03/2008 Reinhard Gruhl
text typed - structural and semantic tagging completed - spell check partially performed - no orthographical standardization
^

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).



image: as001

AUGUSTI BUCHNERI EPISTOLARUM PARTES TRES CONJUNCTIM EDITAE SINGULIS EPISTOLIS ARGUMENTA PERSPICUIS AC CONCINNIS VERBIS PRAEPOSITA ET TOTUM OPUS A MENDIS PURGATUM OPERA M. JOH. JACOBI STÜBELII, PRAEFATIO DE SCRIPTORIBUS VARIIS EPISTOLARUM PRAEMISSA, ADJECTI SUNT INDICES NECESSARII CUM PRIVILEGIO REGIS POLON. ET ELECT. SAXON. FRANCOF. ET LIPSIAE, Apud GODOFREDUM LESCHIUM. ANNO M. DCC. XX.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

PRAEFATIO Editoris M. JOH. JACOBI STUBELII, Illustris Afranei Rectoris, ad cordatum et benevolum Lectorem, cui sua offert officia et Salutem plurimam nuntiat. etc.

EX horreo alieno adhuc profero congesta, dum, quod e meo exhibeam, cum spe fructus eximii, facile non reperio. Et satis est quidem, quod seram colamque in agro illo, cujus cura mihi mandata est, ut vix aliquid otii concedatur ad paranda et promenda usibus publicis, quae labor assiduus comportavit. In cujus messem vero utiliore opera manum falcemque immittam, daturus exquisita et pulchra, quam in largissimam illam AUGUSTI BUCHNERI, Viri elegantissimi, quem indastria sua inter primariae notae Cultores Musarum fandi principem constituit, aut certe principibus adjungendum? Cumque id agam inprimis, ut in


image: as004

scribendis epistolis juventus optimum sequatur exemplum, nescio quas potius commendem ac proponam, quam relictas ab illo, lectissima et nitidissima dictione palmam ceteris omnibus praeripientes. Quamobrem etsi hoc in Volumine non leguntur mea, studio tamen meo aliena, quibus meliora fingi haud poterunt, legentur. Si protrahit hominem maxime hujus modi scriptio, uti Lipsius censet, protrahitur hic totus BUCHNERUS doctus, humanus, candidus, sui nusquam oblitus, numeris omnibus ab solutus: et sic protrahitur, ut nemini displicere possit, nisi cui literae venustiores illae displiceant aut plane sordeant. Quod de liberaliter instituto non suspicandum. Scribit ad adolescentem Carolum Monticium Erasmus Roterodamus, quod, etsi nunquam contigerit faciem intueri ejus, tamen in literis ad se, mire puris, doctis, argutis, amicis, candidis, optimam ejus partem, animum sic expressum videat, ut nullus Apelles corporis effigiem in tabula repraesentare possit evidentius. Quo fiat, ut tam raras tamque varias naturae ipsius dotes libenter summa cum voluptate animi exosculetur. Jure multo potiori Viri Eruditissimi Aug. Buchneri contemplatione nos delectabimur, ubi epistolas svavissimas perlustrare placuerit, quibus vix necesse est autoris effigiem


image: as005

praefigi, cum in his faciem et mentem insuper ejus indolemque certius videamus expressam, quam ab artificis ullius caelo expectes. Sique de ullis aliis, de Buchnerianis epistolis verum est, quod Paulus Jenisius, celeberrimus antecessorum in Lyceo Annaebergensi, in Praefatione, literis magnorum Virorum, congestis asservatisque in Annaebergensi Bibliotheca, praemissa, et manu sua exarata posuit, ita dicens: Epistolae sunt absentium variis de rebus cum absentibus colloquia. Hae cum inter manus fere nascantur, nec vel rerum varietatem, vel temporis impendium laborisque ac diligentiae auctoramentum magnopere exigant, rectius nos de hominum animis edocent, quam quae in vulgus sparguntur, multiplici rerum copia, mentis judicio accurato acstyli subtilitate, quasi fuco quodam colorumque pigmentis compta quodammodo et expolita. Hoc certe quidem in causa esse puto, cur Illustrium ac eruditorum Virorum epistolas colligendas, ac veluti gemmulas servandas haud pauci semper statuerunt. Quos enim ob virtutem, quos ob dignitatem artiumque ac disciplinarum peritiam admiramur, eos praesentes quasi epistolae reddunt, nosque ob virtutis amplissimum decus, quam illi ad honores dignitatesque ducem ac magistram babuerunt, tacita velut cohortatione inflammant. Sentio ego, consensuris plerisque,


image: as006

et simpliciter ita vereque sentio, nullas epistolas Latinas vidisse lucem, quae majore fructu ab adolescentibus nostris pervolvi et lectitari possint, quam Buchneri, cum sistentes quasi redivivum; quamvis non diffitear, extare plurimas aliorum, quae plus reconditae sapientiae, Viris profuturae, contineant. Nec parum profecto interest, Juventutem eo ducere, ut disertam ac elegantem, gratamque lecturo futuram elaborare discat epistolam. Hinc clarissimorum Virorum Erasmi Roterodami, Ludovici Vivis, Raphaëlis Brandelini, Conradi Celtis, Justi Lipsii, Valentini Erythraei, Melchioris Junii, Simonis Verrepaei, Israëlis Clauseri, Christophori Schraderi, Adami Theodori Siberi, Christophori Adami Ruperti, Christiani Chemnitii, Joh. Starckii, Samuelis Schmidii, Joh. Friderici Koeberi, et qui primo loco nominandus fuerat, Danielis Georgii Morhofii (quis enumeret omnes?) occupatio sedula et intenta, in regulis praescribendis et consiliis suppeditandis, quibus institueretur adolescentia, subjiciendisque probis exemplis, ad quae feliciter illa componeretur. Prae reliquis operosum se hic praestitit Johannes Buchlerus, minime contemnendus, nec a Morhofio rejectus, quem feliciter exscripsit Josua Crepheldus, et cujus vestigia, post eum, non paucos legere haud puduit. Scilicet rarius


image: as007

se offert occasio integras orationes conscribendi et recitandi. Frequentior est epistolarum usus in omni vita vitaeque degendae ratione ac ordine. Quidque adolescentem aut juvenem ornet laudabilemque reddat citius, quam facultas scribendi epistolam pulchriorem? Quid Patronorum favorem conciliet expeditius? Quid absentium, et longius remotorum studia benevolentiamque ei facilius impetret? E quo conficitur, dispiciendum ei utique curandumque haud segniter, quem potissimum in hoc genere sibi eligat ducem, quemque imitetur studiose, cujusque filo quasi, se regente, utatur. Neutiquam omnes nominabo epistolarum scriptores, cum omnes ne conspecti quidem fuerint, et qui conspecti sunt, omnes neque subire jam oculos memoriamque, neque locum in his paginis habere queant. Extra dubitationem Ciceronianae omnibus aliis Veterum ob limpidissimum flumen Latinitatis, quod in illis exundat, in omni epistolarum genere, praeferendae sunt; de quarum praestantia singularem dissertationem Jacobus Pontanus edidit. Censore Morhofio ad amussim genuinae eloquentiae sunt factae. Simon Verrepaeus ad Tipotium scribit: M. Tullii Cicer. epistolis scimus nihilne fingi quidem posse elegantius aut melius. Jacobus Comes Purliliarum, in opusculo


image: as008

de generosa liberorum educatione sic loquitur: Exacto decennio publicas ad Scholas accedant; Ciceronis epistolas audiant; his studeant, has sibi familiares faciant; bibant edantque cum illis. Cum otium suppedit, has legant, has loquendo et scribendo semper imitari nitantur. Quibus annectere libet illa Stephani Riccii, quae praefixit Libris IV. illarum, Germanice redditarum a se, ubi ait: Plurimum interest, qui liberalis doctrinae sunt studiosi, in Ciceronis cum aliis omnibus scriptis, tum praecipue epistolis diligentem navare operam. Hae enim non tantum ad stylum formandum et rite exercendum vim habent maximam, sed animum quoque gravissimarum rerum cognitione augent. Fatentur namque qui bonarum artium studiis imbuti bumanitatem colunt, cum ad epistolas Ciceronis recurrunt, tantum se ibi eximia cum sapientia conjunctae prudentiae copiam invenire, quantum unquam humana assequi industria posse videatur. Rationes, quas adducit, non persequar. Vere tamen affirmabo, quod bene hi judicaverint, Hermanni Buschii constare testimonio. Nam de hoc memorat Melchior Adami, quod Georgio Helto, facundia ipsius capto, et quaerenti aliquando, unde tam expeditus et cuique negotio conveniens sermo ipsi esset? responderit: ex crebra epistolarum Ciceronis lectione id sibi contigisse. Et quis


image: as009

in Cicerone ubertatem, ferme dixeram abundantiam dicendi, desideret? Quis pulchritudinem styli et lepores requirat? Quis vitii quicquam reprehendat in hoc tam venusto corpore? Quamobrem Andreas Misenus sen, non incommode mihi dixisse videtur: Epistolae Ciceronis, ut alia illius divini Ingenii monumenta omnia, singulari quodam fato ab injuria temporum sunt salvae conservatae. Quae verba ejus adducens non silendum arbitror, in Thoruniensi Bibliotheca in Prussia duas adhuc custodiri epistolas Ciceronis, in tabellis ceratis ejus manu exaratas. Sed penitus rem pensitanti perspicuum erit, etiamsi pretium suum illis maneat, illarumque diligens lectio summopere svadeatur, ob difficultates sibi adjunctas, haud magis rudiorem aetatem illis inescari et pasci, quam teneriorem stomachum durioribus, licet praestantioribus cibis, et cum genium vix sapiant hujus seculi, e solis illis petere illam haud posse suis rebus applicanda. Plinianae argutiis abundant, et nimis succinctae, concisae et acutae sunt. Cl. Weissius admodum difficiles et artificiosas appellat. In Basileensis tamen editionis earum de A. MDXXVI. Praefatione Andreas Cratander, in hoc scripti genere, Plinium quasi Roscium commendat, dicitque: dignas ejus epistolas, quae non legantur solum, sed et ediscantur


image: as010

ab eo, qui evolvens eas non sit omnino mucosis naribus. Senecae autem epistolae, a Sacyo in Gallicam lingvam versae, sententiis optimis dulcissimisque scatent, et morum praecepta potius quam epistolae familiares dicendae sunt. Horatii, Ovidii et aliorum, Poëticis numeris concinnatas epistolas in hunc censum non trahimus, etiamsi Horatianae magis affines sint solutioris sermonis generi. Quam scribendi formam Daniel Huetius felicissime in Gallia aemulatus est. In Buchneri autem epistolis ex omnium illorum favis jucundissimus eliquatus est succus, et hujus temporis rationi attemperatus. Qui postea vixêre, multum defecere ab illorum autorum excellentia. Sidonius Apollinaris epistolas dedit obscuro et perplexo stylo, et secundum Gyraldi judicium, Gallicum et barbaricum quid ex illius aevi genio redolente. Quemadmodum et Cassiodori epistolae non parum ex asperitate Gothica trahunt. Et Petrarchae quoque multum rubiginis ex illorum temporum natura duxere. Traditur a nonnullis Cardinali seni Ximenio, epistola veneno infecta, e Belgio apportata, primariam necis causam allatam fuisse. Peste in Lusitania saeviente, seculo decimo quinto, Rex Eduardus, qui hactenus ex alia urbe in aliam profugerat, literas tandem accepit, ex aliquo loco ad se


image: as011

perlatas, contagione implicito, easque tam vehementer exhorruit, ut celeriter ipsi pereundum esset. Certe qui epistolas legerit, secus de religione, uti Johannis Calvini, aut de virtute sentientes, veneno infectas utique ac pestiferas deprehendet. Et qui eas sibi familiares esse voluerit, quae a sanitate probatioris aevi abeunt, calamisque puritatem nescientibus effusae fuerunt, non aliter suum stylum contactu quasi intelliget inquinari ac perdi, quam saniores vitiari videmus lue a pestifera correptis: sique jam adsveverit rectiori cultui, horrore non levi stribliginem, ut Gelliana voce utar, ineptiamque occurrentem aversabitur. A nulla hujusmodi re hic in Buchneri epistolis quicquam est periculi, e quibus legentes potius colorem vividum et bonam habitudinem adsciscere poterunt, ad eas ducentem salubriter et invitantem. Semper vero ab epistolis Valentini Arithmaei arcendos putavi Latinitate puriore imbuendos, cum sententiis phrasibusque e suo cerebello fictis impensius exultet, et illepide ludat vocabulis consonis, nec sibi a minus receptis temperet, et immodice suis inventis luxurietur. E caeteris epistolarum scriptoribus amplum magis quam bonum admodum nomen sibi peperit Justus Lipsius, a Bessaeo dictus Eruditorum omnium Princeps ac Phoenix, qui suas vivens adhuc atque spirans


image: as012

evulgavit, judice Heinsio, svavissimae quidem, at inimitabilis, ut existimavit ipse, ac ne tentandae quidem aliis eloquentiae. Qui tentarunt eam, pauciores prope, quam noctuae olim Athenis, fuere, uti autor observationis cujusdam Halensis censet. Simiae illi Lipsii ab eodem dicuntur. Inter quos Josephus Laurentius eminet. Referrem in hunc censum ex antiquioribus Symmachi, et e recentioribus Erycii Puteani epistolas, nisi adhuc graviorem meritae essent notam, et affectata brevitate Laconica eluderent legentis aviditatem ac fallerent. Ut brevitate hi peccant abrupta, ita profusa verborum licentia offendit Crucius. Neque quisquam doctiorum non reprehendit ejus epistolas, in quibus declamavit verius, quam familiariter scripsit, illepidus aliorum et ineptus compilator. AEstimet, quisquis volet, alicujus pretii Gvilielmi Budaei epistolas Atticas: certe Ludovicus Vives in his novum quoddam et inusitatum dicendi notat genus, quod admirari quam imitari sit promtius. Praeferas illis Erasmi Epistolas, quibus nihil est svavius et doctius. Neque tamen proponendas discipulis putes, cum proverbia nimiopere inspersa stylum implicent, et is ea non profluat facilitate, qua Ciceronis et aliorum, qui hunc exprimere conati sunt. Ut mirer, Coburgensi quodam scripto Anno MDCXCIV.


image: as013

publicato Erasmum Ciceronem Germaniae vocari. Aliter animo affectus fuit Andreas Schottus, qui judicavit, paucos exoptaturos Erasmica legere, qui Ciceronem delibarunt. Et ante hunc Stephanus Doletus arbitratur, se, nisi omnia, quae vellet, purius, ornatius, splendidius, diligentius observatis numeris, majore sententiarum pondere atque gravitate, exactiore in omnibus judicio prudentiaque, quam Erasmus flaccidus, magisque Latine scriberet, naturam sibi iniquam, vitam acerbam, operam omnem in studio eloquentiae periisse, crediturum. Obscurorum Virorum epistolas huc prorsus non vocabimus, quibus Udalricus Huttenus, Eques nobilissimus, barbarorum hominum perversitatem eleganter depinxit. Eum enim Morhofius verum illarum autorem statuit. Manutii, Bembi, Sadoleti, Pici Mirandulani, Longolii, Bruti citari merentur, quae tamen omnes, praecipue Longolii, ob nimia et fastidiosa cura quaesitam Ciceronis similitudinem nonnullis displicent. Sique veritati consonum est, quod Weissius e Scioppio de illo tradidit, quod nimirum ultra octo ferme menses uni epistolae insudarit, quis eam aurei temporis perniciem laudet? Cujusmodi prodigalitatis etiam accusandus est politissimus alias Angelus Politianus. Nam epistolam nullam inchoasse dicitur, cui edolandae


image: as014

non mensem insumserit. Quamvis rariores eae sint, nec manibus tyronum in scholis tractari possint. Qualiscunque vero labor ab his hominibus exantlatus fuerit, Franciscus Robortellus tamen et Rolandus Maresius dixere, se Manutii et Brunelli epistolas non posse conformes Ciceronianae scribendi rationi habere, cum sint verbis canorae, rerum inopes. Aequior Angelo Politiano Lipsius fuit, qui eum in epistolis Ciceroni associare voluit, quamvis acumine ille ac festivitate, ac laude nimis hinc expedita, lasciviat, et supra epistolae limites non raro assurgat. Hermolai Barbari admixtae Politiani epistolis haud paulo duriores sunt. Olympiae Fulviae Moratae, Coelii Curionis insertae, gloria quidem sua non privandae, intra mediocritatem tamen consistunt. Quod etiam de Sepulvedae Cordubensis epistolis existimandum. Camerarii epistolarum familiarium Libros VI. cur caeterorum anteponam epistolis, multa me movent. Quarum lectionem, propter genus scribendi non contemnendum, et argumenta rerum quarundam, cognitione haud indigna, tum jucundam tum fructuosam studiosis bonarum artium fore, filii Camerarii hujus, in dedicatione ad Principem Anhaltinum, non immerito putarunt: non diffitentes interim, aliquid in illis occurrere, quod minus elaboratum, vel ab erudita doctrinâ


image: as015

nonnihil alienius esse videatur. Adami Theodori Siberi Epistolae, Orationibus adjunctae, non minori svavitate ac elegantiâ sermonis gaudent, quanquam paucissimorum manibus tritae. Post has Caselii epistolae probantur, quas Grotius, ad Joannem Cordesium scribens, a nitore dictionis praecipue laudat, et quas Hermannus Conringius, epistola ad Justum Dransfeldum, sine exemplo esse asserit; his additis: Quamvis in aliorum quorundam epistolis plus sit ex historiâ, aut ex subtiliore Philosophiâ, aut ex sacris controversiis, aut ex Philologia, variisque aliis artibus depromtum, hae tamen in solo prope incitamento ad virtutes et literarum studia sunt occupatae, quibus paraenetici generis similes alias nullas facile reperire fuerit. Ut taceam nunc styli incomparabilem itidem puritatem, svavitatem, atque veluti matronalem elegantiam. Idemque in Caselianis quibusvis, sermonem quavis ambrosia dulciorem praedicat. His non inferioribus, Aonii Palcarii epistolis, cum Orationibus in lucem editis, Morhofius Ciceronis imitationem tribuit, sobriam nempe illam et Longoliana prudentiorem; dubitatque. an anteponendus illi sit aliquis. Jani etiam Nicii Erythraei, qui vero nomine Joh. Victor Roscius appellatur, epistolae summa elegantia et concinnitate


image: as016

eminent,, in quibus, Reinesio arbitro, hoc solum quaesivit, ut, quantum Latina lingva valeret, experiretur. Nec prohiberet quisquam, Juventutis commodorum studiosior, fi haec istas, a me indicatas, diligenti digito versaret, ac familiarissimas sibi redderet; licet non aeque ac Buchnerianae in scholis receptae sint, merito suo prae caeteris electae ac eligendae. Antonii Mureti, Reineri Neuhusii, Pauli Sacrati, Christiani Daumii ad Hekelium datae simpliciores sunt nec proponendae adolescentibus, ut exempla inde sumant. Eodem referendae illae Melanchthonis erunt, a Manlio primum, ac deinde a Casp. Peucero editae in vulgus, multa continentes, quae acta eo tempore explicant, non tam pueris dictionem imitaturis, quam hominibus sacrarum rerum notitiam pervestigaturis utiles. Maresianas Excellentissimus Rechenbergius recoxit quasi, aut, ut ipse maluit dicere, novo indutas habitu dedit. Sed quisque fatebitur, eas potius res Philologicas subjicere magna copia, quam formulas elegantiores, ab expressuro eas quacunque occasione usurpandas; legendasque ab iis magis, qui stylo jam valent, quam qui eo valere cupiunt. Si quae aliae arrident mihi, perquam disertae; sunt epistolae Huberti Langveti: sed quis traderet eas adolescentibus


image: as017

in scholis, cum in aulis Principum observata modo, et uti amicissimus quondam mihi et versatissimus in re literaria FRIED. BENED. CARPZOVIUS censuit, limatum et exactum de maximi momenti negotiis judicium ostendant. Quodque Hieronymus Elverus Epistolas suas, quas ipsi delicias Apodemicas vocare placuit, non humanioribus addictis Musis et inhiantibus succo Latinitatis bonae, sed studiosis sapientiae Ethicae ac Politicae consecraverit, ab ipso praefixus illis arguit titulus. Grotii et Ludovici Vivis praestantiores sunt longe, sed Viris limatioris judicii non junioribus scriptae, qui eas ob pondera rerum assequi non possent, nec ob molem suam commode circumferre. Licet Verrepaei opera selectiores e Joh. Ludovici Vivis penu, in scholarum usum, tres in libros digestae sint, et Coloniae Agrippinae, sicut Grotii quoque ad Gallos peculiariter Lugduni Batavorum publicatae: attamen non ubivis obviae sunt. Nec Cl. Sarravii Parisiensis epistolas quisquam damnabit: quae, cum Gudeanis illis copulatae, quomodo in manus tyronum pervenient? Quid crudae illi aetati commodabunt? Cui nec Schurzfleischius, in omni scriptionis genere praestantissimus, suas epistolas objici volet, doctioribus et sapientioribus


image: as018

collectas. Horumque delectationi et usibus etiam Thomas Crenius luci publicae sistit epistolas complures doctissimorum hominum, quae antea editae non fuerant, in suis lectissimis animadversionibus. Qualibus abundant Epistolae Illustris Boineburgii, scatentque Insignium Virorum epistolae selectae, quae prodiere ex Bibliotheca Jani Gvilielmi Meelii J Cti, typisque sunt exscriptae Amstelodami Anno CIC IC CI. In hac acie quoque colloco Clarissimorum Virorum Epistolas centum, quae antea latuere in scriniis abditis, et in lucem a Johanne Branto ibidem protractae sunt. Clarorum Virorum Epistolis congestis commune hoc, quod curiositatem in provectioribus, non discendi cupiditatem in adolescentibus explent. Deditque mense Januario A. CIC IC CXCIII. eruditam dissertationem de usu epistolarum Illustrium Virorum potissimum in historia Ecclesiastica RECHENBERGIVS, nostro praeconio major. Johannes Ludovicus vero Hannemannus in Epistola ad Europaeos Eruditos, Polymathiae corpus promittit, et adumbrat, ex epistolis compingendum. Hermannus Conringius in Epistolis suis varias res civiles, divinas, naturales, historicas cumulat. Physici argumenti alias publico dedit Fortunius Licetus: Talesque juxta et


image: as019

Mathematicae sunt Carthesii, Geographicae Politicaeque Busbequii, Historicae Petri Martyris Angleri et Ferdinandi Bulgari epistolae. Negotium Pacificationis Osnabrugensis Forstnerianae in scena quasi exhibent. Reinesianae Philologicis discursibus, ut Salmasianae, turgent. Quo referantur etiam Joh. Wouvverii epistolae. Sicut et Janus Parrhasius, quaesitis per epistolam, respondet ad interrogationes nonnullorum de rebus Criticis. Laurentius Pignorius, in symbolis epistolicis, antiquitatem gentium evolvit. Ehingerus epistolis cum Patribus societatis Jesu commutatis Theologum instruit, non puerum. Itemque dicendum de Theodori Bezae ac Johannis Launoy epistolis, et Theologicis illis praestantium ac eruditorum Virorum, Amstelodami excusis et Johannes Morinus, Barberini, Allatii, Holsteinii, Abrahami Ecchellensis, Peirescii, Petri a Valle, Comberi, Buxtorfii, Hottingeri, epistolis, uni fasciculo inclusis, Ecclesiae Orientalis antiquitatum, non Venerum Latinarum Venatores varia praeda ditat. Interim sua laude non defraudandi sunt, qui ejusmodi epistolas colligendo largam optimarum rerum supellectilem in orbem literarium invehunt. Nec defraudarunt ea illos Lipsienses, actorum ab eruditis indices,


image: as020

omni laude superiores, qui, cum Martini Lutheri epistolas dedisset, cum dissertatione praevia, Buddeus, scripsere in Commentariis suis, certatim et magno conatu hodie hoc agere illos, qui de re literaria et ecclesiastica bene mereri cupiant, ut Virorum doctrina, ingenio aliisque dotibus excellentium epistolas et monumenta ab interitu vindicent. Et Buddeus, editor epistolarum, quas diximus, Lutheri, de aucta insigniter per recentissimas quasdam ejusmodi collectiones re utraque memorata, perquam erudite disserit, ac merita Joh. Fechti, Pauli Colomesii, Thomae Smithi, Casp. Corberi, Antonii Matthiae, Petri Burmanni, Jani Gvilielmi Meelii, Thomae Crenii, Joh. Andreae Schmidii, aliorumque, qui in hoc negotio se operosiores caeteris gessere, prolixe celebrat. Ego, hic potissimum producens illos, qui epistolas deprompsêre, ad usum nostri fori facientes, plane tamen intactas eas, quae alterius fori sunt, praetermittere nolui, Sed neque illae promiscue usurpandae ac laudandae. E Nicolai Clenardi epistolis non proficiet admodum Latinitatis, multum vero Arabicae lingvae studiosus ac Hispanorum mores Africamque noscendi cupidus. Casaubonus ob flosculos Graecos nimis copiose inspersos molestus est lectori,


image: as021

et ob laborem valde non adhibitum non commendabilis nisi jam doctrina multa praeditis. Andreas Eudaemon Joannes, natione Graecus, taxavit illam Graecae lingvae mixturam cum Latina tantopere, ut scripserit: Praeclarum vero exquisitioris Eruditionis genus Latinam Orationem Graecis voculis, velut insertis succidiae frustulis condire. Magno Turco seu Mahometi II. attributae illae in gratiam quidem studiosae juventutis editae visuntur, sed parum utilitatis haec ex illis latura est. Francisci Martini epistolae jocosiores sunt, quam deceret illum. Barlaeus in carminibus excellit magnopere, in epistolis lascivit praeter modum excutiendis e tyronum manibus. Ravisii Textoris illas minus improbarem, si concinnius graviusque formatae, nec pleraque ficti excogitatique argumenti essent. Quales et citra omnem dubitationem illae Hildebrandi habendae sunt, Ciceroniano leporum fonte non destillantes. Malagonelli pauciores adjectae Orationibus ejus, nomine purpuratorum Ecclesiae Romanae Patrum, aut cujusdam Principis alterius scriptae, refertae sunt formulis e vulgata translatione sacri codicis petitis, iisque, qui emunctioris naris in literatorum ordine, haudquaquam satisfaciunt. Cornelii Curtii Augustiniani epistolae familiares minus


image: as022

frequentes sunt, ejus de Amore operi annexae, nec pretii amplioris. Puriores et elegantiores sunt Octavii Ferrarii, Prolusionibus ejus et Formulis insertae, quanquam etiam haud multae numero, et captum excedentes fere adolescentiae. Nec spernendae Balzaci epistolae, in quibus venustas nitida Latini sermonis urbanitate Gallica expressa. Jacobi Omphalii quoque, libro ejus de Elocutionis Imitatione ac apparatu subjunctae, non abjiciendae. Prae caeteris Boxhornianas amavi et aestimavi semper, licet ubivis tam perspicuis tamque venustis verbis conceptae non sint, quam Buchneri nostri. Neque stylo aeque aequabili Richteri epistolae compositae. Mallem centurias tres epistolarum, quae a Dominico Baudio conscriptae, quas non immerito Editor Danieli Heinsio et Petro Scriverio censoribus Ingeniorum maximis inscripsit, et elegantiae omnis et venustatis coagulum appellavit: sed hodie pauciorum manibus teruntur, inque Belgio emissae modo vix prostant in tabernis nostris hbrariis, et luxuriosiores quo dammodo et facetiores sunt ob Plautinos sales aspersos majore copia: dignae tamen quae recudantur et tractentur ab illis, qui Buchnerianas jam degustare consveverunt. Conferat cum his aliquis eas, quas in centuria


image: as023

sua evulgata Petrus Gruterus Jacobo Magno Britanniae Regi dedicavit, notabile discrimen facile agnoscet. Cum ipsa congerie seriptorum ejusmodi obruar, sciens volensque praetereo Gasparinum, Aretinum, Philelphos ambos, Poggium, Sylvium, Campanum, Sabellicum, Laetum, Agricolam, Morum, Scaligerum, Aschamum, Victorium, Philaltheum, Laurum, Turnerum, Latinium, Morisottum, et si qui plures sunt, quorum epistolae paucissimis notae in conspectum adolescentum nostrorum haud unquam veniunt. Quicquid sit, consultum optime cupientes his ipsis, ducimus eos posthabitis plerisque aliis, nonnullis etiam prorsus rejectis, ad Buchnerum, abunde ferentem, quae prosint, nec uno genere sed variis insignem. Etiamsi nolim tam iniquus esse in judicando, ut hunc solum regnare dicam, alios epistolarum autores volitare sicut umbras: nemo tamen gnarus dulcedinis et utilitatis, quae Buchnerianis inest, me reprehendet, quod pronuntiem, has affluentes formulis, quae cuivis materiae inserviant, commodissimas esse juventuti, nec ejus captum superare. Librorum dedicationes, gratulationes, consolationes, laudationes stylo splendidiore, caeterae familiaris argumenti, in quibus varia quaerit, nuntiat,


image: as024

narrat, petit, examinat, humiliore quidem, sed non vulgari ac protrito compositae sunt, ut bonae solent epistolae, quae tales esse desinunt, sic sentiente Justo Lipsio, si nimis cultae sunt. aut tumidae, quum sub manu nasci debeant, uti sermones quotidiani, qui simpliciores sunt, ut quotidianae doctorum vestes, vitio tamen et sordibus carent. Earumque pulchritudo fecit, ut non poeniteat operae in illis curandis praestitae. Videbis, Benevole Lector, quomodo non tantum prioribus adjecerim Partem tertiam, sed etiam omnes ac singulas argumentis praepositis claris, perspicuis, nec inelegantibus plane instruxerim. Qua in re bibliopola Dresdensis celeberrimus HÜBNERUS, typis lectioribus, chartaque ampliore Lectorum voto, ut arbitror, satisfecit, niveumque calculum meruit. Incitatus autem emptorum desideriis est, quae cum tam fervida intellexerit, et tam constantia, ut jam sexta vice diversis temporibus excudendae fuerint, non putat novam editionem, ornatiorem quippe ac pleniorem, in taberna sua situ perituram. Quod si lectores fastidiosi inciderint forte in nonnulla suo palato non admodum arridentia, quod vix fieri posse credimus, sciant utique, hunc disertissimi Viri partum esse posthumum, nec eo


image: as025

animo confectas esse has epistolas omnes, tanquam proditurae in lucem publicam essent qua tamen dignissimae sunt, apud aequos censores aut laudem aut excusationem reperturae. Sic aestimandus et epistolis suis Buchnerus erit, secus quam personatus Clarmundus judicavit, ac posthac etiam alia super aliam illarum editio scholasticae pubis famem satiabit. Nec offendent quenquam epistolae aliorum quoque comparentes in nova praecipue Parte, cum scriptae sint a viris eruditis ad eruditissimum illum, et consvetudo haec dudum invaluerit, ut Autoris alicujus epistolis carminibusque aliorum etiam ad illum jungantur. Qui plures vel illius Buchneri vel aliorum ad ipsum epistolas possident, eos rogo vehementer, ne patiantur apud se computrescere, aut a vermibus erodi, sed vel mihi vel Hübnero haud gravatim mittant, ut postrema ista pars locupletari accessione aliqua et expleri possit. Nam etiamsi tam frequens Buchnero commercium cum aliis non fuit, quam Molinosio illi notissimo quondam in Italia, ad quem scriptarum numerus ad viginti millia dicitur ascendisse, ut inde colligi queat, quot ipse scripserit, credibile tamen est, multo plures, quam quae extant, eum ad amicos et Patronos dedisse, quibus immortalitas haud invidenda.


image: as026

Si prodierint aliquando, uti jam prodeuntibus, haud magis nocebit illis latuisse, quam soli noctu. Is enim ut nitet clarius, cum ab orientis plaga redit, clariores et chariores etiam, quae emergunt e tenebris, in lucem exeunt. Tu iis, quas tecum nos communicamus, B. L. fruere laetus valensque, Deumque mecum ora, ut a nobis mala ulteriora longissime propulset, et firmamenta Pacis, in qua studia liberalia florent melius, velit esse validissima. Vale, Benevole lector, nosque ama. Perscriptum in Afrana Schola Illustri, quae Misenae divina benignitate adhuc est, et ut ad posteros perstet seros, Deum religiosissime precamur. Sub finem Decembris. A. O. R. MDCCVI.



image: as027

TESTIMONIA ET JUDICIA De Buchnerianis Epistolis Quorundam doctissimorum Virorum. FRANCISCUS DERMASIUS, sub cujus Personâ latuit JOACHIMVS FELLERUS, Epistola ad RECHENBERGIUM p. 10.

UTinam Poëmata Buchneri, cedro digna, eâdem, qua Orationes et Epistolae Ejusdem, felicirate penetralia tandem Vestrae perfringerent!

GEORGIUS DANIEL MORHOFIUS, In Polyhistore L. I. C. 24. p. 308 et Libello de conscribendarum Epistolarum ratione pag. 28.

BEne meriti fuerunt de Orbe literato, qui Aug. Buchneri Epistolas publicarunt, in quibus multa sunt de rebus literariis judicia.


image: as028

Emendatur nonnunquam aliquid in auctoribus: stylus elegans, quanquam concisus. Formata tamen ipsa e Cicerone dictio est; quantum vero ad [gap: Greek word(s)] attinet, ab illo diversa. Quantus ille Ciceronis aestimator fuerit, videas ex epistola illa luculentissima XXXII, P. II. ad Schneiderum. Ne quid dicam de variis rebus et judiciis, quae habet de auctoribus tam veteribus quam recentioribus.

HENRICUS MEIBOMIUS, Inadditamentis ad VOGLERI Introductionem pag. 150.

BUchnerus in epistolis plurima de doctis sui seculi et ipsorum scriptis habet.

M. E. NEUMEISTERUS. In specimine dissertationis s. Commentationis de Poëtis Germanicis p. 20.

BEne omnino de Republica literaria meriti sunt, qui Orationes Epistolasque et alias Viri augusti lucubrationes a situ vindicarunt. Quorum cum Clarissimis fratribus Stübeliis non postremus est M. Samuel Cnauthius.

Non praeteribimus hîc, quae in dedicationibus et praefationibus priorum editionum dicta sunt.

IN Dedicatione Parti I. praemissa:

Pulchrum putastis, non penitus occidere pati, quibus aeternitas debetur.



image: as029

Praefatione Partis Ejusdem.

QUamvis tanta Epistolarum multitudo prostet, ut tabernas bene rumpant, hujus generis tamen hae nostrae sunt, ut, si non omnibus aliis praeferendae, aequandae certe primis videantur. Et post pauca: Deposco mihi saltem aequum Censorem, harumque deliciarum aestimatorem: tanta eum, spero, voluptate detinebunt, ut prius e manibus dimissurus non sit, donec omnes perlegendo absolverit. Ut de Politicis rebus jam nihil dicam, evidens atque perspicuum est, refertissimas esle praestantissimis rebus, magnamque prudentiam sese prodere. Respicis Historiam? Multa sunt, quae ad notitiam incluti belli Germanici, quod per XXX. annos terris nostris in cubuit, spectant. Vin Philologiam? Et hic non pauca occurrunt, quae in usum suum studiosus hujus scientiae convertere potest. Prudentiam requiris? Invenient hic subinde juvenes, quod imitentur in vita, quodque devitent; Quae enim ad formandos juvenum mores animosque non praecepta subministrat? Tum praecipue methodum Eloquentiae a capite exorditur, et ad calcem usque pertexit. Neque enim, qui legendi solum auctores sint, monet, sed et imitandi rationem praescribit, usque adeo, ut itineris hujus statuam Mercurialem quasi repraesentet,


image: as030

quam juvenis rite observans, feliciter illud emetiri possit. Jam si quis scribendi genus paulo penitius consideret, summum profecto et absolutissimum Epistolae reperiet hic exemplum; ut quivis libentissime confessurus sit, hujusmodi artificem nullum exstare, qui, quid cuilibet personae conveniat, diligentius expendat. Sic cum ad amicum suaeque sorti haud imparem scribit quam effusa sunt omnia in hilaritatem? quam sponte fluunt omnia? et quem amorem affectumque spirant? Ubi autem cum Patronis et magni nominis Viris ei res est, gravitatem quandam adhibet, et mixtura amabili comitatem naturalem miscet.



image: s001

I. VIRO CLARISS. Martino Opitio S. P.

Est haec epistola responsoria, et quidem varia in se habens. Primo laetari se ait Autor, quod amicus literas et poëmata miserit. Deinde gratulatur ipsi recepto in societatem Carpophororum. Tum monet, quae adhuc mittenda sint. Postea laudem hymnorum suorum modeste declinat. Porro de Contemtu lit erarum queritur. Ac denique prolixiores epistolas efflagitat.

PEropportune mihi redditae sunt tuae literae, Frater Desideratis sime. Nam qvum diutius solito videreris tacere, magno in metu eram, ne quid aut dedissent turbarum illi homines, qui nunc omnia vertunt ac subruunt, aut valetudini tuae, per anni tempus morbis cumprimis obnoxium, accidisset, unde imminere periculum posset. Quam curam atque solicitudinem animi cum bona fide detersissent tuae, dici non potest, quanta voluptate ac gaudio perfusus undique et delibutus fuerim. Quae et jucundioria mihi et pleniora reddiderunt Musae tuae, quas comites esse jusseras; quibus profecto nihil absolutius pulchriusve in isto genere dari posset. Et Tu plane ita tibi persuadeas velim, eas a nemine alio, aut excipi comius, aut reverentius tractari;


page 2, image: s002

quam a me solent. Quem tibi in corpore sodalitii dederunt locum Anhaltini, eum congratulor; et ita habeo, ipsos in eo suo magis, quam tuo honori consuluisse. Nam a solius tuo nomine plus lucis sibi foenerati sunt, quam potuissent consequi, etiamsi omnes illae maximorum et invidendorum titulorum pompae eo commigrassent. De isto autem honore conferendo in te jam ante monuerat quidam ex nobiliss. Verderi hominibus, quum is non ita pridem salutandi causâ me convenisset. De Tartaro (agnoscis Medicorum nostrorum vocabulum) Ungarico, ut memor sis, etiam atque etiam te rogo. Sed quid de tua effigie dicam? Citius, credo, Apelleam Venerem absolvisset Strobelius, si admovisset manum; sed plus est, Apollinem Musarum describere, quam illam mollium amorum Matrem. Hymni nostri ante hyemem anni vix apparebunt. Quos cur tam avide, ut scribis, expectare possis, causam comminisci non possum. Nisi quod amor et ipse coecus est, et tales reddit, quos cepit. Itaque videris. Hîc nihil novi. Nam frigere bonas literas, et, quod multo prius est, contemni palam, illud jam vetus prorsus est, et ubique receptum. Magdeburgense negotium, ut spes est, brevi componetur. Ampliss. Nuslerum, ut et Colerum tuum, (an etiam meum?) officiose ac peramanter meo nomine salutabis. Vale, exoptatissime Frater, et de rebus tuis propediem vel prolixissime scribe. Nam proximae illae tuae breviores sunt, quam volebam; nihil enim iis libentius lego. Quocirca in posterum paulo largiores appones dapes. Vale iterum, et salve plurimum, ô longe dulcissimum caput. Wittenbergae add. Mens. Septembr. Anno CIC IC C XXII.



page 3, image: s003

II. EIDEM S. P.

Haec etiam est mixta et libera. Suavitate ostens â literarii commercii, de Verderi poematibus judicat. Mox de Itinere Dacico caute instituendo amanter monet, excusatque literas minus politas, et sui amorem ab Opitio constantem exigit.

MElli certe est, Opiti, fratcr suavissime, tibi colloqui, et sive de seriis, sive ludicris, tecum caedere sermones. Quod quia praesenti tecum non licet, age per epistolarum commercia alter alteri confabulemur! Quartus ipse dies est, quod per Lipsienses cursores ad te direxi literas. Iis significaveram, propediem ad te curaturum, quae Nobilissimus Verderus, amicus communis, ad me misisset Ea nunc Cisiarius iste perferet, et simul etiam has nostras. Etsi enim nihil esset, quod scriberem, scribere tamen volui. Nam ut argumentum certum desit, nunquam tamen non invenit amor, quod scribat, qui omnium Deorum disertissimus et facundissimus est. Peto autem abs te, ut quid de Verderi isto opere censeas, ad me quam primum velis perscribere. De Poesi ita ego sentio, illustrem prorsus atque eximiam esse, et paria posse facere cum Epica Graecorum Latinorumque, quorum vineta infigniter caedit. Translationem vero multo et operosiorem Hubnerianâ Bartassii et meliorem judico: quanquam Italica nondum licuit cum nostris conferre. Sunt tamen non pauca, quae peccavit ibi nobilissimus Vir, et quae potissimam partem nunc ipse videtur agnoscere. Quoties enim articulum neutrius nominibus foemininis addidit? Quoties fingulari numero loco pluralis, recto casu pro obliquis usus?


page 4, image: s004

Atque ad istam faciem plura alia sibi indulget, in id tantum, ut versus possit constare. Quae si licita nobis et permissa arbitratur, nae soli omnium Germani sumus, quibus impune soloecismos liceat facere. Quod tamen negat, et ad ravim usque pernegat Priscianus, vir ornatissimus, cujus ego judicio in talibus certe plurimum soleo deferre. In terminationibus versuum Gallorum rationem secutus videtur potius quam tua praecepta, quae profecto extra omnem controversiae aleam posita sunt. Sed et in ipsa dictione aliquando minus placet, ut cum vel obsoletis et inusitatis vocabulis, vel sordidis et vulgo tantum tritis utitur. Verum haec non nisi illis nota sunt, quos Musae intra velum docuerunt. Quicquid tamen sit, multum profecto amo et aestimo virum illum ob hanc navatam nobis operam: et plura fortassis emendabit, si iterare editionem contigerit. Neque enim suis opinionibus ita haeret, ut aliorum sententias prorsus negligat. Quin libenter praebere aurem solet, qui recta monent. Et vero non amo tantum illum, sed et multa mihi de eo polliceor. Etenim nobile et excellens in ipso ingenium, quodque vel maximum Poetam nobis posset promittere, si ad Graecorum et Latinorum prudentiam melius esset eruditum. Testatur apospasmation illud carminis de Christi magnificentia, quod in praefatione ad Lectorem dedit, quantum natura valeat. De itinere tuo Dacico iterum te moneo, ut caute illud suscipias, et cum accuratissima cura tuae salutis. Nam ut tu parum cures, quid de te futurum sit: cogitare tamen debes, et sedulo tecum expendere, quid de te patria communis sibi exspectet. Cujus certe maxime interest, te quam diutissime superesse. Profecto ego pro te omnia etiam tuta timeo. Nam ut nosti, maximo


page 5, image: s005

amorc maximus semper metus junctus est. Itaque te, per quicquid tibi sanctum ac carum est, oro, quaesoque, ut tui rationem habeas, et manes potius, si quid timendum fuerit, quam incertis periculorum te committas. Pereat omnis Dacia, modo Opitius noster nobis superet. Haec ad te, Frater, nunc scribere placuit, quae boni consules. Nam et parum polita sunt, et citra omnem curam illita potius chartae, quam inscripta. Ego adhuc unum te rogo, ut sive eas in Daciam, sive domi tuae maneas, BUCHNERUM tuum constanter amare pergas. Raptim Wittenb. ad d. 17. Junii. Anno 1626.

III. EIDEM S. P.

In hac responsoriâ laetitiam exponit suam ob acceptas liter as Opitii, cujus imaginem exoptat. Narrat quoque mortes Virorum praestantium. Tum novae illius poematum editionis adornandae meminit. Et postquam de Barthio sententiam tulerat, Glogoviensem adversarium spernit.

JAm consignaveram literas, jam obligâram fasciculum, et nunc in eo totus eram, ut omnia ad te recte perferrentur, quum ecce tuae exoptatissimae redduntur mihi. Quid dicam, Frater? Nunquam sponsus speratam pactamque suam tam arcte amplectitur, quam ego illas. Et male peream, nisi terque quaterque legerim. Ita nequibam explere mentem, ita me abripiebat amor tuus, quem tam ubertim illae spirabant. Utinam vero imaginem tuam mox nanciscar! Sic me Musae ament, inter Patris Fratrisque vel primo loco venerabor. Sed de Kirchnero quid narras? Ergone hic annus fastis prorsus infamis fiet tot praeclarissimorum


page 6, image: s006

virorum mortibus? Flet nostra Saxonia Meisneres ac Balduinos: Menzeros ac Winckelmannos Hassia queritur; [gap: Greek word(s)] HEINSIUM universis orbis deplorat. Profecto bona fide indolui optimi viri fato: quem si versibes meis honorari posse putas, officio meo non deero.

Ab alio exspectes, alteri quod feceris.

Tuorum Poematum novam adornari editionem laetus accepi. Tu dabis operam, ut quam nitidissime prodeant. Nam a tam pulchro ac coelesti corpore maculae omnes ac sordes procul debent abesse. Schurerianos minime adeundos censui. Neque enim tu illis ullo modo obstrictus es. Tuus iste foetus est: itaque libere tuo utere jure. Ex Anhaltina, vicina nobis provincia, nihil accepi hactenus, nisi quod semel iterumque Hubnerus per alios me jussit salvere. Et illos facile haec tempora excusant. De Barthio gratulor, quod ad amicitiae cultum redierit. Profecto est mirabile caput, et quem offendas, quum te placere maxime autumes. Ego tamen hominem amo, colo, veneror, si quem alium, ob divinum ingenium et incomparabilem eruditionem, quâ seculum nostrum praecipue illustrat. Toto isto tempore, ex quo Wittenbergam reliquisti, nihil ab eo vidi literarum. Fortasse placuit meas esse aliquandiu vices, quae tibi hactenus sustinendae fuerunt. Probata tibi fuisse ea, quae in Glogoviensem asinum lusi, serio gaudeo. Sed in posterum nihil mihi cum ipso erit negotii. Vescatur carduis suis secure, ego nihil turbabo. Nec est in responsione ejus, quod me magnopere tangat. Et si esset, melius contemtu vindicaretur. Hippocratis vinculis indiget potius, quam responsione: ita ille non desipit, sed insanit. Vale, ô meae dimidium animae,


page 7, image: s007

Cl. Opiti, et me tuorum carminum lectione quam primum bea. Wittenb. add. X. Octobr. Anni CIC IC C XXVII.

IV. Eidem Opitio S. P.

Respondet iterum varie. Nam metum de morbo suo amico adimit. Silentium suum apud eum haud excusandum dicit. Pro missis gratias agit. Barthil aestimati sibi austerit atem perstringit. Opitii scriptae desiderat. Suorum hymnorum editionis tarditatem accusat. De itinere Dresdensi nihil staetuit certi Ad patientiam hortatur in adversis. Hisque de Anhaltinis et eorum Poesi, deque publico statu quaedam addit.

QUod dulci Amiculo, Frater optatissime, metuas, causa non est. Nam tota aestate anni satis bene cum meo mihi convenit morbo. Cujus ut quaedam subinde semina se exerant, transeunt tamen, nec figunt radicem: ut assilire potius et stringere leviter, quam instare atque urgere videantur: quod DEO ago gratias. Debebam nunc excusare silentium, sed tu in exigendis officiis tam morosus non es, nec quisquam amicis promtius ignoscit. Inveniet veniam, quicunque dedit. Pro Heinsii oratione et Catonis Distichis, quae cum summa voluptate, ut tua omnia, legi, ago gratias. Horum exemplar alterum superiore septimana cum literis ad Dominum Barthium misi. Quaeris quidnam responsi abstulerim? accipe et compone frontem: Daß Juncker Caspar Barthen (ipsa propria manuscripserat,) ein Schreiben von etc. überbracht, ist dem Bothen dieses zum Zeugniß ertheilet . Sign. Sellerhausen, etc. Quae eadem verba


page 8, image: s008

proxima hyeme mihr reddita sunt quum ad ipsum literas dedissem. Quaeso te, mone, Frater, quid videatur? nam ego judicium sust neo, et illud Senatorium usurpo N. L. Interim non diffiteor, me et amare summopere hominem, et admirari. Sidnei Arcadiam nondum Bibliopolae nostri attulerunt: ut alia, quae mallem legere quam nugas illas, quibus plerumque vel rumpere suas tabernas solent. Sed nec latinae tuae Musae, quod nos sperare jubebas, apparent hactenus. Mei autem hymni prorsus Deorum pedibus incedunt, ita lente correpunt sub praelum. Spero tamen expeditiores futuros sub accessionem hornae auctumnitatis. An Dresdam venire possim eô, quo scribis tempore, proxime significabo; nam certi aliquid statuere nunc quidem propter plurimas causas omnino non possum: quamvis te unice optem videre et amplecti, a cujus imagine frustra hactenus aliquod desiderio meo solatium exspectavi. Multum molestiae tibi ab Isiacis rasis fieri, ipsi mihi magnae molestiae est. Tune cede malis, sed contra audentior ito. Optime de illis Imperator existimat, quos periculofis adhibet. Et tu virtutis experimenta interpretaberis, quam infelicitatem alii dixerint. Plane olim, id est, semper. quos probare voluit, exercet Deus. Quocirca te collige, et sta in gradu; et cogita, non sequi coronam, nisi ubi pugna praecesserit. De Anhaltinis quae scribis, suô illô ingenuo sale mirum in modum placuerunt. Profecto ita est; multum tibi blandiuntur illi homines, adeoque videntur novi Romuli, ac Pompilii Musarum. Hubnerus prorsus tacet hactenus: nisi quod semel iterumque per alios me jussit salvere: ut et Verderus, et ipse Princeps. Emblemata nova illa non vidi; sed versus sine iconibus jam olim editos et habeo


page 9, image: s009

et lego; sane nihil habent, quod urere possit. Superioribus diebus Schillingius Aulae praefectus nuptias celebravit sumtu Principis; cui proeul dubio Collegae solenne JOHYMEN! acclamârunt, ejus tamen nihil hactenus ad me pervenit Publica non tango, adhuc plus satis impedita et dubia: Quo in statu nunc res vestrae atque religio praecipue sit, certiorem me facies. Nam bene sperare de eo negotio nos illa jubent, quae Torgâ et Dresdâ his diebus allata sunt. Ampliss. Colerum, ut et Nuslerum persalutabis. Vale suavissimum caput, multum desideratissime Frater, Opiti! Witteb. ad d. XV. Julii, An. CIC IC C XXIX.

V. EIDEM S. P.

Initio excusat silentium suum cum acumine. Moxque pro novâ Poematum Opitii edicione grates persolvit, et dum laudat illa impense, sua contra extenuat scripta. Deinde desiderium videndi eum indicat. De Tartaro Hung. mitt endo monet denuo. Mandat postremo nonnihil, et felicem novum annum precatur.

TErtium, opinor, mensem, Frater, abs Te meae desiderantur literae. Nam ultimas tuas medio Octobris hîc finitis nundinis Lipsiensibus, auctumnalibus inquam, accepi. Ex eo tempore nihil scripsimus inter nos. Et tu quidem non poteras acrius silentium meum ulcisci, quam quod sileres: Itaque scribendum mihi nunc tandem fuit, ne diutius a me tam tristes poenas sumeres. Pro exemplari novae editionis Poematum gratias ago maximas. Non poteras exoptatiore me munere, ita me semper ames, donare. Nam et jucundum fuit relegere, quae olim tam impense placuissent, et videre in caeteris cum admiratione, quantum


page 10, image: s010

judicii cum aetate accessisset. Nam ista novissima nescio quid virile, et admirandum, et majus plane humana voce videntur sonare. Profecto tibi adhuc juveni plus debet nostra Germania, quam seni Virgilio illa urbs, quam ipse rerum pulcherrimam appellavit. Omnem Helicona tuae excedunt Musae, et jam plane Olympum pedibus pulsant, ut Graecule loquar, quum nos interim ignobile vulgus, quicquid conemur, humi repamus. Praeter Latina quaedam eaque futilia, nihil edidi: quae potissimam partem perierunt. Unum illorum, quod evasit naufragium, hîc mitto: alterum, quod junxi, Heroicum nempe, nescio, an eximere debeam illi censui. Quod ut faciam, videntur et numeri, et materia suadere; quod et de altero videbatur, quod proxime habebis paulo elegantius editum, quod ad Theophania scripsi. In quo nescio quid ausus mihi videor: adeô temerarius, ut iste infelix Bavius, qui vel illum ingentem Maronem tentare aggressus fuit. Tu judicabis. Hymnis autem quid futurum sit, nondum dispicio. Spero tamen visuros lucem, antequam ipse in Gallias eas. Quod quum vere proximo te facturum, prius autem me saltutaturum scripseris, cave sodes, hanc promissionem tuam (ita enim interpretor) fallas. Jamdudum enim miris modis te videre desidero, et illud coeleste pectus amplecti, in quo uno requiescere cura animi suaviter potest. Superioribus diebus Mecoenas tuus, illustrissimus Burggravius, quum Halberstadio reverteretur, hac transiit. Dici non potest, quam me erexerit ille nuncius, quam spei laetissimae exosculandi te reddiderit plenum. Sed fuit vanum illud gaudium, quum tu abesses longe, et mox in ventos abiit. Tartarum Hungaricum nullum vidi hactenus. Itaque iterum, ne


page 11, image: s011

quid offendero, vello aurem. Juva, quaeso, amici valetudinem, qui tibi in nulla unquam re deerit, quâ tibi se commendare posse intelliget. Amplissimum Dominum Nuslerum officiose ut salutes, eique haec Exemplaria impertias, magnopere abs te peto. Vale, Frater suavis sime, et quam primum scribe, et de itinere, et rebus tuis omnibus, quas sub auspicium anni prosperrimas prorsus voveo et precor. Wittenb, ad d. VI. Jan. CIC IC C XXX.

VI. Eidem S. P.

Gratulatur Opitio de reditu in patriam. De suoitinere Altenburgensi quaedam commemorat, adjicitque iis nonnulla de Imaginis epigrammate. Juxta petit, ut nonnulla sibi mitt antur, describenda per alium. De publicis rebus formidolosa subjunxit: constantiam tamen suam arguit, studiis corroborandam.

NOn dubito, te tandem tibi redditum, Frater exoptatissime, hoc est, Vratislaviae tuae reslitutum esse. Quod si est, idque feliciter, et ex sententia animi plane, et gratulor certe, et Deo ago gratias: Ei porro simus curae. Quum ex Altenburgensi itinere, quod parum feliciter successit, rediissem Lipsiam, et quidem sero vespere, sequenti mane rhedam nactus, paulo post discessi. Quo factum, ut summo illi Amico nostro coram valedicere minus potuerim. Feci tamen literis, et eas Schleichio, ut redderet, reliqui. Utrum acceperit excusationem, liquido satis non constat. Neque enim quicquam hactenus responsi tuli. Spero tamen. Et aliter facere res meae omnino prohibebant. De Epigrammate in tuam imaginem valde libenter accepi. Nec dubito, quin id curaveris Argentinam,


page 12, image: s012

ut addi possit. Id enim majori gloriae erit. Nam meum et lepidum parum, et languidum est, frigidumque. Nunc abs te peramanter pet, Frater, ut eorum librorum, quos tecum attulisti Parisiis; ut illorum, quos ex ipsa Arabia usque asportavit Golius, mittere indicem ne graveris. Adjungas exemplum et literarum Grotii, quas super quibusdam Tertulliani locis, nescio an ad Rigaltium, an ad Salmasium, dedit. Si alia habes hujus Musae, recte omnino feceris, si me eorum minime patiaris exsortem. Nosti vetus: [gap: Greek word(s)] . Id autem tu ita accipere non debes, ac si describendi laborem tibi velim impositum: non ita impudens sum ac illiberalis, Frater; sed ut cuivis alii potius id munus injungas. Et optime eô aliquis de Schola fungetur puer; quem ad id parvo aere conducere potes. Ego vero dabo operam, ut in gratum et memorem hoc beneficium contuleris. Ita plane habe, Frater. Novi nihil, nisi quod trepidatione circum circa plena omnia. Multi fatentur se scire, Quid fortuna ferat patriae, sed, quod Poeta mox addit, dicere mussant. Et vereor valde, ne nostrae istae Tragoediae, quas tot annos spectamus, adeo male connexae ac implicatae sint, ut nisi attrahatur machina, solvi vix queant. Adeo omne artificium nobis periit. Stamus tamen, et obfirmamus animum constantibus exemplis, quae valde fallor, an literae nostrae omnium optime nobis suppeditabunt. Vale, desideratissime Frater; vale, et salve iterum iterumque! Wittenbergae d. III. Novemb. Anno CIC IC C XXX.

VII. EIDEM S. P.

Delectatur literis amici, praecipue cum Barthius nil


page 13, image: s013

scribat. Epigramma etiam ejus aliquodlaudat, ideoque Poemata ejus desiderat. Sua vero aliquae mittit, ac narrat de conventu Principum et Theologorum. Voto autem clausâ epistolâ, subjicit pauca de imaginis Opitii desiderio.

QUo magis cruciabar animi, Frater exoptatissime, tanto silentio abs te mulctari; eo uberiorem voluptatem atque laetitiam cepi ex tuis, quas proxime dabas. Nam quum et Barthius, amicus noster summus, nihil omnino scriberet, metuebam valde, ne duûm amicissimorum hominum alloquio simul privarer. Sed ille jam mensem quartum contumacissime silet; cujus rei causam eo quidem minus invenire possum, quod ipse paulo antea creberrimas literas, plenasque humanitatis et benevolentiae summae erga me, dederat, et ego nihil hactenus officii in ipsum omisi. Quicquid sit, equidem aegre fero: et majorem dolorem inde concepissem, nisi in tempore venissent tuae, quibus plurimum certe levatus sum. Nam cum te praesente minus frui possim, cujus tamen amor mihi in horas crescit, unicum est, quo languentem desiderio animum mulcere atque solari possum, si legam tuas: quo crebrius deinceps perscribendum tibi ad me esse existimabis. Epigramma tuum nuptiale, ut in ultimum pene locum conjectum esset, primo tamen omnium legi, cujus svavitas et elegantia effecit facile, ut reliqua sine summo fastidio nec inspici possent, ipsum autem post iteratam saepius lectionem alliceret atque invitaret. Poemata tua, item Grotii libros, de quibus spem faciebas, valde quam exspecto. Quo circa simul lucem viderint, ad me ut perserendos statim cures, etiam atque etiam abs te peto. Interim tu haec nostra in Theophania Eidyllia duo leges, et


page 14, image: s014

Carmen seculare proxime expectabis. Habes hîc aliquot exemplaria, quae amicis, quibus inscripta, distribues, eosque multa salute imperties. Si videbitur, possis et unum eorum ad Grotium cum literis curare. Nam maximpopere velim imcomparabili Virorum per te, si fieri possit, innotescere. Conventus Principum nondum solutus est. Ineunte hoc Mense Martio missus ad Imperatorem nuntius, qui antequam rediorit, vix discessio fiet. Et jam plures quotidie procerum et legatorum advolant. Namque et nudius tertius Sereniss. Daniarum Regis legati transiere, eo profecturi. Quae consultata hactenus, decretaque sunt, secretissime habentur. D. Hoe et Lipsienses Theologi cum Brandenburgicis, Bergio Crellioque, quotidie conferre narrantur capita super Augustanae Confessionis capitibus quibusdam: et spes est, aliquam concordiae rationem initum iri inter Reformatos et Nostrates. Deus faciet, ut tandem certamina ista desinant, et simul Ecclesia, simulque Respublica patriae tandem tot votis expetitam pacem consequatur. Vale, desideratissime mortalium, et unus omnium amicissime, clarissimeque Opiti, Frater! Vale iterum! Raptissime ad d. XIV. Martii, A. 1631.

Quae petii nuper abs te, si conquisisti e schedis tuis, facito, quaeso, ut abs re impetrem. Sed tuam effigiem ecquando intuebimur tandem? Si Argentorato allata exemplaria sunt, quaeso te, ut unum eorum vivis coloribus perficiendum cures, ne umbram tantum habere videar.



page 15, image: s015

VIII. Praestantissimo Juveni, Johanni Ernesto Gerhardo S. P.

Simplici hâc Epistolâ mittit carmen in obitum Parentis, quem laudibus ornat meritis, omni studio sequendum.

HAbes, quod volebas, mi Praestantissime Gerharde, nescio quid carminis in obitum incomparabilis parentis tui. Qui ut ingenio et eruditione excesserat longe humanam naturam, ita nullius hominis linguâ depraedicari, ut merebatur, satis potest. Itaque nihil hîc leges, quod respondere meritis tanti viri possit. Neque nunc obsecutus tibi sum, ut aliquid gloriae ac laudis in defunctum rediret, sed tantum, ut declararem affectum meum, quô summas ejus virtutes prosequutus semper sum, atque deinceps in posterum venerabor semper. Neque enim excidere nostris mentibus debet, a quo tot maximis beneficiis affecti sumus. Neque enim quid excellentius praestare quisquam nobis potest, quam qui nos vera docet et recta. Quod tuus perquam egregie fecit: Atque nunc etiam, cum desiisse existimatur; quod vel hic liber docet, qui mortuo tuo nunc esse tandem meus coepit. De quo, mi Praestantissime Gerharde, plurimum te amo. Quem valere recte, et ex animi sententia agere, prementem strenue vestigia patris, etiam atque etiam precor. Vale! Raptim Wittenbergae ad d. XX. Augusti, hoc est, altero, postquam mihi redditae essent tuae, Anno CIC IC C XXXVII.



page 16, image: s016

IX. Martino Opitio S. P.

Incipit epistolam excusatione silentii sui. Tum pro misso sibi opere Grotiano agit gratias, quod cum interpretatione Opitii extollit, probatque notas edilioni novae addendas. Dehinc aliorum scripta recenset. Refert etiam, Seusium obiisse. Atque hac occasione tristem rerum faciem depingit, narr ando simul, quae tunc acciderint. Somnium inprimis Regis Suediae gladiumque adducit. Sub finem de imagine Opitii rursus loquitur.

POst Lipsienses nundinas proximas nihil a te literarum vidi, Frater; nec ipse ad te quicquam dedi: quod pudet fateri. Sed accidit fere, ut, cum occasio scribendi esset, ego negotiis aliis et occupationibus distinerer quam maxime; et quando vacarem nonnihil, tum nulli essent, qui perferrent. Quanquam autem neque nunc quidem alia re minus, quam otio, abundo; tamen hoc praeverti caeteris rebus omnibus decuit, ut ad officium redirem, ne, si tacerem diutius, secus de nobis, quam par erat, suspicari posses. Grotianum opus dici non potest, quam delectârit me, ac ceperit. Quas tibi solvemus grates, tum quod donare nos voluisti isthoc munere; tum quod laborem interpretandi egregium scriptum in te suscepisti? Nam uti industriam tuam non satis possumus laudare, ita dexteritas interpretationis admirationem pene ipsam excedit. De Notis, quas te secundae editioni additurum promittis, laudo propositum. Egregie enim de publico mereberis. Nam quotusquisque satis intelligat, quae ex intimis humanae pariter, et divinae sapientiae thesauris ibi deprompta sunt? Quod si juvare


page 17, image: s017

tuam diligentiam studiumque potero, non deero certe. De tuis Latinis Poëmatis nos omnes insigniter fefellit Schleigius. Quod mihi perquam aegre fuit; credo et aliis, quibus Musae non sordent. Hubnerus primam Hebdomada Bartassianam nunc nuper dedit: cum quo non ita pridem collocutus sum: cum Werthero etiam coenavi, qui mihi legendum dedit opusculum suum de Persona Christi, brevi, ut spero, edendum. Est vero egregium scriptum, et tanto dignum ingenio, si inventionem spectes. Nam de orationis genere aliquanto aliter statuo. Et nosti ipsemet, multa hîc Anhaltinis deesse, qui tibi grandem dicam scribent, quod superiore auctumno, quum redux ex Galliis revertereris in patriam, ipsis insalutatis discesseris. De Seussii obitu, opinor, accepisti. Et certe ignavum statuam, qui nollet mori, patria moriente. Illos vero felices autumo, qui mature potuere abire, antequam omnia pessum ire coeperint, Nam de rebus nostris quid augurandum habeam, non magis scio, quam qui in Austrina mundi parte nunc maxime sapiat. Hîc omnia lente procedunt; quam caute, exitus docebit. Nullus contentioni locus est in eo consilio, quod non potest laudari, nisi peractum. Ita ego arbitror. Nec fregisset Annibalem mora Fabii, nisi Scipio admiscuisset celeritatem. Aliquot Tillianas cohortes fugatas fuisse ab Hesso constans rumor. Sed et Papenheimium non leviter afflixisse ad Albim regias copias, ex vicinia scribitur. Videtur Rex Magdeburgum cogitare, quippe qui ad Borchum oppidulum, quod duobus milliaribus a capta urbe positum, locavit castra. Superiore septimana unus ex Regiis Cubiculariis apud nos fuit: cum quo jam olim mihi notitia; nam uti summo genere natus, ita non in vulgarem


page 18, image: s018

modum eruditus est. Nomen parcam adscribere. Is igitur pro certo mihi affirmavit, ad d. XXII. Junii, Regem in somnis monitum, moveret illico, ac gereret rem: et mox surgentem de lecto, gladium, quô accingi solitus, quemque primum petebat, strictum offendisse, quem tamen, cum iret cubitum, vaginâ conditum reliquerat. Habes ostentum: quid portendi eô videatur, tuum erit ariolari. Ego interim opto, terror omnis in hostes recidat. Imaginem tuam vidi, satis ad vivum expressam; sed volo habere a tua manu. Alterum exemplar curabis induci vivis coloribus, ut plus habeam, quô oculorum desiderium solari possim. Vale, desideratissime Frater, et me ama! Raptissime ad d. III. Julii, Anno CIC IC C XXXI.

Memor et caeterorum eris, quae abs te nuper petii.

X. Filio suo S. P.

Nihil aliud hic facit, quam ut Filio strenae loco donatum sacrum codicem commendet, e quo vult eum Christum recte agnôscere, ac discere, quomodo ad exemplum ejus componenda sit vita. Piis monitis annectit votum.

HAc strena, mi Fili, hoc novi anni exordio dono te, non moris et consuetudinis, sed boni ominis causâ, et ut deinceps annitendum tibi strenue, et quantum fieri potest, allaborandum censeas, ea ut discas, quae te non tantum literarum, sed verae vitae etiam prudentem facere queant? cujus exemplum a solo Christo etiam petendum est, quem totum tibi iste liber ob oculos ponet. Hunc igitur leges, hunc releges, hunc iterum iterumque evolves, ac totum edisces


page 19, image: s019

adeo, ut non tam digitos tuos noveris, quam quae hic verba dictaque contineat. Hunc vix deponendum tibi e manibus, vix omittendum unquam statues, certe ubique et omni tempore animo et pectore tecum gestandum. Hic tecum semper domi versabitur, peregrinabitur foris: actionum tuarum omnium atque negotiorum director et arbiter, et consiliarius, et ut breviter dicam, universae vitae tuae Magister erit ac Paedagogus. Magna atque egregia res eruditio est et multum meretur laudis; sed longe excellentius est, innocentiâ praestare nitereque virtutum luce, ac bene vivere potius, quam multa scire. Et tamen hoc ipsum quoque parum est, nisi Christum noveris: in quo uno et solo summa ac ultima felicitas hominis posita est. Huc itaque connitendum, ut Ennius ait, summa opum vi; Huc contendendum tibi est, dirigendaque in istum finem omnia, quae unquam aut dici possunt in scholis, aut doceri. Neque enim putare debes, summam ibi veramque inveniri sapientiam, in quae ipse apex sit nostrae felicitatis; ne erres: sed ita oportet statuere, ea ipsa solatia esse itineris et levamenta quaedam, ut eo expeditius atque compendiosius paulo ad veritatem pervenias. Sed nunquam aberraveris, Fili, si quem nunc comitem tibi concilio, imo ducem potius, eum tu unice sequaris. Neque enim alia viâ Christum adire possumus, quam quae aperta ab ipso est, aut, ut rectius dicam forte, quam quae est ipse. Nam quoties loqueris cum Praeceptore isto tuo, (hunc autem librum intelligo) toties et ipsum Christum audire putaveris, sed Evangelistarum et Apostolorum voce tecum loquentem. Porro: non satis est tenere memoriâ, quae hîc legeris, et, quando opus, exponere recte posse; imitari etiam oportet, et ipso exprimere


page 20, image: s020

opere, quae didicisti: totumque adeo te in vitam Magistri et mores transformare: ut jam non ipse vivas: sed Christus vivat in te, quod Apostolus alibi de se ait. Hoc cum assecutus fueris, tum demum legisse recte hunc librum te, tum eruditum et Christianum putato, existimato. An enim ille Christianus sit, qui vivat aliter, quam Christus praecipit, aut Christianorum praemia speret, nisi reipsa fuerit Christianus? Namque quis alius tantum tueri nomen potest, quam qui praecepta Magistri custodiat, et universam disciplinae rationem compleverit? Et quibus aliis vitam aeternam promisit Christus, quam qui crediderint in se, et sua mandata servaverint? Nam illa ipsa mandata ejus vita aeterna sunt. Quapropter opes, honores, divitias et si quae alia sunt, quae admirari homines solent, ita habebis, Fili, ut Christum omnibus longe anteponendum censeas; quin ejus causâ illa ipsa quoque, si opus, et si impedimento fuerint, quo minus tuum tibi Christum teneas, calcanda, abjicienda, detestandaque penitus esse existimes: ac ita statuas, mortem esse hanc vitam, quae sine Christo ducitur. Aut si Graeca mavis, cujus tu linguae elementa prima jam discis, non invidebo equidem aut tuis deero commodis. Est enim haec D. Ignatii sententia, viri sanctissimi, Martyris gloriosissimi, quem proximum Apostolorum vixisse temporibus, scire debes. Et ecce ipsam: [gap: Greek word(s)] . Quam si didiceris hodie ingrediente jam novo anno, et commendâris memoriae, ita, ut eam perpetuo versandam animo habendamque ante oculos, nec unquam credendum tibi aliter existimes, nae ego pulcherrime me locâsse hanc operam, et plus contulisse in te videbor mihi, quam si vel regnum dederim, aut Crassi opes,


page 21, image: s021

quô nemo Romanorum opulentior fuit. Sed plenius atque divinius hic ipse docebit te liber. Quem tibi nunc proprium do et dedo. Tu etiam atque etiam vide, eô ita utaris, ne aut dictorum patris amantissimi meminisse parum, ejusque decepisse spem, aut ipse temet tanto thesauro fecisse indignum, unquam videaris. Hoc etiam atque etiam cave, mi Fili! DEUS conata tua bene semper prosperet, tibique adsit, atque hunc novum annum feliciter ingredi, eumque cum maximis tuis commodis decurrere sinat! Vale, mi Fili. Kal. Jan. Anno CIC IC C XXXII.

XI. Martino Opitio S. P.

Liberius hîc procedens primo signific at se commercium liter arium continuare: deinde de Conventu Principum Torgae, ac de suis privatis rebus, praecipue de aucto sibi stipendio per accessionem oratorii muneris, aliquid refert, ac imaginem Opitii denuo flagitat.

AUctumno proximo, Frater conjunctissime, per Eliam Besoldum ad te dedi literas: qui quidem cum nondum reversus sit, nescio sane, utrum illae recte traditae fuerint. Neque enim quicquam hactenus perscripsi; et de Polonico tuo itinere ex nostri Nüsleri literis cognovi. Quô si defunctus feliciter es et ex sententia, tibi gratulor, mihi vero et gaudeo. Spero enim, te rediturum ad officium, et nos quamprimum exoptatissimis literis tuis exhilaraturum esse. De copiis, quae coguntur illic, multa hodie afferuntur. Hîc nihil geritur publice, de quo scribendum magnopere habeam, nisi, quod Torgae aliquot Principes de publica re consultent; quod bene evenire Deus sinat, ut et vera consilia capiant, et quae statuerint


page 22, image: s022

recte, strenue maturent. Non coepisse, sed perfecisse virtutis est. Meae privatae res satis videntur habere belle. Nam et valetudine commoda utimur, et pestilentia abiit, quae nos superioribus mensibus vehementer afflixit. Quid quod et paulo unctius nobis nunc procedit stipendium, ex quo ad partes veteres et Oratoris sive Rhetoris munus nobis non ita pridem est demandatum. Quam recte et ordine, atque e re juventutis, illi viderint, quorum auctoritate et jussu illud factum est. Nam nolle parere mei officii esse non duxi. DEUS id faustum et felix esse sinat. De imagine toties scribere piget. Et tamen satis cupide cupio. Quod si Strobelii opus, de quo spem nobis fecisti, elegantius fortasse, quâm ut rusticitati nostrae possit congruere, fac quaeso, ut aliquot exemplaria illius, quod Argentinae aeri insculptum est, ad me perveniant; sed unum vivis coloribus inductum, ut habeat Hauerus noster exemplar scilicet, unde mihi aliquod instar tui possit excudere, quod in Museo meo dedicem. Monerem etiam de reliquis, sed nolui te in pudorem dare. Videbis, quid per ista tempora tuto mitti possit. Vale carissimum et desideratissimum caput. Wittenbergae ad d. XXII. Febr. An. CIC IC C XXVII. raptim.

XII. EIDEM S. P.

Agit autor de Secretario quodam Holsato, qui ad se vener at, et, salute sibi ab Opitio impertitâ, multa secum fuer at collocutus. Venatoris quoque Panegyricum Gruterianum dignis laudibus praedicat.

EXimius Vir, Illustrissimi Ducis Holsatiae Secretarius, heri me tua salute impertiit, Frater; quâ


page 23, image: s023

cum nihil nobis jucundius accidere posset, ipse quoque longe gratissimus fuit. Quanquam et eâ ingenii elegantiâ, ac suavitate morum est, ut abs se quemvis facile ad amandum invitet. Ei tres horas dedimus, cum tu interim nobis multus in sermone, multus et Nüslerus noster, ad quem superioribus diebus dedi literas, et simul ad te quoque, Frater exoptatissime. Illae, ut spero, recte perferentur. Gruterianum Panegvricum Venatoris tandem vidimus, egregium librum, et dignum viro maximo, cui datus. Mihi certe ita probavit se, ut iterata lectione dignum putarem. Haec scripsi, ne ille politissimus vir ad te cum nuda tantum salute rediret. Vale. Wittenbergae ad d. XX. Febr. An. CIC IC C XXXIII.

XIII. EIDEM S. P.

Gaudere se dicit literis cum carmine missis. Mortem attingit Patroni Opitiani. Quantopere desider atus sit multis Opitius, innuit, quem promissionum admonet. Tum publice acta memorat, Pacem, quae agitetur, non admodum probat, amicumque ad scribendum stimulat, cujus felicit ate se gavisurum affirmat.

NUnc demum spirare, et vivere te, Frater desideratissime, et literae tuae, et quod adjunxeras Carmen de Vesuvini montis incendio, divinum illud et dignum plane cum eruditione tua clarissima, tum ingenio, quod cum paucis comparari potest, serio tandem me docuerunt. Qua ex re quantum gaudii ac voluptatis ceperim, ipse colligere poteris, quem minime latet, quanti te faciam, et quam amori tuo omnia reliqua longe postponam. De Mecaenatis tui obitu ex Nüsleri nostri literis certior factus sum. Et videtur


page 24, image: s024

in tempore plane vivere, hoc est, furere desiisse. Magna me expectatio tenet tuarum literarum, quibus cognoscam, cuinam deinceps te velis addicere, cum plures sint, qui hoc ornamentum patriae vindicare sibi conentur. Quod gratulor nostro seculo, ne plane malignum virtutibus videatur. Quod si in posterum tuarum rerum status esse poterit, ut tuo complexu colloquioque frui aliquando liceat, quid, quaeso, me laetius erit beatiusve? Hymnum Heinsianum exspecto in dies; ad nundinas autem proximas Lipsienses videbis; ad me tandem veniant, quae tot te flagitavi vicibus, et tu non semel pollicitus es, missurum esse. Itaque fidem tuam libera, et nos eorum desiderio diutius emori ne sine. Mirum in modum me tibi devincies, si patiaris tandem abs te haec impetrari. Grosfeldii exercitus a Luneburgicis maximam partem fusus, ac dissipatus est: ipse cum reliquiis Mindae obsessus. Sunt qui et Hamelam interceptam nuncient: et Egram a Vinariensi occupatam. Quod si est, videmus hoc ver paulo quietius habituri. Interim Dresdae de ineunda pace magnis conatibus agitatur: quô fit, ut de gerendo bello paulo cogitetur frigidius, scilicet

Pectora nostra duas non admittentia curas.

Optamus quidem omnes, finis tandem imponi cladibus ruinisque patriae possit: tamen, an honestam satis et tutam hoc tempore pacem constituere liceat, valde dubito. Tu quamprimum, Frater, de rebus tuis prolixe docebis. Mihi enim nihil gratius erit atque jucundius, quam intelligere, eo loco illas esse, unde et multum emolumenti ac utilitatis in literas patriamque, quibus ornandis tu natus es, et dignitatis ac gloriae in temetipsum redeat, nobis vero gaudendi


page 25, image: s025

ac gratulandi quam saepissime nascatur occasio.Vale, exoptatissima anima, et etiam atque etiam salve. Wittenbergae add. 26. April. A. C. CIC IC C XXXIII.

XIV. Henr. a Frisen.

Epistola haec est [gap: Greek word(s)] ad FRISIUM, quem, quod ante abitum videre non potuerit, dolet autor, ejusque absentiam sibi fore ingratam indicat, literas autem, cum amoris perpetui significatione, ab eo exposcit.

CErto fore sperabam, GENEROSE NOSTER, uteâ vespera, quae tuum praecedebat discessum, ad me, quod eras minatus, viseres. Nam quod ipsemet ante te non accesserim, WILHELMI NIGRINI, Amici et Collegae optimi, casus fecit. Qui in domestica clade me advocaverat, ut dolorem, quem ex amisso filio, quô ante paucos dies pater factus, conceperat, alloquendo lenirem. Et te sequenti die abiturum facillime aliquid impedire potuit; quo minus spei ac expectationi nostrae satisfaceres. Quod etsi nihil succenseam, tamen aegerrime fero, quod magna ac singulari voluptate sum privatus. Quae ex Silesia istis diebus ad me amicus perscripserit, quod addidi, schedion te docebit. Hîc nihil est, quod te scientem facere debeam. Nisi quod miris modis excrucior absentiâ tui. Atque vel ipsae Musae nostrae videntur nobis minus Musicae, ex quo carendum mihi in posterum tuâ desideratissimâ conversatione. Sed superanda omnis fortuna ferendo est. Multum vero amabote, si tuae literae creberrime ad me venerint. Id igitur dabis operam, atque ex animi sententia valebis; nosque amabis, quos certe a tui amore nullus unquam


page 26, image: s026

casus, nulla senectus abducet. Vale iterum et salve plurimum, ô vere Generose FRISI noster. Raptim add XIX. Maji An. CIC IC CXXXIII.

XV. Martino Opitio S. P.

Duo hîc aguntur. Primo quidem laetitia exponitur naeta e spe adventûs ab Opitio factâ: deinde HENR. FRISIUS debitâ ornatur laude, et amari jubetur.

CUm proximis literis Nüslerus noster, candidissima anima, significaret, brevi fore, ut ex itinere, quod cum Legatis Principis ad Oxenstirnium suscepisses, nos salutares, dici non potest, quantum exhilaratus eo indicio fuerim. Et jam in exspectando te totus eram, cum ecce desideratissimae tuae superveniunt. Ac illae quidem priore parte, quâ transiisse te Torgâ, et jam haerere Lipsiae, afflicta urbe, mox inde moturum pedem legebam, nescio, quid nubili nobis offundere videbantur, ratis, omnem te amplectendi spem praecisam admodum esse. Mox cum pergendo intelligerem, in reditu tuo te affuturum certo nobis, tantum profecto propinârunt gaudii, ut capiundo vix essem, ejusque adeo pars in amicorum suavissimum HENRICUM a FRISEN primariae Nobilitatis Juvenem, qui te justo amore prosequitur, et sicut par est, aestimat, derivanda esset. Quo cum, ut caetera omnia, mihi communia sunt, ita ad eum tuas illico literas perferendas curabam, quem non ignorabam maximo desiderio flagrare te videndi; de cujus generosa indole, divinoque ingenio, et inusitata non tantum in eo loco fortunaque, sed aetate, eruditione, quicquid dixero, minus erit. Quo accedit morum lepor, et gravitas. In quibus ut nihil nisi generosum, et tanta


page 27, image: s027

indole dignum; ita omnis asperitas fastusque longissime abest, utnul o commodiore u ti queas. Patrem habet summum ac Nobilissimum Virum, HENRICUM a FRISEN, Electoris Consiliarium, et in Curia Appellationum Praesidem. Primum Lipsiae studuit, deinde cum comite Leidam abiit: ibique quatuor admodum annos egit, HEINSIO, CUNAEO, et caeteris maximis ibi viris familiarissime usus. Deinde lustratä Galliâ, Parisiis aliquantulum substitit, Illustrissimorum virorum amicitiâ receptus. Inde redux Hamburgi GROTIUM [gap: Greek word(s)] allocutus, ita obstrinxit sibi, ut amicissimis literis subinde ejus diei memoriam recolat. Auctores Latinos veteres, omnes Poetas, Oratores, Historicos prope ad unguem tenet: jam in Homero, Euripide et caeteris ejus Musae totus est. Scribit et loquitur pari facundia, nec elegantia dispari plane ad ingenium antiquitatis. Pangit et versus, et carmina docta, venusta, florida: nec destituta acuminibus, sed sponte natis. Quapropter nihil dulcius, nihil exoptatius mihi hactenus ejus consortio et sodalitio fuit. Nam crebro invisitat me, moraturque nobiscum non unam, sed plures horas, dum inter jucundissimos sermones effluit tempus et fallit. Nec unquam eum sine desiderio quodam, et, ut quamprimum redeat, voto dimittere soleo. Nec tibi injucundum erit, puto, tam egregium mortalem invenire apud me, amplecti, et amicitiâ dignari, quod unice optat, et ego promisi. Caetera coram. Peto autem abste, Frater, ut quamprimum cenueris Wittenbergam, ad nos properes. Profecto enim omnis vel parva mora molestissima eric. Vale dulcissimum et desideratissimum caput, et sospes quamprimum ades. Raptim ad d. XIIX. Sept. An. CIC IC C XXXIII.



page 28, image: s028

XVI. ODE PINDARICA, Ad Nobiliss. et maximae spei Adolescentem, RUDOLPHUM a BRANDT, de Lindaw, in Wiesenburck etc.

Est Gratulatio Onomastica, cum oblato dono, et admonitione candidâ, una cum omine bono, adjectâ.

STROPHE.

RUDOLPHE Brandium genus
Clarum, vetustum, nobile inclytumque,
Quem strenuo atque opulento olim
Bennoni felici partu
Butlicia illustris dedit,
Invidenda gemmae
Matronarum.
Tuo dicaeta nomini
Hodie (viden?) refulsit
Lux amaena, lux verenda,
Meque jubet solenne tibi
Properare munus, ô dulcis
Curae Musarum piarum
Et decus olim!

ANTISTROPHE.

Jam non tibi Indici fero
Praedam profundi, divides smaragdos,
Aurumve, quod rabie dira
Concitat mentes fatigans,
Bellisque causas suggerit,
Crastinum in diem vix
Duraturum:
Habe, O, tibi, venuste, habe


page 29, image: s029

Sophiae et sacrae Camenae
Daedala manu asciatum
Munus ad unguem, quod ditet
Animum manente gazâ, aequans
Numini immortali, ei unde
Manat origo.

EPODUS.

Pulchrum est sanguine splendido
Censeri, generis cum beat altior
Ortus: sola tamen nequit
Dignitas gentis tueri
Illustre nomen, quod supra feratur
Vulgitenebras, proximum astris.
Virtutis ista laeus est:
Quâ nullum aeque praestans
Excellensque dedit magis
Bonitas Olympi
Mortalium donum catervis;
Vix divinius ipsemet
Aut majus vidit AEther.
Huc, RUDOLPHE mi, propera ô
Magno PASCHALIO duce:
Huc intende animum omnem
Strenue dies noctesque,
Mentem sacro instinctus amore.
Videsne, ut immortalem
Capiti coronam pollicetur aurato
Praeminens throno DEUS?
Carmine applaudens memoraboseris
Posteris tuum decus, perenni ut
Laudis flore superstet.

Ipso die Rudolphi An. 1634.



page 30, image: s030

XVII. Generso ac Nobilissimo Viro, HENRICO a FRISEN S. P.

Aegre fert et indignatur suam Orationem Leidae excusam, de qua judicium aliorum cognoscere avet. De calamitatibus bellicis urbium quar undam nonnullae narrat. Postea de literis et literatis quibus dam allatis, FRISIO prosperae quaeque vovet, deque ipso fausta ominatur.

VIde quaeso, amicissime FRISI, quam Cassius noster rem egerit? quô ille progressus audaciae sit, nisi tu inconsultum amorem vocare malis? Nostrae oratio quam meministi habitam solennibus proximis VII. Id. Semtembr. dum Dresdae in sanctiore Consistorio, velut Sacrario Vestae asservatur, ne profanos scilicet oculos incurrat, ecce is eam mihi contemta conculcataque omni religione Leidae edit, et toti propemodum orbi legendam praebet. Quid dicam, amicissime hominum? Totus cohorrui, cum illud, quod miserat, usurpare primum oculis coepi exemplar. Neque enim ignorabam, eâdem libertate vix legi in istis oris posse, quâ ibi essent edita ista nostra. Quanquam quod semel factum esset, mutare aut infectum reddere non possem. Valde resciscere cupio, quomodo istud facinus interpretaturi sint Aulici nostri. Nam duo exemplaria Dresdam misi: alterum ad Praesidem Metschium, alterum ad D. Hoe, et jam in horas expecto responsum. Quicquid tamen sit, mea hîc culpa nulla est: alterius autem ut praester, nemo ullo jure compelli queat. Si Domini Legati, cum quibus profectus es, eam viderint, quaeso rescribas pro candore tuo, quem expertus dudum sum, de isto


page 31, image: s031

scripto nostro quid sentiant. Quanquam et aliorum judicia cognoscere aveam, quae ferri audieris. Inprimis Grotii, [gap: Greek word(s)] : quem ad Conventum profectum, Lipsiâ significatur. Valde doleo non vidisse maximum seculi nostri virum. Quae ibi agantur, quid supersit spei de pace, etiam atque etiam abs te peto, nos, nisi id grave fuerit, moneas. De Budissinae Civitatis excidio miserabili jam inaudîsti. Eadem jam et de Görlicio rumor fert: et heri pervenit fama, Francofurtum ad Oderam desertum quidem â Caesareano milite, sed postquam igne injecto elegantissima urbs deflagrâsset. Quas summus vir P. Cunaeus, et Cassius noster ad te dedêre literas, cum exemplari orationis nostrae, quod editor misit, unâ accipies. Cum Cunaei literis ad me, Fabricii quoque accepi, qui Scazontem opusculo nostro praefixit. Quem praeclarissimum dicerem, nisi circa nostras laudes nimius amore delinqueret. Adscripserat Heinsius quoque salutem amicissimam, carmenque junxerat, quod in desideratissimae conjugis obitum conscripsit, divinum plane, ut omnia illius incomparabilis viri sunt. Cujus literis, de quibus praeter Cassium Fabricius quoque admonebat, quid factum sit, nescio. Quod si perierint, profecto magno thesauro me esse privatum interpretabor. Haec raptim et sine omni cura ad te volui. Tu Nobilissime FRISI, feliciter vale, salvusque redi ad nos propediem, cujus candidissimo desiderio tantum non perimus. Vale iterum decus nostrum, et tui totius ordinis, quin patriae universae, quae multum profecto debebit olim inusitatae tuae virtuti doctrinaeque, quam ipse nunquam desinam amare, colere, admirari. Wittenbergae ad d. VI. Maji Anno CIC IC C XXXIV.



page 32, image: s032

XVIII. Filio ejusque Praeceptori S. P. Mi ERNESTE, Mi Fili!

Monet autor Praeceptorem cum discipulo filio suo, ut cito redeant.

MIror vos tam diu abesse. Tres septimanae fuerunt, et nondum reditum paratis. Ac neque aliquid interim scribitis, quomodo agatis. Equidem magna me solicitudo tenet, et per itinera ista militum metuo, ne quid vobis factum. Quod si non est, omnia satis recte se habebunt, si quamprimum ad nos reditum maturaveritis. Nam vos diutius abesse sine insigni studiorum damno, quod Johannes meus patitur, non licet. Hoc itaque agetis. Haec nunc et vos per Nobil. Brandium volui, ut si alia vehicula desint, et id illius commodo fieri queat, per quem ad vos has ipsas curavi, huic occasioni manum injiciatis. Fratrem tuum, mi ornatissime Erneste, ut officiose salutes meo nomine, et ejus caus â me omnia facturum pollicearis, etiam atque etiam abs te peto. Valete. Raptissime ad d. 6. Octobr. An. 1634. DEUS vobiscum!

XIX. Eidem.

Increpat Ernestum hâc objurgatoriâ, sine causâ tam diu abesse â suis ausum.

MIror equidem, quî factum sit, cur tibi integrum putaveris, tot dies a meis, qui tuae commissi fidei, tam licenter abesse. Nam si honesta, si necessaria causa fuit, cur ejus non fecisti indicium? An ego in ulla magna re contra commoda tua laboravi? Sin fuit, cujus te suppudere possit, cur non potius visum


page 33, image: s033

fuit, brevem stultitiam, quod ille ait, consiliis miscere? Enimvero tam diunon suae mentis esse, vix quidem crimine vacare potest. Profecto vel securitatem et negligentiam, vel contemtum hoc interpretari liceat. Nam providere nihil eorum, quae vel in amorem vel odium adducant, socordia et oscitantia est. Sin haec provideris et feceris tamen, magis prospiciens, quid animo libeat, quam quid adversus alios tui officii sit, hoc certe ejus est, qui se solum curet, caeteros vero ignoret longe ac plane fastidiat. Ego ut utrumque abs te abesse volo; ita neutrum tibi imputo. Et quicquid hujus est, liberaliter ignosco. Modo id memineris, non esse semper Saturnalia, nec esse ullius tantam lenitatem, cui non moveri aliquando bilis possit. Tu vero recte feceris in posterum, sitemetipsum potius, quam alios audies, cum eo invitant, ubi versari, et sapere in rem vix licet. Wittenb. Mens. eodem.

XX. ODE PINDARICA Ad Generos. et maximae spei Adolescentem RUDOLPHUM a BRANDT, de Lindaw.

Carmine hoc onomastico et paedevtico Brandtium ad virtutum cultur am in principio gener atim, ac dein speciatim ad pietatem in DEUM, Matrem, Praeceptorem invitat. Tandem fructum pietatis exhibet, et praeterea studia et diligentiam urget, contraria vitia detestando. Finito carmine, in prosa illi Tacitum offert dono, docetque, quomodo eô uti debeat, et adhuc stimulos ei ad magna suffigit, et successus prosperos vovet.



page 34, image: s034

STROPHE.

RUDOLPHE, non TE desinam
Iterumque iterumque monere,
Virtute nîl majus putes
Diviniusque vera.
Non quae larvâ inani
Imponit male mendax, atque fallit
Imprudentiores.
Quae nostrorum hominum modo
Nebulosa techna est. Tu fuge,
O quantum potes, hoc genus
Vanum, futile, fumeum.
Et persuade animo tuo,
Hoc laudes adamantinas,
Hoc afferre decus nullo
Fine domandum,
Esse, quod velis videri,
Atque plus excellere,
Quam frons prima loquatur.

ANTISTROPHE

Numen verere ante omnia
Pius, integer, innocuusque
Vitae atque mentis. Spiritus
Totusque pura mens est,
Hinc et menti tali
Cumprimis DEUS est sancte colendus,
Non verbis canoris,
Non pompâ, quae oculos ferit.
Generosa Mater post DEUM
Sit, RU DOLPHE, Tibi,
Si me audis, studium alterum,
Tum qui Doctor adest tuis
Annisque Arbiter optimus,


page 35, image: s035

Ne impingas scopulis cymbam
Ah! fragilem asperis,
Plurimos, modum in profundi,
Vita nostra quos habet,
Grandi aetate timendos.

EPODUS.

Coelum colenti caste et innocenter
Nulla clauditur copia unquam: Ei
Mella sudabunt silices, et ipse
Fundet rubus asper amomum;
Sed nec tangere sydera
Celso propius vertice abhorret,
Faustu sub penetr alibus
Si cui nato libereque educto
Cados propinavit undantes
Honesti et sapientiae
Docta eruditaque artifex quae dextra,
Quae, Rudolphe, tua est sors.
Fruere, ô tantis, fruere ô dum fas,
(Viden ut volucris aetas
Properet nullâ revocandâ morâ?)
Fruere ô thesauris, sed procul
Protervia absiet procax,
Fastusque, qui solet tentare
Saepe maximas mentes,
Mores egregios commaeculans male:
Vera virtus sobria et modesta est.

Habe hoc tibi, Rudolphe, Carmen votivum munus, quô de reversis feliciter nominalibus gratulari tibi volui; simul et C. Tacitum, multo gravissimum et prudentissimum, nec unquam satis dilaudandum scriptorem: unde aularum regnorumque artes haurias, non ut exerceas omnes, (hoc Deus avertat!) sed ut


page 36, image: s036

intelligas, atque sic internoscas, detesterisque atque caveas: ne aut ipse circumveniaris, aut alii, quibus Deus te olim assistere volet. Magna de adolescentia tua concepta omnibus spes est: quocirca enitere, ut impleas eam non modo, factus vir, sed ut superes quoque. Aliis in secundis aut tertiis haerere ad laudes satis est: Te in summa eniti oportet, qui et tali loco natus, et iis praesidiis instructus, ut tibi integrum non sit, alibi quam inter primos numerari. DEUM precor, ut generosa conata tua adjuvet, et prosperet bene. Nemo enim magnus absque Deo unquam fuit. Scribebam ad d. XVII. April. An. Christi 1635.

XXI. Generoso Domino HENRICO a FRISEN S. P.

Gratulatus FRISIO de reditu, insperso Grotii elogio insigni, cum quo ille aliquandiu fuerat, res funestas et ominosas nuntiat, et quaedam typis impressa illi donat, in fine vero ut commodatis sibi libris diutius liceat uti, rogat.

NOn possum invenire verba, quibus gestientis in reditu tuo animi sensa exprimam. Nôsti natur am impense gaudentium: nec sat is ille magnus affectus est, qui per verba et voces egeri potest. Gratulor tamen tibi, GENEROSE DOMINE, et laetor patriae causâ, quae nunc te habet sibi, et peregrinationis studiorumque tuorum clarissimorum fructus sibi vindicare conatur. Nec tu ignoras, quid ei debeas: Et quo non per parentis vestigia, tuarumque virtutum excellentiam tibi aditus patet? Ego vero me beatum ducerem, si tanti amici collum invadere liceat. si a narrantis ore pendere,


page 37, image: s037

quae vidisses, audivisses, an etiam didicisses? Sed ist ud non adderem, nisi scirem, te non exiguo tempore cum illo oraculo humana sapientiae HUGONE GROTIO fuisse, quem et doctissimos docere aliquid semper posse plane existimo. Derebus nostris in Saxonia inferiore non satis selices afferuntur nuntii: quos ego falsos esse opto. Quicquid sit, id multis suspicionem injicit cujusdam imminentis periculi, quod mandata allata sunt, ut quisque civium tantum frumenti et copiarum aliarum sibi comparet, quantum in annum unum familiae sustinendae sufficiat. Deus in hostes omen! Quae hic mitto munuscula, oro, ut boni consulas. Sunt enim levidensia, et crasso filo. Qualia scilicet iniosta officina concinnari solent. Habeo nonnullos libros ex Bibliot heca tua: de quibus, opinor, amantissimus tui frater Carolus scripsit. Amanter peto abs te, ut id cum venia tua fiat, si eos ad tempus aliquod adhuc retineam. Redibunt ad te nihilo deteriores, quam venerunt ad me, et cum prolixa gratiarum actione. Vale, GENEROSE VIR, amice magne, et optimum ac nobilissimum Parentem tuum officiosissima salute meo nomine imperti Wittenbergae ad d. XXIX. Octobr. Anno 1635.

XXII. EIDEM S. P.

Tria in hac occurrunt epistolâ. Primo patitur Autor diutius esse apud FRISIU Mlibros suos. Deinde multa de Democrito, et aliquid de Sopatro scribit, ac postremo veniam incomptae petit epistolae, novumque annum felicem precatur.



page 38, image: s038

DE Synelio Sixtoque nostro causa non est, cur te excuses, amice summe. Quos eâ nisi lege, ut tecum sint, quamdiu aut ipse velis retinere, aut illi alicui usui esse queant. Democriti locus in Grotiano Codice, qui ex prima illius praestantissimi operis editione penes me est, nullus comparet. Adjectus fortassean secunda curâ. Caeterum dubitare non debes illius Abderitani Democriti esse, quem nonnulli volunt oculorum luminibus se sponte privâsse, (vid. Gell. l. X. C. 17.) quod tamen in dubium vocat Tullius (l. V. de finibus.) Fuit duabus rebus maxime nobilis. Primo quod perpetuo irridere solitus rerum et actionum humanarum vanitatem, in quo rectius fecisse Seneca (de Tranquillitate animic. XV.) eum existimat, quam Heraclitum qui eas perpetuo deploravit: quanquam ipse satius putet ferre placide, et neque in risum, neque in lacrymas excidere. Deinde quod patrimonii et possessionum suarum curam abjecit prorsus, ne qua res eum a sapientiae studiis, quibus totum sese dediderat, revocaret: quod mirifice Cicero praedicat et laudat non uno in loco. At vero S. P. Q. Abderitanus id morbi genus insaniamque interpretatus est. Quam ob causam et principem Medicorum Hippocratem in vitavit literis, ut nobilissimo civi mederetur. Qui cum ad eum profectus universam rem, sicut erat, explorâsset, respondit Abderitanis, se non modo nihil insaniae invenisse in Democrito, sed et divinam ejus sapientiam non satis posse admirari. Gratularentur sibi de cive tanto, et ita existimarent, male desipere ac infeliciter, qui id de Democrito sibi persuaderent. Habetur illud negotium in Epistolis Hippocratis, quas in calce operis leges. Vitam Democriti persequutus Laertius est: qui et scripta recenset: quae


page 39, image: s039

tamen maximam partem periere. Neque enim quicquam hodie praeter fragmenta, quae passim citantur a Graecis scriptoribus, Stobaeo, Plutarcho, aliis, exstaro puto. Aliquot tamen epistolae ejus adhuc integrae, ni fallor, superant, quas in Graecarum Epistolarum corpore, quas Philosophi dedere, vidisse memini. Quae ideo scribo, non quod te lateant haec, quae illevi chartis, sed ut epistola nostra pinguior habiliorque ad te veniret. Sopatri locus apud Stobaeum exstat sermone XLIV, ubi plura ejus adducuntur ex epistola ad Hemeterium fratrem de recte administr ando magistratu. Ipsa verba in ultimis, quae laudantur ibi, invenies. De eo Suidas ita scribit: [gap: Greek word(s)] etc. Meminit et aliorum eo nomine, sed qui huc nihil pertinent. Itaque ut sunt, relinquo. Abs te autem peto, ut incomtae huic scriptioni ignoscas, qui haec temere et raptim nimio exaravi. Ita vale decus nostrum, et me ama. Wittembergae pridie Kalend. Januar. Anni CIC IC C XXXVI, quem tibi totique familiae tuae nobilissimae felicem ominor et faustum.

XXIII. Nobiliss. R. â BRANDT.

In hâc docet, Nobilem etiam rerum bellicarum peritum esse debere. Id quod eâfacit occasione, quod Brandio in Nominalibus ejus doni loco VEGETIUM de militiâ Rom. mittit, addito fideli monito [reading uncertain: page damaged] .



page 40, image: s040

ESt quidem pro pace nitendum assidue, fit tamen, ut et gerendi besli necessitas olim incumbat. Ne inferamus vim atque injuriam, cavere possumus: ut alii faciant officium, praestare semper haud possumus. Magna non modo hominum ambitio animis, sed petulantia quoque non raro inesse solet: quae quo paratior opibus, hoc pronior certe ad injustitias ferri consvevit. Quocirca tueri fines quandoque, aut recuperare ademta armis, quandoque vindicare injurias, et majestatem oportet asserere, ne hac prolapsâ caetera ruant. Quamobrem cum in utrumque consulendum sit, qui reipubl praeest, aut iis assistit, qui praesunt; non modo regendae pacis artibus, sed et scientiâ gerendi belli instructum esse decet, qui publico sese natum putat. Non tam ut ipse versetur in campo et acie, (quanquam et istud patriae causâ non detrectandum) quam uti moderetur arma ac temperet, veluti mens ac ratio corpus regit: et quasi in specula positus provideat omnia ac circumspiciat, quae aut obesse rebus, ut caveat, aut et conducere possint, ut tempestive suscipiantur. Nam multa in bellis peccari solent, non tam ignaviâ socordiaque, sed imprudentiâ atque inseitiâ. Neque enim sapit statim satis ad summam rerum, qui strenuus maxime ac promtus manu: sed saepe virtutem ac multitudinem calliditas vicit. Habe itaque tibi RUDOLPHE BRANDTI, his nominalibus tuis, quae fausta tibi ac felicia sint, solenne munus,

Fl. Vegetium Renatum,

et alios aliquot ei adjunctos, de Militia ac Romanorum cumprimis [reading uncertain: page damaged] , antiquos scriptores. Nam cum eô locô ac ordine natus sis, cuius praecipue est, adesse Principibus, pacisque ac belli tempora gubernare non


page 41, image: s041

minus quam alii, unde civilem prudentiam hauris, hic commendatus tibi liber esse debet, unde quamoptime universam bellorum rationem, procul periculo atque discrimine discere potes. Tanto enim Romani militari virtute atque scientiâ praestiterunt gentes reliquas, quanto majus sibi parârunt imperium hac arte quam alterius ullius populi unquam fuit. Tu boni consule, quicquid mumisculi est, et id, quod facis, contende sedulo, ut nobilissimae gentis decus tuearis non modo, sed novâ gloriâ subinde augeas, ac satisfacias adeo tum Matris illustris, tum nostrae omnium expectationi, qui magnum praesidium et ornamentum patriae jam olim ab ingenio virtuteque tua coepimus polliceri. 1636. d. 23. April.

XXIV. EIDEM

Monitoria haec est, qua Brandium solicitat ad obedientiam promtiorem Praeceptori praestandam.

MI Nobilissime R. quantum laetitiae mihi ac voluptatis literae tuae, tantum doloris molestiaeque Bücheri nostri attulerunt. Nam cum caetera quidem recte habere se significaret, (quod gaude bam equidem vestrâ causâ) tum illud plane lapides mihiloqui videbatur, ubi scribebat te quandoque mordere frenum, et contra regentis luctari manum. Mi Rudolphe, noli pati, ut talia animo tuo collibeant, et cave, ne haec aetatis prima fax verba tibi det, mihi vero spem illam, ut ita dicam, exurat, quam jam olim de te concepi. Praeest ille tibi maternis auspiciis: itaque eum rejicere non potes, nisi una et matrem ipsam contemnas. Absit vero, ut tantae impietatis crimine obstringere adolescentiam tuam velis. Nosti, quae te


page 42, image: s042

non ita pridem pro ea fide ac studio, quô te complexus semper sum, monui. Et quid tu ad ea responderis, mo receperis, non est, quod moneam per te scientem. Quapropter nunc te convenio, et jure quodam abs te postulo, ut praestes ea, ad quae te ipse alligasti, ut facta verbis congruant. Quid enim attinet, me elegantes, aut bonae spei plenas literas accipere, nisi et caetera respondeant? Ego te per DEUM immortalem, per optimae matris spem, per tuam ipsius salutem obtestor, quaesoque ac rogo, ut subinde recogites, quid tui muneris sit, quid nobilem hominem cumprimis studere oporteat. Vulgi et plebis est inservire libidini ac indulgere affectibus; ille nobilis ac generosus, qui rationi obsequitur, et recti honestique amorem perpetuo servat. Quem toto tempore ut concipiat, si ipse sibi non sufficit, libenter alios audire, ac iis obsequi debet, qui eo ducunt. Plura volebam, sed iniquis spatiis excludor. Ego vero facile ignoscam errori tuo, si eum in posterum bonâ emendaveris fide. Vale mi Nobil. Rud. et si me amas, imo si teipsum amas, perfice mihi ea, quae in praesenti abs te petii, non aliâ causâ quam ut tibi prodefsem. Raptissime add. XXX. Junii. Anno CIC IC C XXXVI.

XXV. Generosissimo ac Nobilissimo VIRO HENRICO a FRISEN S. P.

Hâc in responsoriâ silentium suum prolixius excusatum ivit rationibus variis. Zuô facto debortatur FRISIUM â peregrinatione ad exteros, quam anbelare videbatur. Ubi quidem laudat peregrinationes


page 43, image: s043

nobilium, et FRISII antmum ad illas pronum; improbat tamen ac dissvadet pro illo tempore, argumentis ductis â difficili, ab iniquo nec pio, â non necessario frustraneoque. Nec desunt argumenta, quae manendum esse, svadeant. Postea modeste diluit admonendi libertatem. Breviter autem gratias agit pro scriptis concessis, petitque ut, si fieri possit, Schotti libellum de imitatione retinere liceat, et Appianum urbane reposcit.

ANte omnia purgandus tibi de silentio sum. Quod quia statim in tuarum principio, quanquam sine omni acerbitate, quae nihil cum absolutissimis moribus tuis commercii habet, subaccusare proxime visus es, non aliunde, opinor, quam ab ejusdem excusatione, mearum initium ducere oportet. Ac fateor quidem dudum me respondere debuisse ad illas, quas amantissimo fratii, CAROLO nostro, tradideras; sed id quo minus expedierim hactenus, et recidivi morbi importunitas, et quae mox consequutae destillationes diuturnae sunt, sive catarrhi, cumque iis conjuncti languores effecerunt. Qui, ut fieri solet, non afflixorunt corpus tantum, sed animum ipsum quoque debilitârunt; et sicut aliarum rerum, ita scribendi et commentandi etiam pigritiam induxerunt. Nam de occupationibus meis nihil nunc dicam, quae licet circa res non ita arduas ac graves versari solent; tamen vix unquam vacationem aliquam solidam nobis relinquunt. Accedit humanitatis tuae opinio; quam quo majorem recogitabam, eo impunius me indulgere somno meo posse existimabam. Nec nunc, ut spero, a tuis abibis moribus: et eâ ipsâ comitate ignosces nobis, cui confisus temere hoc quicquid delinquere non dubitavi. Placebo tamen, HENRICE,


page 44, image: s044

in posterum, si me hanc culpam emendare permiseris: quod quidem, ut facias, etiam atque etiam abs te peto. Habes, quae pro me et silentio meo putavi dicenda, nunc ad caetera respondebo. Quereris autem, nec leviter illud, de vitae praesentis conditione: quae tacita tibi ac obscura in otio, aut ea certe inter negotia transeat, quae nihil serium, nihil illustre habeant: atque dejiciant animum potius, ac infra spes suas deprimant quam ad easdem attollant ac erigant? cum contra ea, si tibi daretur copia peregrinandi per oras externas, et conversandi cum viris maximis, quibus Italia, Gallia, Belgium se effert hodie ac jactat, non modo futurum speres, ut aliquam gloriam et famam circumfundas tibi, sed et ejusmodi scientiae instrumentum compares, unde imposterum aliquanto melius actae aetatis ratio constare posset, Non mihi ignota est animi tui generositas: et hîc se maxime exerit, spectandamque praebet. Nam quid degenerem abjectamque mentem aliud magis arguit, quam desidere domi, parumque pensi habere famam, et acquiescere in iis libenter, quae in praesenti ad manum se cunque dederint, nec ultra magnopere tendere ac niti? Maximi quique ac coelestes animi emicant, et dedignantur tenebras, et supra vulgus eminere cupiunt, idque omne se parum dignum existimant, quod se cum aliis habituros commune intelligunt. Quapropter tantum abest, ut reprehendendam hanc voluntatem tuam slatuam, ut potius praeclara te laudandaque petere putem. Utrum vero haec ratio tua tempestiva satis sit, de eo videndum tibi maxime est. Nam ficut magni ac sublimis animi est, ingentia cupere: ita prudentis et cauti, nihil velle temere, et tempori inservire: modesti vero ac pii, cedere illis et obsequi, quos


page 45, image: s045

verendos nobis colendosque DEUS ipse ac natura praecepit. Multum quidem momenti habet et ad parandam gloriam nominis, et ad conciliandam prudentiam animo, multorum mores populorum et urbes vidisse, atque cum peritissimis cujusque gentis doctissimisque esse versatum: sed illud supra modum cupere, quasi ibi summa maximaque felicitatis pars esset posita; aut alieno, nec satis commodo tempore, vereor, ne ejus potius sit, qui impotenter suis incumbat votis quam moderati ac sapientis. Vides ardere bellis circumcirca omnia; interea universa ac vias aut esse insessas armis, aut latrociniis infestas. Tam praesenti discrimini igitur se credere temere, et praefidenter tot periclitari casus, an tibi id integrum fore existimabis? Nunquam haec tibi libido veniat, HENRICE, ut tam periculosam aleam jacere velis, et tantae tempestati objicere caput, cum cujus salute tot hominum vota, et magna felicitatis publicae spes connexa et copulata est. Cujus profecto velis nolis te rationem habere oportet, si aliorum voces praetereundas tibi censeas. Itaque finge, assistere tibi patriam, et manus tendentem te obtestari, ne tibi videare tam vilis, ut incertae sapientiae genus certo periculo emas. Visum tibi non modo Belgium, sed habitatum prope est: lustrata Galliae bona pars: cum maximis seculi viris non modo notitia tibi est, verum et usus intercessit. Quo facilius modum pones cupidini tuae, satius fore existimabis, vel mediocria sapere (quanquam profecto neque nunc quicquam mediocre est, quod hujus tenes) cum possis carere discrimine, patriaeque adesse; quam ei omnem prope adimere tui spem, dum tot procellis committis te, ut venias ad summa, et non tam aliis, quam tibi ipsi facias satis Non hîc commemorabo


page 46, image: s046

difficultates alias, quas certe non paucas et satis graves haec nostra conditio temporum tuo proposito videtur afferre. Quas omnes quantumvis perrumpendi ac superandi non parum spei reliquum sit, tamen voluntatem parentum contra, quae tua pietas est, ne voles unquam aliquid, nedum contendes. Apud Lactantium, opinior, legisti, non esse rever a patres et genitores nostros, quod audiunt, sed DEI ministros potius, ac optiones veluti, per quos et fibi producat filios, et iis curet. Cum itaque illi legati quidam Dei atque vicarii sint, et procuratores; ita habendum, quodcunque illi praedicunt ac suadent, non tam per se id facere, quam ejus imperio auspiciisque, cujus nomine praesunt. Quare Menander Diis ipsis maledicere, ait, qui maledicunt parentibus: quod bi Deorum administrent vices: et quicunque de officiis hominum praeceperunt, primo de eo, quod Diis; secundo vero, quod parentibus debetur, docent. Nam sicut origo vitae debetur Deo: ita divinum illud munus parentes in nos derivant. Quocirca sicut meritô proximi, ita honore et officio etiam esse debent. Mihi quidem dubium non est, parentes saepius filiorum voluntatibus quantumlibet honestis ac maxime licitis resistere, non tam consilio, et certâ ratione aliquâ, quam Dei instinctu. Qui velut amantissimus nostri est, ita non in praesens tantum, sed in futurum quoque providet, et curam nostri agit. Quare cum prospicit ille ac cernit ejusmodi quid agitare filium, quod ei futurum exitio fit, et magnam importaturum pestem, sic regere parentum animos et gubernare solet, ut nullis moveri se rationibus patiantur, quo quidem in filii defideria consentiant: ne per futuri imprudentiam, quae propria semper mortalium generi fuit, in eas calamitates


page 47, image: s047

ac clades praecipitet, unde emergere et eluctari postea non queat. Praeclare, nobilissime HENRICE, et religiose videris facturus, si idem inducas in animum, et istam parentum voluntatem, non tam ad ipsos, quam Deum et providentiam ejus referas, qui te hâc ratione magnis casibus, quibus implicari poteras, voluit exemtum. Nihil profecto ad tranquillandum animum et perturbationes coercendas magis facit, quam in omnibus, quae accidunt, ad Deum respicere, atque in voluntate ejus leniter acquiescere. Et placuit mihi semper illud Socraticum impense, [gap: Greek word(s)] . Item illud Poetae, quod in omni incepto recogitandum diligenter Epictetus monuit:

[gap: Greek word(s)]

Absit, ut tam infelix patria, et tam exemplis bonis vacua sit, ut nullam eminentem virtutem ac sapientiam alat amplius, quae et incitamento aliis, et documento esse possit enitendi in summa. Licet fortasse tanta elegantia literarum cultusque ingeniorum, vel et acumen quoque in nostris non sit; at vero fastidiendos idcirco prorsus et transalpinam sapientiam mirandam tantum, nec ipse concedes. Nam et in equo generositatem magis ac robur, quam phaleras aestimamus. In aedificio quoque non tam picturae ac tessellata opera, quam ipsa commoditas spectatur. Ac ne cum supercilio perpetuo loqui videar, nescio, quis Poeta ait, non nimis severe, placere vel spoliata potes. Itaque et nos in sapientia ac virtute ipsas potius, quam ornamenta earum amare decet et sequi. De servis rei rusticae scriptor monet: velocitas, inquit, procurrit in facinus, segnities figuram benignitatis imitatur; et


page 48, image: s048

tantum recedit ab agilitate, quantum recessit a scelere. Non adimam laudem meritam viris magnis; sed vereor, ne illud ipsum locum quoque habeat, cum de nostrorum et externorum ingeniis disceptatio est. Qui licet celeritate ac acrimonia praestiterint; a nostris tamen probitate superantur. Fitqueue adeo, ut illos callidos versutosque magis, quam vere prudentes existimare oporteat. Fallunt non raro ac imponunt nobis quae in longinquo posita sunt: tenetque jam olim humanas mentes hic morbus, ut contemtis domesticis, in peregrinis stupeant, et juxta Petronium

Id quod quaeritur, optimum putetur.

