, Lugduno Genevam abiturientem aquis suffocatum esse, quas putabam fuisse lacus Lemanni sive stagni Genevensis. Neque multum adeo hic error nocebit, siquidem scheda isthaec, quam rogatus a biblipola scripsi, saltem ut aulae gratia instituto huic magis conciliaretur, nunquam futura est ipsius operis accessio, in paucissima etiam dispersa exemplaria (neque plura quam viginti excusa sunt) adeo ut paucis, ad quorum conspectum ea perveniet, possit imponere. Alium eumque graviorem in ea commisi errorem, dum Pyrrhi Ligorii, qui seculo abhinc vixit, benevolentiam praedicavi in juvando isthoc instituto, cujus tamen laus omnis tibi debebatur, qui e schedis Ligorii ista suppeditasti [Gap desc: Greek words]. nempe de Ligorii aetate mihi non recte constabat antea, et passim tamen eum


page 278, image: s78

laudari animadvertebam in syntagmate. Daumium, cum quo alias nullum mihi intercedit literarum commercium, proxime de fasciculo, num transmiserit, interrogari curabo. Locceni Historia Suecica, quam curae meae commisit Autor, Senex optimus, auctior multum prodiit apud nos, quam extabat antea: neque enim gloriae gentis, a qua damna et beneficia non exigua accepit provincia nostra, invidemus, ego quidem optime cupio. Indices ad eam contexui, et ut emendatior ederetur, curavi. Jam in Antiquitatibus Sueogothicis excudendis occupantur operae. Marshami Canonem Chronicum ex consilio meo, cum pauca ad nos perferri exemplaria cernerem, eaque pretio majore divendi, recudi curavit aliquis nostratium biblipolarum: multa et innumerabilia menda, quibus prior scatebat editio, e nostra sublata esse, ipsi etiam agnoscent Angli. Francofurti vastum Antigrotianum Calovii opus biblicum, cujus hactenus prior sectio, quae vetus Testamentum illustrabat, saltem extitit, nunc integrum absolutum esse, ab Autore ad me venientes literae nunciarunt; addidit, doni doco sibi mille Imperiales a Serenissimo Electore esse oblatos, laboris pretium, quem tamen jam antea, cum seorsim quaeque exiret ejus particula, sive bibliopolae sive Respondentes (nam sub Disputationum schemate frusta ejus prodibant) pensaverant. Cum Calixto Helmstadiensi ingentes eum iterum suscitare lites, ad me perscriptum est, de quibus, quamprimum infestis signis concurrerint, te faciam certiorem: ipse enim adhuc earum rationem ignoro. Thomasius hac hebdomade Regulas Philosophicas justo emisit libello in publicum, quibus tamen parum quod te capi existimem, non immorabor. Rappolti in Horatium Commentarium superiore jam anno apud nos editum, te vidisse arbitror: quaeso quid de eo sentias, indices; parum sane tibi placere posse, ex causa non una suspicor. Frater meus adversus Masenium Jesuitam libellum futuris nostris vernalibus nundinis emittet, jussus ut eum scriberet a quibusdam Proceribus in aula. Mihi vero cum isthoc hominum genere manus conserere semper displicuit; raro enim integra dignitate paratur, saepe convitiis infamis redditur victoria. Alter Fratrum Ligtfotii Hebraice Talmudicas in Euangelistas notas nuper recudi curavit, pro quo studio invidiam et obtrectationes reliquorum Theologorum aegre ferentium Calvinianorum, quos vocant, in nostris nidis denuo excludi pullos. Adeo nempe hîc vigent partium studia, quibus nunquam me immisceo, malo otiosus eorum esse spectator. Vale, vir amplissime, neque me quemquam tui studiosiorem existima; quod si noster hic scribendi impetus tibi non displicet, crebras hujusmodi literas a me postula, quibus quantum abest elegantiae, tantum observantiae et cultus inesse existimabis. Dabam Lipsiae d. IV. Kal. Mart. Anno CICICCLXXVI.


page 279, image: s79

EPISTOLA CCXLIV. NIC. HEINSIUS Fr. Ben Carpzovio. Lipsiam.

Irascor mihimet ipsi non leviten me hercules, quod sub ipsum necessitudinis nostrae exordium, quando aequum omnino erat operam cum maxime a me dari, ne quid peccarem in peculiarem illam, vir Clarissime, benevolentiam, qua me immerentem artissimis es complexus modis, partibus meis defuisse argumento tam manifesto deprehendor. Quod si jam paria tecum facere non poteram in hoc mutui adfectus certamine, tuis certe vestigiis tuoque exemplo erat insistendum, ut vel passu non aequo subsequerer saltem, quem non dabatur aemulari. Ceterum cum culpa omnis dilati tanto tempore responsi jure optimo conjicienda sit in unam valetudinem, quod malum mihi jampridem adeo familiare factum est, ut raro intermittat, tuae nunc erit benignitatis arbitrari, ignoscendumne sit confitenti reo, an implacabiliter succensendum, deque ultione cogitandum habeas, quam ipse praesumsi quodammodo, indignitate facti gravissimum in modum commotus. Hoc unum pro causa tamen mala interim dixisse liceat, immane quantum aberrasse a vero, si suspicaris, quicquam alloquiis tuis, tam excultis omni litteratura, tamque amabilibus offerri posse jucundius mihi acceptiusque. Praesertim cum inde cognoscam, atque ediscam complura semper harum lucubrationum, quibus inter vos, communi hac bellorum, Europam paene universam concutientium, calamitate vacuos, multumque hoc nomine felices censendos, viri eruditionis laude spectati, humaniora studia illustratum eunt, ac pro virili exornant. Videbaris ultimis tuis frigidam quodam modo affudisse ardentissimae exspectationi meae, de Reinesianis inscriptionibus in lucem tua opera mox proferendis, sed bene habet, quod nundinarum Francofurtensium Catalogus desperare nos vetat. Cum ego amicos Gallos Italosque tam laeto nuntio haud quaquam fraudandos esse sim ratus, qui opus illud, publicae utilitati egregie consulturum, non minus avide quam ego ulnis ambabus, ubi prodibit in lucem, amplexuros esse uno consensu profitentur. Audeoque ominari serenissimum Electorem haud subtracturum impensas, quas promovendae editioni operis tam eximii abs se suffectum iri spopondit pridem, laudabili in primis exemplo. Specimen Ludolfianum Historiae Aetiopicae, quod in Etruriam per tabellarios miseram, juxta meam commentarii ipsius expectationem ea in aula, cum apud Ducem ipsum, tum alios apud proceres excitavit, ut non possit vir doctissimus sine certa nominis sui gloriaeque contumelia procrastinare libri editionem. Utinam et apud nos homines litterati, qui e multis perpauci nunc supersunt, vestra cognitione dignum nonnihil moliantur. Quod tamen ne sperari quidem par est, nisi profligato bello pax adfulgeat quam primum. Meursianas trium insularum antiquitates,


page 280, image: s80

a me inventas Holmiae in Bibliotheca regia, ac typis apud nos descriptas, ut meo nomine ad te perferendas curaret Elzevirium rogavi. Prodibunt etiam hac aestate Ciceronis epistolae, animadversionibus Joh. Georgii Graevii illustratae, fortassis et operum Grotianorum pars Theologica, in tres tomos ingentes divisa. Pyrrhus Ligorius Italus in lucem nihil emisit, praeter exiguum libellum vernaculo sermone conscriptum, editumque ante annos plus minus CXX. quo antiquitates illustrantur Romanae. Parabat immensum opus de iisdem antiquitatibus in volumina circiter XXX. distinctum, cujus tomos duos aut tres eminentissimus Princeps Franciscus Barbarinus curavit describendos, ac suae Bibliothecae vindicavit. E quibus inscriptiones antiquas manu sua Lucas Holstenius excerpsit mecum communicatas ante annos hosce XXVIII. Quinquennio post missus denuo in Italiam a Suecorum Regina, quod ea cognovisset opus omne Ligorii in Taurinensi Ducis Bibliotheca adservari, ejus describendi copiam a matre Ducis in usus regios slagitavi, responsumque tuli se donaturam ipso autographo Reginam; ad quam liber ipse postea, ni fallor, est perlatus, in quo longe plurimas exstare inscriptiones hactenus publico non exhibitas ut credam, facit specimen Holstenianum e paucis vasti operis corrasum voluminibus. Londino litteras accepi modo, quibus narratur, prodiisse illic marmora Arondeliana curis secundis Seldeni partim, partim aliorum animadversionibus illustrata. Theologorum istae contentiones tam acerbae utinam interquiescant tandem, cum plus conferre videantur ad Christiani nominis dispendium, quam incrementum. Apud nos quoque nescio quis nuper exortus est Coccejanismus, qui Theologos nostros, ni mature provideatur huic malo a proceribus foederatae Belgiae, atrocem in modum collidet. Rappolti in Horatium commentarios, quos memoras, haud vidi. Nec eorum exemplaria hactenus, quod sciam, ad nos sunt advecta. Emericus Bigotius ad me scribit, consultum a se per litteras Aegidium Menagium, de nova Amoenitatum juris editione, quam bibliopolae vestrates meditantur, respondisse amicum suum, auctores se vobis esse, ut editionem in breve tempus differatis. Ita fore, ut exemplar ab ipso auctore variis in locis auctum atque emendatum consequamini. Supremam epistolae verbosiori plus aequo manum impositurus unum, quod a te petam, hoc est, ut familiariter inter nos in posterum agamus, ut amicos decet minime fucatos, procul habitis verborum phaleris, omnique orationis lenocinio, cum invidiosa laude conjuncto. Nam et ego instrumentum supellectilis meae tam curtae abunde habeo perspectum, et uno candore, quem amicis praestare semper sum paratus, censeri malo, quam iis laudibus, quas in me nec agnosco, nec aliis liquere sum certus, qui me minus amant, quam abs te diligor. Vale, et mihi velle perge. Hagae Comitum a. d. IV. Ejdus Majas CICICCLXXVI.


page 281, image: s81

EPISTOLA CCXLV. FR. BEN. CARPZOVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

EA infelicitate laboro, ut locorum intervallo, quo disjungimur, temporis quoque, quo literae tuae ad me pertingunt, respondeat diuturnitas, seroque ad me perveniat gratissimus earum usus. Et nescio unde factum sit, ut IV. Eid. Majas datae his demum diebus ad me perlatae sint, pro qua omnem aliam facilius ferrem moram. Tantam sane, postquam redditae sunt, attulerunt voluptatem, ut nulla major afferri potuerit; tum quia tuae sunt, cujus omnia admiror et diligo, (ne quid amplius dicam, quod prohibes) tum etiam quia ex illis etiam cognovi multa rem literariam attinentia, quae jucundiora cognitu mihi sunt, quam existimare facile possis. Cum primis de Grotii incomparabilis et vere divini viri operibus junctim edendis gratum fuit cognoscere. Et si enim omnes ab ipso editos libros possideam, quippe quos tanti aestimo et in tantum laudandos existimo, in quantum eruditio et doctrina intelligi possunt; de Belli etiam et Pacis jure [Gap desc: Greek words] libros per quotidianum usum adeo familiares mihi reddiderim, ut memoria complexus fuerim complura eorum capita; quippe in istis ex suis penetralibus erui civilem sapientiam, ex opulentissimis thesauris depromi prudentiam, nec nudam cam aut inornatam, sed magnifico apparatu instructam animadverti: tamen cum non ignorem, quam multa adhuc Maximi viri scripta [Gap desc: Greek words] lateant; cum primis epistolae, (has vero in maximis deliciis habeo omnium autorum, siquidem in iis varia et multa eaque miscellanea est eruditio) quarum apud Dn. Blavium Sen. cum tribus abhinc annis Amsteoldami essem, amplissimum vidisse memini fasciculum, ipsius Summi viri [Gap desc: Greek words] manu scriptum; magna spes est hac ratione et occasione istas reliquis operibus accessuras esse, et rem literariam egregia hac accessione veluti laetissimo incremento auctum iri. Quo loco non possum non indignari quodammodo iis, quorum in manu et copiis hujusmodi opes delitescunt, quas tamen publico invidentes premunt, et ad instar pervigilis arboris aureae custodis apud Nasonem tuum, ne ad ullius conspectum tanta perveniant bona, cavent. Quo in numero ne te quoque habeam, cujus beneficio praeter Poemata et Orationes vix quicquam ex amplissimis paternis bonis ad nos pervenit, propriorum foetuum praestantissimorum prohibet exclusio', qua illorum desiderium quodammodo cohibuisti vel explevisti. Sed ne schedae Paternae pereant, et cumprimis epistolae, quarum maximum orbi erudito excitarunt desiderium nonnullae hinc inde sparsae, quas indice collegi omnes, in his talibus conquirendis assiduus, prohibebis. Credas sane me ultra eruditionis et doctrinae ipsius terminos in pretio habere, et velut sanctius quiddam atque divinius in Divo tuo Parente, Grotio et Salmasio, quos identidem Reip. Litterariae triumviros soleo appellare, venerari: quorum postremus etsi saepe


page 282, image: s82

in famam et illustre nomen summi Parentis tui injurius fuerit exorto inani de Lingua Hellenistica certamine, placet tamen etiam furor et febriculosae mentis quasi accessus. Dum apistolarum mentionem feci, incidunt Cunaei viri eruditissimi elegantissimique literae ad amicos, quas uno volumine congestas et descriptas vidisse memini inter [Gap desc: Greek words] Gronoviana. Maximi facio hujus viri opuscula alia, neque enim multa magnaque in publicum emisit, et. quae emisit, possideo et amo amnia, superiori etiam anno, ut apud nos Orationus recutierentur, Autor extiti; et quobis pretio comparare vellem epistolarum usum, proinde eas edi, sicut superioribus annis Barlaeanne nitidissime editae sunt cura Generi, maximopere cuperem. Meursii trium Insularum descriptionem, cujus in literis tuis spem mihi fecisti, nondum accepi, eamque apud inerentorem Amstelodamensem, qui literas tamdiu penes se habuit, haerere existimo: in antecessum vero gratias ago maximas, et qua ingens hoc benegicium demereri possim, omni ratione studebo. Unus sane zu collabentium in Belgio studiorum adhuc agere videris causam, et maximi Parentis exemplo eorum sustinere gloriam, nisi quod major quodammodo prae isto tibi debetur laus, qui solus et sine pari agis, quod is cum Grotio, Vossio, Barlaeo et aliis maximis seculi viris perfecit. Ab injuriis quoque temporum et iniquitate fatorum ut vindicentur istae, quas dixi, Antecessorum tuorum reliquiae, omni ratione providebis, neque patieris intercidere antea ista seculi ferrei fragmenta, quod nunc nescio quid ferro gravius minari videtur, et belli calamitare et fato quasi omnibus bonis artibus in exilium actis Ex Italia superioribus diebus missas accepimus Ferrarii Origines Linguae Italicae, eruditas sane et elegantes, quarum autotem solum quoque in Italia, eruditorum olim sede, fugientium Musarum cursum sistere intelligo. Quae de Pyrrho Ligorio narras in tuis literis, nunquam antea audiveram, neque de ipso Pyrrho quicquam resciveram; saltem ex libello, quem Schefferus de re vehiculari edidit, mihi erat cognitus. Menagii et Bigotii humanitatem cum summa eruditione conjunctam exosculor, et consilium edendarum J. C. Amoenitatum bibliopolae ut in aliud tempus differat, auctor ero: jamdum etiam quorundam amicorum desiderio accersitis a Nob. Dn. Elzevirio nonnullis libelli elegantissimi exemplaribus satisfeci. Religionis nova dissidia apud vos iterum oriri, et factiosa Cocceji aliorumque citari nomina, doleo: relatum autem jam antea mihi fuerat, senem optimum Heidanum officio ob partium nimis acre studium esse exutum. Quod factum miror, senium et merita viri reputans; sed quid non facit religionis inepta persuasio, quae Fratres, saepe etiam Parentes cum liberis committit, et intempestiva semper movet certamina? qui affectus errori atque falsae opinioni innixus, non pietas dicendus aut religio est, sed superstitio. Hic Gomari apud vos olim et Armimii, apud nos hodie Calixti et Calovii collisit animos, et in ipsis partibus diversa excitavit studia. Et tamen de iis capitibus nonnumquam acerbe contenderunt, quae ad pietatem nihil omnino conferunt, quaeque utut se habeant, genuinum amorem adversus Deum, ac debitum erga homines officium. nec promovent nec impediunt. De iisque interdum dimicatur, de quibus


page 283, image: s83

revera nullus inter partes est dissensus, ubi neuter errat, nisi eo solum, quod alterum errare credit, sibique adversarium fingit. Scilicet insidet eorum animis occulta quaedam et subtilis arrogantia, qua sit, ut semel susceptum bellum non facile deserant, malintque animosius disceptando victores ac superiores videri, quam modesta conciliatione et pacificatione in imbecillitatis, propriarum virium diffidentiae, vel erroris etiam ac incogitantiae suspicionem incidere. Accedit praerapidus ingenri fervor, quo fit, ut de iis, quae paulum obscurius aut incommodius dicta sunt, praeceps judicium feratur, ne adversariorum sententia, qua par est, patientia audiatur, ubi vero de Antagonista vel semel iniquius sentire coeptum, tum quicquid ille dicit, in pejorem partem rapitur, et aliud ex alio bellum seritur, quaeque optime acque innocentissime dicta sunt, in novam altercandi materiam convertuntur. A qua ratione animus meus longe abhorret, quantum a bellis, quibus hodie tolus orbis flagrat, tantum a controversiis hujusmodi alienus. Verum enim experior, nihil Musis cum Marte esse commune, et humaniores literas ineruditas istas pugnas et contentiones aversati, quas barbara illa ingeniorum corruptrix, judicii vastatrix, eloquentiae inimica, prodigiosarum tum cogitationum tum locutionum mater Sophistica movet, qua nihil nisi vitilitigare et inanibus mente ac sensit cassis vocibus tum nobis tum aliis imponere docemur. Ergo sicut praelia non aliter, quam in chartis hebdomadalibus specto, quas nobis nuncii, advenientes impertiunt, ita nec istis me immisceo turbis, quae in ecclesia aut scholis moventur indies, quas satis habeo e chartis, quarum amplissima feges nascitur, cognoscere. Castra et partes nec amo nec sequor, nisi nunc illa forte, in quibus imbellis cum matre puer semotis arbitris belli damna resarcit, quae inire animus est. Nam ut de privaris etiam rebus meis aliquid ad te perscribam; cum lectissima Virgine Anna Elisabetha Jegers, celeberrimi apud nos Mercatoris filia, et vitae et fortunarum contubernium facere constitui; et nuptiis quidem earumque solennibus dies IX. Kal. Novembr. dicta est. Ambo floremus aetatibus; et ut studiis Musisque commodius servire possim, nec molestis officiis (quae nancisci facile possem) ab iis abstrahar, lautius tamen vivam, simul ut ipsius fortunae me magis similem reddam, ad mercaturae studium animum adplicui: ita Musis et Mercurio simul vacare, et dies posthac inter eruditas et Mercuriales literas, noctes inter somnum et Cypridem partiri potero. Epithalamium num a te exorari possit, vir amplissime, maximam mihi gloriam allaturum, quamvis dubito, tamen ne desperem, animum addit insignis tua benevolentia et humanitas; quam in literis tam abunde promisisti: quae si ad hoc officium adduci aut ulla ratione conciliari possit, credas me non neglecturum eam esse, et quid vis oneris subiturum, modo sciam quo demereri te possim. Proxima occasione cum pulvisculo conradam schedas, quarum lectione te capi posse existimem; et quam vellem, ipse ut occasionem talia subministrandi suppeditares, et quae grata forent, indicares. Literas, si quas ad me dare volueris, ad Elzevirium mittes; huic enim jam indicavi mercatorem Amstelodamensem, qui mea in Belgio curat, ut ipsi tradat. Vale. Dab. Lips. ipsis Aug. Non. CICICCLXXVI.


page 284, image: s84

EPISTOLA CCXLVI. NIC. HEINSIUS Fr. Ben. Carpzovio. Lipsiam.

NEscio quo fato meo fiat, Carpzovi praestantissime, ut litteras ad te daturus, quod facio equidem quam libenter, tamen procrastinatae scriptionis culpa mihi et frequenter subeunda sit et deprecanda. Sic nuper duen in eo sum, ut litteris tuis longe suavissimis copiosisque nonnihil reponam, morbus repentinus in ipso vestigio hoc agentem adortus, non permisit hactenus, ut officio defungerer, vel tralatitium in morem, quod permoleste me habet, praesertim cum occasionem tuis desideriis gratificandi peropportunam, quam ipse anxium in modum curaque omni circumspicere debebam, ultra offerres. Significabas enim de nuptiis te cogitare ineundis, meque, pro amicitiae nostrae jure hortabaris, ne quid gravarer versibus epithalamiis haec sollemnia prosequi. Non ignoras tu quidem qua es animi aequitate, quis publicae rei apud nos itatus sit, quamque bellis hisce calamitosissimis jugulum nostrum ac ipsa vitalia infestentur. Mihi vero prae aliis meorum popularium haec bella praecipue sunt incommoda, quod dudum adversae valetudini objecto portus circumspiciebatur quietus, et ab agitatione et curis publicis remotus, in quo vitae reliquum Musis studiisque vacaturus tranquille componerem, idque jam ante tempestatis atrocissimae exortum. Qui casus oppido funestus adeo me ab omni proposito vitaeque instituto prorsus dejecit, ut durante hoc bello non corpore magis quam animo dejectus, nihil magis egerim, quam oblectamenta studiorum haberem procul, solatiis ipsis altissimum animi maerorem exulcerantibus. Recordatus tamen quo tu adfectu, qua mentis benignitate me nuper ad amicitiam tuam invitaveris, videbar mihi graviter peccaturus in ipsas humanitatis ac naturae leges, si quicquam tibi cupienti ac postulanti denegarem: quapropter si quid non inconditum videbuntur hi versus spirare, amoris tui vim ac genium in iis osculare, sin aegroti hominis deliramenta agnoscis, et agnosces puto, sic arbitrare, quaeso, nihil esse, quod corpore ac animo dejectum me possit erigere, quem ne tu quidem, quem in oculis assidue fero, et tua commoda excitaverint. Reliquum est, ut deus Opt. Max. inceptis tuis adspiret, novumque vitae genus, sed cum publica conjunctum utilitate amplectenti, adsit. De operibus Grotianis ita est, ut dicebam pridem. Prima in publicum prodibunt scripta viri magni Theologica. Reliquorum partim conficient Epistolae, quibus ingens incrementum debebat accessisse ex iis, quas collegeram olim ad Parentem meum ac Avunculum Janum Rutgersium conscriptas. Sed quando post diuturnas lites super scriniis paternis, judices voluerunt, ut eorum non nisi pars altera ipso haereditatis jure ad me devolvatur, video futurum, ut pars horum magna; intercidat. Exstabant olim in iisdem scriniis non dico centuriae, sed myriades aliquot epistolarum, non tantum ad Parentem ac Avunculum, quos dixi,


page 285, image: s85

sed ad Josephum quoque Scaligerum, Geverhardum Elmenhorstium, aliosque a primariis hujus ac superioris seculi viris scriptarum, quae cum blattis tineisque diu luctatae, non nisi minima sui parte ex hoc forensi naufragio emergunt. Est in hoc oppido vir illustris Constantinus Hugenius Zulichemius, qui possidet in armariis bibliothecae plura literarum volumina ad Justum Lipsium exarata, quae certe in publicum proferri merebantur. Memini videre in iis multas Scaligeri, Casauboni, Cujacii aliorumque praestantium virorum hactenus ineditas. Simultates Theologicae de die in diem apud nos crudescunt, non sine praesentissimo reipubl. inconmodo periculoque. In aliis scientiis, si quid earum professores rixantur ac decertant, de suo id omne ludunt corio, uti Athletae solent pugilesque. At Theologicae vitiligationes, ut caeteris asperiores, ita sanguine Christiano pascuntur ac pinguescunt. De pernicioso isto more plura subtexerem, nisi omnia in tuis jam occupasses, quibus libens subscribo. Tradidi Elzevirio tres libellos ad te mittendos, e quibus Antoninum Liberalem tibi vindicato. Plinium Claudii Minois et Vlitii Gratium, ad Cl. Daumium, rogo, cures perferendos, cui dudum promisses scito. de Reinesii variis lectionibus inscriptionibusque percunctandum nonnihil restabat, ac plura de communibus studiis addenda, nisi scirem animum tibi totum esse in nuptiis, alio igitur tempore id fiet. Vale. Hagae Comitum 5. Octob. CICICCLXXVI.

EPISTOLA CCXLVII. FR. BEN. CARPZOVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

INgens visis tuis literis me gaudium, carmine vero perspecto incessit prae admiratione stupor, neque vel carminis nitorem, vel benevolentiae tuae admirabilem vim amplecti auc intelligere potui: ac inter negotia mercurialia, quibus per nundinas hoc mense nostra exercetur civitas, vere obtigit,

Tale tuum carmen nobis, divine Poeta,
Quale sopor fessis in gramine, quale per aestum
Dulcis aquae saliente sitim restinguere vivo.

Sic ut inter gaudii, quo animus meus jam occupatur, argumenta isthoc potissimum versatur, sic inter solennia et sacra nuptialia praecipuum hoc extabit summi Poetae et maximi hoc seculo viri amoris et benevolentiae restimonium, quo primus ego in hac urbe inter reliquos meos cives me ostento. Utinam vero pro ingenti hoc beneficio quicquam in copiis meis, quod reddere possem, extaret, aut ingenium nostrum aeque ad exhibendum, ac animus, promtum foret; efficerem sane ut intelligeres nullum mihi hoc beneficio majus obtingere potuisse, nec majori me ac vitae meae sic institutum genus affici posse gloria, quam ut multi inviderunt hactenus, ita imposterum hoc velut gravissimo praejudicio firmatam, dubiam amplius reddere nequaquam poterunt. Non parvo tamen me moerore simul affecit minus firmatua, de qua scribis, valetudo,


page 286, image: s86

quam et patriae calamitate et aetate ingravescente et tot itineribus collecto morbo affligi facile credo; ac voveo, ut Deus eam confirmet, tibique tandem a molestissimis et arduis publicis functionibus otium et tranquillitatem concedat, ut Musis ex voto tuo non magis ac universae reip. litterariae vacare, et a muneribus istis, quod de Vestricio Spurinna Plinius ait, receptui canere possis. Praevideo enim, magnis tunc et amplissimis incrementis rem litrerariam auctum iri atque opera editum, quae longe praestant schedis et chartis, quibus hodie potius laborat, quam gaudet orbis. Nuper quidem cum occasionem aliquid ad te perferendi mihi praeberet aliquis mercator, illico corrasi, quae ad manus erant confusa atque indiscreta, eaque ad te jam pervenisse existimo: sed reperies in iis non multa, quae animum tuum oblectent: nam ne oculis quidem eruditis tuis digna inter ea multa puto, intelliges tamen inde meae erga te observantiae et voluntatis promtitudinem, quae etiam in minimis rebus se tibi probare, si majoribus non licet, satagit, et simul quantum tua ac tui similium scripta his talibus, aeraque lupinis distent, agnosces. A. Borremanii nuper ad me missus Variorum liber, (pro quo et Meursiano modo edito detribus insulis ingentes tibi ago gratias, ac velim hos, quos misi, quasi in vicem missos accipi libelles, majus enim longe istis debetur redhostimentum,) admodum placet et varietate sua me oblectat: multifariam sane eruditionem ostendit et felices successus ingenii; si in simili studio vir eruditus pergat, pollicetur. Meursii autem curae collectionis magis et diligentiae laudem, quam ingenii merentur, ut pleraque illius [Gap desc: Greek words] viri in Adversariorum seu Collectaneorum modum adornata opera. Caperi etiam Harpocratem et Bartholinorum Thomae et Caspari libellos de Armillis, Inauribus et Puerperio Vett. Lugduni apud vos editos accepi; diverso tamen et dispari studio conscriptos: neque hi ad Lipsii, Scaligeri, Casauboni, Grotii, Turnebi, Woweri, et divi Patris tui Philologiam et hujus fastigium unquam accessuri videntur. Nostrae veroque terrae harum frugum minus feraces sunt: Bosius enim extinctus est; cujus cum memoriam gratam tibi fore confiderem, funebria his diebus, cum sarcinulam ad te componerem, addebam: Thomasius autem pueris in schola, cujus Rectorem et Ludi magistrum agit, informandis; Frankensteinius in Academiae rationibus computandis, non sine rei literariae damno occupantur, ut libris scribendis incumbere non possint. Quid de Rappolti in Horatium commentario censeas jam antea ex te quaesivisse memini, et iterum sententiam tuam ut exponas rogo, nam ejus exemplaria jamdudum ad vos esse perlata non dubito. Grotii operum editionem novam avidissimi votis expeto et expecto: Nam ut hujus, et Episcopii et Curcellaei in theologicis rebus mirifice se mihi probant sententiae, sive jam Arminianorum, sive Remonstrantium, sive aliis nominibus veniant, ita in Politicis ejus prae omnibus aliis admiror [Gap desc: Greek words] scribendi modum, et singulare ac proprium ipsi verborum [Gap desc: Greek words]. Quorum autorem cumprimis in epistolis ejus veneror, et ô utinam collectae tandem in publicum emanarent omnes summi et admirandi viri schedae, nec quicquam periret, quod ab ingenio et calamo ejus provenit. Idem quoque de Maximi Parentis tui sparsis et quasi


page 287, image: s87

derelictis scriptis sentio voveoque: neque enim parvo cum dolore animi quam male ab haeredibus ea habita sint, dum tu abes solus paternarum opum dignus vindex, intellexi, quasum unam plagulam praestare aliorum voluminibus mihi semper fuit persuasum. Non omnem tamen abjicio spem, quin tuo adhuc quaedam in lucem sint perventura beneficio [Gap desc: Greek words] , aut recusum saltem iri edita, sed quibus caremus, ut Silium Italicum, Theocritum, et quaedam sacra. Haec enim majori cum animi moderatione eum tractasse, quam vulgo hodie fit a nostris aeque ac adversae partis hominibus, ex Homiliis binis inter Orationes editis, et Aristarchi prologo ac aliunde clarum est. Apud nos quidem litium et rixarum nullus nec finis est neque modus, in ipsis etiam partibus novae partes: jamque Calixti et Calovii eriguntur iterum adversa et infesta signa, quorum in adjectis chartis calumniis refertis extat specimen. Bibliotheca nostrae Academiae hactenus neglecta, cura magistratus nunc iterum adornatur; novusque ei praefectus est Bibliothecarius, cujus, quam sub auspicium muneris Orationem habuit, mitto cum Catalogo MStorum in ea extantium. Vorstius superiore mense maxima cum rei literariae jactura nec minore meo dolore, qui conjunctîssimus ipsi vixeram, Berolini diem suum obiit. Heri etiam Knupferus profunde doctus Musicus, et qui de Veteri Musica egregium opus adornabat, in quo Marco Meibomio neglectos Autores recenseret, et [Gap desc: Greek words] in editis ab eo nonnulla notaret, e vita diseessit: cujus morti brevi carmine, quod hîc adpono, maximo cum luctu et moerore animi scripto illacrymavi. Scilicet quotidie res literaria damna patitur haud exigua, nisi quod tua incolumitate adhuc ea contineri se gaudet. Hanc igitur ut tibi servet, et collapsam reddat ac erigat omnis boni dator Deus, ex animo voveo. Dabam in nundinis autumnalibus d. XVI. Kal. Novembr. CICICCLXXVI.

EPISTOLA CCXLVIII. FR. BEN. CARPZOVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

PRidie ad Elzevirium aliquot exemplaria misi carminis tui, meo honori quod consecrasti, et quo nuptiis nostris maximum splendorem ac decus conciliasti. Gratiae, quas pro hoc officio et honore mihi exhibito tibi unquam agam, nequaquam attingent gloriae magnitudinem, quae inde ad me derivata prae aliis civibus omnibus meis peculiaris mihi obtigit, ac tantum non invidiam apud quosdam excitavit: erit tamen ejus memoria apud animum meum aeterna, aeque ac amplissimi tui nominis fama, quam doctissimis tuis carminibus meruisti, divine vates, apud orbem eruditum. Hugenianum apparatum epistolarem Cl. Virorum sane diu est cum suspicarer ingentem esse, et confirmarunt modo tuae literae: utinam vero claustris tandem effractis, quibus invidiose asservantur, publicae luci exponeret aliquis doctas has celeberrimorum virorum schedas, ut et Maximi viri Hug. Grotii Semonis, et Parentis


page 288, image: s88

tui, cujus laus et fama immortalis in memoria hominum vigebit, epistolarum partem tot votis desideriisque expetitarum conspicere liceat. Illustri viro ipsi tantum otii suppetere, ut scrinia sua excutiat, non et haec quasi melioris aevi fragmenta colligat digeratque, facile intelligo; alios tamen ipsi domesticos et familiares [Gap desc: Greek words] non deesse confido, quibus haec provincia ab Ampl. Possessore, te auctore, rectissime imponi possit. Ab Elzevirio nuper tres missos accepi libellos: Minois Plinium; Vlitii venatica et Ant. Liberalis Metamorphoses. Duos ad Daumium destinatos esse facile conjiciebam: et priori id inscriptum erat; postremum vero, quia in literis tuis ante hac mentionem ejus feceras, Munckerianae editionis ad me pertinere putavi. Itaque eum retinui, et prioris geminos saltem Daumio misi, transmissurus et hunc, ut primum sententiam tuam aliter cognovero. Commode enim et carere possum hoc libello, cum utar editione Berkeliana; et eundem possidebo, si cum venia et gratia tua id posse, intellexero. Loccenii Historiam et Antiquitates Suecicas mea cura apud nos ex Autoris voluntate recusas, a me etiam indicibus auctas, cum epithalamiorum exemplis ad Elzevirium pridie misi, et confido recte ad te perventura esse omnia, unde voluntatis nostrae promtitudinem intelligere possis. Neque enim aliter accipi velim omnia nostra erga te V. A. officia, quae nunquam merita tua aequabunt, si maxime summa cura et studio id laborem. Aeterno itaque nexu tuus manebo; et ut gloria, quae divino tuo carmine mihi obtigit, in memoria civium meorum et aliorum eruditorum perpetua erit, sic certo statuas, me non minus gloriae ac famae tuae aeternum fore studiosum. Vale. Dabam Lipsiae d. 17. Novemb. st. Gregor. CICICCLXXVI.

EPISTOLA CCXLIX. NIC. HEINSIUS Fr. Ben. Carpzovio. Lipsiam.

Etsi perspectam quodammodo videbar in te habere miram ingenii facilitatem, indulgentiamque, superasti tamen hanc exspectationem improvisus, fateor, Carpzovi praestantissime, qui tam levi opella tibi sic passus satisfieri, versibus inquam epithalamiis, si numerum horum metiris et loquacitatem meam, sat multis, si pretium, pauxillis sane, nec dignis, qui aut tabellariis per itinerum longinqua essent oneri, aut te legentem et melioribus assuetum delasserent. Cumulasti hanc benignitatem missis ad me voluminibus non paucis, quae nuper apud vos in publicam prolata lucem haud parum prae se ferunt, quo oculos curiosos et bonarum artium amantes morentur. Qua propter Germaniae vestrae jure optimo gratulari posse videor, quae in decus litterarum juvenes tot egregios, nec mihi notos hactenus nunc fovet et emittat. Ut de aliis nihil dicam, is, qui observationum suarum specimen in Julii Pollucis onomasticon dedit proxime, multum nos jubet deingenio suo sperare. Sic et mecum Graevius,


page 289, image: s89

sic alii sentiunt litteraturae Graecae non imperiti, quibus contigit libellum inspicere. Ipsius Pollucis mire depravati codicem vetustum optimumque, etsi mutilum, Mediolani comparatum possidebam olim, sed hunc Isaacus Vossius a me tulit, cujus bibliotheca praestantissimis codicibus scriptis instructa in Britannias pridem hinc emigravit, dominum secuta, et cum illo nobis intercepta atque ibi terrarum moratura. Hanc tuam tam insignem liberalitatem oporteret equidem a me quodammodo pensari, sed is non est rerum nostrarum status, ut inter tantos reipublicae graviter quassatae fluctus, ad ornandas augendasque litteras, Pacis nutriculas, enitamur. Ut cognoscas tamen quid Ecclesiam apud nos Academiamque turbare nuper de novo coeperit, mitto Frid. Spanhemii epistolam super controversiis istis recens apud nos editam, quam auctor a praelo Typographico adhuc madentem proximis diebus ad me mittebat. Felicia profecto primaevae ecclesiae tempora, quibus fides adhuc stata, nec tot phaleris, tot strophis fucata jurgiorum ac dissensionura, se Deo ac hominibus simplicitate quadam illibata commendabat. Nunc eo perventum est, ut, dum quisque ecclesiam in partes suas trahit, vix partes Deo ullas ac ecclesiae relinquat. Ferrem tamen haec utcunque, ac nimio pietatis studio fieri arbitrarer, nisi amotis modestiae ac charitatis repagulis, internecivis odiis res hinc inde gereretur, et conviciis inter textrina vix ferendis, idque tanta ambitus, tanta iracundiae ostentatione, ut legis divinae securos esse prorsus appareat, dum existimationem suam in tuto collocent, nec erroris sua confessione convincantur. Sed ut missa haec faciamus, nuptiarum sollemnibus jam te defunctum, vir eximie, cum Musis in gratiam rediisse audeo augurari: ac proinde sperandum, ut magni Reinesii postumis, quae debes publico, pertexendis jam totus denuo occuperis. Mihi certe nihil optabilius acceptiusque obtingat audiendum. Meursiana complura Holmiae in regio armario adservantur, luce nondum donata, quae edenda hîc terrarum curassem, nisi intervenissent tempora musis ac bonis artibus adversa. Grotianorum operum editionem cum laec ipsa tempora, tum Petrus filius nonnihil morantur; olim non uni in republica muneri amplissimisque legationibus admotus, nunc vero nescio quorum criminum in reatu, et tantum non oppressus a magnis adversariis. Hanc illi conflaverunt invidiam inventae in scriniis Viquefortianis epistolae nonnullae, liberius sententiam ferentes de mutato post Wittiana fata reipb. apud nos statu. Rappoltii in Horatium commentarios etsi jam perlatos in Bataviam nostram vix dubito, tamen hactenus nec legi nec vidi, quod ad Leidenses meos, Amstelaedamiosque, quo deferri id genus merces ut plurimum primae solent, rarius excurram, tricis forensibus domesticisque adfixus etiam, et curandae valetudini: locum tamen unum alterumque Petroniani fragmenti ab illo sollicitutos Cl. Graevius per litteras pridem communicabat mecum, in quibus versatus videbatur non omnino feliciter. Quamquam e tantillo argumento commentarium omnem si metiri aggrediar, merito videri possim injurius. In orationibus parentis mei Homilias binas non inelegantes exstare recte mones. Nam tertiam, quae de quinque articulis egit in Synodo Dordracena ventilatis, omisit


page 290, image: s90

illic Typographus, credo, ne mercem minus redderet vendibilem inter pontificios. Hanc si non vidisti, quaeram in scriniis meis, et ad te perferendam aliquando curabo cum offeretur: nam in officinis librariorum raro admodum occurrit. V. CL Joannis Vorstii excessum fero indigne: nam et magno studio ejus scripta conquisivi, et nisi funesta haec intervenissent tempora, jam ut conciliarer illi fuissem adnisus. Nos Gysbertum Voetium Theologum celebrem, sed acriorem multis visum, amisimus. Joannem Pricaeum etiam Romae audio excessisse. Epigramma, quo Knupfero parentasti, mirifice mihi placet, omnia illic arguta brevitate se commendant: certe post Buchnerum e vivis sublatum nihil elegantius hoc in genere scriptum apud vos memini videre, nec aliter arbitraturum reor Graevium, cui tam politi carminis copiam sum facturus. Habes hîc iterum ad Daumium. Aliorum supinitas, quorum opera pridem in mers ad illum curandis sum usus, facit, ut plus aequo tibi sim molestus. Vale. Hagae Comitum 25. Novemb. CICICCLXXVII.

EPISTOLA CCL. FR. BEN. CARPZOVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

QUO acrioribus stimulis, nostrum erga te urgetur officium, eo procedit tardius, incertum quasi atque dubium, qua ratione partibus suis recte defungi possit. Hinc dies aliquot, imo menses, dum domo absum, effluxerunt, antequam animum literas ad te dandi sumerem, veritus, ne si illico prolixis tuis elegantissimis, omnique volumine mihi charioribus, literis responderem, promtitudine hac velut arrogans, et qui paria me iis reddere posse confidam, argui possem. Nolui etiam inanes prorsus ad te venire literas, sed ei sarcinulam addere, cujus perferendae per servum nostrum, merces in Belgio coementem, oportuna jam mihi dabatur occasio. Loccenii Suecicam Historiam cura mea hîc editam, a me etiam indice auctam, ad te binis abhinc, cum epithalamiis nostris, mensibus missam, recte pervenisse existimo: interea indidem, unde Historia pervenerat, Pufendorfius, gentium et naturae excellentissimus in Scania doctor, Suecicae gentis adversus Germanorum, et cumprimis Brandeburgicorum, criminationes defensionem suscepit, quam ad nos advectam, etsi hominum nostrorum et Reipublicae rationibus parum consentaneam animadverterem, tamen quia pessimae causae non malum patronum hunc intelligebam, ab ipso etiam praestantissimo autore libellum missum acceperam, recudi curavi, ejusque exemplar mittere volui: gentis enim hujus amore te quoque, qui ad eam Legati amplissimo antea munere praeclare functus es, teneri conjiciebam: et memineram adhuc in aere tuo me esse, quod Meursii trium insularum descriptione, et Borremansii variarum Lectionum libello me contrahere voluisti, Spanhemii etiam historica, de qua in postremis tuis spem nobis fecisti, epistola sed quae ad manus meas nondum pervenis. Caeterum


page 291, image: s91

Meursii (ut ad nomen nostrum, quod nomen nostrum tibi adeo obstrinxit, redeam) plura [Gap desc: Greek words] Holmiae latere jam audiveram antea, et certior factus sum e tuis literis: ac gratum quidem et proficuum commodo publico et literariae rei fuerit, ea edi omnia, sed nescîo tamen, quomodo minus ad palatum meum vir antiquitatis Graecanicae callentissimus, et in congerendis hujusmodi literis laboriosissimus scripserit, multitudine librorum praestantiam eorum quasi elevans', et plura congerendo, quam digerendo, materiam potius librorum idoneam, quam justum volumen Lectori relinquens: sane Locorum Communium instar habere mihi videntur ipsius scripta pleraque, neque ad Casauboni, Scaligeri, Divi tui Parentis (quas omnes Graecae eruditionis antistites et Achaiae in literis Reip. Triumviros appellare soleo) monumentorum dignitatem accedere, in quibus lectionis varietati ingenii acrimoniam et idoneum ordinem junctum suspicimus, dictionis autem elegantiam prorsus admiramur. Hîc contra exsucca atque indigesta omnia, ac quod ille de Seneca dixit. Sine calce arenam deprehendimus. Nimirum paucis ea ingenii contingit felicitas, ut lectionis multitudinem stili elegantia et justo ordine distinguere, ac suo quidvis loco adhibere possint, plures cruda protrudunt studia sua, saltem ut librorum editorum laude vehantur, et fama nominis inter autores referatur. Dolendum contra, eos qui idonei sunt praeclaris operibus edendis, sive metu invidiae, sive fastidio gloriae, ab iis se abstinere: quod de te quoque jampridem questus est literatus orbis, cujus causam in epistola ad te data oravit [Note: lib. II. Epist. XLIX.] Rolandus Maresius, in quam his diebus forte incidi. Martinus Hankius, qui antea de Historicis Graecis et Latinis Commentarios dedit, nuper de scriptoribus Historiae Byzantiae libellum ad me misit edendum, jamque de co cum bibliopola conveni. Bisselius etiam doctissimus Jesuita in Palatinatu superiore, eadem qua illustrium ruinarum decadas ratione coraposuit, singularium hujus XVII. seculi tria septennia edidit, et excusa ea mihi transmisit. Joh. Schilterus Consiliarius in aula Jenensi Saxonicus, amicus noster, superiori anno Manuductionem ad Philosophiam moralem edidit: quam, ut doctissimi viri, fortasse antea non cogniti, notitiam acciperes, adjiciendam duxi: nam aliud eruditum, quod mitterem, non suppetebat, neque nugis eruditos tuos oculos defatigare volebam: larga alias harum fuisset seges. Nostram tamen in Rappolti obitum elegiam adponere volui: etsi enim noctuas Athenas portare argui possem, dum tibi elegantissimarum elegiarum conditori summoque artifici, rudes nostros atque inconditos versus offero: persuasit tamen amor in me tuus, ne conspectui tuo eos subducerem. Huic ergo atque adeo tibi ipsi audaciam istam imputabis: et per hunc, quem coepimus, ac plures secuturos annos recte valebis. Dabam Lipsiae e comitiis provincialibus Dresdae per aliquot septimanas habitis redux modo factus. d. X. Kal. Februar. CICICCLXXVII. A Daumio fasciculum transmissum domui redditus inveni. Excusabis ergo hujus aeque ac harum literarum tarditatem: festinataeque jam scriptioni ignosces. Sero ad officium redii, et jam ultra quam juctum est istud accelero, adeo modum inter nimium et parum ignoramus.


page 292, image: s92

EPISTOLA CCLI. NIC. HEINSIUS Fr. Ben. Carpzovio. Lipsiam.

NOvembri mense te compellabam proxime, mittebamque Friderici Spanhemii libellum, de Coccejanismo, quem vocant. Ex illo tuas accepi jucundissimas die XVII. ejusdem Novembris exaratas, quibus et epithalamii mei exemplaria complura, et Loccenianam Sueciae historiam videris addidisse. distuli, fateor, responsum diutius, quam par est, dum sarcinas istas operior, auguratus fore, ut una eademque opera et tuis respondeam, et gratiarum actione defungerer, qui non cessas continuis munificentiae argumentis me cumulare. Caeterum cum Emericus Bigotius V. C. proxime ad me perscripserit, Amaenitates juris Menagianas ex editione secunda praelo Parisino esse pridem commissas, id nescire te nolui, ne bibliopolae vestri spem vanam fovere pergant, libri ejus typis suis describendi. Hoc labore defunctum idem Menagius observata sua in Cujacianas observationes luci donaturus est. Praeter capitularia Regum Gallorum duobus ingentibus tomis edita Lutetiae, et Poenitentiale Theodori Cantuariensis, ac voluminibus XIII. Spicilegii Dacheriani, Vaillantii numismata antiqua, et alterius nescio cujus de Diis ignotis commentarius Lugduni prodiit, cui inscriptiones antiquae complures hactenus in publico haud visae inseruntur. Occupatur et Huetius in commentario suo de veritate religionis christianae, opere a multis laudato. Antonini Liberalis Metamorphoses jure optimo tu tibi vindicasti, neque enim alteri a me destinabantur. Plinii epistolas et Gratium recte perlatos esse ad doctissimum Daumium augurari licet. Quod litteras, quas hactenus Hamburgensi et Leidensi via ad illum dedi, frequenter in via perditas cognoscam, audeo tibi denuo molestus esse, ne vir officiosissimus suas compellationes a me negligi aut insuper haberi arbitretur. Leidenses Palmerii Graeciam antiquam suis typis describunt. Vale, vir eximie, et mihi, ut coepisti, velle perge. Hagac XII. Februar, CICICCLXXVII.

EPISTOLA CCLII. FR. BEN. CARPZOVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

MAluissem epistolae comitem fasciculum dare, nonnulla apud nos, quac prodiere, continentem, ut mole quasi tarditatem meam redimerem, et tuarum literarum elegantiam compensarem, sed defuit hactenus istum ad vos perferendi occasio: et menses interea bini effluxerunt. A Daumio etiam cum literis fasciculus in museo nostro jam per aliquot septimanas ad vos pertingendi rationem circumipicit, sed quam tamen nondum licuit indagare, neque ante


page 293, image: s93

nundinas vernales ejus nanciscendae spes est: itaque simplici litterarum officio defungi malui, quam frustra sperando apud te, virum amplissimum, negligentiae culpam contrahere. Non parum autem miror, quam pari fato et tuus ad me destinatus Spanhemius, et tibi transmissus a me Loccenius, cum epithalamiis in binis fasciculis urgeantur, vel potius cohibeantur, ne ad suum quisque perveniat dominum. Ac ego quidem mercatori Harlemensi unum eorum ad vos ferendum dederam, et Dan. Elzevirio commendaveram, a quo interea literas accepi, nihil a me ad ipsum esse perlatum profitentes. Nimirum itineris longinquitas et hiberna tempestas, sed super omnia hominum incuria hoc nobis incommodi afferunt, ut usu talium rerum, quae ab amicis proveniunt, careamus. Non prorsus tamen despero, interea ad vos perlata esse, si non omnia, quaedam tamen, quae transmiseram. Menagianarum Amaenitatum editionem dissuaseram bibliopolae, ante quam auctiores eas nos sperare juberes: superstitum enim in auctorum scripta semper mihi displicuit aliquid juris sibi sumere; et vel ea saltem recudere, absque autoris consensu, religio mihi fuit ut suadeam. Ergo potius Tanaquilis Fabri epistolis manum et sumtus admovere jussi, si omnino cupiat Criticum libellum e taberna sua protrudere: nam isto auctore non alius nostra aetate in studio critico et humanioribus literis fuit praestantior, et libelli ejus in nostris tabernis non prostant, sed e Gallia arcessendum est, si quis desideret exemplar: In demortui etiam bona relicta speciosiori jure succedere possunt, quam vivi spirantisque sibi arrogare libros eorum institores. Recentium, quos prodituros memoras, librorum in vicem non habeo quod nunciem, nisi quid nundinae Francofurtenses novi afferant, quae sicuti semper aliquid novi, ita crebro etiam monstra alunt. Vale. Dabam festinante calamo, quem incitat abituriens in Belgium mercium conquirendarum causa noster famulus. Lipsiae. d. 24. Mart. CICICCLXXVII.

EPISTOLA CCLIII. NIC. HEINSIUS Fr. Ben. Carpzovio. Lipsiam.

QUicquid librorum ad me dedistis, tu ac praestantissimus Daumius, tua hîc usus opera, id omne recte ad me perlatum est, nisi quod in ultimis tuis nescio cujus fasciculi mentionem video injectam, quem opinor viae nondum esse commissum. Debebam, fateor, non modo remunerari tam luculentam munificentiam, sed etiam matura gratiarum actione prosessus esse tempestivius aliquanto animum tanti beneficii intelligentem, nisi secessus ab hac aula multum remotus, atque illic valetudo superveniens satis diu me attinuissent ruri, atque ab officio praestando invitum revocassent. Ita fit, ut duabus tuis longe jucundissimis suavissimisque responsum debeam. Spanhemii epistolam super controversiis inter Theologos nostros nuperius exortis, quid caussae sit, cur tuo conspectui tamdiu subducatur, vix comminisci possum. Addo nunc


page 294, image: s94

Petronium Joh. Boschii annotatiunculis illustratum, quibus cum conjecturas non paucas inseruerit ex ore meo in familiari colloquio exceptas, in nonnullis harum tamen mentem meam haud satis esse assecutus videri potest. Sed in tam parco frugis litterariae apud nos proventu, quid ego exhibeam, nisi tenue et jejunum, cum tu interim hanc messem totis horreis mihi admetiaris. De Meursianis scriptis recte omnino judicas, non quidem in eis apparere eam scriptionis limam atque elegantiam, qualis et requiri soleat et praestari ab hominibus emunctae naris in hoc litterarum genere, sunt tamen conjuncta cum emolumento publico, quod locorum instar communium cujusque argumenti res praecipuas in unum collectas oculis subjiciunt, quae sparsae ac divulsae apud scriptores antiquos proferuntur. Ut omnino rei litterariae intersit, quae reliqua viri praestantissimi non pauca in armariis regiae apud Holmianos Bibliothecae delitescunt, qua auctiora quam circumferuntur hactenus, qua luci nondum commissa, erui quamprimum ac luce publica donari. Cl. Loccenius vellem res sub hoc rege a Suecis domi forisque gestas haud invidisset nobis. Schilterianam manuductionem ad Philosophiam moralem et legi et probavi, miratus in hoc viro haud protritam antiquitatis cognitionem, quem mihi commendant et merita ipsius, et tu lucubrationis tam eruditae donator, et doctissimus Graevius, cui viro, multa mihi conjuncto necessitudine, aut affinis est aut consanguineus, ut audio. Sed et carmen elegiacum, quod exsequiis doctissimis Rappolti dedisti, haud publici saporis est, et mire elegans. Meum tanti non erat, quod typis apud vos publicis describeretar. Sed, quae benignitas tua est, ut non ex omni parte me demereris, voluisti nimirum amicitiam tuam, qua unice glorior ac triumpho, publice testatam esse, meque tibi debere, quod a memet ipso mutuari nequicquam sperem. Tuum mercaturae studium, quia non satis aperte illic tetigeram, venit postea in mentem subjungere hos duos versiculos,

Quin et Mercurio probatus aequo
Lucri praemia tollit adfluentis.

Idque post illum, Ne Census male deteratur obstat, ut Mercurii in superioribus meminisse jam nihil sit necesse. De Tanaquilli Fabri epistolis apud vos de novo edendis, si rem maturius rescivissem, poterat a me agi cum Emerico Bigotio, et adhuc agam, quamquam metuo, ne serius id sim facturus, ut ille [Gap desc: Greek words] filiam Annam, feminam eruditionis laude insignem, quae et Florum commentariis suis et Callimachum, quod magis mirere, illustratos nuper publico dedit, per nonneminem ex amicis suis (vivit enim ea Lutetiae) curaret compellari, si fortassis opuscula illa parentis auctiora atque emendatiora, quod reor, possideat, ac vobiscum communicata velit. Erat Tanaquillus vir perammeni sane, sed procacioris ingenii, et qui in castigandis scriptoribus vetustis nimium indulgeret, ac permitteret sibi quandoque, nullis adhibitis aut consultis membranis, sed lubrica hariolandi arte, quae sagacissimo cuique imponit, ut nosti. In his ipsis epistolis alicubi exagitavit parentem meum, ut proterve satis, sic nullo jure, ut demonstravi in meis ad Nasonis Artem Amatoriam annotatis, digressione


page 295 , image: s95

satis longa, qua effectum est, ut illum postea facti temerarii poenituerit, quod ex Graevio, qui inter amicos ejus potiores fuit, aliquando cognovi. Sed per istas velitationes nunquam fiet, ut ego viri meritis detractum velim. Viri boni et eruditi apud nos nunc occupantur in Stephano Byzantio illustrando, opinor fore, ut et Hostenianae in eundem scriptorem animadversiones typis Elzevirianis propediem describantur. Editur et Palmerii Graecia antiqua, opus postumum. Romae typis Barberinis eduntur Geographi veteres partem majorem Graeci, nec visi hactenus in publico, quas idem collegerat Holstenius. Tu quid de Reinesianis nos jubes sperare? Vale 5. Maii. CICICCLXXVII.

EPISTOLA CCLIV. FR. BEN. CARPZOVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

QUod non citius, et tum cum per mercatores e nundinis nostris vernalibus ad vos redeuntes licebat, ad multo gratissimas tuas literas responderim, febriles languores, quibus per aliquot septimanas vexabar, causa fuerunt: His per Dei gratiam et medicorum opem dispulsis, nihil prius aut antiquius habui, quam ut isthoc respondendi officio defungerer ad jucundissimas tuas: quarum quo plures accipio, eo magis amoris et benevolentiae tuae certus reddor, neque ulla re magis, quam hujus constantia et firmitate me affici sentio. Et sane inter Mercuriales, quas modo agebamus, minime feriatas, ferias molestissimorum negotiorum eruditissimam tuam epistolam quasi condimentum, inter febriles vero ardores levamen, quasi sopor fessis, sensi. Ergo nec in respondendo me lentum esse decebat, qui tamen per morbum aliter non poteram, cui hanc tarditatem nostram imputari velim. Spanhemii interea epistolam de Theologorum vestrorum modernis dissidiis recte a mercatore Amstelodamense, cui forte Elzevirius tradiderat, missam accepi, nec sine indignatione, interdum etiam ob salsa et faceta Auctoris dicta, risu, frivolas in gravissimo religionis negotio contenriones inde cognovi. Cui vero bono in detrimentum charitatis armata loquacitas? quid conducunt tot chartarum folia nigrae loliginis succo illita, quibus liquidae pietatis succus inest nullus, et quarum tamen ambitioni Numen praetenditur? Indignatur sane quisque probus nova indies dogmata cudi, et hinc schismata nasci, animorum dividias ali, et in Christiano corpore sectarum pertinaciam et contentionum pruritum vigere. Sed nimirum his fatis vestrae non magis quam nostrae urgentur ecclesiae, ut internis motibus agitentur, ac licet cum externis hostibus satis habeant, quod agant, malint tamen in sua potius viscera arma convertere, cognatasque acies, ut Poeta ait. Rectius consilium suscepit frater meus, dum Pontificia castra invasit; edito superioribus diebus adversus Masenium, societatis Jesu Presbyterum, et editis de humanioribus literis compluribus libellis clarum, qui novam Praxin intra octidui exercitationem Pontificiam religionem amplectenti fuerat commentus, Examine, quo sacram scripturam et Augustinum


page 296, image: s96

a Jesuiticis detorsionibus et calumniis vindicavit, et nostrae pariter ac Pontificiae religionis dogmata ad lancem veritatis justo volumine expendit. Nescio num affectus mihi imponat, an rei veritas impellat, ut praeclare de libro sentiam, solida certe, quae non sine dictionis cultu ab eo pro causa nostra allata sunt, argumenta judicem. Ad humaniores literas pertinentium libellorum rarus est apud nos proventus. Francofurtenses Vossii vestri de Historicis Latinis et Graecis Commentarios recuderunt, eadem ratione, qua antea ejusdem de Physiologia et Theologia gentili, vitiis item Sermonis ediderunt opera: adeo nobis vestra saltem legendi vestigia et denuo excudendi, quae publici juris fecistis, opera relicta est gloria. Unus tamen Martinus Hankius novi operis tibi nunciandi nobis copiam dedit, emisso de Byzantinarum rerum scriptoribus graecis Commentario, in quo vitas et scripta auctorum quinquaginta, qui de Constantinopolitanis aliisque Graecis antiquitatibus monumenta nobis reliquerunt, distinctiorem in modum recensentur, judicia etiam de eorum scriptis feruntur: quem in modum jam superioribus annis idem Clarissimus autor de Rerum Romanarum scriptoribus geminos ediderat libros: de quibus aeque ac nunc publici juris facto Commentario sententiam non dico, quam amor erga virum optimum, qui mihi etiam librum, ut typographum et editorem ei conciliarem, Uratislavia miserat, cohibet. Id tamen profiteor, ut colligendi et varios Autores evolvendi laboris laude se commendant, ita ingenii gloria se minus mihi probare hujusmodi Collectanea, magis placere ab ipsorum autorum ingenio profecta opera, de quibus rectius etiam sive in bonam, sive in alteram partem ferre judicium licet. Juxta horum (sed exactos et cum judicio digestos) nulli mihi praestantiores videntur labores, quam qui edendis illustrandisque bonis autoribus impenduntur. Et sane cum ad famam acquirendam duae literatis propositae sint rationes et quasi viae, una per suas lucubrationes, quas cujusque ingenium ex se parit, altera per alienas: licet illam priorem multi tanto huic praeferant, quanto parentem nutrici ante ponere solemus, ego tamen audacter dixerim, melius fore hac nostra aetate locatam operam in scriptis veterum emendandis atque illustrandis, quam in novis quasi foetibus ingenii concipiendis et pariendis. Quae causa est, cur tuum, vir amplissime, qui tot nobis praeclaros autores, Ovidium, Claudianum, Prudentium, et horum obscura loca, illustrata dedisti, institutum plane probem; ac quamvis saepenumcro cum Rol. Maresio doleam, non crebriores proprii ingenii ex toto foetus tuos videre; cum ad novi scriptoris laudem adspirare tamen tibi non difficile sit, quique Poetae atque Oratoris partes perfecte implevisti; studia tamen tua, si recte judico, collocare fructuosius et ad extruendam tibi nominis immortalitatem firmiora ac solidiora fundamenta isthac ratione jacere videris. Simili in opera se exercuit studium amici nostri Ulrici Obrechti in Argentoratensi Acad. P. P. et celeberrimi Boecleri successoris ac generi, qui superioribus mensibus Augustae Historiae sex scriptores vulgo junctim edi solitos, denuo emendatiores edidit, et notis additis illustravit, in quibus post literarum Principes Casaubonum et Salmasium, spicilegium, quod relictum sibi deprehendit, instituit.


page 297, image: s97

De Valerio tuo Flacco ut simile quid proxime experiamur, et hic ad summas tuas laudes, queis per Orbem literarium veheris, cumulus accedat, votis contendere non desinam. Affinis tui Nob. Dn. Goesii de justitia Pilati Commentarium summa cum voluptate perlegi, sed multa praeterea adferri posse, quae omnino ad rem faciunt, nec minus momentum causae afferunt, judico. Hîc in vicinia superioribus annis quidam Joh. Stellerus advocatus, et qui fortasse plurimis pessimisque causis in foro adfuerat, publice edito libello Pilati etiam causam defendendam susceperat, profano plane ausu, qui etiam per magistratum exemplarium confiscatione coercitus fuit. Eum postea sub Maphanasii nomine quidam Dan. Hartnaccius, et tandem publice apud nos habita Juridica Dissertatione, Joh. Frid. Moebius confutandum putavere: sed utraque ex parte minus solidis rationibus pugnatum existimo, neque Reip. qualis eo aevo Judaeorum erat, aut Imperii, quod sibi in hos Romani sumebant, statum satis et ut par erat, fuisse excussum. Ad Hebraeorum potissimum jura, et Pontificum circa capitalia supplicia infligenda potestatem, Judiciorum item formam respiciendum erat, non juris Romani apices Pilato objiciendi, quod a plerisque Jure Consultis factum deprehendo: atque hîc Seldenus aliquis, Cunaeusve vestras, in partes venire debebat, qui Rabbinorum volumina et Jura Ebraeorum excuteret, et quid a Cajapha in forma Judicii aberratum, in quantumque Pilato licuerit examini a Judaeis de sonte habito adsentire, vel contradicere, aliaque ad hanc causam necessaria doceret. Hulsii specimen Theologiae Hypotheticae non parum mihi lucis ad Spanhemianam a te transmissam epistolam (pro qua adhuc tibi debeo) intelligendam attulit. Coccejanam sane Theologiam et vigentes apud vos contentiones plenius quam a Spanhemio factum fuerat, exhibuit. Salisburgi Pater Otto Aicher varias inscriptiones veteres hinc inde extantes, templorum, tumulorum, imaginum, aliorumque locorum in publicum emisit. A Christophoro Philippo de Waldenfels editi selectae Antiquitatis libri, Noribergae modo excusi, vix typis, nedum eruditorum oculis digni sunt; nec Angeli Galluccii Historia Belgica, ad Romanum non ita pridem editum exemplar a Noricis jam recusa, opera isthac digna videtur, adeo jejuno et Historiam parum decente stilo conscripta, ut ad quodvis potius, quam Historici munus idoneus is scriptor censendus sit. Circa Anglos scriptores non inutile studium adhibuit Martinus Kempius, Regiomontanus, praestantissimorum istius gentis Theologorum, qui integro currente seculo ad praesens usque tempus floruerunt, partim etiam adhuc florent, scripta per certas classes, cuivis materiae Theologicae datas, recensens, cum appendice de Regia Londinensi Societate: ubi quaedam hactenus nobis parum cognita reperire licuit. Ex Italia, Romae hoc demum anno excusa Latini Latinii Viterbiensis, qui superiori seculo floruit, Bibliotheca, Observationes, Conrectiones, Conjecturas et Varias Lectiones in sacros juxta ac profanos scriptores continens, ad nos pervenit, ubi felicius optimum senem circa sacros, quam externos scriptores rem gessisse, cognovi. Ex Scania Danicis armis hodie oppressa, (quae vereor ne istam iterum ad gentem redeat) Samuelis Puffendorfii,


page 298, image: s98

praestantissimi juris gentium et naturae doctoris, exercitationes cultissimas accuratissimasque casu quodam accepi: nam aperte ne epistolam quidem ex istis oris huc ferri, quam maxime etiam laboremus, integrum est: Has ut primum accepi, avide perlegi, nec sine ingenti admiratione, ingenii acumen, stili nitorem, praestantissimorum ex bonis Autoribus locorum applicationem et profundam viri doctrinam complexus sum, ac aegre tuli nitidissimum libellum Germania extorrem esse oportere: Ergo typographo eum recudendum tradidi, ne nostri homines tanti boni copia careant, et exemplum ejus, cumprimum fuerit expressus, ad te mittam. De Tanaquilis Fabri epistolis recudendis consilium suspendam, donec rescivero, num a Bigotio supplementum iis a filia Anna conciliari possit. Verum sane de eo viro judicium tuum est, et procacitate ingenii eum multos eruditorum irritasse constat, ac ex alieni nominis arrosione et morsu gloriam sibi quaesivisse, dum Codicum antiquorum securus, suis saltem inventis sibi placens, de ingenii fama plerisque detractum ivit. Electus tamen ejus stylus recondite elegans, rerum varia cognitio, inventionum subtilitas, et alia quae delenifica habet, in amorem rapuere imae et mediae caveae literatos, sic ut apud nos complures copiam ejus librorum sibi exoptent. Sed jam epistolae statuendus est a me modus, a te concedenda venia, tum ob prolixitatem, in quam, dum non animadverto, excrevit, tum ob parum servatum dictionis cultum rerumve ordinem, quas pro ut in mentem venerunt, in calamum fluere volui. Quare elegantissimarum a te literarum amplius particeps fieri non meritus, ad benevolentiam tot modis hactenus solicitatam, confugio: inde non minus, literis meis ignoscendi, quam responsione eas porro dignandi gratiam mihi promittens. Vale. Dabam Lipsiae Prid. Kal. Jul. Anno CICICCLXXVII. P. S. A Daumio superiori mense diversos fasciculos accepi: quos quia ad vos pertingendi occasio nulla interea erat, neque literas ego per rationes antea expositas dare poteram, in hoc tempus asservavi, quo eos cum aliis schedis (quae, dum epistolam signo, ad manus erant) transmittendos duxi. Vale iterum.

EPISTOLA CCLV. FR. BEN. CARPZOVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

NOlui occasionem ad te perferendi fasciculum Daumianum, de quo nudius tertius scripseram, praetermitttere; cui quam vellem, ut jungere aliquid possem, quod tibi gratum fore existimem. Sed recentia non suppetunt, et vetera, olim apud nos edita, quae vel nondum habeas, vel desideres, ignoro: ut omnino mancum hîc officium nostrum esse oporteat. Pridie cum literas ad te darem, Salmasiani operis indictricem schedam mittebam, ad exemplar Graevianum, quod doctissimus vir huc misit, excusam, simulque studium nostrum circa istius editionem indicabam: Interea incidit, ejus autorem cum Magno tuo Parente aliquoties in re literaria fuisse collisum, ac graves controversias viris


page 299, image: s99

intercessisse; proinde veritus sum, ut studio huic nostro, veluti manibus Paternis iniquo, minus faveas, certe quidem libellos existimationi Heinsianae injurios recudi aegre feras. Sed reputans tamen apud animum meum, virtutem etiam in hoste laudari solere, ac reconciliatos fuisse, dum viverent, eruditione illustres ambos viros, in spem erectus sum, operis editioni te nequaquam refragaturum, istud potius communicatis cum doctissimo Graevio consiliis promoturum esse. Nuper cum inter alios de Claris viris sermones apud Illustrem aulae nostrae Heroa, Henr. Frisium, supremum Consiliorum Electoralium Moderatorem, tui, et quo se familiariter usum fuisse quondam, cum studiorum causa Belgium perlustrasset hîc gloriabatur, Divi Parentis mentio incidisset, nihil adhuc videre sibi licuisse is querebatur, unde diem vel annum emortualem Maximi hujus viri, Danielis Heinsii, cognoscere potuerit. Qua in re nec ego, istius aeque ignarus, quicquam suggerere poteram; neque tamen dubito, parentationis aut sermonis funebris honorem ipsi ceu reliquis claris Professoribus habitum fuisse, postea in literas missum typisque descriptum, unde aetatis et fati rationem cognoscere liceat. Qua in re consilio et ope tua me indigentem (nam summo viro talium indagatori curioso fidem dedi sedulo me sciscitaturum esse) ut juves, quam maxime rogo. Idem vir Illustris de [Note: Hae anno proximo, me curante, prodierunt, et inter eas leguntur Illustris hujus Frisii, summi eruditorum Maecenatis, Epistolae ad Cunaeum, et ejus responsiones, ut et Buchneri, quibus Frisium ad Academiam Batavam abeuntem commendavit.] Cunaei epistolis, quas scriptas se aliquando vidisse meminisset, me rogavit, an non ad modum Barlaeanarum interea prodierint? Contubernio enim Cunaei sese usum fuisse, (cui Buchnerus ipsius studia commendaverat) et propterea maximis in deliciis se viri scripta habere, graviterque dolere, quod tam pauca prodierint, ajebat. Num hac quoque in parte eruditam viri curiositatem explere, meque voti compotem reddere, et docere possis, Cunaeanae reliquiae prorsusne interierint, digno destitutae herede, an adhuc expectandum aliquid sit, experiri ausus sum. Sed ignosces huic confidentissimae petitioni, quam, quia a nemine rectius talia resciscere licet quodammodo, necessitati tribues. Rationem autorum edendarum Graevianam omnibus nostris hominibus valde placere, in superioribus literis, indicasse memini. Et est in hac urbe bibliopola, qui Justinum, quem Lugdunenses in Gallia typi cum Bongarsii, Berneggeri, Thysiique integris notis, appendice notularum doctissimi Joh. Georgii Graevii addita, excuderunt Anno 1670. recudere mallet, si pace Graevii id fieri liceret: quo nomine ut ad Clarissimum virum literas darem, me rogavit. Sed cum litterarium commercium cum eo hactenus mihi non intercesserit, et credam Elzevirianis typis hunc autorem a Clarissimo viro non ereptum iri, proindeque religio mihi sit occasionem istud auspicandi e negotio captare, ubi repulsam pati possim, malui officium meum bibliopolae denegare, quam periculum isthoc experiri. Quod si per te resciscere, vel, qua auctoritate apud Graevium vales, impetrare liceret, ut cum ejus venia isthaec editio hîc recuderetur,


page 300, image: s300

deretur, aut notas, si paratas in istum autorem haberet, submitteret; pretio iis, quod vellet, posito: tibi non minus ac ipsi auctori, apud quem autoritate tua hoc beneficium conciliabis, bibliopola ejusque ego nomine, obstricti erimus Vale. Dabam Lipsiae d. Kal. Sextil. CICICCLXXVII.

EPISTOLA CCLVI. NIC. HEINSIUS Fr. Ben. Carpzovio. Lipsiam.

SUB nonas, quantum recordari datur, Majas ante hos duos menses litteras ad te dedi, ut uberes verborum, sic et bonae frugis parum copiosas. Nunc quod scribam, etsi vix occurrit quicquam, tamen cum Theodulphi Aurelianensis opuscula, diu multumque desiderata a nostro Daumio, e Galliis tandem essem consecutus, non aliam offerri videbam viam, qua ad amicum communem pervenirent, nisi opem hîc tuam implorarem, cujus studia mihi demerendo exposita semper et parata esse non uno argumento sum expertus. Ea igitur ad Elzevirium nunc mitto, addito et altero libello, quem Daumius ad Bigotium mitti pridem volebat: sed cum Euthalium ipse manu sua descripserit, Bigotio tradendum, haud fore e re sum arbitratus addi libellum typis descriptum, qui licet ad dominum nunc suum revertatur. Stephani Byzantini binas apud nos procurari editiones pridem, puto, narravi. Alteram Commentariis Abrahami Berckeliis, Hebraei Pinedo alteram animadversionibus illustratam. Nunc persuaderi se per me Elzevirius est passus, ut Holstenianas in eundem scriptorem curas, cruditas illas ac luculentas, typis suis describat. Opinor etiam fore, ut idem nobis det Ammianum Marcellinum curis secundis a Valesio et Lindenbrogio illustratum. Lutetiae prodiit Eusebius ejusdem Valesii editionis secundae. Ibidem sub praelo fervet Cangii glossarium ad scriptores mediae et infimae Latinitatis, opus eruditum sane, cujus specimen Bigotius ad me nuper misit. Thomas Munckerus Mythologos Latinos luci paratos habet, sed iis typographus vix est, ut manum admoveat ante vernam tempestatem proximam. De Fabri epistolis apud vos edendis proxime agebam, eaque de re hodie ad Menagium scribo, a quo litteras nuper accepi, quibus nuntiat Amaenitates suas juris jam prodiisse cum aliis quibusdam libellis, se auctore, quas propediem ad me oblata opportunitate sit missurus. Ciceronis Epistolae familiares variorum, ac praecipue Graevii, animadversionibus illustratae jam lucem vident. In Galliis prodiit jam, aut proditurum proxime novum volumen, scriptores Historiae Byzantinae tres quatuorve hactenus ineditos complexurum. tum orationes Themistii auctiores, et Zonaras. Britanni in Jamblicho edendo occupantur. Vale. Hagae Comit. 8 Julii CICICCLXXVII.


page 301, image: s301

EPISTOLA CCLVII. FR. BEN. CARPZOVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

VIX dederam ministro nostro, mercium conquirendarum causa in Belgium ablegato, ad te ferendas cum fasciculo literas, cum a te iterum epistolam accipio, amoris et benevolentiae, ac diuturni mei silentii indulgentissimae tolerantiae testem: cui etsi quod respondeam vix habeo, pudore non minus confusus, quam argumenti copia destitutus: nolui tamen bis peccando graviorem apud te notam contrahere, si iteratae tuae benignitati pari tarditate, qua nuper cum per morbum aliter non liceret, iterum salvus respondeam. Daumium de Theodulpho mox accipiendo, (nam in via ad nos eum haerere conjicio) literis tuis certior factus, securum esse jussi: Ac misit is ad me cum fasciculo epistolam, quam hîc solam vides: iste enim occasionem ad vos pertingendi apud me manebit. Graevii, de quo scribis, Ciceronianae epistolae ad nos perlatae sunt, binis voluminibus nitidissime editae, cum integris variorum notis, quod genus edendi libros admodum mihi placet: Schrevelianus semper displicuit mos, quo resectis optimis observationibus, quandoque levissimas notas loco selectarum accepimus. Atque utinam doctissimo viro integrum Tullii opus istum in modum adornandi et edendi, de quo spem praeclaram fecit, otium et vita sufficeret: quorum alterutrum ferme bonis scriptoribus deesse solet. Quemadmodum duobus abhinc septimanis doctissimum virum Joh. Conr. Durrium vita destituit, qua cum maximo eruditorum dolore Altorfi, ubi publice summo cum studiosorum fructu et magna laude docuerat, Virdungi, Piccarti, Rupertique dignissimus successor, execssit. Et jam solus in ista Academia super est Wagenseilius, qui famam antecessorum sustinere quodammodo possit; Durrio quidem quod parem iterum sit sortitura, qui hunc stili nitore, Aristotelicorum dogmatum exacta scientia, Historiarum cognitione, et Theologicarum rerum exquisitissima doctrina aequet, vix sperare licet. Circa Salmasii operum editionem studium nostrum hinc colliges, quod epistolam Celeberrrimi Graevii, ut cernis, hîc recudi curavi, qua plures in societatem pretii repraesentandi invitem. Aequas censeo conditiones, nec intelligo, quid desiderare in iis quis possit, qui modo serio maximi viri lucubrationes aestimet: (quas equidem plane admiror, licet alicubi male digestas, quandoque etiam magnorum virorum famae et existimationi, et cumprimis Magno tuo Parenti, nimis iniquas) cum praesertim jucundum etiam sit, singulos vel binos semper ordine, quo prodeunt, tomos impetrare: nec dubiro plures repertum iri operis tanti fautores, qui bibliopolam sumtibus sint adjuturi, quem nec Graevius consiliis destituet. Vale, vir celeberrime, et me porro ama. Dabam Lipsiae d. XIX. Kal. Sept. CICICCLXXVII.


page 302, image: s302

EPISTOLA CCLVIII. NIC. HEINSIUS Fr. Ben. Carpzovio. Lipsiam.

NON leviter, Carpzovi ornatissime, res nostras haec bella conturbant, me certe a studiis adeo reddiderunt alienum, ut vix meminerim ea fideliter ac intentiore cura a me tractata, dum sedeo Deos omina meliora poscens. Qua in re vide an rusticum illum imitatus, qui amnem, dum deflueret, exspectabat spei suae irritus. Propediem me Musis reddam, aptis tempori fallendo solatiis, ne semper haeream in contemplatu funesto luctuosorum temporum. Vides causas, quae me pridem avocant ab officio epistolari, quod cum sponte tibi deberem, nunc tanto magis debeo, quod tribus tuis sub unum fere idemque tempus mihi redditis, rescribi pridem oportuit. Tardavit etiam nonnihil officium spes mihi facta gratificandi amico communi, ad quem litteras hîc mitto non obsignatas, ac tuis oculis delibandas, ne quae iis sum complexus super re litteraria, apud te denuo sint repetenda. Vidimus diebus proximis hîc terrarum Principem Paderbornium, virum omni litteratura perpulchre instructum, et ipsis Gratiarum manibus formatum, mihi autem amicum veterem ac Romae olim cognitum. Cujus recordatio facit, ut ausim munus tibi auferre Antiquirates ejus Paderbornenses, pridem quidem editas, fateor, sed tamen cum frequenter me provoces et lacessas singulari munificentia, jure debitas a me tibi, quod praefatio operis a me profecta est. Adderem poemata ejuddem tibi Daumioque a me destinata, sed libellus nunc non est ad manum, quem in armariis meis, nunc nescio ubi oberrantem eruam aliquando, et ad te perferri curabo, minime indignum qui a te pervolvatur aliquando. Ceterum silentium tuum, vir praestantitsime, cur operosum excuses in modum, nihil rationis videbatur, nisi humanitati ceterae hîc quoque satisfactum ipse velles. Nam tanti erat litteris tuis, nunquam non acceptisfimis, tanto tempore carere, ut post morbum diuturnum te convaluisse iis nuntiares. Cl. Spanhemii epistola, cum pacis studio, videatur data, nonnullis, fateor, tamen locis occultae nescio quid praefert loliginis, cui ille praetexit causas insultus frequentissimos Coccejanae, quam vocant, partis; a quibus, etsi neutra, ut credi vult, castra secutus, se lacerari idemtidem ac proscribi senserit odiis minime occultis. sed nos hanc litem nostram non facimus, qui eruditionem virorum praestantium veneramur, affectus nimios, quibus in se aguntur, non approbamus. Masenius, quem narras, in contubernium Principis Paderbornensis adscitus est, ac Scatenio, vivis nuper erepto, successor datus, quem tamen e solis scriptis habeo cognitum. Fratris tui opus Masenio oppositum, cum ad nos perferetur a librariis, quod propediem fiet, ut evolvam minime sum intermissurus. Apud nos nihil fere rei exquisitioris parturiunt typograhi. horum bini jampridem occupantur in Stephano Byzantio luci permitttendo, binis commentariis illustrato. Quibus


page 303, image: s303

accedit tertitis Elzevirius, Holstenianas in eundem scriptorem animadversiones longe doctissimas prolaturus in publicum, unde veteri Geographiae plurimum lucis atque ornamenti accedit. Quando vix est, ut ad veterem ingenii illam polituram accedant, qui aetate nostra hoc agunt, ut per scripta in publicum emissa orbi innotescant, proximum est, ut tu recte arbitraris, ut antiqua monumenta ab oblivione ac mendis, quibus aspersa sunt per librariorum incuriam, vindicentur. Dum id sic fiat, ne alienos labores ipsi fucorum instar involemus, quaeque ante nos dicta sunt, pro nostris publice ostentemus. a qua scabie dum multi sibi non temperant, existimationis suae ac vigiliarum naufragium faciunt modis sane turpissimis. Ulrici Obrechti nihil horum prae se ferentis annotata exquisita in Historiae. Augustae scriptores vidi, ac multum, ut omnia quae ab hoc ingenio proficiscuntur, approbavi; velim eo excitentur exemploalii, qui dum in omnes se vertunt formas, ut ingentes procudant commentarios, multum ex alienis plumis ornamenti mutuantur, e suis parum. Affinis mei Pilatus judex adversarium acuit [Note: Gaudeo ipsius Heinsii testimonio morosi afsinis procaciam damnari: si enim umquam indignis modis habitus pater fuit, a Goesio certe injuriam insignem accepit, qui cum Rev. Woodewartio, Pastori Hagiensi, Ultrajectum proficiscenti, libellum a se conscriptum tradidiflet, ut patri meo legendum daret, addiderat preces, ut si quid animadversione dignum inveniret, eum moneret. Quod in aliena scripta arbitrium cum pater recusaret et deprecaretur, instare jussus Woodewartius, tandem permovit patrem, ut quasdam adnotationes in chartam conjiceret, gratiarum actionem pro amica et expetita monitione sperantem. Sed ita visis stricturis impotens animus exarsit ira, ut acerbissimis animadversionibus come officium pensaret. Nec defuit pater famae, sed responsionem typis mandandam jam confecerat, cum mors inceptum destitueret: habeo quidem istius responsi formam et primas lineas, sed descriptum nitide exemplar, inter manus strangulatum, periit. Satis conjicere licet, cujus in gratiam id factum fuerit, sed quod vulgari minime publice interest.] Cl. Burmannum Heidani generum, qui se immerito provocatum queritur ac indignatur. Nec diffiteri possum virum clarissimum aliquanto acerbius habitum. De inscriptionibus antiquis ab Aicherio Salisburgi, ut ais, editis salivam movisti. si tamen in antiquis illis nova ibi omnia nec hactenus in publico spectata. Latini Latinii lucubrationes non respondent exspectationi meae. Mendae enim pleraeque, quas in bonis scriptoribus deterget, pridem ab aliis sunt notatae. Quid, quod ejus in Ciceronem lucubrationes illic omitttuntur, cum tamen illi scriptori prae ceteris castigando insudarit senex optimus, quod dedisse typographo credo editores, ne opus in molem nimiam excresceret. A Bigotio super epistolis Tanaquilis Fabri nullum hactenus responsum accepi. Claudium Salmasium, ut erat concitatioris ingenii, graves cum Parente meo exercuisse simultates ignorari a litterarum amantibus non potest: quem petulantissime passim exagitavit, quo magis gaudeo nihil hisce maledictis omnino repositum a Parente meo, qui contumelias hasce contemnebat, ut latratum lividi ingenii, deque suis in rem litterariam meritis ad posteritatem provocabat. Graviora longe sunt censenda, quae in Hugonem Grotium sibi permisit idem Salmasius, ejus quippe vivi cum amicum se professus esset, mortuo procacissimis modis insultavit, idem peccaturus in Justum Lipsium,


page 304, image: s304

si suis de militia Romana commentariis supremam manum imposuisset. Hos scopulos vitemus potius ipsi, quam aliis in eos impingentibus irascamur. Ego certe cum plurimos Salmasii errores in adversaria mea redegerim, eos si acerbius exagitarem, metuebam, ne viderer oblitus et me hominem esse, tantum abest, ut existimationi ejus ac famae perperam consultum vellem. Parens meus, quando id doceri cupis, obiit supremum diem senio ac morbis confectus Anno CICICCLV. a. d. XXV. Februar. Gregor. hoc resciscat ex te illustrissimus Frisius licet. Vale. Nonis Octob. CICICCLXXVII.

EPISTOLA CCLIX. FR. BEN. CARPZOVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

EUM vero amicitiae usum censeo longe maximum, ex quo plures nobis amici contingunt, et novi nostrae qualiscunque virtutis aestimatores conciliantur. Quo circa non possum non immortales tibi agere gratias pro conciliata Doctissimi Graevii benevolentia, quam humanissimis literis et praestanti munere Ciceronianarum modo cultissimo editarum epistolarum is mihi testatus est. Ac quasi ex compacto olearii eodem tempore benevolentissimis literis et gratissimis muneribus me aggressi estis uterque, ille quibus dixi epistolis, tu vero nitidissimo Monumentorum Paderbornensium volumine, quod inter praeclara librariae meae supellectilis cimelia primum locum semper tenebit, perpetuus grati redhostimenti monitor. Licet enim isthaec Monumenta aeque ac Herois ejusdem Poemata, (quae etiam in collectis ab Elzevirio septem Illustrium virorum, Poematibus Anno 72. excusa extant) jam ante possederim, coemta ab ipso Dn. Elzevirio cum Anno 1673. Amstelodami essem, tamen grata tui memoria et hoc praestanti munere testata mihi benevolentia, in immensum hujus exemplaris pretium intendet, et existimationem ultra modum augebit; ut rejecto priori isto et ad amicum relegato, hoc in oculis animoque sim gesturus. Et sane rarum in Principe eruditionis decus meretur admirationem, quam ipsi apud eruditos non magis haec proprii ingenii Monumenta, quam vestrae, tua, inquam, Graeviique in justorum Panegyricorum modum adornatae praefationes Prudentii et Suetonii conciliarunt; ut in maxima felicitatis parte ponendum sit Principi, quod vos tantarum virtutum claros Praecones nactus sit. Quid apud nos praesens autumnus literariae frugis tulerit, adjectus Catalogus indicabit, cujus beneficio ego recensendi singulos libellos labore supersedere possum. Ex Anglia allata sunt Seldeni Marmora Arundelliana copiosiora edita et insignibus additamentis auctiora; relatum praeterea, ibidem prodiisse Joh. Leslei Episcopi Rossensis de origine, moribus et rebus gestis Scotorum libros X. Guil. Outrami, Ecclesiae S. Petri apud Westmonasterienses Canonici, de Sacrificiis libros duos. Joh. Windet librum de vita functorum statu ex Ebraeorum et Graecorum comparatis sententiis concinnatum,


page 305, image: s305

cum Corollario de Tartaro Apostoli Petri, in quem praevaricatores angelos dejectos memorat. Guil. Brigge Ophthalmographiam. Sed haec frustra vobis narro, qui maturius hosce libros habetis, quam eorum ad nos notitia pervenit, magna orbis parte divisos a Britannia. Ex Italia venientes literae nunciarunt Romae Ambrosii de Altanvera Bibliothecam Dominicanam usque ad Annum 1600. absolutam esse. Ibidem monachos S. Basilii Breviarium imprimere in lingua Graeca vulgari. Joh. Bapt. Verum Venetiis Historiam suam libris aliquot auctiorem evulgasse. Sertorium Ursatum Historiam Patavinam praelo commisisse, cujus secundum tomum Marmora erudita sint impletura. Donatum Calvum ephemeridem historicam de Bergamo tribus voluminibus edidisse. Ex Gallia praeter Ephemerides eruditas Anni 75. Gallice scriptas nihil accepi. Puffendorfii Dissertationes, quas in postremis meis memoravi cura mea jam recudi, una cum Val. Alberti Compendio juris naturalis orthodoxae theologiae conformato, modo edito mitto, ut vel aliqua parte debiti, quod Monumentorum Paderbornensium dono me contrahere voluisti, exsolvar. Nondum equidem appulerunt ista, sed apud Dn. Adrianum van Hoek, cui Dn. Elzevirius tradidit, adservantur, oblata occasione ad nos perferenda. tamen perspectus pridem elegantissimus liber me muneris, licet nondum accepti, magnitudinem agnoscere et infinitis modis tibi obstrictum esse cogit. A Daumio allatus hac ipsa die cum literis falciculus commodissime hac occasione ad vos mittendus fuit, nec dubito Corippum interea, binis adhinc mensibus ablegatum, recte appulisse. Vale. Dabam Lipsiae d. XX. Octobr. CICICCLXXVII.

EPISTOLA CCLX. NIC. HEINSIUS Fr. Ben. Carpzovio. Lipsiam.

BIni proxime fasciculi ad me perlati sunt abs te ac Daumio nostro, vir praestantissime, quorum uterque varios complectebatur libros, munificentiae vestrae, nimis quidem profusae, indices; quorum conspectus in ruborem me dedit: ita alia ex aliis beneficia me cumulant ac premunt. Monumenta Paderbornensia haud ingrata tibi fore confido, si non meo, illius certe Principis nomine, qui per Germaniam vestram sui ordinis propemodum solus rei litterariae decus ac majestatem splendide tuetur. Is Septembri mense, cum adesset nobis, qua est humanitare, multis me obtestabatur, uti hanc hiemem secum in dioecesi sua exigerem, idemque postulatum per litteras longe humanissimas iteravit postea. Jamque in eo eram, ut convasatis sarcinis optimo Principi gratificarer, nisi morbus supervenisset, qui etsi remittens nunc nonnihil, tamen praescribit mihi imperatque quodammodo, ut nunc paucioribus, quam velim, tecum agam. Iter vero propositum erit differendum, si non in vernum tempus, certe dum vires dejectas nonnihil erexero. In Italia typis describi audio Bartholomaei Scalae Florentinam historiam hactenus ineditam. Ad


page 306, image: s306

hunc Scalam circumferuntur Epistolae Angeli Politiani nonnullae, salsae majorem partem, et in quibus hunc hominem assidue ludit, ui mirum videri possit, si historia ea, quam jubemur sperare, elegantiam sit praelatura. Romae sub praelo est Bibliotheca magna Rabbinica, de scriptoribus et scriptis Hebraeorum, auctore Dn. Julio Bartholoccio de Celleno. de ceteris libris apud nos, aut in lucem proxime prolatis, aut mox proferendis ago cum nostro, ut vides, Daumio; mitto hîc imaginem Avunculi mei Johannis Rutgersii, quam aere incidendam curavi nuper, ac libro vernaculo, qui de familiis Dordracenis apud nos producitur, inserendam. Exemplaria complura inter amicos tuos, meosque dividenda mittam opportuniore tempore. Vale, Hagae Comitum Kal. Decembrib. CICICCLXXVII.

EPISTOLA CCLXI. FR. BEN. CARPZOVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

NOlui committere, ut annus ante elaberetur, quam ad humanissimas benevolentissimasque literas tuas respondissem, simulque gratias pro acceptissimo nitidissimoque munere Monumentorum Paderbornensium doctissimi Principis, qui in tanto culmine jam solus ferme litterarum ac verae eruditionis gloriam et decus tuetur, egissem: sed quas non reperio tanta benignitate ignas. Neque enim in censum aliquem aut ad [Gap desc: Greek words] dignitatem pervenire possunt transmissae hactenus diversis vicibus schedae apud nos natae. ita ut praeter nudam ac simplicem grati animi testificationem nihil mihi relictum hîc esse sentiam: et extabit pulcherrimus hic Codex inter reliquos meos libellos magni non minus debiti mei, ut sic dicam, exactor, quam favoris tui index. Rutgersiana icon mire placuit non magis ab sculptoris artem, quam subjecti epigrammatis elegantiam; et cuperem sane omnes, qui eruditione claruerunt, sive hoc, sive superiore seculo, viros hac ratione excusos esse, quorum non contemnendum numerum, tam conjunctim a certis autoribus (ut Miraeo, Boissardo, Sambuco, Reusnero, Meursio, Tomasino, Imperiale, aliisque) collectorum et editorum, quam e Gallia Belgioque sparsim accersitorum equidem possideo; desunt tamen adhuc multi, sive quod incuria hominum isthoc honoris et memoriae genere eos non coluit, sive quod excusi licet, ad conspectum tamen meum non pervenerunt, eosque adeo indipiscendi mihi copia non data est. Casauboni sane, Petavii, Sirmondi, Petiti, Heraldi, Turnebi et quorundam aliorum, patrum nostrorum nostraque aetate eruditione praestantissimorum virorum icones nunquam videre contigit; cum contra levissimorum autrurn saepe imagines singulis eorum ineptissimis libris parietinae instar herhae adhaereant: praesens etiam aevum, circa Boeclerum, Rupertum, Loccenium, Schefferum aliosque nonnullos minus curiosum esse doleo, et priorum temporum erga praeclare meritos viros hac in parte pietatem praedico, cujus egregium


page 307, image: s307

documentum Athenae Belgicae sive Lugdunenses a Meursio publico juris factae praebent. Hujus institutum praeclarum ut quis apud vos continuet, et secutos illa tempora egregios et praestantes viros, quibus Belgium semper claruit, orbi sistat, famaeque temporum ac memoriae hominum mandet, optandum fuerit: ne forte et tua, vir celeberrime, imago, et doctissimi Graevii (Gronovianam nuper ab Amico missam accepi) et reliquorum clarorum virorum vultus cum vita orbi aliquando subducantur. Quare quod de monumento Virginii Rufi Plinius in epistolis queritur, post decimum mortis annum neglectum et imperfectum illud jacere: et quia tam rara in amicis fides, tam parata oblivio mortuorum, monet, ut ipsi nobis conditoria extruamus, omniaque haeredum vel amicorum officia praesumamus. Simile quid ut de tua icone statuas, et quemadmodum summus et immortaliter meritus vir Parens tuus, vivus spiransque aliquot formis excusus fuit (quarum tres ipse possideo) ita et tu isthoc a posteritate debitum officium praesumas; quodque Rutzersio praestitisti, ipse tibi non invideas, autor fuerim. Schefferi doctissimo libro de Militia navali difficile erit, nec fortasse ulla ratione consequi potero, ut conciliem typographum sumtus praebiturum. Nam prioris editionis jam Anno 54. adeoque viginti et tribus abhinc annis, quae prodiit, supersunt exemplaria; unde colligit minus vendibilem hunc esse librum, et si altera editio excrescat multum, pretio aucto difficiliores repertum iri emtores ejus metuit bibliopolarum natio. Ergo nisi Zunnerus Francofurtensis, qui de Re vehiculari libros satis emendate excudit, persuaderi poterit, ut et hos de Militia navali, argumento non porsus illis dissimiles, typis suis exscribat libros, aegre sive apud nos, sive in superiori Germania alibi aliquis ut sumtus necessarios impendar, inducetur. Nescio enim, quam malint hi homines Postillas, quas vocant, saepe aliquot tomos grandes, aut libros Juridicos Medicosve excudere, quam philologicos historicosve, quos tamen per universum orbem apud Pontificios non minus et per Italiam, quam apud aliarum religionum nationes divendere licet: cum isti libri conciones aut fori formulas continentes, non nisi in certo tractu suos reperiant aestimatores emtoresve. Sed ita seculum est, et tale literarum bonarum fatum! Apud nos bibliopola quidam Pierii Hieroglyphica recudit, quae metuo ne plurimis mendis ab operis conspurcentur: nam pars Francofurti, pars Jenae excuditur, quae dispersio facile naevis occasionem dare potest, cum praesertim istorum locorum officinae imperitos et negligentes correctores alere consueverint: ut proinde nihil emendati vel nitidi nobis de hoc libro promittere, vel apud vos jactare possimus. Christianus Weissius quidam, vir satis eruditus mihique amicitia cognitus, de inscriptionibus earumque origine natura et usu libellum his diebus praelo submisit, quem non indignum eruditis oculis vestris futurum existimo, et quibusdam, cumprimis absolutus fuerit, adjiciam; simulque Puffendorfii de Controversiis circa jus naturae sibi motis tractatum, qui nunc in vicinia (quando hîc per Antecessores non licet) excuditur, transmittam: ut vel sic aliqua parte debiti, quod eleganti tuo munere me contrahere voluisti, me expediam. Cujus in gratissima mentione, gaudio non minus, quam rubore


page 308, image: s308

iterum suffusus desino, teque multum valere jubeo, utque porro saveas, summopere rogo. Dabam Lipsiae penultima ruentis Anni CICICCLXXVII. die.

EPISTOLA CCLXII. NIC. HEINSIUS Fr. Ben. Carpzovio. Lipsiam.

DEcembri mense, post valetudinem diuturnam cum ex aula Hagana recessissem in hanc solitudinem, recidiva confestim sum tentatus, quae adhaesit mihi hactenus. Nunc tamen cum minus mecum nonnihil agat, nihil habeo prius, quam ut excusem deprecerque tantam litterarii commercii cessationem, quam longe odiosissimam detestor exsecrorque, non alio magis nomine morbum expertus molestum, quam quod interea temporis fructu omni ac voluptate tecum per litteras colloquendi sim fraudatus. Ceterum cum lucemjam aspiciat Vellejus Paterculus animadversionibus meis hîc illic illustratus, auctor typographo fui, ut libelli ejus exemplaria ad te Daumiumque simul nostrum perferenda curaret, additis fasciculo septem Illustrium virorum Poematis, quae tibi ac amico nostro pridem sum pollicitus, tum et Rutgersiana imagine, cujus copiam facas, rogo, eidem Daumio. Vix tanti, fateor, erat Vellejus, qui ad te mitteretur, cum opus in ipsa valetudine festinatum plus satis majorem limam requirat, et animum defaecatiorem. Coepi tamen jam caedere vineta mea, tertia sui parte adauctis meis annotatiunculis, compluribusque erasis ac mutatis, in quibus videbar mihi scopum non satis consecutus. Munificentiae tuae longe praestantiora, fateor, opponi oportuit, sed in hac egestate quid possim praestare praeter nudam te demerendi voluntatem? Imagines virorum illustrium non paucas possidebat pater meus, quas inter Scaligeri utriusque, Casauboni, Lipsii, Petri Victorii, Joachimi Camerarii, Laurentii Medicis, Andreae Alciati, Laevini Torrentii, Dominici Baudii, Johannis Secundi, aliorumque, quorum pleraeque penes me asservantur etiamnum. Anna Fabra, Tanaquilis filia, possidet quidem epistolas parentis sui multo auctiores, quam publice circum feruntur, sed nescio auas ob causas gravatur eas communicare nobis aut publico. Menagianas juris amaenitaes altera parte auctiores diu est, quod accepimus ab auctore. Pierii Hieroglyphica qui apud vos excudunt reliqua ejusdem opuscula, quae rara inventu sunt, huic operi deberent attexere. Difficilis praesertim ejus est libellus de fulguribus. Puffendorfianum librum, eique additos complures alios recte accepi pridem, gratiasque pro iis actas ame aliquanto maturius oportuit, si fuissem meus. Verbosius tecum agam, ubi vires adhuc jacentes nonnihil erexero ac confirmavero. Vale, Vianae ad Leccam XXIII. Jup. Gregor. CICICCLXXVIII.


page 309, image: s309

EPISTOLA CCLXIII. FR. BEN. CARPZOVIUS Nic. Heinsio. Vianam.

MEmoriam Amplissimi tui nominis sub discessum Excellentissimi Graevii, epistolari officio colendam duxi: quod epistolam, quae de affectu et observantia nostra indicis munere fungi debet, a nemine rectius, quam cultus socio afferri posse crederem; qui pluribus etiam coram obsequium erga vos nostrum, cujus unius gloria mihi relicta est, exponet. Utinam vero, quam exhibere par erat officiorum promtitudinem, ita explicare licuisset, quamdiu apud nos fuit vir excellentissimus, ut et ejus desiderio et nostro officio factum fuisset satis, nec is de neglecto hoc queri apud te posset, et deterrere, ne idem experiaris aliquando et ipse: verum tum absentia mea, in quam adventus exoptatissimus inciderat, tum valetudo ipsius, qua sub discessum affligebatur, multam occasionem nobis surripuit meritissimo viro inserviendi, a cujus benevolentia veniam expectamus studiorum qualiumcunque: pro quibus ut et tu, qui multum apud ipsum vales, intercedas, rogo. Tibi vero quas gratias pro transmisso cultissimo Vellejo et septem illustrium Poetarum farragine agam? quasve laudes ob illum dicam? Ergo ne sola Poctarum cohors tibi debeat, quorum praestantissimos, ut cultiores legerentur expolivisti; Historicos pari felicitate nunc aggrederis, labore quam utili nobis, tam glorioso tibi. Macte hoc secessu tuo amoeno, in quo tot praeclara ingenii felicissimi monumenta paras, vir celeberrime, et otium tuum, quod velut alter Cato gravissimis occupationibus diluis, eique operam reddis, vegeta semperque viridi senecta ex voto transige: nos admiratores tantarum virtutum, quas agnoscere satis non possumus, praedicare nunquam desinemus: Ad Daumium hac ipsa die, qua commodum fasciculus advenerat, qua etiam epistolam, quam Cl. Graevius afferet, acceperam, utriusque libri exemplar misi, pro quo beneficio tibi proximis literis gratias aget: pari inopia, de qua ego queror, reddendi officii laboraturus, sed qui tamen ab ingenio suo aliquid quod reddat, in diem promittere possit. Quo cum ego prorsus destituar, nec aut mihi ipse, aut aliis quicquam promittere possim solidi, quod eruditorum censuram sustincat, nuda et simplici imbecillitatis confessione defungar, a gratia tua ejus veniam expectans. Apud nos Lipsiae quid in literarum bonarum studiis agatur, ferme pudet scribere, et narrabit coram Graevius, non absque Academiae nostrae dedecore. Professorum Philosophorum modernas operas recitat programma, quod excellenti viro ad te perferendum tradidi, cujus auctor Thomasius est, ejus ordinis Decanus. Ab Obrechto, doctissimo viro, Brunsvicensis ducis ad Philippoburgum caesi laudationem funebrem mitto, quod ingenium ejus et eloquentiam vobis non improbari confiderem, cujus ad Historiae Augustae scriptores annotatiunculas, vestrum tulisse calculum ex Cl. Graevio intellexi. Sturmii Clarissimi apud


page 310, image: s310

Noricos Mathematici non inerudita de Cartesianis disputatio tuis eruditis oculis non indigna videbatur, sicut nec Schurtzfleischii Historia Badensis: nam in hoc studiorum genere, et Genealogiarum cultu palmam apud nos fert hic scriptor, quam convitia in eruditos Germaniae viros, quae [Note: ediderat enim Conradus Samuel Schurtzfleischius, sub ficto Enbuli Theosdati Sarckmasii nomie. Judicia de novissimis Prudential civilis scriptoribus Anno 1669. qui liber plurimos concitatavit, qui in eum insurgerent. Vide Placcii Theat. Pseudonym. n. 2427. pag. 557. ipsa vero. Sarckmasii judicia cum pluribus contra cum libdlis iu unum conjecta edidit Theodorus Crusius Anno 1711. hoc titulo, Atta Sarckmasiana ad usum reipublicae Litterariae in unum corpus collesta. adjectis simul notis, quae obscuriora illustrare possint: si quid vero juvenilis aetatis fervore in illis peccaverit, id ingentibus in rempb. litterariam meritis abunde postea pensavit vir eruditissimus, qui meliorem post fata praeconem meritus erat, personato illo et inerudito Adolso Claramundo, qui ejus vitam lingua Germanica edidit Anno 1710.] Satyrico libello superioribus annis sparserat, ambiguam ipsi fecere. Ziegleri iconem, nec cultu nec epigrammatis vigore Rutgersiano parem, in hujus tamen vicem mitto, Diomedea officiorum permutatione. Elzevirius iconis istius exemplaria Vellejo adjicere sine dubio neglexit: descripsi ergo ex meo pridem misso exemplo cultissimum epigramma, et Daumio pridie transmisi: ut si minus oculi, ingenium ejus tamen in participationem hujus oblectationis venirent. De statu rerum nostrarum Cl. Graevius narrabit, cujus itineri has literas signans maximoque cum desiderio ex oculis eum dimittens, quem nunquam animo, prospera quaeque, cumprimis bonam valetudinem, quam tibi quoque perpetuam esse velit Divinum numen, apprecor. Dabam Halis Saxonum in comitatu Clariss. viri, cujus quo saepius nomen occurrit, tanto desidebabilior existet memoria, d. XXVII. Aug. Gregor. Anno CICICCLXXVIII.

EPISTOLA CCLXIV. FR. BEN. CARPZOVIUS Nic. Heinsio. Vianam.

Anegotiis nundinalibus vix tantum mihi est otii, comites ut Daumianis literis et Victori Mario ablegem: neque tamen committere potui, ut sine alloquio, exiguo licet et prolixitati affectus ac cultus nullatenus respondcnte, uicquam ad te hine diScedat: ignoSces igitur, si tumultuaria scriptione officium isthoc meum, quasi sacrum propter viam, faciam. Rerum nostrarum itatum, tum et quid in literis nostri agant homines, ex Cl. Graevio tuo te intellexisse existimo: inane ergo foret meum studium, ea si repetere vellem: et siquidem parum ex dignitate literarum et muneris, quod gerunt, isti studia colunt, literariumque ocium alienis magis negotiis, quam severioribus studiis impendunt, ingrata mihi est apud eruditos, quorum tu Princeps es, eorum memoria. Cellarius in vicina Citicensi schola, et Schurzfleischius ex Wittebergensi Academia praeclaram de se nobis spem faciunt, nostrisque Professoribus, si non cruditionis, certe quidem industriae atque diligentiae laudem ambiguam


page 311, image: s311

reddunt: quasdam istorum schedas, ne nihil mitterem, in vicem elegantissimi tui, nuper quem accepimus, Velleji, adjeci, non ignorans, me plus quam Diomedea permutatione officium, quod debebam, hac ratione colere. Buchneri epistolas, quas Dresdae procerum quorundam instinctu bibliopola excudit, ad Cl. Graevium misi, cujus non magis, quam tuum judicium super istis exquiro. Utinam vero incomparabilis Parentis tui simili forma liceret conspicere literarii cum doctissimis sui seculi viris commercii monumenta: ut quemadmodum cum Baudio, Grotio et Barlaeo Poematum uno Volumine junctorum editionem habet communem (quam postremam nitidiorem et copiosiorem reliquis tibi debemus,) Epistolarum etiam, si non omnium, quod fieri vix posset, plurimarum tamen, quas in scriniis et pluteis paternis delitescere quis non credat? post fata gloriae ipse particeps, nec nos tanti benesicii expertes essemus. Qua de re inter alia ardua studia et negotia cogitationem suscipere tuarum plane partium esse existimo, ad quem quia nominis paterni gloria pervenit, quam illustribus ex proprio ingenio ornamentis quotidie auges, hac quoqe accessione eam extendere pertinet. Episcopi Monasteriensis nunciata nuper mors maximo nos gaudio affecit, non magis ob turbulentum atque inquietum reique publicae Germaniae superioris inferiorisque exitiosum ingenium hominis, qui non alia nisi mortis legibus coerceri poterat; quam tranquillum animum optimi et vere incomparabilis successoris, qui pacis studio nihil habiturus est antiquius, quippe qua praeclaras artes et literarum studia, quorum is jure optimo principatum hodie tenet, ali ac foveri intelligit. Et jam animo percipio, quem ingenio assequi non possum, tuum illum divinum spiritum, qui secum rapiet omnem Poetarum turbam, cujus tu veluti caput es, in laudes et gratulationes Summi Herois Musarumque statoris se effundentem, et quod antea saepius a te factum est, hoc potissimum temporum officiosam tanti Principis honori et laudibus venam exerentem. Cujus ardui pulcherrimique laboris cognitione ut careamus, qui hujusmodi foetum praestantissimorum ingeniorum, religiose colimus, quaeso, ne permittas: sed data occasione, quae deesse non poterit Elzevirio nostro, quicquid honori excelsissimi Principis consecratur scribiturve nobis pro benevolentia tua imperti. Audacem et ferme impudentem in solicitando me facit amor, quo divina tua Carmina prosequor, et cultus, quo sanctissimum Praesulem veneror: quem si maxime his oculis nunquam vidi, tot tamen praestantissimorum virorum elogiis et illustrissimis Poematum, Paderbornensiumque et simul Germaniae antiquitatum monumentis (quae tuo munere possideo) ac tua in Prudentium, Cl. Graevii in Suetonium praefationibus, adeo in stuporem principalis hujus eruditionis ac doctrinae datus sum, ut antea neminem sive in sacra, sive seculari dignitate, constitutum extitisse, nec hodie aliquem extare Ferdinando tuo comparandum, omnino mihi persuaserim. Servet Deus hoc tam sacrum terris depositum, et sero inferat coelo cognatam mentem: sed te quoque, vir ampl. cum excell. Graevio diu sospites florentesque rei literariae cum bono servet Vale. Dabam Lipsiae ruentibus autumnalibus nundinis d. XX. Octobr. CICICCLXXVIII.


page 312, image: s312

EPISTOLA CCLXV. NIC. HEINSIUS Fr. Ben. Carpzovio. Lipsiam.

REverso jam pridem a vobis ad nos Graevio nostro, homine elegantissimo, et qui frequenter ad hanc solitudinem solet visere, in tanta vicinia, vix enim miliari Germanico remoti alter ab altero, multus inter nos jam non semel de te sermo fuit, quem et valere, et mei meminisse equidem libens, si quid unquam, intellexi. Libellos vero, quos mittebam proxime, recte ad te perlatos esse, illud quoque voluptatem mihi tulit. Nam de Rutgersiana effigie, quam libellis additam oportuit, satis mirari Elzevirii nostri, cetera non indiligentis, supinitatem non possum: praesertim cum plura hujus imaginis exemplaria sub unum idemque tempus illi miserim, in Gallias, Sueciam ac Germaniam ad alios omnes destinata, eaque probe curavit, hîc operam ejus culpare cogar. Pertendit tamen ille, ad te quoque pari fide ac cura esse missa, sed inserta libris sibi festinanti aut alibi occupato non apparuisse. Quicquid sit, vile damnum est, et quod minimo negotio, cum fasciculi nonnihil ad te daturus sum denuo, reparari queat. Sunt enim in promtu mihi complura exemplaria. Pro libellis ad me missis gratias ingentes, et quantas referre non possum, ago. Cl. praesertim Obrechti orationem funebrem Brunsvicensi Principi dictam, facundam plane, et ceteris illius viri scriptis, quotquot hactenus in manus meas venere, respondentem legi multa cum voluptate. Apud nos litteratura humanior nunc friget, sed pax nuper instaurata eriget fortassis, ac dignitatis pristinae reponet. Habes hîc responsi nonnihil ad viros duos praestantissimos. Si ad Arnoldum scribendum nil habes, litterae curabuntur per Daumium, aquo Arnoldianas accepi. Tu, quaeso, molestiis toties a me exhibitis, toties ribi devorandis, clementer ignoscas. Cum nuntiandum nihil haberem, placuit versus nonnullos addere, quos exsultabundus ad primum pacis nuntium effundebam non ita nuper. Vale, Carpzovi Politissime, et me, quod facis, ama. Vianae ad Leccam Eidibus Novembrib. Gregor. CICICCLXXVIII.

EPISTOLA CCLXVI. FR. BEN. CARPZOVIUS Nic. Heinsio. Vianam.

CUM sub finem autumni literae tuae superiori anno duae afferrentur, Dresdae eram, ad nuptias, quas sororis meae supremo aulae Concionatori et Serenissimi Electoris Confessionario ac Consiliario Ecclesiastico. Martino Gejero matrimonio junctae filia celebrabat, profectus, sub exitum anni demum


page 313, image: s313

Lipsiam rediens: ubi cum aliis pluribus epistolis tuae mihi redditae sunt longe gratissimae literae: ad quas quod adulta hieme demum respondeam, ob hanc ipsam, quam dixi, causam, veniam tanto faciliorem mihi promitto, quanto magis literarum hanc tarditatem fasciculi, qui interea succrevit, magnitudine expiare studebam. In quo si maxime non reperies, quac singula ad gustum tuum sint eruditum, Buchneri tamen epistolas ob earum autoris gravitatem et dictionis elegantiam ac puritatem; Reinesii vero commentariolum ob eruditionis variae praestantiam, non ingrata tibi futura confido. Spero etiam cultum et pietatem meam, qua divina ingenii tui monumenta prosequor, non improbatum iri, a qua profectum est, ut elegantissimum epigramma, quod ad primum pacis vestrae nuncium te effudisse scribebas, et commune mecum fieri voluisti, typis nostris exsculpi curaverim: nam cum pluribus amicis et fautoribus, cum primis iis, quos Dresdae reliqueram, id communicandum esset, et vererer ne inter amanuensium manus venustissimo operi maculae aspergerentur, aut structura ejus depravaretur; satius existimavi, typographo id committere, cujus beneficio in plures istud emendatius dispergi posset, quam permittere, ut a calamorum lapsu sordes contraheret. Mirifice istud placuit nostris in aula Heroibus, maximasque autori gratias et laudes dixerunt, Deum precati, ut idem argumentum nobis etiam suppeteret aliquando, et funestissimum bellum solida ac sincera pace componeretur. Schubartus, elegantis ingenii Juvenis, Dissertationem suam de Comitibus Palatinis, Reinesianae de Palatio Lateranensi attextam, Excell. Graevio nostro dedicavit, ejusque amplissimo nomini geminas has exercitationes inscripsit. Accepi a typographo exemplar, antequam liber esset absolutus, et ad ipsum Celeberrimum virum, cujus gloriae dicatus est, mitti posset, accessuram enim audio Praefationem et indicem: sed imperfectum istum ad te mittere volui, ut jocandi gloriandique apud ipsum argumentum suppeteret, honorem te prius attingere, qui ad ipsum pertinebat. Cum ex eodem Cl. viro forte intellexerim, cum praeterita aestate hîc esset, Merilli in Historiam Passionis Dominicae observationes tibi nondum esse visas, et in manus hae meas nuper incidissent, mittere eas volui. Patrui autem a me nuper curatam iconem eum in finem adjeci, ut avunculum tuum nitidius longe exsculptum, ab Elzevirio hactenus negligenter habitum, evocaret, et ejus ad nos iter promoveret. Ad Daumium et Arnoldum literas nuper recte curavi tuas: ab hoc etiam sub nundinas, quae modo abierunt, nostras responsum, quod hîc habes, tuli: et quia is itavoluit, Fureriana Monumenta abs se et Wagenselio erecta, pridem licet transmissa, sed ob religionem, qua amicitias colo et voluntati mihi bene cupientium obsequi studeo, iterum mittenda. Nec alterum solicitare, ut officium simile faciat, cessabo. Arnoldus ut apud te Welserianarum ad Scaligerum epistolarum copiam sibi impetrare studerem, maximis me precibus rogavit; iis enim operum Welserianorum editionem promotum iri: non dubito idem a te in adjectis literis optimum virum contendisse, nec parario me ulterius indigere. Argentorato nuper literas ab Obrechto, cujus eruditionem et eloquentiam magni facis, accepi, quibus spem fecit, proximis Francofurtensibus


page 314, image: s314

nundinis Aeneam Sylvium derebus Friderici Imp. (quem librum edere B. Socer ipsius Boeclerus exorsus fuerat, quam vero curam superveniens mors abrupit) praemissis rerum Germanicarum scriptoribus, quos Freherus, Reuberus, Pistorius, Urstisius aliive omiserant, sua opera editum iri: Ejusdem etiam studio Dictyn Cretensem ad MStum Argentinensis Bibliothecac et Mercerianam, antiquissimasque duas, Venetam et Mediolanensem Editiones exactum, novam conspecturum esse lucem. Quorum doctissimorum operum desiderio interea tenebimur: primum tamen, quod ad me perlatum fuerit, eorum exemplar ocyus ut ad te perveniat, studebo. Vale, vir Amplissime, et Cl. Graevio, ad quem proximis diebus literas et fasciculum adornabo, multam meo nomine salutem impertire. Lipsiae d. XVI. Januar, CICICCLXXIX.

P. S. Epistolam fasciculo comitem futuram jam signaveram, cum recordor jam olim mentionem a te factam fuisse Schefferiani de Militia navali operis, cui ut bibliopolam conciliarem, qui sumtus editioni impenderet, mihi injungebas. Quod quidem eo mihi tempore praestare non licebat; sed interea nactus sum optimum virum Henricum Ellingerum, cui persuasi, ut relictis aliis inutilibus has doctissimas et suos emtores reperturas commentationes excuderet, hactenus a Jansonio, quod doctissimus auctor passim in notis ad Phaedrum queritur, neglectas. Huic igitur si Clarissimus Schefferus ligneas istas cupreasve formas a Jansonio obtinere; exemplar sicut imprimi debet, mittere, nec argentum pro labore honorarii loco postulare, sed impressis exemplaribus contentus esse velit, editorem doctissimo libro repertum esse Excell. auctori nunciabis. Vale. Addebam [Gap desc: Greek words] d. XVI. Januar. CICICCLXXIX.

EPISTOLA CCLXVIL. NIC. HEINSIUS Fr. Ben. Carpzovio. Lipsiam.

NOvembri Mense, quantum datur recordari, litteras ad te dabam, quibus inter alia de amici communis J. G. Graevii ad nos reditu, post iter Germanicum feliciter peractum, agere memini. Nec multo post supervenerunt tuae, quae omni elegantiarum nectare affatim delibutae, quasi in semet ipsis non satis praesidii haberent, insigni comitatu scriptorum recens apud vos in lucem editorum adfuerunt. In his praeter munificentiam tuam ingenia auctorum concinna ac polita sum exosculatus: recte enim judicas de duobus illis, qui Wittebergensi Academiae et Scholae Cizensi operam suam addixerunt, nam et ego plurimum de his ipsis mihi promitto. Apud nos nihil jampridem, quo te remunerer, in lucem profertur, adeo post libellum nuperum remisit impetus ac frigus ingeniorum. Cl. Spanhemius, inter Theologos Leidenses vir eruditione conspectus, dissertationes Ecclesiasticas ad Historiam Ecclesiasticam spectantes, sed quae nondum ad nos sunt perlatae, in publicum dedisse dicitur, quas aliae argumenti non dissimilis subsecuturae sunt.


page 315, image: s315

Anno praeterito quatuor aut quinque Professores, artium bonarum huic Academiae subducti sunt immatura morte, quorum in locum ut alii substituantur agitur a Curatoribus Lycei. hos inter ad Professionem eloquentiae Graecarumque litterarum evocatus est nuper Daventria Jacobui Gronovius, qui Livium paternum suis adauctum notationibus propediem emittet. Cl. Buchneri epistolas apud Graevium nostrum vidi, sed tantum: nam ut excurrit frequenter vir optimus Vianam e vicinia, ita raro apud me pernoctat, nisi hoc ut fiat feriae permittunt Academicae. De paternis litteris luci dandis cogitavi saepenumero jam olim, jamque satis multas hinc inde collegeram, quae schedae postea, me foris degente, sunt dispersae. Nec video, unde damnum reparari possit, quod earum exemplaria senex noster raro suos in usus asservabat. Episcopi Monasteriensis mortem publicum apud nos gaudium excepit; nemo certe praetenus est inventus, qui beneficia ab illo in quemquam merentem collata praedicet. Milites inconsolabiliter defunctum plorant tanquam publicum castrorum parentem. In aula Romana per occultos cuniculos hoc agitabac acriter jam pridem, ut Principem Paderbornensem jure successionis, in quam eum adsciverat, deturbaret. Sed alterum et mores sui et gratia, qua pollet plurimum in urbe; adversus hunc dolum tuebantur non minus, quam olim, cum Elector Agrippinatium eum administratione Episcopatus dejectum cupiebat. Modo vita et pacatum regimen meritis tanti Principis respondeant, non dubia spes est, fore, ut digniras litterarum adversus seculi contemptum egregie ab illo asseratur. Nam ut miti ac comi est ingenio, non minore studio litteratos omnes, quam ipsas litteras complectitur, in quibus quantum possit non uon jam argumento palam fecit. Nisi morbus ab instituto me revocasset, hyemem totam anni proxime decursi, aut certe majorem ejus partem illi dedissem: ita enim inter nos convenerat. Nunc minirae committam, ut aestas mihi transigatur, illo non saluato, ducturus comitem Graevium ostrum, aliosque eruditionis laude praecipuos e popularibus meis viros, quos Musagetes ille patrocinio suo complectitur. Versus novo ejus honori datos a nostratibus vidi nullos, praeter oden brevem Hadriam Wallii quam aliquando mittam. Minatur et nescio quid Petrus Francius, sed cujus nondum mihi facta sit copia. Pontificios, quorum praecipue hoc regnum est, in oblata hac palaeltra graviter desudasse non est quod dubitemus. Vale, Vianae ad Leccam 9. Februarib. CICICCLXXIX.

EPISTOLA CCLXVIII. NIC. HEINSIUS Fr. Ben. Carpzovio. Lipsiam.

VIX meas diebus proximis ad te dederam, cum ab Elzevirio ad me mittitur non fasciculus, sed fascis libris compluribus notae praestantioris refertus, quem una cum suavissimis litteris ad me jusseras perferri. De libris quid


page 316, image: s316

dicam? nisi hac tua tam profusa munificentia pudorem meum gravissime oneratum, aut potius oppressum esse, quem si fur aliqua ex parte levatum cupis, enixum te in modum obsecro quaesoque, ut indicem ad me mittas eorum codicum, quos praecipue in tua bibliotheca desiderari, quosque usui fore prae ceteris arbitraris. Possideo enim in pluteis armarii mei complurium librorum duplicia exemplaria, quos in officinis librariorum nequicquam quaeras. Quid? quod frequentes admodum hîc sunt auctiones insignium bibliothecarum, quas viris litterarum studiosis, vitae subductis, haeredes distrahunt. Hoc igitur si egeris quamprimum, incredibile dictu est, quanto opere me tibi habiturus sis adstrictum. Accessit enim et alterum beneficium litteris tuis, quod quando invirum mihi amicissimum a te collatum, non possum non mihi praestitum interpretari, atque ea prae ceteris causa me compulit ad responsionem festinandam, cum nunties inventum a te typographum, qui Schefferianos de militia veterum navali commentarios typis suis descriptos velit. Dedi hodie litteras ad virum eruditissimum, quae rei totius eum certiorem facerent. Nec dubito conditionem oblatam ab eo amplectendam fore. Ceterum figuras sive tubulas, qua aeneas, qua ligneas ad opus id spectantes, cum Daniel Elzevirius ab heredibus Joannis Janssonii redemerit, rogavi illum ut significaret tibi, quo eas pretio typographo sit traditurus, mihi quidem jam olim data fide, nihil inde lucri ad se redundaturum esse, sed laminas istas tabulasque eodem, quo sibi constitissent, pretio velle translatas in illum, qui operi huic edendo sese foret accincturus. Quorum a me est admonitus. Porra salivam haud leviter movisti nobis spe facta, fore, ut Dictyn Cretensem, scriptorem sane non inelegantem, Cl. Obrechtus e membranis Argentinis castigatum proferat in lucem. Qua de re si tempestiviores nuntii ad me venissent, communicassem codicem meum, non quidem vetustum, quippe descriptum in charta, praestantis tamen notae e codice perantiquo descriptum, cujus opera locos centum et plures Josiae Mercero intactos, hoc in scriptore diu est quod castigavi. Minabatur ante hoc quadriennium ejusdem editionem post Florum et Callimachum Anna Fabra Tanaquilis filia, usumque codicis mei petebat; sed an liber in lucem sit prolatus haud dixerim. Non vidit Mercerus inscripsisse L. Septimium hoc opus Q. Aradio Rufino. Rufinus enim vocatur sub finem epistolae, et Aradii non Arcadii nomen disertim praefert codex meus. Ut jam sciri possit, qua aetate Dictys Latio sit donatus. Vixit enim Q. Aradius Rufinus aetate Crispi et Constantii Caesarum, ut patet ex inscriptionibus Gruteri non unis, quae meminerunt ejus perhonorifice. Laudatur et a Symmacho versibus, quas imagini virorum quorumdam illustrium subscripsit. Sed de his alias. Epigramma paci instauratae a me datum, tanti sane non erat, quod typis describendum curares. Nunc aliud ecce monumento sepulchrali, quod publico nomine hîc excitatur Duci fortissimo Michaeli Rutero, inscribendum. Accedet brevis narratio vitam ejus et res gestas complexa. Sed jam nimius sum. Vale, vir eximie. Vianae ad Leccam 12. Februar. CICICCLXXIX.


page 317, image: s317

EPISTOLA CCLXIX. FR. BEN. CARPZOVIUS Nic. Heinsio. Vianam.

TEneo institutum meum, et ab aliquo iterum intervallo appello te literis, vir celeberrime, observantiae meae et cultui testando: quod ingratum tibi non esse puto, qui mihi, si omittam, ingratus adversum tua merita videar futurus. Nunc quidem tanto minus silere debui, quo magis tibi geminare officium placuit, et binas ad me literas, quas eodem tempore accepi, dare: e quibus amorem erga me tuum abunde cognoscere licuit, maximamque oblectationem cum e reliquis earum partibus, tum ea inprimis, quae de Monasteriense Episcopo, ultra Maecenatis sortem et merita erecto Principe, narrabat, capere. Nec minores delicias cultissimum epigramma et fortissimo Heroe Rutero dignum monumentum, stilo tuo quod dignatus es, praebuit: ad quarum participationem quod nos invitare voluisti, gratias verbis modicas, affectu tamen ingentes, et rei ipsi prorsus pares ago, studeboque omni officii ac cultus genere hanc benevolentiam demereri. De Schefferi opere, quo antiquitates et Historiam veteris navalis militiae illustriores et priori editione auctiores elaboravit, ubi certiora ab ipso clarissimo autore resciveris, nobis indicabis. Quandoquidem is, quem ad sumtus editioni novae huic impendendos pellexeram, proposita lucri inde redundaturi spe, et aliis idoneis argumentis, nunc graviter decumbit, et vita ejus a maligna febre, quae ipsum superioribus diebus incessit, extremo periculo exposita est, veremur, ut cum vita spes novi hujus apud nos prodituri eruditissimi libri extinguatur; qua ratione Salmasianorum etiam operum expectatione, ob mortem Someri, que intervenisse nunciata est, nos excidisse animadvertimus. Multum sane valuit oratio apud istum hominem; nec alium fortasse persuadere possim, ut sumtus praebeat ad promovendum hunc librum necessarios, nec exiguos: quippe quos intendunt formae, sive eae ab Elzevirio redimantur, sive conficiantur novae: quod genus librorum plerique hîc recusant, cui vident non magnum conciliari apud nos posse pretium, et impensas abhorrent, quibus dubitant an lucrum sit certo responsurum. Praererea eo bibliopolae sunt ingenio, ut, cum animadvertunt primam alicujus, optimi licet, libri editionem cito distractam non esse, alteram suscipere in se formident, nec temere aggrediantur: ac tanto magis hîc trepidant, quod soli Elzevirio ex Janssoniana venditione octuaginta exemplaria superesse intellexere, passim etiam adhuc in tabernis alia prostent. Postquam ex Suecia certiora cognoverimus, an nullo oblato pretio Cl. Auctor editionem permittere velit? (de quo tamen dubito,) rectius cum bibliopola, modo is convalescat, transigere licebit. De Musicis rebus ex his oris nihil ad te referre jam novi licet. Boxhornii epistolas et Gruteri discursus ad Tacicum denuo recudunt nostrates typographi, nulla tamen accessione locupletiores, proinde


page 318, image: s318

nec gratum fuerit de his cognoscere. Nec Juridicos aut Theologorum labores, quos hîc moliuntur, referre attinet. Lutetiae Parisiorum superiori aestate repertum atque in lucem editum esse opusculum quoddam Lactantii [Gap desc: Greek words] , rumoribus nescio utrum certis an incertis acceperim: de quo siquidem certiora vobis constare existimo, nemo quam tu melius docere me poterit. Ab Arnoldo en literas ex Norico allatas, ad quas si quando respondere voles, mea opera uteris. Vale. Dabani Lipsiae Idibus Februar. CICICCLXXIX.

EPISTOLA CCLXX. FR. BEN. CARPZOVIUS Nic. Heinsio. Vianam.

CRebrae hactenus fuere cogitationes de gratiis reddendis pro gratissimo Virgilii et vere augusto munere, sive auctorem, sive editorem et ejus in concinnando textu curam, sive maximum Regem, cui istud consecratum est, sive denique chartam, cui impressum, spectem Quae dum singula frequenter animo expendi, ancipiti cura istum distrahi sensi, quodnam dignum reperirem [Gap desc: Greek words]. Accedebant et reliqua, quae ad me venere, benevolentiae tuae signa, Rutgersiana icon, Francii Bucolica, Ode item nescio a quo scripta in novos Principis Paderbornensis honores, quae omnia identidem aures et animum mihi de gratiis exsolvendis vellicarunt. Neque tamen rationem hactenus invenire licuit, summo licet quaesitam studio, qua nomen hoc expungerem. Ergo mala mihi imitanda nomina censui, quae in diem promittunt, ubi solvere nequeunt, et spe, qui fidem ipsorum sequuntur, alunt, exquisitissimis verbis orantes, accipiat interim creditor et consulat bene, quod est in manu, cum totum ac solidum numerare praesentis copiae haud sit. quo in censu pauca hae adjectae schedae haberi debent. Daumio alterum Virgilianum (tertium Arnoldo) exemplar et Marium Victorem cum Rutgersiana icone misi: quae antequam ad ipsum pervenirent, literas huc miserat, ut ad te curarem. Hoc dum epistolare officium differo, sperans e nundinis sive Francofurtensibus sive nostris suppetias interea venturas debito nostro exsolvendo, in museo in hunc usque diem delituerunt, quarum ut tarditati ignoscas, aeque ac nostrae in literis dandis morae, etiam atque etiam rogo. Lactantii de Persecutione libellus, modo genuinus sit, de quo dictio haud dubiam faciet fidem, avide a nobis expectatur: ac devinciet sibi ejus editione doctissimus Baluzius quosvis, qui has eruditae elegantis et sacrae antiquitatis reliquias, ceu [Gap desc: Greek words] , aestimare sciunt. Forte et reliqua Lactantii opera denuo edet, ut integrum hunc castigatissimae dictionis Patrem, quo nemo disertius contra paganos et Tullianam ubertatem propius scripsit, ei imputemus, cui jam ob Salvianum, et Vinc. Lirinensem et Reginonem Abbatem Prumiensem nitidiori forma editos debemus. Utinam et pari felicitate alia sancti Patris hactenus deperdita, quae habita sunt opera, Symposium, Hodoepericum, Grammaticum,


page 319, image: s319

libros epistolarum et alios, quorum notitia ex Hieronymo ad nos pervenit, reperire daretur; ut integro hoc sacrae eloquentiae flumine gauderemus. Berkelii cum Lusitano pugnas haud inviti spectabimus, licet, ut verum fatear, magis amemus tranquillum ac sedatum quam litigiosum istud scribendi genus, muliercularum quod potius ora, quam doctorum calamos decet. In vicinia acerrimae inter Wittebergenses et Jenenses Theologos exercentur rixae, de quibus etiam editi extant grandiores libri: Sed compescuerunt eas Serenissimi nostri Electoris et reliquorum Saxoniae Ducum mandata, quanto cum scandalo de sacris negotiis et fidei mysteriis inter ejusdem religionis Doctores certamina et contentiones exerceantur, advertentium. De Boxhornianis ad Parentem tuum [Gap desc: Greek words] exaratarum in scriniis tuis delitescentium epistolarum mentio a te facta desiderium iterum excitavit nobis, apparatus istius publici juris facti aliquando videndi: precesque extorquet, ne omittere velis curam egregiis his et doctis schedis si non ipse impendere, alteri tamen demandare, ut uno volumine elegantes hae Magni Parentis ad aevi sui Doctos, et horum ad ipsum epistolae collectae prodeant. Extant hunc in modum vulgatae plerorumque Doctrina clarorum literae, quas tamen nitore sermonis et varietate doctrinae, vestrae longe superabunt, et paterni nominis gloriae, editis tot praeclaris ingenii et eloquentiae monumentis illustris, haud contemnendum cumulum adjicient. Quod si ergo Ciceroni, prudentissimo viro, non minor epistolarum suarum, quam divinarum Orationum cura fuit, ac aeque insignis, si non praestantior ex istis, quam ex his utilitas ad posteros dimanavit, tibi etiam, cui tersissimam Paternarum Orationum et Poematum collectionem debemus, incumbit par studium Epistolis adhibere, eodemque beneficio et de beatis defunctorum manibus, et superstitum studiis praeclare mereri. Bibliopola, cui Schefferi de Militia navali librum obtrusi, et ut recuderet persuasi, dudum convaluit: sed fidem meam apud Elzevirium pro obtinendis aeneis ligneisve formis et residuis exemplaribus nolim interponere. nam quandoquidem hoc hominum apud nos genus in argento exsolvendo et liberanda fide aequo tardius est, et ingratas creditoribus moras nectit, ego, ne Elzevirius de me querendi causam habeat, intercedere ambigo: sed ut ipse bibliopola super eo negotio cum Elzevirio transigat, monui. ante vero quam cum ist hoc conventum sit, exemplar, si maxime e Suecia advenerit, huc mittendum non erit: ne si postea et noster eodem, quo Jansonius, malo laboret, eadem de ipso et me simul, qui hunc conciliassem, doctissimo viro querendi decur occasio. Vale, vir amplissime, et de studiis elegantioribus bene mereri perge, me quoque, qui ista assidue colo, favore et benevolentia porro complecti ne dedignare. Dabam Lipsiae. Idibus Junii CICICCLXXIX.


page 320, image: s320

EPISTOLA CCLXXI. FR. BEN. CARPZOVIUS Nic. Heinsio. Vianam.

TArdiorem me esse officii, quod gratissimis tuis Quintili mense ad me datis literas debeo, cultorem haud diffiteor, nec parum in ruborem datus sum, postquam geminare tibi epistolas placuit, iterataque humanitate me mei officii admonere, atque e veterno quasi excitare. Sed nulla mea ignaviae aut negligentiae culpa accidisse credas, quod integrum et amplius mensem abire passus fuerim, antequam ad respondendum me componerem, verum longiusculi itineris per. Noricum et Bojemiam moras, quas superiori demum septimana reditus noster in patriam abrupit, fecisse, ut lentum fortasse tibi nomen videar. quod si maxirae lentum, minime tamen malum experiaris, spero me tua benignitate ab omni crimine absolvi posse. Complura autem e doctissimis juxta et humanissimis literis tuis didici, eaque in aliorum communium amicorum illico notitiam perferre studui Daumii et Arnoldi; nostrorum etiam hujus Academiae Professorum, qui omnes litterarum tuarum elegantia admodum capiuntur, nec praestantius istis tibi quicquam offerri posse fatentur: cumprimis nos exhilaravit spes Flori et Catulli Graeviani, quos e tuis litteris mox prodituros intelleximus. Vossii item de Sibyllis et earum vaticiniis Commentarius avidos nos istius conspiciendi reddidit. A Cl. Graevio Amaenitates Menagii nuper accepi, et cum bibliopola, ut typos elegantes et nitidam chartam illis impenderet, jam egi; ac promisit is, nihil operae, studii aut impensarum se subterfugere velle, quae ad libelli eultum facere possint. Nam cum domi nobis non nascantur hujusmodi foetus eruditi et elegantes, foris omnino quaerendi sunt, et inventi lautius delicatiusque habendi, ne autores poeniteat, amaenos suos libellos in loca inculta incidisse. Baluzii Miscellanea c Galliis arcessivi, literisque indidem allatis certior jam sum, in via ad nos ea haerere: sed doleo primum saltem tomum venire, alterum, cujus in fronte Lactantii de Persecutione libellum [Gap desc: Greek words] comparere indicasti, comitem ei datum non esse: forte quod nondum absolutus esset, cum is urbe excederet. Studebo tamen, ut eadem via ad me alter perveniat, aua priorem me intra paucos dies nacturum spero. Arnoldum de Welserianis ad Scaligerum epistolis, quarum quadraginta in scriniis tuis repertas nunciabas, hac ipsa die datis ad ipsum literis certiorem feci, eique apographum gratissimae tuae epistolae ad me super iis datae misi: nec parum hoc laetissimo nuncio ipsum gavisurum confido, cujus gaudii testes proxime literas ad te dabit, et ut Welserianas istas epistolas huc mittas, unde rectissime et omnium tutissime Noribergam perferri poterunt, rogabit. Igitur in fasciculum collectas colligatasque Elzevirio, vel hujus ministro Jacobo Zettero tradere poteris, si libuerit, is Adriano Hoekio, mercatori et civi apud Amstelodamenses primario, et quem Elzevirius Zetterusque, ipse etiam


page 321, image: s321

Cl. Graevius optime norunt, reddet, a quo nil dubitandum recte ad me omnia curari. Ego vel ipse per amanuensem acceptas describi, vel in Noricum missas, quo singulis hebdomadibus tutissimae se occasiones fasciculos mittendi offerunt, ut Arnoldus describat, et manu Welseri scriptas iterum huc mittat, ut ad te inde redire possint, providebo. Omnibus enim modis cavebimus, ne [Gap desc: Greek words] et benevolentia tua aliquid patiaris detrimenti. Ammianum Marcellinum iterum Parisiis prodire, curis secundis Valesianis auctiorem, summo cum gaudio accepimus, quod si enim ullus alius inter bonos auctores, hic sane eruditum commentarium et luculentum desiderat, obscurus caeteroquin, et tum propria, tum aliena culpa lutulentus. Harpocrationi et Hesychio idem fatum cupimus, ut ille Valesium, hic Heinsium sospitatorem nanciscatur: nam Schrevelio praeter chartae et typi nitorem nihil Hesychius debet. Memini me, nescio tamen quando et ubi locorum, supplementa Harpocrationea vidisse edita, quae nec ipsa tamen omnem lacunam explerent, et damna sarcirent, quae Lexicon hoc expertum est: forte ei felix Valesii sagacitas majorem salutem afferet. Vita doctissimi hujus viri ab Hadriano fratre edita et scripta an ad vos pervenerit, scire velim, ad nos quidem sola mentio, quam Erudici in Diario Gallico fecerunt, et titulus ibi consignatus pervenit, libellum ipsum consequi non potuimus, licet omni studio passim amicos sollicitarim, ut ejus me compotem reddant. Ex Anglia Jamblichum Galei, quem memoras, accepi, praeterea Mythologos veteres, Palaephatum, Heraclitum, Phurnutum, Sallustium, Ocellum Lucanum, Timacum Locrensem et similes ab ipso junctim editos; Historiae item Poeticae scriptores, ut sunt Apollodorus, Antoninus Liberalis, Parthenius, uno volumine ejusdem cura et studio comprehensos. Porro Maximum Tyrium minori forma excusum, Dionysii Alex. [Gap desc: Greek words] cum amplissimo Guil. Hilli Commentario, Theocritum cum graecis Scholiis, Herodianum et Platonis quosdam Dialogos a Joh. North collectos. Sed praeter nitorem chartae et elegantiam typi nihil peculiare quidam ex his libris habent, ut ferme poeniteat quosdam grandi satis, si eorum spectem tenuitatem, pretio ex tam longinquis oris allectos esse. Vossii tamen de Sibyllis et earum vaticiniis Commentarium quovis pretio redimere vellem, si ejus potiundi daretur facultas: nam ob ingenii et doctrinae ubertatem, qua Celeberrimi viri scripta pollent, magna mihi de hac Commentatiuncula, licet mole non grandis sit, promitto. E Suecia superioribus diebus Olai Rudbeki de Succiae origine, Antiquitate, latitudine et ubertate opus vastum, sub nomine Atlanticae (quo Sueoniam veteribus dictam fuisse tradit) editum, beneficio Cl. Pufendorffii accepi, atque argumenti praestantia et tractandi solida atque erudita ratione captus sum, ut ab ejus lectione nondum divelli queam. Mira quidem et paradoxa in eo traduntur, cumprimis Deastros et Heroas veterum omnem litteraturam Europae, ipsaque ejus elementa et plerasque nationes septentrioni suo originem debere; quae omnia tamen tam solide, copiose atque erudite, tum ex autoribus antiquis, tum monumentis Sueciae demonstrat et tractat, ut eruditis etiam hac sua opinione (quam falsam, quicquid conetur ostendere,


page 322, image: s322

existimo) imponere possit. Ipse Pufendorfius Introductionem in Historiam recentem Holmiae emisit in publicum: et nunc totus est in Historia contexenda, cujus decem libros jam absolutos nunciavit, duodecim adhuc restantibus. Boecleri Historiam Belli Danici cum Suecis Anno 43. et 44. gesti ibidem excudi, tribus libris, parum prolixis, nitidissimo tamen stilo scriptis, adjecit; Schefferi [Gap desc: Greek words] de Insignibus Regni Sueciae Commentarium jam prodiisse. Sed huc nondum appulit in nostras oras. Huetii demonstratio Euangelica, grandiusculus liber, quo Delphino Veritatem Religionis Christianae Euclideo modo persuadere et ostendere sategit, e Gallia his modo diebus allatus est, sed quem nondum evolvere et perlustrare licuit: utprimum tamen liberiores ab occupationibus variis spiritus ducere potero, et ad eruditas curas me recipere, a negotiis vel forensibus publicis vel domesticis mercurialibus, primum erit perlegendi libri hujus studium nostrum. Neque enim vulgaria mihi inde polliceor, tum ob autoris celebritatem et famam, tum Delphini augustam dignitatem, cui plebeja a tanto viro munera haud offerri existimo. De Angliae Regis morbo, et suspicione causae istius varia multorum sermonibus hîc circumferuntur; certiora e septentrione de pace inter Potentissimos Reges conciliata nuncii afferunt. Utiuam veri hi sint, neque pax minus vera, sincera ac solida, ut tandem aliquando coaleseant Regum ac Principum animi, nec in orbis perniciem amplius, sed salutem et emolumentum conspirent, Vale, vir amplissime, meque, quem tuotum in numero haberi intelligo, benevolentia et favore porro complectere. Dabam Lipsiae d. x. Septemb. st. Jul. Anno CICICCLXXIX.

EPISTOLA CCLXXII. NIC. HEINSIUS Fr. Ben. Carpzovio. Lipsiam.

ECce tibi, vir excellentissime, Marci Velseri litteras ad magnum Scaligerum exaratas, quotquot in scriniis nostris comparuerunt. Si quid ejusdem auctoris in manus meas postea inciderit, id ad te perventurum in aeque ac illa, quae nunc mittuntur, ne dubitato. Si aliquia hîc locorum in promptu fuisset mihi, cui cura describendarum epistolarum tuto potuisset concredi, te liberassem hoc incommodo, ac simul evitassem omne discrimen, licet perexiguum, quod autographis hisce in itinere erit subeundum. Habui hesterno die ab Emerico Bigotio litteras, quibus narrat Lutetia se Rothomagum cogitare, sed ita ut Parisios post exactum Paschatis proximis festum sit denuo aditurus, interea temporis fore, ut prodeat in lucem vita Chrysostomi, suo studio ex antiquis eruta membranis, cum variis sanctorum vitis atque scriptis, ut hactenus ineditis, ita ad Ecclesiasticam historiam majori ex parte spectantibus, quorum indicem ad me mittit. Ceterum, quod a te multis precibus rogatus erat, ut inter armaria Mazaninianae Bibliothecae Velseri ejusdem commentarios MSStos


page 323, image: s323

in vetus Kalendarium indagaret, id se haud indiligenter tentasse, sed frustra, asseverat. Neque enim Catalogum illius bibliothecae ullum exstare, nec libros eum in ordinem esse redactos, ut inquirentibus facile se sistant, multos adhuc ibi desiderari, qui olim comparuerunt, prius quam sub hastam missa fuit bibliotheca, ipso proscripto Cardinale. Has Bigotii litteras e Gallia ante paucos dies redux misit ad me Elzevirius, additurus complures amicorum litteras, quas Lutetia secum advexerat, nisi coactus esset sarcinas Valencenis festinabundus relinquere, mox tamen adfuturas, in quibus et Henrici Valesii in Harpocrationem annotationes, et observationes Petri Petiti, apud nos typis describendae, cum aliis opusculis ineditis. Aderit et brevi quicquid in Galliis operum eruditorum annis proximis luce donatum est, cum indice accurato mox edendorum, quem subministravit idem Bigotius. Auguror in his fore etiam Lactantii libellum de persecutione, quem Miscellaneorum Baluzii pars exhibet secunda. Tomum priorem proximis diebus apud Graevium nostrum inspexi, qui binas Sulpicii Severi epistolas hactenus in publico non visas, cum aliis exquisitae notae opusculis non paucis complectebatur. Narrat porro Bigotius Cangium amicum suum, hominem pereruditum, qui praeter Glossaria Labbaei, Lexicon nobis nuper dedit Latino Barbarum multae eruditionis ac diffusae opus, trinis voluminibus comprehensum, pari nunc studio diligentiaque Lexicon Graeco-Barbarum adornare, quo, quicquid Rigaltius, Meursius, et alii congessere jam pridem, suis observatis immane quantum sit locupletaturus. plura habebam narranda, sed temporis angustiae non permittunt. Vale, vir praestantissime. Vianae ad Leccam XXIII. Octob. CICICCLXXIX.

EPISTOLA CCLXXIII. FR. BEN. CARPZOVIUS Nic. Heinsio. Vianam.

AD suavissimas et auro contra cariores mihi literas tuas Sextili mense datas nullum prorsus hactenus respondendi otium concessum fuit; subinde intervenientibus urgentibus negotii, quae ne id, quod maxime cupiebam, facere possem, impediebant. Accidit hinc, ut optimi viri Arnoldi epistola superioribus autumnalibus nundinis huc allata in hunc usque diem in museo meo delituerit, de die in diem protracto literarum officio, quo comitari eas volebam. Quod quando jam serius facio, ignosces huic tarditati, a nullo animi et obsequii erga te languore, sed pluribus intervenientibus obstaculis profectae. Rogari te autem a me quoque Arnoldus voluit, et studium, quo in bonas liteteras fereris, sollicitari, ut Epistolas, quas a Scaligero ad Welserum datas habes, huc mittere, et Cl. Bigotium de Kalendario Velseriano iterum monere velis, ac operam dare, ne istis elegantibus chartis eruditior orbis porro careat. De quibus cum in adjectis literis prolixius eum sententiam exposuisse intelligam, nihil addere voluissem ego, nisi amicitiae ratio prohibuisset, exiguum isthoc,


page 324, image: s324

officium optimo viro, qui in precibus meis aliquid praesidii sibi futurum credebat, denegare. An Elzevirius ex itinere Gallico redux Valesianarum chartarum quicquam attulerit, quas ab haeredibus eum obtenturum esse nuper indicasti, cognoscere velim: ex animo certe cupio id factum, ob reconditam, quam doctissimi viri meletemata, brevissimae etiam notulae et observationes spirant, eruditionem. Ipsius Theodoretum et Euagrium juxta Parisinum exemplar hoc anno a me persuasus recudit Beckensteinius, cui meum e Galliis allatum exemplar, acque ac antea Anno 1677. Socratem, et Sozomenum, et Anno 72 Eusebium, imprimendum tradideram, quod animadverterem nulla optimorum horum librorum in Germania haberi posse exemplaria, nec nisi insano pretio e Galliis accersi. In eodem proposito, quod in hisce libris secutum esse bibliopolam non poenitet, ut pergeret, et Ammianum cum Valesianis Notis recuderet; ac Lindenbrogianas iis jungeret, suaseram: nunc vero posteaquam a te intellexi, secundas Clarissimi editoris curas superventuras esse, autor extiti, ut hanc curam tantisper seponat. Sane rectius consilium sequi librarios existimo, qui typos et chartam bonorum autorum veterum melioribus editionibus applicant, quam qui nostrorum quorundam hominum jejunis commentationibus in publicum proferendis argentum impendunt; et iisdem saepe chartas maculant. Accedit, quod bibliopolarum nostrorum nemo in Gallias vel Britannias aut Belgium excurrit, ut melioris notae libros huc ferat: qui non Erancofurtensem in mercatum veniunt, ad nos (nisi ab Amicis id rogatis nobis quandoque coemantur, sed quorum tamen advehendorum rara est occasio) nunquam pertingunt. Multos ergo in Diario Eruditorum Gallica lingua, quod quotannis prodit et Amstelodami plerumque recuditur, deprehendo, qui in urbem nostram, nisi a me cvocentur, nunquam pervenirent. Ut ecce Glossarium Caroli du Fresne Domini du Gange, quod in tuis ad me literis aliquoties laudasti, Petri Dan. Huetii demonstratio Euangelica, Henrici Valesii vita ab Hadriano featre scripta, Baluzii Miscellanea, Systema Bibliothecae S. I. Coll. Paris. Historia summorum Pontificum per numismata a Claudio du Molinet deductahoc ipso mense ab amico Parisiis nunc degente aere meo comparati sunt, nulli nostrorum tabernariorum nec fando cogniti, nec forte nunquam acquirendi Igitur penuriae nostrae haud rectius subveniri posse intelligo, quam si meliores (non rariores, nam hi non semper optimi sunt) quique reeudantur typis nostris, nec solis Theologicis homileticis, Juridicis, Medicisve practicis et Scholasticis libellis et operibus tabernae distendantur. Eodem consilio jamdiu bibliopolam quaesivi, qui Petri de Marca, illustrissimi Archipiscopi Parisiensis, egregium opus de Concordia Sacerdotii et Imperii, cum doctissimis Baluzii accessionibus, quo absolutius elegantiusque in hoc genere dari non poterit, typis Germanis exscriberet, ut nostri homines quid in istis literis et Canonicis doctrinis adhuc lateat, et quanta istis inferri possit erudicio cognoscant, ac discant quam severa lege ab istis hominibus studia haec colantur. Nondum tamen invenire licuit promtum ad sumtus necessarios suppeditandos, plerisque inepte causantibus et a male doctis persuasis, Gallicanae saltem ecclesiae istum


page 325, image: s325

librum esse utilem, nostris studiosis parum profuturum. Volui haec apud re queri, vir celeberrime, et causam afferre, ut opinor, satis gravem et idoneam, quae me, ut identidem exterorum libros recudi curem, (quod Bocharti Phaleg, Gramondi Historiae Gallicae, Cambdeni Annalibus, Marshami Chronico Canoni, ut minores libellos taceam, seu studio seu consilio meo contigit) impellit. Nunc (ne de externis saltem me solicitum putes) de Reinesiano Inscriptionum Syntagmate, quod quantum per Reipublicae, (cujus in partibus gerendae cura mihi imposita est nuper) rationes et domestica negotia rei familiaris licet, quam cultissimum prodite studeo, quaedam referenda sunt tibi: nam ad te, horum studiorum optimum praestantissimumque Magistrum, novi hujus operis, quam JCti vocant, nunciatio pertinet. Disjectum et sparsum per mille chartas in ordinem et munditiem redegi, et typographiae necessariis u sibus omnia aptavi, ut jam nullis inquinatae minutissimaeque scriptionis remoris impedici pergere in eo operae, si velint, possint: sed emendationi singularum plagularum per negotia praeesse et incumbere nequeo, aegre ferentibus typothetis, siquandoque per integrum diem, antequam vacuum mihi sit ad perlegendam et emendandam plagulam tempus, otiosi detinentur. Accidit hinc, ut adeo emendatae non proditurae sint omnes paginae; sed defectum tamen hac in parte explebit Erratorum indiculus, sub finem operis adtexendus, in quo fideliter notabo, quaecunque vitiosa, disjecta minusve sana deprehendero: Binas hîc speciminis loco accipe plagulas, et ex ungue leonem cognosce: mittam integrum, ubi absolutum fuerit, opus: cui si carmen praefigere volueris, ingens et solum hoc (plura non corrogabo, nec literariam stipem ostiatim petam) splendidum accedet, et Antepagmenti illustris loco extabit monumentum. Quod haudquaquam necesse est ut acceleretur, tardus enim procedit typorum labor, nec antequam annus vertat, absolvetur, ut proinde commodo tempore, et animus ubi fuerit serenior, quem ad scribendos versus tuus requirit Naso, istum ad hanc curam applicare possis. Herodotum et Jamblichum de Mysteriis ex Anglia accepi, verum doleo de vita Pythagorae non simul prodiisse Jamblichi libros, quos Arcerii cura editos habeo, sed qui passim emendationem postulant: forte et hos dabit nobis alio die doctorum, et inprimis de Graeca literatura praeclare merentium, Anglorum industria. Vossii de Vaticiniis et Oraculis Sibyllinis nondum mihi visus est liber; praeclara tamen de eo mihi omnia promitto, et quamprimum videre eum gestio, inque mandatis amico Londinensi dedi, ut primo quovis tempore ad me istum, ubi prodierit; mittat. E Galliis nunciatum est, Diurnum Romanae Ecclesiae, vitam Chrysostomi per Palladium Graece, et Acta SS. Martyrum Tarardri, Probi, Andronici et Bonifacii Romani, Historiam item Constantinopolitanam et veterum Constantinopoleos Imperatorum a Cangio, qui Glossarium edidit, cum multa congerie veterum nummorum et iconum adornatam, mox proditura esse. Cl. Graevii triumviros amorum optimis Commentariis instructos accepi, Florum vero expectamus avidi, quippe ad cujus cultum plura ab ingenio ejus limatissimo accessisse spes est. Nolui inanibus literis ejus morari tempora, studiorumque


page 326, image: s326

in publica et literarum commoda proficientium cursum sistere: salutabis igitur cum meo nomine, et quaedam hujus epistolae, si quid gratum inde eum cognoscere posse judicas, argumenta, et praeterea Frankensteinii, familiariter ipsi cogniti, quem heri extulimus, mortem, (cujus testes funebria adposui carmina) narrabis: novi enim saepius ad te ipsum excurrere. Annae, Tanaquilis Fabri Filiae, Florum nuper accepi, unde potiora (si quae talia judicat) in editionem suam deducturum Doctissimum virum confido, proindeque consilium istius mihi comparandi abjeci. E nundinis nuper misi fasciculum per mercatorem ad vos forte tendentem, cui inerunt a Daumio literae et fasciculus, et librorum semestris Catalogus: recte singula ad te pervenisse, puto. Vale, vir summe, et benevolentia ac amore, quem crebris argumentis expertus omnia mea tibi deberi intelligo, me ulterius complectere, nec e numero tuoram excidere patiaris. Dabam Lipsiae d. XII. Novemb. CICICCLXXIX.

EPISTOLA CCLXXIV. FR. BEN. CARPZOVIUS Nic. Heinsio. Vianam.

HIS demum diebus Octobri mense datas cum epistolarum Welserianarum fasciculo tuas accepi literas: neque enim per tabellarium, sed cum mercibus in Belgio ab institore nostro comparatis advehebantur, ut testudineum earum oportuerit esse gradum. Proxima autem tuta occasione ad Arnoldum fasciculum Welserianum perferri curabo, et ut, postquam descriptae fuerint epistolae (si non idoneum hominem hîc nanciscor, qui describat, ne periculum itineris Norici ipsis subeundum sit) integer ad te redeat, curabo: simul indicabo, quod nuncias, frustra expectari e Mazariniana bibliotheca Welseri hujus manuscriptos in Kalendarium Romanum Constantiniani aevi commentarios, ac propterea solicitudinem de iisdem et spem animo dimitti debere. Valesii ad Harpocrationem observata, et Petiti Miscellanea per Elzevirium e Galliis in Belgium allata esse, typis ibi vulganda, laetus intellexi; et optandum foret, ut plura, quae relicta a Petito audivi, in publicum protraherentur, et e tenebris ac situ vindicarentur ingenii ac doctrinae excellentis monumenta, de quorum praestantia fidem nobis pauca, quae edita ab ipso habemus, scripta faciunt. Baluzii Miscellaneorum institutum omnino laudandum est, quo e pulvere monastico et bibliothecae Colbertinae adytis excitat illustria veteris aevi monumenta: ac placuerunt mihi quoque prae caeteris in primo tomo duae istae Severi Sulpicii nunc primum editae epistolae, quas ex Anglia allatas commemorat; nec parum libelli dignitatem Rhabani Tuldensis de supputandi ratione seu computo, qui in fronte extat, commendat commentarius. Alterum tomum proximis diebus spero ad me perlatum iri, nam in itinere compteres per septimanas jam haesit, cujus moram vel ob unius Lactantiani fragmenti excutiendi desiderium impatientius fero. Eadem sarcina Cangii etiam glossarium, et Thuaneae


page 327, image: s327

bibliothecae catalogum ab Ismaele Bullialdo adornatum apportabit, quorum utrumque avidus opperior. Perizonii dissertationes tres, quas memoras, vidi: et eruditam hominis libertatem in summis viris notandis exosculor; nam modo loligo absit et veteres insectandi protervitas, patrum nostrorum ut mius bene acta rescindere, sic cogitata et dicta emendare haud indecorum vel iniquum existimo. Praeclaram quoque de se doctissimus Juvenis fecit spem, plura ingenii et doctrinae monumenta proferendi, et perpetuas in Valerium Maximum notas, deque nominibus commentarium edendi: quam ne fatum intercipiat, quod saepe hujusmodi praeclaris et capitalibus ingeniis manum injicit, vovemus. Jacobum Gronoviam in gratiam cum valetodine, quam afflictam mense Octobri fuisse nuncias, interea rediisse spero et opto: nempe ut bonis auctoribus pluribus ornamentum afferre valeat, et lampada a clarissimo patre sibi traditam melioribus literis praeferre. Josephi, qui in Anglia studio Barnardi jam excuditur, aliquot accepi plagulas, et ex iis rationem editionis cognovi, quam in lectione genuina potissimum constituenda occupari animadverto: nec imparem huic labori doctissimi viri censeo industriam, quam tamen ad ritus et antiquitates Judaicas quoque extendi optarem, in quibus occupata fuisse Cunaei et Petiti circa hunc scriptorem studia plane mihi persuadeo, nec quicquam magis cuperem, quam, doctissimorum horum virorum in publicum proferri et ab interitu fervari posse, si quae ad Judaicam Josephi Historiam adhuc supersunt et ullibi latent, analecta: quorom ipsi in scriptis suis editis subinde fecere mentionem. Vossii de Sibyllis libellum aliquid monstri aliturum, ut plerique de hujusmodi argumentis clarissimi hujus ingenii foetus facile conjicio, et confirmor tuis literis, quibus ob hanc causam editionem libri in Anglia differri indicasti, quam potius accelerari cuperem. Cum Scheffero, optimo viro, curam iterandae editionis librorum do Militia navali interiisse, nec haeredibus adeo cordi amplius esse, aequo animo fero; quando promissi fidem implere, et idoneum bibliopolam itetum nancisci, qui sumtus necessarios impendat, postquam his rebus ereptus est is, qui condixerat, haud in proclivi fuerit. Julium Obsequentem cum annotatiunculis ejus tum adhuc superstitis vestri excuderunt typi: nec dubitandum, plura in scriniis beati viri restare, unde bonis literis lux accedere possit, a genero protrabenda. Nam quos filios reliquit praeter nomen nihil paternum habere, indicavit Amplissimus Pufendorfius: qui de Insignibus Regni Sueciae ejusdem scriptum proximis ante beatum viri obitum diebus absolutum fuisse adjecit. Bigotii doctissimi viri, sed communi magis omnium doctorum fama quam scriptis editis mihi cogniti, studio vitam Chrysostomi publicam lucem aspecturam, non ante cognoveram quam a te edoctus: quod si parem in Chrysostomo operam praestar Bigotius, qualem in Origenem Huetius bina ante lustra contulit, nae sanctissimorum Patrum manes cruditis his Gallis multum debebunt: certe ad vindicandas a situ et squallore eorum reliquias industriam haud mediocrem sedula haec gens hodie confert; et magnam eo nomine jam consecuti sunt laudem Baluzius, Dacherius et Cotelerius, hoc institutum adhuc acriter et cum laude urgente. Nostri homines,


page 328, image: s328

ad hujusmodi operas publicis licet stipendiis conducti et otio abundantes, torpent, neque animos aut ingenium istis applicant: inde exiguus eruditarum frugum in his terris proventus. Barthii in Paullinum, de vita B. Martini Poematis conditorem, forte superioribus diebus ad me pervenit commentariolus, ipsius manu scriptus (quales in Phoebadium, Gallum, Rutilium et quosdam alios ipse emisit:) quem cum interire nefas existimem, Daumio tradam, in his studiis sedulo, ut edat: nam mea quidem tempora iis vacare non possunt, impedita mercaturae studio, quam satis amplam facio; et reipublicae negotiis, quae saepius extra urbem in vicinos agros me propellunt: ac finitis nundinis Januariis, quae imminent, Dresdam ad comitia trahent, ubi unus vel alter mensis exigendus erit. Huic commentariolo cum omnino consentaneum existimem Jureti notas addi, nec noverim, unde earum copiam indipisci queam, tibi autem eas suppetere ex accuratissimis tuis Prudentianis notis constet, haud difficilem te in commodandis iis, ut calamo describantur, futurum spero, si fidem meam interposuero salvum et intaminatum ad te rediturum tuum exemplar. Sed ante veris adventum et Paschatis festum ejus usu non indigebimus: ut adeo nec parvam haec res ferat moram, et opportunam expectare possimus occasionem. Fasciculum superiori mense ad te missum cum literis interea pervenisse confido: iterum adornarem unum, modo copiae, queis instrui posset, dignae suppeterent, neque eruditos oculos tuos, quicquid ferme hîc excuditur formidaret: cum pulvisculo tamen corradam quicquid se mihi obtulerit, ut e nundinis nostris antequam hinc discedam, sarcinulam ad te dimittere possim, si non aliis usibus, amoris tamen et cultus erga te mei testandi idoneum. Vale. Dabam Lipsiae d. 27. Decemb. labente A. CICICCXXIX. quem qui excipient, ut salvo a te et incolumi exigantur, Deum precabor.

EPISTOLA CCLXXV. NIC. HEINSIUS Fr. Ben. Carpzovio. Lipsiam.

TU vero profusae munificentiae modum non ponis, vir Ampl. aliaque ex aliis munera litteraria tantum non assiduus sufficis, unde Bibliothecae meae incrementum uberrimum maximusque splendor accedunt. Quapropter ambitiose expeto flagitoque, quod jam ante memini rogare, ut indicem ad me pervenire patiaris, horum codicum, quas usibus tuis profuturos cum maxime reris, quosque bibliopolarum pergulae per Germaniam superiorem raro solent venditare: ut explorem, si quam fortassis ab armariis meis opem sperare detur, in quibus duplicata unius ejusdemque libri exemplaria nonnunquam occurrunt, si in librariis auctionibus hîc terrarum nihil praesidii nobis erit. Id si feceris, rem profecto feceris ut longe mihi gratissimam, ita curae ac sollicitudinis plurimum demturam mihi. Quando enim valetudo pertinax praescribit quietem a studio, ne desit quo agam, perferri ad me jubeo catalogos insigniorum


page 329, image: s329

bibliothecarum, quae vicinis in civitatibus venales proponuntur apud nos haud rarae. Quo sit, ut amicis juxta ac mihimet ipsi consulatur. Dedi ad te non ita nuper fasciculum, cui insertos invenies Hieronymi Graecum libellum, et Alcimi Aviti ac Victoris Massiliensis Gagneianam editionem, quos utendos a me petiit noster Daumius. Praeterea destinatum tibi specimen Meibomianarum in vetus Testamentum annotationum. Additurus his eram novas Jacobi Perizonii observationes, sed auctor, cum hoc agenti interveniret, suo nomine ut libelli exemplar ad te mitteretur petiit, nec difficulter impetravit. Adornat nunc luci juvenis pereruditus alias decem observationes rem antiquariam illustraturas, una cum annotatis in Valerium Maximum. Nam commentarius ejus operosus de nominibus Romanis nondum extremam ab auctore accepit manum. Holstenianus in Stephanum Byzantium commentarius toto semestri interquiescit, typis Elzevirianis, majore sui parte, jam descriptus, idque ob morbum Theodori Ryckii gravissimum, qui editionem curat, et lente convalescit. Livium Gronovianum recens editum nondum vidi. Florus Graevii nostri ad te propediem venturus est, vix tandem nunc prolatus in lucem. Elzevirius partem primam publico nuper dedit operis postumi, quo Emundus Richerius, doctor quidam Sorbonicus, adversus communem Pontificiorum sententiam, quod mirere, contendit auctoritatem Papae conciliis obnoxiam semper fuisse. Idem, puto, Patris Simonis librum, cujus exemplaria in Gallia suppressa esse audisti post ipsam editionem, et adversus quem vir Ampl. Ezech. Spanhemius, dissimulato tamen nomine, epistolam Gallicano idiomate dedit, praelo suo commissurus est. Mythologos Latinos commentariis suis illustratos jam Typographo tradidit Thomas Munckerus, sed ipse valetudinis adeo adfectae, quam contraxit nimiis lucubrationibus, ut vix videatur diu supervicturus. Ceterum, quod tua praecipue interest non ignorare, accepi diebus proximis litteras Rhotomago ab Em. Bigotio, quibus nomine Aegidii Menagii, cui est conjunctissimus, me rogat, ne typographi vestri editionem Laertii Diogenis maturent adornare, si librum praelo jam commisere. Ipsum enim Menagium annotata in hunc scriptorem sua calligatiora multo et adauctiora illis esse mox daturum. Exspectabimus ab eodem Bigotio vitam B. Chrysostomi aliaque veterum Graecorum opuscula in unum collecta, jamque typis descripta, sed moram injecit editioni Galliarum Cancellarius, negata venia librum emittendi, nisi demeretur epistola Chrysostomi ejusdem ad Caesarium Monachum hactenus inedita, quae dogmatis Ecclesiae, qualis nunc est, Romanae nonnihil adversatur. Quare vix ante proximam aestatem proditurus est liber in publicum; erunt enim infulcienda libro demtorum loco, quod fieri non poterit, nisi vir optimus Lutetiam revertatur, et nonnihil e priscis investiget bibliothecis, quo lacunam hanc adimpleat; revertetur autem post Paschatis proximi festum exactum. Scaligeri ad Velserum exaratae litterae penes me nullae servantur, praeter illas, quae typis descriptae publice jam leguntur. Annotata Henrici Valesii in Harpoerationem, ab heredibus impetrata Elzevirius secum e Galliis tulit, ac Sandio in mundum redigenda tradidit, ut praelo mox submittantur.


page 330, image: s330

Eusebius ejusdem curis fecundis illustratus, prodiit non ita nuper Lutetiae, una cum vita Hewrici ab Indriano fratre liberrimum in modum scripta. Aeque enim, quod mireris, vitiis illic fraternis ac virtutibus consignandis indulget, eandem hanc vitam minori quoque forma excusam vidi. Laudabile in primis institutum esse judico bibliapolavum vestvorura, per quos sit, idque te consulente, ne libri tanta referti eruditione raro occurrant venales in tabernis librariis, aut pretio illic insano sint redimendi. Petri et Maria commentarios editionis tertiae de Concordia sacerdotij et imperii, si qui et apud vos recudat, auctor sum, ut varias ejusdem viri dissertationes super antiquitate Ecclesiastica pereruditas, quas apud me omnes existimo exstare, iis adjungat: Nam Bearnensis historia, ut Gallico Idiomate conscripta, ita est diversi argumenti: Ceterum praeterito vere rogatus ab illo, qui Jamblichi partem primam in Britanniis publico nuper dedit, ut Scaligerianas castigationes, et Parentis mei adnotata in Arcerianam editionem parum accuratam complura, quae penes me extare cognorat, secum communicem, postulatis hisce sum gratificatus. necdum tamen sum edoctus librum sub praelo jam desudare. Isaaci Vossii commentarium, quo de Sibyllinis agit oraculis nondum, opinor, luce donatum, etsi Graevius noster id sibi nuntiari e Britanniis pridem adfirmat: moram libro objecere Theologi aliquanto difficilius ejus editioni annuentes propter paradoxa Donnulla operi interspersa. Vale, vir Amplissime, meque, quod facis, perge amare. XXII. Januar. CICICCLXXX.

EPISTOLA CCLXXVI. FR. BEN. CARPZOVIUS Nic. Heinsio. Vianam.

CRebra, quae superiore hieme mihi peragenda fuerunt, itinera, et pertinacior a lienis intemperie excitati vis morbi, lentum me fecere in colendo quod tibi debeo, officio, ad quod geminis me literis provocasti, misso etiam cultissimo Valerii Flacci libello urges. Quare non minus anxium de venia tarditatis impertranda, quam sollicitum de gratiis pro munere gratissimo agendis me esse credas, et quamvis occasionem arrepturum, qua silentium tam longum expiare, et gratiam pro venusto libello aliquando reddere possim. Fasciculus in quo Hieronymi graecus iibellus et Avitus Alcimus cum Meibomii, docti sane et monstrosae eruditionis viri, annotationum in vetus instrumentum specimine nuper ad me mittebantur, recte huc pervenit, et priores istos duos libellos illico ad Daumium ablegavi; heri etiam ad eundem Valerii Flacci alterum exemplar, quod sic volebas, misi; et uterque pro insigni hoc beneficio tibi sumus devincti. Ad Perizonium, doctissimum virum, qui eruditarum suarum dissertationum editarum libellum ad me misit, en literas, quas ad ipsum curabis. Ingensem sane de se praebet erudito orbi spem, et Gronovii Graeviique restigia haud imnari passu premere videtur, ad quorum celeberrimi nominis samam


page 331, image: s331

quoque, nisi fata invideant, brevi perveniet, spartae non minus (uti conjicio) Daventriensis, quam gloriae successor. Menagii Amaenitates Juris jam typis hîc descriptae sunt, sed iis optimum virum Zeterum, Elzevirianum institorem, onerare non licuit, quod majorem sarcinam ferre secum non posset; et Welseri ad Scaligerum epistolas e Norico reversas ei utpote tuto homini comraittere vellem, tibi cum maximis Arnoldi gratiis reddendas. Editio autem Laertii, quam juxta Menagianam iterare nostri homines coeperant, et jam binas plagulas impresserant, quia sic jubes, cessat, chartaeque abolitae sunt: et sive ad nos castigatiores auctioresque suas animadversiones mittat, sive in Gallia easdem excudi curet doctissimus auctor, nequaquam ipsius ingratiis ut alibi imprimatur denuo vetus illa editio, autor ero. Pro copiosis tuis et perjucundis narratiunculis, quas ad me superiore mense Januario datis literis, de re litteraria ejusque novis per Galliam et Angliam incrementis facere haud dedignatus es, non assem, quem Plinius Calvisium parare jubet, sed me totum ex asse debeo: neque tamen e nostris oris talia auribus tuis eruditis oculisve reddere possum. Nam si quid apud nos prodiit, id ad Gallorum cultum aut vestram ingenii elegantiam neutiquam accedit, a quibus nos procul abesse, vel chartae squallor ac inemendati typi, qui libris nostris adhibentur, produnt. Reinesianarum sane inscriptionum Syntagma, in quo expoliendo, ut a praelo nitidius prodiret, allaborare studebam, levissimae chartae imprimitur; et dum bibliopola sumtibus, correctioni mendarum, et formarum imaginumve sculpturae impendendis parcit, nec ad faciendos eos, et doctum aliquem virum correctioni istius praeficiendum a me adduci potest, (ipse enim propter crebra itinera et plures occupationes, quae ab urbe saepe per longum tempus me abesse cogunt, isti vacare non possum) plurimis iisque crassissimis mendis contaminabitur: ut proinde ego quidem, postquam descripsi, et idoneum istud paravi ad praelum, plane ejus ulteriorem curam abjecerim, nec meum studium in eo evulgando (quod parum ex dignitate isthac ratione prodibit) aliquod fuisse prositeri ausim: quare nec carmen, quod in commendationem operis a te nuper rogavi, amplius flagito: quod indignum hominem [Gap desc: Greek words] censeam, cujus lucrifaciendi studio velificetur tam venusta suspensa hedera, quae vel sola emtorem libro conciliet. Sponius quidem Lugdunensis Medicus, libellis aliquot gailico idiomate editis cognitus, augustiori longe habitu et magnifica forma supplementi Gruterrani volumen nunc adornat, cujus specimen e mercatu Francofurtensi allatum est: unde intellexi, bibliopolam istum nullas nec impensas nec operam subterfugiturum, quae ad decus et cultum operi conciliandum sacere possint. Et tamen si verum fateri volumus, eruditionis copia et doctrinae varietate, qua omne omnino literarum genus complexus est, longe post se Sponium relinquit Reinesius: sed quod cultu et externo habitu nostrum hoc destituitur, palmam haud dubiam Sponianum feret opus, et emtores plures sortietur. Qua de re tamen parum sollicitus sum, qui Reinesiani operis curam ut abjicerem, negotiorum multitudine et varietate, itinerum frequentia, et bibliopolae tenacissimi hominis (ad id quod ego praestare porro non poteram,


page 332, image: s332

idoneum hominem justo conducere pretio nolentis) pravitate permotus sum. Vale, vir summe, et si quid a Bigotio tuo rursus acceperis, de literariae rei per Galliam felicioribus fatis, et laetissimis incrementis, quaeso vel amanuensis opera me in notitiam ejus perducas. Ego sane quando in simili argumento non possum, quovis tamen alio officii genere, obsequium, studia, et inserviendi promtitudinem, tibi approbare nunquam defugiam. Dabam Lipsiae e nundinis vernalibus, inter complura studiis literarum prorsus aliena negotia. Kal. Maii CICICCLXXX.

EPISTOLA CCLXXVII. FR. BEN. CARPZOVIUS Nic. Heinsio. Vianam.

OCto abhinc diebus sarcinulam ad te curandam Elzeviriano ministro, Zettero commiseram, cum Welserianis e Norico reversis epistolis: nunc Daumius Cygneâ literas et ab Camerario Eobani vitam conscriptam mittens, ut adjicerem has, impetravit; et nolui sane occasionem libellum ad vos perferendi praetermittere; cui quominus prolixiores ipse iterum litteras adderem, negotia varia et impedita admodum et a literis prorsus aliena, qualia nundinae nobis imponere consuevere, prohibuerunt. Id tamen nunciandum duxi, Cangei Glossarium, quod magno pretio e Galliis nuper obtinui, nunc Francofurti imprimi iterum: quod bibliopolae persuasi; ut Germani mei leviore pretio utilissimum sibi librum comparare possint. Petavii etiam Epiphanium, et Reatini Hieronymum alii excudent in Germania nostra bibliopolae: quos ad veteres potius, et exterorum melioris notae libros recudendos, quam recentiora nostrorum hominum corrasa undique et interdum male digesta volumina excudenda, adhortari non desino. Vale. Dabam Lipsiae d. XII. Eid. Mai. CICICCLXXX.

P. S. Epiphanio si quid lucis opisve e scriniis paternis, vel proprio ingenio, adferre velis, ut isthac ratione auctior, et Parisiensi, quae Anno 1622. prodiit, melior, nostra Lipsiensis aliquando extet editio, non magis celeberrimi nominis Heinsiani famae, quam bibliopolae rationibus consules. nam multo vendibilior hujusmodi accessione liber reddetur, et de felicitate fati Epiphanius cum Alexandrino demente contendet, qui post Sylburgium a beato Parente tuo, immortalis memoriae et infinitae eruditionis viro, annotationibus, licet minus prolixioribus, illustratus, tot emtores reperit, ut aliquoties imprimendus fuerit; neque tamen amplius in tabernis superent exemplaria: cum Epiphanius a Petavio, aeque doctissimo viro, id impetrare non potuerit, ut simili aviditate divenderetur, quare nec plus simplici vice excusus fuerit. Quod si alios, sive in Gallia, sive inter tuos Belgas, viros doctos noveris, qui symbolas ad praestantissimum autorem hunc affene possint, hos quaeso sollicita. Quam curam


page 333, image: s333

ut tibi imponam, fiduciam animo meo addit egregium literarium, cui tu natus es, et (utinam diu porro salvus ac viribus integer?) vivis. Addebam praepropere, exeuntibus nundinis vernalibus Lipsiensibus, ineptissimi hominis, Hekelii cujusdam, de numo Constantini epistolam, saltem ut intelligas, quam iniquis fatis res literaria, stupore quorundam maleferiatorum hominum, inter nos urgeatur. Nonne foret satius in spongiam vel potius foricas incumbere has chartas, nec Italis ludibrium dare?

EPISTOLA CCLXXVIII. FR. BEN. CARPZOVIUS Nic. Heinsio. Vianam.

IN calamitoso et perturbato rerum nostrarum statu, quem superioribus diebus superveniens mors Serenissimi Electoris nostri haud parum afflixit, omnium harum regionum animis civium prostratis, eorum autem, qui publicae rei moderantur, mentibus perculsis et attonitis, amoenitate litterarum tuarum, quas geminas, Cygncae unas, domui redditus alteras accepi, erigi me et difficiles curas discuti sentio. Sive enim amicitiae ea vis est, ut quo magis e longinquo ejus positus est usus, eo exhilaret fortius; sive doctrinae haec virtus, ut abjectos attollere possit animos; utroque nomine plurimum apud me humanissimae tuae et eruditae admodum valuerunt litterae, in gravissima pestis, qua affligimur, calamitate solatium et veluti medicinam mihi afferentes. Tam varia enim refertae sunt praestantissimarum rerum cognitione; ut ea imbutus animus noster, dolorem suum ob recentem patriae cladem, quam optimi piissimique nostri Principis obitus attulit, et crebra quotidie decedentium peste correptorum, familiarium et ignotorum, funera augent; iis leniri, atque se levari intelligat. Nec est, quod levia munuscula litteraria, quae interdum, sicubi occasio libellos hujusmodi ad vos perferendi oblata fuerit, missito, ejus momenti vel esse existimes, vel a me existimari putes, ut de redhostimentis sollicitus, quem te esse fers, esse debeas. Nam cum quaevis a te venientes litterae pluris apud me sint, quam quorundam nostrorum hominum, quorum schediasmata quandoque ablego, justi libri: facile intelligo, chartis a me venientibus nomen meum nequaquam apud te expungi, tantum abert, ut in aes meum te istis redigi, mihi persuadeam. Quod si tamen saepius mihi oblata benevolentia tua frui liceat, et ate quicquam petere fas sit; etiam atque etiam te rogem, ut copiam mihi vel paucarum et abjectarum schedarum manu clarorum litteris virorum, Beati Parentis tui, vel Scalgeri, vel Grotii, vel Casauboni, vel Scriverii, vel Baudii, vel Salmasii, aliorumve scriptarum, quas in scriniis tuis complures sparsas esse puto, mihi facias. Nam inter alias delicias literarias librariasque, juxta cum imaginibus doctorum virorum, [Gap desc: Greek words] eorum aestimo, et schedas etiam minimas nulliusque alias momenti,


page 334, image: s334

propriis ipsorum manibus exaratas, pluris facio magnis voluminibus, quae aere parare possum. Quod si quis forte puerilem in hac parte ludum ludere me putet, facile feram; interim si res exigeret, me aliorum exemplis tueri potero, qui non minus [Gap desc: Greek words] magnorum virorum se delectarunt, et in eo studio amicorum ope et liberalitate libenter usi fuerunt. Quare cum saepius in litter, voluntatis tuae nobis exhibendae insigni aliquo testimonio occasionem tibi ut praebeam, efflagitaveris, subrustici pudoris notam me effugere posse ratus sum, si aperte nunc profiterer, qua in re benevolentiam tuam quam maxime cuperem experiri. Quod si ad manus doctorum hujusmodi virorum schedae, ab ipsorum manu conscribillatae, forte non sint, aequiori animo iis carebo, quam cum molestia quadam a te conquisitas eas fuisse intelligam, ac tum munificentiae tuae exercendae materiam praebere potent e jampridem excusorum librorum (quorum copiam tibi largam esse, et indicas ipse, et accepi ab aliis) numero, isthaec Virgilii editio, quam beatus tuus Parens anno seculi sexto et tricesimo emisit in publicum, et tibi dicavit; cui ad te praefixam epistolam jampridem descripsi, ut soleo omnes venerandi Parentis tui epistolas colligere; sed ipsum impressum exemplar, tua manu signatum, possidere mallem. Quod si etiam a te praefigatur epigraphe, unde posteri mei aliquando intelligant, quam honesto et glorioso titulo is libellus ad me pervenerit, summi beneficii loco isthoc munus sum habiturus: qui ipsorum autorum aliorumve clarorum virorum vel levi manu notatos Codices maximi aestimo. Sed ignosces, et germano candori tribues hanc audaciam, qua voci et desiderii mei rationes tibi expono: in quo si quid pecco, fretus benevolentia tua et jussus a te id committo. Cuperum Consulem Daventriensium, virum omnino doctissimum, cujus quatuor Observationum libri mihi summopere placent, cathedras scholasticas doctrina sua animare, admiratus fui, quod nostris moribus Consules functionibus scholasticis se adhiberi vix patiantur; sed commentarios in an tiquum lapidem agri Romani proximis effossum annis moliri, in Lucianum etiam novas Animadversiones muginari, libenter intellexi: nam eruditum, quicquid eo a viro prodibit, futurum esse, ea quae jam prodiere fidem faciunt. Byzantini Stephani fata admodum lenta esse, et Holstenii, Berkeliique notarum editionem variis remoris identidem sufflaminari doleo: spes tamen est, si minus ecleritate, eruditione tamen et acccuratiori cura has editiones Pinedonis Lusitani studio profectam superaturas esse. Ex nostris oris et hac urbe quominus litteraria res incrementa nunc capere possit, quae tibi narrare liceat, communis patriae calamitas impedit. Nam cum antea frigus saltem studia nostra tenuisset, jam ipsa mors eadem occupasse censenda est; gravi pestilentia, quae provincias has depascit, Musis oppressis et cum ipso coeli tractu corruptis. Quae ipsa impetum quoque Epiphanii recudendi (ad quem Appendicem Animadversionum Epiphanianarum Petavii, Maturino Simonio oppositam et Parisiis 1624. editam, tertium item, quartum, quintum et sextum caput Miscellanearum Exercitationum, Juliano subjectarum, et alias utiles accessiones conduxeram) nostris hominibus et animos fregit; omnibus officinis hoc


page 335, image: s335

malo infectis, et plurimis earum operis morte sublatis; ut tam vasto operi vix suffecturi, qui supersunt, videantur homines. Accedit, quod in Anglia jam sub praelo istud sudare Thomes Gale in nupera Herodoti editione sua indicaverit, ut si maxime apud nos in id sumtus et operam aliquis collocare velit, omnem tamen proventum ab Anglis interceptum iri, maturiori et nitidiori fortasse editione sua, verendum sit. Igitur quandoquidem chartam et typos recentes ad volumen aliquod Graeco-Latinum exscribendum, quidam nostratium bibliopolarum comparaverat; autor huic extiti, ut potius Clementi Alexandrino, qui integer dimidiam Epiphanii partem vix aequat, ac proin dimidiatos saltem sumtus postulat, his difficilibus temporibus eos impendere velit. Cui consilio exequendo istam, quae Parisiis anno seculi quadragesimo cum Sylburgii et beati Parentis tui notis a Frontone Ducaeo, uti conjicio, (nam ipse nomen suum non professus est editor) curata est, editionem conducendam existimo: tersior enim et haud paulo amplior Lugdunensi vestra mihi videtur, notis certe quibusdam locupletior est. Dedicatoriam tamen ad Gastavum Adolphum, felicissimae memoriae Regem, Heinsianam epistolam, qua Parisina editio caret, addendam duco: nec parvam gratiam, imo ingens pretium accedere huic nostrae editioni posse sperem, si tuis ea prodiret auspiciis, et vel notis quibusdam e beati Parentis exemplari, aut scriniis tuis aliunde, vel proprio ab ingenio depromtis, vel Praefatione saltem aut, si malis, dedicatione nova et carmine, in quo scribendi genere regnas; et universa resp. litteraria, quam tot praeclaris monumentis ingenii exornasti, tibi submittit fasces, exornaretur. Et me, qui te rogo; et librarium, cujus gratia et commodis id a te peto; denique urbem hanc, quae sibi gloviae ducet, in hac sua calamitate et ferali litterarum otio, a summo earum vindice tanti monumenti edendi copia beari, tibi devincies, votis si annuere nostris placuerit, et a divo Parente relictam spartam hac ratione suscipere volueris: cujus post sata virtus et gloria tecum superstite futura communis est, et in omne aevum tuae innexa durabit. Barthianas Animadversiones in Paulini Petrocorii de vita B. Martini sex Carminum libros, forte nuper aere mihi redimendos ipsius auctoris manu cum rextu descriptos, oblatos comparavi, et Daumio, ad superstitionem usque Pogoniani nominis admiratori, cum Cygneae superiori mense agerem, obtuli, utque earum editionem in se susciperet, haud invitum adduxi; bibliopola, qui sumtus efficiat, ipsi conciliato. Nam alias Barthiani libri huic hominum generi sordent, vestigiis aliorum territo, qui nescio quam infelici fato majoribus olim operibus Barthii, Adversariis, Commentariis Statii, Claudiani, et aliis, quae emtores raros invenerunt; minus favente Deo Lucrio, sumtus impenderunt. Ex Barthianis autem ad Paulinum animadversionibus, Juretum quoque, clarissimi nominis Jure-Consultum et Symmachianis Miscellaneis mihi cognitum, hos Pauliini libros Commentariolo superiori seculo illustrasse, eundemque Pithoeo inscripsisse, didici: quem cum adjiciendum omnino existimem, nondum vero hactenus vel mihi vel Daumio istum videre contigerit, ut in cujusquam nostratium supellectile reperiri datum fuerit, majorem in modum te rogo, qui beatam hujusmodi


page 336, image: s336

librorum habes copiam, et unde peti possint intelligis, ejus libelli usum quamsprimum mihi conciliare velis; salvum et integrum intaminatumque ad te eum rediturum esse, cumprimum vel mea vel [Gap desc: Greek words] Cygnei manu descriptus fuerit, neutiquam operarum manibus in officina sordidandus, ea fide tibi spondeo, qua amicitiam tuam semper colui. Menagii Amaenitatum juris complura exemplaria, nitidiori chartae, quam nostrorum regionum alias ratio fert, impressa, jamdudum binis fascibus, diversis itineribus et vicibus in Galliam ablegavi; ad celeberrimum tamen suum auctorem pertigisse nondum certior factus sum. Tibi vero ingentes debemus gratias, qui ab isthoc doctissimo viro Diogenis Laertii editionem novam, typis Lipsiensibus adornandam, nobis conciliare studes. Ubi istius copiam nacti fuerimus, gloriae venusti operis haud exiguam partem in te redundaturam esse, et si istud egregio carmine (quod peto et spero) exornare volueris, a te majorem laudem et honorem in librum derivatum iri, plane velim tibi persuadeas. Henrici Valesii vitam ab Hadriano fratre scriptam typis nostris subjeci, Menagianarum amaenitatum veluti futuram acceasionem. Quam cuperem utriusque ad vos deferri exemplar! Sed ob metum contagii, ne id ex urbe nostra latius serpat, arctis finibus inclusi a vicinis tenemur, nec vel minoris fasciculi exportandi nobis conceditur facultas, ut proin melioribus temporibus et occasionibus isthoc servandum sit officium. Mitto interea plagulae impressum Amaenitatibus a me praefixum graecum epigramma, quod doctissimi auctoris gratis composui; quem Graecarum litterarum deliciis capi constat. Hoc brevi Catone contentus esto, usque dum latius se explicandi officio nostro concessa fuerit facultas. Cl. vir Christophorus Arnoldus, ut filio suo nunc Leidae agenti benevolentiam tuam conciliarem, me rogavit, nec dubito fores istius apertas ipsi futuras, si quando Vianam excurrens istas pulsaverit. Si quos libellos in Germania superiore nostra vel olim vel nuper excusos desideras, mihi quaeso potius quam alteri indica; qui studio erga te et obsequio a quoquam me vinci aegre fero. Clarissimo Graevio multam et. officiosam salutem a me dices, et me, meosque, fratrem quoque ipsius cum domesticis suis bene valere, et salvos nos indulgentia Dei omnes esse, nec pestis calamitate, quae in provincia nostra et urbe hac ingentem stragem edit, affligi, nunciabis. Proxime ad ipsum litteras dabo, quarum nunc nec argumentum nec otium suppetit. Serenissimi nostri Electoris Saxonici mortem Serenissimi Palatini Electoris excepit obitus, qui modo nunciatus est: Ingentes in im perio Rom. et provinciis, quae his Dominis parent, mutationes haec illustria fata post se trahent. Vale. Dabam Lipsiae a. d. ult. Augusti. CICICCLXXX.


page 337, image: s337

EPISTOLA CCLXXIX. FR. BEN. CARPZOVIUS Nic. Heinsio. Vianam.

ARticulari te morbo decumbere, nec eruditas manus fertili in litterarum commoda ingenio pares posse praestare operas, non sine dolore ex doctissimi Graevii datis ad me litteris intellexi nuper. Et licet domestica et communis calamitas urbis, quam pestilentia diripit, lugendi causas quotidie suppeditet, nescio tamen quomodo magis me afficiant, et tantum non mei simul corporis artus discrucient, animo me certe haud leviter aneant tui illi cruciatus, postquam communem quasi tecum sensum mihi reddidit ingentis tuae virtutis et elegantis eruditionis admiratio. Cum vero non dubitem, in gratiam te interea cum tortore tuo rediisse; ut diuturna ea sit et fida precor, quo strenuam manum tot desideratis jamque affectis tuis operibus admovere, et supremam feliciter imponere possis. Urbis nostrae, (cujus statum nosse cupies, et ut saepius indicem desiderat Graevius, quem de eo certiorem reddes, multa a me salute dicta) tristis adhuc imago est, cadaverosa facies; sed quae minus jam nobis videtur horrida, adspectui ejus assuetis. Emendet eam, et pristinum ei nitorem induat corporum et animorum sospitator Deus, ut reddita provinciae sanitate, rectius quae invicem debemus, et nostris hominibus praestare possimus studia, et vobis, quae cupimus, exhibere officia. Litterarum autem, quod conjicere ipse poteris, in urbe nostra jacent, et ipsa pestilentiac veluti malo laborant studia, Academicis plerisque fuga dilapsis, officinis typographorum et eorum magistris deletis, litterariisque artibus, et commmerciis mali violentia extinctis et interdictis: ut proinde nihil, quod ad palatum sit vestrum, vel hinc nunciare possim, vel mittere liceat. Binas tamen lugubres adjicere visum fuit schedas: nam quicquid a publicis difficillimis his temporibus superest: otii, in funestis hujusmodi studiis consumendum est. Plures mittam alias, cum fasciculos mittere liberum fuerit; quod tempus jampridem Menagii amaenitatum libellus cura nostra hîc excusus, praestolatur: cui accedent, qui jam prela fatigant, Paulini de vita Martini sex libri, notis Jureti denuo excudendis, e Bibliotheca Patrum Parisina Bignei Anno 1589. quae prodiit, depromptis; et Barthii animadversionibus, nunc primum publici juris quae fiunt; adjectis Gronovii et Daumii emblematis, illustrandi. Valesii etiam vita a fratre Adriano descripta, typis nostris, qui funestas caetera nunc agunt ferias, juxta Gallicas schedas excusa, jungetur; et si quae alia, pauca licet nec magni momenti quae futura sunt, ab aliorum, non nostro (quod aetatem latura proferre nescit monumenta) profecta ingenio, interea ex calamitoso nostro solo nascentur. Cygneae Daumius recte valet, et Hieronymi Graeci [Gap desc: Greek words] plagulam, a Morello seculi superioris Anno XCIIX. editam, tuo beneficio quam indeptus est, se typis subjecisse, litteris nuper allatis (nunc enim harum quoque nobiscum


page 338, image: s338

vicinis urbibus interdictum est commercium, insano Principum metu) affirmavit; nec dubito, quin grata mente, non sine praefatione amplissimi tui nominis, ad te absolutum libellum archetypum tuum, cum novis exemplaribus remissurus sit: id enim se facturum, cum superiori aestate apud ipsum agerem, mihi indicabat. Arnoldus Noribergac salvus adhuc et incolumis vivit, deque benevolentia tua, quam filius suus, in Belgio jam agens, expertus sit, admodum gloriatur. In edendis Welseri operibus studium pofuit suum, quorum cursum satis feliciter procedere nunciavit. Si quid habe, quod ad me destinare valueris, Elzeviriano institori Zettero, viro optimo, mihique amicissimo committes; cui in mandatis dedi, qua ratione mea negotia libraria et litteraria Amsterdami curet. Utinam meliora tempora Deus quamprimum duit, ac urbi et provinciae salubritatem reddat, et liberas vias aperiat, ut officia vobis explicare possimus. Ovidii Metamorphoseon libros membranae inscriptos ab Amico accepi nuper dono, quod inte derivare mallem, cujus usibus eos rectius cedere posse intelligo, quando editionem novam Poetae hujus te moliri constat, si per vicinorum malevolentiam, omnibus viis obseptis, id esset integrum: differenda igitur haec et alia in aliud tempus sunt officia. Vale, et Cl. Graevium officiose a me saluta; omnesque, quos hîc notos habet, interque eos fratrem clarissimum, compatrem meum optimum, optime valere, nuncia. Dabam Lipsiae a. d. XXVII. Novemb. CICICCLXXX.

EPISTOLA CCLXXX. FR. BEN. CARPZOVIUS Nic. Heinsio. Vianam.

LIteras ad te dandi geminas satis graves habeo causas: officii alteram, quod tibi, alteram quod Daumio meo debeo; qui me exquisitissimis rogavit verbis, ut has suas ad te litteras, et editum modo Hieronymulum mitterem: quod jampridem fecissem, si apertum hactenus fuisset iter, neque tantus pestilentiae, quae urbem hanc diripuit, terror exterorum vicinorumque invasisset animos, ut innocentissimis etiam litteris iniquiores fuerint, et omnia tuta etiamnum timeant. Sane postquam divini numinis indulgentia liberati sumus a pestifera lue, quominus salubritatis recuperatae fructus ad nos pertingat, Principum metus ferme ridiculus prohibet, qui non homines saltem et res nostras formidant, sed ad epistolarum etiam nostrarum conspectum perhorrescunt, severisque edictis a commerciis suis nos arcent, subditos autem suos, vel merces vel litteras nobiscum commutare vetant. Ingens hinc fortunae nostrae patiuntur damnum, quas nisi, in ordinem redactis et ad saniora consilia versis Principum Germanorum animis, Deus erigat iterum, certum urbi nostrae, omni commerciorum genere ante hoc florentissimae, imminet exitium. Intelliges autem hinc causam, quare Alcimum Avitum et Graeculum Hieronymum, quos ad te curandos mihi commisit Daumius, nondum miserim; fasciculum item plurium


page 339, image: s339

exemplarium Hieronymuli tibi dicati, quorum unicum saltem adjeci, apud me detineam: coactus nempe intermisi officium, dum occasio defuit, neque adhuc ulla comparet, ad te quae cupio perferendi: utprimum autem dabitur, me non neglecturum eam certum te esse jubeo. Igitur cum ipsa re praestare nil liceat per temporum acerbitatem, animum tamen tibi exhibere, et quod alterum litterarum volui esse argumentum, voto defungi fas est. Cumque alias semper tibi, vir illustris, bene ominari, et pro salute tua, cui litterariae rei salus innectitur, vota facere conveniat, quibus haec cordi est: hoc sane ineuntis novi anni tempore in eam curam incumbere decet. Ergo ut quem agere coepimus, annus ex voto a te peragatur, tibique animi et corporis viribus integro cum multis sequentibus, felix undiquaque et fortunatus exeat, voveo. Audiat haec vota Deus, et quae tibi ipse cupis in te conferat propitius, cumuletque, quae virtus tua et rara totique Orbi admiranda eruditio meretur, praemia; nec vel imbecillitate vires corporis atteri, vel languore divinae mentis vim imminui permittat; sed incomparabili ingenio idoneas corporis vires sufficiat, hisque constans animi robur deesse patiatur nunquam, ut de incolumitate tua tibi non magis quam egregio litterario gratulandi causae nobis suppetant perpetuo. Postquam meae pietati in te, vir devenerande, satisfecisse in praesenti videor, vellem etiam voluntati tuae obsequi; cui nulla re magis quam narratiunculis de rei litterariae incremento responderi posse, sentio: sed de eo apud nos promovendo ne suspicari quidem jam licet, litterarum studiis pestilentiae vi oppressis, et intempestivo exterorum metu una nobiscum ita coarctatis, ut in angustiis his, dum fortunis quemque suis invigilare oportet, et ne plane intervertantur temporum diritate providere, de bonis litteris cogitandi vix relictus sit locus. Paulinum tamen, qui de vita Martini sex libros carmine scripsit, et ineditas hactenus ad istos Barthii Animadversiones, Jureti etiam notas, et Gronovii ex observationibus ad Script. Ecclesiasticos cap. X. quod emendationes quasdam scriptoris hujus exhibet, typographo commisi, qui libellum etiam profligavit et ad exitum perduxit. Annotata quaedam adjiciet adhuc Daumius; quae ubi absoluta erunt, et libera fasciculos ad vos perferendi data fuerit facultas, libellum ad te pertingere omnibus studebo modis. Anna, eruditissima Tan. Fabri filia, Dictyn Cretensem in Galliis evulgasse dicta hîc est, ipse tamen liber visui nondum oblatus, neque spes est praeclaros exterorum libros conspiciendi intra breve adhuc tempus, siquidem oppidorum vicinorum excludimur commercio, tantum abest, ut e longinquis oris id nobis polliceri possimus. Reddat Deus meliora tempora, et urbem fortunasque nostras in pristinum statum reponat; nec vel intestinis dissidiis provincias has collidi, vel lue amplius affligi patiatur; ut studiis litterarum suus honos redeat, et cum anno se ista in novum florem induant. B. V. Dabam Lipsiae Nonis Januariis CICICCLXXXI.


page 340, image: s340

EPISTOLA CCLXXXI. FR. BEN. CARPZOVIUS Nic. Heinsio. Vianam.

PUblica horum temporum calamitas, ex qua jam sumus eluctati, vicinorum nostrorum consortio et consuetudine nobis interdixit, exterorum tamen amicitias delere prorsus non valuit, quin eorum subinde litteris admoneremur, nostram ipsorum animis nequaquam excidisse memoriam. Haec vero aerumnis nostris haud levis extitit accessio, quod litteris ab amicis e longinquo profectis nec recto itinere huc tendere, neque justo ad nos tempore pervenire licuerit; sed praepostero contagii metu innoxiarum etiam Lipsiensium, epistolarum usum prohibuerint Germani Principes, et pessimo exemplo tabellarios vel ad nos ituros, vel ex his regionibus venientes severis legibus arcuerint, et tantum non omni litterario commercio nos privarint. Factum hinc ut serius, adulto jam anno hoc, tuae et Graevii tui ad me perferrentur litterae, exeunte superiori scriptae: quas mox insecutae sunt aliae nuper modo datae. Dignum proinde me vestra existimabitis venia tardius exsolventem officium, quod maturius facturus eram, si justo ad me tempore perlatae essent gratissimae vestrae litterae. Has autem inter maxima cladis, quam perpessi sumus, et exantlatarum molestiarum solatia numero; iis sane me haud leviter erigi sentio: siquidem tenacissime in vestris me haerere animis inde intelligere, et praestantissimarum ad rem litterariam pertinentium rerum cognitionem haurire licet: quod utrumque maximi instar muneris mihi est, cui reddendo vires meas haud pares sentio. Sed cum vos beneficia vestra non foenerari constet, aequo laturos animo confido, si maxime fructum studii vestri non feratis alium, quam ejus confessorem animum nostrum, ex quo incredibilem vestram humanitatem nulla unquam delebit oblivio. De statu autem rerum nostrarum bona omnia praedicare licet: vivimus enim dei munere et vigemus, brevique soteria celebrabimus. Fama saltem adhuc laboramus, qua infesti vicinis et exteris reddimur simul et invisi. Rumores sane late sparsi sunt, minimam superesse civitatis partem, tantamque apud nos esse grassatam nec haud desaeviisse pestilentiam, ut prae ea nulla videatur famosa illa olim apud Cecropes, Lucretii celebrata versibus. Tibi vero et cui vis de nobis vel sollicico vel curioso affirmare possumus, prorsus desiisse contagium, nec meorum aliquem id malum tentavisse, licet aedibus admodum vicinum, quibus secedere et stationem deserere, quam tenere eos quam maxime fas erat, quibus cura publicae rei commissa est, haud sine turpissimae praevaricationis, ne quid gravius dicam, licuisset crimine. Fuga quidem salutem sibi qaesivernnt nonnulli ex Senatorio nostro et Academici regiminis ordine, et vel in vicinas salubres regiones secesserunt, vel longiori suscepto itinere absentiae causas commenti sunt: illud unum neglectis humanitatis officiis ob oculos habentes, ut mature discedentes, longe absint


page 341, image: s341

tardeque redeant: digni tamen hi mihi sunt visi, qui extra omnem hominum coetum extrudantur, cujus dissolvunt vincula: ac propterea ipse quidem nec mei neque familiae tantam habendam duxi rationem, ut quid patriae debeam in tanta necessitate, qua cumprimis opem cives flagitant, oblitus, praepostero mortis metu ab humanitatis officio et ratione muneris me dimoveri passus fuerim. Interim hac fatali calamitate oppressis dum succurrendum, et ne contagium serpat latius providendum fuit, bonarum litterarum vix ullam rationem habere valuimus, inque Academia aeque nostra ac reliqua urbe et provincia nullam ferme eruditionis curam gesserunt, quibus ea incumbit, vel fuga dilapsi vel metu confusi. Exiguus hinc litterariae frugis proventus; quam nec juvare studuerunt librarii, timida hominum natio, et grandiusculis libris operam et argentum impendere vix audens: hoc cumprimis tempore, quo libros et alias merces ex urbe nostra Francofurtum ad mercatum ferre severis interdictum est istorum legibus. In Reinesiano tamen syntagmate et Epiphanio ut pergerent, nec desponderent animum, precibus et pretio ipsos permovi: Paulinum etiam cum Jureti, Barthii et Daumii notis ut absolverent; Thomasii quoque Oratiunculas, quas sub auspicium suarum dissertationum Academicarum habuit et mihi dono obtulit, ut excuderent autor extiti, argentoque, quo carebant, typographos juvi. Exemplaria autem Paulini, quae in Vatitana et Lutetiana bibliotheca extare indicas, conferri non potuisse, nec variantes lectiones excerpi, ut lacunae ac depravata Juretianae editionis, quam nec ego alibi quam in Patrum sub Bibliothecae nomine facta collectione extare arbitror, loca restituerentur, dolet admodum Daumius vir optimus, et jam septuagenario major, nam heri annum aetatis implevit septuagesimum. Forte curata nostra opera editio, cujus exemplaria prima, quae dabitur, occasione mittemus, vel Bigotio Cl. V. vel eruditis aliis textum meliorem aliquando exhibendi animos addet. Epiphanii editionem, quae jam adornatur, cujus specimen nuper Francofurtum, ut cum Daumianis libellis inde in Belgium perferatur, misi, si ulla in parte tu vel Graevius tuus juvare poteritis, quaeso ne istius curam animo abjiciatis vestro. Petavianum exemplar [Gap desc: Greek words] sequuntur nostri typi, ita ut et paginarum numeri ac modi serventur iidem prorsus: quod si Petavianas accessiones e Gallia vel Bigotii, vel Menagii vel Valesii, vel alterius, amici, quorum pluribus vos uti arbitror, opera impetrare possitis, vestrove ab ingenio aliquid cupiatis adjicere, studii hujus vestri magna vos manebit apud Eruditos gloria. Menagii Amaenitatum exempla nondum plura ad celeberrimum autorem pervenisse doleo, et indignor minus officiosis hominibus, quibus grandiusculos eorum commiseram fasces, ut diversis itineribus per Noricum et viam Lugdunensem alterum, alterum per Belgium Lutetiam curarent. Ac hunc quidem Elzevirio [Gap desc: Greek words] misi, et exquisitissimis modis ut quamprimum in Gallias eum promoveret rogavi: quid interea factum sit, nescio; tibi quidem et Graevio destinata ligata jacent in museo ultra septem octove menses exemplaria, quae Francofurtum mittere, quia nemini nostrorum hominum eo tendere licet, quum maxime cuperem, non poteram. Reddat Deus libertatem


page 342, image: s342

itinerum, ut beneficio peregrinantium officia nostra mutuo explicare valeamus. Vale. Dabam Lipsiae d. XII. Kal. April. CICICCLXXXI.

EPISTOLA CCLXXXII. FR. BEN. CARPZOVIUS Nic. Heinsio. Vianam.

JAmpridem occasionem ad vos aliquid perferendi speculor, quae nulla nobis hactenus, inclusis praepostero contagii metu omnibus viis, necdum apertis, data fuit: nactus vero in Belgium abiturientem, et suspenso gradu negotiorum causa recipere ad vos se cupientem hominem, fasciculum ad. Ampl. Graevium ei committere, istique hunc ad te includere non negligendum ratus sum, cui innexa aequo animo et ferena fronte ut accipias etiam atque etiam rogo. Catalogum librorum, quos Francofurtenses et nostrae jam tulerunt nundinae, ad Graevium misi; a quo istum petere licebit, et cognoscere, quid novae opis Germani attulerint rei literariae. Glossarii Cangeani quidem iteratam Francofurti impressionem, bonum factum! intelligo, quod nec successus destituit, satis feliciter nitorem Gallicum aemulantibus typis nostris. Nec minorem cultum Aethiopicae Amplissimi Ludolfi Historiae attulerunt; quem librum exteris haud improbatum iri mihi persuadeo. Wagenseilii vero doctissimi mihique amicissimi eruditum et recondita. Hebraeorum, Rabbinorum, et alia doctrina refertum opus, Judaeorum calumnias doctissime solidissimeque retundens, in admirationem eos, qui isto litterarum genere delectantur, rapiet: sed quia autoris sumtibus excusum fuit, et paucos emtores reperit, (quod fatum meliores ferme omnes libros exercet) magno rei familiaris detrimento, quam inde nanciscetur, optimo viro constabit gloria. Paulinum de vita Martini Daumius noster ut ad te curarem me rogavit: quod officium cum alias tibi debeam, tanto majori studio jam faciendum putavi. Vale, et animum, quem optime mihi cupere intelligo, serva. Dabam Lipsiae exeuntibus nundinis vernalibus d. VII. Maii. CICICCLXXXI.

EPISTOLA CCXXXIII. CHRISTOPH. ARNOLDUS Nic. Heinsio. Vianam.

COngruum mihi visum fuit, veteris amicitiae novam quasi tesseram transmittere; ut post annorum tot inter nos velut divortium, tibi reddar et uniar: Imprimis quia Daumius et Carpzovius noster hanc in se curam recipiunt, quasi Tuum mihi favorem gratiamque denuo conciliaturi. Id ipsum vero est, quod mihi aliisque volo: Illustris Welserorum, Augustae pariter ac Noribergae adhuc superstitum, familia, Marci sui opuscula omnia in unum. volumen cogere,


page 343, image: s343

et epistolas, quarum quaedam adhuc ineditae, illis adjungere decrevit: Quare si nos in hoc ipso juvare negotio poteris, juva, quaeso: et magnam apud Welseros inibis gratiam. Camerarius in novissimis suis Peirescium asservasse ait literas Welseri magna cura, qui illum cultorem sui in Gallia habuit: Quo autem Peiresciana pervenerit bibliotheca, tu solus docere nos poteris; vel certe alius nemo. Emendationes ac lectiones varias in Catonis mei Diras, te quidem offerre gaudeo: sed nulla prorsus spes in Belgio affulget, ut juvenile schediasma illud a bibliopolis vestris recudi queat: etsi vel maxime velim. De ipsius Ovidii, qui plane tuus est, exilio, et reditu, et sepulchro, et calamo, in Hungaria (si Diis placet) reperto, dubitant quidem eruditi, et pro figmento Pontem habent: verum quos de hac ipsa controversia consulere queam, fateor, non liquet: Quapropter tu mihi Pythias esto. Mihi vicissim hîc impera, quod possim; agam id omni fide ac dexteritate, ne quid porro in me desideres. Misissem nunc memoriam meam Familiae Furerianae, apud nos nobilissimae; sed metus erat, ne istaec oculis ac mamibus tuis indigna prorsus videretur. Si quid vero aliud in urbe mea impressum expetas, vel a me curatum velis, haud deero sane desideriis tuis. Ad ultimum latere te nolim, quod magni Hetruriae ducis auditor (ut vulgo vocant) Ferrante Caponi, ob nequissimas Sodomiae artes, ipsumque atheismi crimen, jubente domino suo, in furcam agendus, in triremes tandem pertractus fuerit; qui in Sp. S. templum Florentiae primo confugerat: Sic ruit dierectus iste, qui Gronovio, aliisque doctissimis viris, ruinam saepe paraverat. Plura die alio. Vir Celeberrime, et mei porro haud immemor vive. Norimb. d. 2. August. CICICCLXXVIII.

P. S. Est. mihi filius unicus, qui per annos quatuor mathematicis et historicis studiis in Academia nostra operam navavit, et adhuc navat; quem aliquando Lugdunum vel Hagam libenter emitterem, si alicujus magnatis, vel mercatoris saltem, favore uti posset.

EPISTOLA CCLXXXIV. NIC. HEINSIUS Christoph. Arnoldo. Noribergam.

AMoris tui constantiam equidem sum exosculatus, insignem plane et perraram hoc seculo, acceptis nuper literis, quas per Daumium nostrum ad me curatas voluisti. Annus, puto, tertius est, quod Roberto Goesio, sororis meac filio, iter in Italiam molienti, in mandatis datum, si forte per urbem vestram transiturus (de eo enim si certius constitisset, literas addidissem) te meis verbis salutaret, deque statu tuae valetudinis, quo is loco esset, ad me perscriberet. Fecit ille quod petebam, uti postea ex ipso cognovi ad nos pridem reverso. Atque adeo augurari datur, instaurata nunc pace, post atrocissimam tempestatem bellicam, ut literaria commercia, quae cum ipso literarum nomine jacebant interrupta, redintegrentur propediem, et ad pristinum cultum post


page 344, image: s344

liminio revocentur. De Marci Velseri, viri ut dignitate, sic doctrina illustris, colligendis ac luci permittendis operibus, non possum non probare vehementer consilium. Extare memini in scriniis meis complures ejus ad Josephum Scaligerum exaratas literas, quae ex haereditate paterna ad me venerunt, conquisiturus has, ut primum animus ex angustiis temporum funestorum nonnihil respirare coeperit. Peiresciana Bibliotheca publice distracta est, ex qua ipse Papirii Massoni de fluminibus Galliae commentarium possideo, numismata ejus aere suo Harlaeus Thuani cognatus. In omni antiquitate nihil fere exstat magis depravatum librariorum culpa Catonis tui Diris, nec codices manu exarati, quos complures vidi pervetustos, multum juvant. Loca tamen nonnulla ductus conjectura videor persanasse. De Nasonis calamo in Hungaria reperto, deque ejus sepulchro illic exstante mera impostura est, cum Tomi a Pannonia longo terrarum intervallo distent. E Gronovio patre olim edoctus sum in Rittershusiana Bibliotheca codicem Metamorphoseon Ovidianarum exstitisse non contemnendae notae..... Vale Vianae. 8. Novemb. CICICCLXXVIII.

EPISTOLA CCXXXV. CHRISTOPH. ARNOLDUS Nic. Heinsio. Vianam.

DIci non potest, quo triumpharim gaudio, cum epistolam tuam solvi, et memorem mei, et lectu gratissimam. Gavisi etiam sunt Welseri nostri, qui familiaribus Augustae in mandatis dedere, ut singulari studio in tabulas Eugubinas Balei pro te inquirerent, et quovis pretio compararent: Id cum circumspecta cura agunt, ut mutuam servitutem inserviant, certa spe freti, fore, ut ipsis Welserianas ad Scaligerum epistolas aliquando mittas; pro quibus exemplar integrum verbis meis pollicentur. Memoriam Furerianam quia haud negligo, istam una cum altera D. Wagenseilii a Carpzovio nostro, data occasione, accipies. Welseri Commentarium in Calendarium Rom. plerique omnes mecum nesciunt. Quae ad Val. Catonem observasti, cadent mihi gratissima, juveniles quippe errores meis facile agnoscenti: utinam vero Batavi opellas meas aliquando recuderent; quod vix sperandum. Ovidii Metamorphosin MS. Georgius accepit Rittershusius ex hereditate paterna; quod Nicolaus frater dudum mihi indicaverat: Hic enim sorte contentus juridica fuit, Philologis illi relictis. Verum Georgius ille, Marchionis Baruthensis quondam consiliarius, una cum immorigero filio (quem noxam adagio vocant) et omni familia ante annos plus quam viginti e vita hac discessit. Non ita pridem in Ciceronis ac Senecae epistolas MSS. haud contemnendae aetatis incidi; sed annum invenire non licet. Postremo filium meum abs te amari laetor; nam semper illud poetae in mentem est mihi: Melius cras forsan habebis. Bene vale, vir Celeberrime, et ama constanter. Norimb. d. 23. Novembr. CICICCLXXVIII.


page 345, image: s345

EPISTOLA CCLXXXVI. NIC. HEINSIUS Christoph. Arnoldo. Noribergam.

NUdius tertius copia mihi facta est, idque beneficio Carpzovii nostri, tum epistolae tuae, tum memoriae Furerianae, quam tibi et Cl. Wagenseelio conservatam debitura est olim posteritas. Seposui librum intentius a me perlegendum simul illos, qui nunc prae manu sunt, absolvero, quod fiet brevi. De Tabulis Eugubinis Baldi non est, quod tu et nobilissimi Welseri multum laboratis: est enim quo carere possim, nisi forte pretio salubri ultro vobis offerantur. Idem dictum esto de Geographis Graecis, quos David Hoeschelius olim in publicum dedit: nam exemplar ejus libelli, quod me in Sueciam comitatum est aspersum fluctibus marinis, labem inde contraxit; sed haec obiter. Cum V. C. Emericus Bigotius ad me scripserit rure se excursurum propediem Lutetiam ut magnam ea in urbe quadragesimae partem exigat, rogabitur a me per literas, si Calendarium illud, quod a Naudaeo mihi exhibitum recordor, adhuc supersit in Mazariniana bibliotheca; quam postea auctione publica distractam, sed sic, ut libri majorem partem ad veterem dominum sint reversi, fando fortasse audieris. Ubi primum per otium et valetudinem licuerit, scrinia excutiam mea omnia, etiam illa, quae jure haereditatis ad me a patre pervenerunt, ut Marci Welseri ad Scaligerum epistolas, et si quae praeter has offerentur, eruam ac tibi, vel potius posteritati, vindicem. Hoc tantum in transcursu. Vale, vir optime, et Cl. Wagenseilio aliisque apud vos viris literatis salutem dicere velis. Vianae 13. Februar. CICICCXXIX.

EPISTOLA CCLXXXVII. CHRISTOPH. ARNOLDUS Nic. Heinsio. Vianam.

NObilissime Heinsi, ingens seculi nostri decus: non credis, quibus gaudiis exsultarim, postquam Carpzovius noster nunc Senator amplissimus, e tuis summam indicavit benevolentiam, te nempe submissurum nobis Velseri ad Scaligerum epistolas, bona fide a me describendas, et eidem restituendas; dummodo de secura mittendi constet occasione. Gratias ago et Velserorum et meo nomine singulares, ac ulterius rogo, ut ad Maecenatem nostrum Lipsiensem digneris emittere; qui recte, ceu pollicitus est, curabit omnia: et eadem redire ad te jubebit via, qua ad nos pervenere. Ab Augustanae bibliothecae Curatoribus figuras, Venetiis aeri incisas, quae ad Historiam Vindelicorum inprimis attinet, Velseri imperialibus quinquaginta redimere coguntur; neque hi recusabunt, quod illis, ni fallor, dedecori est. Ad Bigotium celeberrimum, cujus


page 346, image: s346

nomen majus est, quam ut manu mea attentari debeat, quia ipsemet literas exarare non sustineo; rursus iterumque oro, ut eundem denuo, per salutem ac gloriam rei literariae, horteris; quo Calendarium Rom. Welseri comment. illustratum, Lutetiae expiscetur; aut saltim tale illius indicium aciat, quod vitae Velserianae inseri aliquando a me possit. Redhostimentum adhuc me tibi debere doleo, pro aurea Virgilii editione, qua obscuram illustrare bibliotheculam meam voluisti: desiderio tuo nondum inservire potui, cen pollicitus eram; melius cras forsan jubebo. Phorbaeum ea collegisse andio, quae beatissimus Parens tuus haud pauca in Hesychii Lexico observavit illustranda: statim recordatio subiit, Joh. Vitum Pergerum, hominem doctissimum, sed in obscuro Thuringiae angulo Ilmenavii degentem, anno superiore Pricaei indicem scriptorum, qui in Hesychii vocabulario laudantur, ostendisse mihi, diligenter a se recognitum: Praeterea annotationes suas ad Schrevelianam illius editionem, in quibus asterisco notavit, quid rejiciat; cruce, quid ipse nondum allatum afferat. Verbo: Graecus et inops is est, cujus admiranda eruditio promotoribus caret. Denique, ni grave sit, auctoris nomen indica, qui origines, nifallor, Delphenses Belgice nuper descripsit; his enim Illustris Rutgersii tui imago, quam tibi quoque debeo, tunc inserebatur. Vale paneratice, Amicorum optime, ac porro vive, ut vivam. Norimb. d. 26. Septemb. CICICCLXXIX.

EPISTOLA CCLXXXVIII. CHRISTOPH. ARNOLDUS Nic. Heinsio. Vianam.

NObilissime Heinsi, ingens seculi. nostri Decus. Magna sensus laetitia tuae me affecerunt; perge ita res Velserianas promovere, ceu coepisti! Ad Hoeschelii Geographos Graecos quod attinet, in officinis quidem nostris, jamdudum evacuefactis, haud amplius occurrunt; memini autem, non ita pridem apud antiquarium quendam eos me vidisse: Revertar itaque ad eundem, operam daturus, ut quovis nanciscar pretio; dummodo rem gratam tibi fore intelligam. Dein ad Augustanos, Spizelium meum imprimis, aliquas exarabo, ut mecum inquirat. In Glossario, ni fallor, Pithoeano ad Leges Caroli M. Ludovici et Caroli Calvi, in voce Euua, lego, Velserum nostrum haec ipsa edidisse Capitula, nunquam a me visa: De his, inquam, ulterius me doce; quia Oedipus es. In bibliotheca Bosiana exstant Genesii, Byzantini scriptoris, libri. IV. [Gap desc: Greek words] : qui Parisiis istam historiam ediderunt, nihil de Genesio habent; forte quod mecum ignorarunt? Praeterea Carpzovius ex tuis olim me docuit, in Galliis duo evulgari Glossaria rnediae, ut opinor, et ultimae aetatis. Cangii; Haec ipsa autem quoniam usurpare oculis meis haud licet, indica nobis quaeso, unde nummis Bisantinis, et Marmotinis, quos pro denario Petri Ecclesiae olim Papae exsolverunt, nomen illud sit? Marmotta Ferrarii in Orig. Ital. magis videntur ad rem facere, quam Marmotte, i. e. majus


page 347, image: s347

monasterium S. Martini, in Orig. Gall. Menagii: verbo: haeret aqua. Ad ultimum me latet, quid sit Academia Recuperatorum, cujus inter alios quoque socium [Gap desc: Greek words] Ferrarium esse perhibent: ut huic eruditorum militiae nomen darem, una cum Wagenseilio, Patinus ferme persuasit: sed quia exiguam nominis mensuram impleo, haud consultum satis videtur, ut annuam. Vale, vir Celeberrime. Salutat te filius meus quam demississime. Norimb. d. 8. Mart. CICICCLXXIX.

P. S. Bene sit, precor, Bigotio cum studiis suis rusticanti!

EPISTOLA CCLXXXIX. CHRISTOPH. ARNOLDUS Nic. Heinsio. Vianam.

MAgnas tibi gratias persolvo pro Velserianis ad Scaligerum epistolis; rnaximas vero pro his ipsi debent, ac verbis meis nuntiant Velseri. Opera Marci Endterus noster, per hanc aestatem, certo imprimet, dum Velseriana familia, in figuris cum cura aeri incidendis, sumtibus haud parcit; additis Itinerarii illius schedis, quod Hornius in orbe vetere jam exhibuerat. Nihil interea vovemus magis, quam ut Velseri nostri comment. in Calendarium vetus Rom. (cujus in illis epistolis haud leve indicium extat) [Gap desc: Greek words] Bigotius e Gallicanis communicet bibliothecis, [Gap desc: Greek words]. Cimelia vero illa MSS. ipsi potius Carpzovio nostro, quam meo, qui has affert, filio tradenda ac restituenda esse duxi; ne scilicet in itinere periclitarentur, quod ille meus modo ingressus est: mercatores enim magis, quam viatores, talia servant atque custodiunt. Oro autem reverenter, ut quod ultro pro insignita tua humanitate facturus esses, mei quoque gratia, Heinsiani nominis observantissimum hominem ad alloquium admittas; curesque sentiat, paternam allegationem sibi non omnino nihil profuisse. Praestabit is operam suam in Mathematicis, aliisque Politicorum studiis; si qui fortasse sint Hagae, Leidac, vel Ultrajecti, aut alibi, qui illa uti haud recusent. Quid multis? [Gap desc: Greek words]. Consilio ipsum juva, habebis obsequentem et gratum. Postremo scire saepius desideravi, quando, et quomodo Balsacus iste, qui omnes eruditos in epistolis suis satyrico sale perfricuit, ludibrium mortis factus sit? et quia tu solus potes, doce me, quaeso, ubi locorum extet sive MS. sive, quod vix audeo fari, editus Scholiastes Graecus in N. T. cujus praeter Celeberrimum Parentem, meminere Salmasius, Montacutius, P. Simon, Spanhemius, Colomesius, alii. Annonymum esse constat; sed fortassis conjectura saltim aliqua assequuntur viri doctissimi auctorem; si de filo staminis judicium ferant. Sed contineo me. Da veniam et save. Norimb. d. ult. Marti. CICICCLXXX.


page 348, image: s348

EPISTOLA CCLXXXX. NIC. HEINSIUS Thom. Munckero. Delfos.

ULtimo congressu nostro, vir doctissime, ne ardor ille de studiis communibus confabulandi tecum, quo ferebar, me nonnihil transversum egerit subverendum videtur utcumque, dum et in multam vesperam protracti sunt sermones, et de iis agebatur nonnunquam, quae festi illius sanctimoniae ac religioni minus respondebant. Postea nil equidem prius habui, quam ut super rebus tuis convenirem Amplissimum Senatorem Rulandum Kinschotium, qui te fratri suo commendavit hîc nota de meliore. Addidissem et meam, nisi sat superque praesidii fore in hac una commendatione credidissem. Praeterea differebat rumor, Syndicum vestrum abesse a civitate. Is ubi rure redierit, aut scribam, si voles, in rem tuam, aut coram negotium illi omne commendabo. Tu, utrum malis, eligito. Vale, et me tuis accensere perge. Hagae Comitum CICICCLXXV. Kal. Juniis

EPISTOLA CCLXXXXI. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Hagam.

INnoxias confabulationes illas iis de literis, quas in gloriosis suis titulis legi gaudent prisci illi Christianismi antistites, donabit, spero, facile nobis, tametsi sacra luce habitae sint, divinum numen. Atque utinam ne unquam majus ejus majestati inferamus probrum! Sed ut catenus nulla captus sum religione, ita non parum metuo, ne nimium tibi nimiumque sim visus simplex. Vix videre cupere hunc hominem significaras, cum, ecce, advolo statim, et tam familiariter tecum sermones caedo, ut si esses unus de meis tribulibus. Quaeso pro caetera facilitate tua abire et hoc mihi sinas. tam promptus erat ad servitium tibi deferendum animus, ut omnis ipsi mora longa videretur. Fulsere forte olim candidi mihi aliquot soles; sed illo candidior, quo ad te iter tetendi, surrexit nullus. Cujus viri nomen omnis adorat orbis Europaeus, eum [Gap desc: Greek words] appellavi, et quam bene his literis humanitatis indidisset nomen antiquitas indidem didici. Ante, Hercules, mei mihi nominis, quam illius diei excidet memoria. Haec ego, vir illustris, ut a te discessi, identidem meo cum corde tacitus volvo, ut ne ignorare me felicitatem meam forte putes. Quod autem laudare insuper me et tradere Kinschotiis voluisti, eo nexu me et mancupio adeo tuum fecisti, ut libenter vale libertati dicam. Tuum erit mancipium hoc, si domino sedulo inservierit, tueri. Sed haec hactenus. Quae ad Petronium a te scripta ostendere mihi dignatus es, injurius videri possis in posteritatem


page 349, image: s349

nisi proferas, Edideris licet opera multa immortalia, uti Libitinae voracitatem nihil necesse sit amplius a te timeri; nullum illo tamen magis ad quorumlibet, crede, hominum facturum stomachum. Invento tandem Cereali munere, stupebunt mecum tam diu glande se fuisse pastos. Accedat hoc ad caeteras laudes tuas, ut unicus Petronii audias sospitator. De Odopeta vel Oclopeta nihil verisimile conjectare possum. Dasypodem scriberem, si quicquam adjuvarent MSS. Dasypus est; lepus. Vox, ut videtur, non intellecta Plinio, alium a lepore Dasypodem facienti. Sclopeta Reinesii ferme risum mihi movet. Quis enim unquam Stlopetas voravit? Propemodum certum mihi aliquod ferae nomen heic desiderari. Nam sagittarius ille, notante Germanici Scholiaste, in venatu vitam exegit. Initio Petronii non fatis arrident illa: quod quisquis perperam discit. Mallem, quod quis juvenis, ut sit [Gap desc: Greek words]. vel certe alterum quis delerem. In coena Trimalcionis legitur vulgo, bubale frustum. In Fragm. bubulae. Invenio tamen in Glossis, bubal, [Gap desc: Greek words]. Post paulo visitur: Qui tanquam togae virilis stolam sumsit. Videbatur mihi rectius legi: tanquam virilem togam. vel extruso [Gap desc: Greek words] tanquam, die virilis togae. In medio ferme: Tanto magis impedit inguina etc. Legendum puto: expedit. Magnam illius pulchre peculiati prae sua non mali poetae praedicat fortunam. Injuriamque Eumolpo advocationemque commodabam. h. e. favebam vapulanti, aderam ipsi, ut magis vapularet. Sed convenientius huic sententiae mihi videtur posse scribi: Injuriaeque Eumolpo advocationem commodabam. Quint. Declam. in pag. 45. edit. novissimae. ut illam in advocationem sacrae mortis adducam. Nisi si figuram illam, quam [Gap desc: Greek words] appellitant Graeci, comminisci heic quis malit. Sub finem legas: Idaeo frutices in gurgite sistam. Rescribo: Idaeos frutices. Haec paucula ideo ad te mitto, vir illustris, ut videas, in quam minutis etiam nos femitarii literatores haerere soleamus, et quam nihil tibi, quo illud scriptum, magis reddi possit perspicuum, sit relinquendum. Vale multum, et diu vive. Delfis Batavis Prid. Nonas Junias Anno CICICCLXXV. De Syndico nostro id facias rogo, quod tibi maxime sic futurum commodum.

EPISTOLA CCLXXXXII. NIC. HEINSIUS Thom. Munckero. Delfos.

QUod exploratum satis non haberem, essetne in civitate vestra Syndicus Kinschotius, an, quod frater videbatur velle, rus se contulisset cum nova nupta, neque litteris compellandum mihi illum duxi hactenus, neque ad vos excurrendum, ne frustra plane irritoque coepto volverem hoc saxum. Tu vero de qualicunque hac opera mea statues pro arbitrio, quod e re tua fore potissimum videbitur. Nam et ipse credo nondum rediisse ad vos potuit, et frater in Zelandiam profectus eis paucos dies ad nos recurret, qui pollicitus jam est, se commendationi meae sua auctoritate apud civitatis vestrae Magistratus


page 350, image: s350

esse suffragaturum. E Petroniano loco de Odopeta vel Oclopeta non possum me expedire. Cogitabam aliquando minima mutatione, super sagittarium Ocypoda. [Gap desc: Greek words] poetis Graecis, Hesiodo in primis scuto Herculis. quomodo lepus tanquam levipes Varroni, qui et Lacedaemoniis [Gap desc: Greek words] eadem de causa dictus, eodem teste. Sed et hoc longe quaesitum. Deinde non est credibile bis leporem in caena tam lauta opiparaque convivis appositum. Fuit cum putarem Scolopacem vel Scolopaca, quorum rostra sagittae respondent. Sed locus iste altioris est indaginis. Porro in codice meo annotatum video, legi debere, quod quis perperam discit. In illis, quid ille alter, ô dii, qui tamquam togae virilis stolas sumpsit; V. C. Scaligeri, quid ille alter die, vel, qui tamquam die. Videntur transponendae voces; quid ille alter? quid inquam? qui die togae virilis stolam sumpsit. nec multum abludit Gonzalii conjectura, quid ille alter, qui die inquam. ô dii! a Lipsio est. Tale illud Ciceronis in Philippicis: sumpsisti virilem togam, quam statim muliebrem togam reddidisti: dies virilis togae apud Suetonium non semel occurrit. tanto magis expedit a Schoppio est occupatum. Injuriae advocationem probo. Ultimo loco scribendum videtur, Edono frutices in gurgite sistam. nam mare Thraticum procellis frequenter agitatum. Apud Nasonem alicubi in Tristibus etiam ex veteri eodice Edonas pro Ideas memini restituere.

--- ut Thracia Bacche,
Cum stupet Edonis exululata jugis

Sed hace alterius erant loci fortasse. Hactenus ad tuas literas. Nunc corollarum loco habe alterum Petronii locum, si quid video, longe mendosissimum.

Talis Herculeâ Stymphalidas arte coactas
Ad caelum fugisse reor, poenaeque fluentes
Harpyias, cum Phineo maduere veneno
Fallaces epulae.

ita vetustus Cujacii codex, e quo Petronium Scaliger descripsit. Altera ejusdem membrana, peneque ferventes. scribendum videlicet, pennaeque furentis Harpyjas. Nam quod alii ad aves Stymphali referebant, id nonnulli ad Harpyjas ut pennas suas pro sagittis ejaculatae dicantur, inter quos et Hyginum, puto, et in hac ipsa Argonautarum cum Harpyis pugna Apollonius Rhodius. Sed de Phineo veneno quid demum sibi velit narrario, Mythologis omnibus intacta, me praeterit: Suspicor veleno exaratum fuisse pro Celaeno, unde veneno factum, ac reliqua interpolata. Scribendum forte.

Cum Phineam pavere Celaeno
Fallaces epulae.

Sic et Seneca in Tragoediis Phineas aves Harpyias vocat. Vale. Hagae Comit. CICICCLXXV. 10. Junii.


page 351, image: s351

EPISTOLA CCLXXXXIII. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Hagam.

DE Odopeta vel Oclopeta sane crepera res est. Interim satis certum de pisce, quîcum venatori nihil nogotii, nihil esse cogitundum. Inter varias conjecturas tuas palmaria est illa, et veri simillina Scolopacem vel Scolopaca. Nemesianus, vel quicunque alius est auctor fragmenti de Aucupio,

Praeda est facilis et amoena Scolopax,

Nisi poeta in syllabae modulo peccavit, scribendum in Aristotele et Hesychio [Gap desc: Greek words] pro [Gap desc: Greek words]. Apud illum Hist. Anim. lib. IX. cap. 26. invenio etiam [Gap desc: Greek words]. Corrigit Casaubonus, [Gap desc: Greek words] , vel [Gap desc: Greek words]. Sed Sed lexicographi eandem avem [Gap desc: Greek words] et [Gap desc: Greek words] vocari credere nos volunt, unde acceperint, ipsi viderint. Ocypoda substantive, ut loquuntur Technici, nusquam vidi usurpari. In Plinio invenio lib. X. cap. 63. Superfoetant dasypus et lepus. Dasypus ibi sine dubio illi est cuniculus. Sed male Dasypodem a lepore, qui et ipse dasypus est, distinguit. Bene enim, [Gap desc: Greek words] Bodinus ad Opp. Cyneg. pag. 100. Dasypoda genus, species [Gap desc: Greek words] et [Gap desc: Greek words] facit. Sit igitur Petronio Dasypus cuniculus, ne in tam opiparo convivio nimis rustice bis lepus apponatur. De quisquis idem mihi, quod tibi, venisse in mentem vehementer gaudeo. Quid ille alter? etc. Non dubito, quin omnes docti ambabus heic ulnis amplexuri sint emendationem tuam. Edono gurgite nil fieri pote clegantius. Puleherrima est antit hesis inter profundissimum mare et summum verticem. In Corollario ignis videtur suppositus cineri doloso. Quamvis licet easdem esse Stymphalidas et Harpyas, nescio quo auctore, scribat Natalis, nec dum tamen pennas ejaculasse Harpyas apud antiquos invenire quitus sum. Sin id constaret, statim pedibus irem in sententiam tuam. Cum ego istos olim versiculos, ut vulgo eduntur, legerem, Virgilii illam foedam ventris proluviem innui per famem putabam, et pro Phineo reponebam Phineae, ut uni substantivo more Graecorum duo adjungerentur epitheta. Sed haec nauci non sunt. Tuam correctionem, Phineam pavere Celaeno vel a Petronii ipsius manu esse, vel esse Petronio dignissimam, negare sustinebit nemo. Atque utinam Petronium aliquando Heinsianum videamus! aut omina me fallunt, aut nemo, nisi tu unus, restituet nobis illum scriptorem. [Gap desc: Greek words]. Quam tibi me hac tam benigna ac quaesita nostra responsione obstrinxeris, quam gratas meminerim gratias, et similia, quae ab iis dictitari solent, qui solvendo non sunt, cum totum tibi addixerim, prudens omitto. Syndicus noster jam biduum est, cum in urbem rediit, et fratris procul dubio, quas ad aedes ejus deferri curaveram, accepit literas. Multum amplissimum Senatorem apud fratrem posse necesse est. Sed Heinsianum nomen quin plus valiturum sit quis dubitet? Ut coram cum illo de negotio nostro agas, tametsi efficacius futurum videatur,


page 352, image: s352

cum per epistolium confici possit, rogare non audeo. Summa petitionis meae huc redit, ut convictores meo relinquantur arbitrio, nec ex illis apud Delphenses pendeat existimatio mea. Si quis interim ex civibus mihi committere voluerit puerum, recipere illum in convictum et disciplinam non gravabor. Id modo, ne exterorum quemquam, nisi si vel docti viri filius, vel aliqui generosae indolis sit adolescens, admittere cogar, obtineam. Speciosus erit color, si apud nostrum jacias, profuturum me aliquando plus publico scriptis meis, quam convictoribus alendis. Revocandum esse antiquum morem, quo ante illum lucripetam, cujus in locum surrogatus sim, ab isto onere semper Collegii Moderator (est et hic, ne nescias, inter meos titulos) fuerit immunis. Prorectori, ne Rectori geminaretur labor, datas fuisse illas partes. Denique uxorem mihi esse valetudinariam, nec ad ipsas molestias sufficientem. Atque haec sunt, vir illustris, quae pro causa nostra dici possunt; ex quibus tu ea seligas velim, quae maxime videbuntur praegnantia. Ita vale, et diu vive bono publico. Delphis Bat. a. III. Idus Junias Anno CICICCLXXV.

EPISTOLA CCLXXXXIV. NIC. HEINSIUS Thom. Munckero. Delfos.

REcte omnino es arbitratus, vir litteratissime, processurum negotium feliciorem utique in modum, si coram viva voce commendetur amplissimo Kinchotio, quam si per epistolam id fiat. Jamque ad vos procrastinationis omni repagulo amoto me conferrem, hoc acturus omni studio, nisi essent oblata praeter exspectationem, quae me ad Leidenses evocarent sub hanc vesperam: unde cis biduum triduumve reversurus rebus tuis curandis nihil habebo antiquius. Aderit interim redux e Zelandia Kinschotius Senator, quem succenturiaturum non oscitanter hîc nobis audeo polliceri. De Scolopace conjecturam meam haud improbatam abs te esse, viro in hisce litteris perspectae mihi sagacitatis ac industriae, est sane cur impense laeter. Oclopacem vel Oclopecam turbato nonnihil litterarum ordine videtur dedisse primo festinans librarius, omissa, ut sit, prima littera ad vitandam soni durioris asperitatem, unde postea Oclopeta et Odopeta sunt enatae. Sic Mylax pro Smylax, Myrrha pro Smyrna. et mille talia; Molus pro Tmolus, Marus pro Tmarus; quomodo vetustissima exemplaria apud Maronem: quem bis eo in vocabulo castigavi. De Harpyjis pennas suas ejaculatis agit puto Apollonius Rhodius libro II. in Phinei hac ipsa fabula, et Hyginus sab XX. ita video in schedis meis annotatum: certe ad conjecturam illam pennaeque furentis Harpyias. Tu utrumque sodes consule, quando neuter horum mihi nunc est ad manum. penna furens, quomodo ensis furens et bellum furens, Poetis usitato loquendi modo, de quo nos plura ad Silium Italicum annotabimus. De Hystrice Claudianus, Tantus in angustum strepitus furit. videlicet dum pennas ejuculatur. [Gap desc: Greek words] sanie, commentum est criticorum, nec comparet in scriptis aut


page 353, image: s353

vetustae editionis libris, qui paene aut pene ad unum omnes. Volebam olim pennaeque fluentis Harpyias. Sed praestat alterum. Vale. Hagae Comitum CICICCLXXV. XII. Junii.

EPISTOLA CCLXXXXV. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Hagam.

NUllibi repertas a me pennas ejaculantes Harpyias nuperius cum scriberem, vir illustris, jam consulti a me erant Apollodorus et Hyginus. [Gap desc: Greek words] , ut ita loquar, Stymphalidas uterque, non Harpyias facit, neuter, ut Natalis, cum Stymphali avibus confundit. Inspice Hygini cap. 19. et 20. Apollon. pag. 171. 184. 249. Edit. Elzevirianae. Hyginus in hac narratione de Stymphalidibus mirificus est. Cap. 10. Ex insula Dia hastarum et clypeorum sonitu ab Argonautis fugatas scribit. Atqui insula illa non Dia, sed Aretias erat, si credimus erudito Apollonii Scholiastae ad vers. 384. et 1092. lib. II. Capite autem 30. ab Hercule sagittis in insula Martis interfectas memorat. Apollonius, quem alias sequi solet, longe aliter; non interfectas esse, sed crotalis ex Stymphalio lacu fugatas. Deinde insula martis est Aretias, [Gap desc: Greek words] etiam Apollonii Scholiastae: verum ibi non Hercules, sed Argonautae his cum monstris sunt congressi. Ut in multis aliis, et heic Hygini requirimus diligentiam. Certe complures istiusmodi Hyginianas mittete tibi possem [Gap desc: Greek words] , si vel is scriptor tua esset dignus censura, vel res mei pudoris iterato fatigare humanitatem tuam. Reservabimus haec alteri, quam horis subsecivis paro, fabularis istius historiae editioni. Ut dies docere diem solet, non pauca jam mihi in mundo sunt, quibus priores commentatiunculae nostrae multo et meliores possint fieri et auctiores. Unum hoc te rogem sinas de stylo et aetate Hygini quid censeas. Non optimi esse aevi scriptorem, nec epitomistam ejus propemodum mihi certum. Cl. Schefferus, ut nosti, in Hygino quis stylus vere sit humilis et plebejus, apparere nobis contendit. Qui quaeso magis, quam in Servio, Lutatio, Scholiaste Germanici? humilem novi stylum Terentii, Nepotis, et Phaedri: sed quam longe Hyginus ab optimo aevo, tam longe illi ab Hygino absunt. Tamen ita loquebatur plebs Antoninorum tempore. At plebs rudis et literarum expers, quae ita soloecissabat, non iis de rebus, quae ad humanitatis pertinent studia, scribebat libros. Plebeitatem vocat, quam ego stribliginem. Cur illam ergo exemplis illorum, qui circa Antoninorum tempora vixere, non adserit. Potuisse hoc fieri dicet forsan, si aliorum plebejorum, qui isto aevo scribillabant, opuscula ad nos pervenissent. Hoc quidem divinare, non probare est. Cur verbum non facit de versiculis Prudentii, ita ut in Micylli editione comparent, a me adductis? An hoc jam occuparat Morellius? Non licuit mihi hactenus videre ejus editionem. Sanctandreanam, quam nunc demum nactus sum, illos omittere deprehendo. Non poenitet me tamen judicii,


page 354, image: s354

quod de iis, etsi omnibus antiquis editionibus destitutus, et sola ductus divinatione, in publicum dedi: Censurae doctorum aliae, quas de Hygini fabulis profert Cl. Schefferus, contra ipsum stant. Ut alios omittam, Scaliger ex Graeco conversas esse, Barthius ex variis Mythologorum libris consarcinatas autumat. Graecos fuisse Mythologos, unde maximam partem conservata sit haec congeries, suadere videtur stylus, et passim occurrentia Graecanica vocabula. Utrum vero Hyginus ipse, cum non paucae pericopae ex hoc scripto in aliorum visantur commentariis Latinis, versionem instituerit, an vero alii, unde sua excerpsit, est cur dubitare possis. Quoniam adhuc chartam superesse video, lubet adjicere aliquid de illis gastrarum fragmentis, quae ut olim sociorum Eumolpi pedes, ita nunc criticorum vexant cerebrum. Glarearum alii, alii Grumorum reponunt. Ego nihil puto mutandum in illa voce. [Gap desc: Greek words] vasa ventricosa sunt, a [Gap desc: Greek words] sic dicta. Gastrum vas aeneum angusto fundo in glossis Arabicolatinis exponi invenit Vossius. Verum non ad aenea tantum, sed et fictilia extendendum hoc esse vocabulum, vel ipse Petronius docere nos potest in Fragm. Trag. cap. LXX. Notavimus ostrea pectinesque e castris labentia. Rescribo indubitanter, e gastris. Amphoras modo appellaverat. Sed pro eminentium existimo scribendum eminentia, et locum totum ita constituo: per omnes scrupos gastrarumque eminentia fragmenta. Quando tanta est benignitas tua, ut mea causa huc venire constituas, faciendum videtur, ut de hora adventus, ne in quaestione sit, ante fiat certior Syndicus noster. Amplissimo Senatori jam nunc testor aeternum me devinctum. Gratias ipsi postmodum agam per epistolium. Vale multum, vir illustris, et tueri perge hoc mancipium tuum. Delphis Batav. a. d. XVII. Kal. Quint. Anno CICICCLXXV.

EPISTOLA CCLXXXXVI. NIC. HEINSIUS Thom. Munckero. Delfos.

NOndum e Zelandis redux comparet inter nos Kinschotius Senator, vir praestantissime, qui tamen abesse diutius hoc triduo vix potest, si quas mihi discedens ipse exposuit, profectionis hujusce causas satis habeo perspectas. Mihi quoque cras ad Leidenses meos necessaria de causa erit redeundum. Veneris igitur die proximo aut Saturni ad vos me conferam, ut res tuas pro virili Syndico vestro commendem, modo nequid is pedem Delphis interea moveat. Poteram et alios compellare, in primis Bleisvicium, sed et ille abest a vobis frequentissimus, et unus instar omnium mihi Kinschotius est tentandus, si tantum velit pro me, quantum se velle non semel est professus. Cum Hygini et Apollonii loca investiganda de Harpyijs Petroniano margini adlinebam, hoc volui haud dubie, fabulas Harpyiarum et Stymphalidum confundi, ut et hae Argonautis ac Phineo negotium exhibuisse sint creditae. Tibi interim, cui copia librorum nunc est in promptu, pro fide atque erudita admonitione est quod


page 355, image: s355

gratias debeam peringentes. Apud Hyginum multa occurrere parum Latina, et fecem sequioris aevi redolentia, diu est quod deprehendi, tum in ipsa fabularum narratione a semet illum dissentire haud raro. Unde liqueat interpolatum esse non una ab manu, poetarum Scholiastas praecipue ac Mythologos Graecos compilante: sic Arati Scholiasten Graecum memini videre donatum Latinitate in membranis Germanici Caesaris Arateorum Puteanae bibliothecae perantiquis. Certe si scripsit, uti nunc circumfertur, Hyginus ille, quicumque is tandem est, vix ad Theodosii Junioris assurgit tempora; sed cum et Servius, et reliqui Poetarum commentatores adeo mutilati interpolatique ad nos pervenerint, ut vix umbram suimet ipsorum circumferant, potuit et Hyginus id ipsum fati subiisse. De Gastris in fragmento Traguriano reponendis pro castris, diu est quod in codice meo annotavi, et Gastrarum (nam ita quoque codex Scaligerianus) fragmenta, adversus Gronovium testas reponentem, defendi, qui et male alterum tentabat locum a Trimalchionis coena, ubi legendum est e vestigiis libri Traguriensis, postquam omnia textorum dicta consumpsit. Loquitur de ipso Trimalchione, qui dicteria omnia, quibus textores, faex plebis, uti assolent, inter ludendum consumserit. Vale. Hagae Comitum XVIII. Jun. CICICCLXXV.

EPISTOLA CCLXXXXVII. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Hagam.

SPem de studiis nostris aliquam concepisse te, vir Illustris, cum antehac non semel ex Ryckio nostro, tum nuperius etiam Maresio intellexi. Contra quam alias fieri assolet, pudor me simul et gaudium, ut audivi, cepere. Ut humanitare tua in ruborem datus sum, ita [Gap desc: Greek words] ista animus demissus non parum mihi erectus. Sed utinam in Hyginiana opella melius dedissem praeludium! deproperata pleraque in ea et minus exacta. Quaeso dones hoc frigori, quo me feriit fama, scriptorem illum narrans jam a Cl. Scheffero occupatum. Quod si mihi [Gap desc: Greek words] tam diu superesse voluerit, donec [Gap desc: Greek words] dem [Gap desc: Greek words] , spero fore, ut melius litem. Nam ut nemo melius novit, quam tu, ipsum adhuc illud scriptum Augiae est stabulum. Nunc me habet totum Antoninus Liberalis, quem nostro commentario instructum suis typis excudere coepit Amstelaedami Waesbergius. Unum in eo locum cap. 31. offendi, in cujus explicatione non admodum mihi satisfacio. [Gap desc: Greek words]. Quo de loco si mihi tuas cogitationes miseris, rem hominibus elegantibus perfeceris gratam. Deinde illud [Gap desc: Greek words] Cap. 41. ut pote plane Jonicum, non satis concoquo, et mutatum vellem in [Gap desc: Greek words]. Quid tibi videatur, noli invidere tyroni, qui te in paucis colit et admiratur. Interim, si quid hac scribendi licentia peccaverim, tuam facilitatem in causa fuisse ut credas, et tibimet ipse ignoscas, oro quaesoque. Quamvis licet saepius me, ut tandem aliquando te


page 356, image: s356

compellarem, hortatus sit Cl. Ryckius, et ipsemet non parvas ob causas impense id cupiam, impetrare tamen a pudore meo hactenus non potui. Responsum unum ad has quaestiunculas, ut propius tuam adorare purpuram audeam, mihi pararii vice erit. Vale multum, seculi nostri Decus, et diu vive. Delfis Batavis a. d. XIV. Kal. Quintiles Anno CICICCLXXV.

EPISTOLA CCLXXXXVIII. NIC. HEINSIUS Thom. Munckero. Delfos.

MInimum medius fidius abfuit, quin re longe gratissima exoptatissimaque fraudatus forem, hoc est compellatione tua, dum in illa oppidi parte iisque in aedibus me quaerit tabellarius, quas inhabitatas olim ante hoc triennium deserui, vir praestantissime. Revocavit tamen aberrantem nescio quis bonus Genius, et ex amicis nonnemo commodum superveniens, qui quomodo curari literas oporteret, demonstravit ignaro. Ceterum ex iis, quae ad Hygini fabulas annotata publico proxime dedisti, quantus esses in re litteraria, perspectum habui abunde: ut jam ignorare non possim, quid de tuis ad Antnini Liberalis Metamorphoses animadversionibus sperari a nobis par sit. Nec defuere, qui spem mihi fecerunt, de non paucis perpulchrum in modum abs te observatis ad Epigrammata veterum Poetarum Latina: qua in palaestra cum et ego nonnihil desudarim aliquando, propius me tibi ipsa hac studiorum societate conciliari agnosco. Nec patiar elabi occasionem oblatam, familiarius uberiusque tecum hisce de rebus dissertandi, si non gravaberis ad nos quandoque excurrere, dum sedem hoc in oppido, tam propinquo vobis, figendam mihi propono. Quae quidem opportunitas in longum proroganda vix videtur: cum thermas Germanicas sub exortum mensis proximi adeundas valetudinis causa voto ac destinatione praesumam, post expeditas, quae me hactenus hîc morantur, supra re privata occupationes. Antonini Liberalis Metamorphoses si in promptu nunc essent, possem fortassis nonnihil lucis adferre locis hisce, in quibus te caligare ac haerere asseveras. Quamquam quid ego post te Roscium huic scenae me committam! sed relictis ruri libris omnibus, etiam Antonino hoc Liberali, qua nuperae, qua Xylandrinianae editionis, symbolam conferre vix ausim, nisi temerarius plane et inconsultus, [Gap desc: Greek words] pro [Gap desc: Greek words] scribendum tamen in altero loco est cur tibi accedam. De altero deliberandum amplius. Vale, vir clarissime et mihi velle, ut coepisti, perge. Hagae Comitum CICICCLXXV. a. d. XI. Kal. Quinctil.


page 357, image: s357

EPISTOLA CCLXXXXIX. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinso. Hagam.

TAndem aliquando segni typographo paene conviciis extorsi nostrum Antoninum. An aliquod operae fecerim pretium eum denuo publicando, ubi hanc editionem cum illis, quae antehac prodierunt, contuleris, tu judicabis, vir nobilissime. Nisi proprii me foetus amor occoecat, videor illum non paucis in locis ab iniquis aliorum censuris vindicasse. Libuit interdum etiam paulum exspatiari, ut, si opera nostra in Antonino leviuscula forte videretur, eam in aliis lectori approbaremus. Ad summam; ne plane paedagocicum olerem paedorem, virum me feci magnificum, et studui quasi criticus loqui. Nec id, credo, reprehendes, cum stultissimum esse scias, non optimos imitari. Populum et suffenos, qui hoc tantum, quod ipsi faciunt, rectum putant, cum sapientissimo viro Diogene [Gap desc: Greek words] libenter jubeo. Heinsio modo placeam, sat habeo. Si vera est fama, stylum in me stringere minatur [Gap desc: Greek words]. Sed modestiam nostram ubi viderit, facile a se impetrabit, ut eum condat. Certe si sapiet, malo cavebit. Jam visa est ratio, qua pulcre me possim ulcisci. Ut interdum ab aliis dissentiam, unius veritatis amor me cogit. Nec, quod erraverit, cum id summis quoque viris nonnunquam accidat, ideo aliquis mihi vilior. [Gap desc: Greek words]. Monstret mihi alter eadem, qua ego heic usus fui, modestia errores meos, gratias meminero gratissimas monitori. Nunc accingo me absolvendo commentario, quem ante annos aliquot in Catalecta, quae Pithoeus orbi literato dedit, auspicatus sum. Etsi non tam sum stultus, ut omnes, quae adeo densae congeriem illam occupaverunt, sublaturum me inde mendas confidam; spero tamen fore, ut operam non inutilem juventuti navasse, certe lectionem ejus reddidisse faciliorem, videar. Subsidiis nonnullis istum conatum nostrum adjuvare si dignatus fueris, caeteris beneficiis tuis, quibus aeternum me devinctum tenes, non parvum addideris cumulum. Vale multum, vir nobilissime, et favere perge clienti tuo. Delphis a. d. VII. Kalend. Novembrib. Anno C. CICICCLXXV. Alterum ex libellis his nobili Senatori Kinschotio rogo tradendum cures. Vehemens febris, quae heri sub vesperam me corripuit, quo minus scribere nunc ad ipsum possim, in causa est.


page 358, image: s358

EPISTOLA CCC. NIC. HEINSIUS Thom. Munckero. Delfos.

AMstelaedamo redux, quo ante paucos concesseram dies, Antoninum Liberalem hîc inveni, tuis animadversionibus pulcherrime illustratum, vir clarissime, quem munus ad me pervenire voluisti. Agnosco facile ex hoc foetu, uti et jam ante tuo ex Hygino, ut linguae utriusque, sic antiquitatis universae, Mythologicae in primis cognitione prorsus intima, egregie te instructum esse. Quapropter injurius omnino futurus in tam praeclaras dotes, quibus te publico bono unice cumulatum Deus voluit, si a coeptis auspicato lucubrationibus interquiescas posthae, nec pertexas ea, quae hujus generis complura a te nobis exspectanda scimus. Quo magis indignor, nondum impetrari posse ab avocamentis hisce diuturnis, quae me ab omni seria cogitatione indignis modis jamdudum divellunt, ne ea animi contentione, quam scripto tam pererudito deberi intelligo, lectioni ejus totus incumbam. De paranda veterum Epigrammatum nova post Pithoeum editione quod cogitas, audo equidem approboque vehementer institutum, quod in nonnullis forsan foveri atque exornari a me possit. Ceterum cum multae dissertationis id omne sit negotium, deque compluribus monendum te habeam, quae parum commode hac epistola complectar, in congressum nostrum hunc sermonem differamus praestat. Exemplar libelli tui jam oblatum est a me Ampl. Kinschotio, qui te multa gratiarum actione impertit benignum oppido in modum. Vale, virorum praestantissime, et bonum commune litterariae rei porro, ut coepisti, cura. Exarabam Hagae Comitum Nonis Novembrib. CICICCLXXV. Antonino tuo sic delinitus sum ac adfectus, ut exemplar ejus cum aliis libellis, quos in hanc rem habeo paratos, in Gallias ad Emericum Bigotium praestantissimum virum mittendum mihi proponam, aliud itidem mittendum ad Carolum Datum veterem in Etruria amicum.

EPISTOLA CCCI. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Hagam.

QUod here in literis scribendis valde te animadvertebam occupatum, interpellationis meae ut ipsemet damnavi tacite impudentiam, ita tu eam ut ignoscas oro quaesoque. Attuleram [Note: Ab. Bercklii: Betula enim nostratibus Berkebcom dicitur.] Betuleii, et [Gap desc: Greek words] , nominis Heinsiani in primis studiosi, libelli cujusdam mythici editiones, ut, quam iniquum in tam aequum agere institueret ille censorem, tibi ostenderem. Cum praeter


page 359, image: s359

duas aut tres ad summum nullam, nisi vel falsam, vel errati solummodo typographici dedisset emendationem Betulejus, non improbe facturum se existimabat [Gap desc: Greek words] , si opusculum illud ut utilissimum, ita pessime habitum denuo publicaret. Quae haec invidia, vir maxime, immo quae tyrannis est? ergo non licet ulli, etiamsi modestissime id fiat, ullum attingere scriptorem, ad quem alter aliquid sit commentatus, nisi ut conviciorum eum maneant plaustra? Hoc est revera, ut recte censes, literis plus satia hodie spretis majorem adhuc conciliare vilitatem. Qui ad Rhenum haec studia profitentur, quam de istius hominis conquerantur maledicentia, non puto, ignoras. Cur ergo non dedit jam pridem illis poenas? Hoc ipso primum quo laedit, tutus est, maledico, inquam, isto ore, deinde contemptu. Ne tamen diutius juventuti, apud quam magnificum se facit virum, imponeret, personam ei suam aliquatenus detrahendam putasse [Gap desc: Greek words] , non fore quenquam, quin probaturus sit, facile mihi persuadeo. Quos his literis adjunxi libellos, eos rogo illis muneri mittas, quos vel in Italia vel alibi literarum noveris amantes: et ante omnia, ut Bleisvicio de meliore nota hunc hominem commendes, ubi te convenerit. De epigrammatum veterum editione quae monuisti, faxo in memoria habeam. Sed hac de re alias plura, simul rediisse ad Bibliothecam intellexero. Amici nostri epistolium, ut, quo praemio remuneretur modestia, videres, una cum hoc fasciculo ire ad te jussi. Vale multum, unicum litterarum decus. Delphis ipsis nonis Decemblib. Anno CICICCLXXV.

EPISTOLA CCCII. NIC. HEINSIUS Thom. Munckero. Delfos.

IN litteris exarandis nonnihil occupatum, quod me nuperius deprehendebas, est sane cur id ego deprecandum anxie ducam. Tu cur excuses, nihil equidem rationis video. Quod nisi in Italiam destinatae fuissent illae litterae, ut postero mane Amstelaedamum perferri eas oporteret, non dimisissem profecto e manibus tam bellam occasionem tecum pluribus colloquendi, vir Clarissime, quod feci mehercules perquam invitus. Quando non grave erit tibi ad me invisere in posterum, excludam et procul arcebo avocamenta quaevis, ut te fruar longius. E binis Antonini exemplaribus ad me missis alterum, si per te licet, in Etruriam deferri curabo ad Carolum Datum, alterum ad Emericum Bigotium in Gallias, utrumque artium bonarum peramantes, atque hoc ipso tuae eruditionis, ne dubita, multum studiosos. Non deesse apud Leidenses meos, qui visus sit succensuisse tibi quodammodo ob repetitam Antonini editionem, noli quaeso altius ad animum tuum revocare. Jam enim inter res quotidianas, atque utinam minus frequentes, id genus jurgii inter homines litteratos, quod ignorare non potes, numeratur. Ego, si possum, huhc impetum animi concitati in tuo adversario sufflaminare nitar. Etsi non is est ille, qui me in consilium


page 360, image: s360

soleat adhibere. Sin persistet in proposito, tuae sapientiae ac moderationis erit, cogitare victorem haberi apud homines probos in hoc certamine, qui maledictis vincatur. Nequid ad haec arma tibi sit confugiendum, abunde praesidii habes in nuda eruditione tua, qua retundes insultum omnem. Amplissimus Bleysvicius cum a me convenietur, tui ne obliviscatur curae habebo. Vale, vir doctissime, et mihi, quod facis hactenus, in posterum velle perge. Hagae Comitum VIII. Decemb. CICICCLXXV.

EPISTOLA CCCIII. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Hagam.

QUod minus prospera per hosce dies usus es valetudine, vir nobilissime, ita valeam, ut ex animo doleo. Recreavit tamen anxium animum non parum Boschius noster, qui here jam meliuscule habere te coepisse mihi narravit. Quod ut magis atque magis, et diu possis, illum veneror, qui salutis nostrae fons est unicus. Tametsi plane nec ego nunc temporis ex voto valeo, facere tamen non possum, quin de illis, quae sane quam docta et ingeniosa in Fragmento illo Traguriano me docuisti, eas tibi gratias agam, quas debeo, id est, immortales. Vere Petroniana omnino [Gap desc: Greek words] sunt, Cap. 45. byacinthus, burdibata, de silicernio equites, ad assem secuerunt, Cap. 46. in nave morbosus est. Morbosus enim [Gap desc: Greek words] , ut recte exponunt vett. Glossae. Suspicatus et ego sum leviter, 'in nates morbosus est. In qua tamen conjectura expolienda quo minus perseverarem, faciebant, quae sequuntur, cardueles. Jam illa Cap. 43. malam parram pilavit. proverbii habere speciem, vides et mihi venisse in mentem. Quid si scribas? mala eum parra pilavit. hoc est, initia parum auspicata illum despoliarunt. Sed ista, Cap. 42. mulier quaeque mulier, milvinum genus. Duplex praeferre adagium mihi videbantur. Nec forte insulse dixeris, mulier quaeque mulier, milvinum genus. Sententia esset, [Gap desc: Greek words] , et milvinum genus. Tale illud est, Cap. 63. simia est simia. strigae stridere coeperunt non displicet. nec displiceret tibi, strigae ingruerunt, nisi longius a vulgata scriptum recederet. Ibidem ex Vavatone feci homuncionem, ex manuciolo homunculum, an, te probante, scire desidero. Barbare loquentes induci de industria Trimalchionem et ejus collibertos, omnino tecum statuendum, ne quis cum Patavino editore miretur, Cap. 44. Futiles aediles male eveveniat. Quanquam non improbet quis forsan, ut isti aediles male eveniat. Elegans enim particulae ut in detestando usus. Quod lecturum me cum cura fragmentum illud scripseram proxime, id ut instituisse jam videas, examinanda tibi mitto paucula, quae hac hebdomada in eo notabam. Cap. 37. lupatria providet omnia. legerem libenter, lupula ei providet. Cap. 38. Tanta est animi beatitudo. melius, homini. Aspirationes nosti frequenter omitti in MSS. Lacte gallinaceum. lego, si mutandum quid putes, lactem gallinaceum, invenitur Cap.


page 361, image: s361

71. Unum lactem pariter barbare. Unum lacte dicendum erat. cap. 39. sicut ille fericulusta. lego, sicut ille ferculus statim mihi dabit praxim. Illud sicut accipio, ut tanquam in editis cap. 118. Tanquam, si placet hic impetus. Cap. 41. Pataracinam. lego, pateram vini, et Ibidem cum summam coenam vindicasset. malim, summam coenae. hoc est, caput coenae fuisset quamquam et illud tolerabile. Cap. 44. nescio quid asia dis. an scripsit, siccitatis, vel acudutatis. Cap. 45. Centonarius. Ita puto dictum, qui centones vendit, ut scrutarius, qui scruta. Ibidem Dominam suam delectaretur. ita infra Cap. 64. nihil nos delectaris? male haec mutarunt. Cap. 47. sua re causa facere. Eandem locutionem infra quoque usurpari deprehendi. Malim, suae rei causa, sic sane melius expressero, facere quod te juvet. Ibidem, spero jam ventrem pudorem sibi imponit. lego, spero, jam venter pudorem sibi imponit. spere, est, ut spero. Ibidem ne jovis potest. malim, nec jovis. Cap. 49. Rogamus, mittes. lego, rogamus mittas. Cap. 50. Argentea corona. lego, argenteam coronam. et mox nisi quis Corinthum habeat. Concinnius foret, nisi quod Corinthus habeat. Cap. 51. Ignoscetis mihi quid dixero, lego, quod dixero. hoc est, donabitis mihi, vel dabitis. mox certe nolunt. Caeteri nolunt praeferam. quanquam videtur deesse, etsi vel simile quid. Cap. 52. Patronorum meus Puto fuisse, Patronus mihi meus. Cap. 53. Reliqua animalia cromaticas etc. An legendum, Reliqua omnia talia acroamata nugas meras esse? Cap. 54 Periculo aliquid catastrophae quaereretur. Corrigo ferculo. Non uno loco periculum pro ferculo dedit librarius. Cap. 57. peduclum. lego, pedunclum, ut offla pro offula in sequentibus. Paulo post. Hac illac tamen, malim, hac illinc tamen. Mox Hircus inervilia. Non absurdum videtur, hircus Mercurialis. Nisi enim memoria mihi imponit, cum hirco aliquando pingebatur Mercurius. Longius recedit, in sterquilinio. Cap. 58. Si quid vis tu etc. Hic locus sic, puto, restituendus est: Si quid scis tu, et ego. Sponsiunculam, ecce, defero. Jam jam scis etc. Paullo ante, Bene nos habemus aut isti. lego, bene nos non habemus. Deinde, Ita bene moriar, aut populus. lego, ut populus. Cap. 59. modo versa, modo supina. lego, modo verso, modo supino. et refero ad mucronem. Cap. 60. Respiciens ad mensam. lego, respicimus. Sacrum esse periculum. lego, ferculum. simile, imo idem vitium notavi Cap. 54. Consurreximus altius. malim, ocyus. Deinde et ipsius mappas implevimus. lego, et ipsi mappas Cap. 61. pulcherrimum bacciballum. an, pulcherrimam culcitellam? dein, corporaliter autem etc. Puto legendum: Sed eo non meherculus corporaliter illam aut propter res venerias curavi, sed magis, quod, ita, bene moriar, si quid ab illa etc. Cap. 62. Scruta scita. Posterius vocabulum videtur a glossa esse. Scite, quod volebat Schefferus, non placet. Mihi in animo, in naso esse. Procul dubio legendum, mihi anima in naso esse. Et mata vita tau umbras. lego, et tanquam vivus umbras cecidi. Per bifurcum volabat. Malim, per frontem defluebat, nisi per bifurcum intelligit crura. in larvam intravi. lego, ut januam intravi. Cap. 63. Introversus. maum, intro reversus. Cap. 67. indecens imam rubore. Malim, incidens. Cap. 68. Sicut Venus. malim, sic ut Venus. Cap. 71. Faciatur, si tibi videtur, et triclinia. lego, faciantur. Cap. 72. vero, vero. lego, ego vero. Cap. 74. dum bonatus ago. an bonus esse satago? Cap. 75.


page 362, image: s362

ut effrangeret. lego, ut se frangeret. Fulcipedia. Non male heic quadraret, vulpis uda, nisi jam in praecedentibus illud convicium habuissemus. Ego tamen et ipsimae dominae satisfaciebam. lego, ego tamen et ipsimo et dominae ipsimus nomen esse [Gap desc: Greek words] videtur. vid. Pag. 50. Cap. 76. Quod dii volunt. malim. quomodo dii volunt. Sed haec hactenus, quae, sat scio, ignofcenda tibi potius quam cognoscenda videbuntur. sunt enim deproperata pleraque omnia et intra biduum quasi sub manu nata. Vale multum, illustris. Heinsi, et vive nostri memor; sed tunc praesertim, cum aliquando ad bibliothecam tuam redieris. Vacillantes literulas rogo infirmicati nostrae imputes. Erimus alias diligentiores. Scripsi Delphis Batav. a. d. XII. Kal. Januarias Anni CICICCLXXVI.

EPISTOLA CCCIV. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Hagam.

JOannes Boschius, jnvenis non Heinsiani nominis minus, quam literarum in primis studiosus, fecit ut denuo appellare te sustineam, vir illustris. Is nuperius ad me cum inviseret, Lactantii, an Lutatii Ovidianarum Metamorphoseon argumenta cum veteribus libris collata, si una cum Hygini fabulis publicare vellem, non difficulter a benignitate tua impetraturum credere me volebat. Ego vero ut nihil malo, quam emendatiora proferendo veterum ingeniorum monumenta aliqua prodesse publico, ita faveo vehementer huic spei, quae tam mihi ex improviso adfulsit. Quamobrem noli facere, ut ea nos fallat, mi patrone. Vix, puto, commodiorem nancisci possis occasionem, praeter alios immortales labores tuos, etiam ista opella elegantiores literas demerendi. In Hyginiano commentario tantum jam prostigavi, ut brevi typographum qnaerere proponam. Locus est vexatissimus Hygini cap. 125. Qui loton, inquit, ex foliis flore procreatum edebant. varie corrigunt: ex foliis florem procreatum: e foliis rore procreatum: ex foliis et flore procreatum. Ego aliquando cogitavi: ex trifolii flore procreatum. Gloss. Vett. Trifolium, [Gap desc: Greek words]. Scio alios arborem fuisse velle. Sed Apostolius Cent. XII. 40. herbam facit ad proverbium [Gap desc: Greek words]. [Gap desc: Greek words] , inquit, [Gap desc: Greek words] , [Gap desc: Greek words] Sorupulosus et ille locus cap. 145. Inde in Scythiam transnavit, unde Bosphorus fines sunt dictae. Cl. Schefferus suspicatur, Bosphori fines etc. An rem acu tetigerit dubito. Nec placet nunc amplius, quod mihi antehac in mentem venit, Bosphorus finis fuit dictus. Doceas nos, si vacat, vir nobilissime. Hyginum ubi protuli, aliquid lucubrationis impendere Fulgentio fert animus, sed editionem ejus novam quo reddam commendabiliorem, videndum mihi prius erit, an dare ei comitem possim Anonymum illum mythologum, quem a Vossio possideri in notis ad Palaephatum docuit me Tollius. Quaeso consilio


page 363, image: s363

me tuo hac in re adjuves. Nam impetrabili aliquo proxeneta nisi usus heic fuero, ab heroe illo impetrare istum thesaurum videtur mihi fore [Gap desc: Greek words]. Vale multum, et diu vive, unicum literarum decus. Delphis Batav. postridie Kalendas Majas Anno CICICCLXXVI.

EPISTOLA CCCV. NIC. HEINSIUS Thom. Munckero. Delfos.

DEbebas jam pridem rem omnem ex me didicisse, Munkere praestantissime, de Antonino tuo in Gallias ad Bigotium perlato, nisi frequentes ex urbe excursus et valetudo, quibus obnoxium plus quam vellem me sentio jam pridem, procrastinari officium voluissent. Multa equidem prosecutus laude lucubrationem hanc tuam vir eruditissimus, gratiasque tibi peringentes pro tam eximio munere, ut suo nomine agerem vehementer me rogavit. Exemplar Carolo Dato quod destinaveras, quoniam ille jam excessit e vita, in Germaniam a me mittetur. Hygino si et alios Mythologos Latinos a te recognitos subjunges, facies profecto rem utilissimam. De Lactantio sive Luctatio, qni Nasonianas Metamorphoses argumentis suis illustravit, edendo, cum et ipse cogitarim aliquando, habeo nonnulla, quibus hoc acturus ndjuvari possis. Admovit huic operi jam manus Victor Giselinus, in editione Plantiniana Nasonis, usus ea in re codicibus vetustis, uti prae se fert. Sed an bonis castigatisque haud dixerim, certe multum discrepantibus a Lactantio. Sed de his melius inter nos agetur coram. Auguror interim fore, ut ante decursum hujus aestatis, composita re familiari, quae me hactenus invitum avocat a studiis, bibliothecam omnem excutiam, ac seponam tibi ea omnia, quae tuo instituto conductura judicavero. Fulgentii exemplar scriptum, ni fallor, servat bibliotheca Leidensis publica. Multa ejusdem restituit Franciscus Modius in novantiquis lectionibus. Albericum auctiorem possidebat olim Vossius, alium mihi Mythologum in bibliothecam ejus visum haud recordor. Trifolium in Hygino recte omnino et erudite videtur a te restitutum. In altero loco quid si scribimus, Unde Bospanus fines ejus sunt dictae. Ut velit Scythiam Bosporo terminari. Meliora fortassis darem, si liber esset ad manum. Vale, vir doctissime, et mihi velle perge. 15. Maii CICICCLXXVI.

EPISTOLA CCCVI. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Hagam.

NON alius aeque mihi laetus accidit nuncius, ac ille, quem nudius tertius Delphos apportavit Boschius noster de Hygini Astronomico cum


page 364, image: s364

tribus MSS. collato. Agnosco illam plane singularem, et jam toties spectatam liberalitatem tuam, vir nobilissime: agnosco, inquam, sed ita, ut interim, dum quam indignus ea sim recogito, rubore suffundar non tralatitio. Hoc uno tamen conscientiam meam consolor, quod eum me esse sciam, qui amore et obserantia tui cum quîvis contendere ausim. Atque utinam huic pectori oculos inserere posses, ut, quam omnium illud doctorum hominum, ceu totidem numinum, sed Heinsii ante omnes, sit reverens, videres. Diceres, quae tua est benignitas, si non alio, hoc certe nomine meritum, ut favore eruditorum non omnino indignus videri possim. Quo magis indignor, quod in hominem immerentem et omnium, qui literis cupiunt, in primis amantem, conviciis tot et calumniis invehi non dubitaverit Leidensis ille Zoilus. Scilicet alia grassari via non potuisse eum, qui etsi bonitate causae destitutus, qualitercunque tamen ab illo, a quo nullus erat laesus, vindicare se praesumsisset. In bibliopoliis nostratibus non venit horribilis libellus iste. Missus ad exteros dicitur, ut meliores industriae Berkelianae in ista gladiatoria spectatores. Haec facto huic umbra praetexitur, quae quam speciosa sit, ipse viderit. Ego certus sum timere hominem vindicias; quibus tamen an uti consultum sit nondum statui. In Hygini fabulis multus fui, et ut non spero tantum, sed confido, non frustra. Praeterquam quod fabularum quasi florum quoddam feci corpusculum, et Hygino manus medicas pro mea sapientia adhibui, etiam aliorum scriptorum [Gap desc: Greek words] loca examinavi non pauca. Tanquam adhuc heri, cum Isidori glossaria relegerem, adverterunt me illa: Anilia, fatuitas, amentia. Anilita rescribit Swarthius Anal. lib. II. cap. 12. et Gothice locutum Isidorum censet. Ego verius putavi, anilitas. quod Catullianum nosti esse vocabulum. Anconiscus, incastrare. Swarthius: Ancon, scius incastrare. Castratores, inquit, olim celebres ab regionibus, ut Deliacus apud Varronem et Petronium. Miror me Hercules. Scribendum procul dubio, anconiscus, incastratura. Habet id vocis Isidorus ex vulgata versione Bibliorum. Quos [Gap desc: Greek words] Deuteron, cap. XXVI. 17. dixerunt [Gap desc: Greek words] , incastraturas transtulit vulgatus interpres. Balastrum, balneum, Swarthius: Badastrum, vel Badstratum, veteri lingua Germanica. Non accedo. Si ex [Gap desc: Greek words] balastum tollas ba, quas literas ad sequentem vocem pertinentes male illuc transtulisse videtur librarius, remanebit, lastrum, unde facio. labrum, et lego: Labrum, balneum. Quo minus curas Hyginianas typis hactenus mandare coeperimus, in causa est typograhus, qui Schefferianae editionis superesse adhuc quaedam sibi exemplaria causatur, et id genus alia, quae praetexere lucri cupiditate solent illi, qui nisi illud nihil inhiant. Interim, dum moratur trico ille, admoliar, te auspice, manus Astronomico. Fave, quaeso, mi Patrone, hoc est, fac brevi habeamus, si fieri id sine incommodo possit tuo, illum cum MSS. collatum codicem; et jam olim promissum Luctatium sive Lactantium, quem Fulgentio dabimus comitem, cujus librum MS. ex bibliotheca Leidensi in dies exspecto. Nisi memoria mihi imponit, possidet bibliotheca tua etiam primam Hyginiani Astronomici editionem, quam Itali nobis dederunt. His talibus instructus adjumentis quanto animosior


page 365, image: s365

ad opus me accincturus sim, tute cogita. Ipse equidem dicere satis nequeo. Vale multum et diu vive, Illustris Heinsi, literarum litteratorumque praesidium unicum. Scripsi Delphis Batav. a. d. v. Idus Octob. Anni CICICCLXXVI.

EPISTOLA CCCVII. NIC. HEINSIUS Thom. Munckero. Delfos.

ITA de me statuas in posterum rogo, nihil esse, quod tua caussa non velim, et quidem libentissimus, quo magis indignor frequentem mihi objici moram a valetudine, ne res eas, quas in hac aula peragendas habeo, ad optatum finem perducam. Iis enim turbatis atque incompositis vix est ut aut studiis, aut bibliothecae excutiendae vacare detur. Hygini Astronomica cum scriptis exemplaribus collata, primamque horum editionem Venetam, Aldina certe vetustiorem, ut et Lactantium, seu quicumque tandem est scriptor, qui argumenta Metamorphoseon Nasonianarum confecit, cum pervetusto Codice a me commissum, et si quid praeter hos in armariis meis delitescit, tuis, hoc est publicis usibus, profuturum a me feres, simul offerent se mihi, quod ante decursum hyemis fore spes est. Antagonistae tui libellum hactenus non vidi, nec in ipsum Antagonistam tuum a tribus jam mensibus incidi. Nisi gravissimum in modum ab illo laesus es, recte feceris, si sines contemtu solo omnem injuriam obsolescere. Illud tamen anconismus, incastratura, ab alio nescio quo occupatum videor meminisse. Multus in hisce glossis castigandis est in adversariis Ludovicus Cerda prae caeteris, et in variis lectionibus Rutgersius. Rectum et illud Anilitas, fatuitas. Sic fatui senes apud Martialem v. 10.

Si veterem ingrati Pompejam quaerimus umbram,
Et laudant fatui Julia templa senes.

Ita enim istos versus castigandos aliquando sum opinatus: instauraverat porticum Pompejam Domitianus, et pro uno nemore silvis duabus exornaverat, quod aliunde ex nostro liquet, Pompeji dona nemusque duplex. Instauraverat et templa pleraque urbis ab Augusto olim exstructa, non solum capitolium, et quidem sic, ut meliora reddiderit, si nostro credimus, in quo adulationis tota vis consistit. Augustus e lateritia Romam marmoream reliquerat, plus urbi contulisse vult Domitianum, et sane multum contulit. Julia templa, ut leges Juliae ab Augusto latae, qui adoptione in gentem Juliam transierat. Julianas naves vocat Paterculus Actiacam Augusti classem. et Julia rostra Propertius, si memini. Pro Balastrum, Balneum, aliquando tentabam Alabastrum balani, vel balaneum, id est unguenti. Sed tuae conjecturae absit ut refrager. Vale, vir doctissime, et mini velle perge XI. Octob. CICICCLXXVI.


page 366, image: s366

EPISTOLA CCCVIII. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Hagam.

QUod tam benigne promittis, quae conatus mei desiderant, tam comiter doces, quae ignoro, quemadmodum et quas dicere tibi grates debeam, non ignoro quidem, vir illustris; sed non ea homini huic valde infanti [Gap desc: Greek words] , ut ad ea, quae mente concepit, proferenda sussiciat. Rogo sinas ea gratiarum eum actione apud te defungi, qua apud deum uti solet, hoc est, animo patius devoto, quam composita et nocte meditata oratione. Fatuos senes tuos apud Martial. lib. V. Epigr. X. quisquis non fatuus fuerit, lubens mecum amplectetur. Familiare esse senum auribus fatuitatis convicium, vel ex isto Graeculi illius difcas, [Gap desc: Greek words]. De Bissula Ausonii quod mones, comperi etiam in meutem venisse Demstero. Rationes, quae a te adducuntur, genuinam eam esse lectionem, evidenter omnino evincunt. Ex illis, qui de professo emaculare Isidori Glossarium intenderunt, praeteramplissimum Rutgersium videre mihi licuit neminem. Ludovici de la Cerda Adversaria non possidet paupertina bibliotheca mea. Nisi potiora otium tuum flagitant, vide, sodes, et ista, quae occupata forte jam aliis sine operosa commentatione inter legendum in libri mei marginem conjeci.

Apiciosus, colvus, calvaster, lego, alopeciosus. Sunt enim alopeciae capillorum defluvia. Ad eundem modum barbaris cancerosus, dicitur, qui cancro morbo laborat, et Elephantiosus, qui elephantiasi.

Arcites, sagittarii. lego, arcitenentes. Sic anguipedes superius paulo dixit Gigantes.

Attibernalis. lego, attubernalis.

Auteritas, antiquitas. lego anteritas, ab ante, unde anterior apud Priscianum

Belluus, moribus hestirium. Apparet legendum, belluinus. moribus bestianum. Gloss Steph. Belluinus, [Gap desc: Greek words] lego. [Gap desc: Greek words].

Blenones, puditi, hirconius, lego, Blennones, putidi, hircosi.

Bobinatores, inconstantes. lego, bovinatones, a bovinari, quod tergiversari interpretantur. Notum est quemadmodum b et n inter se commutentur. Gloss. Steph. Bibilles, [Gap desc: Greek words]. lego, bivelles, quod vocabulum licet barbarum etiam iste locus flagitat, bicerves, [Gap desc: Greek words]. Sic aries ille Phrixi, qui Graecus [Gap desc: Greek words] est, Chrysavellus audit apud Germanici Scholiastem.

Butis, Stella cometes. lego, bolis, [Gap desc: Greek words] alias dicunt. U pro O positum poene innumeris locis nemo nescit, nisi qui veteres Glossas non legit.

Buvinare; sanguine inquinare mulieris mensiruae. lego, bubinare et menstruatae. ex Lucilio.


page 367, image: s367

Caparcus, pistor. lego, Caprarius, pastor. Gloss. Steph. Caprarius, [Gap desc: Greek words].

Casona, acus, qua mulier caput scalpat. lego, Cnason, acus. ex Festo.

Castorinum, vebrinum. Fibrinum lego, a Fiber, at ab aper aprinus.

Catadocta, multorum cantica. Legerim divisim, cata dicta.

Clivior, nobilior. lego, Cluior. Cluis est nobilis Capellae.

Cloaca, burca. lego, burga. dixerat superitus, Burga, Cloaca. Ex Teutonismo ortam eam vocem non difficulter perfuadet mihi Vossius.

Culpa piabunt, peccatum solvent. lego, culpam.

Depelata, manifestata. lego, depatata. Vox est Fulgentiana.

Dissultores singulares. an desultores?

Fabarii, cantores. Fabarius, cantor. legerim, Fabularii et Fabularius.

Lubrica, vallum, imo fossae. Amplissimus Rutgersius: Ludicrum, vallum sine fossa. malim, Lubrica vallium, caveae, fossae. Verba sunt Apuleji I. Miles.

Barbuscinus homo, qui sert barbam plenam prorisinis. an scripsit, porci setis?

Broia, alva marina. legeram, bryon, vel brya numero multitudinis ex Gr. [Gap desc: Greek words] , alga. Steph. Gloss. Brita [Gap desc: Greek words] lego, [Gap desc: Greek words] enim et [Gap desc: Greek words] alga.

Curio, sanguis. lego, cruor. Bene Gloss. Steph. Cruor, [Gap desc: Greek words].

Dalum, velum minimum. lego, dolon. docuit ipse Isidorus lib. XIX. Orig. cap. 3.

Danius, foenerator. lego, Dardanarius. Gloss. Steph. Dardanarius, [Gap desc: Greek words] , [Gap desc: Greek words].

Duellio, rebellis. lego, rebellio. Gloss. Steph. divelliones. [Gap desc: Greek words] , [Gap desc: Greek words]. lego, duelliones.

Plura nunc non addam, ne forte magno molimine actum me agere dicas. Vides interim ex parvo hoc specimine, opinor, si quid in me sit ingenii, illud non ominino esse ineptum ad aliquid boni faciendum antiquis glossariis. Vulcanius quid praestiterit, si scirem, haud paulo essem securior: Sed non licuit mihi hactenos tam esse felici, ut ejus viri curas alicubi nanciscerer. non morabor diutius tempore tua, vir nobilissime, ultimum illud est, ut nostri sis memor, ubi redieris ad Bibliothecam tuam. Quod ut brevi confiat optamus speramusque. Vale. Scripsi Delph. Batavis a. d. IV. Kalendas Novembres Anni CICCICLXXVI. P. S. Scripseram haec, cum incidit mihi bryan sylvestrem dici Plinio lib. XII. cap. 21. quae erica est aliis, reposuerim ergo in Gloss. Steph. [Gap desc: Greek words]. Isidorus bryan cum bryo confundere videtur.


page 368, image: s368

EPISTOLA CCCIX. NIC. HEINSIUS Thom. Munckero. Delfos.

FAtuos senes, quos reddebam Martiali, non improbari abs te hauc conjecturam laetor. Certe verisimilius est, opera publica a Domitiano exstructa, iis, quibus Augustus Caesar urbem exornaverat, praelata ab homine artis adulatoriae perquam perito, quam composita cum monumentis in capitolio a Catulo dedicatis. Ludovicus de la Cerda Glossarium Isidori in adversariis totum percurrit, sic ut vocabulum vix ullum ejus libelli relinquat intactum, qua castigationibus, qua interpretamentis. Hoc, unum est, quod asseverare nunc possum. Cum dabitur aditus ad bibliothecam meam, scrutabor majore cura, quid Vulcanius, quid alii annotarint ad loca abs te tentata. ista tamen, Barbuscinus homo, sic videntur scribenda, Barbiricinius homo. qui fert barbam plenam porriginis. Vale, IV. Novemb. CICICCLXXVII.

EPISTOLA CCCX. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Hagam.

MEmini equidem me aliquando inter caeteras fabulas de Mutio quodam Placentino jecisse aliquid apud te, vir nobilissime: sed an tute quoque ejus memineris valde dubitem. Is Mutius ergo cum aliquoties me per literas appellavit, tum etiam, cum praelum Antoninus meus exercet, amice monuit, ut sui in eo libello facerem mentionem. Neglexi id tamen, quod et homo mihi esset ignotus plane, et amicus meus Cl. Ryckius dissuaderet. Respondi nihilominus viro, ur debui, perquam humaniter, et, quo minus ejus petitioni satisfecissem, tabellarii fecisse tarditatem. Caeterum, si vellet, oblaturum me illi Hyginum curis meis secundis illustratum. Mitteret interim titulos, quibus nomen suum insignirem. Misit, ecce, cum epistola satis barbara libellum hunc sibi dicatum. Quod si hominem domi esse nobilem, et in aliqua apud municipes suos dignatione, constaret, nihil esset cunctandum et nihil mallem, quam eum promereri. Sed epistolae non videntur spirare magnum virum. Quid tu, mi Patrone, cui notissimi Itali, auctor esses? In Sulpicillae locum Bissulam apud Fulgentium esse substituendam tecum docet in Paralipomenis ad Rosinum Demsterus. Vulcanii notarum in Vett. Glossaria ante dies aliquot usuram impetravi a D. Hanselaer, Ecclesiae nostrae pastore, homine et in paucis docto, et [Gap desc: Greek words] : comperio illum sentire partim mecum, in aliis ire in alia omnia, nonnulla autem relinquere intacta, ut Apiciosus, Fabarius, Caparcus, Dalum, Butis, Casona, Culpa piabunt, Duellio, Rebeliis, Arcites.


page 369, image: s369

ex quibus perperam ego nuper facere volui arcitenentes. Legendum enim arquites ex Festo. quod vocabulum et Glossario Philoxeni restituendum, ubi itidem vitiose legitur, Arcutes, [Gap desc: Greek words]. Caeterum [Gap desc: Greek words] Bibilles recte mutat in bivilles, non bivelles, ut ego volebam. Nec dubito, quin et Chrysovillus legendum sit apud Germanici Scholiastem. Quod autem bicerres esse ait, qui sectos habent pilos, id haud recte capio. existimo legendum, bicirres. Cirrus enim est [Gap desc: Greek words]. Bicirres ergo [Gap desc: Greek words]. Quod ad caetera attinet, tuum porriginis etiam illi placuit, ut et meum Bryon pro Broia. Sed in Glossario Latino-Graeco legit, Bria, [Gap desc: Greek words]. melius sane, quam quod ego volebam, [Gap desc: Greek words]. Est enim Bria vasis nomen apud Arnobium. [Gap desc: Greek words] Fabarius recte habere docuit me nunc Isidorus ipse in de Offic. Eccl. lib. II. cap. 12. Antiqui pridie quam cantandum erat, cibis abstinebant: psallentes tamen legumine in causa vocis asfidue utebantur. Unde et cantores apud gentiles fabarii dicti sunt. [Gap desc: Greek words] incastratura, quo frustra mihi placebam nuper, etiam illi venit in mentem; quanquam emendationis illius, ut a me factum, nullam addit rationem. Quid de illo loco tibi videtur, vir magne? Flegua, Martis filia. Legerim libenter, Flegyas, Martis filius. Respicere videtur versum Virgil. Aen. VI. Phlegyasque miserrimus omnes Admonet. Lactantius ad I. Theb. Stat. Phlegyas Martis filius, qui apud Delphos templum Apollinis incendit: cujus Virgil. meminit, Phlegyasque miserrimus etc. Non pauca sane in illis Glossis Virgiliana animadvertere est vocabula. Exemplo uno vel altero contentus ero. Artificem, Duplicem, dolosum. Corrigit Vulcanius, Alterplicem. nollem factum. Virgil. Aen. II. 114.

--- Multi crudele canebant
Artificis scelus. ---

h. e. duplicis et dolosi Ulyssis. Durica castra, Stationes navium. lego, Dorica ex eodem Virgilii libro. Vale, vir Illustris, diu multumque. Garrulitatem nostram pro caetera facilitate tua, quaeso, aequo animo feras. Scripsi Delph. Bat. a. d. II. Id. Novembr. Anni CICICCLXXVI.

EPISTOLA CCCXI. NIC. HEINSIUS Thom. Munckero. Delfos.

DE Mutio Berretto nihil equidem habeo quod dicam. Nobili patricioque loco, quae minus distinguuntur ab Italis, natum facile persuadeor ut credam. Hos Illustrissimos nunc vocant, plebei homines praesertim, quorum e numero scriptor ille dramatis adulatorii in laudes Venetorum conscripti, mihi plane ignotus. Illud miror, hominem natales et majorum gesta jactantem tanto ambitu laudationem suam, cujus nulla aut in te, aut in rem litterariam exstant merita, a scriptis tuis flagitare. Pervenit jam pridem ad aures meas rumor, quem disseminavit ipse, Hygini fabulas e codice vetusto, locis plurimis ab illo esse castigatas. Urge hominem, quaeso, ut harum lucubrationum speeimen


page 370, image: s370

nonnullum ad te mittat. Tum videbimus, quid ab illo nobis sit sperandum. Sunt complures et in Italia, et alibi terrarum homines levi litteratura imbuti, qui cum per se nec ausint, nec possint ad famam promerendam eniti, aliorum adminiculo eam sese consecuturos sperant, Mihi olim contigit incidere in aeque importunos praeconii sui captatores, splendido haud dubie ac illustri loco, cum Venetae, cum Florentinae civitatis, prognatos, nec ineruditos, sed hoc ipso contemtos a me, ac neglectos, quod laudes suas imperiosis ac intempestivis, precibus assidui praescriberent, et tantum non extorquerent. Isidori, quae sub nomine circumferuntur Glossae, manu Scaligeri descriptae exstant in Leidensi bibliotheca, si memini, nonnihil a vulgatis discrepantes. Vale. 25. Novemb. CICICCLXXVI.

EPISTOLA CCCXII. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Hagam.

DE Mutio nostro quod suades, vir nobilissime, id exequi studebo quam primum Mufrius ille, non magister, non me minus, quam alios habuit exercitum. Quae in margine libri mei notavi, tametsi exigui sint momenti, nec istiusmodi, ut placere exactissimo judicio tuo possint, non illibenter tamen, quoniam ita jubes, tecum communicabo. Erant ergo ista: An milvius? felem esse pullariam verius, quam magistrum, sic innuerit. Sed fortean melius, Mulleus. aeque hoc dignum babecalo et ebrio convicium, ac illa, vasus fictilis, lorus in aqua. Simul alludere videri possit ad [Gap desc: Greek words] , unde dictus mulleus. Ex vavatone quid si faciamus bacarionem? Bacar, bacarium, bacario vasis aquarii est genus: quîcum non male conferas vacuum intestinis cadaver: isto non deterius, quam cum maniciolo Maniciolum enim, non manuciolum legendum putem in verbis proxime praecedentibus. A manica est manicum, inde maniciolum. Gloss. Cyrilli: [Gap desc: Greek words] , manicium, manuela. legendum, manulea cum Vossio. [Gap desc: Greek words] , manicillium. quod etsi retinet Vossius, rectius tamen forte mutaveris in maniciolum. Sic a delicium declinatur deliciolum. Non minus vexatus est ille locus: Quibus prae mala sua cornua nascuntur. divinavi aliquando: Quibus per malas cornua nascuntur. Ut per cornua intelligi velit genas extantes quales videmus esse macilentis illis et monogrammis. Lupercus Catal. lib. I.

Extantes mala deficiente genae.

Facit huc ridicula illa cujusdam Rabbani opinio, qui ob quadraginta dierum jejunium, ossa faciei Mosis, velut acuta cornua, prominuisse existimat. Legitur praeterea, pag. 36. Edit. Blav. Noveram hominem olim oliorum, et adhuc salax erat. Non placet heic Schefferi correctio, mulierarium. repugnant enim sequentia. Legerim: hominem L. annorum. etiam, quae praecesserunt: et quod putas illum annos secum tulisse septuaginta et supra. corrigo: Et quot putas illum


page 371, image: s371

annos secum tulisse? septuaginta et supra. pro puellarius legendum esse pullarius tibi debemus. A Petronio transibo ad Hyginum, apud quem Cap. 14. Harpyiae dicuntur Thaumantis et Ozomenes filiae. Quae illa sit Ozomene, nusquam hactenus invenire potui. Cap. 79. nariat a Paride duas cum Helena ancillas, Aethram Thesei matrem et Phisadien Pirithoi sororem, abductas. De Phisadie illa sive Thisadie, ut scribitur cap. 92. altum apud alios silentium. Clymene est dicta lib. I. et Anonymo Troicis. Adjutes, quaeso, si potes. Scio longe esse tibi bibliothecam. Sed capacior multorum bibliothecis una memoria tua. Vale multum, vir illustris, et fave, ut coepisti, clienti tuo. Delphis Bat. Prid. Kalendas Decembr. Anno C. CICICCLXXVI.

EPISTOLA CCCXIII. NIC. HEINSIUS Thom. Munckero. Delfos.

ERudita sunt omnino, quae ad illa Petroniana Mufrius non magister annotasti, nisi quod longius aliquantum abeunt a vulgata scriptura. putabam aliquando Murcius ex Festo, vel Murcidus: sunt et in promptu aliae conjecturae, sed quarum nulla satis approbatur: nam et ante [Gap desc: Greek words] didicimus nonnihil desideratur. Milvius nescio an satis sit Latinum. Milvus dicebant antiqui, quod trisyllabum faciunt Poetae Miluus. Sub vavatone videtur larere vocabulum rusticum aut plebejum, inter ea, quae non intelligo, ejusdem significationis quod Manuciolus, vel Maniciolus, quod et ipsum plebejum vocabulam puto. Certe Romae in antiquis Marmoribus frequenter notavi, qualia et ipse descripsi, et apud Gruterum inveni complura. Miles Manialaris pro Maniplaris. Quidquid sit praeter loca ante annotata e Labbael Glossariis haec excerpsi in margine fragmenti Traguriani, Manicillum. [Gap desc: Greek words]. Manicium [Gap desc: Greek words]. Manicula [Gap desc: Greek words]. denuo [Gap desc: Greek words] Manicillum. [Gap desc: Greek words] Maniculum. Manilea, Manica. vides et in Gloffis Philoxeni et in Cyrillo bis Manicillium occurrere. In altero loco legebam, quibus prae malo suo cornua nascuntur. Ut denuo hic lateat adagium plebejum, prae malo suo videtur requiri, ut ad aerumnosos referatur. Ridicule autem et pro caetera sua inscitia sub Capricorno monet nasci aerumnosos, cum nascerentur felicissimi. Illo loco, noveram hominem olim olioram, legendum utique olim mulierosum. exciderunt aliquot litterae ut passim in Petronio, vel illico. Cicero de Fato. hunc scribunt ejus familiares et ebriosum et mulierosum fuisse. Mox tolle [Gap desc: Greek words] dixit. Haec Phileros, ad illa Ganymedes. Narrat is quod nec ad caelum, nec ad terram pertinet, cum interim nemo, inquit, curat annonam ordei. Festivissime. Hoc ipso enim Ganymedes ostendit hordeo vilissimo cibi genere se pasci: Cujus praeter rem in tantis lautitiis recordatur. Inter loca, quae non intelligo, est et ille pag. 16. Ed. Blauvianae. et Gingilipho ingenti clamore exsonabant. legebam aliquando, et singuli sophos ingenti clamore. Sed hoc praecesserat pag. 36. et ubique Trimalchioni in hnc coena applauditur. De Hygini


page 372, image: s372

locis quid dicam nihil prorsus habeo. Clymenes et Aethrae Helenen comitararum ad Trojam, et Homerus et Naso meminerunt. Sed cum Theseus vixerit ante bellum Trojanum, cui filii ejus Demophoon et Acamas interfuerunt, quomodo mater ejus inter comites Helenae numeratur? confuderunt nimirum duas cognomines foeminas. Idem et de Clymene Pirithoi sorore dictum esto. Vale, vir doctissime, Kal. Decemb. CICICCLXXVI.

EPISTOLA CCCXIV. NIC. HEINSIUS Thom. Munckero. Delfos.

VIX ultimis meis tabellario traditis, dum recogito, quae ad te scripsissem, serius agnovi errorem meum: nam in Petroniano loco, quibus prae mala sua cornua nascuntur nihil est mutandum. Frequenter enim soloecissat noster, quoties Trimalchionem aut collibertos ejus homines inscitos introducit loquentes. prae mala sua pro prae malis suis, prae adversis, prae aerumnis. Sic pag 40. Ed. Blauw. scimus te prae litteras fatuum esset, paulo post, aliqua die te persuadeam, ut ad villam venias, et mille talia. Nonaum poenitet illius conjecturae, noveram hominem olim mulierosum. Nempe cum erat in flore aetatis. Et adhuc salax erat, nempe sub ipsam mortem, cum annum aetatis excesserat septuagesimum. Illud mufrius non est nauci. quid si Muscio verus, vel Muricidus: alterum in glossis interpretantur [Gap desc: Greek words] , alterum [Gap desc: Greek words] et hoc et illud in obscaenam quoque significationem potest detorqueri. Sed hoc in medio relinquamus praestat. Sed et illa mihi plurimum negotii facessunt. pag. 39. non est mixcix. Sequentia scribenda sunt, ferrum optimum daturus est, (nempe, gladiatoribus) sine fuga, (sine missione) harenarium in medio, ut amphitheatrum videatur. Ut et illa aeque corrupta pag. 40. alter burdibasta, alter loripes. et paullo ante, de lucerna equites. Sed modus non esset. Si quid ad illa observasti, communica sodes. Vale. Hagae Comitum Nonis Decembrib. CICICCLXXVI.

EPISTOLA. CCCXV. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Hagam.

EGO vero libenter Mufrium illum aliis curandum delegabo: nisi Muricidus tuus facit, ut minus aliorum curam desiderem, praesertim cum recolo, quae de murium salacitate Plinius lib. X. cap. 65. et Aelianus XII. 10. memoria prodiderunt; unde venuste murem posse dici puerum delicatum plane persuademur. Nec forte displicebit admodum tibi, quod, dum haec scribo, mihi in mentem venit, merum rus, non magister. Maniciolum esse legendum pag. 50.


page 373, image: s373

res ipsa clamat. De Vavatone nihil adhuc verisimile, quo manipulum exprimam, excogito. Hoc certum mihi, mendosum esse in eadem fabula, strigae ceperunt. lego, irruperunt. Nec extra mendum, caccitus. Fecerim inde, acriculus. Pag. 39. lego: Et Titus noster magnum animum habet, et est caldicerebrius. aut hoc, aut aliud. erit quid utique. Nam illi domesticus sum. non est nugax. hoc est, homo certus est. c pro g quoties a librariis ponatur, Heinsio nemo novit melius. Illa porro pag. 40. Jam meliores bestiarios vidi. Occidit de lucerna equites. putares eos gallos galinaceos. alter burdubasta, alter loripes etc. Non meum, vir magne, sed tuum flagitant ingenium. Sed tu potes dicere, quid videatur. Primum bestiarios non temere mutem cum Reinesio in bustuarios. Glossi Isidori. Bestiarius, venator bestiarum. Bestiores, tiraces. apparet legendum Thraces. An ita vocavit, qui in arena cum bestiis congrediuntur? Gloss. Steph. Edones. [Gap desc: Greek words]. vel Bestiones etiam ibi, vel utrobique Edoni rescripserim. Nec occidit de lucerna equites. Putares eos Gallos Gallinaceos, cum Scheffero parenthesi includam. Quae enim sequuntur, alter burdubasta etc. ad equites illos pertinere mihi videntur. quos equites de taberna opinatus sum aliquando dixisse Petronium, quasi tabernarios [Gap desc: Greek words]. voluit [Gap desc: Greek words] ille equites videri, qui ex plebe tabernaria operam suam arenae locaverant. Allusum simul ad equites Neronianos, de quibus Tranquillus. Satagis, inquis, tanquam mus in matella. Non nego, mi patrone. Nunquam cum cura legi hoc fragmentum; quod tamen jam nunc facere instituo, a te inductus, qui omnium primus, ut placere illud non parum mihi incipiat, effecisti. Eadem pagina conjectavi: et bono filo etiam. Sed in aves morbosus est. In aves morbosus dictum videtur, ut insanire in libertinas. Horatio lib. I. Sat. 2. Mirificus est lusus, quem describit pag. 51. non moratus ille etc. lego, non moratur ille. Ususque equo manus palma scapulas ejus subinde verberavit. interque risum proclamavit, butabuta, quot sunt hic. Certe pro buttabata MS. Festi, ut notavit Vossius, exhibet, butabuta. Nec male retineas moratus ut subaudiatur verbum substantivum, ut pag. 35. sed liberti scelerati, qui omnia ad se fecerunt. Intelligo, sunt. Manu plana, quod minus discedit a vulgatis, parum Latine dici puto. pag 37. sed mulier que mulier milvinum genus. an legendum? Sed mulier est mulier; milvinum genus. pag. 38. malam parram pilavit. lego, malam parram habuit. hoc est, initia male auspicata habuit. Parrae malum est omen. Vide Horat. lib. III. Fuit. Aediles male eveniat. Putes scribendum, Ut aediles malum inveniant. vel, ut aedilibus male eveniat. De caeteris emendationibus tuis tam doctis et ingeniosis, quas communicare mecum dignatus es, gratias ago humanitati tuae inmortates. Atque utinam virorum doctorum preces eo te perducere aliquando possent, ut publico dares emendatiora Petroniana ista [Gap desc: Greek words] , quae praeter te anemine credo intellecta hactenus. Vale multum, vir illustris, et diu vive bono litterarum. Delphis Postridie Nonas Decembres Anno CICICCXXVI.


page 374, image: s374

EPISTOLA CCCXVI. NIC. HEINSIUS Thom. Munckero. Delfos.

AD fragmentum Tragurianum, quae annotabam proxime, non improbari tibi, Munckere praestantissime, est sane cur operae pretium haud exiguum retulisse possim videri. Mures pro pueris delicatis dici ex Plauto aliisque liquet. in hoc ipso Fragmento idem vitiligator, ubi Gitonem puerum cogitabat, mus, imo tuber terrae. Sed cum muris nomen soleret in blanditiis potius esse, non satis iracundiam hominis graviter commoti videtur decere, ut forte scripserit illo loco Arbiter, pus, imo tuber terrae. ad quem locum plura congessi de pure, verruca, carcinomate conviciis. rus merum prae omnibus aliorum conjecturis mihi placet. de veritate tamen lectionis adhuc dubito utriusque. Illo loco strigae coeperunt. reponis irruperunt. Sed ex sequentibus nondum videntur irrupisse. Opinabar aliquando [Gap desc: Greek words] strigas absorpsisse vocabulum stridere, ob cognationes litterarum, strigae stridere coeperunt. Naso in fastis.

Est illis strigibus nomen, sed nominis hujus
Caussa, quod horrendum stridere nocte solent.

Pro caccitus lege, Margaretum, Hyaccinthus, et omnium numerorum. Margaretam et gemmam vocat puerum illum. Hyacinthi nomen saepe depravatum occurrit in antiquis membranis, qua de re ad illum locum. pag. 31. Caldicerebrius omnino legendum est, quod dudum animadverti: Pro Mixcix videtur reponendum verbum aliquod Graecum aut Campanum, quo [Gap desc: Greek words] non laborasse editorem hujus muneris designetur. forte a [Gap desc: Greek words] derivatum. pag. 40. Bestiarii, non sunt loco movendi, ut recte mones, et miror Reinesium non vidisse Bestiarios etiam dici Gladiatores eos, qui cum bestiis committebantur. De Lucerna equites, legebam aliquando de laterna, hoc est sicciores cornu: nam Laternae corneae. Sic Priapum in obscaeno carmine de puella uvis passis aridiore.

Laternae videor fricare corm.

Nunc tamen potius est, ut arbitrer excidisse syllabam unam alteramque, ut frequenter in hoc fragmento. Ac legendum esse, de silicernio equites. De Silicernio vide Vossii Etymolog. per equites autem intellige Gladiatores, qui ex equis pugnabunt. Sic et mulierem essedariam habemus. Quapropter mox lego, adeo de magno numero andabatae pauci erant. Caeterim cum totus hic muneris apparatus sit splendidus, tamen extenuatur narrando, quo Petronius malignitatem hominum tenuiorum voluit taxare. Alter burdibasta, alter loripes. quid si burdobatta, vel Burdibatta. burdionum cibus batta. Glossae veteres a Labbaeo auctae, Batta, [Gap desc: Greek words] ruscus, rubum, sintex, batta: Mannos vulgo et Burdos


page 375, image: s375

dictos Porphyrio interpres Horatianus monet alicubi. Sed ille mannos cum hinnis et Burdonibus videtur confudisse. Per Burdibattam igitur hominem aridum et exsuccum designari, quomodo Corvorum cibaria Gitonem post alter per convicium vocat. Eutropium Eunuchum jam veterem non dissimili convicio Claudianus Stipitem exhaustum vocat alicubi. Codex non mulier infra nostro. in Glossis Isidori scriberem Bistones, Thraces, et in aliis Stephani Glossis, Edonis [Gap desc: Greek words] Mox pro, Sed in naves morbasus est, sic enim V. C. lege, in nave morbosus. ludit in idiotismo plebejo nepuiter, ut solet ancipiti joco. Morbosus pro morbis obnoxio, aut valetudinario plebi in usu fuit. Sed apud Latinos scriptores morbosus pro Pathico ponitur. Morbosior omnibus Cynaedis in obscaeno Carmine Gatullus Mamurrae pathicoque Caesarique, morbosi pariter. in nave rursus est obscaenae ambiguitatis. Nam ut partes mulierum obscaenae naves dictae, ita et puerorum pars postica. Hinc jocus Juliae Aug. Filiae, quae vectorem se negabat tollere nisi plena navi. Apud Caelium Apicium certe navem avium observo non semel pro ano poni. Huc et referendus Ciceronis jocus, nec magno Turnebo, nec aliis puto, fatis intellectus. Cum adversarius multis disputaret de Nave dividenda, respondit ille, ut eluderet instantem, navem si divides, pedes, non perdes, quod nihil habet acuminis aut joci, ut vulgo apud Quinctilianum aliosque circumfertur. Vides dividere navem ad obscaena detorsisse Ciceronem praeter exspectationem adversarii. Diffissa nate pedere Horatius dixit. dividere obscaenum esse vel ex illis Petronianis liquet, sic dividere cum fratre nolito. pag. 51. bucca, bucca, quot sunt hic? Micabat digitis puer, et divinandum hero injungebat de numero digitorum protensorum. Satis hoc quidem familiariter. Caeterum lusus iste adhuc apud nos obtinet et videntur in eo Romanae antiquitatis superesse vestigia: Bock, Bock (bucca, bucca) hoe veel hoornen steekender op manus plena ibidem non est immutanda, nam ostendit irreverentiam pueri erga, dominum, qui plena manu humeros ejus non leviter verberabat. pag. 35. loco mendoso legebam. Sed liberti scelerati, qui omnia ad assem fecerunt Patronum narrat a libertis compilatum. pag. 37. lege, sed mulierculae mulvinum genus. [Gap desc: Greek words] mulier posterius redundat. Sic pag. 41. gratias agimus libera liberalitati et multis aliis locis. pag. 38. malam parram pilavit, non est sollicitandum: nam et, aves depilari dicuntur, quibus detrahuntur plumae. Hinc apud Senecam Rhetorem struthiocamelus depilatus. Fuit aediles male eveniat. affectavit hîc denuo, ut solet, solaecismum. Caeterum pro fuit, lege futi. Deinde syllabam fugitivam repete ex ultima Aediles, Futiles aediles male eveniat. Vale, vir praestantissime. Hagae Comitum 8. Decembrib. CICICCLXXVI.


page 376, image: s376

EPISTOLA CCCXVII. NIC. HEINSIUS Thom. Munckero. Delfos.

REversus ex secessu Vianensi, nihil habeo prius, quam accingi ad officium litterarum, qui pulchre meminerim ultimis tuis, perquam exquisitis responsum a me deberi, Munkere eruditissime. Inter caeteras conjecturas, quas fragmento Traguriano dabam proxime, haud improbari tibi [Gap desc: Greek words] burdibatta laetor equidem. Nec video quid commodius dari posset, nisi longe deflectimus a vestigiis scriptae lectionis. Horridior rusco Galatea Polyphemo dicitur apud Nasonem, quamquam hoc ad Galateae mores referendum: nam Theocritus, unde Naso ista deprompsit, non est ad manum. Illo loco, malam parram pilavit, tutius erit nihil tentari. Mulier quaeque mulier, milvinum genus, conjectura haud displicet. strigae stridere coeperunt praeter rationes jam allatas, cur amplexus sim, faciunt quae subsequuntur, de cane leporem persequente, is enim crepat et stridet dentibus, dum, ut Nasonianis utar verbis, vacuos exercet in aere morsus. Pag. 51. Sub vavatone, vel babatone, quod tantumdem est, videtur latere plebi Campanae bilingui usitatum de infantibus a Graeco [Gap desc: Greek words] derivatum, de quo amplius cogitandum. pag. 34. Lupatria providet omnia, recte jam alii, Eupatria, pro [Gap desc: Greek words]. salse hoc et satyrice, ut omnia. Paulo post ridicule legitur, nummorum nummos pro cumulos: lacte Gallinaceum haud necesse tentari, ne cum lactibus confundatur. Lac Gallinaceum abiisse in proverbium Plinius nos docet, praefatione magni operis. Talia infinita sunt in hoc fragmento, pleno occultae eruditionis, quae fingi aetate nostra ab impostoribus haud potuerunt. Ibidem cogitabam aliquando. Tanta isti animali beatitudo. Sed vulgata potest tolerari. Sicut ille Fericulusta a me habuit praxim. praxim nihili est hoc loco vocabulum. videtur autem excidisse, ut saepe alias, unum vocabulum ob cognationem litterarum. Sicut ille fericulus lucem a me habuit proxime. Hoc fericulum et contracte ferculum dicebant veteres, et saepe in hoc fragmento occurrit, quod Trimalchio more suo masculinum maluit enuntiare. refer autem ad Ferculum modo sublatum signorum caelestium, cui interpretamentum de suo noster addiderat, ut paulo ante est videre. pag. 37. pataracina, videntur excidisse syllabae complures: recte sensum loci habes perspectum. Sed gravius latet ulcus in clamat. cujus loco reponi par est nomen liberti nescio cujus, a quo verba fiunt. Scripsi jam olim. Damas itaque primus cum patera capaci vina (vel una) poposcisset. Damas et Dama dicebatur. Marcus Dama libertate donatus apud Persium. Cum summam coenam vindicasset. Scribebam, cum se summa coena vindicasset a convivis. Sub ultimam coenam erat appositus jam saturis convivis, atque vindicatus in posterum: pag. 38. Nescio quid asiadis. Nil mutandum vidit jam Reinesius. Homines Asiatici sicco corporis habitu, testes Herodotus, Varro apud Nonium, alii: Centonariorum frequens mentio apud Gruterum


page 377, image: s377

in inscriptionibus. Dominam suam delectaretur non esse sollicitandum recte vidisti. suae rei caussa facere pluribus exemplis in animadversionibus adstruxi ex Cicerone et aliis. Mox minimum discrepat mea conjectura a tua, spero, jam venter sibi pudorem imponet, et nec jovis, et rogamus mittas, et argenteam coronam. pag. 42. legebam quid aes autem Corinthium, nisi qui Corinthum habeat, prae solita Trimalchionis jactantia, quasi totam in hoc aerario Corinthum possideret. pag. 43. putabam, ignoscetis mihi si quid dixero, et caeteri nolint. Ibidem corrigebam, habeo capidem, quam reliquit Patrono meo Mys. Mys in his talibus summus artifex cum Myrone et Mentore. Hujus frequens mentio apud Graecos, et Martialem. Pro cetera autem impudentia nebulo mentitur ab ipso Mye patrono suo relictam capidem, cum Mys aliquot saeculis vixerit ante Patronum Trimalchionis. pag. 44. corrigebam, reliqua anilia acromata, ac tricas meras esse, ut alludat simul ad naenias aniles. Anilia pro Animalia superfluente una syllaba, quam librarius supinus temere repetiverat ex proxime sequenti vocabulo. Sic et pag. 47. scribendum, non didici geometricas tricas, et alogicas naenias. De alogis in Geometria nos suo loco. Ibidem scribe, perridiculae aliquid catastrophae quaereretur. Quales nimirum jam et ante occurrebant. pag. 46. puto, in alio pediclum vides, in te ricinum non vides. dixi alias. Et paulo post, tu lendiculosus, ut pediculosus. hac illac tamen enatavi nil mutem. Ut hic illic eluctatus sum per incommoda. Hircus in ervilia eleganter, ut ad epulas hasce tam lautas referatur. ervilia nos adhuc Bockeboonen appellamus, quod hirci hisce gaudent. ervilia et ervum eadem apud Maronem in Bucolicis, Eheu quam pingui macer est mihi taurus in ervo, quam veram lectionem scripti codices et veteres Grammatici asserunt. Pag. 47. pridem volebam. ad summam, si quid vis, ego et tu sponsiunculam, exi, defero lamnam. exi formula provocantium. alioqui et ecce ego olim conjeceram. Caeterum provocantes offerebant provocatis tabellas (libellos vocat Ovidius) in quibus sponsiones, formulae et nomen sponsorum perscribebatur. Servi autem et plebs infima pro tabellis lamna plumbea utebantur, quales et hîc designantur. Paulo post emendandum videtur. Bene nos habemus, haud isti agagae, qui tibi non imperant. Agagula leno est in Glossis Isidori, si recorder probe, et alias in hoc ipso convictu id vocabulum occurrit. Mox sequitur locus, qui Reinesium mirifice torquet cum sua Sagana. Sathana tibi irata sit curabo, et qui te primus decuro defecit. Prima littera in Sathana perperam repetita est ex ultima proxime praecedentis verbi Habeas. Githoni autem, utpote discipulo iratam imprecatur Palladem. Sic paulo, ante, curabo jam tibi Jovis iratus sit; ita enim legendum. Ridiculi causa autem Athana dixit sive [Gap desc: Greek words] , pro [Gap desc: Greek words] , Ionica usus enuntiatione, quae per magnam olim Graeciam obtinebat, cujus et pars Capua, ubi haec caena exhibetur. Deinde scribo, qui te primus de corruda fecit. E corruda fiebat asparagus, diuturno cultu herba utilis ex inutili: haec autem respiciunt Gitonis magistrum, cui is adstabat. Quomodo e corruda fieret asparagus Columella nos docet inter alios. Adagium denuo a rusticis et plebe infima hoc est mutuatus. pro volpis uda, ibidem literis transpositis scribendum est volsa picla. Cynaedum designat. Superiori pagina de eodem,


page 378, image: s378

etiam tu rides pica cirrata? itidem transpositis litteris, quod vidit Reinesius, puto. picam pulvinarem Fortunatam vocat alibi. Ut populus per exitum meum juret, annotavi et ego in ora codicis mei. modo versa, modo supina Schefferus, ni fallor, ut ad frusta referatur, quae mucrone in ordinem redigebat chironomus. Post lego, respicientibus ad mensam, et sacrum esse fericulum religioso apparatu perfusi, et, ipsi iis mappas implevimus. pag. 49. pulcherrimum Bacciballum: locus inquinatissimus. Excidit autem syllaba una, ut alias saepe. Baccicimbalium fuerat olim, hoc est Bacchi Cymbalium. Cymbalium [Gap desc: Greek words] , pro Cymbalistria. Sic Crotalia in hoc fragmento et apud Plinium Nat. Hist. Margaretis tympaniis in jure: erat autem haec copa, et ut puto Bacchi in Cymbalistrias relata. Talis et illa Copa Syrisca in Catalectis. Crispum sub crotalo docta movere latus. in inscriptionibus Gruteri occurrit alicubi faeminae nescio cujus epitaphium, cui additur in fine Bacchi Cymbalis. id est cymbalistria, ut ego interpreter. Apionem Grammaticum Tiberius Caesar, etsi paulo aliter, Cymbulum mundi appellabat. pag. 49. lege, sed ego non mehercules corporaliter eam aut propter res venerias curavi, sed magis quod bene morigera fuit. Ibidem, scruta scite expedienda Schefferianum puto probum esse. Paulo ante lego, itaque per scrutum, per scoream aegre aginavi. Aginare in glossis Labbaei varias significationes habet. pag. 49. animus in naso esse, hoc quidem iracundiae est indicium, sed hîc de timore agitur. Legebam itaque, mihi animus in ano esse. Quod pluribus interpretantur notae meae. Deinde et matutinas umbras cecidi. Nam sub gallicinium haec fiebant. Mox, in aream intravi, villae scilicet. pag. 57. scribe, indecentissimam rubore faciem. De bifurco alias. Plura enim volebam, sed charta deficit, et jam nimius sum. Vale. Hagae Comitum XII. Januar. CICICCLXXVII.

EPISTOLA CCCXVIII. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Hagam.

LIteras tuas quo saepius lego (lego autem saepissime) eo plus disco, vir illustris; adeo undique in illis stricturae relucent coelestis ingenii tui. Quamobrem habeo, cur summopere laeter, quod salvus nobis e secessu Vianensi, cui jam coeperamus invidere, redieris. Licebit nunc denuo, quando hoc juris dedisti nobis, oraculum Heinsianum consulere. Legitur in Frag. Trag. pag. 34. modo modo quid fuit? Recte, opinor, si sequentia, in quibus ista geminatio non semel comparet, consideres. Perperam ergo editi illud alterum modo omittunt. pag. 35. Lana, credrae, piper. Vide, an locum habere heic possit, redria. Capella lib. II. Alia ex papiro, quae cedro perlita fuerant, videbantur. Membranae Leidensis Bibliothecae, quibus utor. Alia ex papyro, quae cedria perlita fuerat, videbantur. Glossator interpretatur resinam cedri. Cum hoc titulo proscripsit. Illud cum videtur mihi ex compendio scripturae natum, et mutandum


page 379, image: s379

in coenaculum. Pag. 36. et arieti illi. laudamus. Emendabam, et arietes. collaudamus. Heu est Heu. lego, heu heheu. pag. 37. Minoris quam muscae. suus tamen. Videtur non incommode posse legi: Minores quam muscae. muscae tamen. Pilare parram recte dici firmat Apicius lib. VI. Perdicem ibi cum pluma sua elixabis, et madefactam deplumabis depilabisve. Satis placet illud tuum pullarius. Alioqui posset scribi, puerarius. Gloss. Steph. Puerarius, [Gap desc: Greek words]. Vexatissimus est locus: Similia Sicilia interiores. An legendum? Similes Sicilia habuit heroes. pag. 39. Laborat hoc tempore. nec haec sua. Legerem, nec hoc suo. Suum cuique dicitur, quod ei favet. Sall. lug. cap. 61. Suo loco pugnam facere. Sed repugnat Cicero, qui tempus suum, tempora amicorum pro periculis ponit. Scribendum ergo potius esset, et hoc suo. quanquam nec hoc placet. pag. 41. taeda ex aceto. Ad ventrem solvendum magis faceret beta. Cum mundatis ad Symphoniam mensis. Puto explicandum esse, Simul ac mundatae essent mensae. nisi legi mavis, commundatis Penthiacum, volueram, pullum Parthicum ex Apicio, cum vidi a Reinesio minori mutatione rescribi, Phasiacum. pro quo tamen malim, Phasianum ex eodem Apicio. pag. 45. Ceciderunt memoriae meae. castigaveram, exciderunt. Et canem contubernalem. Si quid mutandum censeas, libenter legam, etiam contubernalem. tametsi contubernalem canem recte vocare possit, quod secum januam custodierit. Ad summam quisquam me bis poposcit. lego, non quisquam vel quispiam. pag 47. Sum natura caldus cicer ejus cum cepi. Sententia aperta esset, si legeres: Sum natura caldicerebrius. Cum coepi vel, sum natura caldus. fervere cum coepi. Sed nimium abire a vulgata scriptura videbuntur. Constitutum habui nunquam. In memoriam mihi haec redigunt, quod est in vulgatis: veniremus ad interdictum. An hoc est venire ad diem dictum? Pag. 54. Ova pilleata. an legendum, pilulata, vel pastillata? ut vocet sic ova in pastillorum vel pilularum morem praeparata. Sed rectum esse ova hapala, jam pridem, ni fallor, me docuisti, cum Hagae ad te inviserem. Invenio illa hapala apud Apicium lib. VII. cap. 17. de ovis in pastilli morem paratis Platina lib. IX. agit. Catillum congagatum. Ex congagatum videtur faciendum oenogaratum. Apicius lib. VII. Ova frixa, oenogarata. Excatararisasti me. Aptius putem, Excoracisasti ex Gr. [Gap desc: Greek words]. pag. 53. Indecentissimam rubore faciem etiam mihi venerat in mentem, dum curis mecum secundis, quid ad te scripsissem, recogito. pag. 59. Gloriosus volo efferri. lego, gloriosius: Viperae hujus sessorium. Pressorium mallem. Gloss. Steph. Pressorium, [Gap desc: Greek words]. Ex catillo vide an formari possit, conchicla, cujus saepe facit mentionem Apicius. Commentariis nostris Hyginianis, quibus laborem sane aerumnabilem impendi, jam dudum quaero typographum. Waesbergius, qui Schefferianae editionis adhuc sibi exemplaria non pauca dictitat,

Causando nostros in longum ducet amores.

Apud Hackios frustra laboravit Ryckius noster. In caussa mos est et quasi pactum conventum inter typographos, quo prohibentur singuli alterius, ut loquuntur, copias describere. Non desistam tamen [Gap desc: Greek words] , ne pereant mihi sudores isti. Quid das consilii, amice magne? seponere me illud


page 380, image: s380

opus si jusseris, tanquam jam publicatum, feceris ut protinus his studiis calcem impingam. Vale. Delph. a. d. XVI. Kalend. Febr. Anni CICICCLXXVII. quem tibi felicissime decurrere opto. Obsignaturus eram epistolam, cum succurrit pag. 52. emendandum, Catillum conchularum. quod quin probaturus sis vix dubito. Celsus lib. I. cap. 29. Omnes fere conchulas. Ubi et betam inter alvum moventia, non taedam, recenset. Porro pro maleicorum scribendum malicorium ex Plin. lib. XXIII. 6. non mallicorium, ut volebat Cl. Schefferus. qui et pro gizeria ex Nonio et Festo rescribendum censet, gigeria. invenio tamen apud Apicium pag. 50. Zizeria, quod mutaverim in gizeria. pag. 31. scribendum existimo: Iliada et Ulyxeam, inquit, ac Laenatis gladiatorum munus. non licebat multum eas considerare. Jam perveneramus. Illud nos videtur mihi ortum ex non, quod praecessit. vel certe mutandum in quod. quod tamen, arridet.

EPISTOLA CCCXIX. NIC. HEINSIUS Thom. Munckero. Delfos.

DUM non habeo, quod agam, et per valetudinem a curis avocor identidem et fallendo tempori diverticula circumspicio oportuna, interpello te epistolis meis frequentius, Munckere clarissime, e vicinia, quam occupationes fortassis tuae ferunt. Nam quod tu ingenii mei sollertiam, perspicaciamque laudas ob locos nonnullos Traguriani fragmenti in integrum restitutos, amice magis id a te fit, quam vere. In penultimis tuis litteris restabant nonnulla, ad quae nuperius rescribi oportuit, nisi agnovissem tunc ultro in molem nimis magnam excrevisse meam epistolam. Pag. 66. faciantur triclinia. Sic et ego, et auctoritate veterum Tragicorum illustraram: Pleraque autem horum libertorum obsolete potius dicta sunt, quam barbare. Nam quae in scena ac theatris audiebant quotidie ex Accio, Pacuvio ac Comicis jam antiquata recitari, ea perperam in usum loquendi convertebant. Pag. 56. vero vero, frequentes sunt istae repetitiones apud nostrum. pag. 57. dum bonatus ago, putabam, dum bonis natus ago. vel bonis prognatus. Etiam hoc pro cetera Trimalchionis jactantia, quasi optimo loco natus esset, qui alibi in fragmento e pistrino sese fateatur ipse emersisse. adeo verum est, quod ait Petronius, nihil hoc Trimalchione fuisse sibi dissimilius. pag. 58. effrangere. te frangere. Sic in epistola Penelopes Nasoniana,

Ille tamen pietate mea precibusque pudicis
Frangitur:

Plura de hoc loquendi modo ego ad Nasonis amores. Ibid. Fulcipedia. legendum falcipedia, hoc est Vatia. a falcatis pedibus. opinor hoc aut Reinesium aut Schefferum jam monuisse, qui nunc non sunt ad manum. Ibid. recte vetus liber, ego tamen et ipsi meae dominae satisfaciebam, hoc vult se et catamitum


page 381, image: s381

heri fuisse, et revera rem quoque cum hera habuisse: nam superiora sic legenda, ad delicias foemineas ipsissimi domini annos quatuordecim fui. Ibid. lege, cito fit quod dii volunt. Nunc ad ultimas tuas veniamus. pag. 35. lana, cedrae, piper, redundat una litera, legendum enim cerae. hoc est favi. in Fastis Nasonianis in ceris aurea mella suis. paullo post narrat Trimalchionem arietes Tarenti, apes Athenis emisse. Ubi vides lanas et ceras quoque conjungi. Vide Erasm. in Adag. neque mel, neque apes. Cum hoc titulo proscripsit. Optime vidisti pro cum legi debere, coenaculum. Sic et ego in annotatis, addito loco altero, qui sequitur in eodem fragmento, auctionem proscribere. Mille locis apud nostrum exciderunt syllabae, de quo alibi. Sed qui sunt apri gausapati eadem pagina? pag. 36. et arieti illi. lege, arietilli, puto et hoc alios observasse. Sic apud Columellam in veterrimo codice, quo Lutetiae olim sum usus, cicer arietilum, non arietinum. heu est heu. putabam heu iisti? heu! ire et abire pro mori. Horat. ibimus, ibimus. Ceterum amat repetitiones has, sic pag. 43. puto scribi debere [Gap desc: Greek words] , perite, [Gap desc: Greek words] : nam ubique acclamatur et applauditur Trimalchioni. pag. 37. [Gap desc: Greek words] muscae repetendum est, quod et tu recte vidisti. Minores quam muscae sumus, muscae tamen. vel minoris. de depilandis avibus alibi plura annotavi, quibus et sua vellera, sic vellera cygni Gratio. Pullarius cur malim quam puerarius, rationes sunt in promptu; quod et eruditius hoc et ad veterem scripturam propius accedat. restitui id semel iterumque Apulejo: hinc pullipremo Lucilio, et Ausonio. feles pullaria pro paedicone. Vide Festum in puer. Similia Sicilia interiore non est mutandum. Ubi intelligendum, fiebant. sic auctor orationis sub nomine Ciceronis contra Sallustium, Africam interiorem obtinere. pag. 36. lego, laborat hoc tempore, nec est sua. non sum meus. Nasoni saepius loquendi hunc modum restitui, ut lib. XI. Met. fabula Ceycis. Quod quo magis illa tuetur, hoc minus et minus est amens sua. pag. 41. ego quoque in schedis, betam ex aceto legebam. Quod et pag. 52. videtur restituendum, et ex aceto betam, pro et certe betam. Ibidem paulo post lege. oxytominia hoc est olivae ex aceto. Cominia inter olivas recensentur a Plinio. pag. ibid. Commundatis ad Symphoniam mensis vera scriptura. de quo verbo plura ego in notis. Emundare etiam dicebant, quod saepe degeneravit apud scriptores veteres in emendare. Gallum Gallinaceum Penthiacum non debere sollicitari puto. est enim quem Galli apellant un poulet fricasse. in modum Penthei discerptus. in Catalectis auctor judicii inter cocum et pistorem huc alludit. Est et mihi de bove Pentheus. pag. 46. exciderunt memoriae recte tu mecum. Canis contubernalis ancillae nomen est. Deinde lego, ad summam quis quicquam me bis poposcit? pag. 47. sum natura caldus, cicerejus. nil muto sum natura calidus in modum Ciceris: est enim caldum cicer, sic ut adurat terram, qua seritur, teste Plinio. supr. pag. 38. Piper non homo. is quacumque ibat, terram adurebat. infinita habet id genus adagia rure petita. De Corruda jam vidimus. pag. 39. Hermogenis filicem habes, hoc est filiam pravam. quod mendosum erat in editione Patavina. nos Belgae adhuc hominem nequam Onkruyd vocamus. Constitutum habui numquam. Cicero Epist. ad Marium. Si quod constitutum habes cum podagra, fac in alium diem differas.


page 382, image: s382

adeo huic stercori plebejarum locutionum gemmae nonnumquam interlucent. pag. 52. Ova hapala bis nostro restituenda sunt. Ceterum tota haec narratio caenae novendialis, quam per ironiam vocat lautam novendialem, sic enim scribendum, characterismum exhibet servilis et illiberalis ingenii in Habinna, qui maligne describit caenam ex qua ebrius redierat: fimilia supra habuimus de Norbani munere gladiatorio. Enumerat autom Habinnas vilissimos cibos, et qui infimae plebi in quotidiano essent victu. Nam Calvae arbitratu, nuces calvas designat, quarum unusquisque, quantum vellet, posset sumere. de Calvis plura notae meae. Mox lego, fordae frusta, hoc est bovis gravidae, cujus caro maxime insipida habetur, a forda fordicidia in Fastis. Paulo ante et ursinae frusta pari modo. Deinde lege, et catillum conchiclae, tum (pax) pelamides. Conchis seu conchicla cibus vilissimus, e fabis concinnatus, de qua Martialis, Juvenalis, alii. pax interjectio admirantis, sic supra babae! de Pelamidibus, puto, vidit Reinesius. Eccatharisasti videtur formatum verbum ab [Gap desc: Greek words] expurgo, detergo. non dissimilia apud Plautum occurrunt, ridiculi caussa. pag. 56. putabam, viperae hujus subsessorium pro latebra. Malicorium apud Columellam quoque ter quaterque occurrit. Gigeria opinor probum esse. sed pronuntiationem secutus est, qui haec Petroniana excipit ex ore dictantis. Sic pag. 37. Bacalusias habes pro Bacelogias, vel bacalogias Dorice, et similia. pag. 31. puto, non licebat munera ad aciam considerare: nam jam ad triclinium perveneramus. nam Tragurianus codex multaciam. sic pag. 59. Ab acia et acu omnia exposuit. ita correxeram ex fragmento veteris Comici apud Nonium, sed video id Schefferum jam occupasse. et haec quidem hactenus. Hyginum quidem vellem unice in publicum prodire quamprimum, sed quando haec sunt tempora bonis artibus parum opportuna, non dubium est mihi, quin inter hasce Typographorum procrastinationes multa tibi sint exortura, quibus editionem hanc reddas ornatiorem. Vale. Hagae Comitum XXII. Januar. CICICCLXXVII.

EPISTOLA CCCXX. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Hagam.

QUod serius, ac debui, ad tuas respondeam, vir magne, imputes rogo occupationibus meis, quibas semper [Gap desc: Greek words] nosti me incingi in pulvere hoc Scholastico, adeo ut ne domi quidem per non paucos convictores vix unquam sim meus. pag. 56. Ego vero cur mallem, fecit usus meliorum scriptorum, quibus pro immo illud video usurpatum. Ter. Eun. III. 5. Ego homuncio hoc non facerem? ego illud vero ita feci, ac lubens. pag. 35. Lana, cerae probo omnino. Quamquam cedriae mentio occurrit quoque apud Celsum lib. V. 18. De apris gausapatis quid faciam ignoro. Est quidem pag. 48. vitutus galeatus, sed tantum ut scenae serviatur. Mox. ead. pag. legerim, Quid cocos, pistores? ut intelligatur loquar. pag. 36. facto non puto mutandum in facio. Ad eandem


page 383, image: s383

novimus formam lecto et scripto dicta ab Horatio. pag. 48. ex lance clunaria finxit centenariam Reinesius, quod non improbem, cum apud Plinium inveniam pondera centenaria, et apud nostrum alibi, Cochlearia non minus selibras pendentia. Cogitaveram aliquando Cumana, qua non uno loco inferri fercula sua jubet Apicius. pag. 32. Quidquid ergo est dono vobis eum. In vulgatis legitur: Quicquid ergo est, dono vobis. dignum existimo expendi utra melior sit lectio. Non incommode videtur dici, donare aliquem alteri, [Gap desc: Greek words] alterius causa ei ignoscere. Deinde illud, quid, ergo est? usurpat etiam infr. pag. 35. Caeterum ex eadem pagina colligo in editis legendum esse una vocula auctius, ne diutius absentivus morae vobis essem. pag. 31. amplector lubens emendationem illam, nam jam ad triclinium. ut et alteram, multa ad aciam. quanquam, dum ad picturas respicio, putabam non male legi, multum eas jam. Illas picturas dicit in medio haberi. Minima mutatione corrigam, et forsan vere, in cavaedio. nam cavaedia juxta triclinia aedificabantur. Plin. lib. II. epist. 17. Est contra medias cavaedium hilare. Mox triclinium. vel certe deleverim [Gap desc: Greek words] porticu. nam medias vides absolute porticus medias dici a Plinio, id quod jam observatum ejus interpretibus. pag. 38. haud intelligo illa, cui datum est, non cui destinatum. Intelligerem, si legeretur, Cui datum est, datum est, non cui destinatum. h. e. haeredi. pag. 39. character hominum [Gap desc: Greek words] postularet, nec omnes ridebantur dii, tanquam mures. ridiculum enim animal mus. Flaccus: Nascetur ridiculus mus. Ead. pag. ex [Gap desc: Greek words] nihil, quod formem apte, succurrit, nisi [Gap desc: Greek words] , ut illud [Gap desc: Greek words] a corpore transferatur ad animum. pag. 40. destinavi eum artificium docere. legunt, artificii. Latinius foret, artificii quid. pag. 41. in toto corpore fluctum facit? an structum? Ead. pag. cocum potentiae admonitum in culinam obsonium duxit. Legerem cocus et admonitus, nisi argutiolam aliquam in eo affectavit, quod non cocus absonium, sed obsonium duxit cocum. pag. 42. Porricino pollicem extorsit. forte scripsit, porrecto vino. pag. 45. pro sub hoc epigrammate cepit, mallem, ab hoc epigrammate. pag. 37. ab hoc ferculo. vel, sub hoc epigramma cepit. pag. 34. Qua milvi volant puto sanum esse. qua est quo usque. Sallust. Iug. 101. Postremo omnia, qua visus erat, constrata telis. Haec hactenus. De typographo Hyginianis nostris commentariis circumspiciendo quaeso memor sis. Nam si quis in Hygini fabulis edendis me occupaverit, parum aberit, quin criticae meae calcem impingam. Vale multum, vir illustris, et diu vive feliciter. Delph. Batav. a. d. IV. Kalend. Februarias Anno CICICCLXXVII.

Pag. 45. jubent saepe anatinam parari. ita vocat medicamentum ad ani vitium? an scripsit vomitivam? Gloss. Steph. vomitiva, [Gap desc: Greek words]. ita sopor dicitur medicamentum soporiferum apud Severum Sulpicium.


page 384, image: s384

EPISTOLA CCCXXI. NIC. HEINSIUS Thom. Munckero. Delfos.

HYgino tuo si apud Trajectinos Typographus forte detur percunctatus sum proxime Graevium nostrum, quando in Lugdunensibus ac Amstelaedamiis parum nobis praesidii videtur esse, vir doctissime, a quo responsum propediem exspecto. Caeterum quod ille narrabat in proximis ferri rumorem de Berckelii Hygino in publicum prolato, vix fidem meretur, cum illi abunde sit, quod in Stephano agat. Ad Petronium ut revertamur, non magis in illo agros gausapatos ferendos esse, quam praetextatos opinor. Quid igitur? Timide dico fors esse, ut Arbiter dederit, apras gauna pastos literis transpositis, vel gaunea saginatos, quod longius abit, gauna vel gaunea pro cauna vel caunea: nam utrumque dicebant veteres pro caricis vel ficubus. Sic aprum, quem convivis infra Trimalchio apponit, Thebaicis et cariotis partum fingit. et sane luxus Romanorum incredibiliter in hisce talibus sibi indulsit. Vitulum galeatum in fragmento non memini occurrere, sed Ajacem galeatum, qui vitulum convivis partiretur. Opera pistoria saepe occurrunt apud antiquos, etiam in Suetonio et Glossis Graecolatinis. Caeterum plura excidisse hîc opinor, et species enarratas esse plusculas lautitiarum, quae praesertim in piscibus immani pretio redemtis constabant. Neque enim credibile est, homines tam lautos solis apris et operibus pistoriis victitasse. lis enumeratis egit de familia ejus, in qua recenset, aucupes, cocos, pistores. Sic enim lego. et infra aucupes habes Trimalchionis. pag. 48. pro lance clunaria lego, lance clibanaria: clivanaria antiquitus erat scriptum, hinc natus error. Lancem clibanariam, argenteam procul dubio, cum et in argento servi Trimalchionis pisum purgarent, cui clibanus suppositus. Sic in clibano panem fuisse allatum in triclinio noster hoc ipso fragmento narrat. Alias, puto, monui libertos Claudianos potissimum taxari in hoc libello. De lancibus argenteis Drusillani, qui in Claudii libertis, vide Plin. XXXIII. II. et Tertullianum de pallio. De luxu libertorum Petronianorum idem Plinius: pag. 32. legebam, quidquid ergo est? dono vobis reum. quasi diceret, sed quidquid sit, dono vobis reum. Sed et paulo ante scribendum, vestimenta accubitoria, quibus in convivio utebantur, caenatoria vocat pag. 45. lin. ult. ne diutius absentivus morae vobis essem, jam occupavit Gronovius monente Boschio. pag. 31. quas in medio picturas haberent, Codex optimus Scaligeri, et alii complures, in medica, non in medio, quare legebam, in aedicla pro aedicula. ut passim noster, et superiora confirmant. Nam si picturae fuissent in media porticu, poterant apparere deambulantibus, nec opus foret ex Atriensi quaeri, quales essent. Sed quid sibi vult grex cursorum paulo ante, qui se cum magistro exercent, an et magister currebat? nugae: scribebam, gregem cirratorum, sic discipulos appellabant, de quo alibi. pag 38. cui


page 385, image: s385

datum est, non cui destinatum sic capiebam, fruitus et ille opibus suis dum vixit, cui datum est, ut frueretur, non cui destinatum, hoc est heres, ut tu recte. Posses et [Gap desc: Greek words] is inserere post vixit. pag. 39. et omnes ridebant ut dii tanquam mures. [Gap desc: Greek words] ut dii repetitum male ex sequentibus, quare putabam, et omnes rodebant tanquam mures. panem scilicet, nisi id excidit. Certe totus locus agit de annona. pag. 40. legebam, destinavi illum nonnihilum artificii docere, ut cognatio litterarum conturbarit in utroque vocabulo. pag. 41. in toto corpore fluctum facit, sic capio, ut fluctus facere in simpulo. Ibid. lego, Cocum potentiae admonitum in culinam obsonium abduxit. Revertebatur nimirum cocus in culinam, ad reliqua obsonia apparanda. pag. 42. scribebam, soricino pollicem extorsit. Soricinus a sorice convicii loco est, ut noctuinus, a noctua in catalectis Maronianis. Naenia soricina apud Plautum. pag. 45. ab hoc Epigrammate, video etiam annotatum in meo codice. pag. 34. qua milvi volant video quid velit, sed locus est luxatus, alius diceret, quantum uno die milvus circumvolat. pag. 45. post varias conjecturas, nihil probabilius videtur, quam, jubent saepe enema matutinum parari, pro clystere. Sic supr. pag. 49. locus similiter luxatus matutinas umbras cecidi, quomodo apud Maronem, hasta volans noctis diverberat umbras. et haec quidem hactenus. Hagae 3. Februar, CICICCXXVII.

EPISTOLA CCCXXII. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Hagam.

QUod nostra causa Cl. Graevium de typographo commentariis Hyginianis circumspiciendo appellare dignatus es, ita valeam, ut rem supra quam dici potest fecisti mihi gratam, vir illustris. Haud recuso, quin cum opella illa, quam adeo publicare, ne occupemur, festino, aut stet aut cadat qualiscunque existimatio nostra. Quod ideo scribo, ne vos poeniteat de meliore eam nota commendasse librariis. Si non gravaberis inspicere, afferam proxima hebdomada partem ejus, ut per otium perlegas. Petronianae illae emendationes, quas denuo nobiscum communicasti, vere Heinsianae sunt, hoc est, perquam eruditae et elegantes. Pag. 34. In illis verbis, qua milvi volant, illud qua accipiebam pro quo usque, ut apud Sallust. Jug. 101. Qua visus erat. Proverbialem esse locutionem innuit Scholiastes Persii ad Sat. V. vers. 26. Arat Curibus, quantum non milvus oberret. Scholion habet: Secundum proverbium, quantum milvi volant. Juvenal. Sat. IX. 55. Tot milvos intra tua pascua lassos. Schol. Ut nec milvi transvolare ea possint. Nisi cedimus Persiano interpreti, possemus interserere [Gap desc: Greek words] non. pag. 35. Pistoria opera recte tueris. Fit illorum mentio quoque apud Celsum. lib. II. 28. Esse praeterea locum mancum omnino credo tuae fidei. Aucupes tecum in divitis familia ponit et Varro pag. 310. Catal. Steph. Cohortes cocorum, hamiotarum, aucupumque. pag. 50. plus sciae non satis concoquo. Mallem plures sciae, vel quam plures sciae. Festus in Querquetulanae.


page 386, image: s386

sed faeminas antiqui, quas sciens dicimus, viras appellabunt. Pro sciens margo habet sagas. Ego scias praeferam ex hoc Petronii loco. Ead. pag. necdum dimittere possum vavatonem. Sagaciter notatum a te, vir magne, alludi non raro ad loca celebriora ex antiquiorum scriptis. Forte est ergo, ut respexerit titulum unius de Varronianis Satyris, Stramentitius Ajax, et scripserit, stramentitium Ajacionem. Ajacio [Gap desc: Greek words] est ab Ajax, ut senecio a senex. pag. 58. Sterteia non temere mutem. Ut ab impeto impetejus formatur, ita a Sterto stertejus videtur non male derivari. Gloss. Steph. Impetejus, [Gap desc: Greek words]. Vale multum, et ut fecisti hactenus, tueri perge clientem tuum, humanissime Heinsi. Delphis Batav. a. d. X. Kalend. Martias Anno CICICCLXXVII. In notis, quae Tyroni et Senecae adscribuntur, inveni volpicida. quod an pag. 47. melius quadret, quam volpis uda, tuo ingenio pensitandum relinquo.

EPISTOLA CCCXXIII. NIC. HEINSIUS Thom. Munckero. Delfos.

AGraevio, quod miror, nihildum responsi tulimus, vir praestantissime, In Traguriano Fragmento ut mea caedam vineta pag. 39. non est necesse tolli [Gap desc: Greek words] ut dii. Scriptum erat antiquitus vidi, omissa una littera. et omnes rodebant avidi, tanquam mures. rodete proprium murium esse haud ignoras. Cicero lib. II. de divinat. quasi vero quicquam intersit mures diem et noctem aliquid rodentes scuta an cribra corroserint. apud Juvenal. et divina opici rodebant carmina mures. sed hoc promtum. pag. 34. opportune admonuisti de loco qua milvi volant, sed nihilominus sententiae nonnihil deesse videtur, forte, qua milvi vix volant. Deceperat me locus Nasonis Met. XV. de Cippo. pag. 35. post opera pistoria, quod locum esse mutilum adsentiris mihi, gaudeo. Opinor similes hiatus et alibi occurrere, ut pag. 56. sub finem, ubi cum Triclinium Fortunatae describat, vix fit verisimile nihil aliud ibi commemorandum occurrere praeter Aeneolos piscatores supra lucernas, ubi tamen pro piscatoribus forte scribendum, aeneolos disci jactores. Discoholos Plinius dixit. In iis exprimendis multus artificum antiquorum labor. De piscatoribus nil tale memini. pag. 50. Mulieres plus scias. opinor esse mutandum in luscitias. Lusciosus dicitur et Luscitius et Luscitiosus. Luscitius a Luscitione, quod in veteri jure verbum est. De Mulieribus sagis, duplicem oculorum pupulam habentibus, multa annotavi curis secundis ad Nasonis lib. I. Amor. 8. ubi habes, et geminum lumen ab orbe venit. sed plebs, ut alia, inscite credebat has faeminas esse luscitias. Quare et paulo post forte scribendum, quod sursum est, deorsum aspiciunt, non, faciunt. in Festo forte legendum, quas praescias dicimus. Glossae Labbaei, lusciosus [Gap desc: Greek words]. Luscitius [Gap desc: Greek words] , lege, Luscitiosus; rursus [Gap desc: Greek words] Luscitius Mopsicus. lege, Luscitius, Myopticus. De Stramentitio vavatone haereo adhuc. forte Canipanum vulgus [Gap desc: Greek words] formaverunt Babazonem, vel mutato z in t, babatonem.


page 387, image: s387

Recte tu mones allusum hîc saepe ad scripta veterum. Sic pag. 38. longe fugit, quisquis suos fugit. Ita enim scribendum: titulum Varroniae Satyrae hoc proverbio est complexus. De Stramentitio tamen Ajacione dubitari adbuc possit, etsi ingeniosissime excogitatum. pag. 58. Stertejam non esse tentandam recte admones. Sic mulier secutuleja; nam pro partumejo ventre Horatiano ex scriptis Pactumejum esse reponendum monui. Tua ad Hygini fabellas adnotata cum exhibebis, erit mihi pergratum. Modo ne absim, cum huc venies. Vale, vir eruditissime. XX. Febr. CICICCLXXVII.

EPISTOLA CCCXXIV. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Hagam.

VEnit ad te pars comentarii mei Hyginiani, vir nobilissime, ut per otium perlegas, et an publicari dignus sit, inde dijudices. Hyginum ipsum ei dedi comitem, quo examinares facilius [Gap desc: Greek words] nostras, et sicubi a vero aberraverimus, castigares. Id quod summopere a te peto. Laudes esse censebo, non culpas, miniatulas ceras tuas. Ubi evolutum a te libellum intellexero, veniam, ut de locis nonnullis, quae adhuc me torquent, te consulam. In Fragm. Trag. videtur legendum cacabundus pro cantabundus. Non enim cantabat, qui stellas numerabat. Pertinet huc illud pag. 55. Ne in monumentum meum populus cacatum currat. Vale, mi patrone. Delphis Bat. Kalend. Mart. Anni Gregor. CICICCLXXVII.

EPISTOLA CCCXXV. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Hagam.

QUod semper volui apud te videri, virorum puta doctrina insignium in primis, vel potius, ut nemo magis, et amans et reverens, de eo ne secus judicare possis, putavi hac mihi epistola satisfaciendum. Quae tua est humanitas, nobilissime Heinsi, jam ter ad me invisere dignatus es; primum ante meridiem, quo forte die medicamentum catharticum sumseram; dein advesperascente jam coelo; tertium heri, idque denuo horis matutinis. De prima vice ut expurgem me, quod non id egerim, quod humanitarem decet, nihil opus esse arbitror. Quod secunda non obtulerim coenulam et domum meam ad pernoctandum, imputes rogo pudori meo, qui tametsi non utilis [Gap desc: Greek words] , mihi tamen admodum familiaris est. Boschio nostro cum postridie, quid mihi accidisset, non parum sollicitus narrarem, non aegre laturum te fuisse censebat, si familiariter ad coenam invitassem. Cum regererem, quis ego sum? tamen, ajebat, debuisti facere. Non nosti satis, quam indulgenter


page 388, image: s388

ferat vir ille simplicitatem nostram. Quid quaeris? damnavi vehementer rusticitatem meam, et exinde nihil magis meditari coepi, quam quomodo eam emendarem. Quod heri quo minus fecerim, cum bellissimam nactus essem occasionem, in causa fuit, quod ipse vocatus ab illo eram, cui fidem datam fallere neutiquam audebam, hoc est, Trompio, viro consulari, et apud Delphios nostros praecipuae auctoritatis. Quod si ergo in posterum contigerit, quod futurum tua humanitate fretus non despero, ut iterum casulas nostras subieris, tametsi non es nostrae fasciae, audebo tamen offerre prandiolum vel coenulam. Aude hospes contemnere opes. Inveniemus unde saturi fiamus, pullum, ova, et belle erit, ait Arbiter noster. Multus heri sub vesperam fuit mihi cum Bleiswyckio nostro, qui te in oculis fert, sermo, quam pauci in his oris essent literatas literas docti, et quemadmodum tu unus hodie tuereris famam Belgarum. Quibus accedebant vota, ut diu viveres, ut et in convivio apud Trompium, dictumque illud, volui dicere bibitum, more Hollandico, Heinsio feliciter. Petronii illum locum, quem heri tentabam, puto emendandum, sedeo cogitabundus. Scriptum forte fuerat, Cocitabundus, unde factum deinde cantabundus. Raptim, dum nauta exspectat, Delph. Batav. postridie Kalend. Mart. XP. [Abbr.: Christi] CICICCLXXVII.

EPISTOLA CCCXXVI. NIC. HEINSIUS Thom. Munckero. Delfos.

DE prandio non oblato, cum proxime te domi compellabam, cur operosum excusares in modum, nihil profecto rationis erat, Munckere praestantissime. Nam quod domum revocarer Amplissimo quoque Bleisvicio, comiter jam ante invitanti, me convivam negaram. Auguror fore aliquando, ut in secessu Vianensi ad me invisas, quando dies plusculos una jucunde comburemus. Ad Hygini fabulas, quae annotata abs te sunt, mirificum in modum mihi placuerunt omnia, de quibus singulatim coram. Die enim Saturni proximo, si licebit per tempestates, ad vos excurram postmeridianis horis. Quando te vacare a negotiis Scholasticis opinor, nisi tu eo die huc tibi excurrendum proposuisti. Locus Petronianus mutilatus videtur, quem sic constituebam. Homo meus coepit ad stellas verba facere; sed et ego eo cantabundus. cantabant enim ut plurimi viatores. apud Maronem

Cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.

ad stellas verba facere habes et apud Nasonem in Fastis

ad stellas aliquis talia verba facit.

Vale et me ama, IV. Mart. CICICCLXXVII.


page 389, image: s389

EPISTOLA CCCXXVII. NIC. HEINSIUS Thom. Munckero. Delfos.

LOcum Petronii de aedicula sic capiebam, tanquam in transitu eam obiter inspexissent, ut pote valvis apertis: Ceterum quod ab atriensi perducerentur in triclinium, non licuisse illis omnia ad aciam considerare, quod sequitur. Atque inde factum, ut quidem viderint lares in ea expositos, et Veneris signum marmoreum, et pyxidem auream, sed non licuisse picturas ibidem in pariete expressas usurpare oculis; quapropter ex atriensi quaesiverunt, quaenam illae essent. Diem Saturni vobis feriatum esse autumabam, qua in re quia falsus sum, constitui Dominico die a prandio tibi adesse. Tum enim Roterodamo quo nunc vocor, transibo vestram per civitatem. 5. Mart. CICICCLXXVII.

EPISTOLA CCCXXVIII. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Hagam.

CRedo equidem nihil excusationis super ea re fuisse apud te necessarium, vir illustris: attamen quia conscientiam tuam non minus quam meam, timeo, supervacuo hoc timori dedisse me puta. Feriae nostrae hebdomadales tametsi in Lunae et Veneris dies incidunt, vacare tamen die Saturni potero amicis ab hora quinta pomeridiana. Impetrem sive a facilitate tua, ut unam apud nos, quo defaecato animo possimus [Gap desc: Greek words] , maneas noctem. Noctem non amplius unam oro. Praebebimus cubiculum remotum ab omni strepitu. Quae in Hyginum nostrum, a doctissimo Juvcne Jacobo Perizonio annotata heri peropportune ad me perlata sunt, facere non potui, quin tecum communicarem. Nec dubito, quin tibi, ut valde erudita, non parum placitura sint, sicut tua mihi insigniter arrisit Petroniana emendatio. Offendit me semper illud ad stellas facere, quanquam quid inde exsculperem, frustra invenire laboraverim. Caeterum de illo, quas in aedicla picturas haberet, incidit mihi dubium, quod quomodo solvas exspecto. Dixerat modo quid in aedicula vidisset, Lares argenteos, Veneris signum, pyxidem auream. Quomodo ergo non vidit picturas, et quae essent, inquirit? Vale multum', vir illustris. Delphis Batav. a. d. III. Nonas Martias Anni CICICCLXXVII.


page 390, image: s390

EPISTOLA CCCXXIX. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Hagam.

THeodoram Osterviciam, illam jucundissimam mihi per annos septem vitae sociam, ex vitae hujus statione evocare visum heri summo imperatori. Ut in flore ipso esset aetatis, ut summa concordia cum marito ageret, ut nemini unquam faceret volens injuriam, tamen abiit. Abiit innocentissima anima, et me miserum, cujus vita ex illa semper pependit, reliquit heic incredibiliter moerentem. Si de pago essem, astra clamarem crudelia, orcum immiserabilem, Parcam ferream, quaeque praeterea dolor aegris mentibus verba suppeditat, ea cuncta non immerito effundere videri possem. Nunc homini melioribus sacris initiato non idem jus. Parere nostrum est, nec exigere velle ab eo facti rationem, a quo, ut bonitatis fonte, nisi bonum, derivari nihil potest. Quod possum unum praestare defunctae, eo defungar proximo die Martis, quo justa ei exequiarum molior. [Gap desc: Greek words]. ei officio nostro, quod pietati debemus, si interesse et tu, vir illustris, dignatus fueris, rem feceris, ut mihi longe gratissimam, ita a caetera comitate tua forte non admodum alienam. Cum longe ab omnibus ferme cognatis remotus sum, quod amicos et bene notos in eorum adsciscam locum, qui mihi vitio vortat, non arbitror fore quenquam. Nec tu, mi patrone, id te rogari aegre feres, quod ut ego simpliciter a te peto, ita tu jure mihi neges. Vale multum, mi Patrone, et vive memor nostri. Sic fati nunquam te dolor exanimet. Scripsi Delphis Batav. a. d. IV. Kal. Jun. Anno C. CICCICLXXVII.

EPISTOLA CCCXXX. NIC. HEINSIUS Thom. Munckero. Delfos.

LAudo consilium tuum, qui differri mavis in ver proximum editionem Mythologorum a nostris Typographis sub id tempus inchoandam, quam exteris, et illotis manibus opus eximium permittere. Pensabit hauc moram, uti auguror, editionis nitor concinnitasque. Albericum utinam a Vossio consequaris. Is litem, qua multum distrahebatur in Britannia, jam majori ex parte profligavit. De Lactantio pudet equidem me tam diu exspectationem tuam frustrari. Sed Vianam excursurus propediem, videbo, si libellus in armariis mei indagari possit. Vale. Hagae Comitum XXII. Junii CICICCLXXVII.


page 391, image: s391

EPISTOLA CCCXXXI. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Hagam.

NON vanae redeat sanguis imagini, ut multum torqueam miserum spiritum, mi Patrone. [Gap desc: Greek words] illa via, quae serius ocyus omnibus calcanda. Nec ipsa, si quid nostri manes sentiunt, ut erat mei amantissima, lacrymis me et luctu confici libenter videt. Quo magis id, ad quod tam amice me hortaris, agere studeo, hoc est, doloris mei a literulis nostris solatii nonnihil interdum peto. Etiam amicorum alloquia, praesertim tua, qui comitati benignitatique factus es totus, paulatim, quae adhuc residuae, animi nebulas dispellunt. Quod tam lenta sit typographi illius opera, etsi perquam aegre fero, exspectare tamen proximum ver, quam committere Hogenhusio scripta mea, satius puto. Videbo interim, si nancisci possim Albericum illum, quem edito longe auctiorem adservari in Vossii bibliotheca audio. Si vera est fama, quae invilere proximis feriis ad eum ait Cl. Lamoinium, forsan impetrabilis ille mihi foret orator. Scripsi ea de re heri ad Cl. Spanhemium virum humanissimum, et mei etiam amantem. De Lactantio quod pridem promisisti, ejus rogo ne obliviscaris, ubi ad libros aliquando redieris. Sed Fulgentii non alibi nosti alios exstare codices, qui cum editis conferri mereantur? optarem equidem; et esset operae pretium. Quod tam aegre se tecum conciliare salutem scribis, ex animo doleo, qui probe sciam, quantum facturae essent damni politiores literae, si quid tibi accideret. Meliora auguror, et immortale numen, ut longam tibi et laetam largiatur senectutem, supplex adoro. Vale multum. Dabam Delphis Batav. postridie Kalendas Quinctiles Anno C. CICICCLXXVII.

EPISTOLA CCCXXXII. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Hagam.

IN Hyginianis commentariis ut non segnem esse videas operam meam, specimen ecce tibi alterum, mi Patrone, quod rogo ex consuetudine tua et legas et emendes, quo melius ad me redeat. Mereri nugas nostras, ut publicentur, si judicaveris, valde velim, ut typographum, ne fidem forte mihi fallat, hortere ad audendum. Fatebor tibi pusillanimitatem meam. refrigeror non parum, et pigrior reddor ad absolvendum, quae affecta habeo, dum vereor identidem, ut dictis maneat homo meus. Quo enim aerumnosa ista lucubratio, si ea scribam, quae nemo sit lecturus? Quae restant in paucis diebus mittam, ubi typographi intellexero operam nobis non defuturam. Incendimur ad studia gloria. eam si sperare non licet, nec laborare tanta contentione


page 392, image: s392

libet. Neque non, quod agam, satis habeo, etiamsi non conscribillem chartas nihil profuturas. Quos utendos nobis dederas libellos, ut ad te redirent, fasciculo addidi. Gratias eo nomine benignitati tuae memini gratissimas. Spero me brevi easdem habiturum. Hyginiani illius Astronomici, quod ab amico oblatum tibi ajebas, videndi valde sum cupidus. Quod si ad manum tibi est, committas quaeso nautae huic ad me deferendum. Vale multum, vir magne, et tueri nos perge. Delphis Batav. Prid. Nonas Octobres Anno C. CICICCLXXVII.

EPISTOLA CCCXXXIII. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Hagam.

QUem videre me voluisti codicem, vir illustris, eum ut conferre cum aliis coepi, comperi per omnia facere cum editione Sanctandreana. Sed nimium profecto credulus fuit Soteri, quicunque tandem ille fuit, qui veterum astronomica ex illa officina in publicum emisit. Quamvis enim quibusdam in locis scopum ferierit ille Soter, plura tamen sunt, quae vel licenter et absque necessitate immutavit, vel plane corrupit. Ad hoc nonnulla hîc illic ita video ab eo repraesentari, ut ea in nov-antiquis suis restituit Modius. Quid dicemus? ignoravit hoc Modius, an dissimulavit? Interim gaudeo me deprehendisse, unde orta sit, quam in Sanctandreana mirabar ante hac, illa tam audax, ne temeraria dicam, tot locorum castigatio. Caeterum pro eo, quod lib. II. cap. 20. exhibent plerique libri, ideo quod ortum severit ante. Soter et Sanctandreana habent, ideo quod hortum severit ante. Veneta Annis 485. et io [Abbr.: ideo] ortum severit ante. Puto legendum, ideo quod tostum severint ante. vel, quod id Ino tostum severit. Fabulam habes cap. 2. Mythol. Quod si acerrimo judicio tuo emendationem istam probavero, fecisse mihi vel hoc uno nomine operae pretium videbor evolvendo istam tam misere a Sotere interpolatam editionem. Vale multum, vir magne, et diu vive. Delphis Batav. a. d. XVI. Kalend. Novembr. Anni CICICCLXXVII.

EPISTOLA CCCXXXIV. NIC. HEINSIUS Thom. Munckero. Delfos.

IN Hygini Astronomicis, quod id Ino tostum severit, abs te restitutum impense placet. Soteris editio quando non respondet exspectationi tuae, velim alia conferre usui majori futura. Morellianam certe editionem Vianae habeo in promtu, donec alia illa offeratur, quam cum codicibus Gallicanis Janus Vlitius commisit. Tuas in Hygini Mythologica observationes, omni


page 393, image: s393

fruge eruditionis cumulatas jam majori ex parte perlegi ad te redituras propediem. ad Fab. 126. in Sulpiciae versu a te producto scribendum est,

Fabellam permitte mihi detexere pacis.

non paucis, quod ex contextu satyrae in subsequentibus verum esse plenius, puto, apparebit. Iis, inquit, numeris, quibus heroas et arma celebras, permitte mini pacis fabellam detexere, in quam porro tota satyra invehitur. fab. CXXX. pro genus suavitatis, videtur castigandum genus suave vitis. fab. CXII. in hospitio cognito discesserunt. scribebam, hi hospitio, alterum manifeste falsum est, nec satis Latinum. fab. CIV. legendum omnino, Simulacrum cereum, quod Naso adstruit non uno loco Epistola Laodamiae. fab. 139. pro adamantera uticorrigendum. Amalthea. Fabulam omnem Naso Fast. IV. si bene memini, copiose prosequitur. De ceteris coram. Vale. CICICCLXXVII. 17. Octobr.

EPISTOLA CCCXXXV. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Hagam.

PLusculum auribus nostris dederunt nuperrimae literae tuae, vir illustris. Nisi aliter amicos scirem, aliter Aristarchos censere, nae tu fecisses, ut ego et me esse aliquem putarem. Sed haec est unica illa comitas tua, qua exacuere amas tyronum diligentiam. Habes jam heic, quod perficiendis commentariis nostris restabat. Quod, si caetera non invitus perlegisti, nullus dubito, quin adhuc et hoc [Gap desc: Greek words] facile idem sit a te impetraturum. nunc accingor animadversionibus in Fulgentii Mythologias describendis. Prodiisse eum libellum anno 1521. cum Jacobi Locheri commentariis narrat in Bibliotheca sua Gesnerus. Sed nusquam reperti hactenus a me illi commentarii, ut nec Baptistae Pii in eundem Fulgentium annotationes. Adjunxi fasciculo, quem commodaveras nobis, Hygini codicem. Majus fecit operae pretium cum editis contendendo editionem Venetam anni 1485. ut ex ungue, quod ajunt, videas leonem. Lib. II. cap. 3. legendum ex illa, Nonnulli etiam dixerunt. ubi perperam enim pro etiam substituerunt, et quasi quaedam desiderarentur, locum signarunt asterisco. Etsi non multa mihi de illis, quos dixi, Fulgentii editoribus, promitto, vidisse tamen valde vellem. Quo circa, si forte quadam in eos incideris, nostri rogo memor sis. Aratum et Historiae poeticae scriptores, ut et Apollodorum jam nactus sum, et nactum me gaudeo. Vale multum, et tueri nos perge, si merebimur. Delphis Batav. a. d. VII. Idus Novembres Anni CICICCLXXVII.


page 394, image: s394

EPISTOLA CCCXXXVI. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Hagam.

GRatias ago quidem, ut debeo, quas possum maximas, sed majores multo adhuc habeo, quod tam benigne dedisti nobis operam in exigendis Hyginianis nostris, Heinsi nobilissime. Jam describere coepi, ut significabam in ultimis meis, quae ad Fulgentium illum Planciadem observavi. Interim avide exspectabo, si quid e Saxonibus forte veniat vel Britannis, quo ornatiora nostra fieri possint et orbi literato acceptiora. De emendationibus tuis judicare ipse nosti non esse meum, cum quicquid a te, hoc est, viro undequaque doctissimo et acerrimi judicii excogitetur, non possit non placere mihi summopere. Est ergo ita, ut scribis, tota ista satyra invehi in pacem Domitianam Sulpiciam. Quamobrem [Gap desc: Greek words] ei restitui aptissime negaturum opinor neminem. Illud porro genus suavitatis cap. 130. ideo mutare non sustinui, quod et cap. 174. rursus exhibeatur, significantes suavitatem invenisse, [Gap desc: Greek words] , suavem vini potum. Sed et isthic suavem vitem levi mutatione corrigere licet, ut in altero illo loco genus suave vitis, quemadmodum acute a te emendatum est. Jam illa cereum, Amalthea, hi hospitio cognito, [Gap desc: Greek words] sunt et aperta. Sed doce me, ubi vacas, quid tibi velint illa cap. 134. Quisquis se praecipitaverat in Delphini effigiem transiguratus est, unde Delphini Tyrrheni sunt appellati etc. Non memini usquam legisse Tyrrhenos esse dictos Delphinos. An scribendum? unde vicini Tyrrheni sunt appellati, et mare Tyrrhenum est dictum. Sed ita si scriptum fuit, stulta glossemata videri illa possint. Neque enim a nautis illis Tyrrheni vel mare Tyrrhenum dictum est. In Fulgentio non segniorem fuisse, quam in Hygino operam nostram, judicaturum te spero, ubi inspexeris. Quod ut brevi fiat, quantum potest, allaborabo sedulo. Aut ego multum fallor, aut mihimet ipse blandior, aut tu inter Fulgentii vindices non infimum mereri me locum censebis. Inter alios scriptores, quos in transcursu emendamus, est etiam Macrobius lib. III. Sat. cap. 17. ubi de Saliis agit. Optime, inquit, mehercule, fecisti Herculis mentionem, in cujus sacra hic vester gemino errore commisit. Ita omnes editiones, etiam ultima illa Cl. Gronovii. Quid illud in heic agat? Facessat protinus, et sensus erit venustissimus Latinissimusque. Committere sacra dixit, ut commitere ludos Virgilius, committere judicium Cicero, committere agonem Cyprianus II. ep. 6. Facere autem poeta ipse dicitur eleganter, quod alios facientes inducit. Opto te semper bene valere, nobilissime humanissimeque virorum. Dabam raptim Delphis Bat. a. d. XIV. Kalend. Decemb. Anno CICICCLXXVII.


page 395, image: s395

EPISTOLA CCCXXXVII. NIC. HEINSIUS Thom. Munckero. Delfos.

QUid responsi dederit Vossius de Alberico, manus haec ejus te docebit, vir praestantissime. Reliquum nunc est, si tanti rem putas, apud Tollium indagare, quid scriniis fratris sui Cornelii sit factum. Cum Daumio de Fulgentii editionibus agam cis paucos dies: hoc die enim litteras ab illo accepi, ad quas propediem erit rescribendum. De meis ad Sulpiciae satyram et Hygini Mythologica conjecturis benigne nimis judicas, quo es erga me adfectu. Erant complura, de quibus agerem, si commodius valerem. Nunc jaceo totus corpore animoque. fab. CLXXIV. significantes suavitatem invenisse. festinans librarius videtur conturbasse ac lucrifecisse ut saepe alias, syllabas cognatas, ut ab Hygino relictum videri possit suavitatem vini invenisse. Sed liber nunc non est ad manum. vini et inveni, in invenisse, non multum inter se differunt: sic in fragmento Traguriano, Rogamus anus nocturnas, ut suis se sedibus teneant, ubi vulgo anus et sedibus sunt omissa. fab. CXXXIV. unde Delphini Tyrrheni, sic capiebam, ex illa transfiguratione nautarum Delphinos, qui in mari Tyrrheno sunt frequentes, origines ducere Locum Macrobii pulchre et feliciter sanasti. Vale, mi Munckere. Hagae Comitum CICICCLXXVII. 20. Novemb.

EPISTOLA CCCXXXVIII. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Hagam.

QUod argumentum non leve suppeditare mihi visus sit, quo Fragmenti Traguriani antiquitas ostendatur, operae pretium duxi locum illum Isidori, cujus mentionem nunc nuper apud te faciebam, subjicere oculis tuis. Invenitur Orig. lib. XVI. cap. 19. Corinthium est omnium commixtio metallorum: quod casus primum miscuit, Corintho, cum caperetur, incensa. Nam dum hanc civitatem Hannibal cepisset, omnes statuas aeneas et aureas et argenteas in unum rogum congessit, et eas incendit. Ita ex hac commixtione fabri sustulerunt, et fecerunt parapsides. Sic Corinthia nata sunt ex omnibus in unum, nec hoc nec illud. Proverbii illius, fundos habet qua milvi volant, originem narrat Juvenal. Schol. ad Sat. I. vers. 109. ubi de Licinio agit: decessit sub Tiberio, proinde dives, quod Cassii opes etiam exhausisset: et dictus est babuisse nummos quantum mihi volant. Haec ille. Dignus et hic locus erat, ut tibi mitteretur, si forte in eum nondum incidisses. Castigandus interim est, et pro nummos et Cassii cum Pithoeo emendandum fundos et Crassi: Apud eundem interpretem ad Sat. VI. vers. 478. repperi [Gap desc: Greek words] lorus, itidem, ut apud Petronium, [Gap desc: Greek words] usurpatum. Scutica)


page 396, image: s396

lorus latus, corium non confectum. Nosti [Gap desc: Greek words] facere usurpare Petronium pro coquere et parare in coenam. Video et [Gap desc: Greek words] eo significatu usos fuisse [Gap desc: Greek words]. Genes. XVIII. 7. [Gap desc: Greek words]. De Trimalchionis apophoretis cum omnia, quae observasti, valde me delectarunt, tum mirifice illud de beta. Quo pertinent ista Isidori lib. XVII. cap. 10. Beta apud nos oleris, apud Graecos litera est. Corrige olus, vel oleris species, sive genus. Etsi barbarus est scriptor ille Isidorus, docuit me tamen non nulla, quae nescire nollem: tanquam illud, quod legitur lib. XVII. cap. 4. Ervum a Graeco trahitur vocabulum. Hoc enim illi [Gap desc: Greek words] (leg. [Gap desc: Greek words] ) appellant. quod cum sit quibusdam pecoribus infestum, tauros tamen pingues efficit. Quibus verbis non parum id confirmatur, quod apud Virgil. taurus in ervo legendum esse pridem me docuisti. Sed quid ago? [Gap desc: Greek words] , quod ajunt. Si tamen non omnino ingratum fuit tibi hoc schedium, rogo et tu mihi tuum illud mittas. in quo nonnulla ad Hygini nostri emendationem facientia annotasti. Volebam tollere manum de tabula, cum de apris gausapatis venit mihi in mentem aliquid, quod etsi ridiculum tibi videbitur, scribam tamen. Venit ergo in mentem, forte gausapatos dictos, quod crusta referente gausapam circumdati a pistore fuerint. et illa opera pistoria auferendi casu esse accipienda, quam artem pistoriam vocat vulgatus interpres Genes. X. vers. 17. Vale multum, vir illustris, et nobis bene, quod facis, velle perge. Delph. Bat. VI. Id. Decembr. Anni CICICCLXXVII.

EPISTOLA CCCXXXIX. NIC. HEINSIUS Thom. Munckero. Delfos.

PRO loco Isidori egregio plane gratias, uti par est, peringentes tibi ago, Munckere praestantissime. Mirus profecto stupor viri illius, cetera non indocti, fuit, mira rei historicae imperitia, quod pro Mummio Achaico Hannibalem nobis supposuit, antiquarium Trimalchionem secutus. Qua milvi volant bene in fragmento Traguriano se habere nunc opinor, habita ratione eorum, quae tu partim suggessisti, partim et meo marte in adversariis annotaram, in quibus et locum Scholiastae Juvenalis, quem tu proxime subindicabas, invenio. Crassus tamen pro Cassio an supponi illic debeat, dubitari potest. Videri potest Licinius iste Cassii bona post proscriptionem involasse. [Gap desc: Greek words] lorus etiam apud Apulejum occurrit, ni fallor, et Labbaei Glossas non semel. De sorte illa convivali apophoretorum saepe ambigua et jocosa habes in Suetonii Augusto: sed Trimalchio nimis quam ineptus est in iis, ut in omnibus. De ervo tauris utili, rem Isidorus hausit ex rei rusticae scriptoribus. Opera pistoria apud Suetonium quoque occurrunt et in Glossis antiquis. Festus. lucunter, genus operis pistorii. Sic dulciarium opus et opus lactarium in Spartiani Hellogabalo. Ad Hyginum quae annotabam, etsi tanti non erant, quia flagitas


page 397, image: s397

tamen, ecce tibi. Piget in his tantillis morari. Franciscum Junium ad plures abiisse e Britanniis nunciant. Ego post biduum triduumve, bruma jam remittente, Vianam cogito. Vale, vir amicissime. Hagae Com. CICICCLXXVII. XII. Decemb.

EPISTOLA CCCXL. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Vianam.

PRO notulis tuis in Hyginum nostrum gratias tibi ut debeo, vir magne, ita memini immortales. Sed persuasissimum, opinor, pridem hoc habes, qui alioqui toties tam munis (agnoscis Lipsii veneres) in me prorsus immunem neutiquam fuisses. Habet nunc te tandem aliquando tamdiu ille desideratus secessus, sed utinam laetum et validum! opto id equidem ex animo, et spero etiam, tametsi timide, cum turbidum hoc coelum invalidis corpusculis, quale tuum est, non valde videatur amicum. Nisi nauta mihi imposuit, instat jam tempus illud, quo revisere Hagam constitueras, sanequam avide exspectat adventum tuum Fulgentius meus, in quo perpurgando immane quantum laboris exhausi, nunc Lactantio manum admovere coepi, et contendere inter se Reinesii et Giselini editiones. De Giselino, multo plus mihi promiseram, quam praestitum ab eo comperi. Quippe in ipso propemodum limine, hoc est, ad libri quarti initium substitit, diffisus, ut ipse fatetur, probirati librorum suorum. Quo magis tua ex antiquo codice excerpta videre desidero. Mereretur profecto ille scriptor, ut purior, quam hactenus, in manus hominum veniat. Sed sperare id vix licet, nisi tua ope fuerit adjutus. Boschius noster sperare me jussit ex Bibliotheca Menzonidae Hygini Astronomicon cum antiquis MSS. collatum. Otium modo et vitam non nimium brevem obtineam a Deo meo, edam et illud aliquando cum Scholiaste Germanici. Placuisse tibi locum ex Isidoro de aeris Corinthii origine, est quod impense gaudeam. Insignis profecto heic ejus, non indocti alioquin hominis nec inepti, fuit incogitantia, quod in re tam aperta sequi maluit unum delirantem Trimalchionem, quam tot certos historicos. Mirum, ni hoc quoque, quod lib. XX. cap. 3. scribit, Nam mus terra est, unde et humus, hausit ex male intellecto loco Petronii, mus, imo terrae tuber. Praeterea, ut corneolum Petronius hominem solido et bene compacto corpore dixit, ita ille lib. XVI. cap. 3. cornea corpora nauticorum. In eodem Fragmento (pag. 36. Ed. Blaw.) nihil sine ratione facto legitur. An [Gap desc: Greek words] facto in facio recte mutarint, nonnihil addubito. Scripto sane et lecto dixit Horatius, Festus in nare. Natare igitur est saepius nare, ut dubitare, factitare. Leidensis Bibliothecae membranae, quibus ad tempus usus sum, dictare, factare. Quam puto genuinam esse lectionem. Admonet me Festus alterius loci Petroniani, qui pag. 33. legitur. Timeo, ne jam concepta sint, hoc est, pullum conceperint, in pullum coierint. Putes ad eundem modum conceptam alvum dixisse Festum


page 398, image: s398

in Egeriae. Quod eam, inquit, putabant facile conceptam alvum egerere. Sed Leid. eod. habet alvo. Unde suspicor scripsisse, conceptum alvo egerere. Sic alvo ejicere dixit in Exterraneus; Scraptas idem vocatas ait mulieres nugatorias et despiciendas. Videtur mihi idem vocabulum restituendum Petronio, et legendum, non pluris eam facies, quam scruptam, [Gap desc: Greek words] sportam, quod editiones praeferunt. Sed de eo tu, mi Patrone, videris, qui unus intelligis Petronium. Vale multum. Scribebam Delphis Batav. a. d. XII. Kalend. Februarias Anni CICICCLXXVIII. qui ut tibi feliciter decurrat, deum immortalem veneror.

EPISTOLA CCCXLI. NIC. HEINSIUS Thom. Munckero. Delfos.

VIX tandem, post continua valetudinis infirmae avocamenta bibliothecam excutere datum est, non quidem omnem, majori tamen ex parte. Quapropter promissi reus nunc mitto Astronomica Hygini cum quatuor scriptis codicibus Lutetiae a Jano Vlitio olim collata, quorum tres Petaviani, quartus Regiae bibliothecae. Aldinam editionem si non vidisti, et hanc libens suppeditabo: Addidi et fabulas Hygini. quae studiis meis olim inservierunt, quamvis non magnae rei, si quid fortassis inde ornamenti editio tua mutuari possit, quod perexiguum aut nullum potius fore praevideo. Habes et Lactantium, seu quicunque est, qui argumenta fabulis Metamorphoseon Nasonianarum addidit, collatum cum pervetusto codice Florentino. De vetustis ejusdem editionibus quod sperare te jusseram, nunc falsum me fuisse video. Sola enim haec, quam mitto, argumenta fabularum exhibet, cum tres quatorve hac vetustiores operum Nasonis editiones ea non agnoscant, aliter ac eram opinatus. Ante Majas Kalendas Thermas Germanicas sum aditurus, ut valetudini consulam, tu interea utere, ut lubet, his libris. A Cl. Daumio parum opis exspectandum Fulgentio e Barthianis Schedis invitus audio. E quibus haec mittit excerpta ad paginas editionis Comelianae. Ob ea, quae ad Petronium proxime annotabas, plurimum te amo, quae meis animadversis ingens ornamentum accedent. Paterculum typis suis nuper descripsit Elzevirius, cui notas breves addidi, quae tamen quando lucem sint aspecturae haud satis scio, quod subitanea Elzevirii in Britannias profectio opellam hanc abruperit. Vale, vir praestantissime. Vianae ad Leccam CICICCLXXVIII. prid. Kal. April. Gregor.


page 399, image: s399

ETISTOLA CCCXLII. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Vianam.

ERgo evenit hoc, quod de valetudine tua metuebam ego, vir illustris? Nimium inique, si dicere fas est, comparatum est cum rebus humanis. Valido et vegeto sunt corpore inutilia terrae pondera, quae nata, ut essent, crederes: viri sapientes et ornamenta aevi sui cum morbis et doloribus tantum non perpetuo conflictantur. Vix adeptus plenum robur suum animus est, cum languescit illico corpus. Abstinendum tamen ab istis querelis, ne quis coelum, ut sapere videamur, vituperare nos forte dicat. Quos studiis nostris suppeditasti libros, praestantissimi sunt profecto, et auro contra non cari. Lactantium longe alia exhibet facie Florentinus ille codex cum vulgatis a te commissus, ut et vetus Nasonis editio, comes ei data. Imo, nisi multum fallor, expressa ista ex codice illo eximio; adeo in omnibus conspirant. Nisi tu nevis, mi patrone, [Gap desc: Greek words] , quod textum vulgo vocamus, ex illa editione describi faciam, et sicubi in minutiis quibusdam variet, ex tuis excerptis emendabo. Quaeso te, de proposito hoc nostro quid sentias, et ubi excusus sit liber iste (est enim, ut nosti, [Gap desc: Greek words] ) reddas nos certiores. Quod de notulis nostris mentionem facis, etiam id animum tuum indicat, homini huic praeter omne ejus meritum insigniter faventem. Memini scripsisse me aliquid de ovis conceptis apud Petronium, et quaesisse ea occasione [Gap desc: Greek words] conceptum an alibi active reperiatur. Inveni postilla in Maronis culice, Foemineum concepta decus. Sed locus is an menda omni vacet, non meum est judicare, sed tuum. Dubito nonnnihil, an miserim tunc temporis locum insignem et plane mirificum, qui est apud Tertull. libr. ad Scapulam cap. 4. Sathanam in omni aversatione et aspernatione et detestatione pronuncias. Idem alterum hunc, etsi non tanti momenti, non spernendum tamen, ejusdem libri cap. 6. Cujus es totus, qui tibi omnia est. Pro Barthianis conjecturis gratias cum Cl. Daumio, tum etiam tibi memini longe gratissimas. Meliores funt, quam pleraeque illarum, quae in ejus libris publicatae sunt. Sed in prooemio Melos quoddam carminis expectorabat, non valde arridet; cum expectorare veteres pro pellere et abigere ex pectore usurparint. Certe expectabat praeferam. Sed verbum id non puto ferendum in Petron. cap. XVII. Attoniti exspectavimus lacrymas ad ostentationem doloris paratas. lego, adspectavimus, fleverat enim jamdiu ista nequissima. lib. I. cap. 18. Mercicurium elegans est. cap. 25. amabilissimus auctor probarem protinus, si certum esset, de Teio loqui illum Anacreonte. Sed non unus eo nomine celebratur a veteribus. lib. II. cap. 6. Improvisibilis latro probo. Etsi non ignoro impossibilem pro impotente, et impossibilitatem poni pro impotentia apud hoc genus scriptores. lib. II. cap. 15. In femore insuit, cum pridem et mihi in mentem venisset, inveni postea idem quoque in margine libri Tolliani.


page 400, image: s400

lib. III. cap. 9. Aliena sulcando sua utilius pascunt. Vehementer placet. Visum ab Isidoro Fragmentum Tragurianum, nullus, opinor, dubitas amplius. Facit ad hoc probandum forte etiam illud lib. VI. Orig. cap. 5. Romae primus librorum copiam advexit Aemilius Paulus. Tametsi ita etiam Obsequens cap. 43. Ne unquam Romae reverteretur; et quod ex veteribus hausisse videtur Charisius Gram. lib. II. domi venit. Gregorius Dialog. lib. III. cap. 4. Corinthi devenit. cap. 6. Appiae carpebat iter. Sed ibi viam potius intelligit. Soloecissat ergo non solus Trimalchio, cum dixit, Capuae exierat. Sed quando in publico videbimus Trimalchionis coenam, tuis commentariis tam luculenter illustratam? dici vix potest, quam avide ab omnibus, quibus hae deliciae cordi, exspectetur. Vale multum et diu vive feliciter, decus unicum literarum. Scribebam Delphis Batav. postrid. Nonas Apriles Anni CICICCLXXVIII.

EPISTOLA CCCXLIII. NIC. HEINSIUS Thom. Munckero. Delfos.

LItteras tuas quo frequentiores hoc acceptiores ad me perferri, non est quod abs te dubitetur, cum semper emolumenti ac profectus nonnihil studiis meis inde accedat. Nam quod iis rescribo quandoque tardius, tota valetudinis culpa est, quae nolenti ut plurimum imperat, ac officiis praestandis ut desim, facit. Lactantium, sive quicunque is est, qui argumentis jam olim fabulas Metamorphoseon Nasonianas illustravit, non ingratum tibi venisse est sane, cur impense gaudeam. Quamquam metuo, ut manum meam in iis, quae mihi soli scripseras, satis assequaris. De editione ejus libelli statues pro arbitrio. Ipsarum Metamorphoseon cum inter numero propemodum infinitos, quos oculis meis usurpare contigit, in pulvere veterum bibliothecarum, codices nullum viderim hoc S. Marti Florentino exemplari praestantiorem, de argumentis, quae in membranis recentioris notae foedum in modum sunt interpolata, quamquam in plerisque codicibus scriptis Nasoniani operis desiderentur, facile per te judicabis Vidi in Bibliotheca Magni Ducis Laurentiniana haec argumenta in codice chartaceo seorsim descripta sine Nasoniano poemate, cum hoc titulo, Donati breviatio fabularum Ovidii. Typis descriptam editionem Venetiis opinor esse procuratam Anno MCCCCLXXXVI. quod alicubi in ipso codice a typographo designatum invenies. Ova concepta apud Petronium interpretabar pro pullis in ovo conceptis, ut foetum in utero materno conceptum apud alios scriptores. Codex Maronianus foedissime depravatus est etiam in antiquissimis membranis, quominus editis in publicum ejus exemplaribus credendum. Vale Vianae XVI. April. CICICCLXXVIII.


page 401, image: s401

EPISTOLA CCCXLIV. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Vianam.

DE Lactantiano exemplari quae docuisti me proxime, ingratissimus merito dicar, si non protinus, quam mihi grata acciderint, ad te rescribam, vir illustris: tametsi vereri interdum subit, ne crebra ista interpellatione impudentiac incurram crimen, vel ex rusticis illis esse videar, qui verba honoris non intelligunt. Sed tu pro reliqua indulgentia tua summa illi, quo te prosequimur, amori, quicquid heic deliquimus, non aegre, spero, donabis. Amo te quidem, ut familiarem, sed eo non minus, ut virum maximum, et saeculi hujus aeternum decus, suspicio et veneror. Utinam modo diu te nobis, sed vegerum magis, quam ab aliquo jam tempore, et valentem fata servent, quo praeclara illa ingenii tui monumenta, quae in scriniis adhuc habes, communicare cum orbe literato tibi liceat. Illorum, quae ad Hyginum congessi, brevi specimen me primum sperare jussit ex typographia sua Lersius. Quod ideo significandum tibi putavi, quia id juxta mecum gavisurum nullus dubito. Boschius noster edere parat Phaedri fabellas; in quas si nonnulla, quae nunquam antehac sint vulgata, possideas, ea ut suppeditare illi velles, rogare me comiter suo nomine jussit. Per valetudinem tuam fieri, quo minus describere hactenus potueris, quae ad coenam Trimalchionis tam docte et eleganter commentatus es, dici haud potest, quantopere doleam. Cum hisce diebus ridiculo illo carmine, quod judicium coci et pistoris inscribitur, me oblectarem, advertit me iste versiculus,

Me sterilem Niobe, linguam Philomela rogat me.

Sed stericula aliorum non displicet in Petronii illo loco, ubi Tragur. Codex exhibet, steriliculam, quasi [Gap desc: Greek words] vulva esset intelligendum. In eodem poemate inveni etiam coptoplacentas: Ita enim in illo versu legendum,

Nos facimus populo studiosi coptoplacentas.

Comptolacentas perperam ediderunt. In Petronianis pridem editis vereor ut sana satis sint illa cap. 131. Totoque corpore in amplexum ejus immissus non precantis usque ad satietatem osculis fruor. Mallem, non deprecantis, vel non recusantis. cap. 86. Ad hoc votum ephebus ultro se admovit, et puto vereri coepit, ne ego obdormissem. Praeferam, obdormiscerem. cum [Gap desc: Greek words] uti pro imperfecto Afrorum sit. Tu haec me doces? inquies. Sus Minervam? nihil minus, mi patrone. Sed amorem tibi meum, quo scriptorem illum proseguor, ostendo, si tute inter alia et eo paulo magis stimulere ad tuas in eum animadversiones publicandas. In Phaedrum conjecturas meas, quas plusculas Boschio suppeditamus, brevi admodum videbis publicatas. Sed post tot tantorumque virorum in ista arena exantlatos labores, nimis improbum fuerit, adhuc inde velle sperare laureolam aliquam; quam tamen nostrorum in Hyginum et reliquos Mythologos


page 402, image: s402

commentorum editionem non omnino desperamus. Vale multum, et diu vive feliciter, nobilissime et humanissime Heinsi. Delph. Bat. a. d. v. Idus Majas Anni CICICCIXXVII. Verwejus ille, qui tertianos heic docebat, vocatus est hinc ad Gaudani Gymnasii regimen.

EPISTOLA CCCXLV. NIC. HEINSIUS Thom. Munckero. Delsos.

SErio tandem cogitare typographum de Hygino tuo in publieum dando, quod narras, vix credas, quanta voluptate me perfuderit hic nuntius: Scriptor quod non longe ab initio operis [Note: Vide Munckeri notas ad Hygin. pig. 5.] Axenum recenfeat inter fluvios, alias, puto, subindicavi locum vacare mendo. Designari enim hoc nomine Euxinum pontum, qui [Gap desc: Greek words] , et licentia Poetica [Gap desc: Greek words] olim sit nomniatus, ut testantur cum alii ex antiquis tum Naso in Ponticis, Dictus ab antiquis Axenus ille fuit. Uti inde liqueat quodammodo haec, ut multa alia, e Graecorum commentariis ab Hygino, vel quicunque Mythologiae hujus auctor est habendus, esse deprompta. At quis locus Euxino, inquis, inter fluvios? Certe fluvii nomen latius se extendit apud Graecos Poetas, quam Latinos. Praesertim cum Euxini aquam marina. dulciorem esse, ac proinde gelu facilem. in modum concrescere veteres observent, compluribus septentrionis fluviis in eam sese exonerantibus. Magis mirum utique, quod Hesiodus in [Gap desc: Greek words] , et Apollonius, Rhodius lib. IV. Aegeum mare simili modo [Gap desc: Greek words]. Boschium nostrum de Phaedro edendo cogitare si rescivissem maturius, poterant nonnulla a me congeri, ornamentum qualecunque operi latura. Hunc scriptorem cum suis illustraret lucubrationibus. Cl. Schefferus, complura suggessi, quae ille annotatis suis majorem partem inseruit, nec tamen omnia. De nonnullis certe post profligatam editionem a me monitus, quae cum perscripsissem, negavit eas litteras sibi fuisse traditas. Ut lib. V. Fab. LXXXVI. ubi bis, verum pro verrem legitur. Verrem subesse pallio contenderent, et, pervellit aurem verri, quem celaverat. Ibidem codex scriptus Pithoei, multis onerant lancibus, non laudibus. Quomodo editum oportuit. Mittebant enim munera esculenta spectatores in lancibus actori ludorum aut gladiatori, si cui savebant. Vetus Epigramma in Catalectis Martiali adjudicatur a Scaligero, cujus initia, Cum traberet Priscus, traberet certamina Verus. Habes ejusmodi munera multa a Domitiano, quod licuit lances donaque saepe dedit. Sie et in sacris apud Maronem, lancesque et liba feremus. Ibidem legendum, Facturus ludos quidam nobiles, aut si vulgatum retinemus, ita capiendum [Gap desc: Greek words] nobilis. Ibid. l. c. Pithoei, Et derisuros non spectaturos sites. lege, jam favor mentes tenet, Ut derisuros non spectaturos scias. Vale 12. Maji CICICCLXXVIII.


page 403, image: s403

EPISTOLA CCCXLVI. THOM. MUNCKERUS. Nic. Heinsio. Vianam.

VIvere tam memorem nostri ut gaudeo vehementer, ita dolet mihi ex animo adhucdum cum iniqua valetudine te conflictari, mi Patrone. Sed dabit, spero, benignum numen huic quoque malo brevi finem. De Axeno quae observasti, erudita omnino sunt, ut omnia tua. Gratias pro illis tibi habeo, quas debeo, immortales; nec minores pro donato mihi Velleji tui exemplari: quod perquam avide una cum tribus illis, quae Wallio et Bleiswiciis destinasti, indies exspecto. Quae in Phaedro felicissime restituisti, ea cum Boschio protinus communicavi Hagensem illum bibliopolam hominem scito esse insignis levitatis, ne quid in eum dicam gravius. Quid enim? novem jam vel decem sunt menses, cum mea opera commentario perpetuo illustratos susceperat excudendos Mythologos, quos inter Principes esse nosti Hyginum et Fulgentium. Illud opus cum per amanuenses describendum illi curassem, et jam jam primum ejus praeli habiturum me sperarem specimen, ecce ibi derepente ille nebulo minutulo typo Graeco destitutam causatur ejus officinam, cujus opera usurus esset; nec adduci posse, ut tantum impensarum faciat. Etsi credo hominem mentiri. improbe, vide tamen mihi puerilem temeritatem condicentis, quod an praestare possit, ipse ignorat. Haec ideo apud te queror, Heinsi nobilissime, cum quia ego favere te, etsi praeter omne meritum meum, studiolis nostris, habeo persuasissimum, tum etiam quod unus literarum tantum in hac nostra Belgica pater es et Princeps, sed et literatorum patronus unicus. Inter illos tametsi nomen meum censeri haud postulo, bonae tamen mentis profiteri cultum non nimis arroganter posse videor. Nec alia mihi mens fuit, cum primum publicare illa, quae ad fabularem historiam illustrandam congesseram, te audendi auctore, consilium cepi. Quid nunc das consilii, pater? Typographi illi majopum gentium Elzevirii vel Hackii ab infimi subsellii magistello vix credent quicquam posse proficisci, quod aetatem sit laturum, nisi tu istam opinionem ex animis illorum evelleris. Quod occasione data, ubi volente bono deo cum salute redieris in gratiam, facturum te aliquando non despero. Alioqui, si heic nihil sit, ad aliquem ex Germanis, quibus vilior est opera typographica, decurrendum erit. Nam tot vigilatas noctes Vulcano si temere dedero, aequo fortius videri possim ulcisci dolorem meum. Hyginus cap. 134. ubi fabulam de nautis Tyrrhenis narravit, addit tandem: unde Delphini Tyrrheni sunt appellati, et ware Tyrrhenum est dictum. Ryckio nostro videbatur legendum, unde Delphini tur siones sunt appellati. Sed tu istis verbis, ex illa Tyrrhenorum transformatione originem ducere Delphinos, qui in mari Tyrrheno adhuc sunt frequentes, velle illum antehac me docuisti. At postea apud Senecam Agamem. vers. 451. cum legerem: Tyrrhenus omni piscis exsultat salo. h. e. Delphin, suspicari


page 404, image: s404

coepi Tyrrhenum piscem [Gap desc: Greek words] dictum Delphina. Est mihi lis cum Perizonio de loco Servii ad Aen. III. 466. Jupiter quondam Hebae filiae tribuit duas columbas humanam vocem edentes etc. Censet ille errare Servium, et perperam Hebae filiam facere ex Thebe Jovis nutrice, de qua Hyginus cap. 275. Etiam a Silio hanc designari libro III. extremo, cum canit: In gremio Thebes geminas sedisse columbas. quod non nego. Sed in Servio nihil esse mutandum arbitror nisi [Gap desc: Greek words] Hebae in Thebae. Thebae enim Aegyptiae fecundum quosdam a Thebe Jovis filia dictae, ut multis docet Tzetzes ad Lycophron. pag. 180. Ed. Steph. Idem Servius ad ejusdem libri vers. III. Corybantes Jasonis facit filios. quam legisse alibi genealogiam haud memini. Forte corrigendum, Apollinis ex Tzetz. in Lycophron. pag. 19. Sed de hoc tu, rogo, per otium attentius cogites, ut et de versiculo, quem ex Seneca modo produxi. Deus te mihi et omnibus bonis per multos adhuc annos conservet. Delphis Batav. a. d. v. Idus Junias Anni CICICCLXXVIII.

EPISTOLA CCCXLVII. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Vianam.

UTrum tibi pro aureolo Vellejo illo prius, an pro data tam benigne opera, in promovenda editione Mythologorum nostrorum, gratias, vir illustris, agam, ut anxius haereo, ita immortales utroque nomine debere me cum facile video, tum lubens agnosco. Quae ingenua et simplex confessio, si recte novi incomparabilem humanitatem tuam, pluris tibi erit, quam quaelibet, ut ut compta et nocte meditata oratio. Tametsi a nequissimi illius typographi refrigeratus aliquantulum sum perfidia, non desisto tamen, quae affecta utcunque habeo, praesertim autem commentarium Fulgentianum, in quo describendo nunc multus sum, exasciare pro mea virili. Etiam Lactantianis argumentis jam manum admovere coepi, videorque in illis integritati pristinae restituendis vel praecipuum operae facturus pretium, adeo quo magis Venetam tuam evolvo editionem, eo evidentius se prodit praestantia MS. illius codicis, cujus a te nobis suppeditata excerpta. Phaedrum suum non ante dies caniculares, quod scholis habendis, ex aliquo jam tempore valde districtus fuerit absoluturum se autumat Boschius noster. Typographum interim, qui curas ejus excudat, in hoc oppido inveni. Castigationes tuas Vellejanas judicio prorsus admirabili conscriptas summa cum voluptate nec minore fructu paene jam omnes evolvi. Dignus sane erat tanto vindice politissimus scriptor, ad quem etiam a me triviali Critico inter legendum annotata obiter olim nonnulla, quorum heic [Note: Non operae pretium visum schedam, in qua quasdam ad Vellejum conjecturas scripserat, hîc adjicere, cum omnes paene ad verbum curis suis secundis, grata cum Munckeri mentione inseruerit Heinsius et mox Epistolis. seqq. respondent.] mitto gustum, sed ad palatum tuum parum, opinor, facientem. Petroniana


page 405, image: s405

tua, opus tam delicatum, ut prodiisse vix quicquam crediderim elegantius, utinam tandem aliquando committeres publico! Ex quo a te primum conciliatae mihi fuere epulae illae Trimalchionis, saepius exinde cum heroe isto, et quidem suaviter coenavi. Nondum triduum est, cum haec inde mecum tuli analecta. Cap. 33. Timeo mehercules ne jam concepta sint. tentemus tamen. Si adhuc sorbilia sunt, sorberi possunt. Postrema duo vocabula etsi in vulgatis non comparent, addita tamen a Petronio suspiceris, ut stulta oratio stultitiam proderet Trimalchionis. Ova concepta pro illis poni, quae in pullum coierint, mirari non immerito antehac videbar. Repperi tamen postilla non dissimilem in modum ovum abortivum dici a Martial. lib. VI. 93. Cap. 41. Staminatas duxi, et plane matus suum. Pro staminatas esse legendum heminarias a te, ni fallor, didici. [Gap desc: Greek words] matus vel mattus vindicat etiam Ciceroni Salmasius inter variorum notas ad Martial. lib. VII. 72. Cap. 36. Carpe, carpe. Juvenal. Sat. IX. 109. Archimagiri, Carptores. Schol. Infertores, qui illata carpunt. malim, infertores, et qui etc. Neque enim infertores iidem et Carptores. Cap. 36. Magister ejus sibi placens sit. Convenit huc quod in Gloss. Philox. legitur, sibi placens, [Gap desc: Greek words]. Cap. 50. Statuncula. Vet. Gloss. Fragmentum a Barthio publicatum Advers. lib. XXVIII. 19. Icomisna, vel Icosma, staticulum, stignia. lego, Iconisma et Statunculum. illa vel Icosma a librario videntur profecta. Etiam signum pro stignia malim. Quanquam nec hoc absurdum. Cap. 78. Certe in loco adhuc ampheras habebant. lego, in loro, vel ambo. Sed prius verius puto. Cap. 72. vero, vero, inquit Habinnas de una die duas facere nihil malo. Volui antehac, ego vero. sed vero pro etiam vel ita ad eundem modum ab initio periodi ter positum ostendit a Cicerone ipso Giphanius Append. Observat. pag. 283. Simile ergo illud in editis: Ita, ita, inquit, Quartilla. Quae deinde sequuntur, nisi orationem insinitivam pro ablativo, ut loquuntur, accipi placet, vel de industria soloecam orationem tribuit Habinnae, ita ordinem: nihil malo, quam de una die duas facere. Plura erant, et longe his, credo, ineptiora; sed abuti otio tuo diutius non audeo. Vale. Delphis Batav. postrid. Nonas Quinctiles Anni CICICCLXXVIII. Bleisvicii pro Vellejo gratissimas tibi meminerunt grarias. Wallio, cum forte is Amstelaedami id temporis esset, Elzevirius ipse dederat eum libellum.

EPISTOLA CCCXLVIII. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Vianam.

QUid responsurus ad illa sit, quae commendare nunc nuper ei de meliore nota es dignatus, Elzevirius tuus, vir magne, avide valde exspecto; nec minus nobiscum amplissimus Kinschotius, qui et ipse pro caetera humanitate sua causam nostram apud hominem illum egit perquam diligenter. Sed hue tute satis nosti, ut scribi a me nihil sit necesse. At reperisse me heri puto,


page 406, image: s406

quod mitti ad te, nisi multum fallor, et placeo mihi nimium, ipse non indignum judicabis. Nosti quaesisse te antehac, quid in Petronii fragmento esset, Cap. 45. non est mixcix. Torsi me diu, nec tamen quo mitterem suspiciones invenire poteram. Nunc dejerare ausim, scriptum fuisse, non est cimbix. [Gap desc: Greek words] , homo parvi animi et contracti, sordidus, illiberalis. At hoc ipsum est, quod heic flagitat sententia. Ejusdem Fragm. Cap. 53. Ortum ex aedibus naste villici. Nocte ediderunt Patavini. perperam. Scribendum, Nastae. Servile id nomen etiam apud Martialem occurrit lib. IX. ep. 88. Modo liberum esse jussi Nastam. Cap. 71. Quemadmodum te jussi. Exturbant e Latio phrasin istam Scioppius Dissert. de Stylo Histor. Vossius Construct. Cap. 36. Gronovius ad Martial. lib. IX. ep. 66. Latine ergo non scivit Hyginus meus Cap. 196. Nam jussit eos, ut in feras bestias se commutarent. Nec Appulejus in Floridis. Aegrum jubet ut bono animo sit. nec Cyprianus Singular. Cleric. Qui ergo nos jussit, ut in sacris suis cum foeminis triumphemus; Nec Quintil. Declamat. tertia: Ferres dicentem, jussit me tribmus? Hinc juberi quid aliquis dicitur, cui aliquid imperatur. Quinctil. Declam. V. Quid imprecer homini, qui primus fecit, ut pietate juvaremur? Corrigit Gronovius, ut pietatem juberemus. Omnino legendum, ut pietatem juberemur. Sequitur paulo inferius: quamquam et huic jubetur necessitati pietas vestra succurrere. Eodem Cap. ne effluant vinum. Effluat correxerunt Patavini. Frustra. effluere active usurpatum est, ut emanare. Incertus auctor de Ortographia. Emanat fons sive terra aquam, id est, gignit et producit. Catal. lib. I. Effluas dulcem liquorem comparandum nectari. Pithoeus emendat, ut pluas. nihil erat necesse. Cyprianus pag. 108. Edit. Gryph. Quod in mentes nostras dominus influxit. Minucius Felix Octavio: Licet terram fundaverint pondera, licet mare influxerit liquor. Cap. 63. Et qui volebat poterat Jovem iratum tollere. Omiserunt ut supervacuum [Gap desc: Greek words] poterat Patavini. Ego legerim, Et qui, si valebat, poterat. Cap. 53. Puerum jussit per gradus in summa parte odaria saltare. An scripsit? jussit ire per gradus et in etc. Cap. 67. Stateram afferri et circulatum etc. lego, [Note: Ita Tilebomius jam conjecerat.] et singulorum pondus approbari. Cap. 68. Abjectum aut diminutum clamorem. Videtur oppositio flagitare, adjectum. Cap. 57. Lamellulas paravi. lego, lamnellulas. Cap. 61. propter res venerarias. Corrigunt venerias, nihil puto necesse. Venerari est [Gap desc: Greek words] apud Hyg. cap. 73. Occurrit eadem vox apud Cyprian. Tract. de Aleat. Scimus quoniam foris maleficus et venerarius. Quo loco venerarium esse putat Pamelius, qui veneratur idola. At mihi certum legendum ibi esse, venenarius, h. e. [Gap desc: Greek words]. Respexit locum Apocalyps. XXII. vers. 5. Inter caetera opuscula, quae eidem Cypriano adscribuntur, est dispositio coenae valde illa ridicula, et tanto viro indigna. Initio ejus legitur: Igitur qui temperius loti in Jordane, adfuerunt in convivio. Tunc commundavit Naaman, aquam sparsit Amos. Pro temperius procul dubio legendum, temporius. sed commundasvit perperam in commendavit mutat Rigaltius. Commundare mensas memini me nuper restituisse etiam Petronio. Inter cibos, qui in coena illa pasiti sunt, Polypum accepit Pharao, turpiiudinem


page 407, image: s407

Lea. An turpitudo heic est aeschrophagia Petronii? non dixerim. Lego, torpedinem. Vale multum, mi patrone, et vive diu feliciter. Delphis Bat. Postrid. Kalend. Sextiles Anni CICICCLXXVIII.

EPISTOLA CCCXLIX. NIC. HEINSIUS Thom. Munckero. Delfos.