Diu est, quod hoc erroris genus perstrinxit Pindarus; nec alio spectant haec disertissimi viri verba: Ad quae noscenda iter ingredi, transmittere mare solemus, ea sub oculis posita negligimus; seu, quia ita natura comparatum est, ut proximorum incuriosi, longinqua sectemur: seu, quod omnium rerum cupido languescit, cum facilis occasio est. Sed demus maxime, esse in exteris plures, qui nostros homines, etiam quos imprimis miramur, cum ingenio, tum virtute etiam ac sapientia superent; dum tu concedes nobis, hanc gloriam ipsos, non tam peregrinationibus perpetuis atque discursibus, sed felicitate naturae, et indefesso studio industriaque et ipsâ administratione negotiorum consecutos esse. Quod si est, quid aliunde, HENRICE, labores petere, quorum domi tibi copia est; et cum periculis maximis laboribusque emere, quae tibimet ipse praestare quotidie potes? Noli tam abjecte atque humiliter sentire de te, ut per te ipsum in summum culmen eniti desperes, in quem natura tam liberaliter ac benigne tot invidendas dotes congessit. Id certe ingenium nactus es, quod maxima quaeque alibi provocare potest.


page 49, image: s049

Accedit contemtor voluptatum, et quadam severâ frugilitatis lege subactus animus, ut proculcatis iis rebus, in quibus juventus nostra et oblectare genium cumprimis, et florem aetatis perdere consuevit, totum te literis, iisque studiis traderes, quae, quo remota longius a ratione vulgi, hoc propius ad sapientiam admovent atque adducunt. In quibus tu eos fecisti processus, ut illis quoque palmam ambiguam facias, qui consenuere inter has curas, atque id unum dederunt operam, ut docti haberentur. Equidem ita censeo, non posse hodie aut comtioris aut perfectioris prudentiae genus, quam ex veterum libris addisci, si quis hos diligenter verset, et cum judicio tractet, et inter legendum subinde respiciat ad ea, quae nunc geruntur publice, et cum praesentibus antiqua contendat. Quin et non raro ipse intersit negotiis, si non, ut agat semper et gerat, tamen, ut administrantibus assit, consiliisque participet, et omnia adeo, quae videt et audit, sub examen quasi censuramque vocet, atque ad ea exigat, quae hactenus legendo observavit. Nam qui egrediuntur nunquam scholas, et nullum rerum usum ipsi habent, licet eadem legant et volvant, tamen nihil consequuntur aliud, quam ut vel eruditi vel diserti evadant; solidioris enim prudentiae vix est ut aliquid consequantur. Longe aliter vobiscum comparatum est, qui nati estis publico: nec unquam ab eo seducti tam longe, ut prorsus privatos habere oporteat. Appello conscientiam tuam, HENRICE, an tu miraculum seculi, GROTIUM, an alios, quos nominare non attinet, quibus haec aetas tamen gloriatur imprimis, aliter profecisse censes? Quid itaque tibi praeclusum putes, in quod fastigium ipsis aditus ascensusque patuit, cum eâdem, quâ illi, et sis


page 50, image: s050

grassatus viâ hactenus, et nunc assidue grasseris? Quos Graecos Latinosque scriptores non ita legisti hactenus, ut pene memoriâ teneas Poetas, Oratores, Historicos, quin ipsos Philosophos quoque? Peregrinatus per Gallias, Belgiumque es: Contraxisti usum cum eruditissimis quibusque ibi et maximis viris: Patent tibi aulae quotidie, quas patria habet, Principum: in quibus nemo aliquo habetur loco ac numero, qui tecum amicitiam jungere non in felicitatis parte ponat: nec unquam cum iis potes congredi, quin de gravissimis rebus negotiisque disserendi copiam habeas, ac ita et acuendi ingenium et instruendi. De Patre autem tuo quid dicam, qui quo diutius in nostrâ versatus Republ. est, et tot perfunctus negotiis maximis honoribusque, eo majorem quoque earum rerum comparavit sibi peritiam, in quibus civilis viri officia cum maxime versantur. Itaque nec horam unam cum eo vivere poteris, quin discas aliquid ac haurias, quod impertire olim patriae cum commodo ac emolumento ejus possis:

- - - navibus atque
Quadrigis petimus bene vivere: quod petis hîc est,
Est Ulubris, animus si te non deficit aequus.

Et ista quidem hactenus. Quae non hoc fine destinavi ad te, ut quicquam praeciperem, aut viam monstrare vellem multo melius callenti; sed ut silentii culpam veterem novâ garrulitatis ineptae exteram: et tu deinceps me negligentiae in scribendo ne accuses temere, ex quo confusâ inconditaque hac scriptione satis molestiarum creâssem. Nunc pro marmoribus Arundelianis, quae cum Petronio Burdelotii remitto, magnas ago gratias, quod mihi tamdiu eorum usum


page 51, image: s051

tam liberaliter concedere voluisti. Schottum de imitatione retinui, quem si in mea jura transire posses pati, eâ lege, ut alius pro eo liber ad te veniret, magnopere me tibi esses obstricturus. Sed si id fuerit molestum, noli dissimulare: soleo libenter reddere, quae alii libenter dederunt utenda. De Appiano dabis veniam: nam neque in mea bibliotheca, nec in ullius alterius, ac neque in bibliopoliis publicis ejusmodi exstat exemplar, quod et Graecum repraesentet textum, et versionem latinam quoque adjunctam habeat. Sed versionem tamen habeo: sed quâ quotidie mihi usus est, Caesaris de Bello Civili commentarios interpretanti. Itaque quod eam tibi dare veniam non potuerim, benigne ignosces, et me amabis. Wittenbergae ad d. III. Augusti, Anno CIC IC C XXXVI.

XXVI. EIDEM S. P.

Non unius haec argumenti est. Querelas fundit de caelamitatibus illorum temporum, quibus et silentium suum excusat autor. Qui studia sua his opponit, ut sensum earum emolliat. Insuper Commentarium suum in Caesarem absolutum docet, et quid in eo conatus fuerit, tradit. Refert etiam de lectionibus in Terentium sibi charum, et de Rhetoricis illis, inchoatis â se. Ubi ex occasione datâ laudat Carolum Frisii fratrem, et rogat, ut et ipse de rebus suis se faciat certiorem.

DUdum ad te debebam dare literas, ô decus nostrum, NOBILISSIME HENRICE: sed ecquid aliud poteram pene, quam infinitas querelas


page 52, image: s052

texere, quas et audire molestum tibi, et mihi scribere peracerbum esset? Dicas, et illud debuisses tamen potius, quam siluisses prorsus. Sed quotusquisque in magno dolore vocem habet? Ac impar omnino, quicquid hujus essem ingressus, omnis fuisset ingenii vis, quae alias in me perexigua est, enumerandis his tantis patriae malis. O mi HENRICE, an atrociora et magis tristia ab ipsis Scythis et Saracenis exspectaremus? et talia designant tamen, qui religionis nomen suis armis obtendunt; Sed neque lacrymis, neque questibus quicquam profecimus.

Res turbidae consilium, non fletum expetunt.

Et ita nos semper comparavimus, ne abjiceremus animum humiliter; sed vel contra fortunam spei insisteremus. Tantumque abfuit, ut iste impotens turbo nos a Musarum consortio avelleret, ut stimularet potius atque incenderet ad arctius cum iis ac familiarius conversandum. Neque enim praesentius aliud et efficacius solatium novimus in tali tempore, quam quod a literis consuevit peti. Caesaris Commentarios nunc absolvi tandem. In quibus me ita tractavi, ut non tantum dictionem excuterem, Historiam explicarem, Antiquitates evolverem: verum etiam ut in consilia eventusque rerum inquirerem, atque quid recte aut secus factum, indagarem. Non diffiteor, me magnam tentâsse aleam; audendum tamen fuit, videndumque quousque hebes isthaec ingenii nostri acies pervenire posset. Aclicet saepius errare contigerit ac falli, (et quomodo aliter fieri poterat?) imo ut verius dicam, ineptire: interim tamen juvit mirifice, mihique et auditoribus meis jucundum fuit, videre, nihil novi nos pati hodie; eadem fata et mala eadem premere nos, quae tot ante seculis genus vexârunt humanum;


page 53, image: s053

eosdem terrores, easdem clades versâsse Romanos sub Pompejo et Caesare, de quibus nunc querimur; ut in eorum rebus nostrorum temporum perfectam imaginem liceat contemplari. Quod etsi penitus dolorem et aegritudinem animitollere atque extinguere non potest: multum lenit tamen ac mitigat. Avocatur enim animus hac commentatione atque abducitur, ut, dum in alienis malis occupatus est, domesticorum obliviscatur ferme, et suis vacare doloribus haud possit. Nunc in Terentio toti sumus, qui incredibili elegantia sermonis et venustate ita capit ac ducit, ut non tam Wittenbergae ac in Saxoniâ, hoc est, inter terrores perpetuos ac turbas; sed vero in mediis Athenis, atque in illa ipsa hortorum umbra videar agere ac deliciari, a quibus summum sibi bonum audebat promittere Gargettius ille sapiens, quod quidem in voluptate statuebat; non belluina illa atque impura; sed castiore ista atque coelesti, quae tota demulcet animum, diviniorem nostri partem. Itaque sicut ex Caesare didicimus, quantâ prudentiâ, quantaque virtute esset opus, ut satis feliciter administrentur bella, ita nos in praesenti docet Afer dulcissimus, quae vitae communis ratio sit, quam variis atque diversis ingeniis moribusque homines in pace degant. Quos quidem qui callide noverit perspexeritque, nae optime ille, opinor, componet et ordinabit suos. Sed et dicendi praecepta nunc tradimus privatim, Aristotelem secuti potissimum, Magistrum unicum in isto genere, uti ad ea sese exerceant nostri. Neque, ut spero, sine fructu: si intendere ingenium, et adhibere studium voluerint. Nam magnâ industriâ curaque opus est, si quis ad aliquam eloquentiae laudem proficere velit. Quod quidem Carolus tuus strenue agit. Ecquid


page 54, image: s054

placuerit ejus oratio, quam accepisse te arbitror, valde cupio scire. Mihi quidem pro summa illa spe, quam de illo concepi, mirifice satissecit. Quod et scazontibus illis testatus sum, quos ad Generosum Dn. Parentem vestrum perscripsi. Qui, vereor, ne [gap: Greek word(s)] tibi videantur, nubesque ac inania captare, quos ego sublimes hactenus et grandes potui putare. Quicquid sit, evolârunt semel de sinu nostro: habeant itaque fortunam suam, quam sibimet ipsi sunt fabricati. Nobis nunc integrum non est, emendare ipsorum culpas. Habes satis verbosam epistolam, Nobilis sime FRISI, sed quomodo aliter potui, quando id voluisti? Nunc exspecto de rebus tuis cognoscere, quid agas, quid studeas, quid, ut Varroniano verbo dicam, musineris, quid patria, quid seculum nostrum, quid ipsi de tuo summo ingenio, de virtute incredibili, de inusitata eruditione nobis debeamus promittere? Quae uti maxima sunt, ita impatientius ferimus ea differri. Nos hoc unum optamus, et cupimus, et precamur assidue, ut te propediem videamus in eo culmine, quod tu virtute tua tenere jam olim meruisti. Vale, Nobilissime Domine, et nos pro tuo antiquo more ama. Raptim Wittenbergae, ad d. VII. Martii Anno 1637.

XXVII. Clarissimo Viro JOHANNI RAVIO S. P.

Commendatitia est, quâ Hagmeierum, dotibus animi, et moribus et modestiâ insignem, et ob virtutem dignum favore, Ravio tradit.

JOACHIMO HAGMEIERO, eruditissimo Juvene, hactenus familiariter usus sum. Namque


page 55, image: s055

post caeteras eximias dotes animi, et moribus longe compositissimis est, et si quis alius, modestus. Quam virtutem in ista aetate cumprimis amo: namque et viros summopere et senes ipsos decet. Fieri autem posse significabat hinc discessurus, ut mox ex patria profectus vestrae Academiae daret civem. Et quia summopere cupiebat innotescere tibi, ut consilio tuo in studiis uti posset, non potui facere, quin ego has literas illico assignarem. Neque enim operose uti commendem tibi hominem opus est, quem sua virtus satis amabilem et dignum clarissimorum virorum favore ac studio facit. Suscipe eum igitur, mi RAVI, ama, complectere, et quicquid prodesse ei poteris studio operaque tuâ, ne intermitte. Non imperitus est [gap: Greek word(s)] , reveretur, colit, aestimat, qui ei bene consulunt, et bene vicissim de iis mereristudet. Itaque fac animose periculum, ac prolixe ostende, et aestimasse te ejus virtutes suo pretio, et nos adhuc aliquid apud te posse. Vale ad d. X. Martii Anno CIC IC C XXXVII.

XXVIII. Clarissimo Viro ZACHARIAE LUNDIO S. P.

Eundem Lundio commendat, illiusque discessum sibi gravem profitetur, juxta lament abilem Saxoniae suae statum attingit. Fabritium salvere jubet et Cassium. Suas quasdam lucubrationes mittit, et nonnulla interrogat.

NOn sine meis reverti debet ad te, LUNDI Amicissime, qui cum me primum accederet, tuas exhibebat. Multum enim tibi debeo, et fateor id lubens certe, qui talem amicum mihi conciliâsti. Enimvero


page 56, image: s056

cum ob ingenii praestantiam, tum propter compositissimos mores, et illam summam ac incredibilem modestiam, quam ego semper plurimi facio, non vulgarem in modum amavi HAGMEIERUM hactenus, ejusque familiaritate non sine summa voluptate ac delectatione sum usus. Itaque facile potes intelligere per te, quanto doloriac aegritudini mihi sit hominis jucundissimi discessus. Sed quia per conditionem nostrorum temporum, quae si conclamatissima dixerim, nihil errarim, ac pene dixerim minus, vix cautum satis videbatur, ipsum manere apud nos; ferendum aequa mente illud est, quod non sine incommodo aliquo ejus poterat mutari. Ego vero civitati vestrae gratulor de alumno et cive tali, qui et ornamento singulari olim et magno praesidio poterit esse. Ita auguror, et ita votum DEUS mihi perficiet.

- - - Vatum non irrita currunt
Omnia.

Vide quantum mihi tribuam: Nôsti tamen amoris divinam vim, qui cum et caetera omnia possit, quidni et vates efficiat? Nostrum illud vivere triste HAGMEIERUS ipse satis explicabit. Caeterum DEUS super nos negotium gerit, huic erimus curae. Nos tamen sic comparabimus animum, ut quicquid evenerit, aequâ mente perferendum existimemus. Nec adhuc videbimur infelices, si dicere licet:

Si a me regnum fortuna atque opes
Eripere quivit, at virtutem non quivit.

Fabritium incomparabilis ingenii Juvenem, ut amicissime salutes meis verbis, etiam atque etiam abs te peto. Mitto hic quaedam, cum illo, silubet, communicanda; aliena tamen: nihil enim dignum magnopere publico nostrae in praesenti producunt Musae. Interim


page 57, image: s057

tamen non feriantur, et tamen cum multa videantur minari extricant nihil. Sic esle nos tempus jubet. Sed quid Cassius noster, quid agit? quam valet? quam beatus sibi est? quem ego quidem prolixe esse ex animo precor. Amo te, mi Lundi, ut salutes amicissime mihi hominem, quem merito suo plurimi facio, et nos de rebus ejus certiores facias quamprimum. Bene vale, ad d. x. Martii Anni CIC IC C XXXVII.

XXIX. Nobilissimo Domino HENRICO a FRISEN S. P.

Causam intermissae responsionis affert incommodum ab Hypochondriaco malo. Ingemiscit publicis miseriis. Suum in Caesarem Commentarium extenuat. De re librariâ quaedam babet. Inprimis not as in Publii Mimos recenset. Diogenem Laertium praedicat, eâdemque occasione Virgilii Philosophica commendat.

SUb istud ipsum tempus, quô respondendum erat ad tuas, ô decus nostrum, ingruebat subito verus mihi, et quô jam multos annos per intervalla infestari svetus sum, a liene malum. Atque id saevius, quam ante. Qnae vehementia ipsa me paulo melius sperare jubet. Puto enim, me eo citius cum ipso rediturum in gratiam, quod iracundiam omnem uno impetu in me effudit. Sed tamen, ut brevior nunc sim, necesse est. Nôsti hoc genus morbi. Nescio, quid morosum atque difficile habet. Nec corpus tantum, sed ipsum animum tentat quoque, et sua ad obeunda munia ineptum quodammodo, minus certe alacrem reddit. Publica autem plane praetereo: quae nihil attingere melius est. In summâ ut dicam, miserrima nostra conditio est. Et sunt atrociora timenda tamen,


page 58, image: s058

nisi [gap: Greek word(s)] : nôsti caetera. De nostris, quae in Caesarem meditatus sum, vide, quid flagites. Levia sunt, et pueris scripta: aut iis certe, qui vix incipiunt primum quaerere aliquid in auctoribus praeter voces et verba. Saltem, ut acuant animum, reconditaque praecepta ex iis, quae legunt, et carpere et observare condiscant. Suntque consignata maximam partem omnia tumultuariâ opera, et qualis festinantium est. Et quomodo a nobis prosicisci in isthoc genere egregii aliquid et non vulgaris commatis possit? Obsequetur tamen frater optimus: cujus causa, quicquid ejus est, cum maxime omne susceptum est. Qui si utilitatis aliquid inde perceperit, non est, cur finem alium petam. De illo Parisiensi libello jamdiu audivi. Videre ipsum non licuit. Hamburgi ejus auctorem Grotium ferunt. Quod tamen, ut titulum video, nondum adduci hactenus potui, ut crederem. Inde tamen in singulos dies exemplaria duo expecto. Quae si ad me pervenerint, dabo operam, ut tu quantocyus unum habeas. In aureos Publii Mimos, qui uberiora paulo seholia dederit, nominare tibi neminem possum. Primus edidit et elucidavit brevissimis magnus Erasmus. Postea in eos nonnihil notarum scripsit etiam illustris Scaliger: postquam eos cum Dionysii Catonis distichis Graece conversos publicâsset. Novissima omnium editio Gruteri est, et quidem auctior caeteris centum aliquot versibus: cujus et Notas criticas ibidem habes. In Diogene Laertio nae tu praeclare posuisti operam, qualemcunque tandem illius lectioni impendisti. Absque eo enim esset, multa profecto in Philosophia veterum ignoraremus: multa in scriptoribus antiquis minus recte intelligeremus; Poetis maxime, qui antiquissimorum Philosophorum


page 59, image: s059

opiniones passim aut exequuntur aut alludunt. Quod summo artificio Maro noster facere solet, qui nusquam eruditionem putide ostentat: quod nostrâ tempestate nimis insolenter fieri â multis consvevit. Nunc finem epistolae imponam, et te, HENRICE, decus nostrum, quam optime valere jubebo et me amare. Vale iterum, AMICE SUMME. Wittenbergae IX. Nonarum Aprilis Anno CIC IC C XXXVII.

XXX. Martino Opitio S. P.

Belli clades indignatur. Mylium Opitio commendat, de cujas statu scire avet, suumque periculosum deplorat. Quod si quid sibi humanitus acciderit, epicedium ejus sperat.

RAptim ista ad te scribo, Frater desider atis sime, cum praeter spem se mihi offerret ista eximia occasio literas ad te exarandi. Non possum autem verba invenire, quibus exponam satis, quam misera omnium sit conditio, ad quam nos isthaec inauspicatissima bella deduxere. Nec finem aut levamentum saltem laborum nostrorum prospicere licet.

Utinam ne unquam Pelei nemoris jugo
Pinus bipenni concidisset Thessala,
Nec ad professae mortis audacem viam
Fabricâsset Argus assere Palladio ratem.

Scis quae sequuntur: et nôsti bene, quid velim. Nune etiam abs te peto, ut hunc praestantissimum juvenem, admiratorem maximum ingenii tui non tantum, sed et imitatorem non inselicem, M. GEORGIUM MYLIUM dignum judices, quem omni benevolentiâ complectaris. Mirisice hactenus delectatus sum ejus familiaritate, quo magis peto, ut ei te largiter dare


page 60, image: s060

velis. Faciet profecto ipse, ut se dignum praestet, quem ad unum ac alterum congressum admittas. Quid agas quid musineris, quam felix sis (opto autem quammaxime) scire aveo. Nos plane in diem vivimus, et tot expositi discriminibus nec crastinum nobis possumus unquam polliceri. Sed statuat de nobis, quod visum fuerit summo rerum Arbitro. Nunquam profecto segnes erimus ad excipiendum imperium ejus. Si quid igitur nobis acciderit humanitus, tamen, Frater optime, memoriam nostri comiter habebis, et dabis operam, ut beneficio calami tui parte aliqua superem. Vale optime, et ex voto age, desider atissime Frater. Wittenbergae ad d. XI. Junii Anno CIC IC C XXXVII.

XXXI. RUDOLPHO a BRANDT.

Responsoriâ istâ Brandio iterum stimulos addit ad agendum se digna, et â necessario, glorioso, utili, facili argument atur; ubi spem de illo conceptam non dissimulat. Maxime vero pietatem in Deum, matrem et praepositos ipsi, juxtaque lectorum hactenus repetitionem, Ciceronis libros de officiis, Poetarum lectionem et styli exercit ationem commendat, affectu amoris claris sime prodito.

ETsi dolet quibusdam laboribus ac periculis objectos fuisse in itinere, N. R. tamen hoc maximopere laetor, vos sine aliquo insigni damno pervenisse Servestam omnes. Caeterum sicut nihil exoptatius literis tuis mihi accidit; ita committendum non fuit, ut nihil ad eas responderem. Quam enim non inurbanum tantum, ac parum come; verum etiam alienum prorsus ab illo esset, qui te tam singulariter amaret?


page 61, image: s061

Nihil autem nunc erat, quod scriberem, quam te ut monerem, ut strenue velles iis defungi partibus, quae et aetatis tuae ac loci. Currit tibi aetas optima, ergo utendum eâ, dum licet: nam citô pede, quod Poeta ait, labitur, elapsum autem semel Non ipse possit Jupiter reprendere.

Quid autem attinet nobili loco natum esse, nisi generis dignitatem virtus, doctrina, sapientia tueatur? quae nemini offeruntur per somnium; sed multis laboribus atque vigiliis comparantur. Quas omnes ferre, leve est, si quis recogitet, quos fructus multo suavissimos atque dulcissimos inde carpere liceat. Novi generosam indolem tuam; itaque parcior verbis sum: de quibus mihi videndum diligentius, si cum tardo ac segni res esset. Itaque te ipsum audi, et excita, Rudolphe, et perfice nobis eam spem, quam nos non tantum, sed multi alii de te conceperunt. Et quia omnia cedunt prospere Deum colentibus, adversa spernentibus: hunc assidue cole et venerare, eumque tibi redde placatum, quod non tam accuratis precibus, quam pietate vitae et innocentiâ impetrabis. Nec enim quisquam rectius colet Numen, quam qui est imitatus. Post Deum primo generosam matrem, eos deinde, qui fingendae tuae aetati praepositi sunt, omni honore tibi prosequendos puta; illis obsequere atque ausculta, et cave aegre feras et indigneris, si quid liberius forte monuerint. Parentum et Praeceptorum voces DEI voces sunt. Itaque cum reverentia semper excipiendae, nunquam vero contemnendae et proculcandae. Quae in Terentio, in Caesare tractata hactenus, repete diligenter; olim videbis, quantum utilitatis tibi allaturum sit, si istos autores in succum et sanguinem converteris probe Sed et Ciceronis de


page 62, image: s062

Officiis diligenter tibi commendo: quos libros tibi totos devorandos statuo, usque adeo pleni sunt optimae frngis. Perges etiam in Poetarum lectione, quae et ad eloquentiam plurimum, et ad formandos recte mores non parum etiam facit. Stylum autem exercebis quotidie: et ad me crebrius mittes aliquid lucubrationis. Haec ita praescribo, magis ut chartas expleam, quam quia tibi magnopere usus sit, qui sponte tuâ ea executurus. Dabis autem hoc amori et affectui nostro, et cogitabis, nunquam magnum amorem sine metu aliquo et solicitudine esse. Vale. Nobiliss. Fratres et Dn. Bucherum meis verbis salutabis. Festinatissime Wittenb. ad d. 16. Jun. Anno CIC IC C XXXVII.

XXXII. Nobilissimo et summae spei JUVENI RUDOLPHO a BRANDT.

Denuô injungit Brandtio literarum studium exquisitum. Orditur epistolam â moribus generosae mentis, quae amare libert atem etiam in monendo soleat. Admonitionem vero suam consirmat ab honesto et ab utili. Denique ansam praebet scribendi plura, et a pestilentia periculum exponit.

MUltum te amo, Nobilis sime mi Rudolphe, quod eô animo accepisti meas proximas, quô quidem cumprimis optabam. Nec ulla alia re certius dare documenta poteras, quantâ esses praeclarâ indole praeditus: cum generosarum mentium proprium sit, amare libertatem, eâque tum in aliis rebus, tum in monendo maxime delectari. Ac tu profecto insigniter tibi consules, si perges strenue exequi, (quod certe mihi


page 63, image: s063

abunde polliceor,) quae semel recte suggesta approbâsti. Non intuendum tibi propono splendorem natalium, et per tot decora majorum ad te deductam nobilitatem, quam sine virtute et artibus servari posse, ipsemet saepe (ut memini,) pernegâsti. Vide mihi saltem iniquitatem temporum, et quot quibusque haec cladibus fortunas nostras expugnent. Caeterum, ut et feramus recte adversa rerum, et emendemus, ac velut nos emergamus ex tantis naufragiis, literae et sapientiae studia cumprimis praestare possunt. Hae sunt divitiae illae, quae solae eripi haud possunt, et nunquam egere sinunt eos, qui semel bonâ satis paraverint fide. At licet non semper aestimentur eô pretio, quô debebant, nunquam non tamen paratam sibi aliquam saltem inveniunt mercedem; ut verum sit, quod Poeta cecinit: Homo doctus in se semper divitias habet. Orationem tuam exspecto, remissurus eam tibi cum auctario ejusmodi, unde novae scribendae tibi copia praebeatur. Statum ejus loci, in quo haeretis modo, et quam ibi agatis commode, velim uti ad me paulo enucleatius perscribas. Nos DEI gratiâ vivimus quidem et valemus, sed in horas singulas verentes, ne quid humanitus nobis accidat: usque adeo viciniam nostram funestavit pestis. Quae nisi ponat furorem et remittat aliquid, vel navis permittenda tempestati erit, vel nobis etiam in littus aliquod enatandum. Nihil autem certi hactenus constitui de isthoc negotio, nec patet locus, quo satis tuto et commode transferre familiam queam. Vale et non tantum me, sed veram etiam virtutem, et hanc cumprimis quidem, ne desine amare. Raptim Wittenbergaed. XIX. Jun. Anno CIC IC C XXXVII.



page 64, image: s064

XXXIII. Nobilissimo Domino Henr. â Frisen S. P.

Epistolâ mixt â ist â purgat se primum Frisio, tardius rescribentem. Temporum diritatem potis simum allegat e contagione grassante, quam evitare nequeat cum propter familiam, tum egestatem, cujus rationes affert. Addit quaedam de re literariâ, et cumprimis Grotianam laudibus ornat Tragoediam. Poste a Fratris illius iter in patriam describit, et de Parentis ejus dignitate novâ illi gratulatur.

NUllum meum apud te, Nobilissime Domine, ni fallor, restat nomen, quod adhuc mihi expediendum sit, cum ad tuas omnes ordine responderim, praeter eas, quas novissime ad me hôc ipso dedisti mense. Quibus ut nihil disertius, eruditius, cultiusque, quin addo et sapientius erat revera, ita accuratius paulo ad eas parabam responsum. Sed totam istam machinam dejicit nobis ae disturbavit negotiorum non modô, quae molestissima nunc incumbunt, verum et temporis nostri turbo, quô nullum aliud temere calamitosius esse queat. Quis, sodes, locus sit, laetius quiddam et elegantius, quodque non plane omni Genio destitutum sit, comminiscendi, ubi dolorum ac luctuum plena omnia sint, et nusquam non terror aliquis, aut miseriae certe occurrat imago? Credas mihi, Amicorum Summe, totos me dies nihil ferme agere aliud, quam aut indicere funera scribendo, aut cum indicta sunt, exequi eadem, et interim semper metuere, ne idem mox debeatur nobis, quod aliis modo officium ipsi praestitimus. Sumus enim mortales: et cuivis potest contingere, quod cuiquam potest. Sed cur


page 65, image: s065

non, inquis, secedis aliquo, et te subducis tempestati, dum detonet; et vel ad nos maxime advolas amantissimos tui: Ita me ames, HENRICE, ut ego id diu maxime cupio. Et ubi libentius esse, quam Dresdae, quae patria mihi est, et tecum velim, cujus consuetudine nihil propemodum potius duxerim in rebus humanis; sed tamen familiam deserere, hôc rerum statu, pietas maxime prohibet: et eam transferre una, ejusmodi futurum esset, quibus nunc quidem minime sufficerem. Jam supra biennium nihil numeratum stipendii est; atque in tanta egestate publica unde privatim redeant opes? Nam malas artes exercere, aut parum decoras, quod multi faciunt, a nostris moribus alienum est, quibus honesta opinio pecuniâ tutior existimatur:

Damnum aestimandum est, cum malâ famâ lucrum. Quod nec ex privatis scholis hactenus quaesivi: neminem cogendum ratus, ut gratus esse vellet. Et nôsti Speusippumne an Platonem Sophistam definiisse eum, qui pueros divites mercedis causâ venari soleat: [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] . Vides igitur, quô res nostra loco sit; et quam non solus ille Cappadocum Rex aeris egeat, sed multi alii quoque: quorum non tantum hactenus pars magna fui, sed adhuc quoque sum: sed ita tamen, ut hanc sortem meam aequo animo feram, et aliis suas divitias minime invideam. De scripto illo Parisiensi iterum, ut video, vellicas aurem. Ac esset jam olim id penes te, si promissis suis amicus stetisset, qui id quamprimum Hamburgo se huc missurum pollicitus fuit. An in itinere perierit forte fasciculus, nescio: an homini ipsi acciderit aliquid humani. Neque enim ullas hactenus literas ab eo accepi; qui alias sui officii


page 66, image: s066

sat bene memor esse solet. Nunquam ejus mihi fiet copia, quin ea et tua futura sit. Tragoediae Grotianae nullum exemplar inveniendum est; alias misissem: sed Frater suum secum feret, opinor, quô commode poteris uti. Est omnino divinum scriptum, et in quo nihil scholastici illius et declamatorii commatis insit: sed totum ad Euripideam sapientiam et generositatem compositum: quâ nihil moratius est. De meis in Caesarem Commentatiunculis, proxime [gap: Greek word(s)] , quoad fieri poterit, satisfaciam, uberiusque exponam. De fratre ita habe. Cum usque adeo periculum a peste increbesceret, auctor ei jam dudum fui, uti discederet hinc, et ad Dn. Parentem sese reciperet. Quia vero communi via Lipsiam propter excursiones militum ire, omnino ipsi integrum non erat, optimum fore existimavi, si secundo flumine Albi Magdeburgum deferretur, unde deinceps Lipfiam, et post Fribergam commodiore itinere pervenire posset. Solvit itaque secundâ feriâ Pentecostes. Superioribus diebus tamen ad me dedit literas, quae d. IIX. Junii scriptae erant, quibus significabat, nullâ ratione hactenus se Lipfiam pervenire potuisse: itaque adhuc haerere inibi, sed tamen cum bona spe, fore, ut propediem inde abire queat. Ac satius, ibi fuisse hactenus cum molestiâ aliquâ ac taedio, quam apud nos quotidiano periculo exponi. Praesertim cum interim hoc viciniae non parum funestârit hic fluens morbus. Et ille meticulosior erat, quam ut dissimulare satis posset. Itaque nihil procrastinandum existimavi, ut ejus saluti, quod par erat fieri, consuleretur. Non dubito, quin is propediem te amplexurus sit: idque ut fiat, Deum oro. Generosum Dominum Parentem illustri auctum dignitate, et patriae, et vestrae familiae


page 67, image: s067

etiam causa valde laetatus sum. Ego aliquid gratulatiunculae ad eum scripsi: sed stylo plane extemporaneo, et tumultuariâ (neque enim aliter licebat,) operâ. Quam temeritatem uti excuses; studium vero et observantiam meam ut commendes ei, etiam atque etiam abs te peto. Vale quam optime, Nobilissime Domine FRISI, et me perpetuum familiae vestrae nobilissimae clientem amare perge. Wittenbergae ad d. XXIII. Junii An. CIC IC C XXXVII.

XXXIV. EIDEM.

Literas mittit ad Fratrem HENRICI directas. De suis in Caesarem Commentariis, infra eorum pretium, modeste disserit. Pestilitatem saevire dicit.

Nobilissime Domine,

QUas Domina Mater ad Carolum tuum proxime dederat literas, cum iis, quas nuper dedi, mittere decreveram; sed uti nunquam festinatio satis consulta et provida est, ita tum quoque simili a me commissa culparemansêre. Eas itaque nunc mitto: ut reddantur fratri, si quod spero et auguror, venerit; sin minus, ut serventur in adventum ejus, aut eo redeant, unde venerunt. De nostris in Caesarem Commentatiunculis ita habe. Nos in priores libros duos eas confectas habere; in tertium vero consiciendas adhuc, sed non ita magnâ operâ. Ex iis enim, quae annotavi ad marginem inter legendum, et obiter postea disserui, cum explicarem auctorem, hoc, quicquid hactenus mandatum chartis, aut et mandandum in posterum est, enatum est omne. Nam quae velut notis quibusdam brevissime ibi consignaveram, hic liberiore deduxi stylo: idque agenti postea alia inciderunt; frivola illa quidem, et nauci: sed tamen


page 68, image: s068

adjeci, scilicet ut cresceret moles, et ego solennia insanirem. Plerique enim hodie ita sunt, ut magnos potius, quam bonos libros scrivere velint. Quaein secundum restant, ubi descripta fuerunt, ad te uti confestim veniant, operam dabo. Quidni? perduntur et alias horae in ridiculariis. Et prosunt velisthoc nomine mali libri, uti avidius paulo deinceps bonos repetamus. Liberabo et de reliquis fidem, [gap: Greek word(s)] : sitanti fuerint. Hîc nihil novi. Pestilitas adhuc valde saevit: et ad Homerici Achillis instar, [gap: Greek word(s)] , non quidem [gap: Greek word(s)] tantum, verum ignobiles etiam et viles [gap: Greek word(s)] . Deus nos servet, et omnia mala averruncet. Ad Fratrem nullas nunc dedi, quod haud scirem, utrumne ad vos jam venisset. Si adest, quod voveo et precor, quaesote, NOBILISSIME DOMINE, eum ut mult â salute impertias. Vale et nos ama. Wittenbergae ad d. 26. Junii Anno recuperatae gratiae CIC IC C XXXVII.

XXXV. Conrado Davidi Büchero S. P.

Quam prudenter atque comiter Bücherus commissum sibi Rudolphum Brandtium tractare debeat, fideliter monet.

REcte omnino fecisti, mi PRAESTANTISSIME BUCHERE, quod ad me dedisti literas, nunquam enim non istud officium tuum mihi gratum esse potest: praecipue quod noluistinescire me, quaeille noster, praeter spem, quam de illo concepi, iterum visus turbare. Ac multa de eo negotio nunc erant scribenda ad te: sed quodid in praesenti facere non possim, causa est festinatio eorum, per quos hae ipsae ad te perferuntur,


page 69, image: s069

quos sertus eo ituros cognoveram. Itaque caetera in aliam occasionem reservanda sunt. Nunc autem abs te peto amanter, ut neque blandiaris ejus erroribus, nec nimiâ asperitate animum ejus irrites. Nôsti generosissima animalia comitate magis atque prudentia eo redigi, ut officium faciant: austerâ severitate saepius everti. Ac perinde comparatum cum ingeniis est: quae potius arte ac consilio, quam aliis rebus tractanda, nisi plane ignava ac segnia fuerint. Ad Rudolphum pauca scripsi, quae si penetrabunt animum et remedio erunt, bene est; sin perget ea, qvae temere hactenus sibi libere passus est, aliâ aggrediendus est viâ. Scripsi ad Dn. Matrem etiam, quaetibi subsidio, ut par est, erit. Bene valete omnes, et salvete. Raptissime Wittenbergae add. 30. Junii Anno CIC IC C XXXVII.

XXXVI. Nobilissimo Domino HENRICO a FRISEN S. P.

Angitur de fratre HENR. FRISII, CAROLO domum nondum delato. Probenevolentiâ HENRICI se illi obligat. De re liter ariâ quaedam promit, et inprimis de Tragoediae Grotianae nomine Sophompaneas.

MIrifice angor Caroli nostri causâ, quod neque tu eum pervenisse scribis hactenus, nec quicquam ego ab ipso accepi literarum. Quamvis ad ultimas ejus, quae d. IIX. Junii datae erant, altero statim responderim die, easque Lipsiam ad Quaestorem loci direxerim, ex praescripto ejus, quod eo se paulo post esse venturum non desperaret. Quare te etiam atque etiam rogo, Nobilissime Domine, ut me solicitudine


page 70, image: s070

istâ liberes, atque quamprimum certiorem facias, utrumne de eo acceperis aliquid, quamque si nondum venerit forte, salvus agat. Namque si, quod opto maxime, vobiscum est, non patietur nos ista solicitudine contabescere, et desideratissimis literis suis potius largiter nos exhilarabit. At pietatem tuam in me (neque enim vel curam vel benevolentiam appellavero; quod in utroque minus dicam,) quibus laudibus, quibus praedicabo satis verbis? Male peream, nisi me totum obstrinxisti tibi hâc humanitate tuâ ita, ut nollem quocunque alio vindice in libertatem aspirare. Habe itaque tibi hunc hominem, HENRICE, atque pro certo obtine, me nullum unquam laborem, nullum certamen detrectaturum, quod pro tuâ tuorumque gloriâ atque hon ore subeundum erit. Ac licet succumbant vires nostrae longeque impares sint, tamen non ingratum tibi, nec inhonorificum mihi erit, pro te et tuis praeclara fuisse conatum. Quod si et generosus Dominus Pater in posterum quoque eô, quô coepit, favore ac benevolentiâ me complectetur, nihil profecto fieri Jupiter cupiam, quod Pindarus ait, et satis mihi videbor felix. Isaaci Pontani Discussiones Historicas, quas elauso Seldeni mari opposuit, ex Dania nuper amicus miserat. Sed periit ille fasciculus in itinere a latronibus interceptus cum aliis; quod dici non potest, quantam mihi indignationem moverit ac bilem. Hodie ad ipsum iterum dedi literas: quod si aliud exemplar ad me redierit, faxo illud ut quamprimum vides. Neque enim ingratum arbitror fore id genus officii nostri. Fortasse et alia una venerint hujus notae, quae non minori voluptati erit legisse. De Tragoediae Grotianae nomine SOPHOMPANEAS, ita habe. In ipsa Tragoedia Josephus (Act. VI.) ait:



page 71, image: s071

- - - Respicite me, fratres mei,
Josephus ego sum. Nomen Aegyptus mihi
Imposuit aliud.

De quo etsi apud Mosen nihil exstat, tamen disertis verbis et Philo in vita Josephi, et Josephus Historicus lib. II. Antiqv. attestantur. Philo quidem nomen non exprimit, [gap: Greek word(s)] tamen (fortassis [gap: Greek word(s)] legendum) deductum scribit. Josephus vero id minime siluit, et inde procul omni dubio istud est, quod Dramati incomparabili incomparabilis Poeta praescripsit. In Latinis autem Josephi codicibus (Graecorum enim nulla mihi hic dari copia nunc quidem potuit, quod Schmidii nostri bibliothecâ uti non licuit) quos inspexi, non Sophompaneae, sed Psontomphanechi nomen extat: quod corruptum fortasse et depravatum est. Ipsam vim vocis Sophompaneas nemo explicabit, qui Aegyptiace nesciat. Ejus originis enim hoc fuisse nominis, quod Josepho inditum, et ipsa res suadet facile, et Philo atque Josephus consentiunt. Haec summâ properantiâ ad te festina bam. Cui pro insigni illâ humanitate tuâ uti ignoscas benevole, etiam atque etiam peto abs te, NOBILISSIME FRISI. Vale cum totâ familiâ nobilissima, et nos ama. Wittenbergae ad d. XII. Julii Anno CIC IC C XXXVII.

XXXVII. RUDOLPHO â BRANDT S. P.

Responsionem intermissam excusat. Carmen aliquod Brandtii laudat, eique Poesin commendabiliorem reddit. Materiam or ationis mittiit; Et ad Matris et Praeceptoris observantiam deducit.



page 72, image: s072

QUod ad tuas proximas non respondi, haud aegre feres. Factum ta ex negotiis est, quibus implicitus fui hactenus et quod non esset occasio commoda literas ad vos permirtend. Acceptissimae vero mihi fuerunt, quas nunc dedisti; et carmen ipsum, quod adjunxeras, et nunc remuto, satis se mihi probavit. Est enim elegiacum vere, quos numeros praefert, et sapit Ovidianae lectionis genium, nec quid magnopere habet, quod limâ et emendatione indigeat. Perge itaque, mi Rudolphe, atque insiste constanter his spatiis, quae semel ingressus es: Et ita persuade animo, hoc studiorum genus et multum polire ingenium, et mentem ipsam parare quoque atque idoneam reddere ad quodvis doctrinae quin et virtutis genus recipiendum. Mitto nunc quoque materiam oratiunculae, quam volebas, elabor andae. Quae autem proxime a te venerunt, nondum absolvere potui, ut isthâc vice ad te redirent. Quare ignosces, et proxime ea exspectabis. De urbis nostrae statu ex optimae et generosis simae Matris literis cognosces. Quam uti ames, colas ac reverearis, et tua te jubet pietas, et ego imprimis moneo ac hortor. Dn. Bücherum salutabis: quem omnino te honorare oportet, ut optime de tuis studiis cupientem mereri. Vale cum fratribus Nobb. quos, ut officium strenue faciant, non desines adhortari; quibus salutem ut meis verbis dicas, etiam atque etiam te rogo. Raptim Wittenb. add. XVII. Julii Anno CIC IC C XXXVII.

XXXVIII. EIDEM S. P.

Respondet silentium excusanti et in rus invitanti. Quâ occasione in laudem vitae rusticae excurrit.

NOn est, quod tibi fingas culpam aliquam, quam silendo tamdiu contraxeris: quum, si culpa est,


page 73, image: s073

ad tempus intermittere literas, pari jure a te compellari possem, quo tu vereris, ne ego utar in te. Quare facile nos supersedere metu istoc possumus, quin ipsa literarum quoque negotiatione, si nos, quod spero, propitia fata brevi conjungent. Quae causa etiam est, cur neque nunc ita amplas atque copiosas ad te permittam. Caeterum quod de hospitii tenuitate, de vilitate pagi, quem petam, verba facis, comitatis magis, quam necessitatis est. Tantum enim abest, ut fastidiam rus, quod recte divinum ipse divinus Maro dixit, ut nullo non tempore ejus quietem prae urbano isto strepitu expetam; quippe quâ nihil aptius ad ingenuas colendas Musas. Quicquid pene in antiquitate non modo, sed et in ingeniis superiorum temporum miramur, id in secessu, et procul urbe scriptum est: quod facile possem ostendere, si nunc id agere proposuissem. Neque tu declamationem a me sed epistolam exspectas. De Heinsii Poematis satisfaciam: nunc autem eorum loco haec Programmata mitto. Vale cum universa familia, et me ama. Wittenb. III. August. CIC IC C XXXVII.

XXXIX. Nobilissimo Viro HENRICO a FRISEN S. P.

Cur satis facere FRISIO libros sibi restitui volenti non possit, significat. De Opitii hospitio novo et honore et sponsalibus nonnihil habet, nec non de Scriptis ejus novis. Addit quaedam de Heinsii, quem magni aestimat, literis, et de calamitosâ ur bis suae sorte.

QUae discedenti nuper de libris dedisti mandata, eâ quidem curavi diligentia, quam adhibere par erat


page 74, image: s074

in ejus negotio, quem maximi non modo facerem, sed eui etiam praecipue probare studia mea laborarem: vix tamen est, ut bonae et certae aliquid spei tibi ostendere queam. Tergiversantur uterque, uti videtur, et quaerunt, qua ratione necessitatem restituendi effugere queant: Clodensis caussatur fugam, et bibliothecam cum supellectile reliqua omni depraedantis hostis libidini domi relictam. Ex qua quid reliquum sibi intactumque manserit, nescire se plane, cum nondum licuerit eo revisere, atque inspicere adeo in res suas. Cujus quamprimum facta copia fuerit, vel redditurum se librum si nondum periit, vel excusaturum, si sit amotus. Taubmannus primo infectas pestilentiâ aedes veteres, et ideo desertas; deinde, paratis novis, et vix dum habitari coeptis, confusos et nondum ordinatos libros obtendit. Neque enim integrum sibi esse, id libri in turba tanta invenire. Petere igitur, uti concedas spatium aliquod, et ist am mor am haud aegre feras. Ego quidem non desinam monere homines de suo officio; sed valde metuo, ne littus sterile araturus sim. Experiendum tamen est, et expectandus eventus. Reversus domum literas ab OPITIO inveni. Quarum summa haec erat: sibi nunc constitutum Dantisci et domicilium et stipendium quoque, collato in se Historiographi munere ab Augustissimo Polonorum Rege; sed et amare coepisse se lepidum quoddam Spinturnicium, fuscum, loquax, nescio cujus amoenitatis; et jam de nuptiis cogitare. Interim tamen moliri editionem quoque Psalmorum, quos Germanicis numeris induisset, et Gratulationis pro Regiis nuptiis, quae ad VI. Septembr. st. nov. instituendae, nist quid bellum Turcicum interturbet, quod superato Danubio ab hoste imminere videatur non tam illi regno, quam toti Christiano orbi. Ab Heinsio quoque his


page 75, image: s075

diebus accepi literas, quarum exemplar ad te mitto. Novi enim, quam libenter legere soleas, quae ab illâ manu veniunt. Lectissima enim sunt et longe remota a scribentium vulgo. Urbis nostrae fatum nihilmutatur in melius: quin pejor pejorque indies nostra omnium incipit esse conditio. Sed Deo parendum est. Te, NOBILISSIME DOMINE, valere quam optime et felicissime agere opto, et me amare. Wittenberga ad d. XXII. Aug. Anno 1637.

XL. Literae commendatitiae pro JOHANNE MEISNERO.

Meisnerum commendatum Lectori vult, ob industriam, fidem, ingenium, Literarum et Philosophiae studia.

LECTORI BENEVOLO Salutem et officia mea defero etc.

TRadimus tibi JOHANNEM istum MEISNERUM Torgensem Misnicum. Non copiosô mihi aut nimis exornatô sermonis genere opus est. Simplex, ut ille ait, veritatis oratio est:

Multiplici nec eget aequa verborum ambitu
Manifesta per se causa; sed juris sui
Vitiô laborans quaerit a verbis opem.

In quam suspicionem ne ego quoque hîc incidam, apparatu omni et copiâ abstineo. Tertius annus agitur, quod honestissimus Juvenis in familiam meam cooptatus, cum alibi, tum in Museo meo mihi cumprimis liberalem operam locavit. Ita sane, ut industriam suam et fidem satis probârit. Neque vero destituitur ingeniô, quod docile perquam nactus est, et ita excoluit literis animum, ut Graece et Latine juxta sciat. Atque id ad elegantias usque, seu prosâ, seu


page 76, image: s076

versâ oratione sit opus. Nam ad utrumque aeque valet. Attigit et Philosophicas disciplinas, et inde hausit, quantum videretur satis, qui SS. Theologiae se mancipare constituisset. Neque enim posthabitâ Dominâ circa ancillas desidendum perpetuo est. Haec ati bonâ fide de ipso testari possum, ita abs te, benevole Lector, amanter ac officiose peto, ut adolescenti faveas, ejusque conatus, quantum in tuâ manu positum est, eo provehas, quo aspirare atque pertingere quam maxime optat. Nulla nobilior bene merendi ratio est, quam quae in genia sibi obstringit, quae et prodesse in publicum, et seculo quoque, si emergendi copiam nacta fuerint, conciliare laudem queant. Ac dabit MEISNERUS operam, ut, si quid in ipsum beneficii contuleris, id et aestimet recte, et, prout par est, prosequatur semper, ne parum gratus et pius videri possit. Nos etsi illi non sumus, quorum causâ magnopere ejus res velis adjuvare, qui conscii sumus mediocritatis nostrae: sed tamen, si eô etiam fortassis nomine mereri de eo paulo melius inducas in animum, id enitemur sedule, ne qua occasio elabatur nobis, vicissim et gratificandi voluntati tuae, et commodis tuis inserviendi. Vale, Benevole Lector, et feliciter age. Scripsi Wittenb. ad d. XXX. Augusti Anno Christi CIC IC C XXXVII.

XLI. Rudolpho a Brandt S. P.

Laudes praemittit literarum Brandtii caeteris, quae scribit, in quibus pro solatio impertito nunc gratulationem elicit de filiolô sibi natô. Ubi vices rerum humanarum et temperamentum adhibendum monstret, luisque pestiferam vim nondum desaeviisse queritur.



page 77, image: s077

ITa me ames, Nobilis sime Rudolphe, ut incredibili voluptati mihi fuerunt literae tuae, hoc tam acerbo tempore meo. Nam et disertae verbis sunt, et elegantes satis ornateque compositâ oratione constant, jam eô rationum subnixae pondere sunt, quibus tu dolorem animi devincere conaris, ut nihil gravius iis aut efficacius inveniri in hoc genere posse videatur. Quod ut magno levamento fuit; ita plurimum gaudii mihi attulit haec eruditio tua, ac hic progressus in eloquentiae, quod es ingressus, studio. Ut nihil nunc dicam, quod inde luculentissimum documentum liceret capere summi amoris tui in me et singularis affectus. Perge ita, mi Rudolphe, perge; nec desine premere hunc cursum, qui si quid laboris et molestiae habet, multum tamen gloriae et nomen immortale tibi, quod praecipue magnae mentes ambiunt, promittere potest. Sed qui dolere mecum voluisti hactenus, nunc quoque in societatem gaudii nostri veni. Scias enim nudius quartus filiolum mihi natum esse, atque tum tinctum fonte, cum mihi svavissimae literae tuae redderentur. Quô factum, ut non statim ad illas respondere possem. Heri autem totum diem apud Rectorem Magnificum desidendum fuit, audiendis rationibus, quas deponebat Fisci nostri Curator. Quae res etiam morata responsum est. Sed ut ad id redeam, unde dilapsus sum, jam resarta quodammodo nato hoc filio clades illa est, quam in amissa filia contraxi nuper, et nunc pro luctu gratulatio succedit. Vides igitur vices rerum humanarum, RUDOLPHE, et varietatem fortunae nostrae, quae modo tristis et aspera est; modo jucunda ac laeta fluit. Atque haec duosi temperentur recte ac misceantur, praeclare nobiscum agitur. Namque corrumpunt nimia prospera, et


page 78, image: s078

diuturna mala affligunt. Quare sapienter, ut solet, Euripides dixit:

Bonum a malo esse separatum non potest:
Mixtura quaedam si utriusque est, bene est.

Quae duo Programmata addidi, docebunt de novâ, quam accepimus, clade, in Crusio et Clannero mortuis. Itaque quamvis mitius videatur nobiscum agere fatum nostrum, dum pauciores jugulat, non desinit tamen per capita virorum incedere, summa propemodum quaeque proruere et deturbare. Vale. Wittenbergae, ad d. XIII. Octobr. An. CIC IC C XXXVIII.

XLII. EIDEM.

Librum ad Brandtium perferricurat. Pluribus latorem Sacerdotem non onerandum facete ait. Nobilissime et Svavis sime mi RUDOLPHE,

REpertus tandem nobis Heinsianus Codex noster est, quem perditum plane existimabam. Eum itaque nunc mitto: quô eo commodius uti potes, quam exemplari alterô, quod compactum nondum est. Volebam et alia mittere, praecipue vero meditationes tuas jam recensitas a me omnes: sed sacerdotem clitellarium facere, religioni nobis fuit. Neque enim curru aut equo utitur; sed suismet pedibus sibi incedit. Plane ad Apostolorum morem; quorum et hic exemplum voluit exprimere, nefrustra in aliis sibi imitandos proposuisse videre queat. Proxime plura: nam neque verbis oneranda charta fuit, quo ille sc. levius incederet. Vale itaque animo juxta ac corpore ô noster, et salve cum Nobiliss. Fratribus. Wittenb. ad d. XXX. Octobr. An. CIC IC C XXXVII.



page 79, image: s079

XLIII. HENRICO a FRISEN S. P.

Respondendi officiô se abstinuisse dicit propter infamiam urbis contagio contractam. Respondet autem ordine ternis acceptis literis, quibus de controver siâ quadam de Judaeis, deque Fratris FRISII reculis scriptum et solatii quippiam subministratum fuerat. In omnibus agnoscit illius in se studium, aequitatem animi sui mortuâ filiâ ostendit, invitatus ab illo Dresdam, humanitate laudatâ, periculum cessare, regerit.

NOBILISSIME DOMINE,

DIu silui, fateor: et cum abs te toties mihi redditae literae sint, ne semel quidem respondi. Non temere tamen et negligentiâ aliquâ, sed certo consilio et instituto. Dudum est, quod ob grassantem luem male audit nostra civitas: et sic plerique existimant, non aliquot aedes atque familias afflatas peste, sed universam urbem venenatam esse. Quare committendum non duxi, ut compellarem te eô tempore, quô suspecta omnia maxime ac formidolosa: ne quid terroris offunderem forte, atque hoc ipsum verteret in magnum discrimen. Praecipue cum ferale hoc fulmen, quo plures conflagrârunt hactenus, et nostram domum infestâ flammâ petiisset. Tum enim timendum maxime, ne quis malignus fomes ex nostro incendio transferretur. Itaque ad te mittere literas, nihil aliud videbatur sane, quam vilem habere salutem tuam, et quasi prodere velle illud caput, in cujus incolumitate potior felicitatis nostrae pars posita ac collocata prorsus esset. Nunc cum hic metus maximam partem evanuerit, et tumet ipse demas nobis, quod


page 80, image: s080

reliqvum erat, non nobis cessandum amplius, quin ad officium rursus et partes quantocyus redeundum fuit: ut studium nostrum et observantiam erga te, prout par erat, probaremus Ternis autem, ni fallor, respondendum est. Primae illarum de controversia quadam, quae de Judaeis inter Barlaeum et quendam Theologum agitari coeperit, monent, petuntque, ut si quid ejus ad me pervenisset, id curarem ad te. Alterae literas ad HEINSIUM commendant, et de fratris amantissimi rebus deportandis Dresdam mecum agunt. Novissimae alloquium continent, quô tu levare domestica vulnera, et verba medentia conserere prolixâ humanitate studuisti. In eo vero occupatae omnes sunt, ut non tam svadeant, quam postulent potius, et modis omnibus urgeant, mature uti eripiam me ex his funestis locis, et sine morâ ad vos evolem, atque totam familiam adeo transferam Dresdam, et sic conservem. Quae omnia cum ubertim ac luculenter satis doceant, quam tu de nobis opinionem conceperis, NOBILISS. DOMINE, quamque benevolum erga me et optime cupientem animum habeas, aeqvum erat, respondere non tantum accurate; verum et summas maximasque habere gratias, pro tam impenso studio in me ac singulari affectu. Quod cum in tantâ festinatione fieri non possit, satis erit vel perfunctorie saltem et obiter partibus fungi. De Barlaeanâ controversia autem, nisi tu fecisses me certiorem, nihil prorsus constaret: nec quicquam ejus vidimus hactenus, quod ultro citroque editum est. Quorum cum nulla in catalogis quoque mentio sit, frustra sane Bibliopolas nostros hactenus defatigavi. Sed mitius cum Judaeis agendum, eosque non aversandos plane, ut quasdam publici odii


page 81, image: s081

victimas, Cunaeus etiam noster sensit, quem lib. I. c. ult. de Ebraeorum Republ. si placet, legere potes. Literas ad Heinsium jamdudum permisi Leidam viâ Hamburgensi; quas una cum nostris, quas junxeram, jam traditas puto; Fratris autem optimi res eandem ob causam hic obhaeserunt tamdiu, propter quam nullae nostrae literae hactenus ad te commeârunt. Dabo tamen operam, uti quamprimum devchantur navi. Nec est, cur eae formidinem aliquam vobis excutiant. Statim enim cum aegrotare coepisset filia, in alias deportata aedes, ibique post aliquot dies mortua est. Venio nunc ad illud, de quo me multum debere tibi, Nobilissime HENRICE, et lubens fateor, et gaudeo sane. Nam quantae quaeso bonitatis est, quod tam solicite salutis meae causam agis, meque invitas tam prolixe Dresdam? Quantae humanitatis, quod et doles nostram sortem, et comiter juxta et sapienter me consolaris? Neque enim saxum aut stipes sum, qui charissimorum obitus ne sentiam quidem. Homosum: nec illud tantum, et pater sum. Quorum quam tener adversus prolem animus sit, quotusquisque ignorat? Nec male prorsus Mimus dixit:

Homo toties moritur, quoties amittit suos.

Interim tamen non in insaniam abire affectum patior: et ita agnosco vulnus, uti medentium manus non plane detrectem, et recte monentium admittam voces, nec plus dolori ac luctui quam rationi concedam. Atque si alia omnia deessent, veltempus ipsum me admonere poterat, quid faciendum mihi cumprimis. Quô cum atrocius infestiusque virtutibus magisque calamitatibus exercitum vix aliud ullum esse queat, nae id dementiae videbatur, lugere paulo vehementius suos, quod ex tantis turbis et discriminibus


page 82, image: s082

atque miseriis erepti essent. Meum non est adeo insanire: et feram aequissimô animô et patienter domestica infortunia, modo constituatur res publica recte, et malis communibus atque laboribus imponatur finis tandem. Quod uti precari boni civis maxime est, ita efficere atque praestare non nisi illi possunt, quos peculiariter Deus ad id destinavit.

[gap: Greek word(s)] .

Caeterum sistit jam morbus, qui ruit hactenus, nec tam remittit, quam plane ponit prope. Nam per hos aliquot dies nullos funestos habuimus: et qui decumbunt adhuc, magnam plerique omnes praebent spem de valetudine brevi recuperandâ. Quâ igitur ratione nunc de receptu aliquo cogitem, cum exspiravit propemodum metus omnis? aut vellem vitare periculum, cum jam sublatum? Interim tamen exosculor plane solicitudinem tuam et summam affectionem erga me: quâ denuô mirifice sane, et supra quam dici potest, devinctos tibi et nunc jam nos tenes, et tenebis semper in posterum, quamdiu ipse non solvar. Et fieri tamen poterit, ut aliâ de causâ Dresdam veniendum sit, et paulo diutius commorandum ibi quam proxime fuit. Quicquid fuero, et ubicunque fuero, perpetuo fuero tuus. Nec ante desinam admirari virtutes tuas, et inusitatas animi dotes colere, quam vitam ipsam deponam. Vale. Wittenbergae ad d. XIII. Novembr. An. CIC IC C XXXVII.



page 83, image: s083

XLIV. Ornatissimo Juveni Johanni Meisnero S. P.

Responsum hoc est ad consolationem ob obitum filioli, et de piscibus mittendis monitum.

NIhil peccâsti scriptione tuâ, mi Meisnere, quin potius rem gratissimam mihi fecisti, declarans amicum affectum in me officiumque, quod te debere mihi existimâsti. Mortales sumus, itaque nostros immortales minime debemus credere. Nunc autem ex obitu recens nati filioli geminatus mihi luctus est, et duplicatus dolor. Quem leniorem tamen vel ipsa temporum diritas, (ut nunc de illis taceam, quae recta ratio, et illa melior Philosophia nobis subjicit,) facere potest. Qvum satius est, vel nullos gignere liberos, vel natos simul efferre statim, cujusdam felicitatis instar habet. Dn. Rectorem amicum meum ut officiose salutes peto; quem gratum est et superesse, et recte valere: Quod utrumque DEUS diuturnum ei faciat. De piscibus pene res desperata nobis est, nisi tu aliquam viam inveneris huc permittendi. Si arriserit fortuna, multum tibi debeo, et te venustum praedicabo plane! Vale. Raptissime ad d. XXIII. Novembr. A. C. CIC IC C XXXVII.

XLV. Praestantisfimo virtute ac literis DNO. BUCHERO Amico meo S. P.

Responsô suô istô indicat, luem desiisse, atque hospitium Brandtio ipsique apud se paratum esse, quod tamen prius inspicere debeat. Praeterea facilitatis suae fidem facit.



page 84, image: s084

NEc unquam mihi non grata jucundaque est praesentia tua, PRAESTANTISSIME DN. BUCHERE, et acceptisfimae semper tuae literae veniunt. Itaque tantum abest, ut aliquid nobis molestiae inpraesenti attulerint tuae, ut potius voluptati fuerint singulari. Praecipue cum vos omnes recte valere significarent. Adnos quod attinet, ita remisit hactenus lues, ut nihil inde periculi magnopere imminere amplius videatur. Quare satis secure, nisi quid intervenerit forte, post SS. Theophania, quod bene vertat DEUS, receptum parare ad nos poteritis. De Museo egi cum Voigtio; sed petiit, ut ejus rei ipsi gratiam facerem. Nec enim fine detrimento aliquo atque incommodo transportari denuo res, quas vix dumsatis composuisset, prout usus erat, possent. Caeterum si R. nostro placeret, tecum una Museo illo uti, non defuturum ejus voluntati. Sed quia Nollius jam discessit, atque eam ob causam duo Musea extra tertium illud Voigtil vobis patent, inservitura vestris tantum usibus, non video, cur aliis supplicare amplius magnopere debeamus. Si aliquot ante adventum vestrum diebus advoles; et ipse contempleris loca, ut distribuenda et ordinanda esse putes, non abs re mihi facturus videbaris. Sed illudtotum facio arbitrii tui. Interim ipse dabo operam, ut purgentur conclavia et praeparentur recte. Caetera inter praesentes facile transigentur. Habebitis enim hominem nihil minus qnam [gap: Greek word(s)] et durum: et quod praecipuum est, tum amantissimum vestrûm, tum studiosis fimum quoque. Haec ad tuas in praesenti respondisse sufficiat: quae cum generosa Domina Matre communicabis, eamque officiosissime meo nomine, ut et Rudolphum, delicium nostrum, nec non et caeteros fratres salut abis peramanter. Bene valete omnes, et salvete in Christo Domino.


page 85, image: s085

Wittenbergae ad d. VI. Decembr. Anno CIC IC C XXXVII.

XLVI HENRICO a FRISEN S. P.

Culpaem sui silentii rejicit in destillationes. De libris nonnullis scribit, et pretium indicat, inter caeteros nominat Opitii varias lectiones, quas una cum aliis scriptis strenae vicem vult obire. Communicat etiam Frisio literas Cunaei, sed in iis laudem suam modeste declinat. Tum de literis ad Heinsium, et de Foresti epigrammatis disserit, suorumque mitem censuram exorat.

QUod silui hactenus, Nobilissime Domine, mirari non debes: siluere studia nostra ferme omnia ex destillationibus, quae me diebus superioribus per illam immodestiam hyemis, quae tum urgebat, acerbe perquam exercuerunt. Quod mali genus quam nos ad commentationem quamcunque ineptos concinnare soleat, ipse, ni fallor, esse poteris testis. Quo prolixius faciliusque abs te me impetraturum veniam confido. Libros, quorum indiculum mittebas nuper, diligenter quaesivi: sed quia exemplaria omnia distracta erant, nulla eorum nobis fieri potuit copia. Dederunt tamen Maeviani haeredes fidem, daturos se operam, ut a mercatu Lipsiensi, qui instat, aut omnes aut Vossii certe Latinos Historicos, cum Cunaei nostri de Ebraeorum Rep. accipiam. Nam de Petavii Rationario nihil liquide nobis promittere habuere. Historici Vossii pretio * licent: Cunaei Resp. * Utrum conditio placeat, vel tribus verbis monere me poteris. Nam et ad Gözium Lipsiam dare licebit literas, ut inde


page 86, image: s086

ad te quamprimum procuret. Utrum OPITII Variarum Lect. Librum videris, nescio. Mittere tamen volui, et strenae vicem apud te obtinere. Depromsit, uti opinor, de Commentariis, quos dudum de Dacia nobis pollicitus est. Quos vereor, ut elaboraturus editurusque sit, si libri hujusmodi plures sequentur. Divinus tamen non sum. Et vel hac ratione bene de literis et Antiquitate meritus est. Adjunxi et alia, nostra juxta et aliena: ut saltem varietate aliquâ munus nostrum se commendet tibi, cum pretio et magnitudine haud quicquam queat. De Cunaei literis abesse facile poterat illa pars, quae ad me spectat maxime, ne meis me laudibus jactare videar, quas nunquam lego sane, quin erubescam largiter, cum nimiae sint: sed mutilare nolui vel tuâ causâ, cum me minime fugiat, quanti incomparabilis illius viri scripta facere soleas. Dedit una et Hart wigius, cujus meminit Cunaeus in illis ipsis, literas ad me. Ex quibus id possum conjicere, proximas nostras, quas Hamburgum direxi, [gap: Greek word(s)] HEINSIO nondum esse redditas. Quippe quem mirari scribit, cur nihil a nobis acceperit hactenus. Quod nescio magisne dolere, an indignari debeam. Sed potius est, denuo experiri fortunam, eique vel extorquere officium suum. Quare si novam jacere aleam libuerit, poteris id quamprimum ad me permittere. Ego omni studio industriaque contendam, ne unquam mihi quid culpae praestandum veniat. Sed quis Forestus ille est, Epigrammatum auctor, quae mitto de Breda? Puto omnino, Nobilissime Domine, de eo tibi constare. Quare, ni grave est, notorem te ei apud me dabis. Mihi quidem, homini non nimis acutae naris, Epigrammata ista facile se probant. Nam neque ingenio inventio


page 87, image: s087

caret: et dictio vere Epigrammataria est, hoc est, facilis, sed lepida tamen, et sale suo temperata. Quam ob causam et descripsi ipse, et tibi misi. Exemplar enim, quod Lugdunô permissum erat, inter amicorum manus, quibus concessi hactenus, non nihil, ut fieri solet, collegit sordis. Itaque verebatur in conspectum tuum venire. De nostris nihil habeo, quod dicam. Id unum peto abs te, ut, dum legis, ita agas censorem, ut te amicum etiam esse memineris. Vale nostrum decus, Nobilis sime Domine, et me perge amare. Wittenb. ad d. XXVII. Decembr. Anno CIC IC C XXXVII.

Augusto Buchnero Petrus Cunaeus S. P. D.

Amorem mutuum nostro Cunaeus promittit. Hartwigium sibi commendatum recipit. Commentationes suas in Josephum quid moretur, innuit. Pacatiora tempora et editionem scriptorum illius doctissimorum optat.

EX literis tuis, VIR CLARISSIME, quae ante tres menses redditae mihi sunt, libenter perspexi; esse te constantem in suscepto semel mei amore. In quo mutuum me facere facturumque deinceps semper, scire certo debes. Hartwigius vester, quem mihi commendas, eâ animi praestantiâ et juris civilis peritiâ praeditus est, ut ubicunque futurus sit, fortunam sibi ipse facturus esse videatur. Ego etsi nihil in me reperio, ex quo fieri ad ejus doctrinam aliqua possit accessio, tamen id curae habeo, ut ad augenda ejus ornamenta et commoda nusquam illi defuisse, aut voluntatem meam, aut promtissimam operam intelligas. De Josepho quod nondum


page 88, image: s088

explere multorum expectationem potuerim, praeter opinionem meam contigit. Quienim ante, cum libros de Rep. Hebraeorum ederem, literarum et antiquitatis pervestigationi totus deditus addictusque existimaveram intra breve tempus edolari a me posse cas, quas coeperam, in maximum et celeberrimum Scriptorem Commentationes, mox statim adjuris civilis profes sionem traductus, sensi occupationibus quibusdam, quae modo ex muneris Academici necessitate, modo ex Consulentium interpellationibus nascuntur, otium pene omns meum interrumpi, ut ad prioris vitae meae oblect amentae oculos quidem interdum cum dolore retorqueam, caeterum haud penitius ad ea remigrem, nec me mihi vindicem. Sed profecto,

[gap: Greek word(s)] .

Quare erit fortasse brevi tempus, cum ea omnia, quae coeptum opus tardant, discutiam amoliarque, ac tibi judici omnium, quos nunc novi, exactissimo, [gap: Greek word(s)] , tuique similibus, me ac meae probem. Interim Deum Optimum Maximum supplex quaeso ac veneror; ut publicorum malorum tempestas, quae ex belli Germanici reliquiis in vos incubuit, tandem aliquando detumescat, atque ut placidâ pace lubeat tibi in publicos usus evulgare, quicquid tibi inusitaeta eruditio tua et acerrima ingenii indoles suggessit. Nullâ enim re magis beare seculum hos nostrum, et amicos tuos, quos ubique habes plurimos, poteris. Vale, vir clarissime, et me ut coepisti, porro ama. Lugduni Batavorum XIII. Octobr. Anno CIC IC C XXXVII.



page 89, image: s089

XLVII. Conrado Davidi Büchero S. P.

De Bücheri et Brandtii adventu certior esse cupit, et utrum apud se, an alibi hospit aturi sint, scire avet.

DE adventu vestro nihil hactenus significâstis; Caeterum cum ad me perlatus sit rumor, apud amplissimum Dn. Reusnerum et mensam et Musea parata vos exspectare, ex te cognoscere volui, quid veri inesset. Si illustris Domina Mater id e sua juxta et filiorum re fore intellexerit, meum non est, aut improbare consilium, aut quicquam impedimenti objicere velle. Neque enim tam rerum mearum studiosus sum, ut ulli alii damno esse velim: nedum illis, quorum commoda maximopere semper promota cupio. Id tantum peto, ut ea de re mature certior fiam: quo, si in aedes meas commigraturi non sitis, aliis, qui huc subinde redeunt, locari possint, et me non damnum inde aliquod maneat. Peto abs te peramanter, mi D. Büchere, ut ea in re operâ tuâ nobis deesse ne velis. Studebo vicissim grata et profutura officia tibi praestare. Vale Wittenberg. ad d. XII. Januar. Anno CIC IC C XXXVIII, quem felicem tibi ominor et faustum.

XLVIII. Rudolpho a Brandt.

Excusatum habet Brandtium, quod hactenus non scripserat, ad quem liter as FRISII una cum suis amandat. Peste profligat â novos venire cives, et labores incipi, nuntiat, novumque annum prosperum vovet.

SIluisti quidem hactenus, Nobilis sime Rud. nec sine causa fortassis. Namque cum tutemet ipse brevi


page 90, image: s090

venturus huc esses, scribendi officio facile supersedere Te posse existimâsti. Quare te ipsum exspectabo potius, quam literas tuas. Has autem ut darem ad te, et fecit affectus meus erga te, et FRISIUS noster etiam, a quo praesentes, quae tibi inscriptae, redditae mihi sunt, quas sine nostris commeare ad te nolui pati. De peste nunc nihil amplius periculi imminet, et eam ob causam aucta est Academia nostra aliquot civibus, qui istis nundinis Lipsiensibus huc venerunt. Quam ob causam etiam ad publicas operas omnes accingimur denuo, et ego post paucos dies eas redauspicaturus sum: nisi quid impedierit parentatio, quae Sennerto nostro beato ante a nobis peragenda. Id nunc te volui. Quod reliqvum est, a DEO Opt. Max. precor, ut qui ingressus nuper annus est feliciter, exeat cum nobis omnibus, quos mire afflixit haec temporum diritas, tum nobil. familiae tuae tibique adeo imprimis prosper et faustus. Rapt. ad XII. Januar. Anno CIC IC C XXXVIII.

XLIX.

De pretio allatae chartae, ac adventu in Academiam matur ando monet.

Mi Praestantissime Domine Büchere,

CHarta mihi recte tradita quidem est, sed quod pro ea numerari oporteat, neque ille, qui pertulit, neque tu literis tuis indicâsti. Itaque id in posterum faciendum est, atque quamprimum quidem, ac tum repraesentabitur pecunia, quâ diu carere Chartarius, nisi incommodô suô, haud potest. Adventum Nobilium, non tam meâ, quam ipsorum causâ maturatum vellem. Nôsti ipsemet omnium optime, quantô


page 91, image: s091

detrimentô studiorum fiat, si diutius ab Academia, hoc est, verâ officinâ literarum absint. Interim tamen serviendum tempori. Et huic tempestati ac fluctui obluctari temerarium prorsus est. Si paululum tantum adsit pecuniae in praesenti, satius erit advolare illico, et justa subsidia expectare deinceps, quam diutius manere, ac tantum hiante fauce expectare offam, et studia interim pati affligi. Videbis tamen, mi Büchere, quam rationem vobis tum praesens tempus, tum et vestrarum rerum conditio praescribat. Quam sequi ut sapientes serio svadent, ita neque ego auctor vobis sum, ut frustra velitis niti contra. Vale et salve cum generosâ Domina et filiis nobilissimis officiose ac peramanter. Raptim ad d. XI. Jun. Anno CIC IC C XXXVIII.

L. Heinr. â Frisen S. P.

Reponit aliqua literis non opinanti sibi redditis, recensendo potissimum autores, in quibus aliquid de statu Ecclesiae Graecae per Orientem reperiatur. Dolorem ex affinis obitu prodit, in qvem epigramma, sicut et ipsum laude suâ non defraudat.

NOBILISSIME DOMINE,

CUm redderentur mihi tuae nuper, quas novissime dederas, non putabam te adhuc Dresdae haerere, quod ex iis discebam; sed profectum jam olim cum Legatis bonam itineris partem, de quo docueras ante, confecisse. Recte autem et pulchre monuisti de eo, quod evenit postea. Nam absque eo esset, paulo tardius certe ad scribendi officium rediissem. De Graecanicarum Ecclesiarum statu per Orientem et quam religionem ac fidem profiteantur, unde cognoscere


page 92, image: s092

possis, neminem alium tibi nominandum habeo, praeter Martinum Crusium, qui libros IIX. Turco-Graeciae scripsit: et Davidem Chytraeum, cujus Oratio de hodierno et antiquo Graecaerum Ecclesiarum statu publice extat semel atque iterum edita. De Turcarum origine Italice scripsit Andreas Cambinus: de eorundem moribus et Republ. Gallice Gvilielmus Postellus. Faciet huc Georgii Elmaceni quoque Historia Saracenica, quam Erpenius Latine convertit: item Leunclavit Historia Muselmannica, itemque Pandectae rerum Turcicarum. Busbequii Epistolas de rebus Turcicis ut commendem, causa non est: cum ab se satis illustres, et dudum ab aliis dilaudatae. Habet et Benjamin Tudelensis Itinerarium, quod huc conferre possis. De optimi Affinis obitu merito doleo vestrâ causâ. Sed homines sumus:

Nec devitari lethum pote quin obeamus.

Epigramma tuum in summum illum virum, quem merito suo magni semper feci, impense sane placuit; non elegantiâ tantum purâ illâ et inaffectatâ; sed candore etiam et libertate rectâ monendi. Ita plane est: magnus in eo viro animus et generosa perquam indoles est. Sed nôsti illud Augusti: Haterius noster sufflaminandus est. De itinere vestro proxime cognoscam. Vale, Nobilissime Domine, et me ama. Scripsi admodum festinanter ad d. XVIII. Junii Anno CIC IC C XXXIIX.

LI. Martino Opitio S. P.

Responsoria est adbinas, quâ frequentiam Opitii literarum probat, gratias agit pro carmine in laudem Martis, se vero sacra meditari profitetur, et mittit


page 93, image: s093

nonnulla. Dolet quoque urbem incendium passam, et postulat quaedam. Tum Aurelii Commentarios quod suppeditare nequeat, addit. Cumque de nuptiis festive gratulatus esset illi, de Grutero, et cusis in obitum Kirchneri Epigrammatis aliquid caeteris assuit.

VIde, quanta tua liberalitas sit, Frater jucundissime. Nondum rescripsi ad priores tuas, et tamen jam alterae superveniunt, qui adeo excitârunt veternum meum, ut largiter erubuerim. Tu vero macte isto animo, Frater, ac ita habe, beari me prorsus, cum tuis oneror. Tum quod iis nihil elegantius, nihil tersius esse potest: tum quod expressa ibi notare ubique habeo certissima et luculentissima affectus tui atque amoris erga me signa ac vestigia. Non mentior, nunquam reficior magis, quam tua cum lego: et tum demum bonâ mihi fide deponere videor, quicquid hunc animum mordet atque solicitat. Itaque pro Martis laudibus tibi ingentes ago gratias, divino carmine, et male peream, nisi incomparabili, quô et Ronsardum, cujus aemularis studium, et ipsum illum Heinsium nostrum, cujus judicium sequeris, prorsus aequâsti. Non poterit ascendere altius Musa patria, et necesse est, ut acquiescat eo fastigio, quo tu collocâsti. Interim te sequemur longe, et tua vestigia adorabimus: sic tamen non obscuri prorsus morituri. Quae paruitas nostra sperare prohibet, â tuis divitiis exspectabimus. Acsi tu nomen nostrum tuo illi Palladio peplo intexere dignatus fueris, immortale erit. Falsus autem es in eo, quod me aliquid super Passione Salvatoris meditatum opinaris ex meis. Falsus, inquam, es: nam id significabam, me simile quid tentasse oratione prosâ scribere, quod ad pietatis rem spectet. Cui curae


page 94, image: s094

nunc totus pene vaco. Et quidni? eâ lege nati sumus, ut et nos dignos fingamus DEO, dum vivimus, et ita agamus, ut esse possimus cum DEO jam vitâ functi. Magna res est, esse Christianum. Viderint, qui sectam mentiuntur, nec vivunt quod professi sunt. Sed haec severior Philosophia alio differenda. Proximâ occasione ejus Musae meae specimen mittam: nam nunc describere non vacabat. Interim significo eo corpore contineri varias prosas et Carmina: quae omnia circa negotium pietatis versantur, et clementissimi Numinis cultum. Ecquid placitura aliis sint, non sum solicitus: scias enim hîc mihi me canere volnisse, an et tibi? Jam accipe Carmen in Pentecosten proximam; item Oden Germanicam, quâ luctum Caeciliae Leiseriae solari conatus sum, quem ex obitu mariti Erasmi Unruhii JCti conceperat. Adjunxi et fabulas paucas AEsopicas Jambis Latinis nuper conditas, cum inter deambulandum Maximi Tyrii dissertationes delibarem, quas recens nactus eram. Tu boni consule. Vix enim est, quod ibi probare possis, praeter conatus. De incendio pulcherrimae vestrae urbis non sine magno dolore cognovi. Suppeditabit illa res carminis materiam, quod pro solatio sit illis, quos acerbum illius diei fatum cumprimis afflixit. Imaginem tuam cum Jonâ vate indies exspecto, quibus et Threnos Jeremiae adjunges, ut et diploma Caesareum, quod (ut Tu * appellites) habere certe libenter velim: ut qui aegerrime caream, quodcunque ad te pertineat. Volo toto Opitio frui. Haec ad priores tuas. Alterae petebant a me M. Aurelii Comment. de vitâ suâ, pro illustriss. Mecoenate tuo. Quam vellem gratificari frater? Nôsti hoc pectus. Sed illum librum nescio quis a me


page 95, image: s095

abstulit: nisi fallor, ille Pompejus noster fuit, ad quem hesternâ die literas dedi; quamprimum recepero, cum cursoribus transmittam. In nostris bibliopoliis inveniendus amplius non fuit, quae omnia perscrutatus sum. Scripsi hac ipsa horâ Lipsiam ad amicum, ut ibi quoque inquireret, quo tuum tibi desiderium implere possim. si spes de Pompejo fallat. At de amoribus tuis, Frater, ut laetus et lubens cognovi. Consumta nunc est vulgi fabula:

- - - Subiit leges et frena momordit
Ille solutus amor. - - -

Quam svave autem esset contueri vestram felicitatem, et illos amplexus, illa oscula, illos caeteros lusus, ac innocentes nequitias coram oculis usurpare? Sed integris tamen, sed illaesis, et quibus Platonis Symmystae mores spectant. Sed quia hoc non licet, bonis interim ominibus vos prosequar: tu autem totam hanc tui amoris scenam literis proximis uberius nobis explicabis. De Grutero, quod oblitus supra, mihi curae erit. Sed nihil vulgare, nihil plebejum hîc comminiscendum est: nisi incomparabilis viri manes nobis velimus iratos. Itaque impetum exspectare oportet. In obitum Kirchneri duo haec habeto Epigrammata, quae solâ brevitate nomen tueri possunt. Caetera longe absunt. Scripsi festinantissimus: itaque inconditis et elegantibus parum literis ignoscas. Vale, Dulcissime mortalium, et me post Tuam ama. Raptim d. XVI. Julii Anno CIC IC C XXXIIX



page 96, image: s096

LII. Conrado Davidi Büchero S. P.

Grates Büchero decernit pro officio praestito, et se venturum certo tempore pollicetur.

TAm belle te expedisse meam rem, Büchere mi praestantis sime, et Dn. Brandiam annuisse tam benigne, et laetor certe et vestrûm utrique ago gratias, quas par est. Vix erit tamen, ut venturus ante sim, quam adolescere Augustus mensis coeperit: Nisi praeter spem nobis abrumpantur interim retinacula morarum. Utinam fiat, ut restitui interim valetudini Rudolphus noster queat: et ego tum eum amplecti! quis me tunc laetior erit beatiorque? Fac ô DEUS! et vos interim cum nobilissima Domina ex sententia plane agite ac valete. Rapt. ad d. XIX. Julii Anno CIC IC C XXXVIII.

LIII. Eidem S. P.

Testatur dolendum sibi Brandtium aegrotare, quem extra discrimen pestis bellique constituis vadet. Gratâ simul mente secessu Wiesenburgico fatetur serecreatum. In subjectis epistolae lineolis librum spondet, aliumque recipiendum â se mittit.

Mi Praestantissime Domine Büchere

QUae nostro Rudolpho Francofurtum transmittenda fuerant, in ipso articulo temporis allata sunt. Tum enim vestra advenit, cum conscensurus Ursinus currum, atque hinc abiturus esset. Itaque omnia nunc curata sunt, ut ad generosam Dn. Brandiam


page 97, image: s097

fusius perscripsi. Ex cujus literis intellexi, nihil dum affulgere spei de valetudine Rudolphi nostri: quod dici non potest, quantum doloris attulerit. Ego auctor ipsi fui et svasor, ut quamprimum reducendum curet filium. Tum quod valde grassetur pestis iis locis, ubi jam degit; tum quia timendum summopere, ne bellum istud inauspicatum paulo propius admoveatur. Satius quippe fore, ut aut secum suos habeat, aut in vicinia saltem. Est enim haec ratio tutior, et curae praeterea minus ac sumtuum habet. Secessus Wisenburgicus dici non potest, quam recrearit me, quam confirmarit valetudinem: quâ multo meliore mihi nunc uti videor, quam ante, etiam cum me recte valere existimarem. Ex quo vides, quantum generosae Dominae et vobis omnibus debeam, qui tam comiter humaniterque me habuistis. Exstabit hujus vestri benefieii officiique memoria perpetuo apud me, seduloque connitar semper, ut me vicissim vobis gratum probem. Valete omnes et salvete. Wittenb. raptissime ad d. XXXI. Augusti, Anno CIC IC C XXXVIII.

Psalmos Opitii proximâ occasione Dn. Brandia accipiet: nondum enim eos absolvit bibliopegus. Mitto hîc Lipsii opera critica, unde tu illum Ovidii locum, de quo agebamus proxime, explicatum habebis, si videris Cap. 2. l. 2. Electorum. Librum, da operam, ut proximâ septimanâ, cum occasio mittendi fuerit, recipiam.

LIV. Eidem.

Ignosci cupit in scribendo festinationi per occupationes suas. Deque Verbo depretiare disserit, ac Servium non raro delirâsse contendit.



page 98, image: s098

Salve.

MI praestantissime Büchere, festinantissimae scriptioni ignosce. Nam eo ipso articulo, quô tuae mihi redditae sunt, circa duo programmata funebria occupatus eram: et alterum quidem, ut corrigeretur expressum typis, JOELI SIGLERO, cui hodie funus fiet, destinatum; alterum ut conficeretur indicendis exequiis Dn. Schulzii filioli, qui ad diem crastinum sepeliendus. Ex quo intelligis, quam nihil vacaverim. Sed nunc ad tuas sine ambitu et ambagibus, quae otiosorum propriae sunt. Et verbum depretiare quidem â pretium est, unde veteres pretiare dicebant, pro in pretio habere, seu ponere, sive magnificare ac aestimare; quô Symmachus, qui amat ferme [gap: Greek word(s)] , alicubi usus. Huic contrarium, et inde compositum depretiare est: de pretio imminuere, vilipendere, dehonestare, contemtim habere aut facere. Tertullianus Apologetico: Sic et Epicurus omnem dolorem cruciatumque depretiat: Et est hoc verbo Pater ille aliis quoque plurimis locis usus, uti et Cyprianus. Sidonius Apollinaris lib. II. Ep. X. extrema: Igitur incumbe, neque apud te literariam curam turba depretiet imperitorum. Veteres glossae: [gap: Greek word(s)] depretiati. Isidorus quoque depretiatus, vilis, nec aliquô pretiô dignus, interpretatur. De Servio quidem in illis verbis inclementius paulo ipsi a Lipsio dici, uti opinor, arbitraris, quod deliria multa ipsum delirâsse perhibeat. Ac est modestiae quidem ac humanitatis, nihil magnopere exprobrare aliis, ac libenter iis ignoscere suos errores; sed magni animi est, nihil dissimulare, atque adeo scapham vocare scapham: quippe qui nihil aliud quam veritatem respiciat.


page 99, image: s099

Quare et Aristoteles, nisi fallor, in Nicomach. observat, magnanimos nonnunquam malignos videri, quanquam non sint, cum notare atque perstringere libere soleant, quae stare non possint. Non ut in contemtum adducant alios atque depretient, (quod maligni et invidi maxime quaerunt,) sed ut veritatine desint, quam unice semper intuentur. Est Servius quidem eruditissimus Grammaticus: sed quod huic generi proprium quasi est, non raro ineptit atque delirat. Quod praeter Lipsium et alii eruditione literarum maximi viri observârunt. Ut nihil praeter verum dixisse Lipsius existimandus sit: quod exemplis demonstrare, nunc tempus et otium non est. De Justi nostri valetudine merito doleo. Faciat ille, per quem nos facti, ut brevi convalescat. Valete omnes ex animi voto, et salvete. Wittenbergae ad. d. III. Septembr. Anno CIC IC C XXXVIII.

LV. Eidem.

Datas ad Bücherum literas eum accepisse speraet, et Psalterium Opitii mittit Brandiae tradendum.

QUas heri ad te festinantissime, quia occupatus, dedi, eas cum Lipsio recte te accepisse confido plane. Nunc cum praesentibus venit Opitii Psalterium, nullo ornamentô externô fulgens; quod illô, quod in seipso habeat scilicet, satis se commendare posse videretur. Id Herae ut exhibeas, et tuâ quoque operâ gratum reddas magis, etiam atque etiam abs te peto. Ego hîc nihil aliud respexi, quam ut pietatem optime de me meritae matronae ex parte probem. Valete et salvete omnes. Wittenb ad d. IV. Sept. Anno CIC IC C XXXVIII.



page 100, image: s100

LVI. HENRICO a FRISEN S. P.

Gratulatur FRISIO de reditu ex aulâ Imperatoriâ. Queritur de febri et hostili metu. Epistolae Heinsianae copiam facit, Heinsiique literas ad illum his adjectas, et Fratris ejus quasdam ad se videre desiderat.

QUam laetor tuâ causâ, HENRICE, et de felici reditu tibi gratulor nunc, tam ex de audire gestio totius itineris historiam, quae videris, audieris, didiceris: quanquam nescio, quô jure hoc de te possim dicere tam docto, tam erudito ad stuporem Equite, et tot, vel ante usum quoque, ingentium ac maximarum rerum perito! Plena nunc quidem artificiis omnia sunt: sed quid non penetrare perspicatissimae mentis acies, aut indagare sagacis sima tua industria queat? Ego vero, dum tu in luce rerum agis, atque inusit ati ingenii tui dotes in ipsa Imperatoriâ aulâ cum magnâ omnium admir atione explicas, ipse interim inter febriles aestus aliquot dies perdidi; et quamvis nunc valetudinem recuper âsse nonnihil videar, non satis bonâ fide tamen venire in gratiam cum Musis queo. Et veniunt illi praeterea in ipso articulo isto terrorum nuncii ex Marchia, qui et fortis simis metum ac solicitudinem incutiant: nobis vero omnem promemodum studendi curam excutiant. Utinam vanus augur sim: sed vereor valde, ne instans auctumnus, et quae ventura hyems imminet, immensam mali vim, et quendam decumanum fluctum Academiae et nobis importet. Nudius tertius ab HEINSIO literae mihi redditae sunt, quas ipsas mittere malui, quam per compendium earum mentem explicare. Accipies una,


page 101, image: s101

quas ad te dedit, et meis adjunxerat. Quas, nisi hoc improbum petere, nimiopere mecum communicari velim. Quid frater CAROLUS agat, ut valeat, scire aveo: cui in praesenti scribere non potui per occupationes, quae distinebant. Mire aveo videre illius manum, et testes affectus literas. Itaque quo citius eas permittet ad nos, hoc quoque majore beneficiô afficiet. Vale decus meum, NOBILISSIME HENRICE, meque ama et Generoso Parenti, quaeso, commenda. Raptim add. X. Septembr. Anno CIC IC C XXXIIX.

LVII. Conrado Davidi Büchero.

Brandtios minus recte valere dolet, nec desperat tamen. Hisque de Germanicis Bücheri carminibus â se emendatis, et de misso vino nonnihil adjicit.

ET Justi nostri valetudo, et quae de Rudolpho ipso scribis, mirum quantam doloris vim ac solicitudinis mihi attulerint. Interim tamen nondum abjeci omnem spem: et si humanae opes deficiunt, nondum de divinis desperandum tamen est.

- - - [gap: Greek word(s)]

Germanica tua nunc mitto tandem: extantioris quae videbantur culpae vel notavi, vel emendavi. Et facile videbis, quae tibi in posterum erunt vitanda. Dies diem docet: et quicquid in praesenti deest, crebra exercitatio abunde supplebit. Aliud vinum curâssem nuper adferri, cum prius perditum esset fractis vitris, nisi portitor se subduxisset, dum uxor mea de inveniendo receptaculo commodo satagit, non assequendus iis, quos miseram, qui eum retraherent a viâ. Ligneum istud vestrum vas cum stanneo meo mutavi, ne quid odoris mali a pice, quo oblitum, traheret vinum, et


page 102, image: s102

optima merces corrumperetur. Vale, Wittenb. ad d. XVIII. Septembr. An. CIC IC C XXXVIII.

LVIII. Eidem.

Pro aviculis graetias agit. Juxtaque petit, ut sibi ematur in Marchtâ frumentum. Narrationem subjungit his de incendiario Svecico, et sicariis contra Electorem ausu irritô submis sis.

PRaest antis sime mi Büchere, et literae tuae, et caetera, quae iis junxeras, Lipsius puta, itemque aviculae triginta numerô, recte ad me perlata sunt. Ac de aucupio vobis ago gratias, tibi inquam, et Friderico; ita enim factum, ut hodie paulo delicatius sim coenaeturus. De frumento quaeso, mi B. vide diligenter, an quid in vicina Marchiâ coemi meâ pecuniâ, et post deinceps huc advehi meis sumtibus possit. Quae res eo maturanda magis, quo metuendum est magis, ne Caesareanus miles hybernaculorum causâ in regiones hasce concedat. Lipsiae res mira accidit. Quidam legatus Svecicus Christianus Beckerus, cui superiori anno cumburendi pontis nostri datum negotium, nescio quid simulans, eo venit, clamque conduxit manum aliquam eorum, qui ipsi adessent, qvum Erfurto aliquot legiones per Thuringiam excurrerent, direptâque et incensâ urbe totam Misniam secum pervagarentur. Idem submittere voluit, qui Sereniss. Electorem, aut in venatione, aut in itinere interficerent, itemque Schleinicium Commissarium. Sed patefactum negotium per optionem quendam, quem sibi Beckerus maxime fidum habuit, et ipse structor impii doli cum omnibus, quos habuit secum, datus in vincula, asservatur. DEO magnae agendae gratiae, quod


page 103, image: s103

disturbavit istam machinam, quae longe tristissima et acerbissima nobis minabatur. Valete et salvete omnes. Raptim, ad d. XXIII. Sept. Anno CIC IC C XXXIIX.

LIX. Friderico a Metzsch.

Novi anni auspicia vult esse auspicata, et Foersterum commendatum.

Generose, Magnifice ac Summe Vir, Praeses Eminentissime.

UTi semper alias bene ominari tibi, Patrone summe, et pro salute tua, cui non parum publica debet, convenit; ita hôc ineuntis novi anni tempore in eam curam incumbere maxime decet, non modo ut pietati meae, sed consvetudini etiam faciam satis. Gratulor itaque, Patrone, quod sic finieris annum proximum, ut conjugem pignoraque tua salva teneas, ut rem et familiam universam: itemque precor, ut qui nunc annus iniit, tibi et tuis, cum multis sequentibus felix undiquaque et fortunatus exeat, ac ut abunde semper in te conferat Numen propitium, ac cumulet, quae pietas tua jamdudum praemia meretur ac virtus; et ego non desinendis votis perpetuo precabor. Postquam meae pietati in te, Patrone summe, satisfecisse in praesenti videor, tua nunc imploranda est benevolentia, quam nunquam non iis praestare soles, de quibus egregia aliqua spes est concepta. Pastoratum Dhamensis Ecclesiae hic noster M. Georg. Försterus ambit. Neque enim amplius habet, quo niti praesidiô, et sustinere studia sua deinceps possit. Nostrum dico, et quia Academiae nostrae civis jam olim, et quia alumnus Electoralis: utrumque cum singulari certe


page 104, image: s104

laude. Ut impetret, et rem confectam habeat, in tua cumprimis manu positum est. Quam, Eminentis sime Praeses, benigne ut porrigas homini, digno cumprimis beneficiô tuô, etiam atque etiam abs te peto. De eruditione ejus Philosophicâ, quae sane egregia est, nunc nihil dicam. Neque enim mittendus in Scholam est. Theologicis autem literis ita (si de hoc studiorum genere aliquid judicare possum,) instructus est, ut audacter in illis numerandum putem, qui plurimum profecerunt. Concionator bonus est, moratus ita, ut esse exemplo etiam queat. Quod sane magnum momentum habet in bono pastore. Ad eam quoque pervenit aetatem, ut regere alios utiliter queat. Quae tot laudabiles res facile, puto, impetraverint ab te, Patrone summe, ut favere ei, ac bene cupere prolixe velis. Fac hoc, fac, Nobilissime Domine, non tam ut intercedenti mihi illud des, quam tibi ipsi potius, qui hanc jamdudum laudem et gloriam propriam tibi reddidisti, ut non deesse iis temere soleas, quorum virtus ut proveheretur, mereri posse videbatur. Vale, Praeses Eminentis sime, et anchora esto quassatae huic nostrae jam ante nimis et nunc in novis fluctibus laboranti navi. Deus te servet. Wittenb. ad d. XIII. Jan. Anno CIC IC C XXXIX.

LX. Matthiae Hoe ab Hoenegg.

Epistola haec in se continet votum pium novo incepto anno, et intercessionem pro Förstero Dhamensis ecclesiae pastoratum ambiente.

Reverendiss. Magnif. ac Nobiliss. Vir, Praesul summopere venerande,

EX veteri et jam elapso anno laetum atque incolumem novum isthunc, Patrone magne, te esse ingressum,


page 105, image: s105

et mihi vehementer gaudeo, et tibi gratulor cumprimis. Eat hic ipse, et exeat cum plurimis aliis prosper ac felix, tum tibi, Patrone, tum tuis quoque, ut diutissime hoc publico bono in tantis istis malis frui liceat, quod dudum benigne in omnes spargis. Cujus partem ut huic quoque M. Georgio Förstero indulgeas, et ipse optat mirifice, et ego quam officiosissime abs te peto. Ambit Dhamensis Ecclesiae pastoratum; uti exambiat, vel maxime, Patrone magne, efficere potes. Necse indignum videtur hoc munere praebere, si aetas matura hominis, et non vulgaris eruditio, et compositio morum ad gravitatem quandam facta (quod sacerdotem cumprimis decet,) aestimanda. Qui cum maternum praeterea genus a magno illo Theologo, et Confessore fortissimo D. Georgio Mylio ducat, possit et isto quoque nomine videri dignus beneficiô tuô esse. Trado itaque tibi hunc hominem tanquam materiam laudis novae, si eum tibi asseras ex hac fortuna, quae ipsum premit iniquis modis, et fato, quo dignus, benevole dones. Quem commendare in praesenti non alienum existimavi â me, quod et alumnus esset Electoralis, et Academiae nostrae jam olim praeclarus civis. Patrone magne, Deus te diutissime servet. Wittenberg. ad d. XIII. Januar. Anno CIC IC C XXXIX.

LXI. NOBILISSIMO DOMINO HENRICO a FRISEN, Cons. Elect. S. P.

In bâc autor retentorum secum diutius causam exponit. In Epistolâ vero Heinsii minime id probat, quod Poetae Christiano Deorum Gentilium vocabula permittit.


page 106, image: s106

Deinde quid de Junii libro de pictur âveterum sentiat, aperit. Finit epistolam petens, agre neferat FRISIUS, librum non statim reddi, et inter alia suam deplorans conditionem.

REdirentnunc ad te, Nobilis sime Domine, et Heinsiana epistola, et Junii de pictura veterum libri, nisi in societatem aut communionem potius hujus, quod indulsisti liberaliter, boni venire passus essem amicos meos, qui, cum vidissent apud me, et legere cupiebant. Nôsti facilitatem meam, tum quantum fiduciae mihi positum sit in praecellenti bonitate tuâ. Sic igitur factum est, ut illis concesserim, cum essem usus ipse satis; sperans hanc veniam non ita difficulter abs te me impetraturum. Heinsiana epislola ubique loquitur auctoris genium; cui sicut in caeteris assentior plane, ita in eô non satis liquet, cum Christiano Poetae omninô fas esse putat, Deorum gentilium vocabulis per metonymiam ubique uti: idque exemplo veterum; quorum eruditio juxta et sanctitas fuit admiranda. De Tartari, Inferni, Furiarum, Phlegethontis, Plutonis etc. vocabulis, res manifesta est. Sed Bacchum pro vino, Minervam pro sapientiâ, Jovem pro aere, et alia istiusmodi dixisse veteres, Christianos puta, vellem exemplis ut demonstrâsset. Ego nihil hujusmodi legisse memini; et possum ex Augustino, Lactantio, Hieronymo, Origine adducere auctoritates, unde constare posse videatur, id plane habitum nefas in Ecclesia antiqua. Junii scriptum ut eruditum et plane Philologum est; ita si recte judico, gravitate judicii in aliquot partibus destitui videtur. Nam si exegeris omnia, multa extra subjectum sunt, et quae alio potius referenda sint, quam ad picturam, de quâ ingressus est scribere. Magni scriptores


page 107, image: s107

etiam illa relinqvunt, quae quidem ad argumentum pertinent, sed magnum momentum non habent, et tantum in necessariis atque illustribus maxime occupantur. Hic et levissima sectatur, et aliena etiam assumit. Interim gratias debemus pro navatâ operâ: neque enim diffiteor esse ibi, quae juvare nos possint. Si juvenis est, vel laudo etiam: nôsti mores aetatis: sin provectioris aetatis, vellem paulo alienior fuisset ab ostentatione eruditionis, quae in matura judicia non cadit. Sed haec ad te, nobilis sime Domine; non ut reprehendam, sed ut experiar crisin nostram, sine ullius in juriâ: quod deponantur in ejus sinu, qui nec deflecti â recto, si falsus sim, neque ofsendi etiam possit, si vera maxime dixerim. Quorum alterum insignis doctrina eum incomparabili judicio prohibet; alterum vero, quod nosti, eandorem nostrum nullo atrae loliginis succo infectum esse. Ipsi libri ad te redibunt proxime. Quam parvam moram ut liberaliter velis concedere, etiam atque etiam rogo. Generoso Domino Parenti me commendabis. Si quid de Carolo nostro, fac sciam. Nos strenue esurimus: pejorque indies fit nostra conditio. Ferenda tamen sunt, quae mutari non possunt. Vale, nobilis sime Domine, et me deinceps amare perge. Wittenbergae, ad d. V. Martii, Anno CIC IC C XXXIX. festinanter, ut vides, atque incondite satis.

LXII. Rudolpho a Brandt.

Solatur Brandtium aegrum animi propterea, quod ab Academiâ cogatur abesse. Cujus aegritudini opponit neces sit atem, fatum, a patientiâ remedium, et loci amoenis simi et temporis, in quo vivit, opportunitatem.



page 108, image: s108

OCcupationibus meis factum est, Rudolphe svavis sime, quod nondum ad tuas proximas respondi; et ut nunc quoque brevior sim, quam vellem, eâdem accidit causa. Quod ut utrumque condones nobis, primo omnium peto. Quod scribis, moleste te ferre abstractum denuo ab Academicorum studiorum cursu, facile assentior. Nam ut de caeteris nihil dicam, quantum momenti positum sit, ad eruditionem prudentiamque parandam, in quotidianâ consvetudine cum peritis ac doctis, in aperto est: sed tamen parendum necessitati, cui qui se accommodat, probe is, si Euripidem audire velis,

Sapit, estque rerum divinarum conscius.

Nôsti, quid faciant, qui aleam ludunt? Si id non cadit, quod jactu est opus, illud, quod cecidit forte, corrigunt arte: Id et in praesenti tibi faciendum meminisse debes. Non terga vertenda fortunae sunt. Ire contra, virum et magnum animum decet. Vulgaris hominis est, indignari fato: Ferre praesentia, et ut se dant res, acquiescere iis, generosi ac sapientis. Vin' Sophocleum illud addam, non alienum hujus loci? Imo vis, et cum de nostro nîl licet promere, perbelle aliena proferuntur. Quid igitur cothurnatus ille et sapiens Senex?

Quae gravia reputes, vertere in melius licet,
Haec si administres, ut decet, satis probe!

Vivis in rure? Sed cujus amoenitas et silentium maxime studia invitat: et nonne Musas ipsas in solis locis et cacuminibus montium colere credimus ac habitare? Sed nemo adest, quocum disseras, teque exerceas; primo te ipsum habes, et saepe una intenta meditatio plus confert boni, quam plures saepe auditiones. Deinde ut taceam de fratribus, habes Bücherum


page 109, image: s109

tecum, quocum de literis, de Philosophia et artibus bonis colloqui nunquam non copia esse potest. Quid nunc de optimo et incorruptissimo sodalitio librorum tuorum dicam? quorum lectio, ut fidelissime praecipit, sic saluberrime etiam exercet. Hos itaque volve, hos lege assiduus; sub tecto pariter, atque sub dio, etiam in umbrâ, sub arbore antiqua stratus in gramine molli, invitante anni tempestate. Licet et aliquando pugillares cum stylo arripere, scribendique capere impetum, et vel Poeticam vel Oratoriam Musam, inter ipsa sylvarum secreta, meditari. Sic in media solitudine habebis pene aliquid plus Academiâ, et experiere non magis Dianam nemoribus, quam inerrare et ipsam Minervam. Vale et nos ama. Raptim ad d. XX. Jun. CIC IC C XXXIX.

LXIII. Conrado Davidi Buchero S. P.

Jucundas sibi literas Bücheri fuisse scribit. De belli gerendi modô injustô, de rebus in Musaeo transportatis, deque pacis, quam reducioptat, negotiô agit in reliquis. Ac denique se Rud Brandtio excusari rogat, quod non scribit adeum.

Praestantissime mi Büchere,

DUbitavi hactenûs, utrum perlatae ad te postremae meae cum fasciculo essent: cum neque responderes ipse; nec quicquam earum nobiliss. Rud. nostri literae, quas interim accepi, meminissent. Sed eum aestum requieverunt hodiernae tuae, et eo nomine jucundiores quoque venerunt. De mulcta illa, de qua scribis, nihil hactenus audivi. Neque tamen nunc miratus sum. Nam ita gerimus bella, ut plus


page 110, image: s110

injuriae in cives redundet, quam damni in hostes perveniat; nec tantum ignaviae, sed injustitiae etiam nota penes nos maneat. De museo vestro bene res habet. Et sumsi tandem mihi his proximis diebus tantum, quanquam non concessa a vobis venia, ut res transferrem vestras in illud superius conclave. Ex quibus nec corruptum nec amotum fuisse aliquid, res ipsa olim docebit, cum experirifidem ac diligentiam meam tempus erit. Ad publica quod attinet, mirum in modum nos recreârunt hesterni nuncii, quibus afferebatur, et Caesaris et Svecorum Legatos convenisse Dresdae, qui nobiscum de ineundâ pace deliberent. Missos a Caesare ejus gerendi negotii causa Martinizium et Michnum iidem ferebant, quos ex Pragensi praecipitio evafisse salvos, meminisse poteris. Utinam vero eorum opera collapsa iterum restauretur pax, et stabiliatur, qui dato in praeceps casu suo et ejus ruinam attraxerunt. Commentatiunculam nostram et generosae Dominae, et vobis non ingratam fuisso laetor sane. Amamus enim semper nostra, licet amore magnopere digna non sint. Si pacis negotiatio succedet recte, alia nobis recludentur spatia, in quibus cujusque boni et amantis pacis ingenium sese exerceat. Domino Rudolpho excusa me quaeso, quod neque nunc respondeam. Nam ita me Deus amet, tantum otii mihi non fuit in optimi nostri Nigrini haereditate ordinanda occupato. Vale, et salveto omnes. Raptissime ad d. IV. Septembr. Anno CIC IC C XXXIX.

LXIV. RUDOLPHO a BRANDT S. P.

Gratas BRANDTII literas venisse sibi affirmat, easque


page 111, image: s111

laudat eximie. Respondet etiam ad quer elas, quod ipsi extra Academiam vivendum sit; Quod DEI sapientia sua temper antis omnia consilio tribuit, et fatali neces sit ati. Ab aetate autem juvenili optima quaeque sper are jubet.

NOn dubitare debes, mi nobilissime et svavissime Rudolphe, jucundas mihi et perquam gratas advenisse tuas. Tum quia a te, quem impensissime atque ex merito quidem mihi amari nec ipse ignoras, tum quia tales veniebant. Nam qnid de iis aliud dicam, quam elegantes, tersas, et perquam Latinas non modo, sed et disertas prudentesque esse? Quae ut summae laudis sunt, ita non potuerunt mihi eas summopere non commendare. Quare persvadeas tibi velim, RUDOLPHE, si et porro in istas res naves operam, et te ad eloquentiam, quae maxime convenit homini nobili, simili contentione exerceas, non modo plurimum profuturum tibi, sed et gratissimam rem facturum mihi, si has [gap: Greek word(s)] tuas mecum communicare volueris. Sed tuae querelae illae, ut sunt justissimae, et maxime arguunt egregiam voluntatem in studia; ita reprehendi a nemine, nisi temere atque inique possunt. Sane mitioribus fatis digna erat praeclara haec indoles, et vere nobilis animus, quo te ornavit DEUS benigniorque natura; sed quia alia nobis fluere non possunt, ferendum leniter, quod mutari non potest. Frustra expostulamus cum fortuna, nisi expostulare cum DEO, quod absit, volumus. Neque enim abs se fortuna quicquam est: et quicquid est, aut appellatur, id totum est DEI. Quare et providentiae filiam prudenter juxta et pie Pindarus pronunciavit. Quicquid autem de nobis statuit DEUS, id justum bonumque arbitrandum est, licet aliter nobis videri queat.


page 112, image: s112

Absurdum enim est credere, quicquam venire mali â bono posse: atque a summo quidem bono, et caeterorum omnium fonte. Quare cum votis nostris fata contraria temperat, non id credamus ipsum facere, ac si nocere, aut saltem obesse nobis velit, quod sane facere impium; sed ut consulat nobis et prosit. Nescimus homines, quae nobis hodie eventura sunt; nedum de longe positis ut aliquid certi possimus promittere. Et quotusquisque indubitatum habeat, si hanc vel illam artem didicerit, si his vel illis rebus excoluerit ingenium, id magno emolumento et commodo sore? Nonne pluribus sua scientia ac eruditio exitio fuit? Et multi adeo hôc ipso infelices et miseri facti sunt, quod indulgentem optatis semper habuerunt fortunam. Longe abes adhuc ab illa aetate, quae plane inepta ad studia est. Post annum XXX demum serio Scaliger incumbere literis coepit. Priores vel in aula, vel in bello exegit: nec quicquam minus potuit, quam eum promittere, quem posteâ egit. Nôsti illud Petronianum: Quod hodie non est, cr as erit. Sie vita truditur. Interim enitendum est, ut, si, quae velimus, nefas sit discere, discamus, quae possumus: nec inter querelas inutiles elabi tempus patiamur: Enimvero

Necessitati qui probe se attemperat,
Sapit, estque rerum divinarum conscius.

Ego vero opto, ut coepta tua secundet DEUS, qui solus potest, et quae sublapsa fuerint, mox excitare in melius, et vel ex nullo efficere magnum, nedum parvo. Vale, mi Rudolphe, et salve cum generosa Matre, nobiliss. fratribus et Davide nostro. Raptiss. ad d. XIV. Octobr. Anno CIC IC C XXXIX.



page 113, image: s113

LXV. Eidem.

Magnifacit Brandtii literas, vel ob id sibi charas, quod arguant animum malis praesentibus non fractum. Hunc ex bonis libris, non tantum elegantiorem stylum, petendum putat. Tum de specimine styli illius egregie judicat, quem exercendum sedulo, et cum lectione permutandum docet.

VAlde mihi gratae fuerunt tuae, nobilissime Rudolphe, tum quod erudite ac eleganter scriptae essent, quo nunquam non tenere ac ducere solent, qui Musis et Gratiis potuerunt litare: tum quod erectum contra fortunam et iniquitatem nostrorum temporum animum testarentur. Qui ut mirifice semper decet, qui locô nobili nati sunt, sic comparandus imprimis concinnandusque est, nisi natura absit, qui sapientibus literis animum impendunt. Quantum enim est, praeclara praecepta complecti animô, nosse exempla egregia, et maximorum virorum invictas voces tenere, si tantum in sermone erudite ac concinne exponere possis, non vitâ ipsa exprimere velis? Perit omnis industriae fructus, si Scholae tantum non vitae ipsi discamus; aut ut diserti habeamur, non sapientes ac boni. Aliter multo studuerunt aeternae illae animae, quas colit Antiquitas, et nos hodieque miramur ingentes earum virtutes. Qualis Cato ille fuit, de cujus Philosophia cum protulisset nonnulla Tullius, ita subjungit: (Orat. pro Muraena) Haec homo ingeniosissimis M. Cato, auctoribus eruditissimis inductus arripuit: neque disputandi causâ, sed vivendi. Item ille Priscus Helvidius, de quo Cornelius Tacitus noster: (Hist. 4.5.3.) Illustre ingenium, inquit, altioribus studiis


page 114, image: s114

juvenis admodum dedit, non ut plerique, ut nomine magnifico segne otium velaret; sed, quo firmior adversus fortuita Rempublicam capesseret, doctores sapientiae secutus est. etc. Et nosti, quae tuus Cornelius, imo et noster Nepos ille, de Attico scribat, cum summorum Philosophorum praecepta sic habuisse percepta tradit, ut iis advitam agendam, non ad ostentationem uteretur. Horum igitur maximorum virorum exempla, mi nobilissime Rudolphe, consectare deinceps quoque, et vulgus istud ignobile suis relinque cathedris, extra quas nihil unquam sapere videntur. Pulchrum etiam et mirifice decet elegantem hominem, erudite de rebus ad vitam pertinentibus disserere posse et loqui; sed multo excellentior gloria illos sequitur, qui factis ipsis, quae didicerunt egregia, ostendere solent; qui finis omnis eruditi laboris ac studii, quod in hoc genere sumitur, esse debet. Quare semper mihi magnifica visa est illa Epaminondae commendatio, quâ nescio quem ex Pythagoreis prosecutus est, ut Plutarchus, ni fallor, refert; quem dixit venisse in Italiam, ut pulchris factis pulchras sententias confirmaret. Imitemur, Rudolphe! et quanto possimus opere, instructi doctrinis veterum atque exemplis illustribus, velut armis quibusdam, nos adornemus adversus fortunam, quae in nos pugnat. Nec concedamus, ut tantis opibus freti, vertamus terga et fugiamus. Sed satis philosophati sumus. De compositione tuâ id tibi persvade, eam se nobis mirum in modum probavisse, cum inventione tum dictione; quae utraque optimi cujusque imitationem palam praefert. Quae in ea paucissima notavi, (remitto enim exemplar) in bonam partem accipies. Et nisi fallor, hoc fine eam ad me direxisti. Multum autem tibi consules, si subinde


page 115, image: s115

aliquid hujusmodi cudas: tum ut exerceas stylum, tum ut opinionibus optimis animum quotidie magis ac magis imbuas. Melius enim haerent, quae lecta primum et post deinceps stylo tractata sunt. Et semper lectionem stylus, hunc lectio excipere in iis debet, qui diserti ac eloquentes evadere velint. Festinantissimus et raptim plane haec scribo ad te: quapropter tam accurate exequi omnia haud licuit, quam par erat: et tu benigne hoc nobis ignosces. Generosam Matrem tuam, inusitatae virtutis foeminam, quam ea de causa nunquam desinam admirari, ut ossiciosissime a nobis salutes, etiam atque etiamte rogo. Salvete omnes egregiae animae, et me amate. Wittenb. ad d. XX. Novembr. Anno CIC IC C XXXIX.