RUbore tacito equidem mihi suffunduntur ora, quoties cogito, quod fit frequentissime, responsum a me deberi ad tuas epistolas, easque ut fruge plurima rerum refertas, sic mihi, perquam acceptas. Sed virium mearum non est legem valetudini et diuturnae et perquam incommodae dicere, quae me hactenus ab officio, quod tibi praestitum unice voluissem, invitum avocavit. Augurabar adhoc fore, ut Elzevirius, quocum egeram per litteras de Mythologis tuis suo praelo committendis, responsi nonnihil ad me daret, qui quia spem meam frustrari pergit pertinaci ac insueto silentio, recurrendum duxi ad opem Graevii nostri, si is forte apud suos typographum operi tuo indagaret. Sed et ille negat quemquam eo impelli posse, post tentamenta sedula, quod per hanc temporum calamitatem. a manifesto lucro pleriqe deterreantur: causatos praeterea, Hygini Schefferiani plurima in bibliopoliis passim inveniri exemplaria, nec mercem hanc satis esse vendibilem. Certe a Plumero bibliopola impetrare non potui, ut Valerium Flaccum a me recognitum, et jam ante annos complures, typis suis det publico, missa ante sex menses jam in eum praesatione, quam paene cum convicio urgebat ipse et flagitabat assiduus. Sed et Elzevirius apud me aliosque questus est per chartae inopiam fieri, ne Holstenianis in Stephanum Byzantium annotatis edendis manum admoveat, quod facturum se spoponderat anno proxime decurso, eamque causam esse, ut nec Gronovii Livium absolvat, nec in Cicerone Graevii nostri pergat, ut pridem coepit. Incipiunt nunc, adfulgere pacatiora tempora, quae spondent fore, ut minus difficultatis posthac sit devorandum iis, qui rei litterariae scriptis suis, ut tu, egregie laudabiliterque consultum eunt. Scripsi hesterno die denuo ea de re ad Ryckium nostrum, multisque obtestatus sum, omnem uti moveret Lugduni lapidem, si quis illic inveniri posset librum editurus: nam in illo uno reliquum omne spei nunc vertitui. Si hîc quoque frustra erimus, nondissuaserim, ut Fulgentio Lactantioque typographum circumspicias, Hyginum servaturus, dum ex hisce temporum angustiis nonnihil emergamus. Ad Vellejum quae annotasti, lubenti equidem animo, ut tua soleo, perlegi. Nam quod multa laude cumulas opellam hanc nostram, subitaneae nec satis meditatae scriptionis calore primo in publicum prolatam a destituto libris paene omnibus, benignitatis tuae id omne est, et eximii adfectus, quem mihi soles praestare, non mei meriti. Multa exinde ad limam revocavi exasciata, addidique prioribus, postquam copia mihi facta est bibliothecae meae, ut opusculum


page 408, image: s408

tertia parte nunc auctius castigatiusque possit publico permitti: libro II. cap. 17. apud Paterculum [Gap desc: Greek words] factum tuebatur eodem modo, quo tu, Cl. Graevius, nec repugno. Cap. 33. et qui pro ut qui dederunt perperam operae typographicae: quae non hoc uno loco peccarunt in mea editione, nam qui Rhenani codex quoque praefert. Mox Neuterque ab eo qui arguebatur, valde mihi arridet. Cap. 68. umbram facit de eo diligentius cogitabo. Cap. 76. eo fraudabo placet. nam [Gap desc: Greek words] in plurimis locis ab inscita manu est inculcatum. Cap. 85. ne dubites, sic et ego legebam, sed aberravit, ut saepe alias, typographi manus, qui non pro ne dedit. Ut ne (vel ne) dubites. Cap. 87. placet conjectura tua, sed [Gap desc: Greek words] immorsum nolim mutari, quod curis secundis uberius adstruxi. Sic apud Symmachum lib. I. Ep. 24. admorsus. ne libellus tuus admorsu duri dentis uratur. Nec habeo quod caeteris a te observatis opponam: facitque gustus horum omnium tam delicatum, tamque exquisitum, ut reliqua, quae ad hunc scriptorem annotasti, flagitare ausim. Complura ex meis retractavi. CICCICLXXVIII. 3. Novemb.

EPISTOLA CCCL. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Vianam.

UT laetius accidere mihi nihil potuit, quam quod ex literis tuis suavissimis perspexi, quam constanter et longe ultra meritum meum in studiolis nostris sovendis perseveres; ita acerbissimum contra fuit, quod adhuc conflictari iniqua te valetudine eaedem nuntiabant. Sed dabit, spero, tandem, dabit finem huic quoque malo aliquando dei benignitas: quam eo nomine, id quod unum possumus, votis et suppliciis sollicite fatigamus. Quod irritus omnis fuerit labor, qui hactenus in quaerendo typographo, qui Mythologica nostra excudat, a nobis est adhibitus, in eo agnoscere me oportet insignem fortunae, vel potius fati mei iniquitatem. Quid enim reputem aliud? Ecce etiam Johannes Somerus, Amstelodamium illum dico Bibliopolam, etiam ille Somerus spem nostram fefellit, tametsi non sua culpa. Febri enim exstinctum virum optimum magno cum dolore accepi. Spero tamen fore, ut haeredes impleant, quod ille morte praeventus praestare minus potuit. Staturus enim bona fide promissis videbatur, cum ultro operam suam obtulerit. Sed missis ingratis istis et funestis, redeo ad literas tuas, quae in manus profecto nunquam sumo, quin deosculer. Tam mellea earum suada, tam erudita oratio, ut dictatas ab ipsis Musis censeas. Quod conjecturam nostram non est cimbix non omnino absurda tibi visa fuit, instar hoc quamlibet magni mihi operae est pretii, tametsi libens fateor tuum myxus loco illi fore non paullo accomodatius. Sed libet scire de [Note: Vide notas nostras ad Petron. pag. LXIII.] vavatone, qui tamdiu nos exercuit, quid tandem feceris. Venit nuper admodum in mentem Bobatorem scripsisse forte Petronium. Gloss. Philox. Bobantes, [Gap desc: Greek words].


page 409, image: s409

Bobari sive Baubari est [Gap desc: Greek words]. Proprium hoc canum quidem, sed ita tamen, ut perquam crebro ad homines transferatur. Etiam Batavi nostri een Keffer garrulum appellitant. Sin minus hoc arrideret, non ineptum videbatur blatone, ut prima syllaba perperam fuerit geminata a librario, quemadmodum in babecelis pro bacelis. Gloss. Philox. Barbo, [Gap desc: Greek words]. leg. baro. Glossae eaedem: Blato, [Gap desc: Greek words]. Vaniloquus, blato, [Gap desc: Greek words]. Cap. 64. Inter quam risum. lego, interque ea cum risu. Cap. 66. Saucunculum. lego, lucunculum. De quo Scaliger ad Festum. Cap. 69. nisi omnia ista defacta sunt. Scheff. de Karta. Puto post [Gap desc: Greek words] de excidisse vocem. Cap. 71. Valde enim salsum est conjiciebam, sic pag. V. insulsum est. [Gap desc: Greek words] in absorbsit praecedentem vocula terminans. Cap. 62. mihi in animo in naso esse. Acutissime tu quidem, vir ingeniofissime, mihi anima in ano esse. Sed vide, si defendi, quod ego antehac volebam, mihi anima in naso esse, illo Anacreontis possit od. VII. [Gap desc: Greek words]. h. e. tantum non animam agebam. [Gap desc: Greek words] enim ibi, quod heic anima. Cap. 61. Et ipsius mappas implevimus. leg. et ipsi nostras mappas. natum Vitium ex compendio scripturae. Cap. 67. au, au. Male ista mutat Schefferus. Agnoscitur illa interjectio a Charisio sub finem lib. III. et saepe apud Terentium occurrit. Cap. 76. Haec jactura mihi gusti fuit. an gutta? Caeterum, quoniam tam benignus nugarum nostrarum es interpres, non dubito, quin aequi boni sis facturus, quae praeter ea, quae proxime mittebam, [Note: Et hic sequebantur quaedam in Vellejum conjecturae, quarum nulla erat, quae non legitur in Heinsii curis secundis a me in lucem prolatis.] ad Vellejum annotavi. Velleji tui exempla non ante venditurus dicitur Elzevirius, quam ea, quae ex Vossiana editione adhuc restant, distracta fuerint. Quod si ita et, te sciente fit, addere interim non incommode castigationibus tuis alterum libellum possis, qui curas secundas exhibeat. Ex Vlitianis illis excerptis, quibus beneficio tuo utor, vix credas, quam multa aliis hactenus invisa eruerim. Pro gustu sit hoc unicum exemplum. legitur lib. II. Astron. cap. 2. Postea autem de septem stellis, ut Parmeniscus ait, quinque sunt a quibusdam astrologis constitutae, ut ursae species non septem stellis perficeretur. Micyllus cum Sanctandreana, quinque et viginti sunt. quod firmant mss. 2. quanquam lib. III. cap. 24. XXI. numerat. Schol. autem Germanici XXIV. Sed nec dum restitutus integritati est locus, nisi mox legas cum 3. MSS. Non septem stellarum. h. e. septemtrionum. Qua lectione quid apertius? Qui signo illi figuram septentrionum dabant, VII. id stellis, qui autem ursae, XXV. deformarunt. Misere heic haeret Cl. Schefferus. Vale multum, unicum musarum decus. Delph. Batav. Postridie Idus Novembr. Anni CICICCLXXVIII.

Fragm. Petron. cap. 62. Quid est Sudor mihi per bifurcum volabat? an per nates et crura? Nam inferiora hominis in duas partes, velut furca bidens, divisa sunt. Horat. I. Sat. 9. mihi sudor ad imos manabat talos.


page 410, image: s410

EPISTOLA CCCLI. NIC. HEINSIUS Thom. Munckero. Delfos.

DOmo aliquamdiu abfui; hinc altum inter nos tanto jam tempore silentium, cujus causam in me redundare non sine multo rubore equidem agnosco, Munckere clarissime. Interim curas frequenter meas occuparunt Mythologi tui, quos ut vehementer cupio in lucem prolatos quamprimum videre, quod jubebant proximae tuae sperare, ita metuo ne Someri typographi nuper e vivis subducti res, quas satis conturbutas reliquisse dicitur, spem nostram aut differant ad tempus, aut omnino frustrentur. Ad Petronii Trimalchionem rarus deverto, cujus tamen tuae litterae, omni semper eruditione cumulatae, desiderium acuunt atque accendunt nonnumquam. De vavatone seu vavatore congessi olim varia, sed in quibus pavum mihi satisfecerim. Fit quippe verisimile omnino, non tantum Graeca complura huic libello inserta fuisse, sed Osca etiam nonnulla, mendose post descripta a librariis. Campanos enim ac vicinos Campanis populos linguae utriusque praeter Romanam gnaros fuisse, unde et tricor Ennius sit dictus, quem Osca quandoque vocabula annalibus suis adhibuisse constat, haud te praeterit. Nunc propemodura persuadeor ut credam, formatum a Campanis vavatoris vocabulum, ex sono, quem infantes recens nati primam edunt, va va, unde et vagire et Vaticanum agrum ac Deum Varro derivare contendit apud A. Gellium. Noct. Attic. lib. XVI. cap. I. ut Vavator sit infans, quomodo baubator a sono canis. Porro babaecali cum bis apud Arbitrum in fabula Trimalchionis occurrant, vix mutandi videntur in bacelos. Conservavit id nobis vocabulum Arnobii codex vetustissimus, et unicus Regiae in Galliis bibliothecae, etsi ante Salmasianam editionem locus mendose sit circumlatus, qui exstat libro IV. de Jove. Nec injuria forsan dubitetur, an non apud A. Gellium quoque hi ipsi babaecali sunt restituendi, tibi nunc barbasculi nescio qui circumferuntur. Vale. 22. Januar. CICICCLXXIX.

EPISTOLA CCCLII. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Vianam.

DE Mythologorum nostrorum editione, quam curae non parvae tibi esse tam amanter significas, ex literis istis viduae Somerianae velim ipse arbitrere quid sperandum habeamus, mi Patrone. Aut ego profecto nimium simplex sum et injuriae oportunus, aut nunc ludos aliquando facere nos immerentes desinet fortunae insolentia. Ut est imperitum illud hominum genus, non tam de commentario nostro, quam de siderum Iconibus, quibus exornare, ut vendibiliorem


page 411, image: s411

reddat librum astronomicon intendit, videtur sollicita. Jussi ut pro archetypis haberet, quas in Arateis Grotius exhibuit: qua de re quid tu sentias, rogo certiorem me reddas, cum primum poteris. Quod Trimalchionis te coenae creberrime admoneo, id ea fieri tantum gratia velim credas, ut promissum tuum de illa publicanda tanto maturius exsolvas. Tu enim non unus tantum scriptum illud ingeniosissimum intelligis, sed et infinita in commentario congessisti, quibus promereri possis orbem eruditum. Nunc doce me, sodes, quid illa sibi velint Cap. 57. Homini mali isto. Schefferus, malisto. Quid si rescribamus majesto? majus est magnus, unde Majesta uxor Vulcani apud Macrobium. Cap. 74. mihi asciam in crus impegi. Miror interpretum nemini in mentem venisse eodem proverbio et Apulejum usum III. Miles. An, inquit, vulpinaris amasio, meque sponte asciam cruribus meis illidere compellis? Cap. 52. demisso labare, Recte Schefferus demisso labro orare. Idem Apulej. eodem libro: Quod solum poteram, postrema dejecta labia, humidis tamen oculis obliquam respiciens ad illam, tacitus expostulabam, Cap. 42. medicus nihil aliud est quam animi consolatio. locum hunc perperam tentat Reinesius. Quintil. Declamat. VIII. Fato vicimus, languemus, convalescimus, morimur: medicina quid praestas, nisi ut juxta te nemo desperet? Cap. 39. Expudoratam frontem. Cyprian. de singularitate Clericorum: veneranda, pudica, pudorata cum foeminis negotia peregerunt. Ibid. Prae mala sua cornua nascuntur. De industria soloecam orationem tribuit Trimalchioni, uti tu rectissime observasti. Sed imperitia fecit, ut ad eundem modum prae omnem mundum scribat vetus interpres Cosmographiae a Godofredo editae pag. 19. et vinum habundantem pag. 17. Cap. 40. Quas porcus ille sylvaticus totus glandem comederit. Malim lotam glandem h. e. lautam, delicatam, ut copo pro caupo aliaque, nisi tamen totam glandem opposuit comminutae. Cap. 44. Populus est domi leones. Sidonius: cum sint in praetoriis leones, in castris lepores. Cap. 77. Satis vivus pervenero. Malim provenero. h. e. crevero. Sed haec hactenus. MSS. illos codices, quos cum Hygini astronomico contulit Vlitius, video in plerisque locis asserere editionem Morellianam, quam et ille sequutus est, qui Sanctandreanae praefuit. Hinc in magna sum [Gap desc: Greek words] , utrum textum illud vetus, quod Schefferus exhibuit, an vero Morellianum dem exscribendum. Adjuva me, oro, consilio tuo. Scribit Fulgentius lib. I cap. 23. ubi anquiritur, cur fur et celer dicatur Mercurius: tantum celerius omnibus planetis currit, ut septima die permeet suos circulos. Stant heic contra Fulgentium et ratio et auctoritas veterum. Nam, ut est in fragmento astronomico, quod Fulgentio adscribit in Catalectis Pithoeus, Semonis dii completur circulus anno. Spissiores istae tenebrae, quam ut dispelli a me possint. Ut uno fasciculo comprehendatur, quicquid Fulgentii hujus exstat, Mythologicis et Continentiae Virgilianae fert animus comitem dare etiam libellum de prisco sermone, quem cum membranis bibliothecae Leidensis non sine fructu contendi. Quod institutum meum quin probaturus sis, nullus dubito. Vale multum, et favere nobis perge, nobilissime humanissimeque Heinsi. Scribebam Delphis Batav. die IX. Februar. Anni CICICCLXXIX.


page 412, image: s412

EPISTOLA CCCLIII. NIC. HEINSIUS Thom. Munckero. Delfos.

VIX est ut multa quantumvis oratione tester maximam voluptatem, quam mihi tulit nuntius, de invento Mythologis tuis typographo. Modo ne quid vacillent postea: novi enim hominum genus, quod ne fiat, assidue premendi sunt, et instandum acriter conditionibus ultro oblatis. Sub idem fere tempus e Saxonia amicus scribebat, Johannis Schefferi V. C. Commentarios de Militia veterum navali post priores curas altera sui parte adauctos, qui susciperet in publicum emittendos reperisse se inter suos bibliopolam, quem eo acceptiorem habui nuntium, quod ante hoc octennium inveneram apud nos, qui libri editorem cum se fore esset pollicitus, promissis non magis stetit, quam vester ille, a quo tam nequiter delusus es. De Iconibus non habeo quod dicam, nisi meminisse me ab Hadriano Wallio nostro, rerum, ut scis, caelestium satis perito, laudatas illas prae vulgatis, quas apud Coloniam Agrippinam typis descriptas aliquando utendas tibi dedi laminas aereas, quibus suas illas ex optimis membranis Grotius curarat exprimi, apud Amstelodamios puto alicubi adhuc delitescunt, nam postea rursus in publicum fuerunt emissae. Sed vix est ut respondeant formae editionis, quam Someriani parant haeredes. Sed hac de re agendi tecum superest puto tempus: quando inchoabunt operae, ut auctor tibi sum, a Mythologis. Nam Astrologica Hygini peculiarem tomum conficient, si Scholiasten Germanici his addendum cures. Fulgentii reliqua opuscula quae chartas non multas occupabunt, nihil puto impedit, quominus castigatiora per te prodeant. In libello de prisco sermone fucum facere nonnunquam is videtur, prolato plurium auctorum testimonio, qui direptis jam tum per Gothos ac Christianos bibliothecis, nunquam exstiterunt. Nunc ad Petronium cap. 52. demissis labris orare vel rogare. Demissis labris etiam apud Terentium habes. et apud Senecam controv. III. demissis labris modesta. Istis cap. 77. Satis vivus pervenero Chironium et prorsus inveteratum ulcus inhaeret. aut fallor tamen, aut non infeliciter jam olim me expedivi ex hoc loco, cujus mendum omne residet in satis. Sub quo latet certa pecuniae summa, quam ab illo haeredibus relinquendam fore praedixerat Mathematicus. Excutiamus igitur litterarum ductus omnes hujus vocabuli. Si pro at reponimus ad, nam haec duo non in membranis tantum, sed marmoribus antiquis passim confunduntur. Post primam autem literam s inferendum i. habes si ad. pro is repone HS. et habes mille sestertia. per HS. enim sestertia designabant veteres, cui linea superducta mille denotat. Sic passim veteres membranae. Ut totus locus sit scribendus hoc modo, Quid si contigerit fundas Apuliae jungere? si ad HS trecenties vivus pervenero. Nam sic et in fragmentis jam olim editis locutus est noster, si ad HS trecenties salvus pervenero. quid arbitrere


page 413, image: s413

de hac conjectura exspecto sententiam tuam. Proxime agebamus de vavatore aut babatore. Opinabar vocabulum esse in magna Graecia a plebe corruptum, [Gap desc: Greek words] , et sane sic Itali hodieque [Gap desc: Greek words] ejusdem significationis, in usu habent bambino infantem: Nam ab inarticulato infantium sono multa ejusmodi formabantur. Sic [Gap desc: Greek words] aliaque. [Gap desc: Greek words] apud Aristophanem. Unde Latinum cacare. Sed de his hactenus. Vale, vir praestantissime, et me, quod facis, perge amare. Vianae ad Leccam CICICCLXXVII. 16. Februar.

EPISTOLA CCCLIV. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Vianam.

FAciam, ut jubes, mi Patrone; calcaribus assidue, ut quam primum manum operi admoveat, urgere non desinam hominem. Quod non displicuisse ais, quae ad Petronium observabam proxime, eo animum mihi addidisti, ut denuo periclitari ausus sim ingeniolum meum. Male habet procul dubio, quod legitur Cap. 39. Orbis vertitur tanquam mola, et semper aliquid mali facit. Quid si rescribamus? semper aliquid miracli facit. infr. cap. 47. portenta aliqua facturos. Sequitur ibidem: nihil sine ratione facto. Mutarunt postremam vocem in facio. Nollem factum. Festus in nare. Natare igitur est saepius nare, ut dictare factare. Sic habent membranae codicis Leidensis. Ejusdem notae est ventare apud eundem Grammaticum. Scriptare et lectare apud Horatium. Sed hoc leviculum est, ut et illud cap. 35. [Gap desc: Greek words] rienes non fuisse mutandum in renes. [Gap desc: Greek words] enim rien, ut jam olim Festus, et non uno loco Charisius annotarunt. Nec placet, quod cap. 58. nec tibi parsero legit Reinesius; nota interrogantis perficit sententiam: Nec tibi par ero? Cap. 35. ejusmodi methodio laetus. Annotat Douza, methodium pro methodo, id est, fictione sive ludificatione poni. Non improbo quidem. Sed miror nec ullum alium ex tot interpretibus monuisse methodia recenseri inter ludorum vocabula in notis Tyronis pag. 173. Cap. 44. Larvas sic istos percolopabant. lego, percolaphabant. Amat illam compositionem noster, ut ex verbis percoqui, perbasiare aliisque apparet. Colaphare, colaphis caedere, ut alapare dare alapas, unde alapator. Gloss. Philox. [Gap desc: Greek words] Alapator, minus novum hoc verbum, quam, naufragare, quo cum nostro etiam Cyprianum sermone de orat. Domini usum comperi. Naufragaverunt, inquit, a fide. Cap. 27. Russea tunica. Charisius lib. 1. Russeum Grammatici non magis dicendum putant, quam albeum aut prasineum, sed russum et album et prasinum. Nihilo magis ergo, quam Petronius, Grammaticos audivit Palladius lib. IV. tit. 13. Colores hi praecipui, badius, aureus, albineus, russeus etc. Russeum ergo aeque bene dicitur ac russum, ut Iantinum et Iantineum in notis Tyronis pag. 59. Coccinum et Coccineum in Scholiis ad Juv. Sat. III. vers. 283. Carbasinum et Carbasineum apud Nonium cap. XIV. Aprinum et Aprineum apud Hyg. cap. 69.


page 414, image: s414

quomodo apruna aprugineum (leg. aprugneum) visitur scriptum in notis Tyronis Cap. 28. non satis sanum videtur sudore calefacti. fort. vapore. Palladius de balneis lib. I. tit. 40. Fortius vapor inter angusta luctatur. Sed quid est apud illum scriptorem ejusdem libri tit. 18. Basellis altioribus impositas. an scripsit Besalis? [Gap desc: Greek words] enim est later coctus, unde Besalia apud Charisium lib. I. Non minus torquet me iste locus, quam comula betalis apud Petronium. Cap. 58. Staminatas duxi. Quomodo tu istum locum emendes, quamquam nihil tuis in eum observatis sit eruditius, non ignoro, vir nobilissime; non possum tamen facere, quin narrem tibi, quid nuper admodum mihi in mentem venerit, staminarias nempe, voce a [Gap desc: Greek words] stamen deducta, videri posse appellare potiones meracas, ut continuet figuratam orationem, qua caldam potionem dixerat vestiarium. Laberium in Staminariis nosti laudari a Gellio lib. XVI. 7. Cap. 64. Plena manu. Lucianus in Asino: [Gap desc: Greek words]. Nastae vocabulum, Cap. 53. quod villico Trimalchionis ibam assertum, sumptum videri possit ex Homeri Iliad. B. ubi Amphimachi frater ita appellatur, cujus et Ausonius meminit Epitaph. Heroum XVII. sed haec hactenus. Quae boni ut consuleres multis rogarem, nisi jam dudum tua mihi comitas quidvis garriendi, dummodo de literis sit sermo, indulsisset licentiam. Tua illa emendatio si ad I-S oo [Abbr.: HS 1000] vivus pervenero quantivis omnino pretii est, et vere palmaria. Si nihil aliud in Petronio restituisses, operae tamen mihi pretium fecisse videreris vel unius istius loci tam felici correctione. Nec aliter, sat scio, videbitur rei literariae proceribus, qui jam diu est cum exspectant, ut ad Trimalchionis illas epulas a te invitentur. Ego nunc multus sum in Hygini Astronomico, nec, ut spero, frustra. Quanquam hîc illic occurrant nonnulla interdum, in quibus ante egregie sudandum sit, quam me expediam. Inter illa est etiam iste locus lib. II. cap. 6. ubi [Gap desc: Greek words] agit. Existimatur Aegeus sub eo saxo Pelopium ensem posuisse. Ita edidit Micyllus, quique secuti sunt, sed Morell. Soter et Sanctandreana Ellopium ensem. Veneta omnium antiquissima Elopium. MSS. Codices diversimode Elopis, Allopium, Hellopium. An Pelops eum ensem antea possederit? [Note: Heinsii epistolae nos defecerunt abhinc, sed quid responderit ipse Munckerus ad illum Hygini locum narrat.] Plane aqua heic mihi haeret. Vale multum et diu vive feliciter. Scribebam Delphis Prid. Nonas Martias Anni CICICCLXXIX.

EPISTOLA CCCLV. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Vianam.

PRO Marone tuo, quem inter amicos reliquos etiam ad me pervenire munus voluisti, debeo omnia benignitati tuae, mi Patrone. Carmen ei praesixum plenum revera deo, nec sine horrore a me legitur. Sic ubi fata vocant. Nosti caetera. Sed absit omen. Veniebat hoc ex eo in mentem, quod lecto


page 415, image: s415

faisse te affixum tam diu audiebam sanequam invitus. Spero nunc laetiora, et morbum illum, qui remittere nuper coeperat, jam plane esse profligatum. De Mythographorum meorum editione quid sperandum habeamus, ex Bernardi Someri Ecclesiastae Amstelodamensis, viri perhumani et mihi amici, ut arbitreris ipse literis, mitto eorum exemplum. Primum folium, ceu specimen quoddam, ante duos jam menses excusum est. Cum sperarem deinde fore, ut redux a Mercatu Francofurdensi serio tandem aliquando manus operi admoliretur bovinator ille, denuo caussari solemnia coepit. Sed inter taedia illa tam molesta hoc unum me recreat, quod eum nactus sum nunc [Gap desc: Greek words] , quem summopere revereatur, quique omnia apud eum possit, adeo ut metuendum nihil habeam, ne forte rursus ad ingenium redeat, ubi dicta venerit dies. [Gap desc: Greek words]. Quae in fragmento Traguriano me docuisti, talia sunt, qualia omnia tua, id est, ex latentibus literis, quae omnino requiruntur ad illud scriptum emaculandum. Sed cum Cap. 69. pro stigmam habeat reposuerunt stigma Patavini, locum non emendarunt, sed corruperunt. [Gap desc: Greek words] enim est, ut Cap. 44. nec Schemas loquebatur. cum Cap. 39. rescribere tentarem, attendebam quod Trimalchio ait, coelum fieri taurulum et similia. id quod revera miraculosum est. Quod Astron. II. 6. a te excogitatum est Cecropium verisimillinum videtur: ego certe nihil invenio convenientius. Caeterum in Astronomico illo dici haud potest, quam multa detexerim ulcera, quae Aesculapiorum nostrorum oculos hactenus fugerunt. Dabo in hac charta specimina quaedam ex tribus primis capitibus lib II. cap. I. A quibusdam Aetolorum. Emendo aepolorum, hoc est, caprariorum, ex Eratosth. cap I. et Theon. in Aratum pag. 7. qui Eratosthenem ad verbum descripsit. Schol. Germ. Quae dum in montibus vagaretur, a quibusdam pastoribus apprehensa, cum puero adducta est ad Lycaonem. Cetei filiam: Ita et Veneta. Micyllus et alii dederunt Caetei. MSS. 2. et Caetei. Putes scripsisse Heraeei, et mox Heraeea. [Gap desc: Greek words] enim dictus fuit unus ex Lycaonis filiis. Vide Apollod. Lib. I. pag 163. ed. Commel. Forsan et in Prologo scribendum, et Heraeeum pro Caeteum. Cap. 2. Hestiea. Hestiaea Soter. Istoe Veneta. Histoe MSS. 2. ex Vlitianis, ut et uterque Morellianus. Atque ita omnino scribendum. [Gap desc: Greek words] enim Graecis est. Eratosthenes cap. 2. [Gap desc: Greek words]. etc. Histoe ergo [Gap desc: Greek words] , ut paralleloe [Gap desc: Greek words] cap. 4 lib. I. Eutygrammoe [Gap desc: Greek words] , antoecoe [Gap desc: Greek words] cap. 2 et 4. Fragmenti veteris, quod Censorino tribuitur: servavit rectam scripturam Germanici Scholiastes. Agathostenes in Asiaticis carminibus Cynosuram dicit Jovis fuisse nutricem, unam de Idaeis nymphis, a qua in Cretae oppido Histoe Nicostratus constituit portus, et circa eum locum fuisse cynosuram. Pro portus lege portum ex Eratosthene, unde haec desumpta. Videtur Hyginus in vitiosum codicem incidisse, et legisse apud Eratosthenem, vel alium ex Graeculis, [Gap desc: Greek words] etc. Sed quomodo a nomine Cynosurae dici potest urbs Histoe constituta? quae in illis nominibus appellationis similitudo? Scripdit ergo, aut certe scribere debuit, Ab ejus quoque


page 416, image: s416

nomine in urbe, quae Histoe vocatur a Nicostroto et Sodalibus ejus constituta, et portum, qui ibi est, et agri partem majorem Cynosuram appellatam. Ibidem Constituerunt, et non arctum, sed plaustrum etc. Locus sine dubio mendosus, cum nulla inde elici sententia tolerabilis possit. Soter dedit, constituerunt, non arctum etc. Micyllus et alii, constituerunt, quod non arctum etc. Agnoscet manum suam Hyginus, si [Gap desc: Greek words] quod ex alieno in suum locum revoces et scribas, constituerunt, non arctum, sed plausirum nominaverunt, quod ex septem stellis etc. Deinde Quinque et viginti. Ita recte Soter et MSS. 2. quamquam Hyginus infr. lib. III. cap. 1. XXI. tantum, Scholiastes autem Germanici et Theo in Aratum pag. 7. XXIV. numerant. Quod non videre se ait vir doctus, unde stellae istae viginti quinque veniant, id ei ignoscendum est, cum vitium, quo sequentia, infecta sunt, turbet sensum. Rescribe ergo, ut videas, quid velit auctor, septem stellarum ex MSS. 3. pro septem stellis. Sententia est eos, qui signo illi figuram septentrionum dederint, VII. id tantum, qui autem ursae, XXV. deformasse stellis. Cap. 3. Terram invenisse ferentem. Emenda venisse ferentem. Eratosthenes: [Gap desc: Greek words]. Schol. Germ. Terra quoque obtulerit aurea mala cum ramis. Stabiliunt eam emendationem MSS. 2. Haec in gustum sufficiant, cui caetera ut respondeant, praestabo. Vale, vir Illustris, et favere studiolis nostris perge. Wallius tuus salvere te peramanter jubet, et pro Marone gratias tibi meminit gratissimas. Delph. Batav. Prid. Kalend. Quint. Anni CICICCLXXIX.

EPISTOLA CCCLVI. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Vianam.

QUod serius, ac debui, ad ultimas, omni profecto humanitate affusim cumulatas, respondeam, ne mireris forte, mi Patrone, scito et me ex aliquo jam tempore minus crebro adversa conflictatum valetudine: quae etsi necdum plane restituta est, remittere tamen jam coepit, et sperare me jubet meliora. Etiam de te meliora exspecto, quam augurari videris; opto quidem certe ex animo, et Deum immortalem veneror, ut per multos adhinc annos incolumem te praestet bono publico literarum, quarum pater tu et Princeps. Sed de his satis. Quod specimen eorum, quae in Hygini Astronomico observavi, non displicuisse tibi significas, eo non parum acuisti diligentiam nostram, quam ne quis desiderare merito possit, sedulo annixus sum. Ex editionibus Aldina antiquioribus illam tantum possideo, quae prodiit anno M CCCCLXXXV. quam deinde Parisiis denuo exscribendam dedit Anno M CCCCCXXXVI Ludovicus Vives: sed nec alteram triennio antiquiorem, nec Aldinam vidi unquam. Feceris ergo rem animo tuo ad quovis modo de publico bene merendum promptissimo non indignam, si cum veteres editiones istas, tum excerpta antiquorum codicum, quae inventa in armariis tuus scribis,


page 417, image: s417

usui nostro ad tempus indulseris. Fulgentii mythologi inspexi quicquid est fere antiquitus editorum. Unum illum Baptistae Pii instructum notis frustra hactenus quaesivi. Ac Germanici Scholiastae nonnullae mihi editiones sunt, Hervagiana Anni MCCCCCXXXV. Morelliana Anni CCCCCLIX. Leopardi manu hîc illic castigata. et Parisina Anni M CCCCCLXXVIII. Edam eum libenter, si praeclara praesidia illa, quae dives bibliotheca tua possidet, impetrare potuero, sed una cum Germanico ipso, et separatum a reliquis Mythographis. Emendatio in Dicty Cretensi palmaria omnino est. Nec laude minori digna altera illa in Petronii Traguriano fragmento. Ignorantiam istiusmodi archaicae scripturae non unum corrupisse veterum scriptorum locum persuasissimum habeo. Inter illos numerare liceat etiam Fulgentium nostrum, ad cujus cap. 7. lib. III. ita commentatus sum. Ischiadicos. [Gap desc: Greek words] Graeci appellant. Aliter Ischiaci dicuntur, quomodo Ischiacos heic repraesentant 4. antiquae edd. Vide Gell. lib. IV. cap. 17. Sunt autem [Gap desc: Greek words] , ut ait Schol. Theocriti ad Eid. VI. Sed MS. Leid. habet Sciaticos. Gloss. Scia enim femur dicitur, unde Sciatici, qui ibi infirmantur. Atque ita omnino credo scripsisse Fulgentium. Nam et Theodorus Medicus Sciaticum morbum dixit pro Ischiadicum. Sciaticam vocat interpres Bingizlae. Sic scias pro Ischias est apud Capellam, et [Gap desc: Greek words] pro [Gap desc: Greek words] in vett. Glossis, observante Vossio in commentariis de vitiis sermonum, et Salmasio ad Pall. Tertull. pag. 133. Ad eundem modum scara pro [Gap desc: Greek words] dicitur a Junioribus medicis. strio pro histrio in Glossis Isidori. Spania pro Hispania in Chron. Gothorum ejusdem, Anonymi Cosmograph. pag. 37. Ed. Godofr. et in epistola Pauli ad Rom. cap. 15. Tale etiam est stera pro hystera, de quo Reines. ad Fragm. Petron. Tragur. Sciasin vocat morbum Ischiacorum Macer ille nescio quis lib. I. cap. 2. Sic sciasin curat, sic sumptum menstrua purgat. Cap. 8. Sciasin quam Craeco nomine dicunt. Eodem capite et steram pro hysteram habes: dicitur atque sterae causas siccando juvare. ut et cap. 3. Conjuncto sibi sterae si subditur herba. Unde stericus pro hystericus cap. I. duritias levat stericas, pellitque tumores. Quae loca pessime corrupit Cornarius. Cl. Schefferum diem suum obiisse non libenter intellexi. Nam in tanta paucitate doctorum hominum omnis jactura damnosa est. Ejus conjectura in Petron. Fragm. pag. 59. aves, aveberis, pro habes, habeberis, nuncquam valde arrisit. Puto enim hoc voluisse Petronium, si habes opes, coleris, frequentaberis, et in aliquo eris numero. Nam [Gap desc: Greek words] , ut ille ait: nec recte pag. 38. oppugnat Reinesii emendationem oricularios servos. Gloss. Ibid. Auricularius, auscultator. Sed quid sibi volunt illa in iisdem Glossis? Musiae, nidi soricum. Musiarius, qui per musia quaerit. Nec sana ista: Necolatum, stultum et elanguentem. Nicolaum, stultum. An scribendum Necoleum? hoc esset, [Gap desc: Greek words] , coleos non habentem. Ita Nesapium vocat Trimalchio, qui non sapit: Petronius, si nos coleos haberemus. Vale multum, vir illustris, et favere studiis nostris perge. Dabam Delph. Batav. a. d. XVIII. Kalend. Septembr. Anni CICICCLXXIX.


page 418, image: s418

EPISTOLA CCCLVII. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Vianam.

QUominus, ut aequum fuerat, pervenisse in manus meas, quae Hygini suppeditare studiis nostris exemplaria pro caetera benignitate tua dignatus es, dudum reddiderim te certiorem, in caussa fuit morbus pertinacissimus, quo per undecim jam menses graviter affectus fui, sed tempore hoc autumnali ita debilitatus, ut tametsi mori non potuerim, vivere me tamen vix senserim. Melancholiam esse hypochondriacam ajunt [Gap desc: Greek words] ; unde terribilis orta cordis palpitatio ultimam non raro denunciare mihi diem videtur. Hygini nostri, cui tandem aliquando serio se accinxit typographus, excusa jam aliquot folia, quorum unum, ut chartam et typos videres, mittendum ad te duxi; quod ubi perlustratum a te fuerit, velim ad me redeat. Boschium nostrum Lutetiae, id quod magno mihi dolori fuit, a. d. IX. Kalend. Novemb. Dysenteria extinxit, ita ut una cum eo spes obtinendi codicum Fulgentii, quae in urbis Bibliothecis latent, excerpta nobis perierint, nisi tu aliam viam, qua ea nanciscamur, indicaveris. Qua aetate scriptor is floruerit, juxta tecum ambigo. Modius nov-antiq. Lectionum epistola LXI. aequalem fuisse, vel certe supparem Ruspensi episcopo, et vixisse in Africa arbitratur. Afrum fuisse manifeste arguit stylus; idque multis demonstrare possem, si opus foret. Sed facimus alibi. Accedit huc, quod Presbyter ille, cui Mythologias suas inscribit, Carthaginiensis fuerit, ut volunt vett. editiones. Id quod et a membranis Leidensibus confirmatur. Nec displiceat forte admodum, quod aequalem fulgentissimo illi Fulgentio faciat, qui in Numidia Episcopum gessit, cum ex praefatione lib. I. apparet gravem ejus tempore orthodoxorum fuisse persecutionem, quae alterum illum vel inprimis nobilitavit. Adverterunt me statim, ut primum in manus Planciadem hunc cepi, verba illa pag. 2. Quia nunquam est malum immortale mortalibus, tandem domini regis felicitas adventantis velut solis crepusculum mundo, tenebris dehiscentibus, pavores abstersit. Quis ille Dominus sive Domnus, ut membranae vett. habent, Rex? Glossa interlinearis codicis Leidensis Zenonem intelligendum monet. Inquo etsi errat, apparet tamen inde, circa quae eum tempora vixisse aestimatum olim sit. Locherus rectius, meo quidem judicio, Hildericum innui censet, qui in Africa Ecclesias Orthodoxas restituit, episcopos ab ejus patre Trasimundo relegatos revocavit. Sed turbat paullulum, quod paullo ante dixit: Sospitis in favilla silentii raucisonis jurgiorum classicis, quibus me Galagetici quassaverant impetus. Salmasius in ora codicis sui emendaverat, Gallogetici Gallogetae essent turba miscellanea ex Gallis et Getis orti. Sed an ita vocari possent Vandali? deinde, an ita loqueretur sub rege Vandalo? Illud, inquam, turbat me, et item alterum istud, quod libellum de Virgiliana continentia et de prisco sermone ad Chalcidium scripsit. Quod


page 419, image: s419

si Chalcidius ille is est, qui Timaeum Platonis interpretatus est, ut videtur existimasse Gesnerus in Bibliotheca, et affirmare non dubitat Godofredus, cum titulum libelli de Prisco sermone ita conceptum ediderit; Fulgentii libellus de Prisco Sermone ad Chalcidium Grammaticum, Platonis Ecphrastem? vixerit tempore Constantini Magni, ut ex illis non vane colligas, quae Adversar. lib. XLVIII. cap. 8. congessit Barthius. Sed ego inclinaverim magis in priorem sententiam, in qua Modius et Locherus conspirant, nisi quod hic episcopum illum fuisse senserit. Nec longe ab eo, quod ad aetatem attinet, discedit glossator ille modo laudatus, cum Zeno annis non admodum multis praecesserit Justinianum, sub quo Hildericus regnum obtinere coepit in Africa. Caeterum ut aetas hujus scriptoris, ita et ipsum nomen controversum est. Lundorpius in Homologumenis de Petronio auctorem Mythologiarum appellat Furium Publicum Fulgentium; Continentiae Virgilianae, Flavium Calpurnium Fluentium; Libelli de prisco sermone, Fabium Fulgentium Planciadem. Sed fallitur multum vir doctus. Nec diversorum scriptorum sunt foetus ista opuscula, nec auctor eorum Furii vel Flavii habuit nomen. Disertim etenim vett. membranae Fabium Plancuaden Fulgentium vocant cum Mythologiarum, tum continentiae Virgilianae scriptorem. Fabium fuisse dictum liquet ex ipsius verbis, quibus de Musis unam se compellantem introducit in Praefatione lib. I. Eia, inquit, Fabi, Anacreonticis etc. Nec recte Placiadem pro Planciade videntur facere vett. editiones, cum Planciades in libris habeatur manu exaratis: quod Vossio in de vitiis sermon. cap. 8. lib. I. videtur factum a Plancius. Atque haec sunt, quae de Fulgentio isto dicere mecum habui: quibus si quis certiora nie docuerit, gratias ei meminero gratissimas. De illis, quae de Germanico et ejus Scholiaste promittis, multum amem te necesse est, mi Patrone. Quod si magnus ille in coelo medicus sanitati me pristinae restituerit, aggrediar eorum recensionem perlibenter. Nunc doceas me quaeso, an Tenedos una Cycladum fuerit, ut apud Hyginum nostrum habetur cap. 276. Isidor. lib. XIV. 6. Ampelium cap. 6. Orosium lib. I. Tenos rescripsi in Hygino, eamque emendationem multis veterum testimoniis confirmavi, et inter alios etiam isto Vellej. lib. I. cap. 4. multasque in Aegaeo Icarioque occupavere insulas, Samum, Chium, Andrum, Tenum, Pharum, Delum, aliasque ignobiles. An Parum scribendum pro Pharum? sed Ampelius cap. 6. qui duodecim cycladas cum Eustath. in Dionysium pag. 75. numerat, utramque Paron et Pharon inter eas recenset. In Hygino advertit me, quod lib. III. in Delphine habent cum Morell. 2. codices Vlitiani: Habet supra caput ad verticem versus. quia video non placuisse tibi in Vellejo lib. II. cap. 101. Omnibus ad orientem versus provinciis. Usitatius sane omittitur ista praepositio, ut et in, quod tamen addit lib. I. cap. 15. In palatium versus. Ad eundem quoque modum dixit Curtius lib. IV. cap. 7. In meridiem versus Arabes spectant. et Sallust. Catil. cap. 56. In Galliam versus castra movere. Vale multum, Heinsi nobilissime, vive feliciter. Delphis Nonis Novembr. Anni CICICCLXXIX.

P. S. Folium Hygini, de quo feci mentionem, Perizonius noster tibi afferet;


page 420, image: s420

quod si placuerit, spes est fore, ut nec caetera displiceant, utpote magis elaborata, quam illa prima, quae per annum integrum et amplius apud typographum delituerunt.

EPISTOLA CCCLVIII. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Vianam.

QUod sperare vix poteram hieme proxime praeterita, qua cum terribilis cordis palpitatio et syncope, tum haemoptysis et asthma miserum inmodum me afflixere, adhuc vivo, mi Patrone; vivo, inquam, et libros tractare jam rursus incipio, quanquam valde etiamnum imbecillus. Quid de me porro futurum sit, novit ille solus, qui novit omnia. Interim sic vivo, ut milites illi, qui signum proficiscendi quotidie exspectant. Vasa pridem collegi et ex scriptis meis, si qua praelo visa sunt matura, typographo commisi, qui absolutis tandem aliquando Hyginianis, nunc Planciadae nostro admovere manum coepit. specimen curarum nostrarum per Cl. Ryckium mittendum ad te curavi, unde de reliquo opere facias conjecturam: nam responsura ad tuum gustum caetera promittere posse haud vane videor, conscius mihi laborum, quos iis impendi. Te sic satis belle jam habere, nuper admodum perlibenter ex Evaldo Rulaeo, juvene politissimo, accepi. Faxit Deus ut diu te salus oculis tam placidis aspiciat. Sed quid agit commentarius tuus in Fragmentum. Tragurianum; si verum dicendum est, injurius videri possis in Remp. Literariam, quod tamdiu thesaurum cum premas. Pro eo quod cap. 34. habetur, tangomenas faciamus, visum mihi nuper rectius fore, [Gap desc: Greek words] faciamus, hoc est, canamus cantilenam illam Alcaei, [Gap desc: Greek words] , et volup nobis faciamus. facere heic pro dicere positum existimo, ut cap. 62. Homo meus coepit ad stellas facere. Vetus interpres Lucae cap. XVII. vers. 18. Fratribus vale faciens. vers. 21. Vale faciens et dicens. cap. XXI. Cum vale fecissemus invicem. At ille interpres barbarus est. Sed non tam barbarus, quam multis visus est. Culinarium verbum est facere cap. 47. Gallum gallinacenm, penthiacum, et istiusmodi naenias rustici faciunt. Eodem sensu usurpavit Ambrosius libr. de Cain et Abel cap. 8. Accepit vitulum tenerum et bonum, et dedit puero et festinavit facere eum. Translata illa ad verbum ex versione Graece [Gap desc: Greek words]. Genes. cap. XVIII. vers. 7. [Gap desc: Greek words]. Phrasin sacrae scripturae non uno loco deprehendi. Legitur Cap. 43. Niger tanquam corvus. Pariter in Salomonis Cantico Cap. V. vers. II. Nigrae quasi corvus. Cap. 30. Quid ergo est? dono vobis eum. Ita melius eum locum concipi puto, quam quomodo in pridem editis habetur. Quicquid ego est dono vobis. At donare aliquem alteri etiam in sacris frequens, est locutio. Vet. Interpr. Act. XXII. donavit tibi deus omnes, qui navigant tecum. Epistol. ad Philem. vers. 22. Spero per orationes vestras donari me vobis. Sic et Justinus lib. XXXVIII. 6. Ut ne victum quidem


page 421, image: s421

dem memoriae patris donarent. Valer. Max. VIII. I. ex. 9. Quorum salus propriis obruta criminibus proximorum calamitati donata est. Flor. III. 5. Ingratissmos hominum sacris suis famaeque donavit. Libros illos, quas utendos a te accepi, ubi voles remittam. Vale, vir illustris, et vive diu feliciter. Delph. Batav. a. d. X. Kalendas Sextiles Anni CICICCLXXX. Bellissimum est illud Trimalchionis pag. 58. Corcillum est quod homines facti. Non dissimiliter S. Jobus cap. XII. vers. I. Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia? Et mihi est cor sicut et vobis.

EPISTOLA CCCLIX. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Vianam.

DE Philippo Labbaeo quod scribis, eum in nova bibliotheca sua MStorum, tanquam hactenus [Gap desc: Greek words] , proferre praefationem libelli Fulgentiani de Priseo sermone, miror equidem vehementer, vir nobilissime, cum omnes ejus editiones, quas ego quidem consuluerim (consului autem amplius decem, et inter illas etiam omnium, ni fallor, antiquissimam a Baptista Pio anno 1487. procuratam) eam repraesentent. Verum una cum Isidoro et Capella edidisse etiam Bonaventuram Vulcanium, eundem libellum, nondum venerat in mentem; itaque eo indicio rem longe fecisti mihi gratissimam; dabiturque a me opera, ut ejus vel a Wallio tuo vel aliunde ad dies aliquot usuram impetrem. Addidi literis hisce cum iconum, quibus Hygini Astronomicon exornatum ivimus, tum et curarum, quas impendimus Planciadae, specimen aliquod: utrumque, spero, aequi boni pro caetera aequanimitate tua facies. Feci istud, quod potui pro mea sapientia, ita ut is, cui minus forte placuerim non diligentiam, mihi, sed vel ingenium, vel fortunam defuisse, censere debeat. [Gap desc: Greek words] , prodibimus in lucem proximo vere cum mercimoniis nostris. Ex Planciade tametsi qua ope MS. Leidensis, qua diligenti meditatione mendorum vim non parvam sustulisse videor; fatendum tamen mihi, restare in eo nonnulla, quae a nemine quamvis perspicace, nedum a nostra mediocritate, emendari absque melioris codicis subsidio queant. Quod si tuo rogatu ex doctis quis hominibus non nostra, sed literarum caussa, quarum interest, ut emendatior et Planciades in hominum manibus versetur, videre vellet Lutetiae Parisiorum, quomodo loca nonnulla, unde me non extrico, in MSS. codd. bibliothecarum illius urbis legantur, mitterem ad te illa in scedula aliqua enotata. Verum haec ita rogo, si commodo valetudinis tuae fieri possint, nam oneris imponere tibi quicquam nec volo nec debeo. Quos utendos a te accepi libros, eos faciam ut brevi ad te referat nauta ille, qui quotquot hebdomadis per oppidum hoc Vianam contendit. Interim multum diuque vale, optime et nobilissime virorum. Dabam Delphis Batav. a. d. 111. Non. Octob. Anni CICICCLXXX.


page 422, image: s422

EPISTOLA CCCLX. THOM. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Vianam.

SI vales, bene est, mi patrone, et habeo quod juxta tecum gaudeam. Ego miser mortalis a veteribus illis malis meis, cordis palpitatione et asthmate, miserrime adhuc affligor. Quid putem aliud, nisi ad labores tantum natum me et dolores? A prima adolescentia exercita aetas mea fuit: et nunc, ecce, stultis modo diebus praeteritis, cum sapere, hoc est, vivere incipio, lenta paullatim tabe in flore ipso absumor. Flagellum voces me licet, et miraculum medicorum, ut qui animam tam saepe agam, nec moriar tamen. Verum etsi evasi huc usque, facturus tamen dubie semel sum, quod minari toties videor. Interim omnis in eo sum, ut animum quantum potest, ne ultimam illam necessitatem plus justo expavescat, confirmem. Sed funesta ista missa faciamus. Mythographorum meorum, qui nunc se nuper praelo tandem aliquando subduxerunt, mitto heic, quod meritissimo tibi debetur, exemplum. Id boni ut aequique, quemadmodum omnia frivola nostra soles, consuleres, et cum venia, si quando bonas male collocare horas velles, legeres, etiam te atque etiam rogarem, nisi haec talia rogari te multum nolle, persuasissimum haberem. Additi sunt fasciculo, quos commodaveras nobis libros, pro quorum usura quantum tibi debeam vix est ut verbis exprimam, cum absque eorum praesidio, quod nunc utcunque effeci, frustra omnino aggressus fuissem. Unum ex illis, in cujus margine varias emendationes in Germanico adscriptas offendi, cum pace tua paucis adhuc hebdomadis retinebo. Vale multum, vir illustris, et favere nobis perge. Scrib. Delph. Batav. a. d. VII. Kalendas Aprilis Anni CICICCLXXXI.

EPISTOLA CCCLXI. PHIL. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Hagam.

CUM pristinae illiusque eximiae humanitatis tuae menior, vir illustris, ante hos sex menses denuo amicitiae tuae fores pulsarem, forte fortuna per absentiam tuum accidit ut voto illo meo exciderem. Dedi nihilominus tum operam, ut si minus ore, at scripto saltem te compellarem, relicto in aedibus vestris, tanquam summae observantiae et promptissimi oblequii mei obside, Orpheo nostro; de quo non dubito, quin ad manus tuas pervenerit. Huic primo igitur obsidi adjungo nunc etiam alterum, Imp. nempe Carolum Magnum, non minore scholarum, quam totius olim Europaei orbis cura ac regimine insignem. Lege, quaeso, si tanti putabis, et judica, an aliquod saltem


page 423, image: s423

operae pretium fecerim, post tot erecta mihi (ita enim semper credidi) tropea a Matthia Bergio in Phaedro Rittershusii pag. CXX. a Philippo Melanchthone, a Martino Crusio passim, et inter tot alias ut inprimis a Daniele Heinsio [Gap desc: Greek words] , cum sequenti hoc unico carmine,

Nunc Grajo ac Latio, nunc Belga ludere versu,
Ille meus tali Revius ore fuit.

tum universo peplo suo Graecorum Epigrammatum. Te tanti parentis parifilio auctore ut pergam in hoc incepto ulterius, vel eriam calamos hosce meos Graecanicos protinus incidam. Vale, vir illustris, et in meliorem quaeso partem audaciam et confidentiam hanc meam interpretare. Dabam Harlemi XVII. Decemb. Anno C. CICICCLXXIV.

EPISTOLA CCCLXII. NIC. HEINSIUS Phil. Munckero. Harlemum.

ET Orpheum et Carolum Magnum Graeco abs te carmine expressos, cum Latinis nonnullis additis, vir praestantissime, fuisse mihi traditos scito. Utrumque munus habui profecto, ut debebam, acceptissimum. Video enim te veteres illos in utraque lingua certissimos castigatae locutionis magistros ubique in numerato habere, eorumque ad imitationem scripta tua componi. Ut jam plane talem te agnoscam, qualem Gronovius noster olim praedicabat, in familiari apud me colloquio. Quo iniquius fero, non fuisse me domi, cum ad nos accedebas sub aestatem decursam proxime. Nec diffido tamen fore, ut compositis in tranquilliorem statum rebus domesticis, Harlemum quandoque excurram, te prae caeteris illic compellaturus, quem mihi propius conciliatum cupio. Nam nunc ne liceat uberiori indulgere sermoni, per morbum coerceor, qui ita remisit, ut omnem hactenus animi contentionem excludat atque aversetur. Vale et mihi favere perge. Hagae C. CICICCLXXIV. XX Decemb.

EPISTOLA CCCLXIII. PHIL. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Hagam.

POST motam mihi, vir illustris, a Daniele Heinsio, incomparabili Parente tuo, salivam, hoc est, jam inde a juventute mea, plus quam epoptarum suspiriis inspicere desideravi Aldi Manutii Platonem, Leoni X. oblatum, eidemque praefixum admirandum illud Marci Musuri carmen Graecum, cujus ille beneficio et meritis ab exilii sui latebris Epidaurensis repente Archiepiscopus emicuit. Priore autem anno demum accidit, ut Leidae in Basileensi quodam


page 424, image: s424

exemplari in praedictos illos Musaei cothurnos inciderem, metaphrasinque eorundem, perquam sane egregiam, ab Acciajolo elegiaco itidem Latino carmine adornatam. Verum uti terra diuturno solis calore arida uno imbre nequaquam satiatur, ita ego carmine illo lecto descriptoque tantum abfuit ut acquieverim, ut multo etiam magis videre exoptarim primam illam Venetam, sine dubio rarissimam editionem Aldi; eaque propter praesenti hac epistola a te expiscandum censui, an illa alicubi in hac Hollandia nostra visenda exstet. Quod ego si scirem, non molestiae, non sumptibus ullis parcerem, donec his oculis semel iterumque perlustrassem, et nonnullis meo judicio corruptis locis speratam medicinam fecissem. Musaeo quoque poetarum Graecorum tersissimo jucundissimoque praefixum est aliud Musuri epigramma, in quo me non capere fateor verba haec de Lychno amorum conscio,

[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]

Aldus in elegantissima editione ab Anno CICICXVII. ita vertit:

Ferreum autem illa (lucerna) sortita
Sanguinem, multivagis prodidit amantes fluctibus

Hunc sanguinem unde, quaeso, nacta est lucerna, et quare vocatur ille ferreus? An vero improprie per eum indicare vult oleum infelix, ut quod occasionem praebuerit crudeli isti et misero Leandri exitio? Quod posterius conjiciebat nuper Clar. Cuperus, Professor Daventriensis meritissimus. Cum tamen et hoc satis durum videatur (licet norim ex Salmasio ad Solinum, saevum planta, rum saepe vocari sanguinem) ad tuum hic confugio oraculum, vir illustris, rogoque quam possem humanissime, ut me haerentem vado, summae eruditionis et experientiae tuae, ut sic dicam, tridente, ad instar illius aquarum domitoris apud Maronem nostrum, levare non digneris. Vale, vir illustris, Maecenas plurimum honorande, et fiduciae huic meae et importunitati nimium fortassis magnae ignosce. Dabam Harlemi VIX. Januar, CICICCLXXV. Postquam diebus his vacivis admirandi illius Musuriani canninis versionem verbalem sive propriam adornassem, in tribus autem vel quatuor locis omnino haererem, subito calore et prae nimio discendi desideno modestiae meae oblitus, etiam has post humanissimum responsum tuum, quo plane hunc hominem beasti, denuo exaravi. Ad quas, si ob animi infirmitatem et nauseam ex morbo reliquam, tacueris, aequo, ut par est, animo feram; sin vero vel tribus solummodo verbis devisendo alicubi Aldi Platone, propediem erudieris, ipso me Croeso opulentiorem reddideris. Iterum Vale.


page 425, image: s425

EPISTOLA CCCLXIV. NIC. HEINSIUS Phil. Munckero. Harlemum.

AD jucundissimas illas et officii plenas, quae mihi rure non ita nuper reddebantur, una cum Graeco carmine, eleganti plane cultoque, vir ornatissime, distuli responsum hactenus ob causam sonticam, interpellante rescriptionis propositum valetudine, quae ne nunc quidem remittit fatis, mirum in modum contumax. Ceterum haud modice gavisus sum, quando e tuis illis perspexi, videndi Platonis Aldini desiderio te teneri. Is enim codex, cum aliis compluribus notae rarioris, a magno Scaligero supremis tabulis parenti meo legatus, ad me jure pervenit haereditario, atque mea in bibliotheca nunc asservatur, itinere Suecano non ita pridem feliciter defunctus cum omni armarrio. Opinor autem fore, ut ante eidus Martias rus recurram, expeditis negotii quamplurimis, quae in urbem ante paucos dies me evocarunt: rure enim in villa Trajecti agri bibliothecam seposui, perlustraturus totam atque in ordinem redacturus, si per valetudinem nuper licuisset: quod tamen occasione prima perficiendum mihi propono, quando fieri id hactenus non potuit. Si res tuae ferent, ut eam sub tempestatem illo devertas, est enim proprer viam ipsam Amstelodamo Trajectum petentibus sita, obtinges hospes longe mihi gratissimus, cum Martium atque Aprilem menses illic majori ex parte transigendos mihi fore opiner. Tunc et voluminis hujus pertractandi plenam tibi copiam adfuturam, et ferendi tecum, id si males, persuasum habeto ut credas. Musaeus Aldinus in promptu nunc non est nobis: unde fit, ut ad postulata tua respondere curatius haudquaquam possim. Sanguinem pro oleo nonnunquam poni apud Latinos, haud scio an et apud Graecos, observasse me memini, compluribusque aliorum autorum locis illustrasse, ad Calpurnii eclogas. Sed et hunc codicem relictum in villa ad manum nunc non habeo. Vale, vir praestantissime, et prolatae in tantum temporis scriptioni benigniter, quaeso, ignosce. Hagae Comitum CICICCLXXV. XVI. Februar.

EPISTOLA CCCLXV. PHIL. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Hagam.

TAndern ad te, vir illustris, ea qua par est observantia accedit Musurus noster: in quo producendo si tibi uni operae pretium fecisse visus fuero, nae flocci iniquos omnes pendam censores. In versione mihi hactenus nequaquam satisfeci: Tu, quaeso, pro singulari eruditione et humanitate tua errantem mone, haerentem extrica. vers. 59. secundum Grammaticos forsitan dicendum


page 426, image: s426

fuit Lascarium; sed quia nomen est proprium, magis arridebat Lascarum, uti Lemurum, et huic similia. vers. 60. in [Gap desc: Greek words] num vitium statuemus typographicum pro [Gap desc: Greek words] ? An vero quia in antiquitatibus Rosini, quando primum intuemur Janum quadrifrontem, quarta facies non apparet, ideo Janum dicimus [Gap desc: Greek words] vers. 152. [Gap desc: Greek words] , Acciaiolus vertit pacem, ego diem, qui aliam ejus significationem non reperiebam. Forte putavit Acciaiolus per metaphoram diem vocari pacem et omnem felicicatem, uti per noctem et tenebras indigitare solemus res adversas et miseras. vers. 167. et 168. distinxi Platonis auditores in juvenes et viros doctos, contra quam Acciaiolus fecit. Nunc autem poenitet me, quia Musurus hic videtur exprimere voluisse peculiarem illam Platonis ibi loquentis opinionem de [Gap desc: Greek words] olim ergo mutabo; pro reliquos vero ponendum Ipsos. Non incidit mihi nisi hac demum hora dum haec scribo. De aliis olim coram. Illud ne nunc quidem tacitus ferre possum; correctorem nempe Junianum ante paucas dies anunde mihi suppeditasse, unde Deo risui litarem. Cum enim dedicationis pag. 8. scripsissem, id omne, hoc certe respectu postquam a. Deo O. M. discessi, soli tuae etc. ibi homo meus plane horrendum et ab omni pietate ac religione alienissimum credidit, velle quenquam a Deo discedere; ideoque per iteratam eamque seriam typographi petitionem me compulit ut mutarem. Tu vale, vir illustris, praecipuum et unicum seculi nostri ornamentum; qualecunque hoc meum, quod tuae quoque humanitati in partem debeo, munusculum aequi bonique consule. Dabam Harlemi a. d. XII. Kal. Quintileis, Anni C. CICICCLXXVI.

EPISTOLA CCCLXVI. PHIL. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Vianam.

UNicus ille, controversus non minus, quam difficilis Ciceronis de Calendis intercalaribus prioribus locus, qui exstat lib. VI. ad fam. epist. XIV. intra proximum triennium peculiarem hunc a me extorsit libellum; cujus titulos ideo in antecessum hîc tecum communicare volui, ut, si quando Harlemum nostrum transire contigerit, apud nos interjungere, et singula ejusdem capita mecum perlustrare non dedigneris. Typis describendum obtuli eum nuper Danieli Elzevirio. Sed ille absque consilio tuo nihil videtur tentaturus. Tu ergo, vir illustris, qui solus potes, tanquam Juno Lucina fer opem, et serva me foetumque hunc meum, obsecro. Vale et nos ama. Dabam Harlemi XXII. Maji CICICCLXXIX.


page 427, image: s427

EPISTOLA CCCLXVII. NIC. HEINSIUS Phil. Munckero. Harlemum.

IN eo eram, ut nonnihil ad te litterarum exararem, Munckere ornatissime, comitaturum novam Maronis mei editionem, quam una cum hisce, ab Elzevirio typographo, ut auguror, accipies, cum tuae mihi hesterno die tradebantur, quamque bonam uti in partem accipias enixum in modum obsecro. Non permittit valetudo, ut pluribus tecum agam, cujus ne ignarus sis, nuntio, totis jam tribus mensibus lecto adfixum me haesisse. Negotium interim tuum seriis verbis Elzevirio commendavi, apud quem utinam auctoritate tantum valeam, ut voti compos evadas. Vale. CICICCLXXIX. 26. Maji.

EPISTOLA CCCLXVIII. PHIL. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Vianam.

NUnquam verius, vir illustris, in ipsum illud antiquum Latium deferri, Maronemque nostrum ibi redivivum cernere, canentemque audire mihi visus sum, quam cum nuper illum, summa et incredibili quadam cura a te recensitum ad me misisti. Unde facile quoque existimare potes, quanto etiam promissarum in eundem annotationum tuarum desiderio tenear. Intertim pro insigni isto munere humanitati et liberalitati tuae gratias ago habeoque plane immortales. Exiguum hoc quoque, quod vides, redhostimentum, libellum videlicet meum de Intercalatione, benigno, quaeso, vultu accipe. Quo per otium inspecto, si quando me errantem monere, herentemque extricare, aut novis etiam ad secundam olim editionem ditandam adjumentis sublevare non fueris dedignatus, immenso prorsus me tibi beneficio obstrinxeris. Vale, vir illustris, et honestis conatibus meis porro favere perge. Dabam Harlemi a. d. VII. Maji Anno C. CICICCLXXX.


page 428, image: s428

EPISTOLA CCCLXIX. PHIL. MUNCKERUS Nic. Heinsio. Vianam.

TOti olim laetitia incedebant Romae, si qui eruditorum suffragiis Apolline Palatino dignum munus aliquod complevissent. Si rogas, vir Illustris, quid mihi quoque animi fuerit tum, cum literis tuis politissimis nuntiares nuper, Intercalationem meam a te (hoc est, a vero et unico Apolline nostra Belgico) non modo plus vice simplici lectam, perque omnia probatam, sed ea etiam illustris Bibliothecae tuae in parte, quae venerandae antiquitatis interpretes ac vindices complecteretur, depositam fuisse, ingenue fateor, me, etsi singularem quandam ea in re humanitatem agnoscerem, facere nihilominus non potuisse, quin liberrimo illo minimeque fucato judicio tuo vehementer delectarer, aperteque non semel prae me ferrem, solam hanc tuam, tanquam praeconis alicujus Olympici vocem, ingens mihi omnique spe majus cunctorum in libello isto adornando exantlatorum laborum operae pretium existere; neque hoc solum, sed insuper etiam perpetuum mihi deinceps calcar futurum ad materiam eandem magis magisque indies amplificandam et expoliendam, postquam praesertim juxta Wilhelmum Langium de annis Christi, et Johannem Seldenum de anno Civili Hebraeorum, etiam Franciscum Balduinum in leges XII. Tabularum nactus essem, quem ipsum existimem plerosque reliquos JCtos in gravissimos illos circa legem XCVIII. de V. S. errores diduxisse. Sed de me hactenus verborum satis: postulat enim, eheu! necessitas pietasque, ut etiam de Thoma nostro Delphensi, [Gap desc: Greek words] pauca subjiciam. Vix ille quoque toto nuper mense exultarat super praeclaro illo judicio tuo de editis recens et illustratis per se Mythologis, cum subito, ecce, hora illa fatalis supervenit, jubetque naturae debitum persolvere a. d. XXI. Maj. hora vespertina sexta, expleto vixdum aetatis anno XXXIX. Qui ergo gaudebas nuper nobiscum de exorto, nunc vicissim dole de erepto tam propere novo hoc Critico, qui morte sua etiam confirmavit vulgare illud, praecocia ingenia raro esse vivacia. Sed longus sum. Tu vale, vir illustris, diu vive, et me laboresque meos, quod facis, etiam deinceps favore tuo prosequere. Dabam Harlemi. a. d. XI. Junii, Anno C. CICICCLXXXI.


page 429, image: s429

EPISTOLA CCCLXX. LUC. HOLSTENIUS Nic. Heinsio. Florentiam.

EA parentis tui viri summi et incomparabilis in rem literariam beneficia extant, ut qui Heinsianum nomen non veneretur, humanitatem aut induisse nunquam aut ejurasse videatur. Me autem multis et immortalibus meritis ita sibi devinxit, ut quicquid hactenus mediocri studiorum conatu assecutus videor, id ferme totum illi acceptum feram. Quo magis gaudeo, quod quam hactenus gratiam referre non licuit, ejus saltem testandae occasionem tua haec peregrinatio mihi obtulerit. atque hoc tibi persuadeas velim, optatissimum mihi tuum adventum complexumque fore, nec commissurum me ut quicquam obsequii officiique desideres, quod quidem a me praestari possit. Tu vero, mi Heinsi, valetudinis rationem diligentem habe; quae si quam labem ea qua nunc es aetate contraxerit, in reliquam vitam omnem transmitter, non levi mentis et studiorum impedimento. Florentiam tibi placere non miror: quem enim illa splendore, elegantia, tantaque civium principumque humanitate non capiat? sed ut aestati transigendae optima est, ita acriori autumni hiemisque aere minus commoda valetudine utentibus noxia. Quocirca ultra Kalendas Novembres te isthic commorari nolim. Sed quis recta inde ad urbem te accedere vetat? nec ipsum Aesculapium ista suadentem auscultaverim: menses enim frigidiores commodissime hîc transiguntur. Tu ergo, ni quid aliud iter impediat, aut divertat, recta ad nos propera, caeli Romani clementiam experturus, utinam et [Gap desc: Greek words] humanitatem! sed quantum quidem in me erit dabo operam, ut hujus commorationis fructus tibi constet. Sane Barberinam bibliothecam MSStis Codicibus non male instructam tibi offero, qua perinde ac tua uteris. Poematum tuorum elegantiam Donius noster jam mihi commendarat. et quid nisi polita et erudita omnia expectemus ab eo, qui in Musarum gremio natus et educatus fuit; et cui ipse elegantiarum parens Ovidius nitorem suum debebit? Gronovii emendationes Livianas jamdudum expecto. Earum specimen cum Romae nobis adesset, vidi et magnopere probavi. tum enim totus erat in antiquis exemplaribus conferendis. Sed quod aliis tum potius, quam sibi morem gerere cogeretur, minus sibi satisfecisse videtur: nam postremis suis indicem ad me misit aliquot locorum primae decadis, de quibus antiquum exemplar Mediceum consuli cupit: autographum ejus ad Cl. Donium misi, qui et mei et amici communis causa conferendi laborem, ut spero, non recusabit. nam a te tuis in studiis occupatissimo id contendere non ausim. Vale, vir egregie, et quamprimum ad nos vise. Cl. Allatius sua quoque officia defert et peramanter te resalutat. Romae III. Id. Octob. CICCICXLVI.


page 430, image: s430

EPISTOLA CCCLXXI. LUC. HOLSTENIUS Nic. Heinsio. Neapolim.

MItto literas, quas promisi, ad Eminentiss. Cardinalem et Archiepiscopum Neapolitanum, cujus auctoritas aditum tibi parare poterit ad bibliothecam Augustinianorum, si forte abfuerit pater ille Nicephorus, ad quem alteras scripsi. ad D. Joannis bibliothecae curam habebat P. Joannes Chrysostomus, et in quo nihil officiorum desideres. Eum meo nomine plurimum salutes rogo, ut et P. Boluitum Clericum regularem ad D. Pauli, qui et ipse bibliothecarii muntere apud suos fungitur. Memini etiam me aliquot veteres codices vidisse apud Patres Benedictinos ad S. Severinum. ad quos facile accessum tibi parabit P. Nicephorus. Hoc etiam rogo, ut officiose a me salutes doctissimos viros Camillum Peregrinum et Camillum Tutinum, qui literarum nomen decusque praecipue tuentur in ea civitate, et cum quibus vetus mihi amicitia est: Vale, Cl. Heinsi, et feliciter rem gere, ut salvum te et incolumem quantocyus recipiamus: id ex animo voveo. VIII. Id April. CICICCXLVII.

EPISTOLA CCCLXXII. LUC. HOLSTENIUS Nic. Heinsio. Neapolim.

GAudeo profectionem Neapolitanam ex voto tibi provenisse, et tam facilem te reperisse aditum ad Carbonianam bibliothecam. Id doleo P. Nicephori Comneni humanitate te fraudatum, quam Gronovius aliique mea commendatione prolixam experti sunt. Nunc cum P. Chrysostomum fatis concessisse nuncies, vellem ejus indicasses nomen, qui in bibliothecae cura ipsi successit; jam enim curassem officiosissimis literis hominem demulceri ab ordinis sui subpraefecto, ut facili illo promtoque utaris, quamdiu libuerit. Aeris Campani clementiam tibi placere non miror, nihil enim caelo illo mitius, nihil suavius. adeoque suaserim, si cum parentis venia fieri possit, ut aestatem isthic exigas, qui valetudinem morbis afflictam confirmes. Magnopere enim thoracem humorum defluxu debilitatum ceteraque pectoris vitia benignioris aurae usus diuturnior corriget. Elegiam ad magni Maronis et Sannazarii manes natam lubentissime viderim, eritque mihi omni Sirenum cantu jucundior. Viros optimos Tutinum, Peregrinum et Boluitum quam humanissime a me salutes rogo. Inducias Belgicas Galli omni conatu disturbare conantur, et regium Oratorem plerasque provincias in partes suas pertraxisse ajunt, Hollandis interim. firmiter pacis constitutionem urgenubus. Vale et rem feliciter gere. Romae die XI. Maii CICICCXLVII.


page 431, image: s431

EPISTOLA CCCLXXIII. LUC. HOLSTENIUS Nic. Heinsio. Neapolim.

INvitus sane scribendi officio ante octiduum defui: quod tardius tuas ad me tunc miserat mercator, tum etiam quod unius horae angustiis circumscriptus de Grammaticis quae scire avebas, expedire non potuerim. De hisce quae studium et consilium tuum dirigere possint, schedula adjuncta exhibet. Putschii etiam [Gap desc: Greek words] , si jusseris, mittam, ne qua veteres scriptores ab interitu vindicandi occasio tibi pereat. Arausianum Messium integris adhuc Sallustii et Ciceronis scriptis usum vix dubito, multa quoque [Gap desc: Greek words] restitui aut confirmari ejus beneficio posse. Sed tu rectius ista dispexeris: cui bona sors [Gap desc: Greek words] illud in manus dedit. Parentis tui incredibilis humanitas pudorem meum onerat, qui id mihi gratiae apponit, quod me haudquaquam promeruisse scio. Et quis promerendi locus relinquatur mihi tot tantisque nominibus devincto, quae nec vitae impendio expunxerim. Illi enim bonam rectamque mentem et veteris sapientiae amorem acceptum refero, hoc est, summum illud in vita bonum, sine quo vitam vitalem non ducerem. Hoc utrique tamen persuasum cupio, quamvis praestare nihil possim, omnia vestri causa me velle. Sed aliud quoque suavitatis condimentum literae tuae habuere Gronovianam epistolam; quae tanto majori voluptate me perfudit, quod opportunissima advenit; eodem scilicet momento, quo et alias a Puteanis facribus acceperam, ad magni illius amici et municipis mei studia spectantes. Eorum rogatu Alexiadem Annae Comnenae Lutetiam misi, ut porro inde ad Gronovium curetur, cujus Latinam interpretationem regii typographi efflagitant. Epistolas ab amicis Parisiensibus fasciculo inclusas Christophorus Puteanorum frater, tui amantissimus, mittit. P. Stradae decas secunda adhuc sub praelo haeret. ego non nisi post menses aliquot proditurum existimo, cum figurarum sculptura tardius procedat, quarum lenocinio adornari debet. Scoppium horribilem in eum cudisse librum non ignoras. Illum nunc typis publicandum amici Patavio nuntiant. nec deerunt vapulanti fautores. Modos huic dramati faciet tibiis paribus Ludio ille noster ex Hetruria. Vale Cl. et amicissime Heinsi, et communes jam amicos a me officiose saluta. Romae VIII. Kalend. Jun. CICICCXLVII. Elegiam de Pausilypi laudibus nunc accipio. eam Musae et Charites, aut Parthenopea Siren tibi dictavit. Commodum hoc lenimentum mihi ineptissimis quibusdam versibus legendis fesso adfuit, ut taedium inficeti carminis animo detergeret. Adeoque duplices tibi gratias ago pro isto Musarum nectare.


page 432, image: s432

EPISTOLA CCCLXXIV. LUC. HOLSTENIUS Nic. Heinsio. Neapolim.

TArdius forte quam par erat suavissimis tuis literis respondeo, quod pro tua humanitate occupationibus meis haud gravatim condonabis. Gaudeo te in evolvepdis veteribus istis Grammaticis tam egregium fecisse operae pretium. Ita plane praesagierat animus. Nec poterat illud [Gap desc: Greek words] in meliores manus incidere. Alexiadem meam jam ad Gronovium perlatam spero. Hoc enim Puteani fratres, ad quos eam misi, se curaturos promittunt. Qui regio typographio praesunt avide versionem ipsius expectant. Ubi eam acceperint statim subjicietur praelo. Moliuntur magnum et absolutissimum historiae Byzantinae corpus. et subsidia undique conquirunt. Submisi etiam Joannem Sinnamum, qui Alexii tempora proxime excipit, et Caloioannis filii ejus et nepotis Emanuelis res gestas persequitur, in quibus multa extant, quae regni Neapolitani historiam illustrabunt, quod Normanni pugnacissimi homines tunc sibi vindicabant, et fortiter tuebantur adversus Graecos pariter et Germanos armis id sibi repetentes. Misi etiam [Gap desc: Greek words] antiquitatum CPnarum multo copiosiorem ea, quam a Dousa et Meursio habemus. Petrus Lambecius nepos meus post Gellianas lucubrationes Eunapii Sophistis ex regio MSto persanandis manum admovit, novam additurus versionem, et post unum alterumque mensem editionem absolutam nos expectare jubet. Ego interim ingenii ardorem sufflamino illo, [Gap desc: Greek words] , donec Mediceum codicem optimum et antiquissimum inspexerit in suo ad nos accessu. Etenim sub principium Octobris eum mihi adfuturum spero. Nam vix continere cum potui, quin adulta jam aestate huc properaret. Rumor de tumultu populi apud vos exorto anxium me sollicitumque tua de salute habet. Non dubito quin genium moresque ejus civitatis jam perspexeris, hoc tamen moneo, dum populus in fermento est, ne temere in publicum prodeas, sed apud mercatorem aut popularem aliquem te contineas. Scatet enim urbs illa hominibus sceleratis, quos ad facinus quodcunque perpetrandum et projecta audacia et extrema egestas facile impellit. Eo enim velut in sentinam totius regni colluvies confluit. Sed non diffido prudentiae tuae. Doleo tamen temporis et amoenissimae commorationis fructum tibi interim perire. Vale, amicorum suavissime, et num omnia vobis satis salva quam primum potes significa. Romae III. Id. Julias CICICCXLVII.


page 433, image: s433

EPISTOLA CCCLXXV. LUC. HOLSTENIUS Nic. Heinsio. Patavium.

VErerer ne [Gap desc: Greek words] diuturnior amicitiae nostrae fraudi esset, nisi meum animum tibi perspectissimum esse crederem, sciremque te affectum potius quam sollicitam officiorum ostentationem ab amicis exigere. Interim tribus tuis responsum debeo. harum primae, quas Bononia mense septembri scripseras, sub exitum Novembris mihi ex Pelignis et Marrucinis redeunti adventoria longe gratissima fuere; quod te ex Neapolitano tumultu feliciter elapsum nunciarent. Paulo post binae Patavio supervenerunt negotiis collegii nostri, quorum caussa iter intempestivum susceperam, etiam tum occupatissimo. Haec longioris silentii caussa, cui veniam spero impetrabit ea, quam toto illo itinere circumtuli, tui et Nasonis tui memoria. Etenim Sulmone, ubi substiti triduum, diligentissime inquisivi in codices schedasque Ciofani, magno te gratissimoque munere beaturus, si quid eorum bona sors obtulisset. Sed quod nobilium plebisque factionibus commota civitas tota tunc in fermento esset, haud tutum fuit versari in publico, et privatorum aedes curiosius rimari. hoc duntaxat rescire potui, ad nescio quem obscurum et ignobilem hypodidasculum pervenisse adversaria Ciofani, qui primarius magister ludi fuerat. Ita quidem re infecta inde discessi: sed operam mihi sedulam polliciti sunt Jo. Ant. Tabassius Canonicus et patricius, et Mutius Febonius chorepiscopus, quos isthic amicos habeo, nec a pervestigando desistent, antequam certum quid exploraverint. Faveat diligentiae nostrae [Gap desc: Greek words] quicquid ille obtulerit, tuum erit, mi Heinsi. De Alexiade factum nollem, quod tibi nuntianti non credidissem, nisi me paulo post submissum a regio typographo protrepticon confirmasset. Id fidem meam nostramque amicitiam testor, me non alio animo codicem meum Lutetiam misisse, quam ut Puteanorum fratrum opera porro ad Gronovium nostrum perferretur: idque tuo me fecisse consilio haud dubie recordaberis. Nunc manu veluti praedae injecta et mihi beneficium periisse, et amicissimo homini editionis spem laudemque interceptam video: mirorque plurimum, qua fronte in protreptico Cardinalis Barberini jussu codicem submissum scripserint; quem Gronovio destinatum injecta, ut duxi, manu interverterunt. Neque enim ex Barberina, sed ex Medicea bibliotheca describendum curavi; eique rei hominem graecum Roma Florentiam meo sumptu perduxeram. Neque vero concoquere potui, quin acriter ea de re conquererer apud regii typographi praefectos, quod ipsorum culpa fides mea vacillet apud eum, cui studia et obsequia mea probare impense cupio. Poematum pulcherrimorum editione Musas et Charites omnes tibi devinxisti; me vero etiam insigni benevolentiae testimonio. Non poterant se meliori elogio bonis doctisque insinuare, quam equitis Puteani illustri et venerando nomine. Hoc enim


page 434, image: s434

virtutis et humanitatis sacrarium omnes merito amant, colunt, suspiciunt. Operae pretium haud dubie feceris, si scriptorem illum veterem rerum Berengarii, hactenus nec fama notum, ex tenebris protraxeris. Inscriptiones Zelandicae pergratae mihi fuerunt. De Nehelennia frustra inqutri puto; fuit enim haud dubie numen nomenque [Gap desc: Greek words] , cujus generis non pauca in magno opere Gruteri extant; de quibus haud temere quisquam, nisi forte Goropius aut Schrickius, pronuntiaverit. Vale, mi Heinsi, et parentem tuum officio sissime a me saluta. Lambecius nepos meus cum amicissima salute gratias pro munere maximas agit. Romae IX. Eid. Februar. CICICCXLVIII. Adiunxi literas ad Fran. Bern. Ferrarium bibliothecae Ambrosianae praefectum, veterem et optimum meum amicum, ille unus tibi instar omnium erit.

EPISTOLA CCCLXXVI. LUC. HOLSTENIUS Nic. Heinsio. Patavium.

UT videas, quam non sine successu nobis fuerit amicorum diligentia in Ciofani observationibus pervestigandis, mitto ad te literas Mutii Febonii Chorepiscopi Sulmonensis. Is Antverpiense exemplar apud fratres Franciscanos se reperisse nuntiat Ciofani manu passim interpolatum et emendatum. verum cum exemplar nec prece nec pretio obtineri possit, suam in transcribendo operam offert: quam ego minime negligendam ratus meum codicem ad ipsum misi, ut in ejus margines accurate quicquid id laboris fuerit, transcribat. Rogavi praeterea ut porro in perquirendo pergat. Idque eum sedulo facturum non dubito. Librum meum statim ut recepero, ad te perferendum curabo, et si quid amplius erui in lucem poterit. Literas meas, quas ante paucas septimanas ad te dedi, recte perlatas spero. Adjunxissem alias ad amicos Mediolanenses, si humanitatis ac doctrinae tuae praestantia aliorum commendatione egeret. Vale, vir praestantissime, meque tibi omni affectu addictissimum, quod facis, porro ama. Romae prid. Kal. Martias CCCLXXVII.

EPISTOLA CCCLXXVII. LUC. HOLSTENIUS Nic. Heinsio. Mediolanum.

ANxium me diu sollicitumque habuit valetudo tua: parum enim commoda Patavii te usum amici nuntiarant. Nunc itineri etiam vires suffecisse cum intelligam, gaudeo sane tibique gratulor: eoque confirmatiorem experieris spero, quo ad patrium caelum accesseris propius. Interim recte facis, quod lente festinas, gradumque subinde sistis, praesertim ubi Musae de via invitant, et morae pretium ostendunt. Quod Mediolani haud poenitendum feres, nisi


page 435, image: s435

me concepta de Ambrosianae bibliothecae praestantia opinio fallit, et eruditissimorum hominum, qui eidem praesunt, humanitas. Et quia in Latinis poetis restituendis tua maxime versatur opera, excutias quaeso Catulli exemplar, quod Ripamontius in Card. Borromaei vita mirifice praedicat. Ovidianos codices optimos bona favensque fortuna tibi afferat: nam Sulmonensis spes plane decollavit: cum hactenus summa diligentia effectum sit nihil. Mitto [Gap desc: Greek words] , quas ipse Plantiniano observationum exemplari appinxerat. Sed nebulam videbis pictam in pariete, ita levia sunt et bonae frugis vacua haec annotamenta; quae veterum librorum adeo non meminere, ut de fide hominis dubitem, verearque, ne MSStis Codicibus praedicandis fumum vendiderit. Interim hoc unum impensi laboris pretium nobis erit, ut quod perisse videmus, perditum ducamus, nec frustra quaerendo amplius laboremus. Opem in libris apud vos parandis quod tam liberaliter et benigne offers, gratias, quas debeo possumque maximas ago; nec repudiat beneficium herus meus bonorum librorum, quod nosti, cupidissimus. Pollius tuos pato Amsterodamum misit. Id enim se facturum quantocyus promittebat, cum indicem eorum conficerem. Eos quoque quos Neapoli reliqueras salvos tibi futuros confido. Nam incendiis aediumque demolitionibus post discessum tuum grassatores illi abstinuerunt. Nummis antiquis onustum ad tuos te redire gaudeo: ita non solum praecellentiam sed et instrumenta eruditionis perdit Italia. Habebunt enim nostri homines, quo semidoctorum antiquariorum fastum retundant. Prostat hîc magna numismatum supellex, studio impensaque incredibili conquisita a Cardinali Boncompagno Sed emptorem vix inveniet Romae aut alibi per Italiam. Sed quid ais? Allatius noster in Melampygum incidit? Id saepe futurum praedixi, quo intempestivam maledicendi pruriginem compescerem. Sed qui alios convitiis defricare amat, se ab aliis probe depexum haud aegre feret. Neque enim obstinatam doctos viros praesertim [Gap desc: Greek words] suggillandi voluntatem nisi cum vita deponet. Parentis tui summi optimique viri effigiem mihi periisse doleo. Etenim lubenter ex tanto intervallo recognoscerem, quam animo adhuc infixam servo. De Alexiade nuper rem ut gesta est planissime exposui. maxime enim fidem et candorem meum tibi et Gronovio nostro probatum cupio. Salutat te Lambecius noster, qui studiis ac famae tuae summopere favet. Vale, amicissime Heinsi, et quod facis rem porro feliciter gere, et me tibi addictissimum ama. Romae Idib. Maiis CICICCXLVIII.

EPISTOLA CCCLXXVIII. LUC. HOLSTENIUS Nic. Heinsio. Leidam.

QUO te hactenus regna et provincias exteras obeuntem constanter prosecutus sum affectu, amicssime Heinsi, eo nunc reditum tibi ad Batavos tuos gratulor, teque in suavissimum illum Musarum sinum, in quo natus


page 436, image: s436

es, et parenti optimo restitutum gaudeo. Id nunquam tibi obscurum fuisse existimo, quantae nobis venerationi virtus tua et summa humanitas interim fuerit; quamvis silentio eam magis quam ambitioso literarum officio coluerim. Hoc enim vere tibi affirmo, eorum, qui a multis annis ad urbem accessere, fama faventiore usum neminem, neque memoriam altius impressam omnium animis reliquisse; quod ad paterni ingenii laudem, et illustrem tanti nominis gloriam felici aemulatione te non contendere, sed pervenisse cognosceret. Mihi autem praecipua caussa est, cur prae ceteris obnixe te omnique obsequio colam, parentis tui, summi viri, aeterna in me studiaque mea beneficia: cui ego quidquid in veterum sapientia cognoscenda hactenus assecutus videor, totum me debere profiteor. Claudianum tuum, munus longe gratissimum, ab Illustrissimo equite Puteano accepi. idemque Cardinali Barberino tuo. nomine exemplar elegantissime compactum obtulit, quod pro eo amore, quo optima studia complectitur, accepit legitque lubentissime, ita ut ingenii tui. sollertiam et [Gap desc: Greek words] judicii in. eo scriptore restituendo summopere probarit. Et sane tantum te praestitisse judico, ut ceteri ante te nihil egisse videatur, neque quod alii post te amplius agant vel tantillum reliqueris. Eoque magnam. nobis Ovidianae editionis exspectationem commovisti, quo nullum praestantius eruditionis tuae monumentum consecrare poteris posteritati. Atque hoc etiam nomine in Belgium te rediisse gaudeo, ubi ista bono publico procures: nam valetudini tuae ab arctoi coeli inclementia non leviter metuebam, utcunque benignam regii favoris auram te expertum non dubitem. Vale, et parentem tuum veteresque amicos quam officiosissime a me saluta. Romae III. Kal. Mai. CICICCLI.

EPISTOLA CCCLXXIX. LEO ALLATIUS Nic. Heinsio. Patavium.

NON dicere effabile est, quantum indoluerit animo meo, turbis illis Parthenopeis, quae usque dum non remittunt aliquid, sed in dies ingravescunt, et auxiliis Gallicis, et classe navali magis ac magis furoribus exardet, pacatissima tua, et summe perficua studia, non modo interrupta fuisse, sed supellectilem etiam litterariam, ingenti inter alia nostri Vossii damno surreptam. At summae postea voluptati fuit mihi, cum evitato malo, te incolumem Liburnum, ac tandem Patavium evasisse, ex gratissimis tuis accepi. O rerum humanarum vices, et nunquam non circumvertentem rotulam. An non ridiculus ille fuisset, qui tibi Neapolim properanti dixisset, Dominationem Hispanicam, tot suffultam praesidiis, in florentissimo ac tranquillissimo regno, abhostium machinis disjunctissimo, nulla gravi de caussa, a pueris non aere obsitis, sed tremulis cannis armatis, antequam Parthenope exires, per clades, sexcentaque alia infortunia in discrimen tam certum adactum iri. Re nondum tota explicata, risum movisset, et tamen effectu deprehensum est. Malumque


page 437, image: s437

ita desaeviit, ut jam restitui res in antiquum statum nullo modo possit, et suis jam fortunis et dominio diffidant Hispani, qui licet multa commententur, ut verbis saltem dignitatem sui imperii apud Siculos sustineat, nihil tamen proficiunt. et jam res haec apud summum Patrem geritur, et infra paucos menses conficietur, cum non minoribus turbis Sicilia fere omnis vacillet, et undique tentata auxilia concidant. Ita regna nascuntur, et occidunt. Faxic Deus, provideat. Ipse interim, idque ingenue fateor, quicquid sum, tuus sum. Impera, habebis me promptum, et ad servitia, si quae imposueris, ingeniosum. Statim atque cum D. Albano sermonem habui de carminibus Claudiani describendis, ex Codice Epigrammatum, te ea flagitante, humanissime librum communicavit, et ipse percurrens, sub ejus nomine Carmina, notas ad eadem in margine exscripsi, quae modo transmitto, ut editio, quam moliris, Claudiani illustrior exeat; beneque judico factum, si unde haec carmina hausta sint mentio indicatur, laudemque quam ipsa meretur; habeat bibliotheca Vaticana. Vale, vir optime, Reipublicae litterariae et politioris litteraturae commodo natus. Valeat quoque ex me disertissimus ac omni genii eruditionis parens D. Daniel, pater tuus. Quid agit noster Vossius Isaacus? eum quoque velim salvere jubeas. Vale iterum. Romae CICICCXLVII. XV. Decemb. Romae.

EPISTOLA CCCLXXX. LEO ALLATIUS Nic. Heinsio. Leidam.

LUculentum hunc mihi diem dedisti humanissimis litteris tuis, quibus nuntias ad tuos te reversum: sed voluptas eo mihi multo maxima est, post tot labores itineris ad tuos receptum incolumem, et fructum domi capientem, in domestico Musaeo negotiosum esse, librisque pluribus ex partibus advectis, complicandis, componendisque studere. Ne dicam de prudentia, quam ex Urbium et hominum moribus, quos hac tua peregrinatione invisisti, assecutum te esse, certissimo mihi constat, dum et ingenium tuum et studium, et [Gap desc: Greek words] mecum recolo. Vive diu, mi Nicolae, et quam sustentasti, bonam valetudinem, sedulo accura, ut quae inde sperantur ab omnibus commoda largius effundantur. Sane, si jusseris, non deero tuae industriae usui aliquantulum esse. Tiberius, ceterique Rhetores nondum lucem omnes aspexere; morae non alia caussa suit, quam nostrorum Typothetarum infelix inopia, qui uno tantum litterarum charactere contenti, eo in aliis praepedito non possunt ad plura animum advertere. Spero tamen eo expedito editionem prosequendam. Pervenit ad vos Syntagma meum de consensione Ecclesiae Orientalis atque Occidentalis perpetua. Nuntiatur mihi a viris ingenuis, investris regionibus, licet plerisque placuisset, displieuisse tamen Salmasio et Hagio, parareque eosdem in me meaque calamum. Scripsit praeterea Salmasius amicis Parisinis, qui me de eo certiorem fecerunt, fidem


page 438, image: s438

astringens suam, se velle haec mea acriori examini subigere. Summopere mihi gratulor a tantis viris impeti, dignumque irae eorum judicari. Sed cum petant calamo, securus interim ipse vivo. Nonnulla Salmasii in opere de Primatu non ad veritatem, ut ipse existimo, ab ipso relata perstrinxi. Si ipse meliora adducet, cautior et libens fiam. Sed videat prius in rebus Ecclesiasticis, et rebus fidei, ex quibus verum exsculpendum est. Rogo rerogoque, ut si quid ipse de hoc argumento in publicum edet, nam quid privatim inter familiares edisserat, non aveo scire, quam celerrime indices. Sic quam opportune mihi operique providebo. Dignus est Claudianus notis tuis. ne diuturna mora animos exspectantium angas. Quare precamur rerum familiarium citam expeditionem, ut amotis impedimentis similibus studiis incumbas. Gaudeo Isaacum Vossium a Suecorum Regina evocatum. Erit semper paratus ad majora promerendum. Dominus Albanus resalutat, polliceturque. cum quidpiam in rem tuam recurrerit, officia sua omnia. Legit mihi inter Balsaci epistolas selectas lib. 3. sextam, gaudebamusque te laudari a viro laudatissimo, et merito, virtutum tuarum admiratores. Vale Romae XI. Kalend. Mart. CICICCXLIX.

Claudianus inter auctores Chymicos recensetur. Codex meus Manuscriptus, in quo habentur varii illius artis scriptores. [Gap desc: Greek words]. Meminit quoque illius Stephanus Alexandrinus epistola ad Theodorum, [Gap desc: Greek words]. loquitur de agricolis inutilibus in arte Chymica. Stephanus hic scribebat tempore Heraclii Imperatoris.

EPISTOLA CCCLXXXI. LEO ALLATIUS Nic. Heinsio. Leidam.

FUimus nos hoc eodem anno jactura litteratorum hominum, et studiis doctrinisque illustrium vobis multo miseriores: nimis enim ad hunc diem proventum est nequiter et morbis quotidie ingravescentibus, metuimus ne infortunatiora accidant. Paganinum enim fere continuo, quos forte et ipse nosti, consecuti sunt, Franciscus Ingolius Congregationis et fidei propagandae a secretis, eruditiore literatura, et Mathematicis scientiis instructissimus. Ipso anni exodio familiaribus indixerat, se hoc anno, si aliquo valetudinis morbo tentatus


page 439, image: s439

fuisset, vitam absque dubio positurum, et cum cubasset in morbo, statim deeimum post diem amici salvemini, quod et comprobavit effectus: namque, die illucescente undecimo, vita defunctus est. Caesar Becillus oratorii Presbyter, qui multos abhinc annos concordiam Euangeliorum non sine laude ediderat, et postmodum rebus Chronographicis animum advertens pro Calendario opus doctum sane et laboriosum apertissimis tabularum demonstrationibus, et aliarum gentium annorum cum Romanis collatione, examinatis ac discussis adversariorum rationibus terminaverat, et jam parabat editioni. Mors tamen conatus ejus intercepit. Antequam ad Oratorii Patrum album referretur Medicinae fortunatissimae operam navaverat. Josephus Moronus in rebus Theologicis pertractandis clarus, multa in sacram scripturam commentatus est doctissime. Quorum nonnulla ad gustum Lugduni et Romae emissa sunt: reliqua digna lumine apud haeredes sed non consanguineos, miseros atque inopes, omniaque ad lucellum vel minimum revocantes, vel extinguentur, vel alio avolabunt, cum sua Bibliotheca librorum et copia, et raritate conspicua. Fuit patria Mediolanensis, et humanissimis moribus. Petrus Baptista Burgius Historiae de bello Suecico et commentariorum de Reipublicae Genuensis dignitate, et dominio in mari Ligustico scriptor, aetate prima adhuc et validar, desideratissimus amicis Januae emoritur. Syncleticus quoque Patavii, J. U. Doctor praestantissimus, et alii alibi exstincti funt, ut amicorum litteris nuntiatur. Nec rabies morborum declinat: imo in singulos dies magis ac magis quasi tum exorsa, in atrociores et funestiores calamitates deploranda clades, genus humanum involvit. Miserum sane est, una omnes simul, et qui virtuti et literis, et qui luxui atque ignominia; et qui fatua rerum omnium ignoratione belluas exaequant, eodem pondere aestimatos, eodem morbo elatos, in communem tumbam damno irreparabili praecipitari. Miserum est. quis hanc conditionem humanam non detestatur? sed tamen verum est. Quis potest dicere Domino; cur ita facis? bonum est, opportunum est, felicissimum est, quod deo collubitum est. Nil obstat, si ipse non intelligo, et illius arcana non assequor. Non quod mihi videtur rectum, sed quod Deus facit, id rectum est. Discursus humanus fallax et nescius inferatne Divinae sapientiae legem? sed vide quo me traxit de tanta amicorum jactura dolor. Dolet cordi meo, miserisque crucior modis, dum similes amici sese mihi rapiunt. Homo sum. Sed sedato cogitationis illo impetu, imperio rationis fraeno me. Christianus sum. Gaudeo ex infortuniis ereptos, salutis suae securos Beatorum sedes tenere, et Deo creatore suo perfrui. Male caelestia cum terrenis, incorrupta, sempiterna cum lubricis, absone felicitas cum infortunio conferuntur. Sed ad rem. Salmasius ad familiares scribens multa in me, meumque Syntagma de Consensione Ecclesiarum obloquitur, minaturque mirabilia. Vidi ego ipsius autographa. De minis non curo. Ubi notae se patefecerinr, meum erit illas excipere, excutereque. Ut aliquid me adversus dicat, necessum est illud ante omnia probet, concordiam, quam ipse compono, non esse concordiam, quod nunquam faciet. Res nimis aperta est. Quidquid ille ex Grammaticorum


page 440, image: s440

penu de veritate Dogmatis eduxerit, sciat id contra me non esse, qui tantum probo, quod tenent tenueruntque Graeci, id tenuisse tenereque Ecclesiam Romanam. Si sanus est, nec ipse negabit, ni solem etiam interdiu lucere negaverit. Sed negabit ex rabie, et volumina nobis, pro una re, de qua agitur, reliquis omnibus infarciet; ne cesset pro periculo esse sapientibus, qui perpetuam hominis delirationem, reddo illi verba sua, deplorant. Indigna porro agit, dum scommata et dicteria in me, amicis scribens, a me nusquam lata exoneret. At dicta sua oppugnavi. Quid tum? Defendat ipse, et liberet se, si potest. In theatro uterque sistimur. Communis palaestra est. Quid certat verbis, ubi factis opus est. Nec ego, nec ullus alius ex Catholicis, imo etiam ex discordantibus plurimi eum judicem dogmatum agnoscimus. Quî enim judicem agnoscamus eum, qui aeque Astrologica, Juridica, et Moralia, Philosophica et numana novit et tractat, et sui existimatione larvarum plenus debachatur. Homo [Gap desc: Greek words]. At locutionis et sententiae reliquis modum imponit. Ne aegre ferat, in literaria Palaestra alios aliter atque ipse et loqui et sentire. Non est quod amplius in oeculto musset. Liberet fidem suam, et edat. Nec negligat illud, Promissio boni viri. est obligatio. Albanus salutem tibi plurimam, et tui nimium studiosus atque observans. Vale. Romae CICICCXLIX. XI. Kal. Jun.

EPISTOLA CCCLXXXII. LEO ALLATIUS Nic. Heinsio. Leidam.

INgenue fateor, mi Nicolae, multis me tibi nominibus, et antea fuisse conjunctissimum, sed nunc potissimum studiis tuis neminem unum esse, qui me tibi devinctior sit. et vide obsecro. Absentes alii obliviosi fuere, tu ita animo tuo Leonem affixisti, ut continuo et memoria repetas, datisque ad alios litteris illius nomen obsequentissime inculces. editis quoque libris voce et sententia comprobas, et memoriam illius quam longissimam reddere conaris, et certe reddis, immortalitati commendas, ultroque postmodum ad me delatum Claudianum tuum dono das. Quemadmodum itaque me tot tibi beneficiis obnoxium: neque enim ferreus sum et lapidem exui, fateor, ita et planum facio apud me optime fuisse collocata, ne dicam foenorata. Nunquam siquidem desinam, dum vita est, tua in me benefacta memoria prosequi, et si fere ferat occasio, aperta ante omnium oculos ponere. Idque si nequeam, rogabo, ut dii persolvant grates dignas, praemia debita. Claudianum tuum accepi ab Illustriss, de Puteo, quo sane in amicis pleniore obsequio demerendis neque sanctior neque probior, neque diligentior quisquam est. Eum avidius percurri, et admiratus sum in Notis et acumen ingenii, et multarum rerum cognitionem, sed in primis verae antiquitatis notitiam, quibus Claudiani verba examinas, sentenias in integrum restituis, et manca ac mutila supples.


page 441, image: s441

Si tantum valet in juvene eruditio, quid futurum est in perfecta aetate? servet Deus haec nobis bona, ut similibus studiis alii quoque scriptores bene proveniant, et Respublica litteraria novis semper laboribus collocupletetur. Interim scias quoque id velim, me ad nutus tuos paratissimum esse. Vale XI. Kal. Jun. CICICCLI.

EPISTOLA CCCLXXXIII. LEO ALLATIUS Nic. Heinsio. Vonetias.

BReviter ad tuas mihi gratissimas, Heinsi praeclarissime. Edidit Carolus Stephanus Lutetiae Graece typis, ut scis, elegantissimis et vere regiis Appiani Historias, sed Illyricae tantum principium, quum postea nactus Hoeschelius integram ex Bibliotheca Augustana typis Augustanis publicavit: demum Henricus Stephanus ab Arnoldo Arlenio cum aliis Appiani Ibericam atque Annibalicam acceptam typis suis minutissimis in octavo cum Eclogis Ctesiae, Memnonis, et Agatharchidis exhibuit. Accepit vero ita depravatam, ut ipse scribit ad Carolum Sigonium, cui libellum nuncupat, ut et Arlenius cum aliquo litteratorum fructu edi nunquam sperare auderet, et ipse Stephanus tanta depravatione deterritus, de illis corrigendis, deque earum etiam editione desperaret. Edidit tamen utcumque ab se correctas. Quare mi Heinsi, quamvis dictae Historiae prostene, codex si manu diligentiori exaratus, et autographum, unde tuus extractus est, correctius quam Stephani fuit, nae iste tuus multi faciendus est, cum nos ex eo pleraque sperare possimus, quae plane desperaverat Stephanus. Et haec de Appiani tui historiis. Scribunt mihi Vossium minis tantum contra Salmasium agere, nec posse amorem insitum, quo illum semel prosecutus est, ex animo ejicere. Quare ut putant, simultates et odia citius extinguentur, et ego certe id percuperem. Similes enim ipse scriptiones detestor, atque inutiles judico. et potissimum si de rebus levibus concertatio sit, in quibus nonnisi garrulitas emicat, et mutuae injuriae, et sui et familiae famam dedecorant. [Gap desc: Greek words] , dicebat ille, [Gap desc: Greek words]. Vale, vir praestantissime. Romae VI. Kalend. Mart. CICICCLI.

EPISTOLA CCCLXXXIV. LEO ALLATIUS Nic. Heinsio. Vianam.

REddidit mihi tuas Fustembergius noster, officiis et humanitate refertas, de quibus nunquam dubitavi. Res erat cum Heinsio, in quo et humanitateem ipsam, et antiquam probitatem admiramur. Doleo vero me non potuisse pro et arbitratu meo, et ut virtutes tuae poscebant, symbolam tuis doctissimis


page 442, image: s442

studiis conferre. Animus certe non deficit, de quo nobiles animi magis delectantur. Jam ex Italia petiturus es lares paternos, Deus iter fortunet, et postquam domum accesseris, res domesticae tuae omnes et studia ex sententia pulcherrime procedant; et tuus Ovidius eam consequatur lucem, quam tute ipse et tibi et illi desideras. An post Claudianum et Ovidium alius, tertius te in Italiam nostram conducat? Et quis hic fuerit adeo. Diis dilectus? Utinam hoc modo mutes saepius lares, sed cursu sospite, ut res quoque literaria adprosperetur. Interim si quid hîc Romae mihi mandaveris, quod in rem tuam fore existimaveris, rem mihi gratam faceris, et si res prospere provenerit, gratiosam: et ut proveniat, conatus ipse meos omnes insumam. Deus det mentem Salmasio: namque ut video, videtur in rabiem verti, quando rem non ultra agit rationibus, sed conviciis. In Solinianis exercitationibus non deerit Vossio seges et fertilissima, cui salutem solidam, et Gronovio nuntio Deus te sospitet superstitetque, vir praestantissime. Romae CICICCLIII. Ultimo Februarii.

EPISTOLA CCCLXXXV. JOANN. RHODIUS Nic. Heinsio. Florentiam.

GRatissimum fuit creditum civi meo felicis ingenii tui novaeque in me benevolentiae monumentum. Nihil enim eo literarum genere mihi jucundius, in quod inclinat animus, quamvis eo parum excultus. Gratulor seculo nostro optimoque patri, mihi olim noto, cujus genium, si quid judico, secundis eruditorum judiciis ad vivum exprimis. Ita perge faventibus Musis. Sed in primis relictos Ovidio et. Claudiano naevos deme: quibus nec levem in nostris heic bibliothecis operam conferes. Optimi Principis indulgentia Celso nostro binos fere menses impendi, quum liber omnium, quos vidi emendatissimus. Biblia Hebrea ibidem cartigatissima percepi. Virgilium ei similem vidi, quem aliquando Heidelbergae. Tacitum et Apulejum charactere Longobardico lustrasse, tua curiositate non indignum fuerit: Cionis pariter in Lucretium ac Virgilium expositionem, vel meo hortatu, qui per graviores occupationes tantum inspexi. Est pluteo, ni fallor, XXIV. volumen decumanum Latinis Graecisque literis variatum. Quonam titulo quove auctore id notatum neglexi: mea tamen ut sciam interest. Tuo si factum hoc fuerit beneficio, plurimum tibi me devinxeris. Ne quid porro tuae desit diligentiae, moneo in veteri palatio chimaeram servari aeneam paucis visam: quam vel eo nomine considerabis, quod minus accuratam ejus ideam exhibeat Aldrovandus de Quadrup. digit. vivip. lib. I. Pag. 56. Nec Pandectas mihi omiseris. Claudio Berigardo, primae notae amico, Doctori Patavino subtilis ingenii, te nuper commendavi, quo viae comitem vix reperies optatiorem. Interim vale, ac valetudinem tuam, satis ut intellexi dubiam diligenter cura. Patavii XVII. Aug. A. CICICCXLVI.


page 443, image: s443

EPISTOLA CCLXXXVI. JOANN. RHODIUS Nic. Heinsio. Venetias.

JAM rheda prae foribus erat, quum tuae redderentur. Officio ne deessem D. Offredo contubernali meo negotium dedi meo nomine responderet. Reversus D. Gasparem Vichefort Francisco Bernardino Ferrario studiose commendavi. Genuae te ipsum Roma exspectaturum laetor: ne te fraudemur, tuve iis, quae in rem tuam futura. Clarissimi Crassi summa istic auctoritas: cujus opera in quasvis bibliothecas, in cimelia magnatum, apud quos plurimum valet, praecipue Ruzini, aditus erit. Nec opus fuerit alio ad Paulum Caortartam Senatorem optimum parario, qui numis et statuis delectatur: quanquam et Ferrarius hac vespera ipsum compellaturus. Grimanni bibliothecam ne praetereas. Imo, si vacat, rariores ibi nota libros, vel in gratiam Reverendissimi Praesulis Tomasini, qui Bibliothecas Venetas MSS. coepit operis committere. In coenobio D. Antonii, et D. Joannis atque Pauli erit aliquid tui saporis: in primis vero in D. Marci bibliotheca libros novi Graecos, quos investigasse operae fuerit ex indice, quem olim Sozomenus vulgavit. Ad Vintimigliam, quas misisti, diligenter curabo. Plura non occurrunt. Vale ac vive. Patavii VI. N. Oct. CICICCXLVII.

EPISTOLA CCCLXXXVII. JOANN. RHODIUS Nic. Heinsio. Venetias.

NEcessitudinis nostrae jucundius nullum mihi pretium tuis commodis: quibus unice advigilandum censeo. Si nonnunquam minus ex voto, eventui adscribendum, quem semper praestare vix integrum. Barisonus adhuc Venetiis moratur. Ubi redierit, mox virum compellabo. De numis, quos nosti, est res dubia. Zabarella quos habet mihi se missurum promittit. Ovidius et Claudianus cura Offredi hodie in tuum reditum sepositi in bibliotheca, e qua libros efferri vetitum. Carmen mitto, pro quo D. Occo novem libras expendit, pretium sane ferendum. Quae jussisti mutavi. Tentiginis autem Aureliano quum longe alia sit potestas, versum omnino revocavi ad Medicorum sententiam. In autographo Specus plane Species videtur. Nec ipse aliter judicabis. Nudius quartus Puteanus eques nunciavit Italiam Holstenio mire placuisse tuam, suum pleno verborum modio in te animum testatus. Quae supersunt Anatomiae apud me seposita sunt in tuum et amicorum usum. Illustrissimo Lauredano, Bollano, et Crasso mea obsequia dico. Contubernales saluto, in primis Occonem tuum, ad quem annexae mihi hodie traditae. Vale, mi Heinsi, ac vive. Patavii XIIX. Febr. CICICCXLIIX.


page 444, image: s444

EPISTOLA CCCLXXXVIII. JOANN. RHODIUS Nic. Heinsio. Venetias.

SAturnalia Musis parum aequa fore dudum praevidi. Sed quae tua est prudentia, ferendus leniter ille gentis mos. Propediem omnia ex voto cadent ominor. Flacci et Ovidii interim utilem fuisse operam spero. Barisonus Venetiis reversus in vicinum rus abiit, unde perendie exspectatur. Gratulor de conquisitis tam levi pretio nummis. Rosini Museum parario Cl. Crasso plane tibi lustrandum putabis: ubi vis ingens nummorum, ceteraque tua curiositate. digna. Gisberti Bodri Galli aurificis rariora popularis mei opera: in quibus foetus ille in lapidem versus doctorum commentariis notus. D. Marci, Antonii, Joan. et Pauli bibliothecas excussisse operae fuerit: praecipue primam, in qua Graecae doctrinae non parum multa. Verbo, nihil intermittendum censeo quantivis temporis pretio. Claudianus hîc apud Canonicos geminus est. Italiae tuae aliquot exempla commode attuleris, et Parentis optimi effigiem, permutata si libet charta, cujus humanitati plurimum debeo ob curatas magna diligentia literas. Vegetium Salmasii decumanae formae sub praelo esse nunciat amicus. Schelius Doctorem suum Juris Civilis admodum depraedicat. Gaudentio necdum respondi; nec ille quidquam reponit. Pacatiorem fore opinor, silente prorsus altero, quem videbatur timere. Neapolitana cras remittam. D. Occoni hasce tradas quaeso; meoque nomine cum reliquis plurimam salutem impertias. Vale ac vive. Patavii XXIV. Febr. CICICCXLIIX.

EPISTOLA CCCLXXXIX. JOANN. RHODIUS Nic. Heinsio. Mediolanum.

Unas a tuo discessu 4. April. Veronae exaratas, 13. primum accepi: diversorum quaternas Equitis Ponae diligentia traditas credo. Fasciculum 9. Aprilis a Balthasare et Gaspare van Collen habui Venetiis: in quo Goesii Vindiciae, Apologia pro D. Heinsio, Ejusdem Alloquium funestum; quatuor singulorum exemplaria. Nescio tamen qua incuria Vindiciarum particula reliquis ad literam H accesserit. Fragmentum iis, quos mihi reliquisti, libris addendum censeo, ne quid inde bibliopola detrimenti capiat. De iis quid velis, accurate perscribas cupio. Italiae tuae Romam nulla se adhuc obtulit occasio. Spero tamen brevi Germanum eo concessurum, qui elegantissimum attulit Beringi nostri carmen heroicum Austriacis Nuptiis dicatum, cui Frambottus operas condixit. Sed ad nostra. Mediolani versaris. Viri optimi Ferrarii comitate quae in bibliotheca. tui fore arbitrii prospicio. Ejus aliquando catalogum


page 445, image: s445

vidi apud amicum; in quo librorum postremus fuit Petri Paludani in Psal. expositio. nec tamen cetera integrum fuisse opinor, quod philyras decem non expleret. Ipsum si qua posses arte perficere, nostrum utrique foret commodum. De reliquorum enim copia sum certus. Precibus interim si quid possum contendo, de libris in scheda notatis me diligenter instruas. Cujus nempe illi notae, cujus aevi, ac molis, omnesne manuscripti? De Celso nihil moneo, praeterquam apud R. P. Sfondratum prudenter explores, num ei, quod jam diu in se recepit, manum admoverit. Si Vegetii Mulomedicinam istic aut aliis in locis scriptam offenderis, si Varronem, Columellam, melioris notae Plinium, Q Serenum, Macrum, sed in primis Celsum, indica quaeso. De Scribonio res ferme deplorata. In quem de tuis Hypercriticis proxime. Plura enim non licet. Valetudinem cura, ut ex communi voto vivas. Amici te salutant. Patavii XIIX. April. CICICCXLIIX.

EPISTOLA CCCXC. JOANN. RHODIUS Nic. Heinsio. Mediolanum.

BInae tuae ordine prorsus inverso hoc mense mihi redditae. Quas enim IX. Kal. Maj. dederas, hodie accepi, quas III. Kal. VI. Non. habui. Gratulor in bibliotheca Ambrosiana rem ex voto procedere. Nec dubito, quin istic morae pretium sis habiturus. De MSS. numero quod refers, olim a Cl. Bernardo Ferrario accepi. Quae in scheda notavi, ubi commodum fuerit, edoceri cupio. Magnopere te interim oratum volo, de Re Nummaria Breviarium diligenter inspicias, et mecum post Pignorium magni Lipsii censebis. Ejus apud me servatur exemplum: sed parum accurate descriptum. Quae mihi suspecta seorsum notavi, ut diligentia tua mihi redeant emendatiora. De fasciculo quod jubes, bona fide peragam. Quod me muneris participem volueris, plurimum debeo. Datus in recognoscendis quibusdam Vegetii locis nimium se laboriosum obtulit: cujus operam compendio sublevavi. Gaudentii V. C. typis descripto tui nominis elogio hodie onustiores traditae, cetera praeter morem brevissimae, nihil tamen abs te literarum diu redditum monent. R. P. Sfondratus bonam Celsi partem sua opera castigatam scribit. Quousque ille progressus, si licet, explora. Ferrarius enim reliquum se persequuturum promittit, oculis etiam non valde firmis; quem aegre molestiam hanc subire patiar, si studium hoc valetudini nocivum putaveris. Quanti faciat animi in se tui studium Reverendissimus Aemoniae Praesul Tomasinus, ex ipsius literis cognosces. M. Aurel. Severinus adhuc Neapoli bene agit: cujus mense Augusto superioris anni exaratae nunc primum traditae sunt. Manfredi Septalii D. Consiliario mea manu dedi. Illustrissimus Schelius adhuc Florentiae commoratur. Clarissimo Ferrario ex me salutem nuncies, cui hac vice non rescribo. Nationis negotio impeditur


page 446, image: s446

Joannes la Nouue ait se mox ad ipsius respondisse. Vale Patavii VII. Id. Maii. CICICCXLIIX.

In Breviario de Nummaria.

Cap. 2. sub finem. inclinat. scrib. f. inquinat.

Cap. 4. non multum ab initio. Sed et progressu temporam, etc. cum mirifici ingen. aut invent. usus. F. cum mirif. i. a. i. usu.

III. Regula, tum alio compendio utor,

Atque hic tu. tum
quod tu. libentius p. g. p. dicunt
aut exemplo. eodem autem s. c. d.
sensit Georg. Agricola.
potuit. posui
Sciri volo i. a. p. d. s. e.
Fanni. fiunt in libram.
Convenerit. Sed inquit Plutarchus:
Quod mihi Prisciani a. o. s. legentis: ego v. i. i. L.
Quinario. et ille

Post Tabulam.

Exemplapluscula sunt, de b. fidei. F. de quibus fidei

Sub finem Capitis. Trecies sestertium

Cap. 5. sub finem. Ita enim vetus Codex. alii enim. F. alii autem

In fine libelli numquid praeter Cujacium Hotomanni, aliorumque mentio?

Sic enim retulit mihi B. Bartholinus.

EPISTOLA CCCXCI. JOANN. RHODIUS Nic. Heinsio. Mediolanum.

QUam vellem te minus obstrictum scribendi officio, quo nihil dubiae valetudini gravius. Tua vero humanitate dum alios ad mutua studia provocas, tibimet non parum officis. Ego sane non committam, ut a necessariis te avocem, nisi fortassis publicae utilitatis causa: quae nunc tuam postulat operam circa Lipsii de Nummis Breviarium, quo Veslingii aliorumque praestantium virorum judicio accuratius in lucem proferatur. Doleo equidem egregiis conatibus tuis non superesse abunde tempus. Quid vero abitum valde flagitat praeter optimi patris desiderium? Nudius tertius e Belgio Thomae Furenii literas habui: quibus una cum Vossio et Waleo me salvere jubet. Waleus autem quibuscumque Celsi scrupis e suo MS. expediundis paratum sese obtulit: cujus humanitate utar, postquam Cl. Ferrarius a P. Sfondrato relicta perfecerit. Quod mones de Scaligeri in Guilandini Papyrum stricturis, non satis adsequor. Itineris Genuam versus periculum facile declinabis Ferrarii consilio


page 447, image: s447

et auxilio; cui noti negotiatores omnesque bonae fidei veredarii eo commeantes. Molthenium, qui hasce dabit, enixe rogavi Brixiae Rossi Memorias tibi pararet. Idem quoque Offredus ei suggessit. Vindicias Goesii M. Aur. Galuano destinatas tradidi. Quae supersunt Octavio Ferrario dabuntur; Bernardino nunc Apologia adfertur. Berigardo nuper Florentiam secedenti quos jussisti ad Gaudentium commisi, pariterque ad humanissimum Datum, quae in Vegetii Mulomedicina mihi e paucis vere suspecta, ad MS. Mediceum recensenda. Allatius postremis ad me datis etiam solenni voto prolixum valde in te animum testatur Praesuli Tomasino brevi sum responsurus. Aurelio Severino necdum licuit. maxime, quoniam nihil adhuc de ipsius commentariis cum Frambotto confectum: qui Scribonio etiam typos condixit. De quo ad te propediem. Fac autem sciam primis num Genoa Mediolanum rursus cogites. Lipsius noster Roma rediit, de quo Molthenius plura. Omnes tui offiosissimam salutem nunciant. Vale, meque de rebus tuis crebrius edoce. Patavii XV. Calend. Jun. CICICCXLIIX.

EPISTOLA CCCXCII. JOANN. RHODIUS Nic. Heinsio. Mediolanum.

CRedo a Molthenio nunc traditas, quas nudiusquintus ad te dedi. Speroetiam Rubei Monumenta ipsius diligentiae tantopere commendata, comparasse: Holstenii et. Putei heri redditae. Narrat hic Parutae librum de Nummis Siculis verisque priscorum notis brevi proditurum. De tuo itinere aliquid propediem certi exspecto, maximeque de locis Breviarii Lipsiani dubiis. Genevae Casparem Bartholinum civem meum salutes rogo. ad quem de te jam pluribus. Tuo interim scire aveo judicio, quis ille, qui Lutetiae Harpocrationem adornat, Nam et mihi optimum nosti, ex quo aliquid fortassis tam egregio labori posset accedere. Quis alter, a quo Glossariorum sylloge desideratur? Apud quos Macer, Q. Serenus, et Fannius calamo scripti. Putesne apud Scriverium esse Vegetii Mulomedicinam, in quo unus alterve deploratae spei locus. Waleus Thomae Furenio civi meo se bona fide promisit excerpturum e suis variis Celsi lectionibus, quaecunque mihi suspecta. Archiepiscopum Salisburgensem de suo Codice nuperrime sollicitavi. Si quid ejus generis porro offenderis, mone quaeso; ne quidquam me praetereat. Vale, tuamque valetudinem cura. Mancinus, Galvanus, Ferrarius, Veslingius Offredus, ceterique tibi salutem adscribunt, et ego Bullialdo. Patavii X. Kalend. Jun. CICCICXLIIX.


page 448, image: s448

EPISTOLA CCCXCIII. JOANN. RHODIUS Nic. Heinsio. Genuam.

BReviorem solito me facit summa temporis angustia, quandoquidem tuae Ferrariique serius traditae. Clarissimo M. Aur. Galvano et Offredo tuas dedi: ad quas ipsi ex commodo responsuri. Ferrario jam scribo, Cl. Holstenii ad Moltkenium tuae fidei committat, quo recta, sicut mones, Lutetiam mittantur. Quam ille rectius, vel in Principis gratiam, unum adhuc diem Mediolani traxisset. De Ciofanii curis, Vegetii MSS. Scriverianis, maximeque de Celsi nostri in bibliotheca Ambrosiana codicibus quae addidisti, pergrata mihi fuere. Perge porro in itinere quidquid occurrat hujus generis diligenter suggerere. Si quid mihi tuam in rem obvenerit, mutuum exspectabis. Illustrimus Schelius nuperrime significat se denuo Romam cogitare, et forsitan ulterius. Vereor autem ne laudabile institutum evertant novi, qui dubiis autoribus feruntur, Neapolitanae gentis motus, appulsa Gallorum classis postquam sese in conspectum dedit. Ad Severinum nihildum dedi literarum, quamvis Hortum Messanensem P. Castelli supra annum in via haerentem nunc pridem habuerim. Clariss. Veslingius, Ferrarius, ceterique tui studiosissimi salutem nunciant. Vale, saepiusque hoc mecum iter, dum licet, itera. Patavii Prid. Kalend. Jun. s CICICCXLIIX.

EPISTOLA CCCXCIV. JOANN. RHODIUS Nic. Heinsio. Leidam.

SIlentii tui pertinaciam expugnaturus jam calamum sumseram, en primae a discessu tuae sub initium hujus mensis redditae. De binis fasciculis Venetias missis quid factum, ipse consulto provideris. Quae plures apud me latuere menses, nesco cujus, nunc mitto de tua tandem mora certior: quae tanto mihi gratior futura, quanto in mea te vota semper alacriorem scio. Q Serenum in bibliotheca Leidensi manuscriptum perspexi. Tuo commodo si cum vulgato contuleris, rem sane mihi pergratum feceris, publicaque professione dignissimam, quam Holstenio pariterque aliis debeo. Walaco jam defuncto, si ante omnia quae ad oram Celsi sui habebat notata pari cura miseris, de publico plurimum promereberis. Thomae Bartholino nostro parario mihi ea promiserat. Sed inexspectata fati vis spem istam praecidit. Credo librum adhuc in defuncti bibliotheca esse, quem, si venalis foret, mihi aequo pretio parari cuperem. Secus, abs te ejus mihi usum impetrari, quem possessor concessurus erat. Suum hac aestate codicem MS. aliquo cum fructu indulsit Archiepiscopus


page 449, image: s449

Salisburgius, quem dudum remisi. Parum sane superest, quod in, scriptore gravissimo desiderem, dummodo exspectatam mihi operam commodaveris. Marcellum, qui in Cl. Vossii museo est, meliori otio reservo. Si quis Macer calamo scriptus occurrerit, si etiam Plinius Valerianus de re medica, fac sciam. Quid item Cleopatrae Elichmanni accidit, cujus Joan. Antonides vander Linden inter Medicos scriptores meminit. Vegetium de Mulomedicina ad libros Mediceos denuo mihi recenset Datus noster. Expiscare quaeso, num et ille, quod olim putabas, apud Cl. Petrum Scriverium MS. et quinam libri finis. Nam ei, quem Sambucus vulgavit, quaedam aliunde opinor accessisse. Quam mihi suspicionem firmari, aut eximi velim. Petrum Cunaeum felicis memoriae virum mihi quondam notum, in Plinium majorem nonnulla parasse memoravit heic Gallus quidam ejus domesticus. Quae et ista, curiose pervestiges operae fuerit. Si quid porro in meam Aciam contuleris, novo me mactabis beneficio. Grotii versionem Sophoclis petiissem ad Scribonium tuo monitu. At vero Hippodamia Poetae a Stobaeo de jurejurando in testimonium vocata hodie desideratur Largi Compositiones nudiustertius quantum licuit emendatissimas absolvit Frambottus. Notis recens typus propediem Venetiis exspectatur. Galvanus ex ejusdem officina De usufructu varium opus profert, in quo et honorifica tui nominis mentio. Panvinius etiam integer prodiit. Argoli quoque secundi Mobilis Tabulae. Severini vipera Pythiasub eodem praelo mirum quam ingens mihi et Offredo negotium faciat. De lucernis Licetus plurima studiose conquirit: qui singularem Cl. Smetii humanitatem in conferendis symbolis dilaudat. Reverendissimus Tomasinus Votum Cecropis paucarum nuper exposuit pagellarum. Bernardinus Ferrarius hisce diebus respondit quam gratissimum sibi fore epigramma tuum. Nepos primo vere Mediolani graviter decubuit; mense Augusto Venetiis febri correptus dubia salute jam primum evasit, nec Patavium redire ipsi adhuc integrum fuit. Hetruriam toto ferme anno infestavit exitiosa febris, quae in quosvis praesertim Florentiae saevit: tractum quoque Picenum pervasit. Patavii autem vicinisque locis a fluminum per crebros imbres inundatione crescente confestim calore plurimos invasit febris, quae initio levior, mox perniciem attulit. Amplissimo Silvatico ad Mutinensem Ducem evocato ceterique melioris notae Medicis parum valentibus Vesingius noster morbi die undecimo febre maligna lenticulari XXX. Augusti cum sole occidit, solemni pompa ad D. Antonium ex testamento elatus. Mihi cum Ferrario epitaphii curam reliquit: sua praeterea scripta mihi legavit omnia. Sed quod maxime dolendum affecta in iis pauca. Viri jacturam dolent omnes, maximeque plebs infima, cui consilio operaque indefessus adfuit. Sed plura vetant negotia, quae in gratiam viduae filiaeque in dies mihi succrescunt. Tu Vale, mi Heinsi, et cum Amplissimo patre diu felix vive. Amici omnes virique Clarissimi tui nominis studiosi plurimam salutem adscribunt; quam et ego Cl. Gronovio, et Isaaco Vossio. Vale, festinanti calamo perscribebam Patavii IX. Kalend. Octobr. CICICCXLIX. Scioppius tertiana, quam vocant, duplici laborat. Martinum Schavenium civem meum commendo


page 450, image: s450

tuae humanitati, si te compellaverit. Fratrem heic habet optimum linguarumque perstudiosum.

EPISTOLA CCCXCV. JOANN. RHODIUS Nic. Heinsio. Leidam.

SImeas ad te superiori mense datas, ut spero, accuraverit Abrahamus van Collen, voti me brevi compotem fore credo, cujus praecipua haec fuit summa, Walaei [Gap desc: Greek words] Celsum conquireres, ut in meam, seu verius boni publici, gratiam, quas orae adscripserat ille aliusve lectiones tuo mihi commodo excerptas mitteres. Has enim fere solas desiderare videor, et quas legati Veneti Bassadoni beneficio ex Hispania opperior. Suum quippe codicem Illustrissimus Salisburgensis Archiepiscopus liberaliter concessit. Scribonii libellum satis elegantem emendatumque edidit Fambrottus, notas mox additurus. Annuli heic ferrei mentionem nosti. Cujus generis mihi quidam pervetustae notae ab aurifice donatus aureo tuo persimilis. Eum, quo firmior mihi sit memoria, delineatum quaeso tuis ad me primis insere. De Vegetio alicubi laudatum vidi Anioni Codri judicium. Si apud vos in ea optimorum librorum copia autor, in illud haud gravatus inquires. Ingens istic laudatae memoriae Vossii, nec minor optimi parentis tui bibliotheca est. Sed nec desunt tibi Oxoniae amici, quorum opera id confeceris, ut satis meae factum sit curiositati: cui et optime addideris, in Terentium si quid ab eruditissimo patre in lucem emissum. Quem tecum diutissime valere cupio. Cl. Octavius Ferrarius convaluit. De Scioppio fere conclamatum. Offredus ceterique amice salutant. Fambrottus Panvinium complebit, ubi omissa indicaveris. Vale, et salve. Patavii XII. Kalend. Nov. CICICCXLIX.

EPISTOLA CCCXCVI. JOANN. RHODIUS Nic. Heinsio. Leidam.

NON minus jucundae, quam ex istis Septentrionalibus oris inexspectatae, labente Aprili redditae sunt tuae. Notus jam orbi praecellens heroinae animus dignatione satis nunquam laudanda omne laboriosi itineris taedium jure tibi diluit. Quod vero in patriam remeans aulam denuo invisere cogites, mirantur non pauci. Quam te morac brevitas occupatum reddet, praevideo: tua tamen singulari humanitate rebus meis consultum velis. Nosti quid flagitet coeptus in restituendo Celso labor: cui nihil ferme deest praeter paucula ad Walaei laudatae memoriae codicem notata, atque in bibliotheca D. Laurentii


page 451, image: s451

Hispanica ad MS. cujusdam non admodum vetusti orara, ab Antonio Augustino et Mendoza, ut P. Sfendratus olim monuit. Horum jam mihi spem fecit excerptorum Illustrissimus Bassadonus Venetorum ibi Legatus. Reliqua, si Walaei liber venalis, para quaeso: secus, periti manu describantur omnia, quae jam parario D. Thoma Bartholino ipse mihi promiserat. Nec minus de Cleopatra te sedulum cupio, ut Epiphanio de Mensuris nondum edito Cl. Holstenii Romana consuetudine aliisque ejus argumenti fragmentis accedat. Macri librosa Cl. Boxhornio facile impetrabis; quem jam nominis mei studiosum gratus agnosco. Q. Sereni quicquid istic a vulgatis diversum mitte: cui nunc Vaticanus et Florentinus liber aliquid contulit: si quid porro Doctissimi Vossii, in lucro erit. Vegetii Mulomedicinam denuo recenset eximius noster Datus. Cui si quid a Scriverio exspectandum, mone. Mea namque interest, id mature sciam. Nec dubito quin tuo de mea fide apud omnes vadimonio singulos in mea vota sine magno negotio pertraxeris. Benificii namque gratiam ingenua professione polliceor. Claudianum tuum exspectamus avidi: quanquam Nasonem maluisset Cl. Octavius Ferrarius, in quo non poenitendam te operam posuisse opinatur. Gronovii Senecae suade ad Frambrottum perferantur, qui procuratorem istic habet civem tuum Joannem la Noue. Scribonium Largum ante sex menses emendatum satis ac politum dedit Frambottus noster. Notis vero meis in hunc usque diem Offredo laboris socio moram injecit Severini vipera innumeris intricata offendiculis. Ea nunc ad metam properanre, meis manum admovebo. Cl. Liceti de Lucernis opus Utini inchoatum: cui e rarioribus Serenissimi Electoris Brandeburgici auctarium quam fuerit gratum, ex ipsius pernosces. Octavii Ferrarii Prolusiones ac Epistolae sub praelo fervent: quas ceteri de Re vestiaria libri excipient. M. Aurelii Galvani Commentarium cum Cecropis voto ad te curabimus. Veslingii nostri, praeter Anatomicum Systema, nihil adeo perfectum graviter fero. De Pullitie namque Aegyptia novem tantum Capita leguntur: successores habuit in Botanicis, quem nosti, D. Georgium Turrianum; in Anatomicis D. Antonium Molinettum Venetum. Scioppius post duplicem tertianam Medicis neglectis repetentem inedia tandem exsolutus Novembri mense discessit. Selectiora ejus quaedam Politica et Grammatica brevi lucem videbunt. Promtuarium vero Latini Sermonis typographum postulat opulentiorem Gallum, aut Belgam. Germani enim sumtibus ferendis impares. Vestros, si juvat, pertema. Crassus recte valet. Bernardino Ferrario epigramma tuum mittam, candidum sane acque perelegans. Vides, amicorum optime, quam tua ego abutar patientia. Si Deus te Suecis reducem velit, Salvium rogo virum Amplissimum officiose meo nomine salutes, meique Regis Oratorem Petrum Julium virum Nobilissimum; quem de MSSorum indice, quos e Germania transmisit Augustus ille Gustavus, non ita pridem per amicum sollicitavi. Quod, ut verum fatear, tua fieri mallem opera, quoniam de singulorum aetate atque pretio non mediocri jam usu edoctus optime judicium ferre poteris. Cui molimini, honestisque mentis optimae consiliis Deus te diu superstitem praestet. Ita vovent omnes tui solidam tibi salutem nunciantes, quos inter Offredus


page 452, image: s452

noster haud postremus. Vale, et cum Cl. Isaaco Vossi plurimum salve. Patavi III. Non. Mai. CICICCL.

EPISTOLA CCCXCVII. JOANN. RHODIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

ANxius haerebam, num recte traditae fuissent meae, jamque Venetias reversus Joan. la Noue, cujus fidei eas credidissem, sciscitatururn se promiserat; en tuae, quibus nihil curiositate nostra dignum intermisisti. Claudianum tuum in lucem venisse gratulor. Italiam vero attigisse dubito; quum nuperis ejus nonmeminerit incomparabilis noster Puteus. Nemo mihi crede tuorum est, qui tuum non exspectet avide reditum: in primis ego, qui vel ea opportunitate Sereni excerpta cum codicibus Macri Clar. Boxhornii humanitate, forsan et de Smithii Ponderibus aliquid, sperare possim. Gorlaei supellex antiquaria ubinam servetur facile cognosces, si per Galliam transieris. Cl. Liceti de Gemmis annularibus commentarium de Lucernis alter moratur a priore longe diversus, duobus libris elencthico et historico, elegantissimisque supra centum in aere celatis iconibus auctior, qui nunc metam prospicit. Largus vero meus, ut festive Crassus noster, Longi fere nomen meruit. Annum quippe integrum operae aliis distractae meas protrahunt meditationes. Cl. Ferrarii Prolusiones epistolasque interim protrusere: cujus nunc Panegyricus Reginae scriptus Generosi Banneri suasu Venetiis editur. Kircheri Obeliscus jam Romae prodiit. Angelonus Bonani titulo sui de Nummis commentarii Apologiam texuit. Veslingii Anatome ab extrema auctoris manu emendatior mea cura Frambotti praelo est coromissa. Invitus nunc meis ad Septalii Animadversiones et Cautiones Medicas Analectis, quicquid temporis reliquum impendo, majori fortassis diligentiae, quam ingenii laude. Nolim tamen Scribonium diutius premi, ne penitus decoxisse videar. Ferrarius, quantum publica permittunt, Rem vestiariam conficit. Tomasinus Praesul Gymnasii ceterisque patriae ornamentis expoliendis totus operam commodat. Reliqui suam quisque provinciam sustinent. Unum rogo, mi Heinsi, Amplissimum Senatorem D. Salvium de mea in pristinam necessitudinem nostram observantia certiorem facias, unaque Clarissimo Isaaco Vossio salutem renuncies, quam viri Clariss Licetus, Galuanus uterque, Ferrarius, Bustronus, et Offredus tibi quoque vicissim reddunt. Vale, ac salve amicitiae nostrae decus. Patavii VII. Kalend. Mart. CICICCLI. Si quicquid istic in MSS. est medicum subnotaveris, rem mihi pergratam feceris, nec tuo indignam judicio.


page 453, image: s453

EPISTOLA CCCXCVIII. JOANN. RHODIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

POstridie quam alteras ad priores tuas dedissem, jucundissimae Lugduno mihi traditae sunt tuae. Veras in Sueciam reditus causas agnoscunt, quotquot heroinae virtutes mirantur: quam Salmasium quoque accivisse fama est. Gratissimum mihi tuum de Macro, Sereno, ac Vegetio Mulo-Medico indicium. Nihil autem gravius, quam omnem de Walei Celso spem decollasse, nisi eam Lutetiae Naudaeus restituerit vir, ut nosti, non minus mei quam literarum studiosus. Moraeum vero memini significasse olim, ea in urbe nullum. Noli proinde, mi Heinsi, cessare, si quid per optimum parentem aliosve apud heredes moliri fas est. De Macro scio quantum valeas apud Cl. Boxhornium. Bremae amici sunt, qui Sereni quicquid est promti curabunt. Qui Hafniae sunt libri nihil negotii facessunt. De Vegetio apud Anglos, cura mihi altior est: quam sua memoria amantissimus nostri Vossius facile subducet. Quae Scribonio morae causa jam intellexisti, eam in Claudiano expertus ipse. Dictu mirum, Severinus tres prope menses operis sui nuncupationem detinet, quamvis crebrius efflagitarim. Quanti Licetus fecerit Smithii lucernas, ex ipsius perspicies. Ectypa quum caelator delinearit, ad te redibunt. Si quae apud V. C. pondera, inquire; itemque apud Gorlaei heredes quas memorat in Dactyliothecae Praefatione Vorstius Fibulas. Cl. Galuanus ipse suas tradidit pridie, quum in patriam discederet. Frambottus ubi quidpiam ad Joannem la Noue vestrum miserit librorum, ad te fasciculus accedet. Tu interim de Scioppii Promtuario rem promove. Novi typographos. Libris Pierucio praemium reponant par est, si aes negant. Aliquid tamen extorqueas vide, qui opus merito commendare poteris. Reverendus P. Sfondratus te salvere jubet: itemque Tomasinus Praesul ex Istria reversus, nosterque Ferrarius pridem a dubia valetudine restitutus, pariterque Offredus. Novarinus magna conatus fatis cessit. Reliqui omnes tui recte valent. Quod tibi etiam atque etiam ominamur. Patavii Kalend. Jul. CICICCL.

EPISTOLA CCCXCIX. JOANN. RHODIUS Nic. Heinsio. Leidam.

NUperis tuis nihil mihi jucundius, quas magno amoris argumento inter amicorum salutationes ab itinere difficili vix otio redditus domestico tam diligenter ad me perscripsisti. Quam viae rationem tenueris, coram expedias aveo; calamo, si res aliter ferat: quanquam illud mihi ceterisque tuis necessariis foret gratissimum, quorum animis frequens tui obversatur memoria.


page 454, image: s454

Claudianom interim desideramus tuum, cujus jam dudum spem fecit humanissimus eques Puteus, ut primum ad ipsum pervenerit. Poematii Reginae dicati sors eadem, quae operis Cl. Galuani, qui superioris anni autumno geminum Frambotto exemplum tradidit ad te curandum, ut alterum affini tuo cederet. Sed quam fassus ille negligentiam brevi resarciet. Liber, ne ignores, decumanus est variae doctrinae, Gymnasii Moderatoribus inscriptus. Autori nunc is demum honor habitus, quod Alexandro Sinclitico magni nominis, dum fuit, Jurisconsulto in primam cathedram successerit. Cl. Licetus tuas efflictim exspectat, ut de Gemmis aliquid constituat: quod opus Bolzetta protrahit, licet nec impensae admodum graves futurae. Panegyricum eximii Ferrarii nostri habes emendatiorem eo, quem Bannerius absente auctore typis commisit. Factum id per Saturnalia, quibus operas Offredus noster vix retinere potuit. Sed, quod gravius, quum Bannerii ephoro parum placeret vox evanuit, ei substituta fuit alia vix Latina disparuit: quam in hac editione prior ejecit. Autor tamen maluisset abscessit. Quod moneo, si quando tua forsitan cura in unum, volumen istic redigantur, quaecunque ejus argumenti prodierunt. Vides itaque, mi Heinsi, quanti intererit, libellus hîc in Reginae manus decore satis deferatur. Sed tuis comitatus, qui optimi viri de literis et de publico merita pro tua prudentia, qua par animi significatione, si non ipsi Dominae, iis saltem insinuaveris, quos interioris admissionis nosti; e quibus si noster est Salvius, fac sciat, Ferrario paucos nobis cariores. De re vestiaria quae sunt reliqua jam pertexit. Me vero cunctamiorem ne mereris, qui multorum sic vereor judicia, ut aegre calamum sumam. Gronovii nostri felicitati applaudo. Quae mihi reliquit in Livio dubia, Romae fortassis per Allatium et Florentiae Caroli Dati industria diluentur. De Ponderibus quicquid impetraveris, pergratum erit. Serenum et Macrum, qua es sollertia, facile percurres. Quae in Hispania fuere ad Celsum notata, hac hieme Illustrissimi Petri Bassadoni legati Veneti benignitate obtinui. Vide, sodes, Walaei librum: quem si cum Regio contulerit Parisiis, non est quod tantopere ambiam. Quid tamen sit, fac sciam. Vale, ac vive cum Ampliss. Parente, quem tibi literisque diu sospitem precor. Boeclero propediem respondebo. Ubi Salmasius? Clarissimo Vorstio et Is. Vossio salutem adscribo. Tomasinus Praesul adhuc est Aemoniae. Reliqui te amice salutant, praesertim Offredus. Iterum Vale. Patavii XIII. Kalend. Maii. CICICCLI.

EPISTOLA CCCC. JOANN. RHODIUS Nic. Heinsio. Leidam.

PAnegyricum Clarissimi Ferrarii recte traditum gratusor, tuisque ad Augustam comitatum: quamvis Reginae jussu Vossii nostri literae omni benevolentia refertae ab Illustrissimo Adamo Bannero antea missum significent. Meo


page 455, image: s455

auctor consilio nunc alium sua manu emendatum tibi donat: de quo recudendo quicquid fuerit visum statuas. Carmen tuum in Italiam necdum perlatum. Claudiani Galvano soli et mihi Putei equitis humanitate copia fuit: quem Ferrarius efflictim desiderat, ac Offredus. Vivam Reginae imaginem si habere liceret, curarem non minori loco esset, quam Patris maximi, passim magnatum effulgens atriis. De Smithii doctissimi ponderum indicio plurimum debeo: nec minus de Celsi Rhetorica, quam saepius Coloniae a me frustra perquisitam elegantissimis Elzevirii typis tua cura publico reddi operae pretium censeo; aut mihi saltem describi, si alia tibi mens fuerit. De Macro et Q. Sereno ex tuo commodo mihi omnia jam rata. De Walaei ad Celsum notis ex voto si rem confeceris, faxim ut nec heredes benevolentiae, nec laboris te poeniteat. Hae nempe solae mihi cogitationes producunt. Clarissimus Vorstius magni Scaligeri varias lectiones Thomae Bartholino mihi excerpendas concessit: eique pari facilitate suas jam receporat Walaeus, quas fatum intervertir. Quod vero eas tantopere desiderem, causa non est alia, quam ne quicquam alicujus notitiae intermiserim. Legati Veneti Petri Bassadoni beneficio aliquot hinc mensibus Regis Hispaniae indulgentia e Bibliotheca D. Laurentii pauca quaedam mihi submissa. Tuum erit, omnem heic movere lapidem: si quid etiam Vegetii Mulo-Medici ab edito diversum apud eximium Scriverium aliumve, id explorare sedulo. De Lucernis celeberrimi Liceti opus paulo melius procedit: cui ego indices attexo: de Gemmis aliud nondum Bolzettae proerastinatione coeptum. Sunt et in Simmiam Rhodium ejusdem tres commentarii non in amoeni, quos nuper legi: forsitan rectius istic excudendi. Ferrarius de Re vestiaria quae restant prioribus libris addet. Scribonio meo varia moram injecere: inter alia Laconicum Pisanum pervetusti operis a Robortello descriptum; quod Dati munere Franciscus Maria Ceffinus eleganti ad me epistola, et ad vivum penicillo delineatum transmisit. Eam notis inseram meis, forsan et Robortelli dissertationem non usque abviam, quum paucarum sit pagellarum. Salmasii pro Rege Apologiam depraedicant, qui viderunt. eam mihi promisit Anglus quidam. Argumentum credo periculi plenum, si meminero, quid olim Scioppio et Puteano acciderit. Crassus recte vivit, in pertexendis Venetorum elogiis totus. Ponam Imperator Historiographi titulo decoravit. Petrum Scavenium civem meum virum optimum doctissimumque te compellare jussi: tuo genio amicum sponde. Unum te celare non possum, nec debeo. Ima epistola, sic Regina jubente, a Ferrario quaesisse Vossium, verumne esset, intercessisse Danos, ne oratio ista prodiret. Quam hoc verum, cogira. Unus mihi tunc adfuit nostrae nationis Langius, libro de Annis Christi satis notus, quo plurimos heic sibi peperit amicos, in primis Ferrarium, cujus ille nomini maxime studet. De me nosti, qui non minus quam Salvius Senator Amplissimus meam expertus es ingenuitatem. Hominis parum prudentis merum est commentum, quo suum erga Dominam studium alienae famae ruina testatius reddere voluit. Missis ejusmodi fucis, tu, mi Heinsi, cum amplissimo patre, ceterisque viris eximiis, vale, ac vive. Patavii III. Kalend. Jul. CICICCLI.


page 456, image: s456

Liceti, Galuani, et Offredi habes. Aprosius Genuae habitat, ad quem tuas curabo per Illustrissimorum Praesulem Tomasinum, qui te salvere jubet.

EPISTOLA CCCCI. JOANN. RHODIUS Nic. Heinsio. Leidam.

QUas XXIX. Junii cum Ferrarii literis et Panegyrico ad te commisi Abrahamo van Collen, recte traditas opinor ante tuum ad nos reditum, quem postremis XX. Julii Lugduni perscriptis indicasti. Secus si factum, eas ab optimo Patre Lutetiam missas puto. Vides ut me desiderium premat variarum lectionum in Celsum apud Walaei heredes: quibus si aliquando Rhetorica ejusdem accesserit, me plurimum beaveris. Macri et Q. Sereni jam certa mihi spes est. Omnibus autem hoc tempore mihi eratiorem profiteor Vegetium Mulo-Medicum Hadriani Junii manu interpolatum, ut meis in hunc scriptorem conjecturis lucem adferat, ceterisque ex Codice Vaticano et duobus Mediceis emendationibus, quas Carolo Dato denuo recognoscendas misi. Numquid et in Britannia, quod Isaaci Vossii indicio nunciasti, ulla ejus copia, vel in itinere tuo, praesertim Lutetiae, diligenter quaeso perquire, ut conatus noster tua etiam opera sit literis commendatior. Smithii obitu quantum iis discesserit, vix exprimo. In bibliotheca Thuani est Jordanus Calaber de equorum natura MS. qui et penes me valde mutilus. Si et alii sunt istic Veterinarii MSS. Graeci, mone. Vidi enim quos Ruellius Latinitate donavit. Licetus aliquamdiu valetudine usus adversa nunc melius habet, teque amice salutat, pariter Ferrarius, ac Reverendissimus Praesul Tomasinus adhuc lecto adfixus. Vintimiliae tuas mitttam. Plura posthac apud Naudeum exspectabis. Vale, decus meum, et vive. Patavii X. Augusti CICICCLI.

EPISTOLA CCCCII. JOANN. RHODIUS Nic. Heinsio. Venetias.

IMbribus ac tempestate grave coelum serius vestras admisit, quam ut quicquam effectum dare liceret, nisi unum Miltonum ut mittam. De famulo si quid erit, primis Florentiae scies. Ferrario ceterisque quid sit plane ignoro. Neque enim domo pedem efferre integrum. De excerptis quae monuisti in commentarios referam. Langermanni epistolam Offredus apud Bergomensem tabellarium perquiret. Florentiae si Gulielmum Langium Danum Hafniae Professorem apud S. Laurentii Priorem inveneris, in tuam virum optimum admitte necessitudinem. Sic enim viri integritas, eruditio meretur. Unum te monitum velim, vivam Serenissimo Reginae effigiem primae nobilitatis viris


page 457, image: s457

expeti. Uno fac exemplo plurimorum desiderio satisfiat. Vale, mi Heinsi, diuque sospes vive. Hasce num acceperis, mone. Patavii XII. Januar. CICICCLII.

EPISTOLA CCCCIII. JOANN. RHODIUS Nic. Heinsio. Romam.

GAudeo, mi Heinsi, postremas meas humanissimi equitis Putei cura optime traditas, gratulorque novam istic natam diligentiae tuae materiam: quam tamen valetudini adversam nolim. Claudiano sane operam commodare plurimum refert. De Celsi autem indicio plurimum debeo, cujus utinam aliquod mihi specimen esset. Quamvis enim recens admodum videatur, ex vetustiori forsan descriptus fuit. cujus generis Cl. Gronovius apud me deprehendit Statium; nec ita dudum Illustrissimus Salisburgi Archiepiscopus Celsum mihi e Germania misit, vel una lectione omnibus, quos hactenus vidi, praeferendum. Panegyrici ad Berengarium scripti exemplum invenies apud Cl. Holstenium, mea cura excerptum, cujus apud me alterum est. Si librarium Romae offenderis, Valesii desiderio celerius satisfeceris. Qui mea exscribebat Analecta, summo meo incommodo in Germaniam discessit: quanquam hoc mihi solatii, quod paucae supersint philyrae. Quid Cl. Liceti Lucernis lucem moretur, ex ipso cognosces: quod antea significare nolui. Apud Eminentissimum Barberinum non parum heic posse crediderim optimum Holstenium, qui tua causa nihil non tentaverit. Galvano tuas tradidi, sed exeuntibus prope acroasibus publicis in conferendis honoribus Academicis occupatissimo. Illustrissimo Tomasino pergrata erunt Tesserarum ectypa: quem ad Pentecosten adfuturum ferunt. Datusne Florentiam redierit, fac sciam. Frambottus Patricii opera seposuit, quorum de Nova Philosophia alterum rarissimum ac plane recens, utrumque nitidissimum. Gulielmum Sohierum Belgam, longa mihi necessitudine conjunctissimum, tibi ob singulares animi dotes per Holstenium innotescere aveo. Virum ad unguem factum videbis. Ferrarii nostri de Re vestiaria opus recognitum Frambotti operis recte procedit. De Reginae salute admodum sollicitus tuas desiderat, ubi aliquid inde habueris certi. Cum Puteo, Holstenio, et Kirchero viris maximis Langermannum Achatem tuum salvere jubeo, teque una Offredus. Vale, ac vive decus meum. Patavii XIX. Aprilis Anno Christ. CICICCLII.


page 458, image: s458

EPISTOLA CCCCIV. JOANN. RHODIUS Nic. Heinsio. Romam.

VIX te denuo compellassem, mi Heinsi, ni hasce Cl. Galuanus addidisset humanissimas, tuamque Licetus noster expeteret vigilantiam atque dexteritatem, ut non ambigenti modo Quaesitori Utinensi omnem scrupulum eximi cures, verum plenam ulterius Augustae sua quaecunque monumenta dicandi facultatem viro optimo impetres eorum indulgentia et auctoritate, cui parendum reliquis. Indicem jam misit typographus. Quid moretur lucem vides. Tuo solum opus consilio, qui volumen adornandum, holoserico rubro, an corio puniceo Constantinopolitano, quod mea sententia durabilius, elegantiusque ad morem Gallorum auro variatum: fibulisne argenteis, an sericis taeniis ejusdem coloris auro intertextis; quanquam hasce gratiores credam; aut si malis involucrum a vinculis plane solutum. Quod genii et consuetudinis Heroinae haud nescius primis optime decreveris: ne libro ceteroquin egregio desit quod et oculis lenocinetur. Analectis in Septalium meis jam coronidem addo. Notis in Scribonium heri manum admovit Frambottus noster, qui tuam de Patritii libris mentem opperitur. Clarissimum Datum Florentiae fratrem amissum lugere nuper significavit Langius, qui Bibliothecae Mediceae operam non poenitendam commodavit. Haec dum scribo, tuae mihi redditae. Liceto mandata cras referam: Ferrario tuae forsitan hodie tradentur. Altempsii bibliothecarium non ita contra gentis indolem ab omni humanitate alienum fore putaverim, ut librorum MSS. maxime veterum, qui nunc publici juris, medicorum indicem velit negare. Quid rerum sit, quantum licet, explora. Equitis Putei solito tardius traditis respondere non licet. Virum eximium meo nomine plurimum saluta, et Kircherum, cujus ad Delmium in ipsius e Germania reditum servo, nisi aliter jusserit. Vive cum Langermanno tuo, ac valetudinem serio cura. Patavii III. Maji CICICCLII.

EPISTOLA CCCCV. JOANN. RHODIUS Nic. Heinsio. Florentiam.

AUdax infestae sortis tentamentum in sacrum caput non sine horrore percepimus magno divinae providentiae argumento: rem tamen ut gesta nemo vere cognovit. Dato scripsi de Mulo-Medicina Vegetii, quem se denuo perlecturum promisit. Vide, quaeso, cujus aetatis uterque liber scriptus, in membranis an in charta; et quodnam autori praenomen. In meliori editione Sambuci P. praescriptum, Hadriani Junii libro Flavii praemisit Albertus vander


page 459, image: s459

Laen, aut nescio quis alius, quod postea deletum. Langii Amstelodami perscriptae XXVI. Augusti traditae; amicos tantum se Lutetia salutasse memorat, mox ingenti discrimine ac pretio cum veredario Bruxellensi abiisse: in patriam contendere: vidisse interim in Belgio libellum Vandalini Dani, quo ejus de Annis Christi sententia non sine felle examinatur. Ferrarius hoc mense Mediolano exspectatur. Liceti de Lucernis librum adhuc icones morantur. De Gemmis alter, cui et ego indices paro, sub finem futuri mensis cum eruditis communis erit, etiam vestris: sed [Gap desc: Greek words] , de qua coram. Popularem de literis Frescobaldi nuper compellavi sine responso. Vale, meique nominis studiosos saluta. Patavii IX. Augusti CICICCLII.

EPISTOLA CCCCVI. JOANN. RHODIUS Nic. Heinsio. Florentiam.

SEnectus ipsa morbus est. Eoque ferenda aequius adversa parentis optimi valetudo, quae id habet solatii, quod per inducias natura quandoque sumat vires. Liceto nuper cum febre non temnenda ei aetati paucis diebus urina supprimebatur. Blandis medicamentis magni Silvatici suasu mota mali causa excernitur sine dolore calculus: mox ille melius habuit, sueta nihilominus intermisit studia. Index geminus operis de Gemmis tantum superest Frambotti operis, quum typographorum alteri desit numerorum copia. Augustae casum ex tuis verius intellexi, quam ex vulgari fama, quae de ponte praecipitatam ferebat equi culpa. Quicquid sit, divinam heic agnoscimus providentiam. Quae de Vegetii Mulo-Medicina monuisti, fuere pergrata. Me tamen sequior librorum aetas non multum monet, siquidem et recentiores interdum ex optimae notae antiquis descripti: qualem apud me Statium Cl. Gronovius deprehendit. Si meliores apud Scriverium, omnem monebo lapidem Lindanus medicus eos inspiciat. Vereor autem ne Flavium de Militia videris, quem is jam satis tersum dedit. Lucernae Rondaninii ectypus non poterit non esse Liceto carus, quemadmodum et Tomasino Praesuli Tesserae olim promissus. Rosenkrantzium tibi conciliem, non est opus, sua quem virtus commendat. De navali praelio nihil certi. Octavius Ferrarius Mediolano exspectatur, qui interruptum de Re Vestiaria opus est repetiturus. Meis hodie in Septalium Analectis manus extrema imponitur. Cui licet animum oculosque adverterim, nevum tamen omnem quacunque diligentia effugere non licuit. Majorem operae vigilantiam Scribonio promittunt. Sed quam mihi video incumbere. Nosti mortalium genus. ideoque plura non addo. Reverendissimus Praesul Tomasinus, Licetus, Galuanus, Offredus, te salutant: ego Reverendissimum Frescobaldum, Gaddium, Ceffinum, Datum, Langermannum, ceterosque mei studiosos. Vale Patavii XII. Sept. CICICCLII. Claudium Berigardum Philosophum eximium istic tibi cupio innotescere. Circulus viri Pisanus Reginae placebit scio. Naturalem quippe scientiam ad experimenta revocavit.


page 460, image: s460

EPISTOLA CCCCVII. JOANN. RHODIUS Nic. Heinsio. Florentiam.

PIetatem in optimum parentem summe laudo: quam et Augustae placuisse gaudeo. Vide autem ne dum intempestiva per nivosas Alpes festinatione ipsius, cui vitam debes, valetudini consultum velis, tuae officias, desideratumque officium moreris. Eam si patri meliuscule procedere significarint literae, in Martium mensem iter differendum censerem. Oedensteinio quondam Archiepiscopi Salisburgensis nepoti a studiis ante de Ovidio certior factus negotium dedi sedulus inquirat, si quid ejus in ea bibliotheca, hodieque rem denuo commisi, qui tui studiosissimus omnem operam promitit. Securum igitur esse suadeo. Dinum si offenderis, gratissimus erit: quem semel apud Silvaticum videre contigit. Plinium Medicum olim Florentiae paravi: quem nunc vellem, ut cum Aldino et Basiliensi possit conferri. Aldinum pluribus locis hactenus emendavi ex ingenio. Tentabo id ipsum Plinii Majoris ope, cujus plerasque sequioris aevi scriptor ille Christianus excerpsit: quo Plinii nomen apud vulgus meruit. Langermannusne Romae diu commoraturus, fac sciam: ut mihi tralatitia sit ejus opera, quam de te exspectabam. Langii Hafniae IX. Octobris perscriptae XVI. hujus mensis traditae referunt gravi dyfenteria ad quartum et vicesimum diem decubuisse, jamque de se pene conclamatum: saevissimum in maximam regni partem crebris funeribus vulgari morbum, etiam in optimates ac luculentiores; qui tamen eo tempore paululum remittebat. Aliorum quoque sermonibus accepi, Bordingium ex eodem malo convaluisse. Legatus vester cum Senatoribus Regni primis res magni ponderis pertractabat: nostri e Britannia rediere. Analecta in Septalium mea lucem videre: quorum exemplar ad Cl. Nardium misi. Cetera in Scribonium Frambottus nunc aggredietur. Dato salutem, cujus proximis respondere jara mihi non est integrum Ferrarius ceterique te salvere jubent, ego Langermannum. Vale, ut vivas. Patavii XXII. Novemb. Anno Christ. CICICCLII. inclinante die.

EPISTOLA CCCCVIII. JOANN. RHODIUS Nic. Heinsio. Florentiam.

EA heic asperitas hiemis, ut sinus etiam Venetus rigeat frigore, vixque cymbis aditus. Si et istic, nivibus Apennini hoc mense te non satis tuto commiseris. Serius ea de causa literae adferuntur. Hasce tamen exaro, licet calamum aegrius ducam. Oedenstinio nullae adhuc Salisburgo redditae. Raschius quoque mutata sententia Italiam antea lustratam reliquit. Roma nuntiatur,


page 461, image: s461

Angelonum intestato excessisse, ejusque rariora cessisse Pamphilio; equitem Puteum colicis doloribus vexari; novas inter Suecos et Danos dissensiones pullulascere. Dî meliora? Si quid habes certi, mone. Naudaeum et Fresnium nostros in Sueciam concessisse intelligo; Vossium Augustae gratia excidisse; quod certe nollem. Gallus quidam nescio quid retulit de Salmasii obitu. Licetus de Lucernis volumen elegantissime adornatum civi cuidam Hamburgensi nuper tradidit, qui recta in patriam tendens Mullero S. M. curatori committet. De Gemmis alterum brevi sequetur. Ferrarii de Re Vestiaria pars prior anteNatalitia Christi ad umbilicum perducta. Chartae defectus alteram, meas etiam in Scribonium Notas, moratur. Emendationibus interim tuo beneficio in Celsum excerpendis leniam frigoris taedium. Quod ut aliquando bono fiat publico, quis ille Sponius Lugduni Medicus, fac sciam: quid etiam puncta passim subnotata velint. Gaudentii nostri sanctae memoriae in Tertullianum salebrae diu multis frustra desideratae recudantur cura. Forstneri fratrem, si libet, apud Gaddium perquires, meum popularem Petrum Ostenfeldium apud Datum, cui octavo hinc die respondi. Ferrarius minus recte valet. Offredus te plurimum salvere jubet. Vale, mi Heinsi, et vive. Patavii X. Januar. CICICCLIII. Fr. Pona Saturnalium Prolusionem quartam tuo nomini dicavit.

EPISTOLA CCCCIX. JOANN. RHODIUS Nic. Heinsio. Florentiam.

VAletudini tuae, Clarissime vir, qualicunque mora optime consuluisti, forsan et conatui literario: cui coeli benignitas et omnia favent. Utinam et Musis amica trauquillitas. Nescio enim quid Roma nuncietur de ingenti Suecorum apparatu. Multa etiam circumferuntur de Regis mei providentia, qui jam communem Belgii vestri tutelam in se recepit, operam subditorum nactus promtissimam, nobilibus classi annonam, ecclesiasticis equitatum suppeditantibus. Interim tanti moliminis eventum patienti animo exspectantes quod nostrum agamus. Ovidii quidquid apud nos, e scheda cognosces. Parum id est, ideoque minoris operae. Oedenstenius pridem reversus Salisburgum se denuo scripturum promisit. Dinum Florentiae si non offenderis; Bononiae fortassis, Ferrariae, aliove loco sese offeret. Parvae molis est. Cetera ejus apud me sunt: haec sola mihi desiderata, licet Venetiis edita: quae semel apud Cl. Silvaticum visa. Argenterii opus a Lindano vestro Leidensi Professore nominatum nulla in hunc diem sedulitate pervestigare licuit. De cujus fide coepi dubitare, quum noster ille non pauca in Medicorum catalogum alienis titulis admiserit, nec Germani, cetera oculatissimi, tam eximii argumenti libro subtilissimi autoris opus locupletarint. Isne unquam commentarius Florentiae prodierit, apud Cl. Nardium ceterosque Medicos provectiores, imo bibliopolas ac typographos celebres, vel solius Lindani causa, non gravatus expiscaberis: quanquam


page 462, image: s462

et mea intersit id pernovisse, ut secundis Analectorum curis aliquid inde accedat. Nec tibi molestum fuerit, non in Medicea modo bibliotheca, et S. Salvatoris Bononiae, sed in aliis, quas in itinere passim perlustrabis, eos indagare scriptores cujuscunque notae calamo exaratos, quorum tibi indiculum addidi: ut ipsorum notitia reliquis in me beneficiis hoc etiam accedat. De Tessera ceterisque Tomasino Praesuli ornamento futuris aurem vellico. Si tibi perscribendum in Sueciam, omni opera fac sciam, quaeso, num Illustrissimus Cornificius Ulfeldt eques Danus ea sit in aula, et quamdiu commoraturus. Meus enim ille a multis annis patronus, ne dicam familiaris; de quo plura coram, unum hoc rogans inclusas ad Illustrissimum Gustavum Bannerum accures, quas mittit Julius Comes Placentinus, ei Nationique plurimum addictus: quem virum officii memorem heic agnosces. Ferrarii pars altera de Re Vestiaria sub praelo est. Argoli de Cometa pridem viso Dissertatio brevi exibit. Liceti de Gemmis Hieroglyphica in dies a bibliopego Veneto praestolamur. Uterque te salvere jubet, in primis M. Aurel. Galuanus, qui me invisit heri, quum a Natalitiis Christi; pedem non extulerim domo: adfuit etiam Licetus, ac Ferrarius. Omnes recte valent. Offredus pariter salutem adscribit, quam et ego Langermanno. Vale, decus meum. Patavii VII. Februarii CICICCLIII.

EPISTOLA CCCCX. JOANN. RHODIUS Nic. Heinsio. Venetias.

OPinione mea serius ad proximas respondeo, ut aliquid serio. Omnem tentavi modum, quo tuo satisfieret voto. Sed in vanum, siquidem libri sine peculiari indulgentia deportari non possunt in aedes nostras, nedum extra urbem; quod diris vetitum. Testes erunt Ferrarius, quem nunc primum compellavi, et Offredus, qui in Cathedrali bibliotheca, et apud Canonicos Lateranenses jam ante aliquot dies libros seposuit, ne iis quaerendis quid morae foret. Si Venetiis aliquamdiu expectanda fuerint, quae in Sueciam mittenda, non ab re crederem Patavium concedere, nisi bidui taedium deterreret. Langermannum meliuscule habere gratulor, pariter Bannerum. Ursatus noster tibi et bibliothecae Regiae suorum monumentorum bina exempla destinavit; Abbas Papafava suae etiam gentis seriem, ut bibliothecam augeant Regiam: Licetus tibi editum recens utrumque librum. Ego et meam adderem Aciam cum Lipsio de Re Nummaria, si ea in bibliotheca desideraretur. Quicquid sit, nec mea spero ingrata fore, quum mei studiosos ibi habeam non paucos; quos inter nemo Ulfeldio prior, qui in Gallia et Italia mihi semper fuit conjunctissimus; de quo coram plura. Comes Scotus vir optimus te plurimum salvere jubet. Celsum utrumque, si libet, remittam. Vegetium Datus protraxit. Quidquid constitueris, factum puta. Licetus, uterque Galuanus, Ferrarius, ac Turrianus salutem adscribunt. Tesserarum ad Praesulem Tomasinum memineris,


page 463, image: s463

antequam convasandum. Vale, vir Clarissime. Patavii XIV. Martii Anno Sal. CICICCLIII.

EPISTOLA CCCCXI. JOANN. RHODIUS Nic. Heinsio. Venetias.

PRoximas meas XII. Martii ad Abrahamum van Collen missas necdum tibi visas, quum tuas XVI. dares, vel inde suspicor, quod nihil de Liceti ac Ulsati libris ad te transferendis perscribas. Turriano res tuae quam sint curae, jam ex Offredo intellexisti. Venetiis Ovidii Metamorphosis in bibliotheca D. Marci pluteo tertio reperitur; de Arte ejusdem liber cum Scholiis apud Roccum Fidelem Cornianum Jurisconsultum, virum optimum, qui Crasso procul dubio amicus, cui nec ego ignotus. Ceteri, quos apud Brugnolum bibliopolam e meis notavit schedis Praesul Tomasinus, jam apud Gaffarellum sunt, qui eos paravit me praesente. Fuit etiam De Arte apud Vintimigliam exemplar in coenobio D. Stephani, quod fortassis nunc in bibliothecam D. Augustini Genoae repositum, in quam se suos transtulisse libros omnes indicat suis nudius quartus traditis. Tuas quamprimum expecto. Vale, mi Heinsi, ac vive. Patavii XXI. Mart. CICICCLIII.

EPISTOLA CCCCXII. JOANN. RHODIUS Nic. Heinsio. Venetias.

HEsterna luce libris colligandis occupatior in eam redactus fui temporis angustiam, ut vix eos tribus verbis persequi foret integrum Colonium tamen hodie tradidisse spero. Aderant et Liceti ad te literae, pariter Ursati. Ille utrumque opus de Lucernis et Gemmis, praeter duo volumina Augustae dicata, misit, quod in tuam vel publicam bibliothecam transferatur, perinde habet: hic bibliothecae Regiae Monumenta in charta Imperiali excusa offert, alterum tibi exemplar. Cottunius inscriptione mentem significavit. Credo epigrammatum exemplar Langermanno superesse. Addidi et ego meam in charta regia Aciam Septalio meisque in hunc Analectis in usum bibliothecae regiae, si tibi commodum videbitur, itemque de Re Nummaria Lipsium cum Paraenesi viri fortissimi Nestoris Martinengi, quae fortassis Dominae ob prudentiam non displicitura. Patricii Philosophia Universalis Illustrissimo Delphino, lectissimorum librorum possessori, dudum divendita. Corniani liber continet Fastorum libros Amorum, Tristium, de Ponto, et cetera opuscula Venetiis impressa Anno 1474. forma decumana oblonga, sine Scholiis. Una ad Liviam Consolatio nonnullis in locis est calamo emendata. Quem tuum in adventum


page 464, image: s464

cum Metam. MS. diligenter servo. Vicetiae nullus est natione Graecus. Sed presbyter quidam Annibal Gradarius Graecae linguae non imperitus, et Cadamustus alter civis nobilis mihi a multis annis notus. Offredus hac vespera aut summo mane libros, quorum memini, MSS. conquiret. Herum enim non licuit heri hodieve offendere. Vale, mi Heinsi, ac vive cum tuo Langermanno. Exarabam Patavii Kalend. April. CICICCLIII.

EPISTOLA CCCCXIII. JOANN. RHODIUS Nic. Heinsio. Parisios.

NIhil tuis jucundius, mi Heinsi, quem semper in animo, in oculis fero. Binas tamen solas a tuo discessu accepi. Helveticos motus si patientius tulisses, itineris tam laboriosi aliquem fortassis fructum percepisses. Genevae nonnulla tui saporis fuisse credo. Hesychius erat in bibliotheca Deodati, quem Porta emendaverat, additis passim Homeri versibus. Num et illic, noveris. Omnia heic lenta. Ex quo Mediolanum XIII. Maji concessit Octavius Ferrarius, hodie tertiam mihi philyram exhibuit typographus. Nec ullis mihi precibus impetrare licuit, ut vel primam daret mearum conjectationum in Scribonium. D. Antonio ea vis fuit, quod omnes moraretur. Nec tamen colophonem attigit ejus Historia, quae annuae solemnitati exponenda fuerat, non sine gravi bibliopolae detrimento. Argolus interim de Cometa pagellas aliquot conscripsit: librum integrum Licetus. Praesulis Tomasini Gymnasium Patavinum optime procedit: qui de Tesseris magnas tibi gratias habet. Comes Scotus dubia destillatione conflictatus naturae jam pridem salutem debet. Datus valetudini hactenus operam dedit: communem ei Ceffinus obtulit in Vegetio recensendo apud Gaddium. Plura in eum non male divinavit Junius. Vide, si quicquam hanc in rem apud Cl. Scriverium aliosve possis investigare; ac mone, quaeso, ne frustra spes tantas alam. De Macro jam Langermannum sollicito. Si per Daniam commeaveris, Bangium affinem salutes cum Vormio Bartholinis, ac Fureniis viris egregiis, qui tuam merentur necessitudinem. In Suecia meas ipse Illustrissimo Cornificio Ulfeldio protinus reddas cupio, meaque simul obsequia serio testeris. Naudeo, Bourdelotio, Raphaeli du Fresne, ceterisque mei studiosis salutem adscribo; tuo in primis Parenti optimo firmam valetudinem voveo; V. Cl. Vorstio et Vossio fausta omnia. Vale, mi Heinsi, ac vive. Amici te salvere jubent. Si quid ad me dederit responsi Eques ille noster, tuis includatur. Cave tamen lino muniantur literae. Venetiis enim aperiuntur ejusmodi omnes, nec denuo signantur. Patavii XXIV. Jul. CICCICLIII.


page 465, image: s465

EPISTOLA CCCCXIV. JOANN. RHODIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

DEsideratissimis tuis mense Januario redditis, quibus nihil mihi jucundius, respondeo serius, ob adversam Clarissimi Ferrarii valetudinem: cui mea manu Regias tradidi, pariter Liceto. Utriusque habes. Ad Banierum etiam Co. Scoti, qui Dissertationibus de Paedia Peripatetica nuper editis prolixe Augustam laudavit, nec te ceterosque de se bene meritos praeteriit. Inopinato superioris mensis frigore, Puteo etiam, ut scribit, Romae admodum infesto, Argolum domi seclusum videre non fuit integrum. Licetus cum suis ad Augustam mihi Cometae historiam commisit, quam civi meo Hafniam dabo ferendam, ut prima occasione ad vos curetur. Scribonium addidissem, nisi Frambottus jam tres menses aliis impendisset operas: quo postulationibus ipsius parum aequis cederem. Quod hodie factum. Nec melior Ferrarii sors: cujus de Re Vestiaria opus quintum jam mensem lentas trabit moras. De Celsi Rhetorica plurimum debeo. Tu interim vide recuperes eam, quae istic erat. Bangio vix licuerit sine meo indicio reperire Ovidii exemplar: de quo ad ipsum perscribam. Literas meas ad Illustrissimum Cornificium Ulfeldum tuae curae creditas ipsi tradi cupio. Si nondum istic, expiscare quaeso, ubinam vivat. Si Stralsundiae, ut suspicor, tibi non erit difficile per aulicos vestros, aut Ulfeldum alterum Regiae, ut audio, Custodiae Praefectum, cui non sum ignotus, id perficere. Malo tamen apud te aliquamdiu haereant, quam dubiae fortunae committantur. Mea enim plurimum interest, ad ipsius manus perveniant. Quod tua opera futurum quam maxime confido. De ceteris ad te per Germaniam, ut monuisti. V. C. Isaacum Vossium saluto, et Langermannum. Kirstenius Dieterico fatis functo pridem Romam concessit. Omnes in urbe recte valent. Holstenius bibliothecae Vaticanae praefectus. Vale, mi Heinsi, ac vive. Patavii V. Martii CICICCLIV.

EPISTOLA CCCCXV. JOANN. RHODIUS Nic. Heinsio. Upsaliam.

REgias literas mea manu Liceto ac Ferrario traditas, jam procul dubio intellexisti, modo meae ad Amplissimum Patrem tuum missae recte fuerint curatae. Nec aliam nunc viam insistere tutum duco, tametsi aliis de causis ad Jo. Georgium Volcamerum Noribergensem Medicum perscribam. Habes Argoli, et quibus priorem fasciculum vix licuit onerare Offredi nostri. Licetus suum de Cometa responsum una cum literis ad Augustam apud me reliquiti;


page 466, image: s466

suam praeterea Co. Scotus ad te Paediam Peripateticam: quae civibus meis in patriam redituris committenda censui, qui Hafnia libros in Sueciam accurabunt, ubi te aestiva acturum opinor. Dignitate ac munificentia Regia quantum tibi accesserit, satis perspexi. Mihi semper spes angusta, hisce potissimum temporibus, quibus pax dubia, Musis obstacula minatur. De Langermanno aliquid scire aveo. Nullo ferme discrimine Theocritum Trevisanorum MS. in ipsius gratiam coepi cum edito conferre. Ferrarii de Re Vestiaria opus integrum nunc rnetam prospicit, quam et meus attigisset Scribonius, nisi ultra menses quatuor cessassent operae. Holstenium Bibuothecae Vaticanae praefectum nosti. Magno id factum rei literariae commodo: siquidem in ea reficienda is totus. Adversa valetudine affectus socii opera Oedipum suum perficit Kircherus. Virum bene meritum a Meibomio acrius habitum adeo grave fuit summo Pontifici, ut nisi deprecatus fuisset ipse Kircherus, in posterum ei vetitum fuisset advenarum omne commercium. Vale, mi Heinsi, ac responde, nisi hasce anteverteris. Iterum Vale. Patavii VII. Maji Anno CICICCLIV. Isaacum Vossium V. C. ex me salutes, quaeso; Te heic omnes: e quibus M. Aurelius Galuanus aliquamdiu febre catarrhali decubuit.

EPISTOLA CCCCXVI. NIC. HEINSIUS Joan. Rhodio. Florentiam.

REsponsorias, Rhodi Clarissime, Octavii Ferrarii viri eximii litteras et tradidi jam pridem Reginae, et tradidisse me paulo post tibi nunciavi, misso ad Abrahamum Colonium fasciculo. A quo tamen cum nihil hactenus intelligam, quod de fasciculo securum me reddat, parum absum a fuspicione peditarum literarum; nisi tu hunc mihi scrupulum tempestive exemeris. Respondebam eodem tempore et ad Ferrarianas et ad alias, quas mittebas, amicorum literas. Magna post secuta rerum apud Suecos mutatio; quam tamen operose nunc non recensebo, quod Famam non fuisse parcam in iis omnibus per Europam disseminandis confidam. Imperio postquam sese abdicasset Regina, nihil habuit prius, quam pedem ex Suecia movere, sparso prius de Spadanis fontibus adeundis rumore, credo, ne discedenti Senatus obniteretur, Spadam tamen non videbit, ut arbitror. Hamburgo Amstelodamum recta contendisse ultimi ferebant nuncii, inde Bruxellas abituram: quo jam advenisse debuit, dum haec scribo. Hibernaturam illam in ea civitate quidam adfirmant, negant alii. Moram certe nonnullam istic tractura existimatur. Jusserat ut sese in noc itinere comitarer. Sed obluctatus est parens meus, quod negotia sua videret in hac aula trahi. Ea ubi confecero, sequar fortassis. Quanquam malo nonnihil etiamnum differre cogitationes istas, dum plenius intelligam, quo spectet ista peregrinatio, de qua non desunt hîc, qui minus bene augurentur. Deterruit hoc Langermannum quoque: qui nuper ad suos discessit ex hac urbe,


page 467, image: s467

operam, ut opinor, Duci Mecklenburgensi addicturus. Jussit illum Regina et Rex sperare Consiliarii munus in Senatu Vismarienssi, ubi locus in illo collegio vacaret. In Theocrito excutiendo non est quod labores, nisi exquisitae notae sit exemplar istud Trevisanum. Vossius jampridem in Bataviam profectus est, ubi Reginam expectat. Ducis Holsatiae filia Regi nostro desponsata est. Ferrarianos de Re Vestiaria libros et Scribonium tuum avide expecto. De Meibomio recte existimas. Nimis inclementer profecto excepit optimum Kircherum, idque instante Salmasio. Is apud Regem vestrum bibliothecarii munere nunc fungitur. Amicos omnes jubeo salvere. Vase, optime et clarissime vir. Holmiae. Anno CICICCLIV. XV. Aug. Gregor. Tuae multo tempore in Batavia detentae fuerunt, quod domi expectarer. Unde sit, ut tardius nunc iis respondeam. Eadem licet via tuae mittantur imposterum. Spero enim ante hybernam fore tempestatem, ut mihi hinc liceat abire. Liceti librum populari tuo creditum periturum metuo, nec ad me fore perferendum.

EPISTOLA CCCCXVII. NIC HEINSIUS Nat. Rondininio. Romam.

VErsus tuos, Rondinini Illustrissime, quibus merito Juveniles Philomathi, viri maximi, Musas celebrasti, quanta cum voluptate quantaque cum admiratione legerim, verbis testari foret arduum. Diutius illi, fateor, quam par erat, penes me haeserunt: quod itineri Neapolitano Furstenbergii nostri licet imputes, non meae negligentiae: Nec diffiteri tamen possum me haud invito factum, quod tanto tempore tam insigne depositum meae fidei commissum fuerit; cujus solo conspectu animum jacentem ac fractum excitari sensi ad poesin, et repente incalescere. Nunc quoque aegre avelli eos a me patior: patior tamen, quod spes sit fore, ut brevi publice legantur. Venerationi certe, qua jam ante non exigua virtutes tuas prosequebar, multum accessit, postquam contubernio meo frui Musae tuae non sunt dedignatae. Dum autem in eo sum, ut eas dimittam via tuta, ac Furstenbergii reditum ad vos operior, ecce nova comitate, iiteris inquam tuis, me circumventum ac oppressum deprehendo. Nam quod anxie excusas protractam scriptionem, meas invasisti partes, cujus erat silentium diuturnum deprecari. Convenire vos semel iterumque tres aut quatuor simul, singulis hebdomadis; haberique tum eruditos a vobis sermones, nunciat Furstenbergius, cujus felicitati sane invideo, quod in partem veniat hujus consuetudinis. Atque adeo certus esto, si meus essem, nihil prius mihi fore, quam ad vos citato gradu properare; sed injectae mihi sunt compedes in bibliotheca Medicea: quae cum codicibus Ovidianis manu exaratis suis sit instructa, huic pistrino non possum me subducere. Multos jam examinavi magna cura, plures evolvendi restant. Velim enim post confectum iter Italicum poetae maximo lucem foenerari. Sunt autem loci


page 468, image: s468

fere infiniti adhuc indignis modis depravati, quos in integrum posse restituia diffido, sine ope vetustiorum, quam quae hactenus fuerunt ad manum, exemplarium. Quapropter per Germaniam iter facere decrevi: quod illo terrarum in tractu bibliothecae etiamnum veteres supersint satis multae, quas opem conatibus meis aliquam laturas auguror, a te interim contendo supplex, ut si quas in membranas Ovidianorum operum incides (dubium enim non est quin ex privatis apud vos bibliothecis possint nonnullae erui) eas meis usibus vindices ac in lucem protrahas. Ita et maximus accedet cumulus caeteris tuis erga me beneficiis, et erit, quo publice testari possim, quantum tibi debeam. Vale.

EPISTOLA CCCCXVIII. NAT. RONDININUS Nic Heinsio. Florentiam.

VIde nimium ne mihi sumam, et si a te me non minimum diligi sciam, quantumlibet amori concedam, si eum tamen in partem aliquam earum laudum, quibus plenum scazontem meum dimisisti, nullum velim venire. Quid ni enim ita me amem? cum optime perspectum habeam candorem illum tuum, qui nihil magis quam omnem assentationis labeculam reveretur. Eas itaque sic deinceps observabo, ut veluti [Gap desc: Greek words] recte putaverim. Profecto sic habeto, hanc gloriam adeo amplam lautamque a me existimari, ut huic privatae domesticequae luci, quid a publica illa, et quam jam appetit Scazon, addi possit, haud videam. Utinam vero ejus authore, ac teste praeclarissimo diutius perfrui liceret. nec modo praeceps valetudo parentis, verum etiam augustissimae Principis ingentia jussa reditum in patriam adurgerent. Ignosco autem maximae Reginae, castrorum literarumque matri, quae ab hujus immanis barbariae faucibus ereptas Musas, magnorum ducum exemplo, eodem exemplo quo Martern colit; et Patris laureatos fasces non ut olim in Jovis, sed in ipso Apollinis gremio reposuit; si ab Italia carissimum pignus tam avide reposcit, et concessam hanc nobis brevem usuram morae saepe reflagitat. Magnum illi tamen munus referes, Ovidium nempe pejus a librariorum inscitia, quam ab exilio mulctatum, per te iterum civitati donatum, suaeque ingenuitati restitutum. Quod jubes ut manu exaratas membranas, quas possim, conquiram, curabo libenter, cupio enim plus satis, et de egregio vate, et carissimo amico aliquid mereri. Sed tua ipsa industria, et diligentia, quam mihi significas, qua omnes bibliothecarum rimas angulosque pervios fecisti, non nihil ab incepto retardor. Nihil tamen omittam. Malo enim impudentior fortasse, quam minus officiosus existimari. Germania hac copia longe Italiam praererit. Nosti enim ut Vaticanorum codicum numerus luculenter ab ea instructus auctusque sit. Mea consuetudo maxime uno Furstembergio ac Favorito celebratur, in utroque summa eruditio,


page 469, image: s469

et poeseos studium incredibile. Quod si ad eam etiam aliquid tuae suavitatis accederet, Croeso major incederem, sed et in ipsam non parum confers tuis epistolis, quas a te quantumvis absis crebras eliciam. Vale. Romae XIX. Kalend. Januar. CICICCLII.

EPISTOLA CCCCXIX. NIC. HEINSIUS Nat. Rondininio. Romam.

INter multa, quae Romae periucunda mihi acciderunt, plurimumque attulerunt voluptatis, peream, si quicquam prius duco antiquiusque tua consuetudine. Visus enim sum eam in te morum, vir Illustrissime, observare amabilitatem, eum summae ingenuitatis candorem, quem millenus quisque hominum eruditorum, quorum in agmine multum es conspicuus, praestare vix possit. Testis erit Furstenbergius noster, quantopere gratatus mihi sim felicitatem tui cognoscendi eximiam. Non ibo tamen in tuas laudes, ne beneficiis injuriam, et modestiae pulcherrimae foedam reponam assentationem. Nefas tamen sit silentio involvi benignitatem istam, omni commendatione majorem, qui firmum satis effectus tui vinculum non putasti, nisi obviae liberalitatis et munificentiae tessera insigni sanciretur. Loquor de praeclaris rei antiquariae monumentis, quae tui [Gap desc: Greek words] ad me venire voluisti, quanquam inhaeret animo meo nunquam elapsura virtutum tuarum imago. Quod ego tui pignus omni liberalitate duco praestantius. Nunc quidem nihil magis mihi est in votis, quam ut te praesente frui denuo possim. Id confidebam omnino fore, cum Roma ante menses duos discederem. Supervenit postea ingratus nuncius de afflictissima parentis optimi valetudine, qui incertum animi dubiumque me fecit, et in contemplatione calamitatis domesticae multo tempore defixum tenuit. Nam nisi deus adsit e machina, et opem inexpectatam ferat, pedem ad lares paternos citius referre cogar, quam velim. Dolor hic justissimus in causa fuit, vir Illustrissime, quod literis te meis tardiuscule compellem. Cave enim credas hanc animi ingrati notam esse, quem ego procul habeo et aversor, sic ut nihil magis. Vix opinor fore, ut ante tempus hibernum hinc me proripiam. Si quid interea curatum voles, scias velim, cum in promptu tibi sint amici plurimi, iique potentissimi, neminem tamen inter illos inventurum te, qui operam tibi suam ardentius probatam cupiat Vale. Florentiae CICICCLII. prid. Non. Septemb.


page 470, image: s470

EPISTOLA CCCCXX. NAT. RONDININUS Nic. Heinsio. Florentiam.

IN exspectatione tuarum litterarum, in qua sane diu fui, nihil mihi jucundius accidit Furstembergio nostro, qua spem certam fore pollicebatur, amantissimum nostri Heinsium, non laturum ab se has amoris veluti [Gap desc: Greek words] longius desiderari. Ut verus autem fuit. Nam ecce a te plena amoris, et humanitatis epistola; quaeque hanc moram abunde sarciverit. In his vero, cum de multis te amo, tum eo praesertim quod in hac praeclara ingenii laude, qua flores, diligis tamen, qui tecum ad eandem palmam, sed longo ex intervallo aspirant. Quo etiam, quoniam me tuis laudibus provocas, jam omnes artus, et nervos contendam ardentius. Quid autem de antiquis illis munusculis memoriam injicis vir? cui etsi tota se proferat e suis tenebris eruta vetustas, tamen pro opera a te in ea illustranda naviter impensa, plura se debere, et majora ipsa sua voce tessetur? Fatebitur hoc certe, si antiquos suos mores velit antiquitas obtinere. Sed male sit fortunae, quae te a nostra Italia tanto terrarum spatio interjecto jam dividet. At quando te suprema in parentem officia, ipsa denique pietas convicio pene compellit properare; molius est ferendus hic dolor. Perge porro: suavissimi enim filii aspectu, vel ex ipso rogo allevabit oculos parens, paratasque luctui lacrimas jucundissimos inter amplexus absumet. Eris tu forte deus illi, quem non nisi e machina prodire posse in scaenam putas: utinamque faxis ut tragicus hic ornatus, ut olim Plautinus ille Jupiter, exitu laetiore se convertat. Hoc certe, qui litteris ex animo factum vellent, spectatores optumi mallent. Tu cura ut valeas, et quoniam inter nos videndi languidior jam spes est: amorem nostrum non sinas tuarum litterarum desiderio tabescere. Iterum Vale. Romae XVIII. Kalend. Octob. CICICCLII.

EPISTOLA CCCCXXI. NAT. RONDININUS Nic. Heinsio. Florentiam.

DIU a me nihil litterarum. Furstembergii enim absentia factum est, ut hoc amoris nostri iter, ut ait ille, interrumperetur. Non fuit autem, cui adhuc recte darem. Hodie sub vesperam, dum Agonalem plateam praetervehor, visus sum videre Furstembergium. Is num esset vix satis primo conjeci. Ita enim totus prorsus erat in typis quibusdam, qui ibi propalam venales prostant, spectandis, ut quamvis summa voce, et quantam ex insperato gaudio extuleram, de curru saepius clamarem, nullus tamen adverterit. Nolui, aliquid forte meditanti,


page 471, image: s471

quod maxime sit in communem rem nostrorum studiorum, odiosus intervenire. itaque ocius domum revertor, calamum posco, perscribo, ut eadem opera me hac molestia, ut ne quid a me ineleganter admissum putares, et hujus epistolae, quam dudum debeo, fidem liberarem. Optimum certe fuerat dum mihi unice carissimum juvenem Roma Neapolim decedentem, ire laetum, irc felicem jubeo, eique secunda omnia polliceor, huic quoque epistolae faustum iter exposcere. Sed et ipse fidem faciet, vix me ut huic generi urbanitatis aliquid darem, tantulum temporis invenisse. Sed ut ab his tandem abstineam, amabo te, mi Heinsi, de Scazonte etiam atque etiam videas, quippe in has solum leges ut mitterem vix tandem expugnavit, cui nihil unquam negatum velim, Furstembergius. Multa in eo exsanguia sunt, et sine cultu, quem a tuo stilo colorem aliquem nitoremque desiderant. Ille namque spiritus, quo xnaximc poetica vivit oratio, qui in eo quam exilis sit sentio, in majus quiddam exurget scio, ubi divina illa tua veluti Delphicum antrum attigerit. Apud suavissimum parentem rectene sit aveo scire. illo enim incolumi spes nostrae maxime nituntur posse te in Italia longius frui. Quid si etiam Romae! Palladiam merito hanc hyemem appellarem, si per eam una esse liceret, et omnes tuae suavitatis intermissos fructus exigere. Ama me, ut facis, et Vale. VII. Idus Novembris CICICCLII.

EPISTOLA CCCCXXII. NAT. RONDININUS Nic. Heinsio. Florentiam.

TU vero adhuc es meis in laudibus, quibus quoniam ut veris frui non licet, saltem ut falsa imagine recreor. Sinam jam nunc Scazontem, velut amplo satis instructum viatico, quocunque velit exire. De Ovidianis codicibus etiam atque etiam videbo, siquid dignum diligentia tua reperero, non omittam. Sed quis ad beatam illam Mediceae Bibliothecae copiam adspiret? perterritus enim nonnihil sum, fateor, et numero et alacritate illa, qua ad unum omnes pene decurristi. Sed quoniam mones esse etiam in novis istis quod seligas, et unde aliquid mutes, et puram illam incorruptamque vetustatem, non adeo recentiores has Grammaticorum maculas infecisse, quin aliqua latebra interdum teneri possit, quae indiligentem illorum diligentiam effugerit, sedulo incumbam ut humanitati tuae in hoc genere aliquid respondeam. Amari a me Reginam tuam ais. Injuria certe literarum illarum, quas ipsa adeo exornat, quaeque ut in me aliquae sint indies curo, secus facerem. Magna quippe laus quaeque in paucissimis contigit, posse eodem animo, quo bella geras, et canere, et Philosophiam, pulcrum illud, sed plenum invidiae nomen, non modo in urbes, ut olim Socrates, evocare, verum etiam in Aulam inducere. Furstembergius ad Alexandrum Pollinum elegantissimam odem dedit. ad me etiam aliquid, in hoc vero semibarbarum quendam, Scotum, an Britannum nescio, quiprae


page 472, image: s472

prae te uno omne Latinum nomen gentemque togatam, suo oceano frigidiorem putat, mirifice traducit. Si nondum misit, exigas, gratulaberis sat scio felicitati meae cum leges, sed abunde nosti ejus ingenium moresque cultissimos. Tu modo ut Furstembergium, sic etiam Natalem tuum fac ames. Vale. Roma III. Idus Januar. CICICCLIII.

EPISTOLA CCCCXXIII. NIC. HEINSIUS Nat. Rondininio. Romam.

OBlectandi animi causa diebus proxime elapsis nobiliores aliquot Hetruriae civitates perlustrabam, Rondinini illustrissime, comitem itineris nactus Carolum Datum elegantis virum ingenii. Nunc Florentiam reversus nihil habeo prius, quam ut suavissimae tuae respondeam epistolae, quae amabili eloquio itineris molestias omnes languenti mihi ac nauseanti excussit. In Ovidianis codicibus conquirendis quod operam tuam non defuturam mihi polliceris, amplector officium. Optime enim optimo auctori volo, quem si non omnibus, plerisque saltem foedioribus abstersis nevis, in lucem prodire tandem comptiorem rei publicae literariae interesse censeo. Nec est quod Mediceorum codicum copia ac numerus te deterreat, saepe enim fit, ut exemplar unicum instar plurimorum sit. Potioris duco illum, qui ad Divi Marci hîc adservatur, Metamorphoseon codicem, quam Mediceos omnes, etsi et inter hos nonnulli sint eximii. Regina nostra quod magni a te fiat, felicitatem ejus, quam assiduam hactenus comitem in omnibus negotiis experitur, agnosco. Quanquam enim singulares, quae in illa elucent, dotes bonorum ac praestantiae virorum venerationem mereatur; tamen non nescis, raro dignum magnis virtutibus poni pretium. Furstembergium pro innata sibi comitate Oden ad Alexandrum Pollinum suam, alteram etiam tibi inscriptam mecum communicavit. Dignus utorque parente suo foetus. Angli illius putidam arrogantiam graphice descripsit. Ego vapulanti faveo, qui hominis ineptias, superbiam et [Gap desc: Greek words] cum alieno contemptu conjunctam satis olim superque perspexi. Post dies quatuordecim hinc Bononiam et Venetias cogito. Italiam tamen vestram non reliquero, nisi te rursus per literas convento ac salutato. Vale. Florentiae Kalend. Februar. CICICCLIII.


page 473, image: s473

EPISTOLA CCCCXXIV. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Leidam.

CUM duobus ab hinc annis Amstelodamum venissem occasione peregrinationis, quam per Bataviam vestram institueram in coetu nobilium aliquot Italorum, non sine aliquo numine factum existimo, ut ad IX. Kalend. Sept. (ipsum enim diem memoria teneo) incenso mihi magna cupiditate tui visendi, propter singularem doctrinam tuam, inclytumque Patris tui, clarissimi viri, nomen colloquendi tecum plane divinitus copia oblata sit. Nam cum in tabernam quandam divertissemus in ea urbis via sitam, quam Warmoestraat ver nacule appellant, nescio quo pacto aliquamdiu soli fuimus in triclinio, dum alios nonnullos ad prandium conveniendi moram facientes officii caussa praestolaremur. Accedis ad me perhumaniter, ut ad exteros fieri solet, interrogas nonnulla de patria, de itinere, de sociis. Respondeo me Florentia oriundum, Romae quidem degere, sed Francofurdianorum comitiorum fama excitatum, una cum Julii Sachetti Cardinalis ex fratre nepotibus illuc ab urbe properasse, ut conventui nostra aetate celeberrimo interessem, quo absoluto solemni Caesaris inauguratione per Rhenum in Bataviam descendisse, trajectionem illinc in Angliam fore, inde in Belgium, postremo peragratis Galliis; in patriam reversurum eo animo, ut ex ea peregrinatione, quam oblectationis gratia susceperam, nonnihil etiam fructus a conveniendo illustres omni optimarum artium genere viros perciperem. Constitutum mihi esse paucis post diebus commmigrare Lugdunum Batavorum, ut Nicolaum Heinsium, Danielis F. viserem, quem studiis litterarum florentem, et singulari eruditione virum acceperam. Dii boni! quam omnibus laetitiis cumulatum me sensi, cum te insperato Numinis favore praesentem cognovi! Cave quicquam putes mihi ea agnitione jucundius accidisse unquam, qua poni ante oculos mihi, veluti reducto sipario, simulacrum elegantiae omnis litterariae visum est. Memini etiam te post officiosa ultro citroque verba mentionem honorisicentissimam fecisse Francisci Barberini Card. Amplissimi, a quo, cum Romae fuisses, summae erga te benevolentiae non vulgaria indicia recepisse memorabas. Quo deinde fato acciderit, ut te vix repertum omiserim nescio. Illud certe non mediocriter dolui, nullum arctius inter nos necessitudinis commercium initum esse, me tibi vix notum quod scirem, et vehementius etiam doluissem, nisi mihi spes adhuc superfuisset visendi te iterum Lugduni Batavorum, ibique dandi pignus aliquod observantiae meae, et amicitiae nostrae auspicandae facultatem futuram. Eo cum venissem indictas studiorum vacationes, te rusticatum divertisse, non facile est dicere quam moleste tulerim. Quamobrem cum me ex itinere Romam recepi, nihil mihiprius faciendum curavi, quam ut jacta Amstelodami amoris nostri fundamenta litteris confirmarem. Eas habes elegantiae, et ornatus omnino vacuas, sed


page 474, image: s474

plenas obsequii erga te mei, quibus si effecerim ut te a me tantum amari, observarique credas, quantum profecto cupio, nihil est, quo beari magis possim. Quod necessitudinem tuam, ut facio, tam enixe expeto, id caussae est, quod et litteratos viros, tuique similes veneror majorem in modum, et iis studiis animum adjunxi, in quibus mirifice me a te adjuvari posse, non ita te ignoro, ut non intelligam. Hoc commune nobis est a natura ut nihil non alicujus commodi gratia ii agant, qui tantum distant a brutis animantibus, quantum propter aliquem finem agere a Philosophorum sapientissimis dicuntur. Tuae humanitatis erit efficere, ne voto decipiar, communione eruditionis, et doctrinae tuae, quam non sine invidiae suscipione addiscendi cupidis denegare potest quisquis in iis excellit; illudque e contra polliceor, quantum in me est, quicquid ab ingenio, et grato homine proficisci poterit, tibi a me fore paratissimum. Vale. Romae XI. Kalend. Maji CICICCLX.

EPISTOLA CCCCXXV. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Romam.

EX quo ante triennium apud Amstelaedamenses in caupona forte congressi sumus, conspectus tuus suavissimus animo meo identidem est obversatus. Ex brevi enim, quem tum instituebas, sermone, paucisque verbis, gustum haud dubium habere mihi visus sum praeclarae indolis tuae, et ingenii ad venusta tem omnem facti. Quo indignius atque impatientius tuli, uberiorem, (quem tum mihi promittebam, si Hagam excurreres, nam excusurum te pollicebare) fructum tuae consuetudinis interverti. Sed quid causae fuerit, cur conspectu postea tuo sim fraudatus, divinare haud possum: nisi quod fortuna mihi visa est hoc uno se benignam praestitisse, ut tui desiderium intempestive subducti majus acriusque in me excitaret. Nec intermisissem primas literarii hujus commercii occupare partes, et abseritis amicitiam ac consuetudinem ambire: sed nec nomen tuum habebam exploratum nec qua via aut ubi terrarum compellandus esses sciebam. Dum in hoc cogitationum aestu fluctuo, oportune accidit, ut opera ac beneficio Caroli Antonii Putei, viri longe humanissimi, epistola mihi a te sit reddita, sed tardius, quam fieri oportuit, quod sub adventum tabellarii domo abessem. Mox responsionem paranti, cum alia ex aliis avocamenta sese offerrent, [Note: Hanc prodere hic minime hecessatium credidi, qui ejusdem, quo prior, quam intercidisse suspicahatur Falcozerius, erat argumenti. Vide Nic. Heinsii Praefationem ad lib. III. Elegiar.] alteram a te epistolam Emercius Bigotius ad me mittit, nihil priori cedentem, sive elegantiam et leporem, in ea spectes, sive singulare mei studium. Pudebat jampridem, ut dicam ingenue, quod res est, semel a te vinci officiis: quid factum censes, postquam cumulus prioribus tuis erga me meritis arcessit ingens secunda compellatio? Barbarum profecto ferreumque


page 475, image: s475

esse me oporteat, nisi comitati tam profusae dem manum. Quapropter sic de me statuas velim, ut certus sis imposterum, neminem in rerum natura esse, qui te sancte constanterque observando; maximeque merito tuo faciendo, me antevertat. Quod ut liquidius appareat, creber te posthac per literas conventurus sum, quando majoribus officiis bene te mereri non datur. Neque consuetudini nostrae literariae damnum quid aut impedimentum laturum est iter, quod sub aestatem proximam in Septentrionem paro, nomine Reipublicae nostrae aulam Suecicam aditurus: dabo enim operam, ut ante profectionem meam plenius cognoscas, quae via literis tuis sit insistenda, ut tuto citoque ad me perferantur. Francisci Barberini Cardinalis Amplissimi in me merita non frustra praesens olim apud te praesentem praedicavi, sunt enim tanta, ut majora esse vix possint: quorum omnium me memorem esse, si Princeps optimus ex te aliquando intelligat, cumulus perquam ingens caeteris tuis beneficiis accesserit. Ad Eminentissimum Sacchettum saepe a me tentatus est aditus, dum in urbe aetema haerebam, sed nescio quo casu evenit, ut pararium non invenirem, qui virum tantum mihi conciliaret. De studiis communibus ut et nonnihil addam, paro editionem novam Operum P. Ovidii Nasonis: ex quo scriptore incomparabili naevos plurimos sustuli, idque potissimum instructus veterum membranarum ope, quas hanc in rem magno studio conquisivi ac pervolvi. Eandem operam caetevis quoque majorum gentium poetis Latinis navaturus, si auxilia necessaria sint in promptu. Sed de his plura ex Cl. Bigotio cognosces. Viros urbis aeternae celebriores, Furstenbergium, Pollinum, Favoritum, quos maximi facio, si nosti, meis quaeso verbis officiose saluta. Vale. Hagae Anno CICICCLXI. Februar.

EPISTOLA CCCCXXVI. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Hagam.

CUmularunt me omnibus laetitiis eae litterae, quas mihi abs te attulit nudius tertius Clarissimus vir, ac tui amicissimus Emericus Bigotius: ex iis enim cognovi meas tibi redditas esse, non eas modo, quas ipsi ad te mittendas dederam, sed illas ipsas, quos anno superiore statim atque Romam a diuturna peregrinatione, me receperam, observantiae meae erga te testes, ad te miseram. Cum enim unis atque, alteris litteris ad te datis quo minus meae ad te aut tuae ad me pervenirent, fato quodam agi videretur, vereri sedulo coepi, ne nimis temere in spem venissem jungendae tecum amicitiae, ac perfruendi consuctudine litterarum tuavum, quo quidem bono frui, [Gap desc: Greek words] tantum fas esset, quemadmodum et ambrosiam potare iis tantum olim dabatur, quos Deorum convivio Jupiter dignaretur. Verum ista me. sollicitudine liberarunt, quas dixi, literae tuae, quas cum primo statim. occursu afferre se Bigotius nuntiasset, tantum in me voluptatis motum excitari illico sensi, ut eas de manu porrigentis


page 476, image: s476

abreptas avide, ut nunquam alias, perlegerim, ac saepius regustarim. Ac de iis quidem libellis, quos tibi in caussa fuisse narras, ne promptius mihi rescriberes, jam ad nos allatum fuerat, ac tum praesertim de Sulmonensi illo Musarum ocello, quem cum V. V. MSS. collatum, et commentariis perpetuis illustratum te propediem in lucem editurum nuntiabatur. Perge, vir eruditissime, paternam gloriam aemulari, et litterariam Rempublicam juvare monimentis ingenii ac doctrinae tuae. Legationem illam tuam Suecicam paulisper distulisse te a Bigotio audio. Cum vero primum id iter susceperis, cures velim, ut nequid locorum distantia, aut absentia tua ab Haga consuetudo litterarum nostrarum detrimenti capiat. Angit me quippe is metus, ne diutius iis caream, quam patitur amor erga te meus. Idque eo magis quod cum brevi Bigotius ab urbe discessurus videatur, neminem habiturus sim internuntium amicitiae nostrae, a quo de te, rebusque tuis cognoscam, cuique si quid de te scire velim, id credere confidenter possim, ut de eo certior fias. Quapropter si me amas, de toto isto litterarum ad te mittendarum negotio, quibus tabellariis scribendae, si cuiquam Venetias committendae, quo tutius ad te perferrentum, ecquem certum hominem (si id faciendum existimas) huic rei praeficias ante tuum ex Haga discessum, fac diligenter ad me scribas. Ceterum licet Carolum Antonium equitem a Puteo veterem amicum Romae habead, humanissimum certe virum, ac tui studiosissimum, quo uti in iis, quae isthic tibi usuveniant, consueveris, scias cupio, si quid in re litteraria aut alibi uti velis opera mea, hoc mihi gratius nihil accidere unquam posse. Luculentiores illas litteras tuas, quarum mihi ingens desiderium prioribus hisce injecisti, vehementer expecto. Vale Roma. CICICCLXI. Non. Mart.

EPISTOLA CCCCXXVII. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

EX iis litteris, quas a te nuper allatas communicavit mihi eruditissimus ac suavissimus vir Ezechiel Spanhemius, intellexi quantum tibi debeam, qui in tam praeclaro doctorum virorum coetu, quos ipsi in urbe conveniendos inprimis putas, me haud praetereundum censuisti. Hoc sane tam egregium opinionis de me tuae testimonium ego tanti facio, quam quod maxime, sed vide ne tu hoc ipso studio dignitatis meae eum me hominem promiseris, quem praestare haud facile possis. Atque ego quidem in jungenda cum Spanhemio nostro amicitia litteras tuas anteverteram, nam, cum proxima aestate Florentiae commorarer, eam ipse occasionem avide arripui, quam fors obtulerat fruendi consuedine doctissimi, atque ornatissimi viri, quocum viro mihi adeo arcta jam amoris necessitudo conglutinata est, ut quos aeque diligam, ac observem multos habeam, quem plus neminem. Florentiae ingens sane desiderium tui apud omnes, qui litteris delectantur, quod ego ac Datus noster persaepe jucundis


page 477, image: s477

de te sermonibus leniebamus. Ovidium tuum idem vehementer expectare nuper ad me scripsit. Nostri vero Bibliopolae adeo quid in re libraria apud vos agatur ignorant, ut mihi quantum ad ipsos est in unum aut alterum annum spes egregio tuo isto labore perfruendi rejicienda sit. De Holstenii operibus sic accipe. Codex regularum monasticarum propediem Vertumnum visurus est, Janumque bifrontem. Concilia Romana in proximo edenda speramus, ac subinde Frontinum de aquaeductibus. De Stephano, seu potius Polemone, longinqua spes. Atque haec omnia Francisci Barberini Card. Ampliss. beneficio, quem si tibi laudare, ac praedicare velim, [Gap desc: Greek words] , ut ajunt, [Gap desc: Greek words]. Id certe de optimi Principis humanitate haud praeteritum volui, quod cum nudius tertius, me voluntati tuae occursurum existimans, ipsum tuis verbis salutassem, eas amoris ac benevolentiae erga te significationes exhibuerit, atque existimationis, quam habet virtutis ac doctrinae tuae, ut nil supra. Famianus ille Nardinus, cujus de Roma antiqua commentarios in epistola tua Spanhemiana desiderare videris, haud multo abhinc tempore diem obiit. De ejus libro edendo altum apud Typographos silentium. Quod si mihi ullus unquam aditus aperietur juvandi ejus libri editione amatores antiquitatis, curabo ut propensione saltem in bonas litteras is videar, quem tu pro tua humanitate fingis. Saltem ope amicorum dabo operam, (nam mihi cum Nardini haeredibus aut consanguineis nulla necessitudo, quippe cum oppidanis atque obscuris hominibus) ne is liber eodem, quo auctor suus, fato pereat. Quod mihi jam diu pollicebaris, te, quo litteras ad te mitterem, cuique darem, ac de tota commercii nostri ratione scripturum, id ut quamprimum conficias, abs te enixe postulo. Nam ista tua Holmia Samavobrivae mihi loco esse incipit, ac si sexto tantum quoque mense accipiendae sint mihi a te litterae, vix continebo me, quin Gothos literis infensos ac bonarum artium deturbatores iterum appellem: Extra jocum, litteris tuis carere non diu possum sine luctu. Quod si me amas, curabis, me eas ita certis intervallis accipere, ut cum negotiorum tuorum, tum amoris nostri rationem habere velle videaris. Vale, Roma X. Kalend. Januar. CICICCLXII.

EPISTOLA CCCCXXVIII. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Romam.

EXcursus in Septentrionem meus non alio magis nomine molestus mihi fuit, vir Nobilissime, quam quod perceptam ex tuis alloquiis voluptatem mihi interverterit. Scripsi ego bis ad te ante meam ex patria profectionem. Priores tibi redditas fuisse ex jucundissimis tuis Martio mense exaratis facile cognovi. De posterioribus nihil mihi hactenus est intellectum, quarum jacturam insuper habendam esse arbitror, dummodo exploratum habeas, officio scriptionis


page 478, image: s478

me non defuisse. In procinctu stabam, cum postremae tuae ad me perlatae sunt. Quibus opportunius videbar rescripturus post meum in hasce regiones adventum. At vero vix superatis feliciter itineris longinqui molestiis tanta publicarum occupationum mole oppressus sum, ut curam omnem rerum familiarium ac privatarum, quanquam invitus, a me rejecerim. Redeo nunc ad officium postliminio, hancque tui compellandi oportunitatem minime passus sum mihi elabi, cum forte literarum nonnihil ad Carolum Datum, virum, ut scis, mihi, amicissimum, pararem, quem totis octo aut novem mensibus non compellaveram. Ad illum jampridem per Elzevirios bibliopolas Amstelaedamenses missa sunt nonnulla exemplaria operum. P. Ovidii Nasonis, quem poetam annotationibus meis illustratum typis suis illi descripsere. Ex iis exemplaribus ut unum tibi tradat, rogatus a me est Datus noster, non quod lucubrationes istas dignas esse censeam, quae tibi exhibeantur, sed quia benevolentiam meam in re etiam tantilla probatam tibi cupio, quando majori id a me fieri haud potest. Mox novam editionem suavissimi Poetae notis perpetuis atque uberioribus adornatam moliar, modo ne desint nova veterum membranarum subsidia, quarum ope loca, quae etiamnum satis multa hîc illic mendosa occurrunt, si non omnia, at pleraque corrigam, atque emendem. Interim Claudianum secundis curis illustratum nunc paro. Quo labore perfunctus de aliis etiam primi ordinis poetis emendandis fortasse cogitabo. Emericum Bigotium optimum atque officiosissimum virum ad suos jam reversum esse opinor, nam quas postremas ad me dedit mense Julio Mediolani exaratas, eae satis indicabant de patria repetenda illum cogitare. Quamdiu is vixit in aeterna urbe, frequentibus literis non sine magna voluptate mea me docebat, quid homines eruditi per Italiam operum novorum molirentur, quo pede incrementa bonarum artium procederent. Nunc illo simul et Ferdinando Furstenbergio, literatissimo Principe, Italia digressis, vix est reliquus, qui rerum vestrarum me cupidissimum vel levi illarum cognitione me imbuat. Opus veterum inscriptionum, quod a V. Cl. Carolo Morono luci paratur, quando nobis expectandum sit, si verbis vel tribus significaris, tum si quae alia non dissimilis notae praela typographica apud vos exercent, immane quantum me beaveris. Amicos meos duos domo patriaque Germanos Italia nunc tenet, alterum ex iis Ezechielem Spanhemium Serenissimi Electoris Palatini Consiliarium, alterum Marquardum Gudium, utrumque egregie literis instructum; in hosce si fortassis incides, ut benignum te experiantur et propitium rogo. Literarium commercium quia videris non fastidire, epistolas, quibus me imposterum dignaberis, Amstelaedamum perferendas cura, Ludovico et Danieli Elzeviriis bibliopolis inscriptas. His si tradentur a tabellario, quin ad me in hasce regiones tuto perventurae sint, vix est ut dubites. Solent autem, ni fallor, Roma non Venetias, sed Mantuam mitti, atque inde Amstelaedamum. Hoc certe moris habebat vir incomparabilis Cassianus Puteus, cum ad me scriberet, quod faciebat frequenter. Ejus fatri nobilissimo Carolo Antonio ut salutem meis verbis dicas vehementer te rogo. Vale, vir Eximie, meque tui observantissimum benevolentia


page 479, image: s479

tua fovere ac complecti perge. Dabam Holmiae Suecorum Anno CICICCLXI. a. d. X. Novemb. Gregor.

EPISTOLA CCCCXXIX. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Hagam.

QUod forte serius, quam par erat, respondeo litteris tuis, quas a Dato nostro ab usque Idibus Januariis acceperam, peto a te, vir Nobil. ut id non, negligentiae meae tribuas. Si enim ubi hae datae sint animadvertes, cognosces facile me haud de nihilo Florentiam properasse, ubi tertium mensem desiderabar. Utinam quavis alia de caussa quam obitu avunculi mei, in quo praeter lucrum domesticum multae accesserunt curae, ac sollicitudines, quae me antehac occuparunt et adhuc occupant. Redeo nunc ad humanissimas, ac jucundissimas illas litteras tuas, quae me sane laetitiis omnibus cumularunt: vehementi enim de te, rebusque tuis desiderio flagranti nil gratius accidere poterat, quam ut ex iis, et te recte valere, et me a te amari intelligerem. Cujus quidem tui erga me amoris haud obscurum argumentum est te me dignum existimasse, cui Nasonis a te nuper editi exemplum tam humaniter mitteres. In quo certe munere elegantissimo, cum multa mihi reputanda sunt, tum id maxime, quod et abs te venit, et benerolentiam tuam erga nos egregie testatur. Ego vero pro eo ago tibi, habeoque gratias quamplurimas, Ovidiumque tuum ea voluptate legam, quasi nunquam alias legerim. Non dubito scilicet, quin per te suavissimo Poetae plurimis in locis lux addita, in multis suus veluti color, ac venustas reddita esse videatur. Caeterum quod a me postulas, ut, quid literati hamines hîc moliantur, ad te scribam, id et ultro seu iis litteris, quas Ezechieli Spanhemio, viro Erud. tradidi ad te perferendas, et in posterum cum quod mittam habebo, exequar diligenter. Illud vero piget scribere, quod et fateri cogimur, et tu satis nosti, Italiam nostram, urbemque aeternam nunquam minus, quam hoc temporis in rem litterariam contulisse, sive ita ferat rerum necessitudo, sive ea sint nostrorum hominum ingenia, ut ad Criticam, quod hodie usitatissimum scriptionis genus, ac quasi regnum virorum Eruditorum est, minus apta nataque sint. Optimus ille senex Allatius in scribenda Apologia Concilii Florentini totus est. Fervidum ingenium ac quietis impatiens! Holstenii concilia Romana, atque Epistolae Pontificum adhuc ineditae jam nil nisi praelum desiderant. Codicem autem regularum Monasticarum ideo tibi non misi, quod nec expectatum tibi fore, nec jucundum eum librum existimavi, qui nil praeter barbariem, et pauca quaedam haud ante edita de instituto Monachorum continet, quam etiam partem Ecclesiasticae eruditionis abunde implevit, uti nosti, eruditissimus Menardus. Carolum Moronum Venetiis redeuntem hîc praeter spem in Bibliotheca quadam offendi. Ab eo id didici, quod haud sane sperabam, ipsum in paranda


page 480, image: s480

veterum inscriptionum editione alacrius, quam unquam antea, laboraturum, quas tamen haud ita statim lucem visuras operis magnitudo suadet, quod editarum a Grutero inscriptionum volumen facile excedet, ut et Moronus ipse testatur. Ita ex itinere pleno alioqui maeroris ac curarum, id voluptatis fructusque percepi, ut et desiderio tuo de veterum inscriptionum editione cognoscendi maturius satis facerem, et Marquardum Gudium hîc reperirem, de quo ego, ac Spanhemius noster nihil adhuc compertum habebamus. Quem sane virum et quam amicitia tua dignum! Ei, quo in praesentia potui officii genere prosecutus, litteras tradidi commendatitias ad Stephanum Gradium, secundum, ut appellant, Bibliothecae Vaticanae custodem, quocum viro lectae eruditionis arcta mihi necessitudo intercedit, cujus opera, homo ad Remp. literariam suo labore juvandam natus, perquam commode in eas res quas molitur, uti poterit. Caeterum cum primum Romae fuero, curabo, ut intelligas, me praeter eam existimationem, quam debeo ejus virtuti, ac doctrinae, auctoritatem ac commendationem tuam plurimi facere. Si quid ad me scripturus es, Romam mittas velim, non enim diu Florentiae me futurum suspicor. Vale. Dat. Florent. VI. Kalend. Martii Anno ab Incarnat. ut Florentiae mos est CICICCLXII.

P. S. Minervam Sanctianam Schioppii propediem Patavii lucem visuram audio.

EPISTOLA CCCCXXX. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Romam.

CUM multa sint, quae debeam humanitati Caroli Dati, viri, ut scis, ad demerendos amicos unice facti, non postremo loco numerandum inter haec beneficium est, quo me affecit, dum curandi ad te Nasonis mei molestiam minime detrectavit aut subterfugit. Eo enim ad res meas fovendas studio ferris ac raperis, ut meditationum mearum nihil tuis oculis possim subtrahere, nisi et sim et palam videri cupiam omnium mortalium unus maxime inurbanus, et praecipuarum necessitudinum oppido quam negligens. Ego autem cum amandum te constanter mihi proposuerim, ut plenius intelligere potuisti ex litteris, quas Februario mense ad te dedi, Spanhemiana opera in iis curandis usus, non committam imposterum, ut ineptiarum mearum quicquam oculis tuis sese subducat, quando iis applausum tam benigniter indulges. Doctissimi Allatii interest profecto, ut credamus, populares suos omnes, totamque ecclesiam Orientalem cum Roma non minus consensisse olim, quam nunc consentit ipse. Quapropter dubium mihi non est opus, quod hanc in rem molitur, multa eruditione refertum fore. Holsteniana omnia plurimi facio. Ut irascar quodammodo mihi, quod hîc terrarum sedem fixerim, quo scriptorum Italicorum nihil perferri solet, nisi cum jam amisit gratiam novitatis omnem,


page 481, image: s481

ac magna sui parte est obsoletum. Carolus Moronus duram provinciam suscepit de edendis inscriptionibus antiquis post Gruterum. Utinam opus luculentum brevi videamus! aut quia ob immensam ejus molem id sperare non datur, ex parte saltem prodeat in lucem, ne expectatione nimis diuturna enecemur. Tu et quot jam paginae hoc in opere typis descriptae sint, et quando opineris fore, ut suprema ei manus a typographo imponatur, fac quaeso tempestive intelligam. Audio catalogum Barbarinae Bibliothecae ab eodem Morono mox publicandum fore. Quid in Belgio nostro ac Germania moliantur homines literati, ut hîc denuo subtexam minime necessarium duco, cum ubertim de re tota hodierno die literis ad Datum nostrum exaratis egerim. Ampl. Spanhemius si etiamnum Romae est aut Florentiae, salveat quaeso. Salveant amici caeteri, qui perquam pauci in urbe aeterna mihi sunt reliqui, Cassiano Puteo, Holstenio et Furstenbergio inde ablatis. Horum tamen in numero ducendi mihi et Leo Allatius, et illustrissimus Eques Carolus Antonius Puteus, cujus amantissimis literis propediem respondebo. Vale, mi Falconeri. Exarabam Holmiae Suecorum CICICCLXII. a. d. III. Maji mensis.

EPISTOLA CCCCXXXI. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Romam.

TOtum saeculum mihi visus est hic annus, quo non nisi duas a te epistolas accepi, Falconeri humanissime; alteram quarum Spanhemius Romae, alteram Datus Florentiae exaratam ad me miserunt. Responsionis officium neutram in me desiderare sum passus, et tamen nec de te, nec de Dato nostro, nec de Spanhemio Gudioque, nec de Amicorum Italorum quoquam post acceptas illas quicquam mihi intellectum est. Quam ego sollicitudinem impatienter mehercules fero, misereque metuo, ut satis salva apud vos sint omnia. Bigotius aestatem totam Lutetia abfuit, unde factum est, ut et ille praeter solitum tacuerit, deque rerum vestrarum statu nil nunciorum ad me miserit. Scribe ergo et quidem quamprimum, quî tu, quî reliqui amici valeatis, si vis ut ego quoque valeam ac salvus sim. Virgilium ex auctoritate veterum membranarum, Medicaei codicis longe antiquissimi praesertim, castigatum jam ad typographos misi in patriam edendum. Plura membranarum veterum subsidia circumspicio, quorum ope lucubrationes istae ornatiores fiant. Sed de hisce omnibus scribam uberrime, ubi edoctus ero, qua via mihi compellandus sis. Tu quaeso tuas ad Elzevirios Amstelaedamenses mitte, quorum opera ad me perventuras esse ne dubita. Vale. Holmiae Suecorum CICCICLXII. a. d. XIII. Novembr.


page 482, image: s482

EPISTOLA CCCCXXXII. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

PRaeter eas litteras, quas tute recentioribus tuis a. d. XIII. Novembris accepisse te scribis, binas aut fortasse plures a meo in urbem reditu scripsi, quas tibi redditas non fuisse miror ac plane doleo, nisi fortasse earum alterae, quas Gudio nostro dederam, quo tutius ad te perferrentur, post datas ad me litteras ad te pervenerunt. In iis enim de tota hîc Romae re litteraria ac de nonnullis ad antiquitatis studia pertinentibus, quo te delectari inprimis scio, satis luculenter scriptum erat. Verum si quid iis litteris amissis detrimenti passus es, curabo, ut aliis, quas ad te quamprimum daturus sum, id satis superque resarciam. Mittam enim tibi dissertationem quamdam meam, in qua occasione explicandae cujusdam inscriptionis, in uno ex iis lateribus repertae, qui e ruinis veteris muri prope Pantheon reperti sunt, nonnulla prisci aevi illustrantur, quae tibi placere posse speramus. Interea quod ad Nardinii librum attinet, id te scire oportet, authoris ipsum autographum jamdiu apud me esse, quem ego Pontifici de ejus editione cogitanti jamdiu obtulissem, nisi publica negotia ei impedimento fuissent, quo minus id genus curis animum adverteret. Scripseram in hanc spem versiculos aliquot, re ipsa argumentum praebente. Hos nunc ad te mitto nihil esse existimans, quod amicos candidiores ac tui similes latere debeat. Cacterum ipse satis novi, quam param e re mea agam, qui tibi homini naris tam emunctae, ac poetae nostrae aetatis celeberrimo, nugas istas meas offerre velim. Sed talia mecum reputantem id me impulit, ut eos qualescunque essent ad te mitterem; quod te inter Horatianae illius Satyrae amicos numerandum esse nunquam censui, neque is es, qui,

- - - in amicorum vitiis tam cernis acutum,
Quam aquila aut serpens Epidaurius.

Amici hîc nostri Gottifridus, Carolus Antonius a Puteo, Pollinus, Favorinus optime valent. Spanhemius is, quocum de te jucundissime saepe loquor, totam minus hiemem futurum se Romae pollicetur. Gudium aut profectum jam Florentia, aut profectionem indies parantem a Dato nostro audio, ante aliquot dies vehementer nephritide laborasse. Quantum vero ad rem litterariam, de Frontini editione vix est, quod expectes. Neque plus spei a Morono, quem ineditarum adhuc inscriptionum volumen promittere tibi, jamdudum est, significaveram. De iis enim apud Cardinalem Barberinum mirum silentium. De Nardiniana vero re conjicio, ut ipsam, neque adeo cito neque omnino non conficiendam esse censeam. Nosti Typographi Romani quam pusillo animo sint, quamque in suscipiendis haud ita magni sumptus librorum editionibus morosi, difficilesque sint. Virorum illustrium Imagines, sive e gemmis, sive e numismatibus expressas praeter eas, quas Fulvio Ursino [Gap desc: Greek words] debemus, Pictor


page 483, image: s483

hîc quidam, huic negotio satis aptus incidendas aere, edendasque curat. Sed utinam me ab jucundissimo, quo fruor, otio bellum, in quod nos ac simul Italiam omnem conjici video, non avertat. Quod si contingat, nam aequae jam conditiones pacis in Gallia sperni videntur, vides quam parum loci hujusmodi rebus sit. Verum haec [Gap desc: Greek words]. Ac nos qui tandem casus maneant, scito me in adversis rebus nullum aeque solatium habiturum atque amicitiam tuam. Vale, ac si quid de rebus isthic publicis quod scitu dignum sit, quodque nuntiari commode possit, me certiorem feceris, multum est quod debebo humanitati tuae. Roma XV. Kalend. Februar. CICICCLXIII.

ROMA AD ALEXANDRUM VII. PONT. MAX. Cum se A Famiano Nardimo restitutam Ipsi supplex offerret.

ILla ego clara olim imperio, modo certa sacrorum
Sedes, antiqua et pietate urbs proxima Coelo,
Illa decus quoque nunc orbis tua maxima Roma,
Quam leni imperio gaudentem, munere Divum,
MAXIME ALEXANDER quatuor bis jam regis annos,
Te precor, haud unquam dubii per foedera amoris,
Reddere quo mihi me properas, senioque labantem
Sustentas, ne quae Victor NARDINIUS Aevi
Restituit nostrae (lacrymis sine talia fari
Vix possum infelix) vestigia splendida sortis,
Rursum aevo patiare condive tenebris.
Namque haec, quae doctis operosa volumina chartis
Ipse referta vides, sculpendisque aere figuris
Haec urbis monumenta tuae, mihi credere si fas,
Aequatas coelo moles, decora alta Quiritum,
Quidquid opes, quidquid luxus, vel victa Corinthus,
Grajugenumque artes quidquid potuere recondunt.
Seu per septenos sese flectentia colles
Moenia obire juvat, nitidas seu marmore thermas
Visere, et aerio pendentes fornice rivos.
Tu, modo si fert haec animus cognosse, laborem
Nec tenuem, curasque leves, Pater Alme, recusa.
Aspice, Romanum qua se inter culmina rupis
Edita Tarpeiae pandens, clivumque Palat I
Amplum, illustre forum, populos, gentemque togatam,
Aeneadum sobolem excipiebat. Curia centum


page 484, image: s484

Patribus hîc, ubi subjectis nova jura Britannis,
Vindelicisque dabant; Rostra en male fausta diserto
Romulidum ante omnes, lacus en hic Curtius, arcus
En Fabii, en Janus medius, putealque Libonis.
Hinc se sacra oculis offert via, certus ut illam
Invidiosa feri praecludunt atria Regis,
Vivida syderei qua fulgent aera Colossi,
Vicinique patet sublime opus Amphitheatri?
Cernis, ut ad laevam Paci sacrata beatae
Insurgunt astris fastigia, quaeque imitandae
Vix unquam, superant monumenta uxoria taedae,
Et quae, nunc meminisse juvat, de nomine Templa
Dicta olim nostro! nobis quoque condita Templa.
Parte sed adversa coelo, Capitolia celsa
Aspice, ut attollunt sese! illic vertice summo
Imminet arx centum gradibus subeunda, virescit
Fronde sacra geminus prope lucus, colle sub imo
Nunc quoque, quae antiquae molis pars magna, columnae
Stant quatuor, geminae fuerant delubra vetusta
Fortunae: Imperii en opibus loca certa tuendis.
Saepe hîc sublimi tecto concordia Patres
In subitos belli casus pacisve coegit.
Marmore conspicuus Pario Tibereius arcus
Ultum hîc testatur Varum, repetitaque signa,
Cui sacra respondent canae penetralia Vestae,
Aeternumque ignem, et Phrygios servantia Divos.
Quod si tantus amor tenet instaurare ruentem
Urbem, jam rerum Dominam, terrisque potitam,
Quid molem senio informem, si coetera confers,
Magnanimi Agrippae mens est decorare? columnas
Niliaco aut quorsum immanes de marmore rursum
Tollere bumo effossas? quorsum labentia busta
Restituisse libet Cest I? majora patent jam,
Queis mihi dulcis honos, si quae spes ulla, vetustae,
Auspice te, longo redeat post tempore formae.
Haec modo, quae laeto monumenta insignia Avorum
Romulidae vultu aspiciant, squallentia dudum
Rudera, et indecores aevo potiente ruinas
Lucem nosse dedit NARDINIUS: area in orbem
Tu qua utrinque licet se Vaticana coercet,
Porticibus vastis, tanto et te Principe dignis
Aequaris solus priscae decora inclyta Romae;
Tu tamen attenito defiges lumina vultu,


page 485, image: s485

Quodque satis dixisse fuit, mirabere, celsa
Seu Capitolini lustrabis Templa Tonantis,
Aurea tecta, aureos postes, fulgentia gemmis
Signa, Orientis opes, domiti spolia orbis opima,
Seu magis Augusto celebrata Palatia luxu,
Trajanique forum, Magnique aurata theatra,
Septaque, seu geminos Circos, hortosque Luculli
Conspicies. Nostris ergo, Pater optime, votis
Annue, NARDINI spectata volumina caecis,
Invida pressit adhue queis sors, erepta latebris
Nomine freta tuo volitent astra usque, Quiritum
Excepta ac merito plausu, studiisque virûm per
Ora, per assiduasque manus laudata ferantur.
Tunc demum, mihi quae facies dum sceptra manerent
Terrarum, Oceano, et gelido metuenda Nyphati
Agnoscent, quotquot Rhertum, Ligerimque, Ararimque
Et Betim, placidique bibentes flumina Scaldis,
Relliquias utcumque mei, celebresque ruinas
Visuri properant Ursae glacialis ab axe
Suspicientque iterum redivivam Saecula Romam.

De Vetere Famiani Nardinii Roma

Marmoream Augustus fecit se principe Romam,
Quae tantum lateres Roma prius fuerat.
Reddidit antiquam Romam Nardinius, aevo
Collapsaeque urbis rudera restituit.
Confer utrumque: illum vincet tanto hic, minus urbem
Quanto ornasse est, quam restituisse decus.

EPISTOLA CCCCXXXIII. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Romam.

ANxius atque aeger animi pendebam super tua valitudine, de qua ut segnius sentirem, ac male augurarer, silentio tam pertinaci fiebat. Annum quippe jam totum compellationibus tuis fraudabar, rerum Italicarum incertus, cum et caeteri illic terrarum amici tacerent interea, et Bigotius in Neustriam profectus Lutetia abesset, solitus alioquin frequentes de rebus vestris nuntios ad me dare. Nunc quemadmodum laetor, et quidem maxime, demptam mihi esse hane sollicitudinem, ita doleo et indigne fero literarum jacturam, quas non unas te exarasse anno proxime elapso testaris. Affirmabat quidem postremis suis Gudius, misisse se non ita pridem epistolam a te mihi inscriptam ad


page 486, image: s486

Plumerum librarium Amstelaedamensem, sed cum Plumerus ipse jam pridem ad me perscripserit, nil sibi multo tempore de Gudianis rebus esse auditum, ac simul obsecrarit, si quid rescissem, ejus ne sese ignarum esse paterer, facile hinc colligi potest, periisse in via, aut perperam curatas esse literas; cum tamen tutus certusque tabellariis vestris in Belgium sit excursus. Opinor alias me monuisse, quod denuo nunc repetendum esse censeo, recte te imposterum atque ordine facturum, si Elzeviriis bibliopolis Amstelaedamensibus inscribas, quas ad me perferri voles, easque Mantuana via in Belgium ut mittendas cures. His vestigiis cum institerit hactenus amicissimus utrique nostrum Datus, aut nullas aut raras admodum ex suis ad me perscriptis desideravit. Pollicitus quidem fuerat, fidemque dederat Spanhemius noster, cum in procinctu stabat, ante hoc biennium Alpes transiturus, fore, ut literis frequentibus absens me conveniret, sed istas pollicitationes excusserunt illi, ni fallor, illecebrae coeli Italici et vitae aulicae continua assectatio. Neglectam ab illo fidem eo aequius fero, quod Sororem suam hîc terrarum degentem haud certiorem quam me rerum suarum jampridem facit. Invideo equidem illi felicitatem suam, qui in otio uberrimo, ita Italiae se affixit perlustrandae atque excutiendae, ut amicorum quicquid Transalpinorum sibi ante acquisiverat, tam securus possit contemnere. Mihi quanquam deest quod in bonum publicum agam, impetrari tamen a me non sino, ut amicorum obliviscar. Sive quod sic a natura factus sim, ut amicitias vita ipsa longe jucundiores esse ducam, sive quod haec solitudo, quae me ab omni literario commercio quodammodo amovit, desiderium in me excitat pristinae voluptatis, quam sane maximam ex consuetudine praestantium ac tui similium virorum percipiebam. Qua re fit, ut augurer res meas hoc anno sic componi posse, ne Italiae tertium videndae spem pro conclamata haberem. Adspiro enim unice ad privatam vitam: et in Musarum cultu innocentissimo plurimum praesidii collocavi, quo Italiae vestrae genius, et instructissimae libris optimis bibliothecae, quarum magna illic terrarum est ubertas, aliud nunc agentem ultro invitant. Sed de tota hac re alius confabulandi locus, et fortassis oportunior, sese aliquando dabit. Carmen, quo Famiani Nardinii Romam veterem exornasti, mirifice mihi placuit. Ego typographum circumspiciam, qui editionis curam in se suscipiat. Interest enim rei literariae, ne antiquitas Romana hoc sui ornamento nostra supinitate fraudetur. Literas, ex iis, quas ad me dedisti, non unas periisse permolestum est. Nam ut omnes, quotquot a te mihi exhibentur, habeo gratissimas, ita praecipuo apud me sunt in pretio, quae rerum Italicarum statum enarrant, atque in studiorium communium illustratione occupantur. Quapropter, si me amas, quod facere te sum certus, perditarum desiderium frequenti scriptione mihi ut lenias sum auctor. Praesertim ne oculis meis subtrahas ingenii tui foetus felices, si quos aut jam enixus es, aut porro eniteris. De inscriptionibus antiquis Moronum spes nostras tanto tempore frustrari indignor. Impelle quaeso hominem, quantum potes, me enecare nos pergat irrita expectatione operis longe utilissimi. Quamquam ingens periculum est, ne bello


page 487, image: s487

Gallico, quod magna animorum contentione parari vobis dicitur, ingens detrimentum capiat res literaria. Spero in melius. Deum optimum Max. hanc procellam tam atrocem conversurum esse. Imagines virorum Illustrium, quas Fulvius Ursinus ex variis antiquitatis monumentis collegit, ac publico conjunctas in unum volumen dedit, possideo ex duplici editione tam Romana, quam Antverpiensi: Possideo et illas, quas Leonardus Augustinus ante hoc quinquennium in lucem emisit, perlatas ad me munificentia Caroli Antonii Putei, viri longe humanissimi. Si quid hujus argumenti praeterea est proditurum, id uti ne me sinas ignorare quaeso. Tum quantum operae Typographicae jam promoverint in Inscriptionibus vetustis edendis. Stephanum Byzantium et Frontinum Holstenii e latebris proferri vehementer velim. De studiis meis copiose ago jam nunc cum amicissimo Dato, agerem et tecum, ni subvererer nimia loquacitate odiosus esse. Interim exillo intelliges, si quid sit quod cognitione tua non indignum fore arbitrabitur. Proximis diebus in hac aula e vivis excessit Konings Marckius, magni nominis imperator. Amiserunt Sueci spatio anni unius militiae utriusque Magistrum Kaggium, tum Marschallos uti vocant, exercituum tres, Duglasium, Lilium, Konings-Marckium. Quartus etiamnum superest Stenbockius, Scaniae provinciae praefectus. Amiserunt et Bielckensternium rei maritimae strenuum ducem et proxitnum a Thalassiarcha Vrangelio. Amicos omnes jubeo plurimum salvere. Vale, vir eximie. Holmiae Saecorum CICICCLXIII. VI I. Mart. Gregor.

EPISTOLA CCCCXXXIV. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

NON oblivione sane micitiae nostrae factum est, mi Heinsi, ut tres ferme integros abhinc menses nihil ad te litterarum dederim. Ex quo enim X. Kalend. Septembr. Allobroges esse desiimus, ipse tibi facile persuadeas nullam mihi scribendi ad te occasionem oblatam esse, nihilque plane otii adhuc usque e longinquo itinere redeunti fuisse ab iis, quae aulicorum natio officia atque amoris declarationes, ego meras nugas, et maximum societatis humanae incommodum appello. Tu vero pro tua in me humanitate si quid mihi negligentius actum est, quam mea erga te observantia atque amor singularis postulabat, boni et aequi consulas velim. Erimus certe posthac in te colendo diligentiores, neque te patiemur tam diu sine litteris nostris esse. Schefferus vester, quantum Florentiae ab Dato nostro audii, Urbicii atque Arriani tacticorum editionem jam aggressus est. Rogo te, si me amas, ut me quam citissime de tota hac re certiorem facias. Mea enim interest id utrumne verum sit scire, qui, ut alias ad te scripsi, ni fallor, Arriani Tactica una cum Leonis Imperatoris Problematibus militaribus, atque Anonymi de Arte Rhetorica, quatenus ad rem militarem spectat, commentarios edere meditabar. Quod si


page 488, image: s488

Arriano meliore quidem fato sub Cl. Schefferi auspiciis in litterariam lucem prodire contingat, prope est ut ab evulgandis, de quibus modo ajebam, opusculis plane deterrear. Verum de his fortasse pluribus ad te alias scribam, teque, quem plurimi semper faciam, super tota hac re consulam. Petronianum fragmentum, ante multos abhinc dies Patavii edi coeptum, propediem expectamus. Atque ego quidem incredibili cupiditate vellem utique, ut ipsius exemplum ad te mittendi quamprimum occasio daretur. Non dubito enim, quin ipse quoque vehementissimo ejus legendi desiderio flagres. Quae de re litteraria te scire oporteat haec habeo. Edita nuper. ex Holstenii schedis opuscula quaedam ad Historiam Ecclesiasticam pertinentia, nempe Acta S. Felicitatis et Perpetuae, atque Fastidii cujusdam Episcopi nonnulla, quae adhuc D. Augustino tribuebantur. His accedunt locupletes ipsius Holstenii ad Martyrologium notae, quas ex antiquissimo ejus codice, qui penes Reginam est, olim deprompserat. De Frontino ac Stephano nihil. Scholiastes quosdam Graecos in Euangelium D. Marci nunquam antea editos brevi publici juris faciet Petrus Possinus e societate Jesu is, cui Annae Comnenae Historiam, ac Nicephori Bryennii commentarios debemus. Ejusdem opera fruemur quamprimum Geor gii Pachymeris Historia, quam a Petavio olim editam ipse ab innumeris mendis repurgavit, ac locos antea inextricabiles illustravit. Allatius in confutanda historia Concilii Florentini a Crygthonio edita totus est, ac prima quidem pars ejus operis quam primum sub praelo erit. Dissertationem suam de Numismatum usu atque utilitate brevi pollicetur Spanhemius noster, quem concivem jam jam appellare licet. Carotus Antonius de Puteo optime valet. Tibi, nisi longiores ad me miseris, harum prolixitatem minus placuisse existimabo. Vale, Roma XIV. Kalend. Decemb. CICICCLXIII.

EPISTOLA CCCCXXXV. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Roman.

FRaudatus multo tempore suavissimis alimentis tuae compellationis, quippe post illas, quas a. d. XV. Kalendas Februarias hujus anni exararas, nil de te nobis intellectum erat, nisi quod illustrissimo Rasponio in comitatum legationis et itineris adscitum te rumor publicus ferebat, fraudatus, inquam, ea voluptate, quam sane ex alloquiis tuis capio incredibilem, post longas irritae exspectationis ambages, ecce nunc tandem accipio illas, quas Romam redux a. d. XIV. Kalend. Decembris ad me misisti. Nam eas, quas ultimae tuae penultimaeque meminerunt, nullus vidi, quam jacturam, uti debeo, fero aegerrime mehercules; vide igitur sodes, quorum fidei eas ad me perferendas commiseris. Nam Roma in nostrum Belgium literis solebat iter esse tutissimum, praesertim si quae Amstelaedamum mitterentur, quo tabellarii ex diversis orbis terrarum partibus, ut noscis, ob frequentiam et celebritatem commerciorum,


page 489, image: s489

tamquam ad commune Europae universae emporium, assidui contendunt. Elzeviriis autem Ludovico et Danieli bibliopolis ea in civitate fixam habentibus sedem, ac mihi perquam familiaribus, inscribi ac concredi posse, quicquid ad me perlatum velles, non nunc primum, si prope recordor, a me moneris. Tu quoque vicissim si non gravaberis significare, cui viae sit insistendum, ut meae imposterum celeriter tutoque in manus tuas perveniant, confido fore, ut omnis imposterum querela de perditis aut perperam curatis epistolis cesset utrimque et amoveatur. Illud praecipue te rogare volo, ut, si quid illis, quae periere in via, rerum novarum complexus es, quod non ignorari mea interesset, ad me iterare de novo, ac verbis vel tribus palam facere molestum non ducas. Holsteniana opuscula nonnulla in lucem tandem prodiisse jucundissimum intellectu fuit. Vitam beatae Felicitatis ac Perpetuae apud illum videram jam olim ante hoc decennium typis descriptam, idque egregium antiquitatis monumentum maxime sum veneratus. Infelicem me, qui illic terrarum nunc aetatem agam, quo aut numquam aut sero perfertur, si quid rei eximiae luce publica apud vos donatur. Stephanum Byzantium et Frontinum ut editos quoque intelligamus auguror curae tibi fore, nam nisi tu hoc agis, neminem acturum esse praevideo. Petronianum Fragmentum si paucarum pagellarum est, et a reliquo Satyrici libelli opere seorsum editum, per tabellarios non inopportune ad me deferri potest: idque ut ad curam tuam digneris revocare, te obsecro atque obtestor. Quamquam melius in commune consulturi sunt, qui fragmentum id edendum suscepere, si omnia illius exemplaris simul depromunt. Non enim dubium mihi est multa illic emendate integreque exstare, quae in vulgatis codicibus mendosa nunc circumferuntur. Sed tu de his videris. De Urbicii sive potius Mauritii Tacticis sic res sese habet, uti ex Dato nostro intellexisse te scribis. Commisit ea jam praelo Schefferus, et majori operae ex parte jam librum descripsere: accedent iis et Arriani Tactica, cujus exemplar admodum mendosum in manibus sibi esse idem Schefferus jam non semel apud me est conquestus. Tu si in codicem nonnihil castigatiorem incidisti, est quod tibi gratulemur, mi Falconeri. Quapropter causae nihil est, cur a proposito desistas. Certus enim sum in instructissimis Italiae vestrae bibliothecis complura hujus latere argumenti, quae Schefferus nec vidit umquam, nec visurus est fortasse, nisi tuo beneficio. Leonis Tactica cum optimo exemplari et vulgatis codicibus auctioie collata possidebam olim, unde Meursiana ejus operis editio et correctis locis propemodum infinitis et luculenta accessione ornari posset, quem librum Reginae a me donatum ante annos hos duodecim et plures, postea apud Isaacum Vossium vidi, ubi eundem etiamnum asservari vix dubito: nam alteri exemplari manu exarato, quod haec ipsa Regina eodem tempore a me donum tulit, quid sit factum, vix est, ut pro re certa et explorata possim adfirmare. Significavit etiam, ni fallor, Bigotius noster ex pervetusto codice complura in iisdem Leonis Tacticis se meliora atque auctiora reddidisse, qui, ut est vir ad humanitarem omnem et ad demerendos amicos unice factus, horum nihil tibi invidebit, si intelliget


page 490, image: s490

instituto tuo operam suam hîc posse utilem esse: Idem Schefferus post publico datos in Phaedri Fabellas commentarios nunc in suo de Italica Pythagoreorum Philosophia volumine typis describendo occupatur Brunnerus, qui Schefferi apud Ubsalienses est collega, atque illic Graecas profitetur literas, Palaephato in lucem prolato, nunc Thomae Magistri dictionum Atticarum Syllogen adornat, cui Moeris Atticista aliique hactenus inediti, qui dialectum Atticam illustravere, fortassis accedent. Gronovius Lugduni Batavorum Livium et Plautum a se recensitos praelo jam subjecit. Isaacus Vossius adversariis suis super argumento Philosophico partim de Luce, partim de aetate mundi Chronologica non unum nuper libellum apologeticum reposuit, ipse postea in Angliam est profectus, in procinctu certe illum stare postremae, quas e Belgio accepi, literae nunciabant. Graevius Hesiodum et Polyeni strategemata parabat. Gudius ad nostros redux quid moliatur, aut quid Galli, nihil nunciandum succurrit, nisi operum Origenis editionem Graeco-Latinam ab Huetio Cadomi adornari. Sed de rebus Gallicis tu melius certiusque rae omnia novisti: ut de me hoc addam Castigationes Virgilianas jam propemodum absolvi. Usui praecipuo Mediceus codex fuit omnium, quotquot per Europam inveniri possint, ni fallor, veterrimus, quamquam duo tresve asservantur in Vaticanis scriniis litera majore Romana quoque exarati, et Mediceo non multum recentiores, quibus usum me non esse, cum facultas dabatur, doleo nunc equidem, et indignor. Ex sua bibliotheca auxilii nonnihil Regina jusserat sperare, cujus impulsu potissimum hanc spartam suscepi adornandam. Sed cum neminem in comitatu familiaque jam habeat literarum gnarum, non video, quid opis illinc polliceri studiis meis possim. Eminentissimo Barberino cum oportunum erit, ut obsequia mea sistas, enixe te rogo. Tum ut salutes equitem Puteanum, cujus benignitati plurimum debere me haud nescis, ac Leonem Allatium. et si quos praeterea mei studiosos in urbe cognovisti. Adderem his et Spanhemium, nisi illum mei esse oblitum opinarer. Quo magis mirum mihi est visum, quod narras de re nummaria illustranda cogitare illum, quem literas aeque ac amicos negligere atque insuper habere arbitrabar. Coepi tamen parcius illi succensere ob contumacissimum silentium, postquam ex Sorore ejus cognovi, communem mihi cum illa esse hanc querelam, seque toto jam biennio nullam a Fratre epistolam accepisse. Vale, suavissime et nobilissime Falconeri, cum Senatus Regius ob solemnia festi instantis ferias ac secessum paret, solito sum nunc occupatior. Haec causa est festinatae scriptionis, quam tu pro caetera comitate tua in bonam partem interpreteris velim. Iterum vale. Holmiae Anno CICICCLXIII. a. d. XXIII. Decembris.


page 491, image: s491

EPISTOLA CCCCXXXVI. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

COmmodum redditae mihi sunt literae tuae a. d. XXIII. Decemb. datae. Nam cum ex eo, quod ipse non semel mihi affirmaveras, nullus mihi dubitandi locus superesset, quin posteriores nostras accepisses, quas Elzeviriis ad te perferendas miseramus, vehemens suspicio inciderat, ne de valetudine tua ita esset, ut nos profecto cupiebamus, quae me sane sollicitudo plurimum torquere coeperat. Ego vero miror summopere illas meas, quas tibi in Gallia Sabaudiaque scripseram, minime ad te pervenisse. Utrasque certe Holmio vestro Lutetiam miseram, quo tutior iis in Bataviam, atque isthinc per Elzevirios in Sueciam ad te cursus foret. Caeterum si quid in illis erat quod te scire oporteret, aut jam ex iis, quas te accepisse scribis, suppletum est, aut his demum supplebitur. Neque sane alia deinceps via ad institutum litterarum commercium opus erit, cum nulla adhuc felicius successerit, quam ea, qua nuper te monente usus sum. Quapropter, ut ipsorum etiam Elzeviriorum fidei eas, quas ad me in posterum scripturus es, committas, enixe suadeo, quibus et ipse cum literas, tum si quid aliud ad te ex Italia nostra perferendum erit, omnino mittam. Nam a te nunc mecum praeclare agi, ac pro amicitia nostra existimabo, cum ea libertate, qua amicos decet, omnia, quae hinc tibi opus fuerint aut in re libraria aut alibi a me tibi comparari jusseris. Atque ex iis sane libris qui hîc ante biennium in lucem prodierunt, ipse ultro tibi misissem, si quos eruditi hominis, ut tu inprimis es, bibliotheca dignos agnovissem. Nam quae ex Holstenii schedis hactenus edita sunt, non ea mihi videbantur, quae tibi in remota adeo Europae parte degenti tam magno itinere mitti operae pretium esset. Haud ita vero statuo de Petronii fragmento, quod ubi primum ad nos afferetur, deberet autem quotidie, si vera Patavini amici nuntiant, per Tabellarium ad te mittam, ut de illo germanumne sit, an spurium ipse harum rerum peritus aestimator sententiam feras. Illud interea scias, editionem istam Patavinam nihil aliud continere, quam quae nusquam antea prodierant, neque alia multa esse in ejus autographo, quibus Petronius emendari aut lacunae supleri possint. Doctissimi Schefferi opera tacticorum facile principem publici juris fieri vehementer gaudeo; verum haud satis miror ipsum provinciam istam suscepisse inconsulto Mediceo illo codice celeberrimo, in quo cum Urbicius, tum Arrianus aliique rei Tacticae scriptores plurimi continentur mutili sane, atque ut alibi aevi vitio laborantes, sed a quibus tamen facilius fortasse, quam ex quibusvis aliis, codicibus auctores alioquin mendosissimi restitui possint. Ac de Urbicio quidem, si bene memini, Holstenius in accuratissimo indice selectorum Mediceorum codicum a se confecto animadvertit, eum, qui Mediceum ac Regium habuerit, integrum Urbicium


page 492, image: s492

haud ita magno negotio litteratis sistere posse. Arrianum haud mihi per tempus licuit serio ad examen revocare, cum quicquid otii a domesticis negotiis superesset, quamdiu Florentiae ante triennium commoratus sum, id omne in describendis Leonis Imperatoris problematis militaribus, atque Anonymi de arte Rhetorica militari commentariis insumpserim, quorum versioni, ac subinde editioni concinnandae incumbam, nisi me, ut proximis fere annis, dura itineris alicujus necessitas ab opere avellat: Vaticano Codice si in Virgilianis curis, quibus modo occupari te narras, aliquid opis afferri tibi posse judicas, non est, cur illum a te praeteritum magnopere doleas, modo locos, in quibus haesitas, ad me mittas cum ipso Vaticano conferendos. Id mihi cum gratissimum erit, tum autem facillimum ob eam, qua utor, familiaritatem cum Stephano Gradio viro Eruditissimo, ac Vaticanae Bibliothecae custode, ut appellant. Spanhemius noster hac ipsa die dissertationem suam de Numismatis veterum praclo consignare coepit, qua denique fiet, ut nisi antea te litteris compellaverit, quod mihi querelas tuas significanti facturum se nudius tertius pollicebatur, silentium suum diutinum sane, ac contumax occasione sumta tandem perrumpat. Illustrium imagines ad CL. e gemmis, ac numismatibus depromptas, ac nondum Antiquitatis studiosis publice visas, jam excusas apud se habet Pictor quidam Romanus harum rerum curiosus. Sed vereor ne in commentariis adornandis, quod arduum homini licet historiae veteris haud ignaro negotium futurum est, diutius haereat, quam eruditorum curiositati explendae par esset. Cardinalis Barberinus mirifice erga te affectus est, tibique me quodcunque a se proficisci poterit, serio jussit polliceri. Equitem Puteanum atque Allatium a me tuo nomine salutatos scias, atque utrumque eo animo erga te esse, quo ipse maxime velis. Tu quamdiu apud Suecos futurus sis fac, ut cum primum se occasio dederit, ad me scribas, nam praeterquam quod de discessu tuo nonnihil ab amicis audio, atque ab ipso ni fallor Spanhemio, multum mea interesse arbitror scire Holmiaene Suecorum an Hagae Comitis degas. Id sane omnium mihi optatissimum est, ut in loca te digniora atque amicitiae nostrae excolendae magis opportuna quamprimum redeas. Vale, vir Clar. et te a me quam maxime amari observarique tibi persuadeas. Roma Kalend. Mart. CICICCLXIV.

EPISTOLA CCCCXXXVII. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

QUod nullas ante duos abhinc menses a me litteras acceperis omnia fuisse in causa praeter oblivionem tui persuadeas tibi velim V. Clar. Erubesco equidem in omnibus fere, quotquot ad te damus, literis ab excusationo initium mihi sumendum esse, sed ea si homini amicissimo quicquam credis, per id tempus nostra conditio fuit, ut nullus mihi plane de his rebus cogitandi locus


page 493, image: s493

relictus sit. Ceterum bene est, quod Flavium Chisium Cardinalem, cum potestate Legati a latere proficiscentem, sequi minime jussus sum. Nunc enim otio tandem nostro reddi licebit, ni, contra quam sperare interea occurrit, ab eo iterum iisdem occupationibus evocemur. Ego vero dolui aliquamdiu, partes meas a Dato nostro occupatas in mittendo ad te Petroniano, ut vulgo credebatur, fragmento. verum, ut illud legendi facultas facta est, quod nudius tertius tantum contigit, minus poenitere coepit, quod in donando tibi, ut nonnullorum opinio erat, puro puroque auro, sed, ut res est, scrutis quisquiliisque minus diligens accuratusque fuerim. Quam vero notam apud eruditos is liber mereatur, tute judicabis. Ego certe nunquam adducar, ut Petronio elegantiarum Arbitro stribligines, barbariemque infelicis alicujus imitatoris tribuam. Neque quisquam erit opinor, qui Pseudo Petronii hujus stilum tantum a Petroniano distare non intelligat, quam quod maxime. Ita plane insulsum, inficetum, illiteratum ubique elocutionis genus, sententiae e pistrino gurgustioque productae; quaeve, ut Ferrarius noster ad me belle scripsit, Neronianas Thermas refrigerent, ut Idiotismos non paucos, adagiaque ac modos loquendi Italicae linguae peculiares omittam, e quibus commentitium istum Petronium explodere, fraudemque deprehendere manifesto licet; In qua quidem re eum, qui typographi partes gerit, adeo confidenter agere perquam inique fero, qui ut privato lucro consuleret vel cum aliera jactura, nescio quam explorata eruditorum hujus urbis de Petronio illo suo sententia liquido pronuntiare non dubitavit, id fragmentum doctissimi cujusque in urbe censurae subjectum opinionem sui, quam e Dalmatia Venetiisque ac Patavio attulerat, facile retinuisse. Mihi vero compertum est eos, qui hîc nominis hujus honorem merentur, tam fragmentum illud Petronii germanum existimare, quam Berosi monumenta, quae circumferuntur, qui criticae artis vel leviter curiosi sunt. Namque ex iis unus, quîcum vetus mihi necessitudo intercedit, cujusque fidei judicioque plurimum tribuo, id mihi persancte affirmavit, sibi ab eo, qui apographum possidebat, vix unam aut alteram ejus paginam semel lectam, nam ut amplius legeret amici cujusdam interventu minime licuisse. Se, quoniam ille Jo. Rhodii, viri sane docti, sed ante quinquennium extincti auctoritate uteretur, non sane quod in rem judicatam transiturum arbitraretur, sed, ut fit, occasione sermonis, neve amici hebetes oculos, crassumque palatum statim explodere videretur, id sibi [Gap desc: Greek words] effugere passum esse, si ita ferret libido, fragmentum illud publici juris faceret, quidque de eo sentiendum esse Eruditis integrum relinqueret. Quae prolixius ideo tecum egi, ut cum ipse scias, tum vero alios, quotquot isthic hisce literis delectantur, certiores facias non adeo obtusa esse Romanorum hominum ingenia, ut vappam pro Falerno, lutum pro auro venditari sibi patiantur. De Nardinii libro nescio an alias scripserim, me tandem cum Bibliopola hîc transegisse ut typis edatur. Id vero in praesentia addam, illum opinione citius sub praelo futurum. Nam ante Kalend. Aug. se operi vacaturum Typographus pollicetur. Holstenii observationes in Geographiam Ecclesiasticam


page 494, image: s494

Monachi cujusdam ex iis, quos Gallice les Fevillants appellant, brevi prodibit in lucem, quibus subinde Concilia Africana ejusdem opera concinnata, notisque illustrana accedent: Spanhemii nostri liber jam est ad umbilicum productus, ac propediem publici juris erit. De Stephano silent omnia. Tu si me amas, quid apud vos in litteris agatur scribere, ne graveris, diu est enim, cum nihil a te litterarum accepi. Ante omnia nos, ut facis, amare perge, ac plurimum vale. Roma 3. Kalend. Jun. CICICCLXIV.

EPISTOLA CCCCXXXVIII. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Romam.

QUas tu Kalendis Martiis ad me dedisti, eae perlatae quidem in manus sunt, sed serius, quam desiderium earum, quo tenebar sane flagrantissimo, videbatur pati, credo dum exspectabatur, ut Petroniano fragmento operae typographicae edendo defungantur, Florentiae eas aliquantum temporis substitisse. Compensarunt tamen moram odiosissimam insigni munificentia lautitiaque, opiparo Trimalchionis convivio, recreante stomachum latrantem et esuritione quodammodo enectum: sententiam de ipso fragmento meam hac occasione non inviderem tibi, si perlegissem omnia ea animi attentione, qua judicem decebat. At vero cum vix semel lectione tumultuaria festinataque percursum Ubsalienses amici, atque in his Schefferus noster facile princeps, abstulerint a me, atque involarint, premo etiamnum sententiam, ne temere quid aut incogitanter videar pronunciasse. Nec possum dissimulare tamen incidisse me in complura, quae vetustatis reconditae venerem genuinam redolebant. Fuisse quidem suspecta non pauciora et legentem offendisse, sed quae librariorum incuriae accepta referri queant. Tibi interim, mi Falconeri, et nostro Dato debitorem valde obaeratum me profiteor, quorum officio ac sedulitate sit factum, ne genius meus tam exquisitis deliciis, et quales unice ad gustum mihi faciunt, defraudetur: pari munificentia certare vobiscum vehementer velim: sed et curta oppido elegantiarum supellex mihi est in scriniis, et illic terrarum aetatem ago, unde nil ad rem Romanam redundavit umquam, praeter stragem praesentissimam et ingens detrimentum. Nec desunt tamen hac tempestate, qui veterem gentis infamiam abolere contendant, prolatis in medium, quae antiquitati tam Graecae quam Latinae illustrandae ornandaeque haud parum conducant. Schefferus certe hoc anno Mauricii et Arriani Tactica, partem potissimam typis jam expressa, publieo est daturus. Nam supremam manum jam nunc librarius imposuit ejus de Italica Pythagoreorum Philosophia commentario. Mox subsequentur ejusdem lucubrationes de Re navali veterum curis secundis plurimum adauctae. Brunnerus totus est in adornando Thomae Magistri vocabulario Attico, cui Moerin Atticistam subjunget hactenus ineditum: de me polliceri nil equidem possum:


page 495, image: s495

Fervet tamen sub praelo typographico jam pridem Claudianus meus, et nisi fallor ad finem festinat. Novam poematum editionem flagitare bibliopolae a me non desinunt, quibus fortasse mos erit gerendus. Quod si fit, inter amicorum primos tuum isti libello nomen inferetur. De Virgilio, Valerio Flacco, Silio Italico cogitare me non sinunt occupationes publicae solico nunc densiores, quanquam scriptores illos animadversionibus tantum non praelo jam paratos illustravi, sed venient tranquilliora tempora, ut spes est. Auguratus eram pedem a me ex septentrione movendum fore ante Caniculae exortum, qua de re etiam per litteras egeram cum Serenissimo Electore Palatino, a quo rescire rem Spanhemius potuit, sed jussus sum discessum differre in annum proximum ab his, a quorum nutu nunc pendeo. Tuarum interim litterarum frequentia nil jucundius, nil optabilius, Octavi suavissime, continget. Easdem Mantuana via si Amstelaedamum ad Elzevirios bibliopolas recte miseris, uti ab Equice Puteano olim factum est, ac etiamnum a Dato nostro confieri solet, spondeo fore, ne oleum operamque perdas. Holmius iste qui sit, per quem tuae tam negligenter sunt curatae, haud scio; Id scio, si Elzeviriis fuissent traditae aut ab illo, aut a tabellario quocunque, nunc eas nequaquam a me desiderandas fore, quarum equidem jacturam indignissime, ut par est, fero. Mauricii, sive is Urbicius est, Tactica ex Mediceis, ni fallor, membranis deprompta studio Holstenii [Gap desc: Greek words] Schefferus a Serenissima Suecorum Regina est nactus; Arrianum a Bigotio nostro habuit, uti et Basilii Naumachica, quae commentario de Re veterum Nautica est additurus. Tu quae ex pulvere bibliothecarum corrasisti jampridem, bono publico invidere, quaeso, diutius noli. Atque utinam sit ex vestratibus, qui Hori Etymologicum, quod Urbino in Vaticanam est translatum, in commune aliquando sistat; dubium enim non est, quin multa nobis ignota illic tradantur, quae publicari rei litterariae intersit. Tu si provinciam hanc detrectas, Allitium, Possinum alios quoscunque impellas atque adhosteris velim, ne publicae utilitati hîc desint. Sed inscriptiones illas Caroli Moroni Romanas quando tandem videbimus? Nihilne preces orbis litterati ardentissimae, nil imperium mandatumque eminentissimi Barberini a pud illum possunt, ut veterno excusso, ac amota procrastinatione omni sese tandem contentione accingat huic labori, unde certam nominis immortalitatem, mutuetur, ac universum litterarum nomen egregie demereatur? Sin cessare et cunctari pergit, ut hactenus, ingens neglecti officii invidia apud posteros illum manet, qui praesentissimam oportunitatem in commune consulendi insuper habuerit, ac perire passus sit. De Virgilio agetur a me alias. Habeo interim acceptam, quam sperare me jubes, operam tuam. Spanhemius pergit, quantum video, sui esse similis, nam nec scribit ipse, nec quo res suae sint loco per alios significari curat. Sunt tamen, qui adfirment mandatis publicis instructum brevi huc venturum. Id si vere asseveratur, complexu ejus frui nobis licebit. Proxime Plautum Gronovii ex Belgio accepi. Livium ejusdem vix hoc anno videbimus. Cujus partem tertiam restare edendam, prioribus duabus jam confectis, Elzevirius monet. Equidem Carolum Antonium Puteanum, Allatium, Possinum,


page 496, image: s496

et si quid praeterea hominum apud vos est mei studiosorum, jubeo salvere. Cum occasio feret, Eminentissimum quoque Principem Franciscum Barberinum de obsequiis meis ac cultu constantissimo certiorem uti facias enixe rogo. Vale, vir Eximie. Exarabam Holmiae Suecorum Anno CICICCLXIV. a. d. XX. Junii Gregor.

EPISTOLA CCCCXXXIX. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

ACcepi nudius octavus a Dato nostro litteras tuas a. d. XX. Jun. datas, quod mihi sane peropportune accidit, nam cum jara, ex quo postremum ad te scripseram menses ferme quatuor essent elapsi, nihilque abs te litterarum ad nos pervenisset, dubitare coeperam, ne eodem fato, quo aliae nonnunquam, eae ipsae periissent, quas tamen, ut ipse monueras, ad Elzevirios per Mantuanum Tabellarium perferendas curaveram, quo tutius tibi redderentur. Nunc vero quando id prospere successit, atque expeditior deinceps, ut spero erit cursus litterarum nostrarum, efficiam sedulo ut observantiae erga te meae luculenta testimonia frequentius accipias. De Petronii fragmento, quae prima pars est litterarum tuarum, haud praeter expectationem accidit judicium tuum. Quamvis enim in iis, quae proxime ad te scripsi, in quibus id egi, ut aliorum potius opinioni obsequerer, quam meam proferrem, nihil tutius persuadere mihi videar, quam illud Petronio esse tibuendum, non is sum, qui praejudicium utcunque meum (nam vix ipsum percurrendi otium habueram, cum ad te scripsi) vel reclamante veritate mordicus tuendum mihi esse censeam. Ac tum sane, qui cum ex jam pridem disseminatis rumoribus, tum vero ex literis Patavinorum amicorum adversam de Petroniano isto fragmento opinionem animo inbibissem, illud ita affectus legi, ut iis percensendis, quae Petronianae notae non videbantur, sedulo haererem. ea vero, quae ut tu recte mones, atque ipse postmodum observavi, vetustatis reconditae venerem ingenuam redolent, incuriosius negligerem. Neque tamen id facile assentiar ejus generis esse complura, quae in eo deprehendi, ut librariorum [Gap desc: Greek words] censeri debeant. In multis quippe locis non una, aut altera vox corrupta, aut e margine ingesta, quod sane amanuensibus vitio verti possit, sed cum locutionis genus, tum ipsa sententia, ac incessus is est, qui a Petroniano stylo tantum distet, quam quod maxime. Ego vero de illo sic demum, statuo, quicquid in eo continetur, non ejusdem farinae esse, atque in eadem officina cusum. Aliter catulos olere, aliter sues. Nam quis aut Petronio ipsi, aut ei, qui tanto successu ipsum sit imitatus, quanto eum oportet, qui, quae tute elegantissima ac plane Petroniana observasti, conscribere potis fuerit, longe adeo diversa excidisse in animum inducat, adeoque ab iis omni ex parte difformia. Inesse multa igitur arbitror, quae, ut tulit antea semper Petronianorum


page 497, image: s497

scriptorum fortuna, sparsim interpolateque e diversis codicibus traducta sint, e quorum aliquo Traguriense istud recentius apographum extet. Iis intermixta non pauciora, quae ab infelici quopiam litteratore infarta sint ad fucum sui similibus faciendum, aut librarii incuria irrepserint, qui, ut saepe factum constat, omnia, quae ad idem argumentum facere videntur, sive illa ejusdem scriptoris sint, sive alterius, quasi per satiram, non sine litterarum detrimento, promiscue describunt. Quod si [Gap desc: Greek words] aliquid in eo deprehendere manifesto lubet, confer modo, quae hîc de decantato illo apud tot Authores vitri flexilis invento narrantur, cum iis, quae de eadem re habentur apud Isidorum, statimque agnosces nostrum hunc ita ab illo ipso mutuatum, ut dissimulandae fraudi pauca admodum, eaque in deterius mutaverit. Ceteterum quod Rhodium attinet, cujus auctoritate ac testimonio Typographus Patavinus plurimum crescere videtur, compertum mihi est, haud ita pridem virum eruditum, Rhodii XXX. annorum spatio contubernalem atque intimum, apud communem amicum conquestum viri doctissimi manes iniquo mendacio sollicitari, cui nunquam visum hoc fragmentum conceptissimis verbis jurare paratus sit. Illum accepisse tantum a quodam Dalmata, id nescio quid Tragurii repertum, cumque id Scioppio communicasset, retulisse eum, se de eadem re cum Romae esset, aliquid audivisse, verum arbitrari esse id alicujus Ascetae foetum infelicem, natum in culina ad laevam manum. [Gap desc: Greek words] Nam vobis, penes quos stant regni Critici jura, massam istam excoquere curae erit, atque aurum a scoria seponere, jamque ut audio Amstelodami nova Petronii editio cum mantissa hac Traguriensi, atque eruditorum virorum in eam animadversionibus adornatur. Quae isthic a V. V. Cl. Cl. Scheffero Brunneroque in emolumentum rei litterariae parari nuncias, praeclara sunt, quaeque ab omnibus, quotquot hoc genere studiorum delectantur, summo cum plausu excipiantur. Mihi certe Mauricii atque Arriani tactica salivam jam nunc movent. Claudianum tuum vehementer expecto, cui tantum curis tuis accessurum confido, ut nulli amplius ad spicilegium locus relinquatur, ac ne me gloriolae ejus parum cupidum putes, quam vel summos viros immortalitatem per se satis adeptos ultro affectasse constat, scito torqueri me expectatione novae, quam polliceris, poematum tuorum editionis, quorum ope diuturnam apud posteros nostri memoriam serio jam augurari licet. Quod suades ut Hori Etymologicum ex Urbinate bibliotheca vulgare aggrediar, in eo amoris erga me tui vim agnosco, qui me ei spartae ornandae parem arbitraris, quae viros longe doctiores, longeque alio erudidonis ingeniique censu instructos postularet: Ego vero jam antea animadverteram, quantum Graecis litteris esset accessurum, si Orionis Grammatici Etymologiae aliaque id genus, quorum mentionem fieri apud Gesnerum ex Phavorino videbam, in lucem aliquando prodiissent. Nam quin Horus is, quem tu in Urbinate Bibliotheca latere existimas, idem sit cum Orione Alexandrino Phavorini ac Thebano Suidae dubitare vix ausim. Neque parum conjecturam meam juvant [Gap desc: Greek words] , quae in Vaticana sub Orionis Thebani nomine reperiuntur, cum interea nihil aut in ipsa,


page 498, image: s498

aut in Urbinate ex Hori scriptis extet, nisi me atque ipsum Allatium accuratissimi fallant indices nuper confecti, Horum vero exemplum una cum his idcireo ad te mitto, ut tu, ac Cl. Brunmerus deliberetis operae ne pretium sit, Orionem istum, seu potius ejus [Gap desc: Greek words] , una cum Thoma Magistro ac Moeri Atticista edere. Quod si haec demum sunt, quae tantum ex ejus authoris scriptis superesse conjicere liceat, aut majora in praesentia sperare non contingat, quid ad rem magis fieri possit, quam ut is geminis argumenti scriptoribus tertius adjungatur. Ignorare nos interea non oportet, Siculum quemdam Praesulem nomine La Farina ante aliquot annos nescio quid simile Hori aut Orionis edere coepisse, descriptum ut ipse ajebat, ex bibliotheca S. Laurentii, vulgo Escurial, cujus tamen conatus quatuor aut quinque folia non excessit. Quantum vero ex Typographo ipse didici, qui ejus opusculi editionem susceperat, pauca erant, quae supererant in autographo. Quod si vel ea ipsa folia videre licuisset, quid de nova hac re statuendum esset, ex iis facile patuisset. Sed neque illa Typographus tanti fecit, ut asservanda sibi esse duceret, neque mihi apud alium quemquam reperire contigit. Ceterum nostri hujus Vaticani membranae, optimae notae videntur, quasque ego ante quingentos ab hinc annos scriptas judicem. In Medicea vero nihil Hori aut Orionisextare Datus noster nuperrime ad me scripsit. Ac de his sane vos amplius deliberabitis. Mihi certe consilium fuit, quod a me praestari poterat, ultro conferre, ut et tibi Orionis editionem pro virili promovendo rem gratam facerem, et Cl. Brunnero vel hoc levidensi munusculo meam erga ipsum observantiam declararem. Tu vero, si me amas, voluntatis hujus meae interpretem agere, ipsique omnia polliceri, quae a me proficisci poterunt ne graveris. Tacticorum, quos e Medicea ante triennium descripseram, editioni adornandae liberius deinceps, ut spero, vacare dabitur. At illa, si quae haud ita pridem meditamur perficere continget, majoris operis mantissa erunt: nam de edendo simul scriptorum aliquot [Gap desc: Greek words] nuper cogitare coepimus, sed de his alias [Gap desc: Greek words] Carolo Morono, ipsique Cardinali Barberino per occasionem de Inscriptionum editione aurem vellam. Holstenii observationes ad Geographiam Ecclesiasticam Caroli a Sto Paulo brevi prodibunt. Ejusdem notae ad Stephanum ex autographo Reginae nunc describuntur, quo deinde Typis edantur. Spanhemii dissertatio de praestantia et usu numismatum antiquorum jam ante aliquot dies in lucem prodiit, magnoque favore excepta est omnium, quotquot hîc sunt homines eruditi, neque dubito, quin eandem de se opinionem apud viros doctos ubicumque retentura sit. Ejus exemplum ad te perferendum jam nunc Dato misit Spanhemius, ut exipsius litteris agnosces. Possinus Pachymerim suum quamprimum typis committet: Nardinii Roma proximo mense sub praelo erit. Franciscus Barberinus Cardinalis delatum sibi a me tuo nomine obsequium mirum quam comiter excepit. Utque se ad omnia tui caussa facienda paratissimum esse tibi significarem, impense rogavit. Eques Puteanus atque Allatius te plurimum salvere jubent, tibique gratias agunt quam maximas, quod eos adeo amanter benevolentia tua complecteris. Vale V. Cl. et me litteris tuis beare perge. Roma XVI. Kal. Aug. CICICCLXIV.


page 499, image: s499

EPISTOLA CCCCXL. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Romam.

SI perlatae sunt, quas mense Junio ad te dabam, non potes ignorare, Falconeri nobilissime, redditum nobis esse Petronii fragmentum officiosa Dati nostri opera, qui ut mei demerendi studio singulari concessit hominum amicorum hactenus nemini, ita nunc quoque nihil praeter solitum fecit, quod spes meas, quas de libello nec dum in lucem prolato conceperam, non est frustratus. Ego autem quamquam monumentorum veterum sum longe avidissimus, horum praesertim, quae cum tineis et blattis in hoc aevi conflictata, luce publica nunc demum donantur, nescio tamen quî sit factum, ut unica eaque admodum festinata libelii hujus lectione defunctus, tam levi opella tamque tralatitia satiari facile me sim passus, sive quod alibi et in publicis graviter jam pridem occupatus, uti eram illo tempore, quo fasciculus ad me pervenit, atque uti nunc sum, non potui plenius indulgere voluptati, quam ex antiquis scriptoribus evolutis capio mehercules maximam, sive quod hae schedae Genii Petroniani nervis illis vegetis ac felicissimae elegantiae nequaquam visae sunt satis respondere. Soloeca quippe et semibarbara illic non pauca occurrunt, qualia Petronio ipsi excidisse absit, ut credamus. Facundia supra sermonem plebejum raro adsurgit, facetiae ut plurimum frigent, fales minime aculeati vix feriunt lectoris palatum, et leviter tantum tergent atque radunt. Sunt tamen hîc illic ex interiori antiquitate deprompta, quod dicebam proxima compellatione, quae vix quisquam temporum nostrorum scriptor potuisset excogitare. Ut minimum absit, quin accedam accuratissimi Gronovii sententiae, cui viro plurimum a me defertur, dum arbitratur, esse quidem recenter confictum id fragmentum, sed tamen, quicumque tandem hîc os sublevit nobis habuisse illum Petronii aliquanto plura, quam publice hactenus circumferuntur. Nonnulla etiam, quae manifeste mendosa illic occurrunt, litteris postremis nuper admodum ad me delatis, feliciter satis corrigebat. Admovi et ego manum medicam locis depravatis non paucis, idem de se Schefferus noster testatur. Qui meo beneficio libellum consecutus variis jam nunc observationibus illustravit, juris publici fortasse faciendis aliquando, nisi per scriptores tacticos ab hac cogitatione nonnihil avocaretur vir doctissimus. Fatetur ille, et nobis assentitur plurima sordere in Petronii fragmento: sed contendit schedas, ut veterrimas, sic depravatissimas, ex quibus apographum Dalmaticum profluxerit, ab homine sciolo fuisse descriptas qui quicquid non assequeretur, pro libitu inverteret, atque interpolaret. Hoc ut aegre nobis persuadet, ita nihil praeter ordinem faciemus, si expectabimus animadversiones ejus in hunc libellum, unde liquidior nobis fiat haec sententia. Is ipse Schefferus de dogmate Philosophiae Italicae commentarium publico nuper


page 500, image: s500

dabat. Mauricii etiam et Arriani omnia typis jam descripta sunt, nunc in annotatis Schefferi procudendis operae occupantur, quae et ipsa lucem propediem videbunt. Alius vir eruditus Ubsaliensi praelo commisit libellum historicum veteri idiomate Gothico conscriptum, quem notis illustravit. Uti et Franciscus Junius longe vetustissimum codicem Novi Testamenti Gothici, quem Ulphilae primi Gothorum episcopi manu descriptum esse sunt, qui opinantur, Amstelaedami edendum curat. Sed haec non sunt tui gustus, et tamen nunciantur, quod alia majoris rei vix occurrant, aut in promtu sint, quae nunciare possim. Claudianus curis a me secundis illustratus jam in eo est, ut colophonem a typographo expectet. Mox poemata mea praelo subjicientur. Ut ad vos quamprimum itinere maritimo subvehantur, operam dabo: etsi in Claudiano, quem adolescentes emaculavimus, nihil est, quod eruditos et tui similes oculos invitet: Virgilium hyberna tempestate absolvemus, si non omni ex parte naevis liberatum, at saltem longe castigatiorem quam legi vulgo nunc solet. Sed adeo non sum meus, ut privatis studiis nihil temporis elargiri possim, quod non publicis negotiis, et spartae, quam suscepi adornandam, de trimentum ferat qualecumque. Et sunt tamen, quae me continuum hîc exercent adeo non magnae rei, adeo publice non profutura, ut praestaret omnino, privatis studiis me frequenter insudare, quam mercatorum lucro patrocinari, et alienis litibus, atque adeo magno conatu magnas a me nugas agi. Nam quae cum publica rei patriae conjuncta sunt utilitate, ea et sustineo libenter et facile fero. Et hoc quidem in tranfcursu. Nardinii Romam quod polliceri pergis, gratulor tuae industriae, per quam fiet, ne blattis in praedam cedant hae lucubrationes hominis, uti rumor fert, minime indocti. Petronianum fragmentum quod pro spurio et a te et ab homine Venerum Latinarum inprimis gnaro, Octavio Ferrario, quem honoris caussa nomino, habeatur, gaudeo equidem vehementer, quibus longe plus hîc a me defertur, quam centum Rhodiis et Dalmatarum cohorti universae. Perlegam illud denuo, atque inde excerpam, quae videri possunt pro iis militare, qui vestigia antiquitatis indubitata in eo scripto passim exstare contendunt. Sunt autem paucissima, si quid ipse hîc judico, quae scrupulum mihi injecere. Augustinum Favoritum diu est, quod in oculis fero. Unde fit, ut invitus plane exceperim rumorem, qui de rebus ejus nonnihil turbatis spargitur. Auguror tamen fore, ut ille mox redeat in gratiam magni Regis, post Romanos omnes, ne unus in hoc numero plectatur, qui praeclaris animi dotibus, antiquum nominis Romani splendorem inter primos tuetur. Tu, quid polliceri hîc nobis aut sperare debeamus, significa quaeso, ne scriptionis argumentum desit. Carolo autem Morono, ne quid dissimulem, irascor, qui Marmorum Romanorum in lucem proferendorum laudem solidam hominibus transalpinis Apiano, Smetio, Grutero relictam cupit, dum ipse oneri suscepto post hos Atlantes externos fuccessor Hercules Romanus succumbit, certe desideria nostra cunctando frustratur et ludit promissi securus: Spanhemii sororem cum proxime compellabam, negabat illa res fraternas sibi magis compertas esse, quam essent mihi. Quantum video amicus


page 501, image: s501

ille desultor primas etiam necessitudines hîc terrarum jubet frigere. Vale, mi Falconeri, et mihi, quod in praecipua felicitatis parte pono, favere ac bene velle imposterum perge. Exarabam. Holmiae Suecorum Anno CICICCLXIV. 2. d. XV. Kalend Septembr.

EPISTOLA CCCCXLI. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Romam.

REcte tibi redditas fuisse, quas mense Junio scribebam, ex tuis Sextili mense exaratis licuit mihi cognoscere, Falconeri humanissime. Unde fit, ut optime sperem de iis, quas a. d. XV. Kalend. Septemb: prioribus subjunxi, etsi eas pari fortuna usas ex te nondum percepisse datum est. De meo autem silentio tam pertinaci quid dicam? aut quo colore taciturnitatem excusem? Ex rumore publico novisse jam potes, Britannos, qui Regum cervicibus atrociter insultabant nuper, nunc vicinis ac foederatis Belgis pari quoque iniquitate permolestos esse, bellumque in illos meditari maximo conatu. Nec hoc tantum, sed mistis circumquaque ac subornatis legationibus solicitare in partes suas ac avellere a nobis quicquid possunt Regum principumque tam Europaeorum, quam remotas orbis regiones accolentium: et hoc quidem in primis, quos sacrosancta atque arcta pactorum religione adstrictos potissimum foederatis Belgis haud nesciebant: quorum in numero praeter Regem Christianissimum Suecorum ac Danorum Reges. His illorum subdolis ac clandestinis machinationibus dum pro virili in hac aula eo obviam, plurimum equidem negotii mihi facessitur, plurimum molestiae a me devoratur, sic ut excussa omni de Musis cogitatione jam per menses quatuor poene continuos curis publicis unice vacarim: Quae ut absque fuco aut mendacio tibi commemorantur, ita confido, te prae caetera aequitate tua dilatum tanto tempore scriptionis officium in partem haudquaquam pessimam esse interpretarurum. Venient, ut spero, tempora, per quae diligentiori mihi imposterum esse concedatur. Fragmentum istud, quod sub Petronii nomine lucem nuper admodum adspexit, commentariis de stylo suis Schefferus subtexendum curat, additurus et observationes nonnullas, per quas loca passim mendosa aut corrigat aut obscuriora illustret, otium abunde nunc nactus, post tacticos scriptores publico commissos. De ipso fragmento an Judicium suum probaturus sit nobis mox videbimus. Certe totum illud scriptum ut Petronianae lucubrationis esse credam, nequaquam nobis persuadebit. Pro Orionis libello gratias immortales ago: quem Brunnerus Thomae Magistro Moeridique additurum esse pollicetur. Sed quantum video, lente haec ejus cura procedit. Si vera sunt, quae Gudius noster prae se ferre dicitur, allatum abs se ex Italia Hori aut Orionis Etymologicon, quod uno alteroque magnis constet voluminibus, libellus ad me missus pro excerpto exiguo operis immensi erit habendus. Ego in rem


page 502, image: s502

totam diligentius inquiram. Hujus interim scriptoris meminerunt cum auctor Etymologici magni, tum Eustathius commentariis in Homerum. Ex Belgio nostro. quod super re litteraria nuncietur, aut nihil est aut parum. Vossius annum totum domo abfuit, dum in Britanniam Galliamque excurrit, abfuit et plus aliquanto temporis Christianus Hugenius. Gudius quoque aestatem proximam in Germania sua exegit, nec litterarum quicquam ad me dedit, ex quo Gallica Italicaque peregrinatione est defunctus. Misit tamen ad me per Elzevirios, pervetustum et quantivis pretii codicem Maronianum. Livium Gronovii, quantum ipse postremis litteris significabat, propediem videbimus, nisi jam nunc, dum haec scribo, in publicum est prolatus. Idem Quinctiliano. manum admovere coepit, cujus editionem adornabat ante illum Cornelius Schrevelius, sed illo e vivis nuper sublato, institutionibus oratoriis summi scriptoris jam praelo exemptis, id negotii Gronovio reliquum fuit, ut Declamationes castigaret, qua in cura nunc occupatur. Aeschyli tragoedias cum suis et aliorum observationibus majori forma Londini Thomas Stanlejus edidit. Ex hoc septemtrionis tractu quod nunciari possit, nu in promtu est. Claudianus meus lucem jam pridem videt, sed ad vos quando perventurus sit, vix certo potest adfirmari, adeo maria depraedationibus Britannicis nunc infestantur. Poematis meis nec dum edendis typographus vacat: sub limam revocabam nuper epigramma, quod olim manibus viri summi optimique Cassiani Putei a me fuit consecratum, id, si tanti est, a Dato nostro, ad quem mittetur, flagitabis. Nardinii Romam quando videbimus? Quando Holstenianis ex scriniis quod edendum restat? Quando vetustas inscriptiones? In Galliis prodiisse audio Lupi Ferrariensis epistolas aliquando auctiores cum aliis opusculis illorum temporum, et Salvianum Massiliensem, et Petri a Marca nonnulla hactenus inedita, Henricus Valesius praeter historiae Ecclesiasticae volumen secundum de Clemente Alexandrino edendo cogitare dicitur, nec minus de matrimonio ineundo, etsi ea sit aetate, quae in senium vergat. De Regina Christina quid sperare debeam ignoro. Eam aestate proxima huc excursuram quidam adseverant, negant alii. Virgilii editionem quia urgebat olim apud me ipsa, per litteras eam obsecrare ausus sum, ut si quid huic instituto profuturum, aut ex sua, aut ex aliis aliunde bibliothecis indagare possit, hoc ne me fructu fraudari sinat. Sed responsi nihil hactenus ab illa ad me pervenit, ut periisse in via litteras prorsus opiner. Equitem Puteanum ejusque generum Rondininium cum VV. Cl. Allatio, Possino, Favorito jubeo salvere. Vale, Falconeri nobilissime, et me affectu tuo perpetuum dignare. Exarabam Holmiae Suecorum Anno CICCICLXV. a. d. XXVIII. 11. Januarii Gregor.


page 503, image: s503

EPISTOLA CCCXLII. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

NUllae unquam gratiores mihi litterae tuae, quam quae, Dato nostro curante, proximis diebus redditae mihi sunt a. d. XXVIII. Januarii datae. Cum enim multa faciebant, ut eas avide expectarem, tum vero maxime sollicitudo, quam mihi valetudinis tuae incusserat cessatio ista tua tam diuturna, quamvis cum ante duos ferme menses de Elzevirii Amstelodamensis obitu certior factus essem, ejus rei caussam in id rejiciendam esse duxit, ut ejus morte curandarum litterarum nostrarum munus ad eos homines devenisset, qui parum diligenter eo fungepentur. Utinam vero non eorundem negligentia occasio tibi praebita sit, me quoque cessatorem appellandi, quamvis post eas, quarum ipse meministi, bis ad minus ad te seripserim. Ego certe nihil postea ad te litterarum dedi, quod cum de hoc ipso valde dubitarem, expectabam meque sustinebam, ne prius ipse ad te scriberem, quam litteris a te acceptis esse aliquem cognovissem, qui defuncti vices in ea re suscepisset. Gaudeo equidem summopere accepisse te Orionis libellum, quem exeunte anno superiori ad te miseram, ut pro virili Cl. Brunneri curas in illustranda Graeca-Lingua promoverem, communicando ipsi qualequale est ejus authoris fragmentum, quod mantissae loco esse posset editioni, quam parabat, Thomae Magistri. Ac si bene memini ea potius Orionis ad te mittere scribebam, quae apud nos reperirentur, quam quae extare ejus scriptoris arbitrarer, cum multo plura ex ejus Etymologico a H. la Farina typis excusta ex Mascardo cognovissem. Neque tamen, quantum ipse meminisse videbatur, tantae molis erat libellus ille, ut ea omnia complecti posset, quae in Codicibus Gudianis, si vera sunt, quae nuncias, continentur. Ille certe Romae, atque alibi multos optimosque diversorum Authorum codices M. S. parvo pretio sibi comparavit. Sed ego non possum, quin tecum de homine, tui caussa omni genere officiorum exculto, parumper conquerar, qui postquam ab urbe discessit ab hinc fere triennio, ne verbum quidem unquam ad me scripsit, quo saltem, ubinam gentium degeret, certior factus ipsum ultro compellare, atque amicitiae partes pro virili implere potuissem. Rem itaque mihi gratissimam facies, si ipsum opportune moneas, si minus ille nostri, me certe ejus memorem ad absentis, ut cum Martiali loquar, amicitiae officia praestanda paratissimum esse, ubi et quo mittendae litterae, et cui dandae, ab ipso certior fiam. At tibi, Heinsi humanissime, ago habeoque gratias quam plurimas pro iis, quae amanter adeo ac diligenter, immo et luculenter, ad me scripsisti. Neque sane adeo officiorum ignarus sum, ut abs te gravissimis pro Republica negotiis occupato quotidie litteras exigere audeam. Id sane optandum mihi potius est, quam sperandum, cum, quod et ipse vehementer cupere videris, in Patriam atque in suavissimum


page 504, image: s504

litterarum otium te receperis. Versiculi tui in obitum Equitis a Puteo [Gap desc: Greek words] , quos Datus ipse, vota nostra antevertens, ultro ad me misit, summopere mihi placuerunt. Quam Latini illi! quam succi pleni, quam te, atque eo digni, in cujus laudem conscripti sunt! Ut vero me non tam malum Poetam, quam confidentem amicum experiaris, mitto ad te exemplum ejus Carminis, quod Alexandro VII. Pont. Max. ejus Natali die obtuli, una cum codice Commentariorum Caesaris, illo quidem satis eleganti atque optimae notae. Atque id quidem ipse plane nescio quo pacto mihi quidvis aliud agenti, atque Astronomicis observationibus intento occasione Cometis, qui paullo ante in corvi asterismo effulserat, e calamo exciderit. Allatii exercitationes adversus Creygtonium jam manibus hominum circumferuntur. Nardinii Roma, quamvis Typographum quotidie urgere non desinam, non nisi aestate proxima, quantum conjicio, publici juris fiet. Barberinus Cardinalis in editione Pachymeris totus est, qui hoc ipso anno, ut audio, prodibit in lucem. Ceterum de Stephano atque aliis Holstenianis curis edendis mirum silentium. Ego vero quam primum ipsum alloquendi copiam habebo, ei stimulos addere tuae hujus epistolae lectione non praetermittam. Puteanus atque omnis hîc amicorum chorus te salvere plurimum cupiunt. Vale. Roma VIII. Kalend. Maji CICICCLXV.

ALEXANDRO VII. PONT. MAX. Dona Natalitia.

AUrea lux redit ecce, mihi celebranda quotannis,
Qua te olim, Alme Pater, dias in luminis auras
Nascentem, magnisque datum succedere rebus
Arbia, felices fatis monstrantibus ortus,
Excepitque sinu, et fluvio veneratus amico est.
Et jam collucent festis altaria flammis
Undique, te nobis pro sospite sacra Quirites
Instaurant, castasque aras, delubraque divûm
Accumulant donis, dumque omnis gaudia laetis
Urbs sua testatur votis, faustasque frequenti
Ingeminat plausu voces, atque omina laeto
Murmure responsant siptem alto e vertice colles.
Quid faciam? coelo cui nec fas numen ad aras
Elicere, et cultu superos propiore vocare:
Nec tantum sperare jubet Musa, inclyta facta
Aequare ut possim tua fando, et carmine saltem
Quod poteram meritos hodie tibi solvere honores.
Praesertim hîc primus quoniam mihi ducitur annus,
Qui sanctus mihi semper erit, mortalia supra


page 505, image: s505

Ex quo sorte datum attolli, alloquiisque beatis
Dignari et sacris adytis et nectare Divûm.
Ergo hominum quando nec Dii munuscula parva
Contemnunt, tenuesque rosas, et thuris honorem
Exigui, haec tibi quae suadet dare, munera felix,
Te nascente, dies, illo Pater accipe vultu,
Urbem quo rerum dominam populosque serenas.
Hoc quamvis geminas Tyrio non murice frontes,
Non auro ferat insignes, gemmisque volumen;
Ast illi pretiumque facit sat longa vetustas,
Illi et docta manus simulacra hominumque ferarumque
Addidit, et pictas volucres et florea serta.
Fusile et arte nova late intermiscuit aurum.
Hîc animum tibi quae capiet mage nota voluptas,
Gesta olim, et magno patrata a Caesare bella,
Horrida bella leges, Rheni vada caeca bicornis
Incassum haud tentata unquam, Gallosque feroces
Servitiumque pati, Romanaque jura coactos,
Et domitos, toto avulsos licet orbe, Britannos.
Nec vero ante mihi paullo longum meditanti,
Natali quae dona die tibi more vetusto,
Obsequii monumenta mei, Pater Alme, dicarem,
Haud ducibus fatis, fausto et sine Numine Divûm
Crediderim praeclaro oblata volumina, magni
Quae decora Herois sublimiaque acta referrent,
Laetus et accipio hinc omen fore, grandibus olim
Ut fretus te dante ausis (si tanta decebunt
Mortalem) res ipse tuas, divinaque facta
Aggrediar fati securis tradere chartis,
At te florentem nulla non laude, verenda
Insignem pietate, animis ingentibus astra
Aequantem, implentemque vices et jura Tonantis,
MAXIME ALEXANDER, similem sperantia secla
Nequicquam, te sera nimis venerabitur aetas,
Tu Vaticanae decus immortale thyarae,
Hesperiae faustum tu sidus habebere semper.
Te patria aeternum celebrabit clara vetustas
Te tua gens titulis, et nunc te clarior ipsa,
Unum omnes, quotquot servabunt atria longa,
Inter avos atavosque augusta in imagine quaeret,
Magnanimosque trabent in magna exempla nepotes
Dulcis amor famae venientis, et aemula virtus.


page 506, image: s506

EPISTOLA CCCCXLIII. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Romam.

QUI de morte Elzeviriana persuasum esse te voluit, ut nuntio mendaci crederes, incurius omnino, si quis umquam fuit, Falconeri nobilissime. Sunt enim Ludovicus et Daniel Elzevirii in civitate Amstelaedamia etiamnum incolumes. Joannes Elzevirius, qui Lugduni Batavorum fixerat sedem, e vivis ante hoc triennium excessit. Sed nihil ille ad nostrum commercium. Tu igitur me auctore confidenter perge quicquid litterarum in manus nostras cupies perlatum per Amstelaedamenses Elzevirios, ut solebas, curare: qui si apud vos elati jam sunt, apud nos revixere. Orionis libello quid factum sit, ex quo Brunnerus eum a me accepit, quidem ignoro: Ubsaliam enim excurrere non permittunt jam pridem occupationes cum frequentes, tum molestae, quas intentatum a Britannis foederato Belgio praeter jus sasque bellum nunc parit invito mihi longe maximas. Opinor tamen Brunnerum de libello edendo etiamnum cogitare. Percunctatus eram Gronovium per litteras, fidesne esset habenda rumori, qui ad nos pertulerat ingentem Orionis hujus commentarium in scriniis Gudianis ineditum adservari. Nam ipsum super ea re consulere et scitari Gudium, supervacuae prorsus ac inertis operae videbatur fore: quod is interrogatus haud soleat respondere, a litterario commercio plane aversus atque alienus. Ad me certe, ex quo Italica ac Gallica defunctus est peregrinatione, ne verbum quidem etsi semel iterumque compellatus, dedit: ne tu censeas benignius officiosiusque ab illo agi mecum, quam tecum agitur. Gronovius quoque nil rescripsit hactenus, caetera amicorum absentium haudquaquam negligens: credo, quod omni cura ac cogitatione jamdudum defixus haesit in Livio suo, qui publicum, ut ajunt, nunc tandem videt, locis infinitis castigatus. Ipse Gudius, ni fallor, Haganam sedem habitandam sibi delegit. Sed quid moliatur, aut quid publico paret, minime exploratum habeo. Spanhemius ad suos rediisse jam debuit, si quid credendum iis, quibus ipse ad me anno proxime elapso perscribebat. Sed nec laudatissimos ejus super re nummaria commentarios licuit videre. Dantisco accipiebam heri Hevelianum de cometis nuperrimis prodromum, opus accuratum omnino. Novi complures in Germania tam superiori quam inferiori, qui in eadem palaestra desudent. Qui si quid operae facturi sint pretium post Hevelianam lucubrationem, propediem videbimus. Schefferus post Tacticos scriptores deque dogmate Pythagorico commentarios in lucem prolatos, de Stylo opuscula publico dedit: nunc observata ejus in Petronianum fragmentum, Tragurii apud Dalmatas repertum annis proximis, sub praelo typographico fervent. Versus Pontifici maximo dedicati abs te mirifice mihi placuerunt. Multus in iis orationis nitor, multa leporis Latini copia. Felicem hoc praecone Alexandrum Septimum: Felicissimum,


page 507, image: s507

si bona sua intelligit, et laudatorem tam disertum pro meritis remuneratur. Epicedion manibus Puteani nostri a me datum quod tanto opere commendas, vide ne frustra sis. Id tamen qualecumque sub limam postea revocavi, versibusque nonnullis auxi, ut videre poteris inpoematum meorum editione, quam Elzevirii nunc moliuntur. Complectetur hoc volumen Elegiarum libellos quatuor, quorum tertius tuo nomine est inscriptus, Silvarum ternos, binos Juvenilium. Elegiae typis jam nunc propemodum sunt descriptae. Sed quod pagellae singulae huc terrarum, ut menda typographica a me corrigantur, sint mittendae, tardius, quam velim, conatus hic procedit, totoque hoc anno, quantum apparet, operas typographicas exercebit. Claudianus nec dum ad vos mitti potuit, maria infestantibus piratis Britannicis. Quid quaeso Moronianis inscriptionibus fiet tandem? Hanc epistolam libuit non obsignare, quo legi a Dato nostro posset. Id e re mea fore videbatur, ne ad illum quoque perscribenda essent, quae ad te perscripseram. Vale, Falconeri jucundissime, meque quamvis immerentem, solito adfectu dignare imposterum. Amicos omnes jubeo salvere. Exarabam Holmiae Suecorum Anno CICICCLXV. a. d. XXIII. Junii Gregoriani.

EPISTOLA CCCCXLIV. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Florentiam.

EX iis literis, quae a. d. XXIII. Junii datae superioribus diebus mihi redditae sunt a Dato nostro cognovi, ut alias saepe, quanta sit vis amoris erga me tui, quem turbae istae Brittannici belli, occupationesque, si quae unquam molestissimae, non prohibent, quin ad me scriberes, neque vero tantum scriberes, sed de inscribendo mihi tertio Elegiarum tuarum libro cogitares, quo quidem amplissimo testimonio benevolentiae tuae nihil gratius accidere poterat, nihil honorificentius, atque ut verum fatear, optatius: ea enim nostra est in primis ambitio, ut nos quoque ex iis esse, qui amicitia tua beantur, publice pateat. Ego vero pro praeclaro adeo munere gratias tibi ago habeoque quam maximas, ac deinceps curabo, ut, si quid unquam moliemur in litteris, quantum declarationem istam animi tui faciamus, palam sit. Cardinalem Barberinum triduo post acceptas tuas litteras de Inscriptionum editione compellavi, qui sane mihi fidem suam obligavit, ubi a Pachymeri se expediverit, quod intra paucos menses futurum conjiciebat, de iis edendis serio cogitaturum Interea ut exemplar earum, quae jam olim ipso curante editae sunt, neque tamen publici juris factae, mihi ad te mittendum concederet, impetravi Sed Moronum vereor, cujus e manibus non nisi magno cum labore, ac plane aerumnoso is liber mihi extorquendus erit, quem ut primum accepero, curabo diligenter, ut per Datum nostrum ad te quam citissime afferantur. Hae vero morae levius tibi ferendae erunt, quod quamdiu nobis bellum cum Brittannis


page 508, image: s508

erit, non video quomodo haec ad te mitti possint. Quae res magno sane detrimento nostro facit, ut Schefferi tacticos scriptores, commentariosque de dogmate Pythagorico adhuc desideremus. Nardinii liber brevi prodibit in lucem, cui si per tempus licebit nonnulla adjiciemus mantissae loco, quae antiquitatis studiosis haud ingrata fore speramus. Spanhemius noster dissertationem suam de Nummis veterum secundis curis auctam jam praelo subjecisse recentissimis litteris nuntiabat. Miror vero te illam Romae editam adhuc desiderare cum ipse ab eo non semel audierim, antequam Roma discederet, se illius exemplar ut ad te perferretur curasse, una cum litteris, in quibus se de diuturno illo tecum silentio purgaret. De Gudio quoniam is est, ut neque amicorum tui similium litteris rescribere dignetur, omnem plane cogitationem abjiciam. Tu vale, mi Heinsi, ac quantum occupationes tuae patiuntur, me litteris tuis beare perge. Roma Kalend. Septemb. CICICCLXV. Inscriptiones Barberinianas, quas modo a Morono accepi, propediem Dato nostro mittam, ut is quamprimum, ut ad te perferantur, curet.

EPISTOLA CCCCXLV. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Romam.

NON te praeterit, ut puto, rem foederatorum Belgarum publicam magnis hac tempestate difficultatibus objectam esse, idque per illos, quos id facinus haudquaquam decebat. Qui exsul et extorris patria in sinum nostrum confugit, quem opibus nostris ad extremam redactum egestatem fovimus atque sustentavimus per annos complures, qui revocatus denique in regnum a suis nobis se ac fortunas credidit suas, Gallis atque Hispanis diffisus, ac e nostro litore in Britanniam postliminio se recepit, imperio restitutus, nunc oblitus beneficiorum omnium jugulis nostris et libertati insidiatur, eamque hospitalitati sanctae mercedem refert. Dum inter has atrocis belli et fortunae parum hactenus faventis angustias foederatorum Belgarum populus jactatur, inveni et ego, mihi crede, quod agerem, Vir Nobilissime. Idque eo magis, quia Suecos prae caeteris foedere tentandos Britanni sibi, nec sine successu proposuere. Distuli ea propter ad suavissimas tuas responsum, quas Kalendis Septembribus anni superioris exarasti, dum nuntios de die in diem nequicquam onperior qui poematis meis supremam a typographo manum esse impositam significarent, cujus te rei certiorem per me fieri unice cupiebam. Sed injecit moram haud modicam operi instituto miles Monasteriensis, interceptis in via libelli nonnullis, quae ad bibliopolam addendae volumini hinc Amstelaedamum mittebantur, paginis. Resarcivi damnum, ut potui, et opinor, omnia jam nunc ad finem esse perducta. Sed viam non invenio, qua liber ad te perferri possit, insesso per piratas mari. Unde factum est, ut et Claudianum meum amici Itali hactenus desideretis. Exemplaria vobis destinata Lutetiam deferri


page 509, image: s509

curarem, si inde Romam aut Florentiam tutius mittenda fore certo persuasus essem. Eminentissimum Principem Franciscum Barberinum de pertexendo inscriptionum antiquarum opere desideria nostra fovere gaudeo, ut qui maxime. In Pachymeri edendo cum fervide desudare operas typographicas nuntiarit proxime Datus noster, hoc labore illas jam defunctas esse augurari licet, ac proinde inscriptionibus praelo committendis accingi. quod utinam ex tuis propediem intelligamus! Nardinii Romam et parietinas D. Pauli accepisse se testatur munus abs te mihi destinatum idem vir amicissimus. Si quid imposterum ejus rei per itinerum compendia mihi tempestive redditum cupies, Lutetiam id ad Bigotium aut Capelanum, quibus illic utor conjunctissimis, mittas necesse est, unde ad Elzevirios Amstelaedamum, et per illos Hamburgum Hafniamve mox curetur. Eminentissimo Barberino pro singulari munificentia cum reponi nonnihil a me par sit, audebo fortassis tuam operam implorare, ut poematum meorum exemplar Heroi tradas meo nomine, perge interim, quod facis, illi propius propiusque me conciliare, quando alia re demereri mea studia luculentius haudquaquam potes. Navis illa, quae Schefferi Tacticos Amstelaedamum ferebat, in Codano sinu tempestatibus jactata hybernavit, atque inde Lubecam contendit, ibique sarcinas ac mercem omnem exposuit, metu piratarum Britannorum. Nec constat nobis hactenus Tacticos Amstelaedamum devenisse, quod bibliopola Lubecensis, cui rei ejus cura incumbebat, domo aliquando abfuerit, Francofurtum profectus. Schefferus ipse Tragurianum Petronii fragmentum ex quo animadversionibus illustravit, quod et ipsum a juvene quodam Norico nunc fieri fert rumor, nunc in Upsalia antiqua edenda occupatur, qui liber mox in publicum proditurus creditur. Hac defunctus lucubratione secundam Phaedri editionem dabit. Gronovii Livium et Quintilianum nuper publici juris factos vidisti, credo. Videtur ille nunc cogitare de revocandis sub limam iis, quae ad Silvas Statii ante hos triginta annos in lucem dedit, quod propositum ut tenere pergat, valde illum sum adhortatus, suggessique conjecturas complures, quae operi ornando angendoque inserviant. Spanhemium Heidelbergam rediisse, ac Commentarium suum de praestantia nummorum veterum auctiorem praelo typographico subjecisse audio, qui liber in conspectum meum nec dum pervenit. Sed nec ipse Spanhemius, quod mireris, quicquam ad me, ex quo ad suos reversus est. Non ita diu est, quod Bigotius per litteras significabat, Serenissimam Sueciae Reginam selectiores veterum nummorum plurimos ex hisce, quos ipsa possidet, aut jam edi curasse, aut mox esse curaturam. Quid nobis inde sit sperandum, tu omnium optime me docebis. Neminem enim ex ejus comitatu cognitum habeo, quem hac de re possim percunctari. Ajunt prodiisse partem epistolarum secundam Tanaquilli Fabri apud Salmurienses, in quibus noster Gudius male excipiatur. Haec injuria virum doctissimum fortassis instigabit ad properandam Phaedri sui editionem. Virgilium neglectum a me relinqui jubent occupationes publicae. Prudentium a me castigatum cum brevibus animadversis Episcopo Paderbornensi sum pollicitus. Sed Bigotius me moratur,


page 510, image: s510

qui sperare jubet excerpta codicis Ambrosiani longe vetustissimi, quem Mediolani excussit ipse, nec mittit tamen. Credo quod in Neustria diutius ob frateruam mortem detineatur, quam opinatus erat fore. Amicos omnes plurimum salvere jubeo. Equitem Puteanum in primis, et Leonem Allatium. Tu Vale, et me, ut soles, ama constanter, Falconeri nobilissime. Exarabam Holmiae Anno CICICCLXVI. a. d. XXVII. Februar. Gregor.

EPISTOLA CCCCXLVI. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

ETSI perspecta antea mihi satis erat tua erga me benevolentia V. Cl. non potui non gaudere vehementer luculentissima amoris in me tui significatione, cujus sane vim in iis litteris agnovi, quas diebus superioribus a Dato nostro accepi a. d. XXVII. Febr. datas. Quod enim illustrius amicitiae nostrae testimonium a me expectari potuisset, quam ut de scribendis ad me litteris cogitares, inter tot tantasque turbas negotiorum, quibus post coeptum inter Brittanniae Regem ac Foederatas Provincias bellum, te plus nimio obrui mihi persuadeo. Id certe me proximis mensibus deterruit, ne quicquam literarum ad te darem, quem publicis curis, supra quam vellem, occupatum intempestivis officiis compellare parum opportunum censebam. Quod si quicquam hac in re a me peccatum est, in eo tantum peccasse tibi persuadeas velim, quod cum omnia apud vos, terra marique turbata esse nunciarentur, caute, dicam quod est, nimis egi, qui ut amicitiae nostrae satisfacerem, ne epistolam quidem fortunae casibus committendam esse censui. Ego vero vices tuas summopere doleo, quem literis natum literisque novis semper ingenii tui monumentis illustrandis intentum, administratione Reipublicae honorifica illa quidem atque optimo cive digna, sed cum alias semper, nunc vero maxime aerumnarum atque inconditi laboris plena, distineri, atque e Musarum sinu plane avelli video. Nobis vero vestrum hoc bellum haud parum detrimenti in re litteraria attulit; magna enim librorum ex Batavia vestra penuria, ex quo mare infestis classibus implicitum ac pene clausum est, atque inde accidisse arbitror, ut de Gronovii Quintiliano fama tantum ad nos pervenerit. Claudianum ac Poemata tua ita avide expecto, ut eorum desiderium vix ferre possim. Utinam horum saltem exemplum Lutetiam ad Bigotium nostrum misisses! Quam opportune librum ille ad me perferri curasset occasione oratoris Regii, qui ad obeundam apud Pontificem legationem propediem discessurus recentissimis literis nunciabatur. Schefferi Tactica, si ut quam primum possideam curaveris, obligabis me haud vulgari beneficio. Cum enim nunc sim in vertendis Julii Africani Cestis atque aliis id genus Auctoribus, satis vides quanto mihi usui is liber deinceps futurus sit. Wagenselii atque Hadriani Valesii Dissertationes,


page 511, image: s511

de Petronii fragmento Traguriensi nuper Lutetiae editas, hoc ipso die a Bigotio nostro accepi, quarum ad vos quoque famam pervenisse ex literis tuis conjicio. Eam quoque spartam a Scheffero adornari non sine magno litterarum emolumento continget. Ego quid de tota hac re sentiam non semel alias ad te scripsi: Spanhemio erit cur minus iratus sis, cum a me etiam ejus literas jam diu desiderari scies. Ex quo enim Lutetiam se contulit, quo versus se postridie discessurum ante tres ferme menses ad me scripsit, nihil plane literarum ab eo mihi redditum est. Eminentissimo Barberino de Inscriptionum antiquarum editione iterum aurem vellam, sed quantum conjectura augurari licet, non ita statim id opus aggressurus videtur, ipsumque potius editionem audio parare B. Nili Abbatis epistolarum, quarum ad mille jam in Latinum sermonem versas penes se habet Leo Allatius. Serenissimam Sueciae Reginam de vulgando insigni suo nummorum veterum Musaeo cogitare locupletem auctorem habeo Eminentissimum Azzolinum, qui apud Reginam plurimum gratia et auctoritate pollet. Huhc cum heri alia de causa convenissem, non destiti urgere hominem gloriae cupidum, ut Reginam ad opus adeo illustre, adeoque literatis omnibus exoptatum, impelleret absolvendum, quod a Francisco Gottifredo, quem satis nosti, inceptum promotumque haud leviter fuerat. Nam Tabulae jam supra sexaginta excusae sunt, in quibus series integra Nummorum, qui magni apud Antiquarios appellantur, ac nonnulli etiam ex majoribus, quos Medaillones vocant, continentur. Sed quis tandem rerum maneat exitus [Gap desc: Greek words]. Ego certe operam meam, quam Gottifredo jam senio satiscenti gratam ac necessariam plane fore video, ipsique pollicitus abunde sum, praestabo, quantum in me erit, strenue ac diligenter. Natalis Rondininii [Gap desc: Greek words] carmina nulla huc usque inter ejus scripta reperiri contigit, quae aut tibi inscripta sint, aut tui quoquo modo mentionem faciant. Id ego nudius tertius a Nicolao ejus fratre didici, quem antea hac de re non semel conveneram, quique omnia facturum, ut desiderio tuo, quantum in se est, satisfaciat, perhumaniter pollicitus est, Vale. Roma XV. Kalend. Maji CICICCLXVI.

EPISTOLA CCCCXLVII. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

ETSI post eas literas, quas paucis ante diebus ad te dedi, nihil plane erat quod scriberem, nolui tamen pro mea erga te observantia occasionem amittere, quae ab inopinata serenissimae Reginae ad vos profectione mihi sese obtulit, amoris nostri officiis satisfaciendi. Quae res cum hoc ipso peropportune mihi accidit, tum vero magis, quod cum Pachymerianae Historiae exemplum tibi mittere vehementer cuperem, nesciebam, quo me verterem hoc temporis, quave via utendum mihi esset, quo illud tuto ad te perferretur. Librum


page 512, image: s512

vero ipsum una cum hisce literis reddet tibi Caesar Macchiatus Reginae Medicus, mihique non vulgari necessitudine conjunctus, quem tanti facio, ut et amicitia tua dignum judicem. Ab eo plura de me rebusque meis, si libitum fuerit, cognosces. Ne autem, quod ad Pachymerim attinet, plus mihi sumam, quam res est, scito me isthic nihil aliud egisse, quam ut librum ad te mittendi onus in me susciperem, caetera debere te humanitati Eminentissimi Cardinalis Barberini, qui et doctrinam, eruditionemque tuam plurimi facit, suaeque erga te benevolentiae declarandae occasionem libentissime amplexus est. Schefferi Tactica satis erit, si Macchiato Romam redeunti tradideris ad me perferenda, non est enim cur jam de ejus libri lectione vehementer laborem, nam recentissimis Bigotii nostri literis admoneor virum quemdam doctum (M. Hardy) hanc ipsam spartam jam multo antea adornare coepisse, Africanum, Apollodorum, Philonem, Byzantium, Atheneum jam pridem in Latinum vertisse, quin et schemata ipsa, quae in eorum Authorum scriptis, ac praesertim Atheneo occurrunt, jam excusa, ita ut opus integrum nihil amplius nisi praelum expectare videatur. His auditis mirum quantum in me incepti operis prosequendi studium refriguit. Quamvis enim Anonymi tractatum de Concionibus Militaribus instituendis, et Africanum jam in Latinum verterim, Bigotiusque ipse me hortetur ad symbolam in id opus conferendam, Auctoresque supra dictos peculiari quoque editione typis vulgandos, non video quis mihi locus supersit operam meam in hanc rem utiliter collocandi, post eum, qui his ipsis Authoribus illustrandis jam multis abhinc annis insudavit, nisi plane velim actum agere. Satius igitur erit animum ad alia convertere. Tu vero occasionem, quam tibi divinitus oblatam esse censeo, Reginam auctoritate tua impellendi ad edendum Nummorum suorum Thesaurum nequicquam sine fructu elabi sine. Eas nunc ad te partes delatas esse satis vides, operamque adeo eruditis omnibus utilem ut egregie praestiturus sis nullus dubito. De Reginae inopinato isthuc adventu multi multa dicunt, majoraque latere arbitrantur, quam quae ad privatas ipsius rationes pertineant. Ego certe non parum commodi ex eo mihi auguror, quod quamdiu Regina apud vos commorabitur, frequentiores ac longiores abs te literas postulare jure posse mihi videor. Ac mihi sane rem gratissimam feceris, si quantum commode abs te fieri poterit, omnia quae hominem Reginae res cognoscendi cupidum scire intersit, ad me diligenter scribes. literas, si opportunum videbitur, Macchiato ipsi trades, ut ad me in Reginae fasciculo mittendas curet. Vale, et me, ut facis, ama. Castro Gandulfi, ubi apud Pontificem rusticamur. Idib. Majis CICICCLXVI.


page 513, image: s513

EPISTOLA CCCCXLVIII. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Romam.

FAteor, Falconeri eximie, toto hoc biennio non defuisse quod agerem. quamquam enim res Britannicae satis superque negotiorum exhibuisse mihi poterant, in iis tamen multo minus desudavi, quam in Suecicis. Sueci quippe, etsi foederati nobis, tamen fortunam potius, quam nos secuti, in eo jam dudum sunt, dum arma nostra parum auspicato procedunt, ut Brittannis sese adjungant. Unde illos revocare, et ad saniora convertere non nobis tantum, sed Gallicanis quoque Oratoribus difficillimum hactenus fuit. Danorum Regi maximum minabantur malum, quod ille nostras partes esset amplexus. Sed cum illis Mosci armata immineant manu, in hac, opinor, palestra invenient, cum quo exerceantur. Quamquam et injuria contumeliaque non una a Britannis adfectos jam quodammodo poenitere coepit consiliorum adversum nos agitatorum, cum aliquando agnoscant, ab iniqua et superba gente non sibi minus imminere periculum, quam nobis, si victores evadant. Sed in hac qualicunque occupationum publicarum congerie cave credas non vacasse mihi de te cogitare, quem in oculis tantum non assiduum fero. Ne studia quidem bonarum artium ex toto intermisi, proximis diebus festis inter res aulicas prolatas recensendo Prudentio concessis, quem laborem ut sibi darem Episcopus Paderbornensis non semel a me postularat: Perduxi animadversiones nostras usque ad libros adversus Symmachum conscriptos, qui fere soli castigandi supersunt. Codicibus pervetustis tribus quatuorve sum usus, sed partem maximam mutilatis. Paucorum dierum otio est opus, ut supremam manum huic lucubrationi, satis perfunctoriae, imponam. Poemata mea vix tandem nunc lucem, ni fallor, vident, certe propediem videbunt. Misit enim paginas libri omnes typis jam descriptas ad me Elzevirius, praeter illas, quae titulum operis et praefationem complectuntur, ut nihil typographos morari possit. Nec in me mora fuit, sed in illis, quibus curam editionis demandaram, per occupationes domesticas alio interdum avocatis. Elzevirio in mandatis jam nunc a me datur, ut libelli specimen nonnullum cum hisce ad te mittat. In Belgio prodiere nuper praeter quatuor Euangelia vetusto sermone Gothico conscripta, praeterque Alberti Rubenii postumum de Re Vestiaria commentarium, Isaaci Vossii de incremento Nili opus. Praelo typographico etiam permisit noster Gronovius eruditas admodum Palmerii Grentemesnilii in Graecos scriptores animadversiones. Schefferus, post editum nuper admodum de Upsalia veteri commentarium, Phaedri fabellas observatis suis illustratas secundae parat editioni. Atque haec hactenus. Christinam Alexandram Hamburgi propediem exspectari fert rumor, inde ad nos venturam. Si illa pervetustos Maronis Codices, quos possidet complures, secum feret, uti erat pollicita, a


page 514, image: s514

me pervolvendos, pertexam tandem aliquando, quae ad illum scriptorem haud pauca observavi. Utinam hac occasione tam oportuna usus Nardinii Romam, et si quid praeterea apud vos operum hujuscemodi prodiit, per quemcumque ex familiaribus comitibusque ejus ad nos misisses, quae alioquin sero huc perventura sunt, hoc tam turbato temporum statu. Vale, jucundissime Falconeri, et mihi fave, ut hactenus. Holmiae Suecorum CICICCLXVI. a. d. III. Quinctil. Gregor. Elzevirius Hesiodum cum notis Graevii publico mox dabit. Inde curas convertet ad Homerum et vetustum ejus Scholiasten, quem Didymum vulgo volunt. Sed cum optet nonnulla subministrari sibi Scholia ex vetustis membranis, quae lucem hactenus non videre, vide quaeso, an laudabili ejus instituto prodesse possis, quod negotium Dato etiam nostro verbis seriis commendavi. Rogatus est per me Elzevirius, ut cum Claudiani nostri, tum poematum exemplaria bina ad Bigotium deferri curet quamprimum, quae per illum ad te ac Datum nostrum in Italiam confestim itinere terrestri mittantur, quando mari id haudquaquam tutum aut consultum est. Arriani Tactica vellem ad te dare, si possem. Librum illum nec dum constat mihi aut in Gallias aut in Bataviam perlatum esse. Nescio enim ubi oberrant exemplaria, jam ante menses vicenos illuc missa.

EPISTOLA CCCCXLIX. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Romam.

POstremis tuis, Falconeri Nobilissime ac humanissime, rescripsi non nuper. Quam meam epistolam ad Datum nostrum gnaviter ab Elzevirio curatam, ac proinde tibi redditam confido. Nunc id tantum monebo, missa esse Lutetiam complura Poematum meorum exemplaria, curante eodem Elzevirio, inter amicos illic ac litterarum amantes viros, meique nominis studiosos, dividenda per Emericum Bigotium, aut potius, quia ille praeter exspectationem nostram ab urbe est digressus, per Johannem Capelanum, quem Bigotio non minus rebus tuis favere compertum mihi est quodammodo atque exploratum. Rogavi jam hunc ipsum Capelanum, ut occasionem oportunam indagaret, qua destinatum tibi exemplar, una cum altero, quod Eminentissimo Barberino oblatum volui, ad te per viarum compendia tuto et sine procrastinatione ulla, aut certe minima, perferri posset. Si cunctatur paululum Capelanus, est enim illi res, ut nosti, cum valetudine parum prospera, rogo ne graveris ipse viam circumspicere, qua liber iste quam celerrime, quia id in votis tibi esse tuis adverto, Romam perveniat. Totidem exemplaria Florentiam ut curaret, idem Capelanus per me est rogatus, quorum alterum Serenissimo Principi Leopoldo ab Etruria tradatur, alterum Clarissimo Dato: Habet et in mandatis a me Elzevirius, ut hanc in rem duo Claudiani mei exemplaria huic ipsi Capelano tradenda curet, quorum alterum tibi, alterum eidem Dato


page 515, image: s515

cum Poematis mittatur. Sed metuo, ne in nimiam molem fasciculi excrescant, si Claudianus accedat, qui per se volumen satis copiosum efficit. Quicquid est, vobis ac Capelano incumbet, vestris desideriis hîc invigilare. Nam, quin jam nunc, dum hasce exaramus, exemplaria Lutetiam, quae dixi, devenerint, vix videtur dubitandum: Mari foederatos Belgas ac Italos inter iter ac commercium omne, ut vides, occlusum abruptumque est bello hoc nefario, quod nobis ex Britannia intentatur. Sine quo esset, jam maritimo itinere Liburnum recta curassem perferenda cum haec ipsa exemplaria, de quibus modo agebam, tum alia utriusque libri complura, quae viris apud vos bene de me meritis jure optimo debentur. Nunc apud illos, uti confido, temporum ac viarum difficultas pro me intercedet, ac legitimae excusationis locum obtinebit qualemcumque. Auguror annum proximum pacem nobis esse relaturum et daturum molliora ac Musis magis amica tempora. Quibus plane invitis inter atrocissimam bellorum procellam graviter jactati ista conscipsimus, certe sub luminis oras prodire passi sumus: cum absque hoc incommodo tumultuaria vita, aulica et publicarum occupationum tempestas a studiis publicis abunde alienum effecisse me potuerit. Et haec quidem hactenus. Accepi proximis diebus varios hinc inde libros, recenter in lucem emissos: quos inter Hevelium de cometa Anni MDCLXV. Statium cum commentariis Barthii, Catonis Disticha cum notis ac observationibus Daumii, Sallustium Gronovii, Rubenii de re vestiaria, deque nummis ac gemmis variis commentarios postumos, tum Gallica nonnulla rem publicam et aulicam magis, quam litteras humaniores tangentia. Accepi et a Reinesio in Petronii fragmentum Dalmaticum annotata, quibus Schefferianas notas subjunxit. Accepi a Francisco Junio, Isaaci Vossii avunculo, quatuor euangelia antiquae versionis cum Gothicae tum Anglo Saxonicae. Schefferus ipse Phaedri fabellas praelo typograhico rursus permisit cum observatis auctioribus, post editam Upsaliam veterem, jamque totus est in recensendis iis, quae super Re Navali veterum commentatus est. Si quid viro optimo credimus, opus editionis primae vix umbram ejus, quod nunc molitur, expressit. Vossianos de incremento Nili commentarios nec dum vidi. Vale, jucundissime Falconeri. Holmiae Suecorum CICICCLXVI. a. d. XXIV. Sextil. Gregor.

EPISTOLA CCCCL. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

VIX credas V. Cl. quam jucundae mihi fuerint posteriores literae tuae, quas ante paucos dies a Dato nostro accepi: jam diu enim, multumque earum expectatione tenebar, quod et de te rebusque tuis certiorem fieri cum alias semper mihi gratissimum, tum vero maxime hoc temporis, cum abs te procurandis Reipublicae vestrae negociis, si unquam alias, ut opinor, occupato


page 516, image: s516

gravioribus ac certe insignioribus frui mihi videor amoris tui testimonio. Quid jam de exemplo dicam amantissimae, ne humanissimae, quod parum est, dicam illius epistolae tuae, in qua amicitiae nostrae historiam publice extare voluisti? Quid de cultissimis, atque elegantissimis carminibus ad Montauzerium, quarum lectione, ne quid suavissimis hisce literis tuis deesset ad cumulum deliciarum, beare me profecto voluisti. Ego vero pro singulari ista tua erga me humanitate ago tibi, habeoque gratias quam maximas, ac si quid unquam moliar in literis, quod publica luce haud indignum censuerim, curabo ut in hac quoque parte observantiae erga te meae satisfiat. Claudianum tuum vehementer, ut omnia, quae a te proficiscuntur, expecto, sed interim de illo ne verbum quidem a Bigotio nostro, cujus etiam literas jam diu desidero. Pachymeris historiam non dubito quin Reginae Medicus jam tibi reddiderit, aut saltem ad te perferendam curaverit, si diutius ipsi Hamburgi commorandum fuit, ut vulgo ferebant. Misissem ad te eadem occasione, quod in primis cupere videris, Nardinii Romam, librumque nuper editum, in quo selectae marmoreae tabulae, dimidiae, ut appellant, eminentiae, e variis antiquorum monumentorum cimeliis collectae, graphice excusae sunt, adjunctis explicationibus unius ex nostris Antiquariis, haud sane ineruditi, opera, sed vix obtinere potui ab eo, cui in ipso Reginae comitatu expeditis itineribus maturandum erat, ut Pachymerim, quod haud ita sane modicum volumen est, se allaturum reciperet, quem ego librum omnibus praeferendum esse duxi, cum ob ejus praestantiam, tum vero ejus caussa, a quo mittebatur. Caeterum quoniam in Pachymeri sumus, scias jam partis alterius ejus Historiae versionem a Possino coeptam, in qua, ut ab ipso audio, plus fortasse, quam in prima, haud minus certe, insudandum erit. Index nummorum, quem a Gottifredo ad praelum me adjuvante comparari ad te alias scripsi, jam ferme in promptu est, sed deterret me Typographorum nostrorum inscitia, ac plane socordia, quibus nulla nisi in forensibus libris lucri spes. Verum huic incommodo medendo opportune accidet, quod amici Parisienses nunciant, Petri Seguini proximo autumno Romam adventus, qui pro ea, qua est in Gottifredum benevolentia, ac studio in rem nummariam singulari, facile id negotii in se recipiet, ut de hujus libri editione cum Typographo quopiam Parisiensi transigat. Benedictus Millinus, quem tu fortasse nosti, vir doctus, atque eruditus, qui in Anastasio Bibliothecario multum curarum collocavit, dissertationem quamprimum se editurum pollicetur, in qua vitas Pontificum, aut majorem certe ejus operis partem perperam Anastasio tribui contendit. Allatius in recensendis Nili epistolis quotidie versatur, quas brevi in lucem daturus est Eminentissimi Card. Barberini beneficio. Holstenii Notae ad Geographiam sacram Caroli a S. Paulo, Cluverium et Ortelium jam prodierunt, quibus accesserunt etiam dissertationes duae de Ministro et forma confirmationis apud Graecos. De Homeri editione, quam ab Elzeviriis comparari scribis, jam a Dato nostro fueram admonitus, atque etiam interpellatus, ut si quid ad illam ornandam e Vaticana Bibliotheca posset accedere, mea opera procurarem, qua de tota re jam tum statim


page 517, image: s517

cum Allatio egi, sed quo minus negotium ulterius promoverem impedimento fuerunt aestivae feriae; quae cum intra paucos dies cessaturae sint, de Homericis Interpretibus, quorum nonnullos inter Vaticanos codices reperiri audio, Allatio rursum aurem vellam. Heri recentibus Amstelodamensibus literis atrox nuncius vulgabatur de incensis a Classe Britannica ad CL. vestris onerariis navibus in portu nescio quo, quae plaga supra bis millies HS. aestimabatur, quae si vera sunt, ego vehementer tui causa doleo, vereor enim ne majora etiam detrimenta a Britannis, impetu victoriae elatis, Reipublicae vestrae afferantur. Tu vero, ut ut haec evasura sint, vale, et me, ut te facere satis video, impense ama. Roma Idibus Septemb. CICICCLXVI.

EPISTOLA CCCCLI. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Romam.

UT quod res est, dicam ingenue, mutuis officiis certare tecum praecipuae mihi sit voluptati, si res sic ferat, adeo numquam deest in tuis litteris, Falconeri jucundissime, quod me oblectet simul et erudiat. Sed neque tu tam severus es beneficiorum exactor, ut graveris continuam in hac palaestra palmam, et ego scio illic terrarum me positum, ubi scientiarum nomen, si alibi gentium, negligitur et friget. Nec tu alios fortassis ex septentrione nuntios a me exspectes, praeter hos, qui narrent, nihil hîc, quod scientiis promovendis conducat atque ornandis, agi. Adest in hac civitate nunc nobis Johannes Schefferus, qui litteras humaniores et jus publicum apud Upsalios profitetur. Is Phaedri fabellas curis secundis illustratas propediem prodet in lucem. Mox de re navali veterum commentarios longe auctiores atque elimatiores dabit. Sed deest per hosce tractus bibliopola, qui typis paullo concinnioribus opus eruditum curet describendum ac publici faciendum juris, ut foris illi circumspicienda sit rei hujusce oportunitas, quam domi nusquam inveniet. Brunnerus, qui Moerin Atticistam nobis debet promissi reus, et calculo graviter laborat et supremum in Academia patria gerit magistratum, ut hoc quidem temporis curae privatae vix vacare possit. Schefferi Mauricius et Arrianus jam ad te pervenissent munus a me, si obtulisset se via, per quam mitterentur. Nec deero officio, si aut Regina ipsa, aut nonnemo ex comitatu ejus sub hybernam tempestatem huc excurret, cui tuto fasciculus ad te peferendus committi possit. Ita quidem speravit ipsa, sed nescio quid difficilioris rei intervenit nuper, quod propositi illius impetum in medio cursu interrupit quodammodo ac sufflaminavit. Ultimis certe litteris princeps Augusta prorsus ignorare me voluit, quid de adventu suo promitti nobis fas esset. Excurram fortassis ipse Hamburgum ante aestatem proximam, si pedem hinc a me moveri permittent foederatorum Belgarum Patres conscripri, qui votis ac precibus meis hactenus hîc pertinacius obnituntur. Interim amicos, quos Hamburgi complures


page 518, image: s518

habeo, adhortabor, ut cum Medico Reginae agant de Pachymeris historia, eamque arreptis occasionibus tempestive huc perferendam curent. Ardeo enim desiderio libri illius conspiciendi. Idque eo magis, quod opinor munificentiae ac benignitatis Barberinae argumentum hunc scriptorem bibliothecae meae ab Eminentissimo Principe destinatum esse. Diu est, quod poematum meorum exemplaria complura in unum fascem conjecta, Lutetiam perlata oportuit, inter quae duo ad te curanda per Bigotium, aut quia is ab urbe abesse pergit, per Capelanum, quorum alterum vindicares tibi ipsi, alterum Eminentissimo Barberino a me dares. Sed quod in Artesia sarcinas istas detineri sit rumor, ob contagii metum lue pestifera Flandros ac Brabandos fines infestante, tardius haud dubie libelli, quam velim, ad vos perferentur. Interim habes hîc breve epistolium nulla facundia instructum, sed plane subitaneum, quo et muneris paupertatem excusare, et cultum meum longe impensissimum magno Principi insinuare sum aggressus. Nec de successu desperandum est, si tu infantiae meae solitis et toties mihi jam perspectis studiis subvenire dignaberis, tuaeque auctoritatis praesidio hunc hominem sedulus fovebis. Caeterum quia scribis, meam ad ducem Montozerium Elegiam haudquaquam tibi displicuisse, quae operis initium facit, reliqua quoque non prorsus abs te damnanda fore aut rejicienda spes aliquanta suboritur. Claudianum eadem via ad vos perventurum sperabam, sed quia moles voluminis deterrere latores potest, et alias praeter hanc ab Elzevirio difficultates moveri video, nihil hîc pro certo polliceri datur. Adeo vix quicquam mari securum sinit esse aut tutum Britannus hostis, etiam portibus ac stationibus navium quandoque apud nos infestus et gravis. Cujus factum barbarum, quod in postremis tuis designas, ultus est ac vindicavit pro nobis Deus nuper admodum exusta fere universa civitate Londinensi, eamque in rem lusi paucis hisce versibus, quos una cum hisce litteris a Dato nostro, ut opinor, accipies. Epigramma ipsum pro bono ac concinno absit, ut ipse venditem: et tamen dubito, an meliora hinc terrarum tibi exspectanda sint: vides quam superbum ac arrogantem me barbaries haec nostra reddat. Amicos omnes jubeo salvere, te autem agere feliciter aetatem. Vale, vir Eximie, et mihi, ut hactenus, perge bene velle. Litteris et properatae scriptioni ut benigniter ignoscas etiam atque etiam mihi es rogandus. Exarabantur Holmiae Suecorum a. d. XXV. Octobris Gregor.

P. S. Has exarabam, cum audio propediem Hamburgo nobis adfuturum esse Adamium, Cardinalis Azzolini ex sorore nepotem, missum a Regina. per quem cum copiam mihi fore faciendam augurer Historiae Pachymeris, distuli promissam ad Eminentissimum Barberinum scriptionem, dum liber ipse compareat. Et sane opinor melius me consulturum esse mihimet ipsi, si via Parisiensi una cum poematum meorum libello epistola Romam mittatur.


page 519, image: s519

EPISTOLA CCCCLII. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

MIhi sane gratae sunt, eruntque semper literae tuae, illae vero etiam suaves fuerunt, quas recens a Dato nostro accepi a. d. XXV. Octob. datas, ex quibus cognovi esse tandem aliquid, in quo tibi placere, amoremque erga te meum testari possim, quodve tenuitatis meae rationibus accommodatum sit. Vix enim aliud officii genus a me proficisci posse video, quo tu delecteris magis, quam si te de iis, quae Romae in re literaria fiunt, certiorem faciam. Praestabo vero id diligenter, quantum potero, curaboque ne quicquam te lateat, quod eruditione tua dignum sit. Doleo interim haud modice mihi in Pachymere ad te mittendo parum adeo feliciter successisse, sive id casu, sive negligentia Medici Reginae, quem tamen modis omnibus rogavi, ut librum ad te quam citissime perferendum curaret. Verum an non tu suaviter nugaris, qui me a te nihil expectare jubes in iis literis, in quibus tam praeclara de eruditorum apud vos virorum studiis narras, quodque deliciarum omnium cumulus est, me elegantissimo illo tuo Epigrammate de Incendio Londinensi beas? Tu vero ne indonatus a me omnino abeas, optimo dierum, hoc est Kalendas ipsis Januariis, accipe strenarum loco, bina hîc Epigrammata Graeca, quae e Basi haud ita pridem circa Thermas Trajani effossa ipse descripsiatque notis etiam illustravi, quas cum annotationibus ad Inscriptiones nonnullas Athleticas adhuc ineditas brevi, si per ocium licebit, vulgabo. [Note: Ipsa epigrammata, quae sequebantur, hic exhibere minime necessarium visum, quia legi possunt cum doctissimis ad ea notis post Inscriptiones Athleticas pag. 127. et seq.] Mihi vero in secundo Epigrammate non parum negotii facit illud [Note: in edito non occurrit id verbum, nec in notis de eo aliquid monetur. et pro [Gap desc: Greek words] , legitur [Gap desc: Greek words]. Ita enim post hanc epistolam scriptam Falconerius meliora se doctum scribit Epistol. seq.] quod huic loco minime quadrat, ut tu quoque animadvertendo cognosces, si ea notione accipiatur, qua vulgo solet accipi: verba enim, ni fallor, Nicomedis haec sunt Aesculapium rogantis, ut signi a se dedicati donum libenti animo suscipiat, acceptum gratumque habeat, qua significatione verbum [Gap desc: Greek words] a Graecis scriptoribus usurpatum nullibi comperio. Sed de hoc pluribus suo loco. De Homeri editione jam non semel Cl. Allatium consului, a quo haec didici, nullos in Vaticana Bibliotheca reperiri veteres Scholiastas; qui Homerum, ut Didymus utque Eustathius, perpetuis commentariis illustrarint. Esse equidem nonnulla Tzetzis Joannis, si bene memini, versus nempe, ut recentiores Graeci appellant, Politicos, quibus versibus agit de iis, quae Bellum Trojanum praecesserunt aut consecuta sunt. Isaaci Porphyrogenetae Descriptiones


page 520, image: s520

Heroum Homericorum Allatii ipsius opera editae sunt, ut nosti. Superesse tamen ejusdem Authoris nonnulla de eodem argumenta, quae lucem non viderunt. Caeterum in diversis, quos habet Vaticana Bibliotheca, Homeri codicibus, multa sparsim adnotata legi Scholia, quae sintne luce digna, nec ne se profecto nescire. Haec mihi Allatius, vestrum nunc erit dijudicare, num haec ad editionem, quam paratis, faciant. Petrum Seguinum propediem, avide vero, quantum ipse conjicere potes, expecto, quocumviro eruditissimo, tuoque, ut ex ejus libro cognovi, non vulgari amico, non dubito quin saepius de te rebusque tuis mentionem faciendi occasio sese oblatura sit. Commodum vero ille aderit promovendae editioni indicis nummorum Gottifrediani, de quo alias ad te scripsi: vix enim ulla est spes, nisi ille ejus operis edendi negotium suscipiat, reperiri posse aliquem e nostris Typographis, qui suis sumptibus librum id genus imprimere audeat. Nili Epistolae jam sub praelo sunt, brevique prodibunt, etiam libri sex reliqui Pachymeris; iis enim vertendis Possinus strenue incumbit, De Poematum tuorum exemplis quamprimum mihi curandis scripsit nuper ad me Bigotius noster, sed poemata ipsa adhuc non video. Cl. Schefferi observationes ad fragmentum Petronianum Reginam Cardinali Azzolino misisse audio. Postremo, quod tu facis, vicissim a te peto, ut de literis et properata scriptione mihi ignoscas, vix enim his diebus tantillum temporis ab occupationibus superfuit, quo raptim haec ad te scriberem. Vale, et me tui amantissimum amare perge. Roma Kalend. Januar. CICICCLXVII.

EPISTOLA CCCCLIII. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Hagam.

REdeunti mihi e Germania, quo, ut nosti, a felici recordationis Alexandro VIII. Pont. Max. missus fueram ad Cardinalatus insignia deferenda Cardinalibus Salisburgensi ac Spinulae, redditae sunt Florentiae a Dato nostro literae tuae a. d. VI. Aprilis datae, quibus sane quod tardius, quam par erat, rescripserim, facile me abs te veniam impetraturum spero; nam audito nuncio de Pontificis Maximi obitu, bonis omnibus luctuoso, mihi vero etiam peracerbo, tibi satis persuasum erit, me tum maerore confectum ob amissam una cum optimo Principe spem omnem dignitatis meae, tum vero etiam occupationibus distractum, a quibus vix fieri poterat, ut in tanta rerum mutatione me explicarem, scribendis literis imparem fuisse. Alexandri VII. Pont. Max. funus alterum excepit Reipublicae ac literis sane luctuosissimum Sfortiae Pallavicini Cardinalis, quocum ego, clarissimo aetatis nostrae viro, arctissimo amicitiae vinculo conjunctus fueram; ut inde possis conjicere, quanta mihi ad recentem luctum doloris atque aegritudinis accessio facta fuerit: sentio enim quam magna mihi rebusque meis plaga inflicta sit; sed ferenda haec modice, ut omnia humana sunt, mihique ad litteras, tanquam ad portum, in ista perturbatione


page 521, image: s521

confugiendum: quamvis et ipsum studium literarum salubre minus futurum mihi video ob necessitatem vulneris refricandi, ubi animum recordatio habeat, quantum in literis quogue praesidii amiserim doctissimi ac sapientissimi Cardinalis morte. At de nis quidem satis, de quibus aliquanto prolixius ad te scripsi, non tam ut dolori meo indulgerem, quam ut tibi persuaderem, non vulgares profecto causas fuisse, quae me a rescribendo tuis literis integrum fere mensem distinuerint. Redeo nunc ad illas ipsas tuas literas, ac primum maximas tibi gratias ago, habeoque, quod communicatis Ferdinando Episcopo Paderbornensi literis meis, licet inelegantibus, ac nequaquam tam diserto lectore dignis, memoriam mei excitaveris in optimo atque humanissimo Principe, cujus virtutem atque eruditionem semper unice colui; mihi vero rem gratissimam facies, si opportune illum de mea erga ipsum observantia, ac, si fas est ita loqui, etiam amore certum feceris. Epigrammata illa Graeca tibi placuisse summopere gaudeo, nec est jam, cur aut tu, aut Cl. Langermannus ingenium torqueatis in difficili illo, ut tunc videbatur, loco explicando, [Gap desc: Greek words] recenti quippe marmoris hujus inspectione haud dubie cognovi, quod antea non deprehenderam, legendum ibi esse [Gap desc: Greek words] , unde si minus facilis, haud incommodus certe sensus elici possit. Haec ipsa Epigrammata a me explicata ac notis illustrata una cum insignibus aliis Inscriptionibus Athleticis jam praelum subiissent, si per Typographum liceret, a quo in excudendis Nili Epistolis, quarum editioni Leo Allatius incumbit, occupato vix maximo conatu impetrare potui, ut dissertatiunculam illam meam de Apamensi Nummo vel meis sumptibus excuderet. Neque alii (pudet dicere) Romae sunt Typographi, apud quos typos Graecos invenias ea majorum caracterum copia, ut, quod in hoc genus libris frequenter usuvenit, nummorum aut lapidum Inscriptiones exprimi possint. Caeterum recentes quidem literas a Capellano superioribus diebus accepi, exemplum vero poematum tuorum neque ad me pervenit unquam, neque quid de eo factum sit scio. Tu vero, si me amas, modis omnibus curato, ut voti tandem aliquando compos fiam; jam ferme enim annus est, ex quo optatissimi libri legendi expectatione torqueor. De Comitiorum exitu si quicquam augurari libet, meo et omnium ferme judicio inter eos qui currunt, Ruspigliosus is erit, qui brabiolum accipiet. De tuo in patriam reditu tibi ex animo gratulor, sed ut de re mihi alioquin optatissima parum solide gaudeam, facit, quod a nescio quo audivi te Suecicae illi tuae legationi obnoxium adhuc esse. Quae si vera sunt, quid tandem spei superest, te Bataviae tuae restitutum serio literis, ut facis, illustrandis vacaturum: fac igitur ut a te ipso, quid hac de re statuendum mihi sit, quamprimum sciam, meque interim tui amantissimum invicem amare perge. Vale. Roma IV. Id. Jun. CICCICLXVII.


page 522, image: s522

EPISTOLA CCCCLIV. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Hagam.

JUcundissimae, si quae aliae fuerunt, mihi posteriores litterae tuae a. d. II. Non. Sextil. datae, quas de more mihi curavit, vir utriusque nostrum amicissimus, Carolus Datus. Ex iis namque cognovi, quod usque adhuc ignoraveram, delatam ad te tandem Dissertationem meam de Nummo Apamensi, quam in meo ab Urbe discessu, occasione itineris Germamci, fasciculo alligatam ad te miseram, neque in iis angustiis temporis, quod brevissimum mihi datum fuerat ad me itineri comparandum, spatium utique fuit illam, ut debueram, literis prosequendi, quod aequi bonique consulas velim. Venio nunc ad ea, quae ipse in iis literis scribis, ac primum, plurimum me tibi debere sentio V. Cl. quod Dissertatiunculam illam dignam putaveris, quae te conciliante Doctissimorum virorum manibus teratur, quorum ego judicium vereri potius debueram, quam laudem expectare, ac ne quidem sperare. Erit vero cur vel hoc ipso nomine tibi amplius debeam, si illos de eo certiores facias, quod vellem ex ipsa Dissertatione mea intellexissent, me circa Noe nomen ex Nummo illo Apamensi ita disseruisse, ut ea dicerem, non quae vera putarera ipse, aut ab aliis existimari vellem, sed quae verisimilia magis, aut certe a vero minus aliena videntur. Nam quae objici possent, multa sane novi: sed in re obscura, ac difficultatis plena quidvis aliud volui, quam nihil omnino dicere. Illud etiam ultro ingenue frateor, me, si mihi eorum vices subeundae sint, vix unquam mihi persuasurum, hoc nomen in Nummo verbis reperiri posse, cum tamen nihil certius, quam tres illas literas N, W, E, <BetaCode: N, W, E,> in arcae fronte extare, alias praeterea nullas, quas si de NWE, <BetaCode: NWE,> minime accipiendas esse duxerint viri, quos nominas, doctissimi sane atque eruditissimi, libenter ab iis meliora ac certiora discam. Ego in Dissertatione illa conjecturam, aut suspicionem potius meam, non opinionem aperire professus sum. [Gap desc: Greek words]. Quod de tuo in Sueciam reditu scribis, mihi sane permolestum est; Jam enim spes longas inchoaveram, te a munere pleno curarum ac laboris expeditum omnino fore. Jamque mihi saliva moveri coeperat, non modo de Prudentio tuo, quo, ut video, propediem eruditis fruendum erit, sed de Virgilio atque aliis ingenii tui foetibus, quibus nemo te faecundior. Quin et paraveram indiculum librorum, qui cum hîc rarissime appareant, vix a me alia ope, quam diligentia tua conquiri possint. Sed ut ut discessurus sis, non antea spero profectionem adornabis, quam Hagam pervenerit Paulus frater meus, qui una cum Laurentio Magalotto Patricio Florentino, summi ingenii juvene, bonis artibus, Philosophia praesertim, ac Mathematicis imprimis exculto, peregrinationem per Europam suscepit, neque multum, postquam hae nostrae tibi redditae fuerint, a Batavia vestra abesse poterit; nam ad vos Vienna brevi


page 523, image: s523

cursum directurum posterioribus literis nunciabat. Utrique vero in iis cognoscendis, quae isthic scitu aut visu digna sunt, quae sunt profecto plurima, non parum opis, ac praesidii erit ab humanitate tua, quam freno potius, quam calcaribus egere certe scio. De Poematis tuis brevi accipiendis nova spes mihi affulsit a Bigotii nostri recentibus literis, quibus expectare se propediem nescio quid librorum ab Elzevirio narrat, quos inter exempla illa tuorum Poematum extare nullus dubito. Illud vero quod ad Cardinalem Barberinum ante aliquot menses miseras, missumque ad me fuerat a Serenissimo Principe Leopoldo ab Etruria, redditum a me Cardinali statim est una cum epistola, quae libro ipsi erat alligata. Inscriptionibus Graecis, quarum desiderio magnopere teneris, ad praelum comparandis in praesentia incumbo, quae si minus hîc, Lutetiae certe accurante viro doctissimo atque amicissimo Petro Seguino, brevi prodibunt. Caeterum sancitam inter Rempublicam vestram, ac Brittannos pacem tibi ex animo gratulor, ac mea etiam causa vehementer gaudeo; maritimo enim commercio restaurato optimorum librorum copia erit a vestris Typographis, quos libros jam diu frustra desideravimus. Utinam esset quod reponere possent nostri Romani, a quorum praelis praeter Nili Epistolas, quarum editionem curat Allatius, Eminentissimi Cardinalis Barberini munificentia, nil est, quod ut nunc expectari possit. De Clemente IX. Pont. Max. credo jure literis ac bonis artibus gratularis; a Principe enim in primis munifico, atque animi tanto fastigio haud imparis omnia polliceri sibi possunt, qui florent genere aliquo laudis. Sed praeterquam quod ille in nostris hisce studiis non ita est versatus; ut ingentem illis apud eum gratiam futuram augurari liceat, vereor utique, ne tamdiu superstes sit, quamdiu et e republica esset, et nos impense optamus. Sed haec [Gap desc: Greek words]. Vale, Heinsi nobilissime, et me tantum ama, quantum te a me amari tibi persuadeas velim. Roma. VI. Id. Septemb. CICICCLXVII.

EPISTOLA CCCCLV. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Hagam.

MItto ad te una cum his literis librorum indicem, de quo superioribus ad te scripseram. Eorum acquirendorum spem omnem ego in humanitate, ac diligentia tua collocavi: nam eorum complures, nec Bibliopolis nostris unquam visi, nedum apud ipsos venales habeantur. Pecuniam, qua ipsis comparandis opus erit, iidem a me curabunt Florentini negociatores, a quibus nostrae hac tibi reddentur. Utinam bonis libris ita nos hîc abundaremus, ut a me vel in hoc saltem reponi aliquid contra posset pro iis, quae beneficio tuo me consecuturum spero. Caeterum quos ex iis, quos in indice notavi, libros reperire contigerit, apud te serves rogo, donec frater meus isthuc venerit: nam ipse eos ad nos mittendi negotium suscipiet. Nudius tertius a Spanhemio


page 524, image: s524

nostro literas accepi Bredae datas, quibus postridie se Heidelbergham versus iter suscepturum nunciabat, tum vero Gudium de itinere Italico iterum cogitare. Nollem de Suecico tuo mentionem injecisset: nam id sane mihi permolestum: sed quando nihil non faciendum Reipublicae causa, nil nobis superest, quam vel hinc faustum tibi her adprecari. teque, ut tibi persuadeas rogare, te, ubicumque terrarum sis, impense a me amari et coli. Vale igitur, et me vicissim ama. Roma VII. Kalend. Octobres CICICCLXVII.

EPISTOLA CCCCLVI. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Hagam.

SUavissimas tuarum literarum eas mihi fore, quae sint longissimae, jam alias quidem ad te scripsi, nunc vero quid de iis dicam, quas a d. XV. Octob. exaratas Dato nostro curante diebus superioribus accepi? In iis siquidem tuus in me amor passim elucet, quo te impulsum sentio, ut me diligenter adeo de iis, quae ist hic in re literavia aguntur, certiorem faceres, quod quidem et mihi per se gratum erat, multo vero gratissimum, quod diu est, cum quid apud vos viri docti molirentur cognoscere avebam, quibus meam de Apamensi Nummo Dissertationem non displicuisse ita mihi persuadeo, ut te potissimum suffragante eorum favorem, si quem meruit, is liber adeptus sit. Quod tu innuis circa verbum NWE, <BetaCode: NWE,> illud ex ALECANDREWN <BetaCode: ALECANDREWN> inversis vitio sculptoris literis fieri potuisse, ipse etiam observavi, si recte meministi, sed quo minus id verisimile videatur, ea obstant, quae ad ipsum locum animadverti. Mallem et alia multa monuisses, quae a te, acerrimi judicii viro, ibidem corrigi potuisse non dubito. Jam enim de secunda ejus editione cogitandum mihi est, cum ipsam mantissae loco, meis ad veteres Inscriptiones notis addere decreverim, quae notas Lutetiam, ut ibi typis edantur, propediem mittam. Literas meas VII. Kalend. Octob. datas, tibi redditas esse gaudeo, id enim summopere cupiebam, ut tua ope eos libros, de quibus ad te scripsi, consequi possim. Eorum certe nonnulli ejusmodi sunt, ut non nisi per occasionem a viro rei literariae perito, ac in primis diligenti, qualem te esse novi, comparari possint. Utinam vero et posteriores nostras acceperis, quibus Indiculum librorum ad te misi quos excerpsi ex Catalogo Bibliothecae cujusdam, cujus auctio ad Kalend. Nov. apud vos fieri debebat. Scheffero eruditissimo quid nunc praestare possim ad opus, quod parat de re Vehiculiaria veterum, sane non habeo, sed omnia ille sibi in eam rem, quae a me proficisci poterunt, ux te sponsore parata esse sciat, vehementer cupio. Cl. Graevio multum est jam quod debeo, cum, ut ex recentibus Bigotii literis audivi, dignum me existimarit, quem Hesiodo suo donatum velit. Ejus enim libri exemplum una cum Claudiano tuo Lugdunum misisse, ut ad me perferatur, Bigotius idem nunciabat. Homeri Apotheolin formis excusam ex marmore Columnensi, jam diu est cum Bigotio misi,


page 525, image: s525

qui eam a me Graevii nomine postulaverat. De Homeri Scholiaste, quem in Bibliotheca Salviatorum latitare ajunt, videbo diligenter; sed vereor ne quid perficere possim, cum difficillime hîc pateat ad hujusmodi Bibliothecas aditus dominorum inscitia, qui famam omnem Bibliothecis suis eo quaerunt, quod ad eas complures accessum postulent, consequatur nemo. Graevinm vero eundem, ut certiorem facias rogo, me Nardinii Romam, cujus desiderio teneri illum ex Pauli fratris literis cognovi, ipsi, cum primum per occasionem licuerit, curaturum. Bovini libellus, quem ipse a me petiisti, raro admodum venalis hîc reperitur; sed omnia tentabo, ut desiderio tuo satisfaciam. Latini Latinii Epistolarum volumen alterum nuperrime in lucem editum, quod tibi gratum fore existimo, Dato nostro mittam, ut ad te perferendum curet. Nili Epistolae, de quibus alias ad te scripsi, nondum prodierunt. Ejusdem scriptoris opuscula nescio quae brevi se publici juris facturum pollicetur Franciscus Maria Suaresius, Episcopus Vasionensis. Pachimeris Historiarum pars altera propediem sub praelo erit. Paulum fratrem ad vos minime adhuc pervenisse miror. Plura ille de mea erga te observantia, ne quid de amore dicam, nunciabit. Tu iis nihil verius esse credito, meque interim impense, ut facis, ama. Roma a. d. X. Novemb. CICICCLXVII. Eram in his ipsis consignandis, cum alterae a te mihi perlatae sunt, ex quibus cognovi te et meas illas, de quibus eram sollicitus, accepisse, et te a librorum nonnullis, quos abs te petieram, coemendis immanitate pretii deterritum sapienter abstinuisse: in quo tibi plurimum etiam debeo: non enim mea interest libros, quibus aliquamdiu carere sine magno etiam incommodo possim, tanti emere. Ceteros, quos a te facuius neque im quo admodum pretio comparari posse non diffidis, libenter expectabo. Librorum indiculum, quem postulas, raptim a me descriptum hîc habes.

EPISTOLA CCCCLVII. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Hagam.

JAM ab ipso quidem Pauli fratris in Bataviam vestram adventu cognoveram ex ejus literis, quanta tuis in me meritis facta esset accessio, Heinsi suavissime, ob eximia beneficia, quibus ipsum ac Laurentium Magalottum, virum amicissimum, dum isthic apud vos commorati sunt, adfatim cumulatos novi. Neque sane commisissem, ut significationes earum gratiarum tam diu desiderares, quas tibi ob singularem istam tuam erga me humanitatem habui jam tum, nunc vero ago quam maximas; nisi quod superioribus literis tuis acceperam de proximo tuo in Sueciam reditu, me in debito erga te officio persolvendo aliquanto segniorem effecisset, quod crederem te in longo difficilique itinere consummando diu, ut erat verisimile, immorante, mihi vel serioribus literis tuum in Sueciam adventum praevertendi spatium futurum. Nunc vero quid dicam de suavissimis literis tuis, quas nudius tertius a Dato


page 526, image: s526

nostro accepi a. d. XXVII. Febr. datas, quibus ex literis illud tandem statuendum mihi esse cognovi nullum plane esse officii genus, in quo te a me aequari, nedum superari posse confidam, unumque mihi superesse, ut in te amando observandoque nemini concedam. Ergone ad Prudentium ac Poemata tua, quibus me donatum paulo ante voluisti, tot optimos rarosque libros accedere oportuit? Ego sane tibi pro tua hac in me liberalitate nihil est quod non debeam; sed vide ne illa omnem mihi posthac viam intercludat petendi abs te optimos rarissimosque libros, quos te accurante comparandi mihi spem feceram. Impudens enim omnino sim, si eos isto pretio abs te elicere pergam, cum praesertim vix ullam mihi fore occasionem sperare liceat tibi de libris, qui hîc edantur, par referendi. Quamobrem si me opera tua uti vis in re, qua nulla magis afficior hoc tempore, munificentiam istam tuam in me tantisper cohibe. Obligabis certe me vehementius, tibique vel hoc ipso nomine plurimum debebo. Epistolam tuam Francisco Barberino Cardinali statim reddidi, eidemque spem feci de Prudentii exemplo, quantocius ipsi sistendo. Serenissimum namque Etruriae Principem mense Majo ineunte Florentiae expectari nunciant; quod ubi primum acciderit non dubito, quin libros a te Moneliae traditos Datus statim ad me mittat. Novit enim quam magno Prudentium ac Poemata tua legendi desiderio ardeam. Epistolarum Nili exemplum, quod tibi Cardinalis Barberinus dono dat, Dato eidem misi, quo tutius ad te peferatur una cum aliis libris, quos ille se propediem ad Elzevirios missurum nunciabat. Eodem quoque fasciculo accipies volumen alterum Epistolarum Latini Latinii, ac bina Apotheoseos Homericae exempla, quod a me munusculum accipias rogo. Erit sane illud, si cum tuis comparetur, tanquam [Gap desc: Greek words] ; sed veniam saltem meretur, qui praestat quod poterit. Bovini libellum, cujus desiderio teneris, nusquam adhuc reperire potui. De Roma Alexandri Donati rursum edenda fuit, cum cogitaret Typographus Romanus, qui eam primum edidit; sed post vulgatam Nardinii Romam omnem ejus rei cogitationem abjecit. Martinus la Farina, Siculus tibi fama saltem notus, nuper ex Hispania huc rediit, integrumque Orionis Etymologicum ex M. S. Codice Bibliothecae Scorialensis secum attulisse narrat, quod se publici juris facturum quamprimum pollicetur. Ego vero currentem incitare non desinam, ut et tibi in eo morem geram. Memini enim Orionis hujus Etymologicum a te olim vehementer desiderari. Vale, amicorum optime, ac suavissime et quod nobis praecipue est in votis, te ab ista tua aerumnosissima legatione quantocyus expedi. Romae. Pridie Kalend. April. CICICCLXVIII.


page 527, image: s527

EPISTOLA CCCCLVIII. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

NUllum occupatiorem esse hominem, quam cui cum praelo res sit, ipse experientia, puto, didicisti: me vero mei libri editio maxime occupavit, tum aliis de causis, tum vero praecipue, quod cum is extra aliorum conditionem esset, qui apud nostros hosce Typographos excudi solent, colluctandum mihi fuit cum operarum imperitia, ac non tam in correctionem, quam in ea ipsa, quac Typographi erant, incumbendum. Haec prolixius ad te, ut silentium meum diuturnius illud quidem, quam et ego voluissem, et observantiae erga te meae officio convenire videbatur, in bonam partem accipias, quod ut pro tua humanitate facias te etiam atque etiam rogo. Caeterum ejus libri exemplum ut ad Elzevirium perferatur jam Dato nostro misi. Erit deinde Elzevirio curae, ut illud tibi quam primum reddatur. Libros, quos ab eo tuo beneficio accepturus sum, nondum accepi, aliosque etiam avide exspecto, quos ille tuo jussu a Plumerio mihi comparasse postremis literis suis nunciabat. Quid novi in re literaria ad te scribam, nihil prorsus habeo post ea, quae superioribus literis tibi significavi. Illud non praetermittam, quod tibi antiquitatis omnis amantissimo scitu non erit, opinor, injucundum, repertas nuper in effodiendis ruinis antiquorum, ut videtur Balneorum parietinas graphice depictas, in quibus non solum varias Deorum imagines videre est, sed etiam oppidum ad mare situm, aedificiis frequens, arcuato ponte, seu potius mole in altum procurrente, cui moli gemini arcus, statuae equestres, atque alia etiam ejus generis ornamenti loco insistunt. Hujus picturae aetatem, si quid mei judicii sit, non multo superiorem Constantini aetate duxerim, idque praecipue conjicio ex inscriptionibus ad nonnulla ex iis aedeficiis appositis, quae sequioris aevi Barbariem redolent ut illae, Forus Boarius, Forus Olitorius, Portex Neptuni, Aquae Pensiles. Id procul dubio est, illam Antonini Pii tempora non excedere, nam id constat ex alia Inscriptione, quae ibidem legitur Bal. Faustinae S. Harum omnium picturarum Iconismum est jam, ut audio, qui formis excudendum curat, quod si verum erit, habebis quam primum, unde desiderio tuo luculentius satisfacias Eminentissimi Cardinalis Barberini Epistolam huic fasciculo alligatam ad te mitto. Vale, et si me amas, ad me quam frequentius poteris aliquid literarum dato. Roma, XIV. Kalend. Septemb. CICICCLXVIII.


page 528, image: s528

EPISTOLA CCCCLIX. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Romam.

ANxius profecto, ut qui maxime, de rebus tuis haerebara, a quo post meam ex patria profectionem vere proxime decurso institutum nil litterarum prorsus accepissem, nunc scrupulum omnem exemere mihi, quas a. d. XIV. Kalend. Sept. Roma ad me additis Eminentissimi Principis Francisci Barberini longe officiosissimis litteris, dedisti. Ex quibus sum edoctus, quod alioquin nescirem, Prudentii mei exemplaria Romam esse perlata. Ut spes sit Poematum quoque meorum copiam tibi simul esse factam. Ceterum quod magnus ille Princeps subindicat Clementis exemplar sibi a me destinatum Eminentissimo Rospigliosio munus cessisse, id quidem laetabundus cognovi; jamque Elzevirio in mandatis est datum, ut aliud paretur, quod Barberinae bibliothecae addatur, si sit tanti. Monui praeterea rogavique optimum Capelanum, si occasio sic ferat, ut exemplar suum Romam curet deferri ad Emin. Principem: sibi aliud apud Elzevirium praesto esse: nam Amstelaedamo Romam libros mittendi rara, quod scis, opportunitas se praebet. Picturae illius antiquae ectypon videre impatienter desidero, utinam vero istiusmodi cimelia ex urbe aeterna ad nos recta deferri possent: Nam amicus Florentinus, ut libere dicam quod res est, etsi ad omne genus officii a natura factus, et mei perquam studiosus, tamen, sive morbo frequenter obnoxius, sive alibi occupatus, aliquanto tardior est in curandis voluminibus apud vos recens editis, cum nec Nardinii Romam, nec Spanhemii de praestantia veterum nummorum dissertationem hactenus acceperim: et hoc quidem hactenus. Recentem ingenii tui foetum longe avidissime exspecto inhioque. Mihi toto hoc mense cum valetudine adfecta negotium fuit satis molestum, a quo nunc vix tandem nonnihil respiro. Quapropter, quae tua singularis est benignitas, aequi bonique consulas, quod paucis nunc tecum ago. Conveniebat me nudius tertius Johannes Schefferus, quem res privatae Ubsalia in hanc civitatem evocarant, tradebatque exemplum militiae suae navalis, Elzevirio mittendum, qui ejus editionem parabit. Ejusdem commentarium de re vehicularia post publici quoque juris iisdem typis faciendum licet augurari. Rogavit me vir optimus, ut se tibi de nota meliore commendarem. Vale, Falconeri nobilissime. Exarabam Holmiae a. d. XXIV. Octob. CICICCLXVIII.


page 529, image: s529

EPISTOLA CCCCLX. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

OCcupato mihi, si unguam alias, compluribus negotiis redditae sunt ante integrum ferme mensem literae tuac a. d. XXIV. Octobris datae, gratissimae illae quidem, ut tuae mihi omnes esse solent, sed quibus lectis non potui, quin adversus amicum nostrum Florentinum, ne quid gravius dicam, vehementer non commoverer. Itane vero desiderare te adhuc Nardinii Romam atque Ezechielis Spanhemii dissertationem de praestantia et usu numismatum antiquorum, quorum librorum uterque ante quadriennium lucem videt? Quod si vel toto orbe divulsi a nobis essetis, ut ille Britannos ajebat, tamen debuerant illi tanto temporis spatio jam diu ad vos pervenisse. Atque ego quidem pessimum nostrum hoc fatum nimis quantum dolerem, nisi profecto scirem tribuendum id potius amici negligentiae aut incogitantiae, quam locorum, quo distamus, intervallo. Huic autem incommodo ut ea ratione, quae opportunior visa fuerit, occurratur, tuum erit curare: nam Romae vix ullum novi Bibliopolam, cui cum Amstelodamensibus vestris commercium intercedat, si unum excipias, quo Petrus Blavius utitur in libris huc ad amicos mittendis. Hac si via deinceps uti me libuerit in iis curandis, quae ad te perferenda erunt, necesse erit ut per Elzevirium cum Blavio agas, ut homini de mittendis ad te quaecumque a me illi tradentur, det in mandatis. Sed vereor, ne hac ipsa via certa satis atque expedita commercii nostri ratio futura sit; raro enim admodum, ac quantum ego scio, vix quot annis homini huic quicquam ad Blavium mittendi sese occasio obtulerit. De his autem tute videris, tum vero si quam aliam opportuniorem viam ad librarium hoc commercium mecum instituendum habeas, ad me quamprimum ac diligenter scribas. Haec ad eam partem, quae praecipua est tuarum literarum. Ceterum jucundissimum mihi accidit, quod ex eisdem literis intelligo, tantam esse Cl. Schefferi erga me humanitatem, ut de me adeo amanter cogitet inter assiduas, gravissimasque occupationes, quibus juvandae reipublicae literariae distinetur, cui quidem non mediocris accessio fiet, si ejus de Re Navali Commentarius secundis curis auctus iterum prodibit in lucem, ne quid dicam de eruditissimo ac singulari Syntagmate de Re Vehicularia veterum, cujus tu spem facis. Utinam ne illa longa sit! nam tu salivam mihi vehementer movisti, nec nisi egregia omnia expectanda ab homine eruditissimo atque antiquitatis omnis consultissimo. Ei tu singularem observantiam meam testatam quamprimum facere cave praetermittas, cujus quidem qualecumque pignus Inscriptionum Athleticarum exemplum accipiat meis verbis rogabis, quod jam Elzevirio misi ipsi tradendum. Tibi vero de rebus, quae hîc geruntur, unum habeo quod nunciem, acerbissimum illum quidem ac literis maxime luctuosum Leonis Allatri obitum, quo


page 530, image: s530

extincto magnum literarum Graeciae columen amissum vehementer, opinor mecum dolebis. Scripta sua ac MSS. Codd. Barberino Cardinali legavit Allatius, cujus in Bibliothecae Vaticanae praefectura successorem futurum audio Franciscum Slusium, Canonicum Leodiensem, quem ut nostratibus omnibus Pontifex anteponeret, adductus est diligenti commendatione Jacobi Ruspigliosii Cardinalis, fratris filii, quocum Slusio magnus fuit usus, dum ille Apostolicae sedis Nuncium in Belgio ageret. Bibliotheca scriptorum Hispaniae, quam concinnavit vir eruditus, Nicolaus Antonius, qui Ecclesiarum Hispanicarum negotiis apud Pontificem procurandis praeest, jam sub praelo est, cui prope etiam est, ut Benedictus Millinus Christinae Reginae a Bibliotheca Anastasium suum, committat, quem notis Criticis, ac Chronologicis etiam illustratum publici juris propediem facturus est. Exciderat pene, quod quidem scire Cl. Schefferum interest, allatum huc tandem e Dalmatia Petroniani fragmenti codicem, quem constante eruditorum omnium suffragio ante trecentos circiter annos scriptum fuisse constat, ut inde validissimum telum peti possit ad eorum opinionem evertendam, qui id fragmentum supposititium asserere praecipiti judicio conati sunt. Nemo enim erit, cui persuadeant ea aetate quemquam fuisse, cui Petronii larvam gestare, atque in auctore supposititio edendo, qui ea tempestate, ut credibile est, vix eruditioribus notus fuerit, gloriam quaerere in mentem venire potuerit. Sed de his plura vir doctus, qui Statilei partes adversus Vagenseilium et Valesium scripto etiam tuendas suscepit. Ectypum picturae antiquae, cum primum per occasionem licebit, ad te mittam. Tu vero meam in rescribendo tibi negligentiam aequi bonique cosule, et me, ut facis, benevolentia tua complectere. Romae Kalend. Februar. CICICCLXIX.

EPISTOLA CCCCLXI. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Romam.

EX quo in ultimos hosce terrarum tractus non ita nuper emigravi denuo vix intermissum mihi cum valetudine dubia negotium fuit. Sub exitu tamen anni proxime decursi adeo incruduit morbus, ut ab illo tempore aut lecto, aut cubiculo haeserim adfixus, pedem certe domo in publicum non extulerim. Confirmavi quidem jam instauravique vires utcunque, sic tamen ut caelo horrido ac prorsus hiberno exponi non ausim, museo inclusus et lentae febriculae adhuc obnoxius. Felices vos, et meliore fato prognatos, quibus aestivum tempus jam adfulget, dum nos nivem inter ac gelu mense quinto luctamur multa cum coeli inclementia: Nam ne quid erres, Falconeri nobilissime, aquis omnibus circa civitatem hanc glacie etiamnunc adstrictis, mare navibus interclusum imperviumque est omnino, sic ut Januario mense non magis. Verum omissis hisce tam ingratis, amicum communem nobis Florentinum


page 531, image: s531

illum horteris et impellas rogo obsecroque, ut mei aliquando meminisse dignetur. Annus jam est, et quod excurrit temporis, quando significabat, sese copiam librorum satis luculentam habere paratam, cum iis navibus mittendam ad nos, quae tunc in statione portus proximi ventos opperiebatur commodos. Postea nuntiavit exspectasse sese nescio quid fasciculi Roma, quod tu libris mittendis addi voluisses. Id quia non comparuisset in tempore, elapsam fuisse e manibus opportunitatem, quam jussisset sperare. At mihi compertum est, ex illo navem non unam e numero bellicarum nostratium, patriae repetendae accinctam, in portu Etrusco haesisse: quas occasiones cum amicus noster negligat, atque elabi alias ex aliis patiatur, facile colligo, aut cum morbo illi esse negotium, aut alio cogitationem conversam. Solebat enim sedulitatem omnibus numeris absolutam et longe exactissimam prae se ferre. Urgebo et ego cessantem, ubi ex hoc languore diuturno emergam, quod ut spero sub hirundinum adventum fiet. Rumor est in Belgio atque etiam hîc terrarum Serenissimam Suecorum reginam iter denuo in Germaniam meditari, ad res privatas componendas, quas in hoc regno praeter suam opinionem non satis compositas reliquit. Si res sic sese habet, quod tu certius poteris rescire, vide quaeso, an commodis meis gratificandi opportunitas apud illam tibi detur. Sin ipsam illam venerari coram non soles aut soles infrequentior, te commendante fortassis ex domesticis ejus nonnemo causam meam suscipiet agendam. Cum ex me cognovisset aliquando de Marone recensendo consilium agitari, curae sibi fore promisit, ut quicquid codicum divini Poetae paullo vetustiorum in scriniis bibliothecae suae possidet reconditum, usui meo subministraretur id omne. Proxime cum Roma ad nos excurrebat, promissi hujus fuisse oblita mihi visa est, nec ego ejus admonere illam potui, quod viae jam se commisisset, priusquam de profectionis consilio certi ad nos nuntii essent perlati. Vide ergo, si qua ratione effectum dari possit, ut studiis meis hîc consulat, excursura in septentrionem. Nam nisi sarcinis ejus codices addantur, negotium sit prorsus arduum, et de quo promovendo nolim cogitari, ne importunus, ut qui maxime, atque odiosus arguar. Pollicitus eram praeterea magnae Principi, curae mihi fore, ut Stephanus Byzantius cum annotatis Holstenianis in Belgio nostro Typographum inveniret, qui jam inventus est, si exemplar voluminus ipsum, aut ejus apographum mittetur. Videmur autem periculi omnis, quod in via subeundum erit, aleam eo minus formidare, quod Em. Barberinus annotata haec Holsteniana in suos usus describenda jam curarit, quantum ex fama colligo. Ut si alterum pereat in itinere exemplar, in altero tamen lucubrationes Holstenianae salvae sint futurae. Sed haec tanti non sunt, ut meae in spem gratiae discrimen subeas repulsae, si rem ancipitem ejusque eventum cum difficultate conjunctum fore deprehendas. Allatii fatum deploro. De successore ejus gratulor: est enim mihi jam perspectus vir ille, ut egregium in modum litteratura instructus, praesertim Graeca, ita comitatis laude apud nos clarus. Scheffero gratissimum fuit de Dalmatico Petronii fragmento rem cognosse; uti ex ipsius viri optimi


page 532, image: s532

litteris manifestum tibi fiet. Petrus Blavius est mihi in amicorum numero, utiturque eo familiariter sic satis Elzevirius, ut illi tuto videatur posse committi, quicquid ad me voles: nisi tu opinaris tutiorem fore viam Gallicanam ac Bigotii, aut quia is Lutetiam rarus emigrat ex Neustria sua, amici cujuscumque Parisii operam. Spanhemianum commentarium de praestantia veterum nummorum typis Elzevirianis jam majori ex parte descriptum esse nuntiant ex Belgio amici, ac militiae navali Schefferianae manum a typographo propediem fore admovendum. Prodituras mox etiam in publicum Gronovianas ad Plinii Historiam Naturalem castigationes, opusculum non magnae molis. Tacitum ejusdem Gronovii ac Graevii Suetonium lentius procedere. Esse tamen in recognoscendo Cicerone occupatum Graevium ipsum: editionis auspicium ab epistolis familiaribus fore inchoandum, Gronovii filium in Polybio Nacrobioque luci parandis versari Prodiisse Vossii patris de Idololatria Gentium commentarios auctiores. Anastasii vitas Pontificum Romanorum a Cl. Millino nobis exspectandas esse gaudeo. Ejus scriptoris pervetustum exemplar, alterumque in charta exaratum in Bibliotheca Leidensi vidisse me recordor. Utrumque Damasii nomen, si probe recordor, praeferebat. Curam Bibliothecae illius nunc habet Gronovius. Percurrebam Silvas Statianas nuper, ad quas jam olim complura observavi, sunt enim mendosissimae etiamnum. Codices vetustos ejus Poematis nullos omnino in Bibliothecis inveniri opinor, notae recentioris nonnullos, etsi rariores et illos, scio hîc illic exstare. Vaticanos quinque cum vulgatis libris in meos usus Langermannus commiserat ante annos hosce XV. Sed schedae illae naufragio nobis paullo post periere. Cum Vaticanum alia de causa adieris, rogo, codices illos, et si qui alii postea accessere. inspicias, consulasque super locis hîc a me annotatis. Lituris, quae ob assiduas amicorum interpellationes sat multae irrepsere, benigniter rogo ignoscas. Viro perillustri Carolo Antonio Puteano, si adhuc in vivis est, ejusque genero Nicolao Rondininio plurimam salutem dico. etiam Francisco Slusio, si jam in Urbem advenit. Quid Pollinus et Favoritus nunc agunt? Quid Etymologico Orionis fit, quid inscriptionibus antiquis, quas Moronus tanto tempore promittit? Quid Athleticis tuis? nam eas ardeo videre. Jam rediissem in patriam, si per valetudinem licuisset, cui hoc nomine vehementer irascor. Ad Reginam ipse propediem litteras dabo, sed metuo ne serus. Vale, Falconeri Illustrissime, et tuis annumerare me perge. Holmia Suecorum a. d. XXIV. April. Greg, CICICCLXIX.

Codicem habeo Silvarum Statianarum ex editione Parmensi, ante annos fere ducentos juris publici factum, quo interpretum nemo hactenus est usus, ejusque ad marginem vir eruditus nonnemo Italus (nam Florentiae codicem redemi, si probe recordor) illorum temporum discrepantes scripturas ex libro veteri adnotaram: multa illic castigatius, quam in exemplaribus vulgatis leguntur. Equo Domitiani vers. 18. Exhaustis martem non amplius armis Bistonius portat sonipes. Parmensis non altius. Unde suspicatus sum scribere oportere, Exutis martem non altius Armis B. p. s. Ut procedat comparatio: nam et ipse Domitiani Colossus inermis; nisi quod Gladio cinctus. Exutis armis,


page 533, image: s533

quia Mars Gradivus, seu pedester, totus a capite ad calcem armatus, quomodo in antiquis nummis exhibetur. vers. 23. adsertae munere prolis) adscitae Gronovius vere, ut opinor. vers. 30. Te signa ferente, Et minor in leges iret Gener et Cato castris) [Gap desc: Greek words] castris prorsus inconcinnum est. Pater meus, in leges iret gener et Cato nostras, hoc est sub leges Caesarianas isset, quibus nos paremus. Sic hoc ipso libro Silva IV. Soteriis pro Rutilio Gallico vers. 28.

seu plana solutis
Qua struis orsa modis, seu qua tibi dulcis in artem
Frangitur, et nostras sentit facundia leges.

Sic editio Parmensis probe. Pro qua, qua, vulgati cum, cum. Nostras leges Poeticas vocat. Silv. I. 67. Septem per culmina montes It fragor, et magnae fingit vaga murmura Romae.) [Gap desc: Greek words] fingit parum arridet, putabam, vincit. Sed nec montes satisfaciunt. Nam Romae et quidem in foro erectum fuisse colossum jam designavit. Putabam molis it fragor. Sic initio carminis, super imposito moles geminata colosso. vers. 98. 99. Quem tradere es ausus Pellaeo, Lysippe, duci. Mox Caesaris ora Aurata Cervice tuit, versus suspecti, quia in fidem historicam peccant. Videndum an in libris scriptis exstent. Silv. II. Epithalamio Stellae vers. 9. Alternum factura pedem) alii aliter, ego, tractura. vers. 21. Et olenti spargere thymbra. MS. nimbo. quod placet, si ab aliis codicibus confirmatur. vers. 32. promissaque numine dextro Vota paves. permissaque videtur scribendum. vers. 41. Hanc propter tutum: votum corrigebam. Gronovius justum, Parmensis editio, licuit. forte hanc propter libeat. vers. 47. attulit hic mecum. [Gap desc: Greek words] mecum videtur corruptum. vers. 80. et inermi strinximus arcu. Parmensis, inerti, quod multo rectius. vers 91. Superesse per aestus) Parm. durasse et hoc concinnius. vers. 100. Hic juvenum lapsus, suaque haud hesterna revolvit Vulnera. Parmensis suaque aut externa. forte, hinc juveni plausus: suaque aut externa r. v. vers. 122. Queritur jam Seras avaros Augustum.) videtur a manu Statii esse, querimur jam Seras avaros Augustum spoliare nemus. vers 131. Erraret Daphne secura: in litore Naxi) sic distinguendum cum Parmensi. Male Vossius in Grammatica, si curvo in litore ex Senensi codice. vers. 155. Perspicui vivunt in marmore fontes) forte, in murmura. vers. 189. Raptor erat) Raptorem cum Parmensi et Gronovio. vers. 203. Prendisti portus, tumidae sic transfuga Pisae, locus mendosus. Cur enim tumida Pisa? Gronovius hîc se multum jam torsit. Forte, prendisti portum: udae sic transfuga Pisae. vel portus, si hiatus iste in carmine te offendit, cujus generis tamen versus plurimi in Marone, Horatio, Juvenale, aliisque occurrunt; etiam apud nostrum. sic pag. ultima Silvarum, Uberibus tibi parve dedi. heu munera nostra Ridebas. Uda Pisa propter Alpheum et Arethusam. Theb. III. 479. Branchus, et undosae qui rusticus accola Pisae. ultimam syllabam in portum male geminarat librarius. Vide sodes codices Vaticanos. vers. 240. Dat Juno verenda Vincula et insigni geminat Concordia taeda) quid est geminare vincula taeda? aut fallor aut corrigendum, insigni geminat concordia nodo. Nodus pro vinculo: sic nodus amicitiae, et talia complura. Nodus Acidalius pro cesto sive cingulo


page 534, image: s534

Veneris apud Martialem. vers. 251. Extremo fraudatis opus) Opes fortasse. Silv. III. Tiburtino vers. 16 Arte manus concessa locis. Parmens. antiqua locis: si scriptura ab aliis etiam codicibus adstruitur, putem, arte manus quaesita. Gronovius, adjecta. Sed taedet in his minutiis haerere. Silv. IV. Soteriis. vers. 60. locus valde corruptus.

Hinc alti gaudens datur aggredienda facultus

huc Parmensis. Liber MS. Hinc arti gaudens. vers. 76. Hunc Galatia vigens ausa est incessere bello, Hinc quoque perque novem timuit Pamphilia messes) haec sunt corruptissima. Parm. Hunc Galathea ingens. Deinde, me quoque perque novem tenuit. Galatia tertia producta suspectum est. etiam vigens. forte hunc Galatae, atque ingens a. e. c. bella Maesia, (vel Mysia) perque novem tenuit P. m. tenuit, ut apud Lucan. de Caesare, Bellantem geminis tenuit te Gallia lustris. Ingens Maesia ut apud Claudian. cum Geticis ingens premeretur Moesia plaustris. paullo ante scribendum quoque, ferrumque recingi. Lib. II. Epiced. in Glauciam vers 84. jura animis sociare datur. Parmensis sanare, puto, sancire, Sic lib. I. Silv. III. 92 Fronte gravis sanusque decor. forte, sanctusque. nam sanusque suspectum est, cujus loco Parmens. sociusque. Eodem Tiburtino vers 89. lego. Daunia nimbosa revocabunt litora bruma, non avia. nam quemadmodum aestate Tibur. et loca jam ante designata Romani veteres petebant, et quodcumque jacet sub urbe frigus, ut cum Martiali loquar, ita sub hibernam tempestatem, villas in Calabria Apuliaque ad mare positas, ver ubi longum tepidaeque brumae, causas reddente Horatio. Sed haec fusius in Adversariis sum prosecutus. Etiam pecus ex Sabinis, Lucanis, aliisque Italiae partibus hyemem in Daunios tractus easdem ob causas compellebant. Si [Gap desc: Greek words] avia tuemur, non liquebit, in qua parte Italiae Vopiscus hibernaverit, mox etiam ibidem scribendum, Hic premitur facunda quies. Docta otia paullo post habebimus. Deinde ibidem vers. 95. Pliadumque nivosum sidus et Oleniis dignum petiisse sub astris. Parm. placidumque nivosum. Puto Hyadumque n. s. et Olenii dignum petiisse sub astri. Sub sidus Hyadum et Olenii astri sive haedi Olenii; Pliadum ferri non potest, cum peccet in legem metricam. vers. 103. denuo scribendum censeo: Vibres pro turbes, Liventem Satyram nigra rubigine vibres. quomodo apud Catullum truces vibrare jambos. vers. 109. eodem Tiburtino, sic omni deteclus pectora nube. Scribe meo periculo, detersus. Horatus, Notus obscuro coelo nubila deterget. Sic et alii scriptores passim. Noster Silvarum II. Epiced. Glauciae vers. 193. Te videt et similes tergentem pectore curas, ita Parmensis. Quod et Gronovius in uno alteroque codice videtur invenire. Unde is conjectabat, repetentem pectore curas. frustra, si quid video. vulgo volventem. Sed tergentem pro detergentem, solantem, solatia curis et dolori quaerentem. Haec quoque diligenter et multis sumus complexi in adversariis. Lib II. Silv. II. Surrentino vers. 150. non frontem vertere minae. Parmensis visere. MSS. traxere. latet aliquid, proximo versu malim, rugarum ignara voluptas, quam curarum. Silv. VI. Epicedio Pileti vers. 48. Nam pudor inde novae mentis) An, pudor ingenuae mentis, Ut Epicedio


page 535, image: s535

Glauc. ingenuosaue super crines, vers. 44. Parmens. Unde notae mentis. Paullo post vers 54. Dignus et Haemonium Pyladem praecedere fama. locus manifeste corruptus, nam Phoceus fuit Pylades, non Thessalus. MS. Cod. cujus descrepantes scripturae in Parmensi apparent editione, Haemonium juvenem, Forte, Haemoniam Pelidae accidere fama, vel, Haemonium Pyladaeque accedere fama Cecropiamque fidem. ut tria exempla singularis amicitiae conjungat, Achillem, Pyladem, Thefea. Paullo ante, Carmina quae donasse queant. Parmensis, Carmine quo potasse queam, pro dotasse. Sed non satis haec cohaerent, et jam nimius sum. Lib. III. Silv. II. Propempt. Metii vers 30. Sunt quibus exploret rupes gravis arte molorchus, Parmens, explores prios gravis. Sed [Gap desc: Greek words] Molorchus omnium ingenia hactenus exercuit, et est mendosum profecto. Sub finem Silvarum pagina postrema sunt perquam mendosa omnia. vers. 80. videtur legendum, primo genitum quem protinus ortu Implicui fixique mihi. Plin. lib. VII Ep. 12. Calestrium Fironem familiarissime diligo, et privatis mihi et publicis necessitudinibus implicitum. Sed et illa corrupta sunt, questusque et vulnera caeca reso vam. pro exercere ginas, forte extergere genas, ut genas natantes pro lacrimis posuerit. Deinde non; cohaerent illa, ludusque tenello Risus. forte, multusque tenello Risus, et nostro veniebant gaudia vultu. ridenti Statio puer suevit arridere. Habes plura quam velles. Si non grave est consulere Vaticanos Codices super hisce locis, facile tibi erit arbitratu, si quis inter illos sit notae haud contemnendae, et qui mereatur excuti ad alia complura loca, de quibus tecum agam, ubi id ex usu meo fore judicabis. Hac properantissime in hancce schedam conjiciebam, cum primo paucis tecum agere mihi esset propositum: crevit sub manu, ut vides, locorum, de quibus consultum te volebam, numerus. Vale iterum iterumque, Falconeri nobilissime.

EPISTOLA CCCCLXII. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Romam.

APrili mense, si recte calculum pono, compellabam, aut interpellabam potius non paucis, vir Perillustris, exhibito negotio de inspiciendis Silvarum Papinianarum Vaticanis codicibus. Fugiebat tum me locus iste libri IV. ad Marcellum vers 87.

jam Sidonios emensa labores
Thebais optato collegit carbasa portu;
Votiferaque meas suspendit ab arbore vittas.

Ita castigavit ex Senensi codice, quo usum esse scimus Scaligerum, Gevartius. Sed cum alia exemplaria scripta editaque a me consulta vulgatum, pomiferaque ab arbore, mordicus arripiant, habeamque compertum, membranas istas


page 536, image: s536

Senenses locis compluribus a mala manu fuisse interpolatas, vix assentior Gevartio, nisi per te doctus Pomiferaque a Vaticanis etiam in Votifera mutari. Designat nimirum Papinius in Albano suo supremam manum Thebaidi fuisse impositam. Alba autem non minus quam Tibur arboribus pomiferis celebrata. Unde illud Silii Italici lib. VIII.

interiorque per udos
Alba sedet campos, pomisque rependit aristas.

Pluribus haec alibi illustramus. Unde. fit, puto, manifestum non esse adeo ineptam et hactenus receptam in Statio scripturam, ac Gevartio videtur: nam votiferam fuisse arborem, de qua agit, vel hinc liquet, quod in ea vittas Papinius post detextam feliciter Thebaidos telam, suspenderit. Sed ut missa haec faciamus: habui a Capelano proximis diebus epiltolium, quo is testatur Prudentii exemplar Eminentissimo Barberino destinatum sibi ab Elzevirio traditum, suaque opera jam Romam missum esse, per popularem nescio quem, qui id ipsum se in manus magno Cardinali traditurum sit pollicitus. Fac, quaeso, cum occasio dabitur, Princeps optime de me meritus ex me cognoscat mandata sua curae mihi fuisse. Proxime significabam cum morbo diuturno pertinax negotium mihi hiberna vernaque tempestate fuisse. Ex qua Charybdi etsi necdum penitus emersi, jubeor tamen Sarmatas, sive Moschos, adire publico nomine. Sed unde pes amovendus sit ante hiemem. Si quid litterarum a te mihi illic reddetur, taedium solitudinis majore ex parte profligatum agnoscam. De re litteraria quod addam nihil nunc quidem habeo in promtu. De Graevio Ciceronis novam editionem moliente verba, ni fallor, faciebam proxime, deque Gronovio Tacitum nobis parante. Scribit ille nuntiatque annotata in Plinii Historiam naturalem sua jam lucem spectare, tum quae in Plinii junioris Epistolas observarit, una cum curis in Plauti comoedias secundis. Thevenotum Leidae Geographiam Arabicam praelo typographico commisisse. Si in Virgilium editionis Aldinae ab Andrea Naugerio castigatum incides quandoque venalem, et in Valerium Flaccum Baptistae Pii Bononiensis commentariis illustratum, eos codices ut mihi vindices enixe peto. Haec in transcursu et opera plane tumultuaria, cum litterarum nonnihil forte parandum esset Florentiam. Si Reginae persuaderi potest, ut. Stephanum Byzantium Holstenii trans Alpes in Batavia nostra curet edendum, operam eam suscipiet libentissimus, ut mihi jam est testatus, Daniel Elzevirius. Vale, Falconeri optime, et ignosce nimiae festinationi. Dabantur Holmiae Suecorum a. d. XIX. Junii Gregor. CICICCLXIX.


page 537, image: s537

EPISTOLA CCCCLXIII. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

SErius equidem, quam pro instituto meo, rescribo literis tuis a. d. XXIV. Aprilis datis, quas mense proxime ineunte acceperam, verum eam tarditatis meae excusationem affero, quam quin tibi legitimam probaturus sim, nullus plane dubito, ipsam scilicet ea negotia, de quibus ad me scripseras, procurandi difficultatem, cujus explicandae ratio cum in aliorum potius arbitrio ac commodis, quam in opera aut diligentia mea sita esset, nihil magis quam opportunitates temporis postulabat, quibus dum captandis haereo, utinamne illud immerito mihi acciderit, ut me cessatorem ac tantum non Florentino amico negligentiorem apud te existimaveris. Illa vero longae hujusce morae potissima fuit. causa, quod aestivis feriis jam coeptis nullus mihi ad Vaticanam Bibliothecam patebat aditus, ut reliquo anni tempore; quamobrem expectanda mihi fuere Custodis commoda, qui ejus mihi copiam faceret. Ceterum Silvarum Statii Codices non quinque, ut ipse Langermanno auctore affirmas, sed quatuor tantum in ea extant, aut quintum certe reperire non licuit. Ex iis Codicibus variantes lectiones ad eos locos, quos in scheda adnotasti, hîc habes cum ipsa scheda. Qui numeris 3283. et 3871. notati sunt quadringentorum circiter annorum antiquitatem praeferunt: 3595. aevi paulo recentioris est, sed scholiis perpetuis minioque scriptis illustratus. Quartus, qui numero 3282. recenti scriptura ex antiquiorum uno videtur descriptus, ac multis in locis ad exemplum melioris codicis emendatus. Ex hoc specimine Variarum lectionum, quid praesidii sperandum tibi sit a Vaticanis Codicibus ad editionem Statii, quam meditaris, facile intelliges; mihi illi non aliis correctiores visi sunt. Sed de his tute videris. Christinae Reginae repertum a te esse Typographum, qui Stephani Byzantii editionem aggrediatur, tuis verbis nunciavi, quo nuncio mirifice illa dclectari visa est, statimque jussit ad te seribere, se autumno proximo familiarium quempiam de rebus suis in Hollandiam missuram, ea occasione Holstenii Notas ad Stephanum, tum vero etiam Virgilii Codices e Bibliotheca sua, quorum ipse desiderio teneris, curaruram, ut ad te perferrentur. Prudentius ac Poemata tua, quae anno superiore per Monelium Principis Etrusci medicum ad me miseras, jam olim ad me allata sunt, quod ego sane iis tibi literis significavi, quibus Cardinalis Barberini epistola erat alligata. Exemplum aliud Prudentii, quod missurus erat Bigotius, nondum accepi, verum illud propediem expecto, nam sic sperare me jubet recentibus literis suis Bigotius idem: libros ab Elzevirio missos, quorum bonam partem liberalitati tuae debeo, jam diu est cum possideo, quod et me tibi scripsisse arbitror. Unam Philostorgii Historiam adhuc desidero, quam, ut videtur, tu mihi ex auctione illa Amstelodamensi comparasti. Sed forte


page 538, image: s538

aut ipse fallor, aut liber alicubi in fratris mei sarcinis latitat: Tu de hoc me certiorem facias velim, sitne vere is liber a te mihi comparatus, et Elzevirione an fratri traditus. Amicus Florentinus, quem officii sui admonueram, postremis literis ad me scribit, libros, quorum ipse curandorum onus susceperat, jam ante menses aliquot oneraria navi Amstelodamum ad Elzevirium missos, sibi vero neque de libris neque de navis illius adventu ab Elzevirio quicquam nunciari, quod te ex Dati ipsius literis cognovisse non dubito. Carolus Antonius Puteanus, Nicolaus Rondininius, Alexander Pollinus Augustinus Favoritus, quibus tuis verbis salutem dixi, salvere te jubent etiam atque etiam, virtutisque tuae memoriam amice colunt. Franciscus Slusius, quod jam, ut opinor, ad te allatum, est, Vaticanae Bibliothecae praefecturam recusavit, valetudinis exeusatione usus, neque alius adhue, quod sciam, ei muneri destinatus. A Morono veterum Inscriptionum editionem aut aliud quidvis frustra expectas. Mellini Anastasius nondum praelum subiit. Prodiit tamen ejusdem Dissertatio brevissima de Anno nativitatis et Passionis Christi, quam ille Anastasio Prodromi loco esse voluit, ac veluti basim Chronologiae, quam ipse ad eum Auctorem concinnavit. Georgii Pachimeris Historiarum libri sex, qui supererant, jam lucem vident Possini opera, et Barberini Cardinalis munificentia. Cl. Scheffero, ad quem litteras huic fasciculo alligatas mitto, ut observantiam meam testatam facias vehementer a te peto. Vale. Roma Non Jul. CICICCLXIX De Etymologico Orionis, quod seribenti ex animo exciderat, nil habeo quod nunciem. Id certe scio, qui Romae de eo edendo saltem cogitet, esse neminem.

EPISTOLA CCCCLXIV. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

CUM ante tres ferme menses Florentiam venissem, ut Paulo fratri praesto essem, quem a diuturno itinere redeuntem, post Europam prope universam in comitatu Serenissimi Etruriae Principis, peragratam, gravis ac pene exitiallis morbus exceperat, redditae mihi sunt a Dato nostro literae tuae, quas a. d. XVI. Sept. Narvae lngrorum ad me dederas, quibus literis de suscepta a te ad Moschos legatione certior sum factus, quam sane tibi feliciter, fausteque evenire opto, atque auguror. Sed, ut verum fatear, tua ista profectio in longinquas adeo ac barbaras regiones non mediocri me affecit sollicitudine, quo sit ut nuncios de te tuaque valetudine avide, si alias umquam, expectem. Ad illas vero tuns rescribere adhuc distuli, cum quod quicquid literarum ad te darem, ad te non nisi in reditu Hamburgi, aut in istis locis uspiam perventurum esse crederem; tum vero etiam quod ad eorum pleraque, quibus responsum oportebat, ut tum quid rescriberem non habebam, quod sane nunc Romae plenius faciam. Prius vero quam ad alia veniam, peto abs te, ut quod


page 539, image: s539

amicitia nostra maxime postulari videtur, [Gap desc: Greek words] istam tuam plane abjicias, qua adductus molestam mihi provinciam fuisse suspicaris Vaticanos Codices super nonnullis Sylvarum Statianarum locis consulendi. Ego vero contra affirmo, nihil suavius mihi accidere posse, quam ut opera mea, ubicunque opus fuerit utaris familiarissime, ut ego quidem tecum facio; quod nisi tu quoque feceris, edico tibi, mihi nunquam persuasum fore me a te tantum amari, quantum me existimare velle pro certo habeo; interea voluntatis hejusce meae pignus accipe, quod a te sine ullo pudore aut verecundia peto ut ante tuum in patriam reditum, libros nonnullos rariores, qui Hamburgi, Altorfii, aliifque istarum regionum locis excusi sunt, qui quidem apud Bibliopolas vestrates difficile reperiri possint, diligenter mihi compares. Eorum indicem ad te non mitto, quod titulos plerorumque ignoro; unumque te scire satis sit, me praeter Censorinum de die Natali, Reinesii epistolas et varias lectiones, vix libros ullos in isto terrarum tractu editos possidere, quamobrem id tibi curandum est, ut libros omnes rariores, qui ad Historiam et Philologiam pertinent, quorumque pars major hoc aut superiori seculo in lucem prodiit, sedulo conquiras, eosque minime praetermittas, qui ad veteris Germaniae partes illustrandas faciunt, illosque praesertim, si qui sunt, qui Collectiones rariorum scriptorum continent medii aut recentioris aevi. Ut autem urbanitatem hac in re meam magis perspectam habeas, scito me ducentos aut trecentos amplius florenos in hujusmodi libros libenter impensurum. Pecunia, qua ad id opus erit, ut tibi Hamburgi curet Mercatorum Italorum aliquis, qui Amstelodami negotiantur, si fieri potest, efficiam, quod si id minime successerit, erit Amstelodami Franciscus Ferronius; quem opinor nosti, qui argentum, quodcumque tibi a me eo nomine debebitur, statim solvet. Quod si forte alicubi incideris in Epiphanii opera editionis Petavianae, aut Antiquarum lectionum Canisii Tomum quintum et quarti partem secundam, Collectionesque praeterea scriptorum Germanicorum Urstisii, et Lindenbrogii, monitum te volo eos libros a me summopere desiderari. De Stephani editione Reginae iterum aurem vellere non dubitavi, quod tuae et Elzevirii recentes literae a me postulare videbantur, injecique etiam mentionem Theodorii Ryckii, cui in Hollandiam brevi redituro Cod. MSS. tuto credi posset; sed quantum conjicio Regina ejus consilii, quod te auctore suscepisse videbatur, exequendi saltem ut nunc haud magnam spem facit: nil enim aliud, ad ea, quae dixeram, respondit, nisi MSS. illum Cod. haud hujusmodi esse, ut cujusvis fidei facile committi possit, seque ea de re amplius deliberaturam. Prudentius tuus, quem a meo statim reditu Ryckius mihi tradiderat, Barberino Cardinali, vel Pontificiis comitiis occupatissimo, fuit gratissimus, ejusdemque lectionem sibi magnae voluptati esse mihi nudius tertius Cardinalis ipse affirmavit, a quo alterum Pachymeris Historiae volumen, quod nuper in lucem prodiit, jamdiu sum nactus, mihique curae erit, ut per Ryckium aut aliqua alia via ad te, cum primum licebit, perferatur una cum Allatii Apibus Urbanis, quem librum olim a te desiderari novi. Philostorgium in sarcinis Pauli fratris repertum tandem accepi.


page 540, image: s540

De re hîc literaria vix quicquam est, quod nunciem, nisi prodiisse ante paucos Typis Barberinis Theodori Episcopi Ancyrani expositionem Symboli Nicaeni; Luca Holstenio interprete, qui paucarum paginarum libellus est; Bibliothecamque Scriptorum Hispaniae jam ad finem properare. Mager ille, cujus opera editum est utrumque Epistolarum Latinii volumen, ejusdem Auctoris emendationes et animadversiones in diversos senptores ex Codd. Bibliothecae Viterbiensis brevi se publici juris facturum pollicetur, idemque de Anastasio suo sperare jubet Benedictus Mellinus, qui Bibliothecae Christinae Reginae praefectus est; sed vereor ne ea, quam cum Francisco Levera, Reginae ejusdem Astronomo, nuper suscepit controversiam de Anno Natali et Passionis Christi, ipsum a proposito abducat. Vale vir III. meamque in hisce scribendis literis negligentiam aequi bonique consule. Roma Kal. Febr CICICCLXX. Petri Lambecii Commentarios Rerum Hamburgensium jam possideo, Demosthenem editionis Francofurdiensis si alicubi justo pretio venalem reperias mihi comparato.

EPISTOLA CCCCLXV. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

QUod me de tuo Holmiam Suecorum reditu, legatione apud Ruthenos feliciter obita, certiorem facis, literis tuis a. d. XIII. Decemb. datis, beasti me plane, mi Heinsi. Eram namque, si umquam alias, de tua valetudino follicitus, post acceptas haud ita pridem ab Elzevirio nostro literas, quibus tibi non bene cum ea esse nunciabat. Ego vero tibi ex animo gratulor, non tam quod ex intima illa septentrionis barbaria salvus incolumisque remearis, quam quod in patriam quam primum redeundo te simul ac me voti compotem efficies. Id enim jam diu est cum aveo. Te namque in Bataviam reverso longe melius amicitiae nostrae rationibus consuletur opportuniori litterarum commercio. Quod ad libros attinet, quorum indicem superioribus literis ad te miseram, in in iis conquirendis opera tua uterer, integrum penes te arbitrium esto, ut scilicet eos tantum compares, cum per occasionem licuerit, quos commodo pretio mercari contingat. Inscriptionum Athleticarum exemplum, quod unicum mihi superest, quando de iis, quae Elzevirio miseram recuperandis nihil jam spei reliquum, Dato nostro quam primum mittam, ut cum aliis libris, quos ille propediem missurum se tibi nunciabat, ad te perserantur. Nam quod de iis Lutetiam transmittendis monebas, vereor ne parum opportunum in hoc rerum statu consilium futurum sit; imminere namque vobis bellum a Galliarum Rege constantes sunt rumores. Pachymerianae Historiae volumen alterum, partemque alteram Gemmarum Antiquarum Leonardi Augustini curabo, ut una habeas. Virgilii editionem. Aldinam, et si quae aliae sunt vetustiores,


page 541, image: s541

diligenter conquiram. Rycquii libellus, cui titulus Apes, ignotus mihi plane est. Caeterum quod in editione Virgiliana symbolam conferre non sum potis, equidem doleo. Operam tamen meam tibi promptam paratamque polliceri in iis, quae tibi a Bibliotheca Vaticana opus erunt, possum. Sed tu in hac re voluntatem ad me tuam enucleatius perscribas necesse est. Stephanum Byzantium Lugduni Batavorum sub praelo esse vehementer gaudeo: non dubito enim, quin hac ipsa editione Holstenii [Gap desc: Greek words] in eum auctorem animadversiones publici juris fiant. In hoc certe fidem suam obligavit Theodorus Ryckius, Popularis tuus, cum me suasore codicem ipsum Holstenianum anno superiori a Christina Regina obtinuit. De Allatii curis in Oppianum, Carolum Moronum Card. Barberini Bibliothecarium, penes quem Allatii scripta omnia extant, quamprimum conveniam. Pollinus, Favoritus, aliique viri docti, quorum tu in literis tuis mentionem facis, tibi pro tua ista erga ipsos humanitate gratias agunt quam plurimas, teque salvere ex animo jubent. Tu, si me amas, properatae scriptioni ignosce, et ad me de te rebusque tuis quam saepius scribe. Roma. Prid. Kalend. Mart. CICICCLXXI.

EPISTOLA CCCCLXVI. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

PRincipio te post intimam Ruthenorum barbariem peragratam sospitem in Sueciam rediisse, tibi ex animo gratulor, mi Heinsi, quod ex recentibus literis tuis a. d. XVIII. Aprilis datis cognovi, quae quidem hoc nomine, si aliae unquam, gratissimae atque jucundissimae fuerunt. De nova Maronis editione, quam meditaris, animum ego quidem tuum vehementer laudo ac probo, verum ad hanc spartam adornandam quid conferam nescio, nisi quid tibi a Vaticana Bibliotheca est opus, in quo ego tibi operam meam jam antea sum pollicitus, iterumque polliceor. Catalectorum vetus aliquis MSS. Codex an ibidem exter, equidem ignoro, sed hac ipsa de re, quamquam feriae jam coeperint, Bibliothecam quamprimum adibo, atque ad te propediem scribam. Jacturam librorum, quos olim ad te miseram, resarciendam curavi. Eos Datus noster ad te mittet, quem suo periculo cautiorem factum fuisse in libris isthuc curandis minime dubito. Itaque praeter Nardinii Romam Inscriptionesque Athleticas meas, habebis Pachimerianae Historiae volumen alterum, itemque Leonardi Augustini Gemmarum partem secundam. Librorum, quos tu nuper a me petieras, nullum adhuc inveni, neque enim nunc, ut antea, licet Bibliopolarum Agonalium forulos rimari, in quibus libros id genus facilius reperire est. Servius, quem ajebas, editionis Florentinae mihi aequc ac Dato nostro est incognitus. Caeterum nihil hîc agitur in literis, quod te scire operae pretium sit. Nobis tam beatis esse non licet, ut Batavis vestris, quibus praela


page 542, image: s542

nunquam vacant a bonis doctisque libris. Bibliotheca Scriptorum Hispaniae brevi lucem videbit, nec non Alexandri Farnesii et Ambrosii Spinulae vitae Latino sermone conscriptae, quas quidem nescio quantum eruditi homines sint probaturi. Franciscus Bernardinus Ferrarius, Andreas Marianus, et Camillus Peregrinus ante hos tres, aut quatuor annos fato omnes cesserunt. Paulum Sfondratum qui novit Mediolanensium, qui hîc degunt, reperi neminem. Ovidius Montalbanus vivit adhuc, sed ut audio, jam in peculio Proserpinae, et in orci familia numeratus, ex quo apoplexia correptus jacet. Amici omnes Romani Carolus Antonius Puteus, Nicolaus Rondininius, Augustinus Favoritus, Stephanus Gradius, Alexander Pollinus, et Carolus Moronus recte valent, teque salvere plurimum jubent. Cum Barberino Cardinali multus mihi nudius tertius fuit de te sermo, qui sane te et magni facit, et amat vehementer. Vale, amicorum suavissime, et me tantum ama, quantum te a me amari velim tibi persuadeas. Roma Prid. Non. Jul. CICICCLXXI.

EPISTOLA CCCCLXVII. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Romam.

NArro tibi, Falconeri nobilissime, adfuisse nobis proximis diebus Pantiatichum Abbatem, virum ingenii unice elegantis, cujus ego raram eruditionem et plane concinnam, quod vobis Etruscis patrium est et perquam familiare, sum equidem miratus, ut qui maxime. In tanta vero felicitate id mihi praeter votum ac prorsus inopportunum accidit, quod tentatus articulari morbo, qui in ipsa via me oppresserat, atque aeger delatus in patriam, non potui homini meritissimo ea praestare officia, quorum intermissorum pudore medius fidius praesentissimo tangor. Quod nisi is pro cetera animi benignitate aequi bonique consulet deserti per valetudinem vadimonii hanc culpam, opinionem, quam de meorum officiorum promtitudine qualemcumque concepisti, quî tueri possim ac sustentare salvam, non video. Maronem nostrum sic commendatum tibi esse volui, ut nil propterea tamen de rei majoris negotiis tibi decederet. Absit enim ut ludum nostrum tuis seriis anteferendum putem, quae quanto rei litterariae cum emolumento conjungantur, haudquaquam me fugit. De Servio etiam Florentinae editionis cum monui, non alia mihi mens fuit, quam ut libri a me desiderati ne meminisse gravareris, si forsan is in bibliopolio venalis tibi occurreret. Scio enim, atque exploratum plus satis habeo, codicum sub initia artis typographicae inventae procusorum mercem rarius prostare, atque inventu esse difficilllimam. Pachymerianae historiae partem alteram quando nansciscar cum libris reliquis abs te missis, non intermittam gratum me per litteras pro munificentia singulari apud Eminentissimum Principem Franciscum Barberinum profiteri. Sed et voluminibus abs te


page 543, image: s543

desideratis, quorum indicem jampridem ad me misisti; conquirendis, si indagari in Bibliopolarum pergulis possint, sedulus incumbam. Virorum illustrium excessum apud vos, quem enarras, indigne equidem tuli. Exstabant enim illorum in me ut privatim, sic publice in rem litterariam universam officia sane luculenta. Paulum Sfrondratum illustri loco apud Insubres prognatum, Augustinianae aut Theatinae samiliae Monachum, non enim satis memini, virum artium bonarum amore ac cognitione non levi instructum, Mediolani ante annos plus minus duodevicenos cognitum habui. Parabat is tum in Hispanias peregrinationem, ubi ad Episcopatum nescio quem haud multo post evectus mihi nuntiabatur. Ex illo quid factum sit viro mire officioso cognosse neutiquam est datum. Viris eximiis, Carodo Antonio Puteo, Nicolao. Rondininio, Alexandro Pollino, Augustino Favorito, Stephano Gradio, Carolo Morono mei memoriam constanter inhaerere lactor, quibus plurimam salutem si meis verbis dixeris, quando opportunum videbitur, agnoscam animo non ingrato singulare beneficium. Gronovium hîc vidi adhuc ex diuturno ac periculoso morbo languentem. Is in Tacito ac Gellio recognoscendis potissimum nunc occupatur. Vidi et Cuperum, cujus observationes nuper admodum Ultrajecti prodiere. Vidi et Tennulium, Gronovii affinem, qui in Jamblichi operibus publico parandis se exercet. Graevii Suetonium propediem videbimus. Deinde ad Epistolas Ciceronis familiares castigandas is transibit. Theodorus Ryckius quotidianus mihi adest, cum in hoc oppido sedem fixerit. Is salvere plurimum te jubet. Plura narranda nunc non occurrunt. Vale, decus musarum et ocelle. Hagae Comit. Nonis Septemb. Gregor. CICICCLXXI.