LXVI. Conrado Davidi Buchero S. P.

In Epistolâ script â prolixiore prolixum affectum ac elegantiam praedicat. Recte vero Bücherum facere judicat, quod certum laboris hactenus exantlati fructum exigat; utque illius testem se profitetur, ita recipir, monitorem se fore ac adjutorem.

PRolixitatem literarum tuarum, quas dedisti proxime ad me, ad prolixum illum ac singularem amorem tuum interpretor, quo hactenus me consvevisti prosequi. Quo circa st atuere omnino debes, nihilillis jucundius mihi gratiusque potuisse accidere. Praecipue cum ad prolixitatem elegantia sermonis venustasque dicendi accederet: quae nus quam taedium soporemve sinebat obrepere, et animum semper RECENT AB AT quasi, ut veteris Poetae verbo utar. De reipsa vero, de qua quaerebas, ita habe. Te jus aequissimum postulare, si


page 116, image: s116

petas rogesque, ut aliquando tandem tot exantlatorum laborum fructus aliquis ad te redeat: et si vilissima ministeria suis solatiis non destituuntur, tibi imprimis exhibeatur digna merces, aut si id non potest, constituatur saltem, et tibi de eâ commode caveatur. Iniquis simum et enim fuerit, te florem aetatis tibi debit um impendere aliis, tuasque negligere, ut alterorum utilit at es maxime cures, dum interea sine spe digni praemii vivendum propemodum sit, nec quicquam certi habeas, tibi quod polliceri inde possis. Testis ipse tibi esse possum, quâ fide, quâ diligentia hactenus commissas egeris partes. Quare si compellandam hoc nomine generosam Dominam Brandinam censeas, equidem non defugiam partes, et sedulo ac perlibenter hanc operam tibi navabo. Nec succensebit ea de re, ut spero, aut nobis, aut tibi, quae virtus foeminae et aequitas est, aut se difficilem praebebit in concedenda hac venia nobis. Quare, quam primum ad nos per scribes, quid sedeat animo, et quid a nobis fieri velis, diserte ac ordine explicabis. Tum sine mora id diligenter enitar, quod tibi ac rebus tuis maxime conducet. Vale, Wittenbergae, ad d. XX. Novembr. Anno CIC IC C XXXIX.

LXVII. RUDOLPHO a BRANDT S. P.

Veniam petit tarditati, brevitati ac negligentiae in scribendo. Docet, unde praecepta politica sint haurienda. Specimen de Legato se ornatius remissurum pollicetur.

Nobilissime mi Rudolphe

QVod hactenus nihil respondere potui, quod gestii sane sacere, curae quaedam effecere et negotia;


page 117, image: s117

quibus quia neque tum liberare plane licuit, nune quoque et brevius, et negligentius, quam destinaveram, scribendum est. De praeceptis Politicis, quae tibi versanda in posterum essent, quod quaerebas, ita habe: Aristotelem maxime dignum videri, qui ediscatur totus. Hic ille fons est, unde caeteri omnes duxere latices: et cui maxime dcbent, quicquid aut ordinis aut bonitatis ibi invenitur. Hunc itaque tere, hunc volve diurnâ nocturnaque manu, et hunc audacter judica Politicorum aquilam esse et Coryphaeum. Sed quoniam is artificium tegit ferme, ut lectoris accendat studium, adhibendus est, qui aperiat atque enucleet, ut tota structurae ratio constet. Puto huc facere posse, quae in au ctoris maximi hos ipsos libros Robertus Giphanius aliique scripserunt, ut et Jacobi nostri Martini Politica institutio; quae, nisi fallor, hoc Ariadnaeum filum tota secuta. Conzenii opus diffusum et magnum, eruditum tamen, et ad res nostras valde accommodatum. Quare id non inutile erit legere, qvum ex Aristotele jam per compendium quasi doctrinam ipsam hauseris et disciplinam: ut roboretur scilicet auctoritatibus Christianis. Legatus tuus nunc quidem dimitti non potuit, sed brevi redibit ad te, qvum lautitiis nostris fuerit ornatus. Vale. Ad d. XIIX. Decembr. Anno CIC IC C XXXIX.

LXVIII. Conrado Davidi Büchero S. P.

Consilium suggerit de eo, quid ipsi agendum sit cum Brandtiâ de rebus suis.

EGo vero omnino probo consilium, et svasor sum, ut agant cum Generosa Domina Brandtia, ne, si


page 118, image: s118

aliter facias, id fraudi tibi atque incommodo sit. Neque ego detrecto partes: id tantum deliberandum tibi re inquo; primo, utrumne satius sit, id scripto exequi, an vero sermone atque coram. Cui opportunum tempus videntur promittere nuptiae Hannovii ductoris, quae paulo post futurae sunt, ut hesterna vesperâ ex Domina Marchionissa accepi, quae mirum in modum rem vestram agit. Secundo, utrumne e re fuerit, te simulare his nundinis venisse literas a propinquis Patronisque tuis, quae jubeant ita te comparare res tuas, ut, proximo vere capessere possis reditum in patriam, simul aliae venerint, quae te vocent. Forsan ita futurum erit, ut ultro generosa Domina et ab se recordetur, quae sui officii. Nam sive scripto sive sermone admoneatur quasi, pudori alicui id erit; minori tamen, si scripto mandentur eae partes, quam si sermoni, contra quem imbecilliores plerumque sumus. Quid videatur, perscribe: studium meum tibi nunquam deerit. Vale. Raptissime ad d. XXIIX. Decembr. Anno CIC IC C XXXIX.

LXIX. Rudolpho a Brandt S. P.

Grati animi pignor a non alia expetit quam eruditas liter as. Honoribus inter publica vota habitis se ducit indignum. Dissert ationem de Legato remit tit cum addit amentis, Laudans hujusmodi specimina, et de Oratorio tractandi ea modo erudite nonnulla praecipit.

CUr iniquitati fortunae succenseas, Nobilissime mi Rudolphe, quâ fiat, ut pietatem tuam erga me sic, prout velles maxime, probare mihi haud possis, causa non erat. Nam quod omissum unquam abs te officii


page 119, image: s119

genus est, quod aut exspectare ipsemet poteram, aut te praestare deceret cumprimis? Amo te, bono animo es: et, nisi rectius sentires de nostris moribus, rogare insisterem, ne hos ad aliorum ingenium exigere velles, Nempe non latet, quos [gap: Greek word(s)] Hesiodus vocet. Reges nempe, et qui divitias et opes, plerumque regum ac potentum exemplo, summa atque praecipua putant in rebus humanis, quae nos non sane mirari magnopere atque stupere, et longe aliis rebus dedisse animum, nondum, opinor, excidit tibi. Alios unus ab auro splendor ducat et moveat: Buchnero, ut hoc praefiscine dixerim, divitiis omnibus praestantius habebitur, eruditum et literarum aliquid legere, unde proficiat, et melior fortean etiam fiat. Equidem, mi Rudolphe, non elegantiore aut uberiore munere me salutare poteras, quam literae tuae exhibuerunt. In quo nescio, an pietatem animi, an eruditionem et venustatem dicendi magis mirer? De tua autem voluntate eximia in me et singulari amore quid dicam? Qui tanti tibi visus sum, ut pro incolumitate mea inter publica vota solicitare Numen publice interesse existimares. Ego quidem is non sum, qui suo sese metirimodulo nesciat, suaeque tenuitatis oblitus sit; delectat tamen hic pietatis tuae error, quo plura nobis tribuere sustines, quam modus ingenii et meritorum implere queat. Quare plurimum tibi de hoc prolixo affectu tuo in me debeo; eoque magis me tibi obstrictum sentio, quo ille uberior largiorque exundat. Legatum tuum dimisi tandem: et is redibit ad te non multo gravior, quam venit. Honoris tamen causa dedi comitem, qui deducat; sed eâ conditione, ut in tua se jura penitus transscribat. Quod facere eum ut tibi volenti sit, oro. Caeterum


page 120, image: s120

non male, opinor, consules tibi, Rudolphe, si in hujusmodi dissertationum genere subinde exerceas stylum. Ita enim fiet, ut et dicendi facultatem tibi compares, et optimas quasque opiniones de praestantissimis rebus imbibas. Namque et capiuntur plenius, et firmius haerent, quae non legimus tantum, sed stylô etiam fuimus executi. Hoc tamen memineris. Primo universam dissertationem, quam meditaris, ad capita certa revocandam, eô ordine, qui naturae et rationi maxime congruit. Quod fit, qvum quae per se prima sunt, primo ponuntur loco, et caetera eâ, quâ alterum alteri succedit, serie subjunguntur. Deinde videndum, quomodo singula et confirmare et amplificare, et exornare quam luculentissime liceat. Quod dum facimus, non ita necesse est servare ordinem, sed prout impetus fert, nunc hanc nunc illam partem elaborare: et sic ex omnibus, qvum absolutae fuerint, unum connectere et concinnare argute corpus, ut apte et svaviter omnia haereant, et partes deprehendantur magis rimantibus, quam ultro se offerant. Sic et nihil confuse dixeris, et boni Oratoris laudem sacile auferes, in quo maxima ars est, artem occultare. Vale, mi generose Rudolphe, et tibi strenue vindica, nec quicquam bonô tranquilloque et sapiente animô, quem doctrina et disciplinae concinnant, praestabilius puta in rebus humanis. Quas nemo verius aestimabit, quam qui ventum et fumum omnia statuet, et solam virtutem dignam, quae et ametur, et ambiatur. Quippe quae sola, ut propinqua DEO et familiaris, ita ad eum nos adducere potest. Wittenb. ad d. XXIIX. Januarii, Anno CIC IC C XL, quem tibi, et nobilissimae familiae tuae ut ire felicem ac prosperum DEUS concedat, etiam atque etiam precor.



page 121, image: s121

LXX. Conrado Davidi Büchero S. P.

Nimium submissam et humilem excusationem fuisse respondet. De Friderico Brandtio consilium approbat, svadet tamen, ut contra virus Calvinianum praemuniatur. Scriptores recenset futuro aulico profuturos. Rudolphum Brandtium commendandum Principi putat. Justum ad Academiam mittendum censet. Quô consiliô suppeditato claudit epistolam, et excusat lituras.

SI cum moroso tibi homine et arrogante res esset, qui vicem servorum amicos habeat, quibus ex regula atque praescripto agendae partes, sane opus erat, uti te hac excusatione, mi praestantissime Büchere. Nunc cum hi mores nulli, ut opinor, in nobis, ab iis certe ne inquinaretur animus, sedulo semper operam dederim; enimvero hac oratione supersedere poteras, quâ te nescio quâ officii parte petendam veniam existimares. Gratum tamen est, nos abs te tanti fieri, ut cum nihil deliqueris, fic tamen, quasi deliqueris, conciliandum tibi putes, cui non satis probasse studium tuum videbare, ne alienes. De Illustrissima Marchionissa quae scribis, nae illa perquam grata acceptaque fuerunt: et illud de Friderico consilium vestrum ejusmodi est, ut omnibus modis tenendum censeam. Tota deliberatio tua verissima rectissimaque est: nec quicquam habeo, quod addam, nisi hoc unum, Nassoviensem Comitem Reformatorum, quos vocant, ritus sequi, et eam religionem in ditionibus ejus publice doceri. Quod ideo scribo, non quod utendum minime censeam voluntate Illustrissimae


page 122, image: s122

Principis; sed ut interim probe Friderici nostri animus muniatur contra, ne quid timeri inde jure queat. Nôsti quid persvasiones blandae, quid praemiorum ostentatio possit, quam facilis cereaque juventus sit, et tuta nunquam satis contra eorum machinas, qui ejus simplicitate abutuntur libenter. In nuptialibus quidem tabulis scriptam et hanc conditionem memini, ut sumtu Comitis Illustrissima Princeps conjux ministrum verbi habeat suae religionis; sed illam nondum impletam arbitror: et est haud diu, quod ipsa Marchionissa de ea re coram me quereretur, non obscure subarguens remissum sororis animum, quae nihil urgeret. Quo magis eavendum, ne in quem scopulum incitemus navem, et danda opera potius, eam adversus hos casus obmuniamus probe. Cum fidei orthodoxae regulâ,, et morum virtutumque praecepta repetenda assidue sunt, et quantum fieri poteft, inculranda. Nescio, an aureolus Galatei liber de moribus, ex Italico â Chytraeo versus, ad manum vobis sit, cui adjuncta est utilissima dissertatio de inferiorum officio adversus Principes. Hunc totum vel ediscendum ipsi putem. Neque enim magnus est: si in promtu non est, exiguo aere potest parari. Legi utiliter et Gvazii de conversatione civili libri possunt: et Aulicus Concii, quem in Daniele depinxit egregie atque descripsit. Hos et alios ejusmodi libros et nunc evolvat, et post deinceps verset subinde, modumque ac rationem vivendi agendique inde petat, ne vulgus sit, et imperitioribus ostendat, quanti sit, bonas literas non ignorare. Sed quid, si et pro Rudolpho nostro aliquid machinae optimae Principi admoveamus? Nosti inter honoratiores ipsam ministros et Wüstenhofium juniorem, qui nunc in nostra militia optionis


page 123, image: s123

partes curat, habuisse, et mensam ei juxta praebuisse ac domum: nescio, num praeter ista et partem annui sumtus. Haec omnia tamen eo fine, ut vel deduceret progressam foras, vel domi in mensa carperet cibos: reliqvum tempus studiis et bonis literis apud nos daret, quibus sapientissima Princeps plurimum defert. Hunc locum si nunc Rudolpho impetrare liceat, quidni optime consultum ejus studiis existimemus? Et fieri posse censeam, si caetera remittamus tempori, et unice ejus beneficio utamur, quod in exhibitione cibi annui positum est. Sane hac ratione simul et Academiae civem redonaret nostrae, fruereturque iis rebus, quibus aegerrime hactenus caruit, et aulae assvesceret moribus, adeoque Principibus disceret uti, quod proprium illorum esse debet, qui tali loco prognati sunt. Ac si hoc impetrari votum nobis queat, et Justum ipsum in Academiam mitti posse existimem. Nam cum is solus reliqvus sit, cui redimenda mensa veniat, facilius, quibus id fiat, sumtuum ratio iniri queat. Hoc ut cogitanti in mentem venit, ita perscribo ad te, mi praestantissime BÜCHERE. Tu cogitabis atque perpendes negotium; et, si videbitur, cum generosa Domina Matre, quam honorifice meis verbis salutabis, imo cum ipso Rudolpho super eo consules. Ut si potiores rationes se dent, quibus prospiciatur ejus studiis, hae ineantur; sin ista placeat, id dispiciamus, quo explicetur, ut exitum habeamus. Quam ad rem plurimum et nobis D. Hülsemanni et Hanovii ductoris opera conducet. Sed de hoc postea videndum erit. Nunc de re ipsa est consultandum. Tuo nomine, mi optime BÜCHERE, ad generosam Brandtiam de hac ipsa occasione dedissem literas, si tempus et otium non defecissent. Vides lituras et


page 124, image: s124

dehonestamenta alia scriptionis in istis literis: quae nihil aliud quam properantiam et festinationem nimiam arguunt hominis justis spatiis exclusi, quod tu ignosces. Sed prima quaque occasione tui ero memor. Ita plane tene, meque ama, et optime vale. Wittenb. ad d. XXVIII. Januarii, Anno CIC IC CXL.

Si placet consilium de Rudolpho, auctor ei fuerim, ut nuptias sororis cum Hanovio aliquo Germanico carmine celebret. Quae res eum Principi plurimum commendabit. Maxime vero si laudes ejus artificiosa ratione alicubi attingat.

LXXI. RUDOLPHO a BRANDT S. P.

Amat hic amantem. Carmen Germanicum ipsius laudat, eumque ad uberiorem in Latino et Germanico sermone exercit ationem incitat.

VIdeo antiqvum tuum te obtinere, Rudolphe nobilis sime, hoc est, impense, imo, ni fallor, impotenter me amare. Id enim ut superiores literae tuae cumprimis; sic novissimae copiosissime attestantur. Etsi vero mihi tantum non tribuo, ut mereri me tantum studium et propenfissimum in me affectum tuum arbitrer: jucundum tamen est, quod istud ipsum non nisi in optime natas indoles et excellentissima in genia cadere soleat. Quae, ut invidere aliis malignum statuunt, sic quosvis amare ad se cumprimis pertinere existimant. Germanicum tuum Progymnasma valde me cepit. Ut generosa inventio est, sic dictio ipsa nobilis splendidaque, et quae nihil putidi aut affectati habet. Quod illis solet accidere, qui Gallicanos cothurnos plus aequo solent admirari, et ita frigidi fieri


page 125, image: s125

plerumque. Perge, perge ita! mi Rudolphe, et modo Latinum aliquid tersum, elegans, grave, doctum; modo Germanicum isti simile elabora stylo, et, si id placet, permitte ad me. Itaque tibi persvade, hoc exercitationum genus, et mihi voluptatis plurimum, et tibi emolumentum ingens et fructus largissimos allaturum. Vale, delicium nostrum, mi Rudolphe, et strenue rem tibi gere et Musis: non illis theatralibus, quas genii tui praestantia merito aversatur jam olim, sed quas contubernales sapicntiae Synesius olim pronunciavit. Wittenb. ad d. XVIII. Febr. Anno CIC IC C XL.

LXXII. EIDEM.

Operosius excusari silentium non vult. Oblatam declamatiunculam probat, ubi de modo exercendi stylum oratorium quaedam praescribit. Meminit etiam Matris ejus valetudinis, quam firmiorem opt at. De Arnimbio quaedam his subjungit, et Brandtium ad se invitat.

QUod te tam diligenter de silentio tuo purgares, causa non erat. Si otium ad scribendum non est, nec habeas, cui recte tradere literas possis, ineptum non modo, sed et injustum fuerit, scriptionem et literas postulare. Amicitiae hoc officium est, quod ita exigere minime oportet, ut in servitii genus id commutetur. Scribis itaque, Rudolphe amantis fime, ad me, quoties impetus fert, idque nulli incommodo est: aut cum necessitas postulat; et qui perferat, non etiam desit. Si aliter comparata res est, silere optimo jure fas erit et venia: ea tamen lege, ut idem nobis concedas. Enimvero et nos tardiores sumus in


page 126, image: s126

rescribendo, non alia de causa, quati quod otium non erat. Declamatiunculam tuam legi, probavi. Quippe quae et argumentum praeclarum habet, et eleganter praeterea scripta est. Poterat quidem res paulo fusius uberiusque tractari; sed tu Geographorum morem imitari voluisti, qui vastas quaslibet terras brevioribus lineis describere solent. Ego vero tibi auctor fuerim, ut si quando deinceps te in isthoc genere meditationum exercere volueris, (voles autem, atque id saepius quidem) ut, postquam de argumento certus fis, rationes, quibus aut confirmari, aut infirmari, rursus ad eas quid responderi possit, videas. Cum argumenta ad manum sunt, tum tibi dispiciendum erit, quomodo singula explicari probarique, atque amplificari etiam queant. Quae omnia in charta delineare et consignare poteris, simulque videre, quo invicem ordine excipere se quam commodissime queant. His constitutis, stylo et cultu oratorio prosequenda omnia sunt, et velut in corpus quoddam compingenda: dandaque opera, ut suo quodque in loco non tantum se pulchre ac nitide habeat, verum etiam omnia invicem bene respondeant concinnentque. Audio generosam matrem tuam non belle satis valere. Fuit ea res non levi dolori, sed spero tamen in gratiam cum valetudine rediisse. Quam diutissime vestra causa superstitem serio ego voveo et opto. Locuta non nihil mecum de Arnimbio est, summo duce, et incomparabili viro. Et quamvis videatur expeditionem moliri, cum tot duces praefectique adveniant, conveniant, abeant; et ipse quoque tale aliquid, quanquam perplexis sermonibus ferre prae se videatur, nihil tamen de conquirendis ministeriis, et adornando comitatu satagit. Nec libuit mihi hujus rei


page 127, image: s127

quicquam satis liquide expiscari. Dn. Rochau aliquot dies hic fuit. Per eum posset fortasse id, quod volebat Dn. Mater, explorari. Quid si et aliquae partes Dn. Hanovio committantur: qui flumen transducet equites suos, et dubio omni procul et vos inviset salutabitque, et Dn. Arnimbium officii causa conveniet? Si quid interim cognoscere licebit, ad id negotium quod faciat, quam primum poterit fieri, significabo. Te amplecti gestio, mi Rudolphe. Quare quandocunque huc veneris, confestim ad meas tibi contendendum aedes erit, et in amicum tibi hospitium divertendum. Vale R. et salve cum universa familia tua nobilissima, Dominoque Büchero. Raptim ad d. XVII. Aprilis, Anno CIC IC C XL.

LXXIII. N. N.

Est Commendatio juvenis docti et Juris Studiosi. Clarissime et Excellentis sime Vir, Domine et Amice plurimum colende ac observande,

DIscessurus in Academiam vestram ex nostra praestantissimus juvenis S. Quaestoris nostri filius, petiit a me, ut tibi se vellem commendare. Enimvero cum minime ignoraret, qua esses auctoritate apud omnes, quam tibi ingenii, eruditionis, doctrinae et humanitatis laudem comparaveris, id dandam praecipue sibi operam statuit, ut benevolentiam tuam sibi conciliaret, ratus, non posse non sibi patere aditum ad caeteros, quos Academia atque urbs vestra egregios summosque viros habet, simul abs te probatus esset. Neque enim quemquam ibi alicujus numeri nominisque esse, qui non et magnificet te, et plurimum amet. Facile dedi hanc veniam homini,


page 128, image: s128

cujus pater non modo amicissimus esset nobis, sed et qui ipsemet mihi ob cultum ingenii, et elegantiam morum, jam olim amatus et charus. Philosophicis disciplinis, quantum satis, instructus est. Latini sermonis copiam ex optimis auctoribus, et crebra exercitatione styli, meis auspiciis maxime, eam paravit sibi, ut utraque oratione ex aequo polleat, et prosa juxta et carmine placere possit. Ingressus et Juris studium est, atque in eo quoque egregios fecit progressus. Quos ut ad uberiorem profectioremque rationem adduceret, in vestram Academiam missus est; eoque nomine tum caeteris Dominis JCtis, tum Domino Lindnero praecipue innotescere oupit. Quare abs te officiosissime contendo ac peto, ut tot optimis rebus ornatissimum juvenem et mihi valde amatum, quo potes benevolentiae genere complectaris, ejusque honestissimos conatus, quantum in te est, adjuves. Qua in re non modo de optimo juvene mereberis pulchre, sed et me quoque magis magisque obstringes tibi atque devincies. Vale, Excellentissime vir, et me vel in S. etiam ama. Wittenb. ad d. VII. Jun. Anno CIC IC C XL.

LXXIV. Conrado Davidi Buchero S. P.

Brevitati veniam exorat ob iter parandum. Quae velit, ut per liter as exponat Brandtiae, monet. Poma exigit emenda uxori. Agit quoque de studio Politico et libris huc facientibus, et prosodiam reposcit.

BRevissime tantum per summa capita respondenti facile, spero, ignosces, mi Praestantissime Büchere, si scieris, tertio die post Dresdam mihi proficiscendum,


page 129, image: s129

et interim varia esse, quibus absolvere me necesse habeam. Ac primo quidem optimum erit, aut temetipsum appellare Generosam Dominam, aut eas partes, quod magis svadeo, epistolae demandare; ne, si quid oneretur pudor compellantis, ea deinceps res damno atque incommodo cedat. De pomis videbis, quae copia ad nos pervenire queat. Interim dedi negotium uxori, ut pretium, quantum indicabitur, persolvat; quae interim de aliis coemendis secura erit. Conzenii libros saltem inspexi semel et iterum; diligenter atque cum cura haud legi. Placuit tamen opus, et utile lectu omnino existimo. Sed vellem, antevos Aristotelem cum Heinsiana paraphrasi lectit asse, quae praeter Politices praecepta et castigatissimae orationis ideam vobis exhibebit. Quare si est admanum, hanc vobis diligenter commendo. Nempe quod Poetis Homerus, id Philosophis atque Politicis inprimis Aristoteles. Nemo eorum aliquid egregii in hoc genere praestitit, qui non de isto fonte se injurgitaverit probe ante. Galateum dono vobis. Prosodia redibit in tempore, cum nihil amplius commodi praestare poterit, hoc est, quando erit descripta. Valete, et salvete omnes. Raptissime ad d. XXV. Augusti, Anno CIC IC C XL.

LXXV. Gottfrido Oleario, SS. Theol. D. S. P.

Primo rationem intermissae antea et nunc datae responsionis affert. Deinde methodum studiorum puerilium et juvenilium explicat. Qua parte epistola haec est consultatoria.



page 130, image: s130

Vir admodum Reverende,

CUm tuas mihi superiore mense redderet lator, monui hominem, ne ante discederet, quam ea de re fecisset me certiorem, quod rescribendum mihi ad eas esset. Nec defuit ille quidem officio; sed vero cum cogitaret ad vos, tum ego aegrotans acriter decumbebam; quo factum, ut sine meis ipsi abeundum esset. Caeterum nunc explicitus morbo, DEI ope, respondeo quidem: sed neque in tempore fortassis, nec ita, ut res exigebat. Nam cum et tempus et otium deficiat, aliquid potius scribendum fuit et illinendum chartis, ne plane sileremus; quam istiusmodi afferre aliquid licuit, quod universum negotium quam accuratissime explicaret. Ignosces igitur nobis, Clarissime Vir, primo quidem, si forte minus in tempore, deinde, si ita respondemus, ut plura deinceps declaranda maneant. Ac primo quidem pueris rudibus a singularibus vocibus ac verbis Latini sermonis primordia petenda esse nemo, opinor, contraveniet. Ita enim et ipsi infantes addiscunt loqui. Id quoque assentiendum est, non male consuluisse puerorum studiis, qui, cum viderent, singularium difficilem esse memoriam, pleraque omnia sententiis brevibus complexi sunt. Ita enim effecerunt non modo, ut retinerentur firmius; sed et ut rectius intelligerentur. Sed utrum ad eam rem Comenii industria, an vero Patrum Hibernorum studium conducat magis; de eo non immerito controvertitur. Nam habet uterque liber ut laudes, ita et culpas suas: et est difficile reperire, quod omni omnino nota vacare possit. Quare non ita referre putaverim, sive hoc, sive altero velimus uti, modo Magister officium suum diligenter faciat, et quae discenda inde sunt, tum vere explicet,


page 131, image: s131

tum probe inculcet. Satius enim est, ex praesenti copia aliquem fructum capere, quam dum meliora exspectes, proficere nihil. Interim dissimulandum non est, Hibernorum operam videri magis convenire pueris, quod illa simplicior contractiorque sit; cum contra ea Comenii diffusior et affectatior inveniatur. Quare in illa acquiescam magis. Nam si qua ibi desiderentur forte, ea omnia ex colloquiorum libellis et ipsa auctorum lectione supplere licet. Satis enim est, in illa aetate necessaria maxime et quotidiana non ignorare. Porro alia sermonis, alia scriptionis ratio est: cumque in scriptione ipsa quoque id ante omnia danda sit opera, ut pure, perspicue, terse negotium, quam culte atque ornate ut explices: primo omnium ii adhibendi auctores sunt, qui vel scripserunt sermones, vel ad quotidiani sermonis indolem scripta sua cum maxime temperarunt, ab exquisitioribus illis, et Oratorum propriis ornamentis abstinentes. Quare post selectiora Erasmi, Vivis, Sturmii, et aliorum hujus notae colloquia (quae probe et diligenter versare puerum magno usui erit) legendi imprimis Comici sunt, atque in iis Terentius maxime; qui et pudoris studiosior est, et recti sermonis regulam custodit magis: Plautus enim dum omni ex causa risum captat, saepe obscoenus sit, dicendique legem vel prudens corrumpit, ut multa, quae ibi legas, extra theatrum nullum omnino locum habeant: nonnulla autem et ibi quoque veniam exspectent. Comicis subjungendi Ciceronis Dialogi, de Officiis, de Amicitia, de Senectute; aut illi etiam, qui ad Oratoriam spectant. Ut simul et hauriantur virtutum et artium praecepta, et opes Latini sermonis locupletentur. Jam cum ad ipsas Orationes accessus faciendus est, ab illis auspicari


page 132, image: s132

oportet, in quibus lenius quoddam sedatiusque orationis secutus est genus. Ut sunt, pro Archia; pro M. Marcello, pro Ligario, pro Rege Dejotaro etc. Ex Historicis nemo aptior adolescentibus Nepote et Caesare: qui proxime accedunt ad quotidianum sermonem, et phrasin Terentii passim repraesentant. Atque Historias quidem primae aetati proponere optimum mihi videtur factum. Tum enim maxime valet memoria, qua opus cumprimis ad historias exemplaque comprehendenda. Deinde omnes ducimur narrationibus. Jam in historiis major rerum varietas est, quam in scriptoribus aliis. Cumque inter arma ac bellorum tumultus vivendum nobis jamdiu fuerit, ecquid occurrat magnopere, quod pueri nostri hodie non capiant, aut apud Nepotem, aut apud Caesarem, qui nihil propemodum aliud, quam bella tractant et arma? Sed cum Nepote et Caesare optime et Sulpitius quoque Severus conjungatur, qui sacram historiam duobus libris exposuit, tam eleganter ac terse, ut cum Josephus Scaliger, Ecclesiasticorum scriptorum purissimum; alii Christianorum Salustium, appellitarint. De Valerio Maximo ita sentio, esse multo utilissimum, et valde necessarium scriptorem; sed eum viris magis et quibus jam confirmata styli integritas est, quam adolescentulis convenire, qui nondum tenent dicendi regulam, et deteriora citius, quam sana et recta imitantur. Est quidem nihil aeque salubre ac frugiserum, quam omnis generis exempla, quibus vitam informes, nota habere et observata, et isto nomine egregie de omni aetate meritus Valerius est: refertque plurimum eum exstare; sed dictionem quod attinet, fatendum equidem est, neque terse eum ubique satis, sed affectate saepius ac putide loqui, quodque Horatius


page 133, image: s133

ait, nubes et inanta captare. Caeterum multum interest, quos primum auctores fingendi styli gratia legerit puer: et recte vir disertissimus in Epistolis ait: Stultissimum credo ad imitandum non optima quaeque proponere. Quare causa non est, cur Terentio, Cicerone, Caesare, aliis, quos nominavimus, sepositis, Valerium admittamus maxime, bonum et utilem auctorem quidem ad sapiendum, non ad dicendum. Quorum alterum in prima aetate addiscendum est, alterum a virilitate expectandum. Ad Poesin neque Virgilius, nec caeteri soli sufficiunt. Nam prout ipsa diversa est, ita ex diversis quoque est cognoscenda. Atque Heroicam quidem majestatem optime monstrabis Virgilius: Elegorum naturam Naso; et Lyricorum carminum artificium Horatius docebit. Quorum quisque ut in suo genere regnavit, atque excelluit maxime; ita imprimis in eo imitandus est, et pro lego et norma esse debet. Habes, Clarissime Vir, quae in hac festinatione in mentem nobis veniebant, supen iis, de quibus quaerere libuit. Tuum erit, bene consulere, itaque interpretari, ut qui haec illeverimus chartis, non te docendi gratia, sed ut gratificaremus voluntati tuae. Vale, et meama. Wittenb. ad d. XIX. Septembr. Anno CIC IC C XL.

LXXVI. GENEROSO AC NOBILISSIMO VIRO HENRICO a FRISEN S. P.

Ob FRISII silentium diuturnius scribendum sibi putat, in quo audaciam excusat modeste suam, praecipua qvum ad ipsum et Praesidem destinata non fuerint


page 134, image: s134

tradita, quae jam perferantur. Pecuniario in regotio patientiam sibi sectandam existimat. Se illi et Praesidi valde obstrictum affirmat, et cum illo de Naudai libelli dedicatione deliberat.

CUm ad posteriores meas nihil abs te, GENEROSE HENRICE, acceperim responsi; atque ad cas imprimis, quas ipsa media aestate dederam, cum ad Eminentiss. Dn. Praesidem et te inscriptos vobis Plautinos mitterem Codices, quos Dresdam ad amicum destinaveram, ut prima quaque occasione ad vos curarentur; idque ad multitudinem juxta et magnitudinem negotiorum, quibus distineri te in praesenti interpretarer; non faciendum mihi putavi, ut intempestivis literis, arduis tuis occupationibus obstreperem, et quae patriae debebantur, tempora subducerem improbe et velut per sacrilegii genus mihi vindicare conarer. Nunc cum tam comiter ac tam prolixa humanitate me ad officium voces et partes veteres; ac licet tot circumsessus ac pene obrutus curis sis, quasi in otio positus te nosiras desiderare significes; foedissimi juxta et immanissimi flagitii fierem reus, si parum morigerus voluntati tuae, tacere diutius perseverarem. Sed ad Plautinos Codices ut redeam, pessime sane me decepit spes, quam de amico, cui mittendi ad vos negotium dederam, habebam conceptam. Nam dum superiore mense ineunte Dresdam venio, ut querelarum interpretem agerem, quas de supremis suis necessitatibus Academia nostra ad congregatos per comitia status perferendas haberet, ecce, praeter opinionem meam invenio, hos hactenus quidem haefisse Dresdae, quos dudum a te versari eram persvasus; et quoniam nulla se talis tulisset occasio, qua mitti commode et fine magnis sumtibus potuissent, nunc


page 135, image: s135

deportatos esse Lipsiam, ut nundinarum commoditate usi, tandem ad vos, licet serius, deferrentur. Quod me quam male habuerit, dici non potest. Et tamen eum haud liceret mutare, id omne sane concoquendum fuit. Quae ideo scribo, cum ut intelligas filentii mei causas; tum ne mireris, cur tanto post tempore veniant meae: et una cum illis Plautini codices, quae ipsa adolescente aestate perscriptae a me dataeque essent. Sed ad pecuniarium negotium quod attinet, totam illius fabulae scenam jam ante Dn. D. Hoius et literis prius, et nuper familiari etiam sermone, cum officii causa salutarem, nobis explicuit. Videturque res nescio quid fatale occulere, cum in hoc ipso nomine jam altera vice, quae jam perfecta me mihi tenere vota existimabam, elisa subversaque jaceant. Quod si est, neque hoc potius casu contigit, cedamus licet, libenterque feramus fortunam, quam fatum nostrum nos voluit ferre; atque existimemus, hoc agere Numen supra nos, ut luculentioribus exemplis patientia nostra et aequanimitas elucescat. Tibi vero, GENEROSE HENRICE, sidus nostrum, et Eminentissimo Dn. Praesidi quas laudes gratiasque dicam pro fingulari illo studio, quo dubiis imo jacentibus nostris rebus succurrere strenue ac perbenigne studuistis? Ita enim egistis partes, tam solicite atque sideliter nostrum tractastis negotium, ut quamvis conatus vestros egregios, measque spes penitus eventus melior destituerit, multum me tamen debere vobis, atque sic quasi ingenti aliquo beneficio obstrictum et obligatum esse a vobis, tenerique arcte, ultro et promte fatear. Nec unquam plane videbor mihi infelix, ut maxime videar, et sim quoque, quamdiu me vestri favoris gratiaeque ac benevolentiae spes haud derelinquet.


page 136, image: s136

Naudaei libellus cum accessionibus certis jam absolutus pene typis est. Neque enim praeter praefationem ac titulum quicquam amplius restat. Ac licet sedeat animo, a tui consilii auctoritate nihil discedere, et Illustrissimo Principi MAURITIO totum opusculum dedicare; tamen non video, cuinam hominum, te, NOBILISSIME FRISI, absente, tradendi exhibendique provincia commode satis demandari queat. Quare abs te officiose ac vehementer peto ac rogo, ut, hac in re quid faciendum sit, commonefacere me quamprimum velis, docereque adeo, utrumne operiendus tuus reditus, ut ipse Patronus et Commendator Oposculo sis, an deligendus quisquam alius, cui volenti fuerit, has in se partes suscipere. Quod si videbitur, monstrandus ipse, et designandus ibi est, ne quid hic imperitia mea male impingat. Vale decus ac sidus nostrum, HENRICE, et Generoso Domino Praesidi, Collegae tuo, me iterum iterumque commenda. DEUS utriusque vestrum res atque consilia gubernet, regat, provehat, et bono salutique Patriae, quem sibi unice finem propositum habent, cedere benigne clementerque sinat. Vale iterum animo juxta ac corpore, neque perge amare, qui Dresdae haec, in ipsis Comitiis, inter molestissimas curas atque solicitudines, quae omnem mihi venustatem Musarum, ut verbo veteri dicam, expectorant, praefestino scribebam ad d. X. Octobr. Anno CIC IC C XL.

LXXVII. D. Matth. Hoe ab Hoenegg.

Narratoria haec est de filiorum Hoeii periculo, in quod forte inciderant, unde amanter pro eis intercedit,


page 137, image: s137

altero ad ipsum abeunte. Sequitur votum et gratulatio de filiae nuptiis, quae adornentur.

Reverendissime Praesul, Domine atque Patrone summe,

DUm profecturo navi domum nescio quod inimicum sidus foedissimam tempestatem conflat, qua factum tandem ut sexto demum, ex quo conscenderam die meos complecterer, inauspicatus alius turbo nobilisfimos filios tuos exagitavit. De qvo, qvum intelligerem primum, dici non potest, quam id confuderit me ac perturbarit. Solet enim id venire, ut nuntiorum novitate ingrata percussus animus, in nulla omnino ratione acquiescat. Nec consederunt ante hi fluctus, quam N. tuus, deliciae meae, hanc totam scenam ordine recensuisset. Dolui sane, prout debebam, fide optima, tum illud ipsum, quod evenire maxime nollem; tum humanarum mentium statum, quae ita comparatae sunt, ut nunquam non appareat ----- assidere perpetuo naturae nostrae, et omnem aetatem cuidam errandi necessitati esse expositam, quam vereri atque metuere multo facilius est, quam plane effugere ac vitare. Sed illud acerbum maxime accidit, quod inde nata est causa, quae jucundissima exoptatissimaque consvetudine tui, Reverendis sime Praesul, N. cujus amor mihi in horas creseit, me praeter opinionem privaret. Neque profecto par huic essem dolori ac curae, nifi me solaretur ac sustineret spes, futurum brevi, ut elegantissima anima cum fratre nobilissimo cupidissimis nostris amplexibus redderetur. Intereae mei officii duxi esse, persequi abeuntem literis, et quem non possem corpore, affectu saltem comitari. Quare, Reverendissime Praesul, cum tibi hoc, quicquid scripturae subitaneae est, exhibebit tuus, finge, quaeso,


page 138, image: s138

cum a Buchnero ipso ad osculandum parentis piissimi manum adduci, ac tradi tibi pignus ejusmodi, quod foecundissimam spem et gratulationis multiplicis et selectissimae voluptatis praebebit olim. Atque profecto dignus es, Patrone Summe, qui, quod unice voveo, nihil unquam de tuis nisi laetum et prosperum audias, atque per totam domum adeo pia festaque gaudia perpetuo exultent: cui incrementum insigne, et tantis dignum carminibus ex nobilissimae filiae nuptiis, quas nunc adornas, uti accedat propediem, novisque se auctibus recentet usque atque amplificet, votis omnibus precor ac oro. Deus te, Reverendissime Praesul, cum tota nobilissima familia felicem perpetuo florentemque, tum (nisi id forte improbiusculum petere) mei amantem servet. Wittenb. ad d. XXVIII. Octobr. Anno CIC IC C XL.

LXXVIII. Conrado Davidi Büchero S. P.

Affectus Bücheri abundantiae in gratiis agendis aliquid reponit. Justi Brandtii studiis laetatur. De pallio relicto, quod remittatur, scienda commemorat.

NIhil quicquam eorum, quae exhibuimus tibi, tantum fuit, ut majus esset, quam aut virtuti aut ofsiciis tuis deberetur. Quare causa non erat, cur aut praedicares tantopere, aut gratias ageres. Delectat tamen haec pietas tua affectusque in me. Ac quamvis ideo benefaciendum non est, ut laudem consequaris: tamen si beneficia extra eam non sunt, jucundiora efficiuntur. Justum nostrum laetor literularum amorem retinere, et recte uti doctore tali, quo melior ipsi contingere haud potest: et te praesenti conditioni


page 139, image: s139

placide acquiescere, hoc est, DEUM sequi: qui sane aderit, et vobis viam aperiet ad meliorem fortunam. Interim plurima salute alumnum tuum nostro nomine impertire. Puer, qui exhibebat tuas, repetiis et pallium, quod reliquisses nuper. Quod factum cum recordari non possem, Rudolphum nostrum ut appellaret, monui. Qui cum abiisset, uxorcula monuit in tempore, asservari pallium in arca, quod pertineret ad te, relictum a te in Museo, cum superioribus annis Wisenburgum discederetis. Quare illico dedi negotium, ut promeret, et ad nobilissimas virgines vestras deferendum curaret, quod post ad te deferretur. Subiit enim cogitare, id ipsum te voluisse, quam vis nullam mentionem fecisses in literis. Vale et me ama. Raptissime ad d. XXV. Septembr. Anno CIC IC C XLI.

LXXIX. Generoso ac Summo VIRO HENRICO a FRISEN S. P.

Commendationem haec epistola Rudolphi Brandtii, ob nobilit at em, studiae et mores continet, simul et intercessionem pro eo, rebus ipsius non leviter afflictis.

RUdolphus a Brandt, Nobilissime HENRICE, amari cupit ate, nec indignus, ut puto, vel eo ipso, quia cupit. Cupit autem, quia impense amat te, et incomparabiles tuas virtutes magni facit, ut par est, ex quo depraedicari audiit ex me homo de complexu nostro; et earundem imaginem in fratre CAROLO, quem contubernalem annis superioribus habuit, contemplari coepit. Ingens in eo nobilitas generis;


page 140, image: s140

major ingenii, quod optimis artibus literisque, et laudabiliter tinxit. Quanquam et Jurisprudentiae attendit hactenus, non quae litigia alit, et relinquenda rabulis est; sed tribunalia quae moderatur, et id solicita est, non ut evertat fortunis miseros, sed suum cuique aut tueatur, aut reddat. Non poteris non complecti juvenem tot acuentem eo te et incitantem causis. Quibus pro complemento accedunt mores modesti, decori, et qui virilem gravitatem aemulari videantur. Hunc itaque appetentissimum tui hominem complectere, quaeso, et apprehende; neque hoc tantum; sed Generoso Domino Patri etiam commenda, ut vestro auxilio ac ope, si licet, necessitates, in quas conjectus culpa temporum, evadat ac superet. Natus quidem ille in magno patrimonio est, fundos, agros, sylvas non parvi modi possidet; sed quae afflixit adeo procella communis, ut suppeditare amplius in studia sumtus haud queant. Bona fide doleo, rectam et vividam indolem, et natam magnis, ita jactari ac premi. Cui si tam aspiret fortuna ac sublevet, quam surgit ipsa attollitque se, atque in summa et praestantissima nititur, quod ornamentum Equestris Nobilitas poterat, quod decus sibi atque praesidium patria ipsa exspectare? De quibus metuendum valde est, ne intercipiantur, si, quod minatur fati atrocitas, non tantum ab Academia, sed studiis ipsis diduci contingat. Age itaque, nobilis sime HENRICE, expedi arma, et periclitanti matura suppetias, qui fatigatus et lassus durare adversus fortunam suam amplius haud potest. Enimvero non parum tibi, non parum Eminentis simo Parenti tuo debebimus, asserta hac tanta indole. Quam demereri et obligare tantum promittere laudis poterit, quantum emolumenti ac fructus


page 141, image: s141

in publicum res ipsa potest. Vale. Wittenbergae, ad d. XXI. Maji, Anno CIC IC C XLII.

LXXX. Eidem. S. P.

Molestum est auctori, quod non illico ad FRISIUM iter facere queat. Epicteto Salmasii laudem tribuit meritam: in ipso autem Salmasio id taxat, quod ubivis fere oblique Heinsium feriat, et quare id faciat, aperit, imbecillit ati humanae hoc tribuen. s Caeterum effigiem Salmasii cum epigrammate communicat. Epictetum se redditurum promittit. In quem cur Salmasii Volumen non habeat integrum, addit.

NOBILISSIME DOMINE,

AEGre quidem est, differri te complectendi nostram spem, sed ingredi tamen iter non licet, antequam Dn. D. Janus ex Serenissimae Heroinae reversus exequiis fuerit, et hinc in Danias discessum fecerit. Spero autem, nisi quid nobis humanitus accidat, circa festum Johannis; aut paulo post certo me tibi affuturum esse. De Epicteto Salmasii quantum tibi, nobilis sime HENRICE, debeo? Quae diligentia in commentationibus iis? Quae admirabilis variaque et universum orbem doctrinarum quae nobis exhauriat, eruditio ibidem apparet? Sed quod in caeteris, quae edidit hactenus, illud hic quoque licet notare, ut nusquam non obliqvus adversus Heinsium sit, nec facile ejus reprehendendi occasionem praetermittat. Quamvis autem majoris gloriae sit, dolorem animi vincere, et usquequaque dare operam, ne, quod praeclare


page 142, image: s142

monent Stoici, atque in iis Epictetus passim inculcat, assensum nobis visa extorqueant; utque res omnes non tam opinione de iis, quam ex natura sua metiamur; danda tamen venia viro maximo hoc quidem benignius, quod justo dolore instinctus atque accensus animus sibi vindicias quaerit. Namque si vera sunt, quae perscripserunt ex Belgio nonnulli, non optimis sane artibus Heinsius existimationem Salmasii ac famam aggressus est. Quae cum recogito mecum, maximum inde documentum capio imbecillitatis humanae, quamque ex vero Poëta dixerit, suos manes quemlibet pati. Sed dum de Salmasio agimus, non possum non tecum communicare egregium sane ac luculentum ad viri summi effigiem, qua me non ita pridem amicus donavit, Epigramma Barlaei. Id ita scse habet:

Gallia quo nuper, jaem sidere Leidae superbit;
Praelucet magnis artibus istae Pharos.
Haec sunt perspecti, Lector, compendia mundi;
Fronte sub hac Pallas prodigiosa latet.
Partimur doctrinam alii; hic setota recondit,
Immensosque habit at mens spatiosa lares.
Scribite Scriptores, cui pagina scripta Solini est;
Judice me, scripti circulus orbis erit.

Nihil splendidius, nihil sublimius aut efficacius, addo nec verius dici poterat. Itaque cum multum lectione ejus delectatus essem, nolui te hujus voluptatis esse immunem, quam eo majorem capies, quo viri gloriae et portentosae eruditioni candidius sinceriusque favere soles. Si poteris dare hanc nobis veniam, Epictetus ejus manebit apud me, donec ipsemet afferam et reddam. Vale. Wittenb. ad d. XI. Junii, Anno CIC IC C XLII. satis fessino.



page 143, image: s143

P. S. Salmasianarum in Epictetum Commentationum volumen minime integrum habere te, non fraude bibliopolae factum est; sed per auctorem ipsum; qui tractatum de anima, jam profecturus in Galliam, ibi, qua desinit, abrupit, absoluturus quae restant et editurus facto reditu, ut in praefatione ad Stoicae Philosophiae Studiosos pollicetur.

LXXXI. Eidem. S. P.

De Jani et de suo itinere agit. Expectat sibi commendatum a FRISIO. Grotii notas in Cassandri Consult ationem attingit.

NUdius tertius Dn. D. Janus secundo flumine vectus navi huc venit. Heri cum asportasset res suas, quas mihi crediderat, et valedixisset amiculis, conscendit denuo, Tychopolinque discessit. Quare adornando Drefdensi itinere nunc totus sum, post dies non ita multos profecturus, ut te, quamprimum potero, complectar. Quem nuper petebas, uti susciperem cognatum tuum, qui huc mittendus brevi esset studiorum causa, diebus singulis expecto. Neque enim non dare abunde locum petitioni tuae debui; cum nihil negare unquam possim, quod mihi in manu foret praestare. Et ipse adolescens, ut mihi affirmant, qui cum eo vixerunt Gerae, eodem contubernio usi, eo ingenio est, ut nihil studiosius eo, nihil modestius rectiusque inveniri temere queat. Qui tanto majori mihi curae erit, quo magis me cupio et tibi, Generose Domine, et toti illustri familiae vestrae probatum. Non


page 144, image: s144

ita pridem est, quod exemplar Notarum, quas ad Cassandri Consult ationem summus seculi vir, Hugo Grotius, conscriptas dedit, exaratum manu amicus quidam ad me permisit. De quibus nunc nihil; cum meliorem de iis agendi locum ipse adventus noster dabit. Vale, Nobilissime Domine, et me amare ne define. Raptim, ad d. XV. Julii, Anno CIC IC C XLII.

LXXXII. Eidem. S. P.

Advent um indicat suum in secessu agenti, rogatque utrum venire ad eum, an manere debeat?

NOBILISSIME DOMINE,

HEsterna vespera huc veni. Hodie cum sciscit arer, ecquid vacare salutaturo officii causa posses, comperior, in secessu te agere has aliquot septimanas. Tibi quidem, PATRONE, etiam atque etiam gratulor sanctissimum istud et nunquam non Musis amicum otium: sed meam vicem serio doleo, cogitans mecum, in quam grave principium inciderit itineris mei conatus. Enimvero labascit nunc omnis machinarum nostrarum moles: nec explicare se valet confusa turbataque hoc nuntio consilii ratio, nisi tranquilles hunc aestum nobis, et motam mentem in sede sua reponas atque stabilias. Cupiebaem quidem impetu primo redimere eqvum illico, et recta pervolare ad te: sed deprehendens posteae audaciam et temerit at em hujus consilii, nihil contra auspicia tua suscipiendum paulo consultius decrevi. Ageitaque, NOBILISSIME VIR, quidque sit faciendum Clienti tuo, quaeso praecipe, capessituro promte imperium


page 145, image: s145

tuum, sive venire me jubeas, seu manere potius et praestolari adventum tuum, praecipue, sipost non ita multos dies es expectandus. Vale. Dresdae, ad d. XXV. Jul. Anno CIC IC C XLII.

LXXXIII. Eidem S. P.

Memorat, quae scriptionem morata essent post reditum. Lapsum memoriae circa Borboritae scriptum condonari sibi petit. Adjicitque his alia de Cassandri consult atione, de epistola Legati Galli ad Regem Daniae, de Grotii morte nuntiata, deque Fratre FRISII Carolo, et de negotio suo in aula quaerit.

NOBILISSIME DOMINE,

CUm Dresda non ita pridem rediissem domum, inveni non pauca, tum quae in re familiari ordinanda disponendaque, tum quae in partibus muneris curanda administrandaque mihi essent. Sic factum, ut, quod debueram, maturius dare ad te literas haud certe potuerim. Quod ut ignoscas, vehementer peto abs te atque contendo. Sed primum in praesenti hoc scribo, me admodum lapsum memoria, cum, mota Borboritae mentione abste, penes me esse illum librum, affirmarem tibi, missarumque reciperem reversum ad meos. Nam scripti genus, quod designaram, non Borboritae, ut vides, est, sed Frontonis cujusdam Borboritae similis, hocest, Grotiomastigis, ex quo errandi causa est nata. Cui cum maximus vir eadem Appendice respondeat, non praeter rem facturum putabam, si Strigilem ejus (ita enim praescripsit librum)


page 146, image: s146

videndam nunc mitterem. Id enim satis fore arbitror: et exemplaris alterius copia in praesentia mihi haud potuit fieri. De Cassandri Consultatione respondent bibliopolae, a senis ipsis annis ne unum quidem vidisse exemplar. Meum itaque mittere volui, uti haberes interim, quo desiderium tuum expleres. Quam junxi Galliarum Regis Legati Epistolam ad Daniarum Regem, legisti forte jam ante. Quod si non est, habe eam munusculi loco, et boni consule. Proxima occasione et Orpheus noster, quem exscriptoris moratur manus, Cöthensiaque, ut sum pollicitus, consequentur. Ea enim Urbanulus noster in praesentia detrectabat, causatus mularem sarcinam mannulo isti imponendam non esse. De Grotio quid scribat Nüslerus, ex ipsis literis ejus intelliges. Affirmant idem et aliorum ad me, et illud praeterea, paulo post, cum transiisset ad Pontificios, plane humanis rebus excessisse. Ac neutrum equidem miror. Quam arduum enim transire ad eos, quibuscum communionem concordiamque non habendam putes? Deinde, si juvenes etiam et robustissimum quemque tolli videmus, quanto facilius finietur, quem sexaginta anni jam confecerunt? Dolet tamen, si vera, quae nunciantur, fuerint, nos maximo ingenio seculi, totque in eo immensis bonis privatos esse. Neque enim scio, qui amplitudinem Grotiani ingenii ac divinitatem hodie excedat. Si quid de Fratre Carolo habes, et grave non est atque incommodo, benignus imperti. Idem quid de eventu negotii nostri in aula sperandum nobis. Sunt, qui optima longe promittant. Quod ante vix credam, quam abs te confirmatus. Vale iterum ex animi sententia, et uberem conde vindemiam; ut sit, et quo pensare munera vetera, et elargiri nova


page 147, image: s147

queas. Wittenberg. ad d. XXI. Septembr. Anno CIC IC C XLII.

LXXXIV. TESTIMONIUM. ACADEMIAE RECTOR LECTORI BENEVOLO cum debita et prolixa honoris delatione S. D.

Testatur Academiae nomine, G. S. juvenem esse cum eruditum, tum bene moratum.

IN caeteris malis, quae per armorum truculentiam ubertim ubique exundant in patriam, maximum omnium est, quod tot praeclara ingenia aut penitus abstrahuntur a studiis, aut certe in arctum coguntur, ita ut non nisi obiter et perfunctorie illa tractare possint; itaque plane in iis versari necesse habeant, ut bibere canes de Nilo solent. Quantum enim ad reipubl. felicitatem interest, florere latissime artium optimarum studia: tam ad perniciem ejus atque interitum interpretari oportet, fi aut maligne tractentur, aut penitus etiam aboleantur. Ac fati hoc genus uti exercet infinitos alios; ita et ornatissimum juvenem G. S. eo adegit, ut contra propositam voluntatem animi, Academicis nostris Musis valedicere haberet necesse. Quod si discendi cupidissimum juvenem retinere in manu ac ope nostra haud est, id reliqvum erit tamen, ut eum tibi, Benevole Lector, tradamus ac commendemus, si invenire rationem possis, qua periclitantia juvenis studia contra fortunam liberali asseras manu, et casum ultimum benigne defendas. Venit in Academiam nostram biennio abhinc, hoc ipso mense, et auctoratus Academiae ita semper instituit vitam, ea ut


page 148, image: s148

honestatis regulae et legibus nostris congrueret. Finem quem peteret studiorum, SS. Theologiam sibi fixerat. Quam neque digne, neque dextre satis tractari cum intelligeret, qui neque Philosophicis disciplinis, nec literarum elegantia esset instructus, ita disposuit operas, ut et istarum sibi pararet viaticum, et non negligeret, cujus potissimum causa caetera discebat. Quare non tantum sectatus Theologos est, eorumque lectiones frequenter obiit, sed aliorum quoque Professorum, qui vel humanitatem literarum, vel ipsam Philosophiam profitentur, privatas juxta ac publicas scholas celebravit. Non raro et disputandi jecit aleam, privatim licet, semelque atque iterum exercitii causa suggestum ipsum conscendit de sacris rebus disserturus pro concione. Jam in omni vita modestiam et probitatem coluit: superioribus honorem et reverentiam exhibens: adversus aequales comis atque jucundus. Quae omnia, cum boni cujusvis favore studioque digna sint, age, Benevole Lector, et quantum potes, de juvene optimo bene stude mereri. Rempublicam ipsam ac patriam sibi obligat, qui fovet benigne atque amplectitur, qui patriae ac publicae rei navare utilem operam queunt. Quod de S. promittere licet, si ei porrigas manum, et praecedentia quasi studia ejus propitius leves. Vale B. L. et a S. dignam gratiam cum observantia perpetua, et a nobis studia atque officia debita semper expecta. Bene vale. Perscriptum signatumque Wittenberg. ad d. IX. Jan.

Anno CIC IC C XLIII.



page 149, image: s149

LXXXV. Claudio Salmasio, Equiti ac Christianissimi Regis Consiliario S. P.

Conciliat sibi favorem Salmasii, cui Studiosum quendam commendat, cum annexo voto.

Illustrissime Heros, Maximeque Vir,

DAbis veniam, si audacius forte Musarum tuarum verenda irrumpo. Numen ipsum, quod supra omnes, non proximas sibi mentes tantum aspectu beat, aut solas potentiorum preces audit; sed paganorum etiam desideriis vacat, nec quenquam repellit, qui puram et castam mentem affert. Sane haud alia causa accessum in praesenti molior, Vir Illustrissime, quam cultum ac pietatem meam ut probem tibi, quem puer pene editis Florianis notis mirari coepi, post deinceps in istud usque aetatis religiose semper, licet apud animum maxime, colui, ac veneratus sum literarum ac omnis sapientiae humanae principem unum ac optimum ducem. Caeterum sicut parentes non ipsi tantum ad templa Deorum ac aras accedere, sed trahere secum et parvos liberos eo solent, ut religione eadem ac ceremoniis imbuant, quibus ipsi animos obligaverunt semel; ita simul et ipse in conspectum tuum prodeo reverenter sane, ut par est, et eo adduco mecum una alumnum meae disciplinae quondam G. S. Quem si non minus benigue ac literas meas, hoc est, me ipsum admittere voles, et indulgere votis nostris, uterque coelum tetigisse videbimur, aut regnum tenere. In eo certe profectionis suae in Batavos maximum fructum ponet noster, si osculari tanti herois dextram licuerit: et mihi pro maxima gloria


page 150, image: s150

erit, abs te, Salmast Maxime, non fastidiri. Tuque profecto non potes non amare, qui bonam mentem amant, iisque favere, qui literarum ac veterum artium tuentur decus, ac contra ineptias seculi vindicare, quorum tu longe princeps es, unice se devoverunt. In quibus et semper professus hactenus sum, et adhuc quoque nomen profiteor meum. Vale, Illustris sime Heros, et literarum principatui, quem tenes, quam diutissime praees, posteritatis etiam bono. Wittenb, Id. Martii, Anno CIC IC C XLIII.

LXXXVI Gerhardo Johanni Vossio S. P.

Sese insinuat Vossio, et commendat ei de meliori advenientem G. S.

QVem te, Virorum Claris sime, ob variae stupendaeque doctrinae genus et excellentissima merita, quibus universum eruditum orbem et obstrinxisti jam dudum tibi, et magis magisque quotidie obligas, non dicam amavi, (quanquam et istud verissime possum dicere) sed, quod decebat, admiratus sum hactenus, optima fide; nunc alloqui et falutare quoque sustineo, non tam fiducia mei cujuspiam meriti, quam tuae naturae insigni bonitate fretus. Quotusquisque enim ex Belgio, cui tu innotueris quidem, ad nos revertitur, qui inter caeteras ingentes virtutes facilitatem tuam incredibilem summamque humanitatem non praedicet, quantum potest, et plenis, quod dicitur, buccis commendet? Quanquam id vix ab verecundia mea impetrassem, absque harum latore Juvene praest antissimo, G. S. si fuisset, qui studiorum causa profecturus in Belgium, tibi eorum felicissimo vindici,


page 151, image: s151

ac summo omnium literarum vati commendari imprimis vehementer cupiebat. Dabis itaque veniam appellanti te forte audacius, dum parum considerate notorem ac proxenetam me commodo alteri, cui tali officio opus ipsi apud te, aut noto parum, aut plane ignoto: concedenti interim tamen moralium nemini, cum amore in te, tum admiratione quoque ac cultu. Quae tamen, Claris sime Vir, non publicae comitatis, aut nata in blandientis ore, sed vero de intimo pectore profecta verba, si aestimaveris, statues certe, quod ipsa res est. S. autem, quem trado, scias natum et loco honestissimo, et recta atque egregia indole; tum liberaliter educatum a suis, et disciplinis ac literis optimis imbutum esse: iis praeterea moribus, qui non tam laudari verbis meis, quam ipso experimento probari cupiunt, et facile omnium animos movent. Cujus patre, Viro amplissimo, qvum a multis annis amico utar haud vulgari, non possum certe non diligere filium, imo amare: quem eam ob causam quoque hoc amplecti arctius debeo, quod me officiose semper coluit, et inter alumnos nostrae disciplinae, priusquam attendere juri inciperet, imprimis se mihi approbavit. Quare si admittendum non modo in sermonem et consvetudinem tuam, ex qua praeclaros et infinitos sibi promittit fructus, verum consilio quoque ac ope, qvum opus, (quod peregrinis non raro usu venire potest) juvandum putaveris, non alias magis observantiam nostram ac studium, quin amicitiam etiam, nisi hoc improbum votum putaveris, obstringes tibi ac devincies. Vale, Clarissime Vossi, quam felicissime ac diutissime publico literarum, cui tu natus es, bono! Wittebergae, Calend. Jun. Anno CIC IC C XLIII.



page 152, image: s152

LXXXVII. Nobili atque Clarissimo Viro Marco Zuerio Boxhornio S. P.

Eundem tradit Boxhornii benevolentiae, cui semetipsum etiam transcribit.

EX eo tempore, qvum scriptis abs te editis illustre ingenium tuum ac eruditio excellens innotuit semel, nec te amare vulgariter, et plurimi, MARCE, aestimare coepi, tum gratulari etiam seculo, quod illustraturus mirifice videbare. Sed scribendi libido tum demum incessit, cum eruditissimus vir M. Breverus ex Batavis huc advenisset, et tum de divinis tuis dotibus paulo uberius prolixiusque, tum, quam non semel in familiari sermone quam honorifice mentionem mei fecisses, exposuisset. Is minime sum, Boxhorni Clarissime, qui sibi eximium aliquid tribuat: sed quotusquisque tamen tam humilis atque abjecti animi est, quem non delectet et capiat summorum virorum vocibus si non laudari, at commemorari, praedicarique? Quare, si tacitus id praetermitterem, videri poteram aut oscitator securus, aut superbus contemtor, quod declinandum utrumque erat. Caeterum nunc et minus silendum duxi, qvum se offerret S. noster, occasionem mittendi haud tantum, sed et scribendi materiam praebens. Nam profecturus in Batavos, ut Academiae vestrae civem daret, quam publicam omnis et elegantiae et eruditionis officinam non ignorabat, tradi a me et commendari tibi imprimis, quam enixissime cupiebat. Dedit ille se juri discendo: sed ita, ut ad intelligendum illud ac administrandum rectius plurimum facere literas nostras et eloquentiae studia, quorum summa laus. MARCE, in te, existimarit


page 153, image: s153

semper. Qua de causa et innotescere tibi, et nisi id nimium, in colloquium consiliumque admitti a te quam maxime petit. Enimvero sumuntur mores haud tantum a conversantibus, sed ernditio etiam atque prudentia. Et quo quis doctior peritiorque est, eo majore fructu congressus cum eo atque sermones constare solent. Est mihi cum patre ipsius, ampsissimo ac integerrimo viro, consvetudo antiqua ac amicitia: adolescens vero ipse de complexu meo ac sinu. Qui qvum ingenium mihi ac mores a multis annis approbarit mirifice; non possum non complecti eum, ejusque favere conatibus: quantum potest. Age itaque, Boxhorni Clarissime, et mecum amare induc animum egregiam indolem, quantumque in tua manu positum, quod sane plurimum est, rationes illius ac studia consilio juxta ac ope juvare prompte. Erit ea res tibi haud parvae laudi; et obligabis tibi ejusmodi hominem, qui boni cujusvis benevolentia, ac docti imprimis dignus, De me id tibi persvadeas velim, me et libenter sedulo facturum omnia, quae par sit maxime facere, quicum aut jamdudum habeas amicitiam, aut qui habere hanc tecum summopere cupiat atque exoptet. Vale, Clarissime Vir, et ita statue, me excellentissimi ingenii tui et amatorem et admiratorem perpetuo fore. Wittenb. Non. Jun. Anno CIC IC C XLIII.



page 154, image: s154

LXXXVIII. BOXHORNII RESPONSORIA.

Est responsoria Boxhornii ad praecedentem, qua magni aestimat Buchnerum, se vero parvi pendit, et officium spondet.

TAndem ergo amare debeo etiam te, AUGUSTE, qui jampridem raris simas illas, et quae supra hoc seculum sunt, ingenii tui dotes ac incompar abilem doctrinam maxime veneratus sum. Nam hostis quoque, et caeteras ignoti hominis suspicio virtutes; at amare, nisi in amico, non possum. Multum autem amicissimo viro Johanni Brevero nostro debeo, qui singulare meum in te studium prosessus est tibi; quem publico nuper scripto in eorum numero posui quales effoeta haec nostra aet as plurimos desiderat, et paucos habet. Quod sane non ea de causa significandum nunc duxi, quasi sic aliquid accesserit tibi, qui omnes istiusmodi laudes longe excessisti, sed quo docerem, communis amici sidem publico et nostro testimonio esse confirmatam. Verum enim vero id te nunc rogo, ne, quod facis, divinas illi dotes tribuas, cui sunt omnia infra mediocritatem; aut summis eum viris annumeres, qui multa hactenus temere ausus, non nissolo titulo tueri se potest, illius aetatis, qua, ut cum Fabio apudte, hominem disertissimum, nunc loquar: et venia est, ac spes et favor, et audere non dedecet, et si quid desit operi, aetas possit supplere. Quanti porro egregia omnia, et ad aeternitatem facta ingenia, imprimis tuum, faciam, S. tuus etiam intelliget, Juvenis doctissimus,


page 155, image: s155

id est, Buchnerianae illius laudatis simae alumnus disciplinae. Vale, Vir Eruditissime, et, ut coepisti, constanter me amare perge. Lugd. Batav. ipsis Kaland. Sept. CIC IC C XLIII.

LXXXIX. ILLUSTRI VIRO DANIELI HEINSIO S. P.

Favorem Heinsii blandis verborum aucupatur formulis, et adolescentem optimum G. S. illi offert.

EX eo tempore, Illustris Heros, qvum te in tuis Exercitationibus occupatissimum esse, atque id strenue agere scriberes, ut nobilissimo operi incomparabilis colophon imponeretur, nihil literarum abs te accepi. Nec ipse sustinui scribere, ne interpellarem, quo tenebaris, studium, et sic in publica posteritatis totius commoda, quam immortalibus meritis quotidie magis ac magis obstringis tibi, aliquid secus committerem. Accedebat, quod etsi esset, quid scriberem; non esset tamen, qui recte ac commode perferre posset. Interim servavi tibi semper inviolatum et integrum, quem me debere libenter fateor, cultum; nec quicquam decesfit reverentiae ac admirationi, qua divinas tuas atque incomparabiles dotes, quibus in summum evehis feculi gloriam, et vel antiquitatem ipsam provocas, ac eruditionem inusitatam et prosecutus hactenus sum, et semper deinceps sincere colam. Sed in praesenti ideo scribo, non ut testificer tantum de mei officii constantia, sed ut commendem quoque ac tradam latorem harum G. S. adolescentem egregium et quem ob plures causas ad instar filii amo. Pater


page 156, image: s156

amicus summus a multis annis; ipse egregiae ac elegantissimae indolis; iis praeterea tinctus literis, quas vulgus spernit, qui praestantiam illarum ignorat. Et has ut indueret animo, nonnihil nobis debet. Nunc Juridicae arti attendere coepit, quam ut excoleret, et ad civilem prudentiam traduceret, Bataviam vestram petiit, omnis politioris sapientiae magistram unicam ac ducem. Multum te oro, Illustris Heros, faveas homini, qui et prae multis aliis gentibus miratur Belgas, et te in illis praecipue, vere portentum omnis elegantioris doctrinae et literarum, columenque ac lumen. Vale, Wittenb. ad d. IX Junii, Anno CIC IC C XLIII.

XC. HEINSII RESPONSORIA.

Amorem suum testatur. Miser atus patriae statum Buchneri laudat studia. Commendatum ab hoc in fidem accipit. Scribi ad se cupit. Missurum se quaedam sua recipit, et amicitiam illius ambit.

Clarissime ac Eruditissime Virorum,

QUo ego te affectu semper prosecutus sim, norunt omnes, qui me norunt. Nunquam enim, nescio quomodo, Germaniae tuae memini, quin et tui simul meminisse cogar. Cujus potissimum causa afflictum patriae vestrae, quondam florentissimae, statum miserari soleo; in qua Musis, quas tam feliciter, si quis unus, tu in ea colis, quotidie afferri, ac instare barbariem videmus, et toti prope Europae, fato quodam imminere videtur. Adolescentem, quem commendas nobis, et amplexus sum, et quaecunque a me exspectari possunt, bona fide obtuli. Quid enim talibus non debeo? Imprimis vero iis, qui a viro tali ac amico commendantur. Utinam derebus vestris, et quo loco jam sint, aliquando ad nos


page 157, image: s157

scribas. Vix enim dici potest, quam et parum grati nobis, et incerti saepe huc rumores afferantur. Habebam quaedam nostra, quae libenter transmisissem, nisi scirem, aegre tabellarios his onerari. Interim occasioni defuturus non sum. Qui ut supra, quam dici potest, virtutis nominisque tui studiosum inter tuos habeas, rogat supplicatque.

XCI. Generoso Magnificoque VIRO HENRICO a FRISEN S. P.

Cum stupore narrat, quid vulnerato milite factum sit de nonnemine, qui, cum amore commilitonis captus, de ipso enuntiare nollet, quae noverat, relegandus Wittenbergae detinebatur. Cujus pervicaciam, quantum potest, excusat, et ut se contra malevolos tueatur, impense rogat.

QVid scribam aut non scribam, scio parum. Usque adeo stupet mens, exsternataque tota est novi fuiminis vi, quod meum afflavit convictorium, eumque percussit, quem multas ob causas impensissime semper amavi, N. Nobilissime HENRICE. Sed detinendusnon es obscurae orationis ambitu, ne magis terreant suspensa verborum; et exponenda tota res sicut est gesta. Non interfuit** nocturnae symphoniae aut rixae, de qua heri ad te; sed recta domo post coenam in tempore ivit cubitum, ut eo maturius surgeret, studiis suis pro consuetudine invigilaturus.


page 158, image: s158

Interim dum auctor exquiritur illius lethiferi vulneris, quo confossus miles, et audiuntur testes, it dies alter et alter: tertio de NAUENDORFFIO (quem, nescio quo infelici fato in miserabilem hunc casum reliquit pater, quem multo ante, ut domum rediret, voluerat) constat. Senatus, ut suo officio satisfaceret, illico dat negotium, aliis, qui claudendas curarent urbis portas; aliis, qui vestigarent hominem ducerentque. Tempus prandii erat: in eo cum accubuisset N. N. cum caeteris, ingrediuntur aedes meas, qui NAUENDORFFIUM, sed qui jam aberat, deprehenderent. Attonitus rei miraculo N. N. et forte amico aliquid timens, (nam cum NAUENDORFFIO a condiscipulatu usque conjunctissime vixit multis annis) proripere se de mensa et abire. Ego, ne viderem domi, quae urerent, misso Senatu sub horam 1. a meridie, in collegae aedes concessi, atque cum eo pransus sum, rediturus mox in Senatum rursus, uti convenerat paulo ante. Quo cum venissem, offendi ibi N. N. qui subito illo discessu ex prandio suspicionem moverat, ac si de latebris NAUENDORFFII ipsi constaret, eaque de causa adesse erat jussus. Hic persvaderi cum nullus posset, ut responderetad ea, quae rogobatur, (dicendum autem cum maxime erat, quo sese loci, atque ad quem ex prandio paulo prorupisset ante) inque illo aestu, ut solet accidere anxiis atque attonitis, (quippe aliis magis, quam sibi metuunt,) quaedam incautius seruisset: concitati Patres illico jubent proficisci in carcerem, mox relegandum, nisi resiperet ederetque, quae sciret. Imminebat hora IIX. vespertina: Itaque missus Senatus est. Reversus domum coenaturus, diligenter ac serio graviterque ipsum monui, pareret voluntati Senatus,


page 159, image: s159

nec sibi pergeret male consulere: cumque et aestu solutum, et multis laboribus fractum corpus oaussaretur, id petiisaltem, ut ad Rectorem Magnificum aut ipse iret coenatus, aut amicorum aliquem mitteret, qui emanendi ex carcere veniam in sequentis diei mane impetraret. Quod cum facturum se recepisset, paulo post, cum rediisset ad se, legavit ad Rectorem quendam e notis, sed qui non satis sobrie (ut accepi postea) causam egit. De quo cum factus essem certior sequenti die, nihil cunctatus literas do, denuoque ut voluntati Senatus obtemperet, tot nobilissimas familias, quibus innexus, et semetipsum respiciat, et dum amici saluti consulit, ne suam ipsius evertat, etiam atque etiam ipsum moneoque ac hortor. Mox moras cum nectere videretur, ad easdem redeo partes, vocatumque in museum, quantum poteram, obtestatus sum, praeberet aurem, et saniora consilia uti capesseret. Neque renuebat sequi ille, aut mordere frenos, sed plane victus videbatur, et obtemperaturus monitis, quod antea semper solitus homo modessus et verecundus. Sed distulit nihilominus tamen facere, quae sine mora facienda erant, an impeditus religione aliqua, aut aliis rationibus adductus, pronunciare non possum. Ita fit, ut iterum convocato Senatu damnaretur contumaciae; atque ad annos decem relegaretur; quamvis petieram, ut juveni cauto non satis per aetatem, et consulenti sibi, deinde tot nobilissimis familiis, quas ordine recensui, parcere vellent, et de re ista amplius cogitare. A coena cum appellatus essem iterum heri (mane diei illius ad te scripseram) de conficiendo programmate, quo promulgaretur relegatio, (nam detrectaram eas partes jam ante, et alii in se suscipere, quod mei alias esset officii,


page 160, image: s160

noluerant) denuo, ut mihi gratia fieret, scripto petii, decessurus tota illa provincia stipendioque, si cogere pararent. Quo id effectum est, ut sequentis diei mane sententia Patrum, quod fieri pro more oportuit, non publicaretur. Interea temporis Praeses Electoralis curiae, et ditionis Wittenbergensis Praefectus summus, generosus Dominus ab Ebeleben, et illa vespera, et insequentis diei mane intercedere pro nostro, et a Rectore Magnifico petere, ut differretur saltem poenae publicatio, si poena ipsa remitti haud posset: quod ipse quoque hodie hora V. matutina, prolixo scripto ad Rectorem misso, et mox accitus coram, enixe contendi, sperans fore leniora uti consulerent Patres, si residendi tumentibus animis spatium aliquod concederetur. Nam et paratus N. N. erat, deprecari veniam, et quicquid nosset, edere ac aperire. Nec se difficilem ad assentiendum praebebat Rector, jam ante N. N. prolixe favens. Quo accedebat intercessio Domini Ebelebii, cui non locum dare, durum eidem videbatur. Commendavi et aliis Collegarum eandem causam, eosque traxi in partes; sed contrasentientium tamen pars, ut major fuit, ita obtinuit quoque. Decennii tamen relegatio in biennalem mutata fuit, concessumque nostro bidui spatium, quo suas res interim ordinare posset. Nullis verbis exprimi potest, quam me confuderit res, de ea edoctum. Neque enim interfui Senatui isti ultimo et capitali, qui hodie finitis sacris matutinis habitus, ob gravissimas caussas, quas, ne prolixior sim, in praesenti omitto. Noster cum sub III. pomeridian. nonnullos Dresdam ituros navi accepisset, ipse ire una ex tempore statuit, ut te, HENRICE NOBILISSIME, et Generosissimum Dominum Parentem tuum veneratus


page 161, image: s161

consuleret inops ipse consilii, et casu acerbo turbatus valde. Sed dum ad iter accingitur, per amicos resciscit, imperatos excubitores ad portam a Legato Legionis castrique praefecto, ne exeundi copiam facerent conscensuro navem. Ita resistere coactus, occasionem aliam veniendi exspectat. Sed cum dissimulanda momenti tanti res minime videretur, haec interim scribere volui, uti de ea, sicut gesta est, ex me cognosceres, quam aliis potius, qui vera falsaque more famae in majus tollerent. Ac scio quidem, quid Academiae debeam, quamque severitate quandoque opus sit, ut conservetur publica res: Sed neque dilationem saltem, quam tot gravissimae causae (ut allegavi) svadebant, concedere; hoc nescio, constantiamne, an rigorem atque duritiem potius appellem. Vixit N. N. ita hactenus, ut mihi non tantum, sed bonis plerisque omnibus se facile probaret. In literis studiisque optimis versatus est ita, ut testimonio nostro nihil indigeat, qui suae industriae ac diligentiae luculenta sane documenta edere ipsemet queat. Peccavit, fateor: sed excusatius, quod ante nullius flagitii aut mali facinoris peractus reus: peccavit, inquam; sed dudum et alii, idque atrocius, qui multo clementius tamen puniti. Sed contumaciae arguitur? atqui et alii, non si in gravi aeque caussa, at petulantius tamen et flagitiosius restitere. Nam noster quod restitit, non tam ut magistratus auctoritatem calcaret, quam ut amico consuleret, fecit. Male id quidem, sed tamen inani honestatis specie, et quadam virtutis deceptus larva, dum fidem et amicitiam putat, quod erat neutrum, quem tamen praetextum alii in isto crimine haud habuere, manifesti contemtores magistratus, et sola perversa libidine mali. Nosti, quam potens atque imperiosus


page 162, image: s162

affectus amor sit: quanta incumbat vehementia animis, et quas immittere furias soleat: in juvenibus maxime, in quibus nihil mediocre est; cumque et metus et pavor stimulat, et pene ultimum videatur adire discrimen, quem non tam amamus, quam deperimus. Quapropter durius paulo et inhumanius factum puto, quod impetrari haud potuit, non, ut remitteretur poena, sed promulgatio ejus saltem ac executio differretur. Praesertim cum mora ista nihil affligere negotium, et nulli fraudi videret ur fore. Sed nolo quicquam pronunciare de ista re, ut tibi judicium integrum reservem. Neque haec scripsi ad te, ut quemquam accusem, sed ut occafionem habeas, de tota re et tecum ipso, et cum Domino Parente Generosissimo, si videatur, paulo perpensius deliberandi, donec N. N. ipse te complecteretur. Nam simul discedendi copiam nactus erit, confestim ad vos proficiscetur. Caeterum cum prava semper non tantum, sed et ingeniosa malignitas saepius sit, idcirco per benevolentiae, qua me complecteris, genium te oro ac obsecro, ut, si qui sinistri sermones serpere coeperint atque irrepere animis, tu auctoritate tua refutes, et tempori ac necessitati meae mature assis. Cavere et providere ventura omnia, ne sapientissimi quidem; declinare, cum venerint, atque corrigere, nec praecellentissimi possunt. Solus DEUS potest omnia, iste testis mihi erit, simplicem sinceramque narrationem me attulisse: quam neque ulla veri dissimulatio, et nulla falsi admistio contaminarit atque corruperit. Ut sicut sine vitio ipsa est, sic integre atque sincere de universo negotio statuere ac judicare queas. Vale, PATRONE OPTIME, et tuo N. N. qua potes ratione, consule; me vero, quod facies strenue, tueri atque


page 163, image: s163

amare perge. Wittenb. ad d. XXX Junii multa nocte, Anno CIC IC C XLIV.

XCII. Eidem S. P.

Postquam trium epistolarum, ad quas responsum non erat, summam repetiit, consolatur FRISIUM, mortuam conjugem lugentem, ac patrocinium ejus pro aliquo e suis, contra rigorem aliorum et malevolentiam petit.

NOBILISSIME DOMINE,

TErnas ad te epistolas hactenus dedi: prima alteraque meorum casus, et ista quidem nobilissimi N. nostri commendavi: ultima tuam ipsius cladem lugere simul lenireque solando aggressus sum. Ad quas quod nihil respondisti hactenus, vel absentia tua, qui illo ipso tempore in praedia tua a quibusdam, ab aliis in thermas dicebaris profectus; vel acerbitatc doloris tui factum est, qui sicut aliam omnem libidinem animi, ita scribendi quoque obliteravit atque extinxit. Neque vero hoc reprehendat aliquis temere, qui et virtutes amissae uxoris aestimet, et tui amoris erga ipsam magnitudinem attendat; tum et recogitet, quam esse non duro et saxeo, sed multo humanissimo animo soleas in quosvis alios, nedum tam arcte devinctos tibi atque conjunctos. Tantumque abest, ut dolere suorum mortibus, aut viro, aut sapiente indignum sit, ut illos ipsi rigidissimi Stoici reprehenderint, qui sine affectione et motu animi efferre atque componere suos possent. Nec poterant sane sacere aliter, qui secundum naturam, cujus imperio gemimus homines et lacrymamur, vivere, ipsum hominis finem pronunciabant. Id cogitandum tamen est,


page 164, image: s164

non indulgendum magis affectui, quam rationi obtemperandum parendumque esse: atque cavendum maxime, ne pietas aut in mollitiem abeat, aut iniquitatem erumpat. Quanquam impius magis, quam iniqvus sit, qui DEO et necessitati parere detrectet. Quae ideo scribo, non ut subjiciam, ac iis tibi opus esse existimem, sed quia commentatio nos eo ferebat. Ipse enim nihil aut nobili viro, aut sapiente unquam committere indignum poteris: itaque te comparabis perpetuo, ut magnitudo animi nobilitatem generis, caeterum moderatio sapientissimum tuum ingenium prolixe ostendat. Sed quoniam FRISIO meo nunc bonam partem consultum est; restat, ut N. causam suscipias, eique assistas patronus contra nimiam et importunam quorundam severitatemne an impotentiam, qui forte privatis simultatibus praetexunt publicum, ac per illius latus me ipsum quoque fortassean petere voluerunt. Nosti, Patrone, quo esse nonnulli in literas nostras animo soleant, et quam indigne ferre, si uni ipsi et soli non aestimentur a viris principibus; sed aliquo etiam habeantur pretio, quos ipsi, ut ineptissimos mortalium, et usus nullius homines, quantum potest, despiciunt atque contemnunt. Qui tamen nunquam efficient, ut bonam mentem amare nolim, iisque insistere itineribus, quibus tot summos atque ingentes viros praecessisse videam. Quos assequi atque aequare etsi ardum sit, et datum paucis: sequi tamen et imitari, quoad valeas, nunquam non laudi ac gloriae esse solet. Vale, Nobilissime Vir, meque et literas tuas, quod facis, amare non tantum, sed tueri etiam perge. Wittenbergae, IV. Calend. Sextil. Anno CIC IC C XLIV.



page 165, image: s165

XCIII. Eidem S. P.

Prioris silentii rationes dat non improbas. Propatrocinio praestito gratias agit. Fratrem CAROLUM rediisse gaudet, eique in Holsatiam abituro suum commendari filium cupit.

NOBILISSIME DOMINE,

POstquam tu ex amantissimae conjugis luctu, qui ferme silentium ac solitudinem amat, respirasti nonnihil; et ego domesticarum cladium dolorem, qui sibi uni ferme esse intentus affixusque solet, fregi ex parte; et mihi ad scribendi officium redire licuit, et abs te impetrari, spero, poterit, ut solventem silentia non invitus admittas. Sed ut plerumque non expedire satis solet, quae violenta quadam ratione instituitur mutatio: et qui ex longa fame aruerunt, non implendi cibis, sed reficiendi tenuiter sunt; ita a longo et diuturno silentio ad longam prolixamque epistolam venire, periculosum quodammodo erit. Sed tua imprimis depraedicanda humanitas est, NOBILISSIME HENRICE, qui postquam accepisti infortunium nostrum, id non tam miserandum verbis, quam ipsa re solandum levandumque existimasti. Quod officium tuum, sicut haud potuit fieri, quin mihi gratissimum et jucundisssimum accideret; ita pro eo merito tibi eas et ago et habeo gratias, quas singularis tua liberalitas merita est. Audio fratrem CAROLUM tecum esse. O gratum acceptumque nuncium! Et o felicem beatumque me, si adesse vobis unam horam saltem, et videre viderique liceat, et in tam optatis amplexibus revocare animum a curis suis! Sed quamvis id in praesenti nobis negatum est; id tamen


page 166, image: s166

sperare potero, fore, ut rediturum in Holsatiam in urbe nostra et meis aedibus hospitem hospes, si non pro dignitate ejus ac meritis, sed pro fortunis nostris excipiam tamen. Quod si resciero, moraturum adhuc vobiscum per tempus aliquod, ipse ad eum dabo literas; interim ipsum multum ac perofficiose meo nomine, ni grave est, salutabis, atque experiere, adducine patiatur, ut meum filium JOHANNEM secum in Holsatiam ducat, vel ipse usurus ministerio ejus et opera, vel alteri hero commodo in res easdem traditurus. Latine peritus tenuiter est: in scriptura et numeris aliquid praestat. Caeterum recto magis quam acuto versutoque ingenio est; et in quo neque fidem, nec bonam mentem desiderare possis. Alienus praeterea maxime a luxu omni, et nihil minus quam contumax et sui sensus, quae in multis notes. Has artes, ni fallor, et poterit praestare, et semper volet. Quae si dignae commendatione sunt, non pigebit de his nominibus tradere ipsum Nobilissimo fratri. Idque ut facias, etiam atque etiam abs te peto atque contendo, NOBILISSIME HENRICE. Vale feliciter. Raptim add. XXX. Octobr. Anno CIC IC C XLIV.

P. S.

Nobilissimus a Taube egregie tuetur partes: is te officiose salutat.

XCIV. Eidem S. P.

Mittit Frisio indicem lectionum suarum, et simul filium suum rursus modeste commendat.

QUae scripta nobis, atque fixa publice,
Docuere pridem, quae sibi piis vaeans
Semestri in isto (forsitan et ultra quoque)


page 167, image: s167

Musea pubes literis promittere
Buchnerianae a diligentia queat,
Habe, o PATRONE dulcis, et decus meum,
HENRICE magne, cumque CAROLO Tuo,
Meoque; (ni sit improbum istud dicere)
Lege et recense, non tamen rigide nimis:
Sed facilis, et benignus, et multum favens,
(Ut est necesse, ruris inficetias
Buchneriani legere quando usus venit)
Nec non eorum comiter teoum memor,
Pro filio quae nuper ausus poscere,
Quanquam molestus, nec verecundus satis.
Sed scis, PATRONE, temporum necessitas,
Quae svadeat cogatque inevitabilis,
Putare secum quae suam sortem unice
Ut amat soletque; sic plane obliviscitur,
Decere legem per pudoris quod queat.
HENRICE, salve multum, et optime vale,
Tecumque Frater CAROLUS, sidus meum
Uterque, timidae et portus optatus rati.

Scribebam Wittenbergae ad d. VI. Novembr. Anno CIC IC C XLIV.

XCV. Christiano Daumio S. P.

Gratias ei decernit pro literis et munusculis chartaceis. Quodscribere prolixius jam nequeat, excusat quodammodo. Interim laude debita ipsum ornat, utque pergat, bortatur. Se vero extenuat, et ampliorem laudem repudiat.



page 168, image: s168

Clarissime Vir,

GRatissimae mihi literae tuae non tantum, sed et munera, quibus nihil elegantius et exoptatius venire poterat, fuerunt. Nec possum nunc pro meo affectu illo, quo ingenium et eruditionem tuam jam ante etiam, ex quo clarescere illae dotes tuae publice coeperunt, complecti solitus, satis prolixas uberesque dare ad te. Quod eo deberem magis, nisi te eo animo esse confiderem, ut studium atque amorem meum in te non tam verborum copia, quam affectione mentis aestimandum putes. Macte igitur, DAUMI Clarissime, egregiis istis naturae juxta et indefessi studii donis et deinceps de literis nostris ita perge mereri, ut pro oraculo habeas, quae magnus ille noster ac vere illustris Bartbius ad te scripsit. Nihil enim verius dici poterat; et mihi similia in mentem venerunt, quamprimum aspicerem elegantissimum alias et eruditissimum libellum tuum. Pro quo et caeteris, quae singulari comitate jungere voluisti, singulares tibi ago et habeo gratias, te obtestans plurimum, ut me deinceps quoque, et literis et munusculis hujus generis iterum iterumque exhilares; quo sit, in quo exulceratus animus calamitatibus patriae quietem et levamentum inveniat. Unum est, quod te benevole monitum velim, ut parcius laudes nostras prosequaris deinceps, nec tam magnifice de rebus nostris sentias, qui ad literarum gloriam vix quicquam praeter bonam voluntatem et studium possumus afferre; quae si non reprehenduntur, abunde ad laudem satis est. Sed hoc amoris soliciti est, ut modum vix servet, et omnia necessaria putet. Vale et amantissimum tui Buchnerum, et omnia tibi cupientem, ubertim amare perge.


page 169, image: s169

Raptim ad VI. Id. Januarii, Anno CIC IC C XLV. quem faustum felicemque ominor tibi ac precor.

XCVI. Johanni Georgio Styrcelio, Consuli Rotenburgico S. P.

Amorem ejus magni aestimat, pro versibus versus donat, pacem optat, deque Baeclero et Rauchero scribit.

QUam me obstrinxeris tibi, et obligaris, Amplissime Vir, dum humanissime non tantum ad meas respondes, sed elegantissimis epigrammatis etiam honori nostro velisicaris, breviter et tralatitie dici non potest. Quantum enim est, a viro tantae dignitatis, tantae existimationis et nominis apud doctos plerosque, amari non tantum, sed honorari etiam? Sed istud argumentum nunc non premam, neque enim in ista festinatione id satis licet. Id tantum dissimulandum non est, me hac mirifica comitate tua delectari et duci singulariter, ac fore mihi deinceps diligenter curae, ne quid in te officii, studii, honorisque omittere videar, cum id virtute tua nobiliter merearis. Pro lepidissimis tuis versibus habe haec inficeta nostra interim; et cogita, duritiam temporum suam ingeniis quoque afflare labem. Quae utinam exoptata pax mature exhilaret, atque, ut ita dicam, rursus emolliat. Haec sola nempe est, quae et literis cultum, et calamitatibus nostris spem, et meliorem fortunam reddere patriae potest. Ab eruditissimo Boeclero ad unas et alteras meas nihil accepi responsi hactenus. Sed Raucheri nostri svavissimas literas in dies propemodum singulos exspecto. Bene sit tam eruditis, tam candidis animis! Bene etiam tibi, Styrceli Amplissime! praecipue, si amare me perges deditissimum tibi, tuarumque


page 170, image: s170

virtutum cultori, et festinatae huic ac inornatae scriptioni ignosces. Wittenb. pridie Kal. Mart. Anno CIC IC C XLV.

XCVII. Christiano Daumio S. P.

Brevitatem ei vult excusatam per negotia plurima, et valetudinem. Caeterum amorem spondet, et missi carminis interpretationem mitem expetit.

Clarissime et amicissime Daumi,

PAucis verbis seribo ad te, quia pluribus haud vacat, prolixo affectu tamen. Et quamvis contingat, ut nihil scribam, tu tamen non eo interpretabere, ac si te frigide et parum sincere amem. Obeundae sunt lectiones publicae privataeque in dies fingulos: saepe apud Rectorem esse oportet, et Academicis negotiis vacare. Quid nunc de re domestica dicam? Quae cum in agris fundisque posita sit, quantum impendendum est temporis et eurae, ne fructum impensa superet? De amicis taceo et salutatoribus, quibus plures dandae subinde sunt bonae horae. Nec nunc de valetudine commemorabo, cum qua non semper ita convenit. Et jam ex gravissimo et pene letifero morbo, ut Nepotis verbo utar, vix convalescere licuit. Quare veniam dabis, si aliquando scribendi copia non sit. Interim tu persvadere tibi debes, nihil mihi prius amore tuo esse: quem tibi et eruditissimis Musis tuis sanctum, incorruptum, perpetuum servabo. Vale, et me ama. Praesens carmen miti severitate lege. Neque enim semper ingenium in numerato habere licet. Iterum vale, mi Clarissime et Amantissime Daumi. Wittenb, raptissime, ad d. III. Jun. Anno CIC IC C XLV.



page 171, image: s171

XCIIX. Johanni Meisnero S. P.

Gratas sibi esse ait Meisneri et alior um excellentium virorum literas. De Grotio deinde quaerit. De sua febri quoque, de Torga capta, de Königsmarckii copiis fusis et aliis rebus memorat.

ET tuae, et quas adjunxeras Salmasii Heinsiique literae redditae sunt. Quas omnes gratissimum fuit accipere, tum intelligere ex te de summorum virorum singulari benevolentia erga me studioque. Quod quanti faciendum sit, ipsemet optime intelligis. De Grotio autem quid dicam? Qui licet eas laudes, quas in me contulit, eumque affectum erga me, quem visus ostendere, nulla ratione mereri me ultro fatear; afficit tamen mirifice animum et adhuc titillat sensus, quod tum ad te locutum literis tuis commemoras. Magnamque apud me inires gratiam, si me doceres, quid ille vir in Batavis egerit, quo cogitarit atque habuerit iter. Novellae non ita pridem faciebant profectionis in Sveciam ab eo institutae mentionem. Verene et recte, tu monebis. Nisi grave est, describes quoque et mittes ad me, quae tuo albo inseruit. Nam ut ex tuis conjicere licet, fecit ibi mei mentionem. Hactenus ex febri continua atque maligna gravissime et periculosisime decubui; adeo, ut multi mortuum praedicarent. Quamvis autem divina ope ex morbo letifero explicitus sim, tamen mirus langvor, et ingens virium sensuumque debilitas manet. Quo factum, ut ad Salmasium caeterosque nihil in praesenti scribere, quod volebas, potuerim: facturus id, ubi dispersas vires collegi denuo, atque cum corpore et ipse animus habebit melius. Interim omnes, Salmafium,


page 172, image: s172

inquam, Heinsium, Boxhornium, multa et officiosissima salute imperties. De capta iterum Torga cum arce, itemque de obitu M. Nolli accepisse te puto. Heri fama incessit, Königsmarkii copias a Bavaricis profligatas et fusas: eaque de causa militem ex obsidione Magdeburgensi deduci. A filio ne apicem unum hactenus vidi. N. qui cum eo locutus Hagae, retulit, se accepisse quidem ab eo literas, sed propter dilatam profectionem se remisisse Hagam, si alia via citius perferri ad me possent. Idem significavit, in Galliam jam moliri iter, ibique hac aestate itemque autumni parte restiturum. Quaeso te, mi Meisnere, vellica aurem homini, et castiga ejus veternum, hortareque, ut quamprimum de rebus suis et rationibus ad me perscribat. Vale, et me amare perge, qui ego te, quamdiu ero. Wittenbergae ad d. IV. Jun. Anno CIC IC C XLV.

XCIX. Tobiae Hausconio S. P.

Dicit, quae responsionem retardaverint. Pro Odarum libello gratias agit, laudato magnopere. De rhythmicis numeris judicium interponit, suumque affectum arguit.

Clarissime Vir.

QUod nec respondi hactenus, quod debebam, nec tibi pro lepidissimo odarum munere egi gratias, ut par erat; primo per occupationes meas, deinde et valetudinem factum est, qua tam gravi paulo ante implicitus sui, ut, quod nunc superoque ac vivo, non nisi beneficio Dei imputandum statuam. Quare hanc moram ne aegre feras, nobisque pro tua humanitate


page 173, image: s173

uti ignoscas, etiam atque etiam abs te peto. Sed de odarum libello, quo medonare satis comiter voluisti, nae ego te amo quamplurimum. Nam ut Poëseos primum et maximum munus est celebrare Deum, et inservire religioni ac pietati; ita in nullo alio argumenti genere ingenium operamque tuam occupare rectius nobiliusque potuisses. Ad orationem, qua usus, quod est, etsi illa non in cothurnis ambulet, non elegantia tamen et venustate destituitur; eoque majorem laudem habet, quo ipsa simplicior et minus grandis. Nam amat humilitatem pietas, nec sese ea commendabiliorem DEO facit, quam cum externi nitoris minus habet, et ab se exornata maxime est. De numeris autem quid dicam? qui illa rhythmica concinentia non sane ingrati auribus abblandiuntur. Quod genus Poëseos, etsi aut ignorarunt veteres, aut non probarunt magnopere, ut minus grave; non aspernandum tamen penitus est: praecipue, cum pietati inservit. Quare superioribus quoque seculis nonnulli pii et sancti viri eo imprimis se delectarunt. Quos quo felicius aemulatus es, hoc commendandum studium tuum magis erit. Habes, quid de libello tuo sentiam: quo quod donare me voluisti, merito tibi ago gratias. Non enim uno nomine me affecit et tenuit: eaque de causa et plurimum in praesenti debeo, et tibi debebo post deinceps; qui et amplector virtutes tuas, et tuis sanctissimis Musis ex animo faveo, nihil non facturus tua cansa. Ita crede et ita persvadetibi, mi optime atque Clarissime Hausconi, meque perge amare. Wittebergae ad d. XXVII. Junii, Anno recuperatae gratiae CIC IC C XLV.



page 174, image: s174

C. Christiano Daumio. S. P.

Extenuationi ejus quaedam regerit. De Mantuano scribit, quod impetrare ipsum haud potuerit. Pro libello strenae loco accepto se devinctum ipsi pronuntiat.

QUod te molestum nobis fore literis tuis credis, error est: nam quid jucundius iis acceptiusque venire possit? At eas ipsas cum inficetias vocas, modeste atque urbane loqueris quidem; sed magnam tamen iis injuriam facis, prae quibus, quid aliud temere facetum magis ac elegans dari queat? De Mantuano nihil hactenus conficere potui; quod Lyserus primo Dresdam, mox Lipsiam, et inde rursus Dresdam profectus sit. Hodie rediturum sperant sui. Quod si erit, nihil intercedet morae, quin sedulo tibi de impetrando Mantuano operam navem. Quae alea quomodo nobis ceciderit, faxim ut quamprimum intelligas. Strena tua quam grata nobis, quam exoptata acciderit, paucis dici non potest; quam et auctoris et edentis nomen tantopere commendabant. De rebus autem, quae ibi tractantur, quid dicam? Quae tam divinae, tam salutiferae, ut mereatur libellus gestari in sinu perpetuo ac volvi, nec legi tantum, sed edisci totus. Quare magnas, imo ingentes gratias ago, Daumi Clarissime, quod ejus non tantum copiam nobis facere, sed nomine quoque nostro praescribere voluisti. Tenebis profecto me, Daumi, hoc tam praeclaro ac sancto pignore tibi obstrictum perpetuo ac obligatum. Vale quam optime, mi Conjunctissime atque Clarissime Daumi. Vale iterum, et meperge amare. Wittenb. ad d. XXI. Febr. An. CIC IC C XLVI. raptissime.



page 175, image: s175

CI. Eidem.

De Vertumno allato mentionem facit, iterumque scribit de Mantuano non obtinendo.

Clarissime Vir,

HOdie Vertumni tui alia portiuncula reddita est simulque schedion, in quo petebas, ad proximas tuas ut responderem. Facio, sed breviter, et quantum in festinatione et aliis occupatus poteram. De Mantuani autem carminibus scias, Lyserum, cum compellassem, asseruisse nobis, nec unquam sibi fuisse id libri, et plane nescire, ubi invenire liceat. Vide igitur, qua tibi narraverint fide, qui duos apud eum extare codices, in quibus Mantuani opuscula contineantur, perhibuerunt. Quod si aliter sese habuisset res, dedissem operam, ut tuum tibi desiderium expleretur. Vale, mi Optime et Eruditissime Daumi, meque perge amare, qui praepropere isthaec scribebam ad VIII. April. Anno CIC IC C XLVI.

CII. Eidem.

Mittit suam de Stylo dissertationem a Th. Bangio in Dania edit am, ut sit [gap: Greek word(s)] pro carminibus hactenus missis.

Clarissime Vir,

QUam ante decem annos admodum Dissertationem de stylo amicorum hortatu edidi, eam nunc nuper Thomas Bangius, Professor Regius, vir clarissimus amicusque meus singularis, me imprudente, in Dania denuo excudendam curavit. Cujus exemplaria cum aliquot haud ita pridem ad me permiserit,


page 176, image: s176

unum nunc ad te quoque volui venire, ne quid in amicitiam nostram peccare videar. Iniqvus enim essem, si te nostrorum exortem sinerem, qui tam liberaliter mecum elegantissima carmina tua hactenus communicare voluisti. Quod ut in posterum quoque facias; has nostras nugas autem in praesenti consulas bene, etiam atque etiam abs te peto. Vale. Raptiss. ad d. XXI. Septembr. Anno CIC IC C XLVI.

CIII. Generoso Juveni Nicolao a Gersdorff S. P.

Respondet literis et amori Gersdorffii, quem haud parvi aestimat. Desuo itinere Dresdensi spem facit. Salutarivult interim amicos. De Heinsii morte rumor es falsos putat. Finitque epistolam narratione de sororis illius filiolo, deque susceptore bujus, ac pio voto. Nobilissime Gersdorffi,

PErquam mihi gratae fuerunt literae tuae; sed multo gratior affectus tuus in me, qui eas tibi expressit. Neque enim parvi aestimo, a te, iis natalibus, eo ingenio, atque virtute juvene, quae summa et maxima nobis promittunt, tantopere amari. Mihique curae erit, ut huic amori tuo in me subinde crescenti supeditem causas. Quod fama tulit, venturum me Dresdam, non vanus rumor fuit. Habeo enim Fribergae negotium, cujus causa profectiuncula instituenda est. Capessere tamen ista ante haud licet, quam Decanatu abiero. Quod ad Calendas Majas demum, si dederit Deus, futurum est. Quare non nisi adulto Majo, aut jam praecipite, me exspectabis. Dn. M. Böhmium, et Dn. Brehmium, duo mihi carissima capita, meo


page 177, image: s177

peramanter nomine ut salutes, vehementer te rogo. De Heinsii epicediis ne unum apiculum ego hactenus vidi. Incessisse quidem rumores Lipsiae de morte ejus, sed falsos, amici inde ad me perscribunt. Et cum Dn. Leickerus ex Batavis nihil hactenus de eo significaverit, a quo paucis ante diebus literae redditae sunt, esse adhuc et vivere summum virum, non tam spes mihi, quam fiducia est. Nobilissima Soror tua enixa feliciter superioribus septimanis filiolum est, quem inter alios ei rei delectos de sonte suscepi. Faxit Deus, ut adolescat seliciter, et multas magnasque gratulandi causas parentibus nobilissimis suppeditet. Vale iterum, atque cum hospite tuo iterum iterumque salve, Amor meus. Raptim, Wittenb. ad d. IIX. Mart. Anno CIC IC C XLVII.

CIV. Generoso atque Magnisico VIRO HENRICO a FRISEN. S. P.

Excusatio est tarde respondentis, et non venientis invitati. Cui annexa gratulatio de conjugio et reditu, et perpetui amoris optatio promissioque. Subiecta vero adhuc epistolae Commendatio Gersdorffii.

NEscio prorsus, NOBILISSIME DOMINE, quod me exagitet sati genus, quod me incumbere votis meis haud sinit, et quo invitat ac rapit animi impetus, inde invitum trahit ac reluctantem. Quid dulcius foret ac exoptatius, quam toto animo evolare ad te, o Decus nostrum, omnemque effundere affectum verbis, ac literarum officio, cum ipsum amplecti reducem, et justa gratulatione excipere coram haud


page 178, image: s178

possim? praecipue, cum certiorem me feceris haud tantum de reditu tuo, sed humanissimis quoque et multo svavissimis literis, iisque geminis invitaris ad id, quod ultro facere debuissem. Nunc eo redigor, ut neque pudorem meum tueri satis, nec indulgere gaudio, quantum optabam, possim, qui tardius non tantum ad exoptatissimas tuas, sed tam jejune etiam ac breviter respondere habeo necesse. Nam cum priores tuae afferrentur, aberam domo? et cum reverso commodum supervenirent alterae, instabant feriae: interim omne hactenus nostrorum tabellariorum cessavit officium. Nunc autem, cum datur scribendi copia, ita affligor destillationibus ac pituita, ut neque ingenium respondeat, et manus ipsa stylum aegerrime teneat. Quid dicam, o Desiderium nostrum ac Amor? si sponte peccassem in te silendo hactenus, mereri ultro faterer hoc genus supplicii. Nunc mihi cum optime conscius sim, quod adversetur fatum mihi, quod votis meis me et exoptato gaudii fructu non sinit frui, satis, opinor, dixi causae, cur, ex quo rediisti, nondum ad tuas responderim: at nullas ante quod ad te dederim, ideo factum, quod, ubi ageres, cum ignarissimis sciverim. Testis mihi CAROLUS tuns, vir nobilissimus, erit, semel ac iterum me petiisse ab eo officiosissime, ut me doceret, quid et ubi locorum ageres utque valeres. Qui nihil ejus cum affirmaret se satis certe posse perscribere, quas exararem ipse literas aut exaratas quo destinarem? Facile admittes justissimam excusationem, NOBILISSIME FRISI, et nostrum silentium, non socordiam, aut frigus, aut oblivionem officii; sed fatum et necessitatem interpretabere; planissime persvasus, me voluisse scribere, non potuisse. Placebo autem in posterum, si hanc, quantumvis alienam


page 179, image: s179

culpam, me emendasse permiseris: qui vel iliadas nugarum deinceps ad te permittam. Nunc omni affectu animi, primum de nova conjuge, de cujus dotibus virtutibusque egregia omnia, quod impensissime laetor, praedicantur et summa: deinde de reditu tuo felici, et reddito tibi charissimorum affectuum amplexu gratulor, Deumque immortalem veneror, ut tibi perpetuum propriumque hoc gaudium faciat, et ut inposterum me sic ames semper ac complectaris, ut consvevisti hactenus, et nunc ubertim testatus literis es: qui te vicissim amare, colere, venerari non ante desinam, quam ipse esse desiero atque vivere, nisi, quod Poeta ait, et fati transit littora magnus amor. Vale. Dabam Wittenb. ad d. VII. April. Anno CIC IC C XLIIX.

P. S. NOBILISSIMUS JUVENIS NICOLAUS a GERSDORFF qui mecum est, dici non potest, quam te mirisice ob excellentissimas animi atque ingenii dotes amet, miretur, et in exemplum sibi proponat assidue. Quem ejus affectum nunc tibi insinuare volui, ut scires non indignum amore tuo, si quod nunc meditatur, veretur tamen per modestiam, te ad amandum literis invitet.

CV. Eidem S. P.

Responsionis brevitatem accusat, amoremque pollicetur et expetit. Juxta orationem mittit, ac FRISII censurae ac patrocinio subjicit. Laudato huic a se sobolem optat, generisque ac familiae amplificationem.

MErebantur proximae tuae literae humanitatis prolixissimae plenae aeque prolixam responsionem;


page 180, image: s180

sed quam hoc tempus nostrum nobis minime conoedit. Et tu illius sapientiae es, ut animum cujusque non ex verbis, sed ex affectu aestimare soleas, et ei dare animum, non qui loquatur quam plurima, sed qui plurimum amet. In qua re erga te nulli unquam mortalium cesserim. Nunc abs te vehementer peto, ut tam benevolum tuum erga me, quin tam amantem mei animum perpetuo serves, et ita tibi persvadeas, non esse temere, qui incomparabiles animi atque ingenii tui dotes virtutesque amplissimas candidius atque sincerius aestimet, quam Buchnerus tuus, qui se felicem ac beatum tamdiu statuet, quamdiu se tibi poterit probare. Quare quid tibi videatur de oratione nostra, cujus duo ad te permitto exemplaria, quae aequi honique consules, quam bene prudenterve dixerim, et in hoc argumenti genere fuerim versatus, plene et candide perscribes. Scio, quam periculosae aleae opus sit de principibus atque ad principes scribere. Nec dubito, quin multa sint, ubi impegerim: multa, quae malevoli aut imperiti interpretaturi sinistre sint. Eam ob rem etiam atque etiam te rogo, HENRICE, ut patronus ei, ubi opus fuerit, assistas. Qui et verissime judicare de talibus potes, tanta eruditione literarum et omnis doctrinae copia instructus; et excusare non malo animo commissa, tanta humanitate. Deus te servet, Generose Domine, teque et tuam brevi exoptatissima sobole exhilaret, ut per te virtutumque tuarum gloriam non amplificetur modo FRISIORUM nomen illustre ac decus, sed genus atque familia etiam accessionibus nobilissimis augeatur. Vale. Raptissime. ad d. XIV. Julii, Anno CIC IC C XLIIX.



page 181, image: s181

CVI. Eidem. S. P.

Querela est de FRISIO, cum Dresdaenuper fuisset, domi non invento: apud quem, quod reditus Wittenbergam maturandus fuit, suspicionem, quae in eo non salutato posset oriri, delet.

CUm meam profectionem ac iter, quod Dresdam suscepi non ita pridem, ob alias causas, tum ob hanc maxime non auspicatum satis ac laetum habui, quod exoptatissimo tuo amplexu non licuit frui. Cum venissem Dresdam, non reperi domi, cujus compellandi causa maxime eram profectus. Altero statim igitur die Misenam, et inde Fribergam abii. Sed neque hic explicare negotia potui, quae ibi habebam. Reverso in urbem, copia quidem hominis, qui caussam itineri dederat, data fuit; sed nummulum unum auferre non licuit, cum tamen supra C. imperiales deberet, et ineunti Septembri mense se soluturum dedisset fidem. Interim facta aliqua spe, cum nihil videretur restare, quam salutatis patronis atque amicis mature capessere reditum, ne diuturniore absentia affligerem domi familiam, serio in id incubui: sed anto omnia navavi operam, ut observantiam meam ac studium tibi probarem. Cum igitur semel ac iterum mitterem, qui adeundi opportunitatem ac tempus sciscitaretur, idem responsi retuli semper, Herum domi haud esse. Ac primo quidem apud Generos. Dnum. WERTHERUM; deinde apud Dn. HANOVIUM; deinque nescio, apud quem alium e proceribus, agere dicebaris. Interim navim Wittenbergensem nactus, sed soluturam ipso illo momento, desperata commodiore


page 182, image: s182

occasione redeundi, conscendi, aegerrime tamen, quod sic necessitas abeundi imponeretur ante, quam tuo aspectu, tuo desideratissimo alloquio, si non explere, at recreare tamen atque reficere animum licuerit. Quod ut asperrimum perpessu erat, ita non semel apud amicos hactenus de illa infelicitate mea questus sum: nunc autem id jure quodam apud te, GENEROSEDOMINE, et quadam adductus necessitate facio, ne, si rescieris, fuisse me Dresdae, et te insalutato discessisse, nescio, quid suspicionis sinistrae animo tuo incidat. Ac plurimum licet constantissimi tui affectus in me non levis fiducia erigat animum ac firmet, non omni tamen timore ac solicitudine vacuus est: et semper habet, quod cum fortuna rixetur hoc nomine, quod vota mea ac spes tam flagitiose deseruit, imo dejecit. Nec quicquam alienum tua humanitate, NOBILISSIME HENRICE, facies, si mecum doleas hanc meam vicem, et omnem in Coecae illius levitatem libere evomas bilem. Non quod tanti sit, te caruisse Buchneri aspectu; sed quod in tuo felicem me reddere nequivisti. Vale, et devotissimum tuo illustri nomini virtutique perge amare. Wittenbergae, V. Kal. Novembr. Anno CIC IC C XLIIX.