EPISTOLA CCCCLXVIII. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Hagam.

EGO vero mi Heinsi, pro tuo in patriam reditu, cujus literis tuis Nonis Septembribus exaratis certior sum factus, Apollini et Musis litandum a me censeo, qui tam charum mihi caput deque literis adeo praeclare meritum, magno bonarum artium beneficio, Athenis Belgicis reddiderunt. Non dubito enim quin in isto otio, quod tibi vacatio a muneribus publicis hoc tempore conciliabit, praeclare aliquid, quodque rempublicam literariam egregie juvet, sis moliturus. Id certe augurari licet, amicitia nostra fruendi crebriores posthac occasiones futuras, quod impense gaudia nostra auget, facitque ut tu nobis prope redditus atque in conspectu ipso esse videaris. Caeterum cave tibi persuadeas, quicquam mihi antiquius esse, quam ut commodis tuis serviam, quod ideo tibi dictum volo, ut scias operam meam in omnibus, quibus opus fuerit, promptam paratamque fore. Ad indicem librorum quod attinet, peto abs te, ne graveris ejus exemplum ad me mittere. Illum namque recudere


page 544, image: s544

est animus, ne in iis conquirendis, quos ab illo tempore comparavi, operam perdas. Cyriaci Spangenbergii historiam Manicheorum Ursellis editam circa finem superioris seculi adhuc desidero, petoque abs te vehementer, ut, si me amas, latebras omnes istarum Bibliothecarum excutias. Ejus libri conquirendi provinciam susceperat pro sua in me humanitate Theodorus Ryckius noster, quam quidem strenue gessisse minime dubito, sed hujus laboris implendi sortem tibi reservatam esse auguror. Quo me hoc singulari beneficio ad alia multa obstrictum habeas. Ecquid vero Ryckius Stephani Holsteniani editionem molitur, an Typographum adhuc quaerit, qui opus a viris eruditis avide expectatum publici juris faciat. Me certe ille usque dum fidem suam liberet [Gap desc: Greek words] habebit, ut fidejussionis ejus eventum praestem, qua Christinam Reginam impuli, ut Codicem ipsum illi crederet, quantocius excudendum. Jo. Georgio Graevio neminem habeo praeter te, cui debeam magis inter amicos Batavos. Ille me prior literis compellavit, libris, quos edidit, donavit, Paulo fratri Ultrajecti commoranti humanitatis officia omnia praestitit. Hisce nominibus cum ipse me obligatum sentirem, arripueram libenter occasionem observantiae erga illum meae, ut poteram, faciendi satis, mittendo illi exemplum Notarum mearum ad inscriptiones Athleticas exemplar, quod cum aliis nonnullis, quae amicis Batavis donanda Elzevirio ante triennium miseram, nescio quo casu periisse nosti. Neque habeo unde jacturam resarciam. Unicum siquidem exemplar quod supererat Datus noster ad te perferendum curabit in eo fasciculo, quem se propediem (melioribus, ut spero, auspiciis) ad te missurum postremis suis literis nunciabat. Quamobrem rem mihi gratissimam feceris, si. exemplar ejus libri, quod forte apud Bibliopolas vestrates reperire liceat, vel certe Francofurti, quo a Bibliopola Vepeto, qui majorem eorum partem coemit, quam plurimos missos fuisse scio, Graevio meo nomine sistendum cures, in quo quidem vel mea causa operam suam praestiturum Elzevirium plane consido. Novit enim ille, quam in ejusmodi re meam paratam habuerit, cum Observationum Geographicarum Holstenii exempla gemina a me petiit, quae idem ac libri alii inauspicati ejus fasciculi fatum subierunt. Apud nos in re literaria nihil plane fit, quod te scire intersit. Historiam rerum in Belgio gestarum ab Ambrosio Spinula Angelus Gallucius e Societate Jesu nuper vulgavit, in qua vereor, ne ille operae pretium fecerit. Bibliotheca Scriptorum Hispaniae, de qua alias ad te, ni fallor, brevi prodibit. De Paulo Sfondrato quaeram diligentius, quodque de eo compertum habuero, quamprimum ad te scribam. Crebriores scilicet a me literas in posterum habebis. Vale interim, et me ut facis ama. Roma Kalend. Octobr. CICICCLXXI.


page 545, image: s545

EPISTOLA CCCCLXIX. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Romam.

PErgratum mihi equidem, sic ut nil magis, et longe acceptissimum est, memoriam nostri sensibus tuis inhaerere etiamnum constanter, vir eximie. Metuebam enim, ne frigus illud, cum quo mihi tanto tempore luctandum fuit in ultimo septemtrione, urbem etiam tentaret, meque parte meimet ipsius potiore, id est amicitia tua illa tam jucunda, excuteret ac fraudaret miserum. Vitae privatae etsi nunc ex voto redditus, ac restitutus quodammodo mihi, tamen neque ob valetudinem minus confirmatam, neque ob domesticas lites, quae me indignis occupant modis, et ab omni seria cogitatione avellunt, impetrare hactenus potui, ut studiis ac Musarum contubernio me totum darem. Pervelim quippe omnes animo molestias detersas prius videre, ne male initiatus ad sacra ista accedam, quorum cultus, ut nosti, hominem requirit totum. Huic oneri tam odioso ut humeros subducam, omni conatu jam nunc ago, nescio an voti futurus aliquando compos. Atque utinam solus is querelis nostris daretur locus, non esset profecto contentio nunc sustinenda adversus quam minime oportuit, quamque ego summa pietate praesentissimisque obsequiis semper maximum in modum sum veneratus. Ea est Christina Suecorum regina, quae cum abdicato ante annos hosce plus minus duodeviginti regno florentissimo, in meo aere sese esse chirographo sollemni jam tum esset testata, simulque pollicita expensas in rem suam toto quinquennio, quo clientelae me suae habuit addictum, a me factas cum usuris, ut par fuit, solide restituendas fore, integratis ex illo identidem per litteras pollicitationibus, renovatoque, quadriennium nunc fere est, chirographo, tamen cum nuper admodum ante ultimam ex Suecia emigrationem invenissem viam, eamque illi scripto indicassem, qua sine ullo redituum suorum dispendio commodum maxime in modum ex aere meo tandem aliquando posset liberari, tertium monita ac obsecrata submissis verbis, cum alias obviam semper familiaremque precibus meis sim expertus, reseripsit hactenus nihil. Causam silentii rerum intelligentes aliam non suggerunt, nisi esse apud illam auctoritatis praecipuae purpurati ordinis Principem virum, cujus ad nutum omnia regali in aula apud illam administrantur. Hunc animo ab litteris hominibusque litteratis, praecipue transalpinis, mire esse alieno. Sed, ut demus illum, cujus nomini nunc parco, litteras et bonas artes odio prosequi plusquam Vatiniano, vix persuadeor tamen ut credam, adeo eundem oblitum esse et sui ordinis et existimationis Regiae, ut non solvenda esse contendat, aut non deberi, quae debeantur. Haec exponenda tibi esse duxi aliquanto verbosius, ut consilio tuo mihi adesse ne graveris, Octavi, fidissimum caput. Evocavit me renitentem plus vice simplici magnis ad se pollicitationibus Regina, anno saeculi hujus quadragesimo nono.


page 546, image: s546

Parui tandem, etsi a vita aulica multum ingenio alienus, meque elientelae ejus permisi, uti innuebam modo, totoque quinquennii tempore ita me gessi, ut aliorum haudquaquam fortunis inviderem, qui lauto apud illam fruerentur stipendio, ac luculentis praeter hoc afficerentur et assiduis muneribus. Nihil unquam horum ego aut ambivi aut tuli, solo favore regio contentus, ac obsequii mei cum fide, tum constantia inculpatissimus, quod Regina ultro et Livor ipse non gravate, credo, fateantur. Canonicatus aliaque emolumenta, cum dare posset, sperare jussit frequenter non rogantem, sed ut largiretur aliis. Sunt autem facultates meae haudquaquam amplae, ut si mea quadra, quo nunc adspiro, mihi sit vivendum, non e publico, vix eae suffecturae sint ad me alendum, sustentandumque, nisi fruar iis omnibus, quae mea sunt, ac in his quae a Regina debentur. Scribam illi denuo, etsi invitissimus, qui ab artibus mendicatoriis immane quantum abhorreo, petamque, ut quotannis bismille aureos, vel millenos saltem annumerare mihi jubear, dum erepat ex aere meo, quoniam lente festinat ipsa. Si tacere perget, pro repulsa silentium interpretabor, ac vindictam optimae causae omnem Musis et Apollini mandabo plorare jussis. Tuum interim consilium, uti designabam modo, imploro, ut si potes docere, cujus praecipue mihi favore sit opus ad arcam Regiam illam longe tenacissimam perfringendam, ejus rei ignarum esse me ne sinas. Obtulit jam olim operam hîc mihi suam Princeps Paderbornensis, sed an multum ille possit inter hos, qui intimae apud Reginam sunt admissionis, haud scio. Quicquid sit, omnia experiri certum est, et si nil aliud, bona fide tandem aliquando desperare, ac sapere incipiam, quando nihil est sperandum. Alias laetioris argumenti litteras me daturum ad te reor. Cum Theodoro Ryckio de Historia Manichaeorum Cyriaci Sprangenbergii sermo fuit mihi: quem librum etsi frustra hactenus quaerimus, tamen quaerere non intermittemus Holstenianas in Stephano Byzantio recensendo curas exquisitissima, ne edanrur, moratur editio Leidensis ejusdem scriptoris, quae nunc sub praelo desudat typographico, additis Berckelii cujusdam commentariis. Ea vix est, ut ante annum seculi hujus septuagesimum tertium in lucem sit proditura. Opinatur autem Ryckius non esse pro dignitate lucubrationis Holstenianae, ut simul cum Berckelianis animadversis in lucem proferatur. Ego interim adhortari cunctabundum pergam ac polliciti admonere. Elzevirium quoque monui, ut modo quocumque Athleticas inscriptiones conquirat, ad Graevium nostrum munus tuo nomine ituras. Altum hîc in litteris silentium, nondum enim fruuntur luce, aut Gronovii Tacitus, aut Suetonius Graevii. Tuas si ad Elzevirium mittes in posterum, non Hagam Comitum, ubi sedem nescio an fixurus sim stabilem, recte omnino ac tuto facies. Vale, Falconeri Nobilissime a d. XIII. Nov. CICICCLXXI. Libris illis, quos Datus se missurum propediem spondet, misere metuo. Adeo ille optimus amicus noster, ex Dato Lentulus ac Cunctator factus videtur. Indicem librorum, quos desiderabas ante hoc biennium, hîc habes, sed ea lege, ut auctior mox ad me revertatur. Scribit hodie Elzevirius inscriptiones tuas Athleticas Graevio nostro, ut volebas, abs se esse traditas.


page 547, image: s547

EPISTOLA CCCCLXX. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Hagam.

SErius equidem, quam et ipse volueram, et officiorum meorum ratio postulabat, respondeo literis tuis XIII. Novemb. datis, quod integrum fere mensem stomacho supra morem usus imbecillo, et non semel etiam levi febricula tentatus, valetudini tantum curandae dare operam Medicorum jussu sim coactus. Tuas vero illas humanitatis atque amoris erga me plenas non sine stomacho, ne dicam indignatione, legi V. Clar. Christinam scilicet Reginam, quam instar Musarum decimae quicquid est hominum literatorum hujus aetatis omni genere laudis ornavit, Heinsium Musarum ocellum ludificari, atque indignis modis habere. Id ego sane a regiae indolis faemina, ac benevolo alioquin in viros literatos animo adeo alienum puto, ut non aliam ejus, quam ajebas, silentii causam esse mihi persuadeam, quam quod cum in iis angustiis rem suam familiarem versari intelligat, ut aeri, quo tibi obstricta est, dissolvendo imparem se agnoscat, quidvis aliud maluerit, quam se minime solvendo esse, literis ultro fateri. Eo quippe res adducta erat, ut aut fidem suam chirographo et literis etiam non semel obligatam solvendo pecuniam liberaret, aut, quod reliquum erat, silentio sibi consuleret. Ceterum, quid ego consilii afferam in re non modo difficili, verum, si quid judicii mei est, prope deplorata, equidem nescio. Illud procul dubio est, si qua via supersit hujus negocii conficiendi, eam positam esse in eo, quem tu innuis, quem ego quidem non alieno in literas, et viros literatos animo, ut tu existimare videris, adductum existimo, ut rebus tuis minime faveat, sed iis ipsis angustiis regiae arcae, quas ab aliquot annis manifesto produnt imminuti Regiae aulae sumptus, vel circa ea, quae Reginae in primis oblectamento sunt, ut Musici, Histriones, et alia ejusmodi. Quod si ea, quae ipsi cum Barberino Cardinali arctissima olim intercedebat, necessitudo integra nunc quoque esset, non aliud magis suaderem, quam ut optimi Principis, ac tui amantissimi patrocinium implorares, sed ita postremis Comitiis Pontificis mutata sunt omnia studio partium, ut nulli quam Barberino infensior sit Purpuratus ille, aliique ejusdem factionis. Operam Principis Paderbornensis in hujusmodi negocio haud sanc multum profuturam tibi existimo, verum si hujus quoque periculum facere lubeat, habes nunc ejus experiundae opportunam occasionem; nam cum ejus frater nuper Romam reversus intimis Pontificis cubiculariis sit adscriptus, habebit Princeps Paderbornensis optimum administrum, cujus opera utatur in rebus tuis auctoritate sua promovendis. Tu vero quando extremis malis extrema remedia sint adhibenda, vide sodes ac, caute dicam, diligenter, num antequam nomen non levis sane momenti, ut conjicio, e tabulis expungas tuis id quoque experiri praestet, quod unice superesse in praesentia


page 548, image: s548

judico, ut tute scilicet hac ipsa de re Romam venias. Ego sane vix adduci possum, ut credam, id nihil profuturum ad rationem aliquam inveniendam, quo saltem Regina de parte aliqua pecuniae, quam tibi debet, solvenda tecum transigeret. Quantum ad me attinet, id unice cupio, ut hoc consilium expeditum optimumque tibi videatur. Quid enim mihi suavius, quam Heinsium Romae amplecti, observare, colere? sed de his tu videris. Inscriptiones meas Athleticas Graevio nostro curatas esse ab Elzevirio vehementer gaudeo, cui hoc nomine meis verbis gratias abs te peto. Ryckium, Gudium, Gronovium salvere a me plurimum jubeas. Indicem librorum, quos a te mihi comparari volo, revisum auctumque quamprimum ad te mittam. Literas deinceps abs te crebriores vehementer postulo, ut de rerum vestrarum statu me identidem certiorem facias. Vale mi Heinsi, et me ut facis ama. Romae Idib. Februar. CICICCLXXII.

EPISTOLA CCCCLXXI. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Romam.

NOvembri Mense, Octavi jucundiffime, litteras ad te dabam, in quibus cum alia, tum praesertim negotii nonnihil exponebam tibi, quod mihi cum Regina jam ab annis compluribus dispungenaum restat. In eo si non gravarere consihis tuis adesse mihi, rem equidem percommodam mihi facturus videbare. Poenituit postea, fateor, instituti hujus, quod ex silentio tuo, aut saltem longius protracto responso, satis colligebam rem cum difficultate conjunctam mandasse me tibi: certe quam cautius aliquanto tractari oporteret. Quapropter etiam atque etiam verbis enixissimis oro te quaesoque, meae in spem gratiae, ne cui molestiae temet exponas. Alia enim via poterit tentari fortassis hoc negotium, quod omnium optime ex principe Paderbornio, a me, si per valetudinem licebit, sub aestatem proximam conveniendo agnoscam. De re litteraria quod rei privatae superaddam, nuntiandum vix quicquam nunc occurrit, nisi ante Kalendas Januarias ereptum nobis Gronovium, cui hydrops fatalis fuit, non sine praesentissimo artium bonarum damno. Tacitum ejus propediem videbimus. Reliquit et alia complura per liberos in lucem proferenda. Editus hic est proxime Marci Meibomii de fabrica triremium antiqua commentarius. Nisi bella nos interpellant, exemplar ejus cum aliis libellis ad te mari aperto mittam. Graevius athleticas inscriptiones ab Elzevirio accepit. In Baccium de thermis ac vinis cum incides, mihi vindices a librariis rogo, tum Papiae vocabularium. Sed de his alias, quando indicem mihi remittes. Erasmi opera hîc terrarum venalia haberi, nisi pretio insano, vix possunt. Libros ad me complures Datus jam misit, atque in his nonnullos tuae munificentiae tesseram. Eos ubi accepero, non intermittam gratiarum actione debita defungi apud Eminentissimum Barberinum. Vale. Hagae Comitum Anno CICICCLXXII. a. d. XII. Februar.


page 549, image: s549

EPISTOLA CCCCLXXII. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Romam.

DIes agitur nunc decimus quartus, quod paucis te compellabam, dum litrarum nonnihil paro ad utrique nostrum amicissimum Carolum Datum, Falconeri optime. Eis ex epistolis didicisse potuisti, turbatum non leviter mihi animum anxiumque, dum revolvo mecum, quae Novembri mense tibi peragenda, consilii tui atque opis indigus, exponebam. Eadem sollicitudo etiamnum curas meas acriter exercet. Etsi testari persancte possum, non aliam mihi tum fuisse mentem, cum aperiebam tibi rem de rationibus, quae cum Regina subducenda mihi restarent, quam sententiam ut explorarem tuam, censeresne profecturum me quicquam, si nonnemini ex hisce, qui gratia atque auctoritate apud ipsam Reginam inter proceres Romanos praecipue pollent, per litteras serium in modum res meas commendarem, sin minus, aliamne compertam haberes viam, cui insistendum hoc in negotio arbitrare. Nam ego, qui indolem magnae Principis quodammodo notam me habere opinabar olim, nunc re hac in omni coecutire prorsus agnosco mihi animum:

Tantum aevi longinqua valet mutare vetustas.

Nolo igitur, cogitationes ad seria conversas, et commodis rei litterariae invigilantes, hisce in frivolis quoquomodo teneas occupatas. Ego quidem desideriis meis abunde te gratificatum rebor, si hoc abs te impetravero Gisbertus Cuperus, cujus observationes, credo, vidisti, Apotheosin Homericam marmori antiquo inscriptam, quam Athanasius Kircherus Latio suo insertum nuper ibat, commentario illustrandam sibi proponit, uti per litteras ipse significavit mihi. Typographia Blaviana Amstelaedami proximis diebus conslagravir tota cum vicinis aedibus nonnullis. Vale: Exarabam Hagae Comitum CICICCLXXII. a. d. XXV. Febr. Indicem codicum horum, qui desiderantur in bibliotheca tua, velim quamprimum ad me redire.

EPISTOLA CCCCLXXIII. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Romam.

PLurimum medius fidius sollicitudinis exemptum mihi, perlatis nuper admodum meas in manus litteris tuis jucundissimis amicissimisque, vir Eximie: per quas et valere te sum edoctus, et meis rebus diligenter studere. Metus quippe pectori huic obversabatur haud perfunctorius, sed tenacissimum adhaerens in modum, ne aut in partem interpretarere sequiorem, quod consilium


page 550, image: s550

tuum imploratur a me super negotio arduo inprimis ac perplexo: cujus propositi nic postmodo poenituisse ex iis cognoscere potuisti, quas ultimas penultimasque ad te dedi. De capessenda ad vos via, brevique excursu moliendo, rem fore omnium tutissimam plane tecum sentio: sed adeo vires instaurare non est datum, post molestias in itinere Ruthenico et longe plurimas et perquam ingentes toleratas, ut sine praesentissimo vitae discriraine, maximaque illius invidia, quae hoc ipsum non semel quoque et ipsa a me flagitavit, quod tu suades, viae tam longinquae memet sim commissurus. Cogitationes igitur istas ut valere jubeamus est omnino necesse, ingruente praesertim finibus nostris bello, quod immani molimine a vicinis in Belgas foederatos nunc apparatur. Quas inter patriae calamitates, quando procellam magis magisque appropinquantem dissipare aut amoliri non est meum, lacrimas tamen ac singultus ut dem publico annimorum furori, pietatis lex sacrosancta et boni civis officium videntur postulare. Ceterum, quod persuasum tibi sedere quoammodo ex tuis licet colligere, Reginam debito, quod apud me jam olim contraxit, expungendo parem non esse, permitte, quaeso, ut a te hac in re dissentiam. Nam nisi certo constaret mihi, ipsis illis haud diffitentibus, qui reditus ejus omnes intime exploratos habere debent, minimum aeris alieni apud illam superesse, unde quotannis magis magisque sese expediat, minus acriter urgerem negotium. Annuum jam tempus est, quod Regni Suecani Cancellarius aliique magnates viri asseverarunt mihi religiosum in modum, intra biennium illam nullius aeri fore obnoxiam, si, ut proximis annis compluribus fecit, frugalitati ac parcimoniae studere pergat. His adde Gustavum Kurckium regni ejusdem Senatorem, ac facultates regias administrantem, ingenue mihi confessum esse, posse illam sine ullo suo incommodo satisfacere mihi, si velit, seque reperturum viam minime difficilem solutionis praestandae, si jubeatur a Regina. Quid quod alii ex ministris Regiis, quos nominare nolo, jam pacta mecum inire sint parati, per quae utrimque conveniatur, si debitum expunxerit, alteram ejus partem sibi cessuram renumerationis loco, pro exhibendis hanc in rem abs sese officiis: Quod etsi pudendum sit in primis tantae principi, quae litterarum tutelam inter paucos sui ordinis suscepit, nec obsideri a vulturibus id genus togatis debebat, amplectar tamen potius conditionem duram ac iniquam, quam perire mihi omne debitum ut sinam. Observant interim illi, qui sese videre nonnihil in rebus ejus arbitrantur, factam prorsus illiberalem ac sui dissimilem, ex quo in urbem est delata, remque domesticam tractandam permisit illi, quem ego ex fama, tu propius aliquanto, cognitum ac perspectum habemus. Jamque in eo sunt plerique, de Transalpinis nostris hominibus loquor, ut quicquid laudibus ejus dederunt, jam olim retractent ac tenebris involutum velint. Ego, qui ferme solus supersum constantiae infelicis exemplum, poenas fidei ac pietati parum consentaneas luo. Et haec quidem hactenus. Nam de eminentissimo Barberino, esse illam optimo, ut olim, apud Reginam loco, credebam mehercules, sperabamque ejus interventu ad mitiora revocariil am ac benigniora posse. Audivi certe merita viri Principis


page 551, image: s551

praestitaque sibi officia non semel praedicantem. Nunc quando hîc etiam fortuna me frustratur, reliquum est id unum, quod dicebam modo, ut faeci Hehraeae aliisque id genus vulturiis, quos in domesticis suis illa numerat complures, expilandum me tradam. Libri tui, quos munus ad me pervenire voluisti, jam navigant, immo in fretum Gaditanum pervenisse salvi perhibentur, ut propediem nobis sint expectandi. Nam si diutius aliquanto commorantur in via, metus est, ne, insesso a Gallis Britannisve mari hostiliter, in praedae piraticae partem veniant, quod profecto nolim. Quicquid sit, Kalendas ante Majas proximas omnem rei eventum ex me cognosces. Gronovium intempestiva morte sublatum nobis jam puto significavi non semel. Tacitumque ejus luce publica propediem fore donandum, uti et Suetonium Graevii, et Schultingii Senecam. Monumenta Paderbornensia Celsissimi Furstenbergii lucem jam vident: quorum exemplar tibi sepono cum aliis libellis occasione prima mittendum. Voluit enim Princeps Optimus, ut Elzevirii typographi nomine praefationem de me huic operi adjungerem. Gisbertus Cuperus, cujus observationes videre potuisti, in illustranda Apotheosi Homerica nunc totus occupatur apud Daventrienses, ubi litteraturam humaniorem publice profitetur, teque verbis meis enixe rogatum cupit, ut qua ope propositum hoc foveri atque ornari abs te potest, ne sibi desis. Meibomius, non ignotus tibi credo per Musicorum veterum editionem, de triremium antiquarum fabrica commentarium anno proxime decurso apud nos luci permisit: in quo sibi prae aliis, qui jam ante id ipsum argumentum illustrandum suscepere, visus est uti oculis Lynceis. Quid vero de hac lucubratione sit judicaturus Schefferus noster, aut quam laturus sententiam, est enim ejus haec, ut scis, palaestra, propediem dabitur scire. Theodurus Ryckius peramanter te resalutat, quem ego Gronovio successorem darivehementer velim, et spes adfulect fore, ut voto potiamur. Ego quod nunc abs te sedulus contendam hoc est, ut me viris Clarissimis, Carolo Antonio Puteano, Nicolao Rondininio, Abbati Gradio, Augustino Favorito commendes. Nam Pollinum ad plures abiisse sunt, qui ferant. Eminentissimi Principi Francisco Barberino gratias acturus sum per litteras, quamprimum munus ejus, quod nosti, litterarium ad me perferetur. Vale. Exarabam Hagae Comitum Anno CICICCLXXII. a. d. XXII. Martii. Virgilium meum typis suis describit Elzevirius. Catalecta cupiebam editioni huic addita, sed destitutus omni ferme praesidio, per quod libellus mendosissimus aliquanto castigatior prodiret in lucem; differam puto istas cogitationes, dum observata ad Maronem mea publico permittam. De quibus edendis a me cogitabitur, ut primum ex litium domesticarum pelago ingenti, quo premor, emergam. Sunt enim pleraque editioni parata, nec quicquam requirunt, nisi summam manum, per quam in mundum redigantur. Iterum Vale.


page 552, image: s552

EPISTOLA CCCCLXXIV. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Hagam.

BInas tuas Februario mense datas, quas mihi curavit Datus noster, nuper accepi, Heinsi amicorum optime, ex quibus intellexi, te non levi sollicitudine anxium super iis, quae Novembri proximo ad me scripseras de eo negotio, quod tibi est cum Christina Regina, in quo equidem, quemadmodum singularem humanitatem tuam atque modestiam vehementer admiror, ita nimiam erga veterem amicum verecundiam atque, ut uno verbo dicam, [Gap desc: Greek words] probare minime possum. Doleo equidem, quod superioribus litteris ad te scripsi, omnem mihi interclusum esse aditum, quominus quicquam te in eo negotio adjuvare opera mea valeam, verum si quid ipse videris, in quo ad ipsum explicandum, officiis meis, gratia atque auctoritate, si quidem ullam habeo, uti tibi opportunum fuerit, ita utaris, ut te mihi non modo molestiam ullam allaturum, sed rem etiam gratissimam facturum, tibi persuadeas. Gronovium nobis ereptum magno literarum damno, omnes lugent Musarum alumni, neque sane levem plagam bonis artibus injectam esse arbitror incendio officinae Blavianae, quod ego quidem acerbius tuli Petri Blavii causa, viri in re libraria promovenda industrii, ac strenui. Marci Meibomii de fabrica triremium antiqua Commentarius salivam movit, jamdudum exoptanti mihi quempiam reperire, qui nodum hunc solvat, neque enim faciunt satis, quae ad Athenaei locum nuper adnotabat Grentemesnilius, vir alioquin acris judicii, ac multae eruditionis, quamobrem rem mihi gratiffimam feceris, si eum librum, cum primum per occasionem licebit, ad me miseris. Baccium de Thermis ac vinis tua causa sedulo conquiram. Papiae vocabularium ipse adhuc desidero. Vale et me, ut facis, ama. Romae IV. Non. April. CICICCLXXII.

EPISTOLA CCCCLXXV. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Romam.

BInis tuarum debeo jam pridem responsum, Falconeri Nobilissime: quarum priores IV. Nonas Apriles sunt exaratae, posteriores certum diem non habebant adscriptum: ad compellationes tam amicas, quo minus rescripseram hactenus, causam accipe. Perlata ad nos jam ante menses duos hac nave, quae libros abs te ac Dato nostro complures mihi munus missos vehebat, totus in exspectatione fui hactenus, ut horum ego conspectu mox fruerer: sed contra, ac opinatus eram, accidit omnino: nescio quitus exortis rixis ac contentionibus mercatores inter, ad quos mercium pars spectabat potissima. Hisce ne


page 553, image: s553

nunc quidem penitus finitis, ne debitae gratiarum actioni deessem, tamen aliquid dandum ad te litterarum duxi, quo scrupulum omnem eximerem animo tuo de libris ipsis, ac simul solenni gratiarum actione pro munere tam luculento defungerer apud te simul ac eminentissimum Principem Franciscum Barberinum quorum munificentia singulari arctissimo nexu mancipatum me profiteor, relaturus gratias fortasse tempore minus studiis ac patriae nostrae, si id sperandum, iniquo. Premimur enim ac circumvenimur undique tempestatis atrocissimae nube bellica, quae rei litterariae ornandae ac provehendae studium in omnium animis videtur deletura, nisi profligatur mature. Quas ego molestias, cum praeviderim jam pridem, ac fortunas meas qualescumque tutiorem in portum subduxerim, quantum in me, quo liberior ac majori cum jure meus essem, quod mihi cum Regina ratiuncularum dispungendum restat, confici equidem optaram, fateor: cujus incommodi in partem tamen te vocari minime oportuit. Audio jussisse illam, ut ex reliquis nescio quibus satisfiat mihi intra triennii proximi decursum, sic ut quotannis debito pars tertia decrescat. Nec iniquam ego rerer conditionem aut aspernandam, nisi essent ex familiaribus ejus Judaei et pejores Judaeis Christiani, qui alteram debiti totius partem suam facerent, atque traherent ad sese, imputantes hac lege mihi beneficium solutionis impetratae. Sed haec tantis cum sordibus conjuncta, nec ego admiserim facile, et ne tibi sint audienda in posterum, diligenter cavebo, Falconeri jucundissime. Non exspectas, credo, ut de re litteraria nuntios secundos a me accipias inter res Patriae turbatissimas. Est tamen in eo Graevius post sexennem procrastinationem, ut Suetonium suis animadversis, integrisque Casauboni ac Torrentii commentariis illustratum publico permittat. Idem de Gronovii Tacito, deque Seneca variorum, cui observationes Schultingii hactenus ineditae accedunt, dictum accipias velim. desudat et sub praelo Amstelaedamensi Meursianus de trium insularum Cretae videlicet, Cypri ac Rhodi antiquitatibus commentarius, tum et agrimensores antiqui animadversis Gulielmi Goesii additis. Ajunt in Germania prodiisse Valerium Maximum cum notis Johannis Vorstii hominis non ineruditi. Marquardus Gudius, ex quo in Holsatiam ad Paternum larem emigravit, animum matrimonio applicuit. An de litteris ornandis cogitare pergat non dixerim: est enim in compellandis per litteras amicis longe tardissimus. Virgilius meus jam ferme typis est descriptus, etiam majori ex parte Flaccus Valerius. Notas in utrumque scriptorem pressurus tamen adhuc videar, dum tempora adfulgeant magis pacata. Vale. CICCICLXXII. a. d. XII. Junii.

P. S. Edoctus sum per amicum, exstitisse olim in bibliotheca V. C. Lucae Holstenii, atque adeo etiamnum fortassis exstare Sti Euthalii in epistolas Paulinas commentarium, octava, quam vocant, forma Graece ac Latine Francofurti ad Oderam ante annos plus minus LX. typis descriptum. Hunc libellum cum illa in civitate, in qua fertur luce publica donatus, multo studio curarim indagandum, nec inveniri possit: rogo te obsecroque vehementer, cum alia de caussa Holstenianam, quam dixi, bibliothecam adeundam tibi proponas,


page 554, image: s554

eum investigare ne graveris, meque certiorem facere, quo anno, sit in lucem prolatus hujus seculi, tum Francofurtine ad Oderam, an ad Moenum sit divulgatus. Potuit enim aberrasse amicus, qui de libello rem me docuit, in nomine civitatis. Quod si ita sese habet, Francofurti ad Moenum erui fortassis possit. Quamquam in civitatis nomine vix erratum esse opinor. Libellum Sprangenbergii de Manichaeis per nostratium forulos frustra quaesivi. Virgilius meus ubi prodierit in lucem, quod credo propediem fiet, nisi propositum interpellabit bellica haec tempestas, exemplar sum missurus cum ad alios viros in Italiam illustres, tum ad Eminenrissimum Cardinalem Barberinum, ac simul gratias acturus meritissimas optimo Principi pro singulari munificentia, qua me cumulatum voluit, illi interim ac me de meliori, quod potes, nota commendes, tum equiti Puteano, ejusque genero Nicolao Rondininio, Augustino Favorito, Stephano Gradio, viris clarissimis salutem edicas meis verbis. Alexandrum Pollinum elegantissimi virum ingenii e vivis excessisse opinor, nec certus tamen id scio.

EPISTOLA CCCCLXXVI. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Hagam.

MItco ad te, V. Cl. exemplum antiquae Inscriptionis, de qua fidem tibi meam obligaveram, digna quippe mihi visa est, quae inter praeclara id genus antiquitatis monumenta locum sibi vindicaret, quibus Musaeum tuum refertum esse nullus dubito. Literas tuas vehementer expecto cum tua inprimis caussa, ut de tua valetudine certior fiam, qua quidem haud ita firma uti videbaris, tum vero etiam, ut ex iis cognoscam, quid mihi de MSS. Arabicis Golii statuendum sit, quos venales adhuc prostare haud ita magno pretio audierarn, quamobrem abs te peto majorem in modum, ut de toto hoc negotio diligenter quamprimum ad me scribas. Illud etiam mihi erit gratissimum, si per te scire liceat, num inter Codd. MSS. Arabicos Academiae Lugduno-Batavae reperiatur Historia Haeresis Manichaeorum Mahomed Ben-Isaack auctore, is enim liber maximo mihi emolumento foret ad scribendam (quod animo jampridem agitabam) haereseos ejus historiam, quam quidem; quantum per occupationes licebit, deinceps promovere non desinam. Biblia Hebraica sine punctis editionis Amstelodamensis, aut Antverpianae sicubi venalia reperias, ut spero, mihi compares velim, nec non librum aliquem Arabicum itidem sine punctis, e multis, qui Lugduni Batavorum prodierunt, qui quidem versionem Latinam columnatim adjectam, aut saltem e regione habeat. Vidi ipse olim historiam Mulsulmanicam Arabis cujusdam scriptoris, cujus nomen memoria excidit, ab Erpenio, ni fallor, interprete Latine redditam, ac columatim in folio, ut ajunx, impressam. Hunc librum, si quidem venalem nactus


page 555, image: s555

fueris una cum aliis, quos habebis ad me perferendos, Baroni Dell Isola tradere licebit, qui propediem isthuc profecturus videbatur, brevique ad nos rediturus, ut Aquisgranum, quo de pace ineunda legatus a Caesare designatus est, quamprimum se conferat. Cum haec scripsissem, redditae mihi sunt literae tuae a. d. IX. Maji datae, quibus vix habeo, quod rescribam. Cupero viro docto ad illustrandum antiquum marmor Apotheseos Homericae symbolam quam conferam in praesentia non habeo, caeterum si ectypum ejusdem marmoris Romanis formis excusum usurpare oculis ipsi fuerit opportunum, ejus exemplum, quod penes me est, statim ad te mittetur. De classe vestra, quam se jam pelago commisisse audio, ubi quidquam huc allatum fuerit, quod scitu dignum videatur, ad me scribere ne graveris. Vale interini V. Cl. et me ut facis ama. Bruxellis Idib. Maji CICICCLXXIII.

Biblia Hebraica aut saltem eorum partem aliquam si forte apud Judaeum quempiam eorum, qui isthic degunt, reperiri contigerit majoribus caracteribus expressa, quam quae vulgo veneunt, editionis Amstelodamensis, erunt mihi multo gratiora, et oculorum meorum hebetudini magis accommodata. Antverpiana illa in 12°. ut ajunt, minutis apprime caracteribus exarata cave mihi compares, vix enim illis vel perfunctorie legendis sufficiam.

EPISTOLA CCCCLXXVII. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Hagam.

COmmodum redditae mihi sunt heri in ipso Tabellarii Italici discessu literae tuae XXVI. Mart. datae, ut, quod de alteris ad Serenissimam Reginam curandis dederas in mandatis, e vestigio exequerer, quas quidem, ut desiderio tuo facerem satis, ad Franciscum Commelium misi, hominem mihi omni officii genere devinctum, quo Regina ipsa utitur familiariter. (ipsi namque ab obitu Benedicti Mellini Bibliothecae Regiae cura est credita) neque vero dubito, quin ipse operam diligentem ac fidelem in tradendis Reginae literis sit praestiturus. Caeterum Reginae ipsius hortatu scripserat nuperrimis ad me literis Barberinus Cardinalis, ut per te Theodoro Ryckio de Stephani editione iterum aurem vellerem, reque interprete ab eo discerem, ecquid ipse cogitet de fide sua, qua se ante sexennium Reginae obstrinxerat, liberanda. Elegia tua, cujus mihi copiam fecisti, mirifice sum delectatus, nam praeterquam quod elegantissima est, ut tua omnia sunt, diu est, cum mihi ejusmodi elegantiarum compotem esse non licuit a molestis negociorum occupationibus, gratulorque interim Bataviae vestrae post foedus initum, cum Britannis, te auspice in gratiam cum Musis reditum tandem esse. Libellum Arabicum, et Catalpgum Bibliothecae Hemmianae avide exspecto; nam fasciculus, in quo utrumque una cum Athanasio ad me perferendum nuncias, nondum mihi


page 556, image: s556

est redditus. Pecuniam, quam tibi eo nomine debebam, a Laurentio Magalotto nostro curatam fuisse mihi persuadeo, quando per amicum Amstelaedamensem id assequi non licuit. Vale, Bataviae tuae decus, et me, ut facis, amare perge. Bruxellis 11. April. CICICCLXXIV.

EPISTOLA CCCCLXXVIII. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Bruxellas.

QUando gravatus non es, litteras a me tibi concreditas curare perferendas ad Reginam per amicum tuum ejus familiarem, est profecto id beneficium majus, quam quod nudis verbis remunerari sese patiatur. Quod unum pollicen possum, grati animi testificationem in me desiderari abs te, permittam numquam. Etsi in meis ad Eminentissimum Principem Franciscum Barberinum, tua opera non ita nuper curatis litteris, aperueram causas, quae Theodorum Ryckium revocassent hactenus ab edendis in publicum Holstenianis lucubrationibus, hodierno tamen die repetivi scriptionem, ut intelligat hanc rem nobis esse in praecipuis curis. Calamitati temporum acceptum referri par est, quicquid hîc peccatur nimia procrastinatione. Unde et sit, ut in illa quoque Stephani Byzantii editione, quam Berckelii animadversis illustratam sub praelo Typographico totum jam quadriennium apud nos exerceri alias admonebam, minimum promoveatur hactenus, vix tertia totius operis profligata parte. Haerent fato non dissimili inter typographorum manus antiquitates Meursianae trium Graeciae Insularum nobiliorum, quas ego nondum in lucem publicam emissas ex Regia bibliotheca Holmiensi ante hoc quinquennium impetrarem, mea interposita atque adstricta proceribus Suecanis fide, mox publicandas fore. Queruntur tanquam ex compacto bibliopolae, propter insessos a milite praesidiario hostili fluvios, chartam editioni promovendae necessariam subvehi ex Germania ad nos haudquaquam posse. Nec memini sane quicquam prodire durante hoc bello, quod sit numeri alicujus praeter agrimensores antiquos Wilhelmi Goesii cura nuper emissos, et Antonium Liberalem publico proxime datum, cum Berckelii brevibus animadversis. Athanasii opera cum libelio Arabico inter manus Petri Francii hactenus versantur, quod hiberna tempestas navibus ad vos iter intercluserit jampridem. Rem sedulo satis a me commendatam sibi hac una causa dilatam, ipse indignatur. Si per Wolfgangum bibliopolam mox expediri non potest, ut Danielis Elzevirii aut alterius cujuscumque opera utatur, auctor fui, ne quid traharis exspectatione irrita exoptati codicis. Nam de pretio et satisfactum sibi per Laurentium Magalottum fatetur ipse, et meae fidei adstrictus non uno nomine jampridem id egerat, ut librum omni mora procul habita ad te curaret per ferendum. Catalogum Hemmianae bibliothecae Daniel Elzevirius misisse se


page 557, image: s557

scribit Bruxellas Henrico Frixio bibliopolae, ut ab illo tibi tradatur. Si quid ex iis libris coemptum cupis, ejus indiculum ad me mitte, addito singulis codicibus pretio, quo tuos velis. Mihi curae erit ut inveniatur homo fidus, qui rem ex sententia tua det effectam. Vendetur et mense proximo Hagae Comitum bibliotheca satis instructa libris rarioribus, quam typis descriptam proxime tui juris faciam. Quotidianae ferme sunt apud nos hae auctiones, sed exquisitam mercem rarius prae se ferunt, quare et indicibus earum ad te mittendis supersedeo, nec defuturus tamen officio, si id gratum habebis. Vale, virorum decus, et nobis favere perge. Ex Frederico Spanhemio bibliothecae Lugduno Batavae custode intelligebam nuper, inventum sibi illic inter libros Arabicos nescio quid lucubrationis de secta Manichaea, quod tuae in spem gratiae describendum curaret. Hagae Comitum Anno CICICCLXXIV. XI. Aprilis.

EPISTOLA CCCCLXXIX. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Hagam.

BEne est V. Cl. quod moras, quae nobis Stephanum Holstenianae editionis hactenus inviderunt, non nisi calamitati temporum imputare liceat, spes enim est brevi fore, ut, pristinae tranquillitati Republica prope restituta, otium quoque apud vos Typographis concilietur ad eruditos literarorum foetus in lucem asserendos. Athanasium et libellum Arabicum adhuc desidero, quibus, si per tempus adhuc licet, adjungas velim Antoninum Liberalem, et Danielis patris tui epistolas. Pecuniam, quam mihi eo nomine expensam referes, curabit tibi Joannes a Venazzano. Patricius Florentinus, qui Amstelaedamii negociatur. Bibliothecae Hemmianae Catalogus nondum ad Henricum Frixium Bibliopolam Bruxellensem est perlatus, quod sane doleo, instat enim jam tempus auctionis. Indicem alterius Bibliothecae, cujus ipse spem facis, avide expecto. Lucubrationis de secta Manichaea, quam inter Codices Arabicos Bibliothecae Lugduno-Batavae repertam nuper significabas, auctorem esse auguror Mahomed Ben-Isaack, cujus mentio apud Hottingerum in Bibliotheca, Orientali. Quae si vera sint, est plane ut a me [Gap desc: Greek words] jure postules pro indicio scriptoris a me diu multumque quaesiti. Caeterum Frederico Spanhemio V. Cl. multum erit, quod debeam, si ejus opera diuturni voti compotem esse licebit. De ea lucubratione cujuscumque tandem illa sit, plura a te, cum vacaverit, expecto. Vale. Bruxellis XXII. Aprilis CICICCLXXIV.


page 558, image: s558

EPISTOLA CCCCLXXX. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Bruxellas.

NEC Athanasium nec indicem Hemmianae bibliothecae ad te perlatos esse hactenus, equidem miror, cum uterque missi sint diversa via, nec aberrasse potuerint. Quapropter fit; ut nuntios propediem a te exspectem, qui scrupulum omnem mini eximant, teque voti compotem esse factum testentur. In mittendo indice rem indigere festinationis, ac periculum in mora esse, cum plus satis Elzevirium docuerim, caute ab illo actum oportuit, sicut mihi erat pollicitus. Athanasium Wolfgangus Librarius ad te curavit. Index alter Mylianae bibliothecae tibi apud me paratus est cum Antonino Liberali editionis nuperrimae. Ea Lunae die proximo ad te mittentur per nautam, qui solet statis diebus hinc Antverpiam contendere. Spondet is curae sibi fore, ut fasciculus inde Bruxellas confestim feratur. Tabellarios hoc fasce oneratos nolui, ne te impensis parum necessariis gravarem; Epistolas parentis mei nullas junctim editas fuisse possum recordari: alioquin harum quoque copia tibi jam a me esset facta. Leidam proximis diebus me contuleram, ut cum Frederico Spanhemio agerem de libello Arabico, od Manichaeam sectam spectante. Verum illo domi non reperto, dicebatur enim rusticari in villa suburbana, cum et ego reditum sub noctem maturarem, recepit in se Theodorus Ryckius (a quo responsum exspecto propediem) acturum sese de hoc libello aut cum ipso Spanhemio, aut cum illo, cujus nomen mihi excidit, qui Catalogum codicum Arabicorum publica in bibliotheca apud Leidenses exstantium concinnare dicitur. Berckelius, qui Liberalem edidit, est is ipse, qui in Stephano Byzantio publici juris faciendo nunc occupatur. Fratrem tuum, vir illustrissime, natu maximum e vivis excessisse audio et indigne fero, cum nihil illarum rerum, quae ad te pertinent, alienum a me censeri oporteat. Quanquam iis sapientiae praeceptis abunde instructum te novi, ut doloris solatia omnium optime a temet ipso mutuari et possis et debeas, cupiam tamen cum maxime conferri a me in medium non nihil posse, quod justissimo maerori tuo vel ex parte mitigando, si non tollendo penitus, conducat, Vrale. In Hemmiana vel Myliana auctione, si quos libros tibi addictos cupis, mihi negotium permitte quaeso, sed ea lege, ut cuique codici pretium certum adscribas, ultra quod licitatori non sit integrum se proferre. Circumspiciam hominem exploratae fidei, cui negotium omne mandetur, si mihimet ipsi interesse auctioni minime licebit. Hagae Comitum Anno CICICCLXXIV. IV. Maji.


page 559, image: s559

EPISTOLA CCCCLXXXI. OCT. FALCONERIUS Nic Heinsio. Hagam.

REdditus mihi tandem est a Foppenio Bruxellensi Bibliopola fasciculus, in quo Athanasii opera et libellus Arabicus. Indicem Hemmianae Bibliothecae adhuc desidero, eumque nescio quo fato alicubi, ut opinor, interceptum non possum non aegre ferre, quod occasionem adeo praeclaram Bibliothecam meam rarioribus libris instruendi elabi omnino videam. Et is mihi sane alicui solatio fuisset ad maerorem, quo jam dudum oppressus jaceo ob acerbissimum fratris casum, qui magnum cum mihi tum familiae universae luctum et vastitatem attulit. Verum, quando sic visum est superis, modice id ferendum est, ut hominem Christianum decet. Tu, si me amas, Indicem Mylianum quantocius ad me perferendum curato, ne hoc quoque voto frustremur. Codicibus, quos mihi comparandos seligam, certum adscribam pretium, quo illos mihi coemptos velim. Pecuniam, quae tibi a me non uno nomine debetur, quamque deinceps in meos usus erogabis, curabit tibi Joannes a Venazzano Patricius Florentinus, qui Amstelaedamii negotiatur, ad quem nuper ea de re dedi literas. Vale, amicorum optime, et in te amando colendoque me nemini concedere tibi persuadeas. Bruxellis XIV. Maji CICICCLXXIV.

EPISTOLA CCCCXXXII. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Bruxellas.

TRaditis mihi litteris tuis oppido jucundis ac gratis, nihil habui prius, quam agere cum Plumeri non ita nuper vivis subducti filio, uti libros in auctione Hemmianae bibliothecae vaenum expositos, cui illum interfuturum haud ignorabam, nobis addiceret. De iis loquor, quos scripto commissos mihi designare haud quaquam es gravatus, si haberi possent pretio non insano aut valde insalubri. In eo tamen baesitabam fateor, quod Antonius Maliabechius vir Clarissimus, et tibi perquam familiaris, eosdem poene omnes nomine Serenissimi Etruriae Magni Ducis jam ante coemendos mihi injunxerat. Sed neque desperandum est alias propediem in promtu occasiones fore, per quas comparari possint libri abs tedesignati, et persuasum habeo ut credam, desideriis tanti Principis haud gravatim te concessurum esse. Quanquam nec spondere possum, libros omnes hac auctione comparari posse, quod ex rumore cognoscam, plerosque illic distrahi iniquum plane in modum. Utinam vero et tempestivius eos, quos desiderari abs te intelligo, et numero plures designasses. Rebus enim nostris non ita nuper in praesentissimum discrimen adductis, complures bibliothecae vili admodum pretio sunt distractae:


page 560, image: s560

nunc cum respirare e periculo paulatim incipiamus, de die in diem pretium libris non minus quam fundis accrescit. Sed tamen cum auctiones tantum non quotidianae per civitates Batavicas bibliothecarum solcant institui ut minus celebrium, sic emptores parcius trahentium; tuis invigilare commodis non intermittam; ut, quod confieri in praesens per me nequit, id mea post opera conequaris. Utere igitur me in posterum tanquam eo, quem ingentibus meritis tuum omni ex parte fecisti. Post octiduum ad Amstelaedamios excurram, visurus, quid effectum in rem nostram a Plumero sit datum: idque ut cognoscas, opera a me dabitur. Descriptio veteris sepulchri plurimum sane voluptatis mihi tulit: parumque abest, quin felicitati vestrae invideam, quibus nihil non rerum prosperarum soleo apprecari; tamen, cum vobis quotidianae obtingant istae deliciae, vix annuae nobis longissime remotis, et in solo constitutis bonae frugis infaecundo plane; cum ea sit telluris vestrae ubertas, ut ex ipsis etiam sepulchris eruditae semper antiquitatis quid gignatur prodeatque. Laurentium Magalottum, tui nominis studiosissimum audio Hamburgum pervenisse, sed minus valentem, quam velim. Auguror per litteras proximas non solum me intellecturum faustiora omnia de restituta in integrum sanitate: sed cogniturum quoque, iter Suecanum ex voto processisse. Nunc ingentis beneficii loco nescio an ausim flagitare, ut Serenissimo Principi Cardinali ab Etruria obsequia mea, ubi opportunum videbitur, sistas. Nihil enim prosequor majore cultu, nihil impensius veneror. Vale. Hagae Com. A. CICICCLXXIV. XV. Maji.

Opera historica et poetica Principis Paderbornii nondum perlata Florentiam miror equidem, cum Serenissimo Principi Cardinali ante menses jam multos per me unt missae.

EPISTOLA CCCCLXXXIII. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Hagam.

SCripsi jam ad te superioribus literis Bibliothecae Mylianae Catalogum fuisse ad me perlatum, misique etiam nonnullorum librorum indicem, quorum possidendi desiderio teneor. De Hemmianis non adhuc conclamatum esse ex posterioribus literis tuis, quae mihi heri sunt redditae, lubens agnosco. Laurentii Magalotti nostri valetudo non est, cur te sollicitum habeat, jam pridem enim ipse nuntiabat, se a morbo, quo fuerat tentatus, convaluisse, jamque Stokolmium cogitare. Romae nihil in re literaria novi quod sciam. Geographiam Urbis Aeternae e marmoribus seu mavis fragmentis Farnesianis descriptam, atque observationibus Joannis Petri Bellorii illustratam, quae Camilli Mancini Cardinalis benificio publici iuris est facta, propediem expecto, ejusque tibi copiam statim facere non omittam. Serenissimae Reginae literas Tabellario Italico proxime ad me adlatas hîc adjunctas habes. Vale et me ama. Bruxellis XVII. Maji CICICCLXXIV.


page 561, image: s561

EPISTOLA CCCCLXXXIV. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Bruxellas.

PErlatis ad me hoc ipso mane literis tuis plurimum equidem sum miratus Hemmianae bibliothecae catalogum tam nequiter fuisse curatum. Idque Elzevirio per epistolam exprobravi: quanquam idem quoque fatum videtur subiisse Catalogus Bibliothecae Mylianae, quem ipse nautae Antverpiensi tradideram. Sed hoc damnum jam nunc per me resarcitur, cum tempestive possit. De Hemmiano indice res non est integra: cum bibliotheca partem majorem jam distracta sit ac vaenum data. Pro solatio tamen minime vano queat esse, quod insano pretio codices illius bibliothecae plerique dicuntur ab emptoribus addici. Adeo quidem, ut exiguam partem illorum quoque, quos Magnus Etruriae Du coemendos injunxerat mihi, sim consecutus; Inter quos Dionysium Halicarnassensem Sylburgii Joachimicis, seu pataconibus XI. Lucianum Bourdelotii VII. Unde de reliquis conjecturam facile feceris. Sed id genus auctores Graeco-Latini praestantium editionum nunquam non care, ut novisti, prostant. Fit tamen quandoque, ut distrahantur bibliothecae minus celebres; e quibus salubriore pretio libri comparantur, ut plurimum. Codices Chifletianos vetustos a te redemptos, et Florentiam missos fert rumor. An tota viri doctissimi bibliotheca aut distracta sit aut distrahenda cupio ex te rescire. Pro Athanasio, quod debebatur, pretium Laurentius Magalottus jam persolvit Petro Francio, ante suam ex hisce regionibus emigrationem. Mihi si deberi quicquam tuo arbitraris nomine, vir Illustrissime, fugit te ratio. Age tamen, occasionem praebe, sodes, qua debeas nonnihil illi, qui totus est tuo in aere jam pridem. Peracerbum funus Germani tui plurimum equidem moeroris mihi quoque attulit. Sed nolo vulnus intempestiva consolatione rescindere. Haec testinans, ne Mylianae bibliothecae Index serus ad te perveniret, Vale. Hagae Comitum Anno CICICCLXXIV. XIX. Maji.

EPISTOLA CCCCLXXXV. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Hagam.

BIbliotheca Chifletiana jam ab Augusto mense superioris armi tota quanta erat distracta fuit, si Plinianum illum codicem aliosque MSS. Graecos excipias, quos heres secum Vesontionem comportavit. Bibliothecae Mylianae Catalogus una cum literis tuis mihi hoc ipso mane est redditus, ex quo libros


page 562, image: s562

quos hîc descriptos habes, mihi coemptos velim. Pretium cujusque adnotavi, ut a me postulasti, ea tamen lege, ut si pro raritate librorum amplius quid censueris erogandum, penes te arbitrium sit. De libris, quos selegeram ex Hemmiana actum esse ex tuis cognosco, quod jam minus moleste feram, quandoquidem immani adeo pretio venduntur. Bruxellis XXI. Maji. CICICCLXXIV.

EPISTOLA CCCCLXXXVI. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Bruxellas.

ALterum certe Mylianae bibliothecae Catalogum, quem proxime mittebam, ad te perlatum esse confido, quando prioris curam hominibus sublestae fidei demandatam fuisse cum nostro malo nunc experimur. Nauta, qui fasciculum fusceperat curandum, compellatus super hac re asseverat, ante dies quatuordecim eum abs se traditum horum uni ex nuntiis, quos vocant, qui statis vicibus alternis Bruxellas Antverpia soleant commeare, nomen ejus non esse compertum sibi: nihilominus operam abs se dandam fore, quando Antverpiam cis paucos dies rursum cogitet, ut deprehendat illic hominem ac exploret causas, cur fidem in se claudicare sit passus. Si retrahi e fuga aut latibulis fasciculus non potest, Antonini Liberalis aliud exemplar ad te mittetur, una cum Stephani Byzantii fragmento et periplo Hannonis, quos libellos notis illustratos abs sese idem Berkelius in publicum propediem esse prodituros nudius quartus adfirmabat mihi. Post acceptas ultimas tuas confestim de coemendis, quos desiderari abs te testabare, libris rem Plumero dedi in mandatis. Saltem illos comparare conaretur, qui nondum essent distracti. Nam ad Geographicos codices die hesterno in ipsa auctione jam erat perventum. In Myliana bibliotheca, si quid jusseris, felicius me tuis commodis gratificari posse spes est, quando ipse auctioni sum interfuturus. Memini videre hoc in Catalogo nonnullos ex Germanicarum, Britannicarumque rerum scriptoribus, quos ex Hemmianis libris te cupere coemptos serus significasti. Roma si quid in re litteraria novi proxime allatum est, ejus quaeso ignarum ne me sine. Vale. Hagae Comitum CICICCLXXXIV. XXIV. Maji.

De Laurentio Magalotto cum nihil audiam jampridem, habet ejus valetudo mire me sollicitum, quam nutare datis Hamburgo litteris sub initio mensis nunc vertentis testabar.


page 563, image: s563

EPISTOLA CCCCLXXXVII. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Bruxellas.

QUid librorum bibliothecae tuae accesserit per auctionem nuperam ex hoc licet indice cognoscas. Reliqui pretium, quod posueras, cum excesserint, alium dominum sunt nacti. In Hemmianae bibliothecae auctione animose satis, addo et stulte, res a licitatoribus gesta est. Nihil majoris unquam distractum inter nos iis libris. Unde sit, ut non nisi codices paucissimos ex quam plurimis, quos jusseram comparari, meis usibus addictos teneam, Tibi vix quicquam assertum ex tanta librorum copia; quos emendos designaras, nisi unus fortasse Sardus de nummis antiquis, quem inter meos video relatum. Nec magno Etruriae Duci gratificari, quod volueram unice, nobis licuit, nisi in paucis. Alias, ubi commodi vestri ratio a me habenda erit, fortunam magis annuentem ut experiar fore equidem confido. E binis rerum Britannicarum exemplaribus alterum, minus utcunque mundum, florenis X. venit et assibus quinis: alterum tibi asservo satis nitidum. opinor fore, ut plures bibliothecae hoc anno venum apud nos exponantur, quarum indices suo tempore ad te perferendos curabo. De Chiffletiana mature rescivissem velim: quam libris rarioribus fuisse satis instructam vix dubium est mihi. Et solent per Brabantiam minoris longe distrahi boni codices, quam hîc terrarum. Quadriennium jam agitur, quod Ludovici Nonii illius, qui Huberti Goltzii opera antiquaria animadversis suis illustravit, supellex libraria Antverpiae distracta est pretio perquam vili; cum tamen ex rumore partim, partim experientia atque usu edoctus habeam compertum, rarissimis voluminibus bibliothecam eam conspicuam fuisse: audio complura antiquitatis monumenta in agro suburbano recens esse effossa. Sed de iis plura proxime, uti et de Santinii litteris, cui responsum a me debetur, quo ab officio nunc me valetudo avocat parum firma. Mirari video Reginam, expungendi debiti negotium adhuc vacillare, cui tamen ipsa litteris suis ante hoc biennium in Sueciam datis cavisse se profiteatur. Persuasus est Stantinius ut credat, nusquam terrarum inveniri me potuisse. Sed occaecavit illos, quibus id negotii erat demandatum, ne me viderent satis obvium, praepostera avaritia, et aversus a meis commodis animus. Vale, Virorum Nobilissime, et mihi, ut hactenus, velle quaeso perge. Hagae Comitum CICICCLXXIV. XIII. Junii.


page 564, image: s564

EPISTOLA CCCCLXXXVIII. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Hagam.

MInus est quod doleam V. Cl. mhi auctionem Bibliothecae Hemmianae parum feliciter successisse, quando et majoris fastigii licitantibus res ad votum minime processit. Multum interea debere me tioi sentio, quod opera, ac diligentia tua spes nostras omnino irritas esse non siveris. De auctione Bibliothecae Chifletianae, quae, ut monui, anno superiore distracta est, eo te certiorem facere praetermisi, quod crederem vobis in tanta librorum copia, quae passim vaenundantur, de iis, qui alibi terrarum venales exponuntur, non esse laborandum. Caeterum si qua ejusmodi in posterum occasio se obtulerit, non committam a te desiderari officium meum. Quae narras de antiquis monumentis isthic recens effossis, mirifice salivam mihi moverunt; nosti enim quantus sim ejusmodi cimeliorum amator. Quamobrem cum primum vacaveris fac ut de tota re diligenter ad me scribas. Ego Ichnographiam urbis Romae statim atque accepero ad te perferendam curabo. Vale, Bruxellis XVIII. CICICCLXXIV.

EPISTOLA CCCCLXXXIX. NIC. HEINSIUS Oct Falconerio. Bruxellas.

NON defui sane officiis tibi debitis in nupera illa Hemmianae Bibliothecae auctione, sed praeter solitum morem tanta animorum contentione certatum est a licitatoribus prodigis et tantum non insamientibus; ut simile apud nos nihil meminerimus gestum. Ego certe ex plurimis, quos meos in usus comparari jusseram, non nisi paucissimos sum nactus codices, et quidem vulgaris notae omnes, quos in bioliopoliis minoris longo prostantes licuisset invenire. Plerosque ex his, quos coemendos mihi injunxeras, jam ante Antonius Magliabechius noster comparandos designarat: sed neutri vestrum hac occasione licuit gratificari. Ipse ut arbitreris pretio immodico distractos esse partem potissimam libros, specimen subjeci horum codicum, quos emptos cupiebas, adscripto eo pretio, quo aliis una licitantibus sunt comparati. Multas auctiones promittit nobis autumnus proximus, ut bibliothecarum nimis celebrium, sie spem facientes fore, ut libri minoris illic veneant. Quod si sub illam tempestatem hîc terrarum mihi contigerit degere, tuis commodis desideriisque quin omni in id collata opera sim invigilaturus, dubitare noli. Dum Amstelodami distrahuntur hi codices, quorum Catalogum jam vidisti, instituta fuit Hagae Comitumauctio Bibliothecae alterius, in quo libri ut pauciores numero,


page 565, image: s565

sic selecti rarique partem maximam venales occurrebant. Sed nihil illic eodicum abs te desideratorum, praeter unum Dionysium Halicarnassensem Sylburgii, qui simili fere, quo Hemmianus, illic pretio distrahebatur, quod minimum mihi visum, etsi decursa hyeme Leidae distractum memini videre pataconibus XIII. utinam plures libri ex hisce, qui abs te desiderantur, designasses! Sic fieri poterit ut ex multis paucos tibi assertum ivissem: idque ut facias etiamnum vehementer rogo: cum tui studium, quod singulare prorsus prae me fero, non dubio argumento compertum tibi approbatumque cupiam unice. Monumentum illud sepulchrale, eujus descriptionem ad me misisti, in via suburbana effossi nuper, est profecto quantivis pretii ducendum. Fore aliquando, ut aeri incidatur, ac publici juris fiat, vix dubito. Nos, exquo tempestas bellica nonnihil detonare coepit, tarde sic satis ad intermissa studia redimus, paulatim tamen. Andream Bosium in Germania superiore vivis subductum audio Vale, vir R. praestantissime, et me in numero vestrorum habere constanter perge. Hagae Comitum CICICCLXXIV. XVIII. Junii.

P. S. Chifltetianam mihi ignaro elapsam nolim. Ejus Catalogum tuo beneficio si dabitur nancisci, exosculabor mei demerendi singulare in te studium. Sollemne enim mihi est indices praestantium bibliothecarum asservare in scriniis, quorum copia ingenti sum instructus. Santinii literis rescribere nondum datur mihi, quod Hamburgo nonnihil responsi exspectem a Langermanno et ab amicis e Succia, unde cognoscam, quis in culpa sit, quod regii mandati notitia tamdiu sim frustratus. Texeiram mihi hîc offuisse suspicor, quanquam ille omnem facti-invidiam a se conatur amoliri.

EPISTOLA CCCCXC. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Hagam.

HAec sunt V. Cl. quae de antiquo, quod innuis, monumento in agro suburbano nuper reperto perscripta ad me sunt ab amico rerum quidem antiquarum parum perito, sed ejusmodi elegantiarum non incurioso. Effossam scilicet secus viam Flaminiam ad secundum ab urbe lapidem prope prata Quintii sepulchralem cellam e vivo silice excavatam, in qua urnae nescio quot e Tiburtino lapide cadaveribus condendis, quorum unum aut alterum in ipsis urnis integrum repertum, statim ac lucem viderunt, prae nimia vetustate in cineres protinus diffluxere. Gella ipsa affabre concamerata atque egregiis picturis ornata, quae Ovidianas Metamorphoses exhibebant, pavimento etiam tessellato ex opere musivo. Inscriptiones binas ibidem repertas infra descriptas habes

D. M.

Q. NASONIUS AMBROSI

US SIBI ET SUIS FECIT LI

BERTIS LIBERTATIBUSQUE


page 566, image: s566

NASONIAE URBICE ET...

UCI SUAE ET COL... CONLI

BERTIS SUIS E... LI..

POSTIRISQUE EOR.....

D. M.

L. VOLUSIO VALENTINO

FECIT SCARIA FORTU

NATA COJUX QUAE

VIXIT CUM JUM ANN

IS X. M. III. COJUGI BE

NEMERENTI QUI VI

XIT AN XI. M. III. DIE

BUS VI. BENE MEREN

TI FECIT

Libros ex Miliana Bibliotheca tua opera mihi comparatos, nisi eos ad me mittendi occasio sit in promptu, proximum erit, ut Petro Blaeu tradas ad me perferendos una cum volumine tabularum Geographicarum, quod ptopediem ad me missurus est. De Catalogo Bibliothecae Chifletiapae faciam tibi satis, ut primum hominem nactu fuero, cui isthuc proficiscenti fasciculum tuto credere possim. Andream Bosium virum doctum, et de re literaria bene merentem, fato cessisse tecum doleo. Ceterum de nova Josephi editione non est, cur adeo sis sollicitus. Edico namque tibi, si nescis, hanc ipsam spartam adornari ab Oxoniensibus, quorum in usum, me procurante, describuntur jam variae lectiones ex Codicibus Vaticanis. Laurentius Magalottus noster jam ineunti mense Junio Stokholmium appulit, ubi integram aestatem peracturus videbatur. Vale Bruxellis II. Jul. CICICCLXXIV.

EPISTOLA CCCCXCI. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Bruxellas.

LItes privatae, de quibus et alias conquerentem me audisti, totum me caligine quadam mentis occaecatae involutum habuere, idque eo magis, quod rebus forensibus mox proferendis, ob ferias aestivas jam nunc ingruentes, Judex quotidiana prece fuit conveniendus, ut rem daret expeditam ante Kalendas Sextiles. Jam intelligis credo, quid in causa fuerit diuturnioris filentii, cum nil majori sit in voluptate mihi quam tecum loqui, tibique operam qualemcunque vel in minimis negotiis approbare. Cis dies paucos Amstelodamum cogito, laturus mecum libros, quos designabam nuper, ut aut Blavio tradantur ad te mittendi, aut alia quacunque via tui juris mox fiant. Retardavit, fateor, me nonnihil expectatio Hannonis in publicum prodituri apud Leidenses, cujus exemplar tamen tuis destinatum usibus ab editore nondum acrepi.


page 567, image: s567

Quae mecum communicata voluisti super monumento sepulchrali recens in via Flaminiana effosso, plane respondent iis, quae ejusdem argumenti Panciatichus et Antonius Magliabechius complura ad me non ita nuper perscripsere. Addebat Carolus Datus, alibi quoque reperta nonnulla vivis expressa coloribus faberrime, quae aeri incudenda ac publico permittenda mox forent. De Andrea Bosio, quem e vivis sublatum volebant nuper, an res sic sese hnbeat, nondum satis est exploratum. Vidi enim, qui huic rumori obloquerentur. Rem totam aut ex Graevio, aut aliunde resciscam propediem, nec te sinam ignorare. Habes hîc responsi nonnihil ad Abbatem Santinium. Id aequo longius proferendum fuit, quod certiores a Suecia nuncios opperibar, quid super mandato Regiae Majestatis D. Kurkius sibi faciendum proposuisset. Sed cum sim edoctus, utrumque horum, ad quos Holmiam ea de re scripseram, inde profectos pedem movisse, tertius amicorum super re eadem a me proximis diebus est compellatus. Interim Santinio, ne quid sequius interpretetur silentium meum, gratias in antecessum agendas existimavi, dum praestolor certiores a D. Kurckio nuntios, qui ante Septembres Kalendas vix apparebunt hîc terrarum. Vale, Decus et Ornamentum artium bonarum singulare. Hagae Comitum CICICCLXXIV. XXX Julii.

EPISTOLA CCCCXCII. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Bruxellas.

DIes nunc agitur, quantum meminisse datur, vicesimus tertius, cum libros, quos in auctione Mylianae bibliothecae tibi addictos penes me asservabam hactenus, De Venazzano negotiatori apud Amstelodamios Etrusco tradendas curavi, sic suadente Blavio: qui asserebat, ejus opera sese solere uti, quoties supellectilis librariae nonnihil aut rei alterius mittendum ad te sibi foret. Reliquum est, ut sperem, ipsum offcio non indiligenter esse perfunctum. Ceterum e re utriusque nostrum erit fortasse, si defignes nonneminem ex amicis tuis Antverpianis, ad quem curari a me possit, si quid in posterum ad te perferri velim. Ita enim nimiae hujus procrastinationis compendia, uti opinor, fient; cum naves ex hoc oppido Antverpiam versus bis terve statis per hebdomadem diebus, nautae Bruxellas recta contendant. Septembri mense post res Academicas et forenses prolatas, ab auctionibus bibliothecarum apud nos instituendis, denuo initium fiet. Quando operam dabo, ut illos, quos jam indicasti, et si quos porro indicabis, codices nanciscar. Solent enim Catalogi ut plurimum, non nisi paucis ante ipsam auctionem diebus in publicum proferri, ut ad te tempestive satis vix queant mitti. Conabor tamen et hîc desideriis tuis gratificari pro virili, si jusseris. Hannonis Periplus cum Stephani Byzantini fragmento, Berckelii opera, jam prodiisset in lucem, nisi quod monumentum Adulitanum hisce libellis editor adjectum velit, cujus exemplar a me impetravit. Plura de studiis communibus nuntianda non occurrunt.


page 568, image: s568

De Bosio vivis nuper admodum subducto nimium veros fuisse rumores audio perquam invitus. Vale, Reverendissime et Illustrissime Domine. Hagae Comitum CICICCLXXIV. XXVII. Augusti.

EPISTOLA CCCCXCIII. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Hagam.

REdditus heri tandem mihi est fasciculus librorum, quem Joanni Blaeu tradideras ad me perferendum. Hujus ut me compotem fuisse nunciarem distuli hactenus rescribere posterioribus literis tuis, quibus alligatae erant alterae ad Santinium, quas quidem Paulo fratri statim misi, ut earum curandarum negotium in se suscipiat. Jam enim ab obitu communis fratris ille Romae egit, ut negotia domestica procuret. Ichnographiam urbis Romae adhuc desidero. Eram in his ipsis scribendis, cum redditae mihi sunt literae tuae XXVII. Aug. datae, quibus nihil habeo quod rescribam, nisi me tibi plurimum debere ob ea, quae de re libraria nuncias, in quo agnosco humanitatem tuam, meque tibi vel hoc nomine maxime obstrictum sentio, quod operam tuam in auctionibus Bibliothecarum, quae proxime fient, ultro pollicearis. Hannonis periplum Monumenti Adulitani accessione tuo benificio fuisse locupletatum vehementer gaudeo gratulorque antiquitatis amantibus. Tu vero ejus exemplum, statim atque in lucem prodierit, fac ad me mittas. Vale V. Cl. et pro tua humanitate praeproperae scriptioni ignosce. Bruxellis VI. Septemb. CICICCLXXIV.

EPISTOLA CCCCXCIV. NIC. HEINSIUS Ost. Falconerio. Bruxellas.

DIutius fateor, responsum ad tuas jucundissimas distuli, quam obsequii mei, tibi jam pridem devoti, rationes postulabant. Sed dum Abrahamus Bercklius spondet mox fore, ut ipse Stephani Byzamii, abs se nuper editum fragmentum ad te mittat, quod a me exspectabas, nec tamen is promissa praestet hactenus, inter hanc hominis lenti procrastinationem video invitus temporis non parum effluxisse. Cis paueos tamen dies, cum denuo mihi ad Lugdunenses nostros sit excurrendum, opera tunc a me dabitur, ut aut per Berckelium, aut, si is pollicitis deesse pergit, per memet ipsum libelli hujus exemplar nanciscare. Illa enim via in agrum Ultrajectinum her meditor, quo Bibliothecam ex Suecia recens allatam curavi devehendam in villam suburbanam, ut a turbis remotus, eam tempestate hiberna usurpare oculis dudum non inspectam, et excutere majore cum otio possim. Sed sunt


page 569, image: s569

praeter litem incommodam et diuturnam, nunc tamen in extremis agentem, alia complura, quae nondum permittunt me ab hac aula abesse. Ea propter non nid dierum paucorum nunc excursum mihi instituendum proposui. Caeterum, vir illustrissime, perlatos tandem ad te libros, quos in auctione Mylianae bibliothecae tuis usibus compararam, id equidem impense gaudeo. Reliquos abs te desideratos, ut nanciscar quoque, curae inprimis mihi erit. Fore nimirum opinor, ut hyems proxima copiam bibliothecarum uberrimam nobis venalem proponat. In editione Monumenti Adulitani Berckelius secutus est apographum Leonis Allatii, typis Romanis olim descriptum, cum satius omnino foret, expressum id fuisse secundum Indopleustae a Theveneto editi scripturam, aliquanto emendatiorem, ut puto. Negotium meum quod fratri tuo voluisti commendatum, exosculor profusam tuam humanitatem. Vale, rei Romanae decus eximium. Hagae Comitum CICICCLXXIV. VIII. Octobr.

EPISTOLA CCCCXCV. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Bruxellas.

BErckelium apud Leidenses meos cum nuper in transcursu viderem, dum in villam Trajectini agri contendo, significavit is mihi, fragmentum Stephani Byzantii tibi destinatum una cum litteris in promptu esse, quod ego in reditu me oblaturum pollicebar. Sed oppressus in ipsa via a valetudine promissum praestare non potui. Nunc nuntio, Annales Ecclesiasticos Saliani venales me invenisse Amstelodami, quos tu in auctione bibliothecae Hemmianae comparatos cupiebas, pretio iis posito, si recordor probe, scutatorum XII, sed frustra. Alterum exemplar quod Plumerus bibliopola penes se extare mihi asseveravit, haberi poterit scutatis VIII, ita enim cum illo convenit mihi, si tu emptionem haberes ratam. Posse enim fieri, ut librum aliunde jam sis nactus. Quapropter scribe quaeso quamprimum, quid statuas ipse. Nactus sum quoque Saxonem Grammaticum editionis Danicae Trajecti. De reliquis suo tempore videbitur. Ec haec quidem hactenus. Hamburgo nuper perlatus est ad me Hyginus Schefferi. Sed frivolis imtempestivis occupationes tuas interpellare religio est mihi. Vale, vir summe. Hagae Comitum CICICCLXXIV. XXV. Octobr.


page 570, image: s570

EPISTOLA CCCCXCVI. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Hagam.

ASsiduis amicorum precibus, atque amicorum hortatu adduci tandem sum passus, ut plagam nuper familiae meae inflictam ab obitu fratris praesentia mea resarcirem, quamobrem impetrata venia e Belgio discedendi propediem me in viam dabo, ut ante Brumam urbe aeterna potiri liceat, ubi pro veteri nostra familiaritate habebis me ad omnia officia paratissimum. Saliani Annales, dummodo sint editionis Parisiensis, scutatis VIII. libens mihi comparatos velim. Quamobrem emptionem a te factam ultro ratam habeo. Sed cave ne pro ipso Annalium corpore, quod sex voluminibus constat, Epitomem tibi obtrudat Bibliopola. Vix enim credere audeo tam vili pretio illud tibi stetisse. De Saxone Grammatico gratias tibi habeo permagnas. Pecuniam in utrumque erogatam curabit tibi Joannes de Venazzano, cui etiam libros ipsos ac Stephani fragmentum quamprimum trades, in Italiam cum sarcinis mari devehendos. Ichnographiam veteris Romae tandem a Spanhemio accepi, quam ante discessum Foppenio Bibliopolae Bruxellensi tradam, ut cum primum occasio se obtulerit ad Elzevirium mittat. Vale, mi Heinsi, et tanquam in procinctu properanti ignosce. Bruxellis XXIX. Octobr. CICICCLXXIV.

EPISTOLA CCCCXCVII. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Bruxellas.

NON opinabar fore equidem, ut tantum vulneris acerba mors fratris tui, praestantissimi viri, inflictura mihi esset, quantum infligi nunc intelligo, perlectis litteris tuis, quae tuum consilium de deserendo ante brumam Belgio hoc nostro mihi aperiunt. Fluxa nimirum et caduca spe ratio mortalitatis tota constat: cum ego vere proximo excursum mihi Bruxellas moliendum pridem proposuissem, ut te illic complecterer tuisque satiarer alloquiis, quorum fructus brevissimus contigisset mihi anno proxime decurso, quando ab urbe ad nos recens adventabas. Sed cum utilitatis tuae pars praecipua me tangat haud modice, quem multis beneficiis obrutum jamdudum habes, oportet, ut dolori temperem, ac solitudinem aequo animo feram, quam mihi discessus tuus minatur: obtestatus te et benignitatis tuae genium unice, ne immensa locorum intercapedine memoriam mei tuo in animo patiaris oblitterari. Ad Plumerum bibliopolam hodie scribo, ut Saliani Annales, eo, quo inter nos convenit, pretio seponat mihi cessuros, ubi Amstelodamum venero, quod fiet cis dies pauculos. Ea tamen lege, ut editionem praestet Parisinam in senos


page 571, image: s571

digestam tomos, sed tribus voluminibus collectam, eamque munde habitam, qualis notae esse exemplar illud suum mihi est professus. Saxo Grammaticus haeret apud Graevium adhuc Trajecti, quem Saliano addendum curabo, ut et Stephani fragmentum, et si quid praeterea occurret tuis usibus utcumque profuturum. Quid quod Eadmeri Seldeniani, et Historicorum Germaniae a Scardio editorum spes est facta, quos si nanciscar, reliquis tibi a me destinatis adjungam. Indiculum pretii expensarum ad te propediem Romam missurus sum, ut horum vice, alios codices, in urbe nuper editos, ad me perferendos cures, quos designabo. Columnam Trajani imprimis, et si quid praeterea, quo res antiquaria illustretur, in lucem apud vos sit prolatum. Ichnographiam Romae veteris, et Catalogum Bibliothecae Chifletianae, si habes Antverpiae, qui res tuas curet, illa ex urbe per nautas, qui bis singulis hebdomadis inde ad nos recta contendunt, Hagam Comitum deferri velim, per viarum compendia, ne exspectatione libri desideratissimi (de Ichnographia loquor) diu multumque macerer nequicquam. Typographus Leidensis, qui Stephanum Byzantium Berckelii Commentariis illustratum sub praelo habet, agebat diebus proximis mecum, de conferendis in tomum secundum Holstenianis ad eundem scriptorem observatis. Significabat praeterea doctum sese a nescio quibus, exstare Romae collectionem non unam Geographorum veterum maximam partem Graecorum, ab Holstenio partim, partim ab Allatio congestam, quam eidem tomo secundo, si daretur copia, insertam cuperet. Proinde se rogare, ne quid gravarer, litteras ea de re dare ad Eminentissimum Principem Franciscum Barberinum. Quod facturum me negavi, nisi viderem priori tomo, hoc est ipsi Stephano, manum supremam impositum. Haec in antecessum tecum communicanda duxi, quamquam tempore parum opportuno, dum in publicis totus occuparis, et viam hac anni tempestate molestam cura praecipis. Vale, flos dignitatis Romanae. Hagae Comitum CICICCLXXIV. IV. Novembr.

EPISTOLA CCCCXCVIII. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Romam.

QUI hasce ad te perferet Conradus Ruischius, nonnullo consanguinitatis jure conjunctus mihi, patrem habuit Nicolaum, foederati Belgii, dum vixit, patribus ab actis et epistolis ministrum primarium. Hunc peregrinationis studium in Italiam evocavit. Caeterum cum jure arbitretur majorem fructum ex hoc itinere haudquaquam sperari abs se posse, quam si viris eruditionis ac virtutum laude conspectis ubique innotescat, ego, qui Juveni, majorum vestigiis gnaviter insistenti, deesse opera mea multis nominibus haudquaquam possum, auctor praecipue fui, ut Romam aditurus te sibi conciliare maximum in modum contenderet. Promitto enim mihi, a toties perspecta


page 572, image: s572

illa comitate tua fore, ut ne fores tuas in cassum accedat. Quo officio luculentum equidem in modum me tibi, si unquam, vir Illustrissime, es demeriturus. Neque arduum tibi opinor fore, per nonneminem e regiis familiaribus seu ministris effectum dare, ut ad Serenissimam Christinam admittatur, tum et ad viros in urbe aeterna celebriores. Ignosce, quaeso, confidentiae, quam ego quovis officii genere in posterum excusare satagam, tuis vicissim commodis pro communi invigilaturus. Decursum jampridem iter omne inoffensis pedibus, ac larem Romanum a te salutatum salvo atque incolumi, spe tacita praesumo; Quod utinam ex te ipso propediem sim edocendus! Saliani Annales ex editione Gallicana apud Plumerum adservantur tibi, quibus et alios libellos sum additurus, simul atque Amstelodamum pervenero, in his novum Leidensis bibliothecae Catalogum, cum indice Arabicorum codicum ex Legato Werneriano, tum Stephani Byzantii fragmentum Berckelianum, ac Saxonem Grammaticum. Sed de his, ubi habebo compertum, pervenisse te salvum in patriam. Vale, Falconeri illustrissime. Exarabam praepopere. Hagae Comitum CICICCLXXIV. XII. Decembr. Sprangenbergiani de Manichaeis Commentarii spes mihi ab amico facta est, utinam non vana.

EPISTOLA CCCCXCIX. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Hagam.

EGO vero jam ante Brumam, ut fuerat in votis, Romam sospes veneram, verum ne quid adhuc usque ad te literarum dederim, fecerunt occupationes permultae, quibus et vehementer antea distractus sum, et adhuc non modice distineor. Nosti enim in patriam reduci quantum negotii confletur a civilibus officiis, ab amicorum salutationibus, quibus accessit cura rei familiaris, quae me diu absentem dominum profecto desiderabat. Haec, ut cessationem meam apud te purgem. Caeterum ut ad tuas veniam XII. Decemb. datas, quas mihi superioribus diebus reddidit Conradus Ruischius vir ornatissi mus, ego illi, quamdiu Romae fuerit, ita in omnibus praesto ero, ut intelligat tanti apud me ipsum fuisse, quanti eum par est, qui tibi sit non modo amicitia, sed etiam necessitudine conjunctus. Interea quod a me ut nunc postulare videbatur, ut per me aditus ipsi pateret ad Serenissimam Reginam, diligenter praestabo. De Saliani Annalibus, quos jam mihi apud Plumerum assertos scribis, valde te amo. Sprangenbergianum vero Commentarium de Haeresi Manicheorum si, quemadmodum spem facis, oculis usurpare tandem licuerit, plane me beabis. Quamvis enim is mihi deinceps vitae cursus sit tenendus, ut consilium, quod inieram ejus spartae adornandae, abjiciendum aut saltem deponendum mihi esse videam, erit tamen gratissimum voto, quod me diu anxium habuerat, beneficio tuo potiri. Vale, Bataviae decus et me amare perge. Romae II. Februar. CICICCLXXV.


page 573, image: s573

EPISTOLA D. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Romam.

MUlta equidem sollicitudo animum meum super tuo itinere exercuit et discruciavit hactenus: quam omnem discussere suavissimae litterae, proximis diebus huc abs te per tabellarium ex urbe allatae. Ad haec Conradus Ruischius, necessarius meus, verbis amplissimis apud me professus est singularem plane comitatem, qua abs te ac fratre tuo est exceptus Unde colligi datur, tanquam argumento indubitato, savorem vestrum, quo triumphabam hactenus unice, perennaturum mihi. Id quod faxit ille, a cujus nutu mortales pendemus. Post tuum e Belgica discessum, forensibus aulicisque turbis confestim me subduxi, fomenta valetudini a successu solitario quaesiturus; sed, quod nollem, successus propemodum omnis defuit huic proposito, adeo ut ne bibliothecam quidem ordinare ex sententia aut totam excutere licuerit. Spes tamen adfulget fore, ut ante decursum hujusce mensis me expediam ex laqueis tricarum forensium, ac rus recurram. Ubi libellos nonnullos tuis usibus sepositos adservo, praeter Saxonem Grammaticum, et rerum Germanicarum scriptores a Simone Scardio editos, nec non Eadmerum Seldeni. De Saliani Annalibus scripserat Plumerus, in adventum meum eos abs se fore feponendos. Non datum est quidem mihi ab illo tempore Amstelaedamum excurrere ob valetudinem ac vires dejectas, spero nihilominus vel sic promissis staturum Plumerum, quorum cras aut perendie litteris meis admonebitur. Sub vernam tempestatem erit, puto, ut librorum nonnihil per me mittatur ad V. Cl. Carolum Datum; eadem opera et tui hi ad te commodum, ni fallor, perferentur. De Manichaea Sprangenbergii Historia error fuit amici cujusdam mei, qui librum hunc una cum Saracenica Curionis abs se redemptum in auctione nescio qua volebat credi. Sed post accuratam inquisitionem comperit Hussiticam fuisse Historiam, eamque non hujus auctoris. Invigilabo tamen hîc porro commodis ac desideriis tuis. Quamquam si rumores non fallunt, fore praevideo, ut mittendus a te sit nuntius hisce studiis, quae praesidium in tuis lucubrationibus nuper collocabant, cum dicaris adscriptus esse in familiam summi Pontificis honorato loco: quamquam nec tu, quae tua est modestia, nec ipse Ruischius hac de re quicquam ad me perscribatis; Nos vana hactenus spe pacis propediem adfuturae lactamur. Ita fit, ut universum artium bonarum nomen apud nos jacere pergat, ne typographis quidem quicquam rei majoris molientibus. Ego, si vires respondebunt satis proposito, in Germaniam excursum meditor, sub aestatem proximam. Si quid et illic tuos in usus indagatum per me cupis aut effectum, tui ut erit laboris, id quale sit non dissimulare, sic mei obsequii, desideriis tuis subscribere ac gratificari pro facultate. Vale, vir summe, meque, ni molestum est, et fratri tuo, et aliis,


page 574, image: s574

quos olim in urbe notos habui, viris praestantibus commenda. Hagae Comit. CICICCLXXV. VI. Mart. Stephano Byzantio Berckelii typographus nunc denuo manum admovere coepit, post longam operis intermissionem. Spero editionem voluminis hoc anno profligari posse, quando tutum ac tempestivum erit, de Holsteniano ad eundem scriptorem commentario in lucem proferendo cogitare. Opinor significatum jam per me tibi, egisse mecum typographum de adjiciendis huic lucubrationi scriptoribus Geographicis hactenus ineditis, quos idem Holstenius complures per varias ltaliae. bibliothecas hinc inde dicitur collegisse, ac supremis. tabulis Eminentissimo Barberino legasse. Tu, cum aliis de causis virum Principem accedes, sententiam ejus super re omni poteris indagare, meique obsequii constantiam illi testatam relinquere. Nec tamen auctor sum vobis, ut typographo scriptores Geographi ab Holstenio collecti permittantur, nisi animadversis viri illius eximii in Stephanum jam praelo subjectis. Iterum vale. Ichnographiam urbis antiquae laudabili diligentia Bellorii erutam e ruderibus et publico donatam, quam munus ad me pervenire voluisti, diu est quod accepi ab Elzevirio: tibique plus, quam quod verbis possit exprimi, me debere, ob donum longe praestantissimum, lubens agnosco.

EPISTOLA DI. OCT. FALCONERIUS Nic. Heinsio. Hagam.

ILlud primum omnium a te peto, vir amicissime, ut cessationem meam aequi bonique consulas, tibique ita persuadeas, me quavis alia de caussa officio huic defuisse, quam aut oblivione tuorum in me meritorum, aut quod te minus amem, quam quod te a me amari, ni fallor, certum perspectumque est. Et vero ante hunc mensem Aprilem adeo incommoda valetudine sum usus, ut praeter molestiam, quam tussis assidua non sine magna pituitae copia afferebat, fuerim etiam levibus febriculis tentatus, quae res me alioquin, ut quod est, ingenue fatear, in scribendo segnem inhibuit, ne posterioribus tuis literis rescriberem VI. Mart. datis. Accessit etiam quod cum inter ea, quae his ipsis literis tuis ad me scripseras, ad id praecipue respondendum a me tibi esse viderem, quod est de indaganda Eminentissimi Barberini sententia super scriptoribus Geographicis Stephano Byzantio mantissae loco addendis, mihi eo convento opus erat, quem nosti non adeo facile sui copiam facere. Egi tandem hac ipsa de re cum humanissimo Cardinali, isque quantum ex sermone mecum habito augurari licet, non gravapitur eorum scriptorum exemplum ad te mittere, si modo, quod ultro offerre videris, in te recipias, te non antea ejus Codicis Typographo potestatem facturum, quam de Stephani Holsteniani editione fidem suam liberaverit. Caeterum id quoque mihi ab adversa valetudine incommodi accidit, ut Conrado Ruischio, viro omnium numerorum praesto esse, ut equidem optabam, minime licuerit. Quamvis ea ille est humanitare,


page 575, image: s575

ut, quemadmodum ex literis tuis cognovi, tantum studio et voluntati meae tribuerit, quantum vix ego re ipsa assequi potuissem, ut ejus testimonio tibi liqueret, quo loco te tuosque habeam. De libris, quos in meos usus comparatos penes te adservas ad nos mittendis in Cl. Dati fasciculo summopere te amo, eorum quippe non mediocri desiderio teneor. Saliani Annales eorum e numero vehementer opto, nam ex epistola tua adhuc ambigo, sintne illi mihi a Plumero adserti an secus. Suavioribus hisce studiis ac prope Musarum contubernio valedicendum mihi esse recte conjicis, et ipse invitus sentio. Ad forensia quippe negotia, quibus pro magistratu, quem gero, non possum, quin fim addictus: accedit cura rei familiaris, quae, quod magis displicet, minimis de rebus identidem habet occupatum. Verum enitar, quantum potero, ut si minus de hisce literis curis et vigiliis meis bene mereri liceat, in eo saltem cursum a nobis institutum teneamus, ut tibi aliisque viris doctis, in ejusmodi studiis magno Reipublicae bono desudantibusi, strenuam diligentemque operam praestemus, si quid e Bibliothecis nostratibus conatibus vestris promovendis arriserit. Id sane tibi serio ac persancte pollicemur. Quod me in Pontificiam domum adscriptum gratuleris, agnosco amorem in me tuum, agoque ut debeo, gratias quam plurima. Vale. Roma IV. Maji CICICCLXXV.

EPISTOLA DII. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Romam.

VAletudinis omne crimen est, gravissimum nuper in modum adfectae, quod scribendi officio jam pridem desim. Ea toto Quinctili mense permolesta lecto me adfixum inclementer exercuit, unde et fit, ut Graeviana epistola tarde ad te perferatur. Nunc respiro nonnihil, et ad me paulatim redeo. Meritis tuis eam, quam par erat, ab aula Romana haberi rationem, equidem summa animi cum voluptate accipio: sed nolim tamen occupationes aut forenses aut aulicas adeo te totum sibi vindicare, ut, ab litteris humanioribus exornandis, in quibus plurimum potes, avellare in posterum. Sprangenbergii de Manichaeis commentarium nequicquam investigari a nobis video invitus, fortassis publico hactenus non commissum: sed quicquid hujus est jacturae id Vossianus ejusdem argumenti liber postumus, quem ab Isaaco filio inter alios paternos edendum nuper Elzevirius impetravit, abunde puto compensabit. In Stephano Byzantio, post longam intermissionem nunc assiduae sunt operae typographicae: ut ante Januarias Kalendas editio voluminis videatur posse sperari: praesertim cum Judaeus nonnemo eundem scriptorem suis illustratum commentariis juris quoque publici anno proximo apud Amstelaedamenses sit facturus. Leidenses Harpocrationem Mausaci praelo commisere, cui notarum nonnihil sit additurus Nicolaus Blanckardus. Antonini Liberalis Metamorphoses animadversis Thomae Munckeri illustratas in publico propediem


page 576, image: s576

videbimus, ut et dissertationem Gisberti Cuperi super sigillo Harpoerationis aeneo. Quod si pax optata nos respexerit, plura id genus in publicum mox erunt proferenda. Ad Clarissimum Datum ante hos tres menses cum librorum nonnihil esset mittendum, in eandem cistam codices tibi promissos, etiam Saliam Annales, conjeci; quos in Etruriam jam delatos aut mox deferendos fore auguror. De negotio pecuniario, quod mihi cum Regina conficiendum restat, alias tecum egi. Fecit mihi copiam anno proxime decurso Regiarum litterarum Santinius, quas illa ante hoc triennium ad Gustavum Kurckium regni Suecici Senatorem dederat (is enim facultates Reginae per id regnum administrabat) quibus litteris serium in modum jubebatur rationes antiquas mecum dispungere, sic ut intra proximum triennium, quod jam effluxit, ex aere meo penitus liberaretur ipsa, cum tamen nihil omnino hactenus sit actum. Nam et Kurckius apud me fraudulenter dissimulavit id sibi in mandatis a Regina datum, et cum aliorum is criminum post convinceretur, a Regina loco motus est, substituto alio. Si per valetudinem et haec bella, quae itinera per Germaniam omnia intervertunt plane, liceret, jam ad vos advolassem, supremam isti negotio impositurus manum ante fatalem diem, quod quia non datur, sororis filium ante tempestatem hibernam hac de causa ad vos ablegare cogito. Si in Santinium interim forte incides, rogo obsecroque, ne graveris indagare, quid mihi tandem sit exspectandum. Neque enim unius Kurckii haec culpa est. Nam et Texeira Judaeus, qui Reginae res apud Hamburgenses agit, et qui solutiones debiti in se receperat, tantum praemii loco pro solutione flagirat pecuniae, ut dimidia summae debitae pars ad me non sit perventura, si avaritiae hominis sordidissimae subscribam. Vale, vir Eximie, et si quid tuam in rem videbor posse, impera pro arbitrio. Hagae Comitum CICICCLXXV. a. d. IX. August.

EPISTOLA DIII. NIC. HEINSIUS Oct. Falconerio. Romam.

QUas Augusti mensis decursu nuper ad te dabam litteras satis copiosas eas recte omnino redditas tibi fuisse augurari licet. Nunc commendo tibi Robertum Goesium, qui hasce est oblaturus, sororis meae filium, non alio nomine ad vos contendentem, quam ut rationes antiquas, quae mihi intercedunt, ut nosti, cum Regia Majestate, si fieri possit, dispungat. Habet a me in mandatis, ut ad consilia tua, tanquam ad sacram anchoram unice confugiat, teque adjutorem prae ceteris imploret; cum et gratia et auctoritate in aula vestra possis longe plurimum. Operosius anxiumque magis in modum hac in commendatione me nunc exercerem, nisi perspectum omni ex parte haberem singulare illud studium, quo ferris in demerends iis omnibus, qui tibi se tradunt. Hisce ex oris quod nuntietur, nihil omnino nunc occurrrit. De


page 577, image: s577

Stephano Byzantio lentum pergit esse negotium, etfi promovetur nonnihil. Gisbertus Cuperus, qui commentarios luculentos in Apotheosin Homericam praelo typographico paratos habet, nuper edidit dissertatiunculam de sigillo Harpocratis argenteo, apud Neomagenses invento. Ejus exemplar tibi tradendum mitto ad Claris. Datum. Auguror ita componi atque ordinari rem familiarem a me posse, ut propediem defungar omni cura molestiaque, qua premor per annos complures, nihil aut prius tum aut antiquius habiturus, quam ut Maroni pridem intermisso manus a me denuo admoveatur. Quod si tantum otii fortasse adspiravit tibi inter occupationes assiduas, ut tuorum nonnemini jubeas, ne quid gravetur e Bembino Catalectorum, qui in Vaticana asservatur Bibliotheca, codice, specimen breve variantis scripturae meos in usus excerpere, unde conjecturam faciam, quid de exemplaris istius praestantia in reliquis sit arbitrandum, immane quantum equidem me demerearis. Sed hac de re pluribus fortasse post mihi exploratum Goesii in urbem adventum. Vale, virorum praestantissime, et me, quod supra meritum meum abs te sit hactenus, amare perge. Hagae Comitum 4. Decemb. CICICCLXXV.

EPISTOLA DIV. NIC. HEINSIUS Paulo Falconerio. Romam.

QUantum moerorem conceperim experacerba morte Octavii, fratris tui, viri omnibus numeris absoluti, meque adfectu tenerrimo supra meritum meum complexi, nec est, ut verbis satis adsequar, et si detur adsequi, ut vulrus tuum nunc rescindam importunis querimoniis, post tantum ab excessu ejus intervallum temporis, prorsus incongruum videri possit. Nec defuissem consolationis officio tempestiviori, si habuissem exploratum, in qua Italiae parte mihi venires compellandus. Id unum testari nunc licet, sacrosanctam viri longe peramantissimi memoriam numquam non apud me fore. Cumulavit vero ingentem jacturam, quam mihi casus funestus tulit, subsecutus excessus Caroli Dati, nec multo post Laurentii Panciatichi: ut intra decursum unius anni amicis fere omnibus, iis certe qui vinculo artiore mihi jungebantur, in Italia sim orbatus, nisi tu superesses, et ut diu supersis Deum unice veneror. Quod si partem vel exiguam illius benevolentiae, qua frater tuus complectebatur hunc hominem, in me derivare non gravaberis, fomentum maximo dolori


page 578, image: s578

meo non omnino vanum admoveri sentiam. Ne desperem facit singularis, illa comitas, quam sororis meae filio in Urbe peregrinanti non ita nuper exhibebas, quamque is verbis apud me amplissimis praedicare non intermisit. Mureti in Ciceronem adnotata ubi ad me perferentur (nondum enim advenere) ut Job. Georgio Graevio, vestri nominis mecum studiosissimo. tradantur, cui ea destinaverat Frater tuus, novam Tullianorum operum editionem molienti, curabo, tibique plurimum pro hac opera debere profitebor. Ceterum anno proximae decurso misi Liburnum cistam libris compluribus repletam, quos partim a Carolo Dato, partim a Fratre tuo desideratos, in usum utriusque eorum collegeram hîc terrarum. Navi Christinae erat nomen, Nauta natione Britannus, qui Decembri mense Liburnum appulisse certo mihi dictus est. Ipsa cista inscripta erat a Daniele Elzevirio, Carolo Dato, quam tutius Liburni mercatorum nonnemini commendasset. Erepto nobis non multo post Dato ad Laurentium Panciathicum bis dedi literas, ut rescirem ecquid cista ipsis in manus Dati pervenisset, sed responsum non tuli. Nunc cum supersit nemo, ad quem hîc confugiam, praeter te, ne graveris rogo, cistam illam, fortassis Liburni adhuc haeremtem, ab interitu vindicare, aut si saltem pervenit ad Datum, libros inde, qui fratri tuo destinabantur, Tibi vindicare. Vale, Illustrissime Domine, et me in tuis nonnullo loco habere ne dedignare. Hagae Comitum XXVIII. Octob. CICICCLXXVI.

EPISTOLA DV. GUIDO PATINUS Nic. Heinsio. Romam.

VIR Clarissime, eas revera accepi, quas Florentia miseras, et ad eas responsum misi Venetias, ad eos mercatores, quos mihi designaveras. Nunc vero alias accipio, Romae datas, ex quibus disco Te nunc illic agere, inibique moraturum ad minimum adhuc tres menses. Servet Te Deus salvum et incolumem per totum illud spatium, quo Te detinebit tota tua peregrinatio Italica, ut ad nos tandem vegetus firmusque redeas. Grates ago quam possum maximas quod mei crebro memineris, et de tua valetudine dubitantem, nova scriptione certiorem me feceris. Beneficiorum in Te meorum commemorationem puto Tibi risum movere, ut me ad indignationem provocat, et infortunium meum mihi objicit, qui, si paucos quosdam aegros excipias, nulli unquam beneficus esse potui, adeo sum infelix, et sinistro natus omine. Sed sic est natura mortalium, et multi inter eos infortunati: plurimi inutiles aut pravi: pauci, quos aequus amavit Jupiter, aut ardens evexit ad aethera virtus, de genere bonorum, aut Reip. utiles nascuntur, et in iis, Tu, vir Clariss. magnum locum occupas, quem utinam diutissime bonis tuis et Reip. rebus, ut mereris, feliciter retineas: ut in Te vigeat, citoque ad posteros transeat eximia illa et nobilis indoles a Clariss. Parente Tibi tradita. Quod spectat ad


page 579, image: s579

libros ex Italia, quia super iis toties et tantopere me urges, ut aliquid per Te requiram, ecce perfrico frontem, Teque rogo ut mihi emas, (pretium refundam qualecumque fuerit) Fabii Pacii Vicetini commentarios in sex priores Galeni libros methodi medendi, ut et comm. in 7. ejusdem operis: duo sunt mediocres tomi, Vicetiae ediri 1958. et 1608. in folio. Romam tuam, Romam illam, spurcum cadaver pristinae venustatis, et turpem imaginem puritatis antiquae, non est sane quod mihi offeras: quid enim mihi cum Roma? quid viro bono et occupato cum negotiosa illa tot otiosorum matre, corrupta, constuprata, contaminata? sane abeat illa a me, habeatque sibi res suas. Ocellus ille quondam, nunc lacuna Fortunae: quae, ut scite ait Petrarcha, nihil est aliud, quam impura illa officina, in qua cuditur quidquid scelerum, fraudum et imposturarum spargitur per universum Orbem terrarum; imo, ni bene Te nossem, amicorum suavissime, lubens moneremTe, ut ab ejus illecebris et insidiis Tibi caveas, dum illa Te detinet: rogaremque, ut saltem Tibi renovares in memoriam elegantissimam epistolam I. Lipsii ad Phil. Lanoyum nobilem adolescentem Belgam, Cent, I. epistola 22. cui funesta fuit ista expeditio transmarina. Precor tamen, amicorum mellitissime, da veniam, quod Te moneam, quamvis monitorum non indigeas: hoc facit amor in Te meus, et gravis ille metus, per quem manu tremula ista ad Te scribo. Sed facessat ille timor meus, neque enim de Te tam male sentio: et amotis seris, jocorum aliquantulum. Princeps Condaeus, summus olim Lojolitarum patronus, anno aetatis 58. hîc obiit abiitque [Gap desc: Greek words] : ibi agnoscet fidem Sociorum illorum, quibus antehac tantopere favit, non sine dolore bonorum. Sponius noster officiose Te salutat. Naudaeus aliquot Germaniae urbes invisit, quarum solitudinem deplorat, praesertim vero virorum eruditorum pene nullos deprehendit, praeter Buxtorfium Basiliae: tandemque media hyeme sanus et incolumis ad nos reversus est, cum multis librorum hîc illic collectorum fascibus. Frater Ludovicus in variis librorum nomenclaturis totus est: et hoc unum agit, quia aliud quidquam agere non est idoneus. Meministi quid Bataviae vestrae decus immortale, Des. Erasmus, dicat de Monachis: et Alciatus in Embl. ubi de Essenis.

Segnities specie recti velata cucullo,
Non se, non alios utilitate juvat.

Dum autem Roma Te habet, vide quaeso eximium virum Fam. Stradam, et ab eo disce quandonam historiae suae partem 2. nobis non invidebit. O utinam cito fiat istud! Multa hîc circumferuntur de Pace, quae naris emunctae homines, et viri [Gap desc: Greek words] , non aliter habent, quam pro artibus Imperatoriis, quibus decipitur populus, et pecunia emungitur. Eheu! quam bene nobiscum ageretur, si coelestis illa Virgo Catholica, jure postliminii ad nos rediret. In re libraria nihil hîc novi Vive et vale, meque quod facis, ama, Vir Clariss. Dabam Parisiis, die 8. Januar. CICICCXLVII.


page 580, image: s580

EPISTOLA DVI. GUIDO PATINUS Nic. Heinsio. Florentiam.

GRatias Tibi ago implissimas, Vir Clariss. quod ab oris nostris adeo remotus, et quasi in alieno orbe positus, mei plane immerentis tam benigne memineris. Et sane, ut verum dicam, quod soleo, mentem meam affecit non leviter isthaec tua recordatio, quam vidi in tua ad Aegid. Huylenbrock, et Maestertium, Dendermondanum, optimum virum epistola data Neapoli, 12. Junii. hujus anni: honestus enim ille vir a Te monitus, statim me convenit, iterumque se ad me rediturum promisit, priusquam revertatur in Belgium, speroque fore, ut Te paranympho vel, mediatore, quamvis Hispanus affectu sit, eum tamen amicum in suo Belgio habeam, talemque per aliquot literarum tandem connubium aliquando experiar: de quo amore in me tuo gratias officiosissime ago. Antehac memini me per literas rogasse Te Fabii Pacii comment. in Gal. Methodum: nunc vero rogo Te, ne super eo mihi comparando labores: eum enim tandem in hac Urbe deprehendi. De libris nihil hîc aliud novi, quam quod Balzacius selectarum Epistolarum Gallicarum tomos duos nuper edidit: in quorum secundo una ad Te scripta legitur, in qua Tibi gratias agit de carminibus tuis Latinis. Omnes amici tu literati hîc bene habent, Puteani, Menagius, Colletetus, Naudaeus et alii: tu vero Vir Clariss. cura ut valeas ut sanus et incolumis ad nos cito revertaris. Hîc indies expectatur Pars 2. Historiae de hello Belgico Fam. Stradae, quae tamen diu. haeret in via: dicitur eam retinere, et inhibere quo minus prodeat in lucem, Rex Hispaniae: et hoc, quamvis non unum, doleo, quod istius Principis gravissima illa et tyrannica potentia etiam ad libros usque se extendat. Dii meliora. In ipso, de quo magnus hîc rumor est, Neapolitano tumultu, servet Te Deus ab omni injuria sartum tectum atque incolumem. Ego et Sponius, Medicus Lugdunensis, invicem Te salutamus: utrumque Te medullitus amantem redamare quaeso non pigeat. Vale, vir clarissime. Datum Parisiis 16. Aug. CICICCXLVII.

EPISTOLA DVII. GUIDO PATINUS Nic. Heinsio. Leidam.

ELegantem tuam pro more Epistolam accepi per Menagium nostrum, vir Clariss. cui paucis sic respondeo. Revera Tui saepius memini, nec immerito ut agnoscis per Utenbogardum nostrum, et per alium illum popularem apud Elzevirios commorantem: sed longe aliter istud officium meum agnovisses, si antehac a me Tibi scriptam epistolam accepisses, qua tibi gratias


page 581, image: s581

agebam pro duplici munere, tuo nempe Claudiano, et Panegyrico carmine Serenissimae Sueonum reginae. Eam ideo scripseram, ut de iis gratias Tibi agerem, quod iterum facio ex animo, eamque tradideram Philiatro cuidam Germano, Anhaltino, Leidam proficiscenti, ut inde pedem referret in patriam: abeuntem quoque viatico fueram prosequutus: sed levis est jactura pecuniarum, imo et iterum pereant, modo ex tali epistola a Te non accepta, (quam tamen periisse graviter doleo) oblivionis et ingratitudinis notam, a qua procul absum, mihi non impresseris. Amicos tuos et nostros nomine tuo nuper salutavi, praesertim vero Colletetum, Fr. Jacobum et mellitissimum Naudaeum in pago suo Gentiliano, ubi nes opiparo convivio excipiebat, cum summa jucunditate et hilaritate; ubi quoque gratissima Tui mentio facta est, postquam singulis illis spem novam feci, Te iterum hoc anno Parisios venturum, quod mihi tunc nuper innotuerat, per epistolas Is. Vossii datas Bidalio mercatori, ejus ante annum hospiti, qui eas mihi ostendebat. Sed utinam venias tandem, et iterum Te videam, et erudito illo fruar aspectu, a quo nonnisi melior et eruditior fiam. O felicem et fortunatum diem, quam ardenter Te videre cupio! qui ubi mihi illuxerit, Quanti complexus, quae gaudia, quanta futura! si iterum mihi videre datum fuerit docti patris doctam sobolem, principis eruditorum D. Dan. Heinsii eruditissimum filium Nic. Heinsium, in nova mea domo, ab anno mihi empta, 30. millib. libr. Turon. clara, pellucida, commodissima et elegantissima. Sed, dum sese offeret laetus ille dies, cece quod voluisti facio, et mitto, ut petiisti, quaecumque in libro tuo Pataviis edito, et a Te in patriam revertenti mihi relicto, latebant: subjungo quoque correctiones quasdam tuas, ut per me nihil Tibi desit ad integram et omnibus numeris perfectam tuorum Poematum editionem, in quibus certa aeternitate donantur eorum nomina, quibus illa inscripsisti. Sed heus, amicorum gemma et ocelle, quia epistola non erubescit, patere ut Tibi Cynthius aurem vellat: fac ut in aliquo angulo tertiae illius editionis, novo hexasticho vel tetrasticho, imo si volueris, brevi disticho, elegantissimus Poeta sui Guidonis meminerit: hanc olim gratiam Plinius junior, aeternandi nominis cupidissimus, ambiebat et petebat a suo Tacito: ego tamen, qui Plinius non sum, eadem postulo, nec tacite, nec impudenter: ea tamen lege, si Tibi probetur, nec displiceat votum meum, tot eruditis et elegantissimis viris accenseri. Quod si feceris, certe Rex ero, et triumphabo: sin minus, consilium tuum laudabo, et in tuas partes transibo. Nihil hîc novi geritur quod scribi debeat: adeo inter bellicos tumultus sunt attritae nostrorum Bibliopolarum facultates, ut nullam pene editionem ausint aggredi. Ab excessu praestantissimi viri D. Sarravii, quem duo bipedes nequissimi, et teterrimi nebulones caco-Chymici stibio suo misere necarunt, nullus hîc obiit de familia eruditorum. Tu vero, Vir Clarissime, salve, vive atque vale, cum eximio viro Dom. Parente tuo, quem meo nomine, si placet, salutabis. Vale, inquam, et me ama. Parisiis die Veneris 14. Julii. CICICCLI.


page 582, image: s582

EPISTOLA DVIII. CAR. ANN. FABROTUS Nic. Heinsio. Romam.

LItterae tuae nudius tertius mihi redditae sunt. ex quibus cognovi te Romae agere magis, ut veteres Ovidii codices conquiras, quam ut S. P. pedes deosculeris: Libet enim heic tecum jocari. Plures autem istic invenies: non enim Augustus efficere potuit, ut libri cum auctore exularent. An autem eruditis pateat Vaticana bioliotheca, sic ut Marciana et Florentina, valde ambigo: nam ea de re conquestus est Jacobus Sirmondus. Versione Basilici defunctus serio cogitare coepi de edenda replicatione nostra adversus refutationem Claudii Salmasii, eruditorum tyranni: idque jussu D. Cancellarii: eamque edendam Sebastianus Cramoisy in se recepit. Ago tamen Tibi gratias, quod in me tam pronus sis, ut dudum pollicitus sis operam affinis tui, qui editionem ejus cura sua faceret, si typographum heic non invenirem. Cedrenus pene absolutus est auctior Glossario nostro mixo-barbaro et notis. Sed et bene multas lacunas supplebimus ex Joannis Curopalatae historia manu exarata. Heraldi amici nostri Apologia ad finem perducta est, et primo quoque tempore in lucem exibit. Salmasius, qui maledictis certavit, ea quoque ipse audiet. Si Lutetiam redieris, rem longe mihi gratissimam feceris, si aedibus nostris uteris hospitii jure: nam cum heic esses, tam spatiosae non erant, ut hospitem recipere liceret. Cum primum parenti tuo eruditorum principi scribes, salutem verbis meis ei dicas. Vale Cl. V. Lutet. III. Januar. CICICCXLVII.

EPISTOLA DIX. CAR. ANN. FABROTUS Nic. Heinsio. Venetias.

QUeri non immerito potes Cl. v. quod a scribendi officio hactenus temperaverim. Sed spes adventus tui in rependendis tibi litteris me paulo segniorem effecit. Licet autem infrequentiam litterarum incuses, nolim tamen ut assidua scriptione amicitiam aestimes. Etiam qui procul agunt affectum retinent, si verus, non simulatus fuit: nec longa peregrinatione vel silentio quidquam ex non fucata amicitia deteritur. Tuae tamen absentiae damna ferre diutius non possumus ego et Menagius potissimus amicorum: quippe dum veteres codices poetae exulis quaeris, exilium tibi quodammodo a Laribus tuis et ab amicorum consortio videris indixisse. Omnes, opinor, bibliothecarum forulos excussisti. Macrocola omnia perlegisti, et hoc sine dubio effecisti, ut si Ovidius ipse superas ad auras evaderet, omnino manum suam agniturus esset. Quamquam autem summa voluptas sit, quod in me interdum experior,


page 583, image: s583

ex veterum Librorum collatione veram auctoris scripturam plerumque indagare: non tamen infitior viros eruditos sagaci mente sua ad verum collineare. Quam autem plurimi in Italia sint, me non praeterit, cum quibus de locis dubiae sanitatis communicare potuisti. Inter quos merito posuerim eruditissimum virum Joannem Baptistam Donium, cujus amicitiam expeto, vel eo nomine quod honoris plurimum ex ejus testimonio mihi accessisset, si versus elegantissimos, quos transmiserat, editioni Basilicorum inferere potuissem: sed jam absolutae quicquam addere non licuit. Nec tamen velim existimet, me tantae gratiae unquam debitorem immemorem futurum. Quin imo si vita suppeditet, editioni novae ornamentum adferent. Si reditum tuum nondum impetrare possimus, curabo equidem sedulo, ut accusare silentium meum desinas. Interim, dum nuntium aceto Italico remittas, et doctissimo viro Donio salutem meis verbis dicas. Parisiis XII. Januarii A. S. CICCICXLVII.

EPISTOLA DX. CAR. ANN. FABROTUS Nic. Heinsio. Mediolanum.

REddidere mihi litteras tuas praestantissimi fratres Puteani, ex quibus cognovi te reditum in patriam adornare. Hoc igitur tantum expeto, ut secunda navigatione Massiliam pervenias, [Gap desc: Greek words] , ut eam Marcianus vocat in Periegesi. De Aquis Sextiis quidquam dicere verecundia prohibeor: ibi natus sum, ibi educatus, ibi litteris imbutus, ibi amici, quibus ut te commendem petis: quanquam nomenclatore magis eges, quam commendatitiis. Nominis enira tui fama doctorum animos facilius tibi conciliare potest, quam commendatio. Mitto tamen eas jussu tuo ad amicos, quibus curae erit, ut Rectorem Provinciae salutes, Principem non Latine modo, sed etiam Graece doctum, qui te perquam humaniter excipiet, ut erga eruditos omnes bene affectus est. Caeterum agnosco errorem in nomine Donii [Gap desc: Greek words] , hunc ut emendes etiam atque etiam rogo, hoc est ut meo nomine Paganino Gaudentio V. Cl. salutem dicas, cujus [Gap desc: Greek words] amicitiam non minus expeto, quam olim Donii, qui e rebus abiit. ipsi autem cum primum sese occasio offeret, vicem laudis exsolvam. Vale, vir Cl. et me tui amantissimum redama. Parisiis CICICCXLVIII. Maji VIII.

EPISTOLA DXI. CLAUD. SARRAVIUS Nic. Heinsio. Romam.

NE prioribus tuis literis, statim atque illas accepi, responderim, vir Eximie, obstitit iter Aquitanicum, in cujus procinctu me deprehenderunt,


page 584, image: s584

Post quadrimestrem fere absentiam tandem, Deo favente, non sine magnis, ab hieme et pasum firma valetudine, difficultatibus, in urbem redii. De te quid factum esset et ubi gentium degeres sollicite subcunctatus, intellexi valere te et in Urbe Aeterna vigere, in qua Thesauros eruditionis et gloriae inaestimabiles labore improbo et industria pari solertiaque comparares. Non mediocri voluptate nuntio isto affectus sum. Sed quod jam ab alteris tuis me abs te semper amari etiam cognosco, mentiar, ni dixero me totum suavissima laetitia perfundi. Utinam vero possem insigni aliquo officio testari, quanti virtutes tuas faciam! Nulli rei parcerem, ut affectus meos tibi paratissime recluderem. Aliquando forsan sese dabit id praestandi commoda occasio. Interea hoc animo meo contentus esto: et ad nos redi gazis illis onustus, quas ab iniquis possessoribus extorferis: verae enim et solidae eruditionis cara dudum istic est annona. Sed paucissimos Romae reperiri, qui saltem elegantiores et humaniores literas religiose colant, nisi affirmares, vix credibile. Atqui ipsum coelum, ipsae illae, quas merito laudas, statuae, quam multa solo sui aspectu docere possunt, quae in libris frustra saepe quaerimus? A mutis istis Magistris, nec fastidiosis disce, quae postea toti orbi explicabis. Nec illis invidebimus tanta decora, ubi eorum verum usum chartis mandaveris. Quin invidebunt Rerum Domini Batavis tam eruditum suarum divitiarum dispensatorem, tamque solertem mysteriorum suorum interpretem. Certe tu, Gronovius et Vossius sequuturos deinceps caeteros docueritis, quid in Italia iter facientes praecipue conquirere oporteat. Ex hujus peregrinatione Ignatius jam tersus et nitidus, sine ullis offuciis, omnium manibus teritur: qualis scilicet Theodoreto, Athanasio et Antiocho legebatur. Ex alterius discursationibus, post Livium mille locis meliorem, tres Senecas docto pumice expolitos brevi habebimus. Quin tertius illis accedas et amplam symbolam Musarum conviviis conferas dubitare nefas. Ego, qui de meo nihil possum, de alieno liberaus esse cogor. Magnam enim copiam collegi Epistolarum Magni Hugonis, qui sicut in omni scientiarum genere vir fuit sui nominis, ita, si quid mei judicii, in isto ficuti et in carminibus, omnino incomparabilis et divinus. Quod autem sponte offeras e divite tuo penu, et quod ostentas e Galilaei haereditate, auctarium non recuso. Hanc quaeso veteri Parentis tui amico, et bonis omnibus impende. Mihi sane rem feceris gratissimam. Te cum discederes rogaveram, et si pateris iterum rogo, ut sedulo exquiras an in MSS. exemplaribus Anastasii Bibliothecarii reperiatur, suo ordine inter Leonem IV. et Benedictum III. vita Johannae Papissae. Retulit ad me olim Amicus, cui idem mandaveram, laceros esse omnes, quos vidisset, codices, eo loco ubi ea narratio esse deberet. Vidisse se tamen in Ambrosiana unum non in membranis sed in charta exaratum, qui eam haberet; sed describendi copiam factam non fuisse. Si per te compos esse potuero istius historiae fragmenti, plurimum tibi debebo, vir Praestantissime, quin intuorum numero habere me velis, fortem bonumque quaeso precorque. Lutetiae Parisiorum V. Martii ipso Hilariorum die CICICCXLVII. Prohibet has obsignare Priceus, donec te suo nomine salutarem.


page 585, image: s585

Idem num Mediolani Bernardinum Ferrarium conveneris, eique literas suas tradideris, scire desiderat: quamque officiose te prosequutus fuerit.

EPISTOLA DXII. DESID. HERALDUS Nic. Heinsio. Leidam.

TArdius ad tuas respondeo amamissime scriptas, quia de quodam spes mihi erat facta, qui literas meas tibi in manus traditurus esset. Id quia adhuc incertum est, eas malui fidei publicae permittere, quam diutius cessare. Acceperam egregium specimen Salmasii [Gap desc: Greek words] , quum tuae mihi redditac sunt: quin et quanquam variis occupationibus, et praeter solitum avocatus, librum seprimum animadversionibus meis adjicere jam coeperam, qui erit pro responsione; is sub praelo est. Nihil aliud exspectaram ab homine perdito, qui cum innata petulantia, et impudentia, quoslibet sine ullo discrimine, probris et conviciis appetere in deliciis habeat, nihil fecit contra jus, quod unum novit, si in cum, qui cessantibus aliis mulro doctioribus, [Gap desc: Greek words] illam, qua tamdiu hominibus illusit, et terrorem ac formidinem literatorum vulgo injecit, detrahere ei est ausus, toto furoris impetu insurgere, ac debacchari, cumque maledictis, et mendaciis, quae sola sunt ejus tela, obruere conatus est. Sane furere ei per me licet, et rugitu, qualem effingere potuit, omnia complere, modo cuti suae redditus, et exuviis Leonis nudatus seculo nostro qualis est per me, quando alii hac opera supersedere malunt quam cum furioso luctari, innotescere incipiat. [Gap desc: Greek words]. Quando opus meum proditurum sit, recte dicere non possim: quin libri tres rerum, et quaestionum juris quotidianarum, quos adjicere animo destinavi, nondum sunt parati, nec fere delineati. feriis tamen paschalibus rem omnem confectum iri [Gap desc: Greek words] spero. Clariss. virum patrem tuum, florem eruditorum delibatum, si nomine meo salutaveris, rem gratissimam mihi feceris. Vale, tanto patre dignissime fili, et me ama. Lutetiae Parisiorum a. d. VIII. Kalendas Januar. exeunte Anno CICICCXLVIII.

EPISTOLA DXIII. DESID. HERALDUS Nic. Heinsio. Leidam.

LIteras tuas VIII. Junii scriptas accepi, quibus nullam mentionem facis, neque literarum a me ad te datarum mense Decembre anni superioris, neque primi ternionis Libri VII. Animadversionum mearum in Salmasii observationes, quem bibliopola mihi dixit Leidam a se missum eodem tempore, ut tu et viri docti, qui istic estis, quid specimen confutationis continuerit, ex co conjicere


page 586, image: s586

possetis. Mendacia hominis impudentissimi, quae salutis desperatio ei dictavit, legi lubenti animo; de literis, et rebus ad literas pertinentibus quae observavit, non item, quippe quae ad infamiam seculi redundent. Itane esse adversa hominum nostrorum judicia, si ad tantam, tam stupendam, tam manifestam hominis nihili imposturam non ex citentur tandem, neque [Gap desc: Greek words] tamdiu sibi illudere patiantur? de illustrissimatu ejus quod scribis, prospexi mihi, atque desperatae homini dementiae nihil adjici, neque eos, qui vesaniae isti ancillantur, magis sanos puto. Sed valeat tota illa fatuitas. Statim atque bellum illud mendaciorum specimen ad me allatum est, (allatum autem, quum ad decimum, ut egoquidem existimabam, operis mei terniorem perventum esset) ei manum admovi jamque paginae aliquot excusae erant, quum tumultus domesticus pacem publicam interpellare coepit, et typographorum operas alio avocare; quo ex malo tamen hoc accepi commodum, quod meditationibus istis, a quibus quotidianae, et [Gap desc: Greek words] occupationes me identidem revocabant, serio vacare licuit. Libris igitur animadversionum sex, quem intra numerum opus meum concludere destinaram, septimum adjeci, quem in duos secuissem, si quum eum inchoavi, quo usque progressurum esset, providissem. Erit igitur liber hic septimus, quolibet aliorum longe spissior; jamque ad finem typographus properat, supersunt autem rerum, et quaestionum quotidianarum libri alii tres, inchoati sane illi tantum, sed quos, rebus prolatis ad umbilicum producturum me, [Gap desc: Greek words] , pene confidam, atque exeunce anno opus integrum in lucem proditurum. Vale, vir eruditissime, et Clariss. virum patrem tuum, meo nomine plurimum salvere jube. Lutetiae Parisiorum Kalend. Jul. CICICCXLIX.

EPISTOLA DXIV. ISM. BULLIALDUS Nic. Heinsio. Patavium.

VIR Clarissime, pluribus jam mensibus Illustrissimi Puteani fratres, quo mecum pari affectu colis, hoc mihi objecerunt, quod ad te a reditu meo ex orientalibus regionibus litterarum nihil scripserim. Negligentiae, fateor, crassioris merito me insimulabant, quae tamen ad fraudem amicitiae tecum contractae factam accedere dici jure nequeat. Alio equidem avocatum animum curae aliquot et occupationes distinuerunt, et me officio, quod benivolentia et amor, quibus me prosequeris, exigebant, deesse coegerunt. Te accuratum ac diligentem rescivi in sciscitando ab amicis nostris, quo loci res meae, dum abessem, essent, num viverem? num valerem? quam promptus futurus esset reditus? Quid suis ac necessariis amantius quisquam praestare potest? Quare eum me esse puta, qui tanti erga me amoris memoriam tenacissime retenturus sim; nec apud te locum poenitentiae feceris, quasi in solo ingrato excolendo operam perdideris. Sancte polliceor, et ubique fuco omni deterso cultorem ingenuum amicitiae cum tui similibus sociatae cunctis me approbabo. Id mihi


page 587, image: s587

concedi solummodo velim, ut, si quando viribus impar ero, ingratus non traducar. Solum natura sua non infelix sidere infausto si tabuerit, nec agricolae votis responderit, deserendum illico non est, et tribulis ac lappis infelieibusque herbis tradendum. Te ea indole aequitatis adeo amante esse novi, ut hoc a te mihi praestandum stipulari prorsus supervacuum sit. Sed hactenus fortasse in ejusmodi officiosis verbis prolixior fucum facere videri possum, a quo me longe abesse asserui. illa itaque missa faciamus. Tibi gratulor fortunatam prosperamque ad hancce diem peregrinationem, ejus quod reliqui est feliciter tibi cessurum opto. Maximam inde tui voluptatem percepturi sunt, et Resp. literaria dives emolumentum reportatura. At vero quî te in hacce expeditione tua ex omni parte beatum praedicem? cum tot tantorumque virorum, qui Italiae praecipua ornamenta erant ac elegantiora, efferri funera videris, et tantum non prosecutus sis. Alte in animum ista adversantis omnibus literatis fortunae tela penetrarunt: omnium desiderio crucior: verum, qui mihi noti erant Bonaventura Cavalerius, Joh. Bapt. Donius, Euangelista Toricellius et Vicentius Renetius, eos tam acerbo ac immaturo fato e vivis exemptos ac nobis praereptos esse gravius ac iniquius fero, Deos rectos ac magis propitios experiri caeteros superstites cupio. Tuam porro postremam epistolam Illustrissimis Puteanis scriptam, ut et alias tuas priores, vir clarissime, legi. Video te strenuum ac acrem adhortatorem: serio quippe me excitas, ut Pisanam Matheseos provinciam, praefecto suo optimo, ac eruditissimo Renerio orbatam, ambiam. Illam profecto vires meas longo intervallo superare mihi conscius sum, et innata mihi familiarisque a puero timiditas a tali proposito me retrahit. In Serenissimi Magni Hetruriae Ducis ditione plures sunt, qui hoc munere applaudente corona fungi possint. Inadsuetus ego illi arenae, in qua viri praestantissimi tanta laude desudarunt et stipendiis ac militiae tempore exactis rude donati fuerunt, in illam si descendam, quid nisi me ridendum propino, et confossus pereo? Praeterea hoc te latere minime volo, rerum Italiae statum adeo fluxum et in praecipiti esse mihi videri, ut casum aliquem horrendum, vel a suis vel a Turcis, ruinamque iis impendere reformidem. Quis ita de futuro securus spe firma animum sustentare potest, ut aestate etiam proxima Othmanicum exercitum Calabriae et Apuliae oris non appulsurum sibi polliceri queat? Venetus Senatus Secretarii sui Ballarini CPolim destinatione, de pacis ineundae conditionibus cum Imp. CPolitano convenisse, vel saltem, quascumque ille tulerit, accepturi esse videntur. Quae si componatur, quid de Neapolitano regno decernendum ac statuendum? Turcos has turbas rerumque confusionem latere, ne tibi persuasum habeas; Orbem Christianum symptomatico morbo laborare et compertum habent et jactant. bellum internecivum exitum haud invenire posse Musulmani probe sciunt. Cum vel fata urgeant, resque nostras praecipites dare festinent, sive hominum, vel, ut cum Desiderio vestrate loquar, duorum vel trium etc. nequitia publicae tranquillitati constituendae obstet. Gens illa barbara si resumptis bellicis spiritibus in Italiam per haecce tempora irruperit, de Hispani, de summi Pontificis caeterorum


page 588, image: s588

que Italiae Regulorum rebus actum est. Ubi exercitus, ubi pecuniae et commeatus? ubi triremium classis, Reip. Venetae pace cum illo Imperatore Othmanico sancita, caeteraque ad hostem acriter ac valide repellendum necessaria? Si discordibus belloque intestino se mutuo lacessentibus Hispaniae Regi plebique ac Nobilitati Neapolitanae supervenerit potentissimus hostis, rebus eorum hac seditione domestica fractis et accisis utrosque debellabit. faxit Deus ut insomnia ista mea per portas eburneas avolent, si tamen quae cervicibus imminere oculis cernimus, insomnia appellare aequum fuerit. Gratias nihilominus quam maximas possum tibi habeo; eoque nomine, quamdiu vixero, in aere tuo me habebis. Meo quoque nomine Illustrissimo Dato gratias ingentes age, qui me tanti facit, tamque humane invitat, viamque commonstrat, qua ad illud publicum munus perveniendum sit. Optime mecum agi crederem, et fortuna propitia me uti, si huic obeundo aliquatenus parem me agnoscerem, alacri tum demum animo, prompta manu ac lingua Reip. inservirem. Nunc versor in notis Historiae Byzantinae propediem edendae attexendis, cujus versionem ante mensem absolvi, non penitus inutilem fore operam meam spero. Cum hanc epistolam acceperis, te etiam atque etiam rogo, ut Illustrissimum ac Reverendissimum Thomasinum Aemoniensem Praesulem, Illustrissimos Joh. Rhodium, Veslingium, Ferrarium, Berigardum et caeteros Patavii commorantes mihi notos nostro nomine salutes. Tibi fausta ac prospera omnia precor. Vale, vir Clarissime et amicissime. Parisiis E. A. D. V. Nonis Mart. CICICCXLVIII.

EPISTOLA DXV. ISM. BULLIALDUS Nic. Heinsio. Venetias.

JAM diu est, vir clarissime et amicissime, cum debueram tibi testificari animo me esse erga te memori, qui litteris ad Illustrissimum Jacobum Puteanum scriptis salutationibus crebris me compellare voluisti. toto equidem pectore te tuasque litteras, quas Puteani humanitare indulgente legere semper licuit, amplexatus sum; isque, quem nosti, perduro. Optarem equidem occasionem aliquando concedi, qua affectus in te meos non verbis inanibus, sed reipsa approbare possem, nusquam melius locatam operam meam putarem, quam in stabilienda tecum amicitia, arctioribusque vinculis constringenda. Vereor tamen ne in contrarias partes discedere videar; et alia verbis exprimere, alia mente volvere: cum tibi operam meam paratam scribam, tuam interea exigam. Obnoxium me magis ut habeas, hoc ago. itaque qua tu indole optima praeditus es, Musarum tenellus alumnus, et [Gap desc: Greek words] , sustine me etsi importunum; Quanta cum voluptate in memoriam revocem amoenos illos dies, jucundissimaque colloquia, quibus in Serenissimi Magni Hetruriae Ducis Bibliotheca aliquot, imo plures, hebdomadas transegimus; haud satis


page 589, image: s589

explicare verbis queo. ante paucos vero dies dum chartas meas revolvo, in quaedam excerpta ex Bibliothecae illius volumine incidi, et relegi. inter caetera vero occurrit Christianorum Syrorum Kalendarium, quod num integrum descripserim addubito; cum autem ex usu meo aliquando futurum sit, integrum illud penes me habere, quantis possum animi viribus a te flagito, ut ea in re mihi subvenias. Utque minimo negotio hoc officium valde mihi gratum praestes, rem totam indicabo. Kalendarium illud extat in Codice Graeco, qui Syntaxim Astronomicam Persicam continet, et alia insuper varia complectitur. in papyro exaratus est manu non eleganti, at non torpenti, ferrea catena, ut et caeteri, alligatus est pluteo XXVIII. aut alicui proximo, in ordine videlicet qui Bibliothecam ingredientibus ad finistram procedit. In illo itaque volumine post Syntaxim Persicam habentur Kalendaria Musulmanorum, Persarum, et Syrorum Christianorum. Hujus titulas est [Gap desc: Greek words]. Mensium nomina sunt [Gap desc: Greek words]. Sequitur in meis excerptis, [Gap desc: Greek words]. cum tamen, si nulla in Codice Florentino lacuna extat, sequi debuit [Gap desc: Greek words] , id est Canun posterior, qui Decembri nostro respondet. Consule itaque, humanissime vir, volumen illud, et illum mensem Canum posteriorem et [Gap desc: Greek words] ipsi affixas, id est festos dies, transcribe et ad me mitte. ad tres vel quatuor versus scriptura tantum excurret. Gaudeo admodum Clarissimum Langermannum Manethonis apotelesmatica descripsisse, illius authoris primos versus et ultimos transcripsi. hisce postremis auctoris [Gap desc: Greek words] describitur. In pluteo XXXI. locatum est aliud volumen, quod Euripidis, Sophoclis et Aeschyli Tragoedias continet; in calce legitur alicujus recentioris Graeci Tragici [Gap desc: Greek words] , cujus argumentum Xerxis clades fuit. imperfectum opus est et ab his versibus incipit, [Gap desc: Greek words]. Si mihi otium ac tempus suppetisset, id poema libentissime transcripsissem, ut, quam bene ad poesim Graeci recentiores sint nati, barbaris nobis constaret. an Langermanni animum hoc ineditum opus, ut ipse describeret, non invitavit? illum tuis verbis meoque nomine ut salutes rogo. Nuncium porro gravem cum ultimis tuis accepi, in Hollandiam quippe per Germaniae provincias te recipere cogitas, ut superstites ex rapinis et incendiis bellicis Bibliothecas evolvas. Si per Helvetios iter capessiveris, Tigurinam adi, multa illic optimae notae volumina adservantur. At vero si ad Germaniae intima penetrare tibi libuerit, Juvaviam, hodie Salisburgum, te confer. habet illa Bibliotheca, ut ex Gronovio intellexi, poetas plures antiqua manu scriptos. lngolstadienfis aliquot spolia ex Heidelbergensi retulit. Viennensem optime instructam audio, sed situ operti et oblivioni demandati miselli libri jacent, nec ullus hodie ex illis quicquam profert. Tecum coram colloqui in votis praecipue habebam. Verum spe frustratus hoc unum precibus ad deum Opt. Max. fusis toto animo precor, ut sanus sospesque ad tuos redeas, et ad Serenissimam Reginam, novum arctoae plagae Sydus, illinc revertaris, et


page 590, image: s590

gratia apud ipsam, ut hactenus res ex animo cessit, valeas. ex tuis literis percipio, Serenissimo Principi Leopoldo te innotuisse, hac de re tibi gratulor; tales siquidem Principes adire, et ab illis nosci honorificum duco, qui de hominum pretio ac meritis rite judicare possunt; si ita inciderit, ut de me apud illum mentionem obiter facias, te rogo. ab ipso ante paucos dies literas accepi humanissimas, quibus ad meas respondet, et observationem meam ultimi defectus Lunaris se accepisse significat. Vale, vir Clarissime, et me, tui amantissimum, semper ama. Scribebam Lutetiae Parisiorum E. A. D. III. Kal. Decembr. Anno CICICCLII.

EPISTOLA DXVI. NIC. HEINSIUS Ism. Bullialdo. Parisios.

CHristophorum Puteanum cum ob singularem probitatem ac raras animi dotes veneratione magna complectar, tum hoc praesertim nomine laudandus et diligendus mihi venit, quod illo tanquam internuncio, quid amici Parisienses moliamini subinde intelligam, nec rerum vicissim mearum ignaros omnino vos esse patiatur. In curandis utrimque literis mira certe ejus est diligentia, nec unquam satis commendari potest. Quae senis optimi officia cum perquam mihi grata sint, tum nuperum illud longe prae ceteris gratissimum, quia insolens et inexpectatum, quod tuis, vir Eximie, literis ac suavissimo alloquio me bearit. Dolebam fatum meum non leviter, qui facto jam bis aut ter per Galliam vestram itinere, complexu tuo semper fraudarer; nec illud tamen tam me macerabat, quod ipse domo abessem, dum tu in Bataviam nostram non ita nuper excurrisses: nam et praevidebam fore, qui gentis nostrae mos est non nimium urbanus ac Gallicae comitati multum impar, nc pro meritis illic tuis excipereris: et ardenter optabam mei erga te affectus monumentum aliquod extare. Ex quo enim haec civitas nos conjunxit olim et Mediceae bibliothecae sacrarium, nullum majorem fructum ex continuis, quibus tum exercebar, lucubrationibus visus retulisse, quam quod virtutes tuas propius contemplari, et quantus esses, non prorsus ignorare contigisset. Nunc quoque pluteos illos nunquam excutio, excutio autem frequentissime, quin tu succurras mihi recordatione jucundissima. Haec cum ita se habeant, teque in oculis feram assidue, vide quam iniquus sis in illam, quae tecum intercessit mihi, necessitudinem, qui anxie roges multa verborum ambage, quod imperare confidenter debebas, si pro tuo mecum jure ac antiqua illa necessitudine ageres. Mediceam non accessi festis hisce diebus, quod feriarum cupidissimos esse Sti [Abbr.: Sancti] Laurentii canonicos probe sciam. Tentabo hodie an admitti possim, ut describam, quae petis: sin minus, cum proxime literarum aliquid dabo, ad nobilissimum Puteanum nostrum, curae mihi erit, ut voti fias compos: Velim in rebus magis arduis operam meam explorares. Serenissimo Hetruriae Principi


page 591, image: s591

Leopoldo nunciavi, quae jusseras. Est is tui amantissimus. Expecta brevi ab illo luculentam descriptionem Phaenomeni illius, quod nuper apparuit. Manethonem descripsit Langermannus. Dramatis illius oblitus eram, et si meminissem, non putassem tamen consultum inglorio labori juvenem amicissimum objicere, cum valetudine sit dubia ac infirma. Romae nunc conflictatur cum custode Vaticanae bibliothecae, homine difficili admodum ac rerum imperito. Bibliothecas Germanicas cum cura perlustrare cupiam: nec deerit, ut auguror, aliquando opportunior occasio. Nunc in parentis gratiam fore festinandum praesagio. Vale. Kalend. Januar CICICCLIII.

EPISTOLA DXVII. ISM. BULLIALDUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

NON dubito, quin alte in animum tuum descenderit dolor, quem ex erepto nobis Illustriss. Jacobo Puteano concepisti. cum omnibus honestis probisque viris commune damnum sensisti; quin etiam ad te propius, quam ad caeteros spectat: arctiori quippe vinculo amicitiae cum ipso conjunctus eras, et apud eum auctoritate ac gratia omnino valebas. Illum enim plurimi te semper fecisse animadverti, famaeque tuae et virtutum tuarum studiosum fuisse, illasque omnibus commendasse. Rationem quoque mei rerumque mearum, hunc casum dum defles, te habuisse penitus persuasus sum; jacturam enim gravem me fecisse probe intelligis, cum ob amissum, cujus imago meis quotidie obversatur oculis, desideriumque defuncti facit: tum etiam ob memoriam anteactae cum ipso vitae, quae me inofficiosi testamenti querelam instituere cogit. In contrarias sane partes abriperer, si commodi rerum mearum privatarum diligentior essem, quam juris amicitiae, cujus me prae caeteris studiosum esse mecum constitui. Ab Ampliss. Wiquefortio multa de his, quae testamento jussit Jacobus ille Puteanus, audire potuisti; unum tamen aliquis ipsi perperam significavit, Veteres nempe Manuscriptos Codices Illustriss. Thuano ab ipso fuisse legatos, quos Regiae Bibliothecae consecravit, eo etiam casu, si Rex excusorum librorum Bibliothecam accipere recusaret. Ovidianos propterea Codices, quos videre cupis, in Illustriss. Thuani potestate amplius non sunt, nec illos ad te ferri, cum in Hollandiam proficiscetur, possibile est. Alios tibi non visos, si penes illum aut me essent, alacriter mecum ferrem. Neque diligentissime curare omittam, quicquid Dominus Philibertus de la Mare Senator Divionensis ad te perferendum fidei meae crediturus est. Ex Bibliotheca Memmiana aut Cardinalitia parum te sperare jubeo. Illa cum blattis, araneis, muribus ac soricibus luctatur, literatis paucis vel nullis olim permissa, nunc penitus apud viduam abscondita. Eminentiss. Cardinalis Bibliothecae usus aliquomodo conceditur, et si Parisiis degeres, illam t bi patere aliquis ex amicis curaret. Habet equidem Illustriss. Thuanus pluresi Parenti suo et Puteanis a


page 592, image: s592

Patre tuo viro Clariss. scriptas epistolas; cum ipso tuam epistolam communicabo, ut quid velis ac cupias ipse intelligat, utque tibi perficiat, quantum penes me erit, adlaborabo. De die vel tempore, quo hinc ad vos abiturus est Illustriss. Thuanus, certi quicquam affirmare non ausim. Quamvis plura ut hîc remaneam, suadeant, abeuntemque retineant, gratissimum mihi erit et Illustriss Thuano morem gerere, et operam ei, quam potero, diligentissimam navare. Jucundissimum etiam erit moeroris levamen te alloqui, tecum amici tiae foedera renovare, et de literis humanioribus caeterisque ad artes liberales spectantibus argumentis inter nos confabulari. Reipub. etenim curisque gravioribus aliquid detrahendum est, et solatium in levioribus est quaerendum. Si pluribus epistolae tuae, ut par est, non respondeo, aliis, quibus occupatus sum, negotiis culpam transcribe. Omnes amicos nomine tuo salutabo. Interim vale, et me amare perge. Scrib. Lutetiae Parisiorum Die 13. Fecbruarii CICICCLVII.

EPISTOLA DXVIII. ISM. BULLIALDUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

GElu asperrimo, a die [Gap desc: Greek words] , seu plenilunio proxime peracto ad ultimum quadrantem, non solum aquae concretae ac induratae steterunt: sed et animalium artus innato calore vix renitente fere diriguerunt. Scribenti manus digitique frigore torpentes et adstricti officium consuetum maligne praebebant, conversumque in glaciem atramentum literas pingere vetabat. Nihil propterea ad postremam tuam epistolam superiore hebdomade reponere potui, ut me tuas ad Capellanum nostrum, Mariumque in Divionensi Senatu consiliarium statim curavisse significarem: ac deinde Academias novas hac in urbe Parisiorum hominum frequentia celebres nunc spectari ea de causa narrarem, quod intra ipsius muros ingeniorum ac eruditionis regnum esse scribas. Ad Regem nostrum Orator Venetus e gente Justinianea ortus Academiae novae apud nos author, singulis Saturni diebus eruditorum, non qui situ pulveris Bibliothecarum aut Manuscriptorum librorum squallent, sed lepidissimorum, comatulorum ac delicatulorum hominum coetum in aedes suas admittit: ibique ad instar aliarum per Italiam Academiarum quaestiones tractandae proponuntur. Inter caetera argumenta haec fuerunt, quibus vinculis, ex quove metallo aut materia factis, Aeolus ventos in antro compesceret et comprimeret. Alterum festivum equidem jucundumque, an remo, an velis cymbam animas trajiciendo Charon ageret. Unum ex illis Academicis monui, controversiae statum non plene ac integre propositum fuisse: dubitari etenim posse, an illa cymba fune in utraque rixa alligato, ut hippago solet, ageretur. Aliam diversi longe a Veneta illa instituti Academiam Illustrissimus Domin. Mommorius libellorum supplicum Magister apud se etiam instituit. In


page 593, image: s593

ea namque de rebus Mathematicis et Physicis tantummodo disseritur. Venetos Academicos rident, vanitatisque et [Gap desc: Greek words] , ne dicam futilitatis, hi [Gap desc: Greek words] insimulant, inque eos invectus est quidam Petitus dictus militaris Architectus, qui ludum Academicum habita apud Mommorium oratione inaugurali aperuit. Neutri sum adscriptus: non priori, quia lepos et ornatus illi ad aures et oculos saeculi accommodati me prorsus deficiunt, aliis studiis severis magis ac austeris assuetum. Non etiam alteri, cur interesse mihi non licet: quod longissimo itinere Illustrissimi Domini Thuani aedes a Mommorianis dissitae sint; cum etiam die Veneris, quo plures mihi epistolae necessario exarandae sunt, Academici illi conveniant. A quibusdam intellexi Venetos suaviores, magis expolitos, urbanioresque esse, ac inter colloquendum officiosis verbis uti. Mommoriani acriores sunt, atque vehementius, ut pote qui de veritate adsequenda decertant, inter se disserunt: quandoque etiam sese libentius carpunt, ac investigare profiteantur, singuli inventae authores esse volunt; nec in partem praedae, si quis illam veritatem venatus comprehenderit, sponte libentique animo caeteri venerint: cum famae suae ac gloriae detractum unusquisque putet, si victori cuipiam herbam dederit, inventoremque agnoverit. Gratissimum nuncium de Gronovii ac Vossii operibus mox edendis tuae mihi attulerunt. Illum virum probum sincerumque et vere eruditum meo nomine ut salutes, impense rogo. Vossium, etsi omnino me neglexerit, insalutatum dimittere nolo. Hoc igitur a te impetrare percupio, ut meis eum verbis salutes: moneasque nihil a me in ipsum admissum esse, quod ejus a me animum alienare debuerit. De Hyantis sidere ad te quae scribam, paucissima mihi occurrunt. Scis Ovidium tuum non longe ab initio libri 5 Fastor. de Hyante fabulam seu historiam persequi: sororumque in fratrem a lea occisum pietatem ipsas inter sidera collocasse, deque fratris Hyantis nomine Hyadas suisse appellatas.

Victus uterque parens tamen est pietate sororum:
Illa dedit coelum, nomina fecit Hyas.

Inter varias appellationis causas et origines eandem recenset Poet. Astron. lib. 2. Hyginus, atque etiam fabula 192. Dicit Pherecydes Athenaeus nutrices Liberi patris Hyadas fuisse, quae Dodonides nymphae appellabantur, cumque captivitatem a Lycurgo timerent, Thebas fugisse; ne vero a Junone aliquid paterentur, a Jove coelo illatas, et siderum honore affectas. Hyadas autem Jupiter appellavit, quod nascente Libero eas invenerit, quas in signum temporis posuit. Quibus adjungere oportet, Theonem ad Arati phaenomena notare, quod Liber [Gap desc: Greek words] etiam vocetur: cujus ratio talis reddi potest, quia vindemiae tempore, e vite amputato Baccho, et in dolia infuso sub ortum vespertinum Hyadum, copiose ineunte in Graecia autumno pluebat. et Bacchus [Gap desc: Greek words] dicetur ad innuendum vindemiarum tempore pluvias cadere. Plura a me nunc non habebis. Vale et me ama. Scribeb. Lutet. Parisior. Kalend. Febr. CICICCLVIII.

Impresso, jam priori folio, vidi hanc epistolam debuisse postponi sequenti.


page 594, image: s594

EPISTOLA DXIX. ISM. BULLIALDU Nic. Heinsio Amstelodamum.

TAnti vel tibi, vir Clarissime, vel vestratibus meam in provinciis vestris praesentiam aestimari non credo, ut dolore vel levissimo ob discessum meum quemquam affici debuisse putem. paucissimis innotui, quique plures me norunt Parisiis olim me convenerunt, aut ad eos ipse hîc accessi. Unum equidem, dum in Batavia vestra egi, gravissimum mihi suit, quod alloquiis tuis tam raro frui licuerit; cujus profecto culpam in te transcribere iniquum foret: Sed negotiis, quibus eras tunc implicitus totus, illorumque temporum conditioni casum istum tribuo. Coelo autem vestro injuriam facerem, ac praeter fas et aequum in aeris Bataviae [Gap desc: Greek words] , seu constitutionem inveherer, si inclementiorem fuisse quererer. ex ea siquidem, qua navi exscendimus, die Aprilis 22. ad Augusti mensis diem 5. qua Haga discessi, nullis pluviis fere, nullis ventis vexati fuimus: verum grata continuaque serenitas, intensiusque per Julium mensem calor perseverarunt. Negotiorum causa Illustrissimus Excellentissimusque Thuanus huc me remisit, ad vos itaque, si res tempusque ita tulerint; proximo vere [Gap desc: Greek words] remeare ac reverti forsan potero, et ibi aliquandiu morabor. Epistolam tuam officiosissimam ac perhumanam die 5. decurrentis mensis scriptam, atque una, quam ad me dedit Clariss. Medonius, accepi. Gapellano celebri illi viro, Musarum delicato alumno, suavissimo amico nostro, quas ad ipsum Medonium destinasti, illico reddi, ut jussisti, curavi. Quare vero tam sollicite apud me excuses, quod resignatam Medonii epistolam ad me transmiseris causam non video; id a te commissum non esse scio: juris quippe gentium peritiorem te ac magis observantem novi, quam ut ullam amicis inferre animus tibi unquam fuerit, nulla itaque suspicione perstringendus mihi venies. Operam porro tuam apud vos, si ex usu meo aliquando fuerit, quod tam officiose sincereque pollicearis, gratiam maximam tibi habeo: utque referre queam, ad praecepta tua me agere paratum vicissim tibi significo. Impera igitur, gratius aliquid, quam si rebus tuis inservire queam, votisque obsequi, vix contingere mihi potest. Illustrissimp Thuano, si me inter colloquendum commendaveris, maximum momentum amicitiae ac benevolentiae, qua me prosequitur, te adjecisse, persuasum habeas velim; cum te maximi semper fecerit, Parentisque tui viri summi nomen ac reliquias amore ac veneratione amplectatur. Salutant te amici. Te tuosque amplector ac veneror. Vale et vive diu ac foelix, meque, quo hactenus fecisti, redama. Scribebam Lutetiae. Parisior. 21. Decembris die Brumae CICICCLII.

Heri nubes Eclipsis Lunaris gratum jucundumque spectaculum mihi eripuerunt, parataque ad observandum illuserunt.


page 595, image: s595

EPISTOLA DXX. ISM. BULLIALDUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

EX eo, quem erga me semper gessisti, animo, quemque perspectum satis habeo; persuasus firmiter sum, jucundum tibi fuisse ac gratum nuntium de defignatione nuper ab Eminentissimo Cardinali Mazzarino facta, qua ad Bibliothecae suae curam me admovere velle demonstravit. Haec profecto, quam abunde mihi demonstras, benevolentia tua, ut me tibi addictiorem jure merito habeas, teque ut diligam magis, magisque observem, facit. Reditum in Hollandiam intercipit equidem hic novus fortunae meae status; verum ab officiis meis tibi exhibendis operaque praebenda non abstrahet aut avertet; magnam quoque mihi voluptatem animi perire sentio, quod, prout speraveram, coram colloqui et sermones conserere tecum mihi non conceditur; literarum commercio hoc damnum resarciendum propterea erit. Cum nullo autem amicorum hoc negotium communicare, antequam perfectum foret, statueram: cum moribus, eoque sim ingenio, ut de me quicquam praedicare, vel famam de iis rebus adhuc infectis praecipere non possim, atque a jactantia et vanitate omnino sim alienus. Illustrissimo Thuano Regis ad vos Legato totum, pro ut gestum fuit, soli perscripsi, cum id ex officio meo esset, eoque inscio aut invito ab aedibus ipsius ad Mazzarinianas transire indecorum adeoque impossibile fuisset. Quod probe cum intelligeret Eminentissimus Card. Mazzarinus, ut ad Illustrissimum Thuanum rem totam referrem, quaeque decrevisset ac mihi aperuisset, ut scriberem, me jussit. Quae intervenerunt negotia, quaeque Eminentissimi Cardinalis pedes invasit podagra, quo minus ipsum adierim, ab eo tempore obstiterunt. vacuas enim ab occupationibus gravissimis paucissimas horas habuit. Ejus mandara quietus expecto: cujus familiae cum postea adscriptus fuero, procul ab omni sollicitudine praeposteraque festinatione eventus casusque rerum praestolabor. Plures dignitatibus Ecclesiasticis inhiantes, pinguiaque sacerdotia appetentes diu multumque honorem illum ambierunt: frustraque amicorum officiis, artibusque quibuslibet adhibitis repulsam passi sunt. Mihi ne cogitanti quidem ultro oblatus est: quo nomine obnoxium me sibi magis Eminentissimus Cardinalis fecit. Cujus judicio et consilio cum id debeam soli, ea praerogativa fretus tranquillior securiorque de rebus meis vivam. Quodque dignitatis aut fortunarum augmentum accesserit, mihi non dissimilis factus, nec demissiori scilicet nec elatiori animo accipiam. Si minus vero externa illa incrementa, votisque ab omnibus expetita commoda mihi obtigerint, immutatus nihilominus permanebo. Rei literariae operam procul dub o non inutilem praestabo, si Catalogum librorum, quibus Bibliotheca constat, persicere mihi liceat; absque enim ejusmodi vehiculo per librorum tam ingentem multitudinem recta ferri, viam sibi facere, eosque noscere possibile


page 596, image: s596

non est. Ad Illustriss. Montoserium, ut et ad Capellanum epistolas tuas omnes curavi, famuloque ad ipsos perferendas tradidi: molestiam aegritudinemque animi acerrimam mihi crearet famuli negligentia, si eas non reddiderit, quod tamen in animum inducere facile haud possum. Postremae tuae, quibus nunc rescribo, Capellano nostro redditae sunt, eademque semper sedulitate ac diligentia caeterae curabuntur: cum jucundius quicquam accidere mihi nequeat, quam si rebus tuis inservire utcumque valeam. De Melae editione, quam egregiam luculentamque Cl. Vossii opera habituri sumus, laetis nunciis me beasti. adornati a Cl. eruditissimoque Gronovio Senecae ambo non minori gaudio perfundent; Tragicus imprimis, quem in Bibliotheca San-Laurentiani Florentiae cum MSS. ut bene meminisse potes, olim contuli. Menagius noster optimus versus suos et opera poetica praelo iterum subjicit. Valesiique Eusebius ab operis typographicis ad umbilicum paulatim perducitur. Caeterum apud nos Philologiae ac critices studia cessarunt. Quapropter quidam concivis, ut mihi retulit optimus Gronovius, recte dixit saeculum Philologicum ac criticum abiisse, Philosophicum vero ac Mathematicum successisse. Claudii Ptolemaei opusculum, quod me tibi jam significasse puto, [Gap desc: Greek words] cum commentariis meis editioni paratum habeo: cui monumentum etiam ab eodem Ptolemaeo Canobi, cujus ipse incola fuit, olim consecratum adjunxi. Utrumque hactenus ineditum cum in lucem prodierit, a viris doctis benevole suscipiendum fore spero. Vale, vir Clarissime, meque, qui te amplector ac veneror, semper redama. Scribebam Lutetiae Parisiorum die April. 12. Anno CICICCLVII.

EPISTOLA DXXI. ISM. BULLIALDUS Nic. Heinsio. Hagam.

RUre redeunti epistola tua officiosissima, vir egregie, septimana superiori mihi reddita est. Si per temporis angustiam contractamque ex profectione, etsi non longinqua, lassitudinem licuisset, statim tibi rescripsissem, ut quantopere tuo erga me resque meas animo ac benevolentia ad te amandum observandumque moveas ac suavissime trahar, verbis meis, etsi tenuibus, declararem ac exprimerem. Officio nunc fungi, gratiasque ingentes agere tibi libet de illo, quo rationes meas ac commoda prosequeris, affectu. Mihi vicissim te tuaque carissima esse credas velim, nihilque gratius jucundiusque contingere posse, quam si meritis tuis debita praemia rependi audiam. Cum itaque ex Illustrissimi Domini Thuani Regis apud vos legati epistolis te honore auctum intellexerim, de illo tibi, et in Republ. vestra munere publico a Celsissimis Praepotentibusque Ordinibus tibi delato gratulabor. Ornarunt te equidem illi ad majora provehentes, sed et ipsi multum decoris ac gloriae sibi quaesierunt, cum te, virum tot virtutibus clarum, tam recto judicio, et ad


page 597, image: s597

rerum suarum utilitatem ac claritudinem egregie accommodato, ad munus illud gerendum elegerunt. Quem enim eloquentiorem, inque scribendis Latino sermone epistolis elegantiorem nancisci poterant? Habebunt te mentis suae consiliorumqure suorum peritissimum prudentissimumque interpretem: imperii sui Majestatem, cum tuenda erit, grandi sublimique eloquio, spirantibusque minas verbis hostibus ostentantem: amicisque aut in amicitiam rationumque societatem pertrahendis Suadae ipsius voces fundentem. Fruantur itaque vestri diutissime opera tua, teque deinceps ad altiora evehant. Ad mea quod attinet, eo loci sunt, ac ante sermones ab Eminentissimo Cardinali de Bibliotheca sua mihi committenda agitatos fuerant; negotium totum interturbatum abruptumque reor. Cum enim apud Eminentissimum me excusarim munusque, quia Naudaei olim famulum adjungere mihi decreverat Eminentiss. propterea detrectarim, nostri amborum neutrum sententia ac proposito discedere velle certus sum. Id Eminentiss. Cardinalis consilio, non aliena suggestione factum; quod ab aequitate nec alienum censeo, nec quempiam aliter sentire vellem. familiae quippe patroni ab annis quatuordecim adscriptus gratusque satis est ei Poterius (sic enim Naudaei famulus iste appellatur.) Mihi vero turpe ac indecorum foret, cum eo inerudito ac imperito societatem inire, etsi illam maculam attributo mihi magisterii nomine ac magistri titulo eluere Eminentissimo visum sit. Invidis, si juverit eos hic casus, laetique recedentem me adspexerint, succensebo nunquam: ista voluptate potiantur, in sinu interea gaudebo, et tranquillitate ac sanitate fruar, quas incomposita indigestaque librorum multitudo manibus tractanda procul dubio corrupisset, molestiaque affecisset non prorsus indignum, qui majoris momenti rebus admovear. De Ptolemaei opusculis, quae ad edendum parata habeo, nihil aliud significare tibi possum, quam typographum huc usque me non invenisse, qui sumptibus suis illa typis mandare velit. nec penitus miror, cum tales libri paucorum sint hominum, nec se ab omnibus tractari patiantur. De re literaria apud Italos plura ex tuis cognovi, quam ex nostris, quibus non ita frequenter ex Italia libri hodie apportantur. Euclidem restitutum libenter viderem ac considerarem, si deperditos libros tanti Geometrae, aut argumenta saltem illorum Joh. Alphonsus ille Borellus restituit. Toricellii quoque scripta avide cupio, nota quippe mihi fuit hominis, dum viveret, in Mathesi sagacitas. Caetera quoque opera et illas antiquitatum collectiones maximi facio, et ad nos perferri opto. De ducum Urbinensinm Bibliotheca in Vaticanam translata ad me jam te scripsisse memini: literatorum usibus facilius forsan Romae quam Urbini patebit. Laetor admodum Vossii Melam tandem in lucem proditurum, ipsum hîc salutare per te mihi liceat. Fortunam tibi propitiam in omnibus faventemque precor. Vale, vir Clarissime, et me ama. Scribebam Lutetiae Parisiorum die 12. Julii Anno CICICCLVIII. Epistolam tuam ad Capellanum nostrum curavimus.


page 598, image: s598

EPISTOLA DXXII. ISM. BULLIALDUS Nic. Heinsio. Hagam.

AD maritum Illustrissimum Legatum Domina Thuana proficisci hacrenus, vir Clariss. non potuit, cum per aestatem negotia domestica non levis momenti expedienda fuerint. Imparatam adhuc ad iter ingruente autumno plures rationes eaeque graves, in quibus valetudinis anceps status praecipue censendus est, ne capesseret illud, intercesserunt. eam deinde invasit morbus, natorumque majorem natu ac tertium; hic quinquennis absumptus est; primogenitus ex febri quotidiana, quam tertianam duplicem vocant, post dies sexaginta convaluit. Ipsa vero, quae gravius periculosiusque aegrotavit, pro corporis tenui macilentaque habitudine, paulatim vires, adspirante numine, resumit. In veris itaque adventum profectio illa necessario differenda fuit. Valetudinem interea, qua fere dubia ab annis aliquot utitur, quam recte poterit, curabit, caeterisque rebus suis providebit. Ipsi me comitem fore puto, et ad vos iterum accessurum; non longam tamen in regionibus vestris moram facturum me existimo. Quod munus in Republica vestra Tibi delatum, ut ex nunciis intellexeram, postremis literis gratulatus fuerim, non me poenitet; gaudio namque perfusus, persuasusque rem ita esse, scribebam, et erga te ut sum affectus, significabam. at non successisse negotium, quod ad me pertulerant nuncii, ingratum valde ac permolestum mihi est. Brevi tamen a vita privata ad obeundum aliquod munus publicum, quod virtutes tuas ac merita cohonestet, ac exerendi se occasionem eis praebeat, transcribendum te esse spero. Res meae apud Eminentissimum Mazzarinum eo loci sunt, ut de Bibliotheca aliave de re non agatur; ex quo enim ab onere isto me excusavi, ob socium, quem adjungere mihi voluerat, aliae subierunt animum cogitationes rationesque, cum aetatis tum virium mearum valetudinisque, quae ad conficiendum Catalogum, tamque ingentem librorum acervum tractandum non sufficiunt; easque quibusdam cum viris communicavi, ut per hos rescirent, qui negotium illud gesserant, et Eminentissimo Cardinali Mazzarino, si forte inter tot negotiorum ambages de me incidisset mentio, referrent. De me itaque aut de rebus meis nunquam cogitabit. Qui, res ut primo sese offerunt, accessu aestimant, earumque specie capiuntur, in culpa deprehendere me volent. Verum de meis rebus nemo, quam ipse ego, qui me optime novi, judicare rectius potest. Ovidium tuum tam maligne ab operis typographicis haberi aegerrime fero, utque tu longiores moras nectere nolis, impense rogo. Vossii Melam ad nos attulerunt Bibliopolae, illum evolvam, et quae mihi obscuriora erunt, ab eo ut elucidentur, petam. Ante duos menses Serenissimus Princeps Leopoldus ab Hetruria Apollonii Pergaei libros 5. 6. et 7. in Medicaeis gazis repertos, ex Arabico sermone in Latinum versos publici juris fieri, per Magni


page 599, image: s599

Hetruriae Ducis Brolegatum nunciari mihi secit. Illos videre peropto, ut et Archimedis, si tamen hujus viri inventa sint, lemmata. Quamvis e memoria Eminentissimi Mazarini exciderim, ut quales erga ipsum animos geram, testificer, Ptolemaei, quae penes me habeo, opuscula ipsi nuncupare, utque in Typographia Regia excudi jubeat, rogare decrevi. Ad Vossium recurrit sermo, quem vellem vivum potius Salmasium, quam mortuum lacessivisse; modeste dummodo, ac veritatis studio id fuit, nullus improbare poterit. Vir enim ille summus in multis lapsus est, et quae explicanda suscipit, obscuriora aliquoties quam lucidiora reddit. Capellano literam tuam reddidi, cujus responsum hactenus non misit; ubi accepero ad te transmittetur. Vale, Vir Clarissime et me redama. Scribebam Lutetiae Parisiorum die 13. Decembr. CICICCLVIII.

EPISTOLA DXXIII. ISM. BULLIALDUS Nic. Heinsio. Hagam.

NON is sum, vir praestantissime, qui tantum mihi adrogem, ut te mihi quicquam debere existimem: aut qui te rebus seriis gravibusque vacantem, vel otio liberali fruentem, Musisque operam dantem ab illis avocandum abstrahendumque credam, ut per literas frequentiores, tanquam ex officio id facere tenearis, me adeas. Beatum me putabo, beneque mecum agi, cum epistolam ad me obiter [Gap desc: Greek words] quandoque scripseris, ita ut tibi temporis nihil pereat. Ex damno quippe tuo, quin potius ex Reipubl. literariae detrimento, voluptatem commodumque percipere ac compendium facere praeter aequum fasque omne fuerit. Quod porro mei memor vivas, recte facis, mutuasque vices rependis, frequentem namque de te mentionem facio; singularesque morum tuorum probitatem ac sinceritatem, eruditionemque tuam laudibus, ut par est, omnibus commendo ac praedico. Nec minori affectu omnes amici tui, qui in hasce Thuanas aedes quotidie ventitant, te complectuntur. Quod porro scribis te assiduum esse mei laudatorem, vereor, ne parum decore ac minus convenienter facias, illaeque laudes nimiae tibi vitio vertant mihi vero, quod eas non convenire cuncti merito judicabunt, invidiam creent ac concilient. Si parcius in me congesseris, eo beneficio obnoxium me tibi feceris, et melius utriusque nostri famae et veritati consulueris. Proderunt illae mihi apud Illustrissimum dominum Thuanum, et apud caeteros, quibus notus sum, quibusque in posterum innotescam, si mediocres fuerint, et meritis meis congruant, nec a vero longius discedant. Illustrissimo Excellentissimoque Domino Thuano et tibi familiarem illam consuetudinem, quae ex amicitia ab utriusque parente olim contracta inter vos coaluit, gratulor. Tuis siquidem colloquiis adeo eruditis suavibus jocundisque, contractum ab eo ex assidua negotiorum tractatione taedium multum levari scio; animumque ipsius curis ac


page 600, image: s600

sollicitudinibus asperis edacibusque confectum recreari et exhilarari. Teque vicissim viri tam eximii omnibusque bonis artibus, ac doctrina instructi voluptatem fructumque non sine aliqua honoris specie percipere. Optarem profecto vobis adesse, et familiaribus eruditisque vestris dissertationibus interesse; Sed plura cupientis voto obstant, et aetas, quae senectutis limen supergressa, ut tranquilliorem minusque desultoriam vitam degam, nunc interpellat ac monet; et opera qualiscumque mea Illustrissimo Thuano ex ipsius magis usu hîc, quam apud vos erit. De Dominae Thuanae in Bataviam abitu nihil ad te scribere possum. Clarissimo conjugi suo quid de se statuat, significare poterit; dubia admodum valetudine ipsa utitur, etsi medicorum usa consilio et arte, eam quam diligentissime curet. De Vossii in Melam commentariis brevi aliquid ad te scribam, et de dissertatione de Mundi exordio, ubi fuero illam nactus. Retulit mihi Bigotius noster ejus sententiam a Theologis vestris exagitari. Apollonii Pergaei Canicorum libros V. VI. et VII. brevi nos visuros spero, urget opus Serenissimus Princeps Leopoldus. Quod Vossius et Gronovius Salmasium carpant, vel etiam discerpant, nullus miror; ipse quippe vivus nec mortuis nec vivis pepercit. Sed qui caeteros redarguere sibi semper propoposuit, in plura [Gap desc: Greek words] erroresque imprudens incidit; dumque gladium in latus alterius intendit, nudum ipse latus, quod adversarii ictibus petant, ostendit. Nomini tamen eruditissimi viri si non amicitiae legibus, juris saltem naturalibus ac humanis coerciti, injuriam facere non debemus; quis enim ab errore tutus et immunis. Clariss. Viros Christianum Hugenium Zulichemium, Golium, Schotten, Gronovium et ipsum Vossium ac caeteros vestrates eruditos meis verbis ut salutes, te etiam atque etiam rogo. Vale, vir Clariss. et me redama. Scribam Lutetiae Parisior in aedib. Thuanis die 25. April. CICICCLIX. Salutant te omnes amici. literas tuas Bigotio reddidi, ad Capellanum et Marium quas ipsis destinasti, curavi.

EPISTOLA DXXIV. ISM. BULLIALDUS Nic. Heinsio. Hagam.

NOllem sane, vir Clarissime, ut, quas ad me frequentius scriberes, a seriis tuis occupationibus studiisque, epistolae te averterent; neque etiam hoc a te flagitare aequum esset, et honestum, cum mihi quicquam ejusmodi adrogare non debeam, quo tuis ex incommodis aliquid lucro apponam. Cum ex usu tuo fuerit, vel tibi libuerit, beatum me ac honore affectum acceptis a te literis putabo. Si me oblivioni traderes, aut initam inter nos amicitiam mihi renunciares, quod tecum jure expostularem, haberem: sed de tua fide et aequitate ita sum securus, ut immutari animum erga me tuum, mihi amicitiam tuam constanter colenti persuaderi nunquam sinam. Te igitur in me quicquam admittere aut errare, si rarius scribas, dicere noli, cum obnoxium me potius ac


page 601, image: s601

tibi nexum habeas, quod apud Illustrissimum Dominum Legatum tam officiosus commendationibus tuis erga me sis, tamque frequentem de me mentionem facias. Felicem illum praedico, quod animum negotiis assiduis fessum familiaribus colloquiis tuis, eruditis quidem et amoenis, recreare queat ac reficere. Optarem equidem, ut nostri homines, saeculi praeteriti memores, literarum studia diligentius colerent; sed ad ea tempora devenimus, quibus paucissimi illis serio incumbunt. Aevum illud doctorum virorum abiit, succeditque pejor aetas: avaritia namque, luxu et nugis corrupta ingenia et obruta ad meliorem ac exquisitiorem eruditionem sese vix erigunt; hac de causa bonae notae opera valde infrequentia, quae tibi indicare queam, hodie apud nos extant. Andreae a Quercu, Historiae Francicae nostrae olim peritissimi, Filius Gallorum Cardinalium Historiam proximis hisce diebus edidit. Launoius opuscula varia sua cum Jacobi Sirmondi quibusdam recudi, aliaque inedita juris publici fieri curavit. Sacra Biblia voluminibus octodecim, magna commentariorum glossarumque mole assurgentibus, brevi prostabunt. Hujus editionis author est quidam Divi Francisci familiae Religiosus Parisiensis, qui vocatur R. P. de la Haye. Ediderunt Valesii, Henricus scilicet Eusebii historiam Ecclesiasticam, et Adrianus Historiae Franciae volumina II. et III. Eusebii versionem Latinam sunt, qui multis in locis carpant, nec ab erroribus immunem esse contendant. Auberius, qui Cardinalis Jousae vitam antea scripsit, Richelii Cardinalis vitam quoque prolixe a se descriptam in lucem emittit, opusque ad finem operae typographicae brevi perducent. Menagius noster in Diogenis Laertii vitas Philosophorum notas congerit, quodque miraberis, amanuensi in illis describendis non usus singula folia typis proprio sumptu expressa, nec ex singulis formis uno plura, in Angliam, ubi denuo liber ille adornatur, transmittit. Nollem equidem famam hamis aureis ejusmodi piscari: sed bonus amicus noster, ut literariam Rempublicam augeat, nec sibi, nec pecunae suae parcit. Fabulas alii amatorias contexunt: epigrammata alii consuunt. Quae argumenta sibi tractanda quidam sumpserunt, epistolis mandavere, ex quorum numero sunt Sorbierius et Motha Vayerius; quorum ille ante tres menses suas Latine edidit; hic vero in publicandis idiomate Gallico suis occupatus est. Alii virorum Illustrium potentiorumque gratiam atque etiam pecunias scriptis encomiis et elogiis captant. R. P. de Billi e Societate Jesu quaedam in Diophantum, quae ad Algebram pertinent, cum Mathematicis juris publici facta communicavit. Ex Arabico sermone conversos Apollonii Pergaei de Sectionibus conicis libros jam diu est cum publicare debuisset Clariss. Golius, hanc palmam Florentini ipsi praeripuerunt: neque illis irasci jure potest, cum spatium temporis ad edendum, caeterisque praevertendum abunde ipsi suppetierit. Opera illa Clarissimor. Virorum Schelii et Gronovii absoluta et perfecta quam ocissime cupio. Ovidium imprimis tuum, quem nativo nitori, quantum ingenii humani solertiae ac industriae licitum est, reddidisti, videre magnopere desidero. Quantum ad me spectat, plura sunt, quae ab edendo illo Ptolemaei libello, de quo olim per epistolas tecum egi, nunc retrahunt, cum mihi commodum


page 602, image: s602

magis fuerit id praestabo. Ad Clariss. celeberrimumque Hevelium, ut de rebus Astronomicis cum eo communicem, ejusque magnifice ae exquisitissime elaborata organa Astronomica intuear, me conferre Polonia pacata meditor. Hipparcho ac Tychone minorem illum ne credas; neque meam profectionem, si eam suscepero, inculpes. Adierunt Pythagoras, Plato aliique multi Aegyptios, Babylonios, Indos. Navigavit in Daniam Jacobus Scotiae Rex, et Tychonem ejusque arcem Vraniburgicam invisit. Christianum Hugenium officiosissime resaluto, Virum in Mathematicis admirandum. Quae porro de Serenissimi Principis Leopoldi ab Hetruria in respondendo ad illius epistolas longiori mora allegas, cum litteris, quas ab Illustrissimo Domino Legato accepi, non concordant, quibus Hugenium nostrum a Serenissimo Principe responsum tandem accepisse mihi significavit. Ipsum Pisis aliquandiu aegrotasse nuntii ad nos pertulerunt; morbusque dilati tamdiu responsi, quam quae in mentem amico nostro subierunt, potior causa fuerit. Clarissimos Jac. Golium et Is. Vossium omnesque eruditos viros vestros amplector, tibique et ipsis omnia laeta ac prospera voveo. Vale, et me ama. Scribebam Parisiis die 5. Martii Anno CICICCLX.

EPISTOLA DXXV. ISM. BULLIALDUS Nic. Heinsio. Hagam.

ANte tres septimanas priori epistolae tuae, vir Clarissime, Junii die 26. ad me datae respondissem, nisi quaedam intervenissent, quae animum distraxerunt, negotia. Citius quoque profectionis nostrae in Bataviam diem cessurum, meque praesentem tuis desideriis obtemperaturum speraveram. Etsi vero sarcinulae meae leves sint, curtaque suppellex; nec ad illas convasandas; ut me itineri accingam, grandibus machinis et longa mora sit opus; quibusdam tamen fuit mihi attendendum, quae me etiam occuparunt. Cum vero abitionis nostrae tempus hactenus fuerit ob maximi momenti rationes protractum, officium meum diutius deserere, tuamque expectationem commorari minime civile et honestum foret, et nimiae negligentiae culpandus merito venirem; qua propter ad utramque epistolam tuam, praenotatam nempe, ac postremam 22. Julii decurrentis scriptam, sum hacce mea quam potero diligentissime responsurus; pluribus autem, ut spero; cum vestras regiones adiero, tecum acturus. Mecum saepius agitavi ac expendi, quid causae subesse posset, quamobrem a Sereniss. Principe Leopoldo ab Hetruria noster Clariss. Christianus Hugenius solitis comitate et humanitare illi innatis virtutibus exceptus non fuerit, nihilque propterea responsi acceperit; ita ut exhibiti ab amico nostro obsequiosi officii et dedicati operis nulla sit gratia. Ob parcius laudatum summum virum Galileum, vel assertam terrae mobilitatem, et ob retentum systema mundi Pythagoricum a Copernico reductum, id factum vix persuadeor; nec favorabili responso suo conceptas


page 603, image: s603

de purpurae adipiscendae honore spes suas imminuturum Principem illum putasse existimo. Conjicerem potius, Principes illos Serenissimos nostrum Hugenium de plagiatu suspectum habere, adque ipsum caeca quadam et ignota via inventum a Galileo pendulum, et Horologio adaptatum, manasse fere persuasos, quod postea tanquam suum toti orbi venditarit. De illis Hugenium monui, et apud illos Principes ipsum excusavi non solum, sed etiam ipsius, ut pote viri probi, ingenui, et sinceri, causam egi; quorum tamen suspiciones amoliri penitus aut diluere me non potuisse deprehendi. Optimi ac eruditi Bigotii ad Menagium literis Hugenii systema Saturnium ab Italis exagitari cognovi. Quid ipsi opponere, praeter illa, quae a me sunt antea objecta, possint non video. Infra quadriennium Saturnus ipse, quam est in Sagittarii dodecatemorio ostensurus, facie sua ac forma litem dirimet. Schotenum obiisse scripto carmine elegiaco optimus juvenis Samuel Tennullius, Clariss. Gronovii sororius, nobis Parisiensibus significavit. Artes mathematicae carumque cultores virum illum desiderabunt, qui multa sane pulchra et utilia jam ediderat. Illustrissimos viros Petrum et Jacobum Puteanos, sine laudum titulis mihi nunquam nominandos, in concedenda Historiae concilii Florentini e Regio Codice transcriptione minus faciles ac indulgentes optassem; illam enim vulgari et publici juris fieri nec regni nec Reip. litterariae multum intererat. Tantas tamen turbas inde excitandas non praevideo, neque ad Leonis Allatii revincendam erroneam assertionem illa historia opus erat, aut unquam erit; cum tentata aliquoties nec tamen feliciter, Ecclesiarum occidentalis et Orientalis reconciliatio libri ipsius titulum futilem, ejusque probationes omnes infirmas manifestissime arguat. Jamdiu est cum Clarissimi Gronovii in Senecae tragoedias lucubrationes videre cupio. Tacitus vero cunctorum politicorum et criticorum manibus contrectatus, dctersus, expolitus, quid splendoris et claritatis a quoquam referre queat? nisi a bipede illo [Gap desc: Greek words] , ut Arriani Stoici verbis utar, Peiraredio Aquitano critico; qui hunc Historicum solus se intelligere nullosque ante se intellexisse credit, jactat, praedicat. Militiam Romanam divite messe, fortasse etiam spicilegio, Schelio non relictis, felicioribus avibus tractasset summus noster Salmasius, quam usuras, nauticum foenus, mutuum, dies criticos versavit et computavit. Opera et Gronovii et Schelii aliquando inspiciemus, et ad studia juvenilia, ubi tuus totus mihi legendus Ovidius prodierit, redibo. Superiori hebdomade fasciculum a Serenissimo Principe Leopoldo, quo Vincentii Viviani de Maximis et Minimis opus inclusum erat, per cursores huc ad me missum accepi. Recte judicarunt, in quorum sane numero Clariss. Hugenius reponendus, qui tantum opus feliciter absolutum pronunciavere. In eo sane raptim a me, et obiter hactenus pervoluto multa profundae meditationis ac subtilissimae industriae in rebus Geometricis tractandis certissima indicia sese mihi obtulerunt. Responsum hodie ad Serenissimum Principem Leopoldum dedi, et de tanta in me benevolentia grates ipsi egi. Ad Carolum etiam Renaldinum, in Pisana Universitate Philosophiae professorem, super duobus Problematibus Geometricis ab ipso mihi propositis


page 604, image: s604

rescripsi. Idem quoque Sereniss. Princeps Apollonii editionem strenue promoveri mihi benigne ac comiter significavit. De Clariss. ac Doctiss. Golio, ejusque in publicandis Apollonii libris studio et opera collatis me tibi antea scribere memini: debuerat, cum ipsi tempus suppetierit longissimum, caeteris praevertere; Ipsius tamen laboribus, si integrum Apollonium penes se habeat, Compendii editio Florentina non officiet, famamve obscurabit. Dominum Gudium Holsatum semel aut bis ante sex menses vidi, deinceps vero quicquam de illo aut quid ipsi contigerit, a nullo audivi. Ad ultimam epistolae tuae prioris partem nunc respondeo. Labbaei Glossaria nondum absoluta sunt, testudineo gressu typographicae operae gradientes intra unum mensem sex vel octo folia excudunt; neque hoc anno vaenum prostiturum spem faciunt. De Themistii orationum editione nova, non est etiam quod citius expectes. Tanaquillus Faber in Aelianum quaedam commentari inceperat, sed illa omisit; et Anacreontis Sapphusque poematum, quae supersunt, editio elegans satis, ab ipso notis eruditis additis curata est; et Salmurio Parisios ante menses aliquot advecta, cujus unum exemplar ad te perferam. Laertio Menagius quotidie incumbit, interim vero a Londinensi Typographo nuntios nullos literasve a longo tempore se habuisse queritur. Ipse ad Cl. Medonium epistolam tuam curavit. Ad alteram tuam eamque postremam epistolam tandem responsum hîc dabo. Quam recte, quam te dignam rem agis, cum Serenissimi Principis Electoris Palatini desideriis, ut foetum tam nobilem, Lucani emendatissimam editionem in lucem emittant, manus tuas obstetrices porrigis. Opera tua raritate principum, qui simili utantur, non vilescet. Quo pauciores literis eruditisque hominibus favent, eorum nomen famaque, virorum etiam doctorum operam suam ipsis commodantium, majorem in modum celebrabuntur. Jussit me illustrissimus Dominus Thuanus, Regius ad PP. Foed. Belgii Ordd. Legatus, ut in omnibus morem tibi geram ac obtemperem, et libros per te indicatos MSS celeberrimae Bibliothecae suae, cum hinc discedam, ad te perferri cum caeteris sarcinis curem. Ex familiari consuetudine, quam cum ipso jamdiu habes, ejus recta ac generosa indoles, et ad omnes res eximias honestasque disciplinas propensio notissimae tibi erant; Hinc etiam, quod se tam facilem praebeat, tamque libenter librorum suorum translationem concedat, eum eruditis Viris summo studio ac generosa magnanimitate genti suae ingenitis favere; et quisnam sit librorum legitimus usus, quos tineis et blattis corrodendos avare ac invide non occultat, nec quos inter luxus instrumenta, sicut hodie more pessimo ac depravatissimo apud nos vivitur, ut ignarae hominum ostentet turbae, possidet, ipsum apprime etiam doctum probe tenere quivis cognoscere potest. Monasterii Sti [Abbr.: Sancti] Germani Bibliothecarium adibo, et Illustrissimi Domini Thuani nomine rogabo, ut votis tuis et precibus annuere velit. Apud Illustrissimum Senatus Praesidem Memmium per amicos sum acturus, ut, quid ab illo sperandum sit, exploratum habeam. nec omittam praeterea ad Sti [Abbr.: Sancti] Victoris Bibliothecam me conferre, ut cum illis de hoc quoque negotio colloquar; verum aliquid apud hos omnes me perfecturum


page 605, image: s605

esse tibi non recipio. Prolixiori epistolae, salutatis amicis Hugenio, Golio, Vossio, Gronovio caeterisque, finem imponam. fausta tibi omnia, prosperosque ac faciles rerum successus precor. Vale, vir eruditissime ac celeberrime, et me semper ama. Dabam Parisiis die 30. Julii Anno CICICCLX.

EPISTOLA DXXVI. NIC. HEINSIUS Roland. Maresio. Parisios.

POtissima aestatis hujus pars foris exacta mihi, vir Clarissime. Domum reversus, post Flandriam vicinasque perlustratas provincias, epistolam tuam offendi, gratam sane illam et acceptam, sic ut nihil magis. In ea quod antiquarios nostros et obsoleta passim verba capantes reprehendis, placet miris modis argumentum. Afflavit jampridem labes illa, ceu pestilenti sidere, non solum eruditorum vulgus, sed plurimos etiam praecipuosque rei litterariae antistites. Quorum a te numero Justus Lipsius recte accensetur, vir, ut subacti limatique in caeteris judicii et vere magnus, ita indulgens hîc nimium sibi et existimationis suae plus aequo securus. Nec defuerunt tamen illi suae Veneres. Habet nescio quid, quo lectorem trahat, et quod prorsus improbare non possis. Ut non tam illi succenseam, quam ineptissimis mortalibus, qui imitandum sibi illum proponunt. idque tam praepostere, ut vitia ejus exprimant plerumque, virtutes non assequantur. Neminem imitatur Lipsius, ac proinde nemini imitandus. Hanc ipse legem servis istis animalibus videtur posuisse. Exprimunt tamen obluctantem, et sequuntur quodammodo invitum. quasi desint inter antiquos, quos sequi possis, et quidem longe tutius. Ita existimo, Maresi politissime, Genium esse quendam, sive bonum illum, sive malum, sine quo victura non scribantur. Multos aeternitati nugae nequitiaeque consecrarunt, cum ex seriis scriptoribus plurimi nobis erepti sint. Multos etiam perversum dicendi genus, et quod sani nemo judicii velit imitari. quam multi temporis injuria interciderunt, qui superesse merebantur! quam multi supersunt, quos intercidisse praestaret! Pressit premetque semper hoc fatum miseros scriptores, ut cum lectorum captu conflictentur, quid quod judicia illa ne constant quidem sibi, ut in humanis rebus diuturni nihil est, et quasi cum hoc universo circumvolvuntur. Floret quandoque orationis nitor, et in pretio est, quandoque jacet ac contemnitur. Julii et Augusti aevo laxum fluidumque dictionis probatum genus, post arguta abruptaque scriptione capi ceperunt. et si dicendum quod sentio, primi declamatores eloquentiam Romanam, masculam illam vividamque, perdiderunt, dum non tam bene quidvis, quam succincte acuteque proferre conantur. Cogor igitur


page 606, image: s606

hîc a te dissentire, mi Maresi, qui ad Trajani Imperatoris usque tempora Latini eloquii limites protendas. Tam paucos invenire est post Augusti mortem, qui terse nitideque scripserint, si juniorem Plinium excipiamus. Sed ne tam alte haec repetantur, Apulejum pessimum sane Latinitatis auctorem quis legebat superiori saeculo? nunc in omnium manibus est. Erit, cum rursus negligetur. Unum Ciceronem non sequi flagitii loco inter Italos habebatur; qui nullos aut paucissimos imitatores nunc inveniat. Caeterum ut illos non ferendos existimo, qui malos imitantur scriptores, cum bonos possint: ita praeter ordinem fieri contendo, ut honis etiam nonnunquam quantumvis auctoribus servilem prorsus quidam in modum adhaereant, in illorum verba jurent, nihil ausint promere, quod afo illis ante dictum non sit, illorum denique ore loqui malint, quam suo. Formandus quidem mihi videtur dictionis character ex aevi optimi scriptoribus tribus quatuorve, quos ubi in succum sanguinemque convertisti, naturae tuae, non alienae instinctum sequaris necesse est. Ita tamen, ut neque nimis luxurieris, nec abruptae isti brevitati plus aequo studeas, sed illum consistas intra terminum, quem non unus ex optimis, sed optimi simul omnes sibi praescripserunt. Quis tam abjectae indolis est, ut servire velit, cum libertate possit frui? Si serviendum tamen, nec eae domi facultates tibi sint, ut juris tui queas esse, abjecti animi notam haud evades, si infimis quam summis servire malis. Vilis mediocrium scriptorum imitatio est, cum nunquam supra illum possis insurgeret, quem imitandum proposuisti. Sic ab ingeniis quibusdam non contemnendis sui desperatio expressit, ut Claudianum quam Virgilium aemulari mallent. Habes hîc sententiam meam, vir praestantissime, non quam secutus ipse sum, sed quam fequerer, si eloquentiae studerem, et cujus leges omnes felicissime tu expressisti in eleganti illa epistola, cui nunc respondeo. A Lipsio quod dissentis, nihil periculi est. Modeste enim id facis, ut offendi non posset ipse, si viveret. Memoriam ego tanti viri sancte veneror. Non negarim tamen magna illi ex parte labem eam deberi, quam tu Belgis nostris non immerito adscribis. Quod nisi [Gap desc: Greek words] Scaliger juventuti nostrae pessum eunti, succurrisset salubribus monitis, in Lipsii locum ab ampliss. hujus academiae curatoribus oportune subrogatus, futurum vix erat, ut tantam tot praeclarorum ingeniorum messem, quae annis quinquaginta proximis in Batavia nostra eluxerunt, mirarentur exteri: Nec labes tamen ea solos Belgas aut Germanos occupavit, sed vos ipsos etiam infecisse videri possit: Novi virum doctum, popularem vestrum, quem nonnulli ex vobis solem Galliae appellatis, tam impolite, sordide, negligenter scribentem, ut voces non modo Accianas pro geminis et unionibus passim ostentet, sed Tertulliani, Arnobii, caeterasque infimi aevi faeces cum iis tam frequenter consundat commisceatque, ut dictiones ejus chaos quoddam omnium saeculorum appellari possint. Accedunt huc verbos a et non ferenda loquacitas continuaeque illorum, quae jam abunde dicta erant, repetitiones, quae lectorem obtundunt enecantque potius, quam fatigant, ut Echo sui ipsius mera videatur. Atque hunc tandem toties iteratae [Gap desc: Greek words] fructum fert, dum nimis anxie cupit intelligi,


page 607, image: s607

ut ne intelligatut, dumque omnia exacte fecisse sibi visus est, mera faciat mapalia. Hoc felicior certe Lipsius, quod Genium aeternitatis propitium expertus est, etiam cum male scriberet. Alterum tota cura id credas agere, ut vix nata pereant, quae scribat, tam negligens est omnis elegantiae. Sed nimius jam sum, et alienae garrulitatis notam mihi inuro. Ferendum tamen hoc tibi, quia provocasti. Satis superque hac epistola expertus es, quam non inpune ad scribendas litteras inviter. Vale, Olarissime Maresi, cum fratre tuo, illibato illo, flose Gallicae poesios. Lugduni Batavorum A. D. XIV. Kalend. Septemb. Anno CICICCXLIX.

EPISTOLA DXXVII. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Lutetiam.

FRubuissem profecto, vir Illustrissime, te meis non fuisse exceptum epistolis, si te Lutetiam attigisse, abunde quam abs te rescire potuissem; sed quandoquidem tua voluit Generositas, me fuis officiis cumulatum prius, non graviter feram, me abs te humanitate vinci, quod licet cuique molestum, tamen nequaquam mihi ingratum esse potest, quod honestrum tibi. Communicavit liberaliter Nobilis Relliacus, quam facis de me honorabilem mentionem, quae mihi eo gratior jucundiorque accessit, quo a te laudari aliquid majus est, atque honorificentius, quam ab viro alio: si enim ut verum, tantum habeat laudatio ponderis, quantum est meritorum haudanti, aequo jure dicere possum et absque ulla animi dubitatione pronunciare, neminem unquam tam nobilem Panegyristem nactum, qui unica periodo tam de me praedicat honorificentime: hocque unum addam verius omni fide, nihil mihi in votis charius fore et antiquius, quam me tuis haberi in leporibus, ut ajebas, sed quam sui temeraria atque inverecunda existimatio haec est? quasi vero, qui totus barbarus, totus inconcinnus, ineruditus totus est, viro perquam Litterato, atque omni genere virtutum ornatissimo, possit esse in deliciis. Heinsianum deberem aliquid habere in me, ut Heinsii benevolentia dignus essem, spirantis divinitatis illius vestrae (Paternam complector) inesse mihi aliquid necessum foret, ut incomparabilis humanitatis tuac dulce, ut ita dicam, pondus valerem sustinere. Verum quia tanta tua est generositas, vir clarissime, ut unquam nullo modo possit esse, exhausta, pergat quaeso me delitiis cumulatum velle, efficiatque inposterum, ut quod in me non est commendatione tuarum Epistolarum famae meae accedat. Triumphabo, si hoc me beas munere, nec ea minori cum gaudio accipiam, quam si dignitate aut munere aliquo regio onerarentur, sat est, si tua benevolentia onerentur, ut mihi regiae. Caeterum quamdiu expectatione Claudiani languebimus? quem non lacerum, non mendosum, sed pristino restitutum nitori intuebimur industriae tuae beneficio, non amplius etiam Ovidium vitiatum visuri sumus, nullus naevus apparebit illius in vultu, sed totus concinnus,


page 608, image: s608

totus ornatus, totus denique elegans incedet, nunquam magis Corinnae dignus concubitu. Perge ergo, heros illustrissime, Giganteo ut ajunt passu, quo graderis solito, totamque rem litterariam restitue; interim dum curabo majori qua potero industria me a te dignum reperiri. Tolosae Id. Septembrib. CICICCXLVIII.

EPISTOLA DXXVIII. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Leidam.

QUam innocens meum esset istud peccatum, vir illustrissime, si grave tantum quod humanum nimis, paeniteret me sane ab hoc usquam absolvi crimine, unde tam ampla mihi seges triumphi veniret. aliis injuriosum seclus, mihi gloriosum ducerem ornamentum; nec minus esset quod exundarem gaudio, ob meam hanc, quam in me reprehendis, urbanam inhumanitatem, quam si a quibuscumque aliis illustribu licet viris, abs virtutum vel maxima commendarer: voluisti absque dubio non vulgari hac industria, neque minus sagaci, quam ingenioso strategemate, tuam in me omnem manu prodiga humanitarem rependere: quae si cum omnibus sic se haberet, exhaustura procul dubio foret, nisi ab incomparabili meo Heinsio duceret originem, sed quis humanitate adaequare te, ne dicam superare unquam posset, qui tam honeste tamque gloriose humaniores literas excolis, ut non modo humanum te dixero, sed in sinu tuo gestare fotamque servare ipsam et humanitatem. Inhumanum te tamen dixero, ne dicam crudelem, quod fidelissimum meum in te amorem dissimulatione arguas. Sanc nunquam tecum superstitiose velim videri egisse, quam cum meritis tuis longe infra titulos aliquomodo accommodatos aut idoneos, nun ut ajebas inanes, addere conrenderim. Male, testor ipsum numen, meam omnem interpretatus es sententiam, in causa fuit tua modestia, quam totis animi affectibus veneror, ut minus te dignum iis titulis reputares, quod et majoribus, et nobiliori praecone dignus fores. Quam divinum tuum istud temperamen? aegre molesteque fers laudari, quod supra omnem sis laudem; et quandoquidem mihi quoque censuram permisisti, pollicitusque, hanc lubens amplexurum ne mirere, si tam audax et temerarius sim, qui tuos mores, quos mihi perspectos voluisti, minus honeste reprehendero, uno scilicet peccantes, quod me tecum parum amanter egisse reprehenderint, injuria sane non levi affecerunt me, qui te unice diligo, quique tui semper impressam altius in animo imaginem intueor: in dubium sane revocare istud poteras tunc, cum Illustrissimus Monschallus meum in te amorem verbis suis significarat, sed in praesentiarum haud potes, nec debes: nam quam mihi dulce sit atque volupe, tui recordari, te somniare, te desiderare, tibi animum vovere, ipse scio. Sentio profecto, quod antea dixerat facundus et bene moratus Isocrates de Demonici parente; [Gap desc: Greek words].


page 609, image: s609

experior id ipse ex quo mihi fortuna obtulit, optanti, amplexari te, totque amoris excitatos ignes, ut pene languidum et parum firma valetudine me tui refocillet memoria. Memoriam appellem faelicissimam, quam amanter sic tuae epistolae corroborarunt, memoriam gratissimam, quam altius tua beneficia in animis incussere, ô nunquam abolituram Memoriam! quamdiu mihi Deus optimus Maximus servabit mentem. Verum quod ad iter Hollandicum me impellis amanter facis ut omnia, super quo quid responsurus sim haud ipse scio: aureis hic arctor compedibus, nec minus duris quia aureis; cathenae, quibus astringor, non ob id tolerabiles magis quod Paternae Maternaeque sint, quin imo atrociores mihi videntur, quod non infringendae. Parentibus unigenitus sum, qui sic me in oculis ferunt, ut iis sese captos facile crediderint, si non ante ipsos continuo obversarer. Hanc ergo copiam, licentiamque, a morte mihi tantum sperandum est; quam conditionem avertat D. OP. M. vel meae vitae dispendio, et licet te visendi maxima tenear cupiditate, eorum tamen gratia hunc omnem animum libere deponerem, hoc unum meae huic solitudini meisque incommodis solatium adhibens, quod cum insit rebus quidam velut orbis, et sicut temporum vicissitudines, ita mores hominum volvantur, sustentabo hac spe, nimirum fretus forsan mutatione temporum eorum animum immutatum iri. Quam optarem vestras Athenas propius cum reverentia demirari ob hoc unum illustres, quod ab Heroibus Heinsiis lumen, et ornamentum suum omne desumant atque derivent, non unquam periturae, ut veteres, quamdiu vobis Atlantibus erunt suffultae. Faelix Batavia supra omnem reliquam Europam, quae sola Heroum ferax es! Sane quum vestram eruditionem omnigenam intueor, caelum reliquisse Musas credere cogor, ut una vobiscum habitarent, una viverent, vestris denique amplexibus luxuriarent. Sed quam male ipsis res cessit, Per Deos! haud enim quiete aut amanter, ut antea vitam vivunt, sed omnino tumultuose pugnant atrociter, et decertant, nullo discrimine, non in legitima tamen causa pugnae, quae tota in hoc consistit, utra earum magis industriae in efformando te, plusque operis, officiique contulerit, grave sane istud discidium, si sese ad victoriam offirment, nec potest aliter esse quam calamitosus exitus pugnae, in re tam dubia atque difficili. Deponant iram totis viribus. Illas compello, faedus iterum ineant, totumque jurgium eo deveniat, ut unaquaeque ad solatium te simillimum sibi fecisse triumphet. Sed quo me rapit tecum confabulandi impetus, sistendum est atque ardorem cohibendum, ne te obruat barbara mea Latinitas. Est modus in rebus, sunt certi denique fines. Ne ergo illos hac in epistola praetergrediar, et ne videar laudationem affectare voluisse potius quam epistolium, colophonem appono, non nisi invito tamen: nam abstrahor, dum vale dicere meditor. vale ergo raptissime, sed amantissime, ne metire quaeso amorem meum ab inelegantia scriptionis: qui per quadriennium totus septem variis linguis fuit, haud potuit uni Latinitati invigilare. Patere demum, vir amantissime, Parenti tuo vere divino, salutis meae copiam facere, nec ideo Thrasonem dixeris me, qui tantum Herum affari ausim, totus enim Pamphilus.


page 610, image: s610

Musteum Samblacati mei de rebus Gallicis opus ad te mittam: jacturam, quam de Thesauro fecisti, facile est resarcire, habeo illum penes nie Hollandiam meditantem. Tolosae 9. Dec. CICICCXLVIII. Commendant se tibi omnes Amici: in primis meus Casanova et meus Rellacus.

EPISTOLA DXXIX. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Leidam.

SCripsi ad te bis, aut ter, Heinsi mi, ex quo ab illustrissimo Archiepiscopo Tolosano tuo nomine salutatus plurimum fui: Nescio tamen, an ulla ad te pervenerit; dolerem profecto periisse omnes, non quod eas tanti faciam, ut vel mihi ipsi dolendas putem, sed quod verear, harum si nullas acceperis, ne me tui parum memorem fuisse credideris, quod tam impium, absit de tuo Medonio judicium tuleris, etenim non minus falsus esses, quam si innocentissimum quemque damnasses. Haesisti hercle et tenacius haesisti menti meae, nec ulla res se se magis ante oculos offert, quam tui veneranda imago; illam certe, Heinsi mi, nullum tempus laedet, nulla vetustas obliterabit, nulla denique locorum minuent intervalla. Sed vicissim tu literatorum amor, par pari vester et simillimam meae rependet benevolentiam. Audio a Clarissimo Menagio te in Sueciam brevi iter paraturum esse: ô si tecum geras mei memoriam, si illius inquam memoriam serves, qui tui solum caussa Hollandiam visurus erat, beabis me adeo, ut beatior esse nequeam. Ergo te sospitet D. Op. M. tuas res mirum in modum fortunet, tuis studiis vigiliisque faveat teque mihi diu servet, vehementer precor. Scias interim me ad uxorem animum appulisse, et praeterea Senatoris mihi ascivisse provinciam. Quid est, anime mi, horres, audito uxoris nomine? uxorem duxi, uxori non nupsi, unde de Musis nihil est, quod timeas, Uxor te ignotum salutat, tamquam nobilissimum ex animi puriori affectu. Vale et nos ama. Plura nequeo neque addere, neque scripta relegere. Tol. VII. Kalend. Junii CICICCL.

Salutant te amantissime P. Poussinus, qui gesta Dei per Francos meditatur. D. Casanova, qui origines linguae Gallicae in lucem brevi daturus est.

EPISTOLA DXXX. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

CUrarunt ad me nuper viri clarissimi, fratres Puteani, quas a te IX. Kalend. Decem. A. D. M. DCL. accepi epistolas, quibus subito respondi: non quidem eadem elegantia, qua tuae, sed pari saltem amoris vehementia. Quam


page 611, image: s611

dolerem eas intercidisse, si hinc adduci potueris, ut me lentum crederes, aut indiligentem? verum haec ita esse, in animum meum nunquam inducam, ne si inducerem, non possem hanc tui partem non laedere; qua melior sum pars mei: nec illud etiam suspicari de me potes, si me habes partem aliquam tui. constantissima voluntate ut amavi, amabo te. O si coram contingat amplecti meum Heinsium, illum ad pectus premere, meque illo oblectari; quis me viveret unquam fortunatior? sed retinetis me durae compedes, roseae compedes, amantem me retinetis, ne te meum teneam: quare qua parte tecum esse possum, meaeque simul Armidae non deesse, ea certe sum: non enim cum hac praesens ut omnino sim, postulat tuus amor, nec mea patitur [Gap desc: Greek words] Quid si redires ad nos, ut te non desperare inquis, agrosque Tectosagum inviseres? mirum quanto exultarem gaudio? non sic Suecia laeratur sua Christina, quam gauderet mea domus suo Heinsio: illa mihi reddita est IV. Eidus Jun. hujusce anni, cum omnis literaturae me pene satias haberet, disputabam tunc fere mecum non secus ac alter Phedria ad Thaidem rediturus, maestus ac cunctabundus, an ad Musas susceptum iter pergerem: horrebat animus exantlandorum laborum, quos praevidebam, angustas pene fracta valetudo spes deturbabat omneis meas, ingenii praeterea vires tanto labori impares non parum a destinato cursu revocabant, cum ecce illa Christina, tua inquam Christina, optimum amoris in me tui [Gap desc: Greek words] , corporis, ingeniique vires suscitat, plenos animos confidentiae addit, tuaque tutela et aestimatione adversus me optima, nil non audendum suadet. Quid ergo non agam? aut quid a Musis non impetrabo, quando non solum ab iis tibi nihil negari potest, sed nec ob incomparabili illa Christina, quam mirum in modum tua effingunt carmina, quamque totus Orbis Musarum Principem veneratur. Atque illa est, cujus majestate simul et gratia divino quodam velut afflatu in tam elegantia carmina calescit animus tuus, quippe in iis nil nisi regium est, nil nisi dignitatis plenum, adeoque [Gap desc: Greek words] , ut praeter solita, in quibus tamen nil non Heinsianum elucet, sapiant ista magis aliquid grande, et prae se ferant numen aliquod egregium. Plane dicam Christinam ubique spirent, ut in manus sumpsi, sensi totum me oppleri Deo, et licet tua omnia confidentius tractem, ad haec nihilominus, insolens adeo reverentia animum meum perstringebat, ut tanquam de gente profana, atque haud secus ac in tuam Dianam saltantem spicula furtim figere tremebat amor, non nisi perterritus accessi: videbatur quidem illa gracili agilique poplite ad molles numeros tuos desiliens, meis votis innuere, nulliusque non voluptati dicasse ludos, sed festivitati tanta majestas accedebat, ut quod illa suadcret, dissuaderet haec, hortabaris me etiam tu, herentemque compellabas, cum factus subito paulo audacior securiorque, coepi ego quoque choreas agere, atque e symbolis vobiscum esse, et haec omnia, amantissime Heinsi, tua in me benevolentia facta sunt, meque tam magnificis ludis adesse voluisti tuorum carminum beneficio, quae mihi ita rem omnem ob oculos posuere, ut dubius ipse sim, an a tanto spectaculo abfuerim, qui me Tolosa haud egressum fuisse


page 612, image: s612

probe sciam. Vides quanto plus, quam forsan putabas, gratiae in me contulisti, quam volueris non inquio, qui te mei amantiorem neminem arbitror, quod abunde declarat novum istud [Gap desc: Greek words] , et supra merita ultro a te delatum mihi. Quo prae omnibus, quibus plus oculis charior es, erga te eminet amor meus, is certe a nullo vinci potest, tum quia nemo plus quam ego ex animo te diligit, tum quod me tibi beneficiis devincto magis nullus est. Haec dum scribo, ecce ultro ad me venit noster Poussinus, rogitans si quae de te acceperim, sibi inpertirer, tum ego in manus sumens tuam Christinam, en inquio, omnium admiratione opus dignissimum, subito ille sane; nihil a tanto viro consignari potest, quod eximium non sit, lectisque aliquot carminibus, nam secum parans deferre, plura noluit, ô monstrum inquit, ô Musarum operae pretium. Quam bene agnosco manum Heinsianam, verum nescis, subjunxit, quid mihi scribat Cramoysinus noster? Heinsium Lugdunum Batavorum appulisse, ibidemque typis Elzevirianis Cinnamum ante hac ineditum cum sua metaphrasi Latina non ita nuper mandasse, ad haec inquio, est quod tibi gratuler, mi Poussine; quod rivalem habes praeter morem tui amantissimum, adde quod ambo Typographi certatim studentes Cinnamum elegantiorem reddere, curas adhibebunt diligentiores, haec ubi dixi, abiit is suo nomine salvere jubens, quod ut diutius sit deum optimum precor: interim fac Ovidium hyemi proximae destinatum cito habeamus. Claudianum tuum legi, Deus bone, quam castigatum! interim si scire vis, quid agat tuus Medonius? plane feriatur, tamen Suetonium brevi dabit, notis illustratum, si quid ab illo illustrari potest, qui in obscuro est, porro, quod studium me magis habet, linguarum Orientalium est, quod postquam absolvero, me totum Mathematicis dabo. salutat te maximus clarissimusque Fermatus, quid agat Parens tuus comitatis et elegantiarum Parens unicus, fac sciam, et an prospera valetudine utatur. Casanova, qui te salutat quam potest humanissime, edendum parat, les Origines de la Langue Francoise: vidisti quid magnus Menagius praestiterit, videbis alterius portentosae operae opus. Samblancatus emisit Elogia Illustrium virorum nostrae Galliae, exterorum noluit, ne quidquid praestiturus esset, in vestras laudes minus semper esset pro vestris meritis.

Illustrissimus Archiepiscopus Monscallus te mirum quantum diligit, numquam de republica literaria incidit sermo, quin te ejus nominet tutorem. Vale, vir Clarissime. Tolosae ex. Musaeo VIII. Kalend. Jul. CICICCLI.

EPISTOLA DXXXI. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Lutetiam.

GArptim ad te scribo, Heinsi mi, quando aliter non sinit acerbissimus dolor, quo ob fatum nostri quondam Monscalli Archiepiscopi Tolosani, vehementissime excrucior. Abiit is X. Kal. Septembr. hujus anni intra triduum


page 613, image: s613

dira exustus febri, cum Carcassonae altera primo Occitaniae provinciae, comitiis praeesset. Tantum Heroem satis lugere nequeo, nec ipse totus orbis lugebit satis. Interim mihi videor non leviter meis verbis perculsum te videre, quare doleo multum, quod non nunquam laetari possis, praesertim meo ministerio: Sed aequissimum est tuis hunc lacrymis prosequaris defunctum, qui dum vixit toto animo prosequutus est te; hujus rei quoties fidissimus testis fui? quoties quos de te sermones habebat excepi; quoties dixit. ô Si Heinsium iterum ad pectus usque premerem. ô duram legem! hunc amisi, Heinsi, qui me suis oculis chariorem habuit, quique me sic amavit, ac si Heinsius fuisset. Tu interim fac tanto funeri cum suis neniis tua non desit Musa: curabimus ejus monumentum ego et meus Casanova, cui si tuum anathema appenderis, tantae animae abunde erit satisfactum, plura non patitur lacrymarum vis. te solum moneo bene valeas, si me vis bene valere. Tolosae IX. Kalend. Septemb. Anno CICICCLI. Noster Rellacus poenitus exanimatus est, solamque prae se fert imaginem viventis mortui, horreres, si interesses, videre domum oppletam ulutatibus et lamentis. Mea Chariclia te mirum in modum salutat, teque videre exoptat, ex quo ei tuum animum significavi. Hanc obsignabam, cum ecce ad me tuas detulit noster Poussinus, quibus ut primum erit copia abunde respondebo. Nunc tecum uno verbo, curabo tibi, quos potero, manuscriptos codices, habeo unum de Ponto jam penes me manu satis antiqua exaratum, quem mittam, quo volueris, et si quos aliunde nactus fuero. Scribam viro mei amantissimo Thomae Montalbanum; a quo omnia certius impetrabo. modo, quae speras, habeat: vale iterum:

EPISTOLA DXXXII. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Lugdunum in Gallia.

EX quo tuas ad me tempore curavit Cramosinus noster, per quas mihi significabas, plerosque et omnes bonos fato Clarissimi Monchalli adeo fuisse perculsos, adeoque quasi exanimatos, non secus, ac si jactura illa cuique fuisset peculiaris, tres Ovidii Codices, quos satis antiquos existimo, tibi, quando me monueris conceptis verbis, mittendos, felici fato nactus sum. an alios hinc inde eximere possim nescio, hoc certe scio, me omnem curam, studium, et diligentiam adhibiturum. Petiti praeterea membranae ut vel qualibet re redimantur, nam una cum Bibliotheca venditae sunt, plane omnem dabo operam, nullisque precibus, pretio, et amicis parcam. Sed, ô mi Heinsi, quid volebas cum de impensis mecum egisti? Scito, inquis, pretium apud me paratum fore. Scito, inquio, non solum vilem pecuniam, quantamcumque praestare possum, remque omnem domesticam et familiarem tua caussa me velle effundere: sed et ipsam vitam, quae fateor, aliquo nec vulgari pretio apud


page 614, image: s614

me est, ex quo in illa tam blanda, tam faventia vota facis perge? per te felix et diuturna sit, ut experiare melius quam tota tua sit, namque Heinsii melius quam Medonii. Vale et memor sis mei, nostrique Monchalli, cujus Manes tua expectant carmina: de Claudiani Codice maximi Maussaci quid factum sit nescio. D. Thomas Montalbanensis ille mihi ultro aliquando obtulit Aldinum Codicem manu illustris Thomae ejus, qui consilio Tridentino interfuit, perpetuo notatum, si quid sit, quo uti possis, bene erit, ubi miserit illum, mittam ad te: salutat te Amplissimus Fermatus a quo circa Mathematicas scientias, quas melius quam quisquam mortalium possidet, nil extorqueri unquam poterit, nisi Reginarum praestantissima Christina, velit aliquando post hujus aevi Literatorum omnium vota, post Franciae Cancellarii preces, sua etiam jussa adjungere; quibus, ut puto non surdus esset. Si tua cura posset id fieri, faceres toti Europae rem pergratissimam. Vale, iterum, et quod facis, me constanter ama. Tol. VII. Kalend. Octob. CICICCLI.

EPISTOLA DXXXIII. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Florentiam.

QUas ad me Lugduno discessurus misisti, equidem recepi, iisque non ter aut quater tantum meis epistolis respondi sed et quinquies, eisque verbosissimis. Quatuor D. Rigolio Lugdunum, quintam una cum Manuscriptis Ovidianis D. Vander Straeten Genuam misi, dolco quod harum adhuc nullae tibi redditae sint, ego vero non ita nuper certior factus sum, manuscriptorum fasciculum mercatori Vander Straeten, summa tum fide, cum diligentia de manu in manum, ut ajunt, traditum suisse; cujus si cura studioque nunc ad te pervenerit, quamprimum, rogo, fac intelligam. Enecor, si perierit, non tam Membranarum jactura, quam quia nolim te tua frustratum expectatione; quae si meis omnibus fortunis expleri posset, nunquam certo certius, mi Heinsi, staret aut per me, vel per animum, quin cumulatissima foret: Nil enim mihi esse potest antiquius, quam aliquo saltem nomine, quamvis fere inani, tuis rebus non omnino esse inutilem. Interim non male opinatus es circa nostrum Possinum; scripsit enim ad hunc Isaacus Vossius, cujus epistolam non quidem vidi; sed tamen acceptam fuisse a P. Possino aliunde, quam ab illo compertum habeo, an Divinae Christinae gratias ferat nec ne, non minus quam quod de Anna sub herba latuit, nescio. Quis enim Societatis perscrutari secreta valet? Quaenam vero me habeat suspicio vis plane dicam? profecto puto de Reginae nomini inscribenda Anna noluisse cogitare, non tam forsan ex ingenio, quam ne cum hujus Religione, ut ita dicam, habuisse commercium videretur. Sed ô quam hominis irreligiosa Religio, ô arcana Loyolismi Mysteria et plus quam cerealia sacra! Pene oblivilcebar te monere, me tibi misisse Possini unicam epistolam, qua, ut quidem tunc dixit, tibi abunde satisfecisse


page 615, image: s615

putabat: an illam unquam mentem habuerit, ipse scit, constat tandem D. Seguerio fuam operam dicasse. Vale, meum decus III. Eid. Februar. A. D CICICCLII. Tolosae noctu inter cruciatus labotantis Matris, has quidem ego, ut vides, tumultuaria opera effudi. Utinam eadem, qua tu tuas effudisse urbane magis quam vere, dicis, non enim unquam facti poeniteret. Iterum vale, et me ama tui nominis studiosissimum.

EPISTOLA DXXXIV. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Florentiam.

MItto tibi, Heinsi praestantissime, quam in obitum magni Petri Puteani subito calore; ut quidem agnosces, luctuosam plane [Note: Edita est cum vita Petri Puteani a Nic. Rigaltio scripta, et multis carminibus in obitum viti illustris subjesto etiam Tumulo Claudiani Puteani. Paris 1651.] orationem effudi: quae si nullas habet veneres, aut lepores, quibus concinna sit et decora; habet certe lacrymas, et suspiria quibus dolorem, quem de tanta jactura percepi, saltem significet. Tibi soli datum est magnarum Animarum, quae cum corpore non extinguuntur (qualis illa P. Puteani) posse explere vota, tantoque Heroe dignas inferias adhibere. Quare non nega haec extrema illi officia, qui dum vixit nihil habuit prius, aut antiquius, quam tuus amor. Mitto praeterea P. Possini nostri epistolam, ex qua, ut quidem puto, omnia de Anna Comnena intelliges, quae ex ejusdem altera, quam Dom. Rigolio Lugdunum jamdiu misi (nescio an illam acceperis,) poteras abunde intellexisse. jurat per Musas, et Apollinem, juraret forsan et per Ignatium, etiam conceptis verbis, nullam ibi latere fallaciam: ei tamen tuam epistolam, quam Venetiis ad me misisti, cuique respondi verbosius, non solum non legendam praebui, sed ne quidem ostendi. Scio enim optime qua lege, aut quibus moribus, cum hujusmodi Societatis viris vivendum sit. adde quod, ô mi Heinsi, ita laetor me interiori necessitudine tecum esse conjunctum, ut absit cujusquam alterius fidei tantum thesaurum committam; Quin etiam mihi ipsi vix fidam. Interim omnia hîc vastantur armis Condaeanorum, nemoque est, qui, ad insaniam usque, partium studio non laboret: Hi Condaeani, isti Mazariniani appellantur; Quodque pessimum est, silent leges et Musae nostrae inter arma. Silebo nunquam tamen de tuis laudibus Vale III. Eid. Martii CICICCLII.

Scripsi misisse me tibi Codices Ovidii Manuscriptos Genuam, responde quaeso diligentius, an illos acceperis. Iterum Vale et nos ama. Salutem tibi plurimam dicit Dom. Casanova. et Dom. de Samblancat, quisque suam spartam ornat, hic historiam Gallicam, et Elogia magnorum virorum, quos tulit Gallia; iste vero origines Linguae Gallicae et Historiam Occitaniae nostrae. Pater Possinus, parat Historiam terrae Sanctae, brevi daturus in lucem Codicem


page 616, image: s616

manuscriptum ex Historia Bysantina, quem Nomini Divinae vestrae Christinae sine dubio inscribet. Quid acceperis ab Hollandis tuis quaeso impertire, praecipue quid agat Hollandiae decus unicum maxime Daniel Parens tuus, numquamne dabit Aristotelem?

EPISTOLA DXXXV. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Romam.

QUI tuas nunc ad me curavit epistolas, Anthonius Martinus mercator Lugdunensis, ipsissimus est, qui Manuscriptorum fasciculum Dom. Strateno Genuam fidelissime certo certius misit. huic conceptis verbis scribebat meo nomine clarissimus Bernardus, ne cujusque operae committeretur sarcinula haec; nisi probatae fidei viri, qui illam de manu in manum, ut ajunt, Strateno traderet. nequaquam puto illam periisse, tandem, ut spero, ad te perveniet. Scribe interim Strateno, ubi pedem fixeris, ne, quo sarcinam mittat, ignoret. Nebulonem impudentissimum Rigolium diris devoveo, quippe hanc, qua te dicit nunciasse mihi Stratenum aliquot mensibus Genua abfuisse, non accepi. nil inhumanum magis in vita mihi accidit istorum hominum perfidia, quid enim crudelius Medonio esse potest? quam quod, Heinsi mi, tua frustreris expectatione. Moriar nisi te plus oculis diligo. Clarissimo Petro Puteano utraque oratione utcunque potui pro tempore parentavi, aliquam inferiarum partem ad te mittere non puduit. Poemata tua anhelans expecto, speroque horum veneribus calescere mirum in modum. Vale, mea vita et vive diu. Tolosae Eidibus Aprilis CICICCLII. Gregor. Scribo Martino nostro, de Manuscriptis quid factum: de Possino et Kircherio quod addis, non miror, novi enim Kappadoces,

EPISTOLA DXXXVI. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Romam.

DE manuscriptis Codicibus ad te, et ad Martinum mercatorum illum Lugdunensem, scripsi eidibus Aprilis proxime elapsis, quid factum erit vehementer ab illo renunciari mihi expecto, quave via, aut per quas manus mittendos ad te, ut multo ante monuerat, curavit. Dabit procul dubio omnem operam, si resciverit ubi ubi sint quovis pretio, meliori in posterum excipiantur fortuna. Ego vero viri liberalioris curae committendos esse non putavi: tum quod ejus humanitatem expertus sit abunde Bernardus Senator, quo cum arctioribus necessitudinis vinculis conjunctus sum, quique te, tuamque eruditionem mirum quantum diligit, cum quia tunc temporis, quo illi haec provincia demandata fuit, Bernardi summa egeret authoritate et gratia. Sane me quaedam


page 617, image: s617

in tam saeva forte solatur spes, fore ut salvi ad te aliquando perveniant: at, proh. dolor! tempori non aderunt, si sint tandem salvi. Plane ego mortalium infelicissimus si interciderint, qui quo nomine me tuis usibus inservire posse primum sperem; eodem nunc tibi, mihique, molestiam creari contingat. ô quam praeter omnem expectationem toleranda mihi haec esset intolerabilis jactura! mitto interim ad te elegiam, quam in obitum Clarissimi Moncalvi Archiepiscopi Tolosani precibus fratris post longum tempus, ut vides, victus edidi. Elegans erit, si tibi flebilis videatur, non enim alterius ornamenti capax, quam ejus, quod luctum deceat. misi praeterea orationem funebrem, qua Maximo Petro Puteano parentavi. At poteris tu Apotheosim mei Moncalvi, toties pollicitam hactenus mihi negare? noli Heinsi mi, Heroem, qualem non saecla tulerunt, hoc ultimo officio frustrari, obstrinxi meam fidem Petro Moncalvo fratri, quac ne inanis sit per te, rogo effice. Vale, mea vita et meum decus. Tolosae XIII. Kalend. Maii A. D. CICICCLII. Salvere jubent, Casanova, Samblancatus, Possinus, et mea Glycerium. Sacratissimae Reginae tuae, mores, habitum, elegantiam, doctrinam, caeteraque tum corporis, cum animi dotes, si vacat, describe mihi. Iterum vale.

EPISTOLA DXXXVII. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Romam.

PRaedicas liberalem me, Heinsi clarissime, non minus liberaliter, quam venuste; non enim mihi adeo fortunam indulsisse video, ut aliqua in te beneficia conferre unquam potuerim, unde me glorioso illo nomine, quo Heroibus de te bene mereri solum datur, cohonestare debueris. Rationem quidem habuisti liberalitatis tuae, non meae; idque gratiae addidisti mihi ex tuo, quod ego, fateor, non sine summa animi verecundia, tibi de meo non potui rependere: quamvis una haec me semper habuerit ambitio. Praeterea orationis meae non solum meministi, sed etiam illam ab elegantia laudas; idque adeo delicatulis, et exquisitis verbis, ut non quae sit ilia, sed qualis esse debuerit manifesto ostendas. Egone tibi fidam, mi Heinsi, qui plenus ruris sim, et inficetiarum? egone delitias illas sermonis in medio luctu habuisse confidam? ubi nisi lacrymis, et gemitibus locus fuit. fugit moerentes nos omnis ornatus atque orationis lepos, neque non abhorrere animus potest ab iis pigmentis; cum ei omnes deficiunt vires. Quis enim illas retinere potuisset in tanta sui consternatione? non ego saltem. Quare orationis meae duplici nomine, imbecillitatis uno, angustiarum altero, asperitatem praetexo; mihique nihilominus gratulor, et meo conatui, quod si non jure tuas laudes meruerim, bene tamen meritus sim de tua humanitate. Verum ne ea in praesentiarum abutar, de manuscriptis Ovidianis quid innotuerit mihi, breviter expono. Scripsit ad me Vander Straeten incolumes


page 618, image: s618

illos tandem ad se pervenisse, atque eodem fere tempore, quo ei animus erat de re me certiorem facere. Fasciculum ad te Romam subito curasse, puto: illumque jam tuis prae manibus esse. Non sunt tanti illi codices, ut misere hinc inde a fortuna jactari debuerint, sed et illud in fatis erat, nosque ob illos animo angi. Rescribe quamprimum, an illos habeas, nam si aliter est quam puto, Straeteni mittam ad te literas, ut de mea erga te voluntate optima, cura et diligentia, tibi per ejusdem literas abunde constet. Doctissimi Petri Possini in manus tuas literas, salutemque iis omnibus, quibus jubebas dare; dedi. Perrinus adhuc vivit, quamquam ejus vita potius aliquod mortis, quam vitae sit genus: non enim ambulat; sed repit, non videt; sed caecutit, non loquitur; sed balbutit, vixque etiam audit, denique imaginem fert spirantis mortui: salutem tamen mittit homo nullius salutis. Gratulor tecum de bona Parentis tui valetudine, at quaeso, pro ea qua es apud illum authoritate, et gratia, Aristoteli lucem; nobis vero insignem gratiam largiatur, effice. Vale mea vita. Ex Musaeo Eidibus Maii XP [Abbr.: Christi] CICICCLII. Gronovium vita functum putabam; gaudeo tanto viro rempublicam litterariam non carere, de Carolo Moncalvo, quondam tuo, noli silere. Elegia mea in ejus funus edita nescio an ad te pervenerit. Martino Lugdunensi Mercatore semper utere. Salutem tibi dicunt Samblancatus, Casanova, Fermatus, Reilhacus. et Doctissimus Possinus.

EPISTOLA DXXXVIII. NIC. HEINSIUS Bernardo. Medonio. Tolosam.

FLorentiae mense toto jam ago, mi Medoni: quam in urbem advenienti tuae eidibus exaratae Maiis sunt redditae ab Ebertzio negotiatore. Responsionem cur traxerim praeter morem meum hactenus, duplex est causa. Morbus primum paternus, qui supremam necessitatem illi videtur minari maximo meo cum dolore. Deinde, praeter ordinem facturus videbar, si quicquam ad te literarum darem, nisi primo copia mihi codicum Ovidianorum esset facta. Liburnum eos advenisse salvos cum ex amico intellexissem, gemina epistola Petrum Stratenum, Genuensis illius fratrem, rogavi, ut eos ad me mitteret. Post moram longam hesterno demum die voto potitus sum, partim quod Genuam profectus esset Petrus, partim quod fida et amica manu eos ad me perlatos cupiebat. Quas vero gratias nunc agam tibi, mi Medoni? Non possum dignas, fateor: nec tu, qua es benignitate, expectas. Libris ipsis ubi usus ero; tibi et Ampblissimo Thomae restituentur, cujus nomen codex unus praefere. Tu perge conatus meos porro fovere, et quicquid conserre potes ad auctorem praestantissimum illustrandum, sedulus imperti. Multos Gaffarelius possidet, olim Venetiis a se emptos, quos se communicaturum mecum


page 619, image: s619

spem facit. Suos etiam Naudaeus offert. Tantis praesidiis instructus, nullam in me diligentiam desiderari patiar, faciamque, ut ingenii atque eruditionis defectum magna sedulitate compensem. Petro Puteano parentavi nuper prolixa [Note: ea legitur lib. II. Eleg. 3. et in obitum Monschalli, quem et Moncalvum vocaot, ad Medonium ibid. Eleg. 6.] Elegia, ita petente literis continuis ejus fratre Jacobo. Proxima de Monschallo debebat cura esse. Sed hoc agentem nuncius de fratre funestus interpellavit. Differri promissa possunt, mi Medoni; non possunt fallere. Veniet aut illius aut alterius argumenti aliquando ad te carmen. Volo enim omnino aliquod mei erga te cultus documentum publice extare. Quas Romae ad te dedi omnes an acceperis ignoro. Scripseram ad Huguetanum Lugdunensem librarium, petieramque, ut inquireres in epistolas mihi inscriptas, quas perire passus esset nequissimus mercator. Eidem fasciculo unam tibi, alteram nobilissimo Boisacio Viennensi tradendas inserueram. Sed cum nec Huguetanus, nec Boissacius, vir humanissimus, respondeant, facile colligo fasciculum interceptum in via. Scriptorum tuorum in maximi Monschalli exequias nihil vidi, praeter Orationem. Vale, mi Medoni, cum tuis omnibus. Amici communes salveant. Has effundebam aliud agens. adeo cogitationes omnes avocavit aegrotus pater. Tu ignosce, mi Medoni. Nam nisi fallor, est et tibi talis Anchises genitor. Florentiae Anno XP [Abbr.: Christi] CICICCLII. XII. Aug. Reliquam acstatem huic civitati dabo.

EPISTOLA DXXXIX. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Florentiam.

ADhucne post tot et tantas miserias, quibus oppressus fui, curae vobis sum, Dii immortales, qui inter medios solitudinis horrores jucundissimis Heinsii, literis recreor? Tholosa discesseram, vir amantissime, a tribus jam mensibus, vitandae luis caussa, qua lugendum in modum florens civitas depascebatur: perque inamaena rura miserae Aquitaniac Condeanorum furore vastatae, fugae salutem credebam, nihil aliud auribus meis excipiens funestissima praeter nuntia. audiebam, inquam, quotidie amicorum extinctum aliquem, et lugebam, nullam eis opem, aut officium tulisse pudebat, Casanovam, atque Samblancatum (scis tu quam utrumque amavi) perhorrebam meminisse defunctos, tantis viris orbatum me ferre. Sane non poteram, atque adeo magnus animum meum invasit dolor, ut nisi tempestive tunc in meam salutem redditae mihi fuissent tuae epistolae, actum erat de me, conclamatum penitus de tuo Medonio. Accedebat ad meas illud adhuc maeroris, quod aderat nullus necessarius, quocum lugere familiariter possem, nemo aderat, qui verbo aut scripto meis opitularetur malis, aut vulnus leniret, nihil mihi canebant Musae praeter quid triste, cum Manibus solum res erat, deque libris vix, ac ne vix quidem


page 620, image: s620

cogitabatur. Solus tu, amicorum princeps, nostri nunquam immemor per mille mortium genera salutem mihi misisti: gavisus subito sum et solide gavisus, unum hoc mea turbavit gaudia: cum intellexi divinum hominem parentem tuum gravi morbo laborare, haesi subito maestus, proque ejus valetudine non secus ac mea numini vota feci, atque in has erupi voces, aeternum vivat necesse est, qui sua virtute effecit, ut nunquam sit moriturus. Tu vero interim noli dolori habenas permittere teque nimium macerare. non est gemendus virtute quisquis abstulit fatis iter. habes de contemnenda morte domestica praecepta; quibus haereditario jure uti debes; nec potes vulgarium hominum conditione lugere, quando tua te virtus supra hominum conditionem evexit, Heroumque in oculis honestae minime sint lacrymae. Ovidium tuum Galliae omnes expectant Literati, nemoque est, qui divinum authorem felicem non putet, quod in tuas manus inciderit, qui ei solus potes contaminatas injuria temporum veneres, aut omissas cum dignitate restituere. Unum est, de quo te certiorem velim, et ad quod animum, puto, hactenus non advertisti, per te scilicet non levi injuria ipsummet Ovidium offici; quod in inquirendis, discutiendisque ejus operum manuscriptis totus sis, quum honestius putet sibique decorum magis tuo ingenio restitui, quam vilium ope membranorum, quas blattae tineaeque turpiter faedarunt. et amabo quis non malit sequi quae restituerit Heinsius (Ovidio ingenio par) quam quae suggesserit inficeta cujusdam Monachi scriptura? quaerit Ovidius salvas apud te suas reliquias, tuumque ingenium agnoscit pro suo. Ego vero dum vivam, agnoscam te decus meum unicum, et Reipublicae literariae lumen atque ornamentum. Salutem tibi

plurimum dicit Nobilis Rellacus de muitis, quos habuit Tholosa, literatis unus superstes, tertianis fere exustus, cui vix satis spiritus superest, quo te jubeat salvere. Quae scripsisti in obitum Petri Puteani, modo fiat tuo sine incommodo, ad me mittas velim, nequeo ego scriptorum tuorum aliquo carere, cum aliqua dignitatis meae pars imminui videatur. adhuc est, quod a te petam, non sine verecundia, munus quippe regium, Effigiem tui: temeritatem tamen meam hoc praetexam nomine, quod si sine te transigenda mihi vita sit, saltem acquum est tabellam habere me, quae te mihi fideliter referat, hoc solatii impertiaris mihi, rogo enixe per animorum nostrorum communionem, per Musas et Apollinem, per denique ipsum te, et me. Salutem tibi plurimam dicit mea Glycerium. Vale. ex Agro Ausiliano Anno Dec. CICICCLII. VI. Kalend. Decemb.

EPISTOLA DXL. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Florentiam.

TRes a te, fere intra duos menses, accepi epistolas; Florentiae omnes datas: primam nempe XII. August. alteram, VII. Novemb. tertiam,


page 621, image: s621

una cum clarissimi Caroli Monschalli epicedio, Nonis Decembr. eundem characterem referunt omnes; liberalem plane, et nobilem: teque mirum in modum spirant; hoc est, humanitatem ipsam, et lepores. De mea valetudine te valde esse sollicitum, etiam omnes indicant; et quid agam, te nescire molestum inquis: Quod de me nullas praeter solitum a longo tempore responsorias acceperis. male curantur, dubio procul, meae ad te epistolae, cum mense Augusto, antequam vitandae luis caussa Tholosa discederem, verbosissimam miserim; quam tamen redditam tibi, non video. Est quod irascar adversae fortunae meae; quam tamen mihi meliorem fore aliquando existimo, ubi apud tuos reversus fueris. parum fideles indies experior Italos, sperandum melius de fide Germanica. Jam ad tuas redeo. Duabus mense proxime elapso, plena satis, et ampla charta respondi: usus semper opera Martinii mercatoris Lugdunensis; viri sane expectatae fidei. alterius, non ejus negligentia, nostrae intercidunt: Quare iisdem insiste vestigiis. Tertiis nunc respondeo: adhibita prius cum bona venia Ciceronis nostri solenni illa formula: Si vales bene est, ego quidem bene valeo. Nam tum, cum ob morbum Parentis tui graviter laborare te nuntiabas; graviter ego quoque laborabam; ob interitum Samblancati, et Casanovae. Orbari me tantis viris, et mei studiosis, sine maerore summo pati non potui: ex quo magno vitae periculo saevum, ac fere inauditum morbum contraxeram. Verum favente Deo optimo, rediit pristina valetudo, cujus imposterum, ne de ea sis tu, multum ero sollicitus. Interim tuum omnes Ovidium exspectant, sed me nemo magis. Promissus a Magno Daniele Aristoteles sperandus igitur non est? igitur haec te cura manet: nec Parentem tuum desiderabit ille; modo sui curam velis suscipere. Alienis manibus quam vestris tractari se non pateretur Naturae Genius; noli ideo per te sua illum fraudari gloria. Gratias ago tibi magnas et ingenteis pro Epicedio. Elegantes Lacrymae, Deus immortalis! quae duras Parcarum Leges mollire quasi valeant: sed lacrymis, lacrymis pascuntur Parcae. cum primum accessus ad Typographos liber a Peste fuerit, Elegiam tuam, ipso dignam Ovidio, Monchalli Piis Manibus dicabo; quibus gratulor tantum decus, et mihi gloriam non vulgarem, tam grande a te munus accepisse. Debent se tibi omnia mea studia, labores, et vigiliae, debent tandem quaecunque moliar tuo inscribi momini: Sed quid tamdebeo! quam de tua benevolentia bene mereri. Vale meum decus. Tholosae IV. Non Januar. A. XP [Abbr.: Christi] CICICCLIII. Mone me, rogo, cuinam inscribendae erunt meae, postquam Florentia discesseris. Cura valetudinem tuam in Germanico itinere, et interdum certiorem fac me de rebus tuis, salutem tibi plurimam dicit mea Glycerium. Saevit adhuc lues in hac misera urbe furitque adhuc, in tota fere Gallia inpius Mars. Vale iterum.


page 622, image: s622

EPISTOLA DXLI. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Florentiam.

REspirabamus aliquantulum, Heinsi amantissime, a publica illa calamitate, qua nihil horribilius ante visum; cum hujus anni tuae Epistolae, Florentiae, Kalend. Januar, datae, ad me redditae fuerunt. Tempori oppido advenere mihi in solatium, quamvis jam praeteritum malum, et meas jacturas quasi refricarent; quippe erat eorum recordationis gratia, quae cum aliqua securitate spectari posse videbantur: sed non diu tale nobis illuxit sydus, rediit enim solito saevior Pestilentia; tantoque illa, quam evasisse laeti putabamus, intolerabilior, quanto a misera isthac urbe, quod foris undique militibus obsessa sint omnia, tuto, et sine summo vitae periculo, egredi non liceat. En quo redacti sumus miferi, ut ultima aut a Peste, aut a Milite, mors immineat; nec vel sperare, quod extremum miseriae est, nobis liceat meliora; cum Bellum Pesti sit, malum malo aptissimum. Utinam! hinc, in tuum sinum evolare possem, ubi immortalitatem, non venena spirat Apollo. Parceret fosan capiti meo, si me tuo praesidio cinctum videret: Sed

Nec spes Libertatis erit, nec cura Salutis.

Interim, haud ideo minus literis incumbam; quin potius magis, ac magis animum intendam: quod illae mihi solum videantur esse, quae lenire meas molestias possint, interrumpant mea studia durae Praeficae, Bellique horrendi apparatus, animum certe non frangent. Inter mille Mortium genera, quae quasi aperto Marte vitam nostram oppugnant, [Note: Hanc vitam Latine edidisse narrat Simon Val-Hebertus in praefatione ad Origines Linguae Gallicae per Casanovam, editas simul cum Menagii originibus Paris 1694. et unde Praefationem suam instruxit. Longus vero in Biblioth. Histor. Francic pag. 870. memorat Gallice, et prodiisse simul cum libro de origine ludorum Floralium. Tholosae 1669. nuper vero Anno 1711. edita Uratislavia in vitis selectis pag. 170. unde vidi Nic. Heinsio hanc inscriptam. Samblancati vitam non reperi.] Casanovae, ac Samblancati, vitas, quas tuo inscribam nomini cum edi poterunt, consignavi. potero forsan et alia, modo perstet valetudo: quam veluti palpo. Pro Epicedio magni Monchalli Archiepiscopi Tholosani quam potui magnas gratias ago; quando quas debeam nequeo.

Qua celebrem mea vota lyra, quas solvere grates
Sufficiam? non si pariter mihi vertice laeto
Nectat odoratas, et Smyrna et Mautua lauros
Digna loquar.

Aurea tua illa carmina, quibus famosissimum funus prosequeris,

arduaque voce
das solatia grandibus Sepulchris;


page 623, image: s623

quot erunt defuncto honoris aeterria monumenta, tot erunt mihi amicitiae tuae, qua nihil antiquius, pretiosissima documenta: quibus addidisti tu compendiario velut, plus gloriae meae, quam ab omni diligentia, et solertia sperandum videbatur. Qui enim obscurus fieri verear apud posteros, quem non obscure amaveris? perge ergo, quando sic vis augere ex tuo meum decus, meque tua existimatione commendatissimum facere. De Ovidio ope Manuscriptorum restituendo, idem quod ante sentio etiam nunc: minori opera, et certius ex tuo ingenio emendari posse, quam ab istis rancidis membranis. Quis enim literatorum est, qui quod ex Ovidio pronunties, non aequius amplectatur (cum in te omnes Ovidii ingenium agnoscant) quam quod insidae saepius membranae suggerunt. Alii, quibus minus ingenii est, hujusmodi diligentiam sectentur; tu vero cui inest ardua vis animi, cuique solito benignior natura suas omnes dotes largita est, te solum consule: Liberaberis sic a maximis aerumnis; nec ideo minus prudenter rem promovebis, curabo tibi tamen, ut spero, alios codices, nisi deludar ab homine, a quo illos exspecto: Philippi Berterii Pithanôn Florentiam, ut vis, mittam, cum primum sese dabit occasio, et erunt obsessa minus militibus itinera, mittam praeterea Emanuelis Magnani Philosophiae, quae tota constat experimentis, tria volumina. Scriptorum nunc apud nos nullus reditus, nemoque hîc est, qui Berterii nitorem, aut elegantias assequi valeat: scis quanti illum fecerit divinus Scaliger? de Possino, deque Fermatio, nostris, quod ubi, et an viverent nescirem, nihil ad te scripseram. quare, quod olim Vitellii apud Livium, nunc de Peste dicam, rem surdam esse, et inexorabilem: haec nunc scripsi, miraberis, inter ululatus jam jam parturientis uxoris, quae te ex animo salutat, Gratulaberis spero novo Nato, meque aeternum amabis. Vale. Tolosae Kalendas Februar. A. D. CICICCLIII. cum ex Italia discedes mone, cuinam meae ad te inscribendae erunt.

EPISTOLA DXLII BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Leidam.

QUas a te postremum accepi binas, has quidem Kalend. Januar. hujus anni Florentiae, Illas XVIII. Februar. Bononiae erant datae. Superioribus fuse respondi, ultimis respondendi tempus ad hunc usque diem distuli (quamvis nihil quidquam ex animo magis, et diligentius agere soleam) verebar scilicet, ne eo deferrentur illae unde discessisses, uti monueras, ante quam tibi reddi potuissent. Quare visum est mihi non male me esse facturum, si sic earum, ut ita dicam, saluti consulerem: etsi scio non ejus esse elegantiae, aut ponderis, ut ea diligentia, vel animi solicitudine curari debuerint. Nam cum Epistolae fideles animi imagines sint, quod per illas cum amicis liberaliter agamus, ideoque nihil eximi ex me praeter summum amorem in te candorem


page 624, image: s624

que referre valeant; qui meae mihi tenuitatis probe sim conscius cur huic insaniae indulgerem, ut si inficetae et inamaenae illae tibi periissent, aliquid periisse purem. Equidem non eo dementiae adducor, suavissime Heinsi, nec etiam vereor tibi meum istud displiceat factum; qui tot luculentis mutuae benivolentiae tuae argumentis dives sim. Solide quippe experior ego illud in te, quod in plerisque non tam verae, quam decantatae paroemiae est, Coelum non animum mutant qui trans mare currunt, cum verius istud Senecae, peregrinantibus hoc evenit, ut multa hospitia habeant; nullas amicitias: Nam homines magno cum pudore sapientiae, ut diversi aeris, sic diversorum hominum intemperiem imbibunt; adeoque diverse cum illis vivendum est, quod sincerae pati nequeunt amicitiae, ac si cum totidem populis, cum quibus vixere, agendum foret, hinc versutum magis Ulyssem evasisse certum, non quidem sapientiae capaciorem, aut amicum magis. Quare cum attentius in te animum applico, teque altae meditationis opus contemplor, te tot maria; tot urbes tot populos vidisse, [Gap desc: Greek words] percurrisse, atque etiam cum tam variis hominum moribus rem intimam habuisse, nec de te quidquam immutatum videam, est quod arbitrer, istud solum de te ex omni parte verissimum ocaculum esse dictum, Caelum non animum mutant, qui trans mare currant. Non mutasti propensionem illam in me tuam, quamvis, si mihi liceat hoc usurpare, plurimos caelos mutaveris, et usu venit in paucis, quod innatum tibi, in amicitiis aeternum perstare. Mirum adhibuisse saltem animo tui semper itineris comitem me, qui adeo inaequabili passu tecum incedam, cum impar sit congressus Achilli. Verum metiris ab ortu absolutissimum consummatae vitae cursum, non lubricas, et ambiguas hujus aevi hominum vias, cum nihil virtutis ab exteris mutuandum tibi sit, quia optima quaeque, atque elegantia copiosius habes penes te, quam ab aliis sperare poteras. Sufficis tibi ipsi, nec est quod aliis invideas, cum unus possideas cuncta, quae tibi invidere omneis possent, si tua valerent tam noscere, quam demirari. Invidia Heroum comes, inquit parens tuus, tecum sim assidue, tecum habitem dea! sed frustra vota haec cum superetis invidiae ipsius, atque hominum captum. Virtutem illam etiam, quae major vulgo est, lacessere certe solet invidia; summam qualis vestra, ne quidem pertingere. Quemadmodum enim missi e coelo ignes montium cacuminima, quae excelse solo eminent, saepe deprimunt, portentosas tamen illas summitates, tanquam sacras, inlaesas sinunt; quia minime ipsis subjacent, sed ultra insurgunt, Sic vos, vestramque virtutem illibatam. Livor sinit, sint licet ceteri omnes, vel eximii suae expositi audaciae, aut inclementiae. Certe sic est, suavissime mortalium, nec me mea perversum habet opinio; cum ea sit orbis universi confessio, nihil supra vestra merita majus quidquam posse concipi: Quare cum in te Reipublicae literariae posita sit omnis dignitas, atque gloria, veneres, atque elegantiae; cures valetudinem, postulant omneis Musae, postulant amici quotquot sunt, qui virtutem colunt, postulant hoc omneis, penes quos cura aliqua est sapientiae. Magnis itineribus si tuus erga me amor laedi non potuit, quod ego


page 625, image: s625

nunquam veritus, certe potest valetudo quae nostri non est, sed temporis, et dubiae sortis, cui nulla rationis lege moderamur. Statue melius, tutiusque de te, ut par ingenio sit tibi valetudo. hoc enixe rogo, pro hoc quotidie numini vota facio, ne vivam sine te, [Gap desc: Greek words] : quando in te totus honor meus, et gloria, quibus solum vivo. Vides praeclaram confidentiam? et ut mei caussa etiam hortari te non pudeat? quasi vero tanti debeam esse apud te: sed vide, quid non faciant amicitiae, quibus insanire usque amem? at equidem insanirem altero nomine, si te diutius morarer verbosa nimisepistola, peccaremque in Musas, et Apollinem, si te ab illis abstraherem. Sed quid pertimescam ab iratis Musis favitore te? me tamen teneo, quippe jam-atris nox ncbat alis, quam, quia barathrum adeo ipsum, et loca Ditis horrida sub hoc pestifero caelo redolet, delitiarum mearum nolim consciam, dî talem terris avertite pestem. Vale igitur meum decus. XI. Kalend. Maii. CICICCLIII. Tolosae. Misi ad Clarissimum Jacobum Puteanum P. Berterii Pithanôn libros, quos una cum aliquot membranis, quae vetulam Ovidii ajunt prae se ferre, fallo suspicor ex prospectu, non etenim legi, tibi ille deferendos curabit. undique Ovidianos codices conquiro, adhucque spero promissos mihi ab amico. Interim sine te vincam meis precibus, et me tui effigie beatum effice, salveat, amabo, quidquid est virtutis, et meriti in sene illo Divino parente tuo, et me in album suorum adscribe, nemo me magis ex animo illum veneratur. Salutem tibi plurimam dicit mea Glycerium cum nostris amoribus Maria, et Dominico nostris. Fato functus est maximus Fermatius, et Thomas Montalbanensis ille, cujus erat codex Ovidianus, quem penes te habes: festinae huic scriptioni ignosce, afflictum sapit.

EPISTOLA DXLIII. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Leidam.

SCripsi non ita nuper ad te Lugdunum Batavorum, vir amantissime, et si diei bene memini, XI. Kal. Maj. meas jam ad te pervenisse nullus dubito: cum earum curam susceperit diligens, aeque ac probus amicus noster Jacobus Puteanus. Ergo casus omneis evasisti? et tandem post errores bene multos, multaque pericula, quibus tandiu patuisti, redditus es dulcissimae Patriae? cum sacris penatibus in gratiam rediisti? Divinoque demum seni, cujus vita es, et medulla senectutis suae solatium unicum, optato advenisti? tuum ergo tam felicem adventum gratulor: laetorque, si fasciculus iste in tuas manus pervenerit. Alios Berterii libros si nancisci potuissem, una etiam cum hoc mittelem; sed apud librarios nostros nullum extat exemplar: eoque raritatis ventum est, ut paullo ante quam Philippi filius, princeps Senatus Tholosani, diem ultimum clauderet ex duobus exemplaribus, quorum iste unus, quos habebam in Bibliotheca, rogarit ipse ter, et amplius me, unum sibi darem: asseverans nullum exemplar


page 626, image: s626

habere penes se, seque paternae haereditatis hac parte etiamnum carere. tanto amico eo lubentius tunc morem gessi, quod de nova eorum editione cogitabat, verum extincto illo frustra hanc sperabimus. de Membranis Ovidianis quidquid sit aequi bonique consule; vereor quippe ne omnino alia res sit postquam legeris, quam quae titulo indicatur: festinante enim veredario, quo tempore datae sunt mihi, eas legere non potui: solum licuit eas confarcinare, si quid habent, quo uti possis, gaudebo: si nihil, minus dolebo, quod praeter opinionem non evenerit istud. Interim si quid est in Gallia, quo egeas, quaeso, significa: quid non ego pro te? plura tecum inposterum, modo sensero istas ad te pervenisse, eaque etiam utar libertate, ut meas cogitationes circa, rem literariam, dubia, atque difficultates tibi, modo sit tuo sine incommodo, aperiam. Salutat te ex animo mea Glycerium, amores nostri Maria, et Domimcus mutuo adhuc habent ex me quam tibi salutem mittunt. Vale amantissime. Kalend. Mai. CICICCLIII. priori monueram te de morte Fermatii, vivit adhuc, nec desperatur de ejus salute, quamvis paulo ante conclamata. Pestis non amplius furit apud nos, utinam non esset majus malum Bellum! festinae scriptioni ignosce.

EPSTOLA DXLIV. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Genevam.

TOtus eram in respondendo, viro humanissimo Jacobo Puteano nostro; cum tuae ad me Venetiis XXIII. Martii datae, optato osseruntur literae. Illas, subito eo diligentius, ac magis avide arripui legique; quo, hoc pacto liberari me a magno valetudinis tuae metu sperabam vehementius. Ergo uti optabam, omnia tibi evenerunt laeta? placidaque fortuna usus es, qualem tibi inposterum etiam, atque etiam precor adfuturam. Ab urbe Veneta praeter hance nulla alia, de qua in praesenti mentionem facis, innotuit mihi epistola: doleo igitur tanto me fraudari ornamento: adde quod sic tuas amplector; atque exosculor, ac si ipsum te, adeo venustae sunt, teque mirum quantum referunt, ad pectus meum premerem. Quod celebriores Italiae Musagetae, quibus ferax est illa delicata orbis pars, encomiis, et poematis incomparabilem Christinam prosequuti sint; teque ejus eximium alumnum, preriosa gaza onerarint, certe gratulor, quamvis non ideo spectandus magis ad illam redibis; qui per te sis illi spectatissimus. Sic pronuntio debere omnes affici, ut Naturae, aut potius Dei operae pretium istud, nemo non ex animo debeat venerari. Ego certe, mi, Heinsi, si mihi tantum indulsisset numen, ut in ejus splendorem, dignitatemque ex ingenio conferre aliquid valerem; vigilias omneis, labores, et contentiones tantae Divae consecrarem: sed mihi iratas esse experior Musas et faveant licet; non adeo insanio, ut post divinum panegyricum tuum, cujus: dignitas Regiae ipsi par est dignitati, disperdam miserum carmen.


page 627, image: s627

Nam neque adhuc Varo videor, nec dicere Cinna
Digna, sed argutos inter stepere anser Olores.

Verum quod a Samblancato meo, paulo ante, quam occumberet, praestitum est, quodque de Christina Augusta carmen magnificum meae commendavit fidei, cito suo Numini inscribam: Nunquam enim ista Taciti a meo animo excident; Non hoc praecipuum amicorum munus est prosequi defunctum ignavo quaestu; sed quae voluerit, meminisse, quae mandaverit exequi. Tandem deo favente pestis desiit furere, afflictosque cives a miseriis patitur respirare, sed seditiosis semper furor arma ministrat: nec spes libertatis erit, nec cura peculi: quippe omnia foris vastantur a militibus insanis: En queis consevimus agros? Berterii Pithanôn libros una cum aliquot Ovidianis membranis, misi Jacobum Puteanum, optime ille pro sua sapientia rem omnem curabit, efficietque dubio procul ne tibi pereant, scribit ille ad me te aliquot dies Genevae commoraturum, quare quos habeat literatos viros haec urbs, lubentissime a te intelligam: nullius enim praeter clarum illud Gotofredi nomen ad nos pervenit. Basileae vivitne adhuc Buxtorfius, Linguae sanctae Thesaurus ille? de literatis etiam viris, quos in Italia familiares habueris, modo tuo cum commodo, mecum opto confabuleris. Fermatius ab Elysiis gradum revocavit, superasque rediit ad auras, praeter spem omnium: cum esset conclamatum de sua salute. Adorno quotidie volumen Graecum hactenus ineditum, de offieiis Ecclesiae Constantinopolitanae, quod suum in historiae Byzantinae collectione Luparica habebit locum. Vidisti Annam nostri Possini, et amasti? hactenus injuria temporum oculis meis subducebatur, ut vidi, ut perii. Novam editionem meditatur cum magis Plenum codicem nactus sit, cujus beneficio ornatior in lucem denuo prodeat. Valete, vos omneis, quas in delicatissimo meo Heinsio suspicio veneres, a vobis enim me jam media nox avocat. Valeat quoque parens tuus. Salutat te ex animo conjux mea, aliter enim non potest, quae mea est: festinae scriptioni ignosce. Tolosae IV. Eid. Junii Anno XP [Abbr.: Christi] CICICCLIII.

EPISTOLA DXLV. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Lugdunum Batavorum.

QUam Nonis Junii Geneva mihi abs te scriptam, accepisse nondum nunciaram; elegans plane illla, a Puteano nostro demum reddira est: cui continuo respondi: idque, ni fallor, sub initium mensis Septembris: cujus epistolae magis memini; quod cum illa variantes aliquot lectiones, ex Ovidii MS. Cod. de Remedio amoris, una mitterem. omnia nobilissimi Puteani fidei commendavi, Sic, ut quin ad te tandem deferatur fasciculus hic, minime dubitem: et forsan jam delatus est. Certe bis ante ad te scripseram: quas periisse tibi non multum doleo: non enim erant tanti; ut suo pondere


page 628, image: s628

meliorem fortunam sperare deberent. Ultimis VI. Eid. Junii exaratis nunc respondeo. gratulabar tibi antea paternos tandem lares, post tot, et tanta pericula sanum, et incolumem attigisse te: Nuncias enim de tuo adventu epistolas Puteanus miserat, ecce iterum, atque iterum, gratulor. Sed quod audiam te tam cito in Sueciam difficillimum iter facere, principue hac horrida tempestate, eo durior tibi futura; quod ex clementissimo coelo, suavissimoque Italiae solo jam jam redux venis, laetari nequeo vehementer. Quid fiet de divino viro Parente tuo, annis fatiscenti, et vigiliis, laboribusque exhausto? quid fiet, inquam, de illo, absente te, cum non aderis ejus vita, in cujus suavissimum sinum, senii maerorum partem ille aliquam deponat? Subibit saepe saepius, subibit cari Genitoris imago, quae tibi omnem voluptatem adimet; teque taedebit, mihi crede, ab illo toto orbe divisum esse; cujus ut adhaererem lateri, si mihi tantum indulgerent meae fortunae, totum terrarum orbem excurrerem. Tua, et [Gap desc: Greek words] poematia videre gestio: quae ni cito viderim, Musas mihi iratas putem. Deus bone quot lepores, et veneres ipsas, conjunctas simul, videbimus! tuto auguror ex factis. De bello, quo nunc vestrae Athenae infestantur, quaeso, quoties erunt de quibus me certiorem facere possis, sedulo ad nos scribe: tui quippe amore, meas cum Batavorum conjunctas esse fortunas scito. Samblancati carmen incomparabili Reginae Christinae dicatum brevi accipies. De rebus a te in Italia gestis siles omnino? quamque Manuscriptorum onustus gaza redieris, ne [Gap desc: Greek words] quidem. Mortem doleo Gothosfredi nostri. Claudium Salmasium audio subito extinctum: cum per biduum tantum laborasset: iterum cum Petavio in coelis bellum? iterum ad arma? verum non illa regio est; in qua tam inutiles curae nos exerceant. Salutem tibi plurimam dicunt mea Glycerium, nostrique amores, Maria, et Dominicus. raptim haec, uti vides, Bacchanalia festa colimus: Musteae igitur scriptioni ignosce: ex qua laurum non quaerimus. Vale, anime mi: ex Albiniano meo III. Non. Octobr. Anno XP [Abbr.: Christi] CICICCLIII.

EPISTOLA DXLVI. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

VErbosissimas dedi tibi epistolas, suavissime Heinsi, pro tuis, quas Dordraci, Nonis semptembribus scriptas ad me miseras. Praeiverant aliquot aliae; omneisque fidei, et diligentiae humanissimi nostri Puteani commendatae: quae an ad te pervenerint, est quod vehementer scire desiderem. Multum enim vereor, ne bello, et discordiis, perturbatae res vestrae in causa fuerint, quo minus prospera fortuna uti potuerint. Utinam eo demum res deveniat, ut sola literarum mearum jactura, quam aliunde pensarem, non vero periculorum imminentium metu diutius affligar! Sed audiuntur heic tam sinistri de bello rumores; ut quin in illo nomine, ob unum te, qui mihi es instar


page 629, image: s629

omnium, totus expallescam fieri nullo modo possit. Avertat Deus immortalis a finibus vestris infanda mala haec et strages, fidos belli comites! Quid non tum perpetratur? quod jus sanctum media in indomabili armorum licentia non violatur? quod sacrum, et religiosum non polluitur? Belluarum arbitrio, non hominum judicio vivitur: Quod nimium heu! nos non ita nuper in Aquitania nostra, misera, et calamitosa experti sumus, nec adhuc, puto, nobis magna libertatis spes est habenda; dum hinc inde omnia miscentur. Lugent interim lacerae Musae: et totus maerore conficitur bonus Daphnis; cum sua, quae amat, ocia armorum fragore ac strepitu sentit perturbari. Sane hisce temporibus nemo non toto eget Petrarcha, cum ejus de remediis utriusque fortunae. Ego vero me quandiu amaveris egere nullis videbor. Vale, meum decus, Tolosae die Natal. Domini Anno CICICCLIII. Proximas foelices tibi opto Kalendas. Salvere te jubet mea Glycerium cum amoribus nostris Maria, et Dominico: interim dum nova expectatur proles, mea de officiis Aulae Constantinopolitanae commentaria sub praelo esse renunciant mihi: quum primum prodibunt in lucem, tuum ad te exemplar cito advolabit. Vitas Heroum meorum non sine legitima causa, ad hunc usque diem publicare distuli: sed perendie ad illarum editionem me comparabo. desunt Panegyrico Reginae Christinae ultima edenda verba; alioquin nunc ad te exemplaria mitterentur. Iterum Vale, qui mihi vere et solide amicus es. festinae scriptioni ignosce.

EPISTOLA DXLVII. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Upsaliam.

AB eo, quo tuas Dordraci datas ad me misisti tempore, plures ad te responsorias Holmiam misi: Non tamen adhuc perspectum habeo, earum aliquam ad te pervenisse, quamvis humanissimi viri Jacobi Puteani fidei, ac diligentiae, quam semper expertus sum singularem, ac maximam, eas commendassem. Quam ob rem illum, ad quem audio te saepius scribere, quotidie de te pereunctor, perinde quippe mihi est, hac, an isthac via quid agas intelligam, quanquam abs te ipso audire multo jucundissimum, modo te certo certius valere sciam. Quam sis rebus magnis intentus sane non me latet, quo minus hujusmodi literario commercio, plerumque otii pleno, possis indulgere. Alio te avocant divinae Christinae jussa, atque Aulica officia, quam ut obscurum me media in solitudine degentem invisas: ac tanto Reipublicae damno cum homine privato feriari debeas. Frequentiores a te quidem epistolas optem: modo ne istud gratiae, quod a te efflagito, melioribus rebus officiat. Amicitiae tuae, quam semper oculis chariorem habui, ac habebo, dum vivam, nolim injurius esse importuna isthac petitione; qua vereor ne plus dignitati, ac gloriae meae, quam tuis commodis videar consuluisse. Certe nil mihi est antiquius, quam de te bene mereri: nec magis Heinsii eruditionem, ac ingenium divinum suspicio, quam amo ejus optimos mores, ac exquisitam


page 630, image: s630

indolem. Extitere multi, quos nobis ipsa proponunt saecula, rerum omnium cognitione illustres, industria commendabiles, et magnis nominibus decorati; paucos tamen videre est, qui summam eruditionem, cum eximio animi candore, integritateque conjunctam habeant. Talis vero ipse es, qualem te omnibus hisce dotibus ornatum veneremur omnes, mirentur posteri. Verum inter tot, et tantos virtutum tuarum aestimatores, a nullis sinam me officiis erga te vinci: qui benevolentia, studio, atque observantia, omnibus superior sim. infra tamen affectus meos in te sunt verba magis significantia: nec minus difficile est, quae animo sentio dictis exprimere; quam caeli immensos orbes digito metiri: rudi penicillo, uti vides, amoris mei quandam imaginem veluti delineare enitor, quam si suis coloribus valerem depingere, fieri nullo modo posser, quin mirum in modum tibi arrideret. quamquam non sum nescius, me a te vicissim redamari, cum tot illustribus testimoniis mutuam tuam benevolentiam exploratissimam habeam, enimvero pudet me aliquando tantam esse tuam in me propensionem, quanta satis esset ad illustriores aevi nostri viros demerendos. perge tamen me sic beare. Rogasti me saepius ut circumspicerem, qua in re mihi gratificari posses: plurimis, sane et infinitis potes, sed nusquam magis, quam si mihi tui absentiam Imaginis tui praesentia liceat tolerabiliorem reddere, noli unquam sperare fore, ut cessem rogare te, rogo te igitur per quidquid sacrum, sanctumque est, sinas te exorem. Quid statuerit Regina de Vossio, cui iratus erat ob Salmasium, et quinam sint viri literati, qui ejus Aulam frequentant, fac subinde intelligam. Vale Eid. April. Anno XP [Abbr.: Christi] CICICCLIV. Hanc dum parabam obsignare, ecce tuae a Puteano nostro ad me deferuntur, Deus immortalis quo gaudio perfusus fui! centies exosculatus sum tam jucundas literas, saepiusque iterata lectione earum brevitatem pensando, hac arte voluptati meae consului, quo major esset, ac diuturnior. Sed nondum plane depulsi a te morbi, Parentisque adversae valetudinis commemoratio mihi multum abstulit voluptatis. Magnanimae Reginae mentem mirari satis nequeo. temperamen istud animi vires humanas excedit, verum frustra quaerit Christina sceptrum deponere, ac Regno cedere: cum omnium hominum animis moderetur, ac imperet. Supellectilem, quam ex Italia tibi comparaveras, ab Anglis doleo erepram fuisse. reddetur illa tibi mortalium urbanissimo, nisi illi urbanitatem omnem aeque exuerint ac Regis legitimi Principatum. Samblancati panegyricum carmen accipies a Puteano nostro, ad quem exemplaria mitto. Interim quaeso te, cum omnia apud nos Adolfi Suecorum Regis panegyrici exemplaria divendita sint, unum ad me mitte, ne Parentis tui divino hoc opere caream. Vale iterum, salvere jubet mea Glycerium. gaudeo nunc Jure trium liberorum: et haec quae geruntur apud me. Parenti optimo salutem ex animo diuturnam precor: festinatae scriptioni ignosce, non vacat relegere. Quod inaudisti ex Puteano de Ovidianis quibusdam codicibus nescio quid sit.


page 631, image: s631

EPISTOLA DXLVIII. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Upsaliam.

QUas VI. Kalend. Mart. Upsaliae datas misisti ad me, accepisse jam verbosissima nunciavi epistola. postremis. IV. Non. ejusdem mensis exaratis, responsi id solum, quod vix licet, nunc do: quo tibi constet, a Puteano nostro diligentissime mihi redditas fuisse. Inaudieram aliquid de tuis Poematiis ab ipso Puteano: et ut, quod rei est ingenue fatear, non sperabam tantum; sed et expectabam morae impatiens, destinatum mihi unum exemplar. de illis libere quod sentiam, et ut amicum decet, brevi, ubi aderint, intelliges. de Augusta incomparabili illa Regina, qualem orbis non vidit, quid dicam mi Heinsi, tantam animi magnitudinem, quantam non habuere ipsi Heroes, in facmina potuisse contingere ventura saecula vix credent. Male sit Musis nostris, si tantum, tamque stupendum facinus posteritati non commendent, haec certe manet te provincia, atque hoc a te ipsa expectat Christina. Solus potes dignitatem facti tuo aequare ingenio. Panegyricum Samblancati carmen cito, si nondum accepisti, ad te perveniet: ejus enim aliquot exemplaria sunt penes Puteanum nostrum: Divinae Christiae ut illud offeras te etiam atque etiam rogo. Te confirmatae nondum esse valetudinis doleo multum. Quaeso te, amicissime Heinsi, si me vis salvum, noli te nimiis literis macerare. de Magno Daniele parente tuo fac aliquid intelligam: metuo enim, ne quid ei sinistri accidat. Vale VII. Kalend. Maji CICICCLIV. Tolosae. Salutem tibi mellitissima indicit mea Glycerium, quae tibi aliquando subirata est, quod timeat, ne te magis amem quam se. festinae scriptioni ignosce.

EPISTOLA DXLIX. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Upsaliam.

EX tuis ultimis, quas ut ab hominum humanissimo Puteano nostro mihi redditae sunt, nullas, ex quo ad septemtrionem appulisti, periisse mihi lubentissimo animo intelligo: tres quippe uti indicas ad me missas accepi. Mearum tamen quasdam ad te, periisse certissimum est: qua de re ab tuo super mea aliqua rogatione silentio conjecturam mirifice capio. Quidnam istud rei fuerit, rogas? pudet dicere, cum, quia siles, repulsam videor pati. Pudorem tamen meum, amor erga te, Hercle quam maximus, frangit: meque ut te exorare coner, si non facundum, ut alterum, certe audacem facit. Amantissimi mei Heinsii effigiem a te tunc petebam: idem nunc efflagito: nec cessabo, si sic obdurueris, dum vivam, Heinsium objurgare. Quod, inquam, ita amicitiae


page 630, image: s632

nostrae injurius fueris, ut cum tui tabella praesens, a te minus absens viderer, nolueris. Quaeso te, virorum exoptatissime, ore, et scriptis hunc popularibus meis liccat spectandum praebere, cujus benevolentia, et commendatione quotidie me inclarescere sentio. Jure amicitiae nostrae nolui hactenus tecum agere, ut id a te gratiae impetrarem; cum mihi tui effigiem negare nequeat; quae in me suos omnes affectus effudit. Nunc me tuae epistolae monent, ut respondeam: XV. Kalend. Maji. Musae, Musae, inquam, ipsae venerant ad me. Nunquam, Deos, Deasque testor, pari lepore ac venustate loquutas memini. Verum quanta cum voluptate eas exceperim, quove gaudio ingeniosissimam earum poesim audierim, facundiae quidem meae non est dicere: nisi et ipsae Deae, quae elegantissima Elegia blandiri mihi visae sunt, divinam artem inspirent. At tute ipse collige, qui me intime noris: cum tantam ab illis gratiam insanum sit sperare. Praeterea postquam in earum consuetudinem me magis familiariter insinuavi; profecto nihil sese meis obtulit oculis, quod admiratione dignum non esset: quodque hinc elegantias, inde gratias ipsas non spiraret. Ita me Deus amet, non Heinsium, sed Ovidium ipsum mihi visus sum legere: adeo sunt omnia omnibus numeris absoluta. In primis satiabor nunquam tuis Italicis, quae meo et aliorum virorum quorundam, quibus non est cornea fibra, judicio, natiuum illud, et elegiacum decus mirandum in modum referunt. hoc certe assentationis omnis purus affirmare sancte possum, prae te nihili facere me Transalpinos Politianos, ac Bembos; quibus, quod nemo non debet fateri, et ipsa Italia, non tam facilis et amoena, quam tibi vena fuit. De tuis vero Praefationibus vis dicam quid sentio? Elucet in illis cum putissima Latinitate exquisitissimum judicium, ac divinum plane ingenium in demerendis illustrium virorum amicitiis, et in reddendis officiis humanitas, et diligentia singularis. me vero quod inter heroes collocaveris, loco certe nimis invidioso, est quod serio mea gaudeam gaudia, tantamque gratiam mihi palmarium ducam. Abite livor, et invidia, pestes generis humani abite: securus sum de nominis mei immortalitate. P. Possino nostro quod ad eum tuorum Poematum exemplar miseras, statim dedi: qui humanissime tuum munus excepit: tibique sic habet gratias; ut majores nunquum sit redditurus. Vale, meum decus. IV. Eid. Maji Anno CICCICLIV.

EPISTOLA DL. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

HOlmiam quas ad te postremum misi, quibus tua Poemata me tandem cum summo gaudio accepisse nunciabam, tibi jam perlatas esse, Pateani nostri diligentia fretus, confido, qui cum studio singulari, ut quotidie experior, nostras utrinque eurat. Ego vero quas Upsaliae VII. Junii ad me exarasti, ultimas etiam accepi: unde est quod mihi plurimum gratuler, tanta securitate,


page 633, image: s633

tantos thesauros ad me asportari: cum plerunque hîc in Gallia suos etiam hostes infensissimos habeant epistolae, quos non minus metuam tuarum caussa, quam si bonis meis, ac fortunis insidiarentur. et amabo, cur amoris tui erga me significationes prae bonis omnibus non aestimem, cum tot addunt mihi honoris, ac dignitatis titulos, quibus nomen meum, alioquin obscurum et ignobile, posteritati transmittatur? quanquam non sum adeo aeternitaris cupidus, qui quidquam aliud praeter tuam benevolentiam, de qua semper meis officiis bene mereri conabor, ambiam. Missa prae isthaec sint, Heinsi amantissime, tamquam solennis formula mearum omnium epistolarum; nunc ad tuarum omnia capita. Poematis tuis nihil unquam memini me legere elegantius, nihil certe quod spiraret magis ipsas Veneres: et quod, ut uno dicam verbo, Heinsium melius referret. De erratis ut te moneam etiam, atque etiam me adhortaris; per Deum, atque hominum fidem, quid tibi vis? errata in hominum politissimo suspicer? errem ipse, fi errata quaeram. Legi librum integrum, iterum, atque iterum, amicis etiam legendum praebui: nusquam tamen comparuit quod me, aut ipsos offenderet. Solum [Note: Hoc viderat etiam vitium Janus Vlitius, et Heinsium monet Epist. XXXVII. tom. III. hujus Sylloges. pag. 752. quid responderit Heinsius nescio, sed correxisse in secunda editione patet hoc modo, Liberius nexu nihil hoc datur, ite Batavi.
Sunt qui tueri syllabae brevitatem voluerunt, sed vide, quae diximus ad Ovid. I. Metam. 121. Naevi vero hi minime deformant pulchertimam summi Poetae venam. talia exciderunt Scaligeris, Dousae, D. Heinsio, et quibus non?]
Servitus, qua voce pro Dactylo uteris Ital. lib. II. Eleg. I.

Maxima libertas haec Servitut, ite Batavi,

aliquantisper dubitavi: non tamen eo adduci potui, ut crederem carere te auctoritate. Ingenue tecum ago ac libere, ut quidem vides, qui vel meos scrupulos in sinum tuum effundam. Incomparabilem Christinam ad portum tandem appulisse, sciunt omneis, nollem tamen apud Hispanos commoraturam: vereor enim ne gens illa non humana multum ejus desideriis ac libertati ipsi officiat. Secure certe magis in Gallia aut Italia viveret, quam ibi, ubi nunc est. Lucubrationes aliquot meae, quibus corpus historiae Byzantinae auctum jam jam sperabam, haerent adhuc in scriniis Bibliopolae, earum editioni adversante Cardinale Mazarino, qui praela omnia Regia historiae, nescio cui, nostrorum temporum, misere addixit. brevi tamen, ut quidem me et Possinum Cramoisius monuit, liberabimur ab hac tyrannide. Possinus intra mensem Romam contendet, allectus sine dubio Holstenii pollicitationibus, qui Bibliothecae Vaticanae jam jam praefectus est. Audio Holmiae te adhuc manere: ad Eburones tamen Reginam debebas comitari, quid caussae sit, quo minus haec facta fuerint libentissime abs te intelligam. Successus adhuc tuos a Puteano, ut quidem voluisti, expecto: a quo tantum accepi, tibi non deesse caussas de Regina conquerendi. de omnibus certiorem me facias etiam atque etiam


page 634, image: s634

rogo. Imaginem tuam rursus doleo negatam mihi, illam tamen impetraturum me tandem spero. effice quaeso me hoc munere beatum. Quod aspiret ad ocium Vossius, est quod Reipublicae literariae gratulentur omnes, quibus haec cura est; quando sic est perpaucorum hominum, qui decorare illam scriptis mirifice valeat. Panegyricum Gustavo magno a Parente tuo consecratum nactus sum, de eo noli amplius laborare. Vale, meus festus dies: cum divino Parente tuo. Uxor mea tibi falutem plurimam impertit. Tolosae X. Kalend. Septembr. CICICCLIV. curabit ad te Puteanus noster Orationum volumen Possini jam jam editarum, judicium a te tuum de iis scire velim, mihi nimiae eruditionis affectator videtur, alioquin eloquentissimus.

EPISTOLA DLI. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

NON is profecto sum, amicorum praestantissime, qui ut quidem amice magis tu, quam vere dicis, ad gloriam nominis tui conferre aliquid valeam mea commendatione. Nam etsi, apud populares meos ullam occasionem ornandi te meis laudibus non praetermittam; tamen certo certius scio, nihil hoc extendi posse tuam famam, quae ubique gentium jam jam propagata est: aut augeri tuum nomen, quod abunde propriis titulis inclarescit. Ecquid ego in solitudine degens obscurus, nobilissimo notissimoque Heinsio affulgere praesumam? Non sum adeo ambitiosus, ne dicam bonae mentis expers, ut me hujusmodi ludat insania. Si laudavi tua poematia, egi, quod me agere decebat, quodque veneres, leporesque, quibus plena sunt, ipsa denique ratio postulabat. Neminem certe scio, Deos atque nomines testor, qui tua legerit, qui illa non veneretur. Ego quidem, quo magis illa repeto, eo in dies novas veneres, quas non praevideram, agnosco. Imaginem tuam non amplius petam, donec te Lugdunum Batavorum contuleris, illa tandem carere nequeo, nisi me tua benevolentia indignum censeas. de Augusta vestra plura heic circumferuntur. Lutetiam, puto, non amplius cogitat, ex quo Hispanicis partibus favet. de Panegyrico quod addis, miror unicum ad te tantum exemplar pervenisse, cum plura miserim. Miltoni librum in Salmasium scriptum alias legeram, novum istum in Alexandrum Morum exspectabo. Non dubito, quin ingeniosissimus vir ille sit, et qui meliora etiam istis possit praestare, verum a Natura ita constitutus sum, ut hujusmodi maledictis non faveam. Ovidium tuum expectant omnes, sed me nemo magis, qui tuis mirifice capior, ac delector. Vale, meum decus. Salutem tibi plurimam dicit mea Glycerium; scriptioni festinae ut ignoscas te etiam atque etiam rogo. Dabam Tolosae V. Eid. Novemb. CICICCLIV.


page 635, image: s635

EPISTOLA DLII. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

HEus tu, mortalium suavissime, cur miraris, si te longissimis a me remotum intervallis, ac fere toto orbe divisum, cum non nunquam egregia tua indoles, optimi mores, ingenium exquisitum, totus denique totus qualis quantusque es animo meo obverseris? Quid, inquam, meum istud facti adeo praedicas, quasi vero glaciali oceano nobis interposito meae quodammodo deterreri potuerint epistolae, quominus crebrae te invisere festinarent? miraris earum audaciam? mirari desine: summa quippe mea erga te benevolentia, qua plenissimae sunt, non solum id obtinet; sed et efficit paene, ut ego ipse ad te advolem. Maria certe quantumvis ferocia, atque ipsas tempestates, tui caussa obeundas, non reformidarem. Haec autem tam animo, quam ore a me esse dicta velim existimes: utroque hercle fidissimo. Mores meos, opinor, satis perspectos habes; ut fidere mihi sine ullo periculo possis: eosdem saltem, quos hactenus, aeternum experturus. Amicitias contrahere paucas soleo: contractas medullitus foveo: dirimo nunquam. Sicque sum; vel erga vulgares illos, quia sanctissimum mihi semper visum est amicitiae nomen: quod violare nemo, nisi qui impius, potest. Qualis vero erga tuam haberi velim ex singulari virtute, qua alios anteis, tute existima: quod ut ego semper, ita nunc maxime Illustrissimi Foederati Ordines de te judicium fecere, cum te Residentis apud Suecos plenissimo dignitatis munere auxerunt. Illorum sapientiae praeclarius specimen nunquam habuimus; quam cum tibi sapientissimo provinciam istam demandarunt. Sic enim abunde Reipublicae saluti, et meritis tuis utcumque consultum est. Ita me Deus amet, ut solide tua gavisus sum gaudia! ut Ordinum prudentiam laudavi! ut parenti optimo tacitus gratulatus sum! ut Puteano denique nostro Menagioque, ac caeteris amicis omnibus, tantam laetitiam, quantam antea nunquam acceperam, communicavi! Interim mihi hinc augurari liceat, clarissime Heinsi, te, ad summa natum mediocribus istis consistere non posse: foreque aliquando, ut ipsum Reipublicae clavum teneas, qui literarum Principatum jam jam occupasti. Quod de Christina tua, idem antea ad me Puteanus scripsit: ad nos enim citius, puto, quam ad vos perveniunt, quae Bruxellis peraguntur. Histrioniam mihi agere videtur, quae sceptrum cum hujusmodi vita desultoria et instabili commutarit. [Gap desc: Greek words] Utinam Phrygia non sit, de quibus, Sero sapiunt. Quod familiae tuae debitam a Regno pecuniam maximam intra quinquennium, quo ipsi tua officia fide praestitisti, dum Regno potiretur, non solverit; totus horreo. ô indignum facinus, praecipue Pallade! melius prospectum erit dubio procul cum illius Regni Senatu, quam fuit hactenus cum illa proniore, uc quidem video, erga homunciones, et quibus non


page 636, image: s636

est mica salis, quam heroes et magnates, plerunque ob nimiam virtutem contemptos. Laudo mirum quantum te, quod Regiae huic servituti vale dixeris, qui mereres aliis imperare, si meritis Imperia decernerentur. Uni tibi imperare perge, nobiliorem certe principatum tenes: sapienti enim imperas dum plaerique alii stultis. [Note: Bourdelotium Medicum Christinae.] Pantomimum e Burgundia perbelle novi: virum elegantem narras: ô infelicem et infaustum, qui in se suam ipse artem non exerceat! post lolliginis plenum caput et [Gap desc: Greek words] ! Quas semper intellexti in me sitas fidem, et taciturnitatem desiderabis nunquam: Amicorum enim res sacramento obsigno. Verum tu per quos reddendae tuae mihi sint epistolae serio circumspice, hae ipsae, quibus nunc respondeo, suspecta admodum manu mihi redditae sunt: non tamen erant referatae. Uni Puteano fide, quandiu nobis illo uti fata dabunt. Senio quippe in dies, ut inaudio, conficitur. Imaginem tuam confidentius expecto, et jubes sperari? Salutem tibi plurimam impertit mea vita Glycerium. Vale Tolosae Tectosag. III. Non. Februar. Anno Gregor. CICICCLV. Haec dum scribo continuo deferuntur ad me, quas Non. Januar. exarasti, quibus nunc respondere media jam nox non patitur: ubi primum nactus ero aliquid otii, huic officio non deero. Unum interim te monitum velim, Possini orationes a tribus mensibus Puteani nostri via ad te missas. Quo tanto infortunio exceptae sint, ut ad te non pervenerint nescio. Iterum vale et me constanter ama. Somno certe obruor, indigner licet multum illi e meis domesticis, qui ad hanc horam istas sibi imprudens servaverit, vigilando dormienti aut dormiendo vigilanti erroris. et invenustam orationem imputes velim.

EPISTOLA DLIV. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

NUdius tertius dedi ad te Epistolam longiorem, quam ut mihi nunc aliquid supersit, unde novam concinnem. Nam si de mea erga te benevolentia, qua te intime prosequor, aut de tuis, quibus me beneficiis innumeris devicisti, tecum colloquor, neutrum plane legitimum videtur argumentum epistolae: tum quod utrumque tam augustae scriptionis limites excedat; quum quod nullis significationibus te putem egere: quibus exploratior tibi sit animus meus. Nam quam te amem, nec tu ignoras, nec ipse ego ulla verborum copia exprimam. Verus ac sincerus affectus auream, quam caeteris in rebus non satis laudes, mediocritatem, nescire se jactat excelsitatis amans, ac intemperantiae. Sane de tuis in me collatis beneficiis nimis etiam operosum dicere: novaeque id tuae gratiae tribuero, si optimae Amici conscientiae sis securus: quando Medonii non est tecum beneficiis contendere, etsi benevolentia non cedat. Perge ergo me sic beare, suavissime Heinsi, nosque illa


page 637, image: s637

amicitia invicem complectamur, quae Laelianam, perillustrem, quidem et nulli non notam, apud posteros nostros obscuret. Proxime est, ut te participem faciam meae voluptatis, qui mea te sciam solide gavisurum gaudia Abierat ad superos, jam menses duo sunt aut plus eo, mira elegantia puerorum meorum alter: Ecce mirae parcimoniae Mulier mascula iterum prole damnum subito resarcit: atque ita factum est, ut tristitiam omnem, quam ex illius abitione perceperam, namque homo sum, istius laeta accessione depulerim. Refer interim vagientem servulum in album tuorum: dabo enim operam, ut quantum ego, tantum ille aliquando te colat, atque observet. licet liberos probae indolis tam parentum amicitiarum, quam bonorum haeredes fieri. Haec dum scribo continuo afferuntur ad me Sarravii adhuc e praelo madidae Epistolae, non invenustae omnino, aut illepidae, verum paullo insuaves et amarulentae. auctor, Salmasio ut maxime faveat, aliorum illustrium virorum gloriae parum aequus est judex et aestimator. Certe Danielis obtrectator pessimus, tuae favitor insignis: unde ipsi pessime hinc; inde vero optime velim. Barbarus sim, ni illum amem, qui praeclarum de te judicium scriptis reliquit! Aliquando adest mihi Nicolaus Heinsius vir eruditus, cujus virtus multas habet [Gap desc: Greek words] , quae me ad se trabent. aurea verba non potui non hîc referre; alata velim, qualia apud Homerum, et in remotissimas orbis partes advolent. Verum id abunde meritorum tuorum fama jam praestitit; noscerisque, ubicumque virtutis nomen pervenit. Vale, mea lux. Tolosae VI. Eid. Februar. CICICCLV. Menagius noster miris pollicitationibus a Regina Christina vocatur, ut iter Italicum secum suscipiat: non tamen ire vult in hanc sententiam: Puteanus certe non probat.

EPISTOLA DLV. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

DUas a te epistolas brevi intervallo temporis, Holmia accepi, easque luctum, maeroremque justissimum, ob duram Danielis Heinsii parentis tui abitionem, spirantes. Uni statim respondi; alteri, in qua praeter hoc funestum nuncium, de his, quae Bruxellis agerentur, quanquam fama ad nos advolante, inaudieram, nonnihil etiam loquebaris, jam nunc respondeo. Sed quid pro tantis venustatibus, gratiis, leporibusque tuis, quibus omnia sparsa referta omnia rudis et impolitae scriptionis meae reponam, Nae plane insanirem, si tecum in hanc palestram descendero; non illam quidem, periculosae aleae plenam, sed meae plenissimam impudentiae, ac dementissimae temeritatis. Uni tibi hominum politissimo, elegantissimoque, egregie a Musis datum est, facere omnia arbitrio tuo politissima, atque elegantissima. Meae certe partes erunt, quando non ita indulsere Divae, tuis maximam praestare reverentiam. Quare cunctas tibi elegantias istas, et humanitatis sales relinquo. Nam quid tam altis


page 638, image: s638

consiliis minorem animum fatigem? Venio ad epistolae reliquum: ô rem indignam et praeter omnium expectationem ac mentem; Lesbia nostra, Lesbia illa, illa Lesbia Heinsi! impudentissimum facinus, haud ideo turpe minus quod tam veteribus quam hodiernis exemplis praejudicatum est. Nihil quippe sua natura faedum ulla quantumvis potentum virorum depravata auctoritate potest comprobari. Nemini virtutis limites praetergredi aut honesti leges violare licet: et quamvis haec aut illa aetas proclivior sit ad vitia, neutra tamen si decidat, a culpa vacat. Ille mihi Monarcha, ille Rex et omnia, qui vitii integer et sceleris purus, sua decore vivit contentus sorte. Vale igitur, tu meum decus, quod sic vivas. Tolosae Tector. raptim XIII. Kal. Jun. CICICCLV. Uxor te jubet salvere. De Ovidio quid factum?

EPISTOLA DLVI. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

ERgo [Note: Danielem Heinsium. Vide Heinsii Epist. ad Gronov. CCLXXVII. tom III. Syll.] Senem nostrum perpetuus sopor
Urget? cui pudor et Justitiae soror
Incorrupta fides, nudaque veritas
Quando ullum invenient parem?

Occidit ergo nobis vir tantus, atque una tot bona, ad quorum jacturam resarciendam, nisi superesses, tu vir eximie, alium Hercle non haberet aetas nostra, quantumvis magno literatorum numero abundare videatur.

Multis ille bonis flebilis occidit:
Nulli flebilior, quam mihi.

Venerabar enim egregie virtutem illius singularem; judicium solidum, et excelsum; doctrinam longe lateque amplissimam; divinum denique ingenium adorabam. Quibus animi dotibus cumulate praeditum esse, singulare Deorum beneficium est, paucissimis concessum: atque hinc tibi, mihique, in tam magno maerore haud inanis solatii caussa exoritur; quod moriendo tantam sine dubio, quantam vivendo Numinum charitatem senserit. Quanquam non aliae desunt rationes, mi Heinsi, quae jubent lacrymis modum ponere: longa enim senectus, quae plaerumque vitae taedium parit, amaro gravis pondere: pleni dignitate dies transacti: necessarius cunctis vitae exitus, ad id quasi, voce edita hortantur. Me vero mirum in modum solatur jucundissima tui recordatio, atque aegrum animum una spes reficit; fore ut nutanti literariae Reipublicae, ac jam jam ruinam minitanti, tua opera, tuisve curis subvenias. nec dubito, quin ita mecum omnes sentiant, cum nemo suis meritis melius, quam tu, omnium oculos in se convertat, nemoque illam aestimationem, quam de tua


page 639, image: s639

virtute concepere fummam, dignius possit sustinere: implere, atque superare. Haec una te cogitatio sollicitum debet reddere

Cum nec tricenis, quotquot eunt dies,
Amice, places illacrymabilem
Plutona tauris:

Caeterum adeo eximii Manes debitis a me suis inferiis non fraudabuntur: mihique videbor magnum honorem consequi, si tecum una funus curavero, quod si nequeam aliquot saltem tristes cupressus sparsam. Vive diu, mi Heinsi, et me constanter ama, qui te vicissim amo medullitus. Tolosae Tector. XI. Kal. Jun. CICICCLV.

EPISTOLA DLVI. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

SArravium antea non amabam; nunc ejus nomen vix patior: indignus enim sim tua benevolentia, de qua si meis aliquando officiis bene mereri possim; mortalium ero felicissimus, nisi hujusmodi Nebulonis mores, quos equidem non noram, penitus abhorream. Salmasiani levitatem ingenii perspectam habebam: In eoque semper plurimum judicii desideravi, unde merito illo gloriatur Gallia nostra. Quanquam acerrimi acuminis nunquam mihi visus est fuisse. Et lectio illa immanis ac ingens auctorum omnium hominem vere eruditum, aut sapientem plaerumque non efficit, saepe quidem importunum reddit. Sarravium vero neque magna rerum copia divitem, neque multo ingenio fuisse praeditum, etsi nominis aliquid sibi apud Parisienses comparasset, facile credam. Elapsa hebdomada bis ad te scripsi, quas a Puteano accipies. Hagam ait profecturum te: faciliori igitur commodiorique via meae illic pervenient. Tibi interim tranquillum mare opto diesque laetos, ac vitam longaevam. Scribam saepe, ut jubes, et ego vehementer cupio: quid enim amabo mihi suavius tuis alloquiis? Vale, plura in praesens nequeo. XI. Kalend. Jul. CICICCLV. Tolosae Tectosagum. raptim.

EPISTOLA DLVII. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

TUas epistolas, una cum Epithalamio accepi, vir Clarissime, hoc est, meros amores, ac Veneres accepi. ô divinum carmen, quod tenera ipsa basia, mollesque


page 640, image: s640

amplexus spirat! habent profecto in illo celsissimi [Note: Credo intelligi Epithalamium in nuptias Gustavi Adolphi Mecklenburgici, et Magdalenae Sibyllae Holsatae, quod legitur lib. Silvar. pag. 159. inter Poemata Nic. Heinsii.] Principes, quo suavissimarum noctium voluptates in diem usque protrahant, et tam eorum ingenia, quam corpora delicias faciant. At quid sibi volunt isthaec tua, Musas non respicio? fieri ne possunt adeo polita, adeo elegantia sine Musarum ope et auxilio? Ovidium tuum sine notis, Christinae inscriptum vidi, verum majoribus characteribus velim, certe notas tuas legere pervelim, in illis enim maximam eruditionem fore certo certius habeo. ab hujusmodi autem lucubratione, occupationibus aulicis te totum divelli laetor: malo quippe Heinsium meum in dirimendis Regum controversiis intentum, quam in membranis vetustate corruptis excutiendis; pulchrius, crede mihi, castrorum quam librorum pulvere oppleri. Et magis decorum ex Rerumpublicarum cura, quam ex literarum studio lauros meminisse. Quanquam tu alios, quibus par incumbit provincia, longe superas, qui utraque Pallade maxime polles. Ecquis enim, praeter te, medio in bello, inter difficillimarum partium studia, armorum strepitus, ac fragores [Note: Credo intelligi Epithalamium in nuptias Gustavi Adolphi Mecklenburgici, et Maglalenae Sibyllae Holsatae, quod legitur lib. Silvar. pag. 159. inter Poemata Nic. Heinsii.] nuptialia condat, ac gratos canat Hymenaeos? Vale, meum decus, memorque sis a me morae impatienti tui effigiem in dies expectari. Orationem in obitum Divi Danielis parentis tui an acceperis, fac intelligam. Puteani diligentiae nihil non debeo, Vale iterum. plura scribere nequeo; et forsan plura tibi legenda quam per occupationes liceat. Tolosae Tectosagum. XI. Kalend. Septembr. Anno XP [Abbr.: Christi] CICICCLV.

EPISTOLA DLVIII. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Leidam.

CUM me non ita nuper de afflictae valetudinis tuae statu certiorem fecisset Puteanus noster; gravissimum maerorem, quo subito affectus fui, atque etiam nunc afficior, tumultuario epistolio, tibi; clarissime Heinsi, testatus sum meum. Non quidem uti totus in te defixus animus voluisset; verum ut per acerbissimum dolorem licuit, qui effecit magis, ut sibi, quam scriptioni indulgerem. Dum in ea sum calamitate, ecce tuae succurrunt epistolae, quae sin minus adferunt esse te valetudine integra, ex quo solide exultem; saltem adferunt magnam spem, fore ut brevi eam recuperes, ex quo non inclementius saeviat dolor. Quanquam horreo; Imbres, Nimbos, Procellas, Turbines, animosas denique, ac pertinaces Tempestates, tam charo capiti, integros octo dies, incubuisse! Quaeso te, quando te nobis salvum readidere Di boni, noli tam infidum iter amplius remetiri. Cole Musas Batavas, atque inficetum saeculum politissimis scriptis ditare perge. De Oratione mea quod addis, amanter facis, ut omnia. Verum ego ipse nunc quod nuper ad te, autor essem, ut eam Laribus potius, quam eximiis magni Danielis Manibus


page 641, image: s641

dicares. De locis, de quibus mones me, tuum erit pro sententia statuere, nam ego id praestare nequeo, cum Archetypi vix aliae pagellae apud me supersint. Quo fato aliae perierint nescio. Id solum quod a te mutatum videbo, habebo optimum; quando integram opellam nullius esse momenti existimarim, etsi mihi tu plus aequo soles favere. Caeterum laudo studium conquirendi antiqua numismata, quae mirum quantum ad Historiam pertinent. Dabo imposterum omnem operam, ut in his diligentiam meam sentias: de mea enim benevolentia securum te esse facile mihi persuadeo. Haec dum scribo, altera tua mihi redditur epistola Holmiae scripta XXIII. Julii nempe, antequam adversam adeo experireris fortunam. in ea de Berterii diatribis: quas ne mihi remittas te etiam atque etiam rogo. Aliud exemplar nactus sum, non ideo tamen quia abundo, ut illas retineas jubeo. Sed ô inofficiosum Bidalium? is est nempe, qui Puteani nostri diligentiam, ac meam expectationem fefellit, penes quem diutius delituere. Vale, suavissimum meum pectus, plura tecum vellem, sed me jam media nox revocat. Vale iterum atque iterum. Tolosae Non. Januar. CICICCLVI. Gregoriani. festinae scriptioni ignosce. mittam Petri Casanovae vitam nomini tuo inscriptam.

EPISTOLA DLIX. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Hagam.

QUanquam mihi semper pergratae sunt tuae epistolae, hae certe, quibus convaluisse significasti, multo jocundissimae fuere. Valetudo quippe tua adeo ad me pertinet, ut non magis mea. Cura igitur illam, si me amas, quam poteris diligenter, nec patere, dulcibus hisce Musarum curis, reduces vires tuas corrumpi iterum, atque iterum labefactari. heu! fuge Parnassi crudeles terras, etsi floribus pictas, latet anguis in herba, atque hîc, ut scis, ac nimium forsan expertus, Pallor, et Macies sedem suam fixere, te totum jocis, ac vitae amoenitatibus da, quibus florentissimi dies, color vividus, denique lacerti succi pleni comparantur. Sed surdo loquor, et literarum irretito; cui vitae tantulum, sine illarum commercio degere, piaculum est! Quare, quaeso te, saltem animum relaxa; donec te pristinum robur, tanti laboris tolerantissimum fecerit. Adeone faves Mazarino, ut valetudini tuae parum consulas? at inquies, hujusmodi munificentiae insolentem [Gap desc: Greek words] laudari oportuit. bona verba, sed timeo Danaos et dona ferentes. Casanovae vita jam, puto, ad te pervenerit. Caeterum de mea Oratione, quam eximiis Parentis Manibus luctuosam consecravi, utere tuo arbitrio, et quae in Italos scripsi, aut tute dele, aut corrige. vix enim illius pagellas aliquot habeo, atque ea ipsae, in quibus de Italis, fato periere. Ego interim sic tui effigiem spero, atque etiam expecto, ut hujus desiderio penitus langueam. hîc magna est literarum calamitas, nullus librorum reditus, denique solitudo. Autorum


page 642, image: s642

rei veterinariae editionem Graecolatinam adornabo intra paucos menses, quare si quid penes te est, unde auctior, nitidiorque prodire possit, impertire amico. Suetonium adhuc premo, cui curas secundas adhibeo. Vela contraho scriptionis meae, ne si altum metiar, huic, tanquam scopulo imbecillis [Gap desc: Greek words] , tua allidat valetudo. Vale, meum Suavium. Uxor mea te vicissim resalutat. Tolosae III. Eidus Martii CICICCLVI.

EPISTOLA DLX. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Hagam.

NUnquam antea, per Deûm atque hominum fidem majori, quam nunc, voluptate tuae me affecerunt epistolae. eram enim jam victus animi, timens summopere, ne mihi mortalium clarissimo Heinsio, a febri illa scelerata et impia, sinistri quid accidisset. Sed me tandem ab hac calamitate liberasti, duplicique nomine explesti animum gaudio, tum quod tibi auctae vires, tum quod ipse nova ac egregia auctus es dignitae. Tibi ergo mihique atque Reipublicae Literariae utrumque etiam atque etiam gratulor. Sane non potuit digniori dari tantum munus, nec in dando sapientior haberi unquam potentissima Respublica, cui illud acceptum debes. Non sic Principes, proh dolor! non sic, eximios virtute viros excipiunt. Quaerunt illi tantum homines ad servitutem natos, et ad quodlibet audendum scelus idoneos. me teneo: longa enim est et publica querela, et me alio vocant urgentissima aliquot negotia. De tui effigie sperata tamdiu ne [Gap desc: Greek words] quidem tu. ne tamen putes cessare me unquam pultare ostium. Vale, decus amicorum, et me ama ut ego te Tolosae Tectosagum IV. Eidus Septemb. CICICCLVI.

EPISTOLA DLXI. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Hagam.

TUae a Menagio nostro die hesterna redditae mihi fuerunt epistolae, vir summe, desideratissimae illae quidem et expectatissimae; quod ipse facile credideris, si me tantum ames, quantum ego te. Dii vestram fidem! quid in amicitia durius silentio diuturno? quo quidquid habet jocunditatis aut solatii vita nostra, alioquin per se miserrima, vel aufertur penitus, vel certe subducitur. Mihi Hercle, ut nihil amici alloquio suavius, tuo praecipue, quo quantum capiar dicere, nullius est facundiae; ita eo carere crudelius nihil esse potest. Quare si tuo Medonio cupias, mi Heinsi, si illum ames, si te illo oblectes, majorem, in posterum in mittendis epistolis diligentiam, quam jubes expectare, adhibebis. Sic fiet, ut omnia litterarum taedia, quibus fere conficior,


page 643, image: s643

facillime diluantur, aut certe mitius in me saeviant. Quem enim hîc non taedebit litterarum, ubi non secus ac in media Turcia tenellae et delicatulae frigent musae nostrae? nostrorum hominum capita loliginis succo sunt penitus infecta: nullus bonarum artium gustus: litterarum commercium nullum: omnia solitudo et vastitas. Felicem te, qui in illis oris positus es, in quibus et litteris et litteratis indulget coelum, habesque bene multos virtutis tuae aemulos; invidos nullos. His ergo deliciis fruere longum et aeternum, et mei aliquando recordare tui nunquam immemoris, inque uno te Musas omneis, Gratias, venustates, leporesque venerantis. Caeterum de Aristotele paterno vellem scire quid statueris deque Ovidio tuo. Guieti In Terentium notas posthumas nondum vidi: salutem tibi plurimam precatur uxor mea: de Tabella sis quaeso memor, eamque curam adhibe, in curanda valetudine reficiendisque viribus, ut cito te mihi succi plenum referat expectata effigies. de edendis epistolis paternis num cogitas? habeo quasdam ad Maussacum praesidem nostratem. Vale et me ama, si tui observantissimos amas. VII. Kalend. Novembr. CICICCLVII.

EPISTOLA DLXII. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

ME sane multum taedet expectare diutius tui effigiem, Clarissime Heinsi; jam enim biennium agimus, ex quo illam toties promissam, adhuc etiam desidero. ô, te parum sollicitum delitiarum mearum! qui unicum absenti Amico solatiolum neges. Ego te medullitus amo, eoque animo sum erga te affectus, eroque aeternum, ut nullam non occasionem tibi gratificandi velim arripere: quae si defuit, infoelicitati meae, non negligentiae tribui certe debet: Tu vero habes in te ipso facilem, atque idoneam oportuniratem beandi me, nec ulla propterea te rerum mearum cura tangit, precesque omneis amici, non ficti, sed synceri, obstinatam queunt mollire mentem, fregissem medius fidius, fregissem, ex quo tuam imaginem expeto, vel intractabilioris puellae durum pectus, ipsaque forsan pudicitia votis amantis succubuisset. Quam enim non annuae curae funditus evertere? Pertinacior rigidiorque tu, qui tui animosius tueris umbram corporis, quam puella ipsummet corpus! Sine ergo te tandem expugnem; non enim decet virum, quem Veneres, et Gratiae delicatulis suis finxere manibus, derogare amico gratiam roganti. Non desunt, vobis praecipue liberalium artium amantissimis hujusmodi artifices, qui formas hominum penicillo mire exprimant: non dees ipse tibi: deeritne igitur animus, quo Medonium tuum singulari benesicio velis cumulare? Apage Stoicam severitatem: illam enim vera amicitia respuit; quae quidem remissior. esse debet, et ad omnem comitatem facultatemque proclivior. Haec jam satis ad objurgandum: acturus olim magnas et ingenteis gratias; cum expectatissimam tabellam


page 644, image: s644

nactus ero. Vale interim, et me aeternum amare perge, quod etiam atque etiam rogo. Uxor plurimam tibi salutem precatur. Tolosae Non. Maji CICICCLVIII. Scripsi ad te non ita nuper epistolam, quam Clar. Menagii nostri diligentiae commisi. de Musis Batavis fac quaeso aliquid intelligam, nostrae enim penitus squallent. Vale iterum et iterum vale.

EPISTOLA DLXIII. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

SIC est, uti conjeceras, Heinsi clarissime; quas ad te et ad Cl. Bullialdum postremas scripseram, eodem plane involucro tegebantur. Verum praedonem, qui has dilaniavit, esse illum, cui erant commissae, suspicari, fides ejus, quae jam dudum mihi perspecta est, nisi sim inhumanus, ac ferreus, pati non potest. Caeterum quisquis ille fuerit, non ego quoque moleste fero: quondo hujusmodi testimonia meae erga te observantiae, nec truecs invidorum hominum manus, nec malevolos Sycophantarum oculos reformidant. Thesmophoria non sunt haec, quorum varia superstitio prodire in volgus metuat; sed verissimae amicitiae innocua sacra; in quibus omnia sic pure syncereque peraguntur, ut lucem potius, atque ipsum solem, quam umbram et solitudinem affectent. Tales aeternum simus, quales decet Musarum Sacerdotes: non sicuti sunt, quibus continuo placet, partium studio laborare. gratiorem profecto nobis litterarum materiam praebebit semper venustus Ovidius tuus, per te venustissimus; quam bella, et strages, quae funestas solum narrationes pariunt. Equidem, mi Heinsi, malim potius luxata Ovidii carmina, quibus Dioscuri cum Lynceo pugnant, a te restituta legere, quam ipsos pugnantes videre. Sed [Gap desc: Greek words] , quam beasti ipsum poetam! dum tot versibus desperatae, ut ita dicam, salutis, tam felici successu, medicam manum adhibuisti. beasti et Hecaten, cui, cum illa antea nisi vili [Note: Respicit locum Ovid. II. Fast. 578. egregie ab Heinsio emendatum; obsutum maenae torres in igne caput.] Menta pasceretur, nunc Haleces quadragesimariorum nostrorum [Gap desc: Greek words] reddidisti. ô factum bene! beasses et nos, si tam illa quadragesimam nostram, quam mox ingressturi sumus, quam pisciculos hosce esset voratura. Verum proh dolor! ad tantam rem, mi Heinsi, nulla tua est ars, nulli sunt Codices, neque [Gap desc: Greek words] quantacunque sit fames. De membranis Ovidianis agam propediem cum Maussaco filio: quanquam non magna est spes quidquam ab illo recuperandi. Parentis enim litterariam omnem supellectilem jam dudum Librariis nostris vendidit. Etsi ejus est dignitatis et muneris; ut libros et litteras colere debeat. Uxor mea tibi mirum quantum salutem precatur. Vale, meum decus. Tolosae 10. Kalend. Mart. CICICCLVIII. at, at, pene memoria exciderat: cum Epistolas


page 645, image: s645

aut quidvis aliud mihi inposterum inscribes, qua solebas formula, Senatori Tolosano quanquam nec has phaleras amo, perge uti: nullos quippe alios titulos admitto, essetque gratius, si apponeres tantum, Romanorum more, Heinsius Medonio. de deserendo Senatorio ordine, ut me totum Musis dem, sedulo cogito. Quid parturiant Athenae vestrae, quid Gronovius, quid Vossius, viri clarissimi, moliantur, fac quaeso sciam. De edendis posthumis paternis cogitabisne unquam? Tabellam, quaete mirum referat, jam diu expecto. Haec pede stans in uno, verum animo mirum quantum in te defixo. Iterum Vale, vale et me ama.

EPISTOLA DLXIV. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

SUavissimis litteris tuis orbari jamdiu aegre molesteque ferebam, vir praestantissime, tuisque amaenissimis alloquiis carere, dudum erat intolerabile. Nescius interim quam in partem me verterem, quave arte solitudinis taedia et molestias fallerem, in me severi Judicis personam sustinces, tanti et tam gravis infortunii caussas diligentius inquirebam. Sed cum nullam meam culpam agnoscerem, aut laesae amicitiae, aut violati foederis antiqui, aut imminutae existimationis, quam de te semper habui maximam, tanto tunc augebatur dolor meus, quanto durum erat cogi, totum istud crimen oblivionis in ipsum te transferre. Qvod si me tantum amas, quantum amare significas, amas autem vehementer, cogita perturbati animi curarum aestus. Sic eram, vir Amantissime, tu tamen interim de me, deque meo ornando nomine cogitabas. ô me silentii tui infaelicem interpretem! Tum enim conquerebar, cum egregium usque adeo specimen affectus omnis in me tui ubique terrarum editurus eras, ut majus desiderare bonae mentis non fuerit, cum minori abunde cumulateque cupidissimus expleri potuisset. Nam quid tam honestum tamque magnificum mihi obscuro homini, quam nullius juris nomen meum exquisitissimis lucubrationibus tuis praeposuisse? ingens profecto et inaudicum benevolentiae argumentum! Ergo inclarescet nomen meum splendore tui, quique antea ignotus omnibus fui, per omnium hominum ora volitabo? compendiosa sane via isthaec ad immortalitatem; quippe sic sine ullo labore multorum laborum gloria facile comparatur. Equidem expectabam leves tantum aliquot notas haud extincti amoris; ingenteis tu intimae necessitudinis profers: diluere maerorem poterat litterarum aliquid tuarum; depellit penitus omnem omnium litterarum venustissima: satis erat denique, vel tuo nomine salutari, ut bearer; Tu vero, ô faelicitatem insperatam! divini ingenii tui non degeneres faetus in sinum meum deposuisti. Hos igitur blandulos, horrido licet sinu, tenerrime tamen excipiam, suavissime Heinsi, sidemque do, fore mihi semper oculis ipsis cariores. Enimvero ut adversus illos ita sim affectus, postulat natalium splendor,


page 646, image: s646

singularis humanitas tua, et meum in te studium et observantia nunquam defutura. Verum nae tibi ipse injurius es? qui ut amicum egregium te praestes, rerum iniquum aestimatorem te praebeas. Nam dic sodes, quid est in me meriti, quo adduci potueris, ut me tanto honore dignareris? non certe nominis splendor, non magni ingenii laus, non ubertas venae, aut oris facundia, quid ergo? fingis profecto, fingis tibi caussas mortalium ingeniosissimas. Quas si quidem amor non respuit, dedignabuntur tamen omnes, qui meam norint tenuitatem, et tuae dignitati consultum vellent. Quod usque adeo verum est, ut et ipse verear, cujus tamen gratia peccatur, ne tibi iratas Musas reddideris, quod tam imprudenter earum bona et thesauros prodiga manu in immerentem profuderis. Sed quid pro tanto munere rependam tibi, vir praestantissime, quando vel agendarum gratiarum impar sum? bonam mentem medius fidius et bonum animum in te, quod unum Diis ipsis semper placuit, cum nihil aliunde pro dignitate suppetat, praestabo. Vale III. Eidus Aug. A. D. CICICCLX. Tolosae Tectos. De Musis nostratibus nihil est, quod te deceat audire: ita plenae sunt ruris omnis et inficetiarum. Nam quae olim Palladem Artesque omnes liberales summo studio venerata est Tolosa, nunc tantum Palladis nudum nomen vix retinet, Gotthorumque barbarie misere iterum laborat, et quod olim illi odio litterarum fecere, faciunt jam nostri bonarum artium neglectu. Clariss. Gronovii Melam nondum vidi, non tamen dubito, quin opus eximium non sit: quam in sententiam facile adducor aliorum ejus operum praejudicio. Hîc ingens terrae motus factus est, seseque ultra L leucas extendit, luctuosus imprimis urbi, cui nomen Banieres, a balneis sic dictae, cum multarum domorum ruina, tum plurimorum hominum nece. Ignis ex sulphure in visceribus Pyrenaeorum montium conceptus tantam nobis jacturam intulit, unde qui a voce graeca [Gap desc: Greek words] nomen ipsis inditum volunt, argumentum habeant certe maximum conjecturae. Vale iterum atque iterum. Si septentrionem revisas, incolumem quaeso reduc mihi meum Heinsiuim. Tabellae quae te egregie referat expectatione interim non possum non excruciari. quare quamprimum illam a te expecto. Salutem tibi plurimam dicit mea Glycerium.

EPISTOLA DLXV. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

ENimvero, clarissime Heinsi, si benevolentiam tantum meam spectarem, sique tuam in exarandis ad me epistolis diligentiam ad amoris et desiderii mei normam, ut ita dicam, exigerem, te quidem ingentis negligentiae reum peragerem. Sed quia rationem habeo dignitatis tuae, teque gravissimarum rerum unda jactatuni scio, modum adhibeo cupiditatis meae, in eaque literarum tuarum orbitate, quando ita respublica postulat, tui me caussa lubens


page 647, image: s647

macero. Scio namque, florentissimam Amstelodamensem Rempublicam, cujus fines ad extremas usque mundi partes extenduntur, te sibi a Secretis virum tantum in illo otio versari, quo literae nostrae egerent, nullo modo pari posse. At Hercle faelicissimum te, qui Reipublicae caussa otium amittas, et hoc est quod olim merito laudabat Tacitus, Privatas necessitudines publicis esse anteponendas. De te igitur amplius minime conquerar; quod si hac in re mei aliquando minus compos sim, id certe fit amoris quodam impetu, quo invitus rapior. Cujus tamen minime me pudet, quum nusquam meliori damno frons poni possit. Verum etsi hac parte finem posui meis querelis, non ideo tibi non succenseam, quod saepe promissam mihi tui effigiem hactenus non miseris. Deberes certe tu hoc solatii absentibus nobis indulgere, non vero inanibus promissis amici spem toties ludere. Quare demum te quantum possum enixe rogo, sinas te exorem, et noli quaeso inclementi Sueciae caelo te prius dedere, quam mihi pignus tam charum, tam expectatum fueris impertitus. Atenim dices, num tibi vividior spirat imago nostri in iis lucubrationibus, quibus jam jam nomen tuum decoravi, quam quae corporis illa arte effingi possit? fateor, sed et isthaec magis ac magis alterius auget desiderium. tantoque minus istam mihi negare potes, quanto lubentius illam ultro mihi detulisti. Caeterum de Ovidio nostro est quod te moneam; me scilicet tandem nactum codicem Manuscriptum Clariss. olim Samuelis Petiti. Verum ex illo varias tantum lectiones excerpere, non ipsum codicem mittere, puto, licebit. Attamen persuasissimum habe, debere te multum humanitati Amplissimi Ranchini Camerae ex edicto Castris constitutae Consiliarii, cujus est liber. Is enim statim ac sensit hoc nomine promovere rem tuam posse, dici non potest, quibus officiis et quanta comitate preces meas exceperit, quamque vellet aditum hinc sibi muniisse ad amicitiam tuam. me certe si audias, ipsum in album tuorum adscribes: sane vir est magni nominis in Republica literaria, tum suis tum Avorum praeclaris meritis, et quod summum, ut ipse verbis disertissimis mihi signicavit, gloriae tuae ac famae studiosissimus: expecto igitur Codicem, quem statim atque accepero singulari diligentia illum excutiam. a negligentia autem aut oscitatione mea securus esto, res oppido bene peragetur. Sed amabo, quid vis tibi cum tanta tua illa manuscriptorum indagine? desperas, inquis, desperas infinitis locis mutilatum Ovidium pristino nitori restitui posse sine magna et nova Manuscriptorum copia! di vostram fidem! tequaeso respice, mi Heinsi, tuamque supellectilem, quippe habes in te uno veneres omneis et lepores, qui in Ovidio desiderantur. Et quis non malit luculentissimo delicatissimoque ingenio tuo lucem istam et nitorem debere, quam inficetis membranis Monachorum olim plurima barbarie corruptis. Quam ob rem inter te et ingenium tuum mitius imposterum agatur: alioquin tibi concinam;

Faelix tua si bona noris.

In mittendis Epistolis inibo viam, quam aperuisti, quare jam jam ad III. Capellanum scribam, ut istud officii tuo nomine impetrem. Noli alteri vicissim tu tuas credere; nam ultima, quae ad me pervenit, inter infidas manus diu multumque


page 648, image: s648

versata est, parumque abfuit, quin omnino interciderit, et quamquam in iis de eversione Rerumpublicarum aut regnorum a nobis non agatur, necessitudinem tamen nostram infestis oculis profanari molestum est. Nobil. Christiani Hugenii Systema Saturnium ego et Fermatius in dies expectamus; nondum illud videre contigit, non proinde amici tui ingenium et eruditionem maximis laudibus non prosequimur, quidquid obganniant Cucullati nostri, gens, paucis exceptis, plena ruris et inficetiarum: gaudeo igitur et gratulor tibi ipsique, quod eos perbelle exceperit, atque usserit. Neque pati certe possum illorum impudentiam, qui quidquid in eorum cucullo non cuditur adulterinum ubique praedicant. Modicum adhuc: quidam amicus meus rei antiquariae studiosissimus non ita nuper nactus est fictilem urnam tanta industria fictam, ut huic parem nescio an habeat totus orbis. Illius circa collum jacet in scriptio isthaec, quae cum me plane fugiat, a praestantissimo Golio quid prae se ferat scire pervelim, putem fuisse quondaui Onuphri Panvini, huicque creditos Neronis Imperatoris cineres. Quidquid sit videbitur.

A clariss. autem Golio, quem suspicio ac summe veneror, id gratiae veritus sim postulare per Epistolas, confisus nempe rem melius tua commendatione obtineri. si me in tanti viri amicitiam insinues, tam mihi id erit gratum quam quod gratissimum. Reliquum est quod te etiam atque etiam enixe rogo, in tam longinqua tamque aspera peregrinatione serva te mihi incolumem, meque de rebus tuis certiorem fae. vale, meum decus, salutem tibi plurimam impertit mea Glycerium. Si Clar. Hugenium hîc aliquando videre contingat, dabo operam, ut pro suis meritis et dignitate excipiatur. habes epistolam verbosiorem fortasse quam velles, quod tibi ita videri putabo, nisi mihi longiorem remiseris, quae me recreet. Vale, Non. Januar. A. D. CICICCLXI. amplius neque animi neque oculorum neque manus plane sum compos, quare si quid perperam scriptum ignosce. Iterum, Vale mea vita.

EPISTOLA DLXVI. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

SCripsi non ita nuper ad te, amicorum princeps, jamque meas Epistolas. in manus tuas pervenisse cura et diligentia clariss. viri D. Capellani persuasissimum habeo. attamen an tibi fuerint redditae, velim quamprimum renunties. His ego tibi significabam Manuscriptuin codicem Ovidianum Samuelis olim Petiti, nunc Nob. Ranchini, Senatoris in Curia Castris ex edicto constituta, in dies expectare me; nunc vero addo pervenisse illum in manus nostras. Quare mi Heinsi, mihi fidem omnem adhibe, me moram nullam facturum in excutiendo illo. Notabuntur omnia vel vitiosa: scio quippe non parum inceresse, ne vel literula mutetur: saepe namque vel mendosa lectio mendum ipsum tollit. Illum autem codicem cum edito a te Ovidio confero, quo facilius


page 649, image: s649

variantia agnoscas et locus libri recurrat. Reliqua meae, epistolae ad tabellam, quam scis, spectabant. Ego, mi Heinsi, diutius deludi non patiar, illam cito mitte, meque de rerum tuarum statu certiorem fac. haec pede stans in uno et negotiis valde inficetis totus implicitus. Vale, meum decus. Tol. III. Non. Mar. CICICCLXI.

EPISTOLA DLXVII. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

MItto ad te, mortalium suavissime, MS. Codicis Ovidiani Clar. Ranchini ab edito a te discrepantes lectiones, quas quidem tanta religione excerpsi, ut piaculum duxerim vel manifestos errores, atque ipsas ineptias (in quas incidere saepe saepius contigit) diligenti manu non annotare. Atque ad hanc nimis anxiam et scrupulosam indaginem eo magis adductus fui, quod alias non semel expertus fuerim ex hujusmodi turpissimo caeno exoriri aliquando non inelegantes flosculos, atque etiam interdum gemmas. Quidquid sit aequi bonique consules: scis enim nihil nisi minimum in te a me conferri unquam posse. Insaniam medius fidius, si sperem divitias illas tuas ingenteis augeri aliquando mea tenuitate. Ectypi Arabici enodationem Golianam misit ad me humanissimus Johannes Capellanus, ultroque obtulit, usurum se ae, qua valet, apud Vatierum, Linguae istius professorem eximium, authoritate et gratia, quo res iterum excutiatur; unde mireris viri egregii liberalem animum, et officiosam urbanitatem. Ego vero quidquid eluxerit, mittam statim, etsi non dubito, quin plane et oppido rem attigerit praestantissimus Golius. Et hoc ipsum antea suspicatus fueram, quidquid imperitorum quorundam Loyolistarum jactasset audacia ad Romanos pertinere. Nam quid Arabica inscriptio isthaec cum cineribus Neronianis? in mittendis autem Epistolis Johanne Capellano nostro semper, uti vis, utar: quanquam me monet desperare, cum in Suecia fueris, meas ad te suasque se tuto curaturum. Quamobrem, quaeso te, vel Leydae vel Amstelodami portum nobis beneficum statuas, in quo nostrae, hinc vero in Sueciam mittendae, summa securitate excipiantur. De Polyaeno cogitavit nunquam Fermatius: verum tu cogita de imagine tua, quam jampridem expecto. Confirmatur in dies sensim valetudo mea, quam sedulus curabo, quo diutius sim tuus. Vale, meum decus, et te incolumem mihi, Reipublicae, et literis serva. Tolosae Tectos. Pridie April. Anno CICICCLXI.

Cl. Ranchino Codicem MS. non prius remittam, quam ad me rescripseris. Mitte ad me pagellas Ovidianarum notarum, quascumque habueris editas. Vale iterum.


page 650, image: s650

EPISTOLA DLXVIII. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

DIU multumque maceravit me adeo tam altum tamque diuturnum tuum silentium, vir Amantissime, ut si moerorem, ac taedium, quo sum hinc affectus, tibi penitus vellem exponere, non aliqua certe verba, quibus pede stans in uno vix mihi nunc licet indulgere, sed nec quidem bene longa sufficeret oratio mea. Humanissimo Capellano nostro gratias semper agam non leves, sed ingenteis, quod huic malo, verborum suo lenocinio meliorem praesentioremque quam potuit saepius adhibuerit medelam. At potuit id utcumque praestare, nunquam certe callum obducere. Istud solum a te expectatur, nisi te forte nativae illius urbanitatis taedeat, Suecorumque malis induere inclementiam. Averruncent ab hominum venustissimo luem istam Numina, nobisque te cito talem e Suecia eximant, qualem te elegiacis Paternis Livia olim exoptavit. Gaudeo interim, quod a Capellano accepi, pervenisse ad te variantes lectiones e MS. Cod. D. Ranchini: beabor si inde ornatior aliquando in lucem prodeat Ovidius tuus. Monent etiam ille et honestus vir Dom. Chassanius scripsisse te ad me uberem epistolam; est quod humanitatem exosculer tuam, et quod cum fortuna expostulem, quod perierit. Salutem tibi plurimam dicit mea Glycerium. Vale, pridie Kalend. Januar. CICICCLXII. hac transiit honestissimus vir Marquardus Gudius Romano proficiscens, apud illum me mirum quantum commendavit meus erga te amor. Vale iterum, festinae scriptioni ignosce.

EPISTOLA DLXIX. NIC. HEINSIUS Bernardo. Medonio. Tolosam.

STabam in procinctu itineris Septentrionem jam jam aditurus, jucundissime Medoni, cum ecce fasciculus a te mihi traditur, qui diversas lectiones ex vetustis Nasonis membranis summa diligentia industriaque congestas complectebatur. Non ferebant quidem res tunc meae, ut gratias tibi, quas debebam, pro singulari officio agerem; sed defunctus itineris longinqui molestia, ac fixo hîc terrarum pede, nihil prius habui aut antiquius, quam ut animum tibi gratum per literas indices testarer. Invidit tamen fati malignitas tibi earum conspectum, ut nuper admodum ex utriusque nostrum studiosissimo Capelano licuit cognoscere, ad quem epistola erat missa. Verbosam fuisse satis memini, nec recordor tamen quid praeter luculentam gratiarum actionem contineret: nisi quod anxie rogabam, ut amplissimo Ranchino pro membranis tam obvia comitate


page 651, image: s651

suppeditatis significares obstrictum me nexu arctissimo teneri. Quod et ipsum ut nunc quoque facias, quando literis istis fraudatus es, vehementer a te contendo. Agit in hac aula res Regis Christianissimi Chassanius, domo Tholosas, Amplissimo Fermatio cognationis jure conjunctus, vir mihi perquam amicus, qui et fratrem, ni fallor, habet in civitate vestra viventem, cujus opera in curandis literis possis uti, quoties imposterum ad me scribes: nisi tutius tu opinaris opera Capelani, ut jam coeperas, uti. Labor iste, quem excutiendis Ampl. Ranchini membranis dedisti, altissimum ruborem mihi expressit: quod unum possum, cavebo diligenter, ne cum ingrato rem fuisse tibi dicas. Nasonem curis secundis exornare jam coepi: nam priores illae nequaquam mihi satisfaciunt. Tum editio ipsa, quam Capelani nostri opera te jam consecutum esse auguror, parum elegantiae aut nitoris prae se fert. Quae ad me misisti mox examinabo, et cum cura perpendam. Si squi imposterum codices vetusti in manus tuas pervenient, auctor tibi sum, ut et alias fui, ne iis ad vulgatas editiones excutiendis te accingas, sed paucis pagellis evolutis gustum eorum mihi praebeas, unde arbitrari possim, operaene pretium sis facturus, si totos percenseas ac percurras. Ex multis enim, qui per veteres Bibliothecas passim occurrunt, paucos oppido est invenire castigatos, aut magno mihi futuros usui. De inscriptione Arabica an felicirer Golio conatus cesserit, et quid viri apud vos eruditi de ea censeant, doceri exopto. In Claudiano recensendo nunc occupor, quem Elzevirii flagitare non desinunt. Interpellor tamen frequenter, et identidem ab istis cogitationibus avocor per publica negotia. Nativitati Delphini Gallici [Note: leguntur lib. IV. Eleg. 4. lib. III. Silvar. pag. 205.] duo epigrammata nuper aliud agens consecrabam; quae rumor fert popularibus tuis non displicuisse. Mitterem nunc ea, nisi subvererer ne et hae in via periturae sint. Habet Capelanus tamen epigrammatia, a quo peti possint et impetrari, si tanti ea ducas, quae a te legantur. Scribam pluribus, cum intellexero has non aberrasse. Literae tuae qua via curandae sint jam indicavi. fasciculorum si quid ad me perlatum cupis majoris rei aut molis, id Amstelaedamum suadeo destinari cures ad Ludovicum et Danielem Elzevirios, aut Lutetiam quoque ad Illustrissimum Beuningium, unum ex Oratoribus nostris, quem tamen diu illic moraturum esse vix opinor. Vale, delicium Musarum, vir Amplissime. Exarabam manu praepropera Holmiae Suecorum. Anno CICICCLXII. a. d. III. Februar.

EPISTOLA DLXX. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

EPistolam tuam, quam modo optatissimam accepi, centies exosculatus sum, suavissime Heinsi, a quo enim Amstelodamo abes, fere autem annus est, nullam aliam accepi. Tolerabam, utcunque poteram, meam istam orbitatem,


page 652, image: s652

eque Republica esse mecum ut omnino sileres, aegre minus ferebam, non tamen non aegre multumm et anxie; cum erga te ita semper animatus sim, qui si jucundissimo tuo alloquio caream, vitam mihi acerbam putem. Agnosco igitur singularem tuam diligentiam, quod foederatorum Ordinum curis deesse volueris, ut ignobili et obscurae amicitiae, non sine publico damno, indulgeres. Minus certe fuit, nec vereor pronuntiare, lucubrationes nuper tuas, quamvis eximias, medio in otio literarum nomini meo inscribere, quam e continuis magnarum rerum fluctibus, mei desiderio et ornandi caussa emergere: non, inquam, tantum beare me isto munere, quanquam maximum, quippe quod omnibus me [Gap desc: Greek words] facit, quam sempiternam mei memoriam servare, et in aspero ultimi septentrionis frigore ineffabilem amorem in me tuum non, ut ita dicam, deferbuisse. Enimvero, in [Gap desc: Greek words] ut es egregie; Ingenii divitias tui temere ubique et imprudenter non dedecet profundere; at ipsum te non aeque licet: adde quod facilius est viro liberalissimo divitias quam animum largiri. Utrumque tamen mirum in modum praestas; cum enim me pretioso auxisti dono, tum constanti prosequeris benevolentia. His ergo auxiliis aeternitatem nominis et gloriam mihi jam jam videor consequutus, nihilque amplius esset, quod cuperem, unum si ingenti non obesset felicitati, taedium scilicet tenuitatis meae et male meritae famae, quam mihi fecisti. Sustinebo illam nihilominus omni arte, omni industria atque conamine non tam meae, quam ut tuae consulam dignitati, cujus multum oppido interest, integra ut sit, ne mei nimio studio malus animorum spectator audias. Id autem si accidat tuo malo, te certe poenitebit saltem nunquam, animum si meum non meritum spectes, male collati beneficii. Atque id unum tibi pro me summa fide spondeo, suavissime Heinsi, dum proh dolor! sperare non licet, tuorum erga me meritorum magnitudinem meis quibuscumque officiis assequi. Iterum ago tibi ingenteis gratias pro Regio plane munere, quo me decorasti, testorque Numina, mihi semper ipsis oculis carius gratiusque futurum. Attamen illo licet penitus expleri potuerit cupiditas omnis mea, adhuc maxima mihi superest imaginem tuam exosculandi. Quare quamprimum quaeso illam mitte, sed quae te mihi perbelle referat ipsissimum, [Gap desc: Greek words] me. Vale, Amicorum Princeps. mea Glycerium Janus inprimis et Dominicus salvere jubent. Scribam Ranchino, plurimisque verbis meis sentiet tuam erga se humanitatem. Vale iterum, et te mihi incolumem serva. Tolosae pridie Kalend. Martii Anno Gregor. CICICCLXII. barbarae scriptioni ignosce.


page 653, image: s653

EPISTOLA DLXXI. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

BInas jam jam a te literas et eodem tempore, easque summi tui in me amoris, et omnium elegantiarum plenissimas accepi. Quae quanta me voluptate totum perfuderint, si velim exprimere ipsa eadem voluptas efficit, quo minus id plane possim. Tu tamen oculis mihi et vita charior, suavissime Heinsi, ex mea in te teneritudine, et ex earum anxia et diuturna expectatione abunde ni fallor agnosces. Nam quid iterum memorem nuperum illud et immortale gaudium, quo me nomini meo inscriptus Ovidius tuus cumulavit? illo expleor medius fidius, et ita expleor, ut prae ejus magnitudine pro more suo nequeat erumpere, adeo intercludit adhuc spiritus, viresque omneis debilitat, quae tamen omneis vel levis quaedam et tenuis significatio oppido exhauriat. Fidem Numinum! ecquis me vivit hodie fortunatior? Ego nullius meriti, nullius gloriae, aut famae, nulliusve authoritatis, placere adeo ne potui mortalium venustissimo, politissimo, et multis pro Republica rebus gestis clarissimo Heinsio, ut eximios divini ejus ingenii foetus tam infelicibus auspiciis in lucem ederet. Verum amicitiae operae pretium est istud, quae non minus ad fingendas sibi caussas ingeniosa est, quam opibus ingenii dives tu ad augendum amicum. Ergo sis aeternum tui similis, sit tibi nemo par, sis orbis et ingenio et industria praestantissimus, ego vero sim nullius expectationis; emoriar tamen si me vel paula unquam invidia tangat felicitatis tuae. At liceat per te mihi caeloque irasci, quod me adeo inopem fecerit, ut nullis tecum officiis, ne dicam beneficiis certare possim, dum de amicitia pugnaciter certabo. Nam quod in excutiendo MSto [Abbr.: Manuscripto] Codice Ranchiniano sedulitatem aliquam meam commendes, nae lepidum istud et facetum, nugas, quisquiliasque magni aestimare. Amplissimo autem Ranchino saepe saepius egi gratias tuo nomine, quam potui magnas. et quanquam nulla mihi insit orationis vis aut facundia, illi nihilominus hac parte mihi videor abunde cumulateque satisfecisse; unde securus imposterum esse debeas, ab omni meru male praestiti officii. Clarissimo D. Cassando nostrati laetor provinciam istam obtigisse, et etsi mihi decora fama solum notus, gratulor tamen hanc fortunam, atque exosculor; quid enim illi viro non optem, cujus in Rempulicam et omneis bonos praeclara ejus esse scio merita, et cujus fratris fingularis virtus, stupendaque eloquentia Tolosae nomen nostrae in dies decorat. Illorum igitur opera, quando tu et ipsi jubent, utar imposterum in mittendis epistolis. Non tamen praestantissimi Capellani nostri industria proinde velim carere, quis enim illo humanior, aut diligentior? verum cum nihil sit prius in votis quam multas occasiones nancisci, atque omneis arripere, testandi tibi et omnibus singularem meam in te observantiam, omnium officia lubentissimo animo amplector.


page 654, image: s654

Ne tamen audacior videar Cassando tuo, velim quaeso, ut venustas, comitas, et mellita oratio isthaec tua audaciae meae lenocinetur. Inscriptionis Arabicae genuinum sensum, quanquam [Gap desc: Greek words] praestantissimus Golius mirum in modum, puto, assequutus est. gratias ego egi jam diu pro tam difficili suscepto labore. Nunc etiam accepi interpretationem viri magni nominis D. Vatieri Parisini, quam mihi Capellanus noster ultro procuravit. Is est, qui Tamerlani historiam ex Arabicis vulgavit, nec a mente Cl. Golii recessit multum, quod mirum in modum facit, ut explicationi Golianae pleniorem fidem habeam. Rem alii etiam in se recepere, Hardisius Parisinus, et Ath. Kirkerus Jesuita: volupe erit videre, quid ejus ex tripode. Claudiano tuo, quid amabo, post primas secundae curae addent? ô portenrosam ubertatem ingenii tui! Epigrammata, quae Delphini Gallici gloriae consecrasti, Chassandus meus ultro dedit, miratus sum styli semper puritatem, felicitatemque ingenii. de urbanissimo Marquardo Gudio nunc est quod tecum pluribus. Tolosam appulit decimaquinta die mensis Octobris Anni proxime elapsi, una cum Sam. Schas Gandensi. Subito illos morbus corripuit non aeque gravis, quippe Gudius quinque solum dies decubuit, alter quindecim, et non sine summo periculo, quum conclamatum esse de salute ejus putarent medici. cumque interim de me aedium dominum, in quibus pedem fixerant, percunctati essent, dicto citius ad illos advolo, si quid possem officii praestiturus. Statim plura, de te praecipue, deque literis nostris inprimis Graecis, et hercle non sine summa voluptate, quae major tamen futura erat, nisi maeror periclitantis hominis ipsam Gudio mihique minuisset. Post aliquot dies rhedae sese committunt vix recuperatis viribus, atque ideo me valde reluctante, sed nullis precibus, nullis rationibus, nullo denique sui respectu et male confirmatae valetudinis adduci potuere, ut iter suum retardarent, tanto desiderio efferebantur Italiam citius invisendi lustrandique: Tolosae igitur vale ultimum dicunt. Mihi vero suavissimus Gudius aeternam amicitiam non sine arrhabone despondit, ego vicissim meam certe non sine lacrymis, nihil enim ejus moribus vidi amabilius. Ab illa autem die nihil de ipsis inaudivi proh dolor! quod certe me non parum macerat: cumque saepius amicos, quos in Italia habeo praecipue Possinum nostrum, de iis compellarim, respondent de illo ejusque socio habere nihil quod scribant. Quare mi Heinsi, si quid accipias, quando in Belgium redituri sint, si caelum ipsis vitalem auram non inviderit, quamprimum quaeso, me certiorem fac. scis namque quam alte me afficiant amicorum res. Tabellam, quae te mihi perbelle referat, noli amplius desiderem, quam a longo tempore expectare jussisti. Salutem tibi plurimam impertit noster Relhacus, cujus pietas in Deum tam apud nos conspicua est, quam apud omneis nomen tuum illustre. Uxor mea non minus me nomen etiam Heinsianum veneratur. Vale, meum suavium. V. Eid. Aprilis Anno D. Greg. CICICCLXII. totus adhuc sum in perquirendis Ovidianis Membranis atque etiam Claudianeis. Clarissimo Chassando, ni grave, est felicitatem meo nomine precare.


page 655, image: s655

EPISTOLA DLXXII. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

NAE tu potius quam ego mortalium omnium venustissimus, suavissime Heinsi? qui tuo nomini per universum terrarum orbem virtutis et ingenii laude celeberrimo, ex meo nullibi gentium noto accessisse mutlum splendoris praedicare non cessas? ô insolentem benevolentiam, ô vehementissimum affectum! cui parem nescio an ipsa aurea tulerint unquam saecula: me vero tanto magis felicem, quanto minus a te ingenti hac invidiosae laudis gloria cumulari debuerim! Peccas profecto graviter ipse in virtutem tuam, amicorum ocelle, dum nimius es in ornando me: famae namque tuae male consulis, neque te respicis, ipsos quoque rationis fines lubens et sciens praetergrederis, quodque magis mirentur, qui nostrum utrumque norint, poenitere te nunquam facti, nec disistere, me omni officiorum beneficiorumque genere explere. Atqui omni pacto jamdiu me ultra modum omnem usque adeo explevisti, ut ipse verear, ne si ultra contendas, temeritate potius quadam tua, quam bona existimatione adductus, tantum gratiae in immerentem me effudisse videaris. Vide quaeso, quam bonae fidei vir sim, qui cum nihil mihi honorificentius sit singulari hoc tuo studio, nihilque dulcius tot exquisitis titulis infignem commendatione tua posteritati transmitti, nihilominus tantum decus fortunamque deprecor, quo Heinsiani nominis claritudinem dignitatemque adversus ipsum te tuear. Enimvero quid habeas non video, unde purges te, apud posteros ex tanto clarorum virorum numero unum me egregie elegisse, quem observes, colas, in oculis feras denique. Quam ob rem horum alterum accidat necesse est; aut me falso magnum virum excipiat posteritas, aut ipse malum nomen sis posteritati, quod me in Heroicum ordinem, quo jure, quave injuria, intrudere conatus fueris. Quod si pergas et perstes in ea sententia, adhibenda tibi omnis ars, ingenium, et industria (res enim agitur tam tua, quam mea,) apprime ut conveniat persona, quam feram, utque os habeam humerosque Deo similes; alioquin impostura isthaec tua (verbo absit injuria) perbelle omnibus perspecta, risum hercle et cachinnos, non admirationem movebit, quamquam [Gap desc: Greek words] cave igitur ne accidat; [Gap desc: Greek words] Sed quid disputo? quasi vero amor, qui nullis cohiberi potest repagulis, certo beneficiorum modo terminetur, et quin quo velit feratur impediri posset? nugae, aspera et inominata oratione velle tibi persuadere, debere te parcius bona tua largiri, neque prodiga manu ea ubique spargere. Sed indignum esset te hominum liberalissimo parcimonia isthac uti: cum a Natura rerum omnium copiam ea solum conditione accepisse videaris, ut spargeres. Incidisse te in tantum Thesaurum Meursii operum ineditorum, est sane quod mirum in modum tantam sibi fortunam


page 656, image: s656

literaria Respublica gratuletur. Dabitur enim dubio procul edendi copia. Ecquis tam durus, tam barbarus, tamque dulcibus Musis nostris infensus, qui a tua non humanitate frangatur? nemo admodum, nemo. Plus certe poterit lepor et urbanitas tua, quibus et dicta et facta tua soles condire, quam tenerae ipsae illae virgines. fac igitur cito luce sua fruantur infelices diu Meursiani foetus, suo malo fato tamen felicissimi, quod tuo nunc patrocinio excipiantur. de Gudio nostro beasti, ad illum jam jam scribam. Tabellam, quam scis, expecto, quam ardentissimis votis expetivi, tuam tibi mihique valetudinem serves incolumem etiam te atque etiam rogo. [Gap desc: Greek words] ? salvere te jubet mea Glycerium et noster Reilhacus. Tolosa VIII. Kal. Jul. CICICCLXII.

EPISTOLA DLXXIII. NIC. HEINSIUS Bernardo. Medonio. Tolosam.

EX quo Oratores nostri Lutetia deserta pedem retulerunt ad suos, interruptum quodammodo fuit literarum commercium, quod oportunitate isthac usus cum amicis vestratibus solito frequentius exercebam, quamdiu legationis tempus protrahebatur, mi Medoni. Huc accessit alterum incommodum, Emerico Bigotio in Neustriam abeuate Parisiis relictis, a quibus aestatem totam hactenus abest. Solebam autem literarum fasciculos illi inscribere, quod Capelani nostii aedes remotae ac reconditae tabellariis parum obvias atque expositas sese praebeant. Viri amicissimi absentiam diuturnam valde damnosam rebus meis esse comperi, amisso non uno ex meis fasciculo, quos Luteriam, ut soleo, ad aedes ejus recta hinc miseram, post adornatam ab illo, quam designavi, profectionem. Ita factum est, ut distulerim responsionem ad jucundissimas tuas a. d. VIII. Kalend. Juliarum exaratas, auguratus interim tradendas tibi fore, quas Chassanii nostri usus opera a. d. X. Junii mensis satis verbosas, quantum recordor, deproperaram. Iis tamen quid evenerit, nec dum cognosse contigit. Earum quae satis multa in buccam tum veniebant mihi, nihil memini, nisi quod de Virgilii editione mox a me paranda egisse me scio, ac studia illa verbis amplissimis tibi commendasse, de indagandis ac conquirendis hinc inde vetustis Maronis codicibus potissimum sollicitus, quorum ope ac subsidio fretus maculas poetae divino, quae illi etiamnum adhaerent non paucae, detergeam. Negotium illud fore tibi commendatissimum confido, cujus industriam singularem in fovendis promovendisque lucubrationibus meis jam ante saepe numero sum expertus. Quapropter quod anxie deprecaris invidiam praeconiorum, quae meritis tuis longe inferiora in te congessi hactenus, injurium te et mihi et tibi ipsi hîc praestas. Mihi enim, ex quo beneficiis compluribus adstrictum tenes, id unice reliquum fuit, ut ingrati ac mali nominis contumeliam, quantum possem, a me amolirer. Hîc dum conatibus meis obluctaris, odiosum plane et iniquum te praebes. Tibi vero ipsi


page 657, image: s657

multum a te deteritur, dum virtutes tuas orbi universo spectatas ac praedicatas a me uno negligi vis ac tacitas praeteriri. Non potes itaque praeripere mihi libertatem te colendi observandique, nisi cum vita. In civitate vestra quid moliantur homines literati diu est quod ignoro et doceri cupio. Ex hoc Septentrione vix est, ut harum elegantiarum, quibus vos redundatis, quicquam exspectes. Edidit tamen Johannes Loccenius nuper admodum historiam Suecicam, qua complexus est res cum ab aliis regibus, tum ab ultimo hoc et nuper elato Carolo Gustavo gestas. Johannes schefferus Phaedri fabulas commentario suo illustratas brevi prodituras esse pollicetur. In Belgio Gronovius Observationum suarum editionem secundam publico jam dedit, daturus brevi Tacitum Liviumque, animadversis suis doctissimis exornatos: Graevius Ceramicum duplicem Johannis Meursii hactenus ineditum divulgavit. Lutetiae quid fiet, longe rectius me nosti. De Gudio, caeterisque amicis Italis, multi jam menses sunt, quod nil prorsus audio. Haec nunc, ut valere me et tui meminisse non minus quam mei intelligas. Glycerio tuo et Cl. Reilhaco plurimam salutem adscribo. Vale, Medoni jucundissime, mi ocelle, mi lepor. Exarabam Holmiae Suecorum, ubi annum fortassis totum adhuc alterumque hibernabo. Quidni enim sic loquar, cui media etiam aestate frigendum est? ut simillimus sim illi, quem Seneca in Ludo lepidissimo totis annis celebrantem Saturnalia festive perstringit. a. d. XX. Novembr. CICCICLXII.

EPISTOLA DLXXIV. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

QUod a multo jam tempore de me, deque meis studiis, rebusque nihil acceperis, mihi ipsis oculis carior suavissime Heinsi, plures certe causae fuerunt, quas verbosius omnes enumerare, etsi is est mos excusantis sese, supersedeo tamen, ne videar, si scrupulosam hanc purgationem instituero, vereri, ne tam inofficioso meo silentio non peperceris, quod abunde te pro singulari in me affectu fecisse scio. Nec etiam est, cum de litterarum mearum paucitate quereris non ita nuper in tuis ad Clariss. Capellanum nostrum, quod ideo minus a te amari existimem; imo hercle hujusmodi querelis egregie augeri benevolentiam tuam agnosco. Uno igitur verbo silentii causas omnes contraho. aeger diu decubui: Tolosae abfui: denique litibus aliquot usque adeo vexatus fui, (vae litibus) ut mei vix ac ne vix quidem meminerim: persancte tamen affirmare possum, dum me haec totum habet carnificina, tui memoriam et desiderium nunquam non animo vehementi retinuisse, semperque ob oculos versatam esse imaginem illam tui, quam sibi mens fingit: quando aliam, quae te mihi coloribus referat, longum expetitam, saepius promissam, frustra expectatam indulgere amico hactenus noluisti. Sed quid ego commemoro. aut quid repulsae istius memoriam refrico? decet enim


page 658, image: s658

ita appellare tuam procrastinationem, cum statuerim, ex quo injecta spe tanti muneris immerito deludor, tacitus mecum hujusmodi molestiam concoquere, neque amplius hac in re tibi molestum fore. Hac parte securus sis inposterum. Nec adeo rusticus aut inoficiosus sum, qui cum tato tuo incommodo tantam in me voluptatem transmoveri velim. Alia certe mihi mens, alius animus; qui nihil habeam prius, quam me tibi rebus in omnibus morigerum praebere. Temperabo mihi utcunque porero, et hanc cogirationem circumcidam; me teneo, suavissime Heinsi, meque totum ad posteriores tuas epistolas converto. Duae sunt, quas cura Clariss. Chassanni accepi a fratre unam X. Junii; alteram XX. Novembr. Anni praeteriti. Utrique ista, quae a me nunc exaratur, respondebitur, quamquam, ni me mea memoria fallat, priori puto tempori respondisse. Agebant ambae de nota Virgilii editione, quam haberes prae manibus notis illustrandam, meque hortabahtur, si quae membranae divini Poetae in istis oris reperiri possent, eas ad te mitterem. mirum! hortabantur: quasi non sat erat uno verbo monere me, me inquam tui studiosissimum. Sed quid hîc studium commemoro? cui ne schedam unam debes. Equidem licet Tolosanas omnes Bibliothecas summa diligentia pervolverim, pluteos lustrarim, secretiores loculos excusserim, de Virgilio tamen ne [Gap desc: Greek words] quidem. Praeterea viros litteratos bene multos, qui mihi in vicinis urbibus non leviter favent, sedulo percunctatus sum, omnemque lapidem non movi. Sed omnia haec incassum. Restat ut de Bibliotheca Fuxensi, quam et ipse olim laceram vidi, pauca dicam, nec enim praeber illa materiam longae orationis. Fuit quidem primis temporibus magni nominis et pretii, quippe quae in gentem bonorum authorum gazam contineret, nunc vero inficetas tantum et pulvere corruptas insulsorum veterum Jurisconsultorum membranas servat. eximia esca haec blattis, tineis et muribus, boni omnes authores hinc inde distracti nunquam habuere animum redeundi, et si habuissent, per manus praedonum non licuisset. Sane qui supersunt, quantacunque sunt mole et numero, non unius assis facienda sunt, nisi quod pyrotechnicae arti aliquando inserviant. felices Codices, si sors haec ista melior eos exceperit: solum ab hac calamitate, aut potius laniena incolumes fuere: Papiae Glossarium: Macrobius: Valerius Maximus: Quintilianus: Remigius quidam in Martianum Capellam; Plinii Histor. Natur. quo usus Dalecampius, et Bedae Historia Angl. Deus immortalis quanta jactura haec! tanto studio tot volumina a Petro Fuxensi Cardinale olim conquisita, praeter istud rus periisse funditus; de quo merito dixeris, fuit Ilion! A me ergo in ornando Poeta auxilii nihil est quod expectes, nemo hîc fuit unquam cupidus colligendi tales antiquitatis reliquias; unum si exceperis illustrissimum amicum quondam nostrum Carolum Montchal, sed eas omnes, extincto illo, mortalium miserrimus, Fucquetius summa pecuniae vi sibi compararat, a quo aut illis, qui ejus perditissimis rebus invigilant, qui pauci sunt, nihil hujusmodi rerum expectandum vides. Tanti viri ruinam est quod litterati omnes doleant: nemo enim illo humaniorem experturae erant Musae. Jamque in sovendis promovendisque litteris totus erat, seque omnibus,


page 659, image: s659

qui Maecenatis gloriam nominis adepti sunt, praestantiorem praebuisset, nisi atrox et perversa fortuna ingens hoc bonum Musis nostris invidisset. Alterum est quod animum meum labefactat, elegantissimi Pelissonii jactura altera, quem casum Musae Gallicae lugere satis nequeant. Illarum profecto res agitur, dum Pelissonii res agitur, neque non omnino marcescere Parnassia Laurus potest, si flos hic decerpatur. felix, si sub tam decoro tegmine imminens fulmen effugerit, licueritque, coronatorum jure, veterem formulam usurpare, [Gap desc: Greek words]. Se dignam rem ageret Regum potentissimus Ludovicus, sibique Musas omnes mirum quantum conciliares, si Pelissonium illis suum reddet: cujus crimen in nimia solum fortuna, non in scelere aut culpa positum est. Quorsum haec? deliravi fateor imprudens, sed me puto excusabit apud te miseratio isthaec, quae me huc adduxit. Ad membranas iterum recurro. De Apulejo et exemplaribus Senecae, quae laudat Gronovius, aitque asservari in Bibliothca Fuxensi, nihil est quod te doceam. aderant forsan illic olim, nunc certe absunt, solaque haec purgamenta, de quibus antea, eorum locum obtinent. Auguror interim feliciorem me Gudium nostrum fore, qui dum totus est in pervolvendis codicibus Italis, quibus scatent Bibliothecae, fieri non potest, quin desiderium tuum plane expleat. At mirari satis nequeo, cur ille saepius ad te non scribat. Nam quod ad me attinet, mei penitus memoriam abjecisse existimo, cum a quo Tolosam reliquit, nihil de eo ad me perlatum sit. Quanquam sacramento sese mihi obstrinxerat, continuo me de litterariis suis fortunis certiorem facturum. Ego nihilominus ejus nunquam obliviscar. Sic sum perpaucorum hominum, qui susceptas semel amicitias nunquam renuntiem. de hoc, si ad illum scribas, commonefacias hominem pervelim. Quid superest, clarissime mi Heinsi? nihil prorsus, nisi rogare te et obtestari, ut tot tantasque laudes, quas in immerentem me conjicere non cessas, reseces. me certe meae tenuitatis conscium pudore nimio suffundis. Quod si aliquando in meas laudes lubeat excurrere, et temperatae orationis limites transilire, per me licet, modo non a merito nescio quo supposititio et quaesito, sed ab amicitia me solum laudes. Liceat inquam si velis, amantium more ad voluptatem de me tibi somnia fingere; verum hujus rei nolim alios habere testes, quam unum te. Nam quod ultro polliceris nomen meum novis a te laudibus decoratum iri, cum aliquando Ovidianarum lucubrationum tuarum editionem, alteram adornabis, exofculor splendida benevolentiae monumenta, sed si tam palato, quam nomini meo favere statueris, abstincas quaeso a magnifico apparatu, quippe phaleras, istas non amo, hoc solum unice optem testatissimum posteritati relinquas, nostrûm unam fuisse mentem, unum animum, atque una eadem studia. Sit ergo jubeo unica haec inscriptio, Bernardo Medonio egregie amico. Quod ad epistolam spectat, jucundissima erit illa mihi et mirum quantum arridebit, si te solum et Musas referat. Ex omnibus autem rebus, quibus conflari potest, saltem istam noli attingere Senatoriam dignitatem, a qua non minus abhorreo, quam a pistrino. Riderent certe hic homines nostri et perbelle riderent, si me hac sparta commendari audirent,


page 660, image: s660

quam nunquam ornaverim. Ego, mi Heinsi, domi me sic cum Musis contineo, ut nullos fere unquam admiserim clientes. Quare iterum rogo te et serio, deflecte stylum tuum ab hoc scopulo, ad quem illideretur maxima pars voluptatis illius, quam e dulcissimo pignore sum accepturus. Nec id a me efflagitari modestiae illo praetextu existimes. Nam cum serio et ex animi sententia tecum antea semper egerim, nunquam tamen magis, quam nunc a me velim actum putes. Plura non vacat addere festinae scriptioni, cujus sitylum, ut probe agnosco, deformavit omnem barbaries Pragmaticorum, a quibus credo me jam nunc oppido revocatum, in eoque statu res meas collocasse, ut me totum deinceps tibi Musisque restituam. Haec dum scribo, ictu nescio quis pultat fores adeo crebro, ut nuntium mihi aut insigniter bonum, ant malum afferri autumem. Hui expectato advenis, jucundissime Carteri, me namque mali metu pene exanimaras: (Is est, quem olim nosti in itinere Gallico doctissimum medius fidius) ecquid tandem novi advehis! felix faustumque dubio procul: etiam, inquit, Passeratii lucubrationum Virgilianarum aliquid apporto, quod illustrem amicum tuum N. Heinsium non taedebit forsan legere. quidquid sit istud, sat est si benevolum animum meum in illum teque ostendero. Ego viro humanissimo quas possum ago gratias, acceptoque munere cum angustiae temporis introspicere non ferant, obsignatum mitto. Vale, mea voluptas atque animae dimidia pars meae. XII. Kalend. April. CICICCLXIII. Uxor mea tibi plurimam salutem impertit et fratres Medoniani. Interim si quid inter scribendum exciderit, quod delicatulas castigatissimasque tuas aures offenderit, ignosce: non enim vacat relegere.

EPISTOLA DLXXV. NIC. HEINSIUS Bernardo Medonio. Tolosam.

MIrabar quid praeter solitum sileres tanto tempore, Medoni jucundissime, et indigne, ne quid dissimulem, ferebam, voluptatem, quam ex tuis alloquiis capere soleo longo maximam, mihi intercipi, ignorata taciturnitatis pertinacissimae causa. Nunc Chassanni viri humanissimi amicissimique fidem, toties exploratam, in dubium vocabam, nunc in fratrem ejus omnem silentii tui culpam convertebam, cujus absentia fieri, ne meae tibi traderentur, nunc cum valetudine parum prospera rem Medonio meo esse suspicabar, quo timore jam enecatus propemodum, tuas ecce suavissimas, et oppido quam gratas, Capelani nostri oportuno mehercules beneficio, accepi, quae te mihi amicissimum caput, salvum sospitemque tandem reddiderunt post tantam dilatae scriptionis procrastinationem. Imaginem meam toties postulatam debere me tamdiu pudet. Habebis illam aliquando, qualem desideras, cum manus artifex offeretur, quae desiderio tuo respondeat. Interim sperare te propediem jubeo Musas Heinsianas iterato edendas, quibus te oblectes. In his spectari et placere


page 661, image: s661

tibi equidem malo, quam in corporis fluxi ac caduci umbra et nebula. Nam carmina major imago Sunt meae, quae mando qualiacunque legas. Maronis membranae coraplures jam huc adfluxere, per quas divinum poetam longe castigatiorem proditurum spondeo, quam hactenus circumfertur. Duos praesertim codices, cum pervetustos, tum sinceros admodum integerrimosque Emericus Bigotius suppeditavit, quos ex bibliotheca Jacobi Mentelii deprompserat. Omnia dum sedulo atque accurate nimis, qua minima, qua maxima in membranis etiam recentibus perpendo atque examino, operosiores in diem curas subnasci video, quam inchoato primum labore eas fore eram mihi pollicitus. Sed vel sic quoque annus hic, ut spero lucubratione omni defungetur feliciter. Bibliothecas vestrates, Fuxensem praesertim, tam inanes esse factas in tanta literarum luce, atque in civitate tot praestantium ingeniorum matre, indignor profecto, sed quando ita res est, aequo animo hanc literarum jacturam necesse est feramus, interim est quod mihi gratuler de Carterii obvia comitate, qui Passeratianas schedas tam benigniter communicarit. Nam quamquam vereor, ne dictata isthaec minoris sint rei, atque adeo excerpta ea esse appareat a studiosis adolescentibus ex ore interpretantis Passeratii: nam ipsum libellum properante oculo vix in transcursu delibare mihi hactenus vacavit alibi occupato: constat tamen Carterio humanissimo suum apud me beneficium, quod ut ex te intelligat, cum oportunum videbitur, obsecro. Pelissonii fortunas merito luges, quem virum ingenii elegantis fuisse audio. Sed audio tantum, nam mihi quidem nullus cum illo necessitudinis in hanc diem usus intercessit. Spero augurorque emersurum esse aliquando ex paedore diuturno Tulliani hujus molesti. Videbam nuper inscriptam ejus nomini poematis Lucretiani novam editionem, quam Tanaquillus Faber in publicum dedit Salmurii, et mirabar homini literato patronum in vinculis et latomiis suisse quaerendum, magna cum rei Gallicae invidia, hoc praesertim Rege, qui tantum artium bonarum amorem prae se fert, ut me auoque subobscuri nominis mortalem a munificentia sua non removerit. Hac liberalitate cum alios viros praestantes, tum te etiam in iis, mi Medoni, excitandos fore spes est ad instauranda elegantioris literaturac adyta, ne cum clamoso foro vobis in perpetuum res sit, qui ad majora nati estis. Gudius, si promissis staret, jam in Bataviam advenisse debuit. Nam Decembri mense Florentia missis ad me litteris spem faciebat, se trienni itinere ante aestatem hanc esse defuncturum. Quamquam ex illo tempore de rebus ejus ne [Gap desc: Greek words] quidem cognovisse mihi est datum. Vale, cum tuis omnibus, et salve, vir amicissime. Exarabam Holmiae Anno CICICCLXXIII. a. d. XXVIII. Sextilis Gregoriani.


page 662, image: s662

EPISTOLA DLXXVI. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

TUlisti puto humaniter et ut mei amantissimum decebat, intermissionem litterarum mearum, vir Clarissime: tibique jam abunde satisfactum est, habere confitentem reum, quem oppido culpae poeniteat. Silentii caussas nolo repetere, aut novas addere, quibus te mihi conciliem, cum per elegantissimam epistolam, quam nudius tertius a te accepi, eximia, ut ita dicam, benevolentia conditam, atque ipsum mel spirantem, dubitare non liceat, quin non omnis isthaec molestia penitus diluta fuerit. Ergo, quod felix faustumque sit, jucundissime mortalium, antiquum commercium, cum summa voluptate conjunctum renovemus; atque ita renovem ut continuo aeternum sit. Nobis illud nullae amplius lites, quantumvis saevae atque inhumanae, intercludant, ferveant et frequentissimae sint nostrae epistolae, talisque sit rerum omnium conjunctio, talis vitae ratio, atque officiorum omnium societas, ut uni morti liceat eam impie dirimere. Moriar si te non amem plus ipsissimis oculis, et ni malim quantavis caussa cadere, quam charo capiti Heinsio me vel levem aliquam morositate mea molestiam creare. Quamquam fateor novo quodam nomine vehementius amarem nunc te, si te possem amare vehememius, quod mei caussa tam animi anxius fueris. Hoc enim pacto certissimo mihi argumento constat, me a te efflictim diligi. Sed nac inficetus plane amicus sim et durus voluptatis artifex, cui tua taedia in deliciis fuerint. Amem te melioribus conditionibus, mi Heinsi, atque utrique nostrum pares amor adferat jucunditates. Chassannorum noli in curandis ultro citroque nostris epistolis culpare diligentiam; quas enim illorum fidei credidimus, redditae omnes tibi mihique fuere. Enimvero utriusque summa est humanitas, singularis in demerendis amicis solertia, et in fovendis sedulitas. de tuo tu periculum in dies facis, ego de meo candide et ex animi sententia pronuntiabo officiorum omnium illo pleniorem neminem. Sic decet esse virum bonis disciplinis apprime informatum, Patronum elegantem, et juris et aequitatis eximium interpretem. Imaginis tuae toties expetitae noli prae desiderio me diutius languere. Iterum dico, minori hercle conatu saevam quantumvis virginem, ab eo tempore quo te meae urgent preces, ac veluti obsidione cingunt, facilius expugnassem quam te. Neque ideo quod carissimam tabellam habuero, Heinsianas Musas minus desiderabo. Imo vero duplici munere et gaudio beabor. Maronis membranas plures ad te delatas, est quod multum gratuler. Sed indigne fero nostrates Bibliothecas nihil habere hujusmodi gazae: unam si excipiam Ampliss. Pugetii, viri, dum vixit, mei amicissimi, ex cujus codice variantes Lectiones, quas brevi mittam, majori qua possum diligentia excutio. Doctissimo Carterio meo


page 663, image: s663

gratias egi tuo nomine singulares, qui pro comitate tua ingenteis refert. Si tam tuis ille rebus adferre posset adjumenti, quam vellet, quamque te observat, haberes profecto, quo te tam illi, quam ulli mortalium agnosceres debitorem. Tanaquilli Fabri Lucretii novam editionem Pelissonio inscriptam videre nondum contigit, ex quo enim ille de Divino Daniele Heinsio non magis Parente tuo, quam bonarum Artium, male coepit mereri, indignus mihi visus est, qui alicujus esset pretii apud hominem, penes quem aliquis esset sensus humanitatis. Excors et demens sit ille necesse est, qui viri incomparabilis memoriam, tot claris monumentis decoratam, tam longe lateque diffusam non reverenter attigerit. Te vero, mi Heinsi, quis erit unquam adeo impudens et scelestus, qui tuam famam audeat laedere, praesertim nune te postquam Regum maximus Ludovicus non muneribus solum auxit, sed et sua dignatus est benevolentia, qua te malim affici, quam inaurari. Ego autem ut primum de isthac beneficentia per illustrem Capellanum certior factus sum, dici sane non potest, quam solide tua gavisus sim gaudia. Nam quod me jubes sperare; perbelle ludis me aut temet ipsum, quasi pusilla et minutata virtus quaedam mea ingenteis adeo spes animo possit addere. Sat erit mihi fortunarum, Amice, si tibi mortalium politissimo nugae aliquando meae non displicuerint. Ego Regem interea non tam a bellica virtute, civili prudentia, aut regnandi peritia, quae tamen dotes in illo maximae, quam a rara in dignoscendis hominibus sapientia commendabo. Audiet ille apud omnes animorum spectator elegantissimus, tanto consummatae sapientiae edito praejudicio. Gudius si promissis stetisset, scripsisset ad me saepius ex itinere, meque de rebus litterariis, quod erat ultro pollicitus, commonuisset. Sed ab ejus memoria penitus excidi. Plures epistolas Romam et Florentiam ad ipsum miseram: sed puto aberat, unde omnes interciderunt. Una tamen, quae prima omnium fuit, salva non ita nuper ad me rediit, quae quia continet emendationem quandam Hippolyti sui, prima vice, qua tibi res erit cum illo, tuis velim adjungatur. Uxor mea cum Liberis salutem tibi plurimam impertiunt, quorum natu major videre te aliquando mirum in modum gessit. Quid agant viri egregii Gronovius tuus, quid Vossius, quid Freinshemius, quid Golius atque alii seniores, fac quaeso praecise intelligam. Hîc adhuc te admonitum velim de imagine, quam nisi a te brevi accepero, illam ab elegantissima sorore tua, quam habet sine dubio domi suae, exposcam, et te puto blandiorem, quae peculiaris faeminarum dos est, exorabo.

Vale, vir mihi instar omnium jucundissime, Heinsi, et ama tuum me. II Eidibus Octobr. Anni Pom. CICICCLXIII.


page 664, image: s664

EPISTOLA DLXXVII. NIC. HEINSIUS Bernardo Medonio. Tolosam.

AD conspectum literarum tuarum, tam amabilium, tam mellitarum, equidem exsilui prae gaudio, mi Medoni, ut minimum jam absit, quin consulto te tacuisse credam per tot menses, quo amorem tui in me excitares, intermisso solitae scriptionis officio. Nam ut elegantes et superbae in scena formae ipso contemtu ac fastidio amatores urunt acerrime, ita tu, credo, pro stimulis lentum et pertinax istud silentium adhibuisti, quo vehementius incalescerem, et tamquam ex fomite praeduri silicis illam mihi elicerem. Chassanorum fratrum diligentiam ac fidem in curandis ultro citroque literis nostris gratulor mihi quam maxime. Hunc certe, qui nobis publica Regis auctoritate hîc adest, ob eximiam indolis elegantiam et mores suavissimos habeo conjunctissimum. Tu de vestro illo cum paria praedices, non jam miror fratres esse hos sibi perquam similes. Imaginem toties flagitatam, si abs Sorore mea tibi promittis, numquam obtinebis. Fuit enim optima matrona nobis in ipso aetatis flore extincta ante menses hosce septem et denos, et jam parentatum illi per me est, missis non ita nuper ad Capelanum nostris [Note: leguntur lib. IV. Eleg. 7.] Elegiacis versibus, quos Gronovio inscripseram. Artificum, in hoc terrarum tractu, qui imagines ad vivum graphice exprimant, magna est infrequentia, quamprimum dabitur pedem ex Septentrione nobis movere, postulatis tuis obtemperabitur, quod aestate proxima confieri posse ominor. Sin annus etiam alter hîc mihi erit exigendus, quod nolim, morem nihilominus desideriis tuis geram, ne quicquam videar denegasse homini in omnibus mihi hactenus immane quantum gratificato. In codice Maronis Pugetiano excutiendo ne te fatiges obsecro: cum et ipse membranas divi poetae jam complures evolverim, et vix quicquam subsidii inde sit exspectandum, nisi a manu pervetusta commendentur codices. Observationes meas ante aestatem proximam praelo typographico subjiciendas fore mihi promitto. Si quid auxilii exinde ab amicorum opera accesserit, id curis destinabitur secundis. Nunc enim otium non est accurate omnia percensendi. Venient fortassis oportuniora tempora, quorum beneficio Musis solide litem, quas nunc vix in transcursu venerari aliud agendo conceditur.

Me, si fata meis paterentur ducere vitam
Auspiciis, et sponte mea componere curas,

vitam sectarer solitariam, et a solo literarum amore laudem captarem ac applausum, quod nunc non possum,


page 665, image: s665

Nec patiens corpus, nec mens satis apta labori,
Sollicitaeque fugax ambitionis erat.
Et petere Aoniae suadebant tuta sorores:
Otia, judicio semper amata meo.

Sed vide, ne Horatianum illud mihi reponas Optat ephippia bos, novisti reliqua. De Ludovico Decimo quarto Galliarum Rege incomparabili, sic res est, ut dicis. Vergebat in profundam ac caecam noctem literarum splendor omnis, nisi ille fataliter obtigisset artibus, stator ac vindex scientiarum unicus. Quo facto feliciter, si quis alius, id est consecutus, ut, cum praeter hoc complura gesserit immortalitate dignissima, immortalitatem, quam demeruit ac fovendo suam fecit, rebus praeclare abs se gestis polliceri jure optimo possit. Sed ista non sunt hujus loci. Gudium rediisse ad Belgas Amstelodamo ad me scribitur. Gronovius in Livio ac Plauto rccensendis occupatur. Schefferus, qui Ubsaliae literas humaniores profitetur, Mauricii et Arriani Tactica hactenus inedita, tum commentarios de Italica secta Pythagoreae Philosophiae suos praelo subjecit. Vossius totus ex Philologo Philosophus est factus: Golium aut otiari aut nihil agere existimo. Freinshemius e vivis jampridem excessit. Tu vale, Medoni suavissime, et ut ego quoque valeam, me ama. Holmiae Suecor. CICICCLXIII. a. d. XXI. Novembr.

EPISTOLA DLXXVIII. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

AMabiles et mellitas esse meas epistolas perperam in tuis ad me nuper exaratis pronuntiasti, vir amantissime; et nisi me a te medullitus amari perspectissimum haberem mille nominibus, facile eo adducerer, ut crederem, sub isto tuo melle latere amarulentos aculeos. Ego merito quidem tuas non mellitas folum dixero, sed et ipsam [Gap desc: Greek words] : adeo enim erant elegantes, adeo venustae et suaves, ut omne meum mel prae illarum dulcedine plane acescat: quamquam minus dulces propterea videbantur, quod Sororis spectatissimae funeris acerbitas huic melli fellis multum permiscuisset. Dii boni quam misera est rerum humanarum conditio! ut nulla unquam sit omnibus numeris absoluta voluptas; nullum gaudium quod non aliqua subito excipiat calamitas. Equidem in illam spem omnem tabellae contuleram, mihique istud gratiae ab ejus humanitate pollicebar; At proh dolor ejus occasu spes omnes meas sentio misere evanescere. Quid enim spei in te mihi reliquum esse potest? qui quaesito toties praetextu, causatus modo tuam modestiam, modo Pictorum raritatem hanc deluseris. Aliquot anni sunt, si bene numerem, Vir egregie, bene quos numeramus amantes, ex quo te precibus continuis frustra urgeo, meque hujus rei desiderio, sine ullo amicitiae nostrae respectu


page 666, image: s666

sinis macerare, Et mirum in modum, obdurescis! Dirigere nunc si velis in silicem, per me licet. Nec enim spem infinitam persequi vel illius est, quem amor ingens urat, sed potius amentis, quem furor agat. ad alia igitur me revoco. Virgilii manu exarati varias lectiones accepisses a me jamdiu, nisi saeva quaedam et pertinax negotiorum pestis, quae in me sensum omnem humanitatis quasi extinxerat, ab hac sparta invitum avocasset. ô quosties tunc Strepsiadis mutatus verba.

--- [Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]

et rursus;

[Gap desc: Greek words]

Liceat namque mihi lites et fori rabiem bellum dicere, eo magis atrox et immane, quod non manibus et lacertis, sed mala mente et malis artibus bellatur, a quibus, verbo absit invidia, penitus immunis sum. Tuas in Virgilium observationes mira legendi teneor cupiditate; incredibile quippe est, quam eximius mihi videris notarum artifex; dum illa solum in medium profers, quae sine sensus jactura abesse non possunt. Apage libellarios istos, quos vocant Commentatores, qui farragini tantum indulgent, qua enormiter tumeant, et quorum gloria in eo tota poni videtur, ut non moveantur e loco absque machina. Rerum indigestarum mole brachia farigent illi; praestat ingenii succo, ut soles, nectaris instar lectorum animos perfundere. Gudium nostrum optatos Patriae fines repetiisse laetor eo vehementius, quod in tam tenui valetudine verebar, ne quid apud exteros humanitus ei contingeret. taederet profecto me multam iniisse cum illo amicitiam, qua frui diutius non liceret. Philologiam cum Philosophia commutasse Vossium mirari satis non possum, cum hujusmodi mutationes nunquam, aut raro siant. Otiatur Golius non sine magno literariae Reipublicae detrimento, praecipue Lingarum Orientalium, quem illac hac aetate unicum fidum habent interpretem. Quae de Petronio ad praestantissimum virum Capellanum nostrum non semel scripsisti, ejus mihi beneficio innotuere: adhuc tamen abs te ipso pervelim de re tota plurimis verbis certior fieri. Emersisse integrum primum inaudivi, dehinc pro parte, denuo integrum ab amico Romae degenti accepi. Quam ob rem si quid indubitatae fidei ad te pervenerit, quamprimum quaeso fortunae istius fac me participem. Quid agitur in Repub. Literarum, in qua primas tenes et ego miser exulo; si per Aulicas occupationes liceat, aliquid imperti. A me vero rerum novarum nihil est, quod expectes. Solitudo ante ostium. Uxor, quae te solito affectu salvere jubet, sexta prole mascula jam jam aucta est. Vale, et me ama ut ego te. Tolosae 16. Kalend. April, CICICCLXIV.


page 667, image: s667

EPISTOLA DLXXIX. NIC. HEINSIUS Bernardo. Medonio Tolosam.

VIdeo urgeri a te propositum de imagine mea vivis expressa coloribus, quam tui juris esse cupias, Medoni jucundissime. Indignaris etiam spes et postulata tua differri, aut, ut tu loqui amas, deludi tanto tempore, tibique ad easdem preces toties nequicquam recurrendum esse querebaris flagitator sic satis fervidus. Rem, fateor, exigis nec factu arduam, nec repelli meritam: cum ipse molestias majores longe animo jam ceperis, tibique ultro adsperseris metum in spem gratiae. Equidem amo te et observo, mi Medoni, ut me ipsum haud magis aut impensius possim. Quod tunc demum falso a me jactari censeas atque arbitreris licet, cum mihi me dedisse liquido cognosces, quod a te frustra hactenus postulatur. Imaginem meam nec ostentare possum ipse, nec amicorum quisquam. Quod invidia omni repulsam, ni fallor, abunde exoneraret, si desideriis tuis aurem obstruxissem, nec precibus locum darem. Noli negatum putare, quod nondum impetratum est. Credebam rem esse nihili, quam poscebas. Vide sodes, ne tu me arrogantem aut superbum reddas, neve ego plurimi apud me ipsum fiam, postquam iconem, hoc est umbram mei inanem, votis tam ardentibus scitaris. At ego stultus munificentiae meae nil addi opinabar posse, ex quo me totum dedicaram, ac devoveram tibi. Nihil satiare te poterit, si hoc non potest. [Gap desc: Greek words] tenere mei desideras, cum diu sit quod [Gap desc: Greek words] possideas in loculis tuis. Aliquid saltem mearum facultatum relinquas mihi par est: ne post asellum etiam diariis carendum sit amico tuo, neve prorsus sordere tibi incipiam, ubi me totum dispoliaris. Dum superest, quod auferre possis, optime, ut spero, mihi tecum conveniet. I nunc stomachare, quod deluderis: dum mihi sit, quo hanc tuam iracundiam placem mitigemque, cum ex re erit. Sed ut missis nugarum ambagibus serio tecum agam, quod velle te reor, certo persuasum habe, nemini copiam imaginis meae fore, nisi te votorum compote jam facto. Si post annum hunc volventem exactum mora diuturnior hîc locorum mihi erit trahenda, quod nolim, parebo obsequarque mandato tuo, uti hominem longe tui amantissimum decet, nec committam, ut de repulsa deque ingenio meo inexorabili quicquam conqueraris. Nunc tuis desideriis obtemperari a me finge. Annus ad minimum abierit, priusquam tabula ad te perferatur. Quid quod ne sic quidem graphice atque examussim ad vivum exprimendam fore polliceri possum, cum pictores in Septentrione vix invenias, qui supra plebejam laudem extolli mereantur. In Maronis exemplaribus discutiendis desudari a te nolim, nisi vetusta admodum tibi se sistant, ne et operam tuam ludas, et mihi pro thesauro, carbones offerantur. Ingens quippe copia


page 668, image: s668

eodicum Virgilianorum in priscis bibliothecis passim occurrit. nec pauci jam a me inspecti sunt: si continget aliquando ea terrarum perlustrare spatia, in quibus uber hujus messis proventus est, curis secundis lucubrationes nostras percensebo. Tanti nempe et a me fit, et ab omnibus faciendus est scriptor divinus, ut satis operae in illo exornando navari haud possit. Nunc abunde laudis consecutum rebor, si nonnihil a me addetur novarum observationum, post horum curas et diligentiam, qui ante me hanc suscepere provinciam. De Gudio quod nunciem nihil est in promtu nunc mihi, cum et ipse rerum suarum jamdudum ignarum esse me patiatur; nec quo fortunae ejus aut Musae sint loco per alios satis accurate sim factus certior. Lugduni Batavorum sedem ab illo esse fixam, ubi Gronovio assiduus adhaereat, et in Phaedri editione nova concinnanda occupetur, rumores spargunt. Petronii fragmentum tanto tempore desideratum prodiit tandem, si tamen Petronii foetus est. Vidi libellum, sed in transcursu tantum, et aliud agens. Eum amici Ubsalienses abstulere, dum in publicis negotiis occupabar totus, mox ad me reversurum polliciti. Cum fidem datam praestabunt, omnia majore cura pervolvam. Nihil illic, quod ad Trimalcionis coenam non spectet, quam operis Petroniani partem admodum exiguam fuisse sum certus. Hîc terrarum litteras jacere ac negligi si dixero, nil dixero aut novi aut mirum quod videri tibi debeat. Prodibunt tamen ex Ubsaliensi Academia propediem studio Johannis Schefferi hactenus inedita Mauricii et Arriani Tactica, cum ejusdem commentario de Italica Pythagoreorum Philosophia, praeter haec Martinus Brunnerus Moerin Atticistam itidem luce hactenus fraudatum dabit, una cum Attico vocabulario Thomae Magistri, quod typis Romanis ac Parisinis saeculo proxime decurso est publicatum. Tu, qui in Galliis, hoc est in ipso Parnasso, aetatem agis, quin luculentiora hujus argumenti nunciare possis non est dubitandum. Hoc igitur age, et, si me solide demereri cupis, frequenter scribe. Uxori lectissimae liberisque plurimam salutem impertire meis verbis quaeso. Salveant et caeteri amici. Tu vale, mi Medoni. Exarabam Holmiae Suec. CICICCLXIV. a. d. XXI. Junii Gregor.

EPISTOLA DLXXX. NIC. HEINSIUS Bernardo. Medonio. Tolosam.

EA tuorum erga me meritorum est in me moles, is numerus, Medoni jucundissime, ut nusquam oculos in Museo meo convertam, quin aliquod luculentae benignitatis pignus confestim illic occurrat abs te homine officiosissimo, et ad me demerendum unice nato. Vel nuper in excutiendis Virgilii membranis, quos labores meae in spem gratiae exantlasti! quam devorasti molestiam? Quo magis partium mearum erat, debitam gratiarum actionem pro


page 669, image: s669

magao beneficio nequaquam distulisse: quod alterum nunc factum non sine praesentissimo rubore meo videmus. Sed post exortas nuper inter populares meos et gentem Britannicam contentiones maximas et, quantum apparet, in apertum bellum jam nunc erupturas, adeo illic ex mandato publico occupatus fui, dum cavetur, ne Sueci in partes adversarias pertrahantur, ut privata omnia coactus sim ponere; etsi nunquam deest hîc terrarum quod agam. Innatae igitur tibi comitatis est non succensere confitenti reo, praesertim cum nil deliquerim, quod mea cum culpa sit conjunctum. Claudianus meus editionis iteratae cum prodiisset nuper in publicum, inter exemplaria hujus voluminis complura ad amicos in Gallias missa unum tibi a me destinatum est; cujus curandi laborem ac molestiam Emericus Bigotius in se recepit vir, ut nosti, nostrum utriusque studiosissimus. Quamquam in isto foetu juvenili nil occurrit, quod eruditioni tuae prosit, aut oculos tam sagaces subire mereatur. Dandum nihilominus amicitiae nostrae sum ratus, ne quid quisquiliarum mearum te lateret, quem in oculis assiduum fero. In Marone quae observavi, jam ad finem perducta sunt propemodum, et praelo typographico tantum non parata: nisi quod eas cogitationes importune admodum abrupit Mars Britannicus. Unde et factum est, ne attentiori cura hactenus potuerim percensere, quae in hanc operam benigniter nimis a te collocata sunt. Quod unum possum inter has negotiorum constitutus angustias, curae mihi erit, ut hic annus, quem modo auspicati sumus, poematis meis rem litterariam donet: nisi pergit editionem libelli procrastinare typographus. Tactica Arriani et Mauricii hactenus inedita Schefferus noster nuper admodum in lucem emisit, post publico permissum de dogmate Pythagorico commentarium. Praeter hoc unum, quod nunciare rerum novarum possim nihil nunc occurrit, Gudium ad foederatos Belgas jamdudum rediisse audio, quod ex illo ipso cognovisse mallem. De Ovidianis membranis noli sollicitus esse, nisi pervetustae sint, et supra plebejos codices aliquid promittant, ut alias non semel monui. Vale, mi optime Medoni. Exarabantur Holmiae Suecorum Anno CICICCLXV. Eidibus Februar.

EPISTOLA DLXXXI. NIC. HEINSIUS Bernardo. Medonio. Tolosam.

PRO excerptis codicis Maronis diu est, quod gratias agebam, Medoni jucundissime, nec tamen eximiis tuis in me meritis ulla ex parte aequandas aut pares. Misi et per Bigotium Claudiani recens editi exemplar, quod jam ante annum ad te perferri debuit. Nunc novam poematum meorum editionem ab optimo Capelano accipies. Unde colligas rerum tuarum studium mihi, etsi inter molestissimas occupationes agitato, constanter inhaerere. Imaginem


page 670, image: s670

toties tibi promissam deberi jam pridem et post longissimas procrastinationes praestandam esse tandem aliquando probe memini. Sed speravi ego jam ante biennium fore, ut liceret mihi aut pedem non rediturum hinc movere, aut saltem in patriam excurrere, ubi et majorem artificum esse, quam hîc terrarum, copiam minime puto ignoras, et occasionem magis oportunam ad te mittendi, si quid vellem. Sed avertit me ac avocavit penitus a proposita via bellum atrocissimum, quod nos cum Britannis denuo collisit. Unde factum est, ut non nisi praesentissimo cum rei publicae detrimento me hinc fuerim prorepturus, Suecis praesertim res novas molientibus, et in partes Britannicas utcumque propensis. Est autem mihi haec solitudo et aliis multis nominibus permolesta, et hoc inprimis nomine, quod desideriis tuis juxta ac fidei a me datae deesse tanto cogor tempore. Nam si affectum tibi devotum mora temporis refrixisse arbitraris immerentem neglecti officii insimulas. De rebus tuis nonnihil aveo doceri. Tu hîc mihi gratificare, quaeso, et amantem ama. Vale, suavissime Medoni. Holmiae Suecorum Anno CICICCLXVI. a. d. V. Nonas Septembres Gregorianas.

EPISTOLA DLXXXII. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

ETSI innumerae sunt causae, vir clarissime, quibus tam diuturnum meum silentium merito purgare possim, ex his tamen vel aliquam nolo hîc in medium afferre. Nam cum amori in me tuo plus semper confisus sim, quam aut ullis officiis, aut rationibus meis, malo culpae omnem veniam (si culpa est quae animi vitio caret) singulari benevolentiae tuae debere, quam ulli quantumvis legitimae aut idoneae excusationi. Facerem id equidem cum summo studio et arte, si crederem me minus a te amari quam in dies experior, sique ego te minus observarem, et te non medullitus diligerem. Causarer tum morbi pertinaciam tum lites multas, quibus ad hunc usque diem adeo fui obrutus, ut ab humanarum literarum non solum; sed etiam ab ipsius omnis humanitatis commercio atque amicorum consuetudine abstinere penitus me mihi necesse fuerit. Verum quî fieri potuisset, ut in ea corporis animique carnificina Musas voluptatum omnium artifices tractarem, Musas inquam nostras tam jucundas, tam teneras, tam amabiles. Non ego certe ille sum, mi Heinsi, in quo a natura sibi adeo invicem contrariae lites et literae conveniant. Unde fit ut continuis votis ac precibus caelos compellem et Numina, me a forensibus negotii revocent, meque sinant ad otium literarium perfugere, cui me totum ab ineunte aetate reservasse temere, ut quidem experior nunc, auguratus eram antea. Ofori Rabularum stirpem invisam, et fatis contraria nostris eorum facta moresque! quibus adhaesi diu nimium infelix, a quious vitae omnis honestas, gratiae, lepores veneresque aeternum exulant. Te vero mortalium felicissimum, qui,


page 671, image: s671

cum magno ingenio et doctrina polleas, otiam otio studioque abundes; summaque animi tranquillitate te cum Musis oblectare potes, ut lubet. Quod si ab earum latere aut consuetudine interdum divelleris, sine tamen dispendio fit aut voluptatis aut gloriae tuae: tunc namque (quando Reipublicae causa id accidit) tibi tuaeque tranquillitati aut Musis quidquid deest cum optimo damno et divite, ut ita dicam, jactura, cumulate compensatur. Ac proinde si saepe minus nomen Heinsianum nostri veteres. authores in fronte praeferant, neque tuorum operum tam frequentia cudantur volumina, quam tu forsan et omnes literarum cultores velint, est profecto crede mihi, quod te mirum quantum soletur, in Actis foederatorum Ordinum ac Regum saepe saepius referri, ac decoris titulis commendari. Magnum quidem est literarum decus, magna ornamenta, sed nihil comparari potest cum illa gloria, quam pariunt curae, officia, vigiliaeque, quae pro salute Reipublicae insumuntur. Quo nomine apud eos, qui nobis Deorum instar sunt, jam adeo optime meritus es, ut earum amicitias tibi, deviceris, quibus Musae ipsae nostrae, quas Regias fingimus, ancillantur. Perge ergo, vir egregie, quo coepisti pede, et iisdem vestigiis insiste ad honorum gradus. Metire quidem splendida literarum spatia, versus fundere Augustaea aetate dignos non cessa, optimorum Authorum lucubrationibus augere lucem tua claritate nominis, reconditae antiquitatis monimenta sedulo eruere, inedita posteritati transmittere, quae omnia admirabili ingenio et industria rara in dies praestas: verum contende magis ac magis totis nervis ac viribus Rempublicam tueri consiliis, ope, et diligentia, populis pacem et felicitatem parere, partam augere, atque omnibus munire praesidiis. Solida isthaec est gloria medius fidius, quae e salute civium ae familiarum emergit atque una. viget. Relinque nobis quaeso cum blattis et tineis pugnare, et in caeno corruptorum codicum volutari, te certe majora expectant et Heinsiano nomine mage digna. Historia nostrorum temporum jam jam gestit referre tua in Rempublicam studia, et Heinsiana laude fulgere. Huic te praebe materiam laudum uberem et immensam. Huic inquam imaginem tuam insere, quam miretur posteritas egregia virtutis tuae nativa pulchritudine insignem. quod postquam contigerit, ut quidem aequum est et praeclara tua facinora postulant, res erit certe mihi usque adeo grata et jocunda, ut verba desint ori, quibus voluptatem quantam inde percepturus sim explicem. Nolim tamen propterea, quod te suis verborum coloribus descriptura sit Historia, virtutis custos, carere ea delineatione, quae Pictorum arte fit, qua me beare toties a multis jam annis pollicitus es: volunt quippe oculi mei, dum te suo mens modo intuebitur, habere se coram, quo te suo etiam more intueantur. Sic ego multis imaginibus me mirum in modum oblectabo, mihique videbor integrum te quasi pacto tenere, te amplecti, tecum esse, aut saltem minus a te abesse in tanto locorum intervallo, quo aegre sejungimur. Caeterum aberisne diutius a Patriae finibus, et te Amstelodamum nunquam amplius repetet? Utinam esses in vicinia carissimum caput, spei forsan aliquid eluceret mihi te posse aliquando invisere, et rerum mearum sors, quae me cito forsan Lutetiam adducet,


page 672, image: s672

faceret ut tui ergo me Amstelodamum deferrem. Non enim aliter videre te unquam sperare licet, alioquin actum esset de uxore suavissima, quae sciens prudens nunquam pateretur (sic me plus oculis diligit) in exteras regiones progredi, sine summo vitae suae taedio. Vides, mi Heinsi, quam durum istiusmodi jugum est, etsi parit tantum voluptatis et solatii, eo mihi profecto durum, praecipue quod a nobis abes tu, qui si adesses coram, nihil esset amplius quod cuperem. Conabor tamen huic malo mederi utcunque potero jucundissima lectione novae editionis tuorum poematum et commentariorum in Claudianum, quae habeo jam jam prae manibus tuo beneficio et cura nobilissimi Bigotii, qui inde occasionem arripuit liberaliter plane testificandi mihi non vulgare suum in me studium. Sciebam illum virum esse magni nominis et eruditionis, ejusque famam omnium testimonio claram totum orbem peragrasse. et ego illum amabam et observabam plurimum, nullus tamen aditus ad ejus familiaritatem mihi hucusque patuerat. Optato igitur contigit me a tanto viro compellari, quem officiis bene multis provocare paraveram. Sed cum istud gratiae non meis, sed tuis meritis debere me ingenue fatear et agnoscam, recipe illam quaeso referendam, hoc pacto egregii viri humanitatem, quam in me edidit, demereri solum potis sum. Quare cum ad eum scribes; insinua rogo te totum me penitus in ejus animum, ut ad summam benevolentiam perveniat nostra necessitudo, illam certe omnibus modis et tueri et ornare non desinam, inque ejus commodis augendis, si facultas detur, nunquam mihi deerit constans voluntas. Quid rerum geratur in Republica literaria fac intelligam, nam illum latere nihil quidquam potest, ad quem omnes literarum Principatum deferunt, et e cujus existimatione eorum tota pendet fama ingenii et laborum gloria. Quid agant Gronovius, Vossius, Golius, Gudius et alii nostri Semones, summa teneor sciendi cupiditate. Equidem multum vereor, ne in vicinia positi milites nostri eorum laboribus officiant. Aeternum felix sit Regum omnium maximus Ludovicus equidem vehementer optem, Hispanos, debellet, frangat, et conterat, nolim tamen id unquam fore cum aliquo vestrorum ordinum damno et Athenarum Batavarum dedecore, ex quibus in caeteras orbis partes tanta cum dignitate Musae nostrae dominantur. Stet hîc aeternum earum sedes unica et avertant numina tam grande nefas, ut ne belli terrores et Martis horrenda tormenta gratissimos tenerarum Virginum cantus et dulce melos miserabiliter praecludant. Sane tanti et tam ingentes bellorum apparatus interdum curas et cogitationes meas aegre admodum exercent, neque possum non timere Musis nostris, incertus, quorsum haec evadant. Plura non habeo, quibus te diutius alloquar, solum unum restat te etiam atque etiam enixe rogitem, me continuo ames, qui te solide et efflictim amo. Salutem tibi plurimam impertit mea uxor, et Janus Dominicus meae deliciae, qui te propediem propriis verbis ac stylo provocabit, ut se diligas. quatuordecim annos natus Graecis literis satis jam est instructus, a quibus incepit; nunc Latinis sedulo operam dat, seque brevi ad iter Hollandicum, ut a vestris Professoribus et linguis Orientalibus et variis scientiis, quae hîc apud nos perbelle frigent,


page 673, image: s673

cumulate exornetur, comparabit. Vale, vir amantissime, et hanc valetudinem, quae mea mihi carior est, omnibus modis serva incolumem. De rebus tuis quamprimum certiorem me fac, et amplissimo viro D. Arnoldo Pomponio Regis Christianissimi legato eximio, Clariss. Arnoldii Andilii summe amici mei filio, lectissimis verbis tuis meo nomine salutem jubeo dicas, et Baricio ejus Eleemosinario, viro merito nasci Apostolorum temporibus, qui sic illorum virtutes et praeclara facta emuletur in omnibus ac graphice exprimat. Iterum vale, meum decus, mea vita, meum mel: inornatae et impolitae scriptioni ignosce. Tolosa Holmiam Nonis Junii Anni Dom. CICICCLXVII. Haec dum obsigno, ecce intervenit, et manum cohibet Jacobus Maranus antecessor hujus Acad. illustris, Guilielmi quondam illius viri adeo eximii nepos, qui cum propria maxime et derivata in se gloria fulgeat, ac proinde non possit non valde observare sui simillimos, vult peramanter te salutatum suo nomine et rogatum ut se in eorum album referas, qui tui nominis studiosissimi sunt. Hunc complectere, quaeso, quem in oculis fero.

EPISTOLA. DLXXXIII. BERNARDUS MEDONIUS Nic. Heinsio. Amstedamum.

Imagine, quae veri oris tui speciem mihi referret, carere diutius post tot tantasque meas praeces et dilationes tuas, vir Clarissime, plane non possum non fateri me aegre molesteque diu admodum tulisse. Ultro etiam est quod fatear, sic sum candidus et liberalis, hujus acerba expectatione saepius eo adductum fuisse, ut crederem, de tam eximio illo tuo affectu, non sine summo meo dedecore multum te remisisse. Non enim arbitrabar, quod in hoc desideriis meis non satisfaceres, ullum tibi esse locum excusationis; et dum haec mecum tacitus perpendo, parum abest, vir amantissime, quin inplacabili ira animus meus alioquin placidissimus penitus totus exardeat. Et hercle quinque aut sex annorum taedio victus, ac sic sui merito impotens, exarsisset, nisi me singulare ac summum studium, quo te nemo sic diligit, ad mentis tranquillitatem revocasset. Minime certe necessitudini nostrae conveniebant a tua modestia quaesitae illae rationes, quibus me rogantem repelleres. Una tantum potuit esse alicujus ponderis, quae pictorum raritate nitebatur. Et jam facile crediderim difficillimum esse, sub tam aspero caelo, sub quo tunc versabaris, inveniri pictores hujusmodi, qui vultus hominum vivis ac nativis coloribus exprimant, propterea quod illa arte, quae sola absentium amicorum et amantium curas solari potest, praestare omnibus nobis solis datum est, qui amicitiis, amoribus, et officiis caeteras omnes nationes antecellimus. Haec ipsa profecto causa unica fuit, resque per se patet, hujus procrastinationis: quando gratiae tantum indulgere mihi, ex quo molle solum repetiisti, nec amantius nec diligentius potuisti. O me igitur mortalium felicissimum, et plane votorum omnium


page 674, image: s674

compotem! qui charissimum eximii amoris pignus, nunc tandem manibus tractem, nunc exosculer. Et ô egregiam artem! cujus beneficio imposterum licebit, te non solum animo altius, sed etiam oculis vel absentem contemplari. Nunc quoque ergo dabitur voluptates jucunditatesque vitae omnes meae, quae in uno te sitae sunt, taedio pulsas reducere. Nasonem vero Te pictorum omnium excellentissimum ac facile principem est etiam quod laudibus ad caelos eveham; qui tanta industria effeceris, ut in tua elegantissima tabella totus vivat ac spiret Heinsius meus, sicque ego et felicius vivam et liberius spirem imposterum. Utrumque enim adimunt magna desideria. Sed quam timeo, ne illa postquam paulo remissius mecum egerit, novus ardor incendat animum, qui in hunc veteres curas ingerat, nihilque illum explere possit, quam te ipsum videre; dulces tuos in amplexus ruere, deque ore tuo pendere denique. tunc certe advolabo ad te, et omnes obices, quos res domestica et uxor hactenus molita est, solvam. Quod sane crediderim aliquando eventurum, si me solum audiam. Talis nunc tenet, quam ex fama nominis tui concepit merito, cupiditas clarissimum virum Julianum Hericurtium, quocum mihi summa necessitudo inita est, ex quo Regis negotia hîc procurat, is ultro fidem dedit, viae comitem fore cum me ad te conferam, postquam Regio munere functus erit: Hunc mirum est, quam tibi devicerint blandulae Musae tuae, vir Clarissime, quas nunquam sinit abire e suis manibus; sicque ardet de te bene mereri omni officiorum genere, inque tuam benevolentiam sese insinuare, ut facile ei author fuerim, in tam magno desiderio, tuam gratiam ambiret suis epistolis. vir hercle dignus est tuo studio et observantia, qui antiqua nobilitate stirpis, magno ingenio, summa et varia eruditione, et quod praecipuum est apud te, eximia virtute, ac morum suavitate poller. Sponsor tibi sum et nunc maxime idoneus, neminem esse illo in demerendis amicis magis idoneum. Si quis ergo locus est reliquus in albo amicorum tuorum, hunc sinas occupet Hericurtius meus, tenebit certe illum non sine dignitate et gloria: quod si per te liceat et hoc beneficio illum beaveris, res erit mihi tam grata quam quae gratissima. Prudentium interea ex recensione tua quamprimum expecto. authorem hunc valde olim amavi, nunc magis amabo, quum illustrationibus tuis ornatus prodierit. Hunc statim Virgilius sequatur, postquam e Typographorum manibus excesserit. Hanc spartam ornare nunquam desinas velim, vir Clarissime, qui veteres authores solus edere potes luculentissime. Hoc age atque his insiste vestigiis ad aeternitatem, meque tuis muneribus cumulatum decorare. Scripta omnia Gronovii magna cum voluptate lego. Est enim vir tum acerrimi judicii: tum summae eruditionis et styli perquam elegantis. Verum tarde adeo deferuntur ad nos, quae in Batavia vestra cuduntur, ut intolerabile sit, tantam voluptatem retardari. Praestantissimum Golium ad plures abiisse peraegre fero et feram diu. ex tanti viri jactura innumeas habet doloris causas literaria Respublica. Illustrissimi Graevii Hesiodum jam nunc ad me deferendum cuiavit Menagius noster, de quo eximio munere per epistolas gratias nunc quoque magnas agerem, nisi ab hoc officio,


page 675, image: s675

plurimis negotiis, quae non licet in aliud deferre tempus, penitus sic distraherer, ut uno verbo hîc illum tantum vacet salutare; Homerum cum Scholiaste ab ipso adornatum videre gestio. Janus Dominicus Medonius deliciae meae, finas quaeso te suis verbis compellet. Hunc amo egregie ea conditione, ut te aeque amet ac me, sicque instituo, ut tantum tolat ac veneretur, quos virtus ac gloria commendat. Seque ad hujusmodi exemplaria ignosce effingat. Clarissimus vir Ranchinus, qui jam jam huc advenit, cum ad obsignandam hanc epistolam me comparo, verbis officiosissimis tibi plurimam salutem impertit. Emoriar, nisi illum medullitus diligas, si innumeras maximi ejus ingenii atque animi dotes aeque nosceres ac ejus humaniratem liberalitatemque, quam olim expertus est Ovidius noster. adhuc paucis te volo, ut te moneam nempe, si iterum in Sueciam tibi adornandum est iter, mecum statuas ac circumspicias diligenter, cujusnam fidei committendae erunt nostrae epistolae. Vale, meum decus et pessimae scriptioni ignosce, quam non vacat expolire. Salutem plurimam tibi dicit uxor mea. Tolosae Eidibus Aprilis Anni CICICCLXVIII.

EPISTOLA DLXXXIV. JOANNES BAPTISTA LANTINUS Nic. Heinsio. Lutetiam.

MEnetrerii, popularis mei, librum ad te pervenisse jampridem intellexeram ex iis litteris, quas ad me superiore anno dedisti, tum etiam ex Claudiano tuo elegantissimo, quo quidquid id erat munusculi, longe impari compensatione remuneratum voluisti. Pro quo cum agere tibi gratias et deberem et vellem maximas, quo minus id facerem deterritus fui variis curis ac negotiis, quae ab amicis nostris, qui sunt Lutetiae, scire potuisti, ac eo praecipue, quod vererer, ne aberrarent meae litterae, si ad te scriberem, qui primo quoque tempore Suecia in patriam rediturus, atque hinc subito in Italiam profecturus dicereris. Verum postremis tuis litteris, quibus certior factus sum adventus in Galliam tui, commodior oblata mihi est ad te scribendi facultas. Imo et propemodum facta spes est videndi tui ac coram compellandi. Quamvis enim, qui te huc solum allicere posse videntur, Manuscripti Codices Ovidii, quibus usus est olum Juretus [Gap desc: Greek words] , summa cura et studio perquisiti, diligentiam meam, et amicorum, quos nihil ejusmodi, siquid esset, latere posset, effugerint, audivi tamen servari in bibliotheca Monasterii Cisterciensis, quod abest ab hac urbe paucis milliaribus, codicem unum Ovidii, unum item Claudiani, eosque non malae notae. Quorum inspiciendorum, si tanti id ducis, tibi copia non deerit, nec ideo multum a via deflectendum erit, cum ea, quae Lutetia Lugdunum itur, per Burgundiam et commodior habeatur, nec unius dieculae itinere longior, illud te rogo, si ad nos venturus es, cura ut id sciam prius. Interim fic habe, multum me tibi devinctum muneribus tuis (quamvis de carmine panegyrico quod ad me miseras, olum ex litteris tuis intellexerim,


page 576, image: s676

quae me non solum movent pretio et elegantia sua, sed praecipue quod sint animi erga me tui indicia et amicitiae nostrae pignora, quae mihi est eritque semper carissima. Plurimum te salvere jubet Claudius Morizotus. Quidam ex amicis rogavit me, ut a te sciscitarer, an vir praestantissimus Parens tuus promissas olim lucubrationes, quibus titulus Dissertationes Platonicae, et Aristarchus de disciplinis veterum, absolverit, spesque ulla fit eas editum iri.

EPISTOLA DLXXXV. JOANNES BAPTISTA LANTINUS Nic. Heinsio. Leidam.

GAudeo te salvum et incolumem in patriam rediisse, quod intellexeram ex litteris Puteani nostri, antequam tuae ad me perferrentur. Quas ad Marium nostnum Genevae te dedisse scribis, vidisse non memini. Vidi solum ex cerptum ex quadam epistola tua ad Puteanum quod ille misit ad me ante menses tres, ni fallor, in quo quaedam erant de Leonardi Aretini operibus, quaedam de libris, quos mihi emendos susceperas, de quibus gratias habeo tibi maximas. Septalium nondum ad me misit Puteanus, neque se accepisse scribit, qui fortasse nondum ad eum pervenerat, cum ad me ultimo scripsit, reliqui si aberraverint feram moderate, neque minus tibi eo nomine debebo. Tu velim si quid sumptus mea causa feceris, me moneas, ut tibi reddi curem. Viros doctos, qui tibi apud nos noti sunt, salvere jussi plurimum tuo nomine, excepto illustrissimo Marnaeo, quem nuper amisimus, incredibili omnium meoque praecipue dolore, eximiae comitatis, elegantiae, doctrinae, dignitatis et prudentiae juvenem, mihique amicissimum. Prosperet Deus tuum in Sueciam iter, faxitque ut apud Heroinam vestram abundes et gratia et otio, quo praeclaris illis laboribus tuis brevi manum ultimam imponas. Cum Wttembogartio illo Ultrajectensi, quem Lutetiae novi, ut scis ante annos quinque, intermissum litterarum commercium renovare institui, quare mihi gratissimum erit, si quam illi scribo epistolam ad eum perferrendam cures, Langermannum nostrum salvere jubeo plurimum. Tu Vale, et me amare perges tibi addictissimum. In Rullano fundo. XII. Kal. Nov. Anno Domini CICICCLIII.

EPISTOLA. DLXXXVI. JOANNES BAPTISTA LANTINUS Nic. Heinsio. Holmiam.

QUae a me et Clarissimo viro Jacobo Augusto Chavanio in Prudentianis Codicibus impensa est opera (etsi tenuis quiddam sit pro tam ingentibus, quas agis, gratiis) tibi gratum esse vehementer gaudeo. Cum enim amicitiam tuam maximi faciam, teque possim demereri mihi semper optatissimum fuit.


page 677, image: s677

Amplissimo viro Joanni Boherio et Chavanio nostro significavi, quantum eorum humanitati te debere profitearis. Hos vicissim tibi addictissimos esse nullus dubites. De Evotio quod monuisti, ita esse ut conjeceras, reperi, habet enim uterque Boherianus codex eo loco, quem indicasti, Euvoti, non Eventi quae vulgatorum est lectio. Hinc vereor, ne plura a nobis praetermissa sint. Quamvis enim diligentia non mediocri usi fuimus, moniti tamen a Doctissimo Bigotio nostro, celeritate opus esse, quod editio tua jam fere absoluta esset, festinantius fortasse hos libros evolvimus. Itaque haud abs re feceris, si ea loca notaveris, quae ad vetustos codices iterum expendi par est. Nisi forte id satis ex observationibus tuis intellecturi sumus, longioris enim esset operae librum denuo a capite ad calcem percurrere. Caeterum scias, si quid ad rem, horum Manuscriptorum illum, qui melioris notae, ex Bibliotheca Monasterii sancti Claudii in monte Jura, alterum ex Monasterio St [Abbr.: Sancti] Martini Augustodunensi ad D. Boherium pervenisse. Vale, vir praestantissime, remque litterariarn augere, et me amare perge, tui studiosissimum. Dabam Divione Anno CICICCLXVIII. a. d. XXII. Januarii.

EPISTOLA DLXXXVII. PHILIBERTUS DE LA MARE SENATOR DIVIONENSIS Nic. Heinsio. Florentiam.

TErtium ad te scribo, ex quo te Lugduno discessisse accepi, litterasque Romam et Venetias prout inter nos fuerat conventum, direxeram, quas periisse ex tuis ad Lantinum nostrum intellexi, saltem ad te non pervenisse. Quod vero nostri memineris, gratias ago, Aretini epistola de militia penes me est ex MS. Cod. Bibliothecae Regiae descripta, sed Gaddius, qui se mihi illius operum, quae mihi desunt, copiam facturum promiserat, fidem saepius datam non liberat. Quamvis non semel a me interpellatus, et hoc miror, an hoc rusticationi, quam causaris, adscribere debeam, aut rusticitati adhuc apud me dubium est; mitto ad epistolae calcem Aretini operum indicem, quae penes illum latent, necdum in manus meas venerunt, ut ea mihi describi cures. si ad saniorem sententiam revocetur aliquando. Curabit Franeiscus Maillardus Monachus Fulliensis, non tam consanguinitatis, quam amicitiae vinculo mihi conjunctus, ut praesto tibi sit pecunia huic usui necessaria, quod ut diligenter facias iterum te atque iterum rogo. Langermanno nostro ut ejusdem Aretini operum, quae MSS. extant sex in Vaticana, sex in aliis Romanis Bibliothecis, indicem velit ad me transmittere, quaeso, aurem velle; urget enim tabellarius, qui ad eum inpraesentiarum me vetat scribere: paravi non ignobilem antiquarum inscriptionum manum, illi exhibendam, cum hac ad suos remeans transiturus est, si modo fidem suam (quod voveo) exsolvat: Varias in Ovidium lectiones a Francisco Jureto annotatas curaturum in me recipio, ut ad te


page 678, image: s678

brevi mittantur, quod frustra tunc fieret, donec paternos lares reviseris, Redibis, puto, inpatriam antiquitatis nummariae spoliis; onustus opimis; Italia enim, si quae est in orbe regio, hoc genere opum dives est imprimis, quod ad me attinet, conquisivi magno studio Liviae, Britannici, Plotinae, Marcianae, Matidiae, Helvii Pertinacis, Didii Juliani, Pescennii et Gordiani utriusque nummos, ex aere aut argento, incassum tamen, quamobrem si eorum aliquos modico pretio comparandi daretur occasio, sicut et Graecos nec non Arabicos, quos scio in Italia reperiri frequentius, secus ac in Gallia, rem utique feceris gratissimam, si comparaveris. Vale, et me, quod facis semper ama: Divione XVI. Kalend. Februar. CICICCLIII.

Catalogus operum Leonardi Aretini MSS. in Bibliotheca Jacobi Gaddii, quae a me desiderantur.

Praefatio in Cornelium Nepotem et vitam Attici.

Pro honore Secretariorum contra Advocatos.

Tractatus de Sphaera.

Laudatio in funere Othonis.

Copia cujusdam disputationis ad Ugonem Medicum.

Epistola ad Thomam Campsorem, de antiquitate Arimini.

Epistola ad Nicolaum Veronensem.

Epistola ad Nicolaum de moribus Germanorum.

Oratione in nome della signoria du Firenza all' ambasciatore del Re Alfonso.

Littera al Conte F. Sforza sopra la rihavuta di Verona.

Nouvella fatta per lopposita di quella di Tancredi del Boccacio.

EPISTOLA DLXXXVII. PHILIBERTUS DE LA MARE Nic. Heinsio. Leidam.

SAlvum te et aucolumem redisse in patriam accepi et gaudeo, grave quippe mihi pridem fuit tam charum Musis caput tot tantisque profectionis Italicae laboribus et injuriis videre obnoxium; subsidet nunc angor ille, ex quo te Lugdunum Batavorum pervenisse audio. Sed quid et Langermanno nostro factum est, an rediit ille ad suos, aut adhuc versatur in Italia? hoc tanto magis scire desidero, quanto parata est a me nobilis epigrammatum antiquorum copia ad illum transmittenda. An vero ad te Lutetia Parisiorum missus fuerit meo nomine operum Leonardi Bruni Philosophi Aretini elenchus nuper a me vulgatus, non satis certo scio, ut ut sit, iterum ad te et ad Langermannum nostrum mitto, nec non varias lectiones, quas ex Codice Francisci Jureti V. Cl. qui servatur in bibliotheca Joannis Boherii Divionensis ad amussim descripsi. Vale, et me ut facis semper ama. Scribebam Divione XIX. Kalend. Septembris CICICCLIII. Salutant te plurimum Lantinus et Chevaneus nostri. Iterum Vale.


page 679, image: s679

EPISTOLA DLXXXIX. PHILIBERTUS DE LA MARE Nic. Heinsio. Holmiam.

KAlendis Januariis tuas accepi Holmiae scriptas mense Julio, quibus post biennii varios errores tandem ad te varias illas ex Francisci Jureti amatoriorum Ovidii Codice lectiones excerptas. pervenisse significas, id bonum factum, vix enim putabam illas non periisse centies: miseram autem anno proxime elapso ad Langermannum nostrum inscriptiones veteres, quae penes me essent, nescio an eamdem passus fuerint sortem, quamvis ex illius praecepto recta Hamburgum direxissem ad illius parentem: ut ut sit, non gravabor exscribere denuo, si perierint, licet non satis mihi certum sit, qua ratione ad illum transmitti debeant. Vulgavit nuper Morisotus noster epistolarum centuriam primam, cuditur altera, et mox subsequetur tertia, praeter ista nihil novi apud nos: Lutetiae vero pauca ad modum, nisi Petri Gassendi opera posthuma typis brevi subjicienda, reliqua vos docebit Spanhemius noster, qui in Bataviam proficiscitur. Caeterum unum te oro, ut (ni grave sit) epistolarum exemplar ad me transmittere digneris, quas Dominicus Molinus Patricius Venetus ad virum Maximum Danielem parentem tuum olim scripsit de rebus a Condaeo patre Venetiis gestis, rem feceris omni suaviorem, si modo illas sincere describi curaveris: Vale, et me tui studiosissimum amare perge, Divione Kalend. Martiis CICICCLVI. Boherius, Lantinus, et Morisotus salvere te jubent. Iterum Vale.

EPISTOLA DXC. PHILIBERTUS DE LA MARE Nic. Heinsio. Amstelodamum.