CVII. M. Jacobo Thomasio S. P.

Approbat laborem Thomasii, quo is declamationes sub persona Regis Angliae capite plexi compositas verterat in Germanicam lingvam: nonnulla tamea explicat ac monet.



page 183, image: s183

Praestantissime atque Eximie Vir, amice honorande,

QUod declamatiunculas illas meas, quas edidi nuper, tanti putasti, ut in sermonem patrium verteres, ago gratias, et tuum in me affectum aestimo, ita ut decet. Eum enim cum in ipso illo vertendi labore, tum literis etiam elegantissimis illis et eruditissimis uberius declarasti. Perge ita, mi THOMASI, perge amare, inquam, et redamantem et plurimum merito tribuentem ingenio tuo et elegantissimae eruditioni. Ad versionem autem ipsam quod attinet, mire illa placuit, ac in plerisque satisfecit. Itaque quae interscripsi, eo maxime pertinent, ut scias in perlegendis paginis tuis operam posuisse. Illud: aut saetisfacientem absolvet, recte accepisti; bene vertisti. Augurale autem non de veste accepi, sed de loco: ad pegma ferale respiciens, in quo supremis admotus rex fuit. Erat enim AUGURALE (ita Tacitus II. annal. cap. XIII. vocat) in castris Romanis ad dextram Praetorii, ubi Duces auspicabantur, atque ex pullis captabant auguria: Graeci [gap: Greek word(s)] , alii ex Latinis AUGURACULUM; Hyginus, cujus verba Lipsius ad Tacitum profert, AUGURATORIUM appellavit. Eum Itaque locum paulo aliter reddes. Versa illa ex Belgico de Anglicis motibus folia, quibus versionem tuam hanc jungere placuit, libenter vellem perlegere. Itaque quamprimum absolutum praelo opusculun. fuerit, ut unum alterumque exemplar (ut et cum amicis communicem) ad me permittas, etiam atque etiam peto. Quos sumtus feceris, bona fide rependam. Vale. Raptissime, ad d. XXV. Aprilis, Anno CIC IC C XLIX.



page 184, image: s184

CIIX. Eidem S. P.

Gratias agit pro scriptis missis Thomasio, cujus ingenium extollit, et cui, de ipso bene ominatus, amorem ac studta promittit.

NOndum, Clarissime mi M. THOMASI, pro divortio Anglico egi gratias, cum interim tu nova me ornas liberalitate, Sesquiseculo Anglicano me donans. Oneras profecto pudorem meum et eo me adigis, ut ultro humanitate tua, imo benignitate victum profitear. Quod si potius videbitur, quam accuratissimas tibi si gratias dixerim, non querar de importunitate negotiorum, quibus factum, ut nondum licuerit me officio fungi. Non possum autem non approbare operam studiumque in Sesquiseculo navata. Cujus caeteras dotes ipsa celeritas etiam commendat. Nam festinare et dare egregia tamen, non nisi praeclaris praestantibusque ingeniis datum. Cujusmodi tuum esse, et documento abunde sunt, cum literae tuae, tnm lucubrationes ipsae, quas permisisti; et quae de tua fratrisque eximia indole non ita pridem ETTRINGIUS noster in familiari sermone retulit. Quo nomine patriae literisque bonis gratulor; et utriusque bono te superesse quam diutissime, et inter seculi nostri clarissima decora florere deinceps voveoque ac opto. Ac si me ipsum quoque propitium Numen durare voluerit longius, et colere in terris, nihil gratius dulciusque amore tuo erit in me. Eaque ex re non voluptatem modo, sed laudem etiam petam. Nam ut justissimum est, complecti egregias et nihil minus quam plebejas animas: ita ab iisdem amari et


page 185, image: s185

coli, honorem affert. Vale, amantissime THOMASI, et persvasissimum habe, me sedulo semper facturum omnia, quae tibi honori aut commodo fore videantur. Raptim. Wittenb. ad d. XIII. Junii, Anno CIC IC C XLIX.

CIX. G. E. a Gersdorff S. P.

Insinuanti seper modestam expositam dubitationem, an scriberet ad ipsum, re gerenda reponit, et audentiorem eum esse jubet. Nominat simul aliquem Löbeni liberis praeficiendum, et sua officia huic spondet.

ET haesitare igitur ac dubitare potuisti, NOBILISSIME GERSDORFFI, scriberesne ad me, an potius reprimeres impetum, quem non ignorabas et devinctissimum tibi haud uno nomine, et tot clarissimarum animi atque ingenii dotium, quibus ornatus affatim es, quam amantissimum et studiosissimum esse? Cave autem, putare ut velis, hoc genus modestiaene dicam, an metus, aut tuae personae, aut tuo in me affectui studioque congruere. Nam quo nobilior quisque est, hoc magis confidit: et, si Poetam veterem tibi audiendum putas,

Amor misceri cum timore non potest.

Quem praevalere si voluisses, Deus bone! quo gaudio, qua voluptate me ivisses privatum? Ita enim felix sim, ut literis tuis nihil jucundius nihilque exoptatius contingere potuit. Eamque ob causam vehementer te rogo, ut eas quam saepissime mihi impertias; cum nullae unquam venturae sint, quin me mirifice recreaturae et singulari laetitia quadam sint perfusurae. De Generosissimo a LÖBEN nae ego vehementer mihi gratulor, occasionem probandi officii tanto viro me


page 186, image: s186

invenisse. Jamdiu enim est, quod excellentissimae ejus virtutes innotuerint mihi, et nihil magis optaverim, quam viri ingentis benevolentiam demereri. Qvapropter diligentissimam operam dedi, ut ex Scholastica nostra pube deligeretur, qui nobilissimis liberis ejus cum fructu praefici posset. Ac licet magna eorum frequentia copiaque haud sit, qui aut velint aut recte possint in istam mitti provinciam: videor tamen reperisse, cui non male committi posse hoc munus videatur. Is est Johannes Joachimus Linkius, Swinfurto Francus, concinna et eleganti facie corporis, et quasi XXIV. annorum Juvenis. Qui cum jam olim erudiendis ingenuis pueris dederat operam, et Generosissimi Domini Baronis TRAUTSCHII liberis unum ac alterum annum praefectus fuerit, eo magis idoneus ad capessandas has partes recte visus est, quod eo non eruditionem tantum atque doctrinam, sed usum quoque atque instituendi peritiam afferat, cum pari venustate morum conjunctam. Ipsa enim ilsa cum elegantioribus hominibus consvetudo, qua usus, incivilem et rusticum amplius esse haud sivit: praecipue, qvum amoeniore quadam et cultiore indole ipsum ornasse videatur natura. Sequeturque libenter, quamprimum ut veniat, imperabitis; promtius atque alacrius tamen, si de salarii modo et formula ipsi constiterit plenius. De quo si me, aut nobilissimum fratrem condocefacies, rem spero habebimus factam. Quod restat, etiam atque etiam abste, Nobilis sime Gersdorffi, peto, ut Generosissimo Dn. Capitaneo, qua fide ac diligentia poteris, me commendes. In cujus gratiae spem nihil negotii aut operae me unquam defugiturum, sancte spondeo atque promitto. Vale, Nobilissime Domine, et mihi favere ne desine. Scribebam Wittenbergae


page 187, image: s187

ad d. IX. Januar. Anno CIC IC C XLIX. quem tibi tuisque ex omni parte felicem ominor ac faustum.

CX. Generoso atque Magnisico VIRO HENRICO a FRISEN S. P.

Silentii culpam primo deprecatur. Deinde pro genero suo Coselio Professionem publicam ambiente intercedit. Porro mittit FRISIO declamationes nomine Regis Caroli confectas. De Grotii libris quibusdam, Heinsiique et Boxhornii rebus nonnulla monet: inque formulam denique se insinuantem illi desinit.

NOn te non colo ac veneror, HENRICE: Silui tamen; idque succenseas forte, neque immerito. Sed neque semper loqvuntur, idem in DEO qui faciunt. Quorum tamen non minor saepius pietas, quam qui vel disertissimas preces subinde allegant. Est et tacita animorum veneratio: nec quo plus loquitur aliquis, eo prolixius semper et amat. Dulce est quidem, sua si oculis quoque solatia haud defint, quae inter absentes praestare optime literae solent; verissima tamen affectuum pignora intra animos ipsos manent, quos verba et voces pingere quidem, non addere quicquam ex vero iis aut demere possunt. Quare et veneratio muta officium faciet: clarius tamen jucundiusque, quae loqvitur. Quod solum admisi culpae et deprecor nunc, simulque emendo. Neque non dabis veniam, in quo ex aequo et summa virtus et summa humanitas aequitasque est. Cujus tantam fiduciam habeo, ut caeterorum securus, vel beneficium audeam petere. Gener meus, Henricus Coselius,


page 188, image: s188

J. U. D. ejusque Facultatis Assessor, nec non Electoralis, quae hic est, Curiae Advocatus ordinarius, Professionem publicam ambit, quam properum et inopinatum D. Wackli fatum non ita pridem vacuam fecit. Affectat eandem et N. a Socero N. cum morti proximus esset, Serenissimo Electori commendatus. Et impetrasset, ut audio, Soceri meritis, in Praeses METSCHIUS monuisset, Academiae judicium ante, quam statueretur, expectandum esse. Quo accidit, ut totum negotium ad secretum Consilium Principis rejectum fuerit. Magna vero in eo Magnisici et Generosi Parentis tui auctoritas est. Qui sicut tibi plurimum merito tribuit; sic apud eundem et plurimum potes. Ei igitur pro singulari illa affectione tua in me, de qua tot annis experimentis mihi clarissimis constat, ut Generum meum (qui, si ignoscere libertati meae poteris, multis nominibus praeferendus N. est) benigne ac gratiose commendes, etiam atque etiam abs te, HENRICE NOBILISSIME, peto. Nam si a nostris partibus Illustris Cancellarius stabit, (quod per te maxime futurum spero) rem factam habebimus: et caeterorum, qui neque ipsi male cupere videntur, suffragia facile tanta anctoritas trahet. Non erit ingratum, parare tibi hunc novum clientem: meque in genero tibi magis magisque obligare. De CAROLI Britanniarum Regis fato, quae commentus non ita pridem per animi impetum sum, vidisti jam ante, opinor. Sed nunc exemplar volui mittere, ut tuum judicium atque cenfuram elicerem. Philosophorum de Fato sententias a summo Viro HUGONE GROTIO collectas; itemque Epistolas ejus ad Gallos, quae opuscula superiore anno edita sunt, forte jam habes. Qui nuper a Batavis rediere, affirmant, Epistolas ejus


page 189, image: s189

ad Belgas quoque vulgatas typis. Sed exemplaria hic nulia sunt. Neque de iis quicquam bibliopolis nostris constat. HEINSIUS rude donatus est: ejus partes BOXHORNIO demandatae: Quarum aufpicia oratione dedicavit, quam non ita pridem misit ad me, et aliam de Pace inter Hispaniarum Regem et foederatas provincias Belgii inita. Ego vero felix beatusque mihi videbor, si te, HENRICE NOBILISSIME, si exoptatissimam conjugem tuam, et vestros omnes, et nunc, et semper imposterum, ut opto assidue, sospites juxta et rebus omnibus audiam ex animi voto florentes. Vale, et solito me favore benevolentiaque complectere: in quo me omnia consecutum usque putabo. Wittenbergae, ad XVII, Kal. Quinctil. Anno CIC IC C XLIX.

CXI. Praest antissimo Juveni Davidi Schellhammero S. P.

Sent entiam suam de triplici corona Imper atoris aperit, autoresque allegat. Tum de confoeder ationibus et sua valetudine afflicta scribit, quo sit, cur tarditati literarum citius ignoscatur.

DE triplici Imperatoris Romano - Germanici corona, quarum aliam auream, argenteam aliam, et tertiam ferream tradidere, non vana prorsum existimanda, quae apud auctores legimus. Certis enim et luculentis testimoniis res nititur. Id autem multo vanissimum est credere, nullam earum non ex auro fuisse conflatam. Quamvis enim alia ferrea, alia argentea diceretur, id tamen haud ideo fiebat, quod tales essent revera, sed quod per figuram quandam vocarentur


page 190, image: s190

tales, ad denotandum discrimen, quo alia aliam videbatur excellere. Quamvis enim aureae omnes essent, vocabatur tamen ea tantum, quam Romae accipiebat Imperator, propter Imperii Romani excellentiam, quae caetera regna perinde prominet, sicut in metallis quoque locum principem aurum tenet. Porro ut auro argentum proximum est, ita Imperio ipsi secundum est Germanicum regnum, quod Franci primum instituerunt. Ex ea ratione igitur hujus corona, quae Aquisgrani accipiebatur, (ibi enim sedem principalem Francorum regni constituit Carolus, quod diserte tradit Gottfridus Viterbiensis Chron parte XVII. in Annum DCCCXII. et adstipulatur Regino 1. II. Chronicorum, itemque Witichindus Corbeiensis Annal. 11. praecip.) argentea, ut puto, appellabatur. Jam quia Longobardorum regnum, seu Italicum, inferius existimabatur Francorum, sive Germanico, idcirco ejus coronam ferream appellatam censuerim. Forte tamen et eam ob causam, quod hanc coronam, sive hoc regnum tueri durum atque difficile esset, et haud temere sine ferro, sive armata vi teneri posset. Testimonio sunt tot turbae et perduelliones, quas contra Imperatores nostros Itali subinde moverunt. Haec Modoeciae, ut Viterbiensis auctor est, (Leopoldus de Bebenburg villam Modicensem vocat) sive, ut alii tradunt, Mediolani, quae Longobardici regni regia, imponebatur Imperatori. Non fugiunt, quae de his trinis coronis Hieronymus Balbus, Episcopus Gurcensis, in libro de coronatione, ad Carolum V. et alii tradidere. Sed haec, ut mihi videtur, simplicissima verissimaque explicatio est, cum qua consentit Leopoldus de Bebenburg, Tractatu de juribus regni et imperii Rom. cap. X. quem a Frehero illustratum notis


page 191, image: s191

ante hos viginti et quod excurrit annos, Matthias Berneggerus edidit; itemque Onuphrius Panvinius omnis antiquitatis peritissimus, peculiari de comitiis Imperatoriis libro cap. XI. De confoederationibus novis quae scriptitas, cum magno dolore didici. Ex affecto liene itemque calculi morbo pessime laboravi hactenus, multis magnisque doloribus excruciatus. Nunc videor cum valetudine redire in gratiam. Sed quia morbi vis in pedem sinistrum invaluit, quem foede tumentem cum nondum calcare licet, plane cum ea reconciliatus nondum sum. Quod etiam brevi futurum confido. Quae ideo significare volui, ne tardiusculae responsioni succenseres. Vale. Raptim, Wittenb. ad d. XXII. Decembr. Anno CIC IC C XLIX.

CXII. JOHANNI FRANCO, Civit. Guben. Senatori S. P.

Gratas sibi fuisse Franci literas cum poematibus significat, bisque laudem meritam tribuit. De itinere quoque Dresdam instituendo, quo literae sint mittendae, curque illico rescripserit, monet.

Clarissime et Prudentissime Vir,

REcte mihi et literae tuae et Poemata reddita sunt; quibus nihil mihi gratius potuisset accidere. Significabant affectum tuum erga me literae: caeterum nihil jucundius, quam a doctis et claris viris amari. At vero Poemata tua qualia? Quibus nec ipsae Musae Musicae magis. Ita dictionis venustate et inventionum praestantia se approbabant. Ut de se jure possent jactare, quod Flaccus olim de se:

Odi profanum vulgus et arceo.

Quare multum debebit tibi patria, si caetera etiam,


page 192, image: s192

quae habes in scriniis, depromas. Me certe eorum lectio vehementer tenebit ac delectabit. Proxima aut insequenti septimana, si Deus volet, Dresdam proficisei decretum pene est. Tum apud Ampliss. Dn. Reichbrotium causam tuam sedulo agam. Quanquam nescio, ecqua potissimum in re ipsius opera tibi sit usus. Si quae igitur significantius me scire velis, vel huc, vel Dresdam dabis literas. Quod si Dresdam velis, eas ad Dn. Bartholomaeum Prasserum, vel ad Dn. Martinum Taubenest , Secretarium perserendas curabis. De fide et studio meo ut tibi satisfaciam, sedulo sane elaborabo. Haec in praesenti scribere potui. Nam de mittendi occasione tum demum monitus fui, cum abeundum tabellario esset. malui itaque haec incondita illinere chartae, quam plane silere, et ita suspicionem injicere tibi vel negligentiae atque inertiae, vel supercilii ac fastus. Quod genus vitii semper, quantum fieri potest, detestatus sum. Vale, Clarissime Vir, et amantissimum ac studiosissimum tui amare me perge. Raptissime, VI. Non. Maji, Anno CIC IC C L.

CXIII. Generoso atque Magnifico DOMINO HENRICO a FRISEN S. P.

Quod aliquandiu tacuerit, et tam tarde Campanellam remittat, excusatum se cupit. Additque nonnihil de Carmine Werthero scripto, et epigrammate Voigtio concinnato de torque procurando. Hinc Josuam Arndium commendat ob linguae Graecae peritiam, et libellos editos. Postremo Patroni ut salutentur rogat.



page 193, image: s193

NEscio sane, fretumne tua facilitate an me abusum potius dixerim, quod silui hactenus haud tantum; sed CAMPANELLAM etiam tuum tamdiu apud me, et te invito fortassis, desidere possus sum. Quem disputantem quidem contra Atheos (nam praecipientem de ineunda studiorum ratione adhuc, utinam cum bona tua venia, retineo, quod tardior in describendo manus nondum absolvit) cum mitto ad te, ut tanto avidius complectaris, rogo, quanto diutius, et praeter spem tuam hactenus abfuit. Mihi quoque liberaliter ignosces silenti tamdiu, cum recordabere, non animum et voluntatem, sed facultatem et otium defuisse scribendi. Ad Generosum Dn. WERTHERUM paulo post, quam domum essem reversus, perscripsi diligenter omnia, quae in mandatis praesenti dederas. Sed nihil dum accepi responsi. Carmen, quod in novam Bullionaei ejus editionem commentus scripsi, junxi literis, ut ejus dolere vicem posses, cujus egregius labor tam malo carmine dehonestetur. Sed voluntati petentis satisfaciendum erat; et nobis meliorum copia haud suppedebat. Addidi epigramma etiam, quod his diebus deambulanti excidit, ad Dominum VOIGTIUM Secretarium mittendum brevi: qui discessurus proxime Serenissimi Principis sui nomine torquem aureum, cum imagine ejus recepit. Eo enim id pertinet; sed nullis acuminibus insigne, quae propria alias epigrammatum laus. Videbaturque hic stimulo aliquo cum maxime esse opus qui viro optimo somnum non pateretur obrepere. Sed efficacissime omnium singularis tua erga me benevolentia vigilias etiam ejus excitabit. Quae tamen ita interpretaberis, non quod meritis meis aliquid tribuam; nulla enim sunt; sed quia ad opinionem et existimationem


page 194, image: s194

Principis optimi pertinet, hinc innotescere etiam, in caeteris maximis laudibus, hanc quoque deberiei, quod bonas literas aestimet. Quanquam enim illarum scientiam arrogare mihi non possum, amorem et studium tamen adimi mihi haud sinam. De juvene aliquo non ignaro Mathematicarum artium, et qui in Graecis literis aliquid faceret, te nuper quoque locutum mecum nondum dememini. Quod ad Graecam quidem literaturam attinet, possum hoc nomine commendare tibi domesticum meum Josuam Arndium, Mechelburgicum, hominem neque absurdi ingenii, neque nullius in melioribus literis profectus. Testimonio tibi libelli erunt, quos edidit, et ea mitto de causa, ut videas, quid tibi de eo sit sentiendum. Videor mihi eo adducere posse hominem, ut in familiam tuam, si velis, ad tempus commigret. Sed ego praecepta tua exspecto. Ut Generoso Dn. Parenti, nec non Praefecto Camerae Dn. WERTHERO, tum Domino RECHENBERGIO etiam me commendes, vehementer abs te et officiosissime petoque ac oro. Vale, Patriae Sidus, Nobilitat is Sol, meum Praesidium et Decus dulce. Wittenbergae ad d, IX. Martii, Anno CIC IC C LI.

CXIV. Eidem. S. P.

Epistola haec prae caeteris simplex et gratulatoria, cum in consilium secretius FRISIUS allectus fuisset.

illustris Domine,

NOn possum differre gaudium meum profiteri ad te, quod cepi nuper, cum auspicatissimus nuncius, te in Consilium illud sanctius allectum a Principe


page 195, image: s195

et cooptatum, perferret. Gratulor itaque Tibi, (utrum et mihi? imo vel maxime etiam) gratulor literis, Principi denique, atque communi Patriae vehementer. Tibi, quod tandem in locum eum evectus sis, quem tua virtute et sapientia incomparabili diu ante merueras. Literis, quod Literatissimum Patronum nactae, nunc vitam ac spiritum te animante recipere sperent. Patriae Principique, quod eum elegit, qui non intelligat tantum, quae ad tuendam majestatem, quae procurandis publicis commodis verissime faciant, sed optime etiam et sapientissime consultis qui facta conjungat, et factis ipsis magnum integritatis et innocentiae exemplum commodet Mihi vero senectus mea deinceps hoc minus molestiae atque timoris afferet, quo magis securae ac hilari praesidio tuo ac patrocinio ipsi esse licebit. Deus te servet: Deus te fortem et hilarem privatim, publice, perpetuo praestet, Patrone! Wittenbergae, IIX. Idus April. Anno CIC IC C LI.

CXV. Eidem S. P.

Et haec gratulatoria est de naeta filiola Frisio, cui hanc felicit atem lepide interpretatus, filios etiam generosos exoptat.

Illustris Vir,

QUod citius factum oportuit, si edoctus fuissem in tempore, nunc cognito tardius, tardius quidem, eadem pietate tamen facio, atque de nata filiola et tibi et generosissimae tuae uxori gratulor, eamque in id fastigii adolescere precor, in quod eniti mulieris natae maxima virtus, et fortuna etiam potest. Jucundius


page 196, image: s196

quidem et exoptatius fuerat prolem masculam tollere, in qua duraret stirpis honor, et conservaretur paterni nominis gloria; nonnulli voluptati tamen est, videre filias, quae jungant affinitate patri generos maximos, eosque edant liberos deinde, qui et parentibus similes sint, et laudis avitae decora aequent. Quod si benignitate superum tibi licebit contingere, nec deteriores post paullo suscipere filios, vix ultra poterit tua ascendere felicitas. Nam quis perfectius exemplum aut ingenerare valebit suis, aut dare? Hoc ita.que, ut prolixissime tibi contingat, et ingens, quod Pater in te, et tibi simili fratre conseqvutus est, ipse non minus felicitatis genus consequare, exemplumque uberrimum edas, quantum fieri potest, opto et precor. Vale, Decus nostrum atque Praesidium. Scribebam Wittenb summa festinatione, cui ignosces, ad d. XXI. Julii, Anno CIC IC C LI.

CXVI. Eidem S. P.

Gratum se propterea praestat, quod commendatio Nergeri pondus habuerit. Rursus vero commendat Schneiderum.

Illustris Vir,

QUod ratio, sicut petebam, NERGERI nostri habita maxime, eique collata provincia, quam ambiebat, est, quod non intercessioni aut nulli merito meo tribuo, sed humanitati atque benevolentiae vestrae totum asscribo. Laetor tamen vehementer, et eo nomine tibi, HENRICE Generosis sime, summas et singulares habeo gratias, qui neque ipse defueris studio tuo homini optimo, et ut eidem faverent collegae tui amplissimi


page 197, image: s197

(ita enim interpretor rem) effecisti. Nec te pigebit, spero, navati studii: et ut in eo tibi possis placere, assiduam sedulamque operam NERGERUS dabit. Nunc abs te rursus, quam potest fieri, reverenter peto, ut Doctorem GODOFREDUM SCHNEIDERUM nostrum admittas benigne, optantem mirifice cultum et venerationem, qua tuas admirari virtutes et colere solet, testari coram, et res ac studia sua tibi commendare. Qui cum se ita dederit juri, ut mansuetiores nostras etiam amaret Musas ac coleret, facile, spero, probabit se tibi, tanto earum Patrono haud tantum, verum et Mystae. Quippe qui sacra omnia earum quam scientissime calles. Vale, Tutela nostra, et Decus nostrum, perpetuo sospes ac felix. Wittenbergae, ad d. XVII. Augusti, Anno CIC IC C LI.

CXVII. Nicolao a Gersdorff S. P.

Sero quidem allat as a Gersdorffio liter as laetas sibi fuisse ait, et frequentiores posthac petit. Cumque de literis matris ejus praemonuisset quaedam, laeta et tristia enarrat. Postea ut iter Gallicanum feliciter conficiatur, vovet, et quos libros ad se mitti velit, indicat. Tandem de affine Belovio scienda memorat, et inconditam scriptionem excusat.

Generose ac Nobilissime Domine GERSDORFFI,

MAgna solicitudine affectus hactenus, et excruciatus propemodum fui, quod nihil omnino literarum abs te acciperem. Nosti maximum quemque amorem cum pari metu conjunctum: timorem


page 198, image: s198

vero eo ingenio esse, ut in deteriora plerumque inclinet. Hinc mihimet ipsi finxi, nunc gravi morbo cubare implicitum; nunc incidisse in alium casum, qui tibi silentii necessitatem imponeret. Et quamvis persvadere mihi nunquam potui satis, de tam fideli et candido tuo pectore amorem nostri decessisse: diffiteri tamen non possum, incidisse quandoque suspicionem hujusmodi, sed mox ex moribus animi tui refutandam. Quare dici non potest, quanto me opere affecerint tuae, et exhilararint, cum mihi nuper redderentur. Ex iis enim cum intelligerem, et te valere optime, et satis bens habere tuas res, et veterem tibi in me abundantissime constare affectum, facile vides, uno illo alloquio sedatos confestim aestus omnes, et animum nostrum, tot liberatum timoribus, solida voluptate captum mirifice ac delenitum fuisse. Multum itaque te amo, mi Nobilis sime GERSDORFFI, ut me hujusmodi gaudiis recreare subinde velis. Qui ita tot tuas praeclaras virtutes, dotesque eximias et amo ac aestimo, ut tuo conspectu frui semper, teque perpetuo complecti unice optem. Quod in praesenti cum corporis oculis amplexibusque non queas; animo tamen frequenti literarum missione potes praestare: idque ut velis, vehementer te rogo. Paulo post, quam accepissem tuas, pientissima mater ad me quam humanissime scripsit, petens, ut quas adjunxerat literas, fasciculumque ad te quamprimum permitterem. Et quoniam in tempore me de Dno. Philippo Jungero monueras, haec omnia cum nostris his literis ad eum misi: quem peculiarirogavi epistola, daret operam, ut prima quaqueet certa occasione ad te perferrentur. Quod facturum, non est, quod dubitem. De rebus nostris Academicis ex Dno. Oppelio nostro cognosces.


page 199, image: s199

Serenissimi Principis Christiani Uxor n n ita pridem enixa Principem parvulam est: quod gaudium brevi, ut speramus vovemusque, felici puerperio alterius Principis Conjux geminabit. Laetis miscenda tristia sunt: et ea vitae nostrae perpetua ratio est. Significo itaque tibi, Generosum Dn. EBELEBIUM nostrum, Provincialis Curiae Praesidem, superioribus diebus Dresdae, cum pransurus accumberet, forti apoplexia correptum extinctumque esse. Vides, mi Nobilis sime GERSDORFFI, quam celeri turbine Deus res atque vitas nostras citetque ac verset. Cujus conditionis mea quoque aetas ipsa magis magisque memorem, et primus isteac sexagesimus annus, quem ineunte hoc mense ingressus sum, esse jubet. De itinere Gallicano, quod te cum nostro Clengelio suscepturum perfvadeor (hoc enim moliri, ipse ad me novissimis literis scripsit) gratulor, et reditum felicissimum utrique precor. Si Grammondi Historiam HENRICIIV. Magni Galliarum Regis, itemque NICOLAI CAUSSINI REGNUM DEI, sive DISSERTATIONES IN LIBROS REGUM, itemque DOMUMDEIEJUSDEM, (utrumque opusculum Parisiis excusum in folio est) quamprimum ad me curare posses, magno afficeres beneficio. Quicquid hoc nomine sumtus feceris, et bona fide et perlibenter vel Du. Jungero Lipsiae, vel cuicunque alteri, quem indicabis, repraesentabo. Nobilissimus fortissimusque Dn. BELOVIUS, affinis tuus, adhuc in Mechelburgico Ducatu haeret. Qui praecipitante aestate proxima scripsit ad me, conquestus, nihil nummorum hactenus et suo et meo nomine a Dn. N. auferre potuisse. Non ejus tamen, sed avunculi culpa, qui extincta matre praesentem omnem pecuniam ad se traduxit. En,


page 200, image: s200

quam pecunia pietatem etiam corrumpat! Alia erant, quae scriberem: sed abrumpendum est. Id unum addo, ut huic inconditae et festinatissimae, ideoque crebris lituris male habitae scriptioni ignoscas: et eam non tam ex elegantia, quam animo exarantis aestimes, qui tibi perpetuo dicatus obstrictusque erit. Vale, et quod promittis, Decus patriae et Columen, praestare olim omnibus modis, quod facis, enitere, seduloque contende. Deus te servet! Raptissime, Wittenbergae, ad d. XIX. Nov. Anno CIC IC C LI.

CXIIX. Johanni Sigismundo a Zeidler S. P.

Sermocinatur hic de variis libris, Grammondo scilicet, Salmasii exercit ationibus, Comment ariis in Horatium Lambini et Cruqvii. Nec valet udinis suae vitium dissimulat.

NOBILISSIME DOMINE,

DE Grammondo, quod scribebas nuper, in eo merito tuam humanitatem ac felicitatem laudo ac praedico. Sed ut securo tibi esse liceat, Dn Godofredus Schneiderus, J. U. D. et Ducis Holsatiae designatus Consiliarius effecit. Cujus comitate non inspiciendi tantum illius Praestantissimi Historici, sed totum a capite ad calcem perlegendi copia mihi contigit. Id igitur nunc ago, ut ipsum auctorem nanciscar; si vel ex Gallia ipsa sit arcessendus. Et videtur aliqua allucere spes, modo hae consilescant turbae, quae florentissimum regnum mirum quantum concutiunt atque affligunt. Interim pro liberali affectu gratias tibi, ut par est, ago, et ut hinc serves nobis animum, peto ac obsecro. Salmasii Exer cit ationes, vere omnis eruditionis


page 201, image: s201

penu locupletissimum dixeris. Illae tamen [gap: Greek word(s)] quidem seu usu nostrae sunt; [gap: Greek word(s)] vero sive mancupio, ut Lucretius loqui amat, Academiae: pro cujus bibliotheca eas sumtu publico superioribus annis paravi. Efficiunt illae duo non parva volumina in folio, et XIV. florenis constant. Itaque nisi rnedario committantur, non sane video, quomodo ad te deferri commode possint. Adde, quod iis hoc tempore, quo me Thesauri Fabriani recensio totum occupat, carere aegerrime possum. Lambini in Horatium Commentarii varie editisunt. Penes me est editio Paris. impressa in folio: ubi Lambini commentariis subjiciuntur, quae Adrianus Turnebus in Adversariorum libris sparsim in praestantissimo Poeta notavit, emendavit, illustravit atque interpretatus est. In fine adjunctae sunt Theodori Marcilii, Parisiens. Prof. notae in illum ipsum Poetam. Sed ejus codicis hic in praesenti nulla est copia. Editio in quarto reperitur in nostris bibliopoliis. De Crocii Commentariis (quorum mentionem facis) nihil constat. Fortassis Cruquii voluisti. Fuit enim Jacobus Cruquius, Brugis human. literarum Professor, et Commentarios in hunc Poetam conscripsit sane bonos, ediditque una cum vetere Scholiaste. Neque non prostant illi apud nos. Si quid horum volueris, fac sciam. Non deerit tibi in comparandis illis diligentia nostra et cura. Gravi atque difficili morbo hactenus implicitus fui, neque nunc satis eo defunctus, dum cum reliquiis ejus adhuc conflictandum est, quae incubuerunt in pedes, molestosque excitarunt tumores. Sed superare dabit DEUS, qui te servet! Vale, Nobilis sime Domine, et me perge amare. Raptim, Wittenbergae, ad d. XX. Julii, An. CIC IC C LII.



page 202, image: s202

CXIX. Johanni Davidi ab Oppel S. P.

Oppelii cunctationem non fert inique, ipse potius excusat; et iter, quod parat, votis prosequitur.

SPeraveram quidem de rebus Pragensibus me certiorem ut reddcres: interim nihil succenseo, in eo me frustra fuisse. Facile enim intelligo, quod habuisti ab reditu otii, id impendendum in iter potius adornandum, quod immineret quotidie, quam perscribendis literis fuisse, quae tuam distraherent curam ac impedirent. Quoniam vero nunc Ratisbonam eundum est ad Comitia, quaeso vehementer abs te, ne me eorum exortem patiaris, quae communicare cum amicorum aliis volueris quandoque per otium. Interim precor, ut iter tuum omni favore indulgentissime prosequatur DEUS, et undiquaque prosperet, teque egregiis documentis civilis auctum prudentiae, laetumque ac fortem, non modo affectibus tuis et mihi, sed patriae etiam reddat, cujus bono te natum ex nobilissimis dotibus auguror sane. Ita vale, et i, ac redi feliciter, Amor noster ac Decus. Raptissime, ad d. XIV. Decembr. Anno CIC IC CLII.

CXX. HENRICO a FRISEN S. P.

Nuntiat quaedam de Venditione librorum Barthii. De Meisnero Torgensi Rectore addit aliquid. Hominem vero Mathesin et Graecas literas doctum, et moribus ornatum commodis vix se reperire posse affirmat.



page 203, image: s203

Illustris Domine,

SImul huc redii, ad Dn. Barthium dedi literas, petiique ab eo, quamprimum me certiorem faceret de libris, quos venditioni adhuc haberet paratos. Commendavi eas amico, ut traderet ipse. Et tradidisse rescripsit haud tantum, sed recepisse Barthium etiam, prima occasione responsurum. Sedego in exspectando hactenus frustra fui. Dum itaque veniant literae, catalogum interim mitto ad te, quem ante hos duos, tres annos mecum communicavit, ne segnem me scilicet, et otiosum, aut penitus rei oblitum putes. Quandoquidem in reditu proxime Torgam non venimus, citima parte amnis profecti, ut paulo aequiore via uteremur, cum Dn. MEISNERO, ejus scholae Rectore, loqui haud potui. Sed spero hominem affuturum brevi nobis in Panegyri Philosophica, creandis Magistris artium post paulo instituenda. Qui si fefellerit, reliquum erit, ut quas administrare ipsi non possumus, mandemus literis partes, significaturi quamprimum, ecquid responderit. De reperiendo homine Mathesin et Graecas literas docto, et posthaec commodis moribus, nequicquam hactenus navavi operam. Nam uti tempora nunc sunt, in unum rarissime conveniunt hae dotes. Faciam tamen adhuc periculum, atque experiar, quam se faventem nobis fortuna dabit. Vale, Praesidium nostrum ac Decus, et me, quod facis, amare perge. Raptissime, ad d. XXI. Aprilis, Anno CIC IC C LII.

CXXI. Johanni Davidi ab Oppel S. P.

Varia hic tractat. Primum adgeminas epistolas se responsurum


page 204, image: s204

scribit. Mox gratias agit pro communicatis de Cometa. De quo Notnagelium commentaturum aliquid refert. Tum tarde procedentia incusat provincialia. Inde de prodigiis quibus dam comperta tradit. In fine de Wittenbergensibus nec non Danicis rebus agit.

UNa fidelia, quod ille ait, duos dealbabo parietes: hoc est, ad geminas tuas epistola simplici respondebo. Nec excusatione opus est: qvum ipse subjeceris, quae prome dicere atque afferre poteram. Valde autem te amo de illis, quae de cometa et aliis communicare mecum voluisti. Coepit mandare aliquid literis de stella crinita Notnagelius: sed hactenus abrupit coepta iter huc meum susceptum. Repetiturusne id pensi sit, reversus ad se, ipsemet ambigit: praecipue, si diutius commorandum. Quod ne fiat, vereor valde. Lente enim conventus nostri procedit negotium. Nam adrelationem Principis post diem X. demum Ordines responderunt, nec quicquam reposuit hactenus Serenis simus Elector. Et nondum Ordines gravamina sua, quae vocant, ex hibuerunt. Ex quibus si conjecturam facere licet, vix nisi ineunte vere Comitia ista dissolventur. Namque, ut audio, Serenis simus Elector non pauca alia quoque deliberanda Statibus deinceps proponet. De prodigiis, quae ad Magnificum Dn. Rectorem perscripsisti, jam aliunde quoque acceperam. Nec non quotidie pene hic apudnos quoque talia audire licet. In praefectura Hainensipagus est, Strösen appellatus. Ibi superioribus diebus arcus in piscina constricta glacie rubicundus apparuit. Soluta glacies a sole in sanguine fluxit. Sed et Bleseram prope aquae sanguineae apparuerunt. Scripsit ad me mense proximo Vinariensis Principis Consiliarius, Dn. Güntherus Henricus Platnerus, ad d. XV. Januarii, hora X.


page 205, image: s205

pomeridiana octo globos igneos Erfordiae decidisse coelo, cum magno fragore, momento uno; IV. adportam Krempensem, et totidem ad Smesteranam. Haec et alia plura quid portendant, caliginosa nocte DEUS premit, Caeterum frustra fuerit, credo, qui laeta ac prospera inde expectet. De Wittenbergensibus rebus nunc nihil possum, praeterquam L. Ritterum cooptatum in Professorum ordinem D. Godofredo Schneidero successisse, Dn. D. Reusnero, si ariolari licebit, vix dabitur successor, antequam Dn. D. Strauchius noster redeat. Quem meo nomine ut officiosissime salutes, magnopere rogo. *** Ex Dania non ita pridem Dn. D. Janus adme perscibit, mire turbatas ibires regni esse. Adesse Batavorum juxta atque Anglorum Oratores: nec dimittendos prius, quam Legati Regii ex Svecia redeant, ad d. X. Januarii profecti. Certumque est, Svecos non contemnendas copias in Scaniam Livoniamque adducere, Deus coerceat turbatores et inimicos pacis: et partam hactenus quietem propriam atque perpetuam esse sinat. Neque enim ulla bello est salus. Vale, Nobilissime Domine, et age sospes: et me tuarum literarum deinceps quoque patere minime exortem esse. Dresdae, raptim, ad d. XXVI. Februar. Anno CIC IC C LIII.

CXXII. Eidem.

Gratias agit pro literis et nummo aureo. Silentii autem sui rationes edit, et inter eas potis simum Senectutis tarditatem adducit. De aliquo resipiscente, alioque garrulo et obscuro quaedam his subjicit. Aliaque occasione plurium spem facit.

REcte omnes tuae redditae mihi hactenus, quod officium tuum ut jucundissimum mihi fuit, ita summas


page 206, image: s206

et singulares de eo tibi gratias ago. Praecipuo de nummo aureo, quem diligenter et tui, et memoriae eausa asservabo. Nunc tibi excusandum silentium erat. Sed ut id facerem, prout debebam, nunc omnino fas haud erat. Breviter: Decanatus aliisque negotiis, quae subinde me distraxerunt hactenus, et adhuc exercent; itemque valetudini, qua non prosperrima per aestus istos usus sum, itemque aet ati istud ignosces. Nosti, quid senectus faciat. Quae praeter alia incommoda homines tardiores etiam et segnes reddit. Sed apologia mihi apud te opus haud est, de cujus facilitate mihi jam ante abunde constat. De F. heri ea perscripsit Dn. Praeses Metschius, quae vera nollem. Sed vera esse ex ipsius F. confessione nunc liquet. Qui tamen nunc facta detestatur, et de errore suo dolet: eique rei ut fidem det, ad proximam Dominicam sacrosancta mysteria accedet. Utinam serio, atque ex animo: non ut ad tempus lateat ac fallat. Ad A. quod est, discessit ille jam olim. Vilescere coeperat: idque ob factiosam et intemperantem lingvam, ut perhibent, qua lites atque discordias inter benevolos atque amicos excitarit. Rem totam filius accuratius explicabit. Mihi nec exquirendi ante, nec nunc scribendi plenius otium fuit. Sed scripsit is proxime ad me, utrum ab ordine nostro impetrari possit, ut absens futura panegyri me Decano crearetur Magister. Praeterea, se huc reversurum post annum. Interim sibi Professionem practicam Rostochii a Principe oblatam. Caeterum patrem velle, ut Theologiae gradum summum petat, atque de sacerdotio suscipiendo agat curam. Quae inter se non satis congruere videntur. De Philosophicis tamen honoribus ipsi data est venia, si serio petet. Ego vero subdubito.


page 207, image: s207

Tempus itaque docebit. Nosti ipsius obscurum et sinuosum animum. Jam ante petierat, se Generoso Dn. Parenti tuo ut commendarem. Ut si huc amandaretur frater, studiis ejus praeficeretur. Ego optaverim, ut tam recto modestoque animo sit, quam erudito ingenio est. Quam ob causam alias hominem merito amo. Proxime plura ad te Dresdensi via, additurus nonnulla, quae in praesenti cursor recusabat. Tum et ad Generosum Dn. Frisium scribam, cui interim cum Amplissimo Dn. Strauchio nostro salutem atque officia nostra, ac cultum deferes prolixe. Vale et me perge amare, et ut de eo certus magis sim, saepius scribe. Raptissime, Wittenbergae, ad d. XVIII. Augusti, Anno CIC IC C LIII.

CXXIII. VIRO Nobilissimo atque Amplissimo Godofredo Schneidero S. P.

In rescribendo tarditati causas praetexit idoneas. De caetero iter memorat Torgense, nec non Electoris morbum et redditam sanitatem, cum de Comitiis scribere suae facultatis non esse monuisset. His adjicit qnaedam de Birenclajo et Cassio; item de aliquo F. qui Pontificiis dederit nomen, quem autemrei hujus jam poenit eret.

Amplissime Vir,

LEntum revera nomen sum, fateor enim, qui ad tam amicas tuas literas, quas Majo proximo dedisti ad me, Sextili demum atque eo adulto, respondeam. Sed multa licet afferre, quaetam amico homini et benevolenti silentium meum facile, spero, excusent.


page 208, image: s208

Namque et Decanatus, et alia negotia varie atque subinde distrahunt: accedit valetudo, quae per aestus istos non sane prosperrima fuit. Habet praeterea et hoc senectus incommodi, ut segniores ac inertes nos reddat. Denique nihil periculi videbatur subesse, si vel rescriberem tardius. Nondum de Torgensi itinere memini; quod Junio superiore ad Dn. D. Janum suscepi, cum quo dies aliquot jucundissime egi. Puto eum nunc Ratisbonam venisse, et te complexum. Ita enim tum videbatur minari: et jam profectum domo certo constat. Cum eo qvum essem, multa mecum de te: eaque perhonorifice, quae singulari voluptati fuerunt. Juvat enim et melli est, de amicissimis hominibus optima quaeque audire. De Comitiis nihil attingo. Res supra penulam meam est, et tota relinquenda to gatis, quique in consiliis assident. Ego tantum voveo, ut reipublicae patriaeque feliciter expetant. Interim grata mihi, quae scribis, fuerunt: optimeque merebere de me, si mecum inposterum quoque communicare talia haud pigraberis. Sereniss. Elector graviter hactenus decubuit, ut pene ultima metuerentur. Sed avertit Numen benevolum, cujus ope convaluit: ut robuste ac fortiter, omnes oramus. De Dn. BIRENCLAJO dulce fuit cognoscere, comiter admodum mei meminisse. Non quod aliquid mihi tribuam, blandiarque inaniter, qui mediocritatis meae optime mihi conscins; sed quia agrestis et truculenti, imo degeneris animi statuam, bonorum laudes et malevolorum criminationes habere juxta. Sed de persona ejus ac statu, ingenioque ac dotibus enucleatius, quaeso, perscribe. Etiam de gente ac genere, puto enim Scotum et de Barclajorum familia esse. Erit fortean, ut ad eum dem literas, sed


page 209, image: s209

si videbitur tibi, vacuum ambitionis suspicione. De Dn. Cassio nae ego impense gaudeo, adhuc inter amicos numerare Buchnerum. Ac utinam amplecti coram tam carum pectus, et omnem in illum affectus vim effundere liceat! Tu quaeso has partes interim age, atque utrique BIRENCLAJO inquam et Cassio observantiam meam et cultum disertissimis verbis redde testata: eorumque pignora haec carmina interim exhibe, donec uberiora fidei animique mei documenta ipsis praestare possim. De J. B. F. mirifica sane hesterno die ad me Dn. Praeses Metschius perscripsit: eum renunciasse sacris nostris, et Pontificiis publice dedisse nomen. Hanc ob causam se quam primum monendum, quid de stipendio ipsi numerandum restet. Illo quippe ea de re jam excidisse. Verba ipsa haec erant: Demnach es weltkündig, und mit der heutigen Post anderweit confirmiret wird, daß der junge F. der hohe Juristische Stipendiat, öffentlich sich zur Röm. Catholischen Religion bekennet, und er hierdurch sich seines Stipendii verlustig gemacht, Als etc. Audio illum Ratisbonae versatum aliquo tempore, an itaque ibi captavit pontificios, aut egit cum iis familiarius, eorumque captus svasionibus ac blanditiis est? Non poterit tibi id obscurum esse. Itaque quicquid constiterit de eo, me certiorem ut facias quamprimum, etiam atque etiam peto. Venit is huc diebus superioribus, sed nondum cum eo collocutus sum. Dn. Strausius, affinis tuus, affirmabat mihi heri, eundem rumorem ad se perlatum, et inquisivisse in rem generum suum Dn. Ostermannum nostrum, cui magnam motam suspicionem non dissimulabat. Hodie rem certius explorabimus: et spero ipsum F. ad me venturum hoc ipso mane.


page 210, image: s210

Valde me concussit haec res: et valde metuo matri optimae, ne, si resciscat hanc rem, moerore animi conficiatur. Vale, Amplissime Vir, et me, quod facis, amare perge. Raptim ad d. XVII. Augusti, Anno CIC IC C LIII.

P. S. Multum te amo, et has ad Dn. Oppelium permittere ne grave fuerit. De F. non est, quod molestus tibi sis. Hoc ipso articulo Dn. Protonotarius mecum fuit, qui univer sum negotium aperuit. Et poenitet illum, ut dicebat, facti: idque testabitur ministro verbi, ad sacramysteria Dominica proxima accessurus: sed vereor, ut omnes suspicandi sequius caussas statim diluat. Quod aliquid detrimenti rebus ipsius afferet. Quod sublevando ipsi conferre opis potero, prolixe conferam.

CXXIV. Generoso Domino Nicolao a Gersdorff S. P.

Gratum id sibi ostendit, quod literas suas desideret Gers dorffius, et ex amore quidem cum metu conjuncto: quem tamen fortiorem esse cupit. Suum vero in illum, laudatum a se, perpetuum spondet. Deinde attingit eruditorum quorundam mortes. Gratulatur pariter de Puteani amicitia commendabili. Ac denique de nonnullis eruditorum libris, deque siliis suis, et de Clengelii profectione in Italiam scribit.

NOn indelectat me, Nobilissime GERSDORFFI, quod literas meas impatienter desideras. Amoris iste affectus est. Quo refero etiam timorem tuum, quo, ne excideris nobis, videbaris vereri. Est enim amori ferme adjunctus metus. Et quo complexi quem


page 211, image: s211

arctius sumus, hoc magis timemus solicite, ne divellamur. Sed delicatior paulo hic amor est: ego vero putaram, abs te fortius diligi. Cujusmodi amor a semetipso et sumit assidue vires, et novat. Externa illa videre, alloqui, amplecti, si sunt in promtu, non negligit; cum absunt, non anxie quaerit. Securus sui, et plenus fiduciae ac optimae spei, in nullas querelas et expostulationes erumpit. Bene tamen habet: nec ad injuriam verto, quod quereris. Modo et tu de nostro silentio aeqvus sedeas judex? Quid? ut tu excideris huic animo, in quo aeternus amor dulcissimum nomen tuum aureo stylo inscripsit demum, imo insculpsit? An oblivisci possim tui, GERSDORFFI, de cujus ingenio, moribus et tot virtutibus excellentissimis tam magna atque eximia mihi ex eo tempore usque promiserim, cum innotescere primum est datum?

Dî meliora piis, erroremque hostibus illum!

Salmasii, Caussini, Petavii, Naudaei denique obitum aegerrime accepi. Sed nihil aeternum in rebus humanis; praeterquam ingeniorum nostrorum et animorum opera. Quae parentum suorum imitantur sortem, et sicut ipsi, immortalia sunt. In iis igitur et erunt superstites nobis ac semper vivent, qui videntur amissi, cum fama eorum et gloria nunquam intereidat. De Puteano autem et amicitia tanti viri, quibus verbis tibi gratuler? Hic enim ille est, quem ob multarum rerum scientiam, ob inusitatam eruditionem, ob summam illam et incontaminatam virtutem tot viri magni amarunt certatim hactenus miratique sunt, et velut ambitu quodam coluerunt. Hunc itaque sectare, hunc observa, atque ausculta, hausturus ab eo, quae eruditionem augere nobiliter, et vitam


page 212, image: s212

animumque instruere saluberrime possint. Schiffletii scripta, itemque BLONDELLI lucubrationes, si comparaveris nobis, magno beneficio me affeceris. Illius quaedam, hujus nihil hactenus vidi. De Grotii tamen Epistolis innotuit primum. Et inde admirari hominem coepi. Caussini Dissertationes in Regum libros, itemque Grammondi Historiam ab excessu HEINRICI MAGNI jam nactus sum. Itaque jam non est, ut de iis labores. Filius meus natu major Hispaniarum Regis auspiciis sub ductu Würtenbergici Ducis militat, turmae equitum praefectus. Qui ex castris ad Peronam novissimas literas ad me dedit. Alter in Polonorum Regis militia cohortem ducit. Tertius mecum est, ut studiis incumbat. Proxima septimana Clengelius Ratisbona scripsit ad me, cum in procinctu staret ad Italicum iter suscipiendum. Petet Venetias primum: hinc Romam proficiscetur, per hyemem anni ibi commoraturus. Deus fortunet coepta, et ambos mihi incolumes, laetosque ac fortes reddat! Te imprimis, Decus nostrum GERSDORFFI. Propediem plura. Raptim, Wittenbergae, ad d. XXV. Novembr. Anno CIC IC C LII.

CXXV. Johanni Davidi ab Oppel S. P.

Scribit se tot um esse in Thesauro Fabri edendo, unde parum temporis restet ad literas exarandas. Tum de morbo queritur, quo vexatus fuerit. Hinc varia recenset de variis. Ut tota haec epistola sit narratoria.

MIrum in modum exercet me hactenus Thesaurus Fabri, ut nihil propemodum supersit temporis, quod suffurari illis curis, et aliis rebus impendere habeam.


page 213, image: s213

Nam dum illius pars apud nos, et alia Lipsiae simul excuditur, et suppeditandis exemplaribus, et corrigendis descriptis paginis aegre sufficio. Quo accidit, ut neque ad Illustrem Dn. FRISIUM, quod debebam, quicquam hactenus perscribere potuerim; nec tibi mittere quid literarum, toties licet, et humanissime quidem invitatus. Constitueram tamen abrumpere omnia, ut tuis novissimis responderem; sed id parantem gravissima valetudo oppressit, et nunc post integrum mensem non satis respirare sinit. Laboravi enim hactenus tum pedum, tum nephritico morbo, qui ea vehementia me invasit, ut plane me imparem acutissimis doloribus fore existimarem, suprema ipsa meditatus. Sed affuit DEUS, et opem tulit, ut vincerem malum, sed ut mox iterum iterumque velut e fuga adoriretur et infestaret, paullo post rursus elapsurum. Qui crebri repetitique assultus, dici non potest, quam fatigaverint vires atque exhauserint. Et cum sinistro latere neque dum satis bona fide redire possum in gratiam. Ita subinde praeter spem ibi emicat, quod lancinet male, et crucem figat. Quae cum ita sint, non modo Illustri Dn. FRISIO cum luculenta cultus officiique mei significatione silentium meum accuratissime excusabis; sed ipsemet quoque non aegre feres, tanto te tempore nihil a me literarum accepisse. A. omnino gradu a me, sed absens, ornatus est. De ejus consilii ratione nihil quidem hactenus perscripsit ad me; sed, nisi fallor, respicit ille Professionem aliquam Philosophicam vel Rostochii, vel apud nos; quam nisi Magister artium fuerit creatus, ita quidem adipisci non potest, ut Decani partibus liceat fungi. Videt Franckenbergerum nostrum magno natu: et scio cum eo egisse de adoptando sibi aliquo,


page 214, image: s214

qui vices defecti aetate et valetudine administraret. Quin et per alios me quoque adortus est, qui laudarent quietem, et otium aliquod svaderent ad hoc aetatis profecto. Parcendum viribus, nec geminae Professionis laboribus senile corpus affligendum nimis frangendumque esse. Superioribus diebus hisce verbis ad me scripsit: Ego vero tantum mihi de te Decano gratulor, quantum alii cavillari forte volent hoc meum serum ac tardum nimis factum. Non enim integrum mihi fuit, apari vel certe non multum superiori id simulacri honoris assumere. Paulo post addit: Gryphiswaldae per proximam aestatem futurum. Ut ex aliis didici, petiturus licentiam assumendi summi in Theologia gradus. Et videtur id confirmare subscriptio literarum ad me, qua usus, dum SS. Theol. Candidatum diserte se scribit. M. A. delatum Consiliarii munus, non vanum nuntium credas. Detulit ei has partes Stollbergii Comitis nomine Dn. D. Breslerus; sed noluit recipere. Videturque aliquo adhuc tempore moraturus nobiscum, et absoluturus, quas coepit scholas, privatim, cum Juridicas, tum Politicas quoque. De festinatis M. nostri cum R. nuptiis merito miraris; et percussit haec res et aliorum animos haud parum. Sed nosti illud vulgare: Fato connubia fiunt. Nobis autem quid restat, quam amico precari et acclamare vetus illud FELICITER! K. ut audio, suo morbo indulget. Quique eum insanire perhibent, hos omnium insanos maxime, mortaliumque stultissimos esse pronunciat. Frater ejus jam Dresdae est, liberaturus hominem, si licet: et sunt, qui firment, emissum custodia esse. Salmasium in Spadanis aquis, Boxhornium Leydae, Naudaeum, Petavium, Causinum Parisiis obiisse, Gersdorffius noster inde scribit.


page 215, image: s215

Nimirum homines sumus; et potest ingenii ac eruditionis excellentia extendere vitam, avertere vero mortem non potest, quae aequo pede et sapientissimos viros et inertissimum vulgus proculcat. Hac lege obstricti tenemur genus humanum. De Joachimo Ferdinando Tectorio, sive Trevero, quod scribis, scias ejus ne nomen quidem hic cuiquam nostrum notum esse; nedum ut ille unquam publice Theologiam docuerit. Mentitur itaque terrae filius impudentissime, et ut videatur aliquis, confinxit talia, durissimo ore, nulla fronte. Qui mos planorum hujusmodi atquo erronum est. Itaque causa non est, quod levitas hominis quenquam moveat. Ampliss. Dn. Strauchium ut officiosissime verbis meis salutes, etiam atque etiam peto. Vale ex voto et age feliciter, et maximarum rerum scientia auctus sospes redi! Vale iterum et salve. Wittenbergae, ad d. XVI. Januarii, Anno CIC IC C LIV. quem tibi cum pluribus insequentibus felicem ominor ac faustum.

P. S. Carmina nostra, quae mitto, si Illustris Dn. FRISIUS et Dn. D. STRAUCHIUS legere sustinuerint, corum ut copiam ipsis facias, comiter rogo.

CXXVI. Eidem S. P.

De Oratione Oppelij Panegyrica judicat, et quid desideret in ea, ingenue monstrat. Narratisque aliis, ut salut etur FRISIUS cum STRAUCHIO petit.

INstitutum tuum de Oratione, quam conscripsisti, Panegyrica, vehementer probo. Producet ea ingenium tuum, et innotescere faciet tot viris non modo sapientia doctrinaque illustribus, sed maximis


page 216, image: s216

etiam Principibus Christiani orbis. Et quamvis paginae tuae quam oc upat ssimo redderentur, posthabui tamen caetera omnia, ut perlegendis iis statim vacarem. Quas tunc remitto, ne cui fraudi tibi sit diutior mora. Recensenti illas paucissima occurrebant, quae meliora fieri poterant. Et quae refinxi, non eam rescripta ob causam sunt, quod indigerent lima, sed ut videres tractasse tua, et satisfacere aliqua voluntati tuae me studuisse. Ad titulum quod est, laxior ille videbatur, quam qui argutis ac elegantibus auribus, quaeque adsvetae antiquioris Musae genio, sese probaret. Et solent libenter Belgae et Galli ridere Germanos, cum legunt talia, nosque hebetioris cujusdam nec satis politici ingenii damnare. Quid mihi in mentem venerit, ex scheda adjuncta intelliges, et considerabis, quid factu opus. Neque enim tam est sequendum, quod eruditi homines probant, quam iis, quod sentiamus gratum maxime, quorum benevolentiam gratiamque captamus. Sic fit, ut nobis tenenda saepius sunt, quae maxime displicent. Si, quae restant, et ipsa placuerit mittere, efficiam, ut prima ipsa occasione reditum ad te faciant. M. A. hodie Torgam discessurus est, ut fori auspicetur militiam, capto reponte consilio, quod dolor forte suggessit, quem ex praereptis amoribus cepit. De quo proxime. Grubbachius superiore septimana ad plures ivit: quem Wirzius praecessit. Nostri omnes te salutant. Illustri Dn. FRISIO ut cultum meum significes, Magnificoque Dn. Strauchio officiosissimam dicas salutem, vehementer peto. Raptissime, ad diem XXII. Martii, Anno CIC IC C LIV.



page 217, image: s217

CXXVII. Eidem S. P.

Rescribens metum aliquem suum fatetur, et quantopere timenda sint belli mala, indicat. In Lotharingo fati vindict am innuit. Reliqua, quae addit, magni non sunt momenti, quale illud etiam in fine, de nomîne praescribendo, in epistolae titulo.

NUdius quintus posteriores tuae literae mihi redditae sunt cum iis, quae junxeras. Pauca rescripsi: et nunc remitto. Video enim nulli morae locum esse. Tota itaque res ut bene vertat et rebus tuis et gloriae, ex animo precor; tum ut tam felix patria sit, quam tu ei precatus, et ut vana omnia sint, quae non nequicquam videmur vereri. Sane Bremense negotium non parum videtur haud boni ominis habere. Jam Mechelburgici motus et inferioris Saxoniae arma quo possunt evadere? Nosti ex parvo fomite magna saepe coorta incendia, et raro sistere bella, ubi coeperint. Luis pestiferae instar serpere solent, et cum vicina corripuerint, se spargere latius et divagari tandem impotenter. Lotharingii artes et machinas jam fatum vindicat, et injicit manum, et poenas poscit ab eo, qui hactenus Deo hominibusque impune illusit. Manifesto documento, pravas artes habere successus aliquos; non stabiles tamen atque perpetuos: et licet sero quandoque, tandem tamen Deum adesse ultorem. Illustrem Dn. FRISIUM, Magnificumque Dn. Strauchinm valere optime et patriae rem feliciter agere, meque amare ex animo opto. Tu quoque vale, et sospes age redique nobis, Amor atque Delicium nostrum, OPPELI! Raptim, Wittenbergae ad d. XXIX. Martii, Anno CIC IC C LIV.



page 218, image: s218

P. S. De titulo scripsi proxime quaedam: nunc ad illud, de quo in praesentiarum quaerebas. Ac nomen quidem primo statim loco, verissima et natur alis maxime ratio est: et ita semper Romani. Aliam viam scribae nostri seqvuntur. Quorum tyrannidem si vereris, et interpretationes sinistras, potius est, concedere aliquid, quam famae adire periculum. Nam et sapientis est, non omnia rationibus, sed tempori etiam aliquid dare: et nosti illud: Dulce est desipere in loco.

CXXVIII. Generoso ac Nobilissimo Domino Nicolao a Gersdorff S. P.

Dicit Gersdorffii literas non fuisse admodum jucundas, praecipue, quod nunciaverint, obiisse matrem, unde luctui orto solatia opponit. Postea repetit, quae paulo ante scripserat in suis amissis, de sua valet udine afflicta, deque fausta illius mentione factae apud Principem. His aliqua subnectit de quodam non nominato et de filio suo, adjungitque carmen funebre.

EX quo ad ultimas tuas, GERSDORFFI NOBILISSIME, quas superiore anno ad me dederas, respondi, anxie perquam exspectavi tuas. Quae cum redderentur mihi nuper, non sane quam jucundissimae mihi venere. Praeterquam enim, quod inde non obscure conjicerem, non redditas tibi, quibus respondi tuis; id praeterea significabant, quod peracerbum mihi accidit, te optima et amantissima matre orbatum esse. Magno profecto dolori id fuit. Neque enim latebat, in quantum luctum ejus occasu, pro incredibili illo amore et pietate, qua ipsam semper complexus


page 219, image: s219

jure, incideris. Imprimis, cum assidere valetudini ejus, fovere deficientem, haurire extremi oris sermones et oscula, claudere mortuae oculos, obire solennia pietatis, et alia hujus generis, quae pro solatiis esse solent, non potueris fungi. Sed cogitabis communem legem, cui omnes sumus obstricti. Cogitabis DEUM, et providentiam ejus; in qua acquiescere placide, primum Christiani hominis officium est. Quicquid in nos statuit DEUS, ita statuit, non ut malo afficiat, sed ut prosit et servet. In medentium morem, qui amara propinant, non ut faciant aegre, sed ut sanent. Et sunt plerumque optimae et saluberrimae medicinae amarae ac tristes. Dulcia dum nimis capiunt, magis nocent. Non est piissimus in suos, qui neque modum nec finem lacrymis ponit: ille verissimo officio in illos fungitur, qui recordatur venerabiliter, qui, quicquid in illis amavit miratusque est, colit juxta et imitatur. Ut uberius tibi exprimerem affectum meum, et carmen adjeci: sed quale non acriter meditanti et occupato, atque, ut breviter dicam, non optimis Poetis excidere solet. Tu boni consules, et animum magis quam rem aestimabis. Uxorcula liberique, ut et Coselius noster recte valent. Ego mediocriter, atque vix unquam satis belle, ex eo usque tempore, quo tuae superiores mihi redditae sunt. Tum enim ex calculo podagraque gravissime et ita decumbebam, ut jam de ultimis cogitarem. Nec cum rescriberem, id omisi significare. Quod altero mense post factum, cum nonnihil in gratiam cum valetudine redire coepissem. Tum etiam monui, me Serenissimi Principis nostri, cum huc venisset, interfuisse convivio, et tui mentionem fecisse, et commendasse institutum tuum, quo frequentare coetus doctissimorum


page 220, image: s220

maximorumque virorum in urbe, qui in hebdomadas singulas in illustrium Puteanorum aedibus haberi solent, ut de variis rebus ad Rempubl. et Sapientiae studia pertinentibus sermones conferant, hac singulari ab iis facta gratia soleas, et ita consiliis saluberrimis et non vulgatis doctrinis imbuere animum atque instruere: atque id tam gratanter accepisse Serenissimum Principem, ut diceret, amplissimam sese spem concepisse de studiis tuis, certoque promittere sibi, eum daturum te virum olim, qui sibi ac patriae et usui magno et ornamento futurus sit. Nec non id omen me proseqvutum faustis vocibus, nec dubitasse plenam ei constituram fidem, si animus iste, quem mihi probares abunde, non desereret te et vita suppeteret. De N. quod audisse te scribis, fabulae sunt. Quales de iis quoque finguntur, quorum nunquam sine reverentia animi mentio facienda. Nosti, quid vani et nequam homines sibi permittant. Major natu filius sub potentissimo Hispaniarum Rege in Belgio equestres militias facit. Unice opto, ut aliquae partes in patria ipsi possent committi. Quo nomine et Serenissimo Electori, et Electoratus haeredi Serenissimo ipsum commendavi. Et ab utroque luculentissima spes clementissime mihi est facta. Quam si impleverit Deus, licebit et placide magis componere senium meum, et laetius mori. Imprimis, si te videre etiam reducem ac complecti, quod unice semper precor DEUM, fas erit. Vale seliciter, et me meosque perge amare.

Raptim. Wittenbergae, pridie Kalend. April. Anno CIC IC C LV.



page 221, image: s221

CXXIX. Testimonium Metschii.

Studia quae fuerint hactenus Generoso Metschio, et quae morum ratio in Academia, indicat, adhortatione subjuncta.

COmmunis literarum et Academiae nostrae Patronus summus, illustris meritorum gloria vir, Dominus FRIDERICUS METSCH, in Reichenbach et Frisen et c. S. Romani imperii Thesaurarius, et Serenissimi Electoris Saxoniae Consiliarius intimus, nec non Ecclesiastici Consistorii Praeses, ante hos tres annos, ineunte hoc ipso mense, Juvenem filium, BERNHARDUM ADOLPHUM in flore ipso aetatis huc misit, ut artibus patriis pararet se, atque in eam adolesceret spem sub studiorum incude positus, quae maximarum olim rerum capacem daret. Non fallunt temere natae feliciter indoles. Surgunt in ortus suos generosa semina, neo ab natura stirpis abeunt surculi. Metschius quoque noster ita se comparavit hactenus ac gessit, ut facile testaretur, ex quibus esset natus, quorum insequeretur vestigia, eandem contingere avidus metam, quae gentis auctores in id fastigii extulisset. Itaque summa diligentia iis attendit hactenus, qui spei admoti Juvenis fingerent ejus ingenium, et intelligendi ac disserendi disciplinis im buerent; qui morum civilisque habitus Philosophiam, et si quae alia ornamento esse poterant, instillarent animo praeclare. Caeterum in meditandis iis et exercendis, quae bene monstrata ipsi traditaque essent, quanto assidue versatus studio est? Ratus vix posse radices figere, et bona satis fide haerere, quae obiter et tralatitie animo essent accepta. Jamque eo profecerat, ut ad regiam Juris


page 222, image: s222

artem, sicut Plato appellat, nobilissimo impetu aspiraret. Haec enim illa ars est, sine qua haberi florereque Justitia et suus cuique status atque fortunae salvae esse non possunt: quo gentium pax regnorumque securitas maxime nititur. Quid nunc de morum vitaeque integritate dicam? Quid de modestia, cujus fama, ut magni auctoris verbis utar, neque summis mortalibus spernenda est, et a Diis aestimatur? Non ille Academicam libertatem in lasciviam; non ille tranquillum istud otium studiorum ad voluptates ferociamque convertit. Id egit semper, uti satisfaceret legibus, ut spei votoque patris optimi se, quantum potest, approbaret. Macte hoc animo, Nobilissime Juvenum! et quia nunc discedendum tibi ex Athenaeo nostro est, faustis ominibus auguriisque merito abitum tuum prosequimur, teque iterum mactum hoc animo jubemus esse. Macte, inquam, insiste praeclaris curriculis; nec desere unquam spatia, quae ad virtutem et sapientiam ducunt, eaque promittunt praemia, quae virtute et sapientia inclutos in arduo ponunt. Illa familia, illis progenitoribus natus es, quae nihil abs te nisi eximium et ingens sinunt sperare. Huc igitur pro tua virili parte contende assidue: huc nava feliciter operam: neque te quoquam a paternarum virtutum itinere patere flecti. Non satis fuerit coepisse pulchre: profliganda coepta egregia sunt: nec remittendus cursus ante, quam perventum ad summa. Ita fac, Nobilis sime Bernharde Adolphe; itaque vota nostra pro te et patris ingentis salute suscepta semper provehat Deus, semperque secundet! Perscriptum Wittenbergae, ad d. IV. Nonas Majas, Anno CIC IC C LV.



page 223, image: s223

CXXX. HENRICO a FRISEN S. P.

Luget Metschium fato suo functum, et FRISIO, quem successorem ejus futurum putat, cur am rei literariae commendat.

Illustris ac Generosissime Domine, optime maximeque Patrone,

NOn dissimulabo dolorem meum apud te, quem superioribus diebus ingentem cepi, cum de excessu ingentis viri, Friderici Metschii, acciperem. Est quidem id mortis genus luctuosum cum maxime, quod ante diem videtur venire, et fortibus validisque ingruit, cum durare diutius atque prodesse posse videbantur: sed durum tamen et asperum etiam est, privari illis, quorum vita licet exacta, usus et opera in Republ. tamen magni hactenus fuit. Nam et grandaevos parentes, viribusque defectos, et sibi ipsis jam graves, boni filii deplorant, eliciente pietate lacrymas, dum ante meritorum gratissime recordatur. Ac mihi quidem eo acerbior accidit illustris Viri mors, quod magno Patrono in eo orbatus sum, qui et honori meo semper studuit, et commodis atque utilitatibus benigne prospexit. Sed contra fatorum torrentem inane et stultum non modo dirigere brachia, sed impium atque nefarium etiam est.

[gap: Greek word(s)]

Quid quod non leviter consoletur de te, ILLUSTRIS DOMINE, mihi concepta spes. Qui unus omnium ut validus virium maxime et sustinendo muneri par. quod vacuefecit METSCHIUS; ita jam olim, non


page 224, image: s224

falso, ut spero, augurio, te successorem ei destinavi. Multa per superiorum temporum iniquitatem inoleverunt, quae et dejicerent studia, et corrumperent. Haec nisi emendentur mature, non desperatius modo jacebunt literae, sed penitus interibunt. Quod ubi evenerit, (avertat autem id DEUS!) simul et artes omnes, quibus fulcitur respublica, feralis illa opprimet dies. Quod si gravissimi morbi peritissimis medicis indigent, nec malis nostris praestabit remedium efficax, nisi qui et intelligat maxime, quid nocuit hactenus, et quid salutem afferre potest, perspiciat probe. Quod ut a sapientissimo juxta ac eruditissimo exspectandum est; ita eum, aut nemo alius nobis, aut tu praestabis. Id quidem jam ante fastigium tenes, ut, quicquid accesserit, non dignitatem magis augeat, quam curam laboremque duplicet. Quae tamen neque detrectat generosa erectaque mens et studiosa publici boni, vel provocat ultro ac petit. Quare per tuum te genium, FRISI ILLUSTRIS, per omnia studiorum sacra te rogo, oro, veneror, contende, annitere, elabora, quam potes, ut restituta non tantum in te videamus propediem, quae nobis ademta in METSCHIO sunt, sed ampliora etiam atque illustriora, inque id culmen conspiciamus adducta, in quo steterunt antea, aut illi quod proximum sit. Nos votis interim precibusque et faustis ominibus adjutabimus te, et fatigabimus Numen, ut te Statore Musarum ac Vindice quam diutissime liceat frui. Vale! Wittenbergae, ad d. III. Non. Novembr. Anno CIC IC C LV.



page 225, image: s225

CXXXI. Johanni Sigismundo a Zeidler S. P.

Tardit atem literarum excusat, cumque gratificari ei non potuerit Juris Studiosum exposcenti, Vogelhauptium commendat ipsi, literatum hominem, officiis suis oblatis.

Generose ac Nobilissime Domine,

NOn insimulabis neglecti officii me, quod scribo tardius. Cum silui, locutus fui prote. Quod vel hae literae testaturae sunt, quas eo mitto nomine, ut meam fidem tibi probem. Nam simul accepi tuas, id dedi operam, ut voluntatituae, quoad liceret, facerem satis. Sed hic cum reperire possem neminem, ex iis quidem, qui juri student, qui has susciperet partes juxta et sustineret, ad Vogelhauptium Dresdam scripsi, cui non male hanc credi provinciam existimabam. Et ante petierat ille a me, ut sibi de tali prospicerem munere, si quae occasio se daret. Auctorque ipsi fui, si placeret conditio, proficisceretur illico ad te, suamque offerret reverenter operam, fretus auctoritate literarum, quas tum ad eum perscripseram. Sed quid responderit, ex literis ejus intelliges, quas inclusi meis. Quod si quem alium interim nactus haud sis, qui navet tibi, quam petis, operam, facito, quaeso, ut sciam. Nam si de eo fortean laboravero frustra, qui juris sit sciens, tamen inventum iri sperem, qui non imprudens literarum, licet in alio studiorum genere versatus fuerit. Mihi profecto nihil unquam prius, nihil antiquius fuerit, quam inservire commodis tuis, tibique officia mea, qua licet parte, semper probare. Vale, Nobilissime Domine, meque perge amare. Wittenb.


page 226, image: s226

Non. Jan. Anno CIC IC CLVI. quem tibi tuisque felicem ominor ac faustum.

CXXXII. Nicolao a Gersdorff S. P.

De pecunia, quae numeranda fuerat, scribit, commendari vult filium suum Principi, deque Carmine conversi monachi faustiora non sentit.

Generose ac Nobilissime Domine,

AD Hildebrandium, cum rediissem Breda, statim, quod volebas, misi, explor aturus de pecunia, quam numerandam ipsi nobilis simus tuus affinis, Domine MINCKWITIUS curasset. Respondit ille, nondum se accepisse quidem illudaes, sed traditas sibi a mercatore illo, cui numer ata summa, literas, quae de accipienda post paulo fecerint fidem. Nec dubito nunc accepisse. Illud te vehementer oro, ut filio meo, cum larem fixeris Dresdae, faverevelis, et ipsum, qua vales gratia apud eum, Serenis simo Principi commendare: in cujus affectione propitia fortunae omnes ejus sunt sitae. Necte facturum sedulo dubitare fas est, qui et testatus saepe es ante, quo propensis simo amore me complectaris, tum nuper etiam, cum ultro me salut andum tibi existimasti, quod genus officii occupare mearum partium fuerat. Favebis itaque filio, qui amas patrem; et commendatione tua efficies, favere ut alii quoquevelint. Facile potest impingere nondum peritus aulae nostrae, et recens admotus provinciae, quae numerosa sane et non anguste sparsa in partes. Patronis itaque opus est, qui adsint labanti, atque sustineant. Mitto adte in praesenti carmen monachi cujusdam, qui nonita pridem ejurata religione Pontificia ad nos transiit. Quod cum concione


page 227, image: s227

revocatoria, quam vocant, edidit nulla ante approbatum censura. Id legens incertus sum, num risus cachinnique plus tibi, an stomachi ac bilis contracturus sis. Namque et totum ineptum est ac insulsis simum, et titulus sive praescriptio nescio quid improbitatis alit. Profecto APOSTASARE et PEREGRINARI AD VERAM RELIGIONEM, improbo et cavillatorio animo dictum videtur. Sedtui arbitrii sit, legere velis, an in culinam illico dare tergendis sordibus, quibus foede jam ante commaculatum. Generoso Domino offini MINCKWITIO ut me commendes, etiam atque etiam peto. Vale, Decus nostrum, et diutissime sospes age! Raptim. Wittenb. ad d. IV. Id. Septembr. An. CIC IC CLVI.

CXXXIII. Juveni et Poetae egregio Dn. JUSTO SIBERO, Amico suo S. P.

Carminae ejus Germanica probat, et in juveniliae ejus epigrammation mittit.

CArmen Germanicum, quo medonasti, SIBERE liter atissime, valde me cepit tenuitque legentem. Perge ita, perge, et habebit patria, quod in suae partem gloriae trahere possit. In Juvenilia tua. en! istud Epigrammation, quod boni consules, et me amabis. Vale. Raptim. Wittenb. d. XII. Jan. An. CIC IC CLVII.

AETatem sua quamque decent: non una moratur
Cura omnes: nugas haec agit, illa sapit.
At Juvenes lusus, et laeta et festa frequentant:
Aetatem loquitur Musa Sibera suam.



page 228, image: s228

CXXXIV. Johanni Sigismundo a Zeidler S. P.

De libris a Bosio accipiendis narrat, et [gap: Greek word(s)] contestatur ob casum domesticum, quem ut ferat fortiter, hortatur.

Generose ac Nobilissime Domine,

POstquam mihi redditae tuae fuerunt, statim ad Bosium alias dedi, ut voluntati tuae facerem satis. Quae eum gravi implicitum morbo licet oppresserint, qua de causa neque reseribere potuit, per amanuensem tamen me certiorem faciendum curavit, libros tuos proximis nundinis futuros Lipsiae, N. Löfflero bibliopolae Dresdensi commendandos, qui ad te ferat. Quod nunc significo, ne nescius esses, et tu fortassean anxius opperireris responsum. Loquendum itaque cum Löfflero curabis, ut perferendi partes suscipiat, et defungatur iis recte. Avebam plura, sed per negotia, quibus distineor, in praesenti non licet. Quod aequo animo ut feras, benigneque interpreteris, etiam atque etiam te rogo. Domesticum casum nobilitate insita feres, spe meliorum te sustentans.

Ridere nostrum ac flere temperat Deus,
Vitaeque nostrae statuit et vertit vices,
Et obsequi illi proprium sapientis est.
Laedit, medetur, sternit item ac erigit.
Et post malignos imbribusque sordidos,
Redire amoenos et pios facit dies.

Wittenbergae, ad d. x. Septembris, Anno CIC IC C LVII.



page 229, image: s229

CXXXV. Christiano Daumio. S. P.

Opportunas sibi Daumii literas venisse ait, ut morbi vim levarent. Pro iis etiam, quae is in Catonis disticha, e scholis male sublata, comment atus erat, gratias agit. De aliis cum monuisset, Panegyricum Metschii mittit, Barthiana ad Statium desiderat, et in Daumii elogia desinit.

Clarissime ac Eruditis sime Daumi,

CUm mihi redderentur tuae, calculi exercebar laboribus. Quare hoc quoque nomine gratissimae mihi venerunt, quod morbi dolores non leviter solarentur. Nam et affectus tuus adhuc integer mirum in modum me reficiebat, et tua in Catonem quem voluptatum cumulum afferebant? Valde enim jam diu eum amo auctorem, et prope indignor e scholis plerisque omnibus hodie exterminatum. Sed ita seculum est: et dum ad lucra et divitias quisque properat, nullum virtuti et sapientiae pretium manet, quo inde proficere liceat. Itaque nobis canamus et Musis, et statuamus, pessime quemque sua ignorantia stultitiaque puniri. De Orationibus et Poematis meis videbo, si DEUS vitam et valetudinem concesserit: ut et de Comment ario nostro de varianda et amplificanda oratione: si modo quid inde utilitatis adolescentulis exspectari potest. Praecipue, cum tu, Eruditissime Daumi, et alii tecum aurem vellicent. Mitto hic tibi nunc Panegyricum viro Illustri FRIDERICO METSCHIO dictum: ne plane vacuae venirent nostrae ad te, qui tam egregiis munusculis stipasti tuas, pro quibus singulares tibi ago gratias: relaturus, quamprimum


page 230, image: s230

nobis aliqua copia erit. Animadversiones Barthianas ad silvas Statii mirum in modum videre quamprimum cupio ad finem perductas. Vale, amantissime et honoratis sime mihi eruditione juxta atque virtutibus rarioribus illis, et pene ultra seculi captum. Raptissime III. Id. Decembr. Anno CIC IC CLIX.

CXXXVI. Nicolao a Gersdorff

Intercedit pro filia poscente debit am sibi ab aliquo pecuniam, et Gersdorffium videre gestit.

Generose ac Nobilissime Domine Patrone,

NOn erit molestiae, te interpellari a Buchnero tuo, quem huc necessitas filiae viduae redegit. Debet ei E. A. S. pro victu, quem ei maritus adhuc, cum viveret, praebuit, XXII ni fallor, imperiales. De quibus semel ac iterum adpellatus, magis spem hactenus praebuit, quam dedit rem. Interim accidit, ut ex arresto discederet, antequam rerum illarum, quibus se reum fecerat, absolveretur: ex quo id consequutum est, ut ad tres annos relegaretur non it a pridem. Cumque paulo ante obierit pater; atque nunc fer at fama abiturum propediem in militiam filium; veretur Filia haud parum, ne de solutione parum solicitus sit. Caeterum accepimus, Nobilissimos Lusatiaeordines annua liber alitate studia ejus juvisse hactenus; Idcirco officiose, quam fieri potest, peto abs te per Generosum Dominum fratrem, Dominumque MINCKWITIUM (quibus adomne genus officii me obstrictissimum profiteor) efficere velis, ut filiae meae de illo stipendio satis fiat. Vix enim fuerit, ut totum illud sic numer atum sit quin tantundem restet adhuc, unde summailla, quae filiae debetur, consici potest. Multum aeris alieni filiae conjux reliquit defunctus: in


page 231, image: s231

arcto it aque admodum ejus versantur res: et perquam aifficile arduumque ei, liberare mariti sidem, et sustinendis sibi ac liberis parvulis sufficere. Quare facilem nobis, Generose GERSDORFFI, praebete, et navastrenue oper am, ne, quam in te collocavimus, spe excidere contingat. Itanunquam ipse optatis excidas, et tuae semper rata habeat vota, qui praestat omnia, et viduarum ac orphanorum se patrem vindicemque professus est. Vale, Generose Domine, quem utinam brevi hic sospitem videam atque amplectar! Spes etenim est, te inter Serenissimi Electoris comites huc adventurum. Valeiterum, ac me amare perge. Raptim. Wittenb. d. XII. August. Anno CIC IC C LVII.

CXXXVII. Christiano Daumio S. P.

Pro Statianis agit gratias, et circa dubium locum conjectur as suas aperit.

ET literas tuas et Statiana, Clarissime Daumi, jucundissimum fuit accipere. Itaque singulares gratias ago, et ut hunc pergas affectum in me, etiam atque etiam rogo. Ad Statianum locum quod est, sane non constat satis sensus. Nam unde infinitivi illi, exercere, arcessere, quaeso, pendent? Et fulcimentum cum tua, tum Barthiana correctio affert. Sed quid si putemus, in illis verbis blandoque sinu nihil mendi latere, sed potius post illa desiderari nonnulla, quae eum expleant versum et sequentem usque adilla, jam jamque natantes instituant? Quae lacuna sic possit expleri, si hariolari (hoc est, nugari) apud te licet:

Erexi, blandoque sinu fovisse receptum


page 232, image: s232

Cura fuit, lenique manu jam jamque natantes
Exercere genas. etc.

Sane bono ordine, primo erexit, deinde suscepit ac fovit sinu, et somnum conciliaturus, genas pueri, quod solent nutriculae, demulsit manu, vel leniter fricuit. Habes somnium nostrum. Quod si ex [gap: Greek word(s)] vanum argues, nihil pugnabo. Vale, Amicissime Daumi, et plurimum salve. Raptissime, d. XXII. Januar. Anno CIC IC C LVII.

CXXXVIII. Heinrico Gebhardo a Miltiz S. P.

Post gratulationem de reditue Galliarursus est intercessio pro filia et ejus filiis stipendio indigentibus. Passim laudes plurimae Miltizii literis his insperguntur.

NOn possum, NOBILISSIME MILTIZI, pro studio illo atque affectu, quo te ex eo usque tempore, cum primum venisti in Academiam nostram, prosecutus semper sum, non vehementer laetari, quod intellexi, non ita pridem te ex peregrinatione novissimoque itinere Gallico laetum incolumemque rediisse domum. Nam cum in mentem mihi revoco tot praestantissimas animi atque ingenii dotes, quas, cum hic ageres, probasti nobis insigniter: cum humanitatem ac inusitatam modestiam, quibus mirifice gratum atque acceptum te reddidisti omnibus: cum ingentem ardorem ac nobilissimum impetum, quo in optima quaeque et publice saluberrima studia ferri solebas, ex facili certe colligere licet, earum pulcherrimarum et maximarum rerum te his tot annis, cum abfuisti, praeclaras fecisse accessiones, et luculentum instrumentum


page 233, image: s233

adeo virtutis, doctrinae, prudentiaeque ac sapientiae singularis in patriam tecum retulisse. Quare non laetor tantum, sed gratulor etiam tibi de partis abunde et comparatis illis rebus, in quibus vera nobilitas gloriaque unice posita est; et patriae publicaeque applaudo rei, cui ex istis tuis opibus artibusque summis non ingens decus modo ac laus, sed magna uberrimaque emolumenta ac commoda, non tam speranda inposterum, quam exspectanda certo sunt, assidueque capienda. Quibus ut longum frui liceat, atque tu, NOBILISSIME MILTITZI, optimis ac felicissimis rebus perpetuo floreas, aeternum Numen sancte veneror, obtestor reverenter ac supplex oro. Gratulationem, cum pace tua, sequantur preces; quas non tam meo tibi, quam viduae Coselianae, filiae meae allego nomine; quae alieno oppressa aere, quod fecit maritus, undique circumspicere praesidia auxiliaque emergendi et superandi fortunam, necesse habet. De cujus acerbitate ne prolixius exponam, dolor animi facit. Qui ne ex ipsa memoratione vires et incrementa capiat, ac sic affligat magis, cavendum est. Et potest his partibus apud te, Sororis nepos, Amplissimus Dn. D. KLENGELIUS, rectius fungi. Caeterum superstites filiae liberi tres sunt, atque in iis masculi duo, quos pro ingenii bonitate ac indolis consecratos mirifice studiis, hoc est, patriis artibus cupit. Sed ut in iis aetatem eorum occupetque ac teneat, sumtibus opus est, qui, cum tam arctis ex rebus non suppetant, Serenissimi Electoris liberalitatem implorat, stipendiaque quae vocant, pro illis petit. Ut ex sententia animi impetret, in Generosi Gentilis tui, eminentissimi Dn. Praesidis manu positum maxime est. Nihil non ille faciet tui causa, libenterque opitulabitur filiae, ne quicquam


page 234, image: s234

tibi videatur negare. Quare officiose abs te, Nobilissime Domine, peto ac rogo, ut Dn. Praesidi afflictum supplicis matris statum, ut filiorum necessitatem salutemque meaque ipsius humilia vota (nam idem opto) quam diligentissime atque de optima, quod dicitur, nota, commendes. Dabis hoc beati Coselii manibus, dabis amicitiae, quam coluisti cum vivo, tum hospite tuo, ac studiorum ductore. Ne quicquam de me commemorem, dabis hoc tuis ipsius moribus, in quibus incredibilis bouitas, et mirum bene de cunctis merendi studium fulget. Neque quicquam magnae ac Generosae animae student magis, quam afflictis adesse, quam manum porrigere jacentibus, et a fortunae injuriis miseros vindicare. Facies, facies, Gebharde Inclute, et tibi in eo filiam, tibi natos orphanos, tibi meipsum ad omnia, quae a gnavissimo quovis et officiorum bene memori praestari possunt aut debent, arctissime obligabis. Vale, Nobilissime Domine, et secundissimis utere rebus, et mihi meisque favere perge. Wittenb. d. XXIX. Jan. An. CIC IC C LVIII.

CXXXIX. Christiano Daumio S. P.

Iterum gratias persolvit pro Statianis. Mittit jambos Pasohales; et ad continuationem studii Daumium exstimulat.

STatiana ista, Clarissime Daumi, et caetera gratissima mihi fuere. Optime igitur de me in illis meritus es. Merebereque deinceps in majus, si impertieris, quae restant. Nunc quod reponam, nihil habeo, quam jambos istos destinatos solennibus proximis Paschae. Quos absque taedio si poteris legere, magnam laudem


page 235, image: s235

aestimabo. Vale, et optimarum literarum cura strenue perge seculum nostrum tibi obstringere. Vale iterum, Eruditissime Daumi, meque ama. Raptim, Wittenb. d. XI. Apr. An. CIC IC C LVIII.

CXL. Abrahamo Schulteto, Scholae Lub. Rectori digniss. S. P.

Culpam dilatae responsionis in senectutis vitium rejicit. Caeterum probat studium, quod Schultetus locat in Syntaxi exemplari, et idoneas sententias hic colligendi modum praescribit. Sub finem faustum precatur conjugium.

Clarissime ac Literatissime VIR,

NOsti senectutis tarditatem ac frigus: itaque minus miraberis, et dabis facile veniam, qui Majo demum mense ad tuas respondeo, quas anni superioris Novembri dederas. Caeterum bene collocasti operam studiumque, quae continuandae Syntaxis exemplari voluisti impendere. Et quomodo improbem, qui similia uti capeslerent, jam dudum aliis auctor fui? Macte hoc animo, et perge consulere primae aetatis studiis. Quae si recte constituta et ordinata fuerint, eo felicius nobiliusque juventus proficiet. Ad exempla quod attinet, vellem adduci sententias integras auctorum veterum et classicorum, adscriptis nominibus, ut fidei et auctoritatis plus habeant: praecipue, quae praeceptum utile ad regendos formandosque mores contineant, vel de praeclara aliqua re et scitu digna commonefaciant discentes. Deligi et tales possunt, ubi vocabulum aliquod rarius, ceu glossa aliqua, ut vocant magistri, aut phrasis reconditior, insit.


page 236, image: s236

Namque cum puerorum memoria maxime tenax sit, facilius haerebunt talia, ne excidant. Non negligantur et illae, ubi historia et fabula aliqua alluditur. Nam tales historiolas non ignorare, eruditionem auget et ornamento est. Hac ratione inter ipsa rudimenta prima ad virtutem, ad literas, ad eruditionem acquirendam, quasi aliud agendo praeparatur animus puerilis, cum interpretantis Praeceptoris industria solertiaque accedit. Et possunt inveniri sententiae istiusmodi, quibus omnia ista aut pleraque insint. Tale istud Publii Syri:

Frugalitas inserta est rumoris boni.

Ubi et salutarem commendationem frugalitatis habes, et glossam: Insertam enim pro Emblemate dixit, quod vocabulum rarius est. Cato ait:

Gratior officiis, quo sis mage charior, esto,
Ne nomen subeas, quod dicitur, officiperdi.

Hic et bonam sententiam habes, et glossam officiperdus: et illud graecanicum, mage charior, pro charior. Nam Graeci comparativis [gap: Greek word(s)] addere solent: quod imitati Latini magis adjiciunt. Apud Seuecam Tragicum in Agamemnone legimus:

- - Ubi Helenae est, Trojam puta.

Hic ad Helenae et Trojani excidii fabulam respicitur, simulque ingeritur monitum istud: ubi pec candi occasio est, ibi et poenae locus est. Tales sententias Publius Syrus, Phoedrus, Catonis Disticha, Tragoediae Senecae, et praeter hos prosae scriptores facile suppeditabunt. Quod moneam amplius, nihil est. Tu provinciam tuam perge egregie, quod facis, tueri: et auspicato matrimonium ini, pro quo et paucos versiculos scripsi, quos bene consules. Vale, et me amare perge. Raptim, Wittenb. d. VI. Maji, Anno CIC IC C LVIII.



page 237, image: s237

CXLI. Johanni Davidi ab Oppel S. P.

Festiva est haec epistola, qua respondetur invitanti ad nuptias, morbo id tribui cupiens, quod non veniat: sui tamen loco Carmen, extenuatum a se, mittit, et prospera quaevis ac laeta ominatur.

NEc exoptatiores mihi abs te venire literae poterant, quam factum novissime, nec ego succensere gravius fato meo, aut plane irasci, quam fieri in praesenti necesse est. Nuptias tuas indicas: quid nuptiarum nomine dulcius? Invitas ad eas me et meos: nihil humanius poteras. Et tanto affectui tuo respondere, ut vis, et sequi vocantem suavissime, quam dignum ac justum, quam mei omnino officii erat? O nunquam liberos satis, et suae spontis, quibus cum valetudine male convenit. Qui Hippocraticis, ut ita loquar, adstricti vinculis non amplius possunt prorepere, quam laxamenti ab illis datum fuit. Nitebar perrumpere, et intervenire auspicatissimis vestris solennibus, sed illico mihi Rhamnusia mea; quid miser moliris et stulte? quo fugere pergis, et male pedatus, et corporis aeger? Durare talis inter Genii sacra aut chorearum pompas locum habere praesumis, qui in Hipponacte carminis habitum incedere soles? Tam acerbe admonitus meminisse incepi meae sortis, et nosse serio, quid ferre valerent humeri, quid recusarent. Fateor tibi dolores meos, invitus restiti: et emicantem Wurzenam ingratiis me Wittenbergensis retinuit carcer. Quid facerem igitur? Ne totus abessem, perferendae legationis pro me negotium meae Musulae dedi. Quae licet nulla nuptialis cultus elegantia


page 238, image: s238

nitida commendare se possit, et ab aetate deformis (vetula quippe, et perarata frontem rugis) extra gratiam sit, non penitus eam tamen fastidies aut spernes. Neque hoc poscit, ut inter legitimos splendentesque convivas discumbat sordida: sed se felicem putabit satis, si umbras inter aut acroamata non docta illa ac lepidiora, sed trivialia ista et inficeta aliquem locum reperiat. Quod si nec eo putabis dignam, facessere jube et vel furcillis ejicîto, si placet, ut inconsultae temeritatis poenas det, quae sibi imponi passa est, quae tueri non posset. At tu cum Nobilissima Sponsa deliciis omnibus, beatitatibus omnibus fruere quas promittere novi thalami suavitas, aut felicissimorum conjugum praestare potest conditio. Fruere, inquam, et iterum iterumque vale, NOBILISSIME OPPELI, et Virum age. Wittenbergae, d. XVII. Maji, Anno CIC IC C LVIII.

P. S.

Putabam Fronsdorfium Saturni proximo profectum Dresdam, cum ecce Studiosus praesens hoc ipso mane accedit ad me, significatque nondum abiisse, sed id facturum post paucas horas, seque iterum una literas perlaturum. Quare, quae ad perendinum Lipsiensi itinere Wurzenam eram missurus, nunc mutato consilio Dresdam mitto, usus occasione, quam ornatissimus adolescens ultro offerebat, quum te adhuc apud Generosum Dn. Parentem, quem reverenter et officiose meo nomine salutabis, moraturum plane eram persuasus. Atque putabat lator se beneficio affici, dum perferendi et te salutandi officio sic possit defungi. Vale! Raptissime. Wittenb. d. XVII. Maji, Anno CIC IC C LVIII.



page 239, image: s239

CXLII. Christiano Daumio S. P.

Queritur de valetudine adversa, quae breves efficiat literas. De Catone ac Statianis aliquid scribit. Quid Barthius agat, sciscitatur.

Clarissime Virorum,

PEssimis modis me podagra calculusque habuerunt hactenus: neque nunc satis recreatus sum ex istis malis. Namque tumor pedes tenet, et langvor corpus occupat, et pituita gravat caput. Quid mirum in ista aetate, quam nunc in septimum et sexagesimum annum jam ultra dimidium confectum produxi? Quo fit, ut et respondeam paucis, et de Catone non satisfaciam. Tardior ad omnia sum, et otium cum plane ferre non possim, neque laborem tolero. et taedet statim, si quid suscepi. Cum melior leviorque ero, navabo operam, ut locum tribuam tuae petitioni. Habeo enim quaedam notata ad illum optimum auctorem, de quo Boxhornium olim nostrum aliter vellem statuisse. Sed de hoc alias fortean, uti et caeteris, quorum in literis tuis mentionem faciebas. De Statianis gratias ago. Non leviter illorum lectio morbum meum levavit. Scribis, te proximis nundinis Lipsiae fuisse. An invisisti Barthium nostrum? Et si fecisti, quid valet, quaeso, quid agit? Ego vero et recte et feliciter opto. Vale. Wittenbergae, ad d. VII Jun. An. CIC IC C LVIII.



page 240, image: s240

CXLIII. Nicolao a Gersdorff S. P.

Rumpit fere silentium, ut cultum Gersdorffio deferat, cui de legationis munere, quo apud Sveciae Regem functus erat, gratulatur, et cujus gratiae se addicit.

Generose ac Nobilissime Domine GERSDORFFI,

NOn distuli interrumpere tandem silentium meum, et dare istas ad te, cum tam bella occasio esset. Quamvis enim nihil magnopere esset, quod seriberem; ostendendum tamen erat, me adhuc colere et venerari virtutes illas ingentes, quas in GERSDORFFIO meo amassem vehementer jamdudum et magnifecissem. Testari quoque oportuit, quid voluptatis ac gaudii ceperim, cum splendidissima gravissimaque Legatione ad Sereniss. Sveciae Regem te audirem defunctum. De qua cognoscere plenius ex temet ipso ac discere, cui voluptati, cui laetitiae, quaeso, erit? Hi sunt, GERSDORFFI, hi sunt exantlatorum in sludiis laborum vigiliarumque fructus illi, quorum dulcedo ac vis in eos haud tantum, qui pepererunt sibi: sed ipsam in patriam quoque, nec non commune omnium bonum, cum foenore gloriaque redundant. Debes hoc quidem excellentissimo ingenio tuo, industriaeque virtutis maxime: Si eo tamen et ipsemet olim contuli aliquid, quam parum fuerit denique, quam gratulari mirifice me putabis mihi de eo? quam consolari inde et recreare hoc senium meum! Cujus debilitas ut magnam spem atque fiduciam in studio tuo benevolentiaque in me sibi positam habet; ita eam mihi ut conserves constanter et tuearis, etiam


page 241, image: s241

atque etiam contendo ac peto. Vale, Decus nostrum, GENEROSE GERSDORFFI, et Illustribus ac Generosissimis Dominis, Dominis FRISIIS, me, nisi grave, commenda. Vale iterum et de Republica patriae, ut coepisti, praeclare ac bene mereri perge, et bene cupere Buchnero ne desine. Wittenbergae, III. Idus Junias. Anno CIC IC C LVIII.

CXLIV Christiano Daumio S. P.

Breviter districtus aliis respondet. In Catonem observat a promittit. De Barthio et senilibus etiam disserit incommodis, quae sint ferenda.

Clarissime et Eruditissime Daumi,

PLuribus occupatus, paucis respondeo in praesenti, futurus prolixior, cum vacavero magis. Ad Catonem quod est, communicabo, quae habeo in eum, libenter tecum, quandoquidem ita vis, per partes tamen: nam omnia simul excerpere et ad te mittere, vix otium erit. Quanquam vereor, ne tandem tacitus tecum: haec tanti non erant. De nobilissimo Barthio quae narras, nihil miror. Senum haec sunt, et ejus aetatis, quae prospicit metam, quin metae propior est.

Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi
Prima fugit. - - -

Nosti, quae sequuntur: Ego etiam meos patior manes, cui septimus et sexagesimus annus ad finem decurrit. Feramus mortalia mortales, et interim agamus UNUM ILLUD, QUOD NECESSARIUM. Vale optime, Optime Daumi, et me perge


page 242, image: s242

amare. Raptim, Wittenbergae, prid. Id. Jul. Anno CIC IC C LIIX.

CXLV. Eidem S. P.

Obitum Barthii luget et epigrammate honorat. Dolet inde valetudinem Daumii haud prosperam, et de Barthii Programmatis funebris autore percontatur ipsum.

Clarissime atque Charissime Daumi,

DE Illustris viri communisque amici, CASPARIS BARTHII, obitu iam intellexi, cum Dresdae non ita pridem agerem. Quem, prout debui, moestus lugensque accepi. Quo lumine enim decoreque in eo orbata est patria? Quod columen literae praesidiumque amiserunt? Sed haec conditio nostra est: incipimus, fimus, desinimus: licet duremus in LXX. aut plures annos, tandem tamen decedendum scena est, et egrediendum ex isto theatro. Et bene habet, si aliquis plausus nos sequitur, et partes actae recordationibus bonis celebrantur. Quod Barthio nostro abunde contigit, cujus gloria et laus non nisi cum literis ipsis intercidet. Simul atque de fine ejus accepi, magnitudo affectus hoc Epigramma mihi expressit:

Portentum ingenii, nullum quo vastius aequor:
Ille animus capere et cuncta tenere potens;
Cui Musarum omnes scopulos superare, et in ipso
Vertice Parnassi sistere posse datum;
Atque omnem doctrinae absolvere, qua patet, orbem,
BARTHIUS hic tandem versus in ossa jacet.
Phoenicem orba suum Germania plor at ademptum,
Et novus ex cinere hoc an mihi surget? ait.


page 243, image: s243

Vera times, mater: tamen haud intercidet omnis
BARTHIUS: Ingenio nulla ruina venit.

Impar est carmen maximi viri meritis, nec implet affectum, quo prosecutus superstitem sum: apposui tamen, ut de conatu tantum et voluntate mea aliquid constaret. De valetudine tua invitissimus accepi: qua meliore et prosperiore te uti deinceps voveo unice, et quantum potest, Deum precor. De Statianis ago gratias. Sed mone, quaeso, Anime mi, quis auctor illius Programmatis est, quo funus BARTHII Lipsiae indictum? An Kromayerus; an quispiam alius est? Nam Franckensteinium non puto. Solent venustius atque politius dare illius Musae. Vale, Amicissime Daumi, et bene sospes diu perge mereri optime de Musis nostris, quibus a te non parum praesidii est. Vale iterum, et me ama. Wittenbergae. Raptim, Calendis Novembribus, quo die LXIIX. annum aetatis claudo. An. CIC IC C LIIX.

CXLVI. Clarissimo Viro JUSTO SIBERO, Amico Amantissimo S. P.

Applaudit illi ob juvenilia sua, et ad plur a eum hortatur. Agit deinde de ipsius vultu, statura, vestitu, antea visi, et de misso epigrammate, quod senio frigere dicit.

DE Juvenilibus Tuis, quibus donare me voluisti, multum te amo, SIBERE Clarissime. Mirifice eorum me lectio afsicit, laboresque aetatis solatur ac levat. Bene auspicatus famam es: non deerunt, crede, qui plaudant ac faveant, et ista dum legunt, non


page 244, image: s244

levi eorum accendantur desiderio, quae de virilitate tua sibi promittunt. Perge bene mereri de seculo, et elabora etiam pro te, ne [gap: Greek word(s)] illud et parum elegans videatur. Sed audi, mi SIBERE! dic quaeso, num me, cum Dresdae essem nuper, videris? Idque in aedibus Voigtianis? Nam cum ad Dominum viserem, et puerum ad fores interrogarem, numquid domi herus esset, aderat una obesulus quidam, honesta facie, nitideque atratus, qui statim obtulit operam, et proxima comitate me introduxit ad eum, quem volebam conventum. Nondum didiceram, in illa familia agere te. Sed cum de eo ipsemet Dominus VOIGTIUS (non sine honorifica tui mentione) me docuisset; tum illico mecum in animo tacitus: quid si is ipse deductor tuus SIBERUS fuit? Rectene an perperam ego conjecerim, Tu explicabis. Quod si res fuit, quid dissimulasti personam, et me privasti voluptate, quam ex amplexu tuo potuissem carpere? Flachsio tuo non deero, si quid me volet. De carmine, quod poscebas, et satisfacio. Satisfacio dico? Hoc nimium est: Et qui id sperem, quem sangvis senecta frigidus in elegantias leporesque Musarum calescere non sinit? De Dn. VOIGTIO quae scribis, grata sunt. Non parvi aestimo tanti viri judicio probari, cujus jamdudum praeclaras dotes atque virtutes veneror ac praedico. De editione orationum mearum propediem, ut spero, ad ipsum scribam. Interim optime valeat salveatque. Tu quoque, Clarissime SIBERE, vale, et me perge amare. Wittenbergae, Nonis Novembribus, Anno CIC IC C LIIX.



page 245, image: s245

CXLVII. Christiano Daumio S. P.

Manuscriptum quoddam Epistolarum Plinii, sibi e bibliotheca Barthii commodatum retinere, oblato pretio, avet, illudque describit, addendo quaedam de cujuspiam impudentia.

QVi ultimas tuas attulit, monuit meos, si quid vellem ad te, intra triduum id maturandum, tum enim certo se profecturum. Quem quia abiisse existimo, (neque enim hominem vidi interim) has Lipsiensi ad te volui via. Causa scriptionis haec maxime. Ipsi duodecim anni sunt, quod beatus Barthius noster manu descriptum Plinianarum epistolarum codicem utendum mihi in certum diem permisit. Qui cum praeteriisset, petii ab eo, ulterius eo ut uti liceret. Dedit ille hanc veniam ea mihi benignitate, ut bona sua cum pace mansurum mecum librum esse perscriberet, donec eum ipse revocaret. Qua liberalitate ejus usus an abusus hactenus retinui codicem in hoc ipsum tempus usque. Ipse codex in folio, ut loquimur, in membrana scriptus, Longobardicis literis; sed ejus characteris, qui ad seculi nostri elegantiam proxime accedat. Quod sane parum antiquum arguit; adeo quidem, ut vix ante inventam typographiam exaratum crediderim. Et lectio a vulgaribus literis vix unquam abit. Quaedam epistolae tam en ordinatae aliter sunt, quod in margine, non ubique et semper tamen, notavit Barthius noster, et si quae in Adversariorum Commentariis tractavit, quod semel tamen omnino est factum. Aliud nihil in toto libro invenitur e manu ejus. Ipsum codicem a Thoma


page 246, image: s246

Cressio Doct. dono accepit, ut inscriptio indicat. Haec bona fide ad te, ne nescius esses, imprimis, si fortean liber digerenti tibi reliquias bibliothecae Barthianae desideraretur. Quod si nobilissima vidua pati posset, plane transire in meum jus, ut esset mnemosynon amicitiae cum marito cultae, valde ipsam amarem. Sin, redempturus pretio aliquo sum: et offero ei scutatum unum. Quanquam, si meritum ejus videas, tanti non sit. Nam a vulgari scriptura, ut supra monui, vix abit lectio: atque si abit, deterior ferme atque corruptior est. Quid quod totus octavus, et totus decimus desiderantur: ut et non paucae epistolae in caeteris libris. Quanquam igitur facile eo carere possum, tamen, ut habeam, quod summi et amicissimi viri memoriam excitet, aegre amitterem. Quid exspectandum mihi sit, quamprimum me certiorem facias, rogo. De manibus Barthianis laudo propositum. Impudentiam de L. merito detestor. Extorquenda praeda accipitri illi est, ut, si retineat, ne sese inde corniculam AEsopeam concinnet. Superiore aestate quidam album suum mihi obtulit, simulque salutem dixit a Barthio, multa de ejus in se affectu et interiore familiaritate commemorans. Ni fallit memoria, is ipse fuit. Non deeritis, jus vestrum contra ipsum urgere. Vale, Optime et Amicissime Daumi, in multos [reading uncertain: page damaged] annos. Wittenbergae, d. XIX. Nov. Anno CIC IC C LIIX.

CXLIIX. Abrahamo Sculteto S. P.

Serius responsum senio vult imputari. Monet hinc et corrigit nonnulla in editione Nepotis, autoris optimi,


page 247, image: s247

puerilibus usibus adornanda: svadetque, ut Boecleri notae et index adhibeantur.

Clarissime Vir, Amice Honorande,

CUm ex itinere Dresdensi ac Fribergensi Octobri proximo rediissem domum, tuas offendi. Quibus adjunctae paginae tuarum in Nepotem meditationum erant. Quod nunc respondeo demum, hoc est, serius, quam debebam, partim occupationibus meis factum est, partim aetatis vitio. Nosti enim et tardiorem senectutem natura, et obliviosam esse: Quare ut ignoscas, etiam atque etiam rogo. Caeterum ad institutum tuum quod est, probo id modis omnibus, depraedicoque hoc studium de adolescentia merendi bene: Non alius auctor commodius proponi adolescentibus Nepote potest, unde auspicentur Latini sermonis studium. Candidus, tersus, facilis est, et qui non temere crucem aliquam figat. Laudo itaque exorsa recte, teque adhortor, ut pergas strenue feliciterque absolvas. In versione id dandum operae maxime, ut Latina verbis propriis et significantibus, quam fieri poterit, reddas. Deinde ut in vertendo Latinorum verborum serves ordinem maxime, ut vim illorum pueri capiant. Sed quia necesse est fieri, ut versio talis Germanicae linguae proprietatem parum tueatur, tum sub jicienda alia est, quae ei plane respondeat, ut lingvae utriusque indolem discentes recte cognoscant. Exempli gratia in praefatione dicitur: Non dubito fore etc. qui hoc genus scripturae leve et non satis etc. Ordine vertes: Welche diese Art zu schreiben liederlich und nicht gnug würdig grosser Leute Personen schätzen werden. Sed quoniam ista nostri sermonis proprietatem male servant, talia potes


page 248, image: s248

subjicere: Welche davor halten werden, daß diese Art zu schreiben etwas liederlich sey, und der Person grosser und vornehmer Leute nicht beykomme. Hoc quoque studendum, ut simplicissima sit versio, imo et circumlocutiones maxime vitet. Quod ita tamen intelligi velim, ut uberioribus expositionibus etiam quandoque relinquatur locus, quod ad copiam faciet. Exempli gratia, ibidem legimus: Hi si didicerint etc. Tureddis: Wann diese wüsten etc. malim: Wenn diese gelernet hätten, (ita enim verbum discere exprimitur:) oder, wenn sie wüsten etc. Et mox: Non admirabuntur, nos etc. Tu, würde sie es nicht Wunder nehmen: Ego malim: würden sie sich nicht wundern: oder, es würde sie nicht Wunder nehmen etc. Ibidem: Victorem Olympiae cit ari etc. Ubi tu quidem sensum exprimis, non verba peraeque; nam [gap: Greek word(s)] citari plane praeteritur. Malim igitur: Wenn man in denen Olympischen Ritterspielen für einen Obsieger ausgeruffen ward: oder wer gewonnen oder obgesiegt. In singulis verbis vocabulisque Latinis diligenter consideranda eorum vis est, et quo quam maxime spectent atque pertineant. Quod non usquequaque video praestitum. In eadem praefatione: Quis Musicam docuerit Epaminondam: ubi Musicam interpretaris die Singe-Kunst : quod vocabulum partem tantum (harmonicam puta) non totum exprimit. Non commode enim hac voce exprimi illa pars potest, quae organis constat, et flatu, vel pulsu conficitur. Quam tamen Cornelius respicit maxime Mox enim Epaminondam refert scienter cant asse tibiis. Mallem igitur: wer den Epaminondas die Music gelehret. Nam quamvis vox ista peregrinae originis sit, jamdudum recepta illa tamen in nostram


page 249, image: s249

est civitatem. Et quotusquisque vel rudiorum ignorat, was Music sey ? Ibidem: Exponendis virtutibus Grajorum etc. Tu: indem ich mich der Griechen Tapfferkeit zu beschreiben unterfangen . Sed hoc in loco virtutum vocabulum latius patet, quam fortitudo aut strenuitas (Tapsferkeit ) intelligi potest. Virtutis enim nomine illud omne hic venit, quod apud Graecos laudi est, honestumque ducitur. sive virtutis loco habetur et numero, ac decorum putatur. Quo pertinet etiam, saltare perite, scienter canere, et alia hujus commatis. Possis itaque: daß ich, indem ich von der Griechen Thun erzehle, auff ihre Sitten, und was bey ihnen für tugendhafft und lobwürdig gehalten, mein Absehen gerichtet. Posses simplicius: ihren Sitten, und was sie vor tugendhafft und löblich gehalten, gefolget habe. Notae necessariae sunt: sed brevissimas et simplicissimas esse oportet: procul omni citationum cum auctoritatum, tum exemplorum apparatu. Philosophica, et quae ad civilem aut militarem prudentiam pertinent, vix attingenda putaverim. Pueris et adolescentulis haec destinata opera est, quorum tenerae mentes haec talia haud capiunt. Quae ad mores formandos pertinent, non plane praetermittenda. Haec incidebant legenti tua. Quae si probaveris, bene locata erit haec subitaria opera; sin; me solabitur tamen, me noluisse tibi deesse. Vale! Raptim, Wittenbergae, d. VII. Decembr. Anno CIC IC C LVIII.

P. S. Unum oblitus sum monere, anno altero abhinc V. Cl. Joh. Andr. Bosium, Histor. Prof. P. in Academia Jenensi edidisse Nepotem: adjecisse Notas et aliorum et suas; Indicem etiam locupletissimum verborum et phrasium cum explicatione, ubi opus fuit.


page 250, image: s250

Qui si nondum penes te est, facio ut sit. Nam maximopere tuo proposito serviet.

CXLIX. CAROLO a FRISEN S. P.

Novum annum felicis simum vovet, atque in controversia mota de praerogativa petit, ut Academiae, ac Professorum bene meritorum ratio habeatur. De se modeste ac pie prudenterque loquitur.