SPeraveram fore, ut si quando reverteretur in Galliam Spanhemius noster, tum ad nos aut aliquid litterarum a te referret, aut saltem de tua valetudine faceret certiores, sed quia spes illa decollavit, homine utriusque nostrum amantissimo in Batavia (ut opinor) lares ponente, nec aliunde quidpiam nobis a te fuerit allatum, ideo mearum esse partium duxi iterato ad te scribere, tum ut praevertendo meum in te studium testatum facerem, cum ut significarem: incidisse nuper in manus meas Ovidii Metamorphoseôn Codicem typis quidem editum, sed ad cujus oram variantes e pluribus MSS. lectiones adnotaverat Juretus noster, quarum tibi copiam facere non dubitabo, ubi acceptas tibi fore accepero: rescribas ergo velim, certus, nullum a me officii genus praetermissum iri, quo me tuum tibi probare queam. Paratur Lutetiae utriusque Scaligeri operum editio, si quae sint apud vos hactenus inedita, curabo ne huic


page 680, image: s680

desint, si transmiseris. Apud nos pauca typis sunt edita praeter Morisoti nostri epistolarum centuriam alteram, quibus addidit Illustrium doctrina virorum, qui anno CICICCLIII. obierunt, elogia mihi inscripta. Guyoniorum fratrum apud nos in re litteraria principum poemata et epistolas, quae supersunt, edere cogito; et jam ferverent operae, nisi typographo deessent Graeci characteres venustiores et nitidioris formae, qui a nobis diu (ut puto) non desiderabuntur. Caeterum morbus ille, cum quo nimium quantum conflictatus es magno rei litteraria damno, an tandem recessit? si ita fuerit et per valetudinem liceat, quod olim te rogavi, iterum te rogo, ut parentis bibliothecam revolvendo Domini Molini epistolarum ad illum, quae de Condaei patris moribus, quandiu Venetiis egit, mentionem habent, copiam facias, quo fiet, ut et fidem erga me tuam liberaris, et novo me beneficio obstringas. Vale, et me quod facis ama. De Langermanno nostro nihil audio, an consarcinandis post Gruterum veteribus epigrammatis vacat, an vero (quod magis recens nuptum decet) uxori et liberis. Commoda erit Thuani ad vos legatio transmittendis utrimque epistolis, exempto jam rebus humanis Puteano, qui tam benigne aderat utrique. Iterum Vale, salvebunt a te Boherius, Lantinus, et Morisotus. Scribebam Divione Kalendas Januarias CICICCLVIII.

EPISTOLA DXCI. PHILIBERTUS DE LA MARE Nic. Heinsio. Amstelodamam.

QUAe a me postulasti Metamorphoseôn excerpta, nunc ad te mitto ad fidem Juretiani Codicis descripta beneficio Joannis Boherii Divionensis, qui te plurimum salutat, nihil prorsus, quod sciam, Ovidianorum operum reperitur apud nos in membranis scriptum, nisi in Cisterciensi bibliotheca, unde maxima quam fieri potuerit diligentia curabo, ut codex ad me transmittatur, quo viso quamprimum faciam te certiorem, ne, si quid in illo sit, quo tibi prodesse queam, frustra operam meam desiderare videaris. Caeterum angit me non parum languidus ille, fluctuansque et incertus valetudinis tuae status, quam haud dubie firmabit nova anni tempestas, saltem ita voveo, ne res literaria, quae hoc anno tot sensit funera, hac tua invaletudine fatiscat. Quod vero de Salmasii epistolis apud vos editis scribis, hoc vero me admonet, ut te de parentis tui, viri omni laude dignissimi, vulgandis pariter epistolis interpellem, si feceris, rem feceris et tibi honestam, et rei literariae utilem. Accepi nuper ex intima Graecia nonnullos Codices Graecos MSS. sed in quibus pauca admodum deprehendi hactenus inedita, homines nempe vestrates, ut audio, omnem illum tractum expilarunt, et Regiam vere gazam detulerunt in Bataviam, ego, quamvis serius, videbo quid in ea re possim, et si expeditio in Graeciam succedat minus feliciter, certus sum in ultimam Syriam et Aegyptum ope vicaria penetrare, et, quid ex remotissimis illis regionibus sperandum


page 681, image: s681

sit, expedivi. Vale, et me, quod facis, amare perge: Divione Kalendis Mart. CICICCLVII. De Leonardo Aretino altum nunc apud nos silentium, desunt enim mihi nonnulla illius opera, quae editionem morantur. Iterum Vale.

EPISTOLA DXCII. PHILIBERTUS DE LA MARE Nic. Heinsio. Amstelodamum.

OVidianus ille codex, de quo pridem ad te scripseram, tandem ad me Cistercio transmissus est, sed, ut dicam, spei, quam ex illius antiquitate concipiebam, minime respondit: in eo quippe poetarum omnium, etiam Christianorum aliquot, opera continentur vix ante cc annos, manu quidem eleganti, sed aut imperite, aut ex vitioso exemplari descripta; quod magis evincit subjectum Ovidianis operibus, ac sub ipsius Ovidii nomine poema de Lupo, quo nihil tristius, et magis inficetum legi potest: hunc itaque codicem ex Lantini nostri, et aliorum emunctae naris hominum, qui apud nos pauci non sunt, sententia missum feci, cum a vulgatis editionibus nihil differret, nisi quod naevis innumeris scateret hoc quidem est. Et quod hactenus de poetae tui operibus praestare potui, quamvis pluteos omnes, forulosque diligenter excusserim; non cunctabor tamen, si quid deprehendere valeam, quod tuo proposito conducere existimem, tibi significare. Ne vero putes, si res minus prospere succedat, cessaturum ideo me ab instituto pridem inter nos epistolarum commercio, quo nihil mihi dulcius unquam possit contingere: nam ut aut Symmachus ad Theodorum, his maxime nutrimentis amicitiarum cultus adolescit. Caeterum de Dominici Molini ad virum maximum parentem tuum epistolis altum apud te silentium est, fac quaeso illis resciam, quid Venetiis a Condaeo, ejus, qui nunc in Belgio versatur, patre actum sit, nam hoc et ad rem publicam pertinet, et ad privatos hominis mores. Vale, et me, quod facis, ama. Guyoniorum opera prodibunt cum Jano. Iterum vale. Scribebam Divione Kalend. Novembris CICICICCLVII.

EPISTOLA DXCIII. PHILIBERTUS DE LA MARE Nic. Heinsio. Amstelodamum.

PRidem est cum ad te literas dedi nihil quidem continentes illas, quod te valde scire attinet, sed testes tamen illius, quam tibi debeo, semperque debebo gratiae pro tuis in me beneficiis: eae literae mihi non videntur ad te pervenisse, neque edita a nobis Guyoniorum opera, quae ideo mandaveram, ut Parisiis


page 682, image: s682

committerentur bibliothecae Thuanaeae custodi, ut ille certius ad te transmitteret, quid de iis actum sit rescribas velim, nam hujus rei sollicitudo et cura tam me angit, quam huic officio, qualecumque illud est, deesse nollem. De tua Ovidii operum editione nihil audio quidquam, improspera forte tua valetudo moram illi injecit, vide tandem qua ratione fidem tuam exolves, hoc siquidem a te praestolatur respublica literarum. De Molini epistolis ad virum maximum Parentem tuum de Condaeo patre scriptis, quas pollicitus fueras, iterum aurem tibi vello, non una recurrit hyems, ex quo illas in magna hominum corona cum hîc esses, te ad me transmissurum palam promisisti, vides quot te promissorum reum perago, cura ut fidem utrimque liberes. Salutant te Latinus et Morisotus, hic dubia solido fere anno valetudine usus est, aegroto quam sano propior. Vale, et me tui studiosissimum ama. Scribebam Divione Kalendis Januariis CICICCLIX.

EPISTOLA DXCIV. PHILIBERTUS DE LA MARE Nic. Heinsio. Hagam.

POST biennale pene silentium tuas accepi tandem Hagae Comitis scriptas XXX Octobris, quibus et te valere, et ornandae rei literariae sedulo incumbere scribis; horum utrumque eo magis mihi acceptum fuit, quo te aut minus bere habere, aut nostri penitus fuisse oblitum ex tanti temporis silentio jure dubitaveram, sed quod jam dubio locus non sit, gaudeo summopere, et quas possum gratias ago, quod in ea, quam paras, Natonis operum editione nostri meminisse dignatus fueris. Huberti Langueti V. Cl. nostratis vitam proximis diebus ad umbilicum perduxi brevi forte edendam; is autem fuit, qui in Guillielmi Principis Arausionensis fortissimi illius libertatis vestrae assertoris comitatu, Antverpiae, dum ea urbe foederati Belgii ordines potirentur, obiit Anno CICICCLXXXI, rerum maxima cum prudentiae, doctrinae, et integritatis laude gestarum et scriptarum gloria plenius: id vero te scire velim, ut si quid apud vos reperiri posset, quod ornandae huic spartae conveniret, illius copiam a te impetrare possem, quod minus gravate obiturum te pro singulari tua humanitate confido. De Molini epistola iterum, atque iterum aurem tibi vello, donec fidem tuam exolveris, eris semper in meo aere. Vale; salutant te plurimum Lantinus, Chiffletus, et Morisotus, hic improspera prorsus aliquot mensibus valetudine utitur, adeo ut jam studia literarum parum curare videatur. Iterum vale. Divione Kalendis Decembris CICICCLX.


page 683, image: s683

EPISTOLA DXCV. PHILIBERTUS DE LA MARE Nic. Heinsio. Hagam.

AN delatam tibi Legationem Suecicam gratulaturus essem, multum anceps dubiusque fui; nam quamvis nova te, et amplissima quidem dignitate auctum cernerem, cum subit animum tristissima peregrinationis illius recordatio, quae te avulsum a nobis solido triennio retinebit in extremis pene orbis terrarum partibus, non possum quin summo dolore afficiar, languente sine dubio per hoc tempus instituto pridem inter nos literarum commercio, nec tamen propterea credas velim, etiamsi hoc contingeret, quod augurari nollem, de meo in te studio quidquam remissum iri, sed eum semper, eumque erga te futurum me, qui hactenus. Quod tibi Caesaris apud vos Orator de Brunoniano in Ibin Ovidianam commentario retulit, citra veritatem retulit, nam etsi diligenter inquisierim, nemini tamen hominum nostratum, qui literas colunt, librum hunc vidisse contigit, sed lapsum memoria Friquetum, pace tanti viri dixerim, arbitrarer, et librum hunc Antonio Brunoni Hispaniarum Regis apud vos, dum vixit, Oratori perperam tribuisse, qui Dionysium Saluagnium Boessium, Regiarum in Delphinatu rationum jam Principem, authorem habet, nam editionis illius tempus, locusque iis belle conveniunt, quae a Friqueto te accepisse scribis, an recte conjecerim ipse videris, ecce Salvagnii librum ad te mitto, tuum deinceps futurum. De Dominici Molini epistola, nisi grave sit, haec habe, peregrinatum quippe in Italia fuisse annis MDCXXII, et MDCXXIII. Condaeum hujus parentem, qui quasi postliminii jure nuper nobis restitutus est. Scripserat pridem Spanhemius noster, Electori Palatino haberi prae caeteris Lucanum in deliciis, quod vero illius rogatu poetam hunc in integrum restituere cogites, summopere gaudeo, bonum factum, Christianis principibus, post partam orbi Christiano terra marique pacem, non intermissa tamen rei publicae cura, ad litterarum studia serio se convertentibus, quam ubique id factum vellem! Sed ad Lucanum tuum redeo, cujus MS. Codicem Longobardicis literis exaratum utendum mihi dedit Boherius noster, ad calcem lib. IX. ita legi,

PAULUS CONSTANTINOPOLITANUS EMENDAVI MANU MEA SOLUS. M. ANNAEI LUCANI LIBER VIIII EXPLICIT. LEGENTI VITA, ET PRAEFECTURA; SCRIPTORI VITA, ET FORTUNA,

Ad calcem autem libri X, qui ultimus est, haec leguntur literis aliquot nimia vetustate exesis, sed quae eundem sensum prae se ferunt,


page 684, image: s684

PAULUS CONSTANTINOPOLITANUS EMENDAVI MANU MEA SOLUS. M. ANNAEI LUCANl EXPLICIT LIBER X. L... TI VITA,.... FECTURA; SCRIPTORI.... ET FORTUNA.

Scribebam Divione inter saevissimos podagrae cruciatus XVI. Kalend. Februar. CICICCLXI.

EPISTOLA DXCVI. PHILIBERTUS DE LA MARE Nic. Heinsio. Holmiam.

QUAS ad me dedisti litteras mense Septembri proxime elapso Holmiae scriptas, illae et te salvum appulisse in Sueciam, nec tamen oblitum nostri significarunt, quod quam volupe mihi fuerit, satis dicere non possum, praesagiebam enim cum Capellano nostro, te gravissima legatione fungentem, vix nostri, tanto praesertim locorum intermedio, recordaturum, sed tui erga me studii egregium sane extare voluisti monimentum, cum Nasonis operum partem mihi inscripsisti, quamobrem gratias ago quam maximas, certus neminem esse magis erga te fidei et observantiae plenum. Sed quia jam de Nasone mentio, haec habe, nullum me unquam apud nos vidisse operum illius Codicem MS. praeterquam Cistercii, ubi pleraque illius opera leguntur post ducentos annos descripta, et extare inter ea, quod te olim monui, poema de Lupo Nasoni adscriptum, opus sane inficetum, et quo nihil tristius mihi unquam visum est; an illud tibi conveniat, tu videris. Valent Boherius et Lantinus hic aetate et literarum studio florens, ille imminuta podagricis doloribus valetudine jam gravis, uterque te plurimum salvere jubet. Sed infaustum hunc autumnum experti sumus, Morisoto nostro tibi, nobisque erepto, quem praeter pangendi faeliciter carminis copiam, abstrufioris antiquitatis scientia insignite ornabat. Curabo ne uberes illi, quos paraverat in Ovidii fastos, commentarii nobis pereant, si modo fidem ii liberent, penes quos illi sunt. De Lucano, cujus editio paratur auspiciis Electoris Palatini a Spanhemio nostro, ubi ex itinere Italico reversus fuerit, dixi alias, contulique ad Boherianum MS. quae tu conferenda curaveras, statimque ad te transmisi. Vale, et me tui studiosissimum ama. Divione XV. Dec. CICICCLXI.

EPISTOLA DXCVII. PHILIBERTUS DE LA MARE Nic. Heinsio. Holmiam.

ABiret a nobis Gudius tuus meusque, et nihil ad te literarum ferret, hoc vero quo Oceano eluerem? Certe quod institutum pridem inter nos epistolarum


page 685, image: s685

commercium ab anno et ultra jacuerit, nihil tamen est, quod inde putes quidquam de meo in te studio detractum fuisse hactenus, nec deinceps fore. Sed quae te, praeter rem publicam, quam curas, studia tenent, iterumne Ovidius curis auctus secundis paratur ad praelum? Quod ad me attinet, totus sum in scribenda Salmasii vita. Ferio te, nec enim me latent eae, quas cum Parente tuo viro maximo exercuit, controversiae; extremis illas (ut ajunt) labiis attingam, delibabo tantum ea, quae ad rem meam facient, nec enim mihi vacat ire per omnes simultatum ambages, quas cum viris doctis, et amicis etiam, quod jure illi objecisti, gessit: hoc unum mihi consilium stat, literarum historiam in Salmasii vita scribere, in qua suus cuique honos pro merito habebitur. Si quae sint penes te, quae ad eam rem faciant, eaque mecum communicaveris, rem feceris et te dignam, et mihi gratissimam. Vale et me, quod facis, amare perge, Scribebam Divione Kalendas Julii CICICCLXIII.

EX VITA SALMASII

Dum haec Leydae aguntur, Divione parum sollicitus agebat, quem exitum res ista foret habitura, nisi, quod eo deductam esse doleret, ut aut vincere, aut vinci prorsus necesse esset! sed et commissum se cum Daniele Heinsio, viro supra titulos omnes et elogia, molestissime tulit, quem et loco illo, et successione, quam non obscure ambiebat, dignissimum judicabat, ut nec digniorem alium esse profiteretur, qui Scaligero succederet, addebatque tunc ad Grotium rescribens, quod si conventui illi Academico interfuisset, quo negotium tractatum est, et dicendae sententiae jus habuisset, suus Heinsio ad victoriam calculus non defuisset.

EPISTOLA DXCVIII. NIC. HEINSISUS Philiberto. de la Mare. Divionem.

ANnus jam est, quantum datur meminisse, et quod temporis effluxit, eximie et Amplissime vir, quando missis aliquot Claudiani mei a bibliopola Lutetiam exemplaribus, unum ex his ut seponeretur, ac ad te iret meo nomine, virum clarissimum ac perquam officiosum Emericum Bigotium verbis enixis rogavi. Nec dubito illum precibus meis dedisse, qua est comitate; quamquam nuntios haud ullos de hoc negotio ab illo pro exspectatione mea confecto accepi postmodo. Nunc et novam Poematum accipies editionem, quam provinciam optimus Capelanus suscepit. Non merebantur profecto aut hic, aut ille liber, tam cultas manus subire, et metuo jampridem, ne haec putida tibi videatur ac ridicula rerum frivolarum ostentatio. aMalo tamen ego nimius officii, quam parcus videri, praesertim apud te, qui meae in spem gratiae nihil laboris aut molestiarum hactenus graveris. Nos hîc in pistrino publicarum occupationum non sine taedio quotidiano exercemur. Quo majorem


page 686, image: s686

praesentioremque veniam scripta haec nostra qualiacumque, spero, apud te merebuntur, quae tempore ab hisce studiis maxime alieno foras prorumpunt, bibliopolae potius sic flagitantis, quam mea culpa, qui tempestatem magis oportunam Musis praestolari maluissem, si quis meae sententiae fuisset locus. Viros eximios Boherium ac Lantinum, si supersunt etiamnum ac aura vitali vescuntur, salvere plurimum jubeo, teque ut mihi favere pergas, anxie rogo. Vale, vir Clarissime, et rem feliciter age. Holmiae Suecorum ad IV. Nonas Decemb. Gregorianas CICICCLXVI.

EPISTOLA DXCIX. PHILIBERTUS DE LA MARE Nic. Heinsio. Holmiam.

ET tua, et Claudiani poemata denuo excusa transmisit ad me nuper Bigotius tuus meusque, serius quidem quam ille voluerit, et ego vellem, sed ut est sedulus ac diligens rerum fidei suae ab amicis creditarum administer, maluit ea tardius ad me, quam foliis aliquot manca et mutila transmitti, utrumque igitur accepi ab eo numeris omnibus absolutum, quamobrem ago tibi gratias, et ob muneris, quo me dignatus es, elegantiam, et quia per publica, quibus distineris, negotia, nihil tamen de tuo in me studio remisisse te video, quod in maxima felicitatis mea parte pono, certus esse neminem, qui tuo erga me animo sincera magis fide, cum se dederit occasio, respondeat. Sed quid agunt virorum optimi, iidem et doctissimi Spanhemius, Gudius et Langermannus? satin salvi sunt? Valent Boherius et Lantinus tui, hic Lutetiae, quo non ita pridem profectus est, ille domi jam senio gravis et podagra. Vulgavi nuper aliud agendo de Guillelmi Philandri viri nostratis vita, moribus et scriptis epistolam ad Franciscum Cardinalem Barberinum, hujus exemplar curabit ad te Bigotius noster, leve quidem, sed certissimum mei erga te studii argumentum. Vale, et me, quod facis, amare perge. Scribebam Divione Kalendas Aprilis CICICCLXII.

EPISTOLA DC. PHILIBERTUS DE LA MARE Nic. Heinsio. Hagam.

QUod salvus ad tuos remeaveris laetor quammaxime, sic enim fiet, ut semota tantisper rei publicae cura, ad studia literarum redeas alacrior. In bibliotheca Boheriana extant Prudentii Codd. duo MSS. et unus inter eos vetustatis maximae; recepit Lantinus se variantes ex utroque


page 687, image: s687

lectiones excerpturum rebus prolatis, quod commode praestabit hac autumni rempestate, qua rus proficisci non avet, quod nostri facere solent De Virgilio quod scribis mox a te edendo, rem facis et te, et tanto vate dignam, adscriptas appendicis Virgilianae margini variantes Salmasii manu lectiones ecce ad te mitto Lindenbruchianam editionem secutus, his divini poetae effigiem ex veteri nummo argenteo, qui apud me servatur, delineatam adjunxi. De Gudio nostro audivisse quae scribis mirum quantum volupe mihi fuit, nihil quippe litterarum ab eo solido hoc quadriennio accepi, quamquam a nobis discedens primo quoque die se de Phaedri, quam moliebatur, editione renuntiaturum mihi fuisset pollicitus. Vale, et me, ut facis, amare perge. Scribebam Divione pridie Kalendas Augusti CICICCLXVII.

EPISTOLA DCI. PHILIBERTUS DE LA MARE Nic. Heinsio. Hagam.

DE Francisci Jureti schedis non est cur labores amplius, si quid enim superesset illarum, hoc apud Boherium, tuum meumque sine dubio servaretur, illius ex semisse haeredem, sed vir bonus sedulo caverat, ne quid schedarum suarum ad posteros perveniret, ultimo enim, quo decubuit, morbo chartaceam suam omnem supellectilem coram se comburi jussit, seu vitae, aut rerum taedio, seu quod illum ut alios quamplures, studiorum cepisset satietas: ex eo autem incendio vix subducta sunt sacrorum poetarum fragmenta ex variis Codd. MSS. ab eo descripta, quae ut publici juris faceret Boherio frustra non semel auctor fui, quod quidem minime praestitisse putem, quod aeque ferret Jureti mandato fratrem harum rerum imperitum nimium religiose fuisse obsecutum: narravit quippe mihi non semel Jureti schedis non modo constitisse chartaceam illam suppellectilem, sed etiam variis divini Herois Scaligeri, Casauboni, Pithoei aliorumque hujus notae hominum epistolis et observationibus. De argenteo Virgilii nummo, cujus ad te nuper iconem transmisi, haec habe, is est crebra digitorum tractatione detritus, refertque quam proxime seu pondere, seu magnitudine argenteos Constantini M. nummos, caeterum tam caecae antiquitatis, ut antiquariorum nostrorum nulli visus sit ipso Constantini aevo, si non superior, saltem non inferior, unde factum est, ut unanimi consensu eum aut ipso Virgilii saeculo cusum, aut circa Constantini M tempora restitutum censuerim: nabes meam et aliorum in re admodum obscura sententiam, quam viso nummo aut probasses confestim, aut rejecisses pro tua in hoc literaturae genere sagacitate, nisi nummum nemini hactenus, quod sciam, visum avaris cursorum manibus credere dubitassem. Sed quia de nummis sermo, Spanhemii de usu et utilitate nummorum dissertationem typis iterum subjici et quidem longe ampliorem ajunt, et quoniam de Spanhemio mentio est, quid


page 688, image: s688

de Lucano, cujus editionem tanta magnificentia et cura Palatini VIII. Viri jussu et sumptibus adornare se scripserat, factum fuerit, scire velim, ni grave sit. Apologiam pro Parente tuo viro maximo scriptam Anno MDCXLIX. ut tuo beneficio legam, fac obsecro, frustra enim libelli hujus exemplar conquisivi. Jam ad te pervenisse arbitror descriptas ex MSS. Prudentii Codd. varias lectiones Lantini nostri cura, quamobrem de his dicere supersedeo. Vale, et me tui studiosissimum ama. Scribebam Campinii ad Tiliam rebus prolatis Kalendis Novembris CICICCLXVII.

EPISTOLA DCII. PHILIBERTUS DE LA MARE Nic. Heinsio. Hagam.

JURETI schedas omnes ad unam Vulcano cessisse tam certum est, quam quod certissimum, adeo ut ex tota illius suppellectile libraria nihil reliquum sit praeter varias lectiones ab eo ad librorum aliquot suorum oram ex MSS. Codd. descriptas, et illa veterum poetarum Christianorum collectanea, de quibus ad te nuper, sed quae constituit tandem praelo subjicere Boherius, ubi primum licebit illi per podagram penu suum literarium revolvere, iis coronidis vice subjunget vetera quaedam epigrammata eodem Jureto collectore. Paulini poematis de vita B. Martini editio nulla unquam fuit praeter mendosissimam illam, quae in bibliotheca Patrum legitur, quam tamen mendosam habere satius est quam carere illa, quamobrem frustra Bigotio nostro aliisve amicorum rem eam commendaveris. Sed dum haec scribo, ecce adest mihi ex improviso tuus meusque Spanhemius ab Electore Palatino ad Regem reipublicae causa missus, quanto perfusus sum gaudio narrare tibi promtum non est mihi, cum carissimum caput nec visum hactenus complecti datum est, verum dum loquor, elabitur, et Lutetiam Parisiorum fulminis instar properat, praecipitis ac festinati discessus taedium lenit tantisper brevis in aulam excursus spes, cum aderit non cunctabor argenteum Maronis nummum, ut de sincera illius integritate judicium fieret, quod ad te quamprimum rescribam. Apologiam pro viro maximo parenre tuo adversus Joannem Croyum si ad Bigotium nostrum curaveris transmitti, rem feceris suavissimam, quam gratissima saltem memoris animi significatione prosequar. Vale, et me, quod facis, amare perge. Divione XIII. Kalendas Februarii CICICCLXIII.


page 689, image: s689

EPISTOLA DCIII. PETRUS POSSINUS E SOCIETATE JESU Nic. Heinsio. Holmiam.

EX quo novas Athenas auspiciis Minervae melioris sub axe procul alio condere coepistis et frequentare, fas, opinor, est veteres Atticae cives, qui e tenebris subinde in famam emergunt, ad vos mittere, vobiscum jure suo atque optimo futuros. En hîc meus Theophylactus ex isto numero adspirare ad te gestit, vir clarissime, in magni beneficii parte numeraturus, si, te agente, admissionem apud Serenissimam Reginam nancisci possit, cujus audientia atque conspectus omnium hodie literarum, omnium ingeniorum commune votum est. Vir est, quantum judicare possum, stylo atque judicio limatus, sermonis elegantis supra captum senescentis Graeciae, et ejus, qua floruit, aetatis ante hos annos quinquaginta supra quingentos; aequalis videlicet temporum, uti et aemulus studiorum Annae nostrae. Vidisti ejus epistolas ab annis jam triginta Meursii opera editas apud vos, ex codice, ut apparet, valde mendoso; quae auctiores et emendatiores haut paulo e Bibliotheca Medicaea, non sine operae pretio possent edi; quemadmodum observare mihi non ita pridem contigit, per menses duos Florentiae moranti; et videlicet totos exigenti dies in Laurentiana illa Bibliotheca lustrandis describendisque operibus veterum. In his hoc opusculum ut cupide tollerem, effecit Christianissimi Regis Nostri gemina aetas, et caetera in plerisque conditio generis, felicitatis, spei, cum isto Constantino, quem celebrat Theophylactus: Amicorumque hortatus in id certatim incubuere, ut maturarem hoc ei, tamquam ejus Majestate non indignum, offerre munusculum. Qua fronte is acceperit dicerem, nisi verendum esset, ne tali commemoratione astutae jactantiae suspecta, commendationem benignitatis regiae in meriti proprii praejudicium trahere videri possem. Illud non tacebo: ita successisse Theophylacto meo consilium suum adeundi affandique Regis Maximi, ut inde animus ei factus sit ad appetendum Illustrissimae Reginae colloquium; ejus inquam Reginae, quîcum, desueta multis jam saeculis felicitate, miscere sermones possit sine interprete homo, licet Byzantinus et Atticista. In istam spem duo en ad te, Amicorum optime, Libelli hujus exempla destino: quae, ut spero, simul cum his literis accipies, alterum oblaturus, si tibi videbitur, Serenissimae Reginae. Nuper Romae familiarissime agens, cum nostro Athanasio Kirchero, audiebam ab eo, id quod fama publica egregie confirmat, vim inesse humanitatis Heroinae illi parem ingenio ipsius atque fortunae; adeoque non dubitare illam eo usque demittere Principale fastigium, ut literaria munuscula nostri similium non respuat. Igitur ipsi Comnenam meam mox exituram eo confidentius paro, quod fieri non potest, ut ei grata jucundaque non adveniat, cui tanta omnis generis


page 690, image: s690

intercedit, cum ipsa similitudo. Expectandi tamen in hoc tui consilii otium offert lentitudo editionis, nescio quibus causis tamdiu haerentis. Anni jam plane evoluti sunt duo, ex quo interpretatio mea totius Alexiadis perfecta descriptaque in manus Curatoris Typographiae Regiae venit. Anno tamen hinc cessatum: ac mense demum Majo anni praeterici excudi coepti sunt Regiis praelis Alexiados Annae Comnenae libri XV. Trium deinde mensium intermissio injecta. Resumptum dudum opus non cursu, aut saltem incessu, sed reptatione quadam prope jam ad umbilicum pervenisse dicitur. Habeo paratam, quam dabo mox postea, aliam Historiam perelegantem, nec umquam visam, Joannis Sinnami, inde inchoantis narrationem suam, ubi Anna desiit. Vale, vir Clarissime, et fiduciam de te meam virtutis tui notitiae assigna, ideoque boni consule. Scribebam Tolosae X. Kalendas Jun. Anno CICICCLI.

EPISTOLA DCIV. PETRUS POSSINUS Nic. Heinsio. Leidam.

QUam persuasum habuerim ante hos dies paucos, esse te ac porro futurum in Comitatu Serenissimae Reginae Suecorum, argumento erunt postremae ad te meae tum datae literae; quas spero vel te accepisse jam, vel cum his accepturum, adjuncto iis exemplo gemino Theophylacti mei, quem, quoniam nihil elegans et eruditum non continuo Heroinae istius vestrae oculis dignum est, sperare audebam oblatum per te iri Majestati ejus. Nunc a Parisiensibus amicis audio, remigrasse te in Patriam; ubi conveniri te a me nova causa subigit. Audivi nunc primum, quod si antea rescissem, non tandiu cessassem appellare te, audivi, inquam, habere te in tuis [Gap desc: Greek words] inter alia [Gap desc: Greek words] peregrinationis Italicae, manu exaratum codicem Historiae Joannis Sinnami. Est is homo, quîcum (quod dici solet) salis modium comedi; cujus exemplar a tribus jam anni ad me missum ab Illulstrissimo Franciae Cancellario Petro Seguerio contrivi legendo vertendoque. Denique interpretatio ejus libri mea jam coepit regiis Lutetiae praelis subjici. Percussit igitur merito me rei tam ad me pertinentis indicatio; veritusque sum, ne gessisse negligentius negotium publicum videri possem, si unius non optimi codicis auctoritate fultus editionem operis alioqui luce dignissimi praecipirarem, quae fieri forsitan emendatior meliorque haut paulo exempli alterius collatione posset, cujus usuram tam amica in manu positi diffidere mihi concedendam, tuae humanitatis injuria foret. Ea me causa impulit, ut raptim ad D. Cramosium Regiae Typographiae curatorem scriberem: inhiberet tantisper cursum ruentis praeli, sustineretque usque ad responsum tuum. Hîc jam potestatis tuae facio, vir Clarissime, quid huic fiduciae de te meae facias: Comprobarene illam et successu indulgendo affirmare velis: an contra, id agere, ut vanam eam fuisse


page 691, image: s691

improbamque destitutio sperati exitus demonstret. Equidem dum ex meo animo tuum aestimo; dumque illa repeto memoria indicia indolis nobilis Geniique ad juvandas literas unice nati, quae usurpare coram oculis et experientia percipere praesenti licuit, dum tuae jucundissimae consuetudinis dulcedine fruerer, vix est, ut persuadere mihi queam aliud, quam omnino fore, ut facere liberaliter quam avare cessare potius, teque dignius habiturus sis: magisque nos velis praedicandi tui benesicii, quam repulsae ac desiderii consolandi nostri causam habere. Vale. Scribebam Tolosae XVIII. Kalendas Quintiles Anno CICICCLI.

EPISTOLA DCV. PETRUS POSSINUS Nic. Heinsio. Florentiam.

QUas ante hos tres menses ad te Lugdunum datas a me literas Medonio nostro commendaveram, an perlatae fuerint si dubitem, tam diligentis Amici fidei atque officio injuriam faciam. Cognoveris igitur ex iis, quam aegre mihi fuerit, quod cum non satis distinxissem in quadam epistola tibi scripta oblationem libri privatam a nuncupatione publica, visus sim polliceri aliquid, quod in mea potestate minime tum fuit. Ex eo tempore literas accepi ab Isaaco Vossio humanissimas, quibus certiorem me fecit, de incredibili Serenissimae Sueciae Reginae in me benignitate, qua Theophylactum meum per te ad ipsam missum et gratum habere dignata est, et id ipsum significari mihi voluit. Pervenerit, spero, dudum ad illam exemplar Annae, quod epistola privata ipsi offerre sum ausus, prout tibi me facturum ostenderam, certe ostendere volueram, illis literis, quas tu, jure fortasse tuo (non enim, ut dixi, ambiguitatem satis caveram) plus aliquid promisisse credidisti. Qua in re ut praefracte non negem, obrepsisse mihi aliquid per [Gap desc: Greek words] quandam, quod iis verbis cogitationem exposui meam, quae occasionem vobis dederint aliud quam vellem intelligendi; ita spero humanitatem tuam imprudentiae huic non inclementer occursuram. Tamen, ut e malis interdum bona existunt; lucro meo imputo, quod ex isto qualicumque incommodo non satis explicati dicti licuerit intelligere non aspernaturam serenissimam Reginam, si quis ei editus per me liber dedicatione publica inscribatur. Non negligam indicium, aut tanti decoris usurpatione omittenda committam, ut prodigus ingerentis se felicitatis contemptor audiam. Etsi enim meum est, qui nuncium remisi rebus humanis, nihil magnopere aut curare aut mirari periturum; tamen indolem et eruditionem aeternitate dignissimam Augustissimae Principis in censu rerum mortalium habere non debui: quin etiam ad ipsum officium coelestia spectantium pertinere arbitror tantae laudis exemplum splendidissimo in loco positum, ingeniosissimae, inquam, ejusdemque doctissimae Virginis, claritate summa regii generis, copiisque fortunatissimi regni cumulatam gloriam praeconio et gratulatione


page 692, image: s692

prosequi. Et offert se commodum non indignus, ni fallor, liber, qui nomini tanto inscriptus prodeat. Memini me alias indicare tibi, venisse in manus meas Historiam Byzantinam Nicephori Caesaris Bryenii, opus rarum et praeclarum. quo tres [Gap desc: Greek words] Byzantinorum Principum, videlicet Romani Diogenis, Michaelis Ducae et Nicephori Botaniatae, accuratissime perscribuntur, et e superioribus Principatibus Basilii, Isaacii Comneni, Constantini Ducae, Eudociae ac filiorum ejus quaedam haut vulgo nota repetuntur. Eum ego librum a me descriptum emendatum, Latina interpretatione et Annotationibus ornatum paratus sum Typis Regiis edendum mittere, praefixa ad Serenissimam Sueciae Reginam epistola, qua meam erga tantam Principem observantiam venerationemque contester. Non tamen id facere prius ausim, quam a te aut Vossio, consciis sensuum ejus intimorum, didicerim Majestati ejus id gratum fore. Ac Vossio quidem ita pridem hac de re scripsi, ut si tabellarii non cessarunt, consentaneum sit meas jam ei redditas literas esse. Tuae tamen, si quid his rescribere tanti duxeris, et occurrere opinor ad tempus poterunt, antequam manum ultimam imposuero meis schedis, et mihi certe, ut tua omnia, longe gratissimae jucundissimaeque accident. Vale. Tolosae VI. Kalend. Mart. Anno CICICCLII.

EPISTOLA DCVI. HENRICUS VALESIUS Nic. Heinsio. Parisios.

INdicavit hodie mihi vir Cl. Langermannus cupere te in Italiam tecum asportare libros Joannis Tristani de Nummis Imperatorum, promiseramque ei illos me ad te missurum. Sed prius id te monitum volui, libros illos meos non esse, sed Tristani, qui eos suis sumptibus edidit, et apud me aliquot exemplaria deposuit, cum rus proficisceretur. Itaque ego, cujus fidei commendata sunt, rationem ei reddere teneor, simulatque in urbem advenerit. Quod si mea essent exemplaria, libentissime ea tibi donarem. Sed neque mea sunt, ut jam dixi, nec tibi ipsi ea comparare vis, sed Bibliothecario ducis Florentiae. Proinde aequum est, ut si ea habere velit, pretio comparet. Sunt homines Itali plerumque ejusmodi, ut omnia gratis velint habere. Sed non is est Tristanus, qui sua libenter donet. faciam tamen quod volueris, quodque harum literarum bajulo mandaveris. Vale vir Clarissime 20. August. CICICCLI.


page 693, image: s693

EPISTOLA DCVII. HENRICUS VALESIUS Nic. Heinsio. Parisios.

NON licuit mihi ad Gronovium scribere, ob quaedam domestica negotia. Itaque te etiam atque etiam rogo, ut illi significes literis tuis gratissimos mihi fuisse ipsius libellos, primum notarum in Senecam, alterum deinde Observationum sacrarum. Quos integros legi et magnopere probavi. Eoque nomine magnas ei gratias ago, vellemque et Senecam Tragicum nobis quamprimum emendatum a se exhiberet. Librum Amicorum Lucae Langermanno remitto, in quo ego et frater meus nomen nostrum ascripsimus. te et illum crastina die salutare constitui. Proinde Amanuensi meo renuntiabis, utrum cras hora secunda et tertia post meridiem, tui copiam nobis facturus sis. Quod si erit incommodum, die Dominico mane te conveniemus. Vale, vir Clarissime et me ama. Parisiis Kalendis Septembris CICICCLI.

EPISTOLA DCVIII. HENRICUS VALESIUS Nic. Heinsio. Leidam.

OPtaveram te solus absque ullis arbitris convenire. Sed quoniam id nobis non licuit, agam tecum per literas, et intima mea tibi exponam. Ego te virum optimum, prudentissimum ac doctissimum semper judicavi. Et nunc etiam judico: tuamque notitiam magni facio, meque a te diligi maxime volo. Est interim, quod de te querar, qui cum Ser. Reginae nomine munus ad Ferrarium deseras, clam me id esse voluisti. Cum tamen id ipsum aliis in hac urbe declaraveris, a quibus id mihi renuntiatum est, et Bidallius noster rem ingenue mihi confessus fuerit. Quin etiam nuper cum te de ea re interrogassem, vel dissimulasti vel negasti. Quod certe minime factum oportuit. nihil enim amicos celare fas est. Aut si id licet, omnis amicitia e medio tollitur. ignosco tamen tibi, modo inposterum me ames. Libros, de quibus tibi dixi, si in Italia mihi emeris, rem mihi gratissimam facies. Pretium solvam Bidallio cum vectura. Opto, Clarissime Domine, tibi et Langermanno nostro prosperum peregrinationis cursum. Pridie Nonas Septembres CICICCLI.


page 694, image: s694

EPISTOLA DCIX. HENRICUS VALESIUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

DOleo, quod heri abfuerim, cum domum meam venisti, adeo ut tantum laboris frustra susceperis. Praemonendus a te fueram per famulum, ut te domi expectarem. Eram in aedibus Fabri Cantarelli, quo singulis Hebdomadis convenire solemus die Martis post meridiem. Magnaque eo die doctorum hominum turba illic adesse consuevit. Quod si vacuum tibi hodie tempus erit post meridiem, conveniam te domi. Mitto ad te Statium meum a Nic. Fabro collatum cum scriptis codicibus. Eo uteris, quamdiu voles. Vale, vir Clarissime. Septimo Idus Septembres CICICCLI.

EPISTOLA DCX. HENRICUS VALESIUS Nic. Heinsio. Romam.

EGO de affectu tuo erga me, vir clarissime, nec dubitavi antea, nec unquam dubitabo. Te enim virum optimum et constantissimum esse certo scio, qui amicitias, quas semel iniveris, summa fide et constantia retinere soleas. Sed tamen magnopere gaudeo, quod affectum tuum etiam scriptis literis mihi approbare voluisti, ut hoc tanquam pignus haberem animi tui. Equidem in amicitia nolim molestos ac difficiles creditores imitari, qui debitorum fidem semper in dubium revocantes, vix ullis pignoribus et hypothecis contenti sunt. Verum nihilominus ut ingenue fatear, hoc amoris pignore magnopere delector. Hujusmodi enim literarum officiis ali quodammodo mihi et renovari amicitia videtur. Itaque si rem mihi gratam facere volueris, quam saepissime ad me scribes, modo id tibi per occupationes tuas liceat. Quod vero operam tuam mihi humanissime offers, libenter amplector, teque oro ut si quid in Bibliothecis aut apud amicos in Italia reperies, quod ad Eusebii, aliorumque historiae ecclesiasticae scriptorum illustrationem conferre possit, mihi seponas. Scripsi de eadem re ad Em. Card. Barberinum, et ad viros D. D. Holstenium et Allatium, sed nihil adhuc ab illis exsculpere potui. Promiseras etiam mihi dum hîc ageres, inscriptionem quandam Lucii Turcii Asterii, quam te olim legisse dicebas in codice Florentino. Nihil mihi gratius facere potes, Quam si confestim eam ad me mittas. Nam in quodam libello meo, quem Serenissimae Suecorum Reginae offerre decreveram eam inscriptionem inserere constitui, imo, ut verum dicam, jam ex fide tua inserui. Quod spectat ad peregrinationem meam Suecicam, sic rem paucis accipe. Bochartus noster eo profectus est absque me. Scripsit quidem ad me, antequam proficisceretur,


page 695, image: s695

sed tanta cum festinatione, ut appareret solum ipsum proficisci voluisse. Praeterea Vossius noster jam dudum nullas ad me literas dedit. Septem enim menses fluxerunt, ex quo literas ab eo accepi, cum tamen ter ego ei scripserim. Itaque ego eum mihi subiratum esse suspicor, idque quibusdam ejus amicis, qui me ejus nomine convenerunt, non dissimulavi. Denique Bidallius, cui literas Bocharti nostri legendas miseram, quibus mihi significabat se propediem profecturum esse, nullam mihi pecuniam obtulit. Quin etiam torquem aureum, quem ante septem menses mihi et Domino de Brieux Cadomensi offerre jussus fuerat, nondum mihi detulit, cum tamen Briosio torquem suum jamdudum transmiserit, ut primum ex Briosii carminibus, deinde ex Bidallii ipsius confessione didici. Quae cum ita sint, egone in Sueciam proficisci potui, ita contemptus et ludihabitus. Scripsi tamen Lagerio, qui a secretis est Ser. Reginae, ut me apud eam excusaret, eique significaret, me nihilominus adhuc paratum esse in Sueciam proficisci, quotiescunque opportuna offeretur occasio. Haec te, carissime Heinsi, inprimis scire volui. Vale, vir clarissime. Langermannum nostrum meo nomine plurimum saluta. Lutetiae Parisiorum, quarto Kalendas Junias CICICCLII.

EPISTOLA DCXI. HENRICUS VALESIUS Nic. Heinsio. Romam.

MEmorem te atque fidei optimae virum esse etsi antea minime dubitabam, tamen plane perspexi ex literis tuis, vir clarissime: quod enim mihi anno superiore Lutetiae promiseras, id nunc tandem cumulate persolvis. Cumque ii, qui voluptatis et oblectamenti causa peregrinantur, amicorum fere oblivisci soleant, tu, qui studiorum causa Italiam perlustras, inter tot negotia, quibus districtus es, inscriptionis tamen illius mihi dudum abs te promissae meministi. Itaque singulares eo nomine tibi gratias ago. Expectabam enim inscriptionem illam in dies, quippe cui vacuam sedem reliqueram in [Note: Hic noudum prodiit, sed nuper ex Gallia huc delatus, brevi spero, mea opera lucem videbit, licet supremam manum non imposuerit auctor.] libello meo de Critica, quem Ser. Reginae nuncupare statueram. Sed aliud mihi fortasse consilium capiendum erit. Omnis enim aditus in aulam illam mihi interclusus est calumniis quorumdam malevolorum. Ac ni fallor iidem ipsi, qui Vossium nostrum exturbarunt, adversus me etiam conspiraverunt. Vossium quod mihi excusas laudo. id enim lex amicitiae postulat, ut de amicis nostis bene sentiamus, nec ob levis negligentiae, culpam eis succenseamus. Ego certe non id illi vitio verto, quod literis meis non respondit, sed quod calumniatoribus meis fidem adhibuit, a quibus ipse postea est pessumdatus. Sed et nihilominus amo illum, et imposterum amabo. Pro certo enim habeo


page 696, image: s696

illum non malevolentia erga me, sed errore ac fraude aliorum inductum id egisse. De Holstenio quod scribis noluisse illum respondere literis meis eo, quod ante aliquot annos literis ipsius respondere supersedissem, agnosco culpam meam.

[Gap desc: Greek words].

Quamquam factum meum excusare facile possem. Morbus enim amanuensis mei et civiles motus, ne ad illum scriberem, obstiterunt, neque vero aequalis in scribendo diligentia a caeco et a lynceo exigenda est. Iterum pauca de Vossio nostro, cujus causa magnopere doleo. Si quid certi de eo comperisti, velim ad me scribas, et utrum speres cum in aulam rediturum esse. Quae enim hîc jactata sunt a Bidalio, Fresnaeo, Salmasio, fidem mihi omnino non faciunt, quippe cum illos et Vossio et nobis infensiores esse deprehenderim. Fresnaeus quidem nos brevi missionem a Regina accepturos esse mihi dixit. Sed et tu et Langermannus his opus non habetis. Quod scribis Langermannum nostrum de edenda Anthologia cogitare, laudo ejus, consilium. Sunt quaedam apud me inedita ex Palatino codice descripta, in quibus nonnulla observavi, quae ipsum adjuvare poterunt. Frater meus te, et illum salutat. Vale, vir Clarissime. Lutetiae Parisiorum, tertio Kalend. Augustae CICICCLII.

EPISTOLA DCXII. HENRICUS VALESIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

JAmdudum ad te nihil literarum dedi, vir Clarissime, quod te iter agere didiceram, nec quonam dirigendae essent literae nostrae exploratum habebam. Nunc vero salvum te et incolumem in patriam rediisse magnopere gaudeo, tibique et Cl. V. parenti tuo ob id gratulor. De Langermanno nostro idem mihi persuadeo, eum felici cursu domum revertisse. Sed ô factum male, quod libri illi, quos ex Italia convehendos curaveras, in Anglicanorum praedonum manus inciderunt. Spero tamen te auctoritate Serenissimae Reginae non difficilc eos recuperaturum. De Vossi nostro certiorem me facias velim, utrum in Sueciam revensus sit. Ea res hîc a quibusdam in dubium revocatur. Pervulgatissimus in hac urbe rumor est, Aulam Suecicam viris doctis amplius non patere, sperni illic studia literarum, et nescio quos rythmos ac libros inficetissimos in pretio haberi. Idque culpa nebulonis cujusdam, qui Ser. Reginae animum a seriis studiis ad haec ludicra et inania traduxerit. Verum ego bis rumoribus fidem adhibere non possum. Melius enim sentio de ingenio Ser. Reginae. De me si quid scire cupis, scias absolutam esse a nobis Eusebianae historiae versionem. Interpretatus sum etiam libros quatuor de vita Constantini, cum oratione ejusdem Imperatoris. Superest oratio tricennalis Eusebii. Scripti Codices Bibliothecae Regiae leve admodum mihi subsidium attulerunt. Audivi ex te, cum Lutetiae ageres, esse in Bibliotheca


page 697, image: s697

V. Cl. patris tui codicem Eusebii collatum cum optimo exemplari. Ejus specimen aliquod velim ad me mittas, si tibi otium erit, ut intelligam, sintne eae conjecturae duntaxat an variantes scripti Codicis lectiones. Orationem meam de obitu Dionysii Petavii utrum nactus sis nescio. Seposui tibi exemplar, quod missurus sum ad te, ubi primum mihi significaveris, qua via et per quos mittendum sit. Vale, vir Clarissime. Lutetiae Parisiorum X. Kalend. Septembres CICICCLIII.

EPISTOLA DCXIII. HENRICUS VALESIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

JAmpridem ad te, vir Clarissime, scribere decreveram, ut ob felicem tuum in Sueciam adventum tibi gratularer. Sed quoniam ad Vossium nostrum literas jam dederam, prius ab eo responsum expectabam, ut de adventu tuo tuisque rebus certius cognoscerem. Nunc vero quando et Vossius Pythagoricum quoddam silentium indixisse sibi videtur, et ex tuis ad fratrem meum literis intellexi te epistolas nostras desiderare, scriptionis officium non amplius differendum putavi. Singulares igitur ago gratias, quod memoria nominis mei adeo penitus in animo tuo insideat, ut literis meis diutius carere non possis: teque vehementer oro, ut in hoc studio, et in hac erga me benevolentia semper perseveres. Cum antea tibi gratulari decrevissem, ob tuum in aulam Regiam adventum, nunc majoris gratulationis causam mihi esse oblatam magnopere gaudeo. Nam ex literis, quas ad Cl. V. Capellanum scripsisti Serenissimae Reginae recentem erga te munificentiam cognovi. Qua quidem re non minus sum delectatus, quam si mihi ipsi idem honos contigisset. Ita enim res se habet, ut omnes sibi delatum putent, quod dignus accepit, quemadmodum alicubi scribit Symmachus. Contra vero quod indignis et improbis hominibus tribuitur, id sibi quisque bonus ereptum existimat, et injuriam sibi fieri censet. Et quoties quidem vir bonus praemio afficitur, eum, qui beneficium contulit, omnes praedicant. Quoties vero vir improbus honore ac beneficio afficitur, summum opprobrium ac dedecus in dantem redundare solet. Sic plane, ne exempla longius arcessam, Serenissimae Reginae hanc erga te munificentiam omnes hîc magnopere collaudant. In illum vero, quem nosti, plura non dicam, tu per te ipse facile cetera conjicies. Vossio nostro parem felicitatem opto, quamquam ei sum subiratus: Idque velim ei nunties. Qui cum ante tres menses literas a me acceperit, nihil tamen adhuc mihi rescripsit, idque tametsi ante biennium plures ad ipsum literas scripserim. Quodquidem qua de causa sic agat, et cur in tam diuturno silentio obstinatissime permaneat, equidem conjicere non possum. Nam quod ad me attinet, nec dicto nec facto ullo eum unquam laesi: sed singulari semper amore eum complexus sum, complectarque


page 698, image: s698

dum vivam. Langermannum nostrum velim salutes meo nomine, mihique quid agat significes. Ego notas meas in Eusebium adorno, quae ubi absolutae fuerint, editionem meam inchoabo. Utrum in bibliotheca Ser. Reginae Codex Eusebii manuscriptus inveniatur certior abs te fieri velim, ut aliquot locorum collationes ad me mittantur: tuum erit pro tuo erga me et erga literas amore id inquirere. Vale, vir Clarissime. Lutetiae Parisiorum XVI. Kalendas Majas CICICCLIV.

EPISTOLA DCXIV. NIC. HEINSIUS Henrico Valesio. Lutetiam.

LUculentum benevolentiae erga me tuae testimonium atque argumentum est mehercules, postrema, quam mihi scripsisti, epistola, Clarissime et summe vir. Hunc ego affectum plane singularem eo pluris facio, quod bene de te mercri hactenus non sit datum: etsi occasionem defuisse mihi, non voluntatem rebus tuis bene consulendi haud ignoras ipse. Vossius officio se functum in danda ad tuas literas responsione non semel jam adfirmavit mihi Epistolam illam, si ad te perlata non est, apud tabellarium Belgicum fore inveniendam arbitratur, Parisiis: quam eo jam ante tres menses miserit. Consilium Reginae nuperum de vita privata agenda praeterisse te non potuit. Expectamus suspensis animis hujus exitum tragoediae, quot rebus regiis bene cupimus. Mensis forsan unius mora superest, ut Regno se subducat Augusta, et Diadema successeris capiti imponat. Ex Italia redux sub primum nuper in hanc aulam adventum nihil habui prius, quam magni beneficii loco missionem a Regina flagitare, ita rebus familiae nostrae privatis et adfecta parentis valetudine exigentibus. Parum tamen aut nihil promovi hactenus, etsi iterarim identidem easdem preces. Nec liberalitate Regia et splendidissimis promissis a proposito me dimoveri passus sum. Negat tamen illa consensum pertinaciter votis fervidissimis: quin jussit, ut ad iter Spadanum me accingerem, comitatui suo interfuturus. Etsi manum clientium exiguam oppido ex plurimis selegerit, inservituram sibi in via. Jussus est et sequi Vossius. Sed is provinciam hanc deprecatur, quod veteres injurias necdum concoxerit. De me certi adfirmarim nihil. Debentur enim parenti hîc meo aureorum millia duodecim circiter, suo partim, partim Rutgerfiano nomine; id debitum si Regina expunxerit, ut expuncturam se semper est pollicita, atque etiamnum pollicetur, molerstiam ineundi itineris nullis coloribus possum subterfugere: cum alia lege nusquam satisfaciendum ab illa fore Patri praevideam. Si destituerit promissa, libertas non destituet, quam ambabus ulnis amplectar. Langermannus hanc hyemem in Theocrito se occupavit; quem notis suis illustratum dabit aliquando in lucem. Notae quidem ipsae jam paratae sunt; sed quibus a majori, lima plurimum ornatus accedet. Eusebius tuus salivam eruditis omnibus


page 699, image: s699

movet. Utinam opus eruditissimum mox videamus! Eusebiani codices manu exarati an in regia bibliotheca ulli serventur non dixerim. Alio enim translata est bibliotheca, nec a me visa, ex quo huc reversus sum. Viciniorem illam opinor esse vobis, quam sit mihi. Exemplar Eusebii inscriptum Florentiae servabatur, non valde antiquum tamen, cum. aliis multis Graecis codicibus, apud Ducem Salviatum. Hos ille omnes me intercedente Reginae donandos obtulit per epistolam. Respondit illa, sed an munus admiserit, haud scio. Non enim inter tantas occupationes, quibus nunc distinetur, consultum duco, curas ejus a rebus seriis ad hasce leviores avocare: praesertim cum post gravitatem sceptri relictam credi omnino velit fore, ut totam sese studiis sit dicatura. Theodoreti exemplar historiae ecclesiasticae antiquissimum in eadem Salviati bibliotheca extabat. Vale, vir summe, cum doctissimo fratre, et caeteris amicis. Dabam Upsaliae. Nonis Majis CICICCLIV.

Poematia mea ut tibi ac fratri tuo offerret meo nomine, virum illustrem Jacobum Puteanum rogaram. Munusculi hujus cum non memineris in tuis literis, facile suspicor, necdum id vobis oblatum esse.

EPISTOLA DCXV. HADRIANUS VALESIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

AMare te coepi, simul ac te Lutetiae Parisiorum vidi, vir Clarissime: sed nescio quo malo meo fato contigit, nullo ut munusculo, quod summopere optabam, meam erga te benevolentiam testari possem. Quippe et in Italiam profectum esse, paullo antequam historia mea ederetur: et multo post editionem operis, cum jam omnia exemplaria, quae habebam, amicis dedissem, Lutetiam revertisti, ac mox, me insciente et emere parante quod darem, domum rediisti. Quod ideo dico, ut mihi pro tua humanitate ignoscas, aut saltem minus irascare, quod officio meo defuerim, tuo praesertim munere tuisque versibus honoratus. Et antea quidem Elegiam tuam cum semel atque iterum legissem, sic judicabam, nihil ejus fieri posse perfectius, et te arte ingenioque ac sublimi spiritu valere, et inter Latinae nostrae aetatis Poetas Principem locum tenere arbitrabar. Postquam vero tuas litteras vidi, (vidi autem plurimas, cum ad Menagium nostrum, tum ad Maresium et ad Puteanos fratres scriptas) plane te non Poetica modo, sed etiam prosa oratione praestare intellexi, et prima quaque occasione oblata, tibi scribere decrevi, ut scires Lutetiae virum esse, qui eloquentia tua maxime caperetur, et amicis tuis annnumerari flagrantissime cuperet. Haec cogitanti lecta est epistola tua ad viros Clarissimos Puteanos fratres, de Serenissima Christina Suecorum Regina. ex qua cognovi te Holmiae nunc esse, et tantae Heroinae studia dotesque eximias fui admiratus. ô fortunatam Sueciam, cui tam clarum sidus illuxit! ô


page 700, image: s700

felices litteratos, quos alloquio suo dignatur, quos partim honorariis, partim donis amplissimis locupletat. Huic Menagius noster, cum circa idem tempus Balzacii opera Latina nuncuparet, rogassetque, ut ipsius epistolam recognoscerem, rogavi invicem, ut meam ad te una epistolam mitteret, quod ultro se facturum promisit. Sed ut ad Serenissimam Reginam revertam, nummum ejus aureum Claudius Sarravius, Senatorum Parisiensium clarissimus atque doctissimus, mihi ostendit, ex altera parte Sole, ex altera Minerva signatum, et ut in eum distichon aliquod facerem, hortatus est feci, non ut debui ac volui, sed ut potui, quorum versuum partem Isaaco Vossio, V. Cl. misi, partem tibi mitto.

Adspirat studiis jam non Tritonia, Pallas
Christina, et pacem bellaque Virgo gerit.
Quis dubitet binos Solem quondam aethere visos?
En habet et Solem terra Sueca suum.
Splendore aequiparat Solem, virtute Minervam
Christina, et binos induit una deos.

Quos versiculos, qualescumque sunt, (sunt autem multum infra materiae majestatem) si doctissimae Reginae legeris, plane mihi gratissimum fecerim, idque te plurimum rogo. Deinceps, si voles, erunt inter nos epistolarum librorumque commercia, quanta inter te et Menagium esse consueverunt. Historiam Francicam usque ad Pipini Principatum deduco, et jam septem libros composui a morte Chlotharii senioris. Tu quid pares, quidve agat Ovidius tuus, rescribere ne graveris. vale, vir Clarissime, et eruditissime. Henricus Valesius, frater meus, te salutat. Iterum Vale, et pro tuo me habe. Lutetiae Parisiorum anno Dom. CICICCL. Kalendis Martii.

EPISTOLA DCXVI. NICOLAUS HEINSIUS Hadriano Valesio. Lutetiam.

AFfectum erga me singularem, quem eleganti non ita uper epistola testatus es, Valesi politissime, mirum quanta animi voluptate perceperim Vidi enim praeter expectationem ultro id oblatum quod tacito jam pridem desiderio ambiendum mihi proposueram, cum nequaquam ignoraram, quid eruditioni tuae, quid caeteris virtutibus deberetur. Sed quemadmodum laetitiae omni ex parte sincerae fructus est rarissimus, ita invito me ac nolente accidit, ut epistola illa tua menses fere tres continuos in via haeserit, antequam in manus mihi traderetur. Eram autem in eo totus, ut in Sueciam reverterem. Nunc defunctus itineris longinqui molestiis compellandum te duxi gratiasque quas possem maximas agendas pro incredibili illa benignitate, qua hominem nullis meritis commendandum amplecteris. Accedit munusculum, quo moram


page 701, image: s701

scriptionis compensem, Claudianus meus: quem ut indulgenter habeas per comitatis tuae genium te obtestor, nam et me absente in lucem prorupit, ut operis typographicis adesse non potuerim, quarum supinitatem ac oscitantiam mulis in locis jam animadverti ipse, et in aliis peccatum saepe nullus dubito, quae in typographos derivare frustra studeam, festinationi meae ac inscitiae imputanda. Censura tua nihil gratius offterri mihi possit, non enim ex illorum numero sum, qui humanos lapsus a se alienos arbitrantur. Fac igitur quod amicum decet, et erranti viam monstra. Secundis curis emendabitur, quicquid hac prima deliquerim. Epigramma tuum venustissimum Reginae ostendi, quod illa meritis laudibus prosecuta est, prolixius etiam, ut existimo, laudatura, nisi tuo encomio praeventa esset. Habeo in scriniis carmen luculentum hexametrum virtutibus maximae Principis decantandis destinatum, ex occasione solennis festi, quod imminet. Si lucem viderit, ad te ut perveniat curabitur. Mihi quidem nihil fixum hactenus. Adeo viribus meis id argumentum majus apparet. Historiae tuae Francicae tomum alterum quod sperare nos jubes, id vero longe gratissimum. De commercio etiam litterario imposterum inter nos frequentius exercendo amplector conditionem et lubens accipio. Nihil quippe mihi jucundius, quam subinde doceri, quid in urbe vestra viri docti moliantur: qua felicitate raro nunc fruor. Nam Menagius noster, tam parcus tamque lentus est in exarandis epistolis, ut diligens sibi admodum videatur, si binis ternisve meis semel respondeat. Non enim a me impetrare possum, quin amicissimum hominem justa hîc querela tangam. Quapropter si quid imposterum ad me voles, per Tabellarium Batavum Leidam perferri cura, parenti curae erit, ut ad me postea perveniat. Nisi viam nosti, qua ad Legatum Regis in hac aula vestri illustrissimum mittantur. Juvenalem publico jampridem promissum utinam aliquando absolvas! utinam Harpocrationem frater? cujus auctoris geminum exemplar manu exaratum in Bremensi bibliotheca non ita nuper observavi. qui quidem libri cum Reginae a republica donati sint, Harpocrationem inter illos etiam adfuturum nullus dubito. Postedi jam olim editionem Aldinam ejusdem auctoris manu Sylburgii passim emendatam, nactus etiam nuperrime exemplar sum, quod infinitis locis Scaliger correxit. Sed de his alias. Amicis omnibus si me de meliori commendaris nota, multum tibi debuero. Fratri praesertim tuo testeris velim, inter eruditionis suae plurimos admiratores non postremo me loco esse. Vale, jucundissme Valesi, et nimium dilatae responsioni, qua comitate es, cave succenseas, quod iterum supplex te rogo, diligentiorem me experieris imposterum. Holmiae CICICCL. Eidib. Septemb. Gregor.


page 702, image: s702

EPISTOLA DCXVII. HADRIANUS VALESIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

INtra paucos dies duo a te uno munera accepi, doctissime Heinsi, Claudianum tuum primum, deinde Poematium ad Serenissimam Suecorum Reginam. Ac de Claudiano quidem ut dicam quod sentio, editionem tuam ut ordine temporum postremam omnium, sic utilitate facile primam habendam duco, ac saepe miratus sum, tot te manuscriptos Codices, tot situ victa volumina conferre ac tam diligenter versare, variasque lectiones tanta cum cura notare potuisse. Tuae ego eruditionis plenas notas cum avide perlegerem, incidi in quemdam Poetam veterem nondum editum, qui de gestis Berengarii Italiae Regis scripsit, atque ut sum Historiae avidus, nostrae praesertim, gavisus sum magnopere, hunc te auctorem reperisse. Qui si tuus ac penes te est manuscriptus rogo, ut eum quamprimum edendum cures, aut mihi tuo nomine publicandum mittas. Prorsus rem studiodis omnibus, non mihi tantum, gratissimam feceris. Ex tuis in Claudianum notis intelligitur, quantum in Poetarum omnium sis lectione versatus, multo tamen magis ex carmine tuo ad Christinam Reginarum maximam, quod (nescio quam ob causam) Poematium, quam Poema appellare maluisti. Est enim grande ac sonorum, et tanta heroide dignum omnino, ita ut omnes omnibus Poetis veneres surripuisse, ac in eo opere collocasse videaris. Itaque non censorem me tuum, sed approbatorem ac praeconem puta, ac persuasissimum habe, tot et tantis muneribus me semper tibi obstrictum fore, nec habere nunc, quo liberalitati tuae respondeam, homo in scribendo edendoque piger et lentus. Frater meus pro Poemate tuo grates tibi quam maximas agit, et salvere te plurimum jubet, atque ut amicis tuis annumeretur rogat, quod et ambire me ac vehementer cupere profiteor, paratus invicem facer, quidquid volueris. Vale, vir Clarissime atque doctissime, Lutetiae Parisiorum Anno CICICCLI. Idibus Martiis.

EPISTOLA DCXVIII. HADRIANUS VALESIUS Nic. Heinsio. Romam.

JAM semel atque iterum ad te scripsi, vir Clarissime, nec quidquam a te litterarum accepi. Ex quo prope compertum habeo, neutram tibi epistolam redditam esse. Alioquin (qua es humanitate) rescripsisses. Itaque silentio isto tuo, aut potius infelicitate mea nihilo infractior, tertio stilum sumsi, si quid a te epistolarum possem elicere. An sit mihi gratior ulla, quamque


page 703, image: s703

magis nostra cupiam contingere dextra? aut quantum mea interest scire, quas vento accesseris oras, quas urbes peragraveris; quas Bibliothecas circumiveris, quid Codicum MSS. excusseris, legeris, exscripseris; ubi nunc verseris, quae loca sis petiturus. Pro certo et persuaso habeas velim, nihil mihi harum rerum notitia accidere posse jucundius. Apud nos frigent literae, et bello civili media hyeme flagramus Multi eminentis dignitatis viri Lutetia Parisiorum emigrant. Cardinalis Mazarinus in Galliam redire dicitur armatus, quem dux Aurelianensis arcere transitu cogitat. Haec quorsum evasura sunt ipsi viderint. Sed et ex Suecia: nuper allatus est subito nuntius horribilis, Reginam sceptrum suum Principi Carolo, aut alli nescio cui, tradere velle, cessionemque Regni Ordinibus gratam et ratam fuisse. idque et Vossii nostri epistolae probare videbantur. Quod si verum est, magnum Musae praesidium amittunt. Interea magnam studiost omnes jacturam secimus morte Jacobi Sirmundi, magnam morte Petri Puteani Vir Clariss. et Dionysius Petavius hemicrania sic laborat, ut credatur non diu esse victurus. In utriusque obitum orationem composuit frater meus, quam tibi mittet. Has ego scribere coeperam, cum me febris invasit, et per duos fere menses vacare studiis vetuit. Postquam convalui, epistolam, mense Decembri inchoatam, mense demum Martio absolvi. Qua mora factum est, ne Elegiam meam de morte P. Puteani possem tibi mittere. Menagius noster opera sua Graeca, Latina et Francica edit. Tu vero, mi Heinsi, fac Antenoreae. urbis fac Bibliothecae memineris, et praesertim Poetae illius, qui de vita Berengarii Regis scripsit. Immo vero fac memineris mei; gratius mihi facere nihil potes. Hoc omnibus urbibus, hoc Bibliothecis, hoc Codicibus, Archetypis universis, divitiis etiam quibuscumque facile anteponam. Vale, vir Clarissime. Henricus Valesius, frater meus, te salutat, Eusebiumque auspiciis Cleri Gallicani convertit. Ego. Francicae me reddidi Historiae. Data Lutetiae Parisiorum Anno CICICCLII. III. Idus Martias.

EPISTOLA DCXIX. HADRIANUS VALESIUS Nic. Heinsio. Romam.

USque adeone infaustae et adversis Musis scriptae superiores meae litterae fuerunt, ut te aliquo maerore affecerint? ô tabulae marito Veneris dandae, et omnibus Ovidii exsecrationibus dignae! Equidem, mi Heinsi, duarum priorum epistolarum ad te mearum mentionem feceram, non ut silentium reprehenderem tuum, aut onerarem pudorem; sed ut scires saepius te admonitum esse promissi, nec (quemadmodum accidere consuevit) in tam longo et laborioso itinere, inter tot et tantas occupationes, rem mihi optatissimam, studiosis etiam historiae non inutilem futuram, ex animo tuo effluere sineres.


page 704, image: s704

Itaque ego officio meo deesse non debui, aut in scribendo lacessendoque piger esse, ut quod petebam impetrarem, tu tantulam litterarum mearum jacturam moleste ferre non debuisti, nec excusationes quaerere, cum culpa vacares. Te quidem, qua es comitate, qua fide, promissi memorem fuisse, nec monitore opus habuisse docet tua ad Joannem Rhodium (quisquis ille est) epistola Patavium missa, et quod ille de vita Berengarii tibi rescripsit. Tuam vero in primis diligentiam laudo et osculor, qui totum opus ex ipso autographo describi malis, multo, si ita fiat, emendatius futurum ac majoris auctoritatis: et a te veniam peto impudentiae, cui tantopere molestus esse sustineo. Tuum erit invicem te ulcisci, et aliquod mihi onus imponeri. Intelliges nihil me tua causa facere recusaturum. Interea valde laetor te Ovidio et Claudiano, clarissimo Poetarum pari, manus admovere. Ex alterius editione apparet; quam diligenter alterum sis emendaturus, et quanto correctiorem melioremque facturus. Vale, vir Clarissime, et brevitatem epistolae infelicitati temporum imputa, non negligentiae. Inter Regias copias pro Cardinale Mazarino pugnantes, et Regiae stirpis Principum exercitus adjutore Lothariensium duce, eum oppugnantes constituti sumus. Henricus Valesius, frater meus, Rolandus Maresius, vir Cl. salvere te jubent. Data Lutetiae Parisiorum Nonis Junii. CICICCLII.

EPISTOLA DCXX. HADRIANUS VALESIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

ACcepi tandem, vir Clarissime, Panegyricum de laudibus Berengarii Caesaris, quod carmen pridem a te missum, ut ex aliquot litteris tuis ante cognoveram X. Kalend. Februariis Anno CICICCLIV. per Cl. Puteanum demum ad me pervenit. Carmen illud, simul atque mihi redditum est avide perlegi relegique, ut sum historiae, praesertim enim nostrarum avidissimus, animadvertique compositum esse a Poeta aequali aetatis Berengarii senioris, Patavino aut Veronensi, qui proinde ante Annos DCCL. floruerit, ac cui fidem haberi in multis oporteat. Etsi enim Poetae, praesertim laudes viri Principis canenti, nequaquam credendum esse videatur, tamen mihi persuadere non possum, adeo eum Panegyristam impudentem ac sine fronte fuisse, ut in relatione rerum gestarum Berengarii pro veris falsa ingereret, vanitatis statim ac mendacii ab omnibus popularibus suis convincendus. Quin aliqua de industria praetermiserit, aut in gratiam Principis sui paullo aliter quam gesta sint, interdum retulerit, negare non audeo; praesertim in quibus ab omnibus auctoribus dissentit. Comparationes saepe ex Virgilio et Statio aliisque magni nominis Poetis excerptas, operi suo inseruit, ut tum omnia jejunis scriptoribus et paupertatis suae sibi consciis licebant. Existimabant, credo, plagiarii isti opera sua


page 705, image: s705

veterum autorum monumentis superfutura, tumque pro suis habitum iri, quae ab eis accepissent. Carmen est si non elegantia, certe vetustate venerandum, et dignum quod edatur atque ab historiae studiosis evolvatur. Quo nomine maximas tibi gratias ago, qui promissi tui memor mihi apographon illud miseris, quod an transscribi tantummodo ac tibi remitti, an a me servari edique velis, ut rescribas oro. Nam in litteris, quae ad me Anno MICCLI. prid. Kalend. Jul. Lugduno Batavorum dedisti, professus es hoc te mihi poema, si tamen tanti duxisses, edendum commissurum. Si cum notis a me permissu tuo vulgabitur, non sine nominis beneficiique tui grata mentione vulgabitur. Invicem opera mea utere, ut libet. Paene enim irascor nonnunquam, quod me tibi satis amicum esse non putes, aut saltem non putare videaris, qui nihil imponas oneris, nihil imperes. Scire pervelim, quid rerum Holmiae agat Ovidius tuus, quem quidem a te editum minusculis litteris, et iterum multo auctiorem plenioremque brevi edendum esse audio, Id certe Cl. Capellanus nobis apud Menagium nostrum nuper referebat. Utinam eximius Poeta, per te nitori suo restitutus, doctis a te notis illustratus in lucem exeat, et in manus nostras diu exspectatus veniat! Cl. Menagius undiquaque colligit, quae in maximam Reginarum laudes a nostris congestae sunt patrio Latinoque sermone. Hoc sibi onus a Rege ipso delegari, librum typis ac sumtibus Regriis vulgari curabit per amicos, quos, ut scio, multos et magnos habet. Cl. Puteanus fratris sui opera aliquot edidit, et reliqua editurum se profitetur. H. Valesius, frater meus, Eusebii historiam Ecclesiasticam jam transtulit notasque nunc meditatur et properat. De me ne taceam, Historiae Francicae usque ad Pipinum Regem extremam manum impono. Maresium nostrum nuper amisimus, annos natum circiter LX. Dicebatur, cum insomnia aliisque incommodis laboraret, pulverem veneficum bibisse inscientibus suis, qui ex stibio confectus apud nos impune grassatur: dum medici inter se contendunt, et alii pro remedio stibium, vulgo antimonium dictum; alii pro veneno habent. Commercium epistolarum inter nos te peregrinante intermissum, longo intervallo repetere cupio, nisi tibi molestum est. Vale, vir Clarissime, et me tuo illo munere, ac multo magis tuis virtutibus, tua doctrina ac humanitate singulari devinctum puta. Vossium ac Langermannum illustres viros si tamen Holmiae sunt, meo nomine saluta. frater meus ad te una mecum epistolam mittit. Data Lutetiae Paris. Anno XP [Abbr.: Christi] CICICCLIV. IV. Kalend. Februar. Exemplar panegyrici istius, quod misisti, a quo scriptum, et cujus manu emendatum fuerit, nosse aveo. Iterum Vale.


page 706, image: s706

EPISTOLA DCXXI. NIC. HEINSIUS Hadriano. Valesio. Lutetiam.

VElleji Paterculi, castigationibus nonnullis a me non ita nuper illustrati, exemplar ad te perferri haud sum passus, Valesi clarissime, quod non nisi subitaneam operam perfunctoriamque huic scriptori navaverim, multis jam aliud annis agens, et nullo Bibliothecae meae adminiculo, quam in Suecia reliqueram, instructus, ac magis obsecutus auctoritati viri in amplissima dignitate constituti, qui editionis novae flagrabat desideriis. Ex illo manum secundam libello admovi, et multa addidi, multa in melius mutavi, prioribus conjecturis damnatis, ut spes sit digniorem fore, qui conspectum tuum subeat, si aliquando curis repetitis limatior est proditurus in lucem. Quod si, quae tu ad illum jam olim observasti, communicare mecum haudquaquam gravaberis, quicquid horum est, meis accessurum lucubrationibus aut iis inserendum fore, non est quod a te dubitetur. Virgilianum locum Aeneidos sexto, de spectata Aeneae pietate castigavi, ut circumfertur in editione mea, fide optimorum, vetustissimorumque codicum secutus: Quo et Nasonem in Fastis allusisse per est versimile hisce versibus,

Hinc satus Aeneas, pietas spectata per ignes,
Sacra, patremque humeris altera sacra, tulit.

Fratris tui, viri summi, adnotata in Harpocrationem jam, credo, describenda curavit Elzevirius, in quo procrastinationis non est culpa. Sed cunctatur nescio quare bibliopola, qui ipsum Harpocrationem suscepit edendum, aeri alieno, ut ferunt, aliquantum obnoxius. Langermannum nostrum jam diu adhortatus essem, etsi aeger ac invalidus, de danda nobis opera, ut Lindenbrogianae in Ammianum notae describerentur, nisi Cl. Graevius ejus negotii curam omnem in se recepisset, quem, quia cunctari video, ipse partibus quoque meis functus sum. Respondet autem amicus noster hoc jam a se agi, ut Lindebrochiana describantur, nec dubito. Ceterum arbitrio tuo relinquo, numquid Ammiano addendas censeas, quas Mariangelus Accursius, ac post Janus Gruterus, et Marcus Suerius Boxhornius in hunc scriptorem dedere notas. Non quod tanti sint, quae cum doctissimis fratris tui ac tuis lucubrationibus una legantur, sed quod is sit seculi nostri Genius, ut scriptores antiquos cum omnium commentariis editos gestiat videre, praesertim cum omnes istae animadversiones paucis pagellis comprehendi possint. Agebat olim mecum in Italiam profecturo Frater tuus de Vaticano Ammiani Codice, cujus excerpta nescio an post sit consecutus. Id certe exoptandum duco; erat enim is codex, etiam forte jam adhibitus, notae vetustissimae. Vale, virorum praestantissime, et affectum, quem mihi tot jam annis illibatum conservasti, diurnare in posterum. sine. XII. April. CICICCLXXXVI.


page 707, image: s707

EPISTOLA DCXXII. SAMUELUS BOCHARTUS Nic. Heinsio. Lutetiam.

GEminas, quas ad me scripsisti, ex quo venisti in Gallias, vir doctissime, et mihi multis nominibus charissime, vide quibus commiseris. Ego enim sancte testor, me ante hanc diem nihil quicquam a te accepisse praeter illas, quas procuravit Menagius noster non ita pridem scriptas, sed in Belgio, et nisi fallor Leidae, quibus respondi illa ipsa die, qua acceperam: quam misere timeo ne inscriptio causa sit, cur tuas literas resignent homines curiosuli. Neque enim Pastoris titulus literis praefigi solet, multo minus pastoris ecclesiae reformatae, quem titulum nobis invident adversarii. Itaque si posthac scripseris; solum inscribe nomen meum, et locum si vis in quo habito, quamvis nulli civium ignotum. Et ut spero literae tuae melius in posterum curabuntur. Sane a Dno Viquefortio didiceram te venisse Lutetiam, et in Italiam iturum propediem, jamque esse in procinctu. ltaque quod unum licebat per angustias temporis illum rogavi nudius tertius, ut te meis verbis salutaret. Nunc tibi faustum iter omnibus votis exopto, atque adeo tam breve ut in Suecia possim tui conspectu frui. Quo deo dante proficisci sum plane certus Mense Martio proximo, ut Reginam illam incomparabilem, de qua non sine stupore cogico, propius intueri liceat. Quod pridem habeo in votis, neque tamen licebit ante illud tempus exequi, quia vel si jam discederem, me in ipso itinere hyems interciperet. De his plura scripturus Vossio nostro jam desino, teque cum literarii orbis phoenice, id est amplissimo parente tuo, iterum atque iterum saluto. Raptim Cadomi Pridie Nonas Septembr. Anno CICICCLI.

EPISTOLA DCXXIII. SAMUELUS BOCHARTUS Nic. Heinsio. Lutetiam.

ANgebar animo, antequam scirem an meas recepisses, vir idem doctissime atque humanissime, veritus, ne me crederes hominum inficetissimum, qui a te toties provocatus non respondissem. Itaque me bearunt postremae tuae, quibus ex hoc metu me commodum liberasti, atque alia significasti, quae me scire non parum intererat. In his te priores literas Rothomagensi hospiti tuo commisisse ad sororium meum Langlaeum deferendas, ad quem scripsi jam modo, ut ab illo docear, quid de iis factum sit, et de Gronoviano libello his adjecto. Posteriores, quas Bidalio tradidisti, necdum accepi. Italiam repetenti in Reginae gratiam serio gratulor, atque assiduis precibus orabo, ut hoc iter sit prosperrimum, profectionem diutius si differs, timeo ne hyeme


page 708, image: s708

appetente iter per Alpes sit molestum, nec maritimum tutum satis. Et quo discedes maturius, eo promptior erit reditus, quod unice exopto, ne in Suecia te desiderem. Quo cur ante Martium non proficiscar, causas habui sonticas, quas significavi Vossio nostro, adeoque ipsi Reginae Serenissimae. Literas praeterita hebdomade scriptas accepit haud dubie Bidalius, et curabit ut solet. Quamvis id futurum sit intempestivum, tamen libenter resciverim, quibus me rationibus ad hoc iter ante hyemem suscipiendum sollicitabas, si rescribere non sit grave. Miror te adhuc dubitare an carmen tuum acceperim, cum quid de illo sentiam Vossio nostro signisicaverim non semel; nempe post Musas natas ne a patre quidem tuo, poetarum hujus saeculi facile principe, quicquam elegantius fuisse scriptum. Te Virgilium, Statium et Claudianum ita aemulari, ut hunc videaris penitus imbibisse. Nempe tam grandis poetae Majestas animo tuo inhaeserat altius, quia in illam recens scripseras. Quod opus donec videro, impatientia torquebor, cum quia auctores unice amo, tum quia id habeo persuasissimum, nihil posse ab illo proficisci quod non sit sane valde accuratum. De lectione Runae Suecicae, quam a Blondello habui, impegi in ipso limine. Quia Runae vox quid significet ignoro juxta cum ignarissimis. Ignotus etiam est auctor, qui non praestabit, satis scio, quicquid promittit. Tu mihi in utroque, si placet, facem, praeferes. Aveo etiam id scire, quam historiae partem attingat Sallustianum illud fragmentum a Cl. Vossio repertum, quod ut publici juris quamprimum fiat rei literariae multum interest. Haec dum scribo mihi commodum afferuntur literae illae tuae, quas Bidalio commiseras, quibus in Sueciam iturientem iis verbis accendis, ut mei non sim compos amplius. Atque id mihi sit gravissimum, quod illas eo tempore non acceperim, quo tu scripsisti; quia tunc fortasse potuisset mutari sententia. At in quo statu res sunt, non est locus poenitentiae, quia ut ipse agnoscis, jam itineri tempus non est relictum. In hac mora id me solatur, quod si jam discessissem, in Suecia te non vidissem. At vere discessurus te ex Italia reducem fortasse habebo viae comitem. Quod mihi bonum si contingeret, illud in magna parte felicitatis ponerem. Iterum in hoc itinere omnia fausta tibi comprecor. Vale. Data Cadomi XII. Kalend. Octobr. Anno Ch. CICICCLI.

EPISTOLA DCXXIV. NICOLAUS HEINSIUS Samueli Bocharto. Holmiam.

QUandoquidem nunquam satisfacio mihi in te aestimando, vir summe: debebam, fateor, venerationem, qua virtures tuas complector, constantissimam frequentius per literas testari. Nec tamen sine magna veniae impetrandae spe a me peccari confido. Nam et benignitatem morum tuorum eximiam multis argumentis habeo perspectam, et, cum rarissimos ex Suecia


page 709, image: s709

nuncios accipiam hactenus, rariores autem exspectem imposterum, quod compellare amicos non responsores permolestum sit, rerum tuarum vivo ignarissimus. Hibernandum tibi fore in Septentrione unus non ita nuper Vossius me docuit. De rebus meis utinam certi vicissim aliquid affirmare possim! Cum nihil eorum hîc intermiserim curare, quibus regium favorem speraram consequi; deque bibliothecis venalibus aliisque rebus quicquid succurrebat abunde perscripserim, adeo tamen nihil responsi fero, ut parum absit, quin operam meam sordere Dominae agnoscam. Menses jam totos septem meo aere meisque expensis hîc vivo, regiis subsidiis destitutus. Pollicetur quidem Holmius fore restituenda omnia, sed cum de reditu in Sueciam meo satis sit incertum negotium, facultates meas, quas peregrinationibus assiduis satis superque attrivi, ut profligare pergam, nequaquam videtur consultum. Cum igitur supplex orarim Dominam, ut ad paternos lares liceret mihi reverti, ita conclamata Parentis optimi postulante valetudine, atque illam pro singulari sua clementia precibus meis annuisse intelligam; cum sororis meae marito jam egi, ut de pecunia, quanta quidem videretur necessaria, partim ad iter conficiendum, partim ad aes alienum, quod his in oris contraxissem, expungendum, mihi prospiceret. Haec ubi in promptu erit, viae me committam. Germaniam hactenus mihi non visam perlustrare decrevi, ut ultimis significasse me literis recordor. Beneficium interim a te promitto mihi singulare. Nimirum ne graveris indicare, literasne illas, quibus Suecia interdicendum fore mihi minatur Protomedicus, nisi cum adversario Alastore in gratium rediero, Regina jubente exararit. Si adfirmaris ejus mandato scriptas, rebus meis tempestive consulendum erit. Non opinor tamen, cum longe ab his diversa sperare semper jussus sim, ne verisimile fiat, promissorum dememinisse incomparabilem Reginam. Quicquid sit, ad omnes Protomedicorum minas occallui. Non enim tam indulgenter mecum egit hactenus fortuna, ut chariorem illam existimatione mea debeam habere. Pertinax mihi olim cum ambitione lucta fuit, de qua postquam triumphare coepi, animos indomitos gero, et nihil in rerum natura magnopere aestimantes praeter unicam virtutem. Hunc nodum Gordium, quo arctissime Augusta me constrictum tenet, nulla saevientis fortunae injuria, nullae Protomedicorum artes dissolvant. Aeterno cultu regias virtutes prosequar, et tum quidem maxime, cum inter suos me numerare non dignabitur. Hoc unum est, quod polliceri de me possum, Alastorem tum amare et laudare incipiam, cum coepero virtutem odisse. Aestimet et adoret belluinos mores in Cyclope suo Protomedicus: non invideo illi hoc gaudium; dum mihi dissentiendi libertatem non eripiat. Inter has turbas diebus proxime elapsis optatissimus de parentis valetudine in melius paulatim eunte nuncius me plurimum oblectavit. Etsi enim ea est aetate, ad quem perveniunt pauci, me tamen absente terris illum subduci nolim. Literas tuas si Georgio Furstenheuser Regio Noribergae consiliario exhiberi cures, dubitare noli, quin ad me sint perferendae. Vale, virorum Maxime, et amicis communibus me commenda, Clarissimo imprimis Naudaeo: compellatus ille jampridem a me esset, sed


page 710, image: s710

respondendi necessitatetu nolui imponere viro optimo. Panico enim quodam terrore consternatos omnium apud vos animos esse video. adeo misere metuunt ne Alastoras infensos experiantur, et fortunas suas in discrimen vocent, si meam consuetudinem admittant. Mirer certe, si Protomedicus ausit ad meas respondere, nisi impetrata ab Alastore venia. Vale iterum. Florentiae Anno CICICCLII. XXI. Dec. Vix fieri possit, ut ante Martium mensem Italia excedam.

EPISTOLA DCXXV. NICOLAUS HEINSIUS Samueli Bochartio. Holmiam.

CUM diebus proxime elapsis sermonem minime Laconicum de rerum mearum statu tecum instituerim, easque literas Hamburgum mittendas curarim ad Michaelem Finchlernm negotiatorem illa in urbe satis notum, ac Johannem Holam, nostri amicum, (ut ad te perlatas non esse nefas sit suspicari) quod iis nunc addam nihil fere habeo in promptu. Velim tamen ex te intelligat Domina, ad plures nuper abiisse Romae Franciscum Angelonum Canonicum. Collegerat is antiquitates ac res naturales plurimas majori cura ac sedulitate quam peritia; ut e scriptis Tristani vestratis apparet, quîcum simultates hic noster exercebat. Omnia ea nunc prostant venalia, sed quibus Princeps Ludovisius dicitur inhiare. Discessus ex Italia meus magis quantum video magisque protrahitur: quod me nolente fit ac invito. Cum enim alia non desint, quae me domum trahant, ut proxime significavi, tum valetudo inprimis mea, quae nutat jam multo tempore. Ex quo enim Alpes anno praeterito procellis atrocissimis ac nymbis hibernis me objecerunt, tentor exerceor febricula assiduus, levi quidem illa, sed quae tamen augeatur potius quam decrescat. Vitae longioris ut sum minime cupidus, sic fatali necessitate opprimi hîc terrarum tamen nolim. Ad Illustrissimum Cancellarium hîc scripsi, ut vides, quod toto, quo Bataviam deserui tempore, non est factum, et fieri citius debuisse angnosco. Optime enim de me meritus est vir ille incomparabilis. Epistolam, quaeso illi in manus trade, ut si quid fortassis velit reponere, id qua mittendum sit via doceatur. Sin minus, per amicos tandem, ut tuto curetur, operam da. Protomedicum regium quod spectat, doleo simultates mihi cum illo intercedere. Amavi hominem semper, quod me ab illo vicissim amari crederem. Decipi tamen me et tota errare via intellexi postea invitus. Intermissas necessitudines quominus redintegrem, per me non stabit. Cultum tamen si deberi sibi a me arbitratur majorem illo, quam praestiti hactenus, opinionis suae multum fallitur. Nihil enim aut minus in amicis aestimo aut magis in adversariis contemno, quam secundam fortunam. Literas tuas qua via ad me curares jam non semel monui. Si minus ea videtur tuta, Vossio committam. Vale, Clarissime et optime virorum, meque omni cultu ac veneratione tuum non aversare. Florentiae Anno CICICCLVIII. prid. Kalend. Januar.


page 711, image: s711

EPISTOLA DCXXVI. NICOLAUS HEINSIUS Petro Bourdelotio. Holmiam.

HEsterno die oblata mihi fuit tua epistola, vir Amplissime, qua edectus sum, tres mearum tantum ad te pervenisse, ex quo Lutetia digressus fui, cum septem et plures, si recordor, scripserim. Tuas vero, quarum meministi, nullas vidi. Ad Bidalium fuisse missas suspicor: cujus pleraeque in via perierunt; idque Lugdunensis cujusdam negotiatoris, quem amicum sibi credebat, cuique rerum mearum curam commiserat, accidisse perfidia fatetur ipse. Commendatitias omnes recte curavi: praeter illas, quas Alexandro Marso Medico inscripseras. Abest, enim is ut plurimum ab hac urbe. A Praeside Liargio responsum Taurino, nisi fallor, ad te dedi. Cardinalis Barberinus cur nihil reponat, causam ignoro, sed suspicari licet ex rumusculis aulicorum. Imaginem vivis coloribus expressam Dominae summopere is desiderat: qua de re cum scripserim in Sueciam non semel, nihil tamen responsi fero, solemni admodum infelicitate mea. Honorifice profecto et incredibili benignitate me excepit, credo ut monumentum aliquod extaret affectus luculenti, quo Urbanus Octavus parentem meum semper prosecutus est. Nam ad prandium familiariter invitavit, et post ambulationem pomeridianam per suburbana urbis rudera, domum ipse me deduxit, frustra deprecantem. Silentium tuum tam pertinax mirabar valde, ne quid dissimulem, donec ex Batavia infausta omnia nunciata sunt, ex amico videlicet inimicum te mihi factum, recitari palam in Salmasianis aedibus tuas literas, quibus quam bene mihi velles, abunde appareret. Auget suspicionem tua epistola, qua auctor mihi es, ut adversarium atrocissimum placare studeam: idque fieri posse omnium commodissime, si laudare illum incipiam in meis literis. Ad quae omnia, quantum fieri poterit, accuratissime respondebo; ea tamen lege, ut libertati ignoscas, si quae dolor justissimus verba inmitiora expresserit. Oportet igitur, mi Bourdeloti, ut aut simultatum nostrarum prorsus sis ignarus, si hoc non fateris, in studia partis adversae sis pronissimus, qui exigas, ut cum hoste capitali, qualem recte se vocat, redeam in gratiam. Egone laudem hominem impurum, qui annis totis viginti paternae et meae existimationi (quam vita chariorem habemus) scelerate est insidiatus? qui omnem movit hactenus lapidem, et adhuc movet, ad evertendas fortunas nostras? Quo autem laudem nomine? An ob eruditionem, qui in scriptis passim suis bestiam et asinum parentem meum vocarit? An ob candorem? atqui pice nigriorem ipsi ejus amici fatentur. An ob benignitatem morum? At ninil illo magis est maledicum ac malignum ut testantur scripta. An ob devotum nobis animum, qui parvo antequam ex Batavia discederem tempore, praelegi jusserit mihi litteras suas, quibus me et parentem, nebulones, ac impostores appellabat? An ob ingenium? qui sive vorsa


page 712, image: s712

sive prosa scribat oratione, adeo scaber est et imapolitus, ut risum emunctae naris hominibus maximum jure exprimat, et sine fastidio legi non possit. Quo igitur nomine laudatum illum velis, primo sim docendus. At magni facit illum Domina. expertus scio, mi Bourdeloti, vel te non adfirmante. Magni etiam fecit parentem meum et Avunculum Gustavus Magnus. Nec si ille nunc nobis est felicior, ideo etiam melior sit dicendus. Hae rerum aulicarum sunt vicissitudines. Posteritatis erit judicium, utrum illius scripta de Christina Augusta melius, an mei genitoris de Gustavo Magno sint merita. Quanquam quid compono utriusque scripta, cum ille, ne verbo quidem unico cultum hactenus publice sit testatus, quem optimae Principi debebat. Hoc ubi fecerit, tum videbimus, quam felices ejus conatus sint, qui alienis laboribus tanto cum supercilio audet oblatrare. Sed fingamus viri disertissimi dignos cedro Panegyricos Christinae Augustae inscriptos extare luculentos, et omnibus teri manibus, et legi cum applausu, quam parenti meo obtigisse felicitatem livor ipse inficiari non potest, quas, quaeso, legationes obivit, quam Reginae operam probavit unquam in republica administranda. Huc si recurrendum sit, praesto erit Rutgersius noster, qui annos duodecim continuos in praecipui momenti rebus fidem atque integritatem Regi Maximo exhibuit, donec mors intempestiva obsequiis illum subduxit. Haec ad os isti rabulae obstruendum sufficere debebant, nisi pudoris esset decocti. At in Sueciam non licebit reverti, et semper male mecum agetur, nisi amicum illum experiar. Non irrepsi clandestinis artibus in aulam, ut tu videris existimare, mi Bourdeloti. Nunquam ea via fortunas tentavi. Vocatus veni in Sueciam: nec poenitet. Sum enim eam in clementissima Principe expertus benignitatem, cujus etiamnum vel sola memoria pudorem meum onerare possit. Rogatus ut operam illi meam et obsequia devoverem, detrectavi: non quod habitum mihi honorem nequaquam intelligerem, sed quod agnoscerem humeros isti oneri vix pares, cum tenax libertatis, et vitae rusticae, quam aulicae, naturae quodam occulto instinctu magis aptus, multa in me ipse requirerem, quae ad favorem tantae principis mihi conciliandum essent necessaria. Nec dedignata est id ipsum a parente meo post contendere Regina incomparabilis humanissimis literis, quibus, ut par erat, manum dedit senex noster; transtuli igitur fortunas in Sueciam, sed ita ut dignitates aut honores multos nec ambiverim, nec consecutus sim. Stipendium ullum multo minus. Quid ergo nocere mihi possit adversarius non video. At melioris fortunae spem intervertet. Ego vero nihil speravi unquam in aula praeter unum beneficium, id quia non obtinui, conjecturam non vanam inde feci, quid caeris fortunis esset futurum. Ab insultibus adversarii tutum me fore semper est pollicita Domina, cum suspicaretur, de fortunis in Sueciam transferendis ea de causa me tergiversari. Ea promissa si destituent, feram, ut potero. Non enim adeo est misernm, ac tu putas, in solo paterno vivere. Ab aliis, qui immensas in aula corraserunt opes, animum tam abjectum et servilem expectare possis, a me non potes. Omitte igitur augurari mihi Vossianum fatum:


page 713, image: s713

qui poenas meritas dedisse se fatetur, quod in aulam protraxerit hostem infidum. Tu cave, ne et tanti tibi constet ejus amicitia, quanti huic quem dixi Vossio, quanti Grotio, Heraldo, atque aliis plurimis, optime de illo meritis constitit. Sed simultatum oblivisci pulchrum est. Ostende mihi cum quoquam adversariorum (quos habet innumeros) in gratiam rediisse Cyclopem istum: ego ostendam foedus concordiae cum parente meo ab illo initum et subscriptum, intercedentibus Academiae Lugduno Batavae curatoribus, perfide fuisse violatum. Quod addis coli a me amicitiam non posse cum amicis, quos habeo in aula, nisi illum placaro, ne illud quidem me movet. Esse enim tam delicatum illum, ut hoc vix ferat: unde colligo, cur tu tanto tempore tacueris. Sed ad rem, colui amicitiam in Gallicum Sarravio, cum Puteanis fratribus, cum Menagio, cum aliis ejus amicis: quod illi licere sibi existimarunt. Si amici, quos in Suecia communes habemus, partium studio se teneri arbitrantur; sint in partibus per me licet. Ego tam serviles amicitias non magnifacio. Nemini invito meae literae molestae erunt. Si alios non habuero amicos, quam ejus hostes: jam ab amicis abunde mihi erit prospectum, quos per universum terrarum orbem infinitos, ut jam dixi, habeo. Si Sueci amici deerunt, non desunt in patria, in Italia, in Gallia, et quidem plures, quam quibuscum possum literarium exercere commercium. Patiar igitur perire potius fortunas illas, de quibus nunquam bene speravi, quam existimationem meam vel in levissimum vocari discrimen. Si per illum non licebit mihi Dominam laudare publice, at tacita veneratione virtutes ejus prosequi licebit. Ad Annales interim Bataviae scribendos potero calamum convertere. Et pius est patriae facta referre labor. Mones illic terrarum me vivere, ubi morum civilitas maxime est in usu. fateor. Sed et illic vivo terrarum, ubi simultates exercentur perpetuae. Vixisti tu quoque in his oris; et tamen aulam Condaeam deseruisti ob offensas leves. Nec tamen eo sum ingenio, qui immortales inimicitias amplectar: hanc adversario scabiem relinquo. Ne te quidem judicem detrecto. Sed obsequium praestare illi detrecto, qui contumeliis et injuriis modum non ponit. Proferantur offensae cansae in publicum, tu id ipsum ab amico tuo exige; tum facile apparebit, utrius causa sit melior. Ait Miltono multa a me subministrata. Quod mendacium, ut caetera, quae jactat, est scelestissimum. Caput et fortunas devoveo, si hoc probare possit calumniator. Deus mihi testis erit, me nescivisse Miltonum esse in rerum natura, antequam ejus Apologia venalis mihi fuit exhibita ab Elzeviriis. Pari impudentia ausus est duos tresve libros famosos, ut vocat ipse, patri meo publice adscribere: quos pater non magis, quam tu, scripserat. Sed de his ejus calumniis et imposturis melius publice agetur. Expecto tantum, ut vel verbo me tangat unico, in illa, quam Miltono, parat, responsione. Tum provolabunt statim in publicum poemata, in quibus ad satietatem defricabitur. Ipsi ostendam, quam ignarus rerurn ejus fuerit Miltonus; et quam nihil dixerit eorum, quae reipublicae literariae intererat, non ignorari. nec parvo constabit illi mentiendi libido. Si in partibus erit Domina, ut tu minaris, et


page 714, image: s714

fractus mihi illabetur orbis, impavidum ferient in ruinae. in omnem fortunam me paravi. Quanquam non est ejus illa indolis, ut pietati nesciat ignoscere, aut non intelligat, quo parentibus illatae injuriae animo sint ferendae. Tibi vero, mi Bourdeloti, auctor sum ut a componendis, quod frustra tentabis, hisce simultatibus animum convertas ad obtinendum a Domina beneficium de meo in patriam reditu. Id enim jam ab illa bis rogavi. Partem Ovidii quod ais Dominae exhibitam: ego totum missum credidi. Elegiam quoque ad vos perlatam laetor. Salveat Wullenius. Vale CICICCLII.

EPISTOLA DCXXVII. PETRUS SEGUINUS Nic. Heinsio. Hagam.

SUavissima, qua me dignatus es epistola, existimationi, quam apud omnes consecutus es, apprime respondet. Tanta enim urbanitate referta est, tanto lepore conscripta, ut genium illum tuum totum amabilem, et nulli secundum prae se ferat. At vero quanti faciam benevolentiam illam, qua me prosequeris, vix possum eloqui. hoc solo me infelicem duco, quod jam a te nimium dissitus qui mihi videbar, majori itinerum intervallo propediem sejunctus ero. In spem veniebam hac aestate proxima, cum praedia Abbatiae meae in Hannonia invisere cogitarem, Hagam usque proficiscendia et tua dulcissima consuetudine fruendi diuturnius, quam mihi contigerat anno praeterito. Sed legatio, quam adornas Sueciam versus, quo publica negotia et mandata Procerum tuorum te vocant, me in desperationem cogit, nisi antequam ad illud iter te accingas, altera mihi a te contingat epistola. Interim ut jussis tuis obtemperem, mittam Lucubratiunculam ad quasdam familias Ful. Ursini, quam scripsi Francisco Gottifredo, Antiquitatis Romanae genio, et quam typis mandare impulit me nimia amicorum indulgentia. Tu plurimum me devincies, si priusquam in lucem omnino prodeat, mihi velis indicare quid probes, quid emendes in hoc opusculo, quod in Musei nostri latebris absconditum remanebit, donec, quid super eo sentias, resciverim. Ectypum gemmae, quam vulgo Corniolam vocant, Ovidii vultum referentis, hîc inclusum accipies, ut postulasti: faxit Deus ut tibi gratum adveniat: dubito paululum de antiquitate prototypi, sed nullum aliud potui Parisiis reperire, neque in gemmis neque in nummis. Quantum ad tuam nummorum congeriem, copiosior et pretiosior est, quam ut citius emptorem nancisci queat. Sed si pro tua erga me humanitare, unius aut alterius nummi permutatio non te gravet, cum praesertim familiis Romanis addictus sim, memini me vidisse apud te nummum argenteum M. Antonii cum capite ipsius in antica, atque inscriptione P. Ventidii in aversa. Hanc familiam Ventidiam, quae inter meas non reperitur, libenter compararem, vel pretio, vel permutatione alterius nummi, qui tibi arrideret; si per te mihi innotescat. Non hîc ago de altero Antonio aureo,


page 715, image: s715

cum aversa figura trophaeo insidenti, et inscriptione familiae Mussidiae vel alterius; non de aureo familiae Aquiliae cum Triquetra Siciliae: neque etiam de aureo Julio per Trajanum restituto, quos possides: ne nimium audere et tibi et mihi videar, quamvis illos aut illis similes, larga compensatione redimerem. Quicquid statueris ratum erit et gratum mihi, dummodo me tui observantissimum existimes, et tui studiosissimum semper futurum esse confidas. Dabam Lutetiae Paris. Idib. Mart. CICICCLXI.

EPISTOLA DCXXVIII. NICOLAUS HEINSIUS Petro Seguino. Lutetiam.

SEmestris spatii tempus jam propemodum effluxit, quod Orator Regis Christianissimi, Jacobus Augustus Thuanus, magno patri cognominis et par filius, tuas mihi literas Idibus Martiis exaratas tradidit, una cum [Note: Intelligit Epistolam ad Franc. Gottifredum, editam primo Anno 1660. postea inter alias dissertationes, quibus selecta numismata illustravit vir Amplissimus et Doctissimus.] dissertatione te digna super Pompeji nummis antiquis. Quam ego non multa tantum cum aviditate, ut tua omnia soleo, sed admirabundus quoque legi ac relegi, iterata identidem cum animi contentione. Sed quod in procinctu tum starem, convasatis jam ac mari creditis sarcinis, biduoque proximo post exacto, Suecico itineri committerer, non potui debita gratiarum actione apud te defungi. Rejeci igitur scriptionis officium in opportuniora tempora, quod itinere confecto tui compellandi ex hisce regionibus non defore opinabar. Sed adventum in Sueciam meum excepere praeter spem occupationes et molestae satis et densae, quae me exercuerunt hactenus, ut nec amicis salutandis, nec privatarum rerum aut familiarium curae locus superfuerit. Quod ut ingenue et sine fuco testor, ita rubore tacito perfundi me sentio, cum intermissi officii culpam vix excusabilem mecum perpendo. De libello tuo quaeris quid sentiam? Ego vero cum omnia id genus scripta, quae antiquitati Romanae illustrandae dantur, plurimi faciam, prae ceteris tamen te inter paucissimos repono, qui in intimos eruditae vetustatis fontes ac recessus caecos perspicacis mentis acumine penetraris. Quo magis vellem, ut Tristano e vivis sublato, successus tuos acriter urgeres ipse, et quae hîc illic observasti aliis ignota quam plurima in publicum proferres, communi commodo inservitura. Nuper admodum dum aurea Ducis Arschotani perlustro numismata a Johanne Hemelario, ut scis, juris publici facta, moratus est oculos meos nummus iste Vespasiani, qui pagina duodecima secundus occurrit, clypeum votivum exhibens columnae adfixum, inter duos surculos, addito super columnam vase quodam: quem nummum et ego possideo argenteum, et a Jacobo Byaeo, Aenea Vivo et aliis jam editum animadverto.


page 716, image: s716

Quid tamen is sibi velit, nemo, quod sciam, hactenus percepit. Hemelarius certe pag. 36 et Albertus Rubenius, qui ultimam Byaei numismatum editionem notis eruditis illustravit pag. 45. de columna et clypeo votivo conveniunt, quibus et ego adsentior. Sed quod duos istos surculos lauri ramos esse contendunt, id ego aliter se habere arbitror. Nec vasculum illud urnam esse, quod Pierio Valeriano in Hieroglyphicis, et Hemelario videbatur, nec notam monetariam, quod censet Rubenius, ut credam patior mihi persuaderi. Si intendas aciem, nullos illic ramos exhiberi, sed surculos seu frutices, et quidem terrae inhaerentes, facile appareat. Certe diversos plane, atque alia omnino facie ramos laureos in Augusti numo expressos animadvertas pag. 2. apud eumdem Hemelarium, ubi tamen clypeus quoque votivus occurrit. Inducor igitur, ut existimem surculos balsami in hoc Divi Vespasiani numo exhiberi, et vas columnae superpositum alabastrum esse, seu vasculum unguentarium balsamo Servando destinatum. Auctorem conjecturae meae praecipuum habeo C. Plinium, qui libro Naturalis Historiae XII. cap. 25. non tantum nos docet uni proprium Judaeae balsamum fuisse, verum etiam hanc arbusculam ab Imperatoribus Vespasianis in triumphum ductam, et tributum pendisse una cum gente sua post Judaeam devictam, unde luculenti reditus Populo Romano provenerint. Sed quod ibidem folium proximum rutae illi dat, in eo quidem cum Dioscoride aliisque vetustioribus sentit; sed cum paullo ante professus sit, longe aliam illi naturam esse, quam Romani exterique prodiderint, amplector lectionem, quam scripti codices plerique prae se ferunt, folium proximum tuberi. Est autem Tuber Mali species, de quo Plinius alibi. Quid? quod paullo ante, ubi arbusculam vocar, optimae membranae arbutum agnoscunt. Pro eo tamen etsi praefracte digladiari nolim, qui balsami fruticem numquam viderim, ita de alabastro rem sic se habere, ut dixi, prorsus censeo. Inspice Plinianum locum, et sententiae tuae certiorem me fac, ni molestum est. Pro imagine Nasoniana, quam gemma antiqua refert, plurimum me debere tibi profiteor. Nec tamen ausus sum eam juris publici facere, quod multum discrepet ab ea, quam ex veteri numo indubitatae fidei expressum Nasonis mei editioni praefigendam curavi. Huc accedit, quod adulteratam esse gemmam et ipse suspicor, et ego quoque subvereor; cum in numis quoque adulterinis nasutus admodum Ovidius exprimatur, quasi inde Nasonis cognomen sit mutuatus, quod homines insciti credidere. Numos veteres majori ex parte domi reliqui discedens, quod augurarer meam a patria hanc absentiam non nisi annuam fore. Ad meos cum recurram de iis permutandis agemus. Vale, vir eximie et ornamento patriae tuae prognate, tuasque de re numaria lucubrationes, si me audis, publico quamprimum indulge. Dabam Holmiae Suecorum a. d. VIII. Octobris. CICICCLXI.


page 717, image: s717

EPISTOLA DCXXIX. PETRUS SEGUINUS Nic. Heinsio. Holmiam.

GRatissimae mihi advenerunt, per amicissimum et doctissimum nostrum Bigotium, literae tuac datae Holmiae Suecorum, a. d. VIII. Octobr. anni praeteriti: eisque respondissem diligentius, nisi me trium fere mensium adversa valetudo distinuisset. Sed quae interim non obstitit, quo minus maximo perfusus sim gaudio, videns te etsi politicis Reipublicae tuae negotiis addictum, non tamen aversum ab antiquitatis Romanae arcanis; quibus si aliquam operam dare tibi per serias occupationes liceret, quam magna lux iis accederet, nemo est qui non sentiat. Et certe magno cum plausu exceptus est a nostris antiquariis, illustratus a te Divi Vespasiani numus: praesertim dum vas illud columnae impositum, balsamo servando, quod nemo ante te, destinatum, tam luculenter observasti. Pro urna quidem accipi non debere tecum sentio, multo minus pro nota monetaria, ut opinabantur viri docti, quos recenses. Sed quam apposite ad historicam veritatem, quod addis de triumpho Vespasiani, et de tributo balsami a Judaeis pendi Romanis solito? in tuam igitur sententiam abeo, et omnino tecum de alabastro seu vasculo unguentario concludo. Stabo etiam a partibus tuae modestiae, et usque dum viderim tecum fruticem balsami, Laurum, quam super ejus annotatione meruisti, a tuo numo non submovebo: praesertim cum apud Plinium, quem ut tibi morem gererem perlegi, et apud alios auctores, balsami arbusculam, viti similem repererim. At lignum vitis obliquum est, et minus rectum, quam videntur isti surculi tui numismatis. Non displiceat tibi, quaeso, vir Ornatissime, amica et Gallica libertas sententiae meae quam postulasti. Qualiscumque enim illa sit, tuo permittitur arbitrio, cui si quidquam, vellem detrahere hoc solum, quod opusculum meum de Pompejanis numis, immerita laude cumulas. Caeterum quoniam te ejusmodi lucubrationum, quae vetera monumenta spectant, studiosissimum praestas, te monitum velim, apud nos Juvenem Medicum Carolum Patinum, Guidonis filium, perdoctum sane, magna super hoc argumento meditari, quippe qui F. Ursinum, non solum novis praelis ac recognitionibus adgreditur, verum etiam trecentis fere nummis adauget, quorum typum in nostris studiolis Parisiensibus accepit, et qui Romae non reperiebantur, tunc cum praefatus antiquitatis Romanae genius, suas familias ex Archetypis, praesertim Farnesianis, exaravit. In hoc tamen cum Patino non convenirem, quod suas lucubrationes, non ut Gorlaeus, separatim sit editurus, sed Ursinianis, quas intactas pro tanti viri reverentia voluissem, sit inserturus: quamvis adhibita quorumdam asteriscorum et caracterum diversitate, quibus quid Ursini, quid Patini, innotescat. Idem publici juris facturus est, seriem aereorum numorum secundae seu mediocris magnitudinis, quibus Illustrissimi


page 718, image: s718

Comitis Briennaei gazophylacium prae caeteris abundat. Nec deesset adhuc aliquis, qui pro sua in rem antiquariam propensione, lubens operam suam locaret, in seligendis et elucidandis aliquot ex tot tantisque cimeliis et numismatis, quae ex universis orbis partibus, Parisios comportantur. Sed deest nobis lepos ille, et eloquentiae decor, quo tua dicta scriptaque exornas. hoc uno solo tibi non inferiores, quod urbanitati et benevolentiae tuae, vices aeternas ex animo rependemus. Vale, vir Ornatissime, ac te patriae et amicis tuis, citius incolumem praestet Deus Opt. Max. Dabam Lutetiae Parisiorum VI. Kalend. Martii Anno CICICCLXII.

EPISTOLA DCXXX. NICOLAUS HEINSIUS Petro Seguino. Lutetiam.

NON displicuisse tibi aut improbata esse, quae ad illustrationem numi veteris in medium contulit epistola Octobri mense exarata, equidem pergratum est. Pro certo igitur habeamus vas illud in numismate signatum de alabastro unguentario esse capiendum, Balsami custode, quo Judaea, vectigalis Populo Romano facta post divi Vespasiani triumphum, denotetur. De fruticibus illic additis an balsami sint arbusculae, si rem non satis exploratam contendis esse, mecum profecto sentis. Quamquam quod Balsami fruticem viti similem volunt Plinius aliique ex Graecis scriptoribus ac Latinis, nescio an satis validum sit argumentum, quo prorsus vincatur, lignum Balsami obliquum ac incurvum esse, contra quam in numo Vespasiani exhibetur. Nam quod ignorarunt veteres, cum nostra aetate sit compertum, Judaeam ac Aegyptum Balsami minime feraces esse, sed odoratum hunc fruticem in Arabia Felice gigni, atque inde ad terrarum tractus jam nominatos transferri, ubi in hortis Principum virorum delicatis multo excolitur studio, fieri potest, truncum fruticis, qui natura sinuosus sit ac obliquus, cultu assiduo et diuturno adhibito emendari. In icone certe balsami, quam Prosper Albinus testis oculatus, publico dedit, truncum gibbosum quidem ac obtortum, ceterum ramusculos rectos et proceros est agnoscere. Quid? quod credibile est triumphi sui pompae eas selegisse balsamos Vespasianum, quas prae ceteris tersa ac castigata formae elegantia multusque cultus commendaret, cum non tam naribus, quam oculis spectantium hujusmodi fercula ad triumphi ornatum et splendorem referenda, inservirent. Sed frutex in numo Divi Vespasiani spectandus densiore folio est, quam is, quem Prosper Albinus exhibuit. Itaque certi nil affirmo, dum alia in promptu, quae rei veritatem liquidius nobis proponunt. De altero numismate familiariter, ut soleo, cum Bigotio nostro agebam nuper, ejus iconem Ascanii vultu insignitam effe contendens, non quod id pro re indubitata venditarem, sed ut vos ad veriora indaganda accenderem atque exhortarer. Guidonem Patinum magni apud vos nominis medicum, hominemcum


page 719, image: s719

eruditum, tum candidum imprimis et mero leporis nectare delibutum, probe notum habeo, qui ante annos hosce quatuordecim et plures apud vos commorantem me non uno beneficio est prosecutus. Quo magis gaudeo, filium illi obtigisse ad praeclara quaevis magnis passibus contendentem. Auctuarium certe, quo familias Ursini Romanas illustrare coepit, plurimum antiquariae rei utilitatis ac emolumenti feret. Meos quidem numos si haberem in promptu, conatus ejus et studia nonnihil fovere possem. Excutiam tamen scrinia, et si quid illic reperero, quod antiquitati illustrandae faciat, atque huic argumento conducat, libens depromam. Observavi olim Ursinum detritis ac evanescentibus prae vetustate numorum hîc illic notis haud raro deceptum ea supposuisse ectypis, conjecturae falsum, quae in ipsis numismatibus aliter sese habeant. Auguror fore, ut accuratissimus Patinus errores istos corrigat ac tollat. Nec opinor secuturum nimiam, ac paene putidam Gorlaei sedulitatem, qui omnes notae monetariae differentias aere exprimendas curavit, easque, ceu diversos numos ostentat. Ex fastis Goltzianis depromi complura possunt, nescio tamen an pro genuinis omnino habenda; qua in re Grolaeus quoque non semel peccasse visus est. Juvare hoc institutum opera sua posset Ezechiel Spanhemius, Serenissimo Electori Palatino a consiliis, hac potissimum de caussa missus ab hero in Italiam, ut nummariam Principum virorum suppellectilem cum cura perlustret, atque inde enotet ac describat, quidquid ab aliis hactenus observatum non fuisse deprehendet. Is significabat nuper per literas, ex solis Mediceis numis mille et quingentos sibi animadversos, qui Occonem aliosque antiquarios fugissent. Redemi ante decennium Romae a librario quodam quatuor volumina manu Hannibalis Cari exarata, in quibus vir elegantissimus rem numariam magno conatu illustrabat. Primum volumen circa familias illustres Urbis occupatur. secundum numos Augustorum, Augustarum tertius excutiebat. Quartum in Graecis illustrandis erat totum. Ea mihi naufragio perierunt, scripta anno seculi superioris sexagefimo quarto aut quinto. In plerisque, quae ad familias veteres pertinebant, Ursinianis congrua observationibus annotabat, ut alterum alterius scrinia sublegisse sit verosimile, aut, quod magis crediderim, ex Delphini Gentilis scriniis utrumque profecisse. Nam Hannibalis Cari doctrina in hoc studiorum genere mihi plane ignota est, ut Ursinus inspectus ejus schedis minime habuerit opus, quae tamen annis ad minimum duodenis ante publicatum hujus opus erant congestae. Illustrissimum comitem Briennium literanum cognitione solida egregie instructum esse ex rumore et fama jam constat mihi. Dignae profecto cogitationes istae, quas narras, sunt hoc heroe, qui thesauros antiquorum numismatum luculentos, quos possidet, publici juris atque usus facturus sit. Spero laudabile hoc ejus exemplum alios mox proceres secuturos esse; quod toto jam seculo minimum ornatus atque incrementi huic studio accesserit, cum nec hominis nisi in re lauta constituti sit hanc supellectilem coacervare, et si qui Magnates eam possidebant, hi Euclionum instar, quidquid collegerant, reconderent, oculisque alienis prorsus subducerent,


page 720, image: s720

non sine praesentissimo rei literariae detrimento. Sunt enim longe plurima etiamnum in historicis Graecis ac Romanis obscura, quae sola numismatum ope nisi illustrentur, posteros latebunt. Gratulor igitur vobis heroem Briennium, gratulor Briennio Patinum, cujus diligentia fiet, ut rarissimi numi non modo in lucem omniumque conspectum proferantur, sed accurate etiam expressi prodeant, quod praecipue desiderandum est. Sunt enim, qui hujusmodi divitias tam negligenter prodant, ut latuisse eas omnino praestiterit. Angelonum orthographiam in inscriptionibus numorum exhibendis vix curasse indignor. Nam cum aliunde emendate scribendi rationem vix certioribus argumentis sit colligere, quam ex hisce argumentis, quae aut numquam aut raro admodum fallunt, opera anxie danda est, ne quid praeter rem in iis divulgandis admittatur. Sed video verbosius haec me persecutum esse, quam par erat. Praesertim apud virum, quem horum studiorum nil fugit aut fallit. Vale. Exarabam Holmiae Suecorum Anno CICICCLXII. a. d. X. April. Gregor.

EPISTOLA DCXXXI. CLAUDIUS JOLY CANONICUS ECCLESIAE PARISIENSIS Nic. Heinsio. Holmiam.

ACcepi nuper tuum Claudianum, vir eruditissime, ab Emerico Bigotio, amico nostro, ad me missum, cujus gratias tibi amplissimas ago ut debeo, quandoquidem hunc ex dono tuo ad me perventurum jampridem Elzevirius monuerat. Nimirum ea fuit erga me tua gratitudo ac benevolentia, ut exiguum beneficium magno munere compensares. Quod enim Autonii Oiselii avi mei, nec non mei ipsius immerentis mentionem ibi fieri video, non parum decoris mihi contigisse arbitror: si quidem tot inter Literatos a laudato viro nominatum esse, aliquid est non vulgare, quod quilibet famae cupidus non oscitanter ambiat. Ego vero quemadmodum stolidus ac delirus merito videar, si nominis amplioris appetens fuerim; ita si Antonium Oiselium inter viros doctrina praestantes collocarim, nihil agam quod non actum sit a pluribus viris doctissimis; inter quos Jac. Aug. Thuanus, Oiselium in literis cum Pithoeis fratribus Jac. Hollerio et Cl. Puteano, Puteanorum nostrorum patre, qui in Bibliotheca Regia non ita pridem claruerunt, primas apud nos suo tempore tulisse lib. V. de vita sua testatus est. Nec certe ignotum fuit Oiselii nomen magno Danieli Heinsio, patri tuo, qui, cum anno 1646. Lugdunum Batavorum adiissem cum screnissima Anna Borbonia Longavillani Ducis uxore, mihi de Oiselii singulari eruditione honorifice loquutus est, meque propter ejus memoriam perhumane atque amanter excepit. Et quidem bonis avibus accidit, ut testimonium illud Patris, tui quasi futurae alicujus inter nos amicitiae praenuncium, Codices avi mei sequerentur tuisque studiis inservirent. Ex quatuor, quos Elzevirio


page 721, image: s721

commiseram, jam duo incolumes redierunt, Claudiani scilicet ac Lucani. Hinc magnopere cupiam, ut quod in Claudiano perfecisti, id ipsum in Lucano propediem peragas. Quod si quid etiam Ovidio nostros codices Metamorphoseon [transcriber: with a Greek small letter in the print: Metamorphose w <BetaCode: w> n], qui adhuc penes te sunt, profuturos speras, nescium te nolim, alterum fuisse ejusdem Oiselii, alterum Ecclesiae nostrae Parisiensis. Vale, doctissime Heinsi, ac de bonis literis perge bene mereri, paternique nominis gloriam tua semper adaugere. Lutetiae Parisiorum Pridie Nonas Septembr. AnnoCICICCLXV.

EPISTOLA DCXXXII. NICOLAUS HEINSIUS Claudio Joly. Canonico Ecclesiae Pariensis. Lutetiam.

SIngularis illa et exporrecta comitas tua, quam abunde mihi approbaras, suppeditatis tam liberaliter Nasonis, Lucani, ac Claudiani membranis vetustis, denuo se nuper exseruit, vir Clarissime, quando partes meas occupasti, actis per literas gratiis pro Claudiano nostro ad te perlato, quas ego tibi debebam, et quidem ingentes, hoc est magno beneficio pares. Claudiani exemplar profuit in multis, ut videre potuisti: vix enim est, ut ejus scriptoris codices oppido vetusti in priscis bibliothecis occurrant, mihi certe in tanta copia praeter unicum exemplar Vaticanum, nullum hactenus offertur, quod membranas illas tuas vetustate post se relinquat. Profuit et Lucani codex, etsi necdum pervolvi: cum et spes sit facta aliorum complurium, quos eadem opera excutiendos mihi proposueram, tum quod hi ipsi codices parum bonae promittant frugis, ejus nimirum notae ac aetatis, cujus infiniti propemodum hîc illic in manus meas recorder incidisse. Utinam vetustiores aliquando ex pluteis Gallicanis abs te eruantur! saltem qui Lucani tui senium adaequent, hoc est ante annos sexcentos exarati, quales perpaucos mihi perlustrare contigit. Tui interim illi ad te revertentur occasione prima. Hactenus enim id fieri vix potuit, quod et pestilentia anno proxime elapso per Bataviam nostram grassata, et nunc bellum Anglicanum illi limiti incumbens, quidquid maritimi commercii erat inter Suecos et populares meos, interverterit. Antonii Oizelii avi tui merita in rem literariam praeclara minime me latent, quibus praedicandis locum opportuniorem confido dari posse, quam est datus. Festinabam enim in iis, quae ad Claudianum sum praefatus. Sed et nomen tam illustre commendationis meae haudquaquam indigere opinabar, quod lectori literarum non prorsus ignaro satis superque cognitum est ac perspectum. Vale, vir Clarissime, et mihi bene velle, ut coepisti, perge. Exarabam Holmiae XXI. Octobr. CICICCLXV.


page 722, image: s722

EPISTOLA DCXXXIII. CLAUDIUS JOLY CANONICUS ECCLESIAE PARISIENSIS Nic. Heinsio. Holmiam.

ECce iterum me beas, eruditissime Heinsi, post donata Claudiani Poemata, recentioribus tuae Musae deliciis, quas mihi tradidit doctissimus amicus noster Emericus Bigotius. Atque utinam hujusce muneris tantas tibi gratias referre quirem, quantas tot lepores, tot elegantiae, tot amoenitates reposcunt ac promerentur. Par pari aliquatenus referrem. Nunc vero me debitorem ac solvendi inidoneum esse oportet. Quidquid sit, quam maximas possum tibi gratias ex corde gratissimo ac beneficiorum tuorum nunquam immemori persolvo. Et quoniam me tot doctorum amicorum choro, quos non tantum domi, sed etiam in exteris gentibus numeras, adscriptum esse voluisti; cujus quidem rei non minus glorior, quam gaudeo: ita me semper ad omnia tibi paratissimum credas velim. Perge, doctissime Domine, bonas literas quotidie exornare, ac nomen Heinsianum illis excolendis natum ad majora semper provehere. Vale et me ama. Lutetiae Parisiorum X. Mart. Anno CICICCLXVII.

EPISTOLA DCXXXIV. PETRUS PETITUS Nic. Heinsio. Holmiam.

NON arbitror me habere habiturumve unquam quidquam [Gap desc: Greek words] , quod tibi rependam, Heinsi, pro illo munere eximio, quo me nuper donasti, nisi si grati animi affectum pro effectu accipis. Enimvero magnam mihi eo facto voluptatem injecisti; non solum, quia tam boni libri me possessorem esse factum gaudeo, sed etiam quia tali munere, quod mea officia, literasque praevertit, videre mihi ultro amicitiae tuae fores aperire, certe occasionem das eas pulsandi, uti nunc facio hacce epistola; tum non surdas fore eas propemodum pollicere, spemque admissionis facis. Quod si assequar, nihil mihi jucundius possit contingere. Ea est enim eruditio tua et in literis juvandis industria, ea probitas et candor, ut omnes vel abs te remotissimos ad tuam amicitiam quaerendam accendere possit. Sane tua fama, ut quam latissime quo quo versum sese diffundit, universamque Europam amplectitur, jam pridem me tibi ex admiratore Amicum, ex aestimatore Laudatorem fecerat. Ac multi in hac urbe testari possunt, quantopere tibi faveam, quam pronis auribus tuas laudes excipiam, quam ipse in eas, ubi occasio dacur, cupide erumpam. Quem affectum mihi non parum auxerunt amici tui, vel potius nostri, viri clarissimi Jo. Capellanus, Aegidius Menagius, Emericus Bigotius, Vidus Patinus,


page 723, image: s723

Jacobus Mentelius, dum mecum epistolas, quas ipsis de re literaria scripsisses, communicarent: quibus epistolis nihil tersius aut elegantius esse potest. Sed quod magis miremur, illa tam polita et omni leporum genere adblandiens oratio tibi, ut iidem affirmant, fluit illaborata. Ex quo intelligi possit, quanta sit in te vis ingenii et eruditionis, quam incredibilis usus omnium optimarum disciplinarum. Neque certe, quin ita res se habeat, dubitare possumus, postquam tot egregia ingenii tui monumenta videmus e Museo tuo prodire. Vel illa, quam suscepisti, provincia Poetarum omnium Latinorum scripta recognoscendi, quem non et rerum difficultatibus, et laboris magnitudine terreret? Tu tamen eam sic administras, ut eodem spiritu, quo illi Auctores scripserunt, videaris ad eos restituendos atque illustrandos accessisse. Istud vero jam mirum videri non debet, te de poetarum scriptis tam adamussim judicium facere, in illa antiquitate tam cernere acutum, quam Aquila cernit, aut serpens Epidaurius, qui ipse egregius sis poeta, et mirus carminum artifex. Quod cum ex aliis Poematis tuis, tum ex divino illo scazonte, quem in Claudiani tui frontispicio posuisti, plane perspectum habemus. Sed haec et alia ingenii tui decora, non est comprehendere epistolae angustiis, nec nunc sane scribimus ut te laudemus, in os videlicet, sed ut tibi gratias agamus. Porro nec tua virtus, mea aut cujusquam praedicatione eget, utpote quae tot claris operibus ipsa ultro in omnium oculos incurrat. Non potui tamen tam bella occasione oblata mihi temperare, quin haec paucula tot aliis ornamentis tuis attingerem. Quae mihi solius veritatis vi expressa velim tibi persuadeas. Caeterum officii mei esse duxi libelli cujusdam a me nuper editi, de Extensione animae et rerum incorporearum natura, (ita enim inscribere placuit) exemplar ad te mittere: quod fortassis ad te jam pervenit Eo libello excutimus opinionem quandam D. Chambrei, clarissimi viri, quae animae humanae, Angelisque ipsis dimensiones, partes, siguram, motum localem, tametsi (ut fatetur) incorporeis tribuit, quod Systematis animae, (ita enim loquitur) fundamentum posuit. Id munusculum, qualecumque est, certe obsequii atque observantiae in te meae pignus aequi bonique consulas, etiam atque etiam rogo. Ex Museo nostro Lutetiae Parisiorum Kalendis Decembribus anni a Christo nato CICICCLXV.

EPISTOLA DCXXXV. NICOLAUS HEINSIUS Petro Petito. Lutetiam.

DIU est, quod te ex fama et scriptis habeo perspectum, vir Celeberrime. Favere etiam ingenio tuo coepi non ita nuper, ex quo operum tuorum nonnihil, munus a temet ipso profectum, pervenire ad me voluit, quo fertur rerum mearum studio, noster Bigotius. Hanc tam obviae tamque exporrectae frontis nisi in te exoscularer comitatem, ne agrestis, atque inurbanae mentis


page 724, image: s724

censuram apud me ipsum incurrerem, unice metuendum profecto videbatur. Ausus igitur sum ex frivolis meis, quod hostimenti locum obtineret, nescio quid vicissim per eundem Bigotium tibi offerre, acturus et gratias uti oportebat, pro non una felicis curae lucubratione, atque excusaturus confidentiam meam et temeritatem, qui primos studiorum conatus exhibere tibi viro per omnem literaturam laudato sustinerem; nisi quod in ea nunc incidimus, quotquot in republica versamur, tempora aut veniam promereamur quodammodo apud non severos officiorum exactores, si privata non satis sedulo curemus. Excusavit tamen jam apud te, puto, Claudianus ipse scriptor politissimus, quamquam de observatis in illum meis jejunis ut plane juvenilibus deprecari commissa debebam. Jamque in eo eram, ut alterum munusculum, Poematia, inquam, mea publici juris propediem de novo facienda tibi destinarem; idque eo magis, quod cum voluptate summa et admiratione jam perlegissem ex his nonnulla, quae tu ipse ligato sermone et Musico egregie es commentatus. Sed dum ob absentiam meam lentius procedit opera bibliopolae in hac tela detexenda, supervenerunt interea temporis literae tuae, disertae illae atque elegantes, plurimamque cum comitatis, tum amoris in me tui testificationem prae se ferentes, ad quas rescribi sine procrastinatione ulla, fateor, par fuit, nisi morae culpa penes librarium cunctatorem potius, quam me, stetisset, qui, quem toto anno parturiit libellum, nunc vix tandem enixus est, ut audio, jussus a me ejus tibi copiam in primis Gallicanis amicis facere. Nec dubito mandatis hisce obsequentem illum ac morigerum fore. Te obtestor interim tuaeque humanitatis genium, ne quid rigide nimis ac censorium in morem cum libello hoc agas, quando per me absentem et alibi occupatum naevis omnibus caveri non satis potuit, quos ne aequo plures et graviores ostendat libellus subvereor. Eruditionem enim aut ingenii laudem haudquaquam capto, omnis gloriae securus, et abunde felix, si te tuique similes experior amicos. Ita fit, ut quotiescunque in exteros terrarum tractus per epistolas adeundi mihi sunt homines disciplinis liberalibus instructi, quorum plurimos habeo mei studiosos, extemporali quadam scriptionis impolitae libertate apud illos utor, unde ipsi intelligant, multum praesidii ac fiduciae in illorum benevolentia me collocasse, apud quos licere mihi negligenti et incomto esse habeam persuasum ut omnino credam. Spectari quippe in officiis frequentiam et assiduitatem malo, quam ornatum, qui offuciarum suspicionem raro a se amolitur. Libellum tuum de extensione Animae, cujus jam ad me missi in tuis mentionem facis, impatienter exspecto. Hactenus illum certe nec accepi, nec qua via, aut per quos ad me sit perventurus scio. Vale, vir ornatissime, et me, ut coepisti, in tuis habe. Holmiae Suecorum a. d. XVI. Kalend. April. CICICCLXVI. Has jam scripseram, cum a Bigotio perferuntur ad me literae, quibus ille subindicat tuum de Extensione animae commentarium sua opera ad me mittendum fore.


page 725, image: s725

EPISTOLA DCXXXVI. PETRUS PETITUS Nic. Heinsio. Vianam.

TU quidem, vir praestantissime, morem antiquum obtines, ut novis subinde industriae tuae monumentis rem litterariam juves; quod sane tot emendatissimae bonorum Auctorum editiones tua opera perfectae, quique nuper prodiit Virgilius tuus, testantur: mihi vero, qui pridem in albo tuorum amicorum esse glorior, cum semper infixa haeserit memoria tui, tamen ea tempora inciderunt, quae inceptum inter nos literarum commercium interruperunt: non eas causas intelligo, quas Capellanus noster olim se habere putavit non scribendi ad te ut comperi, praeterita bella; non sum adeo cautus; sed luctum domesticum et negotia studiis inimicissima, morte fratris mihi percari. Qui casus me ex otio literario, quod semper amavi, et cui unice natus sum, in summam miseriam conjecit. Nam quod nunquam in vita expertus fueram, lites habere coactus sum, et ejusmodi lites, quae nondum post tantum temporis intervallum extingui potuerunt. A quibus tamen me tandem expedivi, sed qua conditione negotiatores in tempestate, rerum mearum parte abjecta. Nunc cum respirare licet, nihil magis officii mei esse duco, quam ad te scribere. Cujus officii cum occasionem expectarem, vir clarissimus, et mihi amicissimus Emericus Bigotius peropportunam et gratissimam ob tulit. Is enim cum in urbem venisset, me, ut fit, de studiis meis percontatus, quid agerem, et num quid haberem quod in lucem dari posset: respondi multa me habere, et in his animadversa olim a me in varios auctores, unde Miscellanearum Observationum volumen conflari possit: si sint librarii, qui editionem suscipiant. Nunc Lutetiae paucos admodum esse, qui bonis literis servire velint; omnes ad plebejas scriptiones patria moneta percussas intentos esse: unde scilicet promptius lucrum ad se rediturum sperent. Tum ille, ut est summa humanitate praeditus, prolixe mihi operam suam pollicitus est apud vos columina et Principes literarum: spemque dedit fore, ut vestra commendatione aliquis mihi ad typos Batavicos aditus pateat. Cupide arripui hanc occasionem ad te scribendi, vir praestantissime, vehementerque te oro, ut me in hac re juvare velis. Selegi ex meis adversariis quae visa sunt magis publici saporis. In his disponendis, poliendis, et transcribendis sum totus. Cum perfecero, quod spero prope diem fore, ad vos, si hoc impetravero, missuras. Deus te, vir optime, diu literis conservet. Bene vale. Ex Musaeo Lutetiae Parisiorum 29. Septembris anni a Christo CICICCLXXIX.


page 726, image: s726

EPISTOLA DCXXXVII. PETRUSPETITUS Nic. Heinsio. Vianam.

MUltiplici me literae tuae voluptate affecerunt, Heinsi literatorum decus: primum quidem quod ex iis intelligo librum meum Observationum ad te salvum pervenisse, quod metuebam ne secus accidisset, cum nihil de eo tamdiu audirem. Deinde quod significas bibliopolam non mutasse propositum de ea commentatione typis suis ornanda. Sed omnium maxima haec laetitia est, cum polliceris fore tibi curae eam editionem, quo haud scio an majus officium mihi abs te hoc tempore praestari possit, qui tam procul ab operis absum typographicis, ut me metus jam non mediocris incessat, ne multa irrepant in hunc librum menda. Quibus et ipse occasionem dederim tot lituris, quibus passim paginas non paucas impeditas reliqui describendi taedio. Dum eodem tempore aliae me avocant curae incoeptae lucubrationis de Sibylla, quam per clarissimi Bigotii absentiam desperans de editione mearum Observationum confeci. Utinam vacasset tibi, aut libuisset pervolutare atque excutere istas Observationes, et in iis criticam tuam exercere, antequam praelo darentur. Sed hoc non ausus sum petere a te, quod mihi ipsi improbum videretur. Non mediocri et voluptati est, quod nomen meum video in ea parte epistolae celeberrimi viri Joannis Georgii Graevii, quam mihi excerpsisti, et, quae est humanitas ejus, huic quoque nonnulli esse curae res meas: hincque et ambiendae ejus amicitiae occasionem mihi praebitam video, immo vero aditum patefactum ad eam: certe fores pulsabo, vel ut gratias agam. Quod autem novae Ovidii editionis ac curarum in eum secundarurn spem facis, Maronianarum insuper lectionum commentarios promittis, non mihi tantum, sed universae reipub. Literariae de his bonis gratulor. Neque enim dubito, quin multa in eum Poetarum latinorum Principem animadverteris, quae aliorum diligentiam fugerunt. Quamobrem Deum precor, ut valetudinem tuam magis ac magis confirmet, ut quam diutissime egregiis lucubrationibus tuis de literis bene mereri possis. De Manuscriptis Nasonis antiquioribus quod narras, nihil equidem magis cupiam, quam votis tuis non in hoc tantum, sed in omnibus, quod potero satisfacere: nec dubitare debes de hoc affectu meo: sed et amicos me sagaciores et ad bibliothecarum angulos scrutandos, promptiores ad candem operam invitabo. Interea, vir praestantissime, velim me in eorum numero esse credas, qui te maxime amant et colunt, quod equidem facere, ex quo te cognovi, nunquam destiti, per illud etiam tempus, quo nullas a me literas accipiebas. Tesstes tibi hujus esse possunt viri clarissimi et magni amici mei Menagius et Bigotius; et tum Capellanus posset, si viveret, apud quem frequens mihi de te sermo erat. Cum mecum, quas illi scribebas, litteras communicaret, ut ejus judicii, quo dictionem tuam mirifice probabat atque etiam admirabatur,


page 727, image: s727

socium haberet. In quo et omni ingenii tui praedicatione illi profecto non concedebam. Vale, vir inclyte, et me pridem tuum amare perge. Kalend. Mart. CICICCLXXXI.

EPISTOLA DCXXXVIII. MONSIEUR a Viane.

JE suis en peine de savoir ce qu' est devenue um lettre, que vous m'aves fait la grace de m'ecrire, si il y avoit dedans quelque occasion de vous rendre service. Je vous supplie de me la faire savoir. Cest, Monsieur, pour vous dire la peine on j'en suis, que je vous escris ces lignes, et pour vous faire mes remercimens de vostre Virgile, qui me paroist infinement plus beau, depuis qu'il a paffe par vos mains. Je vous cite, mon cher Monsieur, en toutes rencontres pour celui des gens des lettres de nostre siecle, qui a le plus de merite, et le moins de douceur dans la vie. Faut il qu' apres un aussi malheurex proces, que celuy que l'on vous a fait, vostre sante se trouve encore affectee? il n' y a point d' exemple pareil a celuy de vostre vie dans le livre de Pierius Valerianus de literatorum infelicitate. Je vous plains plus que personne, car j'entre dans vos intrets, et dans tout ce que vous touche, et outre la profession que j'ay fait, il y a long tems d' amitie pour vous, une affaire aussy injuste, que l' on m' y fait icy, et qui m' a fait perdre deux ou trois ans d' etude, et de temps, m' attendrit encore d' avantage sur la persecution que l' on vous a faite. Il n' y a que dans les lettres, que l' on puisse trouver de la consolation des injustices, que les hommes nous font, et il n' y a personne que s 'en doive mieux servir que vos. Ne songes vous point a changer un air si contraire de toutes facons? mais je ne songe pas, que vous aves maintenant Monsieur van Beuningen, et que vos deves trouver tout dans son amitie. vous aves eu autrefois quelque esperance de MSS. Grecs en Moscovie, qu' est ce quelle est devenue? n' aves vous point aussy de relation du voyage de cet officier Hollandois, qui a passé de Moscovie a la Chine? n' aves vous point decouvert quelque partie de ce grand contrait, qui est entre la Moscovie et la Chine, et fait une partie asses considerable de nostre Globe terrestre, que nous ne connoissons point. Il est asses impossible, qu' il ne vous soit tombé entre les mains quelque piece de cette nature: pour moy qui suis desormais hors d' age de voyager, et de faire des decouvertes, je n' ay point de plus grand plaisir, que de prendre ce que les autres font pour de semblables desseins, et je vous envoirois bientot une suite de ce receuil des voyages, dont je crois vous avoir deja envoyé quatre parties, qui seront suivies d' une cinquieme, a laquelle l' on travaille. Nous sommes maintenant peu eloignes l' un de l' autre. L' on m' a dit que vous estes a Viane; en deux ou trois jours de temps nous pouvons avoir des nouvelles, l' un de l' autre. Soyes bien persuadé, que vous n' aves point d' ame plus fidel, et plus devouée, que je vous le suis, et que le seray toute ma vie. Paris. 16. Juin. CICICCLXXIX.

Vostre treshumble et tres obeissant serviteur

THEVENOT.


page 728, image: s728

EPISTOLA DCXXXIX. NICOLAUS HEINSIUS Melchiezedeco Thevenoto. Lutetiam.

NON erat sane, cur pro tenui ac perpusillo munusculo grates ageres tarn profusum in modum, cum longe majori, ut potes meminisse, munificentia jam olim essem abs te provocatus: nisi quod singularem plane eximiamque comitatem illam, quam tot argumentis ante toties mihi approbaras, numeris omnibus sibi parem ac constantem etiam hîc exhibendam duxisti nobis. Causa mittendi ad te libelli in praecipuis fuit; uti ex hoc qualicumque pignoris gustu cognosceres, et privatim constare mihi rationem pristinae tuae benevolentiae, et publice Gallicani nominis observantiam. Gentem enim universam in tanto Rege, quasi delectis ad id viarum compendiis, sum veneratus. Quod institutum etsi praemature fortassis aggressus possum videri, consulrius quippe, quorumdam ex sententia, fecissem cautiusque si sopiendis odiis, adhuc recentibus, quae gentem utramque nuper acerrime collidebant, diuturnius spatium fuisset indultum; urgenti tamen atque alia flagitanti omnia valetudini morem quodammodo gerendum esse sum arbitratus, quae decursis proxime annis graviter quidem, sed gravius multo adfecta sub ipsam libelli editionem, mortalitatis aeque ac animi haudquaquam ingrati Regi, pulcherrime de me merito, praestandi identidem admonebat perquam instanter, nec sine quodam convicio, qui tanto tempore partibus hîc meis deessem. Hinc metus injectus, ne satis vitae restaret, ad publicandas una cum ipso Maronis contextu animadversiones nostras. Accessit et hoc excusatione dignum, quodque pretium libelli apud nonnullos extenuavit, in formam tarn exilem collectus poetarum Princeps. Id autem quemadmodum me nolente factum est a typographo, ita tu, pro cetera tua aequitate facile agnoscis inveteratum bibliopolarum nostratium morbum, qui compendio lucri ut plurimum studentes litterarum dignitatem negligentius curent. Quamquam si quid hîc culpa mea foret admissum, non citra spem veniae videri poteram peccasse apud candidos rerum aestimatores, quibus in comperto sit, non fuisse ab antiquis improbatum artificem, qui Iliadem Homeri universam, nucis includendam putamine, circumscripsisset, nec enormem corporis mensuram sua semper venustas comitatur aut elegantia. Quod reliquum est, amicis fore curae confido, si promissis sunt staturi, ne post me luci subtrahantur lucubrationes Maroni a me jam olim dedicatae, quando valetudo, id ut ipse praestem, sperandum vix relinquit. Est enim eo jampridem loco, etsi aestivis hisce mensibus solito benignius mitiusque mecum agit, ut nihil confirmaci aut solidi, nisi deus, quod ajunt, adsit a machina, polliceatur in posterum: cum vires aut prodituro in publicum, aut rem privatam, bellis proximis haud modice attritam, curaturo nusquam respondeant. Articularis morbus et calculus mala sunt jam antiqua,


page 729, image: s729

quibus alia, praesertim post Ruthenicum iter, accesserunt nihilo leviora, atque horum id in minimis habendum, quod omni ferme jam pedum usu vivam privatus. Adde saevientis injuriae non unos insultus, qua veteres, qua novos. Obvenisse nimirum in rebus humanis haud pauca mihi adversa, sollerter et amice abs te est observatum: obvenerunt enim, et quidem multo plura his, quorum fama ad aures tuas pervenisse potuit. Nec postremam horum sibi vindicant partem aliae ex aliis peringratae lites, quae toto me vicennio modis indignissimis exercitum habuerunt, ut hisce incommodis angoribusque totum aetatis florem misere collabi atque interverti senserim. Quippe lite vix prima defunctus, judicesque adeo iniquos eram expertus, ut caussa reipublicae absentem damnarent, frustraque, ut domum liceret reverti, flagitantem, aut si id non daretur, ut parumper sustinerent ac proferrent litem, (ea enim rerum in foro documenta post a praesente sunt exhibita, quibus inspectis judex cogeretur fateri, longe aliam se sententiam fuisse laturum, si tempestivius aliquanto horum sibi facta foret copia) vix, inquam defunctus diuturnis hisce molestiis, ecce, denuo compellor in eandem arenam descendere, et cum proximae adfinitatis necessariis ob hereditatem, quam involarant, paternam digladiari, et his quidem in foro tam potentibus, ut judicum pars magna essent ipsi, ac tantum non inter illos regnarent. Cui contentioni, etsi feliciorem sortitae eventum, nullus equidem adfulsisset finis, nisi domum reversus munere ac honore publico memet abdicassem, uti rem privatam commodius curarem: praesertim quod dudum animadvertissem, infensos oblique foederatis Belgis Procerum Suecana in aula animos nihil jam fidum spirare, et si bella nobis aliunde intentarentur, (ut omne, quod rebus secundis floret, invidiae semper est expositum) illos, sacrosanctae pactorum omnium religionis oblitos, in partibus haudquaquam postremos fore; id quod eventus rerum non multo post abunde comprobavit. Jam curis exsolutus omnibus, tranquillitatis portum videbar tenere, jam biennem animo peregrinationem volutabam, ut valetudini ex adflatu coeli mitioris fomenta quaesiturus, ita exploraturus una, si quos aeri meo in exteris haud leviter habebam obnoxios, ingentibus horum promissis oneratus hactenus, hoc e nexu daretur tandem aliquando expedire. Nec deerant peregre viri Principes, qui uti ad se quoque molirer gressum, invitarent. Sed consilii hujus ratio prorsus omnis mire conturbata est subsecuto confestim bello longe funestissimo. Locum igitur solitarium circumspexi, in quo mihi uni meisque Musis viverem, translata eo bibliotheca, quam pro facultatibus meis copiosam atque amplam plus satis instruxi, flagitatoque a Proceribus nostris missionis libello: cujus loco, post repetita frequenter haec postulata, longamque procrastinationem, perlatum huc ex aula nostra ad me diploma est, quo quicquid egi tot annis pro re communi approbatur, ac exquisitis iisque longe supra meritum meum laudibus extollitur. Ceterum missioni, quam unam flagitaram, ceterorum securus, quod conscientia propensae in rem publicam voluntatis integritatisque me involverem, neque subscribunt illic patres, et sese, si velim, paratos profitentur, curis ac


page 730, image: s730

honoribusme rursus admovere. Hunc post vitae tenorem aliis videbor fortassis parum felix: ego vero inter apprime fortunatos ausim me numerare, qui tot objectus negotiis tamque lubricis atque in praecipiti collocatis, fortunae, utcumque semper aversae, ne tantillum quidem reliquerim, quo me aut neglecti in publicis officii, aut, quod multo gravius, doli insimularet mali. Nam paria hisce judicia, scripto non uno consignata, et ab aulae Suecanae Proceribus ultro sum consecutus inde discedens, et ante ab his ipsis, qui illo terrarum in tractu late regnarunt. Vides, humanissime Thevenote, quo me libido quaedam et intemperies tecum confabulandi provexerit: jam enim epistolae modum longe excessi. Sed majora nusquam occurrebant, quae nuntiarem. De codicibus vero Graecis, quos Nicon Patriarcha Moscuae complures, et hos quidem partem potissimam e monte Atho conquisisse dictus est, cum illie regionum versarer, cognosse ex illo nil prorsus est datum. Ne quidem de Tartariae oris adhuc incognitis. Nam is, qui ex amicis meis ad Seras Orator a Principe destinabatur, alia post dignitate est cumulatus, et Rutheni ipsi adeo supine ac inscite observant et committunt chartae, quicquid peregro contemplandum occurrit, ut sine taedio ac multa indignatione narrantes vix audias aut legas. Ceterum litteras tuas measque complures in via periisse non est quod miremur, cum et itinera frequenti militum latrocinio fuerint infesta, neque locum certum, ubi aut ruri aut in urbe viveres, satis cognitum haberem, et ipse sedem elegissem ab omni tabellariorum accessu remotum. Illustrissimo Duci Montozerio, cum feret opportunitas, obsequia mea sistantur velim. Vale, virorum oprime, et mihi velle, sic ut facis, in posterum perge. Vianae ad Leccam CICICCLXXIX. a. d. XIX. Sextil.

EPISTOLA DCXL. NICOLAUS HEINSIUS Petro Danieli Huetio. Lutetiam.

DEmonstrationem tuam Euangelicam, qua ab annis jam multis opus nullum aut eruditione consummatius, aut utilius Chrittianae Ecclesiae reor in lucem prodiisse, haud ita nuper ad me perlatam, jamque incredibili quadam cum voluptate ex parte majore perlectam, quibus exornem verbis, aut qua praestantiam libri exaequem oratione, fateor me non videre. De pretio tamen haud sane exiguo, quod is liber apud me invenit, fidem utcumque fecerit, quod etsi totum jam fere biennium aeger, sed a binis potissimum mensibus, prostratae et a lecto me non divelli permittentis valetudinis, oculos tamen a lectione commentarii tam exquisiti, tamque hoc seculo, quo contemtus rerum divinarum plurimorum animos oppressit, et quotidie gliscit, cum maxime salutaris, vix removi; medicis quamquam et invitis, et omni studiorum intentione mihi interdicenribus. Atque utinam vires, quas confirmari jamjam sentio, tam valida experirer, ut pleniore velo in commendationem


page 731, image: s731

hujus scripti liceret excurrere: quamquam dubitari non potest, quin omnes Christiani, et sana sentientes, idem studeant. Ego vero, quem egestatis suae pudere merito decet, quid repono his tantis thesauris? Vellejum nuper, nunc Virgilium a me recognitos, quantilla munuscula? Virgilius certe; cum Rhotomagum pridem itinere maritimo perlatus esse dicatur, promitto mihi ab officiis Emerici Bigotii V. Cl. ut et tu et eximius Episcopus Cadomensis, aliique ex praestantibus doctrina viris apud vos, unusquisque sibi destinatum ejus Poetae exemplar jam sint consecuti. Vale. Vianae XII. Maji CICICCLXXIX.

EPISTOLA DCXLI. PETR. DANIEL HUETIUS Nic. Heinsio. Vianam.

QUod de Euangelica mea Demonstratione scribis ad me, dignum est elegantia tua et comitate, quam ex libris tuis probe mihi jamdudum perspectam nunc ipse experior. lis enim verborum blanditiis et ornamentis opus nostrum commendas, ut nisi me nimis amem, non merito quidem ulli meo, sed eximiae tuae urbanitati totum hoc referre debeam. Nempe ita comparatum est, ut quo quis est laudibus cumulatior, idem in iis tribuendis profusior esse soleat. Optimo quidem consilio operis hujus lucubrationem a me esse suscepram, neque negare velim, neque possim. Apparet enim propositum id fuisse mihi, certa in animo Serenissimi Delphini fidei Christianae fundamenta jacere, unaque grassantem passim hac aetate impietatem retundere. Cui argumento parem ingenii vim, parem eruditionem haudquaquam attulisse me agnosco. Quod si laboris hujus fructus exrabit nihilominus aliquis, divinae hoc erit benignitatis munus, quae pia consilia optatis successibus prosequi solet. Interim te aliquantum temporis in scriptionis nostrae lectione sine fastidio et molestia collocasse valde laetor: novi enim subtilitatem judicii tui, ingenii acumen, candorem animi; quae talia sunt, ut si res bonas, sic tanquam optimas, laudare te sinant, at res malas, sic tanquam bonas, probare non patiantur. Quamobrem cum opus arbitrio tuo bonum lucubrasse me sine arrogantia existimare posse videar, id profecto magnopere gaudeo: tu enim unus omnium es, a quo probari faciendum esse plurimi existimaverim, a quo diligi magnae semper felicitatis loco duxerim. Dicam enim sine ulla assentatione, jampridem ex scriptionibus tuis, quas in priscos auctores edidisti, et ex elegantissimis Poemaiis tuis, aureo Augusti saeculo dignis, praeclaram animi tui indolem, amabili quadam ingenuitate conjunctam, ita me perspexisse, ut adamaverim; ita adamasse, ut redamari contra a te valde optaverim, ad idque occasionem mihi et viam dari cupiverim. Quam quoniam liberalitate tua, donisque aperuisti, ineundam illico censui, nec committendum ut quod omni ope, omnibusque votis quaerere constitueram, oblatum id repudiarem. Peto itaque abs te, eximie vir, ut me ames in posterum, ita si me hoc idem


page 732, image: s732

in te facere intellexeris. Quod quamvis sentio me facturum cum multis, neque paucos in te amando rivales habiturum, tamen appetam hujus rei principatum. Valde me angit adversa tua valetudo. Deus te nobis servet, cujus in salute politiorum literarum salus vertitur. Virgilium tuum accepi ab Emerico Bigotio accepit a me Condomensis Episcopus. Gratias agimus uterque. Nihil cultius, nihil emendatius. Notas tamen tuas desideramus: quibus quamdiu carebit Virgilius, maximo decore et ornamento carebit. Vale XIV. Kal. Septembr. CICICCLXXIX. Lutetia Paris.

EPISTOLA DCXLII. NICOLAUS HEINSIUS Petro Danieli Huetio. Lutetiam.

PLenus quamquam adhuc admiratione doctrinae tuae, vir illustris, quam anno praeterito plenis oculis hauriendam mihi dabant Demonstrationes tuae Euangelicae, quod ego opus meo jure divinum appellare posse videor, distuli tamen scriptionem multo tempore, literis tuis humanissimis utcumque provocatus, quod sperarem fore, ut pervenirent ad me nonnulla ex his libris, quorum a te desiderari usum Graevius noster mihi significarat. Verum fortuna partim votis meis gratificata non indulsit, ut horum quicquam indagarim hactenus, praeter Johannis Meursii de Gloria libellum, quem ab optimo Bigotio accipies. Seposui et notas in Curopalatam Meursianas, et Jonae Arngrimi Islandicam historiam, sed ultimae editionis Batavicae, bis in pluteis meis exstantem: nisi quod tu fortassis mavis Hamburgensem, quam designaras, etsi minus hac nostra locupletem. De reliquis etiam mihi curae erit, ubi in auctionibus venales occurrant, quando nobis in librariorum pergulis nihil superest praesidii. Pro versibus tuis longe elegantissimis quod reponam nihil habeo, praeter nudam gratiarum actionem, eamque tuis in me meritis longe inferiorem. Audeo et duplex epigramma ad te perferendum curare, quod publica auctoritate tumulo viri maximi nuper inscriptum est. Eram et vitam et res ab eodem gestas, breviter oratione prosa complexus, itidem sepulchro inscribendam. Sed cum nonnihil eam immutatam esse audiam, ab illis, qui rebantur supra captum vulgi nonnulla ibi esse a me prolata, et antiquitati magis, quam nostro seculo convenire, quo usus Romani sermonis quodammodo obsolevit, pro meis venditare non ausim, quae alieni ingenii adminiculo sese tuentur. Nam Epigrammata non alio fine mittuntur, nisi ut arbitreris ipse, quid intersit inter obryzam tuam et meam scoriam. Elzevirius cum flagitatam a me saepenumero editionem Nasonis secundam nunc adornet, quod primae editionis exemplaria variis descripta formis sint jampridem distracta, desideriis ejus refragari non possum. Vale, vir Illustris, Vianae ad Leccam XIII. Septemb. CICICCLXXX.


page 733, image: s733

EPISTOLA DCLXIII. PETR. DANIEL HUETIUS Nic. Heinsio. Vianam.

EGO tamen postremis tuis diligentius respondere cogitabam, vir eximie. Verum cum exeunte autumno Lutetiae redditae mihi fuissent, paucis post diebus in morbum incidi, ex quo nondum plane recreatus, reficiendi mei, otiique persequendi caussa huc concessi. Quorum alterum, valetudinis nempe, viriumque restitutionem, aeris hujus salubritare obtinui; alterum nondum nactus sum, ea est crebritas negotiorum, ea adventorum et interpellatorum molestia. Tecum autem per literas colloqui, nonnisi animo sereno et vacuo volebam. Meursii libellum De Gloria nondum accepi. Cum enim anno praeterito Lutetia scripsisset ad me Bigotius, se jamjam abiturum reliquisse eum amico cuidam suo, aquo reciperem statim atque in urbem rediissem; nihil hujus factum est. Spero tamen futurum id propediem. Arngrimi Jonae Crymogaeam bis omnino editam typis fuisse credidi, idque Hamburgi; in Batavia vero tantum specimen Islandicum. Hujus et Crymogaeae Hamburgi postremo editae exemplaria penes me habeo. Nihil est itaque quod de iis mihi comparandis vel mittendis amplius labores pro singulari illa tua liberalitate, quam satis laudare vix possum; gratias referre debiras ne vix quidem. Versiculos nostros tibi placere ex Graevio jam intellexeram. Ac tibi quidem, qui inter aetatis hujus Poetas Principatum tenes, probari, summa votorum iis esse debet, qui ad Poeticam lauream aspirant; mihi, qui ne nomen quidem Poetae affectavi unquam, supra vota est. Fruar itaque judicio illo tuo, mittamque ad te post paulo Lyricum carmen, quod a Musis meis jam per diuturnam desuetudinem elinguibus loci hujus amoenitas expressit. Hoc te mihi alloquendum proposui, ut vulgo cognitum sit, quanti te faciam. De tuis Epigrammatis, Ruteri tumulo adscribendis, quae ad calcem literarum tuarum adjunxeras, quid dicam aliud, quam et ejus virtute ac meritis, in quem scripta sunt, et ejus praestanti ingenio et elegantia qui scripsit, esse dignissima. De nova Ovidii editione quam moliris, tibi gratulor. Primam quidem, tuasque adeo subjectas ei Notas, evolvi olim accurate: quod cum facerem, alium plane Ovidium, quae emendationum seges est, mihi legere videbar. Sic enim habeto, quaecunque a te profecta reperire potui, fuisse a me avide arrepta, et non magna solum mea voluptate, sed utilitate quoque perlecta; velut Claudianum tuum, quam lucubrationum tuarum postremam pervolutavi. Quem si per te revixisse dixero, vere utique dixero. Quoniam autem plurimis locis emendatum esse a te Pervigilium Veneris observavi, maximopere abs te contendo, ut ad vetustos tuos codices exactum et emaculatum suavissimum hoc Poematium mecum communices. Hoc mihi gratius facere nihil potes. Quod si nitori suo restitutum publici aliquando juris per te fiat, plurimum tibi Musas


page 734, image: s734

elegantiores devinxeris. Vale, literarum decus, meque ama. Ex Monasterio Alnetano, in agro Cadomensi VIII. Kalend. Septemb. CICICCLXXXI.

EPISTOLA DCXLIV. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

MIrum, Domina, quanta nuper animorum consternatione adversa valetudo tua hîc excepta sit, quantum metus atrocissimi omnibus incusserit. Ego autem quanquam meae erga te pietatis ostentaror videri nolim, illorum tamen numero subduci me non patior, qui in partem curae maximae venerunt, quique votis continuis Deum immortalem pro salute tua fatigarunt. Spero commendatam illi fore inposterum tam sacri capitis salutem, quam sua potiorem boni omnes merito habent. Parisiis scribunt opuscula Balzacii Latina nuper prodiisse, quae Majestati tuae inscripta sint. Dedicationis auctor Aegidius Menagius elegantis vir ingenii. Exemplar hujus libri jam in Sueciam missum est tibi offerendum. ita Puteani fratres nunciant. Sed metuo ne tardius ad vos perferatur, quam velit Balzacius. Operam igirur dabo, ut alia via aliud exemplar mittatur. Vossium hîc expectamus. Is ubi venerit de meo in Sueciam reditu sedulus cogitabo. Salmasius in Zelandiam profectus, ut amicis valediceret, in morbum illic incidit, ut audio. De libris nonnullis manuscriptis, qui ex Anglia allati sint, spes mihi ante dies paucos facta, qua de re certiora proxime. Nunc enim pluribus sacras occupationes tuas, Domina, interpellare mihi religio est. Deus te conservet, et tecum bonos omnes, qui sine te salvi esse non possunt. Lugduni Batav. CICICCL. Majo.

EPISTOLA DCXLV. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

QUanquam videri jure confidens possum ac temerarius, qui sacras occupationes tuas ausim interpellare, Domina: meritorum tamen erga me tuorum rationem id requirere existimo, ut de meo in has oras adventu deque constanti obsequio per me tibi constet. Adeo quidem ut, cum non solubili immortalium beneficiorum nexu tibi obligatus sim, firmius tamen tenaciusque vinculum virtutes tuas arbitrer, quas ut coram observare nuper divina tua indulgentia licuit, ita nunc absens non minus colo et admiror. Neque expectandum, Princeps sacratissima, ut tuus esse desinam, quamdiu meus ero, et quamdiu virtutis amor in hoc pectore flagrabit. Unum ad summam felicitatem deest, ut quem tuum esse voluisti, tanquam tuo uti incipias. Mandatis tuis aliquando bea, quem beneficiis satis superque demeruisti. Hoc si


page 735, image: s735

feceris, votorum summam consecutus videbor. Ego interim iis excipiendis me accingo, ne imparatum deprehendant aut aliud agentem. Ovidio summam manum ut imponerem jussisti: et imposuissem jampridem, nisi spem dedisses sore, ut opera mea in majoris momenti negotio utereris. Quantum tamen per angustiam temporis licuit, ipsum Ovidii contextum. editioni paravi: neque quicquam in me morae erit, quominus Elzevirianis typis brevi procudatur. Qua, in re confido gratificaturos mihi typographos. Quanquam, si mei arbitrii res esset, una prodire observationes in auctorem illum meas mallem. Ex Italia litterae diebus proximis ad me perlatae, quibus scribant Octavium Ferrarium, elegantis ingenii virum, litteras humaniores in Lyceo Patavino profitentem, cujus eruditus de re vetiaria veterum libellus extet, Panegyricum tibi inscripsisse, ac edi Venetiis curasse. Ejus exemplar si missurn ad te non esset, ut occasione prima mitteretur amicum rogavi. Licetus suum de Lucernis veterum commentarium mox proditurum affirmat, quem alter ille de Gemmis annularibus, Augusto nomini tuo devotus, sit excepturus. Athanasii Kircheri Obeliscus Romae jam prodiit. Mitto hîc versus aliquot non quidem optimos, tersos tamen atque elegantes, qui in manus meas nuper venerunt. Deus clementissimus, Domina, te sospitem nobis praestet, qui pro salute tam sacri capitis apud illum assidui intercedimus. Lugduni Batavorum CICICCLI. V. Kalend. April.

EPISTOLA DCXLVI. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

MEmini, cum nuper ad te scriberem, Domina, mentionem factum Panegyricae orationis, quam vir eximius Octavius Ferrarius, Patavinus humaniorum litterarum professor, tibi inscripsisset, ac typis procudi curasset. Ejus nunc exemplar cum per tabellarios ex Italia nactus sim, id mittendum tibi existimavi; si alia forsan via in manus tuas necdum pervenisset. Visa enim mihi illa oratio multum eruditae antiquitatis prae se ferre, nec indignam argumento praestantissimo facundiam. Sive quod is obsequii erga te mei genius sit, ut nihil libentius legam quam laudes tuas, sive quod auctoris in rem litterariam, merita, nec exigua quae mihi cum illo hactenus intercedit neecssitudo, suffragium istud non invito extorquent, sive etiam quod scripti illius nitor atque elegantia intercedunt, ne aliter arbitrari possim. Quicquid sit, officii mei existimavi eo eniti atque sedulo in id incumbere, ne conspectu tuo Panegyricus hic fraudetur. Ex cujus lectione hoc certe emolumenti capies, ut ignorare inposterum nequeas, quo te cultu prosequatur Italia, ingeniorum faecundissima illa mater, postquam quicquid reliquarum per Europam gentium virtutis tuae commendatio jam fatigavit.


page 736, image: s736

Ego vero, Domina, quemadmodum saeculo huic invidendam istam felicitatem gratulor, quod natalium ac factorum praecipue tuorum fama in omnem posteriratem nobilitabitur, cum immortale sidus scientiis in tenebras jam nunc ac profundam noctem vergentibus affulseris, ita eidem quoque saeculo nostro istam pietatem atque istam mentem non possum non gratulari, quod praestantium tot ingeniorum assiduo certamine et victura commendatione virtutes tuae posteris innotescent. Deus ille regnorum tutor ac custos, qui te nobis dedit, faxit, ut tuis laudibus longum intersis, ac longum fruare. Leidae CICICCLI. VIII. Maji. stilo novo.

EPISTOLA DCXLVII. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

FOrtunius Licetus, vir celeberrimus, Domina, qui anno superiori pollicitus erat, simul ac de Lucernis, quem praelo tum commiserat, in lucem prodiisset commentarius, inscripturum se tibi, dedicaturumque de gemmis annularibus volumen mox edendum: is nunc, quod lentum nimis istud cum typographis negotium fore praevideat, e re sua, ut obstrictam fidem liberet, esse arbitratur, si illud ipsum de Lucernis opus tuo patrocinio committat. Alterum nihilominus de gemmis annularibus tuam quoque tutelam imploraturum est. Dedicationem ad me misit, quae Vossiana tibi manu exhibebitur. Prodibit intra mensem, alterumque opus. Ne trahatur igitur typographus, dum responsum c Suecia expectatur, ausus sum illi spem facere, tibi istud ejus propositum minime ingratum fore: idque eo magis, quod super altero libro tibi destinato sententiam tuam notam haberem. Si quid interim in dedicatione ipsa vel additum vel sublatum voles, tuum est imperare, Domina: cujus ad nutum lucubrationes ille suas dirigere posthac decrevit. Ferrarium benignitate ista vere regia, cum orationem suam panegyricam tam indulgenter a te habitam intelligat, aeterno quasi nexu in perpetuum tibi devinxisti. Mihi curae erit ut destinatum munus brevi consequatur. Ventus mihi pergit adversari in Gallias transfretaturo: haec morae causa est. Spero tamen brevi votis meis responsurum. Pluribus in occupationes tuas gravissimas non pecco. Deus te conservet diuturnam nobis, Domina. Haec publica bonorum omnium vota sunt. Lugduni Batavorum CICICCLI. 24. Julii.


page 737, image: s737

EPISTOLA DCXLVIII. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

AUdeo sacrae dextrae offerre, Domina, quam a doctissimo Gronovio accepi modo epistolam tibi inscriptam. Aulum ille Gellium emendatum a se et recensitum luci nuper dedit. Cujus exemplar exhiberi tibi postulat, quod obsequii sui partes arbitretur, ne ignorare te patiatur, quid in rei litterariae emolumentum, cui lucubrationes suas uni consecravit, moliatur. Libellus ipse commoda occasione ut ad te perveniat, mox non negligam. Caeterum cum curae tibi esse teque velle intelligam, ut iter Italicum a me promoveatur, moram omnem procul habebo, meque quanta fieri poterit festinatione viae accingam. Expectanda tantum sunt, ut jussisti, certiora mandata. Bibliothecam Cardinalis neutiquam venalem fore quanquam plerique arbitrantur, invigilabo tamen illi negotio, operamque dabo, ne quis hoc a me agi intelligat. Habet enim in aula etiamnum Gallica amicos potentissimos, quique omnem moturi lapidem videntur, quo res ejus lapsae in integrum restituantur. Sic praesagiunt certe futurum quotquot inter nos in negotiis publicis aliquid se videre existimant, sic prudentiores Galli. Nec dubium est, quin primi isti in gente fervida publicorum odiorum impetus, mora temporis leniri possint, atque ita paulatim exspirent: praesertim si viderint fugam ejus internis seditionibus ac discordiis non mederi. Rem itaque de bibliotheca ejus occultam habebo; idemque Bidalium facturum confido. Sed nec ista cogitatione ab proposito in Italiam itinere avelli me patiar, aut avocari, si dubiam rem in tempus protrahendam cognovere. Claudium Sarravium Parisiis diem suum obiisse rumor hîc est: nullas enim ad me ex urbe illa tabellari proximi tulerunt. Habebat ille manu exaratos codices nonnullos, paucos quidem illos, sed exquisitos; habebat editos rarissimos, Hispanicos praesertim ac Italicos, quos magno studio collegerat. Iis augeri bibliothecam tuam non inoportune posse existimo De Ovidio malint Elzevirii dilatam editionem. Munus Octavio Ferrario destinatum pro Panegyrica Oratione, illi in manus tradam: gratiasque jam nunc, quantas possum, ejus nomine ago. Deum toto animo veneror, ut te diuturnam conservet nobis, ô, qua sol habitabiles illustrat oras, Maxima Principum: nihil enim majus opatari paucis potest. Octobris 16. August. CICICCLI.


page 738, image: s738

EPISTOLA DCXLIX. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustinae. Holmiam.

CUM intellexissem, Domina, Gaulminianos quidem codices et MSStos jam in Sueciam et ad te perlatos, indicem tamen libris non fuisse additum, rem me facturum minime tibi ingratam arbitratus sum, si catalogum a Gaulmino ipso niterer impetrare, ex quo demum cognosci a te posset, cujus argumenti essent ea volumina. Tantoque magis sedulum me hac in re praestiti, quod norim praeter virum illum amplissimum vix alium esse, cujus opera index tam accurate confectus tibi possit exhiberi, cum et maximam literarum Orientalium cognitionem adeptus sit Gaulminus, et libros ex iis plerosque, qua est curiositate, perlegerit. Catalogum, quem hîc vides, a Resandro describendum curavi, Gaulmini manu descriptum alia et tutiori via missurus, ut si alterum perierit, alterum saltem exemplar ad te perferatur. Una cum Vossianis proxime accepi literis mandata tua in chartam conjecta, quibus certe, Domina, plurimum me beasti. Mentem quidem praesens de iis omnibus, quae fieri ac procurari a me velles, abunde aperueras, sed diffisus ego memoriae meae, quam non valde interdum tenacem experior, malui, fateor, tibi quam mihi credere. Chartas enim illas quoties attrecto et inspicio, toties Augustae audire imperantis vocem mihi videor. Vale; Lutetiae 9. Septemb. CICICCLI.

EPISTOLA DCL. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

CUM unicum omnium ingeniorum certamen sit, ut tibi innotescant, tibi probentur, Domina, Godellus Grassensis Episcopus, celeberrimi inter Gallos nominis scriptor, virtutum tuarum admirator summus, has ad te ut curarem rogavit; Opera etiam sua per Bidalium mox oblaturus. Misit etiam Cramoisius Typographus hodierno die versionem Gallicam libri primi commentariorum Caesaris a Ludovico XIV. Rege Christianissimo lucubratam, quam eidem Bidalio curandum commisit. cras Italico itineri me sum commissurus. Discedet biduo post legatus ad Rempb. Venetam Gallicus, quem Lugduni opperiar, ut per Allobrogum fines, latrociniis valde infestos, in Italiam salvus evadam. Vale Parisiis; XX. Septemb. CICICCLI.


page 739, image: s739

EPISTOLA DCLI. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

OPinor testatum me fecisse tibi jam olim, Domina, quo virtutes tuas cultu, quaque veneratione politissimus prosequeretur Capellanus quanquam quis est ex praestantioribus nostrorum ingeniis adeo oblitus sui, ut ignoret aut dissimulet, quid meritis tuis debeatur? Delati tibi imperii solennia anno proxime elapso celebranda sibi hoc epigrammate proposuit, quod oculis tuis hactenus fraudatum, hîc mitto. Auctor enim cum sibi tantum, qua est modestia, id scripsisset, interque schedas suas neglectum postea seposuisset, aegre a se impetrari primo passus est, id ut mecum communicaretur, et quia tenebris subductum non meo tantum, sed caeterorum quoque, quotquot aliquem Poesios gustum hîc habent, suffragio te ac Capellano dignissimum visum est, injurium me mihi fore credidi, nisi ejus tibi copiam facerem. Additum et aliud epigramma ejusdem jam olim scriptum in Marchionis Montoserii uxorem, illo tempore virginem adhuc, commendatissimam ab ingenii praestantia toto orbe faeminam. Argumentum dedit flos ab amante Montoserio illi missus, quem coronam imperialem vulgo hîc vocant. Venerabatur ea tunc Divum Gustavum Magnum; genitorem illum tuum, miraque animi propensione continuas ejus victorias prosequebatur. unde creditum ejus illam amore correptam. Huc alludit epigramma. Sed cum notissima ista tibi sint, perperam hîc a me repetuntur. Plura non dissimilis argumenti aliorum epigrammata ad candem Montoseriam scripta describi jam curavi per amicum: operamque dabo, ut ad te mittantur. Vale, certissimum generis humani praesidium, et laudibus tuis tandem assuesce.

EPISTOLA DCLII. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

FRetus auspiciis tuis, Domina, ac firmo Fortunae regiae praesidio munitus, incommoda molestiasque itineris Italici, quae frequentes nec parvae in via sese obtulerunt, hiberna tempestate hasce terras solito maturius invadente, salvus evasi tandem. Postquam Lugdunensem in Galliis pervagatus essem provinciam irrito conatu, nihilque veterum in oris illis librorum e latebris bibliothecarum posset erui, Taurinum me converti. Copia mihi in illa civitate facta est perlustrandae Ducalis bibliothecae, in qua codices notae optimae Graecos, satis multos et quidem hactenus ineditos, exstare deprehendi. Vastum etiam Pyrrhi Ligorii summi antiquarii, opus viginti septem voluminibus comprehensum


page 740, image: s740

inspexi, aegerrimeque, ne quid dissimulem, tuli tantum hactenus thesaurum publico invideri. Haec tamen omnia quasi in transcursu et festinantibus oculis usurpavi, quod periculum in mora esset, ne hiberni caeli injuriis aliud agendo rursus me exponerem. Vocavit me ad colloquium suum mater Ducis, de adventu in urbem illam meo nescio a quo monita, multisque verbis cultum vere eximium testata est, quem immortalibus meritis tuis dicasset. Ex illa urbe Mediolanum me contuli, ubi paucis etiamnum diebus moram sum tracturus, cum spes sit facta codicum aliquot manu exaratorum venalium, et ab urbe absint, penes quos negotii hujus arbitrium est. Interim Ambrosianam bibliothecam quotidianus frequento, codicum ex catalogo praestantiorum nomina excerpo, ineditorum maxime. Ceterum cum intelligam literas meas nec improbari, nec ingratas, quae divina tua est benignitas, tibi esse, quamquam frequentes et impolitas, domina, curae mihi erit posthac, ne felicitatem istam meam videar neglexisse. Vale. Mediolani. 13. Novemb. CICICCLI.

EPISTOLA DCLIII. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

VEnetias adveni tandem, Domina, post peragratam Italiae partem non exiguam, relicta Mediolano, ex qua urbe nuper scribebam; jamque torquem aureum Octavio Ferrario, a te destinatum conficiendum curavi. Erit is post dies paucos paratus. Nihil prius mihi tum futurum, quam ut Patavium me conferam, ac eximiae liberalitatis tuae virum praestantissimum reddam compotem. Librariorum inrerim in hac urbe pluteos omnes excutio, si quid forte scriptorum eodicum hinc inde conquiri possit: nec de successu desperandum. Lucam Langermannum commodissimis moribus atque eruditione non vulgari ornatum juvenem, quod in consortium peregrinationis hujus adscivi, non displicuisse tibi consilium meum vehementer laetor, diligentiamque ejus exspectationi desideriisque in omnibus responsuram confido. Certe quo cultu, quaque erga te pietate hactenus fuerit, luculenta pridem oratione panegyrica nec ineleganti testatum publice fecit, quam edendam in Germania curavit, nec applausus doctorum hominum conatum illum destituit, nescio vero an in manus tuas perlata sit hactenus. Relictus a me est Mediolani, quod spes in illa urbe non vana adfulgeret de scriptis codicibus aliquot auctione publica vendendis, cum mihi interim huc excurrendum esset, ne cunctatione mea munus tuum, Domina, diutius Ferrario invideretur. Theocritum in Ambrosiana cum manu exaratis libris coepit committere, multaque egregia auctori suavissimo restituit, quorum specimen proxime tibi sistam. De Altempsiana bibliotheca opportune Vossius me monuit, deque emenda curae mihi erit, ubi Romam venero. Catalogum ejus jam cum multis aliis Mediolani nactus eram. Venit nuperrime in manus meas carmen hoc cum epistola Ferrariana, quod


page 741, image: s741

conspectu tuo non existimavi fraudandum. Vale, unicum generis humani praesidium. Venetiis 9. Decemb. CICICCLI.

EPISTOLA DCLIV. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

ADventus in hanc urbem meus, argumentum scriptionis nuperae fuit, Augusta, nunc de adeundo in diem crastinum Patavio me cogitare nuntio. Citius enim torquem aureum obtinere non potui, sine quo Ferrarius mihi compellandus vix videbatur. Eadem opera urbis illius bibliothecas praestantiores inspiciam, nihilque non agam, ut quicquid veterum librorum venale illuc prostet in monasteriis, aut apud privatos lateat, tui juris fiat. In mandatis etiam aut Ferrario, aut alteri amico dabo, ut me absente rem istam pro viribus promoveant: cum decreverim Florentiam mox contendere. Lugduno antequam moverem pedem, in Italiam abiturus, libros aliquot recens illic editos comparavi, Bidalioque mittendos curavi: quos inter et Alberti Magni scripta omnia fuisse memini opus viginti et unius voluminum. Non quod illorum quicquam tuo gustui arrisurum existimarem, sed quod Regiae Bibliothecae splendor videretur exquirere hoc auctuarium. Obiit in Batavis Johannes Forestus, amplissimus Senator, qui supplementum Virgilianum Augusto ruo nomini inscribendum voverat. Magnum ante mortem solatium tulit vir optimus, quod conatus suos non improbari tibi intellexerit. Liceti liber nondum prostat. Video potissimam scriptorum codicum partem magna externorum industria Italiae jam praereptam. Editorum copia necdum deest, ut de augenda bibliotheca tua haud parvo librorum numero, spes esset certa, si ejus indicem in promptu haberem, sine quo nihil temere tentandum existimo. Vale. Venetiis 16. Decemb. CICICCLI.

EPISTOLA DCLV. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

VIrtutes tuae, Augusta, cum tantae sint, ut eruditorum omnium et praestantium virorum obsequia atque cultum perennem abunde conciliare tibi possint, quo arctius tamen tenaciusque devinctos habeas cultores tuos, regiae insuper liberalitatis benigno nexu constringendos putes. Nec satis tibi visum neglectas jamdudum sub Arctoo coelo scientias instaurare, praemiisque sopitas excitare luculentis per regni tui limites; sed reliquam quoque, quaqua pater, Europam immensi hujus et inusitati erga literas amoris tui testem esse voluisti. Quem heroicum conatum is mehercule excepit successus, ea gloria,


page 742, image: s742

ut quicquid in terrarum orbe non est prorsusbarbarum, te tanquam numen unicum bonis artibus tutelare propitiumque imploret ac veneretur, tuque mundi universi imperium (mundus enim dici non potest, quem scientiae destituunt) jure optimo vindicare tibi possis. Reginae certe ubivis gentium, quam Christinae Augustae nomine non minus jam nota sis. Torquem aureum, quem Octavio Ferrario offerri jusseras, oblatum a me nuntio, cujus rei testes viri illius politissimi literas hîc habes. Munus tam splendidum, quo donatus est, non tam illi, quam tibi gratulor, Augusta, cum nec indigno cesserit, nec ingrato, quod re ipsa aliquando te experturam confido. De me autem, ut hoc addam, honor ille viro mei amantissimo a te habitus, quem proinde meum reor, multum alacritatis mihi addit ac stimuli, reliquis mandatis tuis pari cum fide atque diligentia ad felicem exitum promovendis. Vale; Patavii XXI. Decemb. CICICCLI.

EPISTOLA DCLVI. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

OCtavio Ferrario torquem aureum tuo nomine oblatum a me proxime nuntiavi, Domina. Gratum fuisse munus pretiumque, quod debebat, invenisse apud disertissimum panegyristen luculenta ejus, quam exhibitam jam confido, testabitur epistola. Omnium literatorum oculos in te convertit torquatus noster: munus enim ipsum collo appensum circumferre nonnumquam solet pro nitore gentis. Metus itaque est, ne regiam liberalitatem admirari hîc ineipiant etiam illi, qui ceteras virtutes tuas aestimare non possunt, scriptisque tantum non trivialibus et quotidianis promiscue tuum patrocinium imploretur. Quanquam curae mihi erit praecipue, ut delectus ingeniorum habeatur, utque paucis imitari liceat Ferrarium, vulgusque a sacris tuis profanum longe arceatur. Patavio redux omnem eo diligentiam converti, ut ad antiquarii Ruzini nobilis Veneti suppellectilem perlustrandam admitterer. Sed Ruzino ipsi praeturam Tarvisinam hoc anno demandatam a Patribus intellexi, qui foris proinde degat. Per civitatem tamen Tarvisinam cum sit facturus iter Gustavus Adamus Bannerius, gentis Suecicae magnum decus atque incrementum, pollicitus mihi est, se omnes eo conatus directurum, ut exhiberi mihi Ruzinus, quanquam absens, a domesticis ac familiaribus suis, numismata antiqua ac statuas omnes curet. Quod si fit, an et quo pretio venales haberi possint, ut intelligas, Augusta, curabo. Sin nihil ea de re sperandum, vasa colligam proximisque Florentiam diebus sum discessurus. Paulus Capatorta Senator, dum viveret, in hac republ. amplissimus, magnum hujus notae thesaurum possidebat, quem morte Bellono cognato legavit, numismata ipsa cum statuis Patavii servantur. Vidit ea ac magnopere commendat Ferrarius, tribusque aureorum millibus aestimari adfirmat. Ne a me etiam videri possint, Belloni facit


page 743, image: s743

absentia, qui Romam profectus est, propter lites, quas super agro nescio quo cum Duce Mutinensi exercet. Senator alter, cui Viario nomen, magnam etiam in hac urbe numismatum copiam collegit, quam velit vendere si emptorem inveniat. Vidi illa olim, ac rursus videre conabor. Argentea erant potiori ex parte, si recte memini. Graecos etiam manuscriptos possidet, sed paucos numero, quosque a reliqua bibliotheca, quae ex libris juridicis potissimum constare dicitur, avelli se passurum neget. Sed quod praecipue cura tua dignum duco, exhibitus a me olim tibi, Domina, numismatum Boncompagnianorum Catalogus, quae per totam Italiam celeberrima, nunc viliori longe quam antehac pretio haberi posse eques Puteanus arbitratur. Factus enim eorum possessor ex Abbate Archiepiscopus Bononiensis, ut vivere multo splendidius nunc cogitur, quam ante, totus etiam est in exstruendo palatio novo, ac proinde parata opus habet pecunia. Octo aut novem scutatorum millibus haberi posse, quae millibus viginti aestimantur, spes est. De pretio diligenter omnia inquiram, teque rei totius certiorem faciam. Romae ut diu haeream, consultum non puto: praesertim cum vix ullus ad Vaticanam peregrinis aditus nunc detur. Numismatum etiam quidquid illic comparari porest Principis Hetruriae Leopoldi nomine Carolus Datus conquirit. Statuae denique, in primis Graecae, meliori longe pretio et Venetiis et in in aliis Italiae civitatibus, quam in urbe, haberi possunt. Vale. Venetiis X. Jun. CICICCLII.

EPISTOLA DCLVII. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

SCribendi partes, Domina, ab aliquo jam tempore intermisi, quod in via fuerim assiduus. Relictis Venetiis, ex qua urbe scripsi proxime, Bononiam, Bononia Florentiam contendi. Utrique civitati dies a me non nisi pauci sunt dati. Inde Romam profectus, quod post continuos imbres, coeli tandem clementioris aura ad iter hoc invitare me videretur. De felici in Urbem adventu nunc te certiorem facio. Hoc epistolae hujus argumentum erit. Neminem praestantiorum hîc virorum cum hactenus convenerim, praeter Puteanum et Holstenium, ut qui non nisi triduum hîc ago, si de illis omnibus, quae scire aves, accurate nunc non possim scribere, facile ignosces mihi, ut opinor. Proxime ad scribendi officium revertar. Ostendit nobis Cl. Holstenius immensam copiam auctorum veterum, quos partim e tenebris primus eruit, manu sua deseriptos, partim ex Membranis antiquis in integrum restituit et infinitis locis correxit. In lucem ne proferre possit horum quicquam, subsidia deesse sibi causatur. Adeo Graecae literae nunc hîc negliguntur et jacent. Conabor ab illo impetrare Catalogum scriptorum omnium, quae luci parata habet,


page 744, image: s744

impetratum ad te mittam. Deus te conservet nobis diuturnam, Domina. Romae IX. Februar, CICICCLII.

EPISTOLA DCLVIII. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

DIvinam benignitatis tuae erga res meas constantiam veneror profecto et admiror, ut qui maxime, Augusta. Unice in votis mihi semper fuit, ut commendarer tibi. Nunc non hoc tantum me consecutum video, verum ut viris principibus commender tuo beneficio tuaque auctoritate. Quas ad Legatum Gallicum per me curatas voluisti literas, recte curatae sunt. De statuis adfirmat mihi serio se egisse cum Pontifice maximo, cum ultima illi vice ante menses tres adesset, spemque esse non vanam desideriis illum tuis subscripturum. Verum statuae ipsae, quod ille nesciebat, jam Liburnum missae sunt, qua in re non inutilem tibi operam Holstenius navavit. Quantum ad alterum illud negotium, quod videris velle, ut aditus mihi liberior ad bibliothecas Romanas detur, cum Cardinali Caponio se acturum promisit, qui Vaticanae curam habet. Mihi interim ejus usus conceditur, sed ea lege, ne quid praeter Poetas evolvam. Hispanicus in hac aula legatus nullus est. Legati munia interim obit, dum adsit alius, Cardinalis Trivultius. Illi tuas si offerrem, rem fortassis non gratam tibi viderer facere. Possint illae aut Proregi Neapolitano aut Mediolanensi Gubernatori exhiberi cum mea inscriptione, quam ut adderem voluisti. Videbo quid e re tua sit. Boncompagni numismata necdum vidi: nec satis constat an videri possint, cum ea Bononiam secum brevi ablaturus dicatur, cujus urbis Archiepiscopus nuper factus est. Franciscus Gotefredus, sua se exhibiturum nobis post dies paucos promisit. Immenso illa pretio aestimare fertur, ut inter nos vix opiner conventurum. Hactenus in celebrandis Bacchanalibus adeo toti fuere Romani, ut serii nihil cum iis agi potuerit. Mox alia supervenerunt solemnia, creatis ab Innocentio X. decem Cardinalibus, quos inter et Coadjutor Parisiensis. In laudes tuas quae meditatus est Nicolaus Crassus, Venetae reipublicae consultor, nondum ad manus meas pervenerunt, perventura tamen brevi confido. De suis etiam versibus Hetruscis spem mihi fecit Carolus Datus. Inveni hîc Patrem Antonium Macedonem Jesuitam Lusitanum, qui magnam virtutum tuarum venerationem utique prae se fert. Pollicitus est curaturum, ut aditus mihi detur ad Altempsianam, Farnesianam ac Sfortianam bibliothecas, quae post Vaticanam omnium in hac urbe celeberrimae. Nam suae ipsius usum liberaliter mihi obtulit doctissimus princeps Franciscus Barberinus. Ego Ovidio manum rursus admovere coepi, idque eo magis, quod auctoris illius editionem, quam recensui, typographi Amstelodamenses in minori forma, quantum video, adornare jam coeperint. Propter absentiam meam ne mendae plures quam velim, irrepant metuo. Dubiumque


page 745, image: s745

jam mihi est, an tui sub nominis auspiciis libellus debeat prodire, quem secundis curis politiorem majoribusque typis mox edendum fore confido. Vincentius Noghera salutari a me non potuit, quod in carcere detineatur. An Vossianae ad illum literae perlatae sint, ne hoc quidem scio. Quidam mox dimittendum fore adfirmant, negant alii. Holstenius Perusiam, jubente Pontifice, profectus est praeter exspectationem meam: mox tamen reversurus dicitur. Haec causa est, cur promissus index librorum, qui penes illum sunt, edendorum ad te non veniat. Imaginem tuam, Domina, plurimi hîc a me exigunt, sed frustra. Dux Braccianus inter cultores tuos praecipuus eam exprimi curavit in auro, et ad te mittendam destinat. Exhiberi illam curavit mihi hodie, sententiamque meam voluit scire. Ut verum fatear, non visa est mihi optime te referre. Cras ipsum Ducem conveniam. Retulit eques Puteanus, magnos in hac urbe artisices esse, qui eam libenter in auro ac aere expressuri sint. Huic instituto si faves, necesse erit ut mittatur huc imago aliqua exacte ad vivum expressa. Vivam interim imaginem tui, hoc est heroieas illas et nunquam satis praedicandas virtutes, omnes hîc circumferunt ac adorant. Vale Romae Februar, CICICCLII.

EPISTOLA DCLIX. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

MEnsis, nisi fallor, quintus jam agitur, quod relictis Galliis in Italiam jussu tuo me contuli, Augusta. Ab eo autem tempore nihil mihi prius fuit, nihil majori curae, quam ut successum itineris hujus ex eoistolis meis intelligeres. Quas tamen omnes, fateor, exaravi magis, ne obsequio meo deessem, quam quod spes esset ad te perventuras, cum edoctus non essem, qua via et per quem tuto curari possent; donec Vossiana tandem epistola percepi Norimbergam ad Georgium Furstenhausium mittendas, cujus operam imposterum implorabo. Meas in via plerasque periisse ut credam, facit tum si lentium illorum, quas ad scribendum provocare solebam, tum quod ex rarioribus illorum literis satis agnoscam, illas non minus quam meas epistolas inter cipi. Mihi interim quid futurum sit, avide exspecto. Nam mandata tua nisi intra mensem aut sex hebdomadas adsint, serum fore praevideo, ut in Siciliam excurrram, quod velle tamen te ex Vossianis, quas dixi, literis subodoratus sum. Aestivi enim calores jam nunc grassari his in oris incipiunt, moxque itinerum usum viatoribus omnem intercipient. Ego Holmium Vosiumque jam a tribus quatuorve mensibus urgere non destiri, ut sententiae ac voluntatis tuae copiam mihi facere ne graventur, et confido responsum illorum tempestive adfuturum. Doleo per valetudinem vix satis firmam non posse de sideriis me tuis sic invigilare, ut velim ipse. Vaticanam adeo frequenter: sed cum intra Poetarum veterum anguslias studia nostra a Cardinali Capponio,


page 746, image: s746

qui curam bibliothecae habet, sint circumscripta, Ovidio manum denuo admovere coepi, ut proxime a me significatum memini: idque eo magis, quod in auctore illo edendo nunc occupentur Elzevirii. Langermannus in Theocrito pergit non inutili opera: mox aliis Poetis restituendis parem diligentiam adhibiturus. Sfortianam vidi proximis diebus, quae exspectationi meae nequaquam respondit. Scripta majori ex parte Theologica sunt, quae in ea conservantur. Ad Altempsianam et Farnesianam mox ut admittar, nihil non agam; nec tamen satis scio, an id impetraturus sim. Vincentium Nogheram in carcere detineri proxime monui: sine ejus opera in Altempsiano negotio nihil agi potest; cum aliis in hac urbe viris literatis minime fidam: qui videntur indignari in ultimum septemtrionem haec eruditionis instrumenta ablegari, ut illorum verbis utar. Boncompagnii numismata necdum vidi. Ad ea perlustranda ut admitterer, petii ab iis, qui multum apud eum possunt: nihil tamen effeci hactenus. Nec urgere fervidius ausim, ne suspicetur eo nomine me huc venisse. Scrutari interim coepi ea, quae Franciscus Gottefredus, nobilis Romanus possidet, egregia sane et quantivis pretii. Imperatorum veterum plurima illic vidi cum Graecis inscriptionibus, quac maximi hîc fiunt. Nec scio an alius ejus notae tam multa in hac urbe possideat. Idem de numismatis magnae molis (Medaglioni ab Italis vocantur) dictum esto. Vincit tamen aureis argenreisque nummis longe Boncompagnius, ut ferunt, et praecipue gemmis antiquis, quas pulcherrimas graphiceque admodum sculptas ingenti numero collegit. Sua quanti Gottefredus aestimet non scio, cum omnia necdum perlustrarim, quod occupatior sit. In familiari tamen colloquio professus est novem ad minimum scutatorum millibus ea sibi constitisse, quo pretio Boncompagniana haberi posse confido. Accuratius inquiram in hanc rem. Rariora sua typis destinavit Gottefredus, et jam in aes incidi ea curavit, exemplum Angeloni, alterius antiquarii Romani, secutus, qui sua annis proximis in lucem dedit. Reversus est tandem Perusia Holstenius, sed decumbentem offendi ex adversa valetudine, quae caussa est, cur indicem auctorum veterum, quos partim ineditos, partim ex antiquis codicibus a se restitutos magna copia possidet, necdum mecum communicarit. Interpretes Platonis multos in promptu habet, quos tuis expensis publico donari velit, quantum colligo, cum et typographi Italici sumptus graventur, et ex proceribus Romanis nullus sit, qui eo curas dignetur convertere. De Platonica etiam Philosophia commentarios paraturum se adfirmat, tibi, ut reor, inscribendos. Statuas antiquas meo nomine hîc emptas, ut ad te mitterentur, a Pontifice impetravit, cum legatus Gallicus rem differret, cujus res in hac aula sic satis sunt turbatae. Statuas ipsas jam Liburnum appulisse opinor. Inscriptiones aliquot antiquas praestantioris notae velim conquirere, quod sperem tibi eas nequaquam ingratas fore. Qua in re operam suam verbis luculentis idem mihi Holstenius est pollicitus. Ante dies quatuordecim Dux Braccianus, summus virtutum tuarum cultor, Augusta, imaginem tuam auro coloribus vivis artificiose inustam ad me misit, quam tibi jam, redditam auguror. Ipse manu sua hanc imaginem


page 747, image: s747

elaboravit, quod nesciebam primo. Miraberis summam viri Principis dexteritatem, idque eo magis, quod nullus hîc sit, qui eo modo hoc possit. Magna me certe comitate excepit, quod tuum esse intelligeret. Ante menses duas elegiam tibi a me inscriptam misi; mittam aliud exemplar, si illud in via periit, quamquam felicitatis magnae reor, si fortuna tam malis versibus fraudatam te voluit. Vale: Romae Martio CICICCLII.

EPISTOLA DCLX. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

MISI non ita nuper specimen, Augusta, seu indiculi partem earum antiquitatum, quas Franciscus Gottefredus possidet. Caeterum cum opportune a me sit monitus laboris fore nimii, omnes in indicem nummi si congererentur, praestantiores tantum notandos curabit. Debebat index jam totus mihi esse exhibitus, sed nescio quam ob caussam more Italico cunctatur. Hodie Bononiam ad Archiepiscopatum suum abiit Boncompagnius, supellectilemque antiquariam secum avexit, quam exhibere mihi debeoat omnino ante abitum, cum et id assiduis petiissem precibus, et se facturum promisisset ipse. Licet conjecturam facere non vanam, malle illum Bononiae negotium hoc agi, quam Romae, ne Papa forte venditionem intervertat. Aere certe alieno oppressus est: Boncompagnius, ex quibus angustiis miserum in modum se velit expedire. Petit pro numismatis ac gemmis scutatorum mille Duodecim, octo aut novem millibus venditurum spes est. Adfirmavit mihi quidam ex amicis ejus pondus aureorum et argenteorum numismatum fere millia aequare quatuor. In aereis numismatis superare Boncompagnium creditur Gottefredus, nisi quod Pescennium nullum habeat, quem alter possidere sexies dicitur. Exspectabo mandata tua aut Bononiae aut Venetiis, Augusta; Ex hac enim urbe ut calores aestivi me mox abigant futurum video. Muscambronius mox capite plectendus: ita futurum ut restituatur libertati Noghera. Non discedam certe, nisi ejus opera tentavero, quid de Altempsiana sit sperandum. Ovidium meum, qui in Batavia nunc editur, nomine tuo illustrare ausus sum. Titulis nullum in dedicatione locum dedi, quod solum nomen tuum instar omnium sit titulorum, nihilque minus in te veneremur, cum omnia veneremur maxime, quam regalis fastigii splendorem. Vale. Romae CICICCLII.


page 748, image: s748

EPISTOLA DCLXI. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Nolmiam.

BOncompagnium Bononiam profectum, non ostensis, quod facturum tamen se promiserat, numismatis, nunciavi proxime, Augusta. Nolle illum suspicor agi in hac urbe de illo negotio, ne Pontificem offendat. Supellectilem, quam possidet antiquariam, omnem Duodecim scutatorum millibus aestimat. Sex millibus suos nummos Gottofredus, a quo reliquam catalogi partem necdum obtinere potui. Quanquam uterque remissurus sit nonnihil de illo pretio, tamen in aequiora omnia ire Boncompagnium videtur. Nam et Gemmas praestantissimas easque plurimas habet, plurimos etiam nummos aureos argenteosque, qui paucissimi sunt apud Gottofredum, nec valde rari, cum ille omnem eo diligentiam videatur contulisse, ut in aereis excelleret: sententiam tuam non ignorare magni beneficii loco ducam, Domina. Vincentius Noghera necdum sui juris est, brevi tamen futurus. Sic et auguratur ipse, cum capite sit plexus Muscambronius tandem. De Altempsiana bibliotheca bene sperare jubet. Nam et Ducem literarum imperitissimum esse adfirmat, nec de ea vendenda abhorrere. Id tantum dubitare licet, passurusne sit manu exaratos codices ab editis separari. Nos hoc intelligemus proxime. Unicum Nogheram adhibendum in consilii hujus partem existimavi, ne turbetur negotium ab hominibus malignis, quales hîc sunt multi, si promanet in vulgus. Holstenius cum adversa valetudine post iter Perusinum pergit conflictari, devotissimum se tibi profitetur, quam in statuis ex hac urbe auferendis apud Pontificem navavit tibi operam, eandem pollicetur in reliquis illi exportandis, quae apud Vitellescum etiamnum haerent. Deus te conservet.

EPISTOLA DCLXII. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

NUnquam magis miratus fui, Domina, quam cum Alexiadem Annae Comnenae, quam tibi inscribendam putaram, Galliarum Cancellario dedicatam vidi. Veniam ut id liceret sibi ab patre generali sui ordinis non potuisse impetrare Possinum opinor. Epistolae ejus, quam tum ad me dabat, apographum misisse me tibi laetor, ex qua sententiam ejus abunde potuisti colligere. Idem nunc denuo facio, ut si quid denuo praeter opinionem meam accidat, ego facti omnem invidiam a me amoliri possim. Liceti de Lucernis Antiquis commentarius ad finem perductus, cui nihil praeter dedicationem restat. Negotium


page 749, image: s749

ei exhibet Pater inquisitor. Quod genus hominum inter omnes Monachos maxime imperitum. Ego nihil non ago, ut impune illi liceat proposito insistere. Ferrarii de re vestiaria commentarius Patavii prelo commissus est, ut ex Rhodio intelligo. Indicem Gottofredianorum nummorum necdum obtinui, quem proxime mittam. Quo illos ipse, quo suos Boncompagnius pretio aestiment, jam ante significavi. Adfui nudius tertius multo tempore Cardinali Barberino. Est sane Princeps inter paucos eruditus, et, quod praecipuum duco, Augusti tui nominis venerator maximus, Augusta. Imaginem tuam vivis expressam coloribus a me postulavit, quam illum sperare jussi, si per te liceat. Vale.

EPISTOLA DCLXIII. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

NON sine maximo rubore te convenio, Domina, qui videam de catalogo Gottofredianorum numismatum conficiendo negotium tamdiu praeter expectationem meam trahi. Parum tamen restat operae, ut vix dubitem, quin vice proxima parata sint futura omnia. Ita certe spem facit Gottofredus ipse. Fortunii Liceti de Lucernis antiquis volumen jam prodiisset, nisi per inquisitores staret. Negant illi jus fasve esse, ut Catholicas Principi non Catholico lucubrationes inscribat. Confugit hac in re ad me Licetus, cujus epistolam proxime tibi misi. Sed cum ego consultius arbitrarer, alteri negotium permittere, id ut in se reciperet Cassianum Puteum rogavi, virum sane et officiosum imprimis, et Augusti nominis tui studiosum. Is quidem omnem eo jam convertet curam, nec scio tamen quo res sit evasura, quod proxime non dissimulabo.

EPISTOLA DCLXIV. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

MItto tandem, Domina, Catalogum Gottofredianum, qui venisse jam pridem ad te debuerat, si mei juris res fuisset. Lentum se gessit in indice conficiendo Gottofredus admodum, dum occupationes domesticas causatur. Quo pretio nummos velit venditos, jam ante scripsi. Scripsi et jam discessisse ex hac urbe Boncompagnium non ostensis, quod promiserat tamen se facturum, numismatis, Bononiam, ubi nunc degit: si jusseris, ut eo nomine me conferam, nihil cunctabor. Cum enim videbam de Neapolitano itinere cogitationes foveri a me


page 750, image: s750

non posse, quod nullas ex Suecia literas accipiam, atque interim calores aestivi premant, proximis diebus Florentiam me sum recepturus: unde Bononiam non difficilis est excursus. Exigebat jam pridem dubia valetudo et vires attritac, ut coelo Romano me subducerem, sed spes de Altempsiana bibliotheca officii me admonuit tibi devoti, Domina, meique ipsius negligentem reddidit, quae magis magisque frustratur. Pergit enim detineri in custodia Vincentius Noghera, nec alium hîc novi, cui tuto hac in re possim fidere. Romae Jun. CICICCLII.

EPISTOLA DCLXV. MONSIEUR a Viane.

JAY receu plusieurs de vos lettres, les quelz m'ont fait apprendre les soirs et l' application que vos avez a mon service. le suis obligé de vous an remercier. et je ne manqueray pas aus occasions, dans lequels je vous pouray faire resentir les effets de ma reconoissanse. ils seront tels, que vous n'aures jamais sujet de regretter vos peines et noiez. les bienfacts et recompenses seront dignes de moy et de ma gratitude. Mande moy les Catalogues des livres, que vous aves achetes. et de ceus que vous aves fait copier, et le contes de l' argent, que vous aves depence, et pour vostre persone et pour vostre achat, le vous ferai tout pajer, et mande moy ausy combien vous aves besoin, affin que je envoje les changes pour vostre vojage. Ie ne vous puy rien dire, si non que la remette en vostre discretion sans facon, faut il que vous sachiez, que je veus que vous ne quitties pas l' Italie sans avoir visité la Sicile. Pour vostre demeure en tout et par tout faitte la ausi longe et ausi courte, comme vous jugerez, quil soit besoin pour mon service. Vous me rendres un tres grand office, si vous pouves me faire tenir correspondenee avec le cavalier del Pozzo, et quelques autres gens de merite. Je seray ravie de cultiver leur amitie, si ils m' en donneront quelque petite marque. Ajez ausi soin de remarquer ceus, qui travaillent ou en vers, ou en prose pour mon honneur, afin che je soy punctuellement en averti, afin de les pouvoir regaler: vous savez que je suis curieuse. aiez soin de contenter ma curiosite en matiere des medailles. Continues de m'envoier le catalogue, de ce qu'est beau e curiex, mais ne vous enbarques point en aucun achat, pour veu que je soy instruite, de ce quist rare. je disposerai bien du reste. je renovellerai, avant que de finir, encore une fois la protestation, que je vous ay fait de la commencement de ma lettre, vous asseurant, que auray le soin de recompense dignement vos peines, que vous n' obligerez jamais une ingrate. je suis. De Stockholme le [Note: Vide tomo III. Sylloges hujus, Epist. CCXLIV. et seq. ad Gronovium datas ab Heinsio.] 1. May. CICICCLII.

CHRISTINE


page 751, image: s751

EPISTOLA DCLXVI. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

MISI proxime Gothofredianum Catalogum, Augusta, quem recte euratum confido. Sex Scutatorum millibus nummos ab illo aestimari jam pridem significavi. Videtur ille cogitare de editione praestantiorum, quae possidet, numismatum, jamque aeri tabulas majori ex partes incisas intelligo: quas commentariis sit illustraturus. Quod monendum duxi, quod dubitem, an ratum id sis habitura. Fortunii Liceti negotium de dedicando tibi Lucernarum veterum opere postquam ventilatum esset in sancto officio (sic inquisitionis conventus vocatur) prolata tandem lex fuit, qua Pontificiis omnibus interdicitur, ne scripta committant patrocinio Principum, diversam ab Ecclesia Romana in religionis causa sententiam amplectentium. Cum nihil hîc expectandum videret eques Puteanus, ad Cardinalem Chisium, qui nuncium egit Monasterii non ita nuper, hominem satis literatum, comemque, ac sibi maxime familiarem confugit. Qui cum sperare primo illum optime juberet, communicato mox cum Papa consilio, responsum tulit scverum. Nolle nimirum se, ut remissiori indulgentia in antiquas leges peccaretur. Quid consilii sit capturus Licetus non scio. Credo et hanc esse causam, cur nummos suos Bononiam avexerit Boncompagnius. Salutabam proximis diebus Ducem Braccianum: qui redditas sibi literas a te Domina, multum exultabat, quibus testabaris gratos fuisse tibi versus, quos honori tuo scripsisset. Ego brevi Florentiam cogito. Jun. CICICCLII.

EPISTOLA DCLXVII. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

CAtalogum Gothofredianum redditum jam pridem tibi, Domina, confido. Operam certe dedi, ut ruto tibi redderetur. Moram in hac urbe diuturniorem traxi, quod spes esset de Noghera in integrum restituendo, nec ego de Altempsiana Bibliotheca negotium cum altero communicare sustinerem, ne palam fieret, ac turbarentur hoc pacto desideria tua. A vendenda Bibliotheca non abhorrere ducem satis constat, dubium tamen est, an copiam facturus sit scriptorum tibi codicum, servatis sibi editis. Ad ipsam bibliothecam, quam semel tantum in transcursu vidi, aditum mihi omni studio paravi: sed frustra. Cum Liceto quam indigne actum sit jam nunciavi. Mitto apograhum ejus epistolae. Florentia proxime scribam. Romae Jun. CICICCLII.


page 752, image: s752

EPISTOLA DCLXVIII. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

MEliori auspicio Florentiam proficisci Roma non poteram, quam diebus proximis profectus sum, Domina. Quo advenienti tuae occurrerunt literae Kalendis Majis Julianis exaratae, quas ego regiae benignitatis, toties expertae, toties a me laudatae pignus certissimum debita animi veneratione exosculatus sum. Dolui hactenus, fateor gravissime, nequaquam rebus meis optime prospectum esse, non alio nomine, quam quod occasionem tam oportunam perire mihi viderem ac interverti commodis tuis atque desideriis promovendis. Tu vero, Augusta, ne ab innata tibi et caelesti illa clementia degeneres, grato animo, obsequia mea devotamque rebus tuis sedulitatem prosequi te testaris, cum mihi potius jactura temporis anxie deprecanda sit, qui nonum mensem inter Italos jam ago sine ullo tuo emolumento. Adeo quidem, ut a justissima indignatione tua metuendum mihi fuerit, nisi tu, Principum clementissima, luculentam praestandi obsequii voluntatem, qua certe assidua tantum non flagro, nihil minus aestimares praestito obsequio. Fortunae meae tenuitatem atque inopiam animo aequissimo tuli semper: nunc molestiam exhibere coepit, postquam per illam mihi non licet grato esse, tuaeque expectationi respondere. Nam quod regiae munificentiae faventem aulam sperare me jubes, Domina, tibi potius, quam promissis tuis manum dabo. Alii, et melius de te meriti et ad rem faciendam attentiores, quam sim ego, liberalitatem tuam experiantur licet, ego tenacius vinculum non agnosco, quo tibi devinciar, quam incomparabiles virtutes illas, quas orbis universus nunc observat ac praedicat. In iis admirandis quamdiu totus ero, satis superque intelligam, quam pretium nullum sit ponendum meis, quae commendas, obsequiis, ea enim gratis omnes exigenti tibi tanquam tributum debemus; Augusta, quotquot amorem virtutis pulcherrimae non habemus procul. Primae igitur felicitatis duco, quod ea tempestate natus sim, qua te rebus humanis Deus Opt. Max. indulsit: secundae, quod innotui tibi: tertiis votis si quis locus est, non displicuisse me tibi, si quid mei ad posteros perveniet, posteri nolim ignorent. In eo omnis summa ambitionis meae vertitur; hos intra terminos vota constrinxi. De Altempsiana bibliotheca jam ante scripsi non semel. Consultius mihi visum expectare, dum Noghera sui juris fiat, privato carceri mancipatus hactenus; quam temeraria festinatione turbare negotium, praesertim cum in mora nihil sit periculi. Si jubes tamen ut rem urgeam, aut ad equitem Puteanum confugiam, aut alium quem vis, quem rerum tuarum maxime studiosum e Romanis judicaro. Codices manu exaratos emi paucos hactenus, quos Mediolani nactus sum, Venetiis haerent, quod mari illos non sim ausus committere, ne in Anglos piratas


page 753, image: s753

inciderent. Plurium in eadem urbe spes est facta; e Monasteriis et privatis bibliothecis corradi nonnulla posse, si pecunia in promptu esset. De integris bibliothecis emendis non cogitabo te inconsulta. Codices Graecos describenoos curavi nullos, quod indicem illorum, quos possides ineditos, impetrare hactenus non possim. Metus autem est, ne operam perdam, quamdiu ignoro, quid hujus notae extet jam apud te. Quantum pecuniae Bidalius mihi curarit annumerari jam olim Holmio significavi; significavi denuo nuper. Nam quas ipse feci expensas in via, quo jure eas possim rationibus tuis adscribere non video, Augusta, quod factae sint illis eae nummis, quos tuae liberalitati acceptos retuli, cum e Suecia discederem. Quicquid hîc terrarum ab eruditis viris tuae laudi dabitur, sive prosa oratione, sive carmine, id ut ad te mox veniat curae mihi erit. Cujus notae ad gustum tuum factura omnia polliceri non ausim. Cavebo tamen ne Anagrammaticis atque ejusmodi nugis aliis laudes tuae inquinentur.

Gratulor huic terrae, quod abest regionibus illis,
Quae tantum genuere nefas

Litteras accepi a Zacharia Grimano nobili Veneto, quem in Suecia vidisti, earum apographum hîc mitto. Miror tamdiu deliberari super negotio tam parvi momenti. Principem Hetruriae Leopoldum nudius tertius salutabam, qui totus oratione diffusa in tuas laudes ferebatur; Mediceam bibliothecam patere mihi se curaturum promisit. Versus Heinsianos meliores describi curat ut ad te veniant. Iter ad te parat Cecconius, is inter alia munuscula virorum Principum, Pescennium (quem unum inter Gottefrediana numismata desiderari notum) ad te seret aeneum, ut audio, a Marchione Nicolino. Vale, decus immortale rerum. Gottefredus nummorum Catalogum magno Duci misit unde licet colligas de vendendis iis agitare illum consilia. 13. Julii CICICCLII.

EPISTOLA DCLXIX. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

EPistolam, quam ad me exarare Kalendis Majis manu Augusta non es gravatus, quoties inspicio, inspicio autem frequentissime, toties aurei illiu saeculi, Domina, imaginem intueri mihi videor, quo ruri versabantur, atque homines agrestes ultro compellabant Dii immortales. Unum mirari subit (audebo enim ea uti libertate, quam non invita admisisti hactenus, ut sensum animi et cogitationes secure expromam) unum, inquam, mirari subit, cur lingua Gallorum aulica apud hominem rusticum volueris uti, cum Latina optime posses. Sed agnosco voti mei immodestiam, et desideriis frenum impono. Nulla enim unquam lingua loqueris, quin loquaris tua. Mihi potius causa debet esse justissima, cur egestatis meae me pudeat, qui unius intra linguae angustias concludor.


page 754, image: s754

Rationes expensarum quod a me exigis, gaudeo. Misi eas jam olim ad Holmium, et nuper misi denuo. Menses totos decem et octo jam ex Suecia absum. Parisiis scutatos ducentos Gallicos Bidalius tuo nomine annumeravit. Mediolani scutatos circiter septuaginta septem, centum et quinquaginta Venetiis, Florentiae centum quadraginta quatuor, Romae ducentos et quadraginta accepi, et hos quidem monetac talicae, quae Gallica paulo pluris sit, ut ex literis, quas vocant cambii, apparebit. Agnoscis ipsa, ut opinor, quam in libris emendis magnas impensas facere non potuerim, nisi omni victu me ipsum fraudatum vellem. Mille scutatorum Gallicorum summam nondum aequat haec pecunia: cui addendi sunt scutati sexcenti, quibus emptus torquis aureus, Ferrario oblatus. Expensarum rationem nisi accurate reddidero, tum me indignationis tuae sulmine percellas licet. Interim a criminationibus hominum malevolorum favor tuus tutum me praestet. Hesterno die Bibliothecam Ducis Salviati perspexi. Codices manu exaratos centum circiter et triginta seposui. Plures esse credideram. Graeci omnes sunt, si Virgilium unum excipias literis Longobardicis scriptum, indicem conseci magna festinatione, cum horae vix unius spatium daretur ad pervolvendos libros. Quare petii, ut alium accuratiorem fieri curarent, ac simul de pretio monerent, quod fieri hactenus non potuit, cum raro Dux ipse haereat in villa. Proxime intellecturam te omnia confido. Sunt hîc codices apud Marchionem Riochardum etiam nonnulli, qui legatus est Romae Magni Ducis, atque apud Carolum Stozzam, qui fortaste venales sint. Excerptum ex catalogo Mediceae bibliothecae misi nuper. Familiae nostrae res et valetudo patris quo loco essent etiam significavi. Spero igitur me impetraturum, quod votis ardentissimis petii, ut in patriam reverti mihi liceret. Id certe faciendum, nisi privari illum vivum et videntem stipendio suo velim, ejusque, quas administravit, provincias aliis demandari. Quod aliorum opem, qui juvare illum poterant, non sim expertus, Domina, hoc fortunae crimen est. Ego si partibus meis desim, in naturam suero injustus. Scio rem mihi esse cum Principe, apud quam, cum virtutum omnium exemplar sit praestantissimum, primae semper partes pietatis sunt: Dauni miserere senectae. A Langermanno praestari posse, quicquid hîc agendum habes, jam ante monui. Habes hîc epigramma Hetruscum Hieronymi Gratiani, qui Ducis Mutinenfis Secretarius est, ut in aula vocant, cum responsione Marchionis Capponiae. Ausus sum et meas nugas addere, quas jussus in natalem Magni Hetruriae Principis scripsi. In negotio Veneto, de quo ante mensem seripsi, quid fieri velis utinam scirem! Senatum si compellari volueris tuo nomine, ut ad St [Abbr.: Sancti] Marci Bibiliothecam aditus mihi detur, partibus non deero. Florentiae Jul. CICICCLII.


page 755, image: s755

EPISTOLA DCLXX. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

QUanquam divinae providentiae auspiciis et virtutis tuae merito, Augusta, eo fastigii sis evecta, ut privatum nihil ad te pertinere videatur, dissimulare tamen nunc non possum, qui miris modis me premit ac affligit, de conclamata Patris valetudine nuncium. Quod si vivis subducatur senex, Augustae tuae familiae dum vixit devotissimus, et vix aliud expectare jubent tum aetas gravissima, ad quam pervenit, tum morbus ipse periculi plenus, rerum slatus exacturus omnino est, ut in patriam excurram; ne exiguum illud, quod ex pertinaci fortunae adversae naufragio, et assiduis domesticae jacturae procellis enatavit, mea mihi socordia perire atque interverti sinam. Cui petitioni, ut mihi videtur, nequaquam iniquae, haud obnisuram te confido. Praesertim cum provincia, quam mihi demandare es dignata, de codicibus MSS. colligendis deseribendisque per has regiones aetatem meam abunde occupare possit. Privutis fortunis ubi prospexero, reliquam tuis commodis vitam consecrare non gravabor. Puer adhuc parens meus bonis aviris omnibus tyrannide Hispanica exutus est. Mox Flandria relicta in Bataviam concessit, studiis literarum operam navavit, quarum amore adeo correptus est, ut neglecta rei facicndae cura, patrimonio suo tantum arbitraretur accedere, quantum bonae mentis in palaestra prosecisset, atque omnes in eruditione divitias existimaret esse sitas. Nec parum in pulcherrimo proposito confirmavit illum applausus ingens, qui conatus ejus laudatissimos excepit. Uxori postea ducendae cum animum applicuisset, non tam sua interesse, ut opulentae, quam ut bono loco natae, et honestis ortae parentibus jungeretur. Tenui igitur dote, ut in numerosa prole fieri solet, contentus, affinitate virorum praestantium multorum, praecipue Johannis Rutgersii, unice exultabat. Devoverat illa tempestate obsequium Suum Gustavo magno Rutgersius, cujus nomine varias per Germaniam legationes obibat, non sine magno rei familiaris damno conjunctas, cum et sumptus non exigui passim faciendi essent, et intercepta ab Austriacis Praga, sarcinas omnes, et bibliothecam, in variis Germaniae locis magna cura magnoque sumptu conquisitam, illic perdidisset. Bonis demum suis majori ex paite absumptis, dotem matris meae omnem mutuam petit a Patre, et pro ea, quae inter illos erat, necessitudine atque amicitia, facile aufert. Hac quoque consumpta, dum totus est in expectatione praemii, quod Rex benignissimus pro navata annis duodecim continuis opera sperare jusserat, morbo lento correptus ad plures abit Rutgersius in ipso aetatis flore, cum annum trigesimum septimum vix attigisset, relicta haerede matre mea. Eam enim in Rege clementissimo fiduciam habebat collocatam, eam in praestitis a se obsequiis, ut ex stipendio, saltem quod debebatur, mox adfuturum non


page 756, image: s756

dubitaret, quando regiae liberalitatis fructus mors intempestiva invideret. Adit haereditatem mater mea, aes alienum, quod Rutgersius hîc inde conflarat, expungit, legata praestat fide integra legatariis, atque hoc quoque pacto rem familiarem non parum terit. Bello mox Polonico Gustavus magnus avocatur, atque inde Germanico, ipse demum tollitur e vivis. Qui casus quibus angustiis familiam nostram objecerit, non narrabo, Augusta, ne in majus omnia exaggerare videar, aut clementiae tuae gravis sim. Hoc tantum dicam, post mortem Gustavi magni anxiam matri aetatem, qua Regi supervixit, inter gemitus, lamenta, lacrymas, quas videre mihi adhuc videor, exarctam: quod actum de fortunis suis probe intelligeret; quando et illa nobis perit. Annis post duodeviginti totis, quas literas Parens ad procercs regni scripserit, quam in omnes formas se frustra verterit, ut votis potiretur, quid attinet narrare? Fractam spem tu tandem erexisti, Domina, tua incomparabili clementia factum est, ut conclamatam fere ac depositi negotii causam ausus sit denuo suscipere meus Genitor. Nec nobis abfuit praeter fortunam nostram, quo minus voto potiremur. Bis in Sueciam me proficisci passus est, cum ipse senio confectus ope mea maxime indulgeret, bis re infecta vidit redeuntem. Fraudato igitur omni spe, et pertaeso vitae suae et vicino morti ipsi, et tibi intercepta est oportuna occasio benignitatem tuam ostentandi. De Rutgersianis meritis nihil addam, cum mora temporis longa illorum quoque memoria apud vos perire potuerit, nisi superesset cum paucis, qui hominem noverunt, regni tui Cancellarius. Parentis supersunt scripta, et supererunt post illum, ut auguror, quibus cultum erga regiam familiam suum abunde testatus est. Illa olim qui evolvet, et simul inter caeteras maximas virtutes tuas eximium illum amorem literarum venerabitur, quem venerabuntur olim omnes, quamdiu ullus cruditioni honos constabit, facile intelliget, non tuam fortunae nostrae defuisse clementiam, Domina, sed clementiae tuae defuisse fortunam nostram. Gallis Italisque atque adeo Europae toti notissimus est ille panegyricus Gustavo Magno scriptus. illi utinam aliquid sui ingenii opponerent, qui palam gloriantur se senis apud te nostri existimationem obscurasse, atque adeo sibi deberi volunt, ne plenum ille fructum clementiae tuae tuleric. Si recusabunt soluta oratione certare, jube scazonti, qui praefationis loco est praefixus panegyrico, totidem versus ex suis opponant. Tunc agnosces, quo vales ingenii acumine; quid inter illos intersit, qui contemnunt et qui contemnuntur. Sed tam felix nunquam erit meus genitor, ut hoc triumpho fruatur. Vincant igitur illi fortuna, dum nos obsequiis et cultu vincamus. Agnosco impetu scriptronis nimie ac libertate ulterius me provectum, quam par erat. Quod tamen alio nomine a me factum non est, quam ut agnoscas, Domina, rerum mearum statum flagitare meam in Batavia praesentiam, si e vivis, quod abominor, tollatur pater; tua tamen sine venia nihil acturus. Langermannus interim, si quid ibi agendum est curare poterit, dum ego absum. De Altempsiana Bibliotheca haeret negotium, quia necdum carcerem evasit, quod sciam, Noghera, si per illum rem promoveri postulas,


page 757, image: s757

parebo. Interim Ducem Salviatum, qui instructissimam Graecis codicibus in hac urbe bibliothecam habet, tentari per amicum curavi, an ad vendendam eam impelli possit. Nec videtur detrectare venditionem, sed magno, ut opinor, aestimabit. Numerus et index librorum, ut exhibeatur mihi rogavi, cujus spes est facta. Mox de prerio diligentius omnia percunctabor, et ad te perscribam. Libri illic multi sunt inediti, quos inter et Proclus in Rempublicam Platonis, qui mutilus vulgo extat. Rem, quantum possum, occultam habeo. Metus enim est ne magnus Dux, si resciscit, aut frater ejus Princeps Leopoldus, (est enim literarum amantissimus) sibi eos emat, aut certe aegre auferri patiatur. Curam Bibliothecae habet homo quidam indoctus, cui praemium hoc nomine promisi, si rem ad optatum perducat exitum. Habes hîc indicem praeslantiorum codicum, qui in Medicea extant. Seliges inde, Domina, quos potissimum descriptos cupis. Habes hîc etiam Caroli Dati epigramma Hetruscum in nuperum casum tuum, quod non sine magno applausu hîc est lectum. Misi proxime aliud carmen ejusdem argumenti, scriptum a Monacha nobili loco nata. Velit illa poesin suam unice exercere in aliqua materia, quam ad gustum tuum facturam potissimum crediderit. Imaginem tuam habet et colit instar numinis. Si casum tuum accurate scivissem (quem nullus ad me perscripsit hactenus e Suecia) plurimi versus ad te mitti hujus notae poteranr. Cum operam meam unice probare tibi ardeam, Domina, audebo a te exigere, ut sit, qui saltem moncat, quos fasciculos acccperis. Florentiae August. CICICCLII.

EPISTOLA DCLXXI. NICOLAUS HElNSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

MItto hîc Catalogum manuscriptorum bibliothecae Ducis Salviati, quem geminis meis ultimis missurum me promisi: factus est a professore quodam literarum Graecarum; non accurate admodum. Codices ego plures numerare visus sum, quorum nomina in libellos pugillares retulit. Nihil ex iis me desideraturum adfirmat ille, qui eos mihi exhibuit. Voluit a me scire Dux Salviatus, an tuo nomine eos flagitarem, nec ausus sum negare. Responderi itaque mihi curavit, se minoris illos non vendituram, si vendendi essent, quam quatuor scutatorum Florentinorum millibus: tibi autem se donaturum esse, si velles. De quatuor scutatorum millibus me scripturum tibi sum pollicitus, de oblato munere scripturum negavi. Quod dubitem an ex animo offerat libros Dux. Cum enim Itali satis sint ad rem attenti, nec valde liberales, metuo, ne aut spe majoris praemii eos sit donaturus, aut donandos eos obtulerit, ne quid demeres de quatuor scutatorum millibus, quod est profecto immensum pretium: cum codices multi sint mutili. Ego sententiam tuam avide, Augusta, expectabo. Reditum in patriam ut permitteres mihi non semel jam


page 758, image: s758

rogavi, quem valetudo parentis mala requirit. Ea etsi meliori nunc sit loco, tamen est nequaquam bono. Ultimum et atrocissimum fortunac crimen erit, si stationem, quam his in oris mihi credidisti, cogar deserere. Deus te sospitet, Augusta. Florent. xxIv. August. CICICCLII.

EPISTOLA DCLXXII. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

POmpejus Colomna Princeps Gallicanus, Augusta, summi ingenii vir atque literaturae minime vulgaris, dum magnum forte Hetruriae Ducem salutarem, ac sermo de te esset insticutus, virtutum tuarum veneratione adeo se correptum ostendit, ut de Suecia adeunda cogitaret serio. Cultum interim suum hisce, quas vides, literis testatum tibi voluit. Poesi vernacula cum polleat plumum, versus ab eo additos Epistolae vix dubito. Adfirmavit certe laudes tuas musis suis esse jam non intactas. De Familia Columna, quae agmen ducit inter Romanas, et dubiam Ursinae facit palmam, ut verba faciam, non est opus: Habes enim eam, Domina, ut opinor, abunde notam. Ingenium viri ex epistola existimabis. Hispanos experitur valde infensos, quorum opera bonis, quae in regno Neapolitano possidebat plurima, majori ex parte privatus, carceri etiam diuturno vix clapsus, nunc jubetur exsulare. Si quod parabis responsum, id ut ad me veniat, etiam atque etiam supplico. Habes et hîc a Carolo Dato, Epigramma Hetruscum. Est autem ille, quod et alia monui occasione, magni inter Florentinos Poetas nominis: laudes tuas singulari parat poemate. Florentiae X. Septemb. CICICCLII.

EPISTOLA DCLXXIII. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

CLementissima domina. Transiit hac non ita nuper, et in Germaniam contendit Gustavus Adolsus Dux Megalopolitanus, excitati vividique ingenii Princeps, quique magnam de se exspectationem apud Italos reliquit. Poesi vernacula cum magnopere delectetur, auribus tuis dedit hoc Epigramma, quod a familiarium ejus nonnemine sum consecutus. Post iter hoc Italicum de Suecia adeunda videtur cogitare, teque salutanda, cum commune sit hac tempestate asylum peregrinantium, ut, qui aulam tuam non viderit, nihil in rerum natura se vidisse arbitretur. Serenissimus Hetruriae Princeps Leopoldus, cum ex me intellexisset esse tibi in deliciis Poesin Italicam, convertit omnem eo curam, ut quicquid eximium inter schedas suas lateret, quod lucem necdum vidisset, a praccipuis Italiae ingeniis conscriptum,


page 759, image: s759

colligeretur, tibi offerendum. Tomi erunt duo, ut opinor, et fortasse plures. Praefigentur operi varia carmina laudi tuae consecrata, ad quam provinciam invitavit Poetas Italos clarissimos idem Princeps: memini ea de re jam ante me non nihil scripsisse. Principis Gallicani literas misi proxime, Angusta. Versus nonnullos addidisse illum epistolae existimabam, sed non addidit: servat enim illos, ut iple mihi judicavit postea, eidem, de quo verba modo faciebam, operi. Paucos igitur aut nullos versus sum missurus imposterum. Florentiae Septemb CICICCLII.

EPISTOLA DCLXXIV. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

DOmina. Cum omne literarum argumentum, omnem scriptionis materiam exhauserim jam pridem, parce sobrieque cogor indulgentia tua frui, quae tanta est, ut absenti quoque mihi aditum ad te non intercludat, meumque quamvis remori colloquium non aversetur. De Bibliotheca Altempsiana omnia esse incerta jam non semel indicavi, quia pergit detineri in carcere Vincentius Noghera. Codices Graeci cum passim lateant non paucis hîc terrarum in monasteriis, nec magni fiant a possidentibus, spes erat, augeri iis Bibliothecam tuam posse, si instrumenta fuissent in promptu, quibus emerentur. Cumigitur intercipi mibi viderem omnem opportunitatem tibi gratificandi, ausus sum a te contendere, ut gratia huju peregrinationis mihi fieret, quod et florem aetatis nihil agendo perire mihi animadverterem, et patrem senio confectum meo auxilio fraudarem: neque tu precibus meis defuisti, Augusta, sed quantum ex aliis intelligo, ut liceret mihi ad meos reverti clementer annuisti. Ad viam igitur necessaria ubi in promptu erunt, nihil cunctabor. Ajunt Politicorum filii, nervum esse martis pecuniam. At ego qui politicus non sum, Palladis quoque nervum esse ac Musarum didici hoc itinere. Dum enim rebus meis non optime consulitur, et tibi fructus periit peregrinationis meae, et mihi voluptas, quam ego percipio plenissimam, cum tuae utilitatis me totum impendo. Libros tibi destinatos sub initium mensis februarii fore paratos polliceri pergit Hetruriae Princeps Leopoldus. Interea spero in promptu fore instrumenta, quibus hinc me possim proripere. Florentiae CICICCLII. Octob.


page 760, image: s760

EPISTOLA DCLXXV. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustinae. Holmiam.

PEregrinationis hujus quod gratiam mihi feceris, Augusta, consenserisque, ut pedem hinc referre mihi ad meos liceret, gaudeo: id enim ex Holmianis literis proxime intellexi: nam mandatis tuis, quorum ille meminit, hactenus fraudatus sum, nec scio cujus culpa id eveniat, quod sane permoleste fero, ut. et literarum tuarum jacturam, cum nullas acceperim, praeter unicas Kalendis Majis exaratas. Si quid alia occasione insidietur mihi fortuna, minus indigner, hîc sine venia peccare mihi videtur, qui favoris tui fructum pretiosissimum mihi intercipiat. Caeterum cum ad iter auspicandum omnia necdum parata sint, nec de viatico mihi sit perspectum, non possum iter sic festinare, ut vellem. Parentis quoque valetudo loco jam paulo meliori est, cum et febris et Diarrhea, quibus acriter primo tentabatur, intermiserint, hinc minus est periculi in mora. Huc accedit, quod Princeps Hetruriae Leopoldus spem faxciat fore, ut intra spatii trimestris terminos duo volumina absolvantur carminum Hetruscorum, quae tibi donum destinavit. Mea autem opera ad te mitti, et me latore uti idem Princeps vellet. Neque ego dissentio, praesertim cum hortator fuerim et [Gap desc: Greek words] hujus instituti, ne inanis ex his oris revertar, et, nisi hoc procedat, inutile omnino iter hoc me et infructuosum tibi fuerit. Accedent versus multi, a praecipuis Italiae ingeniis in honorem tuum conscripti, longe pulcherrimi, quorum quosdam jam videre mihi contigit. Iter per Germaniam optime facturus videor, cum in Galliis necdum res pacatae sint. Velim autem, si per te mihi liceat, Bibliothecas aliquot praestantes perlustrare in transcursu, ut Augustanam, Bavaricam, Noricam, Helveticam non unam, cum illac iter sit faciendum. De Viennensi mira narrant, qui viderunt autem paucissimi. Sed fortassis nimis a via deflexero, si illuc excurram, quod tuum est arbitrari, Augusta; te enim invita aut inconsulta nihil sum acturus. De Langermanno quid fieri velis, quia hactenus ignoro, mecum ut hinc discedat, non possum illi non suaderc, praesertim cum ipse quoque geltiat se tibi sistere. Manethonis et Maximi Poetarum Apotelesmata descripsit in Medicca. In Vaticana Anthologiam Graecorum Epigrammatum Palatinam, quam luci dare velit, cum alii, qui id opus jam a triginta annis promiserunt, cunctentur, ac rem publicam literariam fraudent: utilissimo labore. Florent. Novemb. CICICCLII.


page 761, image: s761

EPISTOLA DCLXXVI. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

SI recte curatae sunt, quas ex hac urbe ad te dedi, Domina, indicem Mediceae et Salviatae Bibliothecae jam accepisti. Principis quoque Gallicani epistolam. Salviatae Bibliothecae index non multa cura factus est. Vidi enim illic omissos codices aliquot, quos ego in libellos pugillares retuleram; cujus notae Eusebii et Theodoreti Historia Ecclesiastica. Sed mihi curae erit, ne quid numcro codicum decedat. Si per occupationes publicas licuisset tibi de rebus meis cogitare, dubium non est, quin ingenti codicum MSStorum accessione Bibliotheca esset ditata. Iter Italicum cum pararem, spes erat facta, nihil eorum, quae forent necessaria, mihi defuturum. Sed falsum me exspectationis immane quantum fuisse, simul ac Lutetiam adveni, licuit ex Bidalio intelligere. Rationes acceptae ab illo pecuniae mox ad Holmium misi: multisque argumentis ostendi, nisi alio modo rebus meis prospiceretur, nihil utilitatis aut emolumenti hoc ex itinere sperandum tibi fore. Quod vel ultro tamen, me tacente, poterat apparere. Mediolanum adveniens incidi in Bibliothecam venalem, libris Graecis Latinisque MSS. egregie instructam, ea quoque de re nuntios continuo ad te dedi, sed frustra; donec illa tandem distracta est. Inhibui venditionem quantum potui. Summae felicitatis fuit, quod eam tibi non addixeram, etsi spes esset quadringentis aut quingentis aureis haberi totam potuisse, pretio certe vilissimo: fidem enim in ea comparanda si obstrinxissem, quod tamen ut facerem tua commoda videbantur requirere, jam de existimatione mea apud Italos esset actum, ut qui venditoribus non possem satisfacere. Romac ultro compellatus nonnunquam fui de emendis libris MSS. Sed odiosos et molestos venditores spe vana, irritisque promissis semper distuli ac lactavi, quod a te nuncios adfore optatos confiderem. Nunc quia vota ista lenta sunt, desino in hanc mercem inquirere, etsi non nesciam apud privatos latere quaedam, quae fortassis haberi aequo pretio possint, ut et in aliis Hetruriae urbibus. Nolim enim Italis ludibrium debere, quorum nullus est, qui ignoret, quo nomine huc missus sim. Esse autem omnes Suecico nomini faventes Romae sum expertus. Expertus est et credit Alexander Cecconius, non sine fortunae discrimine, quod nisi is eo advenisset, non tulisset repulsam Licetus in dedicatione tibi destinata. Graecum amanuensem, ut in medicea Bibliotheca codices ineditos describat, nullum hîc inveni, qui Roma aut aliunde arcessendus esset. Nam Langermanno tantum oneris imponere, quem frustra tibi commendavi saepe, non audeo, quamdiu se tuis accensere nullo jure potest. Unura illi deest ad meliorem fortunam, quod aut tibi est ignotus, domina, aut quod est amicus mihi. Ego certe ejus operam posse tibi variis in rebus utilissimam esse, et semper credidi, et etiamnum credo. Vivimus hîc in


page 762, image: s762

diversorio publico inter assiduos Bacchantium strepitus, ut nec valetudini consulere nec studiis possimus: Romae privatas aedes incolebamus minoribus expensis, victumque nobis ipsis curabamus parari quotidie, qualis valetudini non optimae conducere videbatur. Id nobis nunc non licet, cum parata deesset pecunia. Vides igitur ipsa, mea non fieri culpa, ne exspectationi tuae in omnibus respondeam. Jubes quidem, pro incomparabili clementia tua, ut te moneam, quas expensas de meo fecerim. Sed cum ita sim dimissus a te, ut nihil certi aut viatici aut stipendii promiseris in hoc itinere, quid passim exigere. non video. a Bidalio quantum pecuniae esset petendum, ne hoc quidem ullus tuo nomine me monuit. Omnia igitur illi credere sum coactus, utinam sine meo damno! Speravi indicandum fore nomen mercatoris alicujus Itali aut Germani, a quo pecuniam possem exigere, si in libros MSS. inciderem hîc illic venales. Nam e Suecia responsum exspectare, quam sit lentum negotium agnoscis ipsa. De integris bibliothecis emendis ut cogitem te inconsulta non est periculum, Domina. Tibi ut serviam, fortunas in patria meas negligere non recusem. Tibi autem nec fervirc, et deeffe mihi apud meos, eam ego duplicem jacturam puto. Eo, quem dixi, loco cum res meae totis decem et novem mensibus, quibus e Suecia jam absum, fuerint, calumniae tamen quidvis in aula tua contra me licere invitus intelligo, ubi minime omnium id decebat. Nam si meae innocentiae ratio habenda non fuit, tuae certe auctoritati, Domina, hoc debebatur, ne peregre a te missus et tuo nomine absens atque inauditus proscinderer. Sed hoc [Gap desc: Greek words]. Equiti Puteano auctor sui ut suis te compellaret literis, sed excusavit se, qua est modestia, chiragram caussatus, qua fieret, ut in exarandis epistolis amanuensis opera uti cogeretur. Florent. Februar. CICICCLIII.

EPISTOLA DCLXXVII. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

CLementissima Domina. Memini cum Romae essem, nunciatum a me, Fortunto Liceto Pontificis Romani mandato interdictum, ne libros suos, quos de Gemmis veterum annularibus parabat et Lucernis, tibi inscriberet. Nunc invenisse viam videtur, qua nec Papam offendat, et tibi nihilominus cultum probet ac observantiam. Effecit igitur, ut utriusque voluminis exemplaria, quae ex Italia sunt mittenda in Transalpinas regiones, tuo nomini consecrentur, quae inter Italos sint vendenda, nomen nullius praeferant. Haec illc ad me: inquiram tamen diligentius, deque tota veritate ut constet, liquido operam dabo. Libri ipsi jam ad te missi sunt Hamburgensi via, qui cum diu fortassis haesuri sint in via, dedicationes, quas dixi, ad te mittendas existimavi. Addidi et specimen libelli Philosophici, quem Comes Julius Clemens Scotus, domo Placentinus, tibi dedieavit. Exemplaria jam ante tres menses in


page 763, image: s763

Sueciam missa oportet, quorum curandorum provinciam susceperat Lagerius. Sed cum in Galliam profectus sit, ac rumor ferat, ab epistolis illum tibi amplius non esse, visus est vereri Scotus ne exemplaribus tibi destinatis sit fraudatus. Jesuita fuit olim, nunc Jesuitis est infestissimus, quod libellus ipse prodit passim. Sunt et alia, in quibus a Jesuitis videtur deflectere. Hanc an laturus sit impune libertatem, brevi sciemus. Vale. Venetiis VII. Mart. CICICCLIII.

EPISTOLA DCLXXVIII. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

SCripsi Taurinum, ut jussisti, Domina. In ipsis literis si quid mutatum velis aut additum, ne graveris indicare, supplex te obtestor. Vix credas quanto gaudio me perfusum sentiam, ex quo negotium paternum curae tibi esse compertum coepi habere. Per proximum tabellarium faxo munificentiam tuam senex noiter intelligat; quando effecisti, ut aeratem reliquam animo tranquillo ac securo possit exigere sublatis molestiis, quae annos plurimos curas ejus exercuerunt ac occuparunt. De Bremensi Canonicatu etsi nihil ausus eram sperare; ultro tamen oblatum beneficium lubens amplector. Curas vicissim meas alacrius imposterum, quam ante, ad te demerendum convertam. Nec luculenta mihi hactenus voluntas defuit. Fidem certe meam tibi devotam ac porro devovendam nulla in re claudicare passus sum: qua laude tuorum nemini me arbitror concessisse. Si mandatis tuis non is semper successus per me obtigit, quem expectabas: tota ea Fortunae est injuria. Publicis, quibus apud Batavos est functus, muneribus se abdicare per senectutem cum cogatur meus parens, suas in iis administrandis partes mihi demandare decreverat, domumque me identidem literis fervidissimis revoeavit. Nunc ut in alium ea conferri curet, si videbitur, significabo. Fortunas meas commendare tibi non pergam, cum incomparabili tua fiat clementia, ut sint commendatissimae. Vale, Augusta.

EPISTOLA DCLXXIX. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

DE re, quam indicabam nuper, rursus te compello, Domina: cum ultro me adhortata sis, ne ei promovendae deessem. Tabellarius, qui ex Germania penultimus huc advenit, literas a Langermanni patre attulit Stadae exaratas, quibus is testetur ex Konings-Marckio intellectum sibi, praeter agros Bidalio nuper addictos, ex iis, qui in Bremensi tractu et Pomerania Salvii viduae


page 764, image: s764

publica auctoritate sint subducti, superesse adhuc terrarum abunde, quo rationes Rutgersianae expungi possint. Absunt ab hac urbe illi, quorum opera certiora doceri non foret arduum, quare supplex oraculum tuum consulo, cum nullum regni tui angulum te latere certus sim: et obnixe peto, ut parentis. tandem mei habeatur ratio, si supersint ex Salvianis bonis agri, ut superesse Konings-Marckius adfirmabat, quae aliquot aureorum millia aequarent. Maximum in mora periculum est, ne et alii me praevertant, et dum ultro citroque super isto negotio mittuntur literae, expiret interim tempus illud, quod exiguum capessendis regni habenis tibi reliquum est. In commemoratione facinoris, quod meditaris, Augusta, pulcherrimi de privata vita amplectenda, et: vellem et debebam occupare ingenium meum, sed adeo dejectum mihi esse animum experior, ut erigi non possit, aut officii meminisse, nisi rebus familiae nostrae turbatis melius consulatur. Ducis Sabaudiae mater, dono ad te mittit Pyrrhi Ligorri opera, munus certe eximium. Reliquos etiam, quos possidet codices manu exaratos, se missuram pollicetur, si hoc munus non ingratum tibi fuisse intelligat. Qua de re pluribus coram, cum ad conspectum, tuum licebit admitti. Vale, Augusta, et. fortunas nostras commendatas, habe.

EPISTOLA DCLXXX. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

QUantum in votis tuis praesidii sit apud deum immortalem iis, quibus faves, Domina, quemadmodum non raro alii, ita et ego nuper abunde expertus sum. Cum enim pessima anni tempestate a. te discessissem, atque. iter mihi faustum precari nequaquam gravata esses, evenit praeter spem, ne. aut viae dissicilis per se ac molestae difficultates, aut hiberni coeli injurias, quibuscum conflietandum videbatur, senserim. Ita nullis in via objectis impedimentis salvus ad meos perveni. Quo quidem nomine erat cur devinctissi mum me tibi profiterer, nisi ultimum hoc beneficium infinitis aliis erga me meritis praevenisses. Nimirum hoc divinae tuae benignitati familiare propriumque, Domina, ut quos vel sola conspectus tui indulgentia mancipare poteras, tanquam admirandae illae virtutes parum vinculi essent, liberalitate devincire malis. Novi ac perspectum habeo laudibus tuis apud te locum vix relinqui, earumque commendationem uni tibi gravem atque invisam accidere, impetrare tamen a me vix possum, ut duram atque iniquam silentii legem hîc mihi patiar imponi. Nam apud alios te praedicare cum serum ac superfluum videatur, quae omnium in ore sis, una tu restabas, ad quam eundum mihi foret, Augusta; quod et iniqua tui aestimatrix es, et quam de te confessionem hostibus tuis expressisti, tibi extorqueri non patiaris. Quid quod conferendorum


page 765, image: s765

in clientes tuos beneficiorum assidua cogitatio ita sensus tibi occupavit, ut meminisse te illorum, quae jam collata sunt, non sinat. Refricanda igitur memoria hîc tibi erat tuorum erga me meritorum, si animum non ingratum ostentare vellem. Sed ne otiosus essem, denegavi mihimet ipsi maximam voluptatem, quam ex rei jueundissimae recordatione percepturus eram; majoremque obsequii rationem, quam officii hîc habendam duxi: quanquam eo angustiarum ac necessitatis a te redactus sim, Domina, ut nihil reliqui mihi videam praeter verba, quibus gratum me profitear: nam et fortunae meae tenuitate, et tuorum beneficiorum mole; ac magnitudine fit, ut re ipsa gratum me aliquando fore parum absit quin desperem. Incumbam tamen in eam curam quantum in me, nec ullam elabi mihi oesasionem patiar commodis tuis studendi, ut nihil sit praeter unicam hanc spem, quod moram in his oris diuturniorem mihi possit objicere, ubi videro nihil offerri, quo tibi consulam, statim ad vos reditum maturabo, nec eripi diutius mihi patiar conspectus tui felicitatem, qui jam nunc solitudinem hanc impatientius fero: si quid enim meae erga te pietati credi posset, multum accessisse profiterer, postquam a te absum, ut seri plerumque bona nostra aestimamus. Codicum Gottorphianorum ac Bremensium manu scriptorum Catalogum exhibitum tibi jam confido, quos Bibliothecae tuae ornamento non parvo fore existimo. Nummos veteres non uno loco venales prostare in his oris intelligo. De Bruxellensibus tamen melius, quam de reliquis sentio. Excunam igitur intra dies quatuordecim in Brabantiam, ut videam an famae respondeant. Amstelodami etiam ex Viquefortianis argentei Graeci numero satis magno prostant; aureos jam distractos puto. De iis certiora proxime judicabo. Balzacii Latina poemata necdum prodierunt: in has certe oras nondum perlata sunt. De caeteris tuus, ô Regina, quid optes explorare labor, mihi obsequii gloriam relictam nosti, quam probatam tibi vehementer atque unice velim. Denique si nihil ad summam felicitatem deesse mihi vis, perpetuam mihi fac incomparabilem illam clementiam, qua me foves hactenus. Non quod eam promerear, sed ne et judicii tui te poenitere videatur, et conspectum lucis hujus invisum mihi reddas. Lugduni Batavorum CICICCLIII.

EPISTOLA DCLXXXI. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

OBlatas manibus tuis confido, Domina, quas de Fortunii Liceti novo opere tibi inscribendo nuper exararam literas. Nunc Parisiis ad me feruntur, quae moneant Balfacianorum poematum exemplar jampridem ad me missem, quod Majestati tuae cupiat redditum edititionis auctor Menagius. Id cum hactenus non compareat, aliud interim ex librariorum officinis depromptum


page 766, image: s766

mitto. Discedenti enim ex regno tuo jusseras, ut quanta possem festinatione horum poematum novam editionem, si prodiisset, cum ad meos venissem, ad te curarem. Exemplar tibi ab editore destinatum mecum feram, si tempestive mihi reddetur, quod futurum confido. De nummis Brabantinis responsum tandem accepi, potissimam eorum partem jam divenditam. Superesse mille etiamnum argenteos ex numero trium millium. Eos quingentis scutatis emi posse, aut minoris etiam, quod pretium nimium mihi visum, praesertim cum facilis sit conjectura rariores ex iis jam distractos esse. Hagae alii venales prostant, de quibus coram acturus sum. Viquefortii aureos Thulerius legatus Gallicus, rei nummariae studiosissimus, ut suspicatus eram, redemit. Supersunt Graeci argentei, quorum indicem mecum feram, ut cum tuis committantur, ac tanto melius mihi constet, quid desideres horum. De Claudiano meo lentum omnino negotium est. Occupantur a mensibus jam tribus Elzevirii in libellis nescio quibus res Gallicas spectantibus luci committendis, unde multum lucri sibi pollicentur. Feriatur interim Claudianus me invito, cui manum brevi se denuo admoturos ferunt, quam id vere nescio. De caeteris, Domina, ex successu, quem praestare ubique non possim, metiaris nolim, quicquid demum a me obsequiorum proficisci potuit, dum in patria dego, sed potius, quae incomparabilis tua est benignitas, ex affectu studioque commodis tuis invigilandi. Ego quidem id agam, ut intra dies paucos itineri me accingam. Faxit Deus Opt. Maximus, ut conspectum tuum mihi indulgeat, quo beneficio nullum majus optare possum. Lugduni Batavorum CICICCLIII.

EPISTOLA DCLXXXII. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

TNvito si quid unquam a me factum est, Domina, id profecto jam nunc fit, quando verba mihi facienda sunt et pro me ipso, et apud te, cujus ego sacratissimas aures suis onerare laudibus semper malui, quam ingrata mihi quoque ipsi de miseriis meis querela obtundere. Tempus etiam inoportunum et maxime alienum accipio, laeto quippe isthoc instantis anni auspicio inter publicos acclamantium applausus audiri me praestabat, quam privato dolori incumbere. Sed cum huc angustiarum nolentem redegerit dura necessitatis lex, ut odiosus nunc esse cogar tibi, quos ego scopulos anxie hactenus vitaram, venerabundus primum ac [Note: Hunc esse puto illum libellum supplicem, quem se parasse scribit Gronovio Epist. CCLXIX. pridee Natalitii Festi Anno 1653. tom. III. Sylloges pag. 529.] supplex te convenio, antequam latius se diffundat oratio, ut benigne et attente legas, quicquid hoc est chartae. Mihi vicissim curae fore promitto, ne abutar singulari indulgentia, utque verbis,


page 767, image: s767

quantum potero, paucissimis, quae dicenda habeo, complectar: tum simul cavebo diligenter, ne quid taedii et molestiarum ab hujus argumenti compellationibus imposterum tibi per me suboriatur. Annus quartus jam exactus est, quintus agitur, Augusta, ex quo relictis paternis laribus in has oras deveni, erectus atque excitatus incredibili cupiditate propius te venerandi, in cujus meritissima commendatione omnem miratrix Fama facundiam jampridem exhausisset. Accedebant huc tuorum non unae literae, quibus persuadehar nec te invita iter hoc me suscepturum, et spem adfulgere certam, ut, quicquid familia nostra detrimenti cepisset olim, dum domus regiae et regni Suecici commodis studeret impesius, quam a privatis exterisque fieri oportebat, id omne tuo beneficio resarciretur. Hanc alte impressam meis sensibus de te expectationem non confirmavit tantum primus statim congressus, sed longe superavit quoque ac me antevertit. Nam et parcam nimis ac prope malignam fuisse famam in te praedicanda deprehendi, et tu verbis amplissimis testara es, gratum atque acceptum tibi esse adventum in terras tuas meum. Promisisti praeterea causae nostrae aequitatem diutius negligendam non fore. Ego vero mente attonita constanter defixus in pulcherrima virtutum omnium imagine, fide te et pietate summa ex illo prosecutus sum, nec utilitati atque emolumentis tuis invigilare, quantum in me, destiti, etiam eum rei familiaris darono non exiguo. Quid, quod quotidiano ad te accessu, quo me pro incomparabili tua benignitate tum dignabaris, adeo religiose ac moderate usus sum, ut, insuper habita fortunae meae tenuitate, nihil petierim unquam aut flagitarim, quod mihi meisve in lucrum vel tenuissimum cederet? cum scirem tamen et probe exploratum haberem, rem mihi esse cum Principe, una omnium, quotquot ab orbe condito vixissent, longe indulgentissima munificentissimaque, et quae vel nunquam, vel rarissime quicquam negasset votis suorum utcumque immodestis. Hanc animi nec avari nec ambitiosi in me laudem nusquam interpellari aut transversam agi passus sum, Augusta, aut ab aulicis illeccbris, aut adversae sortis ab impulsu. Ipsum illud negotium, in quo incolumitas et salus nostrae familiae vertebatur, atque etiamnum vertitur, nunquam apud te promovere, nunquam ejus verbo vel unico meminisse conatus sum, nisi a te ipsa ultro provocatus ac praeventus. Ad Italicam profectionem promtum sponte et paratum me obtuli, cum tu eam imperare mihi jure optimo posses, nec velles tamen: quae divinae auctoritatis tuae in omnibus moderatio est ac temperantia. Ad Italicam, inquam, profectionem sponte me obtuli promtum, dilatis Rutgersianis rationibus, quae a Parente mihi meo non precibus tantum flagrantissimis, sed cum suspiriis saepe ac lacrymis commendatae erant, neglecta etiam valetudine, qua tum utebar adeo non firma, ut de prospero eventu itineris et meo ad te reditu ipsi quoque medici desperarent. Delatus in Italiam, multa diligentia multoque studio in ea inquisivi omnia, quae grata fore et voluptatis tibi allatura nonninil confidebam; deque iis per literas non intermissas te certiorem feci. Exilis tamen et minor, quam vellem, fructus ex itinere hoc, fateor, ad te redundavit,


page 768, image: s768

Domina: quod gravissimis istis occupationibus, quibus semper distineri soles, an invidorum malevolentiae et obtrectationi acceptum referri par sit, non est hujus loci indagare. Rebus certe tuis prodesse luculentius hac profectione potuissem, si absenti ea, quam in procinctu sperare jussus eram, habita fuisset ratio. In Siciliam quoque, ut mandaras, decreveram excurrere: etsi ora illa a piratis Turcis sub id tempus infestaretur maxime, et quodammodo inaccessa per continuas barbarorum populationes facta tum esset: sed turbarunt hoc consilium de conclamata Parentis valetudine supervenientes nuncii, quibus fiebat, ut pedem cogerer referre, praesertim cum omnem interceptam mihi facultatem viderem ulterius progrediendi. Nam de viatico rebusque ad iter tam operosum necessariis negotium tibi curae esse malueram a te discedens, Augusta, quam mihi, ne et munificentiae tuae, quae neminem frustrata esset unquam, diffisus, et majus mihi ipsi pretium viderer posuisse, quam a te poneretur. Quanquam pro usitata et recepta nunc in aulis consuetudine, non tam postulasse ante viam ipsam id jure poteram, quam debebam. His officiis, quorum me poenitebit nunquam, cum satisfien tibi abunde posset, aliam praeterea excogitavi et ingressus sum viam, qua te mihi conciliarem. Poesin quod amari et acceptam tibi esse non nescirem prae reliquis scientiis, quas omnes tamen acceptas habes unice, illuc curas quoque ac cogitationes converti Non erubescam equidem fateri, Domina, inconsultos prorsus ac temerarii exempli istos ausus fuisse: nam quis ad nominis tui gloriam latius extendendam conferre quicquam possit? Innata tamen tibi facilitate fit, ne longe quaerenda sit illis veniae atque impunitatis spes, qui ex nimia veneratione imprudenter apud te peccant. Quapropter si in hac palaestra meritis tuis immortalibus non respondi, si oleum perdidisse, si lusisse operam videor, cum maximis ingeniis communem, mihi fuisse irritum conatum erit solatio. Tu certe cum amari a tuis non aegre ipsa aut indigne feras, jactare mihi liceat, illorum neminem extitisse hactenus, qui observantiam erga te suam pluribus argumentis publico testatam reliquerit, quam a me factum est. Scio procul esse a meis versibus omnem elegantiam, quae ad laudes tuas requiratur commemorandas, agnoscent tamen et fatebuntur, quotquot ad lusus istos ingenui lectores accedent, nee poesios omnino imperiti aut rudes, densa in iis apparere passim cultus prodigi vestigia, ex intimis animi admirabundi penetralibus depromta, quae fucum prae se non ferant, nec possint fallere. Atque utinam tam proclive, tam pronum fuisset mihi, te dignos versus praestare, quam rebus familiae nostrae adflictis mederi atque opem ferre tibi in promtu est, August, non utendum superflua hac excusatione mehercules nunc apud te foret! si nihil in rem tuam egi unquam, at votis saltem, quod unum potui, et propensissima tui demerendi voluntate mihi me non defuisse nullus illorum ambiget, quibus perspectus sum. Apud familiares juxta et ignotos te unam semper in ore habui, te assidua oratione praedicavi; et quidem tanto studio, ut aliis omnibus virtutum tuarum ignaris nimius hîc viderer, mihi uni satisfacerem nunquam. Testem hujus rei appello Italiam universam, testem Galliam,


page 769, image: s769

testem nostram Bataviam: caeteras denique regiones, quascunque perlustravi, ex quo inter tuos numeratus sum. Non is quidem rerum mihi usus est, Augusta, et morum aulicorum, ut nihil commisisse me existimem, quo offenderim, aut quod factum nollem: sed imprudentiae ut insimulari jure forsan in multis possum, ita malignitatis convincar a nemine. Plus dicam, sed dicam confidenter. Ne cogitationes quidem meae erga te deliquerunt unquam. Quae nunc in medium a me proferuntur, non quo me ipsum laudem, (id enim apud te minime omnium fieri oportere non nescio) sed quod jucunda mihi sit innocentiae meae atque illibatae mentis hac in parte recordatio. Haec cum ita se habeant, ac mihi ratio officiorum probe constet, suspensis, sat scio, sensibus jam dudum expectas, quorsum circuitiones istae verborum et ambages evadant. Paucis me expediam. Ad ardentissimas praeter solitum preces devolvor supplex, Domina. Ad preces, inquam, ardentissimas, quibus primum nunc extremumque a me compellaris, uc mihi per te liceat post diuturnas aulici naufragii jactationes, in tranquilliorem portum confugere apud meos, ubi in remoto a turbis angulo, intermissis praepostero consilio tot jam per annos studiis, quod reliquum est aetatis postliminio impendam. Invitus ad hanc spem amplectendam erigor, quam nolenti tamen praescribit et extorquet iniquae sortis pertinacia. Quis enim tam est ferreus, qui lubens a te discesserit, Augusta? Ego vero non adesse tantum tibi in praecipua felicitatis parte duxerim, et vitam omnem tuae clientelae dedicare: sed ne detrectem quidem aut recusem obversos nobis antipodas adire mandatis tuis instructus, et extra solis limites proferre pedem: si unum egestatis atque esuritionis metum averruncare detur et a curis meis excludere. Facultates suas Divi Genitoris tui commodis profuderunt Avunculus et Parens meus. Ego meas, quae aliunde mihi obvenerunt non copiosae, cum assiduis plurium annorum per Europam discursationibus, tum ultima hac ad Italos profectione, non trivi solum, sed ad nihilum jam fere decoctas redegi. Peregrinationes istas non alio spectare expertus sum, quam ut magis indies magisque et ab eruditione et ab omni profectu, et a bona mente, et a rebus secundis quoque ac prosperis peregrinum me reddant atque alienum. Florem aetatis nihil agendo labi ac perire sentio. Nec tibi prosum, nec mihi. Justissimo praeterea rubore me quotidie perfundit inscitiae meae conscientia. Libros toto decennio vix inspexi. Abrupi cum amicis absentibus omne commercium. De Musis, quarum immenso olim amore capiebar, cogitanti nausea ac fastidium subrepit, quod utiles nequaquam eas aut idoneas vitae sustentandae magistras esse serus agnoscam. Fracta est atque expugnata sortis adversae constanti malignitate patientia, et inviso calamitatis domesticae contemplatu. Nec tamen ita dejectus est aut sui oblitus animus, ut quicquid apud te fortuna nostra peccavit, id corrigi atque emendari diffidam posse. Vel in patria vel alibi terrarum, si publicas aut fori aut curiae occupationes vitae privatae, quam fovi hactenus, anteponam. Sed de his viderit Fortuna. Rutgersianum vero negotium, quo potissimum est referenda hujus epistolae supplicatio, ut tandem aliquando curae


page 770, image: s770

tibi esse sinas, vehementer opto, Augusta. Post tredecim annorum operam fidelissime Gustavo Magno navatam, post labores toto illo tempore non interruptis molestiis exantlatos, post obitas per Germaniam ac Belgium tot et tantas legationes, certa cum valetudinis ac facultatum conjunctas jactura, hunc vigiliarum fructum tulit unicum Rutgersius ut aere alieno oppressus, suo fraudatus, e vivis excesserit. Haereditatem turbatissimam adire comnulsus est meus parens, et aes ab illo conflatum rescindere cum rei familiaris clade praesentissima et pernicie, ut a publica, quam creditores minabantur, contumelia atque ignominia cadaver vindicaret, et terrae crederet sepeliendum. Proferre exempla possem plurima aliorum, si id nunc ageretur, quorum minora longe in domum regiam extant officia; qui et brevi tamen omnes tempore lautissimis a te ac Genitore tuo remunerationibus locupletati sint. Ad tam invidiosas preces non adspirat haec epistola. Nudam stipendii Rutgersiani et, si annuis, paterni quoque persolvendi causam ago: idque nec immodeste nec aurdacter. Reliquis illorum temporum ministris quod concessum est, nobis solis ne nega. Laudem a domo nostra illam, a te vero invidiam, insignem averte, Domina, ut cum damno nostro tibi tuisque studuisse posthac jure gloriemur. Si non alio nomine, saltem ne odisse nos videaris, aut omnino aspernata esse, quando benevolentiam tuam his officiis non est datum promereri. Si iniqua postulantur, repulsam compendiosam magni beneficii loco ducam. Aequiori illam certe animo sum laturus, quam trahendas rursus inter spem metumque novas alterius quinquennii procrastinationes. Sin aequas preces nostras esse judicrabis, ut judicaturam auguror, fac quod te decet, hactenus Augusta, et fortunam tuam: quam ne eum mea experiri pergam mihi infensam, quod in te est, quamprimum quaeso procura. Causae hujus arbitros regni tui senatores non refugio. Quanquam quid ad illud tribunal provoco, te viva et superstite, quae mitissimum una tutissimumque supplicibus confugium es atque asylum? Aut quid aliunde sperem praesidii, si Salus ipsa mihi et Clementia non patrocinatur: si medicinam huic morbo tu gravaris adferre, cujus opem nemo frustra imploravit: qua fiducia dies excubabo totos contemtus et prostratus ante atria senatus tui, quorum aures ad quotidianas supplicantum preces jam dudum occalluerum? Posse te juvare nos, Reginam potentissimam florentissimamque in re non ardua quis ambigat? Reliquum est, ut velis. Si evolvere aut videre saltem tibi contigisset Parentis mei Poema, si Orationes, Augusta, si scripta reliqua, quae omnia Divi Genitoris tui praeconiis sunt refertissima (nam per senectutem illi non licuit in te celebranda occupari) flectereris profecto et manum dares tam profuso ejus erga tuos adfectui. Homines novos et qui nec in regni tui emolumentum, nec in tuas privatim laudes quicquam contulerunt aut meditati sunt, cum et possent, ut qui acerrinra scribendi laborarent prurigine, et deberent quoque infinitis a te beneficiis provocati, quam liberaliter, quam indulgenter habuisti? Illis felicitatem suam non invideo, praesertim mortuis, dum et nos aliquo apud te loco simus: nec, quam animo erga illos benefico gratis fuisti, tam a nobis averso praeter ordinem appareas.


page 771, image: s771

Annuum vel bienne obsequium nihil illis agentibus fuerit lucrosissimum: nobis quadraginta annorum servitus continua dum ne sit fraudi. Si sordemus tibi, si viles sumus, tui ipsius memento, Domina, ac rationem habe. Fidem libera, quam nobis obstrinxisti. Iteratorum verbis solennibus toties promissorum sanctitatem et religionem reverere, conspirare persuasum habe cum votis nostris, et commendare tibi causam hanc illius manes, cui vitam debes, intercedere pro nobis apud te Gustavum Magnum, qui si morti immaturae parvo etiamnum tempore subductus esset, non istis flagitationibus nunc convenirere. Fac ex sordidissimo hoc mendicitatis et querelarum luto emergat atque erigatur ingenium meum, et ad laetum optatumque laudis tuae argumentum denuo se tandem convertat. Si virtutes tuae, Domina, pro stimulo jucundissimo mihi fuerunt olim, si iis adflatae sunt unquam et incaluerunt Musae meae, si pietatem istam non es aspernata, similem me mei praesta, et receptam apud omnes de incomparabili benignitate tua opinionem hoc beneficio confice ac sanci. Da ut tuis debeatur auspiciis, si quid posthoc moliar non contemnendum. Sin exorari te non pateris, et re infecta mihi redeundum est ad meos, pergam tamen in laudabili ac pulcherrimo cultus erga te mei proposito. Nec indecorum putabo, familiam nostram obsequiis suis funditus eversam esse, et constantissimae fidei cum Saguntinis poenas dedisse. Denique quicquid in tuam commendationem commentatus sum ante aut porro post repulsam commentabor, id Musarum valvis affigam pro Tropaeo dedicandum aeternitati de adversa fortuna. Cum illa expostulationem liberrimam apud te instituendam nunc duxi, Principum Clementissima, ut tua, si fieri posset, opera atroces ejus injurias a meo capite amolirer. Illi irascor, illi gravissime, fateor, succenseo, non quod me persequatur aut premat, sed quod apud te hoc ausit indignor, quae tutelare mihi numen es, et ad cujus aram securum me speravi fore ab ejus protervia. Si quid acrius, si quid animosius in illam a me dictum est, quam dici debuit, condonetur is lapsus homini nec abjectae indolis, nec ad stipem petendam nato. Tyro sum, Augusta, in mendicorum castris, et parum adhuc in tam ignavis armis exercitatus, quapropter veniam des aequum est, si partes meas egi perperam in hac tragoedia, si scientiam apud te professus sum, in qua nihil intelligebam. Fortunatiorem ubi feceris, saevi, quantum voles, si quid peccaro. Nunc hoc unum sortis adversae beneficium est, ne indigniora metuam, quam fero. Quare aut eo curas auxiliares converte, ut sim felix, si luctuosas hujus notae preces aversaris, aut integram relinque misero dolendi libertatem. Hactenus modestiae meae imputare possum, quod nihil profeci. Ut voti enim compos fierem, spes non defuit, si importunus esse voluissem. Nunc periculum faciendum est, an omnem mihi petenti aditum obstruxeris ad liberalitatem illam, quam ultro obviam non semel ante expertus sum. Plurimum timoris mihi ac desperationis cum incutiat cursus anteactae vitae nequaquam prosper, plus tamen fiduciae accedit a caelesti tua bonitate. Ut laetiores ergo atque amaeniores (nam potes) strenas expectes imposterum, anni imminentis exordio tam auspicato,


page 772, image: s772

mihi praestes supplico, quam a me tibi voventur. Upsaliae Decemb. CICICCLIII.

EPISTOLA DCLXXXII. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

ETSI tuis omnibus ac imprimis mihi, molesta, ut debet profecto, accidit atque acerba privatae haec jacturae contemplatio, quam consternatis alte sensibus impressit de deserenda regni florentissimi statione captum nuper, Augusta, a te consilium: impetravi tamen a diuturno stupore, quo oppressus et afflictus haesit huc usque animus, ut proposito huic tuo non accederem solum ac manum darem, quod fieri a nolentibus plerumque consuevit et invitis, qui potissimam in obsequio laudem collocarunt, sed laudator quoque gratularer memorabili instituto atque applauderem. Diffiteri haud ausim expugnatam aegre doloris concepti pertinaciam: at vero sedatior nonnihil emergo nunc paulatim, recolligoque me ex profunda curarum nocte, tuaeque acquiesco sententiae, et ad approbationem propriae calamitatis impellor. Habeo enim compertum, Augusta, eam esse tibi indolem, id inconcussi animi robur, ut non possis esse injuria aut in te aut in tuos. Scio inconsiderate nihil, nihil praeter ordinem fieri a te solere. Quare iis disceptandum relinquam, quibus es ignota, an recte feceris, quae regno vitam privatam anteponas; dum rationes mecum dubius subduco, et in causas inquiro anxius, quae ad facinoris admirandi atque inauditi spem fiduciamque capiendam praecipuae te erexerint et instigarint. Non deflectam e via, nec virtutum tuarum commendationi indulgebo, ne, dum liberius expatiatur in tam vasto campo ac se diffundit oratio, mearum ipse virium infirmitatem parum perspexisse atque exploratam habere videar, et tuis auribus haud recte consulatur, cum intelligam, ac probe jam dudum edoctus sim, non esse verba apud te de te facienda, nisi sobrie et paucis: cujus inter praecipuas est laudes, laudes suas fastidire, et antevertere factis immortalibus. Commune, Augusta, maximis temporum ingeniis argumentum es, in quo certatim memorando se exerceant, et facundiam jam pridem experiantur. Quapropter summae temeritatis sit et imprudentiae, ad illos denuo impingi a me scopulos, quos ne illi quidem satis feliciter praeternavigarunt, qui praeternavigarunt felicissime. Quid? quod ea, quae plurima praeclare atque egregie hactenus gessisti, Regibus aliquando posteris pro exemplo quod imitentur futura, recentis facti admirando splendore omnia obscurantur: Quod quia pro merito suo et dignitate praedicari nequit et extolli, non inconsulte fecero, si laudum tuarum partem hanc unicam proponam mihi delibandam, atque istos inter limites coerceam ingenium. Non est cujusvis, mihi crede, te capere, te aestimare, Augusta. Infinitis praeconiis cum memorata publice sis in tanto laudantium numero, plures fortunam


page 773, image: s773

tuam, quam te suspexerunt, et Reginam commendarunt multi, Christinam pauci. Insigne naturae beneficium videbatur, quod late imperares, quod Gustavo Magno prognata esses, et erat mehercules insigne naturae beneficium. Majus tamen illud tuum, Domina, quae regno et parente tantis dignam te praestitisti. Invidendae felicitatis credebatur, quod assiduo rerum successu floreres; quod bella cum potentissimis hostibus et gessisses prospere et composuisses: nos etiam prudentiae tuae id fuisse non ignoramus. Nunc detractis naturae ac fortunae ornamentis, illecebris amotis, tuis in posterum bonis, tuo cultu venies spectanda. Non enim commendari in te poterunt, quae spernis ipsa et eontemnis. Ipsum illud, quod moliris, factum novum atque insolens, nec ulli saeculorum memoriae testatum, latere te nequaquam sinet. Sedem ut occupes et figas in remoto a turbis angulo, ut inaccessam insulam invadas, secessum tamen illum, illas latebras orbis universus rimabitur. Si confluxerunt olim gentes undiquaque, ut, Divo Genitore tuo etiamnum superstite, victorem septentrionis vultum, ut tot ornatum laureis, tot triumphis perfunctum caput contemplarentur, quid non facturos censes, ut Gustavi Magni spectent filiam, ut animam pulcherrimam intueantur, quae triumphare noluit, cum posset, et tamen toties triumphavit. Non sum adeo rudis, adeo ignarus tui, domina, ut vestigia tua tibi commendem, et inculcem, quibus porro insistas. Haud potes tui esse dissimilis, postquam tam inusitati facti capax fuisti. Nihil tibi reliquum est in rerum natura aestimandum praeter unam fortunam, cum Fortunam, quae fummum regnantibus bonum est, a te excludas atque averseris. Fortunae, enim beneficio sola virtus non tangitur, sola non indiget. Itaque non tibi magis cum virrute male posthac convenire, quam ipsi secum virtuti potest. An voluptati ut indulgeas est expectandum, quae voluptatem ducis non regnare? Cum taedas tuas, cum nuptias tot Reges Principesque frustra sperarint, an castitati constantissmae timebimus? Ab ipsis teneris, quam parca somni, quam minime appetens fueris, quam epulis non sis delectata, quam procul habueris supervacua oblectamenta, et feriantes ingenii lusus familiares tui norunt: nunc tanto minus hisce capieris illecebris, quanto magis judicium aetate est confirmatum. An otiosam fore te suspicabimur, quae ne tum quidem fuisti, cum regnares, et cum tuto posses. Scis enim occuli non posse regni vitia, solere dissimulari et silentii religione tacita involvi, quod multum reverentiae regali dignitati debeatur. Nunc rigidissima via res tuas censere omnes audebunt, postquam privasti te praerogativa omni veniae atque impunitatis. Accedet aemulatio et occultus livor illorum, qui splendorem existimationis tuae ferre non possunt. Quicquid temporis a curis publicis subduci potuit, eruditis a te lucubrationibus dedicatum scimus, partem diei praecipuam saepe, noctes etiam nonnunquam totas sic periisse tibi in confesso est apud omnes, qui te norunt etc.


page 774, image: s774

EPISTOLA DCLXXXIII.

NOS Christina, Dei gratia Suecorum, Gothorum, Wandalorumque Regina, Magna Princeps Finlandiae, dux Esthoniae, Careliae, Bremae, Verdae, Stetini, Pomeraniae, Cassubiae, et Wandaliae, Princeps Rugiae, nec non Domina Ingriae et Wismariae praesentibus constare volumus, quod cum ministro nostro, Regiique conclavis ab epistolis Latinis Secretario, Nicolao Heinsio, pro praestito tam apud nos, quam in exteris aliquot annorum servitio, pensionis loco, constituerimus, atque assignaverimus quinquies mille ducentos et viginti septem imperiales, quorum solutionem ob alias nunc faciendas impensas, in commodius tempus prorogare atque differre complacuit. Quo autem datae ejusdem fidei interea is certior foret, hanc ad securationem nostram illi communicare voluimus, qua praefatam summam 5227. imperialium primo quoque tempore ei rite persolutum iri promittimus et asseveramus. In quorum fidem majorem praesentes manu nostra subscriptas sigillo nostro Regio firmari jussimus. Dabantur Upsaliae de 22. Februarii Anno CICICCLIV.

CHRISTINA.

Vide Epist. CCLXX. ad Gronovium tom. III. Sylloges hujus pag. 330.

EPISTOLA DCLXXXIV. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Holmiam.

AGnosco et amplector ultimum beneficium tuum, Domina, de datis ad Cameram Rationum commendatitiis: quanquam successus rei defuit. accepi enim tandem post longissimam moram a Canterstenio literas. Sed negarunt illi, quibus inscriptae erant literae, vacare sibi tempus ad excutiendas rationes nostras, quod multis longe majoris momenti negotiis nunc premantur. Reliquum igitur erat, ut mandatis paternis manum darem, et re infecta ad meos referrem pedem: nisi auctores mihi essent ex proceribus nonnulli rerum mearum studiosi, ut oportuniora tempora mox adfutura expectarem. Mihi vero quanquam molestum est aliunde sperare beneficia, qui tibi soli me measque fortunas debere maluissem: post lustri tamen totius jacturam, facile persuaderi patiar, ut parvum etiamnum tempus concedam promovendo huic negotio: etsi ipsa ejus memoria quodammodo mihi sit invisa post tot repulsas. Sed adversis paulatim obduratus animus, et a longo usu irriti laboris fiduciam sumit et pertinaciam. Principis Hetruriae Leopoldi epistolam mihi inscriptam optem videre; si sine incommodo tuo fieri potest; Metus enim est, ne, dilata responsione, Principem mei amantem offendam: quem demereri omnibus officiis studeo.


page 775, image: s775

EPISTOLA DCLXXXV. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae.

PErire beneficia identidem dilata, cum praestari cito possint, non deessescio ex antiquis sapientiae praeceptoribus, Augusta, qui confidenter adfirment. Iis etsi temere nihil hîc crediderim, opinor tamen benefactis a cunctatione et mora pretii haud multum accedere. Promtitudinem atque alacritatem animi, quam in demerendis clientibus summam tibi esse vulgo praedicant, quamque non paucis ego argumentis olim expertus sum, nunc remissiorem nonnihil solito et in causa paterna haerentem, rursus imploro. Pudet quidem ad easdem frustra preces recurrendum esse: justissimusque metus suboritur, ne extorsisse beneficium nolenti videar, quod benignitati tuae gratuito acceptum a nobis referri praestaret: non desunt tamen rationes, quibus fiat, ut urgendum omni conatu promovendumque ducam negotium, de quo tam saepenumero apud te egi. Beneficio, cujus spem certam nuper fecisti, etsi per se magno, non tam moveor aut tangor, quam quod honorificum imprimis mihi fore censeam, si aliquo apud te loco esse, nec prorsus negligi me appareat, et deprehendatur pristinum erga res meas studium in te non omnino refrixisse. Canterstenius in parandis literis, quas parare jam pridem jusses est, mensem totum cunctatur: et porro, quantum apparet, cunctabitur, nisi tua apud illum pro me intercedat auctoritas, quod si fiat, auguror fore, ut mox suprema negotio toti manus imponatur. Vale, Domina, et si preces meae nihil apud te possunt, aequitatem causae tamdiu protractae clementer intuere.

EPISTOLA DCLXXXVI. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae.

ALlatae nudius tertius ex Germania literae narrarunt nobis, Hamburgo Amstelodamum te discessisse, Augusta. Qui nuncius majorine voluptate an maestitia me perfuderit vix est ut prodam. Laetor enim et gaudeo vehementer, tanti tibi visam Bataviam nostram, quam inspectam in transcursu hac peregrinatione cupias. Sed et doleo vehementer hîc me relictum et exclusum pleno gaudio: levibus enim officiis locus aliquis fuisset, et curiosis oculis tuis poteram gratificatus esse, non ignarus aut inexpertus illarum civitatum, quas in illo tractu perlustrandas tibi proponeres. Sed hoc fatum jampridem meum est, ut te demereri non detur, nisi sola voluntate. Erit nunc me felicior Vossius, et officia ista praeoccupabit. Parentis mei hae partes fuissent. Sed is senio et


page 776, image: s776

morbis diuturnis oppressus jam nec tuus est nec suus. De rerum mearum statu paucis agam, quo nihil potest esse miserius. Quid enim magis acerbum obtingat homini ingenuo et tuae clientelae addicto, quam mendicum agere tot jam annos, et quidem illic terrarum, ubi tu regnare noluisti, Domina? Domi honesto loco natus inter propinquorum civiumque meorum complexus fortunis non contemnendis frui poteram, foris mendicum agere malui, ut tuus essem. Mensis agitur jam septimus, quo Joannus Holmius tuo nomine mihi tradidit diploma, quo partim pro expensis, quas in Italico nuper itinere fecissem, partim pro praestitis aliquot per annos obsequiis, quina aureorum seu thalerorum Germanicorum milia jubebas mihi dari. Pecuniam post menses duos paratam fore idem Holmius tunc promittebat. Nunc negat de pecunia ista mihi persolvenda quicquam in mandatis a te sibi datum: auctorque mihi fuit, ut argumenti hujus literas ad te ipsam darem. Audeo igitur ad easdem preces iterum confugere, quas toties sine successu apud te profudi: Non quod effecturas illas multum existimem, etsi invidiosae non sunt, sed ne mihi desim. Post fortunas enim turbatissimas, post: attritas ac dissipatas facultates, facilis verborum est jactura. Peto igitur, Augusta, supplicoque submissus, ut si de tota pecuniae summa, quam Diploma tuum largitur, nihil videtur sperandum, ea saltem pars ne detrahatur, quam ex meis facultatibus profudi in Italia, eamque ut mihi reddat, Holmio quamprimum injungas. Habet is quidem nomenclatorem a te sibi datum illorum omnium, quibus satisfaciendum sit ex terrarum tuarum proventu: sed ex illo numero exclusus sum, in quem tamen [Note: Vide Epist. CCLXXVI. Tom. III. Sylloges pag. 329. ad Gronovium.] et Cytharoedos et alios minimi pretii homunciones admissos intelligo. In ipsos Cytharoedos dicam nihil aspere: scio enim illos oblectandis animis et fallendo tempori non parum conferre: sed aeternitatis instrumenta non sunt. Cum celebritate nominis tui misere agatur, Augusta, si ab iis sit augenda, qui nec in alios victurum nomen conferre possunt, nec in se ipsos. Hos tamen successores nacti sunt eruditi in aula tua, hos liberalitas et munificentia tua nunc fovet, nobis plorare jussis. Sed pristinum literarum et ingeniorum cultum rursus instaurandum mox fore in tuo comitatu auguror. Liberius haec fortasse quam par erat. Sed hoc desperationis ingenium est, ut nihil metuat. Novi praeterea Philosopiae semper male convenisse cum assentatione. Mitto hîc versus meos jam ante tibi visos, sed auctiores nunc nonnihil. In quibus si minus videor probare consilium tuum de privata vita, cogites velim, quanti mihi constet. Vale, Augusta, et fidem, quam illibatam tibi inter paucissimos olim praestiti, nunc quoque devotam tibi crede. Holmiae CICICCLIV.


page 777, image: s777

EPISTOLA DCLXXXVII. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Roman.

NUNcius diebus proxime elapsis longe nobis optatissimus advenit, Augusta, qui alienissima anni tempestate, et minime omnium oportuna per Alpinas nives feliciter te luctatam asseverabat. Nimirum frueris nunc desiderato illo toties splendoris antiqui conspectu, et majestatis Romanae necdum obliteratam magnitudinem ex operosa ruinarum congerie metiris atque admiraris. Faxit Deus Opt. Max. parem itineris successum experiaro ad Belgas aliquando nostros reditura. Annus jam est, si recte memini, cum literas ex Suecia ad te dedi doloris ac querelarum nonnihil prae se ferentes, quod non eam a te rerum mearum rationem habitam agnoscerem, quam habendam a te fore identidem jusseras ut sperarem. Erat autem eo liberior epistola, quod tibi soli scriptam manus alienas haud subituram arbitror. Invitus tamen intellexi postea curiosis multorum oculis in aula tua objectam fuisse: credo ab iis, qui cum male mihi vellent, tua excussum videre benevolentia optabant. Ad meos ante tres menses cum ex Suecia rediissem, libros domi nonnullos offendi, quos mihi seposuisse Silvercronius dicebatur, quod in bibliotheca tua essent superflui. Inde solutionis factum est initium. Spem quidem fecerat non una epistola idem Silvercronius fore, ut quicquid mihi tecum restaret ratiuncularum, ante tuam ad Italos profectionem expungeretur. Caeterum is, quantum video, suam fidem est frustratus. Quapropter post iteratas toties preces supplex te denuo obtestor, Domina, ne, qua polles apud Silvercronium auctoritate, trahi ac differri negotium istud diutius patiare. Totos enim menses quinos mihi lucta pertinax est cum morbo molestissimo, cujus eventus cum futurus anceps videatur, facultatibus meis consultum omnino cupiam. Quamquam enim pulchrum ac gloriosum mihi duco, nullo cum emolumento, multa cum rerum mearum jactura tibi studuisse, nolim nihilominus, Augusta, heredes mei ut aliquando conquerantur, tuis me auspiciis decoxisse. Vale, et si aeternitatem nominis tui, rem profecto pulcherrimam, ut debes, amas, noli eos aversari aut insuper habere, qui istam in te gloriam magno cum labore sunt conati derivare. CICICCLV.


page 778, image: s778

EPISTOLA DCLXXXVIII. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae. Hamburgum.

INcredibili mehercules laetitia perfusus sum, Domina, perlatis ad me nuper admodum a Langermanno nunciis, qui non indicarent solummodo, Hamburgum ex Italia te advenisse, verum etiam post temporum ac locorum intervalla necdum te mei oblitam esse testarentur. Circumstabat quippe ac premebat me conscientia jejunorum tenuiumque officiorum, quae tibi hactenus praestitissem, nec sinebat me assurgere ad fiduciam aut spem tantae felicitatis. Nunc vero, quando pro caetera tua incomparabili benignitate fit, ut hominem nullis meritis tibi conciliatum, augusto tuo patrocinio fovere pergas, audeo qualemcumque operam tibi offerre, obtestarique genium divinae tuae clementiae, ne graveris voluntatem illam, quam luculentam sane ac promptissimam rebus tuis promovendis pridem consecravi, tentare tandem aliquando atque experiri, meque mandatis tuis, quibus nihil optabilius perferri ad me possit, beare. Pluribus infirmas obsequii vires apud te non ostentabo, ne inane per se officium multo vanae jactationis ornatu extenuetur. Flagrantissimum hoc desiderium bene de te merendi coram tibi testaturus eram, si res id, meae ferrent, ferent tamen ut auguror aliquando, si autumni hujus quod reliquum est apud Hamburgenses exegeris. Vale, Augusta, meque omni cultu ae observantia tibi mancipatum crede. CICICCLXI.

EPISTOLA DCLXXXIX. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae.

NIhil solidae voluptatis esse in humanis rebus, Domina, nunquam magis sum expertus, quam nuper admodum, cum in via praeter exspectationem mihi occurrebas. Quamvis enim laetius haud quicquam optatiusque conspectu tuo offerri mihi poterat, fortunae tamen meae te discedente graviter succensebam, fateor, quae felicitatem tantam, tam fluxam, tamque non diuturnam, mihi praestaret. Alieno certe jure, ac herilibus mandatis, quae alio me avocabant, nisi obnoxius atque astrictus fuissem, dubium non est, quin te comitaturus fuerim, non Helmaestadium solummodo aut Elsingburgum, quo volebam usque, sed ad antipodas quoque hominum extremos, si postulares aut patereris. Augebat praeterea atque accumulabat maerorem meum, quod benignissime me exceptum viderem, eamque experirer in te comitatem, quae mentes etiam ferreas mollire posset et frangere, nedum me, quem vel minima


page 779, image: s779

beneficia traherent fecillime, ac expugnarent. Ab illo tempore cum nulla cura cogitationes meas aeque exerceat, quam studium desideriumque bene de te merendi, in eo tamen contemplatu, quo animum identidem occupare ac demulcere soleo, vix mihi ipsi ulla ex parte satisfaciam, nisi mandata tua spem fiduciamque pleniorem mihi addant fore, ut hunc votorum scopum aliquando contingam, teque insigni aliquo argumento de observantia mea certiorem, quam feci hactenus, faciam. Meibomium, uti jusseras, per literas tentavi de cura bibliothecae tuae suscipienda, quid rescripturus sit, avide expecto, nec responsum ejus ignorari te patiar. Caeterum, Princeps Augusta, cum Silvercronius jam tuis verbis saepenumero mihi significaverit, te pro caetera clementia tua, tibi ipsi ultro memoriara identidem refricare earum ratiuncularum, quae subducendae etiamnum restent super expensis, quas in itinere Italico atque alibi feceram tuae clientelae ante septennium et quod excurrit innexus, nihilque magis in votis tibi esse, quam ut hoc nomine quamprimum, mihi satisfieret: audeo te nunc obsecrare, Domina, ut aut in Oesalia Alandiave insulis, aut alibi per ditiones tuas tantum agrorum assignare mihi jubeas, quantum summae debiti respondeat, idque ad certum solummodo tempus, dum nexus iste parata pecunia commodius expediri possit. Hoc enim et facili negotio fieri a te posse, si velis, persuadent mihi homines rerum tuarum haud ignari, idque ego si impetravero beneficium, quod aliorum precibus frequenter indulsisti, mancipatum tibi hunc hominem perpetuo fore dubitare noli. Rempublicam quod spectat, Suecos tuos cum Moschis in gratiam rediisse, pacisque conditionibus utrimque jam subscriptum esse, nuncio. Ovidius meus, si necdum ad te perlatus est, mox Langermanni opera perferetur. Vale. Holmiae Suecorum CICICCLXI. a. d. XVI. Junii.

EPISTOLA DCXC. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae.

OBsequii mei rationem sic satis tardo pede processisse invitus agnosco, dum indicem operum paternorum, cujus copiam tibi fieri volebas, ab Isaaco Vossio nunc absente, aut alibi occupato nequicquam multo tempore exspecto. Operum jam publice prostantium Catalogum vix tandem hîc mitto, ineditorum mittam propediem, simulatque et illum fuero nactus, quem sperari quamprimum jussit Vossius. Negavit ille mihi verbis seriis sese ullas a Majestate vestra super ea re litteras accepisse, officio neutiquam defuturus si accepisset. Mitto et indicem, Domina, scriptorum a Jansenistis nuper publici juris factorum, quibus alia complura, quantum audio, propediem accedent. Debebam mehercules operosa nunc uti oratione, ac gratiis agendis multum insudare, sic a Majestate tua nuper Hamburgi exceptus, ut comius benigniusque


page 780, image: s780

haudquaquam possem. Sed nec verba mihi sunt promta, quae beneficentiae tantae satis respondeant, et tu demereri tuos mavis, quam ob merita laudari. Caeterum res meas, quas discedens Majestati vestrae commendavi, rursus nunc, si fas est, commendo. Iis, Domina, si quocunque modo prospexeris, et me immane quantum beabis, et simul efficies, ut os obstruatur illis, qui amorem literarum in te refrixisse vulgo jactitant. Viam facile invenero, qua illae sine incommodo tuo promoveantur, dum ipsam te ita cupere manifestum ac compertum sit mihi.

EPISTOLA DCXCI. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Augustae.

QUanquam mandati tui sat memor, Princeps Augusta, rarius tamen ad te scribo, quod adventum in hanc civitatem meum aestivae feriae mox excepere, per quas fit, ut procerum magna parte negotiis privatis intenta, aut rus identidem excurrente, res aulicae vel jaceant omnino ac proferantur sub hoc tempus, vel lentius assueto procedant, unde ego potissimum epistolis meis argumentum fore promendum speraveram. Mearum ad Nasonem observationum primitias Augusto nomini tuo necdum ausus sum dedicare, quod rudes plane et impolitae sint, ac curam majorem a secunda manu unice requirant. Harum tamen qualiumcunque exemplar ut ad te perferret, quod sic velle te cognovissem, Langermannum nuper rogavi. Qua in re illum meis precibus gratificaturum confido, simulatque codicem tibi destinatum ex Batavia nostra a typographo acceperit. Caeterum Claudianum typis majoribus cum nunc adornent Elzevirii in eo sum, ut quae ad ingeniosissimum poetam tuis auspiciis olim annotarem, recenseam, atque auctiora proferam in lucem, mox aliis quoque primi ordinis poetis, si otium concedetur, manum admoturus. Tanaquillum Fabrum Salmuriensem, virum eleganter sane eruditum, e vivis excessisse nuper admodum Gronovius ad me perscribit. Idem Stephanum Byzantium Holstenianis commentariis illustratum ad se perferri vehementer exoptat, ut doctissimus atque utilissimus labor tuo beneficio publici juris fiat. A Meibomio quod miror, nihil etiamnum responsi accepi, quare fit, ut suspicer literas ad illum meas parum diligenter curatas esse. Deus Opt. Max. Domina, te diutissime, ac in te rem litterariam, incolumes velit. Vale. Dabam Holmiae Suecorum Anno CICICCLXI. a. d. X. Augusti.


page 781, image: s781

EPISTOLA DCXCII. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Alexandrae.

SI toties te venerentur ac conveniant meae litterae, Domina, quoties desiderium flagrantissimum ad officia scriptionis me compellit, nullus omnino ad vos ex hac civitate contendet tabellarius, qui epistolas a me tibi non ferat. At vero cum neque dignitatis tuae sit ad otiosas plebejorum hominum allocutiones respondere, neque frontis meae, ut alibi occupatam frequenter interpellem, sufflamino, quantum, possum hanc tui compellandi immoderatam cupidinem, meque intra tacitae observantiae ac religionis mutae limites quodammodo coerceo. Huc accedit, quod de negotiis publicis nihil fere nunc occurrit nuntiandum, cum ad pacis concordiaeque scopum dirigantur unice Senatus Regii consilia, postquam armorum taedia fatigatis diutino bello mentibus obrepsere. Attritum videlicet exhaustumque aerarium nobis haec fecit otia, quorum ne nullus ad me fructus redundare videatur, scriptores antiquos evolvo nonnunquam et familiares mihi reddo: in quibus sese nuper admodum mihi offerebant L. Appulei Metamorphoses, scriptum mehercules et ingeniosum comprimis, et multam cum urbanitatem, tum eruditionem prae se ferens. Indignatus igitur pulcherrimum opus infinitis propemodum naevis adhuc conspurcari, loca depravata non pauca inter legendum castigare sum conatus, nec sine successu, ut mihi videbar. Nam quod scriptorem hunc vulgo inter semibarbaros ac minime Latinos reponunt, in eo quam sint injurii, facile pervicerim, si membranas hujus operis vetustas ac fidas aliunde detur indagare. Ex iis enim, nisi spes me fallit, liquido appareat, alieno illum ore, non suo, ut plurimum balbutire ac incondite lonqui. Nam ut omne, quod in illo peccarunt interpolatores, solius ingenii ope ac fiducia possit corrigi, frustra speretur. Est autem hic ipse Apulejus curae tam operosae in captanda verborum proprietate, inque vocibus ex ultima antiquitate depromendis, ut nimiae potius eruditionis studio, quam inscitia sermonis Latini peccare possit videri. De membranis melioris notae si spes ab amicis Gallis, Italisve fiet, manum medicam scriptori pessime affecto sum admoturus. Atque haec de L. Apulejo. Caeterum, Domina, rogatus est nuper a me Silvercronius, ut imaginem tuam mihi abs te impetraret, quam Johannes Holmius jam olim ultro non semel me sperare jussisset, idque tuo nomine, cum ne ambire quidem eam sustinebam. Recta ad te ivisse poteram, qua nihil indulgentius esse aut exorabilius jampridem habeo compertum; nisi quod infirmitatis propriae mihi conscius, preces meas adeo inefficaces esse noveram, ac voti consequendi rudes, ut cum repulsa haud raro conflictentur, tunc quoque cum iniquum nihil aut invidiosum postulare se opinantur. Vale, Princeps Augusta, meque clientium tuorum numero accensere perge. Holmiae Suecorum Anno CICICCLXI. a. d. I. Novemb.


page 782, image: s782

EPISTOLA DCXCIII. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Alexandrae.

FAcis profecto, Domina, pro caetera Augustae indolis tuae magnanimitate, quae pietatem longe flagrantissimam, qua te semper prosecutus sum, obliterari aut senescere haudquaquam sinis in tuis cogitationibus. Id cum abunde coram sub aestatem proximam testata es, quando me in ipso itinere tibi fortuito occurrentem, plurimis benignitatis tuae argumentis cumulatum dimisisti, tum nuper denuo per litteras interpretes luculenter significasti, facta praeter haec spe, futurum, ut quod debere te mihi nummorum voluisti ipsa; mox persolveretur. Potes quippe meminisse, chirographum ultro ad me jussu tuo perlatum esse, nihil minus flagitantem, funesto illo et luctuoso clientibus tuis tempore, quo regno te abdicabas, cum in solo maerore curas omnes defixissem, ac tota sese sollicitudo mea hîc unice occuparet, caeterorum negligens, et privati emolumenti prorsus secura. Hunc ego nuncium, clementiae tuae testem luculentum, ante paucos dies mihi redditum, quanquam diffiteri non possum, acceptum omnino atque jucundum mihi fuisse, sic tamen de me sentias et statuas rogo, ut persuadeas tibi, nihil in rerum natura esse, quod vel tantilla voluptate me possit perfundere, si cum tuis commodis non sit conjunctum. Horum potissimam rationem cum habuerim semper, omnique ea lucro ac privatae utilitati praetulerim, nunc quoque in eodem proposito persistendum mihi duco, nec unquam tam dissimilis evadam mei, ut impudenter atque odiose flagitando tibi extorqueam, meaeque importunitati acceptum referre enitar, quod indulgentiae tuae jam debere incepi. Nullam igitur procrastinationem aut nimiam aut longam a me censeri existima, quam rebus tuis conduxisse intellexero. Illud unicum enixe a te peto, Domina, quando ad exemplum solis siderumque ac aetheris tui, divinae liberalitatis et munificentiae radiis atque inexhausto illo imbre clientes tuos promiscue, ingratos etiam ac indignos, irrigasti et fovisti, mei postremo loco meminisse ne fastidias aut graveris. Sacratissima interim imagino tua, quod munus destinasse te mihi testaris, non potest non plurimae voluptati esse, cum in illa imposterum te absentem sim veneraturus, quam rerum mearum columen ac tutelare numen observavi suspexique hactenus. In Virgilium commentaria immensae molis complura circumferuntur, nec ullus ex antiquitate omni scriptor ingenia nostrorum temporum tam multa occupavit aut exercuit. Poemata ejus tamen qui ad pristinum nitorem revocare tentavit haud fuit, praeter unum Pierium Valerianum. Is ante annos hosce CXXX. collatis hanc in rem vetustis exemplaribus sat multis, Maronem castigare aggressus est, nec tamen eo cum successu, ut non plurimum alienae curae reliquerit. Ex Mediceo codice omnium, quotquot ullibi exstare opinor, vetustissimo, jam observavi multa, unde spes suborta


page 783, image: s783

est, ex aliis hinc inde exemplaribus plura animadverti posse. in Vaticana bibliotheca perquam multos Virgilii codices recordor me vidisse. Sed quatuor praecipuae vetustatis, literis Romanis, quas Capitales vulgus appellat, exaratos, quos operae pretium foret accurate evolvi. Vellem profecto res meas id ferre, nam et alienis oculis hîc minimum fido, et mihi, cum Romae essem, alibi occupato iis uti non vacavit. Sed et Apulejus est dignissimus, quem castigatiorem publice legamus: cum vix scriptor alius plus leporis atque urbanitatis cum tanta eruditione conjungat. Duos ejus codices in Medicea bibliotheca exstare memini, quorum ope editionem suam potissimum concinnavit Elmenhorstius, caeteris omnibus meliorem, nec tamen optimam, cum parum diligenter membranis illis sit usus. Veterrimum exemplar in Vaticana servari Jacobi Sirmondi viri doctissimi ad Sidonium Apollinarem notae me docuerunt, ex quo plurimis locis hic ipse Apulejus corrigi atque emendatior prodire possit. Sed de hisce quisquiliis audebo te fortassis interpellare, Domina, cum urbi aeternae redderis. Comes Nicolaus Brahe qualem se praestiterit in legatione Anglica latere te non potest, quam nihil horum solet praeterire. Tantae nobilitatis tamque splendidorum natalium viro tantum sordis adhaerere mirantur atque indignantur omnes. Hinc proceres Sueci expensarum rationes ab illo sese exacturos esse minantur, cum persuasum habeant vix quartam annumeratae pecuniae partem ab illo erogatam esse: hinc Magnae Brittanniae Rex satisfieri sibi postulat ob navem classis suae praetoriam minus reverenter habitam, sed intercedent, ut opinor, pro illo Patruus et Socer, hominemque minime malum ex hisce angustiis expedire conabuntur. Versus, quos nativitati Delphini Gallici nuper dederam, a Langermanno tibi exhibitos esse, a quo id officii postularam, auguror. Deum Opt. Max. toto animo veneror, ut te, Princeps Augusta, diutissime incolumem conservet. Holmiae Suecorum Anno CICICCLXII. XIV. Januarii.

EPISTOLA DCXCIV. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Alexandrae.

QUod ex publicis rumoribus percepi nuper admodum, Domina, nutare tibi valetudinem, id animum moerentem graviter sane mihi affecit. Auguror tamen medicorum cura timori huic nostro jam consultum esse, teque integris, et instauratis viribus non frui solide tantummodo, sed saeculo fruituram toto imposterum. Negotia publica quod spectat, jacent illa hîc terrarum interrupta jampridem per diuturnam procerum absentiam, qui post res prolatas ut denuo conveniant, vix ante Martias Kalendas opinor fore, quanquam in diem proximi mensis decimum convocatus jam sit senatus. Legatio Brittannica Comiti Nicolao Brahe parum prospere, si quid video, successit.


page 784, image: s784

Sub primum quippe ejus in insulam appulsum, collisi inter sese Regum potentissimorum Oratores,

Et socer atque gener, ferro concurrere jussi,

Orbem terrarum universum hactenus attentum tenuere, quanquam videri possunt haec ejus culpa non contigisse. Utinam longe plura non essent ab adversariis, quos in procerum Suecorum numero non paucos nunc habet, majori in illum jure congesta, qui criminantur legationis amplissimae splendorem omnem intempestivis sordibus unice ab illo conspurcatum. Nummos, quos sustinendae pro publica dignitate huic provinciae ex regio aerario acceperit, in privatam utilitatem conversos, Euclionem Plautinum pro Oratore Regio Brittannis ostentatum, haec ab illo jam fieri ea aetate, quae prodige rem administrare soleat: quid futurum, si senescat? Comitatem praeterea ac tesserae hospitalis religionem procul habitas: ex aula discessisse, etiam iis insalutatis, in quorum aede benigniter fuerit receptus, et ad quos deverterit. Regem ipsum in navem, qua ille sit advectus, bis terve excipi et admitti gestientem, valetudinis adversae excusatione, longe admodum quaesita, rejectum ac repulsum. Denique confecta legatione ad suos jam redeuntem, temerario prorsus consilio, classis regiae navem praetoriam irreverenter et contemptim praevectum esse. Ne Tottii quidem exemplo aut aemulatione ad saniora potuisse impelli, qui sub idem tempus impositam sibi publicam personam plurima cum laude sustinuerit in aula Gallica, egregieque ac splendide ornarit. Interesse regis ac regni, ut expensarum rationes ab illo flagitentur. Nullo enim jure attriti belllis continuis aerarii spolium ferri, tanquam praemium rei perperam gestae, ab eo, qui publicae rei nihil indulserit, privatae omnia. Haec passim et ubique clam palamque invito mihi ac nolenti audienda sunt. Nee minus fremere Britanni. Rex ipse contumeliosius se habitum quiritari, ac velle, ut illata sibi ignominia per Suecos expietur. Quid decreturi sint in hanc rem proceres vestri, ubi convenerint, intelligemus, nisi quod recepta jam nunc apud plerosque invaluit opinio, operam ab iis dandam fore, ut placatos quampridem Britannos experiantur. Horum nil abs te ignorari certus sum, Domina, sed quaerendum scriptionis argumentum fuit, cum impetrare a me haud possem, ut officium protraheretur. Juvenis infelicissimi multum profecto me miseret, nisi quod patruum socerumque pro illo interposituros esse auctoritatem, quia plurimum possunt, non dubito, atque ita fore, ut omni periculo subducatur. Sacratissimam imaginem tuam, quam sperare nuper jussus sum, impatienter expecto. Vale, Princeps Augusta. Holmiae Suecorum Anno CICICCLXII. a. d. XXVIII. Januar. Juliani.


page 785, image: s785

EPISTOLA DCXCV. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Alexandrae. Holmiam.

DElicias et lepores aulae Sueciae incomparabiles Ebbam Sparre, quam benevolentia tua singulari non immerentem fovisti, morbus diuturnus vivis subduxit nudius quintus, Domina. Et ne quid indigni spectaculi non secum traheret tam funestus dies, certissimam fundi Livonici calamitatem Oratores a Russia quatuor advexit, uberrimo barbariae comitatu stipatos. Splendida (fatendum enim) magnificaque praeter solitum pompa pervehebantur civitatem advenientes. Crederes spolia Suecico nomini detracta ab illis ostentari. Magnus regni Cancellarius totos tres menses ab urbe jam abest, nec exploratum sat habetur, quando rure huc sit rediturus: cessantibus interim ac feriari jussis negotiis magnam partem publicis. Vossianus, ut ad privata descendam, de septuaginta interpretibus, deque mundi aetate commentarius jam ad te perlatus est, nisi fallor augurii, Domina. Ex quo sub aestatem praeteriti anni fortuna congressus tui mihi obtigit, non defuerunt illi admonitiones meae tuis conceptae verbis, tuam prae se ferentes auctoritatem, quibus hortabar, ut in eo studiorum campo sese exerceret, quem feliciter sibi jampridem aperuisset, Graecaeque ac Romanae antiquitati illustrandis incumberet, unde plus laudis gloriaeque, invidiae minus esset expectandum. Catullum, Martialem, Ptolemaeum, quos dudum promisisset, aliosque scriptores aut hactenus in publico non visos, aut editos mendose, luci committeret; a spinis vepribusque Theologicis manum contineret. Hanc tuam esse sententiam, hanc caeterorum omnium, qui aestimationi ejus bene cuperent, et rei literariae impense faverent. Sed nihil apud contumacem promovi: credo, quod judicio meo diffisus, hoc ipsum ex te, Domina, maluerit audire. Et sane tanti erat, hunc fabrum tractasse non fabrilia, ut argumentum tibi daret tam elegantis tamque ingeniosae epistolae, ex qua quae ad rem unice facerent, nonnulla ad me perscripsit Silvercronius. Virgilio manum jam admovere coepi, usus, inter alios codices minime contemnendos, exemplari Mediceo, quo vetustius sinceriusque nullum in bibliothecis Europaeis exstare opinor. Sed necessarium omnino est, ut aliae etiam membranae divini poetae a me consulantur, si famam hisce conatibus faventem experiri cupio. Lutetiae Parisiorum novam editionem familiarum Fulvii Ursini Romanarum parari audio, cui trecenta et plura numismata sunt accessura de novo, quae doctissimum Ursinum fugerant. Multum contulit huic operi ornando Petrus Seguinus, vir horum studiorum atque adeo antiquariae et gnarus imprimis et amans plurimum, redemptis in hos usus a Francisco Gottofredo equite Romano nummis compluribus, qui in Ursiniana editione desiderabantur. Quod monendum duxi, ne Gottefredus id genus thesauros suos, quos luculentos possidet, pro non libatis integrisque tibi divendat. Latent alicubi


page 786, image: s786

in scriniis meis indiculi illorum numismatum, quae rarioris notae apud illum servabantur, cum ante novennium tuis auspiciis Romam me contulissem. Gronovius in supputanda vetere pecunia tantum non assiduus est, ac spem facit mox fore, ut suos de Sestertiis commentarios longe auctiores publico tradat. Non minorem vir ille egregius voluptatem capit, dum vectigales sibi facit censibusque suis adscribit immensos Romani imperii atque opulentae Graeciae reditus, et usui publico dinumeratos munifice impertit, quam in opibus suis recondendis capiebat olim Plautinus Euclio. A plebe tamen impetrari non potest, ut divitem esse aut opibus affluentem Gronovium credant, sed tanquam constitutum in re tenui et angustiae familiari objectum, alienis thesauris sese oblectantem sine cavillo non ferunt. Ego autem, Domina, cum tantas facultates in nuda eruditione collatas esse agnoscam, non possum non gaudere in sinu, et parentibus bene precari, per quos cautum ac prospectum est, ne vitam agerem litterarum prorsus expertem, atque inter luculentas divitias egerem, Tantali exemplo. Quam tamen Philosophiam apud debitores meos prudenter dissimulo: apud te profiteri paulo confidentius eam audeo; sed hac lege ac conditione, ut ne quid damnosam mihi esse patiaris. Vale, Princeps Augusta. Holmiae Suecorum CICICCLXII. a. d. XXI. Martii.

EPISTOLA DCXCVI. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Alexandrae. Romam.

INcredibili mehercules voluptate me perfudit nuncius, Domina, in hanc civitatem diebus proximis perlatus de tuo in Italiam reditu. Quem optatissimum itineris ex voto a te confecti successum non possum non plurimum mihi gratulari, cum inde ad studia quoque mea incrementi atque ornatus nonnihil redundaturum esse confidam. Meministi quippe injecta forte, cum coram proxime te venerabar, mentione, ut fit, editionis Virgilianae, quam a me adornari tum significabam, nec improbasse te istum propositum; promisisse insuper, quicquid veterum membranarum possideres Maroniana scripta complectentium, ejus copiam mihi a te faciendam esse, ubi primum in aeternam urbem rediisses: qua pollicitatione nil acceptius mihi jucundiusque potuit obtingere. Nam quamquam codices Maronis complures, et in iis duos tresve satis vetustos evolvi, supersunt tamen loca non pauca, quae negotium mihi facessunt, et e quibus expediri me posse vix spes est, nisi et plura et meliora exemplaria consulenda dentur, quorum ope praesidioqtie fretus quicquid residuum est mendorum penitus eradam. Obstringo religiose ac sancte fidem, quicquid suppeditaris, ad te confestim rediturum esse, nec quicquam inde a me flagitari, praeter solos in tempus brevissimum usus. Poenitet profecto, Domina, ut quod maxime, non perscrutatum me fuisse principis poetae Vaticana exemplaria, tria praesertum ejus bibliothecae caeteris vetustiora, quae


page 787, image: s787

litteris Romanis uncialibus, quas vulgo capitales vocamus, illic exarata observavi, plurimamque aetatem prae se ferentia, quorum duo in ipsius Pontificiae Bibliothecae scriniis asservantur, integrum alterum, alterum Bucolica solummodo et Georgica, si satis memini, complexum: tertium ex Palatinatu inter spolia complura librariae suppellectilis advecta. Accuratam certe Maronis editionem vel solis ex hisce exemplaribus concinnari posse vix est dubium, sed multa sedulitate atque animi contentione opus est, ut non discrepantia vocum solummodo, sed litterarum quoque omnis accurate annotetur. Nullibi utilius operam collocasse poteram, cum Romae ante decennium morabar, sed alia, et quidem minoris momenti, ab hac cura tunc me avocabant ac distrahebant. ipsam editionem vere proximo confectam fore auguror. Miraberis, Domina, in scriptore omnium manibus trito totque commentariis illustrato, tam multa etiamnum superesse castiganda. Sed interpretes in id incubuisse potius videntur, ut mentem Maronis indagarent, quam ut ipsa ejus verba nobis exhiberent, et suo ore loquentem, non alieno, nobis sisterent. Rempublicam quod spectat, est ea loco satis tranquillo. Robertum Douglassium nuper amisimus, virum sane cordatum, et rei militaris in paucis peritum. Ablegabuntur hinc brevi Viennam Austriorum Palbitskius, in Galliam Levenschildius, Martini Augustini filius, in Daniam Gustavus Liliekronius, in Poloniam atque Lusitaniam fratrum par Tongeliorum, atque hi omnes Residentium titulo aucti, Canuto Kurckio legatione apud Dominos meos functuro. Cum pompa funebris exequiis Laurentii Kagge destinata nuper in publicum esset processura, contentiones exortae sunt inter duas foeminas Principes, alteram duci Adolpho, alteram Cancellario nuptam, cum utraque proximum a Regina locum sibi deberi asseverarent: Regina tamen litem hanc judicavit secundum Cancellarii uxorem, altera multum indignante atque exequiis sese subducente. Cum toto jam novennio Silvercronius profiteatur in mandatis a te sibi datum esse, ut veteris debiti rationes nobiscum subducat, ipsumque debitum expungat, nec quicquam tamen hujus rei apud illum promoveatur, opinor ac persuasum habeo, nisi tu dissentis, Domina, longe consultius rebus meis fore, ut cura negotii hujus Severino Baatio demandetur. Nescio an plus praesidii in illo mihi futurum sit, sed certus sum hominem, qui tardior difficiliorque ad demerendos amicos sit, hoc Silvercronio alium me nusquam inventurum esse. Viri ingenium longo usu abunde exploratum habeo. Opibus, quas luculentas possidet, sic utitur, ut pauperrimum credas. Cumque omni propemodum earum usu sibi interdicat, in novas facultates tamen conquirendas tantum non assiduas curas occupat et cogitationes. Habet praeterea, si quid illi credimus, quod sibi sororibusque suis apud te consulat, quibus desideriis nisi satisfactum sit, de nobis cogitaturum non est quod sperem. Nunc etiam ut fidem suam quodammodo erigat, atque instauret, quam ob irrita toties promissa jacere apud nos atque amissam penitus esse non nescit, ex lapicidinis nescio quibus Oleandicis prae se fert, id pecuniae nullo negotio confici posse, quod expungendo debito sit satis, atque ea se in re jam totum esse; sed ludit ille et jocatur in re seria,


page 788, image: s788

dum nos post longam solvendi nexus expectationem ad metalla condamner. Olim cum me sex septemve vicariatibus Bremensibus donasses, ultro is idem negotium omne in se recipiebat de diplomatibus donationis quamprimum obtinendis: credidi homini pro simplicitate mea, et qui Ubsalia Holmiam te secutus esse poteram ad conficiendum negotium, nostro illi fortunas meas permisi. At ille eosdem Vicariatus non tantum ab Appelmanno auferri passus est, cujus amicitiam sibi utiliorem fore praevidebat, sed ita se proripuit tunc ex hisce oris, ne monito quidem me, negotium id praeter spem meam cessisse, aut ulla reddita ratione, per quam compulsus esset, caussam confidenter susceptam turpiter deserere: nuper etiam, cum significassem me donatum esse imagine tua, quam Langermanno tradi eapropter jussisses, quod is ipse Langermannus Viennam Austriorum inopina profectione discessisset sub ipsum fere donationis tempus, subvereri me, ne imagine optatissima fraudarer, respondet illi per literas sic, ut plane securum esse me juberet: cogitare enim se jam nunc recta ad te Hamburgum, meamque rem illic unicae sibi curae fore, de debito etiam expungendo multa magnifica pollicitus. Reversus jampridem Hamburgo litteras quidem ad me dedit, sed plane jejunas, et in quibus de debito solvendo sic loquatur, ut frigidius nunquam antehac, de imagine tua ne loquatur quidem, tanquam satis sit promisisse. Plura ejus argumenti poteram subtexere, quae non permittunt, ut quicquam mihi promittam magni ab homine, qui in rebus tantillis apud te, Principem longe indulgentissimam, toties me sic frustratur, meamque opinionem cum sententia Vossiana prorsus conspirare in hac re video.

Nullas habet spes Troja, si tales habet.

Quapropter supplex te rogo, Domina, ut negotium istud seriis verbis illi, quem dixi, Severino Baatio digneris commendare. Quod si feceris, sum certus, non defore inter proceres hujusce regni, et. quidem praecipuae auctoritatis viros, qui illum ad solutionem praestandam porro sunt hortaturi, atque impulsuri. Mitto eam in rem exemplar chirographi tui, unde de summa ipsa pecuniae, quam sperare jussisti, constare tibi possit. Rem non prorsus iniquam si a te impetravero, efficies, ut et unicam rerum mearum patronam agniturus, et coram etiam fortasse gratias sim acturus pro accepto beneficio. Audeo rem paulo fervidius urgere, quod maximo meo malo expertus sum, aetatem illic terrarum a me agi, ubi rationes antiquae facile obsolescant, ac nullo loco habeantur. Amitam regis, Dominam Marchionem Badensem supremum obiisse diem, nudius tertius intelleximus. Vale, Princeps Augusta, et fac quaeso, ne scriptionis argumentum longe ingratissimum, toties jam repetitum, imposterum mihi denuo sit repetendum. Holmiae. Maj. CICICCLXII.


page 789, image: s789

EPISTOLA DCXCVII. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Alexandrae Romam.

IN tabellariorum fide ac diligentia si quod praesidium fuit, Domina, una cum meis literis dedicationem Principis poetarum accepisse jampridem debuisti. Auguror etiam preces meas a te, quanquam curis longe gravioribus immane quantum distracta, non omnino rejectas esse, de impetrando ad breve tempus usu membranarum Maronis veterum, quae in biblotheca tua instructissima nec contemnendas possides, quasque pro caetera benignitate sperare me ultro, si meministi, jubebas, cum proxime in via tibi occurrebam. Non debebam, fateor, hisce quisquiliis ac nugis occupationes tuas sacras interpellare, sed cum ex comitatu tuo familiaribusque aulicis neminem cognorim, qui haec studia aut promoveat aut intelligat, recta ad te ipsam irrumpo, Domina, confidenter sane, sed tamen fretus imcomparabili indulgentia illa, qua conatus literarios omnes jam olim fovere ac complecti non gravabaris. De Republica, quod nuntiare possim, aut quod tua scire intersit, nil nunc quidem in promptu. Gustavum Adolphum Sckytte, Benedicti ex fratre nepotem, et Gustavum Draecke, tuae ante ante annos hosce septem aulae, si quid recordor, adscriptum potes novisse. Hi collecta famulorum et clientium manu, ac instructa clam navi piratica, Hollandicam onerariam in mari Balthico armati inermem invaserunt atque expilarunt, nautis ad unum omnibus trucidatis, immanem in modum, ne quis atroci facto superesset nuncius: re tamen propalata Sckytius in vincula conjectus est, cum quinque aliis comitatus sui praedonibus. Draeckius reliquique latrocinii hujus consortes an evaserint haud scio, nondum sane protracti sunt e latibulis. Captorum capiti misere metuo. Vale, Domina, meque, ut hactenus, tuis accensere, si mereor, perge. Holmiae Suecorum CICICCLXII. XXIX. Novemb. Gregor.

EPISTOLA DCXCVIII. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Alexandrae. Romam.

LUculenti mehercules maximique beneficii apud me loco est, Domina, quod bibliothecae meae tam benigniter prospectum voluisti. Ea enim jam nunc in tuto collocata, caeteris sarcinis, quod longe sint expeditiores, facili negotio, cum usus postulabit, ipse consulam. In eventu litis minimum periculi est, te praesertim mihi tam propitia ac favente: ut securus et mente inconcussa excepturus sum, quicquid illic fortuna de me decernet. Novam quippe peregrinationem animo jampridem volvo: cum e re mea nequaquam sit, ut


page 790, image: s790

hîc terrarum consenescam, ubi nihil est, quod ad litterarum studia percolenda excitare me possit. Hoc quippe oneris fortuna, utcumque blandiens, si mihi imponet, pessime equidem de rebus meis merebitur. Quapropter, Domina, cum de sede mutanda aut hoc aut proximo anno consilium mihi jam quodammodo sit fixum ac ratum, unum id ceteris beneficiis adjiciatur a te velim, ut quartam quintamve partem illius summae, quam ultro debere mihi voluisti, quotannis per aerario tuo praefectos persolvi cures, donec omne debitum, quod quina scutatorum vix excedit millia, sit persolutum. id enim sine ullo rerum tuarum detrimento aut incommodo posse fieri plane confido. Silvercronius certe pergit asseverare, non defuturum sese solutionis partibus, ubi eas sibi a te demandari intelliget. Praeter Virgilianos codices jam ante a me inspectos, bis octoni nunc inter manus mihi sunt ab amicis, hinc inde ex Belgio Galliaque, ac Germania ad me missi. Sed vix duo tresve in tanto numero, quos vetustas commendet. Nam quamquam animadverto recentis notae exemplaria nonnunquam satis castigata atque ex antiquissimis esse descripta, ea res tamen et anceps est plerumque, et rarius contingit. Quapropter tuos codices avebam perlustrare, Domina, quos nec paucos numero, et veteres ac praestantes admodum in scriniis bibliothecae tuae asservari minime ignoro. Interim typographos impellam, ac hortabor, ut manum operi inchoato admovere pergant. Plura enim subsidia si nunc mihi expectanda non sunt, curis secundis poterit suppleri, quod prioribus est defuturum. Vale, Princeps Augusta, et mihi, quod facis, porro patrocinare. Holmiae Suecorum CICICCLXIII. X. Maji. Gregor.

EPISTOLA DCXCIX. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Alexandrae. Romam.

PErvenisse noster Virgilius ad te, Domina, una cum iteratae editionis Claudiano jampridem debebat, si istas cogitationes avocamenta curae gravioris ac publicae rei minus frequenter interpellarent, per quae non licet mihi esse meo et hujus studii, quo, si essem meus, caperer maxime ac delectarer. Perferetur tamen utrimque ad te volumen sub aestatem proximam, ut confido; quod iis operae typographicae manum admovere coeperint jampridem. Addam et his munusculis poemata fortassis mea a bibliopolis saepe flagitata, ac curis prioribus longe castigatius auctiusque mox in publicum proditura: in quibus Augustum tuum nomen paginam mihi faciet utramque: cum in te observanda aegre mihi ipsi soleam satisfacere. De transferendo hinc lare sub mensem Majum quod postremis meis consilium agitabam, persisto eriamnum in hoc ipso proposito et sic quidem, ut promissos libellos coram a me exhiberi posse ac offerri sperarem confideremque, si rebus meis ac mandatae solutioni prospexisset in tantum Silvercronius, quantum ab auctoritate tua, qua


page 791, image: s791

id jussisse dicebaris, videbatur esse exspectandum. Sed cum in eo negotio parum aut nihil a me promoveatur, facile intelligo, mihi rem esse cum hominibus illiteratis, quique ignorent, fomenta illa ornandis ac promovendis bonis artibus a te olim in medium collata, non minori ornamento gloriaeque tibi fuisse, quam triumphos omnes, quos et frequentes et luculentos ex hoste potentissimo egisti, dum regnabas, Domina. Horum, inquam, hominum socordiae refertur acceptum, quod cum nemo prorsus hac tempestate inter viros faeminasque tui ordinis ac loci Principes exsistat, qui solida literarum cognitione tecum ulla ex parte possit contendere, inveniantor tamen, qui eximio earundem literarum amore (quam virtutem tibi propriam ac peculiarem diu fuisse scimus, nec aemulorum studiis obnoxiam) te non aequare solummodo gestiant, sed etiam post se relinquere, quantum in ipsis est, enitantur. Ita fiet tandem, nisi avertat Deus, ut famae tantis impensis acquisitae splendor in te obscuretur ac deficiat paulatim, utque exemplum rei longe pulcherrimae acceptura sis ab aliis imposterum, quod prima omnium aliis ipsa maximo cum saeculi gratulantis applausu dedisti. Regis Galliarum Christianissimi certe inusitata nuper benignitas ac munificentia enituit, qua me aliosque, quibus nihil debebat, est complexus. In bonam igitur partem interpreteris rogo, Princeps Augusta, quod liberius paullo expostulavi cum iis, qui sic res tuas agunt, ut nihil agant minus. Nam ipsam te quod spectat, abunde exploratum habeo, tam alte bonis artibus pectus tibi esse excultum, ut iis non possis non patrocinari ac favere, etiamsi nolis. Publicam eruditionis promovendae caussam ago, non privatam. In meam enim commendationem quicquid proferri posset, jam postremis meis sum praefatus, quando te obsecravi quidem, ut utilitati meae consultum ires, sed sic tamen, ne vel minimum ea cum incommodo tuo conjungeretur. Habeo videlicet persuasum, ut credam, periturum mihi esse omnino tuum beneficium, si invitae extorqueatur. Vale, Princeps Augusta, et mihi, ut hactenus, favere perge. Holmiae Suecorum CICICCLXIII. a. d. V. Decembr. Gregor.

EPISTOLA DCC. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Alexandrae. Romam.

PRodierunt nuper denuo in lucem, quae ad Claudianum annotabam olim, sed multa ea nunc auctiora. Prodibunt et propediem Poemata mea, magno nunc post editionem primam incremento ornata. Horum voluminum cum alterum Augusto tuo Nomini sit dedicatum, in altero paginam utramque facias, et hoc et illud in manus tuas perferri quamprimum velim: Quod pars mihi magna sit voluptatis observantiam meam cultumque constantem a te perspici. Sed cum rumor jampridem apud nos spargat, de deserenda Roma te cogitare, quid potissimum itineris hisce libellis sit insistendum, ut conspectu


page 792, image: s792

tuo fruantur, et votorum compotes fiant equidem ignoro. Rumor certe si constare sibi pergit, Domina, quod unice cupio, spes haud deest, mox fore, ut libelli coram a me tuis oculis exhibeantur. Sed metuo vehementer, ut felicitate tanta me cumulatum videam, utque fruar hoc immortali gaudio: adeo in magnis rebus famae non tuto creditur. Mittentur igitur Romam libelli, nisi alio mittendos praescribis. Quanquam nec res tua omnino videtur ferre, ut aut patriae te sistas, aut proprius certe, quam nunc fit, admoveas, ac viciniorem te reddas. Causas operosius subtexerem, ni haberem persuasum, plane jam nunc esse te perdoctam ab Appelmanno ac caeteris tuorum de iis, quae nuper admodum hîc sunt gesta. Fateor, Princeps Augusta, proximis comitiis ordines regni desideriis tuis per omnia haudquaquam gratificatos esse, sed duriora his videri possent expectanda, si abesse pergis, et dubito jampridem an virtutes tuas Roma satis capiat. Sed tu, quod tibi facto opus sit, omnium optime videbis. Rerum novarum quod nunciare possim, nihil nunc occurrit, nisi puerum diebus proximis principi Palatino Adolpho Johanni esse prognatum. Vale, Domina, et si quid mihi concredis, omitte mirari beatae fumum et opes strepitumque Romae. Holmiae Suecorum CICICCLXIV. a. d. X. Septemb. Virgilio manum extremam jam imposuissem, nisi quod ab amicis vetustorum nonnihil exemplarium de novo jussus sum sperare. Hiberna tamen tempestate telam omnem detexi posse confido.

EPISTOLA DCCI. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Alexandrae. Romam.

NUtare jampridem rumorem, nec sat constare sibi cum videam, qui de Roma deserenda deque repetendo paterno lare te cogitare sedulam seriamque, nuncios per hunc septentrionem spargebat, non ita nuper, in mandatis Langermanno proxime dedi, per Texeram ut tentaret diligenter, si quid opportunitatis praesto esset, qua Claudianus meus itinere terrestri in aeternam urbem ad te perferri tuto posset, et celeriter. Hominem mei peramantem huic tantillo officio nequaquam esse defuturum augurari equidem licet. Opinor quippe compertum abunde tibi, Princeps Augusta, ex iis litteris, quas septembri mense exarabam, Claudianum publico rursus a me commissum esse, forma ut majore, sic typis non minus nitidis atque elegantibus, quam ante annos complures in lucem prodibat, uti etiamnum potes meminisse. Commendant praeter haec editionem novam annotata mea partem alteram nunc auctiora: de poematis meis lentum omnino frigidumque est negotium, ut lucem ea haudquaquam visura esse appareat ante proximam aestatem. Ego interim missionem hujus muneris, quo nunc fungor, urgere ac flagitare non desino apud illos, quibus sacramentum dixi; cum otio et Musis tandem aliquando rediturus in gratiam, si licebit. Ne desiderii tamen hujus hactenus fiam compos,


page 793, image: s793

impetremque id quod peto, in caussa sunt potissimum difficilia haec tempora, et bellum quod foederatorum Belgarum publicae rei a Brittannis denuo ut atrox, sic insigniter injurium atque iniquum intentatur, magno conatu. Confido nihilominus ante Kalendas Apriles pedem hinc terrarum a me moveri posse. Quod si fit, bibliothecam meam tuorum nonnemini sum concrediturus, ne aut privatis praeda obtingat, aut aliis periculis exponatur, quibus eam eventus litis privatae, ni sit prosper ac secundus, objecerit haud difficulter. Hoc emigrationis consilium ut foveam constanter magna me perpellit a bonis artibus per hosce terrarum tractus solitudo, magna frivolarum occupationum moles, quae ab omni Musarum contubernio me excludit. Obdurassem tamen adversus haec incommoda animum illustribus exemplis, si praesentiae tuae bono, Domina, frui obtigisset. Nunc aulam in aula, regiam in regia nequicquam quaero ac circumspicio, pristinae felicitatis nimio plus memor. Quod reliquum est, deum Optimum Maximum ex intimo cordis penetrali veneror, ut et annum hunc instantem, et saeculi praesentis quod restat, inoffenso penitus pede et successu per omnia fortunato decurras, quod si fit, Augusta Princeps, mecum quoque optime arbitrabor agi, quicumque tandem casus res meas et fortunas est mansurus. Vale, Holmiae Suecorum CICICCLXIV. a. d. XXXI. Decembr. Gregor.

EPISTOLA DCCII. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Alexandrae. Romam.

INfrequentius jampridem rariusque, fateor, quam pietatis in te meae ratio postulabat, Majestatem tuam per litteras sum veneratus, quod itineri Suecico te accingi, alios ex aliis nuncios toto jam biennio tantum non continuos asseverare intelligebam. Quae tamen exspectatio immane quantum nos hactenus frustratur ac ludit. Veniebat quidem nuper admodum in hanc urbem ex numero familiarium tuorum Adamius, qui id ipsum sperare nos juberet. Sed cum in eo is sit, ut tibi tuaeque familiae libertatem solidam paciscatur divini cultus, idque secundum ritus Romanos, rem non tantum plurima conjunctam cum difficultate, sed conclamatam propemodum, ab illo urgeri, minimum abest, quin certo persuadear ut credam. Non quod proceres Sueci cultu omni divino, qualem toto jam decennio profiteris, prorsus interdictum tibi cupiant, posse enim eas ceremonias, tui unius usus, clam abs te admitti, dum sacrificulus huic rei constituendus nec gente sit Italus, et veste saeculari, quam vocant, induatur, quoties prodibit in publicum. Sed quod cum Latina natione curiaque Romana rem sibi esse nequaquam volunt, cum id nomen, ut qui maxime aversentur, ac invisum habeant; Italosque non alia de caussa in comitatu tuo futuros opinentur, quam ut arcana regni hujus explorent, plebemque ad res novas moliendas cohortentur. Unde et fit, ut censeant rem serio abs te non


page 794, image: s794

agi, quae per hominem Italum, et quidem curiae Romanae non unas ob caussas mancipatum, negotii quicquid hujus est expediri volueris. Sed et qui rebus tuis optimum in modum hîc terrarum student, arbitrantur tua non parum interesse, ut benevolentiam civium tuorum quam arctissime tibi concilies, si inter illos aetatem sis actura, cui rei moram haud dubiam certissimamque obicem fore Italos, familiaribus tuis adsciscendos. Ego autem, Domina, cui consiliorum tuorum compertum est prorsus nihil, sed qui observantia tamen integerrima sanctissimaque quicquid ad utilitatem tuam commodumque potest referri, foveo, in rem tuam nonnihil hîc posse exoptem ardenter; idque eo magis, quod te praesentem in hoc septentrione tuo venerari praecipuis jampridem habeo in votis. Facit profecto in tua desideria tuumque in propositum Adamius, quicquid ab homine fido industrioque sedulitatis accuratae exspectari potuit. Sed an indolem hujus aulae habeat plane perspectam, dubitari merito fas est, praesertim cum de promissis ac verbis officiosis nonnullorum magnatum optime mihi visus sit sentire, quos in comperto est longe diversa sentire ab iis, quae apud illum prae se ferunt. Gentem Italicam multis benificiis mihi esse cognitam, maximique, ut par est, a me fieri, haud te latet, Princeps Augusta: ut quae nunc a me proferuntur ab omni simultate odioque aliena sint habenda. Plura hujus argumenti subtexerem, ni metus justissimus suboriretur, ne videri arguique possem negotiis haud meis me praeter ordinem immiscuisse. Ad meas igitur res ut aliquando deveniam, annus cum dimidio nunc agitur, quod discessum ex hoc terrarum tractu prece continua a Foederatorum Belgarum patribus efflagito. Taedet quippe sedem tanto jam tempore a me figi illic gentium, quas inter et populares meos simultates bello Danico exortae crudescunt magis ac magis de die in diem, cum alia omnia ante hoc quadriennium huc adventans de sopiendis controversiis mihi promisissem: hinc operam meam rei publicae inutilem atque infructuosam esse facile intelligas. Agitantur quidem apud nos jamdudum consilia de tevocando postliminio, atque instauranda utrimque veteri illa animorum concordia, eamque in rem orator extra ordinem a foederatis Belgis nuper huc missus est. Sed metuo ne studia gentis hujus Britannicas partes tam tenaciter jam sint amplexa; ut nostris foederibus vix reliquus sit locus, nisi Deus adsit e machina, et consilia haec a Gallis ocius turbentur. Urgenti mihi constanter discessum a patriae patribus est responsum, rebus id suis nequaquam expedire, praesertim ingruente a Britannis bello atrocissimo. Quod si jurgium omne inter Suecos et nostros ante Kalendas Januarias proximas non amovetur, hyemem hanc in septentrione hoc supremam mihi fore sum certus. Fortassis et ante tempestatem hibernam vasa a me colligentur. Bibliotheca in patriam tuto transferri haudquaquam potest, cum alias ob caussas, tum quod a piratis maria assidue infestantur. Lubeca igitur erit proxima, praesertim si Texera curam eam haud gravabitur, quam Silvercronio ante hoc biennium demandaras. Ejusdem Texerae opera exemplar Claudiani mei in Augustas manus jam pridem pervenisse consido. Est enim per nescio quos id missum ab illo Romam, cum Appelmannus ad te contendens


page 795, image: s795

equis citatis id onus a se esset amolitus. Si aberravit in via liber, aliud exemplar, Domina, tuis usibus, a me parabitur, una cum poematum libello, qui maxima jam ex parte typis est descriptus. Quod reliquum est, Deum Opt. Maximum totis animi sensibus veneror, ut te diu superstitem et incolumem velit. Holmiae Suecorum CICICCLXV. a. d. XXV. August. Gregor.

EPISTOLA DCCIII. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Alexandrae. Hamburgum.

LOnge jucundissimus profecto gratissimusque mihi accidit de adventu in Germaniam tuo nuntius; atque totum me perfudit voluptate, ut majori non possit. Nec defuissem hactenus debitae apud te gratulationi, nisi rumor constantissimus asseverasset mox fore, ut post datos quieti corporis apud Hamburgenses dies admodum paucos, recta confestim ad septentrionem hunc tuum viam molireris. Qua spe atque exspectatione etsi necdum plane dejectus, vix tempero tamen mihi ab officio salutationis, ut si quid in rem Augustam te absente conferri ab hoc homine, sive id sit hîc terrarum, sive alibi, potest, certa sis, mandati tui majestatem ab alio nemine religiosius atque sanctius observandam atque custodiendam fore. Propensissimum hoc et minime fucatum pietatis in te meae studium simulationi locum haudquaquam relinquit, unde fit interdum, ut apertius liberiusque, quam fortasse par sit, remota omni circuitionum ambage, me diffundam, Domina, ac consilia non consultus audacter depromam, dum verba apud te facio. Tale quid non ita nuper obveniebat, dum de deserenda Roma sententiam meam haud tego: cui libertati atque confidentiae ut pro cetera ingenti tui bonitate ne quid succenseas, per augustum Regiae clementiae Genium, tot argumentis perspectum mihi toties ac cognitum, te veneror atque obtestor. Claudianum meum, annus jam atque alter aguntur, cum ad te misi. Nunc quod mittatur munusculi nil est in promtu, praeter poemata mea recens juris publici facta. Quae tamen a me ipso accipies, si propediem huc es ventura; sin Hamburgi substitura per autumnum, Langermannus curabit, ut eorum tibi fiat copia. Inter praesentissimas spississimasque publicae rei turbas versanti neque id opus exasciari satis potuit, nec de aliis cogitare datur lucubrationibus, quae caeteroquin lucem apud me praestolabantur jam pridem. Vale, Domina, et me benevolentiae Regalis aura dignari ac fovere in posterum perge. Holmiae Suecorum CICICCLXVI. pridie Kalend. Sextil. Gregor.


page 796, image: s796

EPISTOLA DCCIV. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Alexandrae.

AUgustum Majestatis tuae genium incredibili quadam perfusum comitate etsi jam ante propitium saepe numero expertus, equidem nuper admodum sum vehementer admiratus. Non enim contenta facundum in modum laudibus efferre quotidiana illa officia, quae D. Isbrandius in D. Adamium aestate proxime decursa conferebat, me quoque gloriae hujus in partem vocare voluisti. Modica ille, tenuia ego cum revera praestiterimus, praestitissemus haud dubie majora uterque, si illic terrarum aetas ageretur a nobis, ubi gratia et auctoritate plus polleremus. Conflictati quippe cum temporum difficillimorum angustiis, aliisque incommodis compluribus objecti, nil in medium valuimus conferre, praeter umbram exilem summae illius observantiae, quam majestati vestrae, ceu tributum debemus, quotquot aeternitati virtutis atque gloriae per posteros iturae rite diximus sacramentum. Haudquaquam minora, quam ego, in rem majestatis tuae vult D. Isbrandius, et potest majora, a cujus singulari ac eximio candore nil non polliceri et sperare mihi posse videor. Nec tamen exploratum satis habeo, quidnam et a quo oblatum sit, quod oblique designas, Domina. Id tamen scio studium nostrum, quod tibi consecravimus, nullis mensurae angustiis, nullo termino includi aut circumscribi. Si explicatius paullo mecum agere non eris dedignata, quod velim, quicquid occulendae rei concreditur mihi, et summa silentii relligione involvam, uti par est, ne admoto quidem in consortium D. Isbrandio, aliis multo minus, et pari fortassis obsequii ac industriae fide indagare potero, quod rebus tuis sit conducturum. Discessum propediem cum ad suos meditetur is ipse D. Isbrandius, etsi susceptae legationis irritus, hoc uno tamen me felicior habendus, quod Majestatem vestram in via ante exitum anni hujus venerabitur, quo votis omnibus jampridem adspirat. Me quod attinet, quando pro summa benignitate tua clientis antiqui res ad te spectare, Domina, arbitraris, quanto tempore hîc terrarum porro sim substitutus haud scio re tamen publica juxta ac privata parum procedentibus ex sententia nostra, vix futurum est, ut illic consenescam, ubi otium literarium ac animi tranquillitatem, tanto opere Philosophicis praeceptis convenientem nequicquam spero. Holmiae Suecorum. Anno CICICCLXVI. a. d. Octob. Gregor. IX.


page 797, image: s797

EPISTOLA DCCV. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Alexandrae.

MErita jampridem gratiarum actione defungi apud Majestatem tuam equidem debebam, pro nupero ejus ingenti beneficio, cum prospici ac subveniri rebus meis opportune admodum pro insigni tua clementia volueris. Nec defuissem partibus hîc meis, nisi intervenisset contumacem in modum valetudo adversa, meque a proposito hactenus avocasset. Dum inter hasce jactor angustias, libenter intellexi factam mihi vix tandem copiam atque facultatem, quam frustra saepenumero flagitaram Patriae adeundae, a foederati Belgii proceribus. In eo igitur nunc sum, ut viae quamprimum me permittam veneraturus, ut auguror, Majestatem vestram propediem coram atque hoc etiam nomine, quantum in me erit, festinaturus. Cum haec tanta felicitas longe pluris a me fiat, quam natalis soli conspectus. Quod reliquum est, Deum Opt. Max. toto animo veneror, ut Majestati vestrae et hunc et proxime subsecuturos complures annos fluere felicissime sinat. Holmiae Suecorum CICICCLXVII. a. d. VIII. Januar. Gregor.

EPISTOLA DCCVI. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Alexandrae. Romam.

EX quo in hanc aulam sum regressus, anno proxime decurso, nihil prius habui aut antiquius, quam res meas promovere illius commendationis beneficio, quam pro singulari clementia ad praefectum reditibus tuis administrandismihi perferendam concredebas, cum Hamburgi in transcursu Majestatem vestram venerabar praesens. Sed effici aut nihil omnino, aut certe perparum hactenus potuit hoc in negotio. Nunc vero cum compertum habeam, non fine successu in eo occupari D. Gustavum Kurck, Regni Suecici Senatorem, ut illos, Domina, qui in aere sunt tuo, debitores, ad expediendum hoc ex nexu nomen tuum invitet aut constringat, arque hasce potissimum ob causas, ditionis tuae tractum omnem circumeat mira sedulitate et industria, nec vim pecuniae contemnendam hinc inde jam coegisse dicatur, prece supplici Majestatem tuam enixissime convenio, atque obsecro, det in mandatis jam nominato D. Gustavo Kurck ut illo ex aere quamprimum satisfieri mihi curet. Id enim si abs te impetraro, pariturum mandato regio Illustrem virum confidamus est necesse. Nam et frater ejus D. Canutus rebus meis favet impense, et Rex Rutgersiani debiti solutionem jam nunc suis injunxit, quo mihi animus


page 798, image: s798

addatur ad caussae suae jus omne apud Moschos, ad quos a Foederati Belgii Patribus ablegor, pro virili tuendum. Habes exemplum, Domina, longe nobilissimum, quod aemuleris ac sequaris, habes occasionem, qua me demerearis totum, penitus tibi addicas, praesentissimam, et qua irritum in modum elapsa nullam in posterum aeque opportunam detur nobis sperare. Poteram commendatitias ad institutum hoc ornandum facili negotio abs Rege nunc obtinuisse, quîscum preces hae nostrae tuae Majestati sisterentur. Sed ipsam temet plus velle rebus meis promovendis collatum, quam aliunde possit sperari, sum mehercules certissimus. Commendatus per te, Domina, tuae aequitatis tuaeque clementiae, in quibus patrocinii spes tota (utinam non vana!) nobis est sita, rem ex voto confectam mox habebo, cui unicum a mora et procrastinatione periculum incumbit. Collectam quippe ex debitis, quae jam designavi, pecuniam majori ex parte aliis jam cessisse audio. Quibus cum egregie beneficam tete praestes, permitte, quaeso, ut et ego ausim benignitatis tantae genium utcumque mihi propitium augurari, quem pro ingenii mei mediocritate et captu, ceu numen praesentissimum adoravi, atque adorabo semper. Stephanum Byzantium Holstenii, ni conditionem aspernaris, Princeps Augusta, Elzevirius typis suis, cum per te licebit, juris publici faciendum offert, ac spondet. Ego quod in me est, secunda quaevis Augusto capiti precatus, faciam supplicationis finem, hoc in omine, Serenissima ac potentissima Princeps. Holmiae Suecorum IV. Kalendas Sextilis CICICCLXIX.

EPISTOLA DCCVII. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Alexandrae. Romam.

INvitus fateor, ut qui maxime, sed sic tamen dura atque imperiosa necessitatis adductus lege, quae plerumque transversos nos abripit, utcumque vi tota refragantes, Majestatem nunc tuam tertium repetitis precibus humillimum prostratus in modum convenio. Vota, ut auguror, melioribus suscepturus tandem auspiciis, quam adhuc a me factum est. Summa igitur in hoc supplicationis consistit, ne quid gravius ducas, aut a curis tuis omnino alienum, Princeps Augusta, Domino Gustavo Kurkio, in mandatis quamprimum dare, ut quae toties sperare sum jussus, persolvantur aliquando, post irritos et supervacuos tot annorum decursus. Ita nimirum fiet, ne dejectus animo omni ac fractus ad bonarum artium cultum propagandum accedam, cui ego innocentissimo studiorum generi aetatis prostrema ac vitae hujusce, quod mihi pauxillum reliquum est, dedicandum destinasse, atque hinc per valetudinem publicis occupationibus minus munusque respondentem, quodammodo impelli non semel jam ante sum professus. Quod si non dedignaris tecum reputare, Domina, quantum intercapedinis decurrat jam ab illo tempore, quo regnum


page 799, image: s799

florentissimum abdicasti, plus aequo non esse festinatam spem nostram praecipitemque, tute omnium optime ultro agnosces, nisi si aequitatem tuam parum habeo perspectam. Ad haec si vacabit tibi meminisse, quoties et quam sollemnibus verborum modo arctissimo, promissi tui sacrosancti religio me tibi teneat jamdudum adstrictum, hinc quoque plurimum fiduciae rebus meis debere suboriri non difficulter intelliges. Cum Reges prae ceteris mortalium hanc a Deo optimo maximo laudem mutuentur quodammodo, propriumque sibi vindicent; ac coelo quam proxime jungantur ea potissimum gloria, ut nihil omnino polliceantur, quod praestari solitum atque exhiberi, oraculi in vicem, non oporteat. Atque ego sic existimo, actum omnino ac conclamatum de divino cultu in terris fore, si quam in deo indulgentiam desideremus, contumaciusque abnuentem votis nostris praesertim haud improbis aut invidiosis, experiamur. Non pauca mehercules in caussam meam conferri huc possent, ac deberent quoque: ac primo quidem, quanto ego pietatis ardore instinctus utilitatem tuam semper meis posthabuerim commodis: quam profusus, Princeps maxima, fuerim in laudibus tuis decantandis, sic ut tuorum nemo haud umquam magis: ut florem aetatis ferme omnem, certe praecipuam, tuis devotam imperiis mihimet ipsi meisque in Patria stabiliendis fortunis interceperim atque iverim ereptum, dum tibi uni me totum trado: quam parum praemiorum abs te tulerim, quam parce flagitarim. Haec inquam, atque hisce haud dissimilia plura tibi me conciliasse quam proxime, ac res meas e tuo nexu jamdudum expedivisse poterant, si quid vel minimae mihi facundiae foret in promtu. Sed quidquid fuit, in occultos gemitus, timidumque penetrale pectoris carpentes morsu atrocissimo et lacerantes, est conversum, quos utinam caperet, atque ob oculos poneret haec charta! Videres profecto tui monumenta, Princeps Augusta, sed in quibus temet ipsam non agnosceres: illam, inquam Christinam, patrocinio Musarum praesentissimo atque incomparabili adeo olim in universa rerum natura conspectam, adeo eminentem. Fac igitur rem Majestate tua longe omnium dignissimam. Sin minus, liceat mihi saltem intercedere apud te, pro dignitate urbis illius, in qua nemo pedem fixit hactenus, quin ex literarum amante, fieret earumdem multo amantissimus; ut quidquid tuus ille genius, tam benignus olim, tam exporrectus, mihi non adjudicabit, id urbis aeternae genio me debere integrum relinquatur. Holmiae Suecorum III. Maji. CICICCLXXI.

EPISTOLA DCCVIII. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Alexandrae. Romam.

FLuctuasse me animo immane quantum aliquamdiu fateor, silentione pergerem involvere spes infelicissimas, an tuam ego Majestatem denuo interpellandam mihi proponerem, ante nostram ex Suecana aula emigrationem, toties


page 800, image: s800

re eadem sine successu tentata: cujus tam insignitae fatorum injuriae, tantique infortunii necesse mihi est ac erit nimium meminisse, dum inter mortales numerabor. Nam sive nil omnino recum istarum, quas chartae consignatas ter quaterve, ex Ruthenis redux, iteraram, in Augustas devenisset manus, par eventus nunc quoque rebus meis videbatur metuendus, sive usas obsequente fortuna, atque in optatum portum Sacratissimi, quo destinabantur, conspectus perlatas constaret, quo tandem ego fretus praesidio, qua munitus fiducia pollicerer mihi aut praesagirem meliora, post repulsam tam evidentem? Revocabat tamen ab hac me cogitatione identidem, ac nubem inauspicatam huic animo detergebat jucunda oppido temporis anteacti memoria, quo supplicationibus nostris ac votis aura longe mitior benigniorque aspirabat in Lare Augusto, ubi perspici atque explorari contigisset in paucis, si gloriari apud te licet, Domina, exporrectam illam mirificum inmodum obviamque Majestatis tuae indulgentiam, pari cum aequitate conjunctam, ac splendidissimo sui fulgore omnium animos perstringentem jamdudum: atque propter quam longissime habendas esse caussas, per quas fieret, ut perpetuo occludendum precibus submissis Regiae bonitatis penetrale sacrosanctum fore nequicquam ominarer. Neque enim eo impudentiae importunitatisve me prolapsum credas umquam, ut quicquid superesset debiti, id ego omne, nullo temporis intercedente spatio, confestim esse expungendum contenderem odiose flagitaremque: sed vero integrum a me Majestati vestrae relictum omnino, ut ne quid ex isto aere plus minusve annumeraretur annuum mihi, quam commodis tuis expedire censeres atque arbitrareris ipsa: nec subverendum mehercules, ut meo me indicio proderem ac manifestarem, aut rei successum inter illos ambitiosius jactarem, voto jam potitus, si qui fortassis superessent reliqui ex creditoribus temporum meorum antiquioribus. Atque idcirco sum ausus, Domina, negotium hoc integrare denuo, compellatione nec immodesta, nec improbis votis adhibitis, sed totum me clementissimo Majestatis Vestrae arbitrio permittens: nilque differendum hujusce rei mea supinitate opinatus, quod valetudo senectam maturet mihi ante diem, ac tantum non praecipitaret accelerato decursu. Habeo autem persuasissimum, Augusta, ut credam meae non magis utilitati id dari, quam tuis laudibus, si enitar non abire ex hac vita, nisi subductis tecum rationibus jam ante: unde fiat, ut invidiae minimum mea ex morte ad te sit redundaturum, dum nec inimici exprobrant ac laetantur, tanto tempore ad aures surdas cantillatum nostris Musis, nec amici ingemiscunt, ac complorant. Obtulit mihi, dum in aula versabar Suecica, operam comiter suam non semel Gustavus Kurckius, asseveravitque inveniri abs sese viam posse gratificandi mihi haudquaquam difficilem, si jussisses. Sine mandato enim tuo confieri nil posse. Testati sunt et alii ex Procerum numero se causae meae favere, et, si vellem, non defuturam mihi Regis intercessionem. Malebam autem maloque per Kurckium rem omnem confici, quam per alios quoscunque. Quid enim? an prosternar supplex ad pedes illorum, illos in optima causa pretio immani nundinabor ac conciliabo mihi, quos in comitatu tuo habes, Augusta, aut


page 801, image: s801

in clientela, ut gratiosos apud te, ita bonarum artium expertes? a quibus proinde sperare non possum, ut patrocinentur mihi, nisi ad hoc ipsum redimantur. Sim enim rerum omnium imperitus ipse, si ab litterarum rudibus viris gratuitae quid benignitatis exspectem. Apud alios Reges, artium bonarum cognitione minus instructos, obdurarem adversus hanc injuriam animum, si cum iis mihi res esset: apud te, Principem longe litteratissimam, Domina, litterarum amantibus praesidium ab illiteratis petendum, id vero conjunctum sit, non dicam cum meo, sed cum extremo ipsarum pudore, ultimaque cum contumelia: quibus hoc praerogativae antiquitus debetur, ut ab omni de decorum emptione pretiosa praestentur immunes. Nec video qua fronte gratiam sim captaturus hominum novorum, ut mihi veteri clienti apud te adsint: cui uni omnia mea me debere nec nolim ego, et sit aequitati consentaneum. Si exhortationibus pro me agendum foret aut exemplorum auctoritate, offerebat sese Rex Christianissimus, nec deerant Principes alii, qui quamquam aetate nostra litterarum studia leviter delibarunt ipsi, in iis tamen provehendis atque ornandis nulli parcunt impensae. Nec parum est, quod illis privatim a me debeatur. Quibus ut tu prima praeivisti ad hanc tantam gloriam, nominisque comparandam immortalitatem, sic unice cavendum tibi intelligis, ne tuismet te exemplis superasse hi gloriari aliquando possint, aut amore artium bonarum post se reliquisse, quam eruditionis intellectu ac Musarum cognitione haudquaquam assequantur. Quod si talem te praestiteris mihi, quales tui ordinis, Augusta, non unos experior, quorum laudibus tamen commodisque nihil studii aut publice aut privatim a me hactenus est datum, benignissime me haberi opinabor ac indulgentissime ab illa, quam ego cultu plus quam humano unam prae caeteris semper sum veneratus, ac veneraturus in posterum. Vale, Princeps Augusta. Hagae Comitum Anno CICICCLXXII. Kalendas Aprilis Gregor.

EPISTOLA DCCIX. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Alexandrae. Romam.

CUM e propinquis meis Conradus Ruyschius, praestanti apud Batavos loco oriundus, excitatus studio peregrinationis Romam contenderet, ratus sum non esse negligendam mihi tam opportunam occasionem, qua Majestatem vestram liceret pro mea pietate humillimum in modum venerari. Invitabat me praeterea ad hoc officium novus imminentis anni decursus, quem propediem sumus auspicaturi, utinam omni ex parte Majestati vestrae tam salutarem ac fortunatum, quam votis meis praesumitur ac spondetur. Neque enim coercet me tenuitas mea, utcunque constitutum inter minimos cultores tantae Principis, quo minus pro salute atque incolumitate Sacratissimi capitis Deum Opt. Max. freqentissimus ausim convenire. Cujus


page 802, image: s802

religionis nexu ut teneri me plurimis de causis perpulchre intelligo, mancipatus obstrictusque jam olim Regiae benignitati praecipuum in modum, ita beneficii accepti perparcus sum ostentator, quod nec rebus adsequi, nec aequare verbis integrum sit mihi. Ita fit, Princeps Augusta, ut cum conferre nil omnino possim ad haec sacra pro rei dignitate, solo litem silentio, et honore sancto tuae Majestatis defixus obstupescam. Evidentius argumentum vix est, ut a me proferri queat, unde fiat manifestum, esse me et fore sempiterna submissae mentis devotione omni mancipio devinctum. Hagae Comitum CICICCLXXIV. XII. Decemb.

EPISTOLA DCCX. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Alexandrae. Romam.

PRinceps Maxima. Res meas saepe numero Majestati tuae commendavi absens, temporumque horum statum vere calamitosum, ac duram necessitatis legem, quae me circumstaret, per litteras sum testatus: Eram nunc et in eo, ut memet ipse conferrem Romam, promoturum rem eandem coram Majestate tua pro virili, ne quid intentatum viderer reliquisse. Sed habita valetudinis per maximas itineris longinqui et hiberni difficultates dejectae ratione, judicarunt Medici, vix fore, ut vivus eluctarer. Misi igitur sororis meae filium hac de causa, ut is operam hîc mihi praestaret vicariam ac succenturiaretur. Quem si Majestas Vestra supplicem non rejecerit, omne votorum punctum videbor tulisse. Hagae Comitum CICICCLXXV. XXVIII Novemb.

EPISTOLA DCCXI. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Alexandrae. Romam.

DOmina. Cum anni decurrentis exitum propediem simus consecuturi, pietatis meae ratio videbatur flagitare quodammodo, ne imminentis anni auspicia Majestati tuae adfulgerent sine meis apprecationibus. Quapropter Deum Opt. Max. toto animi ardore supplex veneror, ut votis publicis clementer subscribat, teque incolumem ac valentem diutissime conservet nobis, rebusque prosperis ac laetis omni ex parte cumulatam abunde ut velit. Nulla annorum lege divinum numen circumscribimus, nullo aetatis termino metimur aut includimus vota nostra. Tantum ut pro meritis virtutibusque extendat annos Majestati tuae annumeretque, Deo supplicamus. Id enim si obtinetur, quin immortalem terram sit possessura nulli


page 803, image: s803

dubitamus, Vale, Princeps maxima, et tuorum ista pietate fruere aeternum. Hagae CICICCLXXV. 18. Decemb.

EPISTOLA DCCXII. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Alexandrae. Romam.

SIgnificavit mihi sororis meae filius, quem in urbem non ita nuper miseram, clementer omnino benigniterque, sic ut magis haud potuerit, sese a Majestate vestra fuisse exceptum. Quae quam grato animo a me agnoscantur, re ipsa, si detur opportunitas, quam verbis, testari aliquando malim. Nihil certe majori voluptate me perfuderit, quam si obsequia mea humillimamque observantiam Majestati vestrae hîc terrarum, ubi nunc sedem fixi, detur approbare. Caeterum quod idem sororis meae filius testatum mhi faciat, sive maligna curiositate quorumdam, sive fortuna conatibus suis meisque obnitente, ne illas quidem litteras, quibus ego anni ineuntis auspicium pro mea pietate vestrae Majestati fortunatum proxime apprecabar, inviolatas ac illaesas permansisse, priusquam traderentur, facile agnovi, rebus adversis me solennem in modum constanter premi. Quapropter justum, est, relicta urbe, quanta poterit fieri acceleratione, ad nos referre pedem. Quod ut cum bona Majestatis vestrae venia ab illo fore perficiendum spero, ita testor, nihil apud me esse aut prius aut antiquius illo cultu, quem Majesstati vestrae semel dedicavi. Hagae CICICCXXVI. XIX. Februar.

EPISTOLA DCCXIII. NICOLAUS HEINSIUS Christinae Alexandrae. Romam.

JAM pridem ex urbe ad nos reversus sororis meae filius Robertus Goesius verbis amplissimis apud meos suosque omnes praedicavit, quam comiter quamque benignum in modum a Majestate vestra non semel exceptus esset: quo honore nihil majus equidem ambitiosiusque sperari potuit a nobis. Illud unum me invito nuntiabat, litteras meas, quibus pro caetera pietate exortum novi anni auspicatum Majestati tuae eram apprecatus, jamjam regiis manibus ex mandato meo offerendas, aulicorum nonnemini sic exigenti se exhibuisse, quo faciliorem accessum impetraret. ab illo autem litteras easdem non sine obtestatione sua ac indignatione resignatas ac perlectas fuisse, dum titulos fronti litterarum non rite adscriptos causatur, quasi Majestas tua tot tantisque animi dotibus conspecta non extulisset sese supra universum laudis ac titulorum nomen. Sed neque ex illo ullis sese artibus ad regium conspectum potuisse admitti, nisi religiose pollicitus, de resignatis litteris mentionem sese


page 804, image: s804

nullam facturum apud Majestatem vestram: quod unum potuerit, de re tora se apud aulicorum complures esse conquestum. Ipsam vero epistolam secum ad me retulit, narrationis suae testem. Ita annus atque alter effluxerunt, dum tacitus mecum expostulo identidem de hac fortunae inter alias iniquitate. Quapropter imperato mihi post id filentio obdurarem nunc quoque adversus haec tam improspera animum, nisi superveniens nuper admodum, idque praeter spem omnem, Majestatis vestrae epistola, latum mihi aperiret campum rescribendi, simulque agendi caussam meam coram judice omnium moderatissima, de cujus aequitate plurimum mihi promitto, quamquam falsae narrationis malis artibus aures ejus tentatas intelligo perquam invirus. Nec vero defuissem tanto tempore rescribendi partibus, nisi Hagam Comitum missa Majestatis tuae epistola, cum alibi locorum essem quaerendus, neglecta aliquamdiu ac dilata illic temere jacuisset. Accessit altera dilatae scriptionis caussa valetudo, quae extremum vitae meae curriculum in ipsam metam offendentem continuo impulsu adfligit gravissimum in modum. Sed ad rem ipsam deveniatur praestat. Hunc igitur, qui confidenter satis in aulam Majestatis tuae nuper obrepsit, nunquam ego pro legitimo filio agnovi: nec poteram sane, nisi oblitus mei matrem quoque ejus, omnium quotquot sol vidit unquam, faeminarum propudiosissimam, pro uxore agnoscerem. In eo quoque fecit haud levem mihi injuriam, cum gratia mea ac adfectu fraudatum se fingit, quod ejurato religionis, cui innutritus erat, sacramento ad Romana castra transierit: cum sancte tester, nihil omnino ejus rei vel per dubios rumores mihi compertum fuisse, nisi jam perlata hujus negotii nuntia Majestatis tuae epistola. Quin aestate proxima quicquid alimenti a me debebatur, jam Lutetia digressus accepit. Quare, qui Majestati vestrae non erubuit tam impudenter hîc dare verba, quam in reliquis non sit credendum, quae haud dubie non pauca praeter hoc comminiscitur, facile, ut opinor, apparet. Sed de matre nonnihil praemittendum est, priusquam ad hunc bonum virum deveniamus. Damnatus sum fateor, ut eam ducerem uxorem. Sed absens damnatus, et quidem propter rempublicam absens, cum frustra saepenumero petiissem, ut domum reverti mihi liceret, ad causam meam agendam, quando parum proficiebant tot testes mea ex parte prolati, qui adversariam meam uno omnes ore impudicitiae convincebant. Haec prima judicis iniquitas fuit. Deinde quod omnis matrimonii imaginarii histrionia in vici Hagiensis curia a pagano Magistratu peracta est, procuratore adversariae meae partes sustinente, inaudito apud nos facinore, eum in ecelesia id fieri debuisset. In cujus acta cum referendum curassem, me invito cum maxime ac nolente hos ludos dari, Theologi Hagani, ut prudentes viros decebat, judici ad ecclesiam maritales caeremonias remittenti negaverunt, se sine consensu meo quicquam fore facturos, cum auctoritate juris divini prohiberi se asseverarent. Requiri enim mutuum in matrimoniis assensum, tam divinis quam humanis legibus. Jam a civili aut saeculari Magistratu matrimoniale sacramentum administrari, quam a caeremoniis Romanis aversum sit, una omnium optime intelligit


page 805, image: s805

Majestas vestra. Certe facti sine exemplo violenti novitas omnium apud nos indignationem concitavit, cujus et ipsum judicem pudere coepit, ex quo prolatae sunt a me epistolae complures, quas interceperam, per hanc Venerem exaratae ad Adonidem e suis nonneminem, adeo obscenae ac spurcae, ut justissimum lupanari cuivis ruborem incutiant. Adeo enim moris antiqui non fuit immemor haec Penelope, post pertractum in partes suas judicem, ac hominem plurimis flagitiis homicidiisque coopertum, qui alias inter caedes Baronem Gallum adolescentulum adhuc et fere puerum obtruncarit Hagae Comitum, in domum suam sinumque abdiderit: ac tandem in Sueciam e Batavia nostra abduxerit. Gallum is se gente falso ferebat, ac Johannem de la Bastide vocitari, cum patriam haberet Dantiscum, ac nomen illi est Christiano Bertsmanno. Hunc maritum esse suum prae se tulit toto itinere, Patrem quoque suum hunc appellavit noster. Convenientissimum nempe maternae pudicitiae fuit, ut filio pater inter latrones esset quaerendus et qui, ne matris libidini obstaret, in aliud se noctu conclave dormitum recepit, relictis in uno eodemque cubiculo duobus amantibus. De his aliisque, cum per indubitata rerum testimonia judici constitit, de dissolvendo matrimonio operam suam mihi obtulerunt, sed quod urgerem ego sententiam, omnem tanquam inique latam, esse abrogandam, id sine certissima sua ignominia fieri haud posse contendentes, rem hactenus tenuere suspensam. Nunc de filio. Hic cum materni dedecoris jam a teneris domesticus fuisset spectator, ad ejus ingenium sese prorsus ex illo accommodavit. Liceat mihi apud Majestatem tuam dissimilare, quae illi adhuc incomperta sunt: et quae mihi tantum maeroris attulerunt, ut ab omni mortalium consortio maluerim subduci, meque in hunc angulum humanis congressibus ferme inaccessum recipere, quam tot ac tanta, tam indigna nostro nomine de illo alia ex aliis, quae narrabantur, audire. Evenit ergo ante hoc biennium, quod eventurum diu praevidimus, ut dum nocturnis grassationibus ex solito indulget, obvium hominem inermem armatus ipse obtruncarit. Adeo curae illi fuit numeris omnibus se dignum praestare latrone illo, quem parentem in itinere Suecico adsciverat. Habebat tum duos comites, fateor. Sed qui atrocis facti invidiam omnem edito in vulgum libello prolatisque testibus a se amoliuntur, atque in illum unum convertunt, etiam ex ipsius liquida confessione. Profugus itaque ac proscriptus desperatoque in patria reditu, cum in aula Gallicana fortunis suis praesidium nonnihil apud illustrissimum Colbertum aliosque, qui hominem, qualis esset, intelligebant, nequicquam quaesivisset, id reliquum rebus suis unum habuit, ut Majestatis tuae benevolentiam captaret. Caeterum latrocinii hujus, ob quod praecipue mihi privatim invisus est, et merito, adeo poenitentia non ducitur, post perpetratum id facinus mihi per litteras parricidium interminari sit ausus, nisi matrem suam nutriam ac sustentem, quod judex, quem in caeteris iniquissimum sum expertus, mihi non est ausus oneris imponere. Quid quod ultimis adhuc litteris in urbe exaratis pari confidentia minatur, nisi subministrentur sibi a me porro ad victum necessaria, se curaturum, ne quod aeris mei apud


page 806, image: s806

Majestatem tuam restat, unquam persolvatur. Si per latrocinia et vitam in caeteris tam nefariam, ad veram rerum divinarum cognitionem pervenitur, caecutire me non poenitet. Caeterum, cum fiscus, qui illum proscripsit, manum non ita nuper injecerit alimentis, quae eum in usum a me praestari solebant, publicae auctoritati quî me exhibere possim inobsequentem, quae est aequitas Majestatis vestrae, satis reor apparere. Habes causas, Domina, nisi mihi blandior, sufficientes, cur pro filio legitimo hunc mali corvi, quod ajunt; malum ovum non agnoscam, habet enim, quod non matri tantum suae, sed sibimet quoque ipsi se debere hîc intelligat. Vidisti pro me stantes Ecclesiae Belgicae, vidisti stantes Romanae, cum jure universo gentium ac publici moris, leges. Si culpae nihil admisisset, quî ad aram Regiae Clementiae confugit? Ego autem in caeteris, quae salva existimatione mea confieri poterunt, semper ostendam, nihil esse in universa rerum natura magis devotum, addictumque tibi, et de quo statuere certiorem in modum pro arbitrio possis, quam, Princeps Augusta, de Majestati tuae omni nexu mancipato. Vianae Decemb. CICICCLXXIX.


page 807, image: s807

NICOLAUS HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Hagam.

Has epistolas paucas, inter abjectas schedas nuper repertas, hîc subjicere placuit: eas lector ad suum locum referre poterit. Haec inserenda est tom III. pag. 50. post Epist. XLV.

HEros clarissime. Ut videas quam curae mihi sint res tuae, Schragius hodie mihi adfuit, qui cum de fasciculo Norimbergensi mentionem fecisset, miratus sum nondum tibi redditum esse. Statim itaque D. Tatium accessi, is ad Elzevirios me ablegavit, quibus tradidisse se affirmabat. Custodem Bibliopolii eo ipso momento conveni. Is respondit, Bonaventuram hodie mane Hagam profectum esse, nec dubitare, quin una secum ad vos transtulisset. Nunc itaque moneo, apud ipsos inquiras, tarditatem enim eorum in ejusmodi rebus curandis probe nosti. De nobili Gallo iterum ne obliviscaris rogo, Nam brevi proficiscetur. De loco Ovidiano judicium tuum expecto. Alter, isti quem adjunxeram, satis firmus est, nihilque in eo mutandum; quod ante, commentatorum ineptiis deceptus, suspicatus eram. Nunc, cum locum ipsum accuratius perlego, praecipitantiam meam accusare cogor, qui loco ne quidem inspecto, aliorum somniis fidem adhibui. In Persiano loco adhuc persevero; cui et haec adjungo. Sat. 6. statim ab initio,

Mox juvenes agitare jocos, et pollice honesto
Egregios lusisse senes - - -

MSSus optimae notae habet,

Egregius lusisse senex.

Paulo post,

Curvus ob id minui senio, aut caenare sine uncto,
Et signum in vapida naso tetigisse lagena

MSSus hunc interserit versum;

Caenare sine uncto
Doctus, et ad calicem vigilanti stertere naso,
Et signum etc.

quem versum alibi me legisse memini, ut fortassis ex commentariis in textum translatus sit. Plura non possum; nugari enim debemus. Boxhornius vehementer aegrotat, laborat eo morbo, quem nos vocamus, Rootjonck. De Fabrico, quae Pilius attulit, gratissima fuerunt. Leidae CICICCXXXVIII. 18. Maji.


page 808, image: s808

NICOLAUS HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Hagam.

Inserenda p. 64. post Ep. LIX.

SCripseram hodie luculentas ad te; sed quae Andreae nostri securitas est, nautam jam profectum frustra quaesivit. Interea Casauboni Epistolae comparent. Quare illis alteras has addo, sed breviores eas seraque scriptas vespera. Pro epistolis Casauboni quantum tibi debeam, quot sunt quotque fuere mortalium venustissime, dici non potest. Et quia dici non potest, praestat facere, quam nihil dicere. Gratum interim me futurum spondeo. Fasciculum hunc quamprimum fieri poterit ad D. de Thienhoven curabis, meque commendabis. Formulas non addo, ne te hominem fori consultum docere videar. Epistolas Casauboni primo impetu devorabo; hodie mihi vix videre licuit, ea fuit parentis mei curiositas. de humanitate domini Riveti quidvis sibi pollicetur, et fortasse nimis magna. Sed hoc inter nos. Interim immortales ago tibi gratias, qui in tantum me beasti, acturus plures, ubi reapse id licuerit. Verbis enim meis nolo quicquam tribuas. Domino de Thienhoven an grata fuerit opera mea fac sciam. Doleo certe hunc tam exiguum fasciculum tam magno a nobis emptum pretio. D. Merano hunc Catalogum Leidensis Bibliothecae trades, et me. Haec scribebam multa vespera, praeclare satis ab amicis exceptus. Vale Raptissime. CICICCXXVI. XVII. Oct.

NICOLAUS HEINSIUS J. Fr. Gronovio.

Inserenda post Epist. LXIII. pag. 70.

HEros amicissime. Hactenus impatienter tuas expecto, frustra tamen. Parce quaeso odiosus esse, nisi enecare mortalem hunc tibi visum. Nunc cum aliud ad manus non esset, orationem hanc manibus Petri Cunaei, hominis, dum vixit, tui amantissimi consecratam, mittimus. Fabricius noster gemitus suos adjunxit, ut vides. Herois nostri, scis quem putem, Lacrymae ex secunda nunc prodiere editione. Primam si habes, inter thesauros tuos reponatur. Eam enim pro genuina amicus noster agnoscit. Caeli induperator et Jupiter Infernalis a theologorum supercilio miserrime vapularunt. Ita ut quicquid hoc esset nugarum, totum delere fuerit coactus, nisi primum inter Crocodili Lacrymas, quas Voetius, nisi fallor, nuper edidit, locum vindicare sibi maluisset. Veniet post annos fortassis centum Antiquarius aliquis, qui Epigramma hoc Ennio vel Andronico vindicabit. Et profecto audivi magno cum applausu a Delmanhorstio fuisse id approbatum. Malim tacere potuisset,


page 809, image: s809

heros disertus. Sed ne ego quoque illo carere morbo me confiteor. De reliquis judicium tuum expecto. Fabricii nostri divina Poematia jam, scio, accepisti; hoc demum est non nugari, tam Latina, tam polita omnia. Gratulor mihi immortalitatem, quam contraxi indubitatam amici nostri praeconio. Posteritatis tamen me miseret, cui tam festive imposuit. Nunc restat, ut et mea in lucem proferantur, si bona fide cum illis actum non nolim. Et tamen fieri hoc posset, quoniam sic placet amicis meis. Illis quicquid erit nugarum exponam. Cabeliavius ante diem aut alterum scripsit mihi Barthium jampridem obiisse. Stratenus noster in Zelandia nunc est. Vale, Heros maxime, et brevi tuas videamus aut te. Leidae CICICCXXXVIII. XXIX. Decemb. Parens meus enixe rogat literas has per ancillam vestram cures ad Thalassiarcham perferendas.

NICOLAUS HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Hagam.

vid. Epist. LXVII. cui videtur respondere.

PRO divino munere tuo, quid reponam nunc tibi, aut quas acturus sim gratias, ita me venustas tua et venus ament, totus nescio. Patere itaque relligione vel tacita incomparabiles virtutes tuas adorare. Hoc affirmare possum a diebus jam tribus nullum inspexisse me librum, ita veneres tuae me ceperunt. Laudare amicos scis quam non possim. Neque certe istas minutias inexhausta illa tua rerum atque literarum admittat cognitio. Si quid foetui tuo nonnulli detraxerint, invidiae totum hoc debebis, cui exponendus fuit is, quem tu tot beatum dotibus prodire voluisti. Ad singulas, vel minimas observationes tuas haereo, et inde mihi disco, quum nihil adhuc sciam. Panegyricum tibi nunc si pararem, possem scio, ita totus undiquaquam numine tuo ac genio afflatus sum. Sed o frater, frater, quid ego nunc te laudem? satis certo scio: nunquam ita magnifice quicquam dicam, id virtus quin superet tua. Itaque hanc rem me habere praeter alios praecipuam arbitror, fratrem homini nemini esse primarum artium magis Principem. Emendationes in Ovidium omnes divinae sunt. Ut nunc demum videam, multa praetermisisse me fide optima, quae observari maxime merebantur. Plures vellem addidisses. Nonnullae sunt, in quibus uterque concurrimus, earum unam pulcherrimam, et in qua vel inprimis mihi placerem, si pateris, tibi invideo. Epist. XV. 113. Postquam se dolor invenit. Dii boni, quid venustius? Hauseram cam ex duobus chartaceis, tuo et Scriveriano, totumque illi caput promiseram. Primo versu tamen omiseras, forte quod tanti non esset, legendum lingua palato, quomodo meliores Codd. sane [Gap desc: Greek words] verba Glossam sapit. Deinde recte observas


page 810, image: s810

ruptis comis esse legendum. Id verbi restituimus etiam nos epistolae Ariadnes

Protinus adductis sonuerunt pectora palmis,
Utque erat e somno turbida, rupta coma est.

Sic enim Bersmanni ora, quod ille non intellexit. Scragii excerpta expecto, inde conferam me ad emendationem Epistolarum, et libellum inde conficiam, censurae tuae offerendum. In iis potius, quam in Planude vellem festinaret. Gratias ipsi ages pro isto labore, et me vicissim totum illi devovebis. Boxhornius ne exemplaria nostra videat, quod serio mones, frustra fuisti. Quî enim latere illum potuit, quod non ignorabat Comelinus, is illi hoc suggessit. Itaque cum amicus noster composito, ut fit, vultu consuluisset me de meo exemplari, eidem respondi unum idemque cum suo esse. ibi ille me accusare, nostramque testari amicitiam, qui in rebus tam parvi immo nullius momenti, tam splendide ipsi mentitus essem: tonuisse sub terra putes. Parens meus, qui Hagam profectus hodie est, coram haud dubie aget gratias. Fabricium cum vobis in Hollandica suisse aula jam praesenseram, tam splendide in me stomachatus est. Profecto nollem verba mea apud amicissimum caput tam male esses interpretatus. [Gap desc: Greek words] ille, quisquis est, innocentissimum pecus, dignus est, qui Priapo immoletur. Falleris tu, si cornutum tantum esse putas, etiam auritus est. Et hoc vos non nescitis. Videor enim videre mihi, quam misere hominem excipiatis, totum ostrea esse dicas. Sed quid hoc vult sibi, quod [Gap desc: Greek words] illos vestrates toties oggeratis nobis. Solis putatis esse delicias illas vobis? etiam hîc dii sunt. Puellas sane Leidenses habuere quod opponerent. Rogate quaeso hominem, ipse non negabit. Cogitaveram ad vos, sed impediit hoc repentina Nobilissimi juvenis Henrici Ploosi mors, quem in Galliis occubuisse haud dubie intellexeris. Ea male nunc me habet. Utinam vos ipsi parentaretis, saltem non recusabit hoc Fabricius, nec dubita quin patri hoc gratissimum futurum sit. Interim facite vos videam. Etiam hîc ostrea, etiam Rhenanum est. vale. Januar. CICICCXXXIX.

NICOLAUS HEINSIUS N. N. Hagam.

Credo esse scriptam ad Isaac. Vossium, sed non erat adscriptum nomen.

CLarissime atque Amicissime vir. Insignis injuria, qua ab Elzeviriis adfectum me indignor, ut ad te confugiam, nunc facit. Poematum meorum


page 811, image: s811

editionem Johannes affinis tuus in se receperat, antequam anno proxime elapso pedem e patria moverem. Manum etiam operi admovit postea, et supremam quin imponeret, parum abfuit. Miratus interim ego editionis moram, quae tot jam traheretur mensibus, intelligo, moni tum typographum eo in tibello nonnulla occurrere, quae Salmasium tangant, detrectare susceptam provinciam. Qui certe nuncius, ne quid dissimulem, bilem acerrime mihi movit. Quot et quanta beneficia Parenti meo debeant Elzevirii, tu omnium nosti optime: quorum tamen memoriae, quae constantius inhaere illis debuerat, adeo ratio nulla habita est, ut reveriti non sint, famosos Salmasii libellos, quibus exillimationi ejusdem mei Parentis, Goesiique nostri ac meae palam insultaret homo scelestus, procudere. Nec semel iterumque hoc tantum, sed frequentissime. cumque injuriam hanc non dissimularemus, id responsi tulimus, typographos se ac lucri studiosos esse, literarum etiam imperitos, rationem proinde ab ipsis non exigendam eorum, quae in lucem proferrent. Si quid contra Salmasium moliremur, edituros etiam id se libentissime. Nunc quam ingenuos se in negotio meo profiteantur videamus. Characterem in poematis meis hominis maledici dedi, quem Alastorem appello. Salmasiii nomen nusquam expressi, et ut expressissem maxime, mirum id videri nemini deberet, qui perspectas habeat, quas cum illo exercemus, simultates. Non multis antequam e patria discederem diebus (ne vereres injurias nunc tangam) epistolam suam praelegi mihi jussit, in qua non modo uxoris suae existmationem a me proscissam in aula Suecica impudentissimo mendacio adfirmare audet, sed nebulonem etiam ac impostorem me vocat, multisque me ac patrem conviciis excipit, magnum denique malum nobis solens minetur. An ad haec tacerem ego! Quid quaeso aliud id fuisset, quam conviciis illis subscribere, et mendacium ejus approbare? Primo itaque adfirmavi illi, qui jussas mihi literas impurissimi Syconhantae exhibuit, nullam in accusatione ista meam culpam esse. Promisi etiam et curavi minas istas me praeventurum. Quid? quod assiduis postea amicorum admonitionibus ex Suecia certior sum factus, dira illum multa non moliri tantummodo in me, sed parata jam habere. Poteram itaque apud bonos omnes videri existimationis meae, quae tot telis impeteretur, prodigus, si insultus hominis stolidissime ferocis non conarer amoliri: praesertim cum vindictae materia et occasio nequaquam mihi desit. Sciant itaque et intelligant Elzevirii ex te rogo, quam bene voluerim ac consuluerim illis hactenus, tam male me consulturum imposterum, si cunctatione ista sua ab adversario me praeveniri patiantur. Adeo non desunt illis inimici, ut facili negotio inventurus sim, quem contra eos fovere possim. Goesio interim nostro in mandatis dedi, ut alium typographum poematis meis edendis quaereret, si Elzevirios ad aequiora non posset pertrahere. Spero precibus illum meis accessurum. Mihi enim certum est ac penitus fixum vita prius privari, quam existimatione. Adversarius vero, quod fortunis in Suecia meis magnum minari malum pergit, perridiculum se praebet. Cum enim praesens in aula illa omnem lapidem tam apud Reginam, quam apud alios moverit, ut male mihi


page 812, image: s812

esset, omnesque eo cogitationes tum converterit irrito successu; quam ab absente nihil mihi nunc sit metuendum, facile intelligis. Fingamus tamen a stultissimis minis illis periculum esse, existimationem fortunis praetulisse tanto longe pulchrius arbitrabor, quam fortunas existimationi. Vertat denique se in omnes formas, nunquam effecerit, ne ego freneticum ejus sinciput helleboro non detergeam. Vale, vir Clarissime, et festinationi ignosce. Romae Anno XP [Abbr.: Christi] XV. Martii. CICICCLII.


page 813, image: s813

INDEX I. EORUM QUI EPISTOLAS SCRIPSERUNT.

Literae a. b. c. d. e. Tomos designant. [transcriber: pages without a letter belong to vol. I; but note that CAMENA has published only vol. III-V, scil. c.-e.]

A.

ABengochea, Dominic, Lipsio. b. 114

Aersenius, Francisc., Lipsio. 560

Allatius, Leo, Nic. Heinsio. e. 436

Alnpeckius, Joh., Lipsio. b. 69

Andreas, Episcopus Wratislaviensis, Lipsio. 623

Anslaer, Guil, Nic. Blancardo. b. 642

Anonymi, Corn. Walthero et Gregor. Cassandro b. 236

- - - Isaac. [(transcriber); sic: Isac.] Casaubono. b. 446

- - - N. N. b. 481

Arcerius, Johan., Lipsio. 449

Argensola, Lupert. Leonard, Lipsio. b. 112

Arnoldus, Christoph., Nic. Heinsio. e. 342

Aurelius Lessigniensis, Julianus, Hadriano Mario b. 231

B.

BAngius, Thom., Dan. Heinsio. b. 458

Barclajus, Guilel., Lipsio. b. 25

Baronius, Caesar., Lipsio. b. 58

- - - Joan., Moreto. b. 185

Bartholinus, Thom., Nic. Heinsio. b. 815

Baudius, Domin., Lipsio. b. 254

Beffa Nigrinus, Anton., Lipsio. b. 71

Bellarminus, Robert., Lipsio. b. 57

Bencius, Francisc., Lipsio. b. 6

Berchemius, Hieron., Lipsio. 626

Berckelius, Abrah., Nic. Blancardo. b. 651

Bertius, Petrus, Lipsio. 578

Bosius, Jo. And., Nic. Heinsio. e. 209

Bibran, Abrah., Lipsio. b. 144

Bircovius, Fabianus, Lipsio. b. 15

Blancardus, Nic., Abr. Berckelio. b. 653

- - - Davidi Giffeno. b. 663

- - - J. F. Gronovio. b. 631

- - - Isaac. Grutero. b. 639

- - - Jongstallo b. 649

- - - Jac. Lydio b. 644

- - - Th. Munckero b. 656

- - - Salmasio. b. 621

Blotius, Hugo, Lipsio. 423

Bochartus, Samuel., N. Heinsio. e. 707

Bollandus, Joan., Nic. Heinsio. b. 777 784

Boetzelarius Baro, Gedcon, Lipsio, 604

Boisotus, Joh., Lipsio. 659

Bonciarius, M. Anton., Lipsio. 654

- - - - - - Velsero. b. 186

Bongarsius, Jacob, Lipsio. 50

Boretius Chanlieu, Jacob, Jos. Scaligero. b. 368

Bosius, Simeon, Jos. Scaligero. b. 308

Boschius, Joh., Nic. Heinsio. b. 828

Brantius, Johannes, Lipsio. 94

Brederodius, Pet., Lipsio. 587

Brunonius vel Bruningius, Christ., Lipsio. b. 4

- - - - - - Rosweido. b. 187

Buclandus, Rodul, Lipsio. b. 184

Burchius, Lambertus, Lipsio. 494

Buillaldus, Ism., Nic. Heinsio. e. 586

Busbequius, Augerius, Lipsio. 213

Buxtorfius, Joh., Jos. Scaligero. b. 362

- - - Dan. Heinsio. b. 416

Buyckius, Nic., Lipsio. 612

Buytewechius. Gerard., Lipsio. 681

Bynaeus, Anton, Nic. Heinsio. b. 825

C.

CAlvinus, Joh., Phil. Melanchthoni b. 229

Camerarius, Joach., Lipsio. 2

- - - Ludovicus, Dan. Heinsio. b. 460

Campius, Jacob., Lipsio. 554

Canterus, Theod., Lipsio. 590

Carondeletus, Jacob., Lipsio. 467

Carrion, Ludov., Plantino, Christophoro, 9

Carpzovius, Fred. Bened., Nic. Heinsio. e. 273

Casaubonus, Isaac., Lipsio. 365

Casalius, Joh., Lipsio. 126 450

Chifletius, Joan., Lipsio. 726

Chioccus, Andr., Lipsio. b. 122

Christina Augusta, Regina Sueciae, Nic. Heinsio., e. 750

Christianus, Q. Sept. Flor., Jano Dousae b. 322

Christmannus, Jacob, Jos. Scaligero. b. 318

Chytraeus, Nathan, Lipsio. 490

Claverius, Stephan, Jos. Scaligero. b. 346

Clusius, Carolus, Lipsio. 311

Coccius, Joh., Nic. Heinsio. b. 809

Cobelius, Philippus, Anonymo. b. 224

Colinus, Joan., Nic. Heinsio. b. 805

Colvius, Andr., Dan. Heinsio. b. 461


page 834, image: s814

Colvius. Cl. Salmasio. b. 617

Correa, Emman, Lipsio. b. 62

Columbus, Joh., Nic. Heinsio. e. 163

Covarruvias Leiva, Anton, Jano Dousae. 91

- - - Lipsio 92

Covarruvias, Anton, Lipsio. 444

Crato a Crastheim, Joh., Lipsio. 235

Cripius secundus, Gulielm., Lipsio. 750

Cueillyacus, Jacob, Lipsio. 75

Cuyckius, Henr., Lipsio 589

Cuperus, Gisb., Nic. Heinsio. b. 665

Cyrillus Lucaris, Lipsio. b. 67

D.

DAmman a Bisterveld, Hadrian, Lipsio. 453

Daumius, Christ., Nic. Heinsio. e. 210

Dausquejus, Claud, Lipsio b. 148

Deckerius, Johan., Lipsio. b. 168

Delly, Janus, Nic. Heinsio. b. 799

Delrius, Martin. Anton., Lipsio. 501

Diemenus, Gaspar, Lipsio. b. 181

Diest, Henricus, Dan. Heinsio. b. 459

La Doderie, Lipsio. b. 142

Donellus, Hugo, Lipsio. 304

Donius, Joh. Bapt., Dan. Heinsio. b. 470

Douza, Janus, Lipsio. 219

- - - Janus fil. Lipsio. 226

- - - Francisc., Lipsio. 233

Drefferus, Matth., Lipsio. 304

Ducaeus, Fronto, Lipsio. 645

Dudithius, Andr. Lipsio. 215

Dumay, Paullus, Jos. Scaligero. b. 367

E.

ELlingerus, Andreas, Lipsio. 4

Elmenhorstius, Everh., Jos. Scaligero. b. 355

Ernestus, Elector Coloniepsis, Lipsio. 671

Erpenius, Joh., Nic. Blancardo. b. 625

Esychius, Joan., Lipsio. 711

F.

FAber, Huppertus, Lipsio. 656

Fabricius, Vinc., Nic. Heinsio. c. 787

Fabrottus, Car. An., Nic. Heinsio. e. 582

Falconerius, Octav., Nic. Heinsio. e. 473

Falconius Auratus, Simon, Jos. Scaligero. b. 312

Falkenburgius, Gerard, Lipsio. 6

Ferrerius, Hieron., Lipsio. b. 64

Fienus, Thom., Lipsio. b. 79

Franckenberg, Reinold, Dan. Henisio. b. 469

Freherus, Marq., Lipsio. 417

Frencelius de Fridenthal, Salomon, Lipsio. 732

Frischlinus, Nicod., Lipsio. 303

G.

GEntilis, Scipio, Lipsio. b. 30

Gerdes, Joach., Dan. Heinsio. b. 461

Gesnerus, Conrad., Georg. Cassandro. b. 256

Gevartius, Casp., Nic. Heinsio. b. 762

Gifanius, Hubert, Lipsio. 339

- - - Joseph. Scaligero. b. 309

Giffenius, David, Nic. Blancardo. b. 658

Gillius, Petrus, ad amicum. b. 232

Gillot, Jac., Jos. Scaligero. b. 36

Giselinus, Victor, Lipsio. 153

Goldastus, Melch., Lipsio. 153

Gothofredus, Dionys, Lipsio. 387

Graevius, J. G., Nic. Heinsio d. 1

Groenewegius, Mihael, Lipsio. b. 179

Gronovius, Jacob., Nic. Heinsio. c. 551

Gronovius, J. F., Cl. Salmasio, b. 52 et seq.

- - - Nic. Blancardo. b. 625

- - - Nic. Heinsio. c. 1 et seq.

- - - Jan. Bodechero Banningio. c. 8

- - - Th. Reinesio. e. 207

Gronovius, Laur. Theod., Nic. Heinsio. c. 547

Groslotius Lislaeus, Hieron., Lipsio. 348

Grotius, Hugo, Geverh. Elmenhorstio. b. 440

- - - Casp. Gevartio. b. 443

- - - Danieli Heinsio. b. 383

- - - Joh. Hemelario. b. 443

- - - Lipsio. 342. b. 63

- - - Jano Rutgersio. b. 380

- - - And. Schotte, b. 441

Gruterus, Janus, Lipsio. 267

- - - Casp. Barthio. b. 377

- - - Joh. Meursio. b. 379

Guastavinus, Julius, Lipsio. 759

Guilielmius, Janus, Lipsio. 177

Gutenstein, Leonard, Jos. Scaligero. b. 345

H.

HAnniel, Ignat., Jos. Scaligero. b. 371

Hansenius, Joh. Bapt., Lipsio. b. 75

Harge, Splentirus ab, Hadr. Mario. b. 222

Hartius, Otho, Lipsio. 167

Heinsius, Daniel, Elmenhorstio, b. 445

- - - N. N. b. 45. 471

- - - Polyandro, Johanni b. 454

- - - Scoto cuidam. b. 454

Heinsius, Nicolaus, Arnoldo, Christoph. [(transcriber); sic: Christiano], e. 343

- - - Bocharto, Samueli., e. 708

- - - Boschio, Johanni, b. 829

- - - Bourdelotio, Petro., e. 711


page 835, image: s815

Heinsius, Nic., Bynaeo, Antonio, b. 816

- - - Carpzovio, Fred. Bened., e. 275

- - - Christinae. Reginae Sueciae e. 734

- - - Coccio, Johanni, b. 810

- - - Colino, Johanni, b. 806

- - - Columbo, Johanni, e. 164

- - - Cupero, Gisberto, b. 666

- - - Daumio, Christiano, e. 212

- - - Fabricio, Vincentio, c. 788

- - - Falconerio, Octavio, e. 474

- - - Falconerio, Paulo, e. 577

- - - Gevartio, Caspari, b. 763

- - - Graevio, Joan. Georg., d. 28

- - - Gronovio, Jacobo, c. 552

- - - Gronovio, Johan. Frid., c. 24 e. 807

- - - Gronovio, Laur. Theod., c. 548

- - - Huetio, Petr. Dan., e. 730 [transcriber: printing error: 740]

- - - Joly, Claudio, e. 721

- - - Mare, Philiberto de la, e. 685

- - - Maresio, Rolando, e. 605

- - - Medonio, Bernard., e. 618

- - - Meibomio, Marco, b. 821

- - - Munckero, Philipp., e. 422

- - - Munckero, Thomae, e. 348

- - - Papenbrochio, Danieli, b. 787

- - - Perizonio, Jacobo, d. 736

- - - Petito, Petro, e. 723

- - - Phorbaeo, Joanni, b. 829

- - - Reinesio, Thomae, e. 187

- - - Rhodio, Johann., e. 466

- - - Rondininio, Natali, e. 467

- - - Rottendorffio, Bern., e. 269 [transcriber: printing error: 166]

- - - Rubenio, Alberti, b. 755

- - - Scheffero, Johanni, e. 2

- - - Schelio, Radb. Herm., b. 739

- - - Seguino, Petro, e. 715

- - - Sligtenhorstio, Arnol., c. 755 [transcriber: printing error; I have only found letters of Slichtenhorst, Tom. 3, pp. 774 seqq.]

- - - Spanhemio, Exechieli, c. 808

- - - Tennulio, Samueli, b. 805

- - - Thevenoto, Melthized. [(perhaps: Melchized.)], e. 728 [transcriber: printing error: 720]

- - - Valesio, Hadriano, e. 700

- - - Valesio, Henrico, e. 698

- - - Vlitio, Jano, c. 755

- - - Vorstio, Adolfo, b. 793

- - - Vossio, Isaaco, c. 558 e. 810 [transcriber: printing error]

- - - Wallio, Hadriano, c. 856

- - - Wallio, Jacobo, b. 784

ab Helbach, Freder. Lipsio. 661

Hemelarius, Joh., Lipsio. 563

Henninius, Henr. Christ., Nic. Blancardo. b. 663

Henschenius, Godefr., Nic. Heinsio. b. 773

Heraldus, Desiderius, Nic. Heinsio. e. 585

Hildesheim, Franc., Lipsio 438

Hoeschelius, David, Jos. Scaligero. b. 353

Hogersius, Theoph., Nic. Heinsio. b. 823

Hojus, Andr., Lipsio. 662

Holstenius, Lucas, Nic. Heinsio. e. 429

Hopperus, Joach., Corn. Walterio, et G. Cassando. b. 238

'' Ant. Schoonhovio. b. 239

- - - Joh. Birchmanno. b. 240

- - - N. N. Cognato. b. 240

Huetius, Petr. Dan., Nic. Heinsio. e. 733

I.

JOly, Claud., Nic. Heinsio. e. 720

Jungermannus, Gothof. Salmasio, b. 483

Junius, Francisc., Lipsio. 407

K.

KLockius, Matthaeus, Lipsio. 389

Knobelstorf, Eustath., Georg. Cassandro. b. 300

L.

LAbbaeus Phil., Jos. Scaligero. b. 350

Lampsonius, Dominic, Lipsio. 431

Lantinus, Joh. Baptist., Nic. Heinsio. e. 675 [transcriber: printing error: 615]

Lernutius, Janus, Lipsio. 16

Lindenbrugius, Frid., Lipsio. 741

- - - Jos. Scaligero. b. 346

Lingelsheimius, Georg. Mich., Jos. Scaligero. b. 359

Lipsius Aldrobando, Cynthio, Cardinali. b. 81

- - - Ameyde, Arnold. ab, b. 120

- - - Arsenio, Cornelio, 457

- - - - - -, Francisco, 561

- - - Ayalae, Philip., b. 35

- - - Barbiano, Vestrio, b. 176

- - - Barclajo, Guiell., b. 27

- - - Baudio, Dominico, 255

- - - Bencio, Francisco, 66 82

- - - Berchemio, Hieron., 626

- - - Bernartio, Johanni, 702

- - - Bertio, Petro, 280

- - - Blyenburgio, Hadriano. 454

- - - Bongarsio, Jacobo, 50

- - - Brederodio, Petr., 587

- - - Bredio, Henr., 589

- - - Breugelio, Guilel., 718


page 816, image: s816

Lipsius Brantio, Joanni. 645

- - - Brouwero, Christoph., 586

- - - Burchio, Lamberto, 494

- - - - - -, Joanni, 500

- - - Busio, Paulo, 124

- - - Buytewechio, Gerardo, 680

- - - Cantero Theodoro, 593

- - - Carondoleto, Jacob., 470

- - - Casaubono, Isaacoo, 368

- - - Caselio, Johanni., 125

- - - Clusio Carolo. 317.

- - - Colvio, Petro, 212

- - - Coornhertio, Theodoro, 180

- - - Covarruviae, Antonio, 91

- - - Cratoni a Crastheim. 235

- - - Crojo, Carolo, Duci Arschotano. b. 106

- - - Cujacio, Jacobo, 213

- - - Curatoribus Academiae Batavae 555 557

- - - Danaeo, Lamberto, 87

- - - Dassonvillaeo, Guilelm., b. 3

- - - Delrio, Martino Antonio, 504

- - - Douzae, Jano, 217

- - - Dudithio, Andr., 214

- - - Duickio, Francis, 562

- - - Egmondo, Petro, 52

- - - Egmondo Nieuwenburgio, 253

- - - Elmenhorstio, Everh., b. 121

- - - Everhardi, Emberto, 613

- - - Fardin, Petro du, b. 31

- - - Florentio, Nicolao, 154

- - - Groslotio Leslaeo, Hieron., 346

- - - Hansenio, Joh. Bapt., b. 74

- - - Hario, Florent., b. 172

- - - Heremitae, Dan., b. 121

- - - Ingelio, Regnerol, 632

- - - Gifanio, Huberso, 340

- - - Giselino, Victori, 150

- - - Grutero, Jano, 277

- - - Guilielmio, Jano, 177

- - - Guastavinio, Julio, 760

- - - Harlaeo, Christophoro, 71 0

- - - Hartio, Othoni, 166

- - - Hauteno, Johanni, 82 87

- - - Hayo, Joh., 751

- - - Hemelario, Joanni, 565

- - - Hojo, Andreae, 665

- - - Humaerollio, Nic. Librae, 585

- - - Lampsonio, Dominico, 128

Lipsius Leeuwio, Theodore, 27

- - - Lernutio, Jano, 8 27

- - - Lindenbrugio, Frideric, 742

- - - Livinejo, Johanni, 641

- - - Lydio, Martino, 48 49

- - - Manareo, Olivario, b. 160

- - - Marchantio, Jacobo, 757

- - - Marescotto, Agesilao, 729

- - - Marnixio Aldegondio. 155

- - - Melisso, Paullo, 331

- - - Metello, Joanni Matalio, 58

- - - Mercuriali, Hieron., 261

- - - Micaultio, Nic., b. 41

- - - Modio, Francisc., 108

- - - Monavio, Jacob., 425

- - - Morello, Federico, 420

- - - Moreto, Balthas, 737

- - - - - -, Michaeli, 749

- - - Moro, Flaminio, 678

- - - Nansio, Francisco, 673

- - - Orano, Joanni, 570

- - - - - -, Petro 73

- - - Ordinibus Brabantiae. b. 47

- - - Ortelio, Abrahamo, 157

- - - Oudarto, Nicol., 281

- - - Pantino, Petro, 446

- - - Plantino, Christophoro, 258

- - - Pollioni, Hermanno, 115

- - - - - -, Everardo, 115

- - - Prunio, Cornelio, 149

- - - Puteano, Erycio, b. 84

- - - Raphelengio, Francisco, 186

- - - - - -, Francisco Fil., 200

- - - - - -, Justo, 211

- - - Ratloni, Alexandro, 127

- - - Richardoto, Joani, 730

- - - Romano, Adrian., 669

- - - Roberti, Romalco, 736

- - - Rubenio, Phil., b. 103

- - - Sacco, Joh. Bapt., b. 11

- - - a Sancto victore. 719

- - - Sandelino, Ger., 744

- - - Sargelsio, J., 659

- - - Schondoncho, Aegidio, b. 44

- - - Schoppio, Gasp., b. 52

- - - Schotto, Andreas, 55 104

- - - Scribanio, Carolo, b. 166

- - - Serario, Nicolao, 608

- - - Solrano Comiti, Philippo, 761

- - - Sweertio, Francisco, 674


page 817, image: s817

Lipsius Tholotio, Adamo, 600

- - - Torrentio, Laevino, 474

- - - Varicio, Jacobo, 713

- - - Velsero, Marco, 714

- - - Viviano, Joani, 457

- - - Villerio, Francisc., b. 170

- - - Viringo, Joan., b. 165

- - - Uweno, Henrico, 674

- - - Wiltio, Henrico, 121

- - - Wingio, Anton, b. 17

- - - Wouwero, Joh., b. 45

- - - Yvarae Stephano. 723

- - - Xandrino, Clementi, b. 175

Livinejus, Johan., Lipsio. 632

Lydius, Joh., Paullo Merulae. b. 376

M.

MAccius Durantianus, Sebast, Lipsio. b. 159

Manutius, Paul., Joanni Cratoni b. 383

Marchantius, Jacob., Lipsio. 755

Mare, Philibertus de la, Nic. Heinsio. e. 677

Masius, Andr., Georg. Cassandro. b. 184

Medonius, Bern., Nic. Heinsio. e. 607

Meibomius, Marc., Nic. Heinsio. b. 817

Melissus, Paullus, Lipsio. 329

Mendozius, Nunus, Lipsio. b. 177

Mercerus, Josias, Lipsio. 307

Mercurialis, Hieron., Lipsio. 261

Metellus, Jo. Matalius, Lipsio. 60

- - - Georg. Cassandro. b. 288

Meuschius, Theobaldus, Jos. Scaligero. b. 357

Meurier, vel Maulpergher, Philibert, Lipsio. b. 82

Meursius, Johannes, Lipsio. b. 35

Modius, Frane, Lipsio. 106

Molineus, Joh., Georg. Cassandro. b. 245

- - - Petrus, Jos. Scaligero. b. 343

Monavius, Jacob., Lipsio. 424

Montanus, Arias, Lipsio. 666

Montius, Hieron., Hadr. Mario. b. 216

Morellus, Frid., Lipsio. 419

- - - Frid., Jos. Scaligero. b. 315

Moretus, Balth., Lipsio. 738 b. 167

Morus, Flaminius, Lipsio. 676

Munckerus Philipp. Nic. Heinsio. e. 423

Munckerus. Thom., Nic. Blancardo, b. 657

- - - Nic. Heinsio. e. 348

Murellius, Joh., Georg. Cassandro. b. 302

N.

NAnsius, Franciscus, Lipsio. 671

Nassavius comes, Wilh. Ludov., Lipsio. 450

Nicolaus Nicolai Hadriano Mario. b. 205

O.

ORanus, Petrus, Lipsio. 575

Oricellarius, Bernardus, Cataneo Diacetio, Roberto, b. 197

- - - Acciaiolo, Roberto, b. 200

Ortelius, Abrah., Lipsio. 161

Oudartus, Nicol., Lipsio. 278

Oultremannus, Henr., Lipsio. 693

P.

PAlaeotus, Gabriel, Lipsio. 736

Pallandus, Petrus, Lipsio. 451

Pantinus, Petr., Lipsio. 443

Papenbrochius, Dan., Nic. Heinsio. b. 785

Patinus, Guido, Nic. Heinsio. e. 578

Paullus V Papa Lipsio. b. 175

Peckius, Petrus, Lipsio. b. 91

Perizonius, Jacob., Nic. Heinsio. d. 734 [transcriber: printing error: 714]

Petitus, Petr. Nic. Heinsio. e. 722 [transcriber: printing error: 721]

Phorbaeus, Joh., Nic. Heinsio. b. 830

Pezelius, Christoph., Lipsio. 305

Pflug, Julius, Mentero. b. 202

Pichena, Curtius, Lipsio. b. 138

Pierssenaeus, Jiermeias, Lipsio. b. 129

Pigafetta, Philip., Lipsio. b. 60

Pighius, Steph., Lipsio. 1

Pipinus, Joh., Mizialdo, Joh., b. 235

Pistorius, Joh., Franc. Raphelengio. b. 342

Plantinus, Christoph., Lipsio. 260

Pollio, Ever., Lipsio. 120

Possevinus, Anton, Lipsio. b. 45

Possinus, Petr., Nic. Heinsio. e. 689

Posthius, Joan., Lipsio. 105

Puteanus, Erycius, Lipsio, b. 81

Q.

QUevedo, Francisc., Lipsio. b. 162

R.

RAderus, Matthacus., Lipsio. b. 33

Raphelengius. Francisc., Lipsio. 184

- - - Francisc. fil., Lipsio. 200

- - - Justus, Lipsio. 211

Reineccius, Reinerus, Lipsio. 266

Reinesius, Thom., Nic. Heinsio. e. 190

Rescius, Stanisla., Lipsio. 651

Reusnerus, Nicol., Lipsio. 422

Rhediger, a Strisa, Nicol., Lipsio. b. 37

Rhodius, Joan., Nic. Heinsio. e. 442

Rigaltius, Nic., Lipsio. 674

Richardotus, Joan., Lipsio. 729

Rimainus, Joan., Lipsio. 619


page 818, image: s818

Rittershusius, Heinsio, Lipsio. 764

- - - Jos. Scaligero. b. 325

- - - Casp. Barthio. b. 377

Romanus, Adrianus, Lipsio. 671

Rondininius, Natal., Nic. Heinsio. e. 468

Rosweidus, Heribert, Lipsio. b. 140

Rottendorffius, Bern., Nic. Heinsio. e. 263

Rubenius, Alb., Nic. Heinsio. b. 749

Rubenius, Phil., Lipsio, b. 105

Rulaeus, Ewald., Nic. Heinsio. b. 815

S.

SAccus, Joh, Bapt., Lipsio, b. 8

Salinerius, Julius, Lipsio. b. 126

Sandelin, Gerard., Lipsio. 743

Sarravia, Adrian., Lipsio. 363

Sarmento de Mendoza, Emman, Lipsio. b. 57

Sarravius, Claud., Nic. Heinsio. e. 583

Saxo, Joh., Corn. Gualtero. b. 242

Scaliger, Joseph., Lipsio. 237

Scheidlerus, Rohert., Lipsio. b. 172

Schefferus, Joh., Nic. Heinsio. e. 1

Schelius, Rad. Her., N. Heinsio. b. 736

Schondonchus, Aegid., Lipsio. b. 41

Schoockius, Martin., Heinsio, Dan., b. 463

Schoppius, Caspar., Lipsio. 648

Schottus, Andr., Lipsio. 96

- - - P. Scriverio. b. 378

Scriverius, Petr., Lipsio. b. 127

Seguinus, Petr., N. Heinsio. e. 714

Segaetus, Thom., Lipsio. 751

Seldenus, Joh., Cl. Salmasio. b. 619

Septalius, Lud., Lipsio. b. 68

Serarius, Nic., Lipsio. 605

Sfortia, Franc., Cardinalis, Lipsio. b. 39

Sirmondus, Jacob., Lipsio. 632

Slichtenhorstius, Arnoldus, Nic. Heinsio. c. 774

Sommalius, Henr., Lipsio. b. 182

Spanhemius, Ezech., Nic. Heinsio. c. 807

Spannochius, Angel., Lipsio. 724

Stanihurstius, Richard, Lipsio. 600

Steenberg, Joh. Bapt. van, Nic. Heinsio. b. 773

Stuckius, Joan., Lipsio. 492

Sylburgius, Frid., Lipsio. 345

- - - Jos. Scaligero, b. 316

Sweertius, Franc., Lipsio. 618

T.

TAssis, Anton. de, Joanni Metello, b. 294

Taubmannus, Frid., Lipsio. b. 73

Taubmannus, Jos. Scaligero. b. 338

Tennulius, Sam., Nic. Heinsio. b. 796

Thevenot, Melchised., Nic. Heinsio. e. 727

Thuanus, Jac. Ang., Lipsio. 404

Titius, Robert., N. N. b. 314

Toelemanus, Simon, Lipsio. 602

Torrentius, Laevinus, Lipsio. 475

Tregianus, Francisc., Lipsio. b. 133

V.

VAlerius, Cornel., Joach. Hoppero, b. 255

Valesius, Henric., Nic. Heinsio. e. 692

- - - Hadr., Nic. Heinsio. e. 699

Varic, Jacob. a, Lipsio. 712

a Sancto Victore, Franc., Lipsio. 723

Villerius, Dionys., Lipsio. b. 77

- - - Franc., Lipsio. b. 170

Vivianus, Joh., Lipsio. 455

Vlitius, Jan., Dan. Heinsio. b. 481

- - - Nic. Heinsio. c. 693

Voetius, Gisb., Dan. Heinsio. b. 468

Vorspulius, Petrus, Lipsio. 641

Vorstius, Adolf., Nic. Heinsio. b. 789

Vossius, J. Gerard., Jac. Wittio. b. 622

- - - Isaac., Nic. Heinsio. c. 556

- - - Gerard. Nic. Heinsio. c. 692

Vriendtius, Maxim., Lipsio. b. 90

Vulcanius, Bonav., Lipsio. 556

Uwenus, Henr., Lipsio. 673

W.

WAllius, Jacob., Nic. Heinsio. b. 778

- - - Hadrianus, Nic. Heinsio. c. 855

Wacherius a Wackenfels, Joh. Matth., Lipsio. 594

Wevelinchovius, Joh., Cl. Salmasio. b. 623

Waltherus, Cornel., Friderico Electori Coloniensi. b. 293

Wilach, Peregrinus, Georg. Cassandro. b. 295

Withakerus, Guilel., Lipsio. 252

Wittendellus, Petrus, Lipsio. 624

X.

XImenius, Petrus, Georg. Cassandro. b. 257

- - - Corn., Walthero. b. 281

Z.

ZErotinus Baro, Carolus, Lipsio. 336

Zoppius, Molch., Lipsio. 668

Zuichemius, Viglius, Joach. Hoppero. b. 254

[Gap desc: INDEX II.-IV.]