Illustrissime Domine,

OPto precorque, ut et quem nuper ingressi annum sumus et plurimos alios, quam felicissimos agas, partamque virtutis florentemque gloriam aliis super alia operibus perpetuisque incrementis laudum augeas fortis atque incolumis, decus ac ornamentum Reipubl. juxta ac fulcrum. Votis peractis id oro demisse, communi nomine, ut Academicum negotium, quod commendavi tibi nunc nuper, benevole cures. Nihil hic damus invidiae, nihil odio. Publica agimus commoda, et ne in aliquod discrimen, dum in veterata solicitamus, Academiae adducatur status, labefactatus jamdudum satis, cavere volumus. Mihi quidem non multum restare vitae potest, et fortean meta in proximo est octavum et sexagesimum annum agenti. Quare id natum aetatis contendere velle cum quopiam nimis, turpis ambitio videatur: cum potius fuerit cogitare momentis singulis de fine, et ut hanc vitae fabulam sine tumultu ac turbis placide claudam, operam navare. Ac nosti, DOMINE, mei ingenii morem, et quam in iis minime stupeam, hoc est, non supra modum admirari soleam, quae multi mortales prima omnia habent. Et vero quid interest valde, primus


page 251, image: s251

an secundus eam? unus et idem ubivis eam. Aliis tamen hic dandum aliquid fuit, qui aeque laturi haud videbantur loco detrudi. Homines sumus; humana patimur. Et minime latet prudentiam tuam, quid usu venire animis soleat dolore abreptis. Theodosii et Valentiniani Impp. praecipit lex, ut Juris periti haud tantum, verum Grammatici etiam et Sophistae sive Rhetores, qui XX. annos docuissent Constantinopoli publice, industriamque suam ac mores approbassent, honorarentur, et his, qui dignitatis vicariae, hoc est, Comitibus connumerarentur. At sunt in ordine nostro, qui non XX. annos, sed bis viginti et plures etiam hoc professorio munere defunguntur. Nihil dicam de me, qui hic docentium publice antiquissimus omnium sum; nam Franckenbergerus Historiarum Prof. in tertium annum et quadragesimum; Notnagelius in quartum atque vicesimum; Ostermannus atque Pompejus in alterum atque vicesimum docent. Quare non iniquissimum videri poterit, si horum aliqua habeatur ratio, atque plus tribuatur aliquanto illis, quam qui docendi partes aut heri aut nudius tertius auspicati. Sed pro divina sapientia tua videbis, ILLUSTRISSIME DOMINE, quid e re Academiae fuerit maxime, et quid de iis faciendum sit, qui tamdiu in Academia militarunt. Mihi, quomodoeunque ceciderit res, neque augebitur animus, nec minuetur; atque hoc agam potius, ut quem tenuero locum, pro viribus ornem, quam ut cum quoquam de eo magnopere certem. Vale, Mecoenas Optime, Maxime, et sospes age ac felix publico bono! Wittenb. d. XX. Jan. Anno CIC IC C LIX.



page 252, image: s252

CL. Johanni Davidi ab Oppel S. P.

Excusanti silentium se potius accusandum sistit. Inde [gap: Greek word(s)] de abortu Oppeliae testatur. Tum de valetudine sua toler abili, stipendioque cessante, nonnihilrefert. De publicis denique quaedam habet, ac de Pastorii Europaeo-Germanico Floro judicium suum interponit.

LIteris tuis nihil humanius, nihil amicum magis potuit venire. Scribis gravem fuisse moram, quae a scribendi officio invitum et reluctantem distinuerit: et tu justissime poteras accusare silentium meum, qui nondum ad tuas respondissem, quod sane humanitatis cujusdam singularis est. Quod si, ut vetus illud Graecorum habet, [gap: Greek word(s)] esse debent, amice sane fecisti, qui dolores tuos domesticos communicare mecum voluisti. Ac doleo sane, spem primi pignoris abortu tristi interceptam vobis: Sed matrem servatam tamen, aegre licet, et tibi superstitem esse, merito laetor et gratulor, precorque adeo, ut tanto uberius vos secundae prolis selicior ortus exhilaret, quo primae abortus gravius afflixit. Ad me quod est, scias licet, sic satis me valere pro modo aetatis, neque habere magnopere, quod mea cum senectute expostulem Quod si stipendia procederent recte, quae nunc in annum tertium cessant, satis pro mediocritate votorum meorum beatus mihi viderer, nisi qua publica solicitum habent. Nam quid de rebus Danicis ominabimur tandem? Et dant se alibi etiam signa, unde non sane augurari laetissima licet. Sed quid de Moguntino habes? in quem Pontificem excommunicationis


page 253, image: s253

moliri fulmen Argentorato perscribitur. Quem, quod Praefectus Wurceburgensis arcis advenientem admittere noluit, quod monstrum alit? Bene tamen, quod Dominus servum exegit, et in locum ejus Comitem Hohenlohium (ita Argentinenses literae significant,) hominem religioni Lutheranae addictum suffecit, ita quidem, ut Ecclesiasten eorundem Sacrorum haberet secum. Fama est H. apostatam Cardinalem ejus inhiare fortunis. Si quid de istis certius, et alia habes scitu non indigna, iis ut impertiri me comiter velis, etiam atque etiam rogo. Sed quis Pastorius ille est, qui Europaeo Germanicum Florum nupere dedit? Quem titulum quo jure chartis suis vindicare possit, non video. Titulos rerum gestarum, non epitomen dedit. Diarium, non historiam scripsit. Et quid, si alienum foetum substituit? Sunt enim penes me pagellae aliquot, ante hos decem annos exscriptae typis; in quibus omnia illa continentur, quae nobis jejuni hujus annales (si ita appellare fas est,) ad annum 1649. exhibent. Ubi tamen mutavit pauca quaedam aut addidit, quae ambitionem scriptoris facile arguant. In reliquis, quae dedit una, quid nisi actuarium egit? Vale cum tua, et me perge amare. Wittenbergae, d. XXIV. Febr. Anno CIC IC C LIX.

CLI. Abrahamo Sculteto S. P.

Missa se accepisse fatetur. Munuscula etiam sibi grata fuisse ait, licet iis non fuerit opus. Postremo differendam esse Nepotis editionem significat.



page 254, image: s254

Clarissime Vir,

TUa Nepotis versio ac interpretatio cum pisciculis et unciali argento recte ad me perlata sunt. Munusculis illis nihil opus erat. Grata tamen sunt, quia a te. Imprimis vero, si citra incommodum tuum ad me fuerunt permissa. De editione Nepotis tui locutus cum Dn. Balthasare Maevio sum, qui mihi non parum spei fecit. Hoc addidit tamen, prelo ante subjici haud posse, quam novum Testamentum, quod sub eodem jam sudat, ad finem fuerit perductum. Interim relegendi, quod volebas, spatium erit. Hoc volebam nescius ne esses. Vale. Raptim, Wittenbergae, ad d. XIV. Maji, An. CIC IC C LIX.

CLII. Christiano Daumio S. P.

Senili langvore intermissionem excusat literarum. Postea de St atianis et Catone et Bernhardo scribit, nec non de scriptis suis, et inprimis de commutata ratione dicendi. Additque sibi Decanatum octavum, nullo antea exemplo, obtigisse.

BEnigne comiterque facis, Clarissime Daumi, qui me omissi officii arguis simul atque absolvis, dum culpam omnem in tabellarium derivas. Et vero non compellavit me abiturus; at meum interim erat, sciscitari ex eo, ecquando reversurus domum esset. Quod dum oblitum me fateor, senile vitium agnoscis. Quanquam Cicero neget, memoriam minui senibus: nimirum nisi exerceant, aut fi natura tardiores sint. Quod ultimum sane dissimulare non possum. Sed mittamus ista, si placet. De Papinianis multum te amo. De Catone bene spem facit, atque de eo jam


page 255, image: s255

monuisti ante. At quid de Bernhardo nobis promittere licet? Namque si recte memini, nihil de eo ad me hactenus, itaque paulo clarius loquere. Scripsi jam olim libros duos de utraque copia: quos cum aliquot adolescentibus, qui eam operam sibi cupiebant navari, communicavi deinceps. Eos igitur, cum vellent nonnulli typis descriptos, legi, retractavi per anni ver, auxi in locis plurimis, iisque titulum feci de commutata ratione dicendi, illi jam describuntur: et hinc, ut spero, subibunt prelum. Orationes forsau et selectiora Poemata hos consequentur. Terentianum Heavtontimorumenon publice exposui hactenus, cui post paucos dies imponetur finis. Ac ibi propemodum sum, ut Commentariolum illum edam, si tibi videbitur. Sed heus! excudunturne apud vos Reinesianae epistolae; an jam excusae dudum sunt? Alterutrum sane videtur svadere Papinianorum involucrum quoddam, quod partem epistolae cujusdam exhibebat. Kalendis Majis proximis octavum creatus Decanus Collegii sum. Quod nemini hactenus contigit a condita Academia usque. Nam caeteris omnibus adhuc septimus Decanatus fatalis fuit, ad eum scilicet qui aspirarunt. Faxit DEUS, ut felix id mihi et faustum siet. Qui et te servet, Clarissime et Amicissime mi Daumi. Vale. Wittenbergae, d. XXX. Maji, Anno CIC IC C LIX.

CLIII. Abrahamo Sculteto S. P.

Circa editionem Nepotis, quem parat ille, nonnulla monet. Se octavum creatum Decanum, et a se carmen evulgatum nuntiat, quo invitentur magistri futuri novi.



page 256, image: s256

Clarissime Vir,

QVae proxime ad me curasti, ea nunc remitto. In titulo nihil est, quod desiderem. In altera dedicatione illud: consobrino vestro, mutandum ducam. Putat quidem Justinianus, ex fratribus etiam natos sobrinos vel consobrinos posse dici: videturque Terentius consobrinum pro cognato alibi dixisse: sed neque haec nota omnibus, et satius est, vocabulis pro familiari consvetaque significatione uti. Melius itaque dixerim, patruelis vocabulum substituere. Praefatione ad Lectorem allegas quendam e nescio qua SOCIETATE, neque enim addidisti nomen, et reliquisti vacuum spacium ei recipiendo. Si eam Societatem intelligis, quam illustrissimus Anhaltinorum Princeps LUDOVICUS b. m. instituit, in quam me quoque ipse recepit olim, nosse debes, eam FRUCTIFERAM (die Frucht-bringende Gesellschafft ) appellatam. Pro istis: ille aetatem delect at maturam etc. malim; ille aetatem maturam delectat: mihi, tenellae ut prosim, est curae. Ille Germanice reddidit textum; ego Grammatice etiam eundem resolvo. Lacto dubiae notionis verbum, nec tantum lac praebere significat, sed et inducere. Ac tum a lacio est, unde et delectare. Deinde exuere auctorem Germanice, non satis bene, opinor, pro Germanice vertere, dicitur. Tum enim Latina, ut sic dicam, vestis detrahitur: Germanica vero induitur: Ut circa festum Michaelis expectes confectum opusculum, non est. Neque initium fieri poterit, ut Maevius typographusque me monuerunt. Causas ex Rabio didicisse te puto. De iis enim ipsum docui monuique, ut certiorem te faceret. Et praeter Maevium etiam, qui suis sumtibus curet imprimi, me inventurum alium, vix possum sperare.


page 257, image: s257

Proximis Kalendis Majis Decanum me creavit Collegium, quas partes octavum jam fungor; quod nemini hactenus, ex quo fundata Academia est, contigit. Nam caeteris omnibus septimus Decanatus fatalis fuit. Exemplar carminis, quo non ita pridem ad ambiendam Philosophicam lauream invitavi eos, qui studiorum suorum fiduciam habeant, mitto. Si quos noris in vestra Lusatia, qui sibi emolumentum aliquod ex collatis honoribus Magisterii promittere habeant, eos monere poteris, ut uomina sua profiteantur. Panegyris, volente Deo, XI. Octobr. praeterpropter instituetur. Haec nunc volebam. Vale, Clarissime SCULTETE, cum tuis feliciter! Raptim, Wittenbergae, d. XX. Julii, Anno CIC IC C LIX.

CLIV. Christiano Daumio S. P.

Placuisse sibi Barthiana in Statium arguit, Carmen aliquod Germanicum laudat, et Latinum suum mittit, quo Magistros futuros advocavit. Additis quibusdam de Boecleri carmine in obitum Bartbij, cum voto epistolam finit.

Clarissime ac [gap: Greek word(s)] Daumi,

NOn desinis bene mereri de me, subinde aliquid mittens, quod me delectet aut doceat. Cujusmodi sunt Barthiana in Statium. Ex quibus quotusquisque tam literatus ac doctus est, quin aliquid discat? Sed carmen illud Germanicum in obitum Stepneri vestri sane illud egregium ac disertissimum! nec alium ejus quam te auctorem mihi persvadeo esse. Carminis mei ad proximum Pascha nullum amplius exemplum superest. Et est omnino facilis ejus jactura.


page 258, image: s258

Quod publicavi proxime, cum pubem nostram ad Philosophicam lauream prensandam incitarem pro more, illud en habe. Si qui fortasse apud vos sunt, qui gradum istum assumere, aut sibi honori, aut emolumento futurum putaverint, his vellica aurem, ut utantur occasione praesenti: Faxim ut me faventem benevolumque, vel tua etiam causa, experiantur. Clarissimus Boeclerus non ita pridem spem fecit de carmine ad Barthianos manes: idque non pro se tantum, sed Königsmanno etiam ac Praschio, et aliis ibi eruditis. Quamprimum accepero, ad te ut perferatur, curabo. Jam nihil restat, quam te valere, et rebus prosperis perpetuo uti, jubeamque et precer. Vale iterum, Eruditissime Daumi, et me ama. Wittenbergae, ad d. XXVII. Julii, Anno CIC IC C LIX.

CLV. Johanni Davidi ab Oppel S. P.

Pudorem prodit ob tardit atem in respondendo: Veniam tamen senectuti suae facilem sperat. Uxori Oppelii optat commodiorem valetudinem, et postea de Oratione agit sua Panegyrica; item de secessu suo et Decanatu octavo, jambisque magistros novellos invit antibus, et metu publico. Cui votum opponit.

PUdet me meae socordiae et tarditatis, qui alteras mittis, cum ad priores tuas (datas quamdiu?) nondum responderim. Sed veniam dabis, spero, communi senum vitio, qui obliviosi plerumque sunt, et nisi admoneantur et excitentur, vix reminisci satis eorum solent, quae instant agenda. Valere te satis, et agere bene, ex Weckio nostro gratanter accepi. Sed quae de tua uxorcula narrabat, nae illa me, prout debebant,


page 259, image: s259

mirum in modum confuderunt. Sed magna in juvenili ejus aetate, magna in Dei bonitate sita est spes. Quae tulerit dies, ea et potest auferre, aut restituere in melius, quae secus habebant. Quod ex animo precor ut fiat. Scribebas in prioribus literis, te expectare orationem a me in obitum patriae Matris defunctae. Ac scripsi eam quidem, et habui etiam ipsis exequiarum solennibus, sed nondum descriptam typis emisi in lucem. Quod iterum enim. *** Nec semper est, ut conscientia pietatis efficaciter satis nos consoletur. Scribo hoc Pollensdorffii, in rusculo meo; quo secessi heri, ut me subtraherem turbis urbanis, et hic liberius spatium habeam meditandi aliquid pro perquam Illustris FRISII manibus. Hoc enim et ejus et filiorum meritis debere me arbitrabar. Kalendis proximis Maji Decanatum octavum auspicatus sum: quod nemini hactenus contigit, ex eo usque tempore, quo primum fundata Academia est. Pro vi illius muneris, Jambis aliquot invitavi non ita pridem ad prehensandam Philosophicam lauream, qui in honoris istius adipiscendo genere se aliquod operae pretium facturos putent. Illorum exemplum nunc mitto, ut videas, quid haec senilis imbellia a virorum robore divertat. Sed ecquid novi habes? quid metuendum nobis aut sperandum in posterum est? Heri afferebatur, pacem inter Svecum et Danum conventam esse: nec Brandenburgicum exclusum, si consentiret in leges. De Caesare nihil. Si est, jam bellum novum Germaniae paratum video; quod et exaggeret ruinas veteres, et novas inducat. Subit hinc suspicari, vera esse, quae de exclusis Ausiriacis ab Hispano-Gallico foedere hactenus ad me perscripta fuerunt. Deum immortalem precor, ut tueatur quietem


page 260, image: s260

nostram, et tibi ac tuae prospera omnia laetissimaque perpetuo largiatur. Vale! In Pollensdorfiano rusculo, d. X. Augusti, Anno CIC IC C LIX.

CLVI. Reverendo ac Clarissimo VIRO DN. JUSTO SIBERO, P. L. Caes.

An Magisterij gradum se Decano assumturus sit, quaerit.

APpetit tempus, atque d. 1 Octobris, si Deus dederit, veniet dies, quo Philosophicae laureae solenni ceremonia distribuentur. Ac lioet jam pridem te certiorem fecerim literis, tamen quia nihil dum hactenus rescripsisti, non praeter rem me existimavi facturum, si denuo de illo commonefacerem. Interest enim me scire, quid constitueris apud te: utrumne assumere placeat gradum, an aliud tibi videatur. Quaeso igitur te, ut tribus verbis, quod dicitur, docere me velis, quid sis facturus. Vale feliciter, et plurimum salve! Wittenbergae, d. III. Kalendarum Septembr. Anno CIC IC C LIX.

CLVII. Christiano Daumio S. P.

Statianis gaudet. A Boeclero et aliis promissa desiderat. Promotionem Magistrorum peractam docet. Bibliopolarum avaritiam accusat. Chronicon Schmidii Zviccaviense expetit. Cum voto epistolam claudit.

Clarissime et Eruditissime Daumi,

MUlto gratissimum mihi fuit tuam manum videre, et illam in literis velut osculari. Pro Statianis


page 261, image: s261

autem merito summas ac singulares ago gratias. Boeclerus et caeteri nondum steterunt pollicitis. Quamprimum ad illos scripsero. vellicabo aures, ut fidem praestent. Laurea Philosophica ad d. XIII. Octobris insignivi XXX egregios juvenes, in quibus et Belga unus fuit. Tua desidero vehementer, atque ut moram omnem rescindas, etiam atque etiam peto. Bibliopolae nimis lucri cupidi sunt, et eruditorum labores maligne aestimant: atque ut ipsi magnum quaestum faciant, hoc agunt maxime, ut sordes atque inopiam ipsis relinquant. Praetexunt bella et devastatas provincias: neque hoc nihil omnino est: non tantum tamen, quod avaritiam eorum et illiberalitatem satis absolvat. Archidiaconi vestri Domini Schmidii [gap: Greek word(s)] Chronicon Zwiccaviense nondum vidi. Mitte quaeso illius exemplar: cum praesentium latore egi, ut a me solvat pretium, hic recipiendum, quamprimum venerit. Neque enim tantum fore existimo, quod ille repraesentare non possit. Vale, Amicissime et multum Charissime Vir, et literarum bono diu superstita. Iterum vale et salve! Raptim, pridie Nonas Novembris, Anno CIC IC C LIX. qui dies tertius est, exquo LXIX. annum ingressus sum. Deus in posterum provideat!

CLVIII. JUSTO SIBERO S. P.

Spem facit absenti de honore magisterii et primo loco consequendo.



page 262, image: s262

Perquam Reverende, Claris simeque Vir, Domine ac Amice nunquam non honorande et astimande,

QUae misisti speciminis loco, recte ad me perlata fuere: quae simul communicavi cum Collegis, confectam habuisti rem, nec quisquam fuit, qui to non admittendum censeret, quamvis absentem. De quo successu tibi aeque ac mihi gratulor; quippe in quo existimationi utriusque consultum fuit. DEUS tibi fortunet istum honorem, et bene feliciterque Ecclesiae literisque cedere jubeat! De loco nihil dum certi scribere possum. Nam distributio eorum ad diem X. Octobr. demum futura erit. Spero tamen primum omnium assignatum iri tibi me autore. Vale! Raptissime, Wittenbergae, d. III. Octobr. Anno CIC IC C LIX.

CLIX. Eidem S. P.

De gradu Magisterii accepto, primoque obtento loco gratulatur. Carmen adjicit literis extenuatque. De Submagistro quodam puerorum etiam Siberum monet.

Perquam Reverende Clarissimeque VIR,

PEracta tandem cum bono DEO Panegyris nostra Philosophica est, et ego jam provincia Decanatus decessi. Quae quo plus negotii molestiaeque habuit, eo nunc magis gratulor mihi, quod odiosis curis liberatus mihimet ipse vacare possum. Uti tibi quamvis absenti inter XXX. Epoptas primus locus tribueretur, utut contenderent aliqui pro uno ex praesentibus (neque indigno sane, ut fatear) obtinui, quia et tuae insigni eruditioni et amicitiae nostrae debebatur. Itaque


page 263, image: s263

de eo honore ex animo tibi gratulor, isque ut felix faustusque Ecclesiae, literis tibique sit, jubeoque ac precor. Carmen, quod volebas, mitto, non ad Catullianum modum arida pumice expolitum, sed rude atque incultum, et quale nasci solet, quos et ingenium destituit et quibus otium liberum deest. Contentus igitur eris hoc Catone. De Submagistro puerorum, qui committendi fidei tuae sunt, nihil meministi in proximis tuis. Quod ita accipio, atque si vobis de eo dudum prospectum. Commendatus mihi a Dn. D. Quenstedio unus est, qui commigrare in istas partes vellet. Quem cum neque de facie antea noverim, pronunciare de eo nihil possum. Exhibuit tamen postulatu meo specimen styli, quod cujusmodi sit per te perspicies, illud enim literis junxi. Vale, Clarissime SIBERE, et me amare perge. Raptim, Witten: bergae, d. XXII. Octobris, Anno CIC IC C LIX.

CLX. Christiano Daumio S. P.

Novum annum exoptat felicem. De Chronico Zwiccaviensi judicat. Valetudinem Daumii mallet integriorem.

Clarissime Daumi,

QUae mihi vovisti, tibi reddo votae, precorque,
Totus ut hic felix laetus et annus eat.
Sed tibi pro meritis dignam,
[gap: Greek word(s)] , strenam
In praesens, DAUMI, reddere non habeo.

Habe tamen interim has pauculas chartas, et aequi consule, dum meliora non licet. Schmidii Chronicon non usquequaque spei meae respondet. Et vere monuisti de eo, quae monuisti. Oportet tamen nos


page 264, image: s264

isthoc Catone contentos esse. Argentinensium epicedia frustra hactenus exspectavi. Miror ipsos promissorum fidem nondum praestare. Itaque prima quaque occasione istum eorum veternum excitabo. Male vero sit hypochondriorum morbo, qui te per frigus istud atrocius vexat, et sibi cogit impendi tempora, quae Musis nostris debebas. Deus respiciat et brevi tibi solidam valetudinem redonet. Wittenbergae raptim, d. XVII. Januarii, CIC IC C LX.

CLXI. M. Joh. Sebastiano Mitternachtio S. P.

Agit de Oratione sua Panegyrica, quam Mitternachtius Germanice redditam edidit. Desiderat quoque hujus Polemica et in Historias sacras Fabricii notas.

OMnino mihi redditae sunt, quas Nonis Decembribus ad me perscripseras. Quod non respondi hactenus, senectutis accidit vitio. Nemo me monuit, et vellicavit aurem. Sed nosti senes obliviosos. Verum ad rem. Editionem non improbo, quin probo maxime. Sic versionem tamen cum textu placeat jungi, ut non immisceatur, sed separatim excudatur, et sic utrumque peculiare suum faciat corpus, et haberi seorsim possit. Numeros sive paragraphos addi non displicet. De nuncupatione etiam non est, quod moneam. Bene subduxisti rationes. Et magnam mihi relatam putabo gratiam, si aliquot versionis Germanicae tantum exemplaria vel aere meo ad me perveniant. Polemica tua, itemque notas in Fabricium mirifice cupio videre. Neque enim te minus, quam tua amo. Et quidni? ut erudita et docta. Quare


page 265, image: s265

exple mihi hanc sitim, et optime vale. Raptissime, prid. Kal. Martias, Anno CIC IC C LX.

CLXII. Joachimo Pastorio, Historiograph. Reg. S. P.

Conciliatio haec est svavissima, cum Praeconio Pastorii, et aestimatione amoris illius favorisque. Promittitur amor constans, et nonnemo commendatur.

DIu est, quod ad te scripturio, humanissima tua liberalitate hactenus provocatus haud semel: cunctatione senili tamen factum est, ut dum in diem de die differo rem, minus officio satisfecerim. Nunc nactus hominem, neque ignotum tibi, et mihi hactenus domesticum, propere rumpo silentium, affectumque, quo te jam olim inter lumina decoraque seculi colui hactenus, et veneratus tacite sum, aut apud amicos, cum tui fieret mentio; nunc in ipsius tuum effundo sinum: triumphans propemodum, Buchnerum diligi abs te, amicumque cognosci illi viro, cui omnes jam olim Musae cum universo peculio suo se dediderunt; quemque non per Borussiam tantum Sarmatiamque, sed caeteras etiam nobiliores Europae partes clarum celeberrimumque reddiderunt. Quantum enim hoc ipsum est, haberi a talibus aliquem, et ab illorum accipere gloria aliquid luminis, si luce propria languidius fulgeat? Perge vero, perge, PASTORI amplisfime, habere inter tuos Buchnerum, quem tibi virtute et eruditione excellentissima ad omnem cultum et observantiam obligasti jamdudum. De me id tibi pollicendum habes, daturum me sedulo semper


page 266, image: s266

operam, ne in me illud competat: Amor, qui desinere potest, verus non fuit. Vale, Nobilissime Vir, et Beselmannum nostrum, harum latorem, eximium juvenem, cui neque ingenium, nec optimarum artium studium, neque modestia et pulchri amor, sed sola fortuna melior deest, tibi quam commendatissimum, quaeso, habe. Vale iterum, et age feliciter, ac flore cum tuis! Wittenbergae, v. Id. Majas CIC IC C LX.

CLXIII. Christiano Daumio S. P.

Obstrictum se Daumio profitetur pro missis ab ipso editis libris, quibus lectis profecisse se ait. Laudatum a se hortatur, ut bene mereri pergat de literis Vossiana supplendo, immort alitate nominis promissa. Mittit denique Paschales elegos suos extenuatos.

Clarissime et Amicissime Vir,

QUibus, quaeso, rebus tandem pensabo satis liberalitatem tuam, qua me subinde afficis, neque hoc tantum, sed recreas etiam, et, ut ingenue dicam, erudis atque informas. De Barthianis in Statium nunc nihil dicam: nam quae ad palponistam notasti, quam multa me docuerunt, quae nunquam ante didiceram? Itaque magnas et singulares tibi ago et habeo gratias, nec quicquam optatius mihi accidere posset, quam si subinde me talibus donares. Quis te versatior temere est in sequioris aevi scriptoribus? O quam ex adversariis tuis atque indicibus augeri egregie et locupletari possint Vossii de vitiis sermonis atque glossematibus Latino-Barbaris! Suscipe, suscipe hunc laborem, nec de uno Bernhardo aut Walone, sed omnibus ejusdem Musae ac commatis bene aude mereri.


page 267, image: s267

Potes, mi Daumi, per eam copiam, quae est ad manum; ut velis atque efficias, valetudinem prosperam atque constantem voveo tibi ac opto. Si alia merces defuerit: vives una cum Vossio post funera etiam: longe venturi posteri post pro erudito labore non sine prolixa laude tibi gratias agent. Quod mittam tibi [gap: Greek word(s)] loco, non habeo, praeter Paschales elegos aliquot, quos boni consules, et ariditatem senii hujus agnosces. Vale, Clarissime et Amantissime Daumi, meque perge amare. Wittebergae, raptim, d. XVI. Maji, Anno CIC IC C LX.

CLXIV. Johanni Davidi ab Oppel S. P.

Allegat causas, ob quas Oppelii fratres recipere statim in domum non possit. Quibus tamen non defuturum se, recipit.

DE fratrum pari mittendo propediem cum moderatore in Academiam nostram, mecumque ut sint, quod scribis ac petis, vellem sane in continenti, ut JCti vestri loqvuntur, atque ex asse adeo satisfacere voluntati tuae. Sed cur non possim, audi comiter causam. Nam licet in mensa satis locorum pro ipsis sit, in meis aedibus tamen museum non vacat, quo commode maneant. Illud cubiculum, quod cum collega nunc tuo, Nobilissimo Dn. Gersdorffio, olim habebas, Tribuni Rochavii filius cum praefecto conduxit, quod ut concedat, appellari non potest. Idem tamen sub vernas nundinas Lipsienses hinc abiturus peregre est. Si eo usque adventum fratrum licebit differre, rem factam habebitis. Si mora ista pro votis studiisque eorum non sit, non grave videatur tamen habitare interea in proximo; navabo operam, ut de


page 268, image: s268

idoneo museo ipsis prospiciam. Sed ut mature de eo me certiorem facias, peto. Hic modus quidem aetatis, atque hic valetudinis meae status est, qui longas me inchoare spes vetent maxime, hoc persvadere tamen tibi velim, nihil antiquius mihi, quamdiu suppetet vita, neque jucundius fore, quam iis officiis fungi, quae fratribus, quae tibi, quae nobilissimis parentibus, quos diutissime opto sospites, grata expetitaque intelligam. Vale. Wittenb. ad d. XV. Novembr. An. CIC IC C LX.

CLXV. Eidem.

De Oppelii fratribus Museo procur ando agit; qui si venerint, secum deliberare possent.

CErto mihi promiseram, apud Dn. D. Josephum Adjutum museum pro fratribus me reperturum, sed fefellit haec spes, et habuit frustra. Erat quidem aliquod, quod volebat locare, sed id angustius pro numero habitatorum videbatur. In alio quidem colunt duo Transsylvani, amplo illo satis atque honesto, qui cum sat commode in breviore illo manere possent, visum fuit, ut compellarentur comiter, si effici posset, ut suo illo cederent, atque in alterum res suas transferrent. Ac primo quidem allocutus eos est hospes, frustra tamen. Putabam et mihi jaciendam aleam: et feci sedulo, nullo tamen effectu. Quid putas? Nimirum existimarunt tuendam sibi coeli sui asperitatem, ne in peregrinos et mansvetiores mores transiisse viderentur. Apud Praetorem et Archigrammat. urbis Dn. Dalichovium, qui mihi propinquior colit, vacat mansio, non quidem spatiosa adeo, sed quae levandae necessitati sufficere videretur nonnihil. Vacat et apud me museum illud, quod juxta tuum olim a sinistra est,


page 269, image: s269

sed multo angustius, quod nosti; qua de causa nec proxime ejus movere mentionem volui. Cum venerint, si adhuc sedet, ipsi inspicere poterunt, atque eligere magis idoneum interim, donec Rochavius discedat. Rhedarius, qui istas exhibet, commode eos huc deportabit: atque ut cedat ipsi provincia isthaec rogo. Descensum ex curru ad meas aedes facient, ubi accepti deliberare mecum poterunt. Vale! Raptissime, d. XXIV. Novembr. Anno CIC IC C LX.

CLXVI. Christiano Daumio S. P.

Typographorum moram aeris inopiae adscribit: cur ei satisfacere non posset, referens, et suum studium promittens.

Clarissime Vir, Amice [gap: Greek word(s)] ,

HAerere Barthiana in Statium, non libentissime accepi. Sed morbus hic epidemicus est, quo ab aere laboratur: cui nec carmine, nec herba Aesculapius ullus mederi, sed Pluto solus efficacissime potest, quem sibi ante omnia conciliare typographum oportet. Idem mali genus et bibliopolas nostros vexat: quo fit, ut pleraque prela admodum frigeant. Nam praeter Disputationes quid est, quo exerceri magnopere possint? Quanquam neque earum quoque tanta est seges, quanta olim solebat succrescere. An ab eadem inopia? an quia dulcius propinando pecunia, quam disputando insumitur? Quae magistr alis, ut voeant, ni fallor, quaestio est. De Nobilissimo Barthio, itemque de Ilenburgio nondum tibi satisfacere licet. Namque per pluvium istud ac nebulosum coelum tempestatesque admodum spurcas egredi domum, et indices scriptorum excutere non licuit. Post ferias


page 270, image: s270

cum Deo in eam curam incumbam. Quicquid reperero, prima quaque occasione ad te perscribam. Interim habe tibi fasciculum istum, et optime vale, mi Optime Daumi. Wittenbergae, ad d. XXI. Decembr. Anno CIC IC C LX.

CLXVII. Johanni Davidi ab Oppel S. P.

Petitoria est, qua implorat Oppelium, ut causam suam agat in impetrandis, quos vocant, Commissariis, contra debitorem quibus opus. Ipse nominat duos, novumque annum fortunatissimum vovet.

DEbitor quidem meus facessit mihi negotium, homo, ut Lucilius ait, tricosu? bovinatorque, ore improbu? duro; hinc accidit, ut in praesenti tibi negotium cogar facessere. Multa ille benigne promisit hactenus, sed nihil praestitit. Quem ludum ne postea quoque peraeque ludat malo meo, appellandus mihi Elector Serenissimus fuit, ut per constitutos arbitros, quos Commissarios nunc appellamus, litem compendio finiam, et meum impetrem, Ordinariam enim judiciorum viam ingredi nimis lentum spissumque foret.

- - - longa est injuria, longae
Ambages. - - -

Rem universam ex desiderii mei libello cognosces plenius, quem ad te mittere sustinui, ut illum per Dn. Weckium nostrum (ad eum enim, ni fallor, hae partes pertinent) offerendum consilio vestro, si absque incommodo tuo poterit fieri, cures: ipsemet vero ut commendes negotium, quo conficiatur maturius. Arbitros ex Senatus parte nullos nominavi; a vobis si Dn. D. Ledererus Consul, et Dn. Breslerus, Syndicus designarentur, id mihi sane pergratum foret. Aegre est,


page 271, image: s271

tibi creari a me molestiae tantum: sed spero ignosces amico veteri, da bisque hanc veniam homini vicissim tibi ad omne officii ac studii genus semper parato. Generosum Dn. a Gersdorff, Collegam tuum, ut meo nomine officiosissime salutes, etiam atque etiam peto. Vale, Nobilissime Domine, qui ineuntem hunc annum ac insequentes plurimos, ut cum dulcissima conjuge sospes ac hilaris, et ex sententia animi exigas, oro precorque. Vale iterum et salve! Witteubergae, pridie Kalendar. Januarii, Anno CIC IC C LX.

P. S. Quid generosus Dn. Parens? An satis salve, et valet? Opto id quidem, et serio voveo, et precor a DEO immortali omnibus modis.

Sequuntur quaedam, de quibus, quo die aut anno scriptae sint, non constat. Ob id tamen non omittendas putavimus. Apponere autem placuit, prout in manus venere.

CLXVIII. Literae AD REGEM ANGLIAE, nomine SERENISSIMAE PRINCIPIS HEDWIGIS, perscriptae.

Regi optat prosperrima quaeque, pacatoque regni ejus statu laetatur: Lamentata vero de Germaniae ac Saxoniae inprimis adhuc turbato miseroque, solatiae promit ac vota.

HOc votum nostrum assiduum est: hoc nunquam non immortalem Deum precamur, ne quid hujusmodi in REGIAM TUAM SERENITATEM


page 272, image: s272

expetat, quod aut ipsius valetudinem debilitet, aut statum atque fortunam lacessat. Quae desiderii nostri pietas, ut habeat, cur dubitet minus in posterum, anxiaque sit, laeteturque majore fiducia, epistolam hanc ad REGIAM TUAMSERENITATEM exploratoris instar dirigere visum fuit. Neque enim silendum nobis diutius erat, tota Regia sic aula constrepente festis et bene ominatis vocibus, ex quo compositis turbis et tumultibus perniciosissimis is toti Britanniae, virtute ac bonitate tua, REX, impositus status est, quem nostra Germania, exercita misere tot annos, nequicquam expetit hactenus, et solis beatis habere licet. Quam singularem felicitatem ut tibi, REX SERENISSIME, et Domui tuae ac Regno merito gratulor, cognata tuo culmini Princeps: Ita eandem propriam atque perpetuam tam opto et voveo, quam his provinciis post tot durissimas et contumacissimas tempestates armorum tranquillitatem similem evenire brevi, serio omnes desideramus. Nam quamvis animum sic comparaverim divina ope, ut, quod consilio ac arte mutari nequit, id generosa constantia ferendum putet: dolet tamen ac macerat, has ditiones Saxonicas respirare a bellis minime posse, nec inveniri remedia, praesentesque opes, quibus sisti labes, tantaque invecta calamitas averti queat. Non desperandum tamen penitus est; pro solatio interim fuerit, nec solidum nobis robur animi, nec commodam corporis valetudinem deesse. Caeterum de afflictissimo harum provinciarum statu hoc parcius exponendum in praesenti est, nc commemoratione tristium felicitatis vestrae laeta ac prospera corrumpere ac temerare videamur. Quae ut irrupta perpetuaque serie tuis felicissimis Regnis decurrant, Tuque REX SERENISSIME, et DILECTISSIME


page 273, image: s273

COGNATE, aeterna laude florentem virtutis gloriam incolumis invictusque aliis super alia operibus augeas, conjugemque charissimam ac sobolem vigentem semper valentemque videas, coeleste et omnia moderans Numen religiose veneror atque adoro. Lichtenburgi, in Electorali nostra aula.

CLXIX. AD CHRISTINAM SVECIAE REGINAM, nomine Universitatis Wittenb.

Clementiam Ejus in Academiam Wittenbergensem praedicat, et ut gratia ea, qua ipsam Pater Ejus Augustissimus prosecutus erat, eam porro complectatur, ejusdemque beneficia proroget, orat, vota et elogia cumulans.

SERENISSIMA ac POTENTISSIMA REGINA, DEmere sibi in bello vires, et robur ac fortitudinem armorum clementiae laudibus temperare, tanto majus ac excellentius est, quanto divinius nocere nolle, cum possis, et ad supremi Numinis rationem propius accedit, quod nulla alia magis re ad cultum et reverentiam Majestatis suae obstringit orbem, quam si ipsum, quod optimum ac indulgentissimum est, non omnia pro magnitudine atque potentia sua agit. Fulgebit hic titulus igitur vel inter ipsos gloriae tuae apices, REGINA SERENISSIMA, tibique non tralatitiam laudem toto Christiano orbe contrahet, quod SERENISSIMI ac POTENTISSIMI DANIARUM ac NOR WEGIARUM Regis intercessione augusta, tum tua ipsius pietate adduci passa es, ut orthodoxae religionis et optimarum artinm parenti communi, Academiae nostrae, inter media bella pacem


page 274, image: s274

quandam, inter tumultus armorum et undique circumfrementes clades, quietem ac securitatem quam clementissime indulgeres. Est hoc magnanimae illius mitissimaeque (quae in hoc sexu summa laus est,) naturae tuae documentum et pignus certissimum, quodque clarissime evincat, quam sis legitima germanaque et felix haeres latissimorum regnorum haud tantum, quae Augustissimus tibi reliquit Parens; sed et pietatis virtutisque divinae, quibus ad omnem memoriam ac perpetuitatem temporum se clarum et venerabilem praestitit maximus ille seculo nostro et incomparabilis penitus Princeps. Qui ut hanc cathedram, hanc palaestram LUTHERI verissimam et antiquissimam religiose et sancte amavit sernper, eamque omnibus modis contra veritatis aeternae hostes asserere studuit: ita quoque, AUGUSTISSIMA PRINCIPUM, fovebis eandem imposterum quoque ac complecteris constanter, nec unquam permittes, ut quae invicta Paternorum armorum virtute beneficia nobis parta constant, bellis tuis in casum atque periculum aliquod conjiciantur.

Nunc, quod unice possumus, MAJESTATITUAE AUGUSTAE quam demississime agimus gratias, agemusque semper, daturi pariter operam, ut pietatis istius ac incredibilis benignitatis tuae apud nos memoria ac laus perpetua et immortalis existat.

SERENISSIMA

PIISSIMA

REGINA

PRINCIPUM,

PRINCIPUM,

MAXIMA.

Vovemus omnes, vovemus finguli: Deus te servet! Tu diutissime imperes, tu felicissime imperes, hoc PATREMAXIMO futura major, si quos victoriis maximis ille in meliorem asseruit spem, tu reddita pace


page 275, image: s275

ac stabilita securitati ac felicitati suae reddas; non tam armorum fulmine timenda Zenobia, quam olea pacis venerabilis CHRISTINA sive CHRISTIANA; jamque sacratissimo isto ac augustissimo nomine perpetuo audias ac celebreris DELICIUM ac AMOR CHRISTIANI ORBIS. Wittenbergae.

CLXX. Friderico a Metsch S. P.

De novo Rectore Scholae illustri Misnensi praeficiendo multus est. Censor est scripti alicujus Candidati. Ostermannum et Nic. Pompejum aptiores judicat. De Scholis et Praeceptoribus hinc inde notabilia inspergit.

EGo vero nescio, Praeses Amplissime, quibus tandem verbis depraedicare possim curam ac solicitudinem tuam super constituendo Rectore novo Musis Afranis. Nam licet minime ignorem, et quid tuarum partium sit, et quanta illis fide solertiaque praeesse soleas; tamen praeter hoc quoque tuum inde illum perquam amantem patriae et studiorum animum facile agnosco. Enimvero ut a cultura agri et consitione proventus annui cum maxime pendent: Ita felicitas Reipublicae ab educatione juventutis et institutione praecipue exspectanda est, quam nemo sibi curae habet, nisi qui publicis commodis maximopere studet. Utinam vero ad istam rem ejusmodi aliquid conferre valeam, quod et voluntati tuae faciat satis, et ludo illustri plurimum commodet! Utinam Academia nostra ea abundet ingeniorum copia, ut non tam quaerere, quam sumere, atque ex multis optimum quemque, et huic muneri idoneum maxime legere liceat. Nom cum id multo aliter habeat, ferre quidem


page 276, image: s276

praesentem fortunam, sed in futurum consulere oportet, ne plane oppressis literis, Respubl. aliquid detrimenti capiat. Minime omnium latere tamen potest, quantum calamitatis et cladis invectum sit Academiis ista, ut ita dicam, contumacia bellorum, qua misere hactenus exerciti sumus. Accedit divitiarum cupiditas, quae instar epidemici morbi grassatur hodie, et nescio, quae animorum mollities; quum maximam partem lucrum sectari et otium videas, pulveres atque labores deprecari. Qui cum in scholis perpetui ac molestissimi sint, plerique ad sacerdotia et ejusmodi provincias alias properant, ubi et plus emolumenti sperandum sit, et minus molestiae sufferendum. Quo fit, ut paucissimos reperire liceat, qui cum singulari aliquo fructu scholis et puerorum institutioni praefici queant. Quotus enim quisque est, qui Graecis Latinisque literis paulo copiosius et ad elegantiam aliquam instructus sit? Sine quibus quam recte sustineri hae partes queant, ipse cumprimis vides. Nihil profecto perfidiae contra veritatem magnopere licuit, cum eruditissimae illae atque innocentissimae animae Augustini, Hieronymi, Ambrosii aliique complures praesederunt Ecclesiae: Simul ut ad indoctos eosdemque avaros homines res rediit, illico obfuscari coepit veritatis lux, et iutroductum ubique iniquitatum mysterium fuit. Quod ipsum revelari non potuit, quam ubi renasci meliores literae et illustrare hominum animos coeperunt. Hae tenebrae igitur ne iterum ingruant, ne Christianum affligant orbem, cavendum, quantum potest, sedulo est, dandaque opera, ut literae lingvarumque studia revocentur denuo, et quo obducta jacent, a contemtu et squalore vindicentur. Quod sic futurum vix est, nisi Princeps, aut qui assistunt


page 277, image: s277

ei, in istam curam diligenter incumbant atque in medium consulant. Quod ut tu strenue fecisti hactenus, ita in posterum quoque pro incredibili in patriam Rempublicamque literariam animo facere non desines. Mihi vero ita videbatur, non defuturos facile viros eruditos atque doctos, qui ad gubernandas scholas erudiendamque juventutem idonei cumprimis, si in singulis Academiis adolescentibus aliquot constituantur beneficia aut stipendia, ut isti studiorum generi, quod humanitatis nomine censetur, se totos dedant, et cum Latinis, Graecis, Hebraicis literis dicendi artes paulo accuratius quam solet fieri, addiscant. Atque in iis studiis adjuti liberalitate Principis tamdiu vivant, donec publicis admoveri muneribus possint. Itaque hoc seminarium quasi fuerit, unde Rectores et Praeceptores Scholarum non modo, sed et Professores, qui lingvas et humanitatem in Academiis doceant, legi atque constitui possent. Sed quia adolescens aetas judicio destituitur, et optimum quid sit, per se vix videt, idcirco, cum vivunt in Academiis, a perito harum rerum regendi ac gubernandi sunt. Et quasi constituenda lex quaedam, ut non quosvis, sed aptos maxime ac necessarios auctores, atque hoc recte et ordine exsolvant, et quae deinde observaverint exceperintque, communicent invicem, et omnium fiant, quas sua quisque industria opes divitiasque sibi peperisset. Quae res, quantum emolumenti ac fructus allatura sit, breviter explicari non potest. Sicut et multa adhuc restant, quae ad rationem totius negotii explicandam dicenda erant. Neque enim hujus loci sunt, et in epistolam non cadunt. Et jamdiu nobis oranda abs te venia, quod plus satis garrulitate nostra te in arduis negotiis interstrepere non veriti sumus.


page 278, image: s278

Nam poterat iis supersederi facile: et tum et ipse procul dubio jam olim ista vidisti, imo et meliora forte. Si quid tamen peccatum est a me, id perusitata humanitate tua et benevolentia singulari erga me, amori nostro et studio in bonas literas et instaurandam scholasticam rem liberaliter, spero, condonabis. Nunc post tantum recessum ad ipsam rem veniendum est. Primo autem de S. nihil mihi hactenus constitit; et si absque illis carminibus esset, quae transmissa sunt ad me per N. procul dubio et adhuc ignorarem. Ex illis autem ita conjicio, non illiteratum virum esse, et legisse eum quidem bonos auctores, sed perversa ac prava ratione, quae hodieque nimis obtinuit apud multos. Nam quicquid rarum et insolens et a communi ratione dicendi remotum paulo sibi notant, id optimum et praestantissimum et maxime dignum observatione arbitrantur. Caetera omnia et ipsam quoque scriptoris virtutem praetereunt, ac relinqvunt secure et temete [perhaps: temere], quae vulgaria ac communia videantur, cum in iis ipsa vis orationis et lingvae indoles scriptorisque virtus maxime pateat. Nunc cum judicio non satis polleant, quosvis auctores sine delectu ad partes vocant. Posthac recte dicendi praecepta, ad quae exigenda ea sunt, quae legimus, quum non teneant, necesse est fieri, ut in istos errores sese induant, et non nisi prava atque perversa imitentur. Nam, ut in omnibus, facilius est alterius vitia, quam virtutes exprimere. Non ego volo quicquam detractum homini, sed si honeste et candide peragenda censura, idque quod verum est, dicendum maxime, universa dictio ejus, etiam qua in prosa usus est, dura, frigida, et inflata: tota [gap: Greek word(s)] , affectataque et ad ineptam putidamque eruditionis ostentationem composita.


page 279, image: s279

Nam et in scriptione non vulgari ratione contentus est, ut plus scire, quam alii, videatur, ad originem magis, quam ad verum et observantiam ubique spectat: immemor Tulliani illius, quo monuit, sentiendum cum eruditis, loquendum scribendumque cum vulgo esse. Hinc in chartis ejus legas: immotum adgnatu etc. quae scriptio licet vera et certa sit, si consideremus vocum originem et compositiones, tamen longe aliter usus, a quo non temere abeundum, tenet. Ac licet non ignorem, antiquissimis seculis hanc rationem usitatam suisse, tamen et hoc novi, id immutatum plane postea, quum omnia poliri elegantius, et per judicium aurium, quod novissimum est, accuratissime examinare coeperunt. Sane si illa pronunciemus, uti scripta sunt, et ipsa pronunciatio erit difficilis, et aures nescio quo horrido sono ferientur. Hoc itaque ut vitaretur, recte mutata scribendi ratio, atque sic instituta quam olim est, ut concinna ac facilis redderetur pronunciatio, et omnia jucunde ac molliter ad aures allaberentur. Jam, quae ratio est, quod obsoletis potius rancidisque vocabulis uti maluit, quam usitatis et nitidis, et quibus elegantior quisque delectatur? ut sunt opitulus etc. Quo accedunt illa Plautina, quae festivissimus homo primus finxit: non ut alii arriperent, sed ut ridendi materiam spectatoribus ipse praeberet. Itaque extra theatrum ac scenam locum non habent, quo profecto ista non pertinent, quae hic dedit S. Nusquam autem minus par erat ludere eum, atque nugari talibus, quam in carmine eo, quo Illustri Domino suo de nato filio gratulatus est. Id enim grave ac serium esse cumprimis decebat. Etenim ibi quoque deprehendenda ista scabies est, ubi de Invictissimo Rege Sveciae et Electore Serenissimo ait:



page 280, image: s280

Quos reddat herbarum gerentes,
Urbicaposque, Adonanus Hector.

Ac illud herbarum gerentes transeo, quod obscuritatem habet, et a ratione nostrorum temporum plane remotum est. Sed qui Urbicapos appellavit, in eo parum consulit maximorum Principum dignitati. Nam illud vocabuli a Graecis transtulit Comicus, quae natio in componendis vocibus semper audacior licentiorque Romanis fuit; festivitatis causa, ut militarium hominum fastui et gloriationibus lepide illuderet. Sic enim Milphidippa ancilla Pyrgopolinicen alloquitur: (Mil. Glor. Act. 4. sc. 2. v. 63.)

Age, mi Achilles, fiatque quod te oro, serva illam pulcram pulcre:
Exprome benignum ex Tete ingenium, urbicape, occisor regum etc.

Nempe de quibus rebus jactare se miles fuerat solitus, et se efferre quam maxime velit, ubique laudat eum, astute simul, ut palparet hominem ventosum simul et irrideret. Nam quid est hic urbicapus, quam urbes verbis qui inermis capit, ut ipse Plautus in Bacchidibus exponit? Jam si a nemine victoria quam hic precatur, impetrari, nisi a Deo, potest, is ipse certe Adonanus Hector, quem vocat, opinor, erit. Nam Adonanus ex Ebraico Adonai, ut puto, dicitur: Hector autem propter fortitudinem, qua inter omnes nemo Hectorem praestitit. Hoc igitur, si voluit, putide atque imperite impius fuit. Lucilius in Satyra, quae proxima Comicorum licentiae est, gallipremones dixit, qui illud facerent, quod sine scelere nec ubique licet. Ad eam faciem eodem carmine dixit. * Graeca vero quae conscripsit, quamvis pauca, ita comparata illa quidem sunt, ut laude pariter ac culpa vacent. Nihil enim ibi


page 281, image: s281

eximium, et vulgaria omnia. Quod si peccata quaedam sint; et sunt levicula illa et forte typographis magis, quam auctori imputanda. Haec sunt, quae in S. scriptis inter legendum animadverti notavique potissimum, quae a sana dicendi regula recedere videbantur. Quae consignavi in istam chartam, non, ut detraherem maligne viri nomini et famae, quod a nostra ingenuitate longe abest, sed ut parerem auctoritati tuae, qua, quicquid de eruditione hominis videretur, exponi volebas. Ac eruditionem quidem non adimam viro bono, et facile largiar, plura legisse illum, plura annotasse, sed sano judicio esse vix possum concedere. Ego vero ita habeo, praestantius esse, recte de rebus judicare posse, quam scire ea, quae nullum magnopere usum habent, et quomodo pueri, de quo praecipue laborandum in isto genere est, ad aliquam elegantem atque perspicue scribendi legendique facultatem pervenire queant. Sed de hac ratione, et quomodo ea instituenda videatur, dicere, nec hujus loci est, et breviter id fieri non potest. Nunc vero petenda venia est, quod nullo alio fine hoc, quicquid est, illevimus chartis, quam ut nostrum pro virili de re literaria studium tibi, cui ea maxime curae est, declararemus. De Rectore autem Misnensis ludi, huc enim tandem veniendum est, constituendo ex stipendiariis quidem, quos vocant, Electoralibus, praeter unum Ostermannum nemo est, cui hae partes rectius committi possent. Nam qvum ad istam provinciam cumprimis opus sit, non modo bene literato ac docto viro, sed et prudenti ac gravi, qui post discipulos Praeceptoros ipsos quoque gubernare dextre atque suopte exemplo invitare ad officium posset; equidem haec omnia in nostra ita insunt, ut vix in alio aeque esse queant. Sed metuo valde,


page 282, image: s282

ne brevi is in Academiam nostram vocandus sit. Sumus enim in universum quidem homines obnoxii semper morti, sed senes ab ea nunquam longe abesse possunt. Caeterum literaturam Graecam, qui post Schmidium nostrum, si quid ei humanitus accidat, quem Deus servet, cum laude ac dignitate profiteri praeter Ostermannum possit, ego quidem audacter dicam, video neminem. Ita relinquendus potius, quam mittendus in scholam est, ut inde paulo post in Academiam remittatur. Istae vices si crebriores fuerint, quantum damni et detrimenti afferre soleant scholis, dici non potest. Et ego semper aestimavi tales praeficiendos ludis, qui eas partes aut nunquam prorsus, aut non nisi qvum fessi animis et defecti sunt, deponere velint. Nulla enim res majorem peritiam desiderat, quam juventutis informatio. Recte enim Poeta dixit: Saetis vixit, neque ab annis, et vix praeclari quid aliquis praestare potest, nisi quod diu didicit. Sed quemnam alium in hanc provinciam mittendum censeam? Neminem profecto praeter unum Nic. Pompejum, qui si non perfectissimus et absolutus, certe praecipuos boni Magistri numeros mihi videtur absolvisse. Latinas certe literas cum longe paucissimis eruditus est, ut diserte atque ornate non modo scribere, sed loqui eo sermone etiam possit. Graecas hausit, quantum satis est, et Ebraeas. Versatus est multo tempore in Academia. Ita quidem, ut omnia sua non tantum, sed gravitate morum et civilitate cuivis bonorum facile se probaret. Accedit aetas infra annos XL. provecta, et jam aliena ab illis moribus cupiditatibusque, quae juventuti haerere plerumque solent. Accedit corporis habitus dignitasque, quae post annorum auctoritatem non certe parum auctoritatis conferre potest.


page 283, image: s283

Et is profecto non pueris tantum, sed viris, et qui admoti ad senium sunt, praesse debet. Notus est mihi a multis annis, et inter eas dotes, quas dixi, modestia quoque clarus. Quae quo rarior hodie est, eo eam plerumque tenerius amare soleo, ut certissimum verae virtutis indicium et testem. Habes, quid de homine sentiam: tuum est videre cumprimis, quid facto opus sit, qui tota hac de re judicare certius, et verius quoque pronunciare potes. Nec haec mandavi literis, quasi dare vellem consilium, quod temerarium esset; sed ut parerem auctoritati tuae, cui obsecundandum semper est. Si quid Buchnerum tamen audis, oro abs te reverenter, ut Pompejum, vel nescientem sane, ita me DEUS amet, de illo instituto nostro commendatum tibi habeas. Vale!

CLXXI. CAROLO a FRISEN S. P.

Consilium est de studio politico ab eo bene tractando, qui aliquando in aula magnus est futurus. Ubi quae disciplinae et quomodo aedhibendae sint, per spicue docet.

PEtis denuo a me, Nobilis sime CAROLE, quo deinceps ordine prosequi studia tua debeas, exponam. Nec nunc necesse est dicere, nihil magis et volo, et cupio, quam ut tu, quantum fieri expeditissime potest, provehare industria tua in illud fastigium ac culmen, in quod jamdudum concepta de tuo ingenio nobis spes te collocavit. Sed cur id nobis difficile sit, studiorum tuorum conditio facit. Si tibi adhuc tractandae literae nostrae essent, conferre tibi aliquid opera nostra, quam parum illud tandem sit, fortassean possit; nunc quum deinceps Jurisprud. tractare debeas, ipse videbis per te, multo te rectius aliorum appellare operam, qui


page 284, image: s284

in eo studiorum genere omnem propemodum aetatem consumserunt. Nos enim aut nunquam, aut leviter satis attigimus: is autem, qui tenet quam optime artem aliquam, rationem quoque ac viam, qua assequi eam fas sit, monstrare omnium optime potest. Sed ne quid dare tibi non videar, audi, si libet, quae censet amiculus: sed tamen

- - - Ut si coecus iter monstrare velit.

Omnium autem disciplinarum ac scientiarum instrumentum commune, et velut manus quaedam Logicae est. Itaque ea nec hic te posse carere intelliges. Sed spinosa illa ac arguta tamen magno praeteribis animo, de iis tantum solicitus, quae rei cujusque naturam aperire, et demonstrare adeo possint, quid veri firmique in aliqua ratione inesse queat. Quarum rerum praecepta quum olim didiceris, id tantum reliquum est, ut ea, quae legis, eo revoces, atque examines, et videas adeo, tum unde ducatur argumentum quodlibet, tum quae vis ac efficacia ei insit. Quod te haud fugiet, si diligenter attendes, quomodo consequatur ex altero alterum, atque ad eam rem artificum canones adhibeas. Jus ipsum ab institutionibus auspicaberis. Quas si calleas recte, atque memoria teneas, multum te profecisse existimabo; praecipue si illos titulos duos, quorum alter de V. S. alter de R. J. agit, adjunxeris. Primo autem tuo unius studio perlegere poteris, tum ut scias, quid contineatur, tum, quo connexae ordine materiae sint: postea adhibendus interpres est, seu, quod magis svadeam, peritus aliquis et eruditus vir, qui te non modo de sensu eorum, quae praecipiuntur, doceat, sed et, quis hodie usus esse possit, et ubi Saxonicum Jus a communi abeat, in tempore moneat. Haec enim praecipue addiscenda sunt. Et recte Poeta dixit: Nisi


page 285, image: s285

utile est, quod facimus, stulta est gloria. Nam quod in nihili disputationibus aetatem terere velis, et tua morari tempora, nugas ages. Qvum ista tenes, ad Jus feudale progrediere; quod ipsum etiam satis erit per compendia discere. Nam minutissima persequi tui loci non est, atque ad eos pertinet, qui forum aut cathedras non excedunt. Te ad majora longe et decus generis, et Patris amplissimi dignitas, et tua ipsius indoles vocat. Privato Jure cognito Publicum erit tractandum. Hoc tibi proponere perpetuo, hoc assequi assidue debes. Hic campus erit, in quo praecipue ingenium industriamque exercere oportet. Atque haec illa Jurisprudentia est, quae disciplina Regia Platoni dicta; quippe quae de firmitate rerumpublicarum, de populorum salute et majestate Principum conservanda consilia init, non privatas minutasque causas disceptat. Huc quodcunque facit, et emolumentum insigne conferre posse existimabitur, evolvendum addiscendumque tibi putare debes. Ac in genere quidem initio cognoscenda Rerumpublicarum quarumlibet forma atque conditio est; quibus rebus aut conservari aut everti soleant: quae optime Aristoteles, Plato, Cicero, monstrare debeant. Postea ad specialiora descendendum, et ante omnia tum nostrae, tum vicinarum Rerumpublicarum ratio exactius indaganda. Inde enim omnis vis ac salubritas consiliorum pendet. Caeterum cum singularium rerum nulla satis plena dari praeceptio possit, necesse erit, omnis aevi monumenta legendo evolvere, et observare ibi, quid in quaque re aut recte secuti alii sint, aut omiserint male. Ut documenta capiamus inde melius pro videndi rebus nostris. Quos hic Historicos quoque, et quo potissimum ordine legere debeas, non nominabo. Alii


page 286, image: s286

dudum praeclara illa opera functi sunt, neque tu illud ignoras. Id tantum moneo, non veteres tantum, sed et recentiores tibi legendos, et hos cumprimis, qui patriae res persecuti sunt. Eo autem si et illorum exempla accesserint, eo facilius fidem obtinemus. In isto autem genere, quem Sleidano Thuanoque praeponam, neminem video. Hcs itaque maxime tibi commendatos habe. Sed quia nemo satis recte aliis aut consulit sane, aut imperat etiam, nisi qui sibi praestare ante utrumque possit; morum et componendi animi studium nunqnam omittendum. Quo licet non parum Historicorum lectio conferat, subinde tamen et assumendi ad partes sunt, qui aut decreta de iis rebus, aut adhortationes egregias nobis reliquerunt. Ut sunt Plutarchus, et ille divinus Epictetus; Seneca etiam et Tullius, aut si qui alii id genus argumenti diserte nobis ac eleganter pertractarunt. Illi autem, qui nudis jejunisque praeceptionibus eam absolverunt, iis carere facile poteris, nisi quatenus adjumento memoriae esse possint. Nam ad excitandos monendosque egregios animos nihil stimuli habent, quo maxime opus. Atque cum parum sit, praeclaros sensus concipere animo, nisi decore et efficaciter eloqui possis, in civilibus autem Principumque negotiis recte administrandis eloquentia praecipue valeat, tanto magis expediet, disertissimos quosque auctores in quolibet argumenti genere legere, quo magis inde ad eloquentiam proficere licebit. Quae etsi ingenii maxime est, plurimum tamen et imitationis et artis habere debet. Quare non ad Philosophos tantum illos, quos dixi, sed Oratores etiam Magistrosque Rhethoricos subinde tibi digrediendum memineris, uti assidue non tantum majoribus copiis instruas animum, sed selectissimis observationibus


page 287, image: s287

atque praeceptis etiam judicium formes. Ex Graecis Oratoribus civilis maxime Demosthenes est. In Latinis Cicero regnum tenet. Sed Plinii Panegyricus ediscendus plane: nec seponendi penitus socii sunt, sed cum judicio tractandi tamen. Nec praetereunda seculi nostri ingenia sunt, dummodo id probe memineris, non eadem decere, quibus in Consistorio Principis aut Senatu dicendum sit, et qui de cathedra verba faciunt: nec idem [gap: Greek word(s)] declamatorium et [gap: Greek word(s)] esse [gap: Greek word(s)] . Inter artium scriptores primas nostro aevo facile tenet Vossius: sed id, quod docet, Quintilianus et Cicero in libris suis simul monstrant: ut non praecepta tantum inde haurias, verum exempla item dicendi. Dionysios duos Longinum et Halicarnassensem alibi laudatos a me et commendatos facile recordaris. Quorum [gap: Greek word(s)] qui diligenter legerit, nae plurimum sibi consulet, atque id consequetur certe, ut non absurde de vitiis virtutibusque orationis judicare possit. Habes, in quibus ingenium industriamque exerceas: quomodo vero eas operas disponas atque dispenses, tuum erit dispicere. Videbatur id esse reliqvum, quomodo excerpendi, quos legis, auctores, sive qua ratione instituendi loci sint, quo singula, quae observaveris, referas. Sed illud persequi in praesenti non licet, et alii dudum ostenderunt. Habes apud Lipsium epist. 61. Cent. 3. peculiarem epistolam, qua agit, quomodo legendae historiae sint: habes apud Bodinum in Methodo eadem de re. Versatur et Keckermanni libellus in medio de locis communibus instituendis. Alios nihil attinet nominare. Nobis quid videatur, alio fortassean tempore, si placet, disces. Vale!



page 288, image: s288

CLXXII. Friderico a Metsch S. P.

Eucharistica haec est epistola pro collata sibi Ephori alumnorum Elector alium dignitate, propter morbum diutius dilata.

NOn inibo nunc rationem beneficiorum tuorum, Praeses Eminentissime, quibus me cumulatum ivisti hactenus. Multa enim maximaque sunt, nec paucis verbis explicanda. Sed illud dissimulandum non est, quo affectus abs te non ita pridem liberaliter sum, cum Electoralium Stipendiatorum me Inspectorem designares. Enimvero qvum [gap: Greek word(s)] cogito tuam, (liceat enim mihi Graeco vocabulo uti, dum Latinum aeque efficax haud suppetit,) quanta quaeso illa est, qua me, priusquam aut peterem ipse, aut peterent alii pro me, provincia exornandum putasti? Jam beneficium quoque ipsum ita comparatum sane, ut si de inceps mitiora paulo et aequiora, quod speramus, tempora nobis sese dederint, non parum eqidem solari atque erigere afflictas nostras atque prostratas fortunas posse videatur. Quare quo major in me pietas tua ac benevolentia erga me fuit, eo maturius promtiusque agere tibi gratias etiam debuissem. Sed non ignoras, Domine, tempus meum, quo conflictatus hactenus sum; quod ut difficile perquam fuerit ac durum; nihil tamen aeque acerbum nobis accidit et triste, quam quod redactus eo fui, ut et ipse haberem necesse fugere coetus et consuetudinem atque commercia hominum, et alii me sic quasi bidental aliquod aut dirum omen devitare. Quod si ad pietatem nihil interest, aut reddideris statim vota, sicut concepta illa fuerint, aut tum, cum facta ejus copia fuit; ita nec fraudi futurum arbitror,


page 289, image: s289

si tandem nunc demum, postquam emersi me nonnihil ex infelicibus illis scopulis cum DEO, gratias agere instituam, quia non integrum nobis fuit, cum quidem id facere tempestivum maxime esset. Ago itaque tibi gratias, Patrone, sed verbis et animo tantum; et, nisi fallor, hoc solum est, quod requiris maxime, cum collocare beneficia soles. Nempe uti summum illud Numen conciliari re non alia magis, quam religione amici ac cultu consvevit, atque hoc unum sibi pro infinitis muneribus postulat ac donis, quae in humanum genus quotidie spargit; sic magnae et Diis cognatae aut proximae animae caetera omnia calcant facile, atque contemnunt, dum mentes hominum, de quibus egregie meritae sunt, obstrictas sibi devotasque teneant, solo in affectu pulcherrimum operae pretium statuentes, quibus quidem rebus nemini ulli mortalium, audacter loquar, unquam concedam. Nunc opto ac precor a Deo immortali, ut quem nunc nuper ineundum annum auspicatissimis filiae nuptiis dedicasti, laetus ac felix, eum non modo succedentibus perpetuo aliis aliisque gaudiis, prospere finias; sed et innumeros alios deinceps a tergo feliciter ordines, nec ulla unquam nobis occasio veniat dolendi, tristandique causa. Vale!

CLXXIII. Brodero Pauli S. P.

Insinuatio et conciliatio est insignis, qua sibi Broderum, qui librum ipsi donaverat, magis devincit.

CUm ex Holsatia et incluta Hamburgo vestra non ita pridem rediret Schneiderus, Consultissimus atque Amplissimus Vir, non tantum me verbis tuis salut avit amantissime; sed Apologeticum quoque librum, quem


page 290, image: s290

annis superioribus pro asserendo Jure civitatis vestrae (qua quidem provincia, si quicquam judicare possum, egregie atque magnifice functus es) edidisti, in fidem benevolentiae tuae ergame, gratis simum mihi acceptissimumque munus exhibuit. Quae res quam optata mihi atque jucunda acciderit, exprimere verbis et oratione idonea non possum. Quis enim non gratuletur sibi magnopere a Viro tanto eo honore haberi dignum, et humanissimis rationibus ad amandum colendumque invitari? Quotusquisque est, qui non Broderi nomen in tantum veneretur et aestimet, in quantum non juris tantum, sed omnis civilis actus prudentia intelligi potest? Ut nunc de ingenio, de gravitate judicii, de caeteris excellentissimis virtutsbus nihil commemorem. Quarum praestantiam, quo accuratius pensito mecum, mir ari propemodum subit, tanti visum Buchnerum, quem talibus officiis dignum putares. Itaque cum nullum hic meum meritum sit, optimum erit, hoc totum ad quandam felicitatem referre, cujus causas nemo reddit. Quo magis igitur me par est petere, ut hunc affectum mihi continues, eo minus in me invenio, quo eum incitem ac alam, nisi quatenus id honore, observantia, cultu praestari potest, quo nulli unquam mortalium in te quicquam concedam. Ego vero Schneiderum deinceps Clariss. non eam ob caussam, quod amicissimi Viri filius, quod uberi ac luculento ingenio est, neque scientia Juris tantum, sed elegantioribus etiam literis cum paucis excultus; et ut domesticas etiam necessitudines allegem, quod velut de sinu ac complexu meo est; sed ea etiam de re amabo, et complectar maxime, quodjuxta bonitatem tuam ei debeam maxime, me tantum in te, non quidem amicum ac benevolentem, sed ut verius ac reverentius dicam, invenisse Patronum. Vale, A. V. et deinceps quoque tuo favore complectere etc.



page 291, image: s291

CLXXIV. JOHANNI RAVIO S. P.

Excusat silentium suum malignitate temporum, cui taemen opponit solatia. Deinde commendat juvenem; ac denique gratulatur ei de Professione accepta.

DIu silui, mi Ravi, fateor, et potes tu haud difficulter conjicere hujus silentii causas. Vides haec tempora nostra, haec, quibus impliciti, bella, sumus: quae quem finem et exitum habitura sint, quotusquisque nostrum perspicere potest? Sunt enim in obscuro posita omnia, et quadam velut densa involuta nocte. Quid nos? Ferenda putare aequo animo, quae mutare nostrae opis non est, et contra fortunam spei insistere, quae postrema homines relinquit. Non nova sunt, quae patimur. Jamdiu ante haec fata versarunt homines, atque in posterum exercere haud plane desinent, si tempus et seculum erit. Itaque optimum erit, nihil humani a nobis alienum existimare, et interim tamen promittere nobis:

- - - Non si male nunc, et olim
Sic erit. - - -

Haec volui hactenus, ne [gap: Greek word(s)] dicerem. Nunc in ipsam causam. N. N. Praestantissimus Juvenis, qui istas perfert, hactenus mecum fuit, et ita egit, ut multis nominibus eum arctissime complecterer. Qui, qvum nunc ex patria in Academiam vestram profecturus esset, nolui committere, ut ad te sine literis nostris veniret, qui praecipue expetebat esse commendatus. Eum itaque nunc trado tibi, ut ipsi liceat tuo consilio, auctoritate, quin et in parte opera, pro tempore etiam, uti. Amat literas, ut nec illarum ignarus est: multum tribuit eloquentiae studiis, in quibus


page 292, image: s292

tamen optime ei allucebis facem. Dabis te ei ejus et mea causa, videbisque in eum te hominem contribuere beneficia, qui eorum recte memor esse possit. Vale, et nos amare perge. De sparta, quae tibi contingit, plurimum et tua et literarum causa gaudeo, eamque tum tibi, tum Reipubl, esse felicem precor. Vale iterum, et rem cum tuam, tum Musarum strenue age. Praefestino.

CLXXV. Gratulatio Universitatis ad Academiam Lipsiens. de obsidionis liberatione.

Gratulatoria haec exponit vota pro salute Lipsiensis Academiae ac urbis hactenus facta, et gaudia e liberatione orta, et apprecantia pacem verba, et studia promissa.

QUae hactenus a Deo immortali pro vestra salute atque incolumitate rogavimus, precatique sumus assidue, ea impetravimus tandem ac obtinuimus, ut Academiam vestram ac urbem, ut fortunas ejusque et liberos conju gesque ex flamma et ferro, ac faucibus pene atrocissimi hostis ereptas conspiceremus. Magna quidem et incredibili praesentia animi constantissimos cives summa ac singulari virtute fortissimos milites restitisse conatibus hostium cognovimus; haec tamen omnia nunquam eum habuissent exitum, nisi misericordissimi Numinis adspirasset clementia, atque in eum promovisset finem, de quo, ut boni omnes laetantur merito, sic nos praecipue nunc gratulamur vobis. Ac eo quidem, ut ita loquamur, exultantius, quo magis solicite huc usque timuimus vobis. Mirae profecto in istis bellis fuerunt vices urbi vestrae, quae ter redacta in potestatem hostium, quater vero


page 293, image: s293

conclusa arctissime atque obsessa, semper tamen perquam mirifice conservata ac liberata fuit. Pro quo DEUM nunc veneramur, ut tum vestram, tum nostram quoque et Academiam et urbem, quin universam afflictissimam patriam in posterum quoque sibi perpetuo curae habeat, haec impia arma, has vastitates atrocissimas avertat longe atque prohibeat. Vobis autem de liberata ac conservata urbe gratulari in praesenti, ut nostri omnino officii existimavimus, ita dubitavimus minime, hunc affectum et pietatem nostram gratam vobis atque jucundam fore. Qui sicut benevola omnia atque amica ab Academia vestra nobis promittimus; ita studebimus vicissim semper, ac dabimus operam, ne quid illius desideretis in nostro studio, quod ad existimationem, honorem ac utilitatem vestram facere possit. Valete!

CLXXVI. PETRO CUNAEO S. P.

Occasione ad Cunaeum scribendi arrepta, innuit placere sibi, quod Hartwigium suscepisset ipsum admirantem. Ad Josephi editionem matur andam ei stimulos figit. Deque temporum diritate ac pacificationis lento negotio bellique malis adhuc durantibus queritur.

FEcerunt Nobilissimi Domini a FRISEN literae maxime, ut ad te in praesenti istas darem. Nam cum misisset illas, ut procurarem ad te, pudori fuit solas venire. Multum autem te amo, CUNAEE Amplissime, quod Hartwigium nostrum, cum tradidissem tibi, tanta benevolentia complectendum existimasti. Qui ut eruditionem tuam satis admirari non potest, quod ex literis ejus didici; ita nihil se dignum comminisci posse scribit summa illa humanitate tua, qua


page 294, image: s294

eum afficere soleas. Quam de Josepho nobis faciebas spem, eam quamprimum ut expleas nobis, etiam atque etiam a te peto. Ita enim existimo, quamdiu illius absolutissimi operis editionem differs, nos multas magnasque res ignoraturos. Age igitur, Summe Vir,

- - - Rumpe moras omnes,

et quicquid vinculorum pulcherrimis commendationibus nectitur, prorsus abscinde: nec patere nos diutius desiderio ejus contabescere aut emori plane. Nos strenua exercet inertia: nam qvum per diritatem nostri temporis, et afflictissimas patriae res nihil sit, quod irritet ingenium atque commoveat, totum nempe jacet, et omnis elegantiae obliviscitur prope. Hamburgensis negotiatio lente procedit, agunturque per silentium omnia: quasi Eleusinia sua peragant Mystae. Interim noster in aestiva concedit, quae pro hybernis ipsi in his provinciis constituta sunt. Ex quo id fiet, ut quicquid reliqvum est ex superioris anni naufragio et tempestate, id totum in cineres redigatur. Quare obdurare animum oportet, ut, quanquam vix est, quod possimus sperare, nihil tamen interim desperemus. Vale.

CLXXVII. Conrado Davidi Buchero S. P.

Quid responsuro moram injecerit, indicat, deque Brandtiae concedenda cella et de paucis rebus aliis scribit. Mi Praestantissime Büchere,

QUia occupatissimum invenere literae tuae, nec Germanica tua perlegere, nec de Serviano illo scholio, quid statuendum videatur, potui respondere. Ejusmodi enim sunt, quae in praesenti detinent, ut nullam omnino moram ferant. De cella Generosae Dominae


page 295, image: s295

satissiet, ut petiit. Praecipue si non magnus modus fuerit ejus, quod condendum est vini. Ego proxime aurigarium vestrum, cum huc Dn. Grossium perveheret, rursus frustra expectavi, quamquam id constitueram per Mariam vestram. Ideo fit, ut Opitii Psalmi tardius paulo veniant, sed nunquam non recte veniunt, cum grati. De caeteris proxime: nunc valete omnes et salvete! Wittenbergae.

CLXXVIII. Friderico a Metsch S. P.

Gratulatur Metschio de reditu felici ex Comitiis Imperii, quibus de pace actum fuerat; idque facit panegyrica quadam verborum dignitate.

VIcerunt tandem vota nostra, Praeses Eminentissime, et quicquid hucusque a Deo immortali precati sumus pro te, abunde tenemus. Rediisti seliciter, quod bene vertat DEUS, ex munere amplissimo, et quae in tenebris quibusdam quasi suo privatae sole miserum in modum contabuerunt Musae hactenus, nae ad exoptatissimae tuae lucis radios, quos hauriunt iterum, recipiunt spiritum veluti ac erigunt se: quin victae impotentis gaudii vi, exiliunt prorsus de sinu nostro, perque media arma festinant erumpere, et desideratissimam dextram Patroni reducis osculari coram et venerari. Dabis autem veniam inconsultae ipsarum pietati, quae tanto nunc magis gratulandum tibi statuunt, postquam deposuisti partes amplissimas, cum ante summo ac singulari judicio tibi ab Electore Serenissimo demandarentur, quanto quidem difficilius est, decedere provincia cum maxima laude, quam in eam venire. Non commemoranda pericula sunt, non caetera molestiarum exponenda, quibus et semper alias, et


page 296, image: s296

nunc cumprimis itinera objicere timorem profectis peregre solent: haec enim magnae mentes vel contemnunt ultro, vel publico donant libenter, cujus potissimum causa se natos putant. At difficultates negotiorum, quibus te distineri hactenus oportuit, deliberationes gravissimas, quae instituendae fuerunt, quibus verbis satis explicabo? Non gratulationem detulisti aliquam, aut principale munus: non missus es ideo, ut solareris luctum alicujus cognati: qualium rerum causis non raro destinari alii Oratores solent: de vindicanda dignitate ac libertate Patriae et stabilienda religione, de componendis his turbis tantis bellisque, quibus perimus tot annos, inauspicatissimis; et cui nunc deinceps cumprimis tantarum rerum administratio committenda esset, ad ipsa Sacr. Rom. Imperii comitia venisti legatus. At quae omnia recte agenda conficiendaque, quanta virtute, quanta industria et indefesso studio, quanta sapientia etiam et perspicacissima prudentia opus est? Cum quieta pacataque omnia sunt, et, ut Poëta ita: Sudum undique coelum ridet, in facili est, invenire rectorem, qui cursum temperet, ac teneat portum; at vero cum magnum mare surgit, cum late omnia inhorruerunt tenebris, et multa ubique et mortis naufragiique obversatur imago, tum legere et destinare arduum est, qui laborantem quassatamque misere navem ex hyeme et tempestate crudelissima servet. Laetor itaque et omnibus modis triumpho, quod te non modo incolumem ex tanta legatione redire videam, sed magnae etiam prudentiae atque invictae constantiae florentem laude. Quae eo tibi certior stabiliorque futura est, quod ipsum Sacratissimum Imperatorem, ipsum Invictissimum Romanorum Regem, caeterosque Imperii Proceres, et


page 297, image: s297

tot maximorum Principum Legatos, autores ejus, aut testes habes. Multa quidem eximiaque decora perpetua accesfione ad te transmisit majorum tuorum nobilitas: plura nec minus insignia jam ante virtute tua ac studio peperisti tibi: sed quo illustrior ornamentis tuis reliquis haec recens parta ex legatione amplissima, qua es perfunctus tanta laude, gloria est, eo majorem quoque te apud posteros, si qui futuri sunt, faciet, ut illos non minus in admirationem meritorum tuorum rapias, quam nostrum tibi devinxisti seculum ac obligasti. Quam diu auspicatissimae, ut speramus, electionis extabit memoria, quamdiu horum comitiorum fama durabit, tamdiu etiam vigebit et celebratio nominis et incomparabilis virtutis tuae. Nec unquam quicquam felicitatis, quam maximam auguramur, aut in nos ipsos, aut in nepotes nostros promanabit inde, quin magna ejus pars debeatur tibi, qui caeteris omnibus posthabitis, id unum studuisti maxime, id unum cumprimis dedisti operam, ut consuleretur publico, ac illud optimum sanctissimumque videretur, quod juxta omnibus prodesset. Quod ut solum maxime facit ad reducendam pariter et consirmandam concordiam, ita nunc necessarium cumprimis in istis turbis. Deus, qui tibi hanc optimam et generosissimam mentem indidit semel, conservet perpetuo, teque quam diutissime valere sinat, et bonis innumeris augeat, ut diu intersis coetibus hominum, praecipue vero sublapsas res nostras prostratasque erigas non tantum consiliis, sed stabilias etiam ac firmes. Si quid a nobis interim conferri poterit in laudes tuas, non deero pietati meae, nec ullum quemquam celebrabunt libentius nostrae Musae, quam cujus potissimum fretae praesidio, timere parcius possunt vel ipsam


page 298, image: s298

hanc temporum diritatem. Vale, Nobilissime Domine, et mihi favere ne desine.

CLXXIX. Christiano Gveinzio S. P.

Epistola est [gap: Greek word(s)] , qua quid sentiat de Caesio et aliorum etiam ausu in Germanica lingva exponit.

Clarissime ac Celeberrime Vir, Domine Compater atque Amice, et vetustis sime et conjunctissime,

DE Caesio nostro plane assentior Illustrissimo Principi. Novandi libido, addo et [gap: Greek word(s)] , juvenum maxima vitia sunt; itaque cum aetate ponet, praecipue admonitoribus tantis adjutus. Dn. Harsdörfferi institutum mirifice placet. Sed pensi habenda maxime duco, quae super eo idem Illustrissimus noster monuit praeclare. Neque nunc incidit, quod addam. Ad inscriptionem quod est, ego cente illud Majestätische probare magnopere haud possum. Non quod peregrinae originis sit; sed quia magniloqvum videbatur. Ego enim librorum titulos non nisi simplicissimos ac modestissimos probare consvevi. Id enim gravitatem habet: magniloquentia vanitati assidet. Satis erat die Deutsche Haupt-Sprache dixisse. Bonae merci nullo mangonio opus est. Meretricis est, fucis atque coloribus trahere: honesta matrona ingenua pulchritudine placet. Jam pro illo Kunstfüglich mallem ordentlich, oder, in guter vel in richtiger Ordnung dixisset. Nonne enim hoc idem, quod methodice est, quod hic exprimere voluit? Quid novis fingendis opus, qvum usitatorum copia adest? Ergone omnia istiusmodi efferri per adverbia necesse est? Multa ad istam faciem novare Latini Graecorum imitatione poterant, sed alienum putarunt a lingvae suae


page 299, image: s299

gravitate. Scio haec nova supra modum placere nonnullis: nec nego plane ad locupletandam lingvam nostram conferre nonnihil talia; sed ad splendorem et majestatem conciliandam facere admodum, nunquam dixerim. Sed nosti illud: SUA CUIQUE SPONSA. Et per me quisque sensu suo abundet. Vale!

EPIGRAMMA ALBO CAESII INSCRIPTUM.

Quid gloriam appellabo? testimonium
Virtute partum, et publice a fama datum.
Ut assequare gloriam, quid est opus?
Nil gloriare. Si quae sed virtus Tibi,
Ostende factis; laude mox alii haec ferent,
Magisque tollent, ipse quo jactas minus.
Laudare semet, vanitatem prodere est:
Aliique dement, iose quod dederas Tibi.

CLXXX. COLLEGAE cuidam S. P.

Breviter indicat aliquem nomen apud se professum non ineptum, et compellandum.

MI Amicissime Collega, hoc ipso momento professus suum nomen apud me S. R. est, ut nostris privatis scholis interesset. Cepit me mirifice et sermo adolescentis, et facies satis ingenua: et satis idoneum puto ad fustinendam provinciam, de qua egit tecum. Idcirco, si nondum collocutus cum ipso es, mature id facias, ut voluntatem ejus explores, rogo. Vale!

CLXXXI. Conrado Davidi Büchero S. P.

De charta et bobus procurandis denuo Bücherum monet, vicis sim se offerens ad officia promtum. Ipsum cum discipulis invitat, et horum uni valetudinem optat firmiorem.



page 300, image: s300

MI Optime et Eruditisfime Büchere, proxime ad te scripsi, ut chartae vestr at is aliquid tecum afferas, qua uti ipse deinceps possim, de quo ut memor sies, etiam atque etiam nunc abs te peto. De bobus aratoribus etiam interpellavite, si recte memini, qui an venales ibi inveniantur, ate etiam cupio moneri. Dabis veniam, quod hoc usurpem mihi juris in te. Habebis vicissim me paratum semper ac promtum ad exhibenda ea praestandaque, quae tibi alicui commodo esse queant. Vale, mi Optime et Amicissime Büchere, et brevi te nobis cum nobilissimis discipulis amplectendum siste. De Rudolphi valetudine valde solicitus sum, quam ut recuperet quamprimum, nisi jamdum id a DEO impetraverit, oro et precor.

CLXXXII. Danieli Heinsio S. P.

Incipit de Henrico Frisio, ejusque literis, pergit ad studii sui declar ationem per literas, transit ad laudem Exercit ationum Heinsii ad N. T. deflectit ad miseriam temporum describendam, desinitque in efflagitatione Carminis in Schmidii obitum, hujusque script orum quorundam recensione.

NEmo est in nostra Nobilitate, quem ob eruditissimi ingenii excellentiam et summas animi dotes aut aestimem magis, aut arctius etiam complectar, quam HENRICUM a FRISEN. Homo ad unguem plane factus, ut quicquid de eo dixerim, minus fuerit. Is itaque intra paucos dies binas ad me permisit tibi inscriptas: duae cum ad te curandae essent, facere non potui, quin ipse quoque ad te, nescio quid hujus, festinarem. Nam licet ipsa amicitiae vis, et studii nostri erga alios in hoc officii genere haud consistat per se,


page 301, image: s301

gaudet tamen magnitudo ejus sic declarari, et verosimile est, qui nos salutant crebrius, hos et magis amare. Quod tamen et in praesenti facere me, et factutum deinceps ita censeas, ne quid tibi molestiae nasci queat. Quare liberum erit rescribere mihi, quoties et quandocunque libuerit. Noli enim nobilissimas tuas meditationes diffundi his nostris frivolis et interpellari. De Exercitationibus tuis ad novum foedus iterum, ut vides, facesso negotium. Dici non potest, quam incredibili desiderio videndi tam pulchrum et absolutum (neque enim aliter de curis tuis judicandum est) opus tenear. Deus bone! quam multa ibi docebis et disseres, quae neque paedagogorum vulgus unquam capiet, et eruditissimi viri hactenus ignorarunt. Maligni autem et lividi, ut reprehendant et rodant, conficere tamen et delere haud possint. Quare hoc stude, hanc nava operam, Heinsi Maxime, ut quamprimum copiam ejus libri erudito orbi facias, quem quantopere tibi ea ratione obstricturus sis, nec ego, nec quisquam alius facile exprimet. Horum locorum miserrima longe conditio est: post luem saevissimam, quae grassata superiore anno est, nunc dira in nos incumbit fames. Quae qvum reductae nunc copiae nostrae in hyberna sint, tantum abest, ut minui possit, ut indies potius incrementa capiat, magis magisque incendatur, Iatiusque se spargat. Nam super veteres et nondum curatas novae jam invehuntur clades: ac iis quidem locis, unde necessitatis nostrae solatium maxime expectamus. Scripsi ad te proxime de Eruditissimi Viri Erasmi Schmidii excessu: petiique abs te, ut pro amore eo, quo senem optimum, cum viveret, complexus es, aliquo carmine manes ejus honorares. Cujus cum nihil hactenus ad me pervenerit, easdem iterum


page 302, image: s302

precandas preces existimavi. [gap: Greek word(s)] ejus novi Testamenti nunc prodiit: Novi Foederis versio cum notis ejus typographum expectat, ut et quae in Lycophronem et Dyonysium idem singulari diligentia scripsit. Nos strenua exercet inertia, neque enim sunt, quae irritent ingenium ac moveant, quod per iniquitatem temporum magis magisque contabescit. Vale, Excellentissime Domine, et, ut coepisti, me amare perge.

CLXXXIII. Pro alio, ad facultatem Philosophicam.

Insinuatio est, qua ingeniose Theologiae studium cum Philosophia et literatura venustiore copulatum traditur, et nescio quid petitur.

QUi hactenus modestiae meae hoc semper temperamentum indixi, ne majora meritis meis ambire viderer, in praesens nescio quo fato impulsuque supplices literas ad vos exarare, vestrasque curas precibus forte importunis interpellare sustineo. Ignoscite mihi, Academiae sex lumina, si quid designo. Tueor enim me singulari benevolentia vestra, quae magnetis instar ad vos trahit devotum pectus. Sexennium effluxit, et quod excurrit, ex quo summis in Philosophia honoribus mactatus a vobis, insigne documentum vestrae in studia mea propensionis publice coepi circumferre. Pro qua vobis nihil magis referre possum, quam gratias, nihil spondere solennius, quam praecordia, nec non cum perpetuo amoris vestri encomio debilitatis meae confessionem. Caeterum, quanquam exinde Theologiae sacris operatus sum, oculos tamen subinde reflexi ad amata illa Philosophiae Tempe, in quibus luserat adolescentia mollis. Quippe novi, B. Basilium sanctis studiis initiatum simul ad secularis sapientiae


page 303, image: s303

cultum vocari, in cujus adyta suum quoque Licentium prolectare legitur Augustinus. Nec me fugit. Cyprianum laudari, quod templum Domini Aegyptiis spoliis locupletavit: imo quam sibi blandiatur Hieronymus de adamata captiva. Hinc nullus dubitavi horas aliquot subsecivas consecrare sobriae Philosophiae, non solum proximo a promotionis actu biennio, sed et subsequente, cum ad Gerhardi pedes sessitavi, privatimque nonnullos studiosos informavi in S. lingva, sed etiam ultimo hoc in exteris Academiis transacto, quantum quidem licuit peregrinanti per temporis compendium, librorum inopiam, itinerisque versabiles vices. Nec jam reverso illicitum fore credo, Salomonis exemplo, venustas aliquot puellas domi alere, modo divina scientia sit unica formosa mea et columba, sique, quod caput rei est, omnia referam ad Christum. Quod meum institutum atque propositum secundabitis egregie, si etc.

CLXXXIV. N. N.

Epistola est Commendatrix Herimontii Galli et Gallicae lingvae doctoris, ad aliquem hujus etiam et Juris et liter arum humani peritum.

SUccurrere inopiae, et esse vetare miseros, cum in communi homines, tum Christianos cumprimis decet. Idcirco dabis veniam N. si peregrinum istum hominem, et nihil minus quam felicem fidei tuae commendem. Qui posteaquam animadvertisset, nullo se ferme operae pretio Gallicam Lingvam, quae ei vernacula est, docere apud nos, adeoque metueret, ut sibi necessarii sumtus in hyemem suppeditaturi essent, statuit secum Dresdam ire, et ibi periclitari fortunam,


page 304, image: s304

ratus fore, ut in magnatis cujusdam familiam se possit tradere, aut aliam quampiam honestam conditionem invenire. Ad eam rem cum sibi fautoribus maxime videret opus, enixe a me instituit petere, ut amicorum nonnemini desideria sua commendarem. Tum tu praecipue occurrere N. cui Hubertum istum Herimontium (hoc ipsi nomen est) existimarem tradendum. Ac ego quidem de eo quae praedicem magnopere, tibique pollicear, non habeo; quippe quod ita familiariter usus non sim: Soles tamen non ita obscure Gallorum favere ingeniis, quorum linguam tu ita calles, ut civem suum putare possint. In eo accedit et Juris, quod profitetur, studium, amorque Musarum, quarum certe amorem quoque profanum ostendunt versus, quos mihi non ita pridem exhibuit faciles illos, nec suo acumine destitutos: quique recedere minarentur a langvore illo et frigore nostrorum Poetarum, seu Versisicum potius dicendum sit. Quod quanti aestimare soleas, et tua ostendit insignis eruditio, et lectissimae venustatis carmina, quibus non raro otium tuum, si quod datur, oblectare solltus, eloqvuntur. At Juris artem tu ita tractas, ut pauci ea laude tecum conferri possint. Quod cum ita sit, non dubitem, te amplexurum esse in Herimontio rerum illarum studium, quas in te omnes tantopere amamus pariter et admiramur. Quocirca favebis misero, et ejus conatus provehes, quoad poteris in ea etiam causa. Nam quantum confidam amore et benevolentia tua erga me, quam mihi nuper praesenti declarasti, vel istae ipsae literae erunt testimonio, quibus Herimontium tibi tam confidenter commendavi. Habebis igitur ejus rationem, qua poteris: et me tui observantissimum inposterum semper amabis.



page 305, image: s305

CLXXXV. Godofredo Schneidero S. P.

Moralisest epistola, qua disceptatur de eo, an famae bonestatem liceat pro Principe aut Republ. negligere? Quodnegatur.

Claris sime Vir,

DE quaestione illa accuratius cogitanti multo aliter videtur, quam putabam initio, et tu videris sentire. Vita quidem pro Republica ac Principe poni honestissime rectissimeque, si est necesse, potest: bonae famae, hoc est, bonae conscientiae dispendium neque pro Principe, nec pro Republica faciendum est. Vita res corporis est; et ea obligamur Reipublicae atque Principibus: fama et conscientia bona ad animum pertinet, quo soli Honesto ac DEO obligamur, qui ante Principem atque Rempubl. habendus est. Isto respectu igitur vitae potius adeundum discrimen est, quam ut vel Principis vel Reipubl. causa existimationem velimus amittere. Non, ne male audiamus. sed in honestum, in conscientiam, in Deum adeo ne quid peccemus. Neque enim famae periculum nisi ex flagitio aut scelere imminet: et haec admittere, est in honestum, in conscientiam, in DEUM peccare. Themistoclis exemplum, quid fiat, aut possit fieri, docet quidem; non, quid debeat. Et si exemplis nitendum, nihil illicitum fuerit. Et fuit Themistocles paganus: nobis adductius vivendum est. Putavit Aristides, Justus ille, Reipubl causa aliquando licere [gap: Greek word(s)] ; quis vero Christianus concesserit? Neque enim facienda mala sunt, ut eveniant bona. Quanquam id saepe in Christianis etiam videas; qui quam


page 306, image: s306

saepissime et illud tyrannicum impiumque, si forte non dicto, at rebus ipsis astruunt, (Cic. 3. Off. c. 21.)

- - - Si violandum est jus, regnandi gratia
Violandum est: aliis rebus pietatem colas.

Et multi illud Taciti praetexunt: Omne magnum exemplum aliquid ex iniquo habet: nosti caetera. Sed istam Politicam, inquit Förstnerus, mitis magister ac Dominus noster Jesus Christus non, credo, agnoscet. Cujus loci quantus abusus sit, Boeclerus quoque noster (ad cap. IX. Annal. 1.) ostendit, qui verum sensum declarat. Ita censeo. Vale, et, si quid novisti rectius istis, candidus imperti.

CLXXXVI. Friderico a Metsch S. P.

Dedicatoria est or ationis, de cujus editione judicium Metschii exquirit.

Generose Vir,

AUsus sum nobilissimum nomen tuum nescio cui oraetiunculae meae praescribere, quam proximi anni foetur a edidi quidem, sed nunc vix licuit tollere per eos, sine quibus in vit am asseri non poterat, hoc est, venire in publicam lucem. Usque adeo premuntur undiquaque literae: nec tantum difficile est, inter hos armorum furores excudere aliquid legendum publice; sed invenire aegre licet, qui efficiant, ut illud publice legi possit. Quanquam fortuna ist haec ex merito fortassis meum versarit libellum. Quem melius erat domi perire inter literas, quam publice censorum severitate jugulari. De quo tamen tuum judicium, Praeses Amplissime, audire malo, quam sequi meum. Peccamus enim plerique Parentes, cum de nostris sententiam ferimus; Atque vel plus


page 307, image: s307

quam par est, illis tribuimus, vel detr ahimus, quod minime oportebat. Ego abste, Praeses Amplissime, ea, qua par est, reverentia peto, ut non ingratum tibi esse sinas hoc studium nostrum, et ut benevolentia tua deinceps quoque complecti velis, et ad praeclara audendae excit are eum, qui qualicunque ist amemoria pietatem suam ergate voluit declarare. Vale!

CLXXXVII. Danieli Heinsio. S. P.

Consolatoria est, qua Heinsii luctum ex uxore defunctae lenit, at paulo serius: Poesin etiam ejus extollit magnifice, missosque suos versus spernendos putat.

INgens vulnus tuum, Amplissime Vir, quod uxoris obitus inflixit, ex literis Vincentii Fabricii, Praestantissimi Juvenis, et quae adjunxerat carmina, quorum alterum ipse condiderat, alterum divinitate sua [reading uncertain: page damaged] facile te prodebat auctorem, licet nomen abfuisset, maxime accepi. Afferre solatium et medentes voces, serum esset nimis. Et perquam verendum, ne mihi idem accidat, quod Iliensium legatis in Tiberio usu venit. (Sveton in Tiber. cap. 5.) Habes ex illa svavissimos liberos: hi tibi defunctae desiderium lenient; habes virtutes ejus maximas, quas ubi contemplaberis, ea nunquam poteris carere. Quae ut aeternae sint, et omnibus notae, tuo incomparabili illo carmine, quod nunquam sine stupore et admiratione lego, (lego autem saepius) effecisti. Neque profecto tibi integrum est, ut postquam docueris nos contemnere mortem, et conculcare ejus timorem, dolori tuo ob defunctam Elmengardin tuam plus nimio indulgere velis. Non possum autem hoc loco facere, [gap: Greek word(s)] , qnin explicem


page 308, image: s308

animum meum, quo illos libros tuos prosequi soleam. Enimvero ut caeteris monumentis ingenii tui omnes Poetarum laudes transcendisti longe; ita in his temet ipsum superasti. De Homero nihil dicam; perfectius et absolutius dare ipse Maro non posset. Attigisti metam humani ingenii, ultra hoc fastigium nulla Poesis ascendet. Et quando semel tibi molestus esse coepi, appingam et versus, quos inscripsi libro meo, quos et FRISII [gap: Greek word(s)] codex, quo eum donavi, (neque enim pretiosius dare posse existimabam) praefert. Volebant abdere se atque subtrahere calamo, ne in conspectum ejus producerentur, cui probare se omnino non possunt; sed castigavi immorigeros, et vel invitos protraxi, et erit hoc ipsum pro poena, ut non probentur. Vale.

CLXXXVIII. Commendatio Candidati.

A Decano Philosophicae Facultatis petit, ut Juvenis doctus G. Schneiderus ab eo summis in Philosophia honoribus ornetur.

QUi te accedit Juvenis, Georgius Schneider, Döbel. Misnicus, abs te, DECANE Spectabilis, officiose ac reverenter petit, ut in eorum numerum recipiatur, quibus diebus sequentibus cum DEO, postquam de eorum doctrina privatim ac publice factum judicium fuerit, summi in Philosophia honores conferendi sunt. Quod ut faceret, eorum imperio atque auctoritate adductus est, quibus sine manifesto crimine refragari non potest. Eum autem, quod paucis tibi tradidero, recordari debes illius Pindarici: Ad bonam causam tria verba sufficere. Malae enim et dubiae causae eloquentia ac artificio opus, non quae per se facile


page 309, image: s309

bonis probari potest. Etsi vero jam olim noster ab Academicis studiis retractus, atque in scholastico hactenus pulvere volutatus est, tamen non dubito, quin eum se nobis ostenderit, unde constare possit, non tam ingenium et voluntatem ad praeclara capessenda ac absolvenda studia, quam facultatem defuisse. Sed si egregium carmen, et quod ad veterum elegantias aspirat, invenire laudem potest; si semper favore digni habiti, qui fugientem literarum humanitatem revocant et pro virili sua tueri student: minime dubito, quin et literatissimum juvenem omni benevolentiae genere complexurus sis. Quo te et illa ipsa provincia, quam noster sustinet, invitare potest. Nam si a teneris multum assvescere est, quinam humano generi utiliorem opem conferunt, quam qui ingenuos pueros liberaliter instituunt? Quocirca abs te etiam atque etiam peto, ut hunc optimum juvenem quam commendatissimum tibi habeas, et nihil intermittas corum, quae ad promovendas ipsius utilitates facere videbuntur.

CLXXXIX. Danieli Heinsio S. P.

Literis his commendatitiis tradit Heinsio Melchiorem Albertum.

QUum Praestantis simus Juvenis, Melchior Albertus, ex nostra Academia in vestram cogitaret, nihil prius sibi appetendum censuit, quam te videre, eum virum, quem aet as nostra maxime admir atur. Plus dicerem, nisi apud te fieret. Petoigitur abs te, Nobilis sime Heinsi, ut eum, quod soles, comiter admittas, et ei impertias aliquot radios tui, ut ita loquar, solis. Quaeres


page 310, image: s310

profecto erigere non modo ad bonesta et recta ingenium ejus poterit, sed nutrire etiam atque fovere. Mihi vero id tam gratum erit quam honorificum. Vale feliciter!

CXC. Eidem S. P.

Ob affectum in se propensum aditum ad ipsum parat Schneidero, lamentatur quoque de temporum infelici conditione, monetque, ut mittat Oraetionem funebrem Regi Svecorum habitam.

SUperioris anni aestate, Nobiliss. Heinsi, cum D. Hülsemannus ex Frisia sua, ubi paternam haeredidatem, ni fallor, habebat cernendam, in Batavos vestros excurreret, ad te dedi literas. Ad quas licet nondum rescripseris, (et nunquam non te divina, quae exsculpis quotidie, opera occupatum tenent,) tamen non ingratas fuisse audeo sperare. Quamvis enim ingenio et doctrina parem neminem habeas, tamen ea quoque humanitate polles, ut vix putarim, te fastidire nomen nostrum posse. Quod cum in multis cognovi dudum, tum praecipue ex Henrico Frisio, summo juvene et ad maxima quaeque natc quotidie pene, ex quo familiariter nobiscum vivere consvevit, abunde percepi: quotidie enim id pene praedicavit. Nunc ad vos accedit M. Schneiderus, non vulgari ingenio juvenis, et pro istius seculi genio Philosophiam egregie doctus. Qui cum pro eo, quo est in viros magnos et celebres maxime affectu et studio plane singulari, mirifice tibi innotescere cupiat, petiit, sibi aditum ad te meis literis pararem. Tu quidem ea comitate praestas, Heinsi, ut nemini non patere soleas, qui aliquod pretium ponat literis et bonam mentem amet: tamen nihil denegare potui, quod ei gratum


page 311, image: s311

esse intelligerem: vel ob patrem optimum, cum quo mihi hactenus amicitia non levis intercedit, cujus omnino habenda ratio; et nobis quoque non fuit negligenda occasio, qua meum studium erga te et observantiam, quoquo modo possem, testificarer. De Academia, de Reip. universae statu ipse Schneiderus poterit docere. Certe dubia adhuc et incerta omnia: ut, cum non simus infelicissimi illi quidem, tamen laborum nostrorum exitum nondum videamus, inter spem, metum et timores. Sunt qui, nescio, quam spem nobis fecerunt, nos brevi visuros laudationem funebrem, quam Maximo et Invictissimo Svecorum Principi adornares. Quod scripti genus eo impatientius exspectamus, quo admirabilior nobis Panegyricus tuus, eidem divino Heroi dedicatus, de quo profecto, quicquid dixero, minus erit. Nam nostras laudes et pene ipsius seculi captum excedit. Profecto tu unus ille Apelles es, qui Alexandrum istum posteritati digne depingat. Vale, Summe et Nobilis sime Vir, et patere nos inter amicos tuos aliquem locum deinceps habere.

CXCI. Nobilissimo Döringio S. P.

Laudatio est Döringii ob merita, cui carmen in ipsius honorem scriptum dedicat, et causam ejus rei adducit.

ET virtus tua, Magnifice et Nobilis sime Domine, et illud insigne ac plane inusitatum studium, quo tu praecipuas divinae pariter atque humanae sapientiae partes asserere conaris, obligaturus tibi monumentis aeternis non modo aevum praesens, sed omnem longe posteritatem etiam devincturus, facere potest, ut


page 312, image: s312

omnes, qui aliquo ingenio sunt atque cum Musis elegantioribus paulo familiarius conversantur, quicquid aur felicitate indolis, aut studio atque industria navare possunt, id omne ad evehendum decus tuum et famam tam auspicati nominis conferant atque impendant. Nam si et multo minora saepius vindicare ab oblivione laboramus, quanto magis pro tam divinis curis debetur tibi, ut quisque pro te haec tam praeclara merita tua in gloria immortali ponere studeat. Et certe non alio ullo pretio, ut mihi videtur, invitatus es, cum primum caepisti explicare hanc tui consilii rationem, quam quod in tuis ibi laudibus grata posteritas rependet Neque enim aliud, opinor, est, quod tibi pro tam divinis curis, pro tot immensis sumtibus, quos tu quotidie, ut studiis sapientiae consulas, nova et nostra hac tempestate inaudito prorsus exemplo facis, rependant, quam ut praeclara haec tua merita, et quae sat nemo depraedicare poterit, in immortali gloria pro se quisque ponere summopere studeat: Neque profecto, quae magnitudo animi tui atque praestantia, ullo alio pretio ad id suscipiendum es invitatus. Mihi vero ut in hanc curam incumberem, peculiaris quoque et velut domestica causa accessit, ex quo Ampliss. Vir JOHANNES GEORGIUS OPPELIUS, Sereniss Electoris Sax. Consiliarius, felicissimis nuptiis tibi gener factus, paulo arctiorem affinitatem cum domo tua clarissima contraxit. Nam cum maternam originem mecum ex aequo dividat, et nostrum uterque ab una proavia ducamus genus; annitendum mihi summopere existimavi, ut sacrum et veneratum mihi ejus esset nomen, qui suo splendore eximio et insolito me illustrare non modo; verum etiam salutaris praeterea sideris more fovere quoque


page 313, image: s313

ac in spem fati melioris erigere posset. Ac cum non ita pridem ad tot clarissimas dignitates, quibus in Serenissimi Electoris aula et functus es hactenus, hodieque nunc magna cum laude fungeris, novum quoque et singulare, sed tuae virturi et maximis meritis debitum decus accesserit, silere diutius, impietatis partem existimavi. Vides causam, Magnisice et Nobilissime Vir, cur istis carminibus tuum illustre praescriberem nomen, nt tibi de summis et illis maximis, sed comparandis tamen virtuti tuae honoribus, quos ipse adeo Caesar Invictissimus in te contulit, hoc velut saustae acclamationis genere laetoque, nec statim fortasse evanituro plausu gratularer, et sic ostenderem, quod universum illud, quod proficere hactenus in literis potui, Tibi Tuorumque gloriae devotum velim ac mancipatum; fimulque ostenderem, Te unum esse, in quem deinceps omne illud, quod profeci in literis hactenus, quantumvis exiguum, et debeam pariter et constituam. Quocirca si paucos hos versus, qui nunc iter ad Te affectant, tentaturi, velut exploratores quidam, aditus, quibus se Musae nostrae insinuare benevolentiae tuae adytis possint, trepidi quidem et pudoris pariter et reverentiae pleni affectant viam, admiseris comiter, egoque intelligam, non me nequicquam meae felicitatis spem a tuo cumprimis cultu deducere, elaborabo certe, ut nostrae vigiliae non adspernandas prorsus apud posteros laudes circumdedisse nomini tuo videantur. Nam quamvis nos minime fugiat, quae ingenioli nostri mediocritas sit, tamen si de suo favore quid negavit natura iniquior, nae a favore et benevolentia tua facile impetrabo, ut non omnino dedecori sint, si augustissimum tuum nomen et seriptum in fronte, et ipsis intextum operibus, vel apud nepotes


page 314, image: s314

conservent. Et spes affulget, sive oratione libera magis placeat tuas audire laudes, sive ludere numeris, et svavitate carminis tuam memoriam commendare, non absurda prorsus ad posteros narraturos. Qui tamen in eo illustrius diffundent lumen, quo gravius obscurare ipsorum gloriam malevoli aggressi, nescii, solem et trahere nebulas, et mox easdem dispellere, nec unquam videri magis pulchrum, quam ubi nubibus emergit caput. Vale!

CXCII. Friderico a Metsch S. P.

Gratulatio est ad Metschium, cum is Praeses constitut us esset in intimo Electoris Consistorio. Ubi quidem conqueritur de malis publicis, quae minus eloquentem esse sinant, fortem autem ac prudentem gubernatorem, qualis ipse sit, requirant; ut patriaemagis gratulandum sit, quam ipsi.

DUm gratulaturus accedo ad te, Vir maxime, non bonam mentem saltem, sed et verba eximia et minus vulgarem orationem par erat afferre. Neque enim sordidum aliquid et vile plebejumque locum habere debet in illa domo, in quam non nisi illustres dignitates intrare solent. Sed uti nunc altero tantum instructus veniam, quod nulla fortunae calamitas auferre potest, altero plane destitutus, hoc tempus nostrum facit, quod ut plura alia abstulit, ita et ingenium ipsum delet prope. Poeta existimabat carmina non nisi vacuae mentis opus esse, nec quenquam egregie aliquid canere posse, cujus terrore et curis variis hinc inde animus distraheretur. Ego non tantum Musarum filiis id evenire arbitror, sed omnibus, qui literis


page 315, image: s315

et chartis insigne aliquid commendare instituerunt, Mihi sane et universae patriae, et hujus seorsim urbis clades ita perterruit dejecitque mentem hactenus, et adhuc etiam confudit, ut, qui me nunquam disertum satis agnoscam facile, nunc maxime infantem experiar, cum tantus tamen dicendi campus aperiretur. Ego vero ut sum laetus omnino atque adeo triumpho plane, quod ad dignitates caeteras, quas tua virtute conseqvutus am plissimas es, hic maxime illustris cumulus accesserit, quod allectus es in intimum Consistorium Principis, primo loco: ita Patriae gratulandum arbitror magis, quam tibi; quae quo magis indiget bonis artibus, quibus restituatur in locum suum veluti, unde dejecta plane ac deturbata misere est, eo plus praesidii in pietate tua prudentiaque positum habet, quod ante experta est. Cum ventus secundus implet vela, diffusoque undique lumine coelum, ut cum Poeta dicam, svaviter ridet, tum facile est gubernare navem, atque in portum pervehere: at vero cum unda inhorruit tenebris, et velut praelia quaedam commissi invicem exercent venti, magna arte non modo atque consilio, sed laboribus atque vigiliis opus est, uti superes hyemem, et navem conserves. Cujusmodi tempus cum et tu incideris, jucunda et laeta, et quae contentione aliqua haud opus habeant magnopere, qua ratione unquam polliceri possis? Apud Euripidem cum jam Iphigenia ducenda ad aras esset, ut pro salute Graecorum suorum immolaretur, ita lugentem moerentemque matrem alloquitur:

Amare, mater, dulce lumen haud meum est:
Quae me edidisti non Tibi soli satam,
Sed patriae commune et Archivis bonum.



page 316, image: s316

Nempe maximi quique et generosissimi animi non tam respiciunt se, quam illud, quod universis prodest, magisque omnium quam propriam solent curare salutem; rati, ultimam partem demum sibi ipsis, caeteras amicis patriaeque deberi, pro qua nihil non subire certaminis, nihil non laboris sustinere et pulchrum maxime, et sibi cumprimis proprium ducunt. Et quum non alia mente Reipublicae nostrae, quod felix et faustum Deus esse jubeat, capessas clavum, Serenissimo Electori et afflictissimae patriae potius, quam tibi, gratulor, cui tantum laborum curarumque impendere video; quamquam et tibi quoque, quod tam praeclarum animum partim a meliore natura acceperis, partim disciplina atque doctrina finxeris quoque, (quae etsi virtutem non generat, at perficit atque confirmat tamen, ac pientissimi ducis instar gubernat ac regit) uti in tantis publicis turbis atque incendio isthoc communi, Tibi parcendum minime, quietoque et otioso esse licere existimares. Caeterum qvum in praesenti de meo nunc pius esse non possim, voce acclamo, non vana equidem, sed abunde a Deo exaudienda. Vale, Patrone, etc.

CXCIII. Conrado Davidi Büchero S. P.

Brevitatem literarum credit sibi ignosci posse. De Francofurtano itinere confecto gratulatur, Tum de Rudolpho Brandtio, de Ebelebio, et Oratione Sennerti memoriae habenda quaedam addit; et Welleri nuptiis adfuturum se praedicit, salutatione ad Brandtiam adjecta.



page 317, image: s317

QUo minus et otii et temporis suppetit, eo in respondendo brevior ero. Neque tu non ignosces nobis, sed graviora etiam condonabis, si quae necessitas istiusmodi inciderit forte. Feliciter vobis confectum Francofurtanum iter, gratulor, et ut laetitiam similem Rudolpho ominer, res postulat. Nec erat petenda a vobis venia, quod non et ipse auditus ante. Non potest non mihi placere ratio, quae ejus salutis causa ineatur. Ebelebius ex praesidiis suis huc rediturus hodierna vespera est, aut crastino mane. Ne a provincia absit justo plus, quae demandata ipsi non solum, sed et suscepta. Et nuper cum ageretur judicium, ipse praesedit. Occupatum me in praesenti habet commentatio de vita et laudibus Sennerti. Illa post paucos dies recitanda est, celebrandae memoriae Viri Clarissimi, an niversario honore. Ea res facit, ut tibi nunc quidem vacare minus possim. Praesertim cum ad crastinum diem Welleri quoque nuptiae instent Cui non minus praestandum officium est. Dominam cum liberis officiose salutabis.

CXCIV. Michaeli Schneidero S. P.

Nigrinum obiisse fignificat. Reliquae in se continent admonitionem ad curam adhibendam hac occafione obtinendae promotionis.

SPectabilis Domine Decane, Vir Clarissime et Praestantis sime, Domine Collega, et Amice plurimum Honorande. Infelix nuncius tibi advolo, narraturus Rectorem nostrum M. Nigrinum nobis fuisse ipsa media nocte defunctum. Quare si me audire voles, prima quaque occasione ad Dn. Praesidem Metschium et Dn.


page 318, image: s318

D. Hoen scribes, eosque prensabis. Ita quidem, ut in memoriam revoces, quam tibi olim de promotione spem certam fecerint; dissimulato illo penitus, quod de S. nuper mandatum. Praevertendum omnino est, et occupandum animos, priusquam alter idem non tam instituat petere, quam jure quodam postulare videatur. Haec raptim pro eo studio et amore, quo te non unam ob causam complecti coepi. Deliberabis cum Amplissimo parente negotium, et maturabis rem, in qua celeritate maxime opus. Vale!

CXCV. Conrado Davidi Büchero S. P.

Excusato silentio diut urniore commemorat, quod Biicheri causam egerit apud Brandtiam, et ut opportune illius gratia ut atur, monet. DeComitiva etiam Palatina et de Comitibus in fine docet.

DIu tibi, mi Praest antissime Büchere, responsum debeo, sed quod respondi nihil hactenus, partim per occupationes varias partim per tabellariorum inopiam factum est; Itaque id liberaliter nobis ignosces. Tuam causam egi apud Generosam Dominam Brandtiam diligenter, et illa nihil dissimulavit profecto, quantum tibi debeat; caeterum doluit tam se destitui facultatibus omnibus, ut et in optime meritos non satis grata esse queat. Interim abunde pollicita est, sed daturam operam, ut petitioni tuae satisfiat: Quod si id factum est, bene sese res habet; sin, auctor tibi sum, ut eam ipse alloquare, et rebus tuis provideas. De fide Generosissimae Dominae nihil dubito, et si prolixae voluntati ejus in te par suppeditaret fortuna, esset profecto, de quo tibi gratulari merito posses.


page 319, image: s319

Nunc vides, quo nostrae omnium reciderint res, et quo in loco patria communis sit constituta. Interim casibus patemus assidue: qui quidem quo plures quotidie possunt incidere, eo magis cautos nos esse oportet. Quapropter navanda tibi opera est, ut caveatur tibi, ne si quid Generosae Foeminae humanitus accidat, damno tibi postea sit, te nimium esse verecundatum. De Comitiva Palatina oblitus sum in literis monere, itaque per appendicem id agam. Inclinante imperio coepti sunt dici Comites, qui in illustri aliqua dignitate aut circa Imperatorem essent, aut etiam provinciis praeessent vice Imperatoris. Sic Dalmatiarum, sic aliarum Provinciarum Comites seu Praesides legimus: sed frequentius eo nomine insigniebantur, qui cirea Principem, ut dixi, eumque comitarentur veluti, vel in comitatu ejus (am Hofe, und bey der Hofstadt , ita enim non raro istud vocabulum mediae aetatis Scriptoribus pro aula Principis usurpatur) essent. Werden derowegen alle hohe Officirer und Bedienten zu Hofe Comites genennet , ut Comes Archiatrorum, der oberste Leib -Medicus, Comes Domesticorum, Comes sacrarum largitionum; quemadmodum Comes stabuli, Stallmeister , Comes Consistorii, ita et Comes Palatii dicebatur. De istis Comitibus multa mentio fit apud Historicos, item in Codice, et apud Cassiodorum, Symmachum; quae nimis longum esset enodare. Ipsa dignitas Comitiva dicebatur, et est inventa haec res a Constantino, ut Eusebius docet pr. l. IV. de Vita Constantini. Vale!



page 320, image: s320

CXCVI. Rudolpho a Brandt S. P.

De inopia tabellariorum praemissa querela, de Germanico Brandtii scripto quid censeat, subjicit.

Nobilissime Svavissimeque Rudolphe,

QUod diu debebam facere, nec potui tamen per tabellariorum inopiam, nunc facio tandem; non sane, ut volo, sed prout praesentis temporis necessitas sinit: h. e. brevissime et perquam festinanter. Germanicum tuum legi, in quo vicisti illum ipsum sane, cujus seqvutus videre vestigia. Quae paulo immutanda videbantur, mutavi, data abs te ea venia: hac tamen lege, ut si quas firmiores rationes pro tuis afferre possis, libenter cessurus sim. Conceptam de Arnimbii summi et incomparabilis viri reditu spem decollari, vestra et Friderici imprimis causa doleo. Mihi tamen id negotium erit curae. Si carmen praesens describere, et ad me mittere velis, ut heroi illi exhibeam, nihil erraveris, nisi fallor. Et mihi nasceretur pulcherrima occasio de eo ipso negotio cum eo agendi. Plura per properantiam tabellarii, qui hoc ipso momento, quo et mihi respondendum, et ei abeundum fuit, reddidit eas, quas Bücherus dederat. Quem plurima salute imperties interim, donec respondeam, quod prima quaque occasione facturus sum. Vale, et salve cum Generosa Matre, totaque familia.



page 321, image: s321

CXCVII. Conrado Davidi Büchero S. P.

Dicit sibi Bücheri literas gratas. Quid morbi se oppresserit narrat. De frumento et transitu militum pauca monet; additisque nonnullis de Ursini discessu votum voto reponit.

SEmper mihi gratae sunt tuae literae, mi Praestantissime Büchere, neque nunc venerunt molestae, licet redditae decumbenti Putabam initio in epidemicum istud febris genus me incidisse: nunc video, omnem mali sentinam a liene fluere, atque adeo nihil novi me pati: speroque Dei ope intra paucos dies me morbo expliciturum. Invasit nudius tertius a meridie, (mane ante Generosa Domina Brandtia me salutarat) reciprocantibus incertis vieibus se nunc aestu, nunc horrore. Quae res fecit, ut a febri mihi timerem; de qua tamen ut securus esse possim, indicia non una habeo. De frumento bene fecistis; et si quid in posterum advehendum curabitis, recte servabitur. Et spatium est, sat magno modio capiendo. De transitu militis nihil amplius auditur. Cursor Lipsiensis aliquid certi afferet: neque enim dum venit. M. Urfinus non discessurus ante est, quam gradu collato, vel ut cum nostris dicam, finito actu. Hoc scribo interim, dum te docere possim, quis actui ipsi dictus dies: et utrum Ursinus hinc discessurus sit rheda apud nos conducta. Quod concepisti pro mea salute votum, id ratum faciat Deus, et tibi largiatur abunde, quae nunquam ab ipso precari optareque potes. Vale!



page 322, image: s322

CXCIIX. N. N.

Hortatoria est ad patientiam maximi faciendam in bellicis calamitatibus.

SI unquam alias, nunc profecto inter tot annorum bella tristissima intertot immensas calamitates ac clades, quibus totus propemodum terrarum orbis exercetur atque vexatur. patientia cumprimis opus est, virtutum omnium fere nobilissima. Cum enim hominis vita nunquam profecto dolore perpetuo vacare possit, si quantacunque etiam nostra felicitas sit, intercedit semper aliquid, quod urat ac premat; quomodo, quaeso, aliter perferre miseriam suam hominem, cumprimis Christianum, quam summa patientia, si praesertim mutari non possit, deceat? Et quamvis innumeris semper casibus, tot lubricis rerum vicibus nunquam non sit exposita hominum vita, id quod Menander Comicus praeclare testatur: qui expetere vitam nullo moerore, nulla unquam solicitudine interstinctam, idem existimavit esse, ac si quis Deus optet fieri aut emori certe: attamen haec nostra praesens aetas in ea incidit tempora, quibus nihil miserius, calamitosiusque nihil potest excogitari. Ecquid aliud audimus hodie, ac comperiunt non pauci quoque, quam motus bellicos truculentissimos? Annon miserabili aevo impliciti sumus, quod contra fratres cognatosque gerendum est, qui ex eadem stirpe nati sunt, eadem terra excepti nobiscum, eodem coelo amicti ac tecti: posthaec iisdem legibus atque Republica continentur? ut taceam latrocinia, homicidia, incestus, adulteria, stupra, sacrilegia; quae omnia circumstrepunt homines hodie, eosque satis divexant. Ut inter


page 323, image: s323

incerta fluctuum tempestatumque belli jactamur miseri? Scilicet ea sors humana est, in qua nihil ratum ac fixum est, ubi credulis ludus quasi assidue luditur, qui imis summa, turbidis quieta, felicia miseris commutat ac miscet. Itaque quoties novum casum experiri oportet, toties ad eum sustinendum novam adhiberi patientiam atque animi tolerantiam necesse est; sine qua quis vel temporis momento durare sub tanta calamitatum mole, aut pati tam varias rerum vices unquam posset? Nempe leniter ferre quod premit, id demum superat malum atque profligat. Et quis summo illi Numini, quod regit omnia, et unicuique fortunam temperat, audet reluctari? Nihil agit, qui detrectare Dei imperium, et devitare sortem, quam imponit, conatur, convitia Supremo dicendo. Plus efficit, qui vel inter medias calamitates et fulmina Patrem vocat, qui tamen affligere quammaxime videtur.

CXCIX. COLLEGAE S. P.

Didascalica est, egregie de Exercitatione styli praecipiens.

QUi aedificium aliquod extruere volunt, iis duo sunt necessaria. Primo necesse est, ut rationem fabricae teneant, deinde ut a materia, qua opus, probe sint instructi. Nam ut concinne utiliterque aedificetur domus, disciplina opus est; et aliquid de nihilo solus Deus potest. Non dissimiliter ad concinnandam orationem duo requiruntur potissimum: Verborum apparatus sive copia, et ipsa scientia componendi. Utrumque ut ex assidua auctorum lectione petendum est, ita nisi quotidianus usus et exercitatio aocesserit, utrumque nobis perit. Itaque conjungenda


page 324, image: s324

perpetuo sunt. Sed alterum tamen sic instituendum est, prout comparatum prius fuerit. Paranda autem verborum nonnulla copia est, et addiscenda compositionis ratio, priusquam aliquid majoris oneris aggrediamur Ex quo eorum error patet, qui componendi orationes integras pueris et adolescentulis de rebus gravissimis non modo imponere munus solent, cum plane infantes sint, et nullis adhuc aut certe perexiguis Latini serinonis opibus instructi, nesciantque omnino, qua ratione jungendae partes singulae et vinciendae invicem colligandaeve sint, ut dissoluta ne sit oratio, et suam concinnitatem praeterea habeat. Patet hinc quoque peccare eos, qui pueris primum exercendis stylo Germanica proponunt, quae vertant Latine. Nam cum nondum assveverint Latini sermonis indoli, quae ex auctorum usu cognoscenda est, cum nihil Latinae supellectilis comparaverint sibi, exspirabit omnis ea opera, frustraque ac sine fructu sumetur longe. Nam quod quis dicat, ex Phraseologiis peti posse praesidia, id prorsus inane. Cum enim Germanica ipsa saepius non intelligat puer, quomodo Latina inquiret? Optimum itaque fuerit, pueris, cum aliquo gustu latinitatis imbuti sint, et construendi rationes teneant, Latinam sententiam aliquam de Cicerone cumprimis, vel historiolam quoque, quo genere maxime delectantur, proponere, ut Germanice reddant, et deinde rursus Latine; haec ratio quantum utilitatis habeat, cum alibi a nobis dictum sit, causa non est cur plura in eam sententiam hoc loco proferre velim. In hoc genere cum aliquantulum exercitatus utriusque sermonis Latini et Germanici indolem cognoverit puer, et, quibus rebus alter ab altero abire soleat, nonnihil perspexerit, de quo eum quoque Magister


page 325, image: s325

sedulo admonebit, proponi ipsi Germanici aliquid potest, reddendum Latine; quod tamen ita comparatum esse debet, ut vix vocabulis ullis aut phrasibus locus sit, quam quas ex iis, quae legit, aut ex Latino vertit hactenus, notavit ac observavit: de quo tamen non opus est, ut a Magistro commonefiat. Quod si igitur ab se his phrasibus ipsisque vocabulis usns fuerit, laudandus et confirmandus est: sin aliis et praecipue non aeque bonis, admonendus et deducendus est ad fontem, unde haurire debuisset. Habet haec ratio hanc utilitatem, quod usum lectionis commonstret puero, et ad imitationem bonorum auctorum primum aditum pandat. Posthaec Praeceptor peccabit non temere in emendando, quod solet certe non raro fieri, partim imperitia ipsorum, partim et negligentia, dum recta et meliora vel ipsi ignorant, nullis parati Latinitatis copiis, vel inquirere supersedent. Quo necessario accidit, ut pro illatinis et barbaris aeque corrupta ac vitiosa substituantur; quod hic verendum non est, cum statim in promptu, ac velut in complexu adsint nobis, ex quibus emendatio vera possit peti. Hoc exercitationis genus, quod primum et rudiorum esse debet, consequitur alterum, quod in varianda constructione consistit, et ad orationis facilitatem ac cultum nos praeparat; id ita se habet: Dictabitur porro sententia aliqua, vel etiam narratio integra, sive fabula sit, sive historia; hanc ille flectat per omnes casus, ita quidem, ut retineatur phrasis, quantum fieri poterit, ut mutetur tantum constructio flexioque verborum. Cujusmodi exemplum in elementis Rhetoricae Camerarius dedit, quod videndum est, inde enim tota ratio patere rectius et luculentius potest. Post haec


page 326, image: s326

sic exercere discipulos utile erit, ut per omnes figuras sormasque dicendi commiscere sermonem addiscant; quam rationem illi explicant, qui de verborum copia praeceperunt. Hoc autem in brevioribus sententiis faciendum est. Nam in orationibus integris velle sic ingredi, insiniti laboris esset. Itaque ampliora opera semel vel bis convertere satis erit, quae illorum provincia esse debet, qui Rhetorum dicendi praeceptis imbuti sunt, ut praxin eorum hac ratione et totum compositionis artificium eo plenius penitiusque retexendo cognoscant, et aemulari deinde studeant; ista enim tractatione commutationeque omnia et introspiciuntur penitius, et plenius cognoscuntur, quam sola et nuda lectione fieri consvevit, in qua non raro somnus obrepere, et plura secure transmitti solent. Publicis Scholis, ubi ob freqnentiam discipulorum omnia scripta corrigi nequeunt, perquam accommodata videbatur ea ratio, si Praeceptor ex antiquis scriptoribus, iisque optimis, certas partes, in quibus vel pertractetur locus Philosophicus, vel illustris aliqua res gesta exponatur; imo et orationes integrasde rebus utilibus nostrorum quoque hominum, sed qui pure et sine affectatione scripserunt et diligenter imitati veteres sunt, Germanice vertat, easque deinceps discipulis inscientibus, unde petitae sint, latinitate induendas proponat. Ita quidem ut de dispositionis tractationisque ratione simul admoneantur, ut videant, qua ratione in elaborandis similis argumenti materiis procedere queant. Haec autem cum suo stylo executi fuerint, demonstrare ipsis auctores locaque oportebit, ex quibus ea desumta sunt, ut inde emendare sua ipsi possint. Multum etiam proderit, versus et carmina in prosam convertere, et quae Poetarum


page 327, image: s327

more prolata sunt, ad Oratoriam rationem revocare: contra aliquando induere numeris, et cultu poetico exornare, quae simplici liberaque oratione exposita fuerunt, ut utriusque characteris natura eo melius perspiciatur. Neque enim confundendae formae dicendi sunt, et quod Poetarum proprium est, in oratione libera non adhibendum; nihil enim turpius frigidiusque est: In carminibus autem componendis non quibuslibet phrasibus aut ornamentis utentur temere, sed quae propria sunt illi generi, in quo versamur. Itaque si in re grandi versanti Heroicis versibus utendum, tum dictione figurisque Virgilianis praecipue opus esse statuendum est. Si componendi Elegi, tum Ovidius, Tibullus, Propertius vocandi ad partes. In Lyricis autem sequemur Horatium maxime, ubi id decere cumprimis existimabimus, quod inde petitum expressumque fuerit. Et sunt in promptu libelli, in quibus epitheta, phrases, descriptiones, similitudines eorum auctorum collectae proponuntur. In prosa quoque quocunque in genere exercitationis versetur puer, si nonnulla ex phraseologiis, (inter quas SCORI profecto egregia est) petenda sunt, et multa certe erunt, neque enim in hanc aetatem Latinitatis copia cadere poterat, ut aliunde nihil petendum habeat; id videndum, ne quaelibet admittatur phrasis, sed optimis et praestantissimis auctoribus usurpata, ut sunt Caesar, Terentius, Cicero, et pauci alii hujus aetatis temporisque. Nam sequentibus seculis et temporibus mirum in modum degeneravit latini sermonis ratio, et sicut mores, ita et sermo quoque ex pudico, honesto et gravi, in nescio quas lascivias ac pompas inanes se mutavit. De


page 328, image: s328

quo Quintilianus et alii jam olim conquesti sunt. Hac ratione adolescentes ad puram non modo, sed sobriam quoque et sanam Orationem apti fient, quae non modo in eruditorum congressibus probatur maxime, sed et civiles res cumprimis decet. Ita enim veteres civilem seu [gap: Greek word(s)] charactera describunt, ut Sophistico opponant, quod non tam naturali decore ac fucato et ascititio cultu se ostentat, et pulchritudinem mentitur magis, quam praestat. Habes, Collega atque Amice Optime, quae nobis de exercitatione styli, nunc quidem potissimum in chartam conjicienda videbantur. Si quid hic deest, inde id peti ex iis poterit, quae alibi de toto hoc genere aliquanto plenius disputavimus. Tu boni consule hoc nostrum studium, qui nihil magis laboramus, quam ut prodesse literis, et tibi ea officia possimus praestare, quae maxime grata jucundaque fore intelligam. Vale!



page 329, image: s329

CL. VIRI AUGUSTI BUCHNERI EPISTOLARUM PARS II.



page 331, image: s331

I. Jeremiae Spigelio S. P.

Refellit famam de peste Wittebergensi sparsam, casum narrando singularem: cui exposito alia quaedam subjicit.

BEne habet, mi Spigeli, vivimus et vigemus; imo brevi, quod voveo, et ita faxit DEUS! Soteria celebrabimus. Rumores quidem de nobis quotidie non plena saltim manu, sed ipso sacculo sparguntur, et infesti reddimur omnibus simul et invisi. Nam quid malum de nobis Curiones quidam, qui cum omnia sciunt, norunt nihil? Vix quinquaginta nostrum esse reliquos? tantam apud nos grassari pestilentiam, ut prae ea nulla videatur samosa illa olim, et Lucretii versibus celebrata apud Cecropes? Tune credis, Spigeli? Scis, quid Petronius meus: Nequaquam recte faciet, qui cito credit. Sic habe tibi omnem jam nostrum statum breviter et tribus verbis. Desierat ante paucas septimanas aliquantum serpere illud contagium, et desiisset prorsus, nisi maleferiati quidam homines ac tantum non sacrilegi praepediissent. Quatuor jam sunt septimanae, cum ex praepostero quodam timore male habet M. CHRISTIANI BARTHOLOMAEI Filia, cubat, et bubones duo in collo etumuere. Quid parens? nihil mali pertinaciter


page 332, image: s332

portendere, suspiciosos cavillari, vicinis timidiusculis succensere. Quid amplius? adhibetur Chirurgus, (non quidem ille, qui publico stipendio infectos illos homines curare tenetur,) sed Jeremias; ac pene coactus. Quid fit? Puella convalescit, pristinaeque valetudini restituitur. Nihil igitur quisque suspicari, sed omnes ulcera vulgaria fuisse putare. Labitur una et altera septimana, tum repentino morbo corripitur famula ejusdem, altero statim die Catastrophen addit suae vitae fabulae. Quo ipso quoque, die Dominica, ipsa uxor M. CHRISTIANI contagio illo infecta jam minatur, quod famula fecit. Ipse in suburbio degit cum filia, salvi et incolumes, quamdiu visum DEO. De Taubmanni fato, credi, inaudisti; sed propediem, videlicet proximo Jovis, lectiones Virgilianas redauspicabitur. M. Schmid jam in Coenobio cum suis colit. Caetera scribere impedit tabellarii festinatio. De illis igitur auguribus Romanis in alium diem. Ad tabellarium tuum, quamprimum licebit, adibo: jam fieri nequierat. Verum eum nec credo rediisse. J. Hanisius nudius tertius abiit dulcem in patriam terram, ut ait Poeta vetus, illinc accitus matris jussis et monitis. Sed ohe jam satis est. Vale, et qui fuisti olim, fac erga me imposterum quoque sies. Raptim, Wittebergae, d. XXI. Septembr. Anno M. DC. XII.

II. Joachimo Meisnero S. P. D. S. V. B. E. E. V.

Tibullum Meisneri expectat; de quantitate vero primae Syllabae vocis propago disserit erudite.



page 333, image: s333

EXpectationi nostrae, Amicissime mi Meisnere, certe jam satisfacies, prout tabellio retulit, et bonam spem jussit sperare. Neque profecto jam me magis, quam Tibullum, communi doctorum suffragio cultissimum Poetarum, beneficio afficies. De caeteris quoque rescribes nobis et tua mittes: quae nimio discupio, imo vero depereo, et quidem afflictim. Bibliotheca vestra valde laudatur nobis: Si merito suo, mone: et profecto ego ad vos excurram visendae illius et perscrutandae. De voce propago, quid sodes censes? An oraculum est, quod Servius ad 4. Aen. Unde post Grammatices Magistri hausere, produci debere primam, si de vite, corripi, si de homine dicatur. Meo judicio certe, nisi tu aliud doceas, si Servii est, non sani illius est, sed ceriti certe vel nugantis. Si enim propagare verbum primam indifferentem in utraque significatione habet, quod vel unus Lucretius evincit, quidni et propago, sive de vite proprie, sive de homine tralate dicatur? Quid? prosodiam metaphora mutat? At vero asinus, sive de homine, sive de animali dicam, corripitur semper. Sed ad auctoritates provocant? Hic quidem aqua haeret. Virgilii enim exempla contraria: Quanquam aliqui literam p. geminent, quo nihil opus. Horatii vero dubium, quia jambicum. Alibi non memini legisse, ut videatur claudere antiquitas, ut antiquo verbo utar. Sed Symposius tamen (et ille vetus Poeta) in aenigmate de vite corripuit:

Nolo loco jungi per me meanata propago.

Et indubitato capitalis ille Barthius ad Rodenburgium meum:

- - - qui per inclytos mores


page 334, image: s334

Sophiaeque nomen ut propago de monte
Generosa Massico, etc.

Et hic sane veterum mihi instar. Non nescio, quid super hac re Probus, si quid censeo, minus probe. Igitur praetereo, et tuum judicium expecto. Vale, mi Meisnere, et me ama, qui Te sine fuco aeternum. Witreb. d. XV. Julii, An. M. DC. XVII. propere.

III. Eidem. S. P.

Gratulatur de connubio, et Epithalamium mittit, cum ipse nuptiis adesse nequeat.

MElli profecto fuit cognoscere, te, Ocelle amicorum, Meisnere, jam tandem captivum, et, ut cum Horatio nostro dicam, grata compede vinctum, a Venere duci. Sic omnibus eveniat, qui magnae hujus Deae imperium spernunt. Interim non tantum illud vetus FELICITER! acclamo tibi; sed et Tibulli illud mei:

- - - properantibus advolet alis
Flavaque conjugio vincula portet amor.
Vinculae, quae moneant semper, dum tarda senectus
Inducat rugas inficiatque comas.
Huc veniat natalis avis, prolemque ministret,
Ludat et ante tuos turba novella pedes.

Caeterum o quam vellem interesse sacris tuis et una tecum hoc gaudere gaudium! Sed millia sunt profecto, quae retinent me quam maxime invitum. Interim Musas mitto nostras, quas quidem rariore veste repictas in conspectu tuo, qui e rarioribus poetis certe es, volui apparere. An rarius quippiam sonent et minus tritum, tuum esto judicium. Si modo judicium habent,


page 335, image: s335

qui amant. Nosti enim illud: Amare et sapere, vix Deo conceditur. Primum hoc est, quod in hoc genere tento. Quanquam sine labore et quadam festinandi voluptate fluxerit. Quod metuo certe, ne verum ipsi versus probent. Quicquid sit, habe tibi, et serio arbitrare, non quod mereris, te mactatum carmine; sed quod a me subitaneo nisu procudi potuit. Vale, mi ocule, et in novo isto amore mei ne obliviscere, ac feliciter rem gere. Praefestino Cal. Novemb. A. C. M. DC. XIX.

IV. M. Conrado Bavaro, Poet. Prof. Lips. S. P.

Solatium praedicat sibi ae versibus Graecis suggestum; et Bavari uxorem, quam breviter laudat, salutarl jubet.

NIhil hisce alieni Carminis subjungere propter certas causas volui. Interim tamen dissimulare nolo, geminos versus Graecos, quos mihi Vir Praecl. Theodoricus Steinmetz , J. U. D. in suis literis suggessit, animum meum perturbatissimum mirabiliter affecisse et leniisse dolorem. Extant autem apud Homerum Iliad. [gap: Greek word(s)] . v. 250.

[gap: Greek word(s)]

Nec temeraria fuit praedicatio alterius, qui ita scripsit quondam aeternae memoriae destinandum. Tuam illam (jure meritoque sic appello) HEROINAM quaeso officiose a me salutes: Cujus virtutes, comitatem ac lepores nunquam satis admirari possum, imo (da verbo veniam) exosculari. Valete aureae animae. Witteb. IX. Maji, An. M. DC. XXI.



page 336, image: s336

V. Eidem. S. P.

Sympathiam ex ejus defuncta uxore testatur, quam justis ornat laudibus.

Male peream, mi Bavere, si ante, quam accepi tuas, cognoverim, incomparabilem Tibi uxorem vi mortis ereptam esse. Ego vero quantum doloris ex illo tristi et illaetabili nuncio perceperim, scribendo exprimere non possum. Nihil do auribus tuis, ita me illa proxime virtutibus suis ceperat, ut mirari hactenus satis, imo, ne quid mentiar, amare, sed caste et honeste, non potuerim. Nam cui unquam foeminae natura candidior indulserat benignius? Cui tot impertierat formae ingeniique dotes? Quanta venustas in ore? in gestibus elegantia? quantus eam ubique decor comitabatur? Quae illa in sermonibus amabilior? quae salitior et jucundior in jocis? Quis unquam felicius lepores cum gravitate, cum comitate magnificentiam, sanctitatem cum hilaritate miscuit et temperavit? O foeminam in exemplum et decus natam nostrae aetatis! Sed sumne ego imprudens, qui hians adhuc dilato vulnus, et dum virtutes ejus commemoro, desiderium ac dolorem tuum exacerbo? Desinam igitur. et importunam laudationem abrumpam. Sed nec solatia Tibi et verba medentia conferam: Quippe quae frustra adhibentur, quum dolor crudus adhuc, et nulla sui parte consumtus. Proxime igitur, a me, et quum plaga coire coeperit, et Epicedion et consolationem expecta.

Interea lugere juvat, ac flebile tecum
Plangere, et assiduis accendere fata querelis.


page 337, image: s337

Et jura accusare necis, Lachesinque potentem
Heu! nimium; et saevae non candida licia telae.

Scribebam moestiss. simul et occupatiss. ad d. V. Febr. An. M. DC. XXII.

VI. Michaeli Meisnero S. P.

Pro munere chartaceo, eoque gemino gratias agit, et magnopere se delectatum eo fatetur. Tanquam [gap: Greek word(s)] autem Panegyricum mittit, et aliud ejus exemplar alteri ferendum.

PRo gemino munere, Doctissime Meisnere, geminas Tibi ago gratias, id est, magnas. Et quidni agerem, quum non modo illud voluptatem, sed et mille fructus lecturo se allaturum promittebat? Sane tres quatuorve paginae leviter saltem mihi inspectae nil nisi rarum, exquisitum, doctum ingerebant. Ut de paucis illis totius operis ingenium haberem cognoscere. Quod nemo legat, quin se doctiorem fieri lubens fateatur. Jam quid gratius, quid jucundius mihi contingere poterat, quam vel SCALIGERO disputanti interesse, vel Barthium audire disserentem? Quorum alterum admiror unice, alterum vero amo. Et profecto ipsa novitas quem non moretur atque afficiat? Quare gratias Tibi merito ago pro isto munere, et magnas quidem, quod requisitum penitus ac selectum. [gap: Greek word(s)] jam aliud non habebam praeter Panegyricum meum: Eum igitur mitto; tum ut legas, tum etiam ut censeas. Alerum exemplar ad illum, cui inscriptum est, recte curabis. Simulque eum officiosissime a me salutabis: Sed etiam me excusabis,


page 338, image: s338

quod non addiderim literas, quod pervolebam certe; sed negotia non permittebant, et tabellarius quoque valde properabat. Interim hoc sibi certo persvadeat, velim, me ejus et amatorem esse ingenuum et cultorem virtuti et eruditioni ejus semper devotum. Praefestino Wittebergae, ad d. XI. Maji, Anno CIC IC C XXII.

VII.

Petit prolixe a Rectore Academiae et Professoribus, Collegis suis, ut commendent se Electori, quo Professioni Poeticae Oratoria jungenda sibi conferatur; Ubi obstantia removet, et adhibenda promittit, cum causas antea desiderii hujus sui exposuisset.

Rector Magnifice, admodum Reverendi, Amplissimi, Experientissimi, Clarissimi ac Praestantissimi Viri, Collegae, Fautores atque Amici officiose colendi et observandi,

SExtus annus ipse agitur, cum Serenissimus Elector Saxoniae me, quod nostis, Rectorem dare Portensi Ludo cogitaret. Ac ego quidem abhorrebam minime a suscipienda ea provincia, quam et per se honestissimam, et plus utilitatis ac commodi mihi meisque videbam promittere, quam qua nunc hos sedeeim annos fungor: Quae quidem sola alendae familiae, si recte ponimus calculum, suppeditare minime potest. Sed vobis aliter videbatur, Patres. Quocirca et intercedere voluistis pro me apud Principem Serenissimum non modo, ut mihi manere liceret in hac clarissima Academia, et quibus functus hactenus, eas deinceps quoque sustinerem partes; verum etiam


page 339, image: s339

ut Serenissima ejus Celsitudo de luculentiore paulo ac ampliore stipendio mihi prospiceret. Accopia quidem commorandi in statione veteri abunde facta est: Sed aspirare ad meliorem fortunam, per auctariolum aliquod, equidem hactenus non potui. Et consecuta ejusmodi tempora sunt, ubi potius erat, calamitatibus publicis adhibere remedium, quam meis privatis necessitatibus consulere. Quare existimavi potius, obdurare animum adversus fortunam, bonamque concipere spem, affore tempus, volente DEO, quo ejus malignitatem, ut sic dicam, eluctari possem; quam aut Electori Serenissimo, aut vobis etiam importunis querelis, et nihil profecturis precibus molestum esse. Biennio autem abhinc, et quod excurrit, factum est, ut de suscipiendo Gymnasii Hamburgensis Rectoratu mecum ageretur. Quae quidem conditio, etsi luculenta perquam et refertissima multorum commodorum, quibus firmari et stabiliri meae vacillantes res possent, videretur; obtinuit tamen amor patriae, et quo hanc Academiam clarissimam, formatricem meorum studiorum, semper complexus sum, ut iis assentirem potius, qui hic manendum mihi, quam qui eundum statuerent, quo duceret bonorum hominum favor. Praecipue cum animadverterem, me discedendi veniam et deponendi has partes aegerrime impetraturum. Itaque egi gratias, qui alibi mea volebant commoda agere, et meum istum nidulum minime migravi. In quo et senium meum, si quod futurum, componere, animus semper fuit, vitamque sinire eo in loco, ubi tot clarissimorum virorum amicitias comparassem mihi, modo et tolerabili conditione meis tandem, si quippiam mihi forte accidisset humanitus, degere liceret. Quod quidem,


page 340, image: s340

ut praesens status meus est, polliceri mihi vix possum. Quae cum ita sint, et cum per horum temporum duritatem summamque rerum omnium perturbationem omnis prope spes de consequendo uberiore stipendio, occisa mihi atque projecta penitus sit, aliam nobis certe jaciendam aleam existimavimus. Nam cum viderem Oratoris, seu Eloquentiae Doctoris partes demandandas propediem alii, qui ea et doctrina et usu dicendi esset instructus, ut munere eo, et cum emolumento fructuque discentium, et cum clarissimae hujus Academiae ornamento aliquo ac laude fungi posset; postequam non ita pridem clarissimus Vir JOHANNES AVENARIUS J. U. et Philos. L. excessisset vivis; minime equidem deesse mihi, ac sedere diutius atque quiescere debui. Quam vitam degerim hactenus, ex quo et civis vester, et publicae dignitatis particeps fui, qua diligentia et fide in obeundis officii partibus versatus, quam operam quoque dicendi scribendique pariter, cum aliis, tumhuic ipsi Academiae navarim, vos minime latet. Sed neque et id ignoratis, Patres, semper eo contendisse meam industriam studiumque, ut quoad possem, Musarum assererem honestatem, eamque minime paterer a sensim se reducente barbarie, fascesque, quibus superioribus seculis, cum renasci coepissent bonae literae, exciderat, per ignaviam quorundam et fastum, omnibus modis recuperante, conculcari. Quod ut facerem, equidem me, non lucri cujusdam invitavit spes, a quo hoc studiorum genus ferme abesse solet; sed illa ipsa literarum dignitas, et hujus Academiae gloria me instigavit: Quae quidem diu noctuque videbatur assistere, mihique tot magna et dudum immortalitati dedicata subjicere


page 341, image: s341

nomina, Siberos, inquam, Taubmannos, Rodenburgios, aliosque complures, et adhortari subinde ac velut stimulos quosdam addere, ut imitarer ac sequerer tantos duces, minimeque committerem, ut, quod per ipsos partum decus ac nomen, mea socordia atque mollitie concideret ac expiraret. Sed horum famam ac gloriam ut mihi promittere sine audaciae cujusdam ac arrogantiae nota vix poteram: Ita degeneris atque ignavi contra existimabam, stare ad carceres, nec eo velle contendere, quo tam praeclara vestigia ducerent ac invitarent. Non itaque destitui, quod semel proposueram animo; sed vero alacriter perrexi decurrere meum istud stadium, vel una conscientia rectae voluntatis contentus, si alia forte praemia deessent. Quapropter cum neque maculae aliquid atque dedecoris admisisse in Academiam, nec defuisse unquam officio, et optimo semper animo ac voluntate in studia literarum extitisse mihi viderer, audebam certe inducere animum, ut etiam ipsam professionem Eloquentiae ambiendam nunc mihi ac affectandam existimarem. Ita quidem, ut ad eam, qua functus hactenus, quamque adhuc divina gratia sustineo, una obeunda ac administranda adjiceretur. Quanta enim Poetices et Oratoriae cognatio sit, vel inde patere arbitror, quod utraque pene iisdem praeceptis constet; nec aliunde originem duxerit omnis ornate ac splendide eloquendi ratio, quam ex Poetis. Nec dabitur facile, ut ego opinor, qui adspirarit ad summam aliquam ac excellentem in facultate oratoria gloriam, qui non et ipse praestiterit facultate scribendi carmina; certe in Poetarum lectione non persunctorie fuerit versatus: quod vel unicus Cicero, pater Romanae Eloquentiae,


page 342, image: s342

et velut Deus quidam, testari potest. Quo major autem hujus amplissimae facultatis utilitas atque praestantia est, de qua hoc loco nihil dicendum, eo profecto gravior ac diligentior cura vobis incumbit, Patres, videndi ac consultandi, cui potissimum ea credi in posterum ac demandari Serenissimi Principis auspiciis debeat. Neque enim satis est, (ut paulo liberius fiducia vestrae humanitatis vobiscum loquar) praeceptorum farraginem ex Rhethorum libris colligere, eaque inculcare juventuti, quod certe, si Crasso, summo Oratori, hac ipsa de re apud Tullium disputanti, credere volumus, minimum in hac arte atque facillimum est; sed oportet praeterea ostendere quoque rationem imitandi bonos auctores, et omnes dicendi formas ac characteres, ut Graeci vocant, eorumque virtutes ac vitia aperire atque docere, in quo praecipue ipsa vis eloquentiae posita est. Neque enim ubique uno atque eodem genere utendum est, sed prout res, de quibus dicimus, comparatae sunt, ita instituenda oratio, et nunc subtiliter ac presse, nunc contra ampliter et copiose dicendum est. Quod nemo praestiterit satis, nisi cui in istis literis subactum judicium, quique cum iis Scriptoribus, qui verae germanaeque eloquentiae dederunt operam, ut sunt plerique veterum, usum ac consvetudinem non vulgarem sibi contraxerit. Ac ego quidem infantiae meae atque tenuitatis ipse mihi optime conscius sum; putaverim tamen, assidua auctorum disertissimorum lectione profecisse nonnihil, et observasse hactenus, quod non sine fructu aliquo communicari cum juventute nostra possit: quod quidem hactenus nonnullorum egregiorum adolescentum rogatu et precibus privatim feci. Quod si itaque horum studiorum


page 343, image: s343

fructum aliquem post tot annorum labores ad me redire par est, unde et solatiolum aliquod graviori (si quae contigerit) aetati, et liberis meis praesidii nonnihil sperandum habeam; Ac si hunc ipsum fructum per difficillima ista tempora aliunde, quam ex conjunctione duarum harum professionum, Poetices ac Eloquentiae, vix possum capere; a vobis, Rector Magnifice, caeterique Patres Academici Amplissimi, officiose et peramanter rogo ac peto, ut pro summo illo studio, quo bonas literas prosequuti hactenus, proque illa benevolentia singulari et humanitate incredibili, quam mihi semper exhibuistis, quamque merito magnificare ac praedicare solitus sum, haec vota et desideria mea, nec injusta, sicut opinor, nec improba, aut ab usu abhorrentia plane ac nova, Serenissimo Electori quam diligentissime et quidem prae caeteris (si mereri videbor) qui hanc eandem, ut veteri verbo utar, procantur sponsam, commendare dignemini. Est quidem plenissimum pietatis, mereri bene de omnibus, atque quorumvis honestos conatus juvare ac promovere; sed iis adesse praecipue decet, qui quodam arctiore vinculo colligati nobiscum atque jamdiu nostri sunt, et quoddam quasi peculiare jus impetrarunt. Quos certe negligere praeter meritum, si maxime nostro praesidio indigeant, et vel externis, vel novis, postponere, cuidam injustitiae affine videatur. Sed certius mihi ac exploratius de ista summa vestra benevolentia erga me studioque constat, quam ut vel levissima suspicione ea in dubium vocare possem. Nec quicquam nunc adderem amplius, fretus hac praeclara vestra voluntate in me, nisi nonnulla removenda prius existimem, quae nobis difficultatem aliquam allatura in hoc negotio videbantur. Nam potest videri


page 344, image: s344

ista duarum Professionum copulatio atque conjunctio carere minime detrimento insigni, quod in juventutis studia aliquando redundare queat. Nam si contingat, ut aliquis, cui duplicis muneris obeundi incumbit necessitas, lento quodam atque difficili morbo implicetur, isque publico docendi officio fungi non possit, tum sane damnum geminum auditores ceperint, quorum alterum caveri poterat, si aeger unius tantum artis aut disciplinae professionem sustineret. Ac ego quidem libenter fateor, haec non sine gravi ratione afferri posse in medium: ut facile concedam, multo satius esse, atque non tantum ad dignitatem Academiae, verum et juventutis commoda pertinere cumprimis, ut uni non nisi una concredatur professio, hac tamen conditione, ut ei procedat stipendium istius modi, quo et se, et suam familiam honeste alere ac sustentare queat. Quod si non est, existimem certe, emolumentum ac commodum, quod ex conjunctionibus istiusmodi et locupletatis auctisque hac ratione stipendiis oritur, longe majus atque praestantius esse damno illo atque incommodo, quod inde per casum aliquem ac morbum, sicut ostendimus, evenire potest. Enimvero qui noverit, tantum redire sibi ex suo munere, unde et tueri familiam, et liberis quoque nonnihil prospicere in futurum queat, is alacrem ac nullis aliis curis defatigatum animum ad sua studia afferet, atque id cogitabit praecipue eritque solicitus, ut, quas docet ipse ac profitetur artes, prae caeteris excolat, easque ad summam, quoad fieri poterit, perfectionem adducat. Qua ex re quantum sperare emolumenti ac commodi in publicum liceat, per se manifestum satis est, nec declarari atque ostendi pluribus hoc loco debet.


page 345, image: s345

Contra vero, cui cum domesticis sordibus ac squaloribus conflictandum assidue, quomodo, quaeso, is erigat animum, et comminiscatur egregium aliquid atque excellens, quod aut praesentem juvet aetatem magnopere, aut admirationi posteris fuerit? Nam ut ex studiis gaudium, sic studia hilaritate proveniunt. Quae quidem alia statuenda non est, quam cum securus rerum aliarnm animus sibi redditur, et vacuus viliorum cogitationum gliscit ac emicat, voluptateque incredibili, quae ex contemplatione pulcherrimarum rerum ipsi suboritur, perfusus ac plenus, magis magisque discendi studio inardescit, nec ante quiescere ac sese velut capere potest, quam assecutus penitus, quae volebat cognoscere, sibique adeo satisfecerit. Quocirca fieri necesse est, ut ii, qui difficultatibus domesticis per arctiora stipendia laborant, aut frigide langvideque tractent commissas partes (velut jumenta, quibus cum pabula subtracta fuerint, aegre ad obeundos labores procedunt) aut alia agant, unde cum tempore meliora et ampliora vitae praesidia sibi polliceri queant. Cujusmodi simul evenit occasio, tum illi nihil cunctati arripere affulgentem spem utraque manu, et pene promtius cedere aliis partes suas, quam olim acceperunt. Quod quam perniciosum sit, atque cum maximo studiorum detrimento conjunctum, facile videtis. Ego vero hoc illis infelicior sum, quod nec hac ipsa via effugere possum domesticarum rerum angustias. Namque ad sacerdotia, in quibus vel praesentissimam opem plerique ponere, eaque velut sacram anchoram habere solent, quis mihi aditus pateat, non video. Quo magis danda opera, ut alia quadam ratione mihi et rebus meis consulatur. Quod aut hac occasione potissimum, aut nunquam


page 346, image: s346

temere alias, ut tempora sunt, et si me manere hic sit necesse, fieri poterit. Quod si nec ista quidem sufficient ad eximendum scrupulum, quem injici posse, supra ostendimus; age, ipsi conditionem feramus ac legem, qua si obstringar hanc ingressurus provinciam, omnis illa difficultas sublata penitus atque infracta videatur. Nam quamvis per ineffabilem bonitatem DEI de valetudine et sana mente conservanda spem optimam foveam, nec quicquam mali istiusmodi, quod tamen evenire potest, ominer; tamen, si forte acciderit, (quod idem Sospitator noster unicus clementer avertat!) ut aliquo diuturno et chronico, sicut Medici vocant, morbo impediar, penitusque decumbam, atque ne domi quidem obire munus et demandati officii partes possim, tum ego sufficiam ipse mihi idoneum hominem, qui meas vices agat interim publice, et quasi legatus aut optio in professione alterutra, prout necesse fuerit, administret, quo minus hac ratione detrimenti valetudo illa mea, quam deprecor, juventutis studiis importet. Habetis universam seriem et desiderii mei et voluntatis: quae si probabitur, ut spero, vobis, Collegae Optimi, egoque dignus videbor maxime, cui haec Oratoria Professio committatur deinceps, mihique aliquod inde solatium accedat, agite, et quod supra a vobis enixe petii, me et studia mea Electori Serenissimo diligenter et studiose commendate. Qui si auspiciis suis, quae decrevistis de me, habebit rata, egoque hanc Oratoris provinciam obtinuero, equidem in id assidue omnes ingenii, consilii studiique mei nervos ac rationes, sicuti hactenus, ita in posterum magis ac magis dirigam atque intendam, ut sua laus Academiae gloriaque, si amplificari non possit, indeminuta tamen maneat, nostraque


page 347, image: s347

juventus ad veram virilemque eloquentiam, non ad fucatam illam atque elumbem instituatur, nec fractum aliquod, et sanum parum aut decens, sed vivax et suis nervis constans, pudiceque ornatum, ac rebus ipsis, quod necessarium cumprimis, aptum orationis genus addiscat. Vobis autem, Rector Magnifice, et caeteri Patres Academici Amplissimi, ita officia mea ac studia semper constabunt, ut vos praeclare hujus benevolentiae in me ac voluntatis, hujusque collati beneficii poenitere jure nunquam possit. Valete feliciter. Deus et hunc ineuntem, et plures annos alios prosperrime atque ex animi sententia vobis decurrere sinat! Dabam Wittenb. ad d. VI. Jan. Ao. recuperatae gratiae CIC IC C XXXII.

VIII. Friderico a Metsch.

Gratulatur METSCHIO de feliciter exacta legatione Pragensi, dumque, quae in Legato desiderentur, et quanta haec dignitas sit, docet, METSCHIUM abunde laudat.

Generose, Illustris atque Magnifice VIR, Exlegate, et Praeses Eminentissime,

QUamvis durities temporum et ista fatalis calamitas patriae leporum omnium et cujuscunque festivitatis studium plane restingvat; nosque adeo non invenustos tantum atque insubidos, sed etiam exsensos ferme ac elingves reddat: non tamen efficere potuit, quin animus noster ad desideratissimi reditus tui nuncium raptus quasi et extra se positus, effervesceret gestiens, et eluctatus fati iniquitatem ad osculum manus tuae, PATRONE, festis tripudiis emicaret. Nam cum Te reducem Praga, regia urbe, et quae


page 348, image: s348

Bohemiae suae caput dat, legatione Amplissima functum votivis plausibus excepisset Dresda, Collegae et Amici essent amplexi; ipse, qui miserat, Potentissimus Elector, data dextra fidem atque prudentiam tuam laudasset, impietati propius erat, sedere me domi moestum et squalidum, nec statim perrumpere, quicquid vinculorum adhuc aut fati nostri saevitia, aut et non satis bona fide profligati morbi malignitas nectere videbatur; atque arrepere adeo in complexum tuum quasi, et hoc tam recens partum decus, hanc tam insignem accessionem novae gloriae PATRONO OPTIMO gratulari. De qua cum cogito, et quandam velut imaginem ejus complector mente, idem mihi evenire sentio, quod lignatoribus solet accidere, qui in ingentem delati sylvam haerent dubii, et tantum materiae cum notent undique, deliberant secum, cui potissimum stipiti ferrum intentent. Neque enim, quid primo mirer, quid secundo praedicem; quid omnino vel dicam sane vel taceam, dispicio satis. Magnum Legationis munus est: et sicut Principes Diis proximi, ita Principibus Legati. Quos secundos magis aestimabimus, quam qui primorum personam ipsi gerunt? Quare quae domi Majestas Principem, Legatum peregre sequitur et ambit. Qui quodam jure sibi vendicat, quicquid mittentis fortunae deberi potest. Sed inter Europae Regna ecquod nobilius ullum Germania est? aut in istius Principibus sublimius aliud, quam Saxonum culmen? Post haec toto terrarum orbe nulla augustior potestas Caesare est; qui solus cum conditore rerum et universi Principe divisum quasi imperium habet. Quanto illustrior igitur dignitas tua, et excellentior gloria est, FRIDERICE, qui a tanto ad tantum missus, gesta pulcherrime


page 349, image: s349

re, feliciter redis? Non est cujusvis, Principem gerere: Legati quoque explere numeros, paucissimis datur. Nam praeter nobilitatem splendoremque generis, et caetera, quae majestatem circumfundere, et quoddam quasi lumen addere possunt; excellenti ingenio, robustaque prudentia, et quae in omnes partes versare se novit, solertia opus est. Quid nunc de gravitate morum, qvae Gratiarum lepores non excludat tamen, commemorem? Quid de facundia et eloquentia? quae absoluta ni adsit, omnis propemodum opera ei perit. Atque haec omnia tamen aderunt frustra, ni plenus fidei, et constans invictusque adversus quasvis machinas terriculamentaque omnis generis animus accedat. Qui ut divinum quippiam est, ita non nisi divinis hominibus contingere solet. Quae cum recogito mecum et volvo animo, simulque Legationum tuarum ineo numerum, totamque illarum percenseo seriem, incertus sum, an in Te excellentiam naturae admirer magis, qua tantas ingenii animique dotes fecisti lucri, an disciplinam et studium et experientiam diuturnam pluris aestimem, qua efficacior Magister contingere nemini unquam potest. Neque enim opinor, collata tot in Tevicibus summi fuisset dignitas muneris, nisi prae multis aliis instructus virtutibus iis omnibus esses, sine quibus praeclare, recte, feliciter sustineri ea haud posset. De quibus ut multa hoc loci dici poterant, atque debebant etiam fortassis; sic raptim ac festinate simul, et pro illarum magnitudine loqui, perquam difficile. Id tamen praetereundum non est, tam Te praeclare fecisse ac fortiter, quod detrectare has noluisti partes, quam Serenissimum Electorem sapienter, qui Tibi praecipue commendavit. Sicut ingentis virilisque animi est, non


page 350, image: s350

declinare labores ac fugere, sed prompte suscipere Reipublicae causa, cui se natum intelligat: ita eligere, nec nisi dignos maxime atque idoneos vocare ad partes, in sapientissimum quemque cadit. Ac ut judicium maximi Principis honori summo; ita perfectae et absolutae laudi erit, te non minore probatum gloria, quam expectatione ante electum; et satisfecisse juxta, tum qui misisset, tum qui Te admisisset Legatum. Hinc fama illustris nominis et tot virtutum tuarum praeconiis, non Francofurtum, non Ratisbona, aliaeqve imperii urbes tantum, ubi sic, quasi in augustissimo theatro Te praebuisti spectandum; sed nunc et Praga quoque resonat, sic aliena, ut nostra non minus atque imperii videatur: Tuasque tam excellentes dotes animi, post tot imperii Proceres, ipsa capita rerum Augusti, laetissimis calculis proseqvuntur. In quibus cum apex ipse et summa Sceptrorum omnium posita sit, quid est, quo ferri ulterius gloriae tuae cursus queat, cum eo provectus fastigii sit, quod summum et ultimum terris stat, nec quidquam par alibi aut secundum videt? De qua felicitate, quam laetor merito, tam gratulor quoque Tibi, PATRONE, et Te tot maximis rebus mactum jubeo esse, quibus hanc Tibi comparasti. Nihil enim hic sibi fortuna vendicat, nec in societatem laudis temere venit casus, quam virtus prudentiaque confecerunt. Quae sibi ipsae praestare solent, quod alii a fortuna plerumque expectant. Gratulor, inquam, nec Tibi tantum, PATRONE sed patriae etiam, cujus maximus Tibiamor, summum studium inest: sed Patri etiam Patriae, quem post communem omnium colendum Tibi praecipue censes. Quin seculo etiam faveo, cui Te tantum Virum, tantum Exemplum Supremum Numen, hac tempestate


page 351, image: s351

maxime, qua bonis artibus cumprimis est opus, non denegavit. Ac quanquam jam id aetatis attigeris, cum de quiete ac otio alii cogitant, et ipsa multitudo meritorum tuorum immunitatem laboris ac missionem jure quodam flagitare videatur: (decima enim Legatione functus es, quem Pythagoraei numerum omnium maximum et perfectissimum habent: ita, ut sit necesse ferri retro, si quis putare ulterius tendat,) non ea tamen, PATRONE, sedebit unquam Tibi ratio, ut quid accedere velis tuis commodis, quod Reipubl. utilitatibus decedat; et uni prodesse, quod in communi expediat male. Non manus nostrae tantum et pedes et caetera corporis, quae aetas et senium tentare potest, Reipubl. serviunt: Animus noster ac mens debetur ei cumprimis. Quae sola ingravescente aetate valescit maxime, et vires inde ac incrementa ducit, unde exitum alia et finem expectant. Non viribus tantum ac velocitate magnae administrantur res: consilio, auctoritate, prudentia conficiuntur. Quae propria velut ejus aetatis sunt, quae et minus patet cupiditatibus, et qvum didicerit, viderit, audierit plura, maxime etiam sapit. Quare et apud Euripidem Jocasta prudens:

Nonnihil fert commodi
Senecta secum: multa, quae membris virens
Nescit juventus, monstrat experientia.

Non Phoenix, non Nestor ille Homericus, uterque senex et grandis natu, a rebus agendis abstinent, et fessam aetatem quiete ac otio traducunt: Sequuntur castra, assunt Principibus, aliquando manu, semper consilio ac sapientia rem gerunt. Quid nunc de frugi illo et Imperatore maximo dicam, cujus generosum et plane dignum Vespasiano effatum illud est: Stantem,


page 352, image: s352

ajebat, decedere Imper atorem oportet? Sed sive manendum Tibi in statione veteri, et quae ingressus semel honorum spatia, novis curriculis continuanda: sive subducta ex alto navi, in littus egredi, fractumque laboribus et tempestate jactatum corpus levare quiete contigerit; id precor Deum, id veneror supplex, ut et actiones tuas provehat atque secundet, et otium protegat et tueatur. Quod ut a negotiis abstrahat Te, non tamen a cura Reipubl. abducet. Quocunque secedas, sequetur Te amor Patriae, et cogitationibus praeclaris implebit pectus: In solitudine ipsa non eris solus. Venient juvenes, venient viri, ut dicta tua hauriant, et quicquid didiceris, quicquid expertus fueris, prona imbibant aure. Sic schola atque Gymnasium sapientiae erit secretum quietis tuae ac otii: cumque ipse non amplius geras atque sustineas publicam rem, qui olim id possint, formabis ac finges. Sic vivere magni viri, sic otiari sapientes solent: nil, quod non expetit, faciunt: cum cessant maxime, et maxime juvant. Wittenbergae, ad d. VIII. Sept. An. CIC IC C XXXVIII.

IX. Conrado Davidi Büchero S. P.

Quae cur anda sint, dicit cur atumiri. Explicat etiam, quid sic Laureolam ex mustaceo petere, item, quid nox sit intempesta.

PRaestantissime mi Büchere, pro missa pecunia ea recte curabit R. nostra, quae voluistis. De vino ei dedi negotium, ut quam optimum nancisci posset, id praestinaret. Nam vappam aegroto mittere, nihil aliud est, quam mittere novum malum. De Museo Ostermanni


page 353, image: s353

res confecta vobis est. Vos videte, ut satis feliciter adveniatis, quod Deum precor. Laureolam ex mustaceo petere, est, ut opinor, petere gloriam vel laudem ex aliquare, ubi nihil amplius ejus sit, quod non jam totum ab aliis occupatum. Quasi quis ex mustaceo potius, tali genere, cui lauri folia subjicebantur, laureolam, quam ex ipsa arbore petere instituat. Sane ita videtur hac formula usus Cicero lib. V. Attic. Ep. 20. de mustaceis autem Cato dere rustica cap. 121. Gratum fuisse munusculum Dominae Brandtiae, perquam gratum nobis est. De judicio autem utinam ne fallatur. Interim abundet illa suo sensu. Nobis ad voluptatem sat est, non displicere. Quod in fine epistolae de intempesta nocte scribebas, stare sane non potest ad rationem diei Romani. In quo intempestae noctis nomine id venit tempus, quod mediam noctem proxime antecedit, cum tempus agendi nullum est. Clarum id ex Censorino, Varrone, et aliis. Tuvero id videris intellexisse, quod auroram antecedit. Ideo enim subjunxisti Terentianum illud: Quid? illucescit boc jam. Vale et me ama. Familia vestra tota salveat. Raptissime ad d. XV. Sept. Anno CIC IC C XXXVIII.

X. Joachimo Hagmeiero S. P.

Dolet, quod e Belgio missa scriptanon acceperit, quae adbuc desiderat. Deinde Academiae statum afflictissimum ob annonae gravitatem describit, et ob non soluta stipendia: res tamen meliores sperat. Commendat juxtae latorem harum literarum: et narrat de ambiente Professionem Ethices, quaevacaret iterum


page 354, image: s354

obitu Schneideri, quem deplorat. Subjicit his quaedam novae, et de nonnullis quaerit.

QUas hoc ipso mense Hamburgi dederas, eas traditas scias; non item, quas Leida misisse cum nescio quonam Mafio scribis. Quas interiisse hoc magis doleo, quod iis Gronovii atque Fabricii nostri Poemata adjuncta faisse significas. Nihil enim hujusmodi deliciarum hactenus ad nos venit: et quicquid Belgae et Batavi edunt, aut ignoratur penitus, aut de Catalogo scitur tantum. Librorum aliquid inde nihil infertur. Quo fit, ut in solitudine aliqua prope, aut in barbarie agere videamur. Quare si quid istius ad nos mitteres, magno profecto, quin potius ingente nos beneficio ornares. Heinfii tamen Responsionem ad Balsaci Epistolam, et magni Salmasii de usuris semel aspicere licuit: si quam rationem inire possis, ut ipsi libri ad me perveniant, plurimum te amarem: de summa, ut par est, satisfacturus. Academiae status longe afflictissimus est. Nam belli defunctos discrimine annonae gravitas miserrimum in modum afflixit: adeo, ut invitis mortalibus fame pereundum fuerit. Quare multis hinc discedendum fuit: Unde studiosorum numerus ad miram paucitatem redactus. Interim tamen sunt nobiscum adhuc nonnulli boni ac docti. Ac nos, quantumvis nihil omnino stipendii solvitur, quo nunc in quartum caremus annum, tamen et publice privatimque obimus partes. Neque enim negligendi et contemnendi sunt, qui cum magno sumtu hic vivunt. Commodiore annona nos fore usuros deinceps, spes anni, et quae pulcherrime hactenus provenerunt segetes, videntur spondere. Quod si erit, et Academia nostra, opinor, uberiora paulo incrementa capiet, nobisque ipsis aliquanto


page 355, image: s355

melius erit, quorum durissima hactenus conditio fuit. Latori harum, ambienti paedagogiam apud vos, si qua in re prodesse queas, et ejus juvare conatus, id facias quaeso. Sennertus vicissim te salutat. Is nunc Professionem Ethices ambit, quam bis hoc anno contigit vacare; Semel excessu optimi Nigrini: Deinde M. Schneidero mortuo, qui surrogatus ei fuerat. Obiit Schneiderus Aprili proximo in ipso flore aetatis, cum nondum XXVII. annos explevisset, cum magno damno literarum et Academiae nostrae, quae novum ornamentum sibi ac decus ab eruditissimo ejus ingenio totque optimis artibus instructo promittebat. Sed cedunt omnia fatis. Tu vale, et nos ama. Raptissime, ad d. XX. Jun. Ao. CIC IC C XXXIX.

P. S.

Banirus ad Brandisum castrum munit, et dum Caesareanae copiae contrahuntur Pragae, ipse interim in Silesiam Moraviamque subinde excursiones facit agitque praedas. Heri incessit rumor, decertatum acie, sed aequo Marte discessum; a Caesareanis tamen Leutomerizium receptum fuisse. Quid veri falsive insit, docebit dies. Ampliss, Dnum. Lindebrogium ut officiose salutes, rogo. Quid eruditis simus senex machinetur, quid item de Exercitationibus Heinsii in Novum Foedus expectandum nobis sit, fac sciam.

XI. Eidem S. P.

Queritur de eo adhuc, quod missa non fuerint ad se perlata. Respondet quoque ad proximas Hagmeieri, et rogat eum, cur se immisceat alienae liti?



page 356, image: s356

NOndum integer mensis est, quod respondi ad tuas, quas vix dum domum reversus ex Batavis dederas. Eas tradidi cuidam Koplero et Scholasticis nostris, qui experiundae fortunae ad vos proficiscebatur. Num redditae sint, valde aveo scire. Semel quidem atque iterum obtestatus sum hominem, ne spem meam falleret, et id committeret in se, quod Masius ille commisisset, cui fasciculum ad me perferendum Leidae credideras. Neque enim aut ipsum hominem, aut quod exhibitum oportuit, unquam hactenus conspicere licuit. De qua re et scripsi nuper, et nunc quoque non leviter habeo querendum. Et tamen quod semel periisse videas, pro perdito habere oportet. Ad proximas tuas ita habe: Nihil omissum a Pastoribus vestris in Apologetico Jungii: et ea ipsa, de quibus quaerebas, diserte haberi in exemplari transmisso. Responso Theologorum omnes subscripserunt, qui eam Facultatem constituunt, D. Martini, D. Röberus, D. Lyserus (is, nisi fallor, concepit) et Hülsemannus. Nostri Collegii eo tempore Decanus fuit D. Wellerus. Sed quid quaeso ista ad te, mi Hagmeiere? Quomodo, sodes, accessio factus es alienae litis? Explica, oro, mihi hunc aestum, et vale. Raptim, Wittenb. ad d. XVII. Julii, An. CIC IC C XXXIX.

XII. Joachimo Hagmeiero S. P.

Scribit de Panegyrico, quem Sennerto dixerat. Luctuosum Academiae statum rursus attingit. Inde quosdam desider at libros, et de Ammiano percontatur Hagmeierum. Tandem nuntiat de filii sui abitu in Daniam.



page 357, image: s357

LIteras tuas, quibus ad proximas meas respondebas, Hagmeiere Praestantissime, recte accepi. Ex quibus cum intellexerim, te Panegyricum nostrum, quem Viro incomparabili DAN. SENNERTO diximus, nondum vidisse, ejus exemplar nunc mitto. Adjunxi et alia, ex quibus intelligeres Academiae nostrae calamitatem et fatum longe luctuosissimum, quae cum discentes paucos alat amplius, docentes quoque ipsos amittit, ut dejiciantur non modo praeclara studia et opprimantur magis ac magis, sed ipsa quoque resuscitandorum spes in tot Clariss. Virorum casibus extingvatur. De Tangermindensi negotio, consilio tuo, quamprimum licuerit, utar. Nam hactenus quidem non potui. De catalogo Leydensi plurimum amo te. Interim tamen nimiopere dolet, nos praeclarorum operum titulos legere, ipsa non pos. se. Exercit ationum Heinsianarum in Foedus novum, si duo exemplaria quamprimum curares ad me, alterum pro me, alterum pro Nobiliss. Domino Frisio, magno beneficio nos tibi obstringeres. Pecuniam hic Hamburgensi cuidam, cui velles, statim annumeraturus essem, quam in coemendis illis impendisses. Valesii Ammianum non vidi. Si tu, aut Dn. Lindebrogius, quem officiosissima salute meo nomine impertieris; quaeso significes, de eo quid videatur, et quid prae Lindebrogii editione peculiare atque eximium habeat. Ad nos nihil affertur bonorum librorum, et bibliopolae nostri alia mercimonia exercent. Itaque a barbarie proxime absumus. Sed quid Fabricius, quid Cassius, quid Londius nostri, aut ubi agunt? Ubicunque agitent, opto voveoque, ut bene et memores nostri! Nisi hoc mense discesseris, fors erit, ut filius meus natu major te Hamburgi conveniat, et


page 358, image: s358

meo nomine salutet. Nam quia suppeditandis sumptibus in studia amplius non sum, in Regis Daniarum aula experietur fortunam: Cui ab Electrice nostra vidua commendabitur; in cujus aula jam degit. Huc redit nostra spes, mi Hagmeiere, et serio illud Poetae usurpare possumus, Fuimus Troes; Scis quae sequuntur. Vale et me ama: qui ego te et tuas eximias dotes virtutesque depereo plane. Wittenb. raptim ad d. v. Octobr. Ao. CIC IC C XXXIX.

XIII. Eidem S. P.

Respondet ad acceptas literas, et refert Wendlerum ambire Professionem Ethices. Hagmeierum in propinquo agere laetatur. Tum de Lindenbrogio quaedam scribit, et consalinis futuris, additque alia. Hospitem illius vult salutari. De Academicis rebus quaedam monet. Ab Hagmeiero frequentes literas, imo ipsum expetit. Hisque alia subnectit.

QUo siluisti diutius hactenus, Praestantissime mi Hagmeiere, eo gratiores venerunt tuae, quas M. Wendlerus per fratrem suum mihi exhibendas curavit. Ipse enim paulo post, quam huc venisset, profectus est Dresdam, prensaturus Aulicos de impetranda Professione Ethices, quam denuo apud nos vacare contigit, ex qua L. Scharffius ad Extraordinariam Professionem Theologiae aspiravit. Mire autem jucundum fuit audire, in propinquo agere te. Ita enim futurum spero, ut paulo crebrius ad me commeent literae tuae, quibus nihil mihi potest esse acceptius, tum per ingenuam illam et nihil affectatam elegantiam orationis, qua solent praestare, tum quia plurimum


page 359, image: s359

amo te eas ob causas, quas praedicare aliis satius erit, quam apud te ipsum commemorare. De Masio et quem in Batavis ipsi commendasti fasciculum, nihil dum potui explorare. Tu in vicinia mane modo, nec deerit, puto, occasio eo mittendi literas; ac fortean Tangermündani cives in Academia vestra agunt, per quos omnia tibi patere possunt, quae mihi hic occlusissima sunt. Praecipitante hieme anni Clariss. Dn. Lindebrogius scripsit ad me. Causa erat Nigrinus quidam, civis tuus, quem, cum mittendus in Academiam esset, meis et aedibus et mensa volebat recipi. De aedibus facile assensi, cum satis vacarent: De mensa nihil certi pronunciare habui. Nam cum qui mecum fuissent hactenus, aut demigrassent jam, aut in procinctu starent mox abituri, minus commodum videbatur, uni praebere cibum, et eum unctiusculum quidem, quem pro fortuna lautiore hominis expetebat. Significavi tamen, siunus et alter se ei vellent adjungere, daturum me operam, ut ipsi satissieret. Sed nihil hactenus respondit. Interim Dresda ad me scripserunt nonnulli idem rogantes. Ac cum futurum sperem, ut quini aut seni coituri sint, tui judicii facio, utrum de ea re ad Dn. Lindebrogium perscribendum aliquid sit, an ea opera supersedere satius putes. Et fortean ille Nigrinus alio jam profectus est. De quo cum optime tibi constare poterit, tuo cumprimis uti consilio volo. Neque dubito, etiam illius negotii alias te conscium esse. Caeterum nimiopere vellem gratificari Clarissimo Viro, et cujus amicitiam plurimi facio, quantumque fieri potest, studium et officium meum ei probare. De Raphelengii Indice plurimum amoto, quem Norinbergam his diebus ad Generosum Dn. FRISIUM, Serenissimi


page 360, image: s360

Electoris Legatum, permisi. Sed pleraque tamen nota vulgataque sunt praeter Salmasiana, et quae Holstenius edidit; praeterquam Salustium Philosophum: e quibus ne fando hactenus quicquam accepi. Ad Dn. Horneium, quod volebas, dedi literas, quas per idoneum tempus reddes, Cum Calixto familiaritas hactenus non fuit, ut mutuis scribendi officiis excoleretur. Sed eas partes Dnus. Horneius rogatus a me haud illibenter suscipiet, et satis feliciter administrabit. Dn. hospitem tuum perhonorifice mei mentionem quandoque facere Wendlerus affirmare conatus est. Quod gratum fuit. Non quod aliquid mihi tribuam arrogemque dignum depraedicatione hominum; sed quia plurimum semper delectationis habet apud optimos quosque et honestissimos atque clarissimos viros bene audire. Quare meo nomine ipsum ut officiosissime salutes, etiam atque etiam abs te, Hagmeiere, contendo. Sennertus et Ostermannus te salutant. Quorum alter hodie in Professorum corpus recipitur solenniter, Dn. D. Wellero, ut Ebraeas literas publice deinceps doceat, surrogandus. Rerum nostrarum status qui sit, taedio juxta scribere et pudori est prope. Sed totam Iliada a Wendlero audies. Spes tamen est, per hanc aestatem incrementa aliqua sumturam Academiam, si propria nobis haec erit quies, qua in praesenti utimur longius paulo discedente bello: Quod utinam ne viciniae vestrae impingatur! Quod restat, plurimum abs te, Hagmeiere, peto, ut saepius scribas ad nos; et quid si hoc aestivo tempore aliquando visas ad nos, usurus haud alio hospite, quam ipso, qui te quam amantissime nunc invitat? Gestio sane amplectite, gestio audire ex te, quae videris in Belgio et Batavis, quos tibi amicos paraveris, et


page 361, image: s361

si quae alia sunt, quae jucundum mihi audire, et tibi narrare. Sed nihil opto aut cupio vel peto, nisi quod tibi cum maxime commodum fuerit. Vale et me ama. Wittenbergae, ad d. XXX. Maji, Anno CIC IC C XL.

P. S.

Superioribus septimanis Sora Danorum ad me perscripsit Lundius noster; ubi nunc satis bene videtur agere Juveni Nobili praefectus. Scripsit una et Ravius quoque, qui Rostochio eo demigravit, et Geographiam ibi inter Professores Regios docet. Meursio ibi successor nondum datus est. Multum me Ravius in illum secessum invitat. Sed nisi ultima expellat necessitas, ego hunc nidulum meum non relinquam.

XIV. Eidem S. P.

Plura mittenda exigit. Lamentatur interim Academiae res bello accisas, et Professorum quorundam abitionem. Unde conjectur am de pejore adhuc statu facit. Quodirato DEO tribuit.

PRaest antissime mi Hagmeiere, de misso Elsevirianorum librorum catalogo gratias ago; alterum Raphelengianorum impense expecto. Exercitationum Heinsii grande pretium. Sed ne diutius caream, vel defraudare paratus genium sum, ut tibi, si miseris, satisfacere queam. Ita ingens cupiditas videndi ejus libri animo incessit. Nostrae res tranquilliores paulo, dum bellum longius abest, quidem sunt, sed nihilo meliores. Ita indies magis magisque decedit et perit succus nobis, quo, sicut testudines, vivere hactenus oportuit. Nec quicquam spei bonae in posterum apparet;


page 362, image: s362

quam ille Noribergensis Conventus sperare jubet. Quod sane, si vera sunt, quae nuncii ferunt, jactanturque de Svecis, perexiguum est. Interim nisi pax fiat, durare non licet; et nobis vel succumbendum penitus, vel novae quaerendae sedes et partes. Quod memor eris, si viam aliquam tibi monstraverint fata, quam indicare nobis ad meliorem fortunam tandem queas. De Masio nihil hactenus. D. Strauchius obiit diem: post D. Carpzovium in inferiorem Lusatiam Grosius abiit, et suam ordinibus sub nomine Syndici operam addixit. D. Wellerus Brunsvicum vocatus est ad Pastoratum et sequetur brevi vocantes. Quid Hülsemannus facturus sit, nondum liquet. Plerique tamen existimant, cum invitatus in Frisiam sit ad Ephoratum ejus ecclesiae, tam pingvem atque opimam offam dimissurum ipsum haud esse. Nec consistent exempla, cum semel coeperint; atque licere adeo sibi quisque existimabit, quod aliis fructuosum fuisse intelligat. Sed quid de Academia nostra sic tandem futurum? Nolo dicere; et tute ipse optime vides. Fatis agimur, mi Optime Hagmeiere: Ira divina nos urget, et poena poscit publice provincias istas. Nec deprecamur tamen, et deteriores indies pene evadimus. Quae desperata improbitas hominum nihil boni sinit sperare. Deus itaque misereatur, et istos saxeos nostros animos in vere humanos refingat! Qui tibi et nobis omnibus hunc ineuntem annum feliciter prospereque exire faciat. Ita vale, et meama, charissimum mihi semper caput, mi Hagmeiere. Witteb. ad d. IV. Jan. An. CIC IC C XL.



page 363, image: s363

XV. Eidem S. P.

Intermissum scribendi officium redauspicatur. Mittit Naudaeum. De Cunaei Orationibus edendis quaedam monet. Domicilii sui mutationem indicat, et huic molestias adjunctas. Salut ationesque mandat.

DIu est, Clarissime Hagmeiere, quod neque dedi aliquid ad te, neque abs te accepi. Demus uterque utrique veniam; certi, officium scribendi quidem, non amorem atque affectum nostrum interim cessasse. Naudaeus tandem cum sociis se emersit in lucem, qui nunc venit ad te, petitque, ut abs te comiter admittatur. Quod eo prolixius sacies, quo vehementius nos, qui mittimus, amas. Sunt penes me aliquot orationes Cunaei, praecipue quas in funeribus Clarissimorum Virorum habuit; has idem Mevius, qui Naudaeum produxit, edere cogitat; Nisi Leidae forte luculentior editio paratur. De quo si constat tibi aliquid, quaeso, me mone. Si quid ejusdem auctoris habes, quod ad hoc comma pertineat, gratissimam rem facturum mihi te scias, si indicaveris, ut sciam, an inde accessio aliqua fieri opusculo ei possit, in quo et ejus praefationes vulgare junctim animus est. Scripsit et Bonaventurae Vulcanio orationem funebrem; sed quam nondum vidi. Quare si ejus per te mihi copia fieri potest, fac, quaeso, id ut fiat. Plura nunc non licet: Nam dum ex aedibus meis veteribus in novas commigro, quas Consulis Hornii vidua filiae meae vicina morti legavit, facile me male vacare intelligis. Nosti, quam molesta res sit supellectilem transferre librariam maxime et chartarum. Itaque


page 364, image: s364

et occupatus sum et taedii plenus. Reverendum Dn. Calixtum atque Hornejum meo nomine perhonorifice salutabis, quos viros plurimi facio ob eruditionem insignem et illam minus vulgarem. Vale et me ama. Witteb. ad d. V. Maji, An. CIC IC C XLI.

XVI. Wittramo, Consiliario Regio Dan. nomine Universitatis Witteberg.

Petitoria est, qua nomine Academiae rogat, ut sicut spem ejus fecerat Rex Daniae, Wittrami opera, ipsoque interprete, Acaedemiae salus Reginae Sveciae commendetur; et modum quoque ostendit, quo juvaripossit, et gloriam hinc venturam ominatur.

Magnifice ac Nobilissime Domine, etc.

NOn satis habuit Serenissimus ac Potentissimus Daniarum ac Norwegiarum Rexapud Generosum Dominum Torstensonium, Svecicarum copiarum praefectum summum, pro Academia nostra intercedere clementissime; verum ad ipsam Serenissimam quoque Reginam Sveciae, uti accepimus, dedit literas, quibus hanc officinam sapientiae, haec incunabula orthodoxae religionis, Majestati ipsius omnibus modis commendaret. Magna profecto haec Serenissimi Regis pietas est, et quae spem sola propemodum facere potest, futurum inde, ut ex ruinis, quibuscum colluctata hactenus est, emergat se iterum Academiae res, et in tranquilliorem ac meliorem statum deinceps resurgat. Nam si hoc immortali Regis maximi beneficio levati per Dominum Torstensonium sumus haud parum; quanto majora et certiora emolumenta nobis in posterum ab ipsa Serenissima Regina licebit sperare? Enim vero quid non concedet illa vicini non tantum


page 365, image: s365

et Potentissimi quidem, verum affinitate quoque tam arcta et cognatione sibi conjuncti Regis petitioni? Praecipue si ad petentis auctoritatem interpretis virtus dexteritasque accesserit. Quas partes ex quo a Serenissimi Regis Majestate Tibi, Vir Nobilissime, delatas cognovimus, tam laeta ac prospera augurari inde atque promittere coepimus, quam egregia ac singularia de incredibilibus Tuis animi juxta atque ingenii dotibus narrari ac praedicari audieramus. Sed duo cum maxime sunt, a quibus Academiae nostrae conservatio inprimis pendet, primo, si Serenissimo Regi a Serenissima Regina caveatur idonee, in urbem et castrum Wittenbergense nihil hostile unquam consultum iri: deinde si Praefectura ac ditio tum Wittenbergensis, tum Belzigiensis, tanquam dotales fundi hujus Academici, neque hospitiis militum, nec imperatis pecuniis et commeatu onerentur unquam, sed harum rerum immunes et liberae pronuncientur ac habeantur semper. Nam nisi id fiat, neque frumenta nobis tuendo communi Studiosorum convictorio, nec pecuniarii reditus procedent, quae duo maxime hactenus et Academiae et profitentium publice res sustinuerunt. Posthaec quamdiu hostilia metuenda urbi, tamdiu tenenda illa, ut in praesenti, satis firmo praesidio est. Caeterum sic comparatae res sunt, ut nisi pessum euntibus civibus ali et conservari tam copiosus miles haud queat. Fieri autem non potest, quin civium eversae fortunae ipsius ruinam Academiae trahant. Neque vero haec ea de causa adduximus, ut rerum agendarum modum Magnificentiae T. praescriberemus; sed ut intelligat, quae spatia illa sint, in quibus industria ejus felicitasque stadium ad immortalem parandam gloriam decurrendum sibi putare


page 366, image: s366

queat. Age itaque, Magnifice et Nobilissime Domine, ac delegatum auspiciis regiis negotium non suscipe tantum strenue, sed confice etiam feliciter, ut nobilissima isthac accessione et Serenissimi Regis amplietur gloria, et tuis ipsius laudibus hic de servata Academia quoque titulus accrescat. Nam quoties hoc summi ac maximi Regis beneficium aut ipsi vehemus ac tollemus laudibus, (quas imponemus nobis perpetno partes,) aut decantabit sera posteritas, toties et Nobilissimi Wittrami memorabitur nomen, qui non minore felicitate acceptis mandatis functus est, quam pietate Serenissimus Rex dedit. Wittebergae, ad d. XXVIII. Jun. An. M. DC. XLIII.

XVII. Nobilissimo Viro Rudolpho a Brandt, de Lindau etc. S. P.

Ad studia reverso gratulatur, et ut serio incumb at illis, admonet; operamque suam liberaliter offert.

VEhementer gavisus sum, Nobilis sime Rudolphe, cum tuas non ita pridem accepissem, quod intelligerem, te tibi quasi, id est, studiis reconciliatum ac redditum esse. Quid enim aliud, quam a temet ipso exulare hactenus videbare, cum aliis potius rebus, quam, quae coepisti nobiliter, studiis dares aetatem? Quod sane, ut simpliciter tecum agam, magno dolori fuit. Timebam enim, ne plane in nihilum reciderent illae spes, quas ingentes de te non ipse tantum, sed alii plures mec m ceperant. Quanquam id non tam tibi, quam seculi nostri iniquitati imputandum videbam, quacum non semel tua causa graviter sane expostulavi. Sed respexit utrumque DEUS: et tuum


page 367, image: s367

erit, uti grata manu bonitate ejus, atque in id incumbere serio, quod tibi agendum reslat, et tutemet ipse tibi jam olim nobilissimo animi proposito imposuisti. Materiam oratiunculae, quam volebas, hic habes, et isthanc operam nostram boni consule. Qua si imposterum etiam uti voles, dubitare non debes, eam tibi semper paratam fore. Quare audacter adi, poscc, flagita. Nihil mihi magis curae erit, quam tuis consulere rationibus, quantum in manu nostra positum est. Vale et Dn. M. Ludecum, nisi grave, saluta. Raptissime, ad d. XII. Julii, An. M. DC. XLIII.

XVIII. Ad REGEM DANIAE, nomine Universitatis Witteberg.

Eucharistica est epistola, qua gratias Regi agit, quod intercessione sua salvam Academiam praestiterit. Ob quod beneficium eum laudat magnifice, Academiamque ipsi porro commendat, et faustis sima precatur.

SERENISSIME ac POTENTISSIME REX,

AD Augustum Thronum tuum Academia Wittenbergensis se sissit supplex, et venerata Sceptri gemini Majestatem, Tibi, quam demississime potest, gratias agit, quod apud Serenissimam Sveciae Reginam Patronus, ut maximus, sic efficacissimus ei adstiteris, securitatemque ac velut pacem aliquam inter media arinorum negotia quam felicissime impetraris. Maximum istud hoc et ejusmodi beneficium est, quod non nisi regias laudes et tuam, PIISSIME PRINCIPUM, naturam decere potest. Cui, quod alii Reges doctrinis ac institutioni debent, proprium


page 368, image: s368

insitumque est, et suis consulere fortiter, et aliorum saluti, quantum potest; Quae Te, ut inter rerum culmina AUGUSTISSIMUM, sic inter ipsos universim homines DIVINUM reddet. Neque enim frustra Augustus Caesar dicebat; Pietate atque justitia Principes Deos fieri: Et inter hos ipsos Amphitryonis filium retulere veteres, non quia Thebis suis tantum, sed universo orbi salutaris exstiterat. Quid est Justitia, quam quod commune est atque ad universos pertinet bonum? Quid Pietas, quam quae de omnibus, summi illius ac pientissimi Numinis instar, meretur bene? Nec unquam ita desciscas a Te, Serenis sime REX, ut minus aliis, quam Danis Norvegisque tuis (licet his maxime) Justus Piusque esse cupias. Academiae nostrae imprimis, quam matrem Religionis, matrem Artium Literarumque communem nunquam non prosequi, nunquam non ejus juvare ac promovere commoda, inter praecipuos Gloriae Tuae titulos pones. Interim quod unum nunc possumus, Majestati Tuae, DOMINE, reddimus gratias, daturi imposterum strenue semper operam, ut beneficiorum tuorum memoria perpetua nobis sit ac immortalis. Servet Te Deus, Evergeta Maxime, Te Deus, REX POTENTISSIME ac BENIGNISSIME, ut diutissime imperes, ut felicissime imperes, ut Excellentissimae Domus Tuae Perennitas perennem felicitatem Daniae Norvegiaeque Tuae praestet, omnes petimus, omnes oramus: Tum ut Consiliorum Tuorum sapientia, fide, constantia ac felicitate oppressa armis, et tantum non penitus exanimata Patria quamprimum vitam ac spiritum recipiat, Teque Herculem novum et suum deinceps salutet, colat, veneretur, tristissimis bellorum monstris liberatus Christianus Orbis. Wittebergae,


page 369, image: s369

IV. Nonar. Octobr. Anno M. DC. XLIII.

XIX. N. N.

De Patroni favore in se praesumit optima, eique Studiosum, indigum stipendii alicujus, commendatum magnopere cupit.

Generose, Magnifice ac Summe Vir, Domine et Patrone reverenter atque demisse semper colende.

VIderi audacior poteram, qui inopinata et nihil solita hactenus scriptione negotia tua interpellem. Sed non tam id facio, quia frontem posui, quam bonitatis tuae fiducia mirifice fretus. Quam non tam aliorum relationibus, quam rebus ipsis cognovi coram, cum ante hos quinque annos Dresdae inter solennia nuptiarum principalium in aedibus Magnifici Domini Cancellarii concessum fuit exoptatissimam dextram tuam honoris osculo venerari. Quo tempore cum honestissima comitate convivium illud celebraris haud tantum, sed in me quoque benevoli ac faventissimi animi plura ac luculenta edideris signa, facilem mihi apud Te, Nobilissime Domine, scriptionis hujus paratam veniam fore non spero magis, quam plane confido. In ea causa praecipue, quae per se digna favore omni existimata semper est. Egit aliquammultos annos in Academia nostra, et mea familia JOHANNES BITTELICUS, Francus, et ita egit, ut causis justissimis eum summopere complexus sim. Valet ingenio, quod optimis literis excultum dedit; diligenti et studioso animo est: pius praeterea, sobrius, modestusque ac frugi: quas laudes elegantia morum mirifice auget. Qui ad majora et altiora contendens,


page 370, image: s370

cum uberioribus subsidiis opus habeat, eaque cum desint, ab Illustrissimo Principe suo impetrare contendat supplex, abs Te, Nobilissime Domine, vehementer atque demisse petoque acrogo, ut Juveni optimo benefica tua ope, in qua praesidium maximum sibi locatum habet, prolixe adsis, atque efficias adeo, quod potes certe, ut consequatur largiter, quod desiderare ac petere, cum fortunae iniquitas, tum studiorum ac patriae amor ipsum coegit. Cujus utilitati ac commodo id plane cedet, quod per hoc liberalitatis pulcherrimum genus ad eruditionem ipsius accedat. Tibi vero, Generose Vir, quam honorificum erit servasse juvenem, et salutarem in eo patriae dedisse civem. Quanquam et me devinctum licet jam dudum illustri nomini tno, magis magisque tibi obligabis: ut qui in me ipsum interpretabor collatum, quodcunque in illum beneficii contuleris. Restat precari ac petere, ut Te vicissim Deus omnibus optimis rebus honoreque ac gloria perpetuo augeat. Tuque inposterum favere digneris, qui etc. Witteb. d. XIX. Octobr. An. CIC IC C XLIII.

XX. Illustri ac summo VIRO DANIELI HEINSIO, Equiti, etc. S. P.

Tradit ipsius favori et institutioni Brandtium, simulque Leidam et doctorem ibi tantum extollit. Insuper mittit Plinium a se non optimo cultu editum; cujus rei culpam in bella rejicit, et cultum illi perpetuum spondet.

ILlustris ac Summe Vir, quam affectu et benevolentia tua in me, quam et superioribus, et proximis literis


page 371, image: s371

abunde testatus es, triumphare soleo, tam mihi solicite navanda est opera, ut quibuscunque modis tueri pergam. Quod in praesenti cum alia ratione vix licet, quam scriptione; toties ea utendum erit, quoties se occasio offert, et tibi haud videbatur grave, legere nostra. Quare cum nobilitatis primariae Juvenis, RUDOLPHUS BRANDT DE LINDAU, abitum pararet ad vos, daturus Academiae vestrae clarissimae egregium civem, nec sine nostris dimitti debuit, et quia de sinu ac complexu nostro proficiscitur, commendandus tibi maxime fuit. Est ille acri et magna et erudita indole ac nobili impetu ad eas grassatur artes, quas suo loco ac destinationi congruere animadvertit imprimis, aulae et Reip. natus. Quarum cum haud temere alibi certiora oracula, quam in Lugduno vestra, reddi soleant, et tu in illis Apollines ipsos ac Phoebos praestes; age, Maxime Heinsi, et quod Schneidero nostro praestitisti ubertim, Brandtio quoque nostro indulge, eumque consiliis praeceptisque tuis sapientissimis ita finge ac forma, ut eum tandem reddas nobis, qualem vovemus maxime, et ipsa patria expectat, quae fessa, saucia, vexataque pessime, non nisi ab illis salutarem opem sperare potest, qui sapientiae virtutisque doctrina, non inutili scientia animum probe instruxerunt. Magnificum est decoram obligare indolem: et quantam gloriam affert, si de Germania nostra institutis tuis et disciplina, in Brandtio quoque nostro, praeclare voles mereri? Auctumno proximo Notas in Plinium Caecilium emisimus sed extemporaneas plane, ut typographo scilicet gratiam eam faceremus. Quare cum neque ab se ulla dote commendabiles sint, et posthaec non modo descriptae in sordidiore charta, sed plurimis etiam


page 372, image: s372

locis mendose satis; in tuum conspectum producendae non erant. Quanquam quae junximus, nec elegantiora, nec meliora deprehendes: et itaque merito inaequalitatem nostram ridebis. Sed hi bellorum fructus sunt, qui neque in literis, nec ingeniis, nec artificiis ipsis quoque, lepidum quicquam ac venustum manere sinunt. Sed ut haec aliaque nobis adimat tempus nostrum durissimum, non tuistudium tamen et maximarum virtutum tuarum ac dotium admirationem ac cultum unquam demet. Witteb. Prid. Id. Mart. An. CIC IC C XLIV.

XXI. Nobilissimo atque Amplissimo VIRO Johanni Georgio Styrzelio, Consuli Rotenburgico S. P.

Styrzelii bene de Wittenbergensibus sentienti se insinuat, sibique amorem conciliat Viri hujus, extemporanea scriptione, quam eo sinceriorem perhibet. Denique venerationem ei pollicetur.

Amplissime Vir,

NOn semel hactenus, cum fuit occasio, Excellentissimus Collega, Marcus Panzerus, Med. D. et P. P. mentionem fecit de te, quamque amanter de nobis et honorifice sentias, cum cura me monuit. Quod cum Clarissimus quoque Rauscherus fecisset postea, nec me per alios etiam fugeret, quam prono atque benevolo animo in Musas literasque esse soleas, ipse omnibus instructus, cepi tandem, ut vides, idque ignosces, scribendi impetum, et turpe existimavi, affectionem animi erga talem ac tantum, et nisi hoc improbum dicere, tam mei amantem virum, amplius dissimulare.


page 373, image: s373

Videbatur quidem dignitas tua, et ipsa adeo res, postulare a me, ut hoc officio paulo majore opera studioque desungerer: Sed quia serius aliquanto de occasione mittendi, et sub id tempus demum constitit, cum tabellarius in procinctu esset; factum est, ut potius existimarem, hoc quicquid tumultuaria opera exarare ad te, quam diutius silere. Et tu sinceriora putare poteris, quae non cura ac meditatio, sed ipsa affectus vis nobis expressit. Quare sic persvade tibi, Vir Nobilissime, ut de amore ac benevolentia tua et laetor impense, et vehementer mihi gratulor; ita deinceps me nihil antiquius habiturum aut prius, quam eo cultu tot dotes tuas egregias ingentesque virtutes ut complectar ac venerer, quo illum decet, qui procul livore ac malignitate aestimare noverit, quae pulchra honestaque sunt, et vicem ingenuam reddere sciat tam candide et sine fuco amanti. Vale. Witteb. X. Kalend. Jan. An. CIC IC C XLIV.

XXII. Conrado Victori Schneidero, Medicinae Doct. et Prof. Publ. Sal.

In Disputatoria ista satis erudite disserit de Geniis Platonicorum et somniis, praecipue medentium et agrorum, Daemonibus et Angelis gentilium, maxime Pythagoraeorum, a quorum aliquo scribendi mandatum Galenus acceperit.

DIssertaturi in gratiam tuam, CLARISSIME ac EXCELLENTISSIME VIR, de Galeni narratione, cum lib. X. de usu partium, nunc somnii monitu, nunc Daemonis, mox Dei jussu, tractationem de nervis visoriis et visione suscepisse se scribit, praescribemus nobis certas quasdam lineas ac fines, intra quas


page 374, image: s374

universa oratio ordine decurrat. Ostendemus itaque primo idem Galeno esse, somnio, et DEI Daemonisve jussis impelli. Deinde unum atque eundem significari, a quo praeceptum istud acceperit, quamvis diversis vocabulis, nunc Deum, modo Daemona appellet. Postremo totum negotium ad quemvis Daemona, qui praesit somniis, tum ad familiarem Galeni, referri posse. De his cum dixero, finem faciam. Statuit Plato, secutus Pythagoram, quo maxime in naturali Philosophia duce utitur, nullam partem mundi suis et propriis animantibus vacare. Itaque cum docuisset, summam illam atque coelestem partem Deos, sidera; inferiorem istam terrestremque homines et infinitas alias bestias, sortitos esse; mediam atque aerem ejusmodi potestatibus habitari prodit, quae inter Deos et homines, ut regionis loco ac situ, ita et mentis ingenio intersitae, et utriusque naturae participes essent: Summis quidem Diis minores, caeterum humana natura majores atque praestantiores. Qua de causa et MEDIOXUMOS DEOS appellavit Plautus: Ipse autem Plato atque Pythagoras proprio vocabulo [gap: Greek word(s)] nuncuparunt. Qui illi ipsi sunt, quos Latini frequenter Genios, saepe et Lares vocare solent. Hos Apulejus (De Deo Socratis p. 88.) definit animalia ingenio rationabilia, animo passiva, corpore aeria, tempore aeterna. Chalcidius plenius in Timaeum Platonis, (pag. 227.) DAEMON est, inquit, animal rationabile, immortale, patibile, aethereum, diligentiam hominibus impertiens. Nam quod postremo loco ponit, diligentiam hominibus impertiens, in quo officium seu munus ipsum Geniorum, et finis, quo conditi sint a rerum opifice, exprimitur, alter omisit. Quanquam neque Chalcidius totum expressit. Neque enim


page 375, image: s375

hominum tantum, sed et Deorum causa hoc genus creatum a Principe Deo, Plato sentiebat. Apulejus Lib. 1. de Platonis dogmate: DAEMONES vero, inquit, GENIOS et LARES possumus nuncupare ministros Deorum, ut arbitratur, (Plato, puta) custodesque hominum atque interpretes, si quid a Diis velint. Maximus Tyrius de Platonis secta Philosophus Dissertatione XXVI. eleganter, ut solet: [gap: Greek word(s)] . Ergo immortales quasdam habet potentias, (DEUS) quas secundos Deos vocant, in medio terrae coelique constitutos. Hi minus potentes sunt quam Dii, magis quam homines, Deorum ministri, hominum praesides, Diis proximi, hominum diligentissimi curatores. Quare non tantum in tutelam hominum ac curam conditos Daemonas, sed in Deorum quoque ministerium Plato voluit. Quanquam et ante Hesiodus [gap: Greek word(s)] , Jovis ministros appellavit. Quae ut Aegyptii ab Hebraeis acceperant, ita ab illis postea hausit Pythagoras, cum ipso vocabulo Angelorum, et ad Platonis denique transtulit Scholam. Nam Pythagoraeis juxta atque Aegyptiis in usu fuisse vocem Angeli, cum de hoc medio genere loquerentur, post alios Hierocles, in Aurea carmina Pythagorae, itemque Arnobius lib. 1. adversus Gentes testari possunt. Porro non unius generis, ut observat Chalcidius, somnia statuit Plato: atque Macrobius lib. 1. in Somnium Scipionis Cap. III. quinque recenset. Quorum alia significent aliquid, praecipiantque ac doceant, alia nihil horum faciant, ludibria mera speciesque


page 376, image: s376

inanes. Ac ista quidem intra nos gigni pro habitu animi corporisve; illa autem a Deo immitti ac gubernari, iidem Platonici sentiebant: quippe qui solus novit omnia, futuraquc sicut praesentia intuetur ac videt. Qua de causa hoc genus Somniorum [gap: Greek word(s)] Artemidorus appellitat, et ita non semel apud Homerum [gap: Greek word(s)] legitur. Sed cum iidem essent persvasi, non fore ex summi ac supremi Numinis majestate, ad terrena delabi, et circa effictionem somniorum hujusmodi occupatum esse; idcirco Daemonum, seu Geniorum opera ac ministerio ad illud uti prodiderunt: eaque de causa inter alias partes, quibus officium eorum descripserunt ac munus, hanc somniorum quoque dispensationem posuerunt. In quam rem illustris locus Apuleji est, de Deo Socratis; (pag. 82. et 83.) sed prolixior, et ibi potius legendus. Brevius in libro de mundo exequitur rem: Quare nil impedit, quo minus ipsa auctoris verba afferamus. Ita igitur scribit: Quod si cui viro vel cuilibet regi indecorum est, per semet ipsum procurare omnia atque perficere; multo magis Deo inconveniens erit. Quare sic putandum est, cum maxime majestatem retinere, si ipse in loco resideat altis simo: eas autem potestates per omnes partes mundi orbuque dispenset, quae sint penes Solem ac Lunam, cunctumque coelum. Harum enim cura salutem terrenorum omnium gubernat. Quae omnia ex Platonis mente prolata esse, Alcinous evincit Introduct. in Platonicam doctrinam c. XV. quem disertissimis verbis sensisse tradit, universitatis rerum quidem summum illum ac principem Deum curam agere, partes vero a siliis, hoc est, Daemonibus administrari: qui ad Parentis imperium atque exemplum gubernent ac dirigant omnia, quae ad ipsarum salutem ac


page 377, image: s377

conservationem pertineant: quae inter, nocturnos etiam visus et somnia oraculaque, tum omnis generis divinationes refert. Etsi vero somnia illa omnia, quae de futuris monerent, et tribus generibus describantur, quorum alia [gap: Greek word(s)] , alia [gap: Greek word(s)] , alia [gap: Greek word(s)] appellabantur, immitti a Deo, seu quia mererentur homines, ut Ammianus Marcellinus loquitur, seu quia affectione illorum tangeretur Deus, existimabantur, ad Daemonas istos, quorum opera ac ministerio uteretur DEUS, referri solebant; cum maxime tamen [gap: Greek word(s)] eo interpretabantur. Quippe quod tum secundum quietem Deos ipsos, seu Daemonas, modo sub sua, modo sub aliena persona, viderentur videre. Nam [gap: Greek word(s)] sive oraculum esse scribit Macrobius, cum in somnis parens vel alia sancta gravisque persona, seu Sacerdos, vel etiam Deus aperte eventurum quid, aut mox eventurum, faciendum vitandumve denunciat. Caeterum cum [gap: Greek word(s)] sive somnium proprie sit, quod tegit siguris et velat ambagibus, non nisi interpretatione intelligendam significationem rei, quae demonstratur; [gap: Greek word(s)] sive visio autem, cum id quis videt, quod eodem modo, quo apparuerat, eveniet; facile constat, Galeni somnium ad nullum aliud genus, quam [gap: Greek word(s)] pertinere. Nam et taxata in eo negligentia, qua facienda omiserat; et demonstratum id fuit, quod facere deberet. Personae quidem, quae partibus illis functa sit, hic nulla fit mentio; quaecunque tamen illa apparuit species, sive virilis seu muliebris, eaque vel nota vel ignota, ea certe sic comparata fuit, ut [gap: Greek word(s)] sive Genium aliquem suisse, certam duceret conjecturam. Quare ADMO NERI SOMNIO, et JUBERI a DEO seu DAEMONE, Galeno est idem. Tum quia imaginem


page 378, image: s378

istiusmodi haut sibi venire potuisse absque Deo seu Daemone; tum quia sub somnii ejus, ut ita dicam, nebula, locutum sibi Daemona aliquem, quocunque habitu tandem ac forma fuerit, existimaret. Nam alia aliaque figura in somniis apparebant Genii: Nunc Deorum, nunc Sacerdotum; aliquando Principum: saepe Parentum, vel Praeceptorum, aut aliorum, qui noti somniantibus, et alicujus dignationis essent. Talibus enim habenda cum maxime fides; de quo et Artemidorus lib. 11. [gap: Greek word(s)] cap. LXXIV. observat. Habentur quoque exempla cum sub ignoto vultu, et quasi suo vel proprio, visi sint, diversa aetate et sexu. Quod pueri, senes, viri, foeminae, hoc est, omnia essent, de quo inferius non nihil dicemus. In Cebetis tabula senili facie repraesentatur Genius. Neque immerito: quippe quos primos omnium creasse Deus existimabatur. De Juvenili tamen, sive haec masculum, sive foeminam referret, frequentiora testimonia exstant: ut quasi propria videatur fuisse; sed sic decore et magnitudine supra humanam. Tacitus IV. Historiarum C. LXXXIII. Aegyptiorum Antistites memorant, Ptolomaeo Regi, qui Macedonum primus Aegypti opes firmavit, cum Alexandriae recens conditae moenia, templaque ac religiones adderet, oblatum per quietem decore eximio, et majore, quam humana specie juvenem, qui moneret etc. Phaedrus lib. V. Fab. LXXXII. de Simonide Geniorum opera a casu tecti servato exponens, Repente, inquit, cum duo Juvenes sparsi pulvere, Sudore multo defluentes corpore, Humanam supra formam etc.

Valerius Maximus l. 1. c. VII. Hausit enim Annibal proposito et votis suis convenientem imaginem, existimavitque


page 379, image: s379

missum sibi ab Jove mortali specie excelsiorem Juvenem invadendae Italiae Ducem. Dioni Cassio scribendae Historiae partes Deam quandam, hoc est, muliebrem speciem divina forma imposuisse, ipse testis est lib. LXXIII. Histor. extremo. Hujusmodi igitur species cum appareret Galeno, praecipiens, ut de visoriis nervis seriberet, existimavit, Dei seu Daemonis fuisse jussum: et quia in somnis acciderat, idcirco somnio, et Dei jussu impelli, ipsi, ut supra monebamus, est idem. Haec de primo. Nunc demonstrandum alterum est, non alium aliumque, sed unum atque eundem intelligendum, qui praeceperit Galeno de nervis visoriis scribere, licet nunc Daemona, nunc Deum appellet; cum de uno atque eodem somnio utrobique intelligit. Quamvis enim Pythagoras juxta et Plato, et qui secuti eos sunt, inter Deos et Daemonas discrimen statuant, et hos mediae cujusdam inter Deos ac homines conditionis et illis, ut diximus, minores, istis autem majores, pronuncient: usu tamen obtinuit, ut summum illud supremumque Numen haud tantum, quem Principem atque auctorem rerum communemque Parentem celebrabant; sed quicetiam divinitate aliqua censeretur, Dei appellationem caperet; adeo, ut et humanae animae, cum liberata corporis vinculis est, tribueretur. Et inde factum, ut alii majores, alii minores, et quasi secundarii Dii dicerentur. Daemones scilicet, quos ipsos [gap: Greek word(s)] Maximus Tyrius, Dissert. XXVI. nominavit. Nam cum [gap: Greek word(s)] vocat, [gap: Greek word(s)] intelligit. Hos enim Hesiodi more absolute [gap: Greek word(s)] vocat. Multa in hanc rem exempla proferre liceret: Sed unius Senecae loco contenti erimus, qui huc mirifice facit. Unicuique, inquit, nostrum Paedagogum dari Deum, (Genium


page 380, image: s380

intelligit, ut ipse mox explicat) non quidem ordinarium, sed hunc inferioris notae, ex eorum numero, quos Ovidius ait DE PLEBE DEOS, (Patellarios Deos vocavit joculariter Plautus.) Ita tamen hos seponas velim, ut memineris, major es nostros, qui crediderunt hoc, Stoicos fuisse: Singulis enim et GENIUM et JUNONEM dederunt. Quare eundem per Deum Daemonaque, quem vocat, intellexit Galenus: quemadmodum et Dio speciem illam, quae ipsi per quietem apparuit, modo [gap: Greek word(s)] , modo [gap: Greek word(s)] , hoc est, Deam, appellavit. Nunc, quae reliqua sunt, absolvemus. Restat autem, de ipso illo Daemone dicere, a quo scribendi mandatum Galenus accepit, utrumne ille familiaris Genius, (sic Ammianus appellat numen illud, quod cuique nascenti in tutelam et curam dari credebatur) an quidam alius de genere isthoc intelligendus? Dio Cassius, cujus paulo ante mentionem fecimus, Deam illam, quam per quietem videre visus, et praecipientem audire de Historia condenda, familiarem Genium, hoc est, custodem suum ac Ducem fuisse putat. Ita enim scribit: [gap: Greek word(s)] . Nam cum ego gravate hanc confectionem Historiae reciperem, omninoque labori cedens eam recusarem, haec Dea me confirmavit in somnis, spemque bonam de tempore secuturo fecit, veluti, quod superstitem historiam meam relicturum, minimeque aboliturum esset. Quam ego Deam vitaemeae, ut puto,


page 381, image: s381

sortitus sum inspectricem, eique me propterea consecravi.

Quamvis autem ut Dii, sic etiam Daemones diversi sexus haberentur apud Veteres, obtinuit tamen, ut crederentur Viri sub Geniis, hoc est, virilium Daemoniorum cura agere; mulieres vero sub Junonibus, (nam ita appellabant hujusmodi numina, quae foeminarum tutelam suscepissent.) Quod non modo allegatus supra Senecae locus clare docet; Sed ex Petromo quoque ac aliis probari potest. Pertinet huc illud Virgilii in IV. Ecloga, ipso fine, in quo interpretando mire torserunt le Critici veteres ac novi:

- - - qui non risere parentes,
Nec Deus hunc mensa, Dea nec dignata cubili.

Hoc enim vult Poeta Princeps, eos, qui recens editi in lucem non ad parentes riserint, (nam ridere Parentes, est ad parentes ridere, ut Catullus loquitur) irato atque adverso genio natos, atque idcirco per omnem vitam tristes atque difficiles, morososque atque [gap: Greek word(s)] fore. Nam Deus, Genius est, qui praeest masculis; Dea, Juno, quae foeminas curat. Mirum itaque videri poterat, cur praestantissimus Scriptor contra communem opinionem tutelam sui, non Deo seu Genio masculo, sed Deae, muliebri videlicet Daemoni traditam autumare potuerit. An, quod non tam diversi sexus Deos et Daemonas statueret, quam sexum utrumque in quemvis illorum cadere existimaret? Ego vero ita puto, et ita persvasi fuerunt non modo Platonici; sed antiquissimi etiam Philosophi, ut Orpheus, Hermes; quod Lactantius observat lib. 14. Divinarum Institut. c. VIII. De Orpheo testatur et versus ejus apud Apulejum libro de Mundo, quo Jupiter et mas et foemina pronunciatur. Ita enim habet:



page 382, image: s382

[gap: Greek word(s)]
Jupiter et mas est, est idem Nympha perennis.

Ita vertit Apulejus; rotundius alii:

Jupiter et mas est, et foemina Jupiter idem.

Avianus Aratrorum principio, Platonicorum opiniones de Deo quasi ex professo digerens:

- - - iste colorem
Imposuit rebus sexuque immistus utroque
Atque aevi pariter gemini, simul omnia lustrans,
Sufficit alterno res semine.

Et inde Valentiniani, non magis Christiani, quod videri volebant, quam Platonici, Aeonas suos, et Christum ipsum adeo utriusque sexus, ut apud Cyrillum Catechesi VI. Illuminatorum, et Epiphanium legimus, statuebant. Froprium familiaris Genii, qualem euique assignari a Deo, paucissimis vero videri atque agnosci, quod Socrati et Pythagorae contigit, existimabant, putarunt, eum, cui datus custos rectorque esset, tum in somnis, tum signis, de faciendis omittendisve docere et commonefacere: Qua de causa et Seneca PAEDAGOGUM; Menander apud Clementem Alexandrinum l. 5. Stromat. [gap: Greek word(s)] appellavit. Quare, ut Dio somnium suum, quo jussus erat Historiam condere, ad illum ipsum [gap: Greek word(s)] suum retulit; ita et hoc Plutarchi somnium ad eundem haud absurde referri posse videbatur. Nam illud ipsum arguit partim, partim praecepit et monuit, quid faciendum, quae propriae, ut dixi, putabantur hujusmodi tutelarium Daemonum partes. Quamvis enim nihil auctor noster definiat, atque in genere, [gap: Greek word(s)] dicat; potest tamen hoc ipsum de illo intelligi genere, quod curam cujusque ac tutelam agere credebatur. Locusque erat pronomini,


page 383, image: s383

licet vel maxime [gap: Greek word(s)] istiusmodi subjecisset, perinde, ac Ammianus fecit, cum lib. XXI. de Constantio scriberet: Putabatur Genius quidam, tutelae salutis appositus, eum reliquisse. Nam cum multi putarentur ejusdem generis, quidam dixit: Quemadmodum et Galeni interpretari licebit verba. Quanquam et Daemona [gap: Greek word(s)] dixisse potuit, illos respiciens, quorum proprium munus, somnia curare. Nam cum innumeri Genii essent, illi tamen in certas classes descripti quasi, et unicuique earum sua tributa provincia erat, qua sungeretur. Itaque alii conformandis somniis, alii extis auguriisve dirigendis, alii aliis rebus credebantur praeesse. Nam cum naturam hominis imbecilliorem slatuerent, quam sine Deorum ope ut quicquam possit efficere; idcirco artibus singulis ac disciplinis certos praeposuerunt Genios, qui instruerent ac adjuvarent; qui vellent in iis operam ponere: nec quicquam in illis praestari a quoquam eximii atque praecellens sine eorum studio atque auxilio existimabant. Quo Martialis respexit, cum ait:

Victurus Genium debet habere liber.

Item Horatius in illo vulgato:

Tu nihil invita dices faciesve Minerva.

Nam invita Minerva, est invito sive averso Genio. Quod nihil procedere existimarent, quod adversante atque iniquo Genio susciperetur. Potest quoque Galenus [gap: Greek word(s)] dixisse, quod esset incertus, ad quodnam genus referre deberet illam speciem, quae ipsi in somnis visa crat: an eum, cui sua ipsius cura custodiaque commissa esset, an alium quemvis, et eos cumprimis, quorum opera in figurandis somniis ac visionibus Dii uti solerent. Explicavimus, quae ad dicendum fuerunt proposita. Sed quoniam multo


page 384, image: s384

tardius solvimus, quam debemus, idcirco ad sortem usura quoque accedere debet. Non semel Galenus remediorum meminit, quae accepisset in somnis, atque ab Aesculapio maxime, qui Medicinae praeses cum Apolline patre credebatur. Sed aliis quoque, non medentibus quidem, ut illi, sed aegrotantibus id accidisse, passim legimus, testaturque tabula marmorea Romae, quae olim in templo in Insula Tiberina stetisse putatur, descriptaque apud Gruterum legi potest in operosissimo Inscriptionum Veterum Opere pag. 71. item Aristides in sermonibus sacris. Quanquam et a Serapide aliisque Diis, ut Plutone et Baccho, si in delubris eorum incubaretur, impetratas saepius medicinas fuisse, Cicerone, Svetonio, Strabone, Pausania, in aperto est. Et non veretur affirmare Jamblichus de Mysteriis libro, eo capite, quo de somniis disputat, ipsam artem medendi ex somniis conditam et institutam. Quare mirum non est, Galenum plurimum tribuisse somniis, eaque observanda diligenter, non sine reprehensione eorum, qui contemtum irent, praecepisse, quod ex 11. Commentar. in librum Hippooratis de humoribus, satis patet. Illud nonnemo mirari possit, qui factum, ut tantus somniorum patronus, taxare Empiricos ex eo sustinuerit maxime, quod medicinam facientes ad somnia sua perpetuo provocent, ac inde cumprimis fibi praesidium petant. Sed non tam reprehendit eos, quod attenderent somniis, quam disciplinam et inquisitionem naturae quod omitterent plane, et nulla ratione ac arte curas aegrotorum exercerent. Ratus, sola somnia non facere Medicum, sed arte atque scientia quoque oportere esse instructum, quae causas morborum affectionesque perspectas haberet, et re um, ex quibus [gap: Greek word(s)] constat, cognitione


page 385, image: s385

instructa esset: Itaque vel somnia ipsa, quae falsa saepius venire contingeret, dijudicare perite atque discernere posset. Et eo videtur pertinere, quod supra laudato Comment. II. libr Hippocratis de humoribus praecipit, diligenter inspicienda somnia esse, ut et qualia in somnis videantur, et quid in eis fiat, intelligas, quo tum praesagire in posterum, tum vero medicinam recte facere perdisoas. Locus, ex quo haec disputandi nata nobis occasio est, libro de Theriaca ad Pisonem extat, et iste est: Non ita nos medicinarum notitiam assequimur, quemadmodum qui se Empiricos ab solae experientia cognominant. Ills enim omissa disciplinae, quae rerum naturam investigaet, quoties oblatos aegrotos nulla ratione curant, turpiter profitentur, se remedia partim ab somnis, partim a fortuna suscipere etc. Non turpe putat admittere somnia, quod ipse consveverat; sed sine ratione admittere, sine ratione ac arte curare, quod faciebant Empirici, hoc turpe putat, et qui id facit, titulum Medici nondum mereri. Tantum est. Scripsi Wittenb. Prid. Non. Jun. Anno CIC IC C XLIV.

XXIII. Andreae Rivino, Med. D. ac Prof. Publ. S. P.

Pro dedicatione Carminis agit gratias, ita quidem, ut tardit at is in rescribendo simulveniam petat, causando messem. Ipsum Rivinum comparatum cum aliis laudat, seque extenuat. Appendicis loco pro aliis munusculis etiam gratum se praestat, et ut adhuc alia edat, magnopere petit.

QUod venustissimo Poetae veteris Carmini, cum ederes nuper tuis eruditissimis notis emendatum


page 386, image: s386

non modo, sed illustratum quoque plenissime, meum etiam nomen praescribere volueris, de eo, Excellentissime Rivine, multum me tibi, et tantum debere libenter fateor, quantum exsolvere vix unquam possum. Quapropter officii mei fuerat, ut sine ulla interjecta mora rescriberem, ne segniorem ac frigidiorem in reddendo affectu argueres, cui tam prolixe favere studereque videbaris. Sed quod nune demum id facio, ex eo accidit, quod superioribus diebus, cum esset mittendi occasio, in rusculo meo colligendae messis gratia abfui, gracilis ejus quidem, et quae nihil rumperet horrea acervis ingentibus, colligendae condendaeque tamen in qualemcunque anni atque familiae usum. Quod si ignoscere nobis induces animum, benigne ac perhumaniter feceris: sin succensendum existimabis, quod patremfamilias magis, quam bonum amicum egerim, jure id quidem poteris, sed ita facies tamen, ut placiturum deinceps speres, quem emendare permiseris culpam. Sed manum tam delicatae elegantiae Carmini quod admovisti, Rivine Clarissime, quo ore et quibus verbis tibi gratias agant, qui post severiores Musas amoenitatibus istis quandoque sibi attendendum putant? Praeclare quidem de eo hactenus meriti sunt eruditi non pauci, et summi in illis principesque seculi nostri Viri; sed ea tibi felicitas cum a fortuna, tum ab ingenio tuo industriaque soli contigit, ut et inventis illorum uti posses, et ipse addere, quicquid deerat ad ultimam summam. Quare cum alii in partibus tantum de lepidissimo poematio bene meriti sint, tu universitati ejus sic consuluisti, ut vix restare quicquam arbitrer, quod aliorum diligentia adhuc conferendum habeat. Qua ex re quo tu majorem laudem ac gloriam consecutus es, eo me


page 387, image: s387

magis ad omne referendae gratiae genus obstrictum devinctumque tibi esse intelligo, qui hos labores tuos pulcherrimos tum Excellentissimo Dno. MULLERO, tum mihi quoque inscribendos prae aliis, quibus, si me respexeris, rectius poteras, existimasti. Te quidem ob excellentem variamque doctrinam eruditi omnes jamdudum jure quodam plurimi aestimant: me literarum paucarum hominem tanti abs te fieri, ut fatear, quod res est, nunquam putassem. Quare de insigni isto affectu ac benevolentia tua erga me ut laetor fummopere ac mihi gratulor; sic sedulo semper navabo operam, ut tibi, quam dignam maxime potero, reddam vicem, nec quicquam officii studiique intermittam unquam, quo me et hujus honoris, quo me ornasti, et partium quoque mearum memorem bene ostendam ac probem. Pro reliquis munusculis, iisque exquisitissimis, Pervigilio Medico, inquam, et Coena dubiae Cypriani, sive Maturi potius, singulares tibi agoque et habeo gratias. Et nunc in fine epistolae abs te summopere contendo ac peto, ut Scholiasten Persii, et, quae promittis, reliqua matures edere, magisque ac magis obligare literas pariter, et vindicare contra durissimi seculi vecordiam ac fastum. Vale, Clarissime ac Excellentissime Vir, meque studiosissimum tui complecti perge. Wittenb. VIII. Cal. Sextil. Anno CIC IC C XLIV.

XXIV. Nobilissimo atque Amplissimo Viro Johanni Georgio Styrzelio, Consuli Rotenburgico S. P.

Mixta est epistola, in qua Styrzelio a se laudato pro benevolentia


page 388, image: s388

ejus promittit officia: ci carmina juxtae mittit, quorum tenuitatem extusat temporum bellis turbatorum iniquitate. Boecleri denique liter as et Rauscheri expectare se significat.

QUam me obstrinxeris tibi et obligaris, Amplissime Vir, dum humanissime non tantum ad meas respondes, sed elegantissimis Epigrammatis etiam honori nostro velificaris, breviter et tralatitie dici non potest. Quantum enim est, a Viro tantae dignitatis, tantae existimationis et nominis apud doctos plerosque amari non tantum, sed honorari? Sed istud argumentum nunc non premam, neque enim in ista festinatione id satis licet. Id tantum dissimulandum non est, me hac mirifica comitate tua delectari et duci singulariter: ac fore mihi deinceps diligenter curae, ne quid in te officii, studii honorisque omittere videar, cum id virtute tua nobiliter merearis. Pro lepidissimis tuis versibus habe haec inficeta nostra interim; et cogita, duritiem temporum suam ingeniis quoque afflare labem. Quae utinam exoptata pax mature exhilaret atque, ut ita dicam, rursus emolliat! Haec sola nempe est, quae et literis cultum, et calamitatibus nostris spem, et meliorem fortunam reddere patriae potest. Ab eruditissimo Boeclero ad unas et alteras meas nihil accepi responsum hactenus. Sed Rauscheri nostri svavissimi literas in dies propemodum singulos expecto. Bene sit tam eruditis, tam candidis animis! Bene etiam Tibi, STYRCELI Amplissime. Praecipue si amare me perges deditissimum tibi tuarumque virtutum cultui, et festinatae huic ac inornatae scriptioni ignosces. Wittenbergae, pridie Kal. Mart. CIC IC C XLV.



page 389, image: s389

XXV. G. F. S. P.

[gap: Greek word(s)] est, non sine insinuatione, ad Adolescentem in lubrico aetatis constitutum, ut sociis adjungat se probis, et omissis volupt atibus virtuti ac eruditioni studeat. Argumenta moventia commode adhibentur. Et ratio subncctitur adhortationis hujus, amor cum metu conjunctus.

MAgna mihi cum Patre tuo, Ornatissime F. non tantum notitia, cum viveret, sed amicitia etiam fuit. Quare non possum non aliquam curam tui agere, sollicitusque esse prote, maxime autem, ex quo coepisti abesse. Quamvis enim ea indole natus sis, quae recti honestique amans imprimis ac studiosa; itaque te comparaveris hactenus, ut singularem de te nobis omnibus excitaveris spem; tamen cum praecipitia Adolescentiae nondum esfugeris, atque in ea parte aetatis agas, quae per se lubricitatis plurimum habet, neque optimae Matri, nec mihi etiam satis securis ac tutis esse licet. Magna exemplorum, magna consvetudinis vis est; et saepe a conversantibus sumuntur mores, qui ab ingenio nostro alias abhorrent plane. Quo fieri solet, ut detestata antea vitia postremo obrepant saepius, et quicquid prius omissum fuerat, tandem ametur. Quare etiam atque etiam te hortor, F. ut in deligendis iis, quorum amicitia et consvetudine utaris, magnam cautionem adhibeas, nec quenquam tibi sectandum putes, nisi qui probus et frugi sit, possessionemque virtutis doctrinaeque omnibus aliis rebus priorem et antiquiorem habeat. Neque enim ea de causa hinc discessisti, ut indulgeres genio, ludisque ac


page 390, image: s390

jocis oblectares aetatem; sed eruditione ac literis ut magis magisque locupletares animum, et ad exemplum optimi cujusque instrueres vitam atque componeres. Atque ad consequendas has res cum neque ingenium (quod docile perquam et satis felix nactus es) nec facultates aliae desint; quid potest restare, quam ut in eam curam ac studium omni mentis contentione deinceps incumbas. Nam nisi feceris, quid respondebis DEO opifici, qui tantis naturae te exornavit bonis? Quid patris optimi manibus, qui eam imprimis de te conceperat spem, ut ea vestigia laudis legeres, quae ipse impressisset olim? Quid Matri pientissimae deniquequae parum habet, suum defraudare genium, quo suppeditare sumptus possit, quibus et tua, et fratrum studia sustineantur. Sint, quod ille ajebat, radices studiorum amarae, modo dulcissimis eorum fructibus non excidamus. Nec gravabit ingenium ac bene natum animum labor, qui laudem, qui gloriam, et alia maxima et immortalia praemia promittit. Huc itaque contende, huc omni animi nisu aspira; planeque habe persvasum, nihil virtute ac probitate, nihil doctrina ac sa pientia majus, melius, diviniusque in rebus exstare humanis. Has esse ejusmodi res, quibus amoenitates omnes et voluptates postponendae longe sint; quaeque nos solae in parte Divinitatis ponere queant. Nam caetera omnia, quae parant sibi ac possident homines, caduca, fugacia, peritura sunt: ingenii animique divitiae neque obnoxiae casibus sunt, et solae perennant. Haec ideo in praesenti ad te, mi ornatissime F. perscribere volui, non quod desiderem aliquid in moribus tuis, sed quia magno amori maximus semper metus junctus est. Vale, Wittenb. ad d. VI. Oct. Ao. CIC IC C XLV.



page 391, image: s391

XXVI. Johanni Georgio Ketten S. P.

Probat concinniores literas: cum illius res quasdam commendat. Pro Coselio monet Imperiales permitandos novos: Inque obitum Parentis ejus Carmen transmittit.

Praestantissime ac Politissime Ketti,

COncinne tuas ad me perscriptas abhinc octiduum per nostrum Holzmannum recte accepi, quae me non parum tenuerunt, quippe cum te quoque praestantia ingenii propediem tollet ac adjuvabit. Nimirum in juventute, cum maxime vacat, exemplo tuo, Styli adsvescere et inservire oportet puritati, ut cum olim abstraxerint nos ab his Studiis influentia subinde negotia, et ex publicis partibus slatae occupationes, decore nihilominus et emaculate scribere possimus. Caeterum, te causam meam apud Aerarium Electorale sponte ac sedulo egisse, satis intellexi; pro quo ego, quod illico tibi reponam, in promtu non habeo. Interim tuo, quod dedisti, consilio morem gessi, quare has tuis junctas ad amplissimum Dn. Albhardum, cum commodum erit, perferendas curabis; Etenim, quicquid im petro, illius beneficio imputavero. Abs te autem, mi Ketti, cum supra alios prolixe humanus, etiam atque etiam adhuc peto, ut quamdiu Dresdae tibi commorandum, amplius et seliciter necessitati meae adsis atque faveas. Et nihil omnino de solutione turbatorum hujusmodi censuum dubito, cum a Generoso Dn. Werthero non ita pridem altior spes affulsit, omnia ad frugem nostram processura. Nudius tertius hospes tuus D. Coselius redux factus est,


page 392, image: s392

et te salvere jubet, juxta ac nonnullos pro quotidiano sumptu ut afferas Imperiales vel nummos novos Dresdenses, quos a te ex permutatione accipere cupit, monet rogatque Jam quod voluisti Carmen in obitum beati Parentis, testando amori, pusillum licet, comiter tamen excipe. Vale et sospes redi. Raptissime. Wittenb. d. XVIII. August. Ao. M. DC. LI.

UT Secreta DEI, jam-non-mortalis adiret
KETTIUS, et Coelirutilas se inferret in arces,
Migravit Secreta Ducis, totoque theatro
Excessit moriens, periturae fabulae vitae
Quo calet, et varias exercet lubrica partes.
Felix, in terris qui non inglorius egit,
Et degressus humo, coelum tenet, hic ubi nullis
Inter cepta malis aeterno gaudia plausu
Fervent, solanturque pios, recreantque fovendo
Svaviter, immensaeque aspirant Lucis honores.

XXVII. Joachimo Meisnero S. P.

Solicitat eum de libris, quos FRISIUS velit, et urget, ratione anecessario et honesto ducta.

Clarissime ac Eruditis sime Vir,

PRoximis nundinis nostris cuidam pellioni vestrati literas cum librorum Indicibus, quos miseras ante, perferendas tradidi ad te. Quae etsi recte curata confido; tamen quia nihil responsi accepi hactenus, expressa mihi harum quoque necessitas est. Namque cum Nobilissimus Dn. a FRISEN his proximis diebus scripserit ad me significaritque, nimiopere cupere scire, ecquid de iis libris elaturus sis, quos de Catalogo


page 393, image: s393

tuo exscripserat, et proxime ego misi ad te, priusquam sibi abeundum ad Comitia sit, quo destinatus Legatus Princeps, de ea re certiorem te facere volui. Peto itaque abs te, Clarissime Vir, etiam atque etiam, ut prima quaque occasione ad me rescribas, de libris iis quid videatur. Nosti Summates Viros valde velle, quae volunt, et morae impatientes quam maxime esse. Etego nolim tantum Patronum literarum quiddam secius de alterutro nostrum existimare. Quare rumpe moras; sed nosti caetera. Ita ex sententia animi age perpetuo et optime vale, meque perge amare. Raptim, Wittebergae, ad d. VI. Decembr. Anno CIC IC C LI.

XXVIII. Nepoti suo.

Carmen ab ipso missum non improbat, et hoc ad studium eum porro impellit. Qui autores autem et quomodo legendi sint, edocet. Ubi Muretum quidem aestimandum censet, sed non praeferendum Ciceroni. Persii lectionem dissvadet: Claudiani vero commendat mire. Post alia diligentiam et pietatem maxime ab eo requirit.

OCeupationibus meis tribues, Nepos Svavissime, quod neque respondi hactenus, nec egi gratias tibi pro misso carmine, quo Onomasteria mea ornare proxime voluisti. Sumere enim saepius volui eas partes, sed id agenti supervenit aliquid, quod interciperet destinata, et velut extorqueret calamum manibus. Id autem te minime latere cupio, perquam mihi officium tuum fuisse gratum, et ipsum carmen quoque non displicuisse. Arguit illud ingenium non ineptum ad hoc Musae genus; tum lectionem aliquam


page 394, image: s394

optimorum Poetarum. Hortor itaque, quantum potest, ut deinceps quoque hoc premas studium, inque optimis literis, earumque cultura hanc aetatem occupes, ratus, quo majores profectus in literarum feceris studio, eo felicius olim in Theologia, aut alio sapientiae genere te processurum. Sed ordo, sed delectus habendus: neque tam multa, quam optima et multum legere oportet. Nisi conficias dentibus cibum, parum alimenti conferet, integer enim transmittetur: ita nisi premas auctores eorumque lectioni in haereas et immoreris, nunquam in succum vertes et sangvinem. Non semel tantum, sed iterum iterumque legendi sunt: nec singulae voces et phrases tantum excutiendae diligenter, observandaeque ac annotandae, sed et integrae orationis quoque structura et singulorum membrorum compositio diligenter consideranda tenendaque est, ut regulam quandam et normam habeas, ad quam componas tua et exigas. Hoc imitari, hoc cum utilitate legere est bonos auctores. Illud autem diligenter te moneo, ut plerosque, quos legis auctores, Latinos quidem germanice, Graecos vero latine ut reddas. Ita enim et in auctoribus ipsis nihil inexcussum relinques nec intellectum satis; et plurimum id ad comparandum utriusque lingvae usum et facultatem conferet. Quid proprium fibi quaeque lingua ac peculiare habeat, id nunquam melius, quam ex hoc genere exercitationis peti potest, si singula verba Latina iisdem Germanicis exprimeres, ineptus fueris. Aliter enim Latinus, aliter Germanus de una eademque re loquitur. Exempli gratia, apud Terentium legis, aut equos alere, aut canes ad venandum. Hic si equos alere, convertere velis, Pferde nähren , redderes quidem significationem


page 395, image: s395

verbi alere, sed a Germanica loquendi ratione et consvetudine propria recederes: Germani dicunt non, ein Pferd nähren , sed, ein Pferd halten . Itaque cum ex Latino interpretamur aliquid, semper ad usum et proprietatem lingvae respiciendum est, non Latina vocabula tantum et verba, quid notent aut significent, consideranda. Ad auctores quod attinet, scribis ad patrem, te alieniore animo a Cicerone esse; magis te in Muretum inclinare. Erras, mi Joh. Christophore, et veram viam non insistis. Condonandus tamen hic error aetatituae est, quae quid sanum maxime optimumque sit, nondum potest dispicere. Dicis, Muretum tibi magis placere, quam Tullium, mirares: cum tamen Muretus maximam partem Ciceronianam composrtionem oratione sua exprimat, illique valde similis sit: quam ob causam et approbo studium, quod in eo ponis: nam inter recentes auctores nemo castigatius et minus affectate Latino sermone usus est. Itaque hunc familiarissimum tibi reddes. Sed quoniam per Ciceronem magnus Muretus est, quidni et eum amare, et legere, imo relegere etiam velis, quem ipsi Latini etiam, imo Romani, optimum omnium dicendi magistrum habuerunt. In eo praecipue nunc commendo tibi dialogos de amicitia et senectute: item de officiis libros, tum orationes pro Archia, Marcello, Ligario, Dejotaro, tum quas in Catilinam scripsit. Ex illis enim puram illam et incontaminatam Latini sermonis facilitatem et elegantiam hauries, quae fundamentum sinceri styli ac incorrupti est. Quo etiam faciet Terentii, Plauti, Nepotis et Caesaris assidua lectio, unde omnis lascivia orationis atque inanis granditas abest. Persium quod ediscere velis, causa non est. Ne legere quidem te eum


page 396, image: s396

velim, nunc quidem et ea de causa, ut phrasin hinc petas. Quid? an Satyras scribes? at ejus dictio ut tota Satyrica, ita non nisi in eo carminis genere locum habet. Quid tibi Persius conferet, si de nuptiis, de novis honoribus gratulandum sit? si laudes Patroni decantandae, si deplorandus cujusdam obitus, aut celebranda nativitas est? neque ad inventionem ille quicquam hic, neque ad elocutionem faciet. Sepone illum igitur, atque hanc operam loca Virgilio, Horatio, Ovidio, ex quorum numero nec excludendus Claudianus est, disertissimi oris svavissimique Poeta. Ex cujus carminibus plurimum sane ad omne scriptionis atque materiae genus proficies. Hunc igitur in sinu, in oculis, quin animo potius atque memoria ferre memineris, et quantum potes, ad ejus rationem te penitus fingere. Habes, quae de ratione studii in praesenti atque in festinatione summa illinere chartis licuit, quae si serva veris, nec ludes operam, et multum ad veram et incorruptam eloquentiam proficies. Vos adolescentuli plerumque habetis optima et praestantissima, quae verba corrupta sunt; magnificaque et grandia, quae turgent inaniter, tum pulchra venustaque, quae fucis illita turpitudinem suam dissimulant. Quae temeraria ratio ne tibi fraudi esset, cavere hic volui. Aegre enim extirpabis, quae vitia semel inolita fuerint. Et vere dixit Poeta:

A teneris assvescere multum est.

Pro misso carmine en tibi aureum nummum simulque exemplar dissertationum mearum, quas diligenter si triveris, non mediocriter, ni fallor, locupletaveris Latinae eruditionis instrumentum. Et quoniam liber compingi non potuit, antequam mitteretur ad te, habes et hic, unde sumtus tibi in compactionem constare


page 397, image: s397

possit. Quod restat, ego te, Dilectisfime Nepos, iterum iterumque hortor, aetate uti velis, et nullum tempus dimittere, quod eruditioni tuae aliquid conferat. Jam illi anni tibi eunt, quibus ingenium memoriaque maxime valet. Perdendi itaque non sunt, sed illud subinde recogitandum: [gap: Greek word(s)] . Et tamen ad illud quoque respiciendum: [gap: Greek word(s)] . Non enim tam properandum, quam nunquam cessandum est. Praecipue pietatem cole, Deumque et precibus assiduis et puritate vitae ac innocentia tibi conciliandum existima. Illi demum procedunt prospere ac feliciter omnia, qui eum in partes suas traxerit atque amicum habeat. Et bene ille monuit:

Dii multa neglecti dederunt
Hesperiae mala luctuosae.

Item alius:

Peritura Troja perdidit primum Deos.

Hoc cogitabis assidue, et nihil magis detestandum ac fugiendum tibi statues, quam negligentiam Numinis ac impietatem. Vale et me ama. Witteb. ad d. XXI. Jan. An. CIC IC C LII. quem tibi faustum felicemque ex omni parte ominorque ac precor.

XXIX. Joachimo Meisnero S. P.

Gratias agit pro Catalogo bibliothecae illius, ad FRISIUM curato, et de libris huic vendendis cum ipso agit.

CLaris sime ac Praestantissime Vir, Domine et Amice plurimum honorande, multum te amat Nobilissimus Dn. a Frisen, et agit tibi prolixe gratias, quod bibliothecae tuae Catalogum in ejus potissimum gratiam


page 398, image: s398

conficere haud tantum, sed et communicare cum eo volueris, simulque adjicere Unruhianae haereditatis rationarium, in quo et rei librariae Index continetur. Neque non dabit diligenter operam, ut si qua in re tuis inservire commodis poterit, id et libenter et prolixe faciat. Nunc tibi remitto utrumque volumen. Et quoniam ex tua libraria copia idem ille Nobiliss. Vir selegit excerpsitque libros nonnullos, quos, si non nolis, aere suo redimere cupiat, eorum indiculum mitto una, et abs te peto summopere, ut ejus vota ne destituas primo: deinde singulis ut adscribas pretium, quo veneant; caeterum indiculum ipsum ad me remittas. Consicietur, in quam convenerit, summa praesente pecunia, bona fide, quod spondeo; et nihil non ille summus maximusque vir aget ac faciet, quod ad honorem ac utilitates tuas videbitur facere. Ita omnino tibi persvade, et me perge amare. Wittenbergae, raptim, ad d. XX. Octobr. Anno CIC IC C LII.

XXX. M. Johanni Vogelhaupt S. P.

Excusatio praecedit silentii et brevitatis literarum: Sequuntur spes gratificationis, grates pro carmine, judicium de Raviano negotio. Et clauditur Epistola percontatione de literis ad filium curandis in Poloniam, et de Pomario.

PRaestantis sime Dne. Vogelhaupti, binas tuas accepi hactenus. Quod nondum respondi, per negotia factum, quibus obruor plane. Et ita fit, ut brevior sim, quam volebam. Sed necessitati parendum est. Ad petitionem tuam quod est, rem factam habebis,


page 399, image: s399

spero. Pro erudito carmine singulares ago gratias. Ut referam olim, operam dabo. Nam valde in eo me obligavisti. De Raviano negotio ita habe: Me non improbare ejus institutum, quod rationes, quas adducit, ab optimis Magistris veterum petitas videam, et rerum naturae mire respondere. Sed ampla haec quaestio, nec hujus temporis. Literae ad filium in Poloniam, quas non ita pridem ad te permisi, quam commode curatae sint, scire aveo. Hoc quoque velim doceri abs te, quo sumtu opus sit, ut per ordinarios cursores, sive per postam, ut vocant, meae Regiomontum perferantur. Nam ibi hominem reperi, cui haec provincia omnium optime committi queat. Quaeso itaque, me de eo quamprimum ut facias certiorem. Fama hic est, Dn. L. Pomario denuo negotium fieri ab aula. An vere, et hoc quaeso perscribe, et Ampliss. hospitem tuum meo nomine officiose saluta. Wittenbergae, raptim, ad d. VIII. Maji, Anno CIC IC C LIV.

XXXI. Eidem S. P.

Iterum de reditu Ravii dilato sententiam exponit suam. Deque literis suis et responso ad eas desiderato loquutus, de novo belli apparatu quaerit, gratumque sibi fore adventurum dicit.

EX proximis tuis intellexi, Dn. Ravium nondum rediisse, atque de reditu ejus nihil satis certo constare. Miror sane. Quippe qui ea in re nec sibi, ut ego opinor, consulit, nec illi, quod agit, negotio. Sed meum non est, de institutis ejus censere. Neque enim mihi de ejus rationibus quicquam constat. Caeterum


page 400, image: s400

cum libenter vellem responsum habere ad illas meas, quas tanto ante tempore permisi ad te; nihil abnuo, ut ad eum, modo in itinere non sit, prima quaque occasione per certos homines perferantur, et qui missurus est Dn. Lilius, quem meo nomine officiose salutabis. navet operam, ut responsum accipiam. De armis vestris, et quorsum tendant hi apparatus militares; tum si quid de Svecis et Polonorum rebus certi habes, ut certiorem me facias, rogo. Adventus tuus mihi gratissimus erit. Vale. Raptim, Wittebergae, Kal. Jul. An. CIC IC C LV.

XXXII. Nobilissimo atque Amplissimo VIRO Godofredo Schneidero, JCto et Consiliario Sereniss. Ducis Holsat. S. P.

In Exordio silentium diuturnum variis causis excusatur. Caeterum Consultatoria est Epistola, qua respondet quaerenti, quis potis simum auctor Eloquentiae Studioso commendandus, et an Curtius ei sufficiat? Quod negat rationibus aptis, et Ciceronem illi, licet non spreto praeponit.

LEntum nomen sum, Schneidere Amplissime, non malum. Solvo enim, tardius licet, ex ipso Martio usque debitor tuus. Nosti familiaria vitia senibus: obliviosi sunt, cunctatores sunt: quicquid moliuntur ac agunt, spisse procedit. Et miraris, si Julio demum mense rescribam? Quid quod et intervenerint, quae officii imponebat necessitas. Quo accidit, ut licet voluntatis adesset affatim, facultas tamen deesset scribendi. Velis, nolis, excusata Tibi erit haec


page 401, image: s401

mora, et istud silentium nostrum. Sed dum expungere quaero nomen, bono, opinor, jure publica praetermittam homo privatus. Nemo de iis satis bene censuerit, de quibus satis bene haud cognoverit. Ariolari autem res sallacissima est; praeterea vates ego haud sum. Ad statum tuum quod est, cum aequo animo praesentem feras, prudenti futurum disponas, quid reliquum mihi, quam Numen sanctum precari, ut optimum semper et felicissimum annuat? Superest quaestio de eligendo auctore, qui omnibus ad Eloquentiam Romanam tendentibus sufficere possit: et utrum is Curtius, quod visum nonnullis, pronunciandus? Late patet haec disputatio, multisque erat agendum, ut recte et ordine explicaretur. Nos breviter defungemur hac opera, et pro ingenii facultate, non praescripturi, quid debeant statuere alii, sed ipsi quid sentiamus, exposituri. Vincit ex facili manifesta veritas, si quid obscurum fuerit et ambiguum. Tam liberum esse aliis debet suam sententiam edere, quam nobis fuit nostram proferre. Idem Cajo, quod Titio, ut vetus verbum habet. Ac primo omnium valde dubito, auctorne hujusmodi dari possit, qui omnibus ex aequo conducat. Magna ingeniorum diversitas est; nec una conditio acratio omnium, qui stylo aliquid condere volunt. Ampla illustriaque ingenia par sibi quaerunt dicendi genus: angusta atque obscura nec majestatem capiunt, et ipso splendore excoecantur. Quid quod haud pauci ita nati sint, ut brevitate ducantur imprimis; alii contra non nisi fusa et laxa ut ament. Quis auctor itaque reperitur, qui has ideas omnes unus, et ita quidem exhibeat, ut universis conveniat satis? Alii in secessu et otio student, et laudem ingenii gloriamque scribendo quaerunt: aliis inter negotia


page 402, image: s402

et occupationes capiendus stylus est, qui rerum tempora ne cura verborum corrumpant, satis habent puro et facili, hoc est, extemporaneo dicendi genere sensa animi sui voluntatemque exposuisse. Jam aliud est narrare res gestas et seculorum memorias condere: aliud orare causas et disceptare: denique (ut alia praeteream) ad amicos absentes aut alios perscribere, de quibus monere et certiores facere velis. In ista tempora igitur hasque necessitates omnes qui unus Scriptor satis consulat, quem perhibebimus quaeso? Historicum an Oratorem aliquem, aut Philosophum, vel aliquem Epistolarum Scriptorem? Habet quisque eorum, quod conferat, neuter omnia, et quae sufficiant in omnibus. Epistolarum dictio communior tenuiorque est, quam ut orationibus semper conveniat; et harum gravior et concitatior haud raro, quam inservire epistolis historiisque scribendis ut possit; istarum autem ut laetior atque licentior sermo est, et propior hilaritati carminum; sic ab orationibus juxta epistolisque divertit. Notabilis censura Fabii est, quam, quia huc pertinet, adscribam: (Lib. X. Instit. Orator. cap. 1.) Historia quoque, inquit, alere orationem quodam molli jucundoque succo potest; verum et ipsa sic est legenda, ut sciamus, plerasque ejus virtutes Oratori esse vitandas. Est enim proxima Poetis, et quodammodo carmen solutum, et scribitur ad narrandum, non ad probandum: totum opus non ad actum rei pugnamque praesentem, sed memoriam posteritatis et ingenii famam componitur: ideoque et verbis remotioribus, et liberioribus figuris narrandi taedium levat, etc. Porro, sicut per gradus suos humana vita procedit, et alia infantiae, alia caeteris aetatibus congruunt: ita et studia intervalla sua processusque habent, aliaque tyronum


page 403, image: s403

proficiendi, alia adultiorum ratio est. Caeterum naturae ordo est, ut a facillimis et simplicisfimis incipiamus. Hujusmodi igitur incipientibus proponendus est auctor, in quo hic regnet character: adultis autem, quisurgat altius, majoresque et ampliores virtutes praeferat. Recte igitur illis Terentius, recte Nepos, recte Commentarii Caesaris dabuntur in manus, cum Tullianis quibusdam Epistolis; male Livius, male Orationes Ciceronis, et hujus generis alia opera: Quorum virtutes neque capere prima aetas, et multo minus exprimere potest. Frustra autem et inutiliter auctorem verses, quem aemulari desperes. Vides igitur, non tantum pro variis aetatibus hominum, verum propositis etiam atque ingeniis, dari haut temere unum auctorem aliquem posse, qui quadret omnibus, itaque conveniat, ut rationi cujusque ac instituto inserviat satis. Quod si tenebitur, nec Curtius is erit, tantoque minus erit, quo paucioribus aptus idoneusque videbitur, de quo deinceps dispiciendum. Nam si materiam respiciamus, quid apud Curtium legas aliud, quam bella, et quae perpetua bellorum negotia sunt, cades, strages, excidia urblum regnorumque: quicquid denique armorum furor et audet, et patrat? Nihil ibi quod ad civilem habitum et leniores illas virtutes, nihil quod ad familiarem rem vitamque privatam, et illam communem consvetudinem hominum spectet. Quod si de illis dicendi igitur scribendive nobis necessitas incidat, ecquod habebit ille, quod conferat, quod imitandum vertendumque in usum nostrum su ppeditet? Reges Ducesque et militares viros praeclare atque utiliter instruet, sed illos tantum; de turba reliquorum quid fiet? Quare sufficere unus haud poterit: et si quis


page 404, image: s404

alius poterit, nemo uberius Cicerone illud promittet. Neque enim alterius ullius Scriptoris usus latius patet. Nam quod in foro, in curia, in vita communi negotium dabitur, de quo non aliquid dixerit? Quis locus in Philosophia aut discendis disciplinis occurrit, quem non attigerit, aut pertractarit? Posthaec quanta apud eum ad militarem rem, quanta ad agriculturam pertinentia legas passim? Vis dare ad absentes literas? rationem monstrabit Cicero. Vis orationem conscribere? non meliorem in omni genere ducem Cicerone habebis. Vis rerum gestarum monumenta componere? idem magno usui erit. Nam quot narrationes ibi invenies, tot prope habebis historiae concinnandae exempla. In summa ut dicam, nulla propemodum materia est, quam non tractarit Cicero: ratio nulla dicendi ac via, quam non et triverit ipse cum laude, et aliis monstrarit utiliter. Sed de materia satis. Quid nunc de dictione et compositione Curtiana dicemus? Enimvero, nisi vehementer fallor, neque harum respectu congruere omnibus Curtius potest. Magna in eo verborum cura delectusque ac exquisitus nitor est: magna solicitudo numerorum et accuratio. Quid dulcius eo, cum narrat? Quid splendidius et efficacius, cum concionatur? Quantum sententiarum acumen est? quae argutiae? quae lumina earundem et gemmae? quas cum rotunda brevitate colligit, et instar missilium torquet ac densat, quum ferit animos ac vincit. Sed omnia ista sicut laborem et studium ac ungves demorsos praeferunt: sic imitari difficile est, qui periclitantur stylum primum, aut districti negotiis otio et poliendi tempore destituuntur. Nosti, quid de civili, h. e. illo dicendi genere, quod viro civili seu in Republ. versanti conveniat


page 405, image: s405

maxime, Plutarchus et Dionysius Halicarn. monuerint. Quod cum familiare et extemporaneum, et nihil minus quam anxium et elaboratum curiosius describant; id multo citius Caesaris Nepotisque facilitas simplex fusaque Oratio Tullii [reading uncertain: print faded] , quam arguta et comtula brevitas Curtii nobis promittet: qua propius ad dulc a illa, quae Fabius vocat, vitia accessit. Unde summus quidam Vir, Casp. Barthius (L. XXVII. adversar. c. 15.) floriditatem Curtianam declamatorio affectui obnoxiam magis esse censuit, quam summorum auctorum auctoritas ferat. Quod judicium suum tamen ad Orationes ejus praecipue restringit, fictis, ut ipse loquitur, declamationum flosculis ex umbra Scholae ostentandis. Sane qui Curtium antiquiorem Declamatoribus volunt, atque eorum intactum vitiis, aut non legerunt Senecam patrem, aut quando et ipse et Declamatores illi vixerint, quorum affert exempla, ignorant. Floruit vel sub Augusto exercitationis hoc genus. Atque Ovidium nonnullas sententias de Porcii Latronis Declamationibus transtulisse non tantum in carmina sua, sed ipsum quoque declamitasse, idem Seneca auctor est. (L. 2. cont. c. 10.) Atque Curtius Augusto posterior, certe non prior fuit. Potuit igitur non imitari Declamatores modo, sed declamare et ipse inter Sophistas seu Magistros dicendi. Quem et professum fuisse, argumento est index libello Svetonii de claris Rhetoribus praefixus, ubi post Porcium Latronem Q. Curtius Rufus nominatur diserte. Et hunc eundem cum Historico esse, eruditorum plerique consentiunt. Haec tamen eo accipi velim, non quod auctorem venustissimum excutere elegantiorum hominum manibus cupiam, quem et assidue et diligenter verlandum statuo,


page 406, image: s406

cujusque me ipsum sic capi lectione libenter profiteor, ut satiari vix possim; sed quod nec solum, et cum judicio legendum putem. Nam ut de aliis taceam, seponendus Cicero non est. Qui omnes ideas dicendi ac rationes praeclaras uti expressit maxime; sic et consulere maxime atque prodesse illius Oratio omnibus potest. Hunc, inquit Fabius, spectemus, hoc propositum nobis sit exemplum. Ille se profecisse sciat, cui Cicero valde placebit. Vale et me perge amare. Wittenbergae, ad d. XIIX. Julii, An. CIC IC C LV.

XXXIII. M. Johanni Vogelhaupt S. P.

Instat illi monendo, ut de Ravio tandem rescribat, cum intersit multum de reverso eo cognoscere. De caetero adventum ipsius desider at.

PRaestantissimae [perhaps: PRaestantissime] Dn. M. VOGELHAUPTI, nimiopere cupio accipere nuncium de Dn. Ravio reverso. Non tam quod mea intersit magnopere, quam ejus referat, cujus nomine ad ipsum jam diu ante dedi literas, atque ad Te permisi. Qui cum subinde vellicet aurem, responsumque flagitet; summopere ei satisfieri velim, ne forte me negligentius suspicetur commissa curare, ejusque in me refrigescat gratia: quod nimiopere cautum velim. Est enim ex Proceribus aulae et multum potest atque jam diu multum me amat. Maturrime ergo perscribe ad me, utrumne redierit, annon? Atque si hoc est, quae causae cogant hominem tamdiu abesse, et si quae alia ejusmodi sunt, quae scire me velle putare possis. Velim, ut reversurus domum huc vertas iter, et Lipsiensi demum via proficiscaris, quo colloquendi tecum de his et aliis


page 407, image: s407

rebus copia mihi fieri possit. Si ita institueris facere, rem mihi gratissimam feceris. Vale. Raptim, Wittebergae, ad d. XVII. Junii, Anno CIC IC C LV.

XXXIV. Eidem S. P.

De nuptiis ipsi gratulatur, et [gap: Greek word(s)] mittit, a se [reading uncertain: print blotted] tamen senectutis suae ratione aliquo modo extenuatum.

FELICITER! FELICITER! Clarissime VOGELHAUPTI! Unde enim potius meliusque Epistolae ducam auspicium, quam a precibus bonis? et quomodo brevius ominari tibi faustas secundasque nuptias liceat, quam veteri ista et in hac re solenni formula? Simplex votum est, et eo ipso sincerius. Quid multiloquio opus est, cum verbum unum complectitur, quae alii vix longis logis expediant, in speciem potius, quam ex affectu. Tu vero nosti, veritatem ostentationem spernere ac pompam, et brevitati amicam esse. Quod me invitas ad sacra vestra, comiter facis et gratiam habeo. Sed interesse et viae longinquitas, et tempus anni, et valetudinis ratio non finunt. Sat erit adesse animo, dum absum corpore, et dare partes carmini, queis fungi ipsum non licet. Quod si ejusmodi non est, quale tu quidem expectabas; ejusmodi erit tamen, quale in praesens dare potui, ne otii abundans, et ejus aetatis, qua Flaccus dicebat:

Nunc itaque et versus et caetera ludicra pono.

Boni itaque consules et studium potius gratificandi, quam meritum carminis aestimabis: Ut in eodem, quo coepi, desinam, FELICITER! FELICITER! Clarissime


page 408, image: s408

VOGELHAUPTI! Wittebergae, d. XXII. Octobr. Anno CIC IC C LVIII.

XXXV. Ottoni Praetorio S. P.

Commendat Seyfertum, Rectoris scholae Cotbusiensis partes ambientem.

Admodum Reverende atque Amplissime Domine,

AUdaculus tibi fortean videar, aut impudens certe, qui nec de facie tibi fortassis, nec ulla alia re notus, ad te has exarem literas. Tamen si humanitatis est, mereri bene de quolibet: si laudem justitiae habet, non iis deesse, quibus cupias valde; dabis, ut spero, veniam nobis, benigneque statues in me, quod tibi ipse expeteres, si, quas sustineo in praesenti, tutemet ipse sustineres partes. Annos non paueos in Academia nostra M. Joh. Seyfertus, Lucensis Misnicus, vixit; et ita quidem, ut sibi quotidie plurimum laudis conficeret. Sed cum iniquitate superiorum temporum afflicti patrimonii res maligne sumtum suppeditent, circumspicienda subsidia ipsi sunt, imo quaerenda conditio est, unde redeat quo sustinere se possit. Ne per ambages te teneam, Amplissime Vir, Cotbusiensis Scholae Rectoratum ambit, et eonomine nunc scribo ad te, in quo, ad eam consequendam rem, momentum maximum positum est. Ea ingenii elegantia Seyfertus, doctrinae copia, venustate morum vitaeque integritate est, ut iis laudibus haud facile cuiquam alteri cedat. Quo sit, ut Scholae vestrae fascibus dignissimum putem. Si quae res enim boni Rectoris numeros implent, hae ipsae implebunt. Age igitur, Vir Reverende admodum, et fave benigne ejus conatibus,


page 409, image: s409

ac effice adeo, quod potes, ut tuo praesidio opeque fretus impetret, quae modeste et verecunde quidem, caeterum non injuste et vane petit. Non poenitebit profecto te beneficii hujus: in gratum memoremque id conferes, et quod praecipuum videri poterat, dignum. Me vero ita devincies, ut amplius vix possis. Nec unquam ego non memor ero. Vale feliciter et fave. Dab. Wittenb. ad d. XXIX. Octobr. Anno CIC IC C LV.

XXXVI. Johanni Nicolao a Schönfeld, a consiliis Camerae et Metallor. S. P.

Consolatoria est, super Soceri obitu: cui cum vivo adhuc se parentaturum promisisset, praestiturum se id officii rursus recipit, si de vita ejus et rebus, quae scienda restarent, intellexerit; quorum copiaem sibi fieri cupit. Idque dum petit a Schönfeldio, suam extenuat facultatem, et cum voto quodam epistolam finit.

DIci non potest, quam me confuderit nuncius, qui diebus superioribus de obitu incomparabilis Soceri tui afferebatur. Non modo quod amisissem eum Patronum, cui debebam, quant um deberi illi potest, cui uni omnia referas; sed Patriae et literarum maxime causa, quibus in eo ingens columen praesidiumque ademtum est. Nec hoc non sentis, Virorum Nobilissime, et doles vicem communem, quamquam privati etiam vulneris dolore afficiare. Nam tanto Socero orbari, non sane vulgaris ac tralatitia clades est, et quae tumultuario luctu leniri queat. Sed haec conditio nostra est: ferre mortalia mortales oportet. Bona, quae confert Deus, non in aeternum usum nobis,


page 410, image: s410

sed in certum diem fruenda concedit. Qui ubi venerit, cedenda illa, inter lacrymas licet, et peragendae gratiae sunt, quod tam benigne hactenus indulsit. Id restat officii, ut recordemur datorum venerabiliter, et grati celebremus laudes, quorum clarissima merita a funere etiam durant. Quod pietatis genus ni recepissem viventi adhoc socero dudum, nunc mortuo tamen deberem ultro, tot beneficiis ei et meritis maximis obligatus. Quare constitui mecum propediem, si faverit DEUS, parentalem ei orationem conscribere, et publice recitare, ut juxta et datam fidem religiose liberem, et notam ingrati animi detester. Suntque non pauci anni, cum [gap: Greek word(s)] commentariolum mihi traderet, in quo genus, parentes, studia caeteraque, quibus vita nostra absolvitur, sua consignaverat manu. Sed ille libellus in anno CIC IC C XLI. desinit, cum Archithesaurarii munus ipsi esset collatum: Restant itaque annorum XIV. actus cum supremorum historia, hoc est, de valetudine ultima et ipso excessu. Quibus temporibus multa egisse dixisseque magnum et sapientem virum relatu digna ad posteros, ut dubitari non potest, ita ad institutum meum plurimum secerit ea non ignorare. Quod si igitur, Summe ac Nobilis sime Vir, non ingrata mea in Socerum pietas est, vehementer te rogo, ut si quid eorum de illis annis aut annotaverit literis ipsemet Socer, aut alii notare ac observare habuerint pensi, imprimis qui fuerunt circa, decumbentique ac morienti adstiterunt, eorum omnium ut amanuensium opera mihi quamprimum copiam facere non dedigneris. Non nescio, me impar ingenium, imparem eloquentiam ad enarrandam Viri tanti afferre vitam; sed malo infantiae ac imprudentiae subire culpam, quam male memorem


page 411, image: s411

atque ingratum videri. Quem affectum meum non improbabis spero, Generose Domine; ales et incitabis potius, et impetrari abs te patieris benigne, quae paulo petii ante. Ita felix agas perpetuo, nec ullus unquam domum tuam funestet luctus, constantiam animi tui certe ac magnitudinem non frangat. Wittenbergae, ad d. III. Nonar. Novembr. A. CIC IC C LV.

XXXVII. M. Johanni Vogelhaupt S. P.

Partes Praeceptoris liberorum Zeidleri ei offert, et an accepturus sit, rogat.

Praestantissime Domine Vogelhaupti,

QUoniam de successione in lccum M. Sibronii spes omnis tibi, ut scribis, praecisa ademptaque est, visum fuit de alia hujus generis provincia tecum agere. Uno vel altero lapide a Dresda Johannes Sigismundus a Zeidler, splendidissimus Eques, nec amans literarum tantum, si quisquam alius, sed peritissimus quoque, et reconditiorum illarum et elegantiorum, quas appellamus, Hermansdorffii in paternis praediis et ampla re familiari agit. Is paucis diebus ante literas dedit ad me, petiitque, ut sibi commendarem hominem bene compositum motibus, eruditum literis, scientemque, si is inveniendus, Juris Studiosum, quem liberis suis praeficeret. Et, quoniam de Studioso Juris frustra fui, ad te eundum putavi sciscitaturus, an pati posses, istam provinciam tibi imponi. Quamquam autem Zeidlerus nihil ad me perscripsit de mercedis summa, et quae sperare praeterea commoda habeat, qui eas partes susceperit, optima omnia tamen


page 412, image: s412

ab eo mihi promitto atque polliceor. Quod si conditio placet igitur, auctor forem, ut illico ad illum capesseres iter, operamque tuam Nobilissimo Viro reverenter offerres, meis fretus auspiciis. Scripsissem ad ipsum una, ni veritus essem, ne aut discessisses Dresda, quod minari nuper videbare, aut aliam nactus provinciam esses, aut praesens ista non arrideret satis. Quod, si opus erit apud Nobilissimum Virum, officiosissima salute dicta meo nomine, excusabis. Quid feceris, facturusque sis, quamprimum poterit, me certiorem redde. Nam cum illius literis mihi quamprimum respondendum sit, de voluntate tua constare mihi ante omnia oportet, ut sciam, commendandusne mihi illi sis abs dotibus tuis, si placebunt hae partes, an nominandus alius sit, cui tradendae illae forent. Itaque literas tuas quamprimum expecto. Vale. Raptissime, Wittenbergae, ad d. VI. Decembr. Anno CIC IC C LV.

XXXVIII. M. Jacobo Reichmanno, Scholae Torgaviensis Rectori S. P.

Novum ipsi prosperum vovet annum. Gratias pro negotio curato agit. Officia etiam largiter pollicetur.

Clarissime Amplissimeque Vir,

DUm [gap: Greek word(s)] non laboro, sed excrucior, uno aut altero verbo tecum agam. Ante omnia autem oro Deum, ut hunc cum plurimis aliis feliciter atque ex sententia ordines a tergo annum. Deinde gratias ago habeoque merito maximas pro labore ingenti, quem in negotio conficiendo impendisti. Facis, ut soles, hoc est, industria nemini cedis mortalium.


page 413, image: s413

Ego vero indignissimus amore tuo sim, si non in omnibus commodis tuis annitar sedulo, ut nihil pro te intermittatur. Itaque jube, committe, impera, quae et quanta velis, nunquam tantum erit, quin majus ac gravius optem. De caetero incumbendum etiam erit in id, ut gratus alioquin deprehendar. De quo ego mecum sum acturus cum Deo ac die. Carmen remittam, ubi perlegero. Modo non licet, ubi vix ista conjicio in chartam. Apud N. numerata pecunia est, quam misisti. Petii Apocham; misit in ejus locum literas adjectas. Nova quae scribis, relata mihi antehac sunt. En inopportunam rem atque insanam! de salario ac caeteris tuis agam, cum exiero, et rescribam. Nunc salve cum tua tibi charissima, ac vale iterum iterumque. Witteb. ad d. XI. Jan. CIC IC C. LIX.

XXXIX. HENRICO a FRISEN, Academiae nomine.

Petitoriam dixeris. Primo quidem de causa Collegii Theologici agit ad Consilium sanctius relata: deinde quaerit nomine Academiae, an extraordinarii Assessores illius Professoribus Philosophiae praeferendi sint; quod ne fiat, petit a FRISIO ut provideat, argumentis ductis ab Aequo, Honesto et Glorioso.

Illustris ac Generosissime Domine, Mecaenas optime maxime,

SAtis felici auspicio Academiae causa de Assessura Collegii Theologici D. N. N. et D. N. N. Professoribus extraordinariis destinata, ad illud consilium sanctius, in quo amplissimo loco, et pari gloria assides, non ita pridem videtur delata. Nam codicillus nuperus, quo jussa Academia, Judicium illud, quod


page 414, image: s414

senis quasi annis abhinc de hoc ipso negotio Theologi nostri perscripserunt, intra octiduum proximum ad Sereniss. Electorem permittere; quantum spei fecit nobis de exoptato rei eventu? Quid posceretur enim libellus ille, quam argumenta, et nuper ab Academia, et tum allata a Theologis, ut conferrentur cum cura, et excuterentur denuo, et constitueretur denique, quod ex communi re Academiae suturum maxime videretur? Id ipsum videlicet, ut auguramur, quod visum patribus proxime, et annis superioribus ipsimet Theologi, quorum hic maxime agitur res, censuerunt. Sed hic et alia quaestio de loco videtur incidere: utrumne duo illi extraordinarii eundem tenere in posterum debeant, quem hactenus ab ordinariis proximum occuparunt; an alius iis sit assignandus? In quo cum usu venire possit, ut fiat aliquid, quod solvat servatum hactenus ordinem, ac turbet nonnihil; dispicienda in tempore ratio fuit, qua declinare imminentem fluctum quam commodissime liceret. Non fugit equidem, quid de externis rebus nostrarum artium auctores ac principes censuerint: et quam imprimis eum, qui sapientiae studeat, existimarint decere, ut bona sua intra seipsum sita maxime putet; eundem tamen cum non respicere tantum oporteat, quid ipsemet sibi praestare potissimum debeat; sed illud consulere etiam, quod in publicum prosit: et vero artes praeclaras ac literas jacere ferme contingat ac negligi, contemtis earum doctoribus; vel boni publici causa non omnem existimationis curam abjicere decebit philosophum; sed dare omnino et aliquam operam, ut, quod auctor maximus ait, inanium specie valeat. Quare non dabitur vitio nobis, DOMINE, optare, ut quilibet nostrum sibi deinceps


page 415, image: s415

etiam teneat, quem tenuit hactenus, et pro virili ornate studuit, locum. Non heri aut nudius tertius demum ad has docendi publice partes plerique omnes accessimus: et sunt in ordine nostro, qui supra ipsos quadraginta annos, qui ultra viginti, qui ad viginti aut proxime, eas sustinent, his loco trudi, quam honorificum fuerit, tuendaeque ipsorum ad sectatores auctoritati, in prono atque aperto est. Quod si in repentina trepidatione aliqua eo solemus confugere, ubi certam et expeditam auxilii spem habemus sitam: enimvero meritissimo jure, ILLUSTRIS HEROS, deprehensi in istoc aestu ad Te recipimus nos, in quo plus tanto praesidii nobis confidimus fore, quanto et admirator unicus magis, et omnis doctrinae et studiorum liberalium eminentior ipse es auctor. Quae sapientiae pars non tacta tuae industriae, sed pertractata penitus est? Quid in literis artibusque rarum, egregium, elegans, quod non capacissimi tui ingenii vis atque sublimitas exhauserit totum, et animo dudum complexa sit? Non potes non favere artibus tuis, HEROS INCOMPARABILIS, non potes non eurae tutelaeque habere studia, quibus honoris tantum ac dignitatis discendo ac percolendo tribuisti? In tuum itaque sinum nostras deponimus spes: benevolentiae tuae ac fidei honorem nostrum concredimus. Tu pro divina sapientia tua statues, quid ex utilitate atque salute studiorum maxime fuerit: quid ad illorum existimationem imprimis faciat, qui meliores literas et saluberrimas artes publice et ordinarie docent. Vix quidem licet videre, quid adjici laudibus tuis amplius possit, qui omnis togatae gloriae culmen jamdudum tenes; non spernes tamen pietatem nostram speramus, et patieris clementer adeo hederas nostras, non


page 416, image: s416

illas victrices quidem, ut ait Poeta, et Martias laurus, sed sapientia atque consilio partas jam ante, per frontem illustrem errare Tibi ac leniter serpere. Neque enim minori decori apud posteros erit, Te Studiorum atque Musarum, quam Reipubl. patriaeque extitisse praesidium atque tutelam. Vale, MECAENAS ILLUSTRISSIME; Deus Te servet communi bono! Wittenbergae, VII. Kalend. Februarii, Anno CIC IC C LIX.

XL. CAROLO a FRISEN, Academiae nomine.

Epistola est ejusdem fere cum priore argumenti, qua idem petitur, argumentis iterum ductis 1. ab aequo; quod scilicet existimationem ac decus Professorum Philosoph. facultatis asserturus sit, qui usus iis fuerit Magistris. Amplificatio desumta est ab affectu spei et [gap: Greek word(s)] , quaconceditur Theologiam Philosophiae, Doctores Magistris praeferri: at regeritur aliud. 2. a Consvetudine. 3. a Possibili. 4. a Glorioso.

Illustris et Generosissime Domine,

PAteris clementer, speramus, in tua virtute nos laborantes aestu ancipiti, tantum fiduciae ponere, quantum in tempestate deprehensi nautae in Castorum sidere collocare olim spei solebant. Quamvis enim Rescriptum Electorale, quo jubebamur non ita pridem, judicium illud, quod annis superioribus Theologi nostri, de assessura Collegii sui, quae tum agebatur, atque nunc iterum coepta est agi, ad Academiam perscripserunt, in Protosynedrium quantocyus mittere, non malum praebere videbatur omen:


page 417, image: s417

cum nemo nostrum dubitaret propemodum, quin Serenissimus Elector approbaturus rationes illas clementissime sit, quae super hac causa et nuper ab Academia, et a Theologis ante, concinentes omnino et conspirantes mirifice, allatae essent: veremur tamen, si illud tractandum et decidendum etiam veniat, utrumne Professores Theologi extraordinarii, D. N. N. et D. N. N. quem tenuere hactenus post Professores Philosophos locum, eundem peraeque tenere deinceps debeant; an novus ac alius iis sit assignandus? ne interveniat aliquid, quod observatum ordinem hactenus commutet ac rumpat. Quod si ex eo nihil consequi aliud potest, quam ut ordinis nostri, et studiorum, quae profitemur, non sine publico malo vilescat auctoritas, confugiendum nobis ad tuum, ILLUSTRIS DOMINE, patrocinium est, petendumque demisse, ut integritatem nostrae existimationis benigne velis asserere. Vixisti in Academia nostra olim illustri raroque exemplo aliis, quos decus natalium communi eximit sorti. Auspicatus in ea felicissime studia illa es, quorum tutelam nunc Tibi committimus, et quae Te tandem in istud collocarunt fastigium, quod applaudentibus omnibus non sine amplissima gloria tenes. Aguntque adhuc in ordine nostro, quorum opera aeministerio, quod magni aestimant, fuisti usus, cum apud nos positus de nobilissimarum artium scientiis capacissimo animo tuo induendis curas pulcherrimas agitares. Quorum ut oblivisci velis, sicut te generosus ille et proprius tuae maximae indoli candor non sinit; ita multum praesidii ad tuendum honorem nostrum ac locum, in tuae gratiae spe ponere merito omnes audemus. Praestet Theologia Philosophicis literis: antistet Magistrorum dignitati Doctorum


page 418, image: s418

decus: non ideo tamen antiquis et ordinariis Professoribus novelli et extraordinarii praeferendi. Illi enim in administratione Reipubl. Academicae suas etiam et publicas partes habent: hi nullas omnino, et mere privati sunt. Unde jam diu obtinuit, ut Facultatum quarumvis Doctores, qui nullis funguntur muneribus publicis, post Professores Philosophos incedant. Hoc ut illaesum igitur et incorruptum nobis maneatjus, contende benigne, ILLUSTRIS DOMINE, et efficacem, quod potes, atque invictam operam nava. Ita efficies, ut apud Graecos quod Hercules, MUSAGETAE vocabulo consecratus, audiit, id apud nos post deinde audias; ac semper adeo Musarum vocibus Herculis nostri celebretur virtus, cum honor Musarum virtute ejus sit vindicatus. Vale, ILLUSTRIS et GRATIOSISSIME DOMINE, et semper affulge nobis felixque ac bonus! Wittenbergae, VII. Kalend. Februar. An. CIC IC C LIX.

XLI. Prae-Illustri ac Generosissimo Baroni ac Domino HENRICO a FRISEN S. P.

Consolatoria ist a erigit Patris obitum lugentem. Prooemio serius alloquium excusat vulneris ac doloris novitate, quae non sivisset illud contrectari. Ubi mortui laudes ac merita recenset. In propositione tempestivum esse dicit scribere hac de re, justis Patri porsolutis ac dolore jam lenito. Consolationes ipsas per [gap: Greek word(s)] quandam non dicit se petere a vulgari sorte humana, sed deducit 1. ab indecoro et inconvenienti, cum non deceat Virum ac sapientem luctus


page 419, image: s419

immoderatus. 2. ab iniquo, cum nefas sit divina providentia non acquiescere, nec aestimare bonitatem. 3, a non necessario et supervacuo, lugubribus officiis praestitis; ubi nihil supersit, quam cultus et laudatio defuncti, qua, ut digne, defungi possit, optat, votumque subnectit.

Illustris sime Domine,

IN tanto tuo domestico luctu quod silui hactenus, non per incuriam et quandam oblivionem officii, sed deliberato consilio, et justa, opinor, causa factum est. Recentissimum vulnus, quodque vel leviter tangere, exulcerare est: et dolor simul is ingruit, concurrere statim, non hoc lenire, sed accendere est. Jam mihi ipsi danda aliqua vacatio fuit, dum ex moerore, qui aeque oppresserat me, colligeret sese animus, resurgeretque ad partes, queis sustinendis neque dum satis me sentio parem. Nam in Illustri patre tuo, quem studiorum ego Patronum auctoremque, quod rerum mearum praesentissimum columen amisi? Et nondum de damnis publicis dixi, quae uti ad omnes pertinent, sic eo quemque afficiunt magis ac commovent, quo altius cura amorque patriae animo ejus insederit. Quae incredibilis in eo sapientia erat? quae vis doctrinae? quis usus rerum tam diuturna tot maximorum negotiorum tractatione comparatus? Quid de virtutibus reliquis dicam, quibus omnibus vita ejus tantopere splenduit atque illustris fuit? quae quo habentur hodie rarius, et quanto aegrius iis patria caret, fatiscens undique et omni propemodum laborans parte, tanto acerbius ab optimo quoque desiderantur. Illi enim

Pudor et justitiae soror,


page 420, image: s420

Incorrupta fides nudaque veritas,
Quando ullum invenient par em?

Sed hoe in tempore tuo tacere diutius, integrum mihi haud duxi, ne alienus videar a moerore ac solicitudine, quae me peraeque macerat, atque vix ulla clades domestica possit. Namque cum magnam doloris partem posuisse videaris, postquam sanctissimis Patris manibus justorum persolvisti solemnia, non intempestivum existimabam, defungi officio, ad quod tuorum meritorum in me praestantia et magnitudo me obligabat. Neque nunc vulgatissima illa repeto, laetis atque secundis rebus semper uti, in sortem humanam non cadere. Misceri vices, et malum a bono non separari. Post amoena jucundaque incidere semper, quod mordeat. Non hac conditione nasci homines, ut immortalem vitam agant. Obeundum tandem, et decedendum de luce, tradendamque hanc vitae lampada, cum vicerint jam et cursum suum absolverint. Illud subjiciendum animo potius, longum et nimium luctum nec viri nec sapientis esse. Caeterum id approbare tibi operosius, tam inane, quam stultum. Quae enim gravitas animi tui, atque constantia est? quod robur invictum adversus quaelibet fortunae tela? idque cum ab excellentiore natura habeas, tam disciplinis studiisque pulcherrimis ita emuniisti undique atque firmasti a prima pene pueritia, ut istum mentis habitum ac statum nulla tempestas casuum labefactare atque concutere posse videatur. Non temeraria res homo est. Ortus obitusque nostros divina providentia disponit: et Deum ubique ac semper sequinon tantum svadet religio, sed et Graecorum sapientissimi monuerunt. Quorum eximias atque gravisfimas voces, cum ita perdidiceris dudum, ut nulla te harum fugiat,


page 421, image: s421

luderem sane operam, si in iisdem allegandis ordine sudare nimium velim. Sed illud Cleanthis carmen mihi semper vehementissime placuit:

Duc me Pater summique Dominator poli,
Quocunque placuit: nulla parendi mora est,
Adsum impiger; fac nolle, vel gemens sequar.

Quod tanti sapientissimus Epicletus habuit, ut in omni incepto id reputandum putaverit animo, quanquam et Eurip. illud commendet ac inculcet:

Necessit ate qui minorem se gerit,
Sapit ille vere, et conscius coelestium est.

Nimirum in omni casu tollendi in coelum oculi sunt, et inde petendae eorum, quae usu veniunt, causae. Est enim, est Deus, qui inspicit haud tantum, sed ordinat etiam ac moderatur omnia, et ei parere libertas summa. Quis reluctetur ei, qui traliere potest, nolentes duci? quis voluntati ejus non acquiescat placide, qui cum optimus sit, nec cogitare saltem, quod noceat, potest? Diversa tamen eorum, quae accidunt, Dei et hominum aestimatio est, et Scenicus Sophus jamdudum monuit: quae hic mala putantur, haec sunt in coelo bona. Ibi enim non tam respicitur, quod juvat ac delectat maxime, quam quod saluti esse potest. Namque ut medicinae amariores saluberrimae esse solent; ita quae laedere gravareque videbantur, cum maxime prosunt, si quis in iis recte se gerat. Sed quae praepostera Philosophia haec, Illustrissime Domine, apud Te, cui divina humanaque omnia cognitissima sunt, et qui facillime sapis, quicquid doctissimi etiam ignorant? Persoluta jam omnia sunt, quae et exigere Patris manes, et tua iisdem debere potuit pietas. Ductae exequiae, peracta feralia caetera sunt, et conditis rite reliquiis, ecquis magnopere luctui superest locus?


page 422, image: s422

Id restat potius, ut colamus ac veneremur deinceps, quod flevimus hactenus: dictaque ac facta inclyti Patris recordemur assidue, cum laude atque cura, qua licet, imitemur. Haec summa ac maxima pietas est, quam mortuo possunt praestare superstites. Ac utinam mihi in hac senecta aetate tantum adhuc ingenii suppetat, eximii aliquid ad conservandam paternae memoriam gloriae conferre ut possim, quo corpore amplius qui vivere nequeat, in libris libellisque spiret ac superet. Sed isthoc voti magis est, quam copiae nostrae. Optare quidem in prono apertoque omnibus est, praestare nobiliter hi tantum possunt, qui ingenio vigent. Quamquam et pius existimari soleat, qui, quantum potuit, praestitit. Reliqvum est precari Deum immortalem, ut Te et fulcrum et decus patriae illustrissimum, ut et domum tuam inclytam perpetuo tueatur ac servet, iisque abundantissime rebus cumulet, quibus humana consummatur felicitas. Scribebam Wittenbergae, d. XXIX. Julii, An. CIC IC C LIX.

XLII. M. Jacobo Reichmanno, Rect. Torg.

Commendatitiae sunt literae, quibus amico traditur promotionis aliquid quaerens, sed ipsius consilio usurus, Praeclarissime Amplissimeque Vir, Fautorum certissime,

QUem mihi olim tradidisti, Johannes S. nunc a me petiit, ut se tibi traderem, deque meliori nota commendarem. Qui etsi non opus habeat commendatore, cum sua se involvere ac exercere etiam virtute possit: nolui tamen deesse petitis honestissimis, et libenter adeo hanc subii scriptionem. Meditatur


page 423, image: s423

ille aliquid promotionis apud vos; quod an liberum sit meditari, equidem ignoro. Vos noveritis. Si autem ita est, novi ego hominem iis moribus praeditum, ea etiam scientia ornatum, ut explere vacuefactas partes abunde, et cum laude possit. Nobis certe qui rerum stipendiariarum, ut ita loquar, curam gerimus, tantopere satisfecit semper, ut non nisi cum laude ejus facere mentionem possimus. Nunc svasor et auctor ipsi extiti, nihil incipiat facere, suscipere ac designare in illis, quas molitur post Deum, rebus, sine Te, sine Tuo consilio, sine Tua voluntate ac sponte. Sic enim futurum arbitror, ut omnia recte eveniant, nec ille excidat spe, quam conceptam penes ipsum intelligo. Sed de Te me non dubitare sinit vetus nostrum hospitium ac amor, qui duraturus ad omnem nostram vitam est. B. V. ad d. XIX. Junii, Anno CIC IC C LX.

XLIII. HENRICO a FRISEN.

Aliae sunt commendatitiae, quibus FRISIO tradit Preckium ornatum virtute, modestia, eruditione, jurisprudentiae, bistoriarum et Politicae notitia, laudumque Patroni praeconem futurum.

Illustris simeHeros,

CUm Generosus Juvenis, GOTTLIEB ERNESTUS a PRECK, eques Borussus, hactenus saepe ex me (quocum in annum quintum sui) depraedicari audiisset inusitatas virtutes tuas et incredibilem sapientiam doctrinamque, qua longe excellis, miro accensus desiderio fuit, videndi te, et venerandi coram, quod admiratus tacite hactenus in te fuisset. Quare cum nunc cum Rechenbergio excurreret Dresdam,


page 424, image: s424

vehementer a me petiit, ad te ut darem literas, quae instar notoris essent, et aditum sibi pararent ad te. Dicebam equidem, minime omnium id esse opus, cum optimo cuique pro singulari tua bonitate patere consveveris sponte: Sed cum insisteret petere, quae semel rogare coeperat, dedi ei hanc veniam; et si molestus fortean fuero, ut gratiose et liberaliter ignoscas, reverenter oro. Multa autem de PRECKIO nostro dici et praedicari poterant, ILLUSTRISSIME HER OS: sed tua moranda tempora non sunt, ne in publica peccem. Hoc dicam tantum, esse illum plane de genere eorum, queis Titan meliore luto, ut ait Poeta, praecordia finxit. Quanta enim virtute, et qua modestia praeditus est? Caeterum a seculi vanitatibus aversus adeo, ut aevi hujus vix putes. Quid nunc de eruditione doctrinaque ejus dicam? quibus rebus cum nihil in vita humana praestantius ducat, iis unice semper maximeque deditus fuit. Non uti vulgo nonnulli solent; sed more illorum, quos major quidam meliorque afflavit genius. Jurisprudentiam callet eximie: in Historia versatissimus est; doctrinam civilis habitus ex primae ac singularis notae auctoribus eam sibi comparavit, qualis in quam paucissimis aliis, et magni haec facere, mirificeque amare soles, ILLUSTRISSIME DOMINE. Quare complectere PRECKIUM benigne, et ita subjice faces, ad absolvendum iter, quod coepit. Habebis praeconem cultoremque maximarum tuarum laudum semper, quem nunc admiseris comiter. Nec detrectabo ea in re habere aemulum, quem inter amicos praecipuos dudum complector. Vale, ILLUSTRISSIME HEROS, feliciter, et me, qua consvevisti hactenus, complecti gratia persevera. Deus te servet! Wittenb. d. XXVI. Febr. An. CIC IC C LX.



page 425, image: s425

XLIV. M. Johanni Vogelhaupt S. P.

Placuisse sibi ejus literas arguit. Querelas de corrupto rerum statu approbat, et ipse queritur de Academicae Juventutis vanitate, ac Professorum malis. Ac in fine adofficium diligenter obeundum illum incitat.

GRatissimae mihi fuerunt literae tuae, VOGELHAUPTI CLARISSIME: Quippe quae tuum amorem veterem et singularem affectum in me haud ingerebant obscure et palam ubique testabantur. Ut nemo non aversatur odium atque invidiam; ita a bonis amari quisque, et petit, et gaudet. Me quidem in hac senecta aetate nihil aeque solatur ac afficit, et decadivum ejus pondus, ut cum Poeta veteri loquar, sustinet magis levatque, quam fida amicorum alloquia, sive praesentes id faciant, sive absentes has partes literis mandent. Nam licet illud jucundius accidat, quod et aspectu frui licet; hoc tamen delectat proxime, et suam animo voluptatem affert. Perge itaque hoc fungi officio in posterum, et cum mittendi occasio est, mitte aliquid, quod levet aetatis taedium et memet ipsum mihi tolerabiliorem faciat. De publico statu merito quereris; ita enim corrupta contaminataque pleraque omnia sunt, ut, quid sperare in posterum magnopere habeamus boni, vix videam. Astus, doli, versutiae, fraudes pene invaserunt virtutum nomina: Atque ad ea quisque quo ingeniosior callidiorque est, eo fere habetur et melior. Itaque candor, simplicitas, veritas, modestiaque aut jacent contemtae aut infestantur jactanturque plerumque exosae. Quo pulchrius mihi cum senectute mea convenit, quod spem


page 426, image: s426

praebere videtur, fore in brevi, ut vinculis istis, quibus colligatum corpus, exsolvar, et eo evolem, ubi

Nec Pelopidarum facta neque nomen audiam:

et liber omnibus, quae nos hic urunt ac vexant, gaudia gaudeam sempiterna. De Academia vero nostra quid dicam aut taceam? Si et nihil laeti magnopere proferre licet, et vulnera nostra ac morbi celandi potius videantur. Pube proterva utimur: in studiis pauci serio satis rem agunt: Et illud VIDERI plerisque est satis. Nobis stipendia aut nulla procedunt, aut satis maligne; quo fit, ut unus alterque non per decoras artes satis sua sibi praemia petant. Ex quo inimicitiae et odia, quo occultiora, eo et magis noxia. Interim non deserenda statio est, et sua cuique tuenda sparta: si non alio, bonae conscientiae pretio tamen. Quod et tu strenue facies, atque in eo vel temet ipsum contendes vincere; Ut tua opera studioque adjuta adolescens aetas ad omnem virtutis et pulcherrimarum artium cultum feliciter proficiat, magnasque utilitates in patriam olim et commoda conferat. Quae frustra expectes, ni primi anni optimis studiis imbuantur. Vale, Clarissime Vir, et bonum verumque amare perge. Wittebergae, d. XIII. Decembr. Anno CIC IC C LX.

XLV. CASP. ABRAHAMO a Schönberg S. P.

Culpam tardae responsionis primum rejicit in podagram. Deinde ad quaestionem de via ad Eloquentiam insistenda suam proponit sententiam, acpraecipue Vossii Partitiones, et conciones apud Historicos, imprimis apud Thuanum adhiberi cupit; ac denique modeste hanc epistolam claudit.



page 427, image: s427

Generose ac Nobilissime Domine,

HActenus mihi cum podagra res fuit, quae me acerrime ac vehementissime exercuit. Et quanquam redire nunc mecum in gratiam mihi videatur, et paulo mitius agere, satis molestiae tamen affert; quare in respondendo si brevior fuero non aegre feres. Quaeris igitur de via ad Eloquentiam insistenda. Rem pulcherrimam quidem, sed difficilem petis; et longum est iter, et multo labore opus, ut conficias. Sed quadantenus etiam pervenisse, laudis est. Versaris in aula atque negotiis Principis: itaque parum temporis supererit, puto, quod huic studio impertias. Quare compendiaria via eundum erit. Prostant publice Gerhardi Johannis Vossii Rhetorices contractae sive Partitionum oratoriarum libri quinque: hos nisi familiares reddideris tibi jamdudum, ut reddas tandem sedulo svaserim. Praecipue eam partem libri secundi, qua locum inventionis specialis tractat, quae est a cap. XVI. usque ad finem. Ibi enim docet, quomodo Panegyrici seu Principum laudes, quomodo nuptiales, natalitiae, funebres, gratiarum actiones, gratulatoriae, monitoriae, commendatoriae et aliae ejusmodi generum orationes conscribendae veniant. Ad ea igitur praecepta si in hujusmodi orationibus componendis crebro et diligenter exerceas ingenium, facile vides, egregie sane ad eloquentiam te posse proficere. Multum vero hic juverit lectio orationum seu concionum, quae apud Historicos leguntur. In quibus et variae res, et consilia disertissime explicantur, quorum magnus usus venire tum in aula ac quotidiana consvetudine, tum in consiliis negotiisque Principum potest. Quod si sat temporis suppetet, ad veteres juxta et nostros legendos, e tuare maxime


page 428, image: s428

feceris, si in utrisque fueris diligens. Sin ad id satis otii non habes, id restat, ut praecipuos ex nostris manu assidua verses. Nam quia nostra, non peregrina, non vetera atque ab usu remota tractant, eo nobis commodiores et aptiores duci debent. Ex iis vero Thuanum tibi cum maxime commendo: qui sine affectatione scripsit, et eleganti civilique orationis genere utitur, hoc est, quod viro politico maxime convenit. Quod si orationes, quae in Historiis ejus leguntur, pro tribus causarum generibus, distribuas, atque in indices certos redigas, summaque capita et rationes eorum, quae dicuntur ibi, annotes, ut reperire statim liceat, quibus opus sit, praeclaram ad Eloquentiam supellectilem comparasse tibi videaris. Habes, SCHÖNBERGI Nobilissime, quae meditanti mecum in mentem venerunt. Quae si usui tibi futura sint, vehementer laetabor: sin tua spe longe inferiora experieris, gratum tamen erit, hanc tibi gratificatam operam fuisse. Vale, Nobilissime Vir, et age feliciter. Wittenbergae, d. XXVI. Januar. Anno CIC IC C LXI.

XLVI. Jacobo Fabricio S. P.

Se obstrictum fatetur pro benevolentia in filium, cui eum ulterius commendat, modestia singulari. Cum postea de turbis publicis, inprimis in Hungaria, retulisset quaedam, vovet, ut tot ostenta hostibus tristia portendant.

QUantum tibidebeam, qui tam benevole filium meum complecteris, tam benigne atque prolixe, qua commendando, qua intercedendo pro eo apud Serenissimum REGEM, res ejus cures, intelligo quidem


page 429, image: s429

satis recte, sed qua laudare digne ratione, aut, quas mereris, referre gratias queam, id nullus dispicio. Interim premes institutum animi, favebisque, ut semel coepisti, filio, qui sine exceptione esse beneficii tui totus cupit. Quod quidem majore ambitu abs te petendum existimem, si morum tuorum gravitatiet sanctitati diffiderem, aut parum notum haberem, quam idem doctissimus juxta et humanissimus ac omnes juvandi cupidus esses. Quam laudem, ut semel fecisti propriam tibi; ita eripietur nunquam, et ad posteritatem etiam intemerata perveniet. Quod et quid conferre nobis fas erit, libenter hoc tibi et merito, et quantum potest, diligenter praestabitur. Ad insperatos Svecorum successus haerent omnium animi, anxiique expectant, quem exitum tandem habitura sit expeditio tanta. Nam et ab Imperatore magnae dictantur contractae copiae, et jam movere eas in hostem. Quanquam et istud afferatur, Pannones fretos occasione, et ut sunt mobiles animis, nescio quid moliri novi: et Transilvaniae Despotam cum non contemnendo exercitu ad fines Hungariae consedisse. Quicquid sit, nescio quid ingens et inusitatum agitare Numen, tot prodigia portentaque et monstra palam arguere videntur atque addicere. Quae ut in pacis hostes et turbatores quietis expetant, DEUM veneror et rogo, tum ut te clementissime cum tuis etiam tueatur quam diutissime et servet!

XLVII. Christophoro Colero S. P.

Narrat Svecos capta Lipsia in Bohemiam abiisse, unde


page 430, image: s430

Wittebergensis tractus nonnihil sit recreatus, licet omnia circa urbem solo fuerint aequata. Quaerit postremo de Tzscherningio.

CLariss. Vir, postquam deditione Sveci ceperunt Lipsiam, versusque Bohemiam copias suas institerunt ducere, nonnihil recreati sumus. Nam ante creberrimis nuntiis afferebatur, destinatum in nos esse fulmen, quod Lipsiam non tam afflavit, quam tetigit atque percussit. Itaque omnia non inquiete tantum, sed et formidine ac solicitudine plena erant. Sed aliam mentem iis Deus indidit: Cui sicut hactenus singulari curae haec Academia, ita nunc quoque maximae fuit, eritque imposterum, uti speramus atque confidimus. Cujus animi ne frustra simus, ipse faciat! Interim cives nostri non parum perpessi damni sunt, horreis extra oppidum, et universo suburbio aequatis solo. Quae clades et hortos viciniores afflixit, arboribus circumquaque succisis, quae omnia sola necessitas excusat. Si quid de nostro Tzscherningio habes, quaeso significa! Valde desidero scire, ubi et quidnam in praesenti et quam bene agat. Vale.

XLVIII. Ad quendam magni nominis Theologum.

Filium quod sibi tradidisset, magnae fiduciae ac favoria eximii signum habet: Cumque tradit um sibi laudasset, ipsius saluti se invigilat urum spondet.

QUod ad ignotum hominem scribis, humanitas fingularis est. Quod ei commendas filium, opinio perhonorifica. In excelso positi estis Antistites: et quantum coelestia aeternaque (quae procuratis) terrenis caducisque praestant, tantum et Sacerdotum


page 431, image: s431

culmen supra aliorum statum attollitur. Ex eo itaque cum in subjecta ista ac plana demittis te, locuturus Buchnero, quid facis aliud, quam te ostendis humanissimum? Jam in commune Parentes cum ament liberos, tenerrime complectuntur tamen, quos sua vestigia paribus passibus videant sequi, et quaeque egregia clarissimaque minari. Talem itaque filium cum meae commendas fidei, magnam profecto morum meorum fiduciam habes. Neque enim tam pretiosum thesaurum crederes, nisi quem optimum pene putare possis, atque deligere quidem benigniora egregiorum virorum suffragia facile possunt, quod non parum facit ad laudem: mereri autem ac sustinere arduum maxime ac perdifficile est. Sed mihi aut prodendus est pudor, aut tibi implenda spes, quam de me semel concepisti. Quod quidem ne grave ac onerosum sit, filii tui dotes virtutesque praeclarae efficiunt. Quantum enim negotii limare illum, quem sua jam ante ipsius polivit industria? aut commendare bonitatem eximiametsponte se ingerentem omnium oculis, ornare eum ac promovere, qui laude omni atque honore jamdudum dignus? Faciam igitur, quod petis, et sedulo quidem, et quam prolixe id poterit fieri; faciam: ne aut inhumanus videar in tam effuse humanum, aut tam amice atque benigne sentientis de me parvi aestimasse judicium. Maximum semper quidem habui, me conscientiae meae probari rite; sed si praeclaris viris etiam placere potero, non leve habebo vitae solatium. Vale.

XLIX. Nomine Studiosi alicujus.

Pro stipendio hactenus concesso agit gratias, et ut porra benefaciant sibi aliunde Patroni, modestissime rogat.



page 432, image: s432

Magnifice Domine Rector, caeterique Academiae Patres conscripti, Domini, Praeceptores, ac Patroni aeternum maxime colendi.

EXimium beneficium, quo superiore anno tenuitatem meam liberaliter affecistis, erogato quinque et viginti Imperialium stipendio, mente aguosco gratissima, meritoque concelebro. Dici enim non potest, quid subsidii ejus momento allatum sit ad literarum bonarumque artium studia commodius tractanda. Quae quidem plurimum detrimenti cepisse, necesse fuit, cum ex praematuro B. Parentis obitu, tum calamitatibus aliis, quas commune malum, vis furorque belli rebus nostris dederat sane ingentes. Itaque pro certo existimabitis, si absque beneficentia vestra sict, ac nisi in posterum miseriae nostrae atque egestati, etiam in vulgus notae, subveniatur, parum nobis spei relictum iri ad maturitatem quandam liberalioris doctrinae consequendam. Quae si negetur, video periisse propemodum, quicquid impensum hactenus aut operae Musis fuit aut sumtus. Certe quidem nihil luculenti egregio publico promittere licebit. Quare sicut pro insigni benignitate vestra vobis omnibus, Patres Academiae conscripti, Patroni aetatem suspiciendi, gratias ingentes ago et habeo: ita quibus possum precibus, obnixe et perquam reverenter vos oro et quaeso, faveatis porro huic homini, et deinceps quoque ejus, qui in munisicentia vestra multum praesidii locare coepit, rationem habeatis. Et quoniam auctoritate vestra in alium conferetur stipendium, quo per unius anni tempus ipse frui permissus sum, curam cogitationemque benevole, mea causa suscipite, si quid alia via derivari in usus meos, vestris auspiciis queat. Id enim, si recte memini, ante annum,


page 433, image: s433

cum mihi argenti jam accepti copiam faciebatis, pro Vestra in nos egregia humanitate atque amore spondere nobis ac polliceri videbamini. Quod si desiderium nostrum simul, ut confido, compleveritis, dabo quidem operam sedulo, ut vestris tot tantisque officiis non plane indignus habear, atque in literarum virtutumque indefesso studio ingenii mentisque nervos pro virili contondam. Caeterum pro Vestra omnium salute atque incolumitate perpetuo excitabo pietatem meam, observantiae erga vos meae cultusque conspicua semper testimonia daturus. DEUS communi omnium bono Vos diu conservet! Scribeb. Wittenbergae etc.

L. Friderico Günthero S. P.

Et literas ejus laudat, et pro studio in filium gratias agit. Disserit etiam de Naudaeo. Tum de publicis scribit, Svecorum nempe successibus, et motibus Hungariae. Quae portentis denique tot significentur, in hostes expetere mavult.

NEscio sane utrum mirari magis an dilaudare debeam; tuamne ipsius humanitatem, Günthere Amplissime, an literarum tuarum praestantiam? Quibus ut nihil elegantius, gravius, ac eruditum magis dari poterat, ita et eum filio meo te exhibuisti hactenus, et in posterum benevolentiam tuam ac studium eidem polliceris, ut aut promittere verbis prolixius, aut, quae promiseris, praestare opere vix quisquam queat. Sed neutrum tamen, ut in praesenti apud te, et sicut merebatur, praedicem, morum tuorum atque judicii gravitas facit, qua beneficiorum, quae


page 434, image: s434

confers, fructum non tam in laude et gloria, quae tuam virtutem semper, ut umbra corpus, consveverunt sequi, quam in memoria et conscientia pietatis ponendum putas. Quapropter malo his apud alios potius, quam ipsum te fungi partibus, et ita me comparare deinceps semper, simul et adulationis suspicione ut liber fim, et simul officio grati ac bene memoris videri ne possim defuisse. De Naudaeo quod scribis, placere tibi ingenium hominis et [gap: Greek word(s)] , judicio vero meo accedere utique, ut gratum fuit legere, ita multum me tibi obstringeres, si quae obiter tibi videbantur, sine incommodo tuo, per otium (si quod concedunt gravissimi muneris partes) literis explicare insisteres: atque vel confirmares opinionem nostram, quae dissentit ab eo, vel quod statuendum nobis demum sit, homo civilis prudentiae callidissimus et [gap: Greek word(s)] plane, edoceas. De publicis ita habe: Stupere plerorumque animos in tantis Svecorum successibus, haerereque quo evasura talia incrementa sint. Namque etiam potitos Brega fama nunciat, et Caesareanos in Moravia nonnulla clade affectos, eadem serit: qui ingentes contrahere undique copias perhibentur. Quid nunc de Pannonum motibus, quid de Despota Daciae, quiad Ungariae fines cum justo exercitu considens (ita enim ferunt nuntii) novos terrores nostratibus affert? Quid de prodigiis coelestibus; de tot ostentis ac monstris memorem, quae non obscure insignem conversionem rerum videntur significare? Sed quicquid potest timeri, in hostes et inimicos pacis convertat DEUS, et nos, post tantas et tam horribiles tempestates in tranquillum statum, fessos et ultima ferme perpessos, benigne reponat!



page 435, image: s435

LI. Joachimo Morsio S. P.

Gratum se praebet pro missis quibusdam scriptis: excusatum autem se habere cupit, quod ea nondum remittat, ignarus, quo mittere debeat; mittit tamen per Effringium: a quo an acceperit, scire avet. Tandem grati animi pietate officia promittit sua.

AT quasnam tibi gratias referam? quibus laudibus veham ac praedicem tuum officium, quo me superioribus annis, Amplissime Vir, affecisti? Non satis erat donari me variis opusculis abs te cum magno literarum fructu editis, addebas et varias lectiones in Prudentium, ex Lindenbrogiano codice descriptas atque extructas. Quid nunc de Statio et Poetarum veterum fragmentis dicam, quos libros, ut mea juvares studia, non modo suppeditasti promte, sed tanto apud me haerere et commorari tempore facillime passus es? Video quidem, Morsi Amplissime, quanta tibi debeam, sed quanam ratione tot nomina passim expungere queam, invenire ac comminisci non possum. Romanis creditoribus licebat ducere debitores, si non possent solvere, et vinctos detinere in opere: si illud juris in me usurpare volueris, tantum abest, ut reniti velim, ut potius illud ultro tibi concedam, et ipse adeo me tibi nunc sistam et totum tradam. Sed libros misissem jamdudum, si certo potuisset constare, ubinam locorum commorareris. Nunc cum id minime potuit, tutius existimavi retinere mecum atque servare, quam dubiae fortunae permittere. Effringio autem nostro eo lubentius commisi, cum, quod ejus fidem perspectam haberem, tum,


page 436, image: s436

quod eum hominem nossem in favore tuo atque benevolentia multum praesidii ponere. Is igitur reddet. Abste autem vehementer peto, Amplissime Vir, ut paucis verbis (si plura per occupationes, nec non amplissimi muneris partes, de quibus tibi merito gratulor, non licet) significes, rectene tibi traditi. Nam apud me nihil omnino traxerunt vitii, quippe quos tanta diligentia servavi, quanta nemo alius res pretiosissimas possit. Et sunt profecto hi libri [gap: Greek word(s)] mera. Plura volebam scribere: sed et Effringius properabat, et eram alias, cum ista scriberem, occupatissimus. Si scire possem, quo permittendae literae, ut recte traderentur tibi, et utrum id gratum tibi, vel crebro scribendum mihi ad te existimarem. Nunc gratias tibi maximas pro libris suppeditatis ago, et illud vehementer peto, ut ignoscere audaciae meae, jam familiariter ad te, nescio qua amoris tui fiducia, scribenti, velis. Id tibi persvadeas, nullum bellum tam triste fore, quod non in tuae gratiae ac amicitiae spem sim depugnaturus. Vale et me benevolcntia tua atque amore, Amplissime Vir, ne desine prosequi.

LII. Flori Nobilitatis I. D. a S. S. P.

Amanter et modeste dissvadet rigorem propositi, cum is, ad quem scribit, deferre amici res Magistratui poscenti nollet.

OB dotes virtutesque, quibus ornatus egregie, multum merito amo te, et nisi hoc improbum dicere, ut filium pater. Talem itaque amicum si audire adhuc voles, quaeso considera, quid agas, et quantum magistratui, quantum amicis, et tibi ipsi denique


page 437, image: s437

debere possis. Magistratus Dei vicem gerit: et itaque Deo resistit, qui magistratui dicto audiens non est. Amicis consulendum omnino est, tuendaque ipsorum salus, sed quatenus honestum fasque est, et pietatem haud laedas. Amicum magis, quam Deum respicere, impium: amico consulere, et suam projicere salutem, est in se ipsum crudelem esse. Hoc itaque multum Te oro atque obtestor, cogita et omnibus modis fugiendum vitandumque existima, quod iram procitet Numinis, quodtoto orbe nobilissimae Familiae offuscet lucem, et tuae ipsius existimationi plurimum detrahat. Aliud conslantia et fides, aliud rigor atque durities est. Atque ex sola virtute paratur decus et gloria, non quod virtutis sibi larvam aptat, et quadam inani specie honesti magnis mentibus illudit. Vale, Nobilissime S. et sape tibi, quod paterne et ex infucato affectu te monet etc.

LIII. B. G. Nuslero S. P.

Conjecturas praemittit de causis, ob quas ipsi literae non traditae fuerint. Subjungit promissa de patruele sibi commendato, inque hunc officiis studiisque futuris promtis. Hunc autem negligentiae cujusdam accusat, ita ut et pariter excuset. Denique laetitiam prodit ortam e dedicatis sibi ab Opitio Poematis Latinis, et se obstrictum Nuslero arguit.

QUas ipsis Calend. Octobr. ad me dedisti literas, Nuslere Amplissime, eas quam bellissime mihi redditas, non est, quod dubites: At alteras illas, quas cum Coleri te conjunxisse scribebas, plane nullus vidi. Atque Coleri quidem cum recte acceperim, potius,


page 438, image: s438

existimavi adhuc haerere apud ipsum, quam ut in via periisse metuam. Nam cum ille eruditissimus juvenis certus esset, mercatu superiore ad nos excurrere, (ut et spem eam literis nobis fecit) retinuit secum, statuens rectius se facturum, si ipse redderet. Nunc cum mutarit sententiam, factum arbitror, ut eae hactenus minus ad me pervenerint. Ita ego conjicio. Patruelem tuum plurimum amo, et qua possum benevolentia maxima complector, mihique gaudeo oblatam esse occasionem ostendendi, quanti te faciam. Itaque plane existimare debes, in nulla unquam re ipsi aut opem, aut operam, aut et consilium meum defuturum. Quicquid commodare ejus rebus potero, quicquid prodesse studiis, id promte et perlibenter et sedulo perquam faciam. Nee quicquam mihi erit antiquius, quam adjuvare ejus commoda, quoad potero. Quod ipsi statim et cum legissem tuas, prolixe pollicitus sum, et cum ante eum mihi Lipsiae traderet Opitius noster, amor Musarum, quem ut amplecterer reducem, eo excurreram. Monui autem illum tuum, ut singulis septimanis semel ac iterum me conveniret, quo nunquam non nota mihi universa ejus esset ratio, et ipse providere deinceps ei rectius possem. Sed id neglexit facere hactenus: quod tamen pudori magis ac verecundiae, quam alii ulli causae malo adscribere. Itaque si quid monendus, videbis ipse. Ego omnia ea diligenter praestabo, quae et tu facta velis, et quae tam amicissimorum hominum commendationi me dare par est. Ita plane tibi persvade. Valde videre aveo latina amici nostri summi poemata, quibus cur meum tam invenustum nomen praescriberes, causa non erat. Et tamen factum gaudeo: nam quotusquisque non cupiat aliqua post mortem fama frui?


page 439, image: s439

Quam unde certius quam a te et nostro illo Opitio expectem? Sed cum ignorem plane, quas dignas tibi reddam gratias, perpetuo officii debitor hujus ero. Tu modo me porro isthoc amore complecti ne desine, et vale, mi Amicissime atque Amplissime Nuslere.

LIV. AEgidio Strauchio, S. S. Theol. D. S. P.

Filiis ejus se addictum profitetur, et ipsi devinctum etiam pro misso munere. Simul vero ulteriorem operam filiis in studio Latinitatis addicit. Namque id fructuosum putat, realesque, qui stylum negligunt, insectatur.

CUm omnibus, qui tractant literas, quique meam operam sibi profuturam existimant, libenter consulere, et quoad possum, eorum juvare studia solitus sum, tum id praecipue iis me debere intelligo, qui aut necessitudine aliqua attingunt me, aut quorum parentes suo beneficio me sibi obstrinxerunt. Nam nisi id facerem, putaverim certe, me nosse parum, tum quod officii mei sit, tum quam nihil detestabilius homine ingrato. Quod cum utrumque mihi magnopere fugiendum esse statuam, non potui non filiis tuis, perquam R. D. adolescentibus ornatissimis, et quos ob singularem indolem et svavitatem morum mirifice amo 'atque complector, promte ac studiose adesse. Praeterquam enim, quodjure affinitatis, de qua semper mihi gratulatus sum, me plurimum illis devinctum intelligam, non ignorabam, quanta tu me benevolentia complecti solitus, quam incredibile tuum de me merendi bene studium semper fuerit.


page 440, image: s440

Quapropter cum longe plura atque majora illis a me deberi existimem, quam quae aut hactenus a me praestita sunt, aut forte imposterum possunt praestari, causa non erat, cur mihi tam gravibus verbis ageres gratias, multo minus autem tam luculento ac eleganti munere me honorares. Utinam vero in me ejusmodi esset ingenium ac eruditio, aut saltem docendi dexteritas, unde excellens aliquid atque praeclarum polliceri tuis possem, facerem certe, ut intelligeres, me et ipsorum promovendis commodis, et referenda tibi digna gratia nihil antiquius habuisse: nunc cum ipse satis agnoscam, quam illa omnia in me perexigua sint, valde vereor, ne si quid profecerint in Latini sermonis ac eloquentiae studio, id omne magis felicitati propriae indosis, quam meae industriae debituri sint. Sed quicquid fuerit, ita velim tibi persvadeas, Rev. Dne, nunquam me opera, studio, fide atque consilio meo filiis tuis defuturum. Cumprimis in illis rebus, quas te praecipue velle cum ex ipsis tuis literis, tum ex fratre tuo V. Ampliss. atque Clariss quem honoris causa nomino, accepi. Quod tuum judicium de nostris et purioris Latinitatis studio dici non potest, quam confirmarit me et delectarit. Ita enim semper statui, hoc esse praecipuum, in quo juventus nostra peccet, quod studia fere praecipitat, et gradus nullos patitur fieri, et prius sapere quam loqui volunt addiscere. Sic enim accidit, ut sibi non tantum male consulant, sed et Reipublicae saepe haud parum afferant detrimenti. Nam licet quis plura, eaque eximia, didicerit, caeterum ea digno ac decenti sermonis genere proferre nequeat, perinde propemodum sit, ac si nihil didicerit. Ac nescio, an ridendi magis sint, an miserandi potius illi vitilitigatores nostri, qui sastuoso supercilio


page 441, image: s441

nostra despicientes studia, se Realium titulo pompatice jactant. Quasi vero ex bonis auctoribus, a quibus tam Graeci quam Latini sermonis puritas et elegantia pendet, nil nisi verba inania et quaedam lenocinia sermonis, et non una cum optimo et praestantissimo dicendi genere pulcherrimarum gravissimarumque rerum cognitionem haurire ac discere liceat? Nisi quis existimare velit, Plutarchum, Isocratem, Tullium, Livium et caeteros hujus Musae ineptos homines et dicentarios tantum, non vero et omnis Philosophiae prudentissimos, et in gravissimis maximisque Reipubl. negotiis muneribusque cum maxima laude versatos fuisse? Sed tanti non sunt illi homines, ut nobis movere stomachum debeant: insultent Musis, quamdiu volent, et elegantiorum literarum impugnent nomen, nunquam certe obtinebunt, quod agitant, quamdiu tu et tui similes pretium suum literis statuent, earumque cultores a contemtu et squalore vindicabunt. Quod ut facias, et me, quo soles amore et benevolentia imposterum complectaris, etiam atque etiam rogo.

LV. AEgidio Schurick, Ossitiensi S. P.

Quo rariores sunt humaniores scientes literas, eo magis studium in ea re Schurickii laudat, reprehendens eos, qui pec uniosiores quam doctiores esse malunt: licet modum et hic teneri velit, ne gravioribus studiis derogetur. Deinde prolixe ac erudite disserit de voce antiqua alid pro aliud, simulque quid de usitaetis inusitatisque verbis, hisque vel obsoletis, vel antiquis,


page 442, image: s442

vel novis habendum sit, et quatenus iis uti liceat, pulchre docet, officium suum porro pollicens.

LIteras tuas, mi Doctissime Aegidi, accepi, quae ideo mihi gratae perquam et acceptae fuere, quod gustum facerent ingenii tui, recti illius et minime publici. Pauci profecto hodie sunt, qui humaniores istas literas ament, pauciores longe, qui colant, qui calleant vero, illi certe multo paucissimi, et vix unus et alter in nostra hodie Germania est, qui literati fere et eruditi nomen et gloriam jure sustinere queat. Cum enim hoc seculum nostrum tropica quaedam invaserit avarities, et doctior existimetur, non qui eruditior, sed qui pecuniosior sit, ad lucrosas potius convolant artes, longeque formosior videtur massa auri, quam quicquid Graeculi Latinique sapientes scripsere. Unde fit, ut non imperitis tantum, sed illis, qui inter doctos censeri volunt, contemtim habeamur, tanquam inutilium studiorum sectatores, et quotidiano Grammatici et Logodaedali convitio passim vapulemus. Quae tamen omnia de statu nos deturbare non debent, quin incentivo potius esse, ut fortius alacriusve in Seculi pugnemus barbariem, et utut ad eruditionis arcem non possimus ascendere, ad illam tamen semper anhelemus. Quod quidem nolim accipias, quasi in his studiorum, ut Plinius vocat, amoenitatibus totam aetatem conterendam putem. Peccant, quicunque id faciunt: certe enim nos altioribus debemur. At vero parerga esse debent, et usurpanda nobis, ut vel praeparemus animum operi, vel lassum gravioribus studiis reficiamus. Recte de his studiis Josephus Scaliger, quo viro nemo doctior aliquot seculis exstitit, nec existere facile, in aureis illis et tantum non divinis Jambis:



page 443, image: s443

Non te vetamus omnium per artium
Campos vagari, quatenus mentem tuam
Ad altiora praeparant, non occupant.

Quod cogita, AEgidi, semper tecum et literas nostras ita cole, ut ne fraudem faciant illis, quibus proprie te consecratum deputo, Theologiae studiis. Inauspicato ille in Theologia versatur, qui istas negligit: et male de Christianitate meretur, qui has unice tractat. Caeterum ad controversiam tuam, quae tecum cum Pastore quodam super vocabulo alid, quid quaeso ad meum patrocinium provocas, quum tanti viri te non potuerint defendere? Caeterum hoc unum respondisse sufficere deputem, cui Catullus, Siberus, Acidalius, at quanti Viri? nullo loco habentur, nec illum dignum, qui aliquo loco habeatur; et cui illi male locuti videantur, illum pessime de Latinitate judicasse videri! sed age, si vis, sedeamus ad calculum et rationes putemus. Verba omnia vel usitata sunt et passim obvia: vel inusitata et nota minus. Usitatum [gap: Greek word(s)] alid esse non potest, nec enim offendisset, nisi ille aut imperitus insigniter et rudis, aut puer. Inusitatum itaque erit. Illa autem sunt vel obsoleta, vel antiqua, vel nova. Nova sunt ficta nuper aut jam facta. Graeci [gap: Greek word(s)] vocant. Tale Varronis et Ciceronis tempore fuit, novis simus, item favor etc. Sic Cicero finxit vocabulum indoloria, mulierositas etc. De iis Horatius in arte:

Et nova fictaque nuper habebant verba fidem, si
Graeco fonte cadant etc.

Ejusmodi vero vocabulum alid non est: neque enim vel nuper fictum, aut a Sibero Acidaliove prolatum tantum, sed a Catullo semel, a Lucretio aliquoties usitatum, uti infra dicemus. Obsoleta sunt, quibus quidem


page 444, image: s444

antiquissimi Scriptores usi, posteriores vero abstinuere, inde dicta, quod nitorem omnem amiserint, et desita jam et antiquata jaceant. Hujusmodi sunt dapatilis, duonus, topper etc. Quae quidem vetustissimi Poetae, Pacuvius, Actius aliique usurparunt, puriores vero Catullus, Virgilius etc. in totum spreverunt. De his intelligit Quintilianus (hunc auctorem cum Lipsio arbitror) de caus. corruptae Eloq. cap. 20. Exigitur enim jam ab Oratore etiam Poeticus decor, non Actii aut Pacuvii veterno inquinatus, sed ex Horatii, et Virgilii, et Lucani sacrario prolatus. At neque ad horum classem pertinere nostrum [gap: Greek word(s)] alid videtur. Alias enim nec a Lucretio, certe non a Catullo adhibitum fuisset. Non enim in casca aetate, sed in ea vixerunt, qua lingua Latina summam puritatem et nitorem consequebatur. Quod, ut nemo doctiorum negat, sub C. Julio Caesare contigit. Quia itaque nostrum alid, nec novum nec obsoletum, sequitur, ut ad antiquorum censum pertineat. Antiqua haec voco, quae ab antiquioribus quidem usurpata, postea vero non penitus omissa, sed rarius et veluti recondite admissa, ideoque solis eruditis cognita, omni profano vulgo ignota. Sic quandoque iis, quibus Ennius, Pacuvius, Plautus, alii veteres olim, Virgilius, Horatius aliique minores usi sunt. Qualia sunt Olli, aulai, camurus, potestur etc. Antiquum autem alid est ratione Syncopes antiquae. Uenim extritum est, ut apud Terentium a, cum quod pro quoad bisposuit. Solebant enim veteres non raro tam in principio, quam medio et fine non tantum adjicere literas dictioni, sed et detrahere. Cujus rei multa possem adducere exempla, nisi plura jam olim collegisset Nobilissimus literator Ausonius Popma l. 1. de usu antiquae locutionic


page 445, image: s445

c. 4. et 5. Quos Popmae libellos aureos vocavit alibi, delicium eruditorum Barthius, et elegantiae veterioris studiosis tenendos censuit tam, quam digitos ungvesque suos. Neque vero quenquam Gifanii, alias eruditissimi Viri commovere debet auctoritas; qui in praeclaro illo Lucretiano indice ait, alis quidem pro alius dixiffe veteres, de alid vero nullam factam mentionem. Itaque et in omnibus illis locis, in quibus Lucretius alid posuit, aliud substituit, et ut versus admittat, ait [gap: Greek word(s)] d veterum more, sic et [gap: Greek word(s)] s exteri et elidi. Ut l. 1. Quando aliud ex alio reficit naturae nec ullam etc. Et eod. l. Sic aliud ex alio per te tute ipse videre, etc. ita et lib. 3. et 5. Nam si alis dixere, quod apud Catullum et Sallustium legitur, quorum loca inferius adducemus, cur non et alid dixerint, eadem enim ratio? Deinde Lucretio, alid non aliud legendum, tum omnes excusi libri adstipulantur vulgo, tum Lambiniana Editio, qnos sequi malo, quam quos ille praetendit veteres libros. Praecipue cum et [gap: Greek word(s)] alid apud Catullum in illo Epigr. quo Mamurrae nomine Julium Caesarem acerbissime exagitat, ut recte Scaliger restituit. Nam quamvis in omnibus editis libris legatur: Quid est, an haec sinistra liber alitas? sciendum tamen Avantium hujus lectionis architectum, qui primus edidit hos Poetas, et inde in omnes Editiones irrepsisse. Cum tamen in veteribus libris et manuscriptis et Scaliger, et ante eum Statius, quo nemo plures MStos habuit, testati sic fuerint: Quid? est alit sinistra etc.

Alit nempe pro alid veterum more, ut apud eundem Poetam alibi: quot pro quod. Sic in veteri marmore Romae: HOC. EST. SIC. EST. ALIUT. FIERI. NON. LICET. Quod Statius adducit; qui


page 446, image: s446

idem saepius [gap: Greek word(s)] aliud veteri Virgilii exemplo ita scriptum ibidem testatur. Quod si ejusmodi vocabulis antiquis veterum uti liceat, ut satis multi hactenus in scriptis publicis asseruere, et maximi quique veterum Poetarum exemplo sunt, cur non et alid in carmine tolerari possit? Tantum enim abest, ut carmen deforment antiqua ejusmodi, ut exornent potius atque illustrent, tanquam gemmulae insertae. Ut enim nova gratiam Poemati, ita ista majestatem et reverentiam, quod et Fabius censet, conciliant. Sed modus in his adhibendus est: nam si crebro (quod nonnulli inepti homines faciunt, et dum undique antiquas voces in carmina sua corradunt, reconditae eruditionis opinionem sibi comparare arbitrantur) adhibeantur, obscurant carmen, et talis scriptio inepta magis, quippe affectata, quam erudita et magnifica videtur. Satis jam, ut puto, demonstravi, quale vocabulum sit alid, nempe antiquum, et qua ratione, item quod ejusmodi vocabulis quandoque uti, sed cum modo, liceat. Probavimus quoque, opinor, id vocabulum tum in Lucretio, tum in Catullo exstare, quorum auctoritas a nemine in dubium vocari debet, cum circa optimam Romanae lingvae aetatem vixerint. Reslat igitur, ut et illud evincamus, [gap: Greek word(s)] alid in carmine Elegiaco poni posse. Urget enim adversarius, licet Catullus usus ista voce, tamen in carmine lyrico sive carmine jambico usus. Non omnes autem voces cuique carmini aptae, sed quodque carmen suo proprio sermone fere gaudet. Equidem hoc et ego censeo. Nam qui quaslibet voces, quaelibet vocabula promiscue et sine delectu in carmen admittit, profecto maxime peccat. Multa Epici carminis Majestas excludit, quae Elegorum admittit exilitas: alia cothurnum Tragicorum,


page 447, image: s447

alia Comicorum soccum decent; qua de re Horatius et alii, qui de Poetica scripserunt, jam olim monuere. Igitur Auctores accurate legendi, et quibus quisque in carmine suo utitur, diligenter observandum. Ante omnia autem hoc in loco inter Elegias et Elegiaca discrimen faciendum. Elegias voco justa carmina, in quibus omnia Elegiaca, numerus, oratio, inventio: qualia scripfere Catullus, Tibullus, Propertius, Ovidius; Elegiaca, Epigrammata, quae nihil cum Elegia commune habent praeter numerum. In illis accurata dictione opus, qua usi, qui praecipue olim in isto genere valuerunt, In istis ita opus non est: Omnis enim Epigrammatis laus, argutia et brevitas. Dictio si Latina et urbana ac salsa, satis est. Si itaque tuum carmen Epigramma Elegiacum est, cur non Latina et antiqua voce in eo utaris, quo olim Jambicus Poeta usus? si vero non est, longius enim, (quanquam satis longa Epigrammata aliquot apud Martialem, nam brevitas indefinita intelligitur, ut Magnus Sealiger in Poetica docet) sed Elegia potius, probandum nobis, in Elegia quoque id vocabuli habere locum. Illud vero extra dubium dabit nobis adversarius, illis vocabulis omnibus uti licere, quibus usi Elegiographi veteres: Inter illos vero quin et Catullus censendus, quis bardus, qui dubitare possit? Nam illud ad Ortalum carmen, illud de Berenices coma, illud ad januam, illud ad Mallium, non Elegiae sunt? Etsi idem iste Catullus in praedicto de Berenices coma carmine, hoc est Elegia de Callimacho expresse alis pro alius dixit. Sic enim scribit:

Anne bonum oblita est facinus, quod regium adepta est
Conjugium? quod non fortior aut sit alis?



page 448, image: s448

quemadmodum veteres libri habent, ut docet Statius, nec aliter ediderunt Muretus, Scaliger, Douza, Passeratius, et ita ad Lucretium quoque citat Lambinus. (Nam quod in vulgatis legitur

- - - Fortior auxit avis,

extensum plane, ideoque rejiciendum. Alis autem pro alius et Salustius dixit, cujus locum adducit Charisius l. 2.) Cur non neutrum alid pro aliud dicere possem? Nam si neutrum exclusum esset, utique Masculinum deberet esse exclusum. Accedit, quod eodem vocabulo in eodem carminis genere usus Acidalius (Siberus enim nescio an in Elegia usus: liber enim ille jam mihi ad manum non est) eruditissimus et juvandis literis natus. Qui licet pro regula tibi esse non potest, confirmare tamen te potest. Svaderem autem veteres potius legas, quam novitios istos, (quanquam et isti nec abjiciendi penitus) qui in omnibus certe sequendi sunt, quae vindicare non potest, nisi in veterum lectione subactus. Nam ut de Acidalio tantum dicam, vellem ut quibusdam in suis carminibus abstinuisset. Multa enim fortasse nimis antiqua et mera comica admiscuit: et licet ex professo [gap: Greek word(s)] voluit, debebat tamen ita id facere, ne quae ab Elegiis aliena adhiberet. Sed nostrum non est, de tanto Viro judicare, cujus profecto eruditionem semper venerari et admirari soleo. Haberem alia, quae hoc loci et objicere et monere poteram, sed ego satisfecisse me puto petitioni: ad hoc Epistola jam nimio, quam credidissem, excrevit. Si qua tamen forte supersint, quibus adhuc tibi aqua haereat, admone: faxim, ne et hac in parte tibi desim. Certo enim tibi persvadeas, quicquid a me ejusmodi petieris, impetratum iri. Nihil enim mihi gratius, quam juvare si


page 449, image: s449

possim eos, qui rectum iter ad eruditionem decurrere instituerint. Quod tu fortiter insistere, et me amare perge. Vale.

LVI. N. N. S. P.

Retardatam fuisse scriptionem per impedimenti aliquid fatetur: hinc de Inscriptionibus, quas alter petierat, scribit. Sua denique quaedam mittit, et de nova Virgilii editione, quam e Taubmanni Comment ario, decerpendo potissima, paret, meminit.

DIu est, cum nihil ad te literarum dedi, non quod nihil habuerim ad te: nam respondendum erat ad ultimas illas tuas: Sed nescio, quid hactenus scriptionem impedierit. Jam ad officium redeo, et spero, te mihi filentii hujus gratiam facturum. Ad Inscriptiones. Equidem nihil rari aut singularis. Descripsi olim eas, et librum Inscriptionum N. Rhebyschi Caesarei olim Consiliarii. Quem librum apud Michaelem Waltherum statuarium inveni. Dixit is Danielis Kellerthaleri aurifabri esse. Inde ipsum librum accipere potes. Ego enim relegi tantum, nec omnes descripsi: Caeteras ut Phil. Melanchthonis, Lutheri et aliorum omisi. Omnes enim apud Gruterum habentur. Si tamen aliunde tibi copia fieri non possit, et rem urgeas, certe me non invito ad te perferentur. Mitto hic quaedam mea. Carminis in Pentecoste P. P. plura misiffem exempla, sed ille Germanus noster nimis pauca excudit. Ego certe typis excusum exemplum non habeo. Schurerus noster novam Virgilii in octavo editionem adornat. Quae ut emendatior sit et magis e re juventutis, petiit


page 450, image: s450

a me, ut ex Taubmanni Commentario potissima decerperem, et breviores quasdam, sed perpetuas notas concinnarem, quae in margine ipsi textui apponi possent. Placuit consilium, conditionem accepi, et in deflorando Taubmanno jam totus sum. Bucolica fere absoluta sunt. Si quid habes, quo meliorem editionem fieri posse autumes, quaeso mone. Operae incipient circa Johannis. Vale.

LVII. N. N.

Aditum sibi aperit, et amicitiam conciliat operosa insinuatione, qua ad humanitat em doctis familiar em provocat: superbiam autem imperitorum taxat. Significat deinde, se Boet hium et Rutilium illius optare, apud bibliopolas frustra quaesitos: nihil non illi pollicendo.

QUod melioribus peregrinantium moris, ut viros ejusmodi, qui eruditionis laude alios excellunt, et subvecti melioris ingenii ala paulo volarint altius, adeant, salutent, amicos parent: Id quia coram non possum, per literas hactenus facio. Nec infeliciter res cecidit. Quamvis enim vix [gap: Greek word(s)] ad pondus quorundam comparatus, non tamen fastuose fastidierunt affectum meum: sed majore longe, quam sperare poteram, facilitate amicitiae fores mihi verecunde pulsanti aperuerunt. Quo quisque enim eruditior, eo humanior: Contra et solet superbia fere non nisi in imperitorum animis habitare. Quapropter cum mihi de tua illa erudita doctrina, qua inter non vulgares Seculi nostri literatores meritissimo censeris, abunde satis notus laudatusque sis, non potui non eundem te et humanissimum certe praesumere. Itaque nihil


page 451, image: s451

veritus sum literas has ad te dare, iisque aditum parare mihi, in tuum illud literarium adytum subire penitius, et virtutem tuam atque doctrinam propius advenerari. Non est, de quo me commendem tibi, quam literarum amor et bonae mentis studium. Quae quia amas, certe et me amabis, spero, nec arcebis a Sacris tuis vt vanum et perversum vulgus. Caeterum diu est, quod videre aveo Boethium et Rutilium tuum. Diligenter illos apud Bibliopolas nostros quaesivi, neutrum inveni. Et quamvis saepe solicitaverim, Francofurto afferrent, tamen frustra fui. Habent enim semper frivola quaedam, quae causentur. Si igitur apud vos inveniendi sunt, aut si tibi unum atque alterum eorum exemplar domi, facito, quaeso, ut vel meo sumtu vel tuo munere habeam. Quicquid horum fuerit, me beabis certe, meque tibi non vulgari modo obnoxium reddes. Rutilium non ita pridem evolvi, ut Panvinius edidit, bone Deus! quam male interpuncta plurima, quam corrupta! Quorum etsi nonnulla emendasse mihi visus sim, plane tamen persvasum habeo, omnia ab industria tua occupata, et longe melius restituta. Praesertim si a libris veteribus, quod non dubito, instructus fueris. Vale, Clarissime Vir, meque porro in amicitiam admitte, qui ego te ita amo, colo, aestimo, ut pro capite tuo nihil defugiam, nihil detrectem.

LVIII. HENRICO a FRISEN S. P.

Querela est destatu suo pessimis illis temporibus valde afflicto; cujus rationibus expositis FRISII auxilium implorat, eique se totum consecrat.



page 452, image: s452

ETsi amator mei nunquam ero tam vanus ac demens, ut ausim mihi tribuere aliquid, quod summorum Virorum amore ac studio dignum videatur; tamen abste, HENRICE Nobilissime, egregium plane et singulare praestari nobis benevolentiae genus, et saepe gloriatus ante sum non vanis ductus rationibus, et nunc ex literis proximis tuis ita didici, ut nullum illustrius certiusque documentum ejus rei dari posse existimem. Quae res ita me in hac calamitate communi fortunaque Patriae, qua nihil tristius et infelicius vel cogitari saltem queat, effecit ac recreavit, ut qui jacebam penitus paulo ante, ac nesciebam prorsus, qua ratione has truculentissimas tempestates, quae indies nobis magis magisque incumbere, et quod novissime metui solet, jam intentare propius videbantur, emergere liceret; ingentem illico optimae spei copiam ceperim, quae nihil hujusmodi opinantem animum et velut indormientem miseriis suis, sic excitavit atque erexit, ut non contemnere auderet tantum impugnantis fortunae tela, sed et victoriam ipsam et professam salutem se manu tenere propemodum existimaret. Quid ego petierim maxime; quo nostra contenderint vota hactenus, necesse est minime ostendere plurimis: Cum ipse minime ignores, quam ab ambitione non modo, sed avaritia etiam absim, et literato hoc otio, ubi nulla imponatur necessitas quid contra animum faciendi, nihil beatius ac praestantius statuam, contentus parvo et minime omnium [gap: Greek word(s)] ; adeo ut, quod in ipsa copia nonnulli et antequam dura necessitas urgeat, facere pro prudentia habent, id arctis rebus etiam, et cum fortuna infesta non tam minatur, quam ferit, vix mihi concessum arbitrer esse. Hoc institutum nostrum igitur, si et deinceps ita liceret


page 453, image: s453

premere, nae, non dicam in sordes, sed manifestam miseriam ac egestatem incidendum esset; nec quicquam questus essem in sinu tuo proxime, neque adhus deliberandum veniret nobis, quae ineunda tandem ratio, qua fortunarum nostrarum ruinae instaurari nonnihil possint. Tres annos integros nihil pecuniae, quae loco stipendii redit, accepimus: fallit et frumentarius canon: adhaec paucissimi adolescentes huc studiorum gratia veniunt, et plerique cum venerint, mox dilabuntur. Quo necesse est fieri, ut publica auditoria non modo in solitudines cum tempore abeant, sed et privatae scholae frigeant valde, aut nullo propemodum emolumento instituantur. Iis cumprimis, qui impetrare ab se non possunt, ut ponant frontem et impudentiam induant, licet Homericum carmen haud ignorent:

[gap: Greek word(s)] .

Trimestre integrum impendi interpretationi L. Ann. Flori privatae. Sed Einsidelii nisi fuissent, plane arassem littus: cum praeter illos sane quam paucissimi mercedulae aliquid sibi numerandum putarint. Et multis non erat copia, quibus ultro feci gratiam, qui nemini temere et mea sponte gravis esse soleam, benevolo animo contentus. Quae itaque nobis praesidia superesse possint tamdiu cum difficillimis luctatis temporibus, et nunc annona gravissime laborantibus, caeterum omnis quaestuariae artis longe ignaris, facile vides, quem minime latet, in magna uberique re nos nunquam fuisse. Achaec cum ita sint, et illud perspicis, necessitatem contrahendi aeris alieni nos minime omnium potuisse effugere. Sed cum obstrictum esse nominibus ingenio ac liberali homini nunquam non acerba servitus sit, tum quidem,


page 454, image: s454

cum maxime esse solet, cum minus adest spei, qua liberari posse censeas; et illi durius atque iniquius flagitant, qui crediderunt. Neque vero falsus eris, HENRICE, ac vanus animi, si quicquid auri argentive facti hactenus liberalitate Principum aliorum ad me pervenit, id maximam partem oppignoratum esse putes. Ut pauca omnino superent, unde supremi alicujus casus solatium peti queat. Quod si personam meam tantum haec procella quateret, ferre aliquanto lenius hanc sortem meam possem; nunc cum tot liberorum capita, tot affectus charissimi eodem mecum jactentur turbine, et filiorum cumprimis studia pessime affligantur, eo exacerbatur magis dolor, quo plures sunt, qui eum incendant. Quo in me animo, qua voluntate egregia et Dominus Metschius sit, et Generosus Dn. Pater tuus, praecipue experimentis didiei: Ita nunc, quae ipsorum gravitas atque constantia est, eo minus de prolixa eorum affectione dubitare fas est. Jam Principes ipsos non plane nos indignos habere, quos in parte gratiae suae ponant, multum ad erigendos nos momenti habet. Sed cum haec tempora video, cum mecum recogito afflictissimae Patriae statum, intelligo facile, non tam bonorum nobis favores ac studia, sed opportunitates rerum deesse, et quo plus animi et voluntatis egregiae, hoc facultatis ac copiae post tot immensas clades, quas passa est Patria, adesse minus. Quae res etsi labantem alias et vacillantem animum eo dejecerit, ut quo minus domi et in propinquo spei videbat reliquum, hoc longius extenderit aciem, et peregre sibi promitteret, quod non suo, sed fortunae vitio patria negaret. Ratus, hoc nemini esse fraudi, si ex naufragio enatare in aliquod littus proximum posset. Ac nisi mihi vel ipse blandior, aut


page 455, image: s455

fallunt amici, putarim equidem, me vel in Dania vel in maritimis civitatibus nidulum aliquem haud difficulter reperturum, in quo componere, quod reliquum vitae, in literis, et requiescere a laboribus jactationibusque meis possem. Interim tamen sic mea perpetuo ratio fuit, ut non ante discedendum mihi existimarem ex eo loco, in quo nec obscurissimus vixerim hactenus, et tot illustrium Virorum favore ac benevo lentia niterer, nisi consumtis praesidiis omnibus spes ipsa novissime nos quoque relinquat. Is minime sum, qui parvo contentus esse nequeat, et rerum usum non naturae necessitate, sed cupiditatis atque libidinis modo aestimet. Atque hac ratione cum animi mei morem composuerem dudum, non sane subsidiis improbis opus est, et quae invidiae fuerint: sed pro hac mediocritate rerum, qua acquiesco, vel modica etiam sufficient. Quae conciderunt ex vasto, late fundunt ruinam; instauraturque difficilius, quicquid initio ingens fuit: Parva sicut constructa ex facili; sic reparari, si quam perpessa sint cladem, non tantum negotio minore, sed leviore impensa etiam possunt. Vides, HENRICE NOBILISS. quo loco res nostrae positae, quod nobis consilium sedeat. Cujus sicut me poenitere hactenus non potuit, (cum reprehensione, uti opinor, sacile careat,) ita hoc me solatur maxime, quod in hoc tempus non culpa mea inciderim. Caeterum

Ferre quam sortem patiuntur omnes,
Nemo recuset. - - -

Quod reliquum est, DEUM veneror, ut dubias nutantesque Patriae res ordinet atque stabiliat, ac optimas verissimasque rationes eorum aspiret mentibus, qui praesunt rebus, salutisque et incolumitatis publicae gubernacula tenent, secundissimosque pro re communi


page 456, image: s456

consultorum successus largiatur; Tibi vero, HENRICE NOBILISSIME, hunc tam benevolum ac studiosum erga me, tam invigilantem meis commodis et pro saltute nostra solicitum animum perpetuo esse velit. Ut quem unice hactenus in loci hujus hominibus, ob summas ac inusitatas animi dotes virtutesque majores seculo, amavi juxta et admiratus merito sum, hunc ego imposterum sospitatorem etiam rerum mearum, hunc fortunarum vindicem, imo auctorem colam et venerer: Tum quicquid fuero, quicquid in publicum patriaeque praestitero, (si tanta nobis fiducia de imbecillitate ingenii nostri venire potest,) tibi omne ac totum debeatur. Vale.

LIX. Balthasari Meisnero S. P.

De ritu illo veterum Christianorum, quo Baptismus super mortuos peractus, e I. ad Corinth. XV. c. erudite disserit.

NUllum mihi dubium est, antiquissimos Christianos, quum templa publica nondum haberent, ad sepulchra martyrum et super ipsis eorum tumulis, uti orare solitos, ita et caetera, quae ad rem divinam et rationem Sacramentorum pertinent, peregisse. Inde enim factum postea arbitror, ut iis in locis, ubi sancti illi Heroes passi essent, templa extruerentur, eorumque ossibus et cineri altaria et baptisteria superimponerentur. De altaribus res clara ex Tertulliano adversus Gnosticos, Ambrosio lib. X. Epist. ult. in fin. Prudentio aliquot locis: ut Hymno Laurentii v. 515. et Hymno Hippolyti v. 170. et seq. Item Eulaliae in fine. Plura de hoc ritu etiam legere licet apud B. Paulinum


page 457, image: s457

Epist. XII. quae ad Severum Sulpitium scripta est, et tota agit de Basilicarum structuris. De Baptisteriis testatur Prudentius H. XIII. [gap: Greek word(s)] . Item Ennodius Ticinensis Epig. XX. Ex quibus constat, quam apte illum vexatissimum locum Apostoli 1. ad Corinth. c. XV. ille Lutherus noster interpretatus sit. Quum dicitis et arbitratur, illis verbis Apostolum significasse, quosdam super tumulis mortuorum baptisinum instituisse. Facessant itaque, qui sibi persvasere hactenus, eam sententiam ex Antiquitate Ecclesiastica probari non posse. Quae certe nisi ipsius Apostoli est, ei tamen proxima est. Reliqucrum enim omnium argutari potius, quam ad verum collimare videtur. Unum Scaligerum excipimus, qui certe et ipse non male de hoc loco meritus videtur Notis in Nov. Testament. Putat autem Scaliger, inter alios errores pravasque consvetudines et hanc fuisse, ut quidam pro mortuis baptizarentur, persvasi refrigerium exinde habituras animas, quas in centro terrae post excessum ex corpore omnes, velut in carcere, detineri et exspectare judicii diem, erronea opinione adducti credebant. Quamvis autem hunc baptizandi ritum non probet Apostolus; tamen ex eo ipso mortuorum resurrectionem adstruit, et suo sibi gladio illos jugulat, qui eam negabant. Q. d. si baptizantur quidam pro mortuis, ut refrigerium habeant in die resurrectionis, quomodo sui obliti a se dissentiunt, et resurrectionem negant? Haec illius eruditissimi Viri sententia est: quam Tertulliani antiquissimi Patris potissimum auctoritate confirmat. Qui lib. 5. in Marc. (Scaliger memoria lapsus quartum citat) c. 19. clarissime innuit, eum suae aetatis ritum in Ecclesia observatum: ut annua die, Kalendis videlicet


page 458, image: s458

Februarii, baptizarent pro mortuis. Ubi simul exponit quoque, cur Kal. potissimum Februariis id fieri solitum. Dignissima sunt, quae videantur, quae ibi miraculum illud Eruditorum super hac re longe plura disserit. Nam nos sententiam ejus breviter et per compendium exposuimus. Quae quidem eo verisimilior mihi videtur, quod et alias Apostolus isto artificio usus, ut ipsas idololatrias et superstitiones eorum, cum quibus agit, in argumenta convertat, quibus Christiani Sacramenti capita firmet et adstruat. Ita enim in Actis ex Atheniensium Idololatria et cultu ignoti DEI, veri et omnipotentis DEI cultum iis praecipit et monstrat. Sicut alia plura Corinthii partim ex Judaismo, partim ex Paganismo in Christianos ritus invexerant, ut alibi docet Apostolus; ita et hoc quoque inde traductum, multa sunt, quae svadere videantur. Certe Paganos plura de animarum lustrationibus apud inferos commentos esse, et pueri norunt. Sicut itaque Pagani piaculis et lustrationibus impetrari putabant, ut manes mortuorum pacarentur atque quiescerent: Ita illi Corinthii quoque baptismum mortuis profuturum existimabant: ut qui in lustrationum gentilium locum eorum opinione successisset. Qua ratione et fieri potuit, ut baptismus iste mense Februario, ut ex Tertulliano constat, perageretur. Hoc enim mense Februa et lustrationes Paganorum peractas et nomen indicat, et Ovidius in Fastis aliique complures attestantur. Quanquam Christiani aliam causam habuerint postea celebrandi Baptismatis hoc mense: de qua luculenter Scaliger. Sie et illum ritum gestandi lumina in purificationis Mariae Festo, quod in initium Februarii incidit, ab illis lustrationibus et Paganorum Februis esse, diserte


page 459, image: s459

testatur Eligius Noviomensis Episcopus Homilia II. Fuerunt et plura alia, quae e paganorum ritibus in Ecclesiasticam observationem derivata: de quibus Casaubonus contra Baronium, et alii Viri docti jamdudum monuerunt. Quicquid sit, nihil iste locus Apostoli Pontificios juvat. Non enim probat hanc consvetudinem baptizandi mortuos apud Corinthios, sed ex ea coarguit resurrectionem negantes, ut supra diximus. Sive ut Ambrosius hic scribit: Exemplo hoc non factum illorum probat, sed fixam fidem in resurrectione ostendit. Haec in tuae gratiae spem, Reverende Compater, raptim et uti iucidebant, notare volui. In quibus tamen nihil est, quod laudandum habeas, quam quod probare Tibi, cui optimi quique placere maxime cupiunt, studia mea fui annisus. Vale.

LX. Jano Seussio S. P.

Animo se juvandi (quod gratus agnoscit,) oblatam sibi Rectoratus in illustri Schola Portensi provinciam recusat modeste, rationibus, quae allicere, quaeque deterrere possint, adductis. Conditiones tamen proponit, quibus id muneris non detrectet, rem vero totam DEI atque Principis arbitrio permittit.

EA est excellentium mentium natura, ut se natas existiment ad juvandos homines, nec satis habeant affecisse beneficiis, nisi veteribus nova addant. Omnino te talem praebuisti mihi hactenus, Vir Amplissime: Praeterquam enim quod tibi debeo, quicquid sum, jam novis modis me benevolentiae tuae obligare voluisti. Nisi enim id esset, de Rectoratu Portensi nunquam monuisses me, et pro eo impetrando


page 460, image: s460

tam luculentam operam mihi promississes. Caeterum sicut te ego etiam atque etiam quaeso, ut hunc affectum mihi perpetuum serves; ita abs te peto, ut sufficiat tibi interim dixisse gratias, donec referre liceat. Nam in praesentiarum qui possim? Non querar apud te de publicis calamitatibus, et quas universi per bellorum civilium rabiem patimur clades. Illa fluidae tantum luis contagia attingam, quae nostram urbem ita infestam reddidere, ut mihi sedes meae relinquendae, et familia mea in Pratensem pagum transferenda fuerit. Nam quamvis id malum neminem meorum tentaverit, quod et imposterum Deus prohibeat! tamen quia vicinas maxime aedes polluerat, minime manendum diutius censui mihi ac meis. Igitur quod ego nunc possim, facile vides. Sed erit tempus aliquando, quod satis commode ostendet, Buchnerum esse non ingratum, sed qui Seussiana beneficia norit recte aestimare. De negotio autem Portensi sic habe: esse non una, quae svadere possint, esse item plura, quae detinere, certe deterrere valeant. Ac illa quidem, quae vocare velut ad capessendum munus videantur, ista sunt: Primo honesta provincia, et quam neminem ferre pudeat mei ordinis. Deinde amoenitas loci et a natura propemodum facta, ut ibi innoxia sua otia Musae peragant. Nam quid gemino illo montium tractu, quos hinc laetissimae vineae, inde sylvae praecingunt, jucundius est? Quam dulce spectaculum Sala praebet per convexa agrorum placido agmine leniter decurrens? Ipsa Thessalica tempe hic mihi imaginor, et videor videre Ossan et Pelion, sed tamen sine Gigantum motu. Jam quid optatius sit, quam iterum docere bonas literas, ubi eas didiceris? Et senem colere iis locis, in quibus adolescentia, et non sine


page 461, image: s461

deleclatione, caeterum citra fabulam, fuit transacta? Adde quod, licet ipse mihi conscius sim, quam parum promoverim in literis, tamen quicquid illud sit, uberiores fructus daturum videatur inibi, quam nunc hic facio. Etsi enim semper inveniantur, qui aliquod pretium ponant Camoenis nostris; tamen videntur illae plerisque nescio quid puerile sapere, et indignius prope tractari ab illis, qui jam in altiorum disciplinarum arcana pedem immiscere, quod ibi aliter habet. Quod de stipendio dicam, quod plerique vel primo loco ducunt, quod multo unctius, ut sic dicam, quam quo me nunc teneo et meos. Haec sunt, quae velut manum injicere ac ducere videbantur ad amplectendum hoc genus muneris. Nunc et ea accipe, quae arcent ac prohibent, deterrent certe. Ex quibus primum merito numero perversitatem ingeniorum et adolescentiae nostrae plerumque in lasciviam et nequitiam inclinatae. Deinde est ipsa disciplinae facies: quae si non prolapsa penitus, tamen parum pro meo genio. Denudata juvenum terga et publicas Mastigophororum ceremonias ego nunquam probavi in ludis literariis; praecipue si cum adultioribus res sit: multis enim argumentis sperarem me posse evincere, plus iis exacerbari atque corrumpi bona atque erecta ingenia, quam sanari. Et natura etiam mea nihil asperi passa est; quae me totum ad lenitatem et placiditatem concinnavit, sed ita tamen, ne plane stipitem redderet aut pecus. Et nescio ego, an plus possit regendis ingeniis cauta lenitas, quam inconsulta illa severitas Orbiliorum. Posthaec: nosti, quantae aemulationes hactenus inter Collegas arserint, quantae contentiones: quae quorundam nescio an dicam morosa superbia, an superba morositas. Cum illis igitur


page 462, image: s462

vivere quam acerbum foret et triste! Et vero fi illi defuncto Rectori, confirmatae auctoritatis Viro, et jam Seni, tantopere insultare veriti non sunt, quid de me fecerint, qui utroque illo longe caream? Jam in ipsa docendi ratione sunt, quae obicem velut objiciant atque absterreant. Non possum contra animum meum facere, et aut praeponere, quae ipse non fatis didicerim, aut quae sciam alumnorum studiis parum profutura. Postremo non ita sane expedit mutare sedes: et vix constitutam familiam distrahere. Haec quum ita sint, haereo dubius, et nescio plane, in quam partem sententiam dicam, et veniendum mihi ad veterem formulam, Non liquet. Hoc tamen apud Te profiteri non vereor, si tollantur aemulationes Collegarum, (quod optime fieret, fi morosi ac litigiosi illi homines in alias submittantur provincias;) et auctoritas Rectoris plenius constituatur; si non cogar quendam virgis nudum caedere, sed id vel caeteris relinquatur, vel mihi potestas sit, alio poenae genere advertere, quod et non tam servile sit, et ipsis delinquentibus magis fructiferum; si mihi Poetarum et Oratorum tantum relinquatur interpretatio, cum Institutione Rhetorica, Dialectica vero alteri committatur, qui ei aptior; si quicquid sumtus in iter et transportationem rerum mearum faciendum sit, id ego non luam, sed aliunde omne suppeditetur; me non ita recusaturum hoc munus, si Deus et meus Princeps vellet imponi. Sed tu videbis: et potest cum Amplissimo Dn. Köpfelio, quem honorifice salutabis, de eo communicari. Eadem fere Clarissimo Schmidio nostro reposui: quum is, te quid ne celem, ex me perquireret, placeretne, ut Domini Visitatores me Illustrissimae aulae nostrae commendarent, ut quibus injunctum,


page 463, image: s463

nominarent quosdam, qui digni viderentur ad capessendum hoc munus. Ut cunque res cadet, ita ego Deum ordinasse existimabo; Et nemini suam fortunam invidebo, qui mea ita contentus sum, ut beatus mihi videar. Quantum enim purum illud et innocens otium me ab opibus abstinet, tantum tranquillitatis et innocentiae addit. Haec ad te impraesentiarum, idque raptim et praefestino exarandae duxi, Pater, quae animum meum tibi satis aperient. Tu, ut dixi, videbis, quid et mihi et scholae expediat. Neque enim incrementum rerum mearum unquam cupiam, si cum interitu illius aut damno fiat. Vale.

LXI. Eidem S. P.

Modestioribus formulis diuturnius taxat silentium. Quo facto BLUMIUM Pastoris et Superintendentis Haenichensis dignitatem ex merito ambientem, commendat graviter: fidemque dat, Candidatum hunc fore gratum, et se in amore constantem.

TErtiae sunt, quas ad te scribo literas, Seussi Clarissime, Pater Svavissime; tu tamen

- - - Velut Oevaliis habites taciturnus Amyclis,
Aut tua Sigalion AEgyptius oscula signet,

obnixum, ut cum Ausonio poetice dicam, taces, neque me hactenus ullius Poematis tui, aut epistolae lectione recreare voluisti. Quid feci, mi Pater, quid locutus sum, quod innocentem hanc animam tam tristi amaraque poena affectum ivisti? Quidvis potius in me statue, hoc tantum deprecor, ne diutius affectu me tuo carere velis. Nam quod totus tuo animo exciderim vix credam. Et fortassis velut Parentes solent


page 464, image: s464

se liberis subducere paulisper, aut difficiles praebere, atque ita, ecquid se ament, explorare, ita tu affectum periclitari voluisti. Quanquam, ut puto, satis olim didicisti, neminem Seussium sincerius colere, ac Buchnerum: quia et ille nemini plus quam Seussio debet. Quicquid sit, quaeso te, ne diutius me eneca silentio tuo, et si plura nolis, duo verba rem conficere poterunt, Salve, Vale. Tu vero vide, quanta in te spes mihi atque fiducia posita sit, qui etiam cum iratus mihi videris, officium tuum flagitem. Haenichensis Ecclesiae Pastor et Superintendens, non ita pridem est, cum excessit, et isto suo obitu provinciam suam vacuefecit. Hanc cum M. Michael Blum, Ecclesiae nostratis septennium Diaconus, Vir mire pius, industrius ac eruditus honeste ambire vellet, petiit, se tibi a me commendari. Quod quia honeste recusare non potui, imo propter affinitatis vinculum, quo mihi conjunctus est, quod alias fortunas ejus, propter numerosam sobolem, vellem meliore loco esse, non debui quoque. Ea propter te per amicitiam nostram rogo, ut vota ejus adjuves, et causam hanc agas quasi meam, hoc est tuam. Novi diligentiam tuam, novi catenam oris facundi, qua velut Hercules ille facile quemquam in sententiam tuam pertrahere potes. Haec jam advoca, et Viri optimi fortunam tui beneficii face. Non est, quod vel de eruditione vel eloquentia ejus dubites. Utraque certe spectata Nobis, ac toti urbi dilaudata. Si alia sint, quae videantur obstare, tu pro ingenio tuo atque prudentia removere in facili poteris. Caeterum spondeo ab ipso, quicquid hac in parte feceris, non gratis facturnm. Imo etiam submoneo, significes, ecquid rerum allubescat. Faxim certe, ut feras*, modo ille praeferatur caeteris procis,


page 465, image: s465

qui hanc Helenam (da veniam locutioni isti) ambiere. De me vero persvade tibi; ita amore tui vadatum teneri, ut ne tristissima bella in spem gratiae et benevolentiae tuae decertare fugiam aut detrectem. Vale.

LXII. Eidem S. P.

Mittit ad Passeratium notulas, et alia, inter quae Simonis Simonidae sunt carmina laudata, quae ut descripta sibi remittantur, Seussium rogat.

QUod volebas, mi Domine Pater, ecce Notulas tibi ad Passeratii Columbam. Vere dico Notulas, adeo leves et sine pondere. Interim fi alicui usui tibi sunt, habent, de quo sibi gratulari queant. Mihi satis est jussis tuis paruisse. Adjunxi iis Albertum Austriacum Domavii et Simonis Simonidae poemata vere aurea, quod praescriptum habent, et cum antiquitate comparanda: Caeterum utinam plura! In Elegiis quaeso quanta sva vitas, quantum utrobique ingenii et Eloquentiae flumen, quanta, sed sine affectatione, eruditio? Nobilissimus est Melissi, laudabilis quoque et Samarthani conatus; At si quid recte judico, nemo isto melius ideam illam Pindaricam expressit. Unicum istud exemplar attulere bibliopolae nostri. Itaque si alius alias mihi copia fieri non poterit, quanquam suam promiserint operam, quaeso, mi Pater, tres illas odas et elegias additas describendas cures. Vellem enim ego gemmularum istarum non expers esse. Quae quo minus a seculo isto sperandae sunt, eo diligentius fideliusque asservandae et custodiendae. Caeterum


page 466, image: s466

tu levi isto donario macte, et semper mihi volens et propitius esto. Vale.

LXIII. Eidem S. P.

Gaudium suum testatur ob literas post longiores moras acceptas. Laudat vero Claudianum, Gyraldum, qui aliter censuit, increpans. Qua occasione quorundam aliorum etiam judicia de Poetis sinistra perstringit, et in fine alia nonnulla subnectit.

POst diuturnum silentium tuum, Seus si Charis sime, quam gratae mihi fuerint literae tuae, dici non potest. Praecipue quum tam plenae essent amoris et tenerrimi in me affectus. Visus sum mihi redire in vitam, quasi conchae, quum post diuturnam ariditatem caelesti succo iterum irrorantur. Judicium tuum de Claudiano plane exosculor. Est ille profecto inter optimos et praestantissimos Poetarum. Nihil ibi asperum, nihil affectatum; aequabilia, dulcia, candida omnia, non sine acumine et Venere; sed nuda, et qualis mane mari emersit. Gyraldus aliter censuit? Quid tum? Fuit quidem ille Vir inter eruditissimos sui aevi, sed nemo infelicius de Poetis judicavit. Est videlicet quandoque, quum et perspicacissimi alias coecutiant; quum ea doctissimis quandoque in mentem veniant, quae non nisi nomine tueri possint. Sic Victorius, quanti nominis Vir, Ovidium ut vita, ita oratione et versibus enervatum censet. Quod cui humaniori et doctiori paulo persvadebit? Sic Lipsius Troada trivialis magistri foetum judicat, quae divina plane tragoedia, et reliquarum, quas Seneca scripsit, revera princeps. Contra Thebaida ita attollit, ita admiratur,


page 467, image: s467

ut pene adoret. In quo, qui assentiatur, neminem habebit, non qui vel paululum biberit de Caballino fonte. Nempe de Poetis judicare, non nisi Poetarum est, idque non omnium, sed optimorum. Verum ista non sunt hujus loci. Pro Panegyrico tuo gratias ago, an et refero? Ecce enim tibi [gap: Greek word(s)] carmen in Natali Dominico scriptum. Quod si ita se tibi probabit, ut mihi illud tuum, magnus mihi Apollo videbor. De Pii Pontificis operibus pollicitus aliquid Franckebergerus; sed nihil ad me hactenus. Albini quid velis, scribendum tibi. Ego nihil vidi praeter duo Chronica Germanica: Meißnische Land- und Meißnische Berg-Chronicke . Ea puto haberi posse. Quum superioribus septimanis Elector noster Annaeburgi esset, ipse ad Belzerum nostrum profectus sum, illique vota mea, quae scis, commendavi. Qui abunde studium suum pollicitus est. Si occasio erit, et tu quoque mone hominem, ut curae sibi hoc habeat negotium. Videbimus, quid fortuna faverit Musis nostris. Vale.

LXIV. Eidem S. P.

Accepta remittit epigrammata, et suum quoddam Trochaicum carmen, libris, quos Seussius voluer at, non inventis. Caeterum dolorem profitetur maximum ex Nienborchii obitu. Commemorat juxta, quantum laboris impenderit Schmidianae Grammaticae. Nienborchii mortem vero epigrammate deplorat, de quo ipse movet scrupulum et removet.

PErbelle vero acceptata sunt tua epigrammata, nec cuiquam vel leviculam bilem in naso concierunt.


page 468, image: s468

Mitto hic ea cum aliis expressa, ut et quod Trochaicum nuper in Natalitiis Domini intimavimus. De libris prorsus frustra es: quos neque in Schureriano nec Selfischiano libello (sic bibliopolium vocat Catullus) in venire potui. P. Janici S. J. Vitae Pol. Regg. adsunt: cujus tamen non fecisti mentionem: Si velis, mittam. Sed quis nuncius illaetabilis percussit aures meas? Nienborchium nostrum fuisse, et excessisse hoc humanae fabulae theatro. Congelat animus profecto. Dic, Pater, quicquid fuerit, ut vel Soterium vel Epitaphium ipsi scribam. Mallem vero prius, et falsum illum Thaltybium et mendacem. Quod hactenus Disputationes ordinarias habere non potui, sat scio; me excusabit negotium Grammaticum, quod pene solum humeris nostris incubuit, sublevavit tamen et Spigelius. Caeteri ne [gap: Greek word(s)] quidem auxiliati. Utinam vero non ita festinandum fuisset. Speraveram equidem longe elegantiorem et effectiorem Grammaticam me elaboraturum. Multa ex Scaligero, Lipsio et ejusmodi Triariis literaturae nostrae monuimus, nonnulla quoque de nostris nobis observatis, quae alii aut non viderunt, aut neglexerunt quidem, quia non didicerunt. Sed nihil hic jacto; et gratias ago Herculi liberatori, qui meis me Musis tandem reddidit, et exantlatis illis aerumnis longe aerumnosissimis amoenissimo otio beavit rursus. Hoc autem profecto de opere isto Schmidiano dicere jure merito possum, et laboris improbi et multarum vigiliarum esse; doctrina vero et perspicuitate tanta, quantam hactenus in vulgo Grammaticorum tantopere desideravimus. Quanquam quid illi me Commendatore opus est, qui ipse spectante Rhenio et erubescente (ita ominor certe) abunde satis operam vobis


page 469, image: s469

probavit. Vale, mi Pater, et tibi fac semper nostrae sint cura Camoenae, quamvis illepidae atque inelegantes. Epigramma, cum finieram, hoc subito natum nobis: quod nomen non nisi brevitate tueri potest. Tamen adscribo: nempe et deformes liberorum Patres amant.

Nienborchusne igitur nobis fuit, et fera Parca
Crimen ipsi, at nobis delicium abstulit hei!
Sic here narr avit quidam forte exspatianti:
Mendaciloquidum o degenere ille foret!

Sed offendit te forte, quod tertiam in Mendaciloquidum produxerim, contra indolem compositionis? Noveris igitur et apud Calpurnium mediam in virisequa productam inveniri. Quantam et omnes fecere veteres in pedisequa. In omnibus enim MS. tantum unico S. non gemino, quod vulgus solet, inveniri, testis eruditissimus Schwartius in nuper suis nobis editis analectis prorsus ablectissimis. Possim et excusare per literam sequentem liquidam, cujus beneficio, Graecos imitatus Persius, primam in [gap: Greek word(s)] produxit. Sed quid opus causae patrocinari nondum delatae. Vale, iterumque salve, mi optime Pater, diu nobis superstes.

LXV. Eidem.

Schmidii discursum de Cometa ei mittit. Judiclum ejus aliquod magni aestimat, et Poemata laudat. Postremo dat perferendam ad eum Horatii epistolam dearte poetica, editam a se, sed mendose admodum.

QUod petiisti a me, Domine Pater, habe hic tibi de Cometa Discursum Schmidii nostri. Misissem citius, si tabellarii fuissent, aut per importunitatem


page 470, image: s470

Subquaestoris nostri, de quo nuper monebas, licuisset. Tuum de Phoenice non quidem Aethiopico sed Thuringico plane judicium exosculatus sum. Et proxime ego ad te perscribam. De Carmine gratias ago. Nunquam lego tua, quin exclamem: O Poetarum ingeniosissime Seussi! Aliis enim alia censeantur: tuorum Poematum laus ingeniositas. Mitto hic tibi Horatii Epistolam de arte Poetica a me seorsim editam. In ea multa peccarunt operae, aut certe negligentia illius, cui corrigendi partes commiseram. Mihi enim, dum imprimeretur, adesse semper non licuit, propter rerum mearum conditionem. Igitur ignosces. Vale, mi Domine Pater.

LXVI. D. Matthiae Hoe S. P.

Petitoria est, qua sibi et Schmidio pro impensa in Grammaticen elaboratam opera praemium, propterea quod decretum jam et aequum sit, solicitat.

JAm olim, Reverendissime Praesul, et M. Schmidio et mihi praemioli aliquid pro labore in recensenda Grammatica Philippea sumto promissum esse, bene, opinor, meministi. In eo consequendo tot annos laboravimus hactenus, non sine spe prorsus, caeterum sine successu. Quem tamen nunc nobis audemus promittere, si Amplissimi vestri Collegii suffragatio et tuum cumprimis studium ac benevolentia opem ferant. Nam quum non ita pridem Sereniss. Princeps negotium dedisset Curiae Praesidi cum Quaestore nostrate commonstrandi viam, qua commode nos voti nostri compotes redderemur, et illi id sedulo praestitissent, res tota iis commendata est, qui aerario


page 471, image: s471

Principis adsunt. Quibus id in mandatis datum, ut re vobiscum communicata de causa nostra cognoscerent, et si procedere viderentur commonstratae ab Officialibus rationes, deciderent negotium: sin minus, mature submonerent, quid injiceret moram. Ac quamvis de vestra fide et prolixo in nos et causam nostram affectu satis constaret nobis, tamen ad nos pertinere existimavimus, ad Sacrum vestrum Senatum dare literas, quibus et rei totius historiam sufficienter exponeremus, et desideria nostra vobis, qua par esset reverentia animi, commendaremus: Ut et facilior esset cognitio, et nos officio nostro non defuisse videremur. Ego vero et peculiari ratione ad te perscribendum mihi existimavi, Domine, ne malae scilicet fidei cliens viderer, si insalutato Patrono aliquid molirer negotii, quod sine ejus felicissimis auspiciis confici vix dextre posset. Non ignoras, quam mihi jam olim legem dixerim, et spero certe, me ita tibi probasse obsequium meum, ut causa non sit alienandi animum ab ejus commodis, qui et a te pendet unice, et nemini magis quam tibi fortunam suam debere gaudet. De excusanda votorum nostrorum modestia non est, quod valde laborem apud Te. Nam etsi vulgus totam Grammaticam rem

- - - exile negotium
Et dignum pueris putet:

Tu tamen longe aliter existimas: et est revera

Aggressis labor arduus;

ut idem Terentianus, Grammaticorum svavissimus alibi ait. Quod si Verrius ille Flaccus, qui sub Augusto Grammaticam docuit, centena sestertia h. e. 2500 Coronatos in annum accepit: si Remmio Palaemoni, Tiberio Claudioque regnantibus, ejusdem artis Professori


page 472, image: s472

Romae quadragena sestertia, h. e. M coronatorum stipendium numeratum quotannis: quantae invidiae erit, nos pro tot annorum laboribus aliquot ceatum florenos lucrifacere? Caetera taceo, frustra apud te commemoranda: quia ita mihi cupis hactenus, ut gaudere non modo possim, fortunam huic mediocritati desiderii nostri annuere, sed et si incrementa addat. Et quid laborasti hactenus, quam ut huic virtutis tuae admiratori ingenuo melius esset? quod quum hac occasione in partem praestare possis percommode, non tam ego vota ac preces ad te jam sacras affero, quam plenus optimae spei mecum meditor, quas dignas tibi reddere gratias possim. Vale, Patrone incomparabilis, et felicitati devotissimi Clientis benigne fave. Ita tuam universam domum omni felicitate semper florere propitium velit Numen! Vale.

LXVII. Eidem S. P.

Est haec [gap: Greek word(s)] epistola, qua Reverendo Patri sistit filios laudatos, quos aegre ferat ex auditorum coetu abesse. Simul patrocinium Patris horum expetit constans, et de arctioribus rebus suis modeste queritur, et utut extra patriam invitatus, mansurum se tamen, affirmat.

ABituros in exoptatissimum tuum amplexum Nobilissimos Filios, non satis habui faustis ominibus prosequi; volui literas addere, quae velut deducerent traderentque in manum tuam, quam veneratione animi osculor, cum aliter fieri id haud queat. Quod genus officii ut Nobilissimorum Adolescentum virtuti


page 473, image: s473

ac emendatissimis moribus debui; ita id tibi, Reverendissime Praesul, non ingratum aut injucundum fore confido. Amplectere igitur vota tua, Domine. Exosculare spes tuas; et quoniam nullum aliud liquidioris dulciorisque gaudii genus aut subit penitius, aus svavius ducit animum, quam quod ex indole filiorum, qui itineribus rectis in decus majorum enituntur, capitur, ubertim nunc eo canitiem tuam venerabilem et ardentissimi amoris plenum pectus exple ac pasce. Neque nunc tantum, sed et imposterum saepius et diutissime, quod ipsi optant. Cum non jam amplius spes implenda in ipsis, quam voto praecipis, sed nunc confecta, gratandum erit, et postulandum Numen, ut suis muneribus incrementa addat. Interim dum absunt tui, PATRONE SUMME, ne quid dissimulem, Svetonius meus ac Cicero non tralatitium certe moerebunt moerorem, diligentissimis auscultatoribus nunc in iis privati. Tum demum experrecturi frontem rursus et secum ipsi redituri in gratiam, cum jam svavissimo illorum aspectu iterum licebit frui, quorum potissimum causa hactenus me interprete, hic publice, privatim alter, instituerant loqui. Sed lectam interim tamen et purioris Latinitatis et optimorum exemplorum providebunt copiam, qua mactent reversos atque excipiant laetabundi: dum ipse vacavero votis, ut salvo Patre, ut pleni maximo Patre redeant, et eo se dignos, quae certa fiducia, semper probent. Quem ego quamdiu in rebus humanis videbo superstitem, (voveo autem, ut diu videam vel relinquam!) non desperabo equidem aut superaturum me malignitatem sortis, quae me impugnat, aut transacturum certe cum ea, ne tam contumaciter in afflictum saeviat. Non erat animus obturbare


page 474, image: s474

domesticum tibi gaudium, Patrone, dicam, an Pater, quod utrumque in me pietate singulari certe es, questubus meis: et tamen penitus dissimulare animi vulnus, quam veniam dabis, haud licet. Generosus Dominus Praeses METSCHIUS, alterum nostrum Praesidium, magnam Noriberga usque alluxit spem, quae res ut fiat absente illo, a benevolentia tua ac pietate unice mihi est expectandum. Sunt amicorum quoque haud pauci extra Patriam, qui de salute mea solicite curent, et honestissimis denuo conditionibus invitent: Nec amare eorum ego studium ac fidem non possum: sed tamen libenter aliis relinquam regna, modo hunc nidulum mihi tueri atque asserere liceat, de quo ancipiti tamen praelio cum fortuna congressus; hic fessus quantumvis et mire deficiens, pugno tamen. Nam tot stipendia, quae mereor; quid juvant? Cum nullum eorum tot annis redeat, cum interim tamen non deseram partes. Et undenam impetranda subsidia erunt in tanta paucitate Academicae pubis? Quid, quod nunc discesserunt omnes, qui mecum fuerunt hactenus, egoque in aedibus vacuis laxius quidem habitem, sed durius degam? Et proclivius est, ut video, vereri et aliorum abitum, quam qui huc veniant, expectare. Jam rusculum nostrum nec unquam hactenus respondit impensae, et nunc abactis jumentis dudum, totum squalet, fundusque Democriti factus est, quem pecus edit. Agente enim pessime Domino, nil bene fieri agello potest. Caetera non tangam; verecundi et tegunt vulnera, quae impudentior quisque in oculos ingerit, parum sollicitus, impetretne misericordiam, an extorqueat. Vale Reverendiss. Praesul.



page 475, image: s475

LXVIII. Jano Grutero S. P.

Laudat operam a Grutero in autores varios emendandos impensam. Quanti vero ab aliis et a se fiat, amantissimis arguit verbis, seque collatum cumillo extenuat valde. Juxta etiam petit, ut in Tibullo edendo MSS. codicibus se juvet.

MAximum, Vir Maxime, facinus fecisse cluit Hercules, quod Augiae expurgarit stabulum; equidem ego maximas nugas puto, prae eo, quod Tu tot praeclaros auctores. Non judicem dabo: Hoc tamen veritas mihi exprimit, Te neminem de literis melius meruisse. Hinc est, quod bonos doctosque, ubicunque sint, Pliniano more ut dicam, advertat, nec quisquam sit, qui Gruterum non amet, nisi quem non melior Musa et Phoebus. Quanti te usque fecerim, mea mihi conscientia loquitur, ista charta non potest. Utinam vero aliquando te oculis usurpare liceat, et divinum illud os, illos sagaces oculos, illam inculpatam canitiem non sine veneratione intueri. Sed haec fortasse frustra: et vero nec Deos videmus, colimus tamen. Quod si imposterum et mihi permittes,

- - - Coelum me tetigisse putem.

Non eruditionem affero ad aram tuam: in Juvenem ea non cadit. Affero tamen illius amorem, et hoc uno a te velim censeri. Tu in quatuordecim sedeas: Satis mihi inter populum spectari. Jam in Tibulhim aliquid meditor, et meditor olim publicae luci. Sed omnis opera periit, nisi MSS. adjuvemur. A te certe possim, cui instructissima, quam scio, bibliotheca commissa. Unum e Serenissimi Electoris nostri bibliotheca


page 476, image: s476

habeo, sed neque veterem adeo, neque aliquid vulgaribus Editionibus differentem. Juva me, Grutere, melioribus, juva hominem non laudis equidem, sed juventutem juvandi cupientem. Vellem imprimis et tuos ineditos Suspicionum libros, quos immerito suo, malo nostro, nimis diu premis, videre contingat. Quibus, ut ex Schoppii Critica discimus, inter innumeros alios Scriptores et Tibullus meus contra Scaligerum, Douzam, Lipsium, alios aut corrigitur aut vindicatur. Eruditissimum Gebhardum salvere ex animo jubeo, atque si gratum, literas meas expectare. Salveat idem Petendopius noster. Tu vero, Vir Clarissime, vale, et me porro tuum adscribe, licet inter infimae classis gentem. Vale.

LXIX. Eidem S. P.

Seriores, et ingrata nuntiantes literas, cum voluptate tamen se legisse affirmat. Consolatur eum autem in calamitate publica, et ut fortiter fer at adversa, hortatur. Caeterum Germanicam suam amisisse pristinam laudem, dolet; ac denique Pareum Plauti editorem, tanquam Gruteriano nomini inimicum, carpit.

LIteras tuas, Grutere Claris sime, recte ad me curavit Hornejus noster. Quanquam aliquanto serius. Nam quum Januario proximo datae essent, ego hoc Martio demum accepi Sed ei mittendi defuit commoditas. Caeterum quantam ex illis voluptatem ceperim, quanquam amara pleraque, dici non potest. Nam quia nihil certi hactenus de statu rerum tuarum cognoscere potueram, insigni aegritudine et


page 477, image: s477

cura exercitus, imo confectus fui. Cujus non exiguam partem (nam totam quomodo poterant?) sustulerunt literae tuae, quum me, quamvis non quam bene, sed quam salvus ageres, edocuere. Meliori quidem fortuna tua sancta senectus, et sine fabula peracta vita, tua divina ista et immortalia in Rempublicam literariam merita digna forent; Sed tamen, quia Deo visum has aerumnas incidere, magno animo et sine murmure feres.

Quicquid patimur mortale genus,
Quicquid facimus, venit ex alto.

Non es de vulgo illo futili, quod simul ad fortunam offendit, frangitur: Doctrinae et sapientiae es. Igitur tibi integrum non est clypeum abjicere et vertere terga. Jam fructus studiorum capias, nihil timere, mediis in undis tranquillum esse. Non novus hostis est, cum quo res tibi; sed notus tibi olim et calcatus. Iterum te impugnat, ut iterum triumphetur. Perge igitur tuus esse, Grutere, et nos exemplo tuo consiste et sirma. Pacata quidem omnia, postquam Lusatia Silesiaque pacata: nec tantum non bellum ullum est; sed nec apparatus belli: quae tamen nobis fida stabilisque speranda serenitas, tot circumfrementibus procellis? O Germania, a quibus insideris? Ubi invictum illud robur tuum? Fuit, fuit illud tempus, quum non solum vicinis populis, sed toti orbi veneranda pariter esses et tremenda! Omnis tua laus restincta pene est: langvent arma, fides vacillat. Quae duo quondam in te terrarum domina venerata. Interim tamen

[gap: Greek word(s)] (imo vero [gap: Greek word(s)] ) [gap: Greek word(s)] .
[gap: Greek word(s)]

Ad manuscripti Plauti partem reliquam; Jamdudum


page 478, image: s478

illam misisset Schurerus, nisi veritus eam temere credere cuivis, quum viae omnes latronibus, an militibus? insessae. Igitur si quid peccatum in ista re, non negligentiae nostrae, sed prudentiae et solicitudini imputabis. Nec alia causa est, quod ipsius recusi Plauti exemplar nullum videris. Nam diu factum est, quod ille typographorum officinam reliquit. De Pareo et miratus et indignatussum. Adhuc vivit spiratque illud terrarum crimen, Musarum dehonestamentum? Ego quidem non vidi illum libellum, de quo scribis sed tamen ejusdem notae cum caeteris esse, facile persvadeor. Pareus non Pareus esse non potest. Sed inveniet illum sunm fatum: et quo magis conabitur depretiare Gruteri nomen, tanto magis proprio vilescet. Vale.

LXX. Eidem. S. P.

Censorem summum Gruterum agnoscit: huic propositum suum e notis Taubmanni edendi Virgilium aperit, et judicium ejus exquirit. Plautum laudat. De Manilii et Phoedri aestimatis simi aetate illum consulit. Pareum e bonorum obtrectatione famam quaerentem exagitat. Paria reddere Grutero se non posse fatetur.

NEfas olim erat quid publici Juris facere, nisi ab Aedilibus scribendi veniam impetrasses. Utique et ego grandi me scelere obstringere putabam, si quid in literis laborarem, quod non ante calculo tuo probassem, qui mihi hercle non aedilitatem in nostra Republica, sed vero ipsam Dictaturam sustinere semper visus es. At quid mihi? omnibus, omnibus, quibus


page 479, image: s479

cor recte salit. Schurerus noster, quod moliretur Virgilium, vel Augustini calculo omnium Poetarum clarissimum ac optimum, minore modo edere, ut id majore bono juventutis fieret, petiit a me, Taubmanni nostri Commentaria deflorarem, et breves quasdam notas inde elicerem, quae instar perpetui Commentarii in margine textui apponi possent. Exosculatus sum hominis de literis et juventute bene merendi studium, et quanquam nonnulla essent, quae me deterrere aut dubium saltem reddere poterant, suscepi tamen id laboris in me, praecipue quod sperarem, non inutile id fore scholasticae nostrae Juventuti, quae raro alias ad meliora adsvescitur. Quid super hac re tibi videatur, quaeso pro candore tuo et affectu in literas nostras certiorem redde. Ita enim felix sim, ut nunquam aliquid ejusmodi tentare praesumam, quod sciam puncta tua non tulisse. Caeterum ut de tota re melius judicare possis, ecce tibi specimen. Videbis autem paucula quaedam de meo addita, quod et alibi facturus; nec, ut judico, praeter rem omnino. Argumenta, ut apud Taubmannum leguntur, apponi placet. Nisi quod illa in Eclogas circumcidenda quandoque et leviter immutanda videantur. Interim quaeso te, mi Pater, per novem Musas, quae se patrocinio tuo jam olim crediderunt, per ipsum Virgilianum genium, imo per Taubmanni nostri manes sanctissimos, quid faciendum videatur, sedulo me moneas, nec quicquam celes, quod ad institutum meum pertinere putes. De Plauto ad partes tibi iterum vocato et propediem edendo valde amo te. Erit iste pictor Musicus totus beneficii tui. Sed est adhuc, quod Apollinem tuum consulam. Joh. Casp. Gevartius, homo non tralatitie, quantum ego judicare


page 480, image: s480

possum, eruditus, quid illi nuper de aetate Manilii statuerit, te latere non potest: ut neque illud, quod non ita [reading uncertain: print faded] pridem de Phoedri fabulis ad Martialem tuum monuit Scriverius. De Manilio vix assentior: Multa sunt, quae dissvadeant. At de Phoedro plane fluctuat examen, et nequeo sane

- - - Certo compescere puncto.

Rogo itaque, mi Pater, fuccurras et doceas. Nam ut de Manilio praeclara omnia semper sensi, ita Phoedri elegantes et purissimae Latinitatis, sic Barthius censet, fabulas tenere semper amavi. Et quidni? Cum illas nemini non erud torum hactenus in deliciis esse viderem. Sed quid Pareo fiet interim? Despuetur omnibus revelata jam ejus fatuissima asininitas, et toti orbi manifestata. Eveniat idem omnibus, qui bonos obtrectare malunt, quam imitari, et per laesionem alterius ad suam grassari famam. Tibi vero, Grutere, quod dignum pretium persolvamus? Certe nos obruis beneficiis, non obstringis. Hoc igitur sit solatio, quod solvere non possumus. Vale.

LXXI. Eidem S. P.

Gruteri cruditionem excellentem cum summa humanitate conjunctam laudat, quarum rerum copulam non ubivis obviam dicit. Liter as vero ab eo accepisse se gaudet, Viro tam docto; cujus amorem magni aestimat, fatum deplorat. Gebhar di quoque amicitiam affectat. Postquam de Siberi parentalibus, et Spigelii mutatione scripserat, Taubmanni Virgilium sub praelo esse significat, et Gruteri desiderat Ciceronem; de aliis etiam quaerit. Denique consulit illum


page 481, image: s481

de minoribus literis Latinis, earumque inventoribus.

SIve ego, Grutere Nobilissime, eruditionem tuam, qua hodie omnes longe superas, sive adeo humanitatem spectem, qua cum paucis conferendus es, laude omni, omni vituperio major, et plane admirabilis mihi videris. Multos invenire hodie est, qui summam eruditionis in nescio quo fassuoso rigidoque supercilio, nec quid, nec quare ponunt, et dum caeteros tropice fastid unt, tyrannos literarum somniant et Musarum Pompilios novos. Tu vero jamdudum pugnasti in Seculi mores, quos eruditionis virtute nobili in tantum supergressus es, ut neges quem omnium doctissimum et non humanissimum quoque. Nam quanta, bonum, ista prothymia tua est, me, in quo omnino nihil, quam amor Musarum tantum, laudabile, dignari literis, et talibus quidem, hoc est, non tam seria eruditione madidis, quam merum amoris mel, merum sesamum spirantibus? Consecrabo fortunam ejusce diei, et sane me, quod quidem Poetae verbis, non tamen poetice dictum putes,

- - - Ab amore tuo deducet nulla senectus,
Sive ego Tuhonus, sive ego Nestor ero.

Debemus autem tibi omnes multa, qui literas istas colimus, et longe plura, quam ulli unquam homini nato, ut ego crimen Musarum et bipedum, quotquot terram tegunt, nequissimum arbitrer, qui id nolit agnoscere, nec hominem admirari dignissimum admiratione, id quod non iniquum quidem, sed vero multo iniquissimum judicat ille Plinius tuus, Mihi quidem quantus hactenus fueris, dicerem certe, nisi meminerim me tibi loqui; hoc tamen nemo mihi eripiet: Gruteri amorem potius esse, quam regnum possidere,



page 482, image: s482

Et quas terrarum continet orbis opes.

De fato itaque tuo nae ego indolui, ut siccos oculos habere vix licuerit. Sed feras necesse est, quod mutare non potes. Ad Tibullum vellem aliquid respondisses: sed occupationes tuas video, et potes certe illas horas non perdere, aut certe locare melius. Gebhardi amicitiam nimium quantum velim patere mihi; pulso quidem jam, et ne excludar, in tua manu est. Multum habemus in isto Juvene, nec sciam alium, qui comparari cum ipso hodie possit ista certe aetate. O niveam lucem, quae ipsi me tradere poterit! Sibero Beato parentalia instituere amici; Nisi grave sit, tu etiam tuum dabis -- moestas munus ad inferias. Sed mittendum erit certe hac vice. Spigelius, qui te salutat, mutavit partes, et de penula ad tunicam talarem. Nosti enim cathedras nostras steriles: Ego tamen Catone isto contentus. In Virgilio Taubmanni strenue pergunt operae; et spes est, absolutum iri circum nundinas Lipsienses hyemales, aut certe vernales Francofurtenses. Hoc etiam volui nefcius ne esses. Ciceronem tuum an nobis nundinae istae? Nimis diu in expectando sumus, et vix ferimus desiderium nostrum. De [gap: Greek word(s)] Scriptoribus et Athenaeo mechanico, de quibus alibi ad te Scaliger, quid sperandum nobis? quid de Papiniano, aliis? Invidebis nobis tot bona? Non puto facies. In hac spe finio, et te ex animo salvere diu superstitem precor. Finieram, et ecce subito alia subierunt. Quid, mi Pater, super isto? Ajunt magni et docti viri illas minores literarum Latinarum, quibus fere utimur hodie, veteribus incognitas et Longobardorum inventum esse. At vero nuper in illo tuo aeternitate digno Inscriptionum opere in aliquot inscriptiones incidi, in


page 483, image: s483

quibus interspersas et illas minusculas exerte cernere est. Antiquas et Longobardis superiores, et quidem illud Sandalio scriptum esse, inde conjeci, quod oenoforu pro oenosoro scriptum, quae antiquissima scribendi ratio. An minutissimae illae literae apud Plinium tuum l. 3. Ep. 5. huc referendae sint, non satis liquet. In quas ineptias delapsus sim, vides. Tu si tanti, cognosce, et culpis nostris ignosce; atque adeo persvade tibi, non mihi Musam ista, sed amorem tuum dictasse. Vale, Grutere, Sol meus ac Musarum.

LXXII. Caspari Barthio S. P.

Gaudium suum ex eo prodit, quod is Lipsiam rediit. Pro libris donatis insignes agit gratias, ac se propemodum ipsi mancipat. Hymnum Heinsii habere cupit. Adventuro Barthio praeparaturum se omnia spondet

NOn dici potest, quanto abundarim gaudio, quum tam ex tuis literis, quam N. nostro accepi, te bene salvum Lipsiam rediisse. Ita enim persvadeas tibi velim, nihil tibi posse accidere, quod non ad me putem pertinere. Libros recte accepi et plures quidem, quam petieram, ne scilicet quiddam in me humanitatis omitteres. Quum nec hoc sine illa steterit, quibusdam etiam me donas, (o propensum animum tuum in me, o prothymiam summam!) Corippo videlicet et Poematis veteribus. Quibus profecto mihi nec sanctius quicquam, nec charius unquam fuerit. At quid redonem? Vides nuditatem meam, et quam non solum ab istiusmodi rebus, sed et aliis fortunae donis sim destitutus. Interim tamen, quia nihil aliud a me potes me ipsum habeas velim, quem tibi virtute


page 484, image: s484

tua jam olim non modo devinxisti, sed et aeternum tibi mancipasti. In te vivam, a te nomen habeam. Seussius his diebus ad me dedit literas, et una etiam ad Te, quas hic mitto: cumque illis Carmina, quae adjunxerat. Ille hymnus Heinsii, o quam me cepit! Nihil sane mentior: lectione ejus tantum erecta mens, et mortalibus rebus subtracta fuit, ut viderer mihi

- - - Ire polo nitidosque errare per axes,

et cum illo ipso, quem canit, coram conversari. Et dubito profecto, an quid divinius dari possit. Si Opitius, quod spero, aliquot exemplaria ad te mittet, fac ut unum de illis ad me perveniat. Mallem sane caeteris omnibus poematis, quae ille procudit, carere, quam isto uno. De reditu tuo ad nos valde gratum accipere. Qui sane desiderio nostro satis celer nunquam esse poterit. Igitur si tardius nos futuris nundinis de iis, quae ad habitationem et caetera spectant, colloqui licet, literis velim a te doceri. Mense enim ad minimum opus est, ut expurgari Museum et interstitium, quod volebas, perfici possit. De omnibus libere scribe. Ego annitar sedulo, ut voluntati tuae abunde satissaciam. Nam quod nollem ego, quod tu velis, qui a spiritu tuo totus pendeo. Vale.

LXXIII. Eidem S. P.

Opitii Catonem ipsi mittit, rogatque simul, quid musinetur, ejusque laboriositatem collaudat et scripta. Deinde memor at de statu valetudinis suae non firmissimae, quae faciat, ut coelum et coelestia meditetur, Musis seculi hujus parcius cultis. Laudat juxta Barthii


page 485, image: s485

secessum, et in Prudentianos hymnos quosdam animadversiones se brevi editurum indicat.

SUperioribus diebus, quum ad me literas dedisset Opitius noster,, simul accepi exemplar geminum D. Catonis, cum sua versione Germanica, quorum alterum tibi inscripserat. Id nunc mitto: et abs te vehementer peto, ut doceas, quid valeas nunc, quid musineris in illo sancto et tranquillo secessu tuo. Tam enim tu feriari potes, quam caelum (quod solum cum divino tuo ingenio comparari debet) non moveri. Quicquid erit, omne seculum obligabit. Et novimus, ea quoque, quae tibi per otium et quum ludere libuit, excidunt, ejusmodi esse, quae omne genus literarum illustrent, et eruditissimos etiam homines semper aliquid doceant, hactenus ignoratum. Mihi et res domesticae non expeditae satis; et morbi, quem nunc in tertium annum circumfero, morositas excutiunt fere illa studia, quorum me ingenti amore antea meministi percussum. Eluctor tamen aliquando haec vincla, et conor me reddere piis Musis. Ita dico piis: nam illae profanae et quae in seculi eruditione an vanitate? occupatae sunt, parcius nobis habendae imposterum, ne aliud nobis praemium promitterre habeamus, quam seculum solvit.

Nimirum sapere est abjectis utile nugis,
Et tempestivum pueris concedere ludum,
Ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis,
Sed verae numerosque modosque ediscere vitae.

Vera autem vita est, quae in Christo vivitur. Cui quicunque se bona fide dedit, Apollini et illis levioribus Camoenis patere vix potest. Non huic seculo nati sumus; alia restat vita, quae nos digressos seculo excipiet, si nos ad eam sedulo comparavimus, dum in


page 486, image: s486

seculo adhuc moraremur. Hoc itaque agendum, et potius ad aeterna et immortalia praemia, quam illas nimium fragiles et vanas hujus seculi laurus aspirandum. Quas ipsas tamen saepe consecuti sunt, qui contempserunt. Quantis laudibus Paulini Prudentiique (ut de aliis nihil dicam) feruntur carmina hodie, qui tamen longe aliud agebant? Erit et olim admirationi secessus tuus, et in omnem orbem suam gloriam diffundet, quanquam tu latere ibi et Deo secreta pietate vacare voluisti. His exemplis nostra, quae reliqua est, vita imposterum erit componenda. Qui velle voluit, posse non neget Deus. Et tu, divine BARTHI, salutaribus monitis me excitabis. Nunc sum in describendis animadversionibus, quas in aliquot hymnos Prudentianos hactenus commentus sum, brevi edendas. Ejus opusculi partem peculiari jure tibi, si Deus volet, inscribam, pignus et monumentum meae summae in te observantiae et cultus, imo amoris quoque. In quo, audacter dico, me nemo vincet. Quod tibi displicere non poterit, quum et DEUM ipsum nulla alia re quam amore demereamur magis. Hymni, quos explicandos sumsimus interim, sunt III IV. V. XI. et XII. [gap: Greek word(s)] . Quod ideo monui, ut si quid praeter ea, quae in Advers. libris ad illos notasti, haberes alia, suppeditare nobis posses, vel inserenda nostris, idque non sine Iuculenta debitae laudis commemoratione, vel subjungenda. Vale, Nobilissime Domine, et me amore tuo dignari ne desine.



page 487, image: s487

LXXIV. Eidem S. P.

Barthio narrat, in somnio se cum ipso egisse, quod ad scribendum literas impulerit se. Cui narrationi subjungit nonnulla de literis ac libris.

EXtrema hac nocte, quum certiora et clariora somniari Tertull. autumat, Vir Nobilissime, svavissime tecum conversatus sum. Videbar enim mihi esse tecum Lipsiae in Museo meo, et inter amplexus mutuos de rebus literariis garrire inter nos et sermocinari. Quicquid portenderit hoc somnium (nihil autem triste et illaetabile videtur portendere, et fortasse exoptatissimum adventum menti praesagire voluit) ego maximam ex eo cepi voluptatem: quae, ne cum ipso somno statim dilaberetur, statim atque surrexi de lecto, ad scribendas hasce literas me accinxi. Nempe et sic tecum esse et colloqui videbor mihi. Ea, quae in Venantii hymnum de Resurrectione conscripsi osim, nunc edere animus est. Quibus si et tuas animadversiones (quod minatus olim es) adjungere volueris, rem gratissimam et publice feceris utilem. Videbis autem, id intra decendium habeam. An isti libri, quos in adjuncta chartula consignavi, in bibliopolio Francofurtensi habeantur, et quanti constent, per famulum tuum cura, quaeso, ut certior fiam. Vale.

LXXV. Eidem S. P.

Literas Barthii sibi pergratas fuisse innuit post diuturnum silentium, cujus causas conjecturase assecutum ait. Clementem Alexandrinum dono dat ei. Gratias


page 488, image: s488

agit, pro carmine misso, pro quo alia mittit, ase extenuata. In fine petit, ut sibi encomium Asini et alia mittantur quaedam.

BEasti me plane tuis nuperis literis, Vir Nobilissime: nec beasti tantum, sed quasi mortuum reduxisti in vitam. Quicquid enim curarum hactenus, quicquid suspicionum (quod evenire solicite amantibus solet) afflixit atque excellenter habuit dudum super obstinatissimo silentio tuo animum, id omne illae bona fide absterserunt. Quamvis enim silentii tui causas disertis verbis non exponerent, ita tamen subinnuebant, ut licet Oedipus non sim, non difficulter tamen conjicerem. Et vero satis erat me per eas absolvi. Caeterum qua ratione te laeserit illud, quod in meo mihi gremio fuerit, nimis vellem resciscere, et fortassis expeteret. Saepe enim inconsultus amor est: et plures longe latebras habent mortalium mentes. De Clemente Alexandrino facile assentior. Neque enim unquam fiet, ut negare tibi aliquid sustineam. Nec tu quicquam petieris, nisi quod honestum sit et rebus meis non grave. Eo autem facilius carere Clemente possum, quod in bibliopolio Schureriano duo adhuc habentur exemplaria hujus ipsius editionis. Quare si opus illo fuerit, semper exinde copia mihi ejus fieri potest. Habe igitur tibiatque retine cum bona mea venia, et pro certo obtine, quicquid possideo istiusmodi, non minus tibi in ea jus esse, quam mihi ipsi. Pro Phoenice gratias ago, et antidorum, sed longe impar, mitto duplex carmen, quorum altero abeuntem quendam Juvenem nobilem prosecutus sum, altero solenne Angelorum celebravi. Sed ista humi repunt, aut vix attolluntur supra inane vulgus. Tuum inter sidera vehitur, et humana pariter et homines


page 489, image: s489

longe relinquit. Caeterum quod de iteranda editione addidisti, in eo vehementer judicium tuum approbo. Ita enim id acceperunt typographi, ut ea plane necessaria videatur. Nam ut caetera omnia rara atque divina sint; tamen numeri ita male habent, ut non quivis facile medeatur. Priusquam autem id agas, non prorsus absurde feceris, si praesciam. Videris enim, quod pace tua dixisse liceat, quaedam adhuc, quae numerorum res est, monendus. Nisi ipse interim, quae tua sagacitas est, pervideris. Encomium asini Lugduni Batavorum ante aliquot annos editum, cujus auctorem illum [gap: Greek word(s)] Heinsium novimus, si in bibliopoliis vestris invenire licet, facito, quaeso, ad me ut veniat. Quicquid pro eo solveris, prima quaque occasione rependetur. Sed et Sidonium Ennodiumque Sirmondi si abs te impetrari patereris, magno me beneficio afficeres. Redibunt ad te sine ulla mora, quemcunque illis praestitueris diem.

LXXVI. Eidem S. P.

Quod sine venia Barthii discesserit, excusat. Ejus vero vitam laudat, quae ruri agatur. Et pacem quietemque reducendam desiderat.

PUtabam, me satis tibi superioribus meis literis, quas Schleichio, priusquam discederem Lipsia, dederam, probasse discessus mei causas, et curnam tibi valedicere, uti receperam per Opitium, minus potuerim, cum tuae literae plane aliud ostendant. Et est suspicio, meas a Schleichio redditas non esse. Tantum autem abest, ut tui me rusculi amoenissimi certe et tranquillissimi taedium ceperit, ut nihil magis in votis


page 490, image: s490

habeam, quam ad hanc vere divinam atque beatam vitam, et quae praecipue apta tranquillitatem donare animo, posse quandoque aspirare. Neque haec verba sunt, et in inanem speciem dicta, sed ipsa veritas, et intimi animi certa ac dudum constituta sententia, ex quo coram intueri paulo apertioribus oculis vanitatem rerum, circa quas plerumque mortalium curae occupatae sunt, licuit. Nam quid morari ac detinere in urbibus hominem sapientiae i. e. veritatis studiosum, et qui se sibi asserere velit, possit, ubi ambitione, luxu, adulatione et studiis inanibus ita corrupta omnia sunt, ut qui aliud vivendi iter velit instituere, necessum habeat, aut longe fugere, aut plurium odia et inimicitias incurrere, quae ipsum perpetuis laboribus atque periculis objiciant. Non nescio longe fugiendum, qui haec velit fugere: ubique esse vitia, ubi homines sunt; sed valde fallor, aut nuspiam alibi melius vindicare sibi se et verae vitae reddere, aut ruri licet. Nec frustra sapientissimus Poeta extrema per agros terris excedentem justitiam fecisse verba scribit:

- - - O ubi campi,
Et dulces nemorum latebrae, rurisque beati
Castus honor? quis me tuguri sub culmine parvo
Sistet, et innocua ramorum protegat umbra?

Sed compescendus hic gliscens furor animi est. Hic nihil, quam quod trepidatione circumcirca plena omnia sunt:

- - - Multi se scire fatentur,
Quid fortuna ferat patriae: sed dicere mussant.

Haerent adhuc Dresdae praecipui Ordinum, quos eo Elector Serenissimus convocavit. Quid ibi agatur, nondum resciscere licuit, ita quam studiosissime celantur omnia, ut non tam comitia, quam mysteria


page 491, image: s491

dixeris. Utinam tandem inveniatur ratio aliqua, quae pax et quies reduci possint. Sed vereor, ne nostrae istae, quas tot spectamus annos, imo agimus, tragoediae ita implexae sint, ut nisi attrahatur machina, solvi vix queant. Ita plane artificium periit. Sed de his togati nostri viderint. Quicquid interim accidet, id nos putemus ferendum potius, quam deplorandum esse muliebriter. Et literae ipsae satis nos solabuntur. Vale.

LXXVII. Henrico Kitschio Salutem et Amorem.

Amorem mutuum profitetur, literas eo plenas, et perquam jucundas praedicans. De libris et literatis quaedaem inspergit. Alias res ex metu et fama his adjicit. Votoque ac rectiore consilio epistolam finit.

QUi revera erga te magnus. Et quidni? cum te videam conspirare mecum in hoc affectu. Testor literas tuas mero melle, mero amore stillantes: quae cum binae essent, bis quoque me affecere. Perge, mi Kitschi, et decurramus hoc aequor ad ultimam illam usque calcem. Asinum tuum admodum videre aveo; qui si ex typographiae carcere emissus, facad me statim excurrat. Nec profecto carduis eum, sed rosis quidem excipiam, velut alterum Apulejum. Libros Puteani hic mittit Helwigius: Passeratii tamen Catullus comes additus non est, quippe qui penes ipsum non fuit. In Schureri bibliopolio habetur, sed destinare inde noluit. Tu si voles ego mittam: constat 7. florenis. De Hortesiano condoleo; Sed insolens hoc seculum facit premere virtutem. Moldenaurum bene habere spero. Vidi enim literas junioris


page 492, image: s492

Comitis ad Spigelium nostrum, qui recipiat. Caetera nescio quae nova flamma in Hungaria gliscat, Silesiam turbare, literae quoque monent. Cujus rei fax et flabellum sacerrimus ille Episcopus Neissanus. Fama hic est et constans, Dominum Electorem Palatinum brevi ad nostrum Electorem invisurum. Et sane nupere legatum misit, et Electorem nostrum quatuor equis longe pulcherrimis donavit. Sed haec publica. Deus autem respiciat ad nos et suos tegat! Interim non cessemus [gap: Greek word(s)] , ut ait Euripides. In quo salve et ex sententia vale porro, mi Amicissime Kitschi.

LXXVIII. Eidem S. P.

Commendat aliquem a candore, modestia, eruditione, inprimis etiam jurisperitia: seque ipsum amari cupit.

ITerum te saluto, mi Kitschi, sedet enim jam olim neminem praetermittere, qui ad vos commeet, praesertim tam hominem amicum, atque mihi iste multis abhinc annis. Praeter enim candorem et modestiam, quae sane in illo utramque paginam facere possunt, tantam eruditionem assecutus est, ut nemini paulo humaniori non in deliciis pariter atque amore haberi mereatur. Nostras enim literas Graecas et Latinas accurate doctus tam versa, quam prosa ad veterum elegantiam scribit. Juris autem ita Cultor, ut jam Mystarum nomine jure meritissimo vocari possit. Sed satis tibi juvenem istum commendatum arbitror, si scribam, mihi summe esse amicum. Caetera tu periclitare, non verba, sed rem experieris. Literas nostras


page 493, image: s493

superiores cum libris ab Helwigio accepisse spero. Nec quicquam amplius scribere habeo, quam te hujus similes, hoc est, doctos, amare, aestimare, colere. Quorum primo, ut fecisti hactenus, si et me porro dignatus fueris maxima beatitate affectum me deputabo. Vale, mi Optime et Clarissime Kitschi, et quicquid huic meo feceris, mihi putato factum. Vale!

LXXIX. Eidem S. P.

Obrui se a Kitschio literis jocose tradit, quin et titulis, quos respuit; tum de nonnullis aliis sermocinatur.

TU vero nepotari mihi videris, mi Kitschi, ita prodigus es, non quidem auri ac argenti, sed literarum. Quibus binis me una hora hesterna die onerasti. In quarum alteris nescio, quid de me lusisti. Non enim satis tibi fuit Nobilissimi titulis obruisse, nisi me quoque Tragico plane hiatu heroem arte et Marte potentem pronunciares. Crede mihi, quum ista legerem, risu pene dissilii. Igitur, ne quid imposterum pericliter, quantum potes, ab istiusmodi ratione abstinebis. Neque enim Archilochus, qui gloriari possim:

[gap: Greek word(s)] .

Et fallor an hodie, aut pauci aut potius nulli. De Rutgersii variis nihil refragor illis uti Dn. Wendelinum. Quicquid enim librorum penes me, non solum meos esse arbitror, sed amicorum. Sed tamen vide, ut quamprimum fieri potest, ad me reditum faciant. Martinio colloquar, et veternum hominis excitabo, ut ad literas tuas respondeat. De Graeco nostro; nescio quo res ejus evasurae. Quas pejores


page 494, image: s494

longe reddidit, quod fugit, et quod vallum noctu transiliit. Quod nosti per se capitale esse. Sed ipse viderit. Vale.

LXXX. Eidem S. P.

Probat Gymnasii communicatas sibi leges, a quibus observatis illi auguratur felicitatem. Obscuriora in literis ejus explicari sibi vult. Amorem simul perpetuum spondet. Nonnulla narrat etiam, et in his Fürstenbergii repentinum obitum.

MI Clarissime Kitschi, literas tuas accepi, ut et leges statutaque Gymnasii vestri: et ago gratias. At vero de annularia tua, quod scribis, nec vola, nec vestigium. Igitur mittes: nam carmen illud, quod in sine adjunxisti, Elegiacum valde aveo videre. Ad leges, omnia recte et ordine. Neque melius

- - - Aut cor Socratis aut jecur Platonis,

ut illum veterem versum paulo immutem. Videte modo et laborate, ut sarta tecta illa sint: et vestrae Scholae longam auguror felicitatem. Sed, mi Kitschi! quorsum illa in literis tuis? convitiantem tu DEUS fuga! item, quando te bonarum artium et partium assertorem. An scelus quoddam incestare famam tuam sustinuit? ego ita interpretor: et quomodo se res habeat, credes fidei et amorimeo. Qui certe non tepet aut langvet, sed magis magisque vivaciori exsurgit flamma, et si tu eum animare mutua cura perrexeris porro, nihil dubito, cum illo Vestali igne aeternum fore. Platnerus in patriam abiit. Juvenalis coeptus non est, propter defectum chartae elegantioris: Dedit nuper ad me literas, iis salutem tibi


page 495, image: s495

dicit, rogatque, ut illud opus suum epigrammate velis exornare. Facies, spero, et mihi mittes interim, qui recte curabo. Imperator adhuc Dresdae agit, propter valetudinem; quae hactenus ipsum vetuit pedem conclavi efferre. Comes de Fürstenberg, Caesaris Comes, dum mane ad gutturnium stetit lavaturus manus, illico concidit repentina morte oppressus. Vale, mi Kitschi.

LXXXI. Eidem.

Denuo ipsum hortatur ad scribendi officium: Carmenque Pentecostale mittit, quod extenuat.

FAteor, mi Kitschi, langvit hactenus literarum officium; et nescio, an sidere isto defatigati disciplinam deseruimus. Redeamus in ordinem tandem, et ecce, si forte opus, me sufflaminatorem. Mitto autem Carmen illud, quo superiorem Pentecosten intimavimus; (o me lentum!) non illud ad cultum Tibulli, aut eruditionem Propertii, aut Ovidii ingenium elaboratum est; sed rude, et ut sic dicam,

- - -Properanti falce dolatum;

Nec pedem alternum, sed totum corpus fractum. Sed quia tu voluisti, habe.

Tibi quod intristi exedendum est. Sic vetus verbum jubet:
Compedes, quas ipse fecit, ipsus ut gestet faber.

Sed de Brodeo in Epigrammata Graecorum, de Leopardo quid sperandum nobis? nihil quidem hactenus: igitur fac quamprimum sciam. Thesaurum Stephani Spigelius, quamprimum poterit, remittet. Nescio quid aenigmatum sive griphorum, item de septenario numero versificavimus. Quae misissem,


page 496, image: s496

ni taedium exscribendi intercessisset. Si flagites, et illa vivent, habebis. Vale.

LXXXII. Eidem. S. P.

Jocose agit gratias pro sero transmissis, pro quibus [gap: Greek word(s)] reponit extenuatum. Deinde de publicis e Lusatia et de clade quadam loquitur. Postremo ad Statii editionem operam Kitschii sibi expetit.

LIteras tuas, mi Kitschi, et cum iis Discursus tuos recte accepi. Pro quibus minores gratias tibi debeo, quod tarde et meis precibus victus misisti; non tua sponte. Nosti illud: Maximo beneficium vendit, qui accipit preces. Sed tamen gratias ago. Atque ecce [gap: Greek word(s)] tibi [gap: Greek word(s)] plane [gap: Greek word(s)] . Sed oportet te hoc Catone contentum esse. De Lusaticis DEUS viderit, faxitque, ut nobis et Ecclesiae bono. Sed quid de clade illa Bohemorum? En dexteras infirmas, quibus spes suas posuerunt! omnes, quos audivi hactenus, causas rejiciunt in foedam Hungarorum fugam. Sed nolo in causas inquirere. Et fortasse hie aliquid divini.

Quic quid patimnr mortale genus,
Quicquid facimus, venit ex alto.

Quaeso te, de Statiano negotio, quid tam altum siles? si frustra spero, mature mone et sine ambagibus. Manuscriptos Palatinos Gruterus noster contulit. Cujus excerpta, ut et caetera, quae in illum Poetam meditatus idem amicus, haberem, nisi Rostochii apud Zenzerlingum haererent. De Bergmanniano MSto multa maxima mihi sum pollicitus. Idcirco jam serio rem ago. Et si copiam ejus mihi impetrare poteris, iterum


page 497, image: s497

dico, regem feceris. Quare te virum benevolum praesta. Cui etsi alias multa debeo, tamen longe majora debebo, si hoc beneficium accedat. Vale.

LXXXIII. N. N.

Solicitudinem ex adverso, quem metuit, casu Rutgersii prodit, cujus in se amorem, prudentiam, ac eruditionem extollit. Postea quaerit de quibus dam edendis. Ac denique de loco quodam Statii movet scrupulum, in quo Polla charissima uxorum dicatur, negat tamen illam Statii uxorem fuisse.

NOn possum scribendo exprimere, quantum animi angar, atque sollicitus sim de Rutgersio nostro, postquam de clade Bohemorum et deditione Vostratis Pragae accepi. Et merito quidem. Nam ut nihil dicam de ejus in me singulari affectu, quem tamen nullo meo merito meritus: quanta in eo prudentia, quanta eruditio? quam si divinam dixero, nihil puto erravero. Etenim si divina illa dicimus, quae raro homines assequuntur; quidni ego ei hoc tribuerim, qui paucos et numerabiles habet, qui cum eo comparari possunt? Testantur hoc Venusini, testantur variae lectiones, quibus nec ipsae Musae magis muficae esse possunt. Jam quid dicam de observationum in Horatium libris? Quid de Animadversionibus in Rutilium tuum? quas jam adornari ab eo ex ipso cognovimus; quin et quaedam vidimus. Quae si pereant, (si videlicet quid ipsi acciderit, quod DEUS omen avertat!) quanti damnum bonis literis patiendum? Quare per Musas te rogo, si quid acceperis de eo, ad me perscribas, et mihi timorem meum demas: quio utinam vanus! De Statiano loco quaeso me juves.


page 498, image: s498

Legitur Praef. Silv. l. 2. Quum ego et Polla Argentaria charissima uxorum hunc diem forte consecraeremus. Cur charissimam uxorem vocat? Duxitne Statius Pollam? Certe doctissimus Savaro ad Sidonium huc ivit; et in illam sententiam illos Sidonii versus:

Quid quod duplicibus jugata taedis
Argentaria Polla dat Poetas;

explicavit, Sed hoc mihi hactenus persvadere non potuit. Primo, quod nullus alius veterum hoc prodidisset: deinde, quod ex Statio ipso contrarium posse colligi videatur. Duxit Statius Pollam vel post Claudiam, vel ante. Ante non potuit. Haec enim primus eiamor, ut ipse testatur Lib. 3. Silva ultima. Post eam vix potuit. Nam senem Neapolim secessisse, ex eadem Silva constat. Adde quod hic libro secundo, quem mihi Romae positum scripsisse certum est, Pollae meminerit: quum demum Claudiae in tertio, et quum jam Neapoli esset, certe eo meditaretur. Quae et alia quum considero, non adduci possum, ut credam, Pollam unquam Statii conjugem fuisse, interim tamen nihil habeo, quod ad Sidonii locum respondeam. Ad nostrum Statium, expedita puto res erit, cum quibusdam libris et Domitiani Codice legamus: Clarissima uxorum ut Matronarum. Clarissimam autem vocat propter Conjugium maximi tempestatis illius Poetae. Nihil apertius. Sed tu in istis nos vel confirmabis, vel corriges. Vale.

LXXXIV. Michaeli Piccarto S. P.

Ejus sibi, utut longe minori, amicitiam conciliat.



page 499, image: s499

DIu haveo, Piccarte Clarissime, et notus tibi esse, et (nisi hoc improbum votum) amatus. Illud ut facile vel ab his literis impetrem, ita alterum plane nescio, qua ratione possim consequi. Quod si ad conciliandum amorem alterius nihil magis facit, quam eum amare, jam bene sperare incipio. Nam, si quemquam mortalium, te, Piccarte, sane diligo, amo, idque unice, et, ut cum Comico dicam, efflictim. Causas si tu dissimules, novit tamen orbis eruditus, nec unquam desinet praedicare. Igitur malo supersedere illis recensendis: laudandus enim esses. Quod apud te facere, nisi inepti esset, adulanti propior viderer. Alii hac via apud alios, sed tui dissimillimos, se insinuent: tibi, qui jam olim Sophocles illos et laudicaenos risisti et tantum non despuisti, si simpliciter apud te sine pompa ac strepitu amorem meum professus, perquam illud suffecerit. Ac si Viri Principes non tantum suae fortunae homines amant, sed et plebejos quandoque et de turba, cumque iis contra fortunae suae decumana versantur: neque tu, Piccarte, licet excellentis doctrinae merito in quodam velut famae fastigio positus, obscurum hunc literionem fastidies penitus, et amicitia tua putabis indignum. Neque enim fieri potest, ut qui tanto applausu hactenus a situ vindicas humaniores illas literas, jam pene fugientes, non ipse humanissimus esses. Ageigitur, et si amor meus tibi non ingratus est, in tuam amicitiam admitte; Quod si consequar, rex ero. Vale.

LXXXV. Conrado Bavaro S. P.

Querela est de paucit ate auditorum astivo tempore calidiore.



page 500, image: s500

NUnc etiam pecudes umbrasque ac otia captant,
Nunc virides etiam occult ant spineta lacertos.
Et nos aet ernus labor urget et usque fatigat.
Clamore assiduo nobis rumpenda cathedra est,
Quam vis vix totidem, quot ego sint tuque, Magistri,
Qui dictata velint periturae credere chartae,
Aut dare fallendi vel causa temporis aures.

Ita tibi affirmo, mi Bavare, quotidie cogor partes meas agere, quamvis sit vacuum sessore theatrum. Nec enim advocationem concedit hoc tempus, quae nimiis aestibus infracti ad omnes res inepti reddimur. O in quam servitutem servati sumus! Ergone doctorum pejor quam mulorum conditio sit? Caeterum male officium facit, qui coactus facit. Quod tamen illi non intelligunt, qui: Sed taceo. Etsi Amyclas perdidit silentium. Literas hasce cura ad eos, quibus inscriptae. Sirmannum velim de responsione urgeas. Vale, et Collegas tuos, quibus nomen meum non sordet, saluta.

LXXXVI. Eidem.

Laudes Lipsiae recitat, et Viros ea in urbe doctos. Caeterum excusat, si quid commissum e largiore potu. Salutari denique quosdam ac praecipue illius uxorem cupit.

ADhuc me tenet Lipsia vestra non tam amoenitate, pulchritudine, magnificentia sua, quam tot egregiis in ea viris. Quos pessimus sim et ingratissimus, nisi aeternum venerer, colam. Inter illos vero te, Bavare, praecipue: Cujus summam illam in me humanitatem, studium, liberalitatem sine animi sensu recordari nunquam possum. Hujus tamen gaudii ac


page 501, image: s501

voluptatis meae dulcedinem corrumpit et amaricat veluti ultimae illius vesperae recordatio, qua ita me praeter morem gessi, ut adhuc quoque pudeat pigeatque. Ego quid praetendere possim, non habeo: Cogitabis tamen interim largiorem potum proximum ad insaniam iter sternere.

Cum vino simul ipsa subit dementia pectus:
Et sapere ac potis vix licet esse Diis.

Literae ad Nymmannum nostrum nescio, an apud vos relictae, an inter viam perditae. Ego te dedisse vix altero die, quum domum redii, recordatus. Et hoc vesperae illi imputandum est. Interim tamen plane erubeo et veniam peto. Friderichum et Graulium quaeso salutes. Sed et Tuam (jure meritoque sic appellandam) Heroinam, cujus insignem virtutem ac humanitatem non satis mirari, imo exosculari potero. Valete, aureae animae, et mihi ignoscite, qui aeternum obnoxius vobis.

LXXXVII. Eidem. S. P.

Gratulatoria est ad Viduum conjugium iter antem prospera conditione.

EGregium tuum facinus, Bavare, qui ita deditus fuisti lacrymis, ut vacare iterum laetitiae, ita luxisti tuam, ut aliam posses amare. Non est illa vera sapientia, quae tota tetricitate constat: Nec invenere laudem, quibus natura sua exuenda fuit, ut se viros probarent. Bene igitur factum, quod ita te geris, ut virum pariter et hominem ostenderes. Neque vero putare debes iratos tibi manes Conjugis. Favent; et fallor, aut de tumulo adgratulantur votis tuis. Ego


page 502, image: s502

vero quam vellem adesse tibi et coram intueri tuam felicitatem? Sed jam non licet: et tu causas facile indagare potes. Interim grator, grator, inquam, tibi, et vetus illud bona fide acclamo: FELICITER! Donum etiam mitto et carmen. Utrumque boni consules et metieris communium temporum fortuna, quae nos non modo pauperrimos, sed ad scribendum hilarius aliquid plane reddunt ineptos. Mitto et duo alia epigrammata, quae Kleppisius Emblematibus suis Rectoris nostri nomine (is est Nicolaus Hunnius S. S. Theol. D. et P. P.) praeponet. Vale, et fortiter age rem tuam.

Nunc satis in lacrymis fuerit disperdere vit am,
Fataque dilectae Conjugis atra queri.
Assere te, Conrade, tibi, vitaeque prioris
Delicias veteres et tibiredde jocos.
Jam tibi mut ato procurrunt stamina filo,
Et Lachesis niveamprospera texit ovem.
SIMENIANA tua est: quantum Latonia praestat
Naides, Octaeas candida Luna faces,
Tantum illa omne genus nymphas: stat florida membris
Gratia, et ingenuus ridet in ore pudor.
Grata oculi pietate nitent: quid stemmata dicam?
Clara patre, Ingenio sed mage clara suo.
Hoc omnes transcendit opes: jam redditur omne,
Quicquid saeva tibi funeris hora tulit.
Et meliore AGNES post urnam legerecurrit,
Quam quae Threiciis umbra redempta modis.
Macte novis Vates taedis: tua gaudia carpe,
Namque in Simenia porro Nymannin habes.



page 503, image: s503

LXXXVIII. Conrado Bachmanno S. P.

AEnigmate quodam compotationem aliquam in aestu intensissimo factam subjicit. Mittit etiam versus, a se conditos. De Siberi carminibus addit nonnulla, et de Comment ariis in Virgilium Taubmanni excudendis.

NArro tibi metamorphosin meam, mi Claris sime Bachmanne. Constitueram nuper penitrare me in umbrosas illas Heliconis oras, inibique abdere devitandis hisce calidissimi sideris aestibus. Jam vocare viam institeram, ecce, malum, incido in quem vetulum venificum, nisi me mea memoria fallit, Symposii vocabulum ipsi erat, is delenifico suo carmine ludens adeo de me me exire fecit, ut si Oedipus es, jam Sphinga inveneris. Quanquam de te melius ominer, et non praecipitium, sed vero auxilium exspectem. Sed quid te his nugis ambagibusque detineo? Nescio, quid nuper aenigmatum sive griphorum, nam quod nomen mereri possint, non video, versificavimus, fallendi aestus gratia. Illud omne mitto tibi, ut rationem habeas ocii nostri. Amamus profecto naevos nostros et cicatrices, nec soli vitio nostro peccasse contenti, affectamus etiam, ut amentur, ait ille. Dedi nuper Studioso cuidam Juris ad vos commeanti literas. Eas, puto, accepisti. Siberi Epitaphia, quod attinet, tricatur bibliopola, et typographeum nondum viderunt. Igitur satis cito, si jam mittes. Non enim, puto, negaveris corollam qualemcunque amici veteris memoriae suspendisse. Ego triplici Epigrammate mactavi, quorum ultimo aliquid in illos Sylvanos


page 504, image: s504

lusimus. Vereor tamen, ut propitio Veneris comite Deo Joco. Commentaria in Virgilium Taubmanni nostri [gap: Greek word(s)] eleganter apud Schurerum excudi coepta sunt, eaque sub nundinas Lipsienses hiemales, vel Francofurtenses vernales certo absolutum iri confidimus. Egregium opus, et de quo multum debemus ipsi, quicunque Virgilium, hoc est, Eruditionem amamus. Tu cum illa et me quoque, Bachmanne Clarissime, Vale.

LXXXIX. Eidem S. P.

Responsoria est ad literas svavissimas, cum qua mittit epicedium, se atque facult atem suam extenuans. Deinde de Servio Danielis judicat et disserit. De Commentariis in Virgilium Nascimbenii, et de Blumio, qui pro Taubmanno scripsit, aliquid adjiciens.

LIteras tuas, Bachmanne Clarissime, illasque amicissimas, accepi. Quo animo, facile conjectare potest, qui novit, me vel ad nomen tuum prae gaudio exilire. Caeterum quae in principio earum scripsisti, nolo attingere, et vel de te, vel me etiam quidquam facere verborum, ne fiat mutua muli. In Winckelmanni sanctissimi Senis, et qui plurimum a me salveat, filii obitum Epigrammation quoddam hic accipies

- - - properanti falce dolatum.

Scio id patre et filio indignum. Misi tamen, quia in ista festinatione, et quum aliis curis occupatus, melius producere non potui. Et certe non semper ingenium in numerato habeo et Musas adeo faventes. Aspernantur saepe delicatulae illae Deae amplexus meos et resugiunt,


page 505, image: s505

ac non nisi crebris precibus exorantur. Igitur excusabis, ut qui multum praestare quidem volui, non potni tamen. Servius Danielis est, quem Petrus Daniel, homo Eruditissimus, Senator Regius Parisiis ex MS. edidit, qui omnium optimus censetur. Nam vulgaris ille et quem Fahricius edidit, varie interpolatus est, et habet multa spuria admixta. Praedictum Danielis Servium aliquoties Scaliger ad Catullum et alibi citat, inediti Servii Danielis nomine, item Servii Danielis in schedis. Sed hoc illo tempore. Jam editus est, sed raro inveniendus in bibliopoliis nostris. Citatur et alibi Servius Fuldensis, hoc est, quem Franciscus Moditus et nescio quis alter, de MSto Fuldensis bibliothecae descripserunt. Sed tantum ad lib. 2. AEneid. Comment. continet. Caetera interciderunt. Multa habet ille arguta, multa recondita, quae nec in vulgari, nec Danielis Servio, imo nullibi alias invenias. Idem cum Danielis conjunctim prodiit e Galliis. Nascimbonus Nascimbenius Gallus est, qui superiore aetate in Maronem Commentarios, eosque eruditissimos, scripsit. Sed illi penes me non sunt. Qui pro Taubmanno scripsit, non est filius, sed Alumnus quidam Academiae nostrae, et hujus urbis civis, nomine Jacobus Blum, qui aliquid studii in politioribus istis literis ponere voluit. Sed solius Lipsii fere admirator est, cujus totus est, ut stylus facile arguet, Tantum est. Vale.

XC. Eidem S. P.

Excusationem affert responsionis dilatae: suas literas nondum traditas, summa earum repetita, dolet, et


page 506, image: s506

causam indicat. De festivit ate Jubilaea, et carmine a se in ea Heroico recitato narrat.

QUod ad tuas humanissimas literas, Bachmanne Clarissime, non responderim, profectio mea in Academiae causa causa fuit. Nam si abfuissem, cum tabellarius ad vos meditatus, quae negotia impedire poterant scriptionem ad te, quem unice in oculis, imo et corde gesto? Quod autem superioribus scripsisti literis, meas te non accepisse, valde doleo. Nam de variis rebus agebant, maximam vero partem de Tibullo. Agebant enim tibi gratias pro tam humaniter misso exemplari Poetae illius; docebant porro, penes me fere omnes, qui in illum Poetam scripserunt, nempe Beroaldum, Parthenium, Muretum, Scaligerum, Passeratium, Douzam Filium, Douzam Patrem etc. Quaerebant item, quid tu censeas de trajectionibus Scaligeri in illo Poeta, a Casaubono et aliis laudatis, a Lipsio solicitatis in partem, a Grutero vero suis ad me literis prorsus improbatis? Item quid de illo Serviano videretur, quo statuitur in propago pro vite prima longa, contra pro gente brevis. Cum tamen in utroque significatu verbum propagare ancipitem primam habeat, ut ex Lucretio probari possit. Haec, nisi fallor, et quantum meminisse possum, literae illae continebant; Quae cur redditae tibi non suerint, causa est, quod Studiosus ille, qui ad vos cogitabat, et cui tradideram, in ipso itinere consilium mutavit, Jenamque deflexit, ibique haesit, haeretque adhuc inibi, nihil tamen literarum remisit. Siberi Parentalia prodiere in lucem. Habes hic exemplar. De Jubilaea festivitate, feliciter scias eam exactam. Ipse jussus Heroicum recitavi, cui videre publicum hactenus non licuit, cum nec mihi illud revidere.


page 507, image: s507

Quod quamprimum, ita fiet, factum fuerit, descriptum mittam, ut arbitreris, et si quid fugit nos, ut certe fugit, moneas. Sane cum elegantissimo Plinio cogito, quam sit magnum dare aliquid in lucem: nec persvadere mihi possum, non et cum multis et saepe tractandum, quod placere et semper et omnibus cupias. Vale, amicissimum mihi et venerabile nomen, Bachmanne. Vale.

XCI. Eidem S. P.

Rectori sibi negotiis incumbentibus excusat brevitatem responsionis. Mittit Orationes Jubilaeas et suum carmen a se corrigendum.

CLarissime Bachmanne! Perquam vellem equidem ad illas tuas ultimas amore pariter et eruditione madidas literas respondere, nisi tot negotia et curae, quae mihi hoctemporis, dum Rectoris sustineo provinciam, incumbunt, impedimento essent. Respondebo tamen suo tempore, si vivam, quidque de omnibus, quae quaesivisti, sentio, exponam. Facile autem hanc moram mihi condonabis, si recordabere, quantum otii illi, qui has sustinet partes. Orationes nostras Jubilaeas mitto, quibuscum et carmen meum, me tamen invitissimo, nec emendate satis editum. Nolim itaque de eo quicquam prius judices, quam elaboratum melius et a me editum legas. Quod fiet, quamprimum otioso mihilicebit esse. Taubmanni Virgilius vidit lucem, quem missum spero a filio editore. Si quid novi apud vos, fac sciam. Vale, mi Clarissime Bachmanne, et porro meus esto. Vale.



page 508, image: s508

XCII. Eidem

Gaudium ex literis ejus, carumque desiderium testatur. Taubmanni Virgilium promittit. Eum albo inserit Academiae, ac idem ut de se fiat Lipsiae, rogat.

CLarissime Domine Bachmanne! Literae tuae mihi recte traditae quanta laetitia me affecerint, dicere non possum. Nam persvadeas tibi velim, nullas unquam mihi gratiores esse, quam quae sibi Bachmanni nomen subscribunt. Itaque te rogo, ut nullam occasionem praetermittas, qua me affari potes. Ut enim illae Cephaleniae caprae beatas illas Favonii auras, queis vivere traduntur, ore patulo captant: Sic et ego tuarum illud literarum nectar anhelo semper. Virgilium Taubmanni videbis, cum bibliopolae nostri propediem ad Francofurtenses proficiscentur nundinas. Cum illis enim filius exemplar mittet. Caeterum quod me Rectore voluisti civis fieri Academiae nostrae, immane quantum mihi gratulatus sum. Ut autem majore tui honore id sieret, toti Senatui Academico exposui, illa ipsa verba, quibus a me id petiisti, ipsi matriculae inscriberentur, ut testimonio sint posteris quoque, quanti feceris Academiam nostram. Quod si et ego impetrare possim, ut te procurante vestrae Academiae intimarer, in maxima beatitatis parte deputarem. Vale, mi Bachmanne, et longiores, addo et elegantiores literas a me exspecta, cum literis fuero redditus: Ab eis enim hoc tempore, dum Rectorem gero, exulare fere cogor. Vale iterum.



page 509, image: s509

XCIII. Jano Gebharto S. P.

Consolatio praecedit ad exulem et rebus spoliatum suis. Sequitur gratulatio de functione nova: et hanc excipit querela de misero literatorum statu inter nummulariorum injurias. Postremo Statii editio recusatur.

DUpliciter me affecere literae tuae, Gebharte, pariterque dolorem mihi et gaudium propinarunt. Te patria ejectum, rebus tuis spoliatum, suppellectile libraria, quae supra omnes divitias tibi, exutum, nec sine lacrymis poteram legere. Rursus in Sveciam te vocatum, Professorem designatum, vehementer gaudebam. Mirum fortunae ingenium: dejecit, ut tolleret, et ut magis prodesset, ita ominor, leviter tibi nocuit. Ex patria ejectus es? at non mundo. Spoliatus rebus? reparare potes. Et quid de iis laboremus, quibus se sponte non nemo sapientum privavit. Quicquid enim extra animum, fortunae imputandum est. Quae Dea illa rapuit, reddere potest. Satis beatus es, quum ille tibi adhuc integer, et suae servans dignitatis. Sed desinamus philosophari. Tibi vero, mi Gebharte, de novo gratormunere, et vetus illud tibi bona fide acclamo: FELICITER! Macte, Gebharte, hoc Domini favore, macte; quem proprium tibi ac perpetuum precor. De nobis: sane vix magis in te hostis saevire potuit, quam in nos nummularii saeviunt. Quorum nequitia eo ventum est, ut sordidissimarum artium homines meliore conditione sint, quam qui liberalia profitemur. Pessum nos ire necesse, nisi mature nobis succurritur. Cujus tamen


page 510, image: s510

pene nulla adhuc aut perexigua spes apparet. De Statio frustra estis. Ego ne istam provinciam mihi, cui administrandae hactenus tam magni Viri se impares iudicarunt? Novi ego, quid ferre valeant mei humeri: nec ex insanis illis sum, qui sibi laudi fore arbitrantur, majora viribus admoliri. Quanquam non ignorem illud vetus, si cadendum, caelo potius cadendum esse. Ego publice hactenus interpretatus sum Sylvarum libros. Id ut dexterius possem, petii ab amicis, ut conferrent, si qua haberent, quibus ju vari mei conatus possent. Inter quos etiam fuit Segethus, qui, quum apud Clariss. Morsium MStum Statii inveniret, illico (quae est Morsii facilitas) illud ad me curavit. Hinc est, quod Morsius putavit a me Statium iri editum, quod mihi quidem hactenus in mentem non venit. Et quis id praesumat, priusquam Gruteri nostri in eum curae lucem viderint? De quibus, quaeso te, quid sperandum nobis? Memini olim illum ad me scribere, eas apud Zinzerlingum obhaerere. Quod si est, quaeso, urge hominem, ut editionem tandem adornet. Puto enim, Gruterum omne in illas jus ei cessisse. Vale.

XCIV. Joachimo Morsio S. P.

Pro communicato sibi, retentoque diutius MSto Statii agit gratias, et humanitatem Morsii effert laudibus. Tum si quid habeat ad Prudentium, mitti cupit. Porro suum in illum profitetur amorem singularem, eumque Wittebergam invitat.

EGo vero, Morsi Clarissime, invenire rationem non possum, qui respondeam praesigni illi tuo affectui


page 511, image: s511

in me, et humanitati, qua me tam prolixe hactenus prosequi voluisti. Nam quid aliud sibi volunt salutationes illae amicissimae, illaque munuscula (scripta a te edita dico) prae quibus, peream, nisi omne aurum sordeat mihi et argentum. Jam de Statio quid dicam, quem tam longo tempore commorari apud me, hominem ignotum plane et nullius in literis nominis, satis comiter permisisti? Bona fide affirmo tibi, toties erubere me, quoties ista recogito, et eo magis, quod vix in me videam aliquid, de quo dignus tanto tuo studio mihi videri possim. Sed habet hoc plerumque egregia virtus et eruditio, ut a supercilio et fastu procul sit, nihilque se dignum magis existimet, quam humanitatem coluisse. Statium autem tuum remitto nunc tandem una cum literis Magni Lipsii ad Barclajum datis, et ago ingentes tibi gratias, quod tam humaniter mecum communicasti. Utinam vero magnus ille Vir plures lectiones de illo suo depromptas codice literis istis commendasset, in paucioribus fortasse sudaremus. Ipsum enim videre codicem, improhum nonnihil votum videatur. Te autem minime omnium latet, plurima esse loca in illis Silvis, quae constituta nondum satis et explicata. Causam puto, paucissimos inveniri codices manu descriptos, in quibus salvae istae inveniantur. Caeterum tuus iste codex plane cum Bernartianis consentit. Et suspicio mihi nata, Virum illum non male de Papinio meritum eo usum fuisse. Fragmenta veterum Poetarum cum emendationibus Merulae, de quibus ad Blumium nostrum scripsisti, item si quae ad Prudentium habeas, si communicaveris, me prorsus feceris beneficii tui. Equidem tenerrime amo illum Poetam, tum ob ingenium elegans et Poeticum plane, tum ob


page 512, image: s512

singularem illam et vere priscam pietatem. Plura erant, mi Morsi, de quibus volebam scribere: sed negotia, quae me sibi implicant, id non permittunt. Unum hoc scribo, amore me tuo langvere prorsus, et nihil vovere magis, quam ut corporis amplexu quoque tuum tam eruditum, tam candidum pectus circumcingere liceat. Cui desiderio meo et ipsa modo fortuna videtur favere, quae Magdeburgum te, ut audio, adduxit, unde ad nos excurrere bidui, nec totius, res est. Per Musarum Te, Morsi, quae geris, sacra oro, ut hoc mihi dare velis, et advolare quamprimum, nosque exoptatissimo tuo adspectu exhilarare non modo, sed et beare. Si ego tantinon sum, quem videas: at Wittenberga tamen erit; quae multum sibi gratulabitur, a Morsio non fastiditam fuisse. Vale.

XCV. Henrico Günth. Platnero S. P.

De festinatione tabellarii queritur. Platnerum in pretio habet et collaudat. De Capidinibus movet scrupulum.

INde Thaltybius tuus nae certe non de mora satus, ut mulieres apud Magistrum leporis, sed vero de ipsa ventorum prosapia est, adeo ille non it, sed volat. Eadem enim hora, imo momento, quo accipio, ad tuas respondendum est, et quidem inter ipsam coenam: igitur nihil miraberis, si cruda. Caeterum te salvum gaudeo; velim tamen exactius scire, quo in loco res tuae: non ita sim felix, valde ego de tua semper sollieitus salute. Neque enim profecto quispiam est, cui metotum dederim atque tibi. Non quidem, quod olim et diu inter nos vivimus (quanquam et id quidem)


page 513, image: s513

quam quod video, te idem mecum stadium decurrere, anne et saepe praecurrere. Mi Platnere, non adeo meus sum, ut non te agnoscam. Omnia magna in te, ingenium, memoria; quorum ut illud non omnino desit, ista tamen mihi maxime jam claudit, ut [gap: Greek word(s)] dicam. Dum tua in Juvenalem, quae mittis, forte volvo, ut soleo ejusmodi, incido in quendam locum, ubi de Capidinibus. Eos, ut putas, Apulejo non primus restituit Woverius, nisi fallor, sed Meursius ad Arnobium. Capedunculos Ciceroni, si memini bene, Douza Pater. Si gratia tua fieri potest, inquiram et monebo. Plura mihi, quem possides, animus dictat, et prurit excipere manus: sed tabellarius turbat, et ego alias nescio quibus molestiis districtus. Si erit otium, et alteram tibi manum implebo. Jam contenti simus hoc Catone, quod dicere solebat mihi cognominis Imperator. Vale, mi Platnere, et me amare ne desine, qui ego te more majorum sine fuco et fallaciis aeternum. Vale.

XCVI. Eidem

Liter as ejus sibi gratissimas dicit, ac de Tibullo et Epigrammate quodam aliqua commemorat.

VIx amata ita promissae gaudia noctis, atque ego tuas literas expectavi. Partim ut sciam, quo in loco res tuae, partim ecquid ad literas nostras Barthius. Ad istud quidem spes, video, decollat: ad te, gaudeo, valere et nostrum esse. Rectori Portensi, quamprimum occasio erit, de Catalogo facessam negotium. Quanquam lapidi mihi loqueris, cum scribis, nihil ibi Tibullum. Schurero certe stimulus ero, quod sinon satis, crux acuta. De Epigrammate,


page 514, image: s514

illud sane tam care emere non poteras. Ultro dedissem hoc tibi: nec deerit certe Kitschius noster. Vale, mi oculissime Platnere: qui certo Tuus et Musarum. Vale.

XCVII. Eidem S. P.

De lectionum ejus Juvenalium editione laborat. Posteae de matrimonio ei gratulatur. Et tunc denique se suo statu contentum esse fatetur.

AMicissimas literas tuas, Anime mi, accepi, et una ablectissimos lectionum Juvenalium libros. Editionem quod attinet, suscepit eam Schurerus noster, sed et tua et mea spe longe seriorem. Quia enim operae jam in recudendo Plauto Taubmannia Grutero nostro recensito iterum, et luculento auctario macto, sudant, quem circa proximas nundinas Francof. vernas absolutum iri spero: et deinde Virgilius marginalibus notis ex Taubmanni Commentario maximam partem, praedicti Schureri monitu instinctuque a me defloratis, praelo committendus est, vix ante mediam aestatem hic nobis aliquid sperandum. Quod si aliquod periculum in mora, quamprimum mihi significabis, ut vel cum Selfischio vel alio quopiam de isto negotio agam. Non enim despero me inventurum, qui hanc provinciam in se recipiat. De honorario, puto, impetrabo id tibi apud Schurerum, qui Lipsiam profectus nubenti cognatae suo solenni officio adest. De Correctore et ipse laborabo. Verbo, omnia agam, ut nitide et emendate prodeant. De carcere tuo, nae ego pene gaudio dissilui. Qui ut aeternum te habeat, sine voto libertatis, opto precorque.


page 515, image: s515

Tuae vero illud Tibulli mei interim (donec Musa nostra aliquid ipsa procudat) acclamo:

Hoc tibi Conjugium promittit Delius ipse
Felix: hoc alium desine velle Virum.

Caeterum in regno meo, de quo scire volebas, satis felix, beatus sum. Etsi enim non lautae sint res nostrae et amplae, sunt quietae tamen et placidae, et intra sordes. Divitias et honores nec ambio certe, nec inhio. Hoc mihi votum est frui paratis et integra

Cum mente nec turpem senectam
Degere, nec cithara carentem.

Valemus et ego et mea, et meus quoque (nam et hunc dedit benignum Numen) omnes te et tuam quam diutissime optamus. Cui tu et mea causa Catullianum quaeso osculum, dulci dulcius ambrosia, Vale.

XCVIII. Eidem S. P.

Delectatum se literis ejus magnopere scribit, et quid prothyron, quidque equi palmati et Hermogeniani sint, explicat.

MElle profecto mihi atque placenta frui videor, quum tuas literas accipio, mi Platnere, non tam quod verae eruditionis puriori stillent nectare, quam quod amore in me madeant plane. Igitur etiam atque etiam rogo, nullum praetermitte commeare huc sine literis tuis. Ego quod videbo certe, ut mittam aliquid non quidem afficiendo stomacho tuo, (nam ista talia mactea non possum,) sed explendo. Ad Lipsianum prothyrum quod est, non fefellit certe memoria. Habetur iste locus lib. II. Epist. Quaest. Epist.


page 516, image: s516

VII. in haec verba conscriptus: Latini prothyra appellarunt, quae Graecis diathyra. Ea sunt repagulae ferro, lapide, vel qua alia reutrinque depacta, arcendis avestibulo aedium vehiculis et equis. Hoc ipsum Papinianus Velamen dixit, L. quaesitum, de instr. velinstrum. leg. Sicut, inquit, prothyron domus, si velamen est, instrumento domus continetur. Alia prothyra sunt illa, de quibus Nov. CIV. et CII. quod accurate, ut juris pleraque omnia explicavit amicus tuus Jac. Cujacius, Vir et laude nostra et seculo major. Ad Cujacium quod est, innuit ille cap. I. lib. XIV. observat. ubi plane, quantum equidem videre possum, cum Lipsio consentit. Si aliter tibi videtur, subjice, quaeso, et mone. Nam et mihi hactenus illorum sententia se probavit. Sed pergamus bene mereri de Jure nostro. In Codice de Grege dominico equorum Hermogenianorum et palmatorum mentio fit. Qui illi fuerint, jam olim disquisitum nobis, cum nec Alciatus, nec alii satis fecissent explicationibus suis. Tandem placuit, videri palmatos, quibus palmae nota inusta, ut patriam referret. Quae tamen provincia palmae nota referretur, nihil hactenus definitum nobis. Ego Achaicos ita dici puto. Nosti regionem illam ludis ejusmodi apprime deditam. Igitur pullos generosiores boni ominis ergo hac nota insignivit. Docuit me Gratius Cynegetico sub finem, cujus ea de re versus adscribo:

- - - O quantus in armis
Ille meis, cujus dociles pecuaria foetus
Sufficient, queis Chaonias contendere contra
Ausit, vix merita quas signat Achaia palma etc.

Vix enim hic pro non accipio, quo significatu apud Plautum, Ovidium, Lucanum, alios invenias. Aut


page 517, image: s517

certe dicendum, a victoria statim, et cum corona una et notam illam accepisse. Fortasse et huc respexit Nemesianus etiam in Cyneget, in deposito illo ulcere v. 242.

Armata et palmas nuper grex omnis avorum.

Nam praecessit:

- - - Cornipedes igitur lectos det Graecia nobis,
Cappadocumque notus referat generosa propago
Armata etc.

Scio, quomodo Barthius, Lib. III. advers. cap. XV. quomodo item Euslath. Swartius in Analect. L. III. c. VII. emendarunt, ingeniose quidem, vereor tamen ut vere, Quanquam ego nihil comminisci melius possim. Hermogenianos ego item suscipor signo caducei insignitos boni ominis ergo, eos, qui de pernicissimis nati, quasi ex Mercurio ipso essent progeniti. Nosti enim Deum illum alitem. Porro omnem gregem Dominicum certo charactere notatum ex Hieronymo conjicio. Sic enim ille tralate quidem Epist. quadam: Et vos Christioves eritis, characterem Dominicum in Sacramento portatis etc. Vale.

XCIX. Eidem S. P.

Gaudium exponit ortum ex acceptis ejus literis. De amore suo non cessante testatur, etiamsi liter as ad eum non dederit. Propertianas ejus emendationes laudat. De Juvenale ejus excudendo meminit, qua occasione ipsi Rutgersii lectiones commendat. Laudem sibi datam declinat, et propter negotia plurima filum abrumpit.



page 518, image: s518

EXilii profecto gaudio, mi Platnere, quum literae tuae ad me perlatae. Jamdudum enim de te metui, ne quid humanitus acciderit, quod tamdiu sileres, et ego ex nullo mortalium hactenus, licet anxie quaesierim, certior fieri potui, ubi, et quo statu esses. Quae unica quoque causa est, cur ad te literas hactenus non dederim, imo dare non potuerim. Itaque de amore meo te ominari melius velim. Nihil ille langvet, sed virescit indies, ut veteri verbo dicam, et vires sumit, praesertim cum tu jam nova alimenta et fomites suggeras. Propertianae tuae emendationes et mustea illa sua novitate et acumine perquam mihi arriserunt. Certi tamen quid de iis jam definire, per tot negotia, quae ipse horreo, mihi hoc temporis, quo Rectorem gero, admetiuntur, omnino non potui, et vix tuis literis legendis, hisque meis scribendis otium impetrari licuit. De Juvenale tuo qui censere aliter possim, quam jam olim factum, emittendum eum esse in lucem, et juventutis vota Poeta optimo carere diutius, non permittendum esse. Nec est, quod de Schurero ambigas. Ultro enim non semel de illo mecum egit, suamque operam studiumque luculenter promisit. Et vel statim typis tradi posset, nisi quaedam a te perpolienda et in melius efficienda ipse censuisses. Quae ego, ut sum pollicitus, quamprimum potero, sub signa cogam et ad te mittam. Et fortasse plura, quam opinaris hactenus. Edidit enim Francofurtensibus nundinis variarum Lectionum opus JANUS RUTGERSIUS, Batavus JCtus, amussitatae eruditionis plane aureum opus: In illis praeter alios autores saepius ad partes vocatur Juvenalis, ut ad medicina illi fieri, aut alluceri tamen possit. Scholiastes vero ipsius vetus, quem Pythaeus edidit, a capite ad calcem emendatur,


page 519, image: s519

illustratur, notatur, Quae omnia, si nulli alii rei, certe eximio ornamento editioni tuae esse possunt. Igitur et illa describam bona fide, et tuo arbitrio transmittam. De libello, quod tibi sub praelo, ita felix sim, ut ego libenter accepi, proter palmatos illos; quamquam vereor, ut palmas ferant. Sed experiantur publicum favorem. Quem si optinebunt, debebunt id omne tibi, qui produxisti. Unum tamen moneo, ut in meo nomine laudando blandis illis et invidis verbis, quibus et istas literas inscripsisti, parcas, ne simia risum moveat. Ego enim ille Philologus, ille Criticus, quocum comparari nemo hodie queat? Certe, nisi te nimio amore in me quasi extra te positum certo scirem, putare possem, te invidia lividum, invidiam inde mihi concitatum ivisse. Paulo aliquid plus viderim in his literis, quam profanum illud vulgus: quantum tamen est ad illam HEINSII, BARTHII, GRUTERI eruditionem comparatum? Certe [gap: Greek word(s)] . Epigramma prima occasione habebis: jam enim mittere profecto non potui; causas supra dixi. Et jam mihi adsunt nescio qui Capitones, et clamoribus suis non tantum aures obtundunt, sed et ipsum cerebrum sollicitant. Itaque veniam dabis, quod expectationi tuae et voto minus in praesenti satisfacere possum. Vale, mi Platnere, et salve, et, si merebor, amare me non desiste; qui aeternum hoc habebis pectus.

C. Eidem S. P.

Causas adducit, ob quas vix aptus jam sit literis scribendis, ac de Juvenale ipsius iterum agit.



page 520, image: s520

MOlestissima fuisset scriptio, mi Platnere, nisi ad te esset. Praeterquam enim, quod singulis pene momentis quiritantium turba interpellat, gravissima capitis destillatio, et ex hac contracta tussis me pessimis affligit modis. Accedit tabellarii iniquitas, qui vix horae spatium scribendi mihi concedebat. Ego vero Julius Caesar non sum, ut simul et celeriter agere multa possim. Sed ad tuas. Quod Juvenalem iterum ad partes vocaveris, recte facis, et e tua fama, nostro bono. De lectionum libris placet, si adjiciantur. Sic Ausonianas suas Scaliger, Statianas Gevartius edidit, et in tot libros divisit, in quot Poeta. Possis imitari. Textui vero velim apponi quasdam notas, in quibus breviter vel sensus, vel lectio vera indicetur, ne lector impediatur, quae postea in lectionum adjectis libris uberius explices et confirmes. Quae in Douza et Cruceo ad Juvenalem subnotavi, et hic mitto. Vellem et Rutgersiana possem (quae bene multa sunt) sed ita me Deus, exscribere hactenus non potui. Mittam autem prima occasione, modo ut praebeas. De opinionibus tuis agam cum Schurero, et spes de eo mihi optima. Igitur editionem paulisper suspende, dum certi aliquid ad te perscribam. Habeo et quiddam monere adhuc de equis palmatis, quod etiam eo differo. Disputationes hic mitto, quod quidem in summa festinatione eruere potui. Vale.

CI. Christiano Klengelio S. P.

Pro misso Grammondo agit gratias. Apocham ab ipso petit. Ad virtutes et studia modeste ipsum hortatur.



page 521, image: s521

COgnate Clariss. Grammondi Historia cum literis tuis mihi a tabellario reddita est. Pro navata opera ago gratias, relaturus ubi licebit. Nunc peto, ut mittas schedam, qua profitearis, de IX. Imperialibus tibi satisfactum a me N. N. nomine. Id enim rogat Pater, ut certus sit de omni aere alieno filii jam tandem expuncto. Et tibi grave non erit id schedii ad me permittere. Nihil amplius habeo, quod scribam. Nam quod ingressus iter virtutis et optimorum studiorum es, ultro calcabis, nec monitore opus erit. Quibus partibus sic fungor tamen, dum plurimum te amo. Vale. Raptiss. Proprid. Kal. Jun. An. CIC IC C XLIX.

CII. Eidem.

Cur serius respondeat, rationem expromit, et ituro Argentoratum Commendatitias ad Thaborem JCtum, quas voluerat, promittit.

QUod serius paulo ad tuas respondeo, ideo fit, quod tardius, ad quem misisti, et quinto demum die, cum cursor noster jam abiisset Lipsiam, exhibendas eas mihi curavit. Qui cum deinceps me certiorem redderet, post paucos dies discessurum te Lipsia, mittendarum eo periculum nolui facere: et istas direxi Dresdam, ut meo officio facerem satis. Libenter. audivi de caetero, Ampliss. Patrem eundi Argentoratum, et ibi perpoliendi studia fecisse tibi copiam. Quod ut tibi studiisque tuis bene vertere Deus velit, devote ipsum venerorque ac precor. De Commendatitiis quod scribis; quamquam nulla admodum mihi cum Amplissimo Thabore notitia est, exarabo ad eum tamen literas tua causa; atque is, nisi fallor,


page 522, image: s522

est, in cujus paranda benevolentia atque favore maximum operae pretium feceris. Quare, si placet hac mea opera uti, mone quaeso quamprimum de abitu tuo atque accessu eam in Academiam: Quod ubi feceris, mora nulla erit in me, quin illud tibi conficiam. Vale et me perge amare: meumque negotium commenda Parenti Amplissimo, de quo ex ipso intelliges. Vale iterum et salve a tui amantissimo, etc. Rapt. ad d. II. April. CIC IC C L.

CIII. Eidem.

Amore motum se ait scribere, atque desiderio sciendi, quis sit rerum ejus status, seque gavisurum affirmat laetis ejus in studiis progres sibus.

CUm noster Gersdorffius ad vos proficisceretur, nolui committere, ut vacuus nostris literis ad te veniret. Quamvis enim magnopere non erat, de quo perscriberem ad te, amor tamen et illud arctius sangvinis vinculum effecerunt, ut paucis versibus, quam salvae et bene compositae res tuae essent, perquirerem: praecipue cum diu de illis neque ex literis tuis nec aliorum relationibus quicquam potuerim discere. Quare gratissimam mihi rem feceris, si de statu tuo, et numne Argentorato transiturus in Galliam, an rediturus sis ad tuos? me doceas. Mihi autem singulari voluptati et gaudio erit, si laeta et secunda omnia cognoscam de te: majori tamen, si te non modo justi ac aequi scientia, sed omni liberalis atque praeclarae doctrinae genere auctum egregie ornatumque quamprimum amplectar. De rebus nostris ex Gersdorffio nostro cognosces. Vale et strenue age rem. Deus te servet! Lipsiae in nundinarum strepitu, ad d. VII. Non. Maji, Anno CIC IC C LI.



page 523, image: s523

CIV. Eidem S. P.

Responsionis intermissae rationem reddit, et quae nunc scribat, affectu aestimari cupit. Deinde iter quod paerat Klengelius in Galliam probat, et nonnulla committit ei apud Naudaeum suo nomine agenda.

Mi Clarissime Christiane,

QUod novissimis tuis nondum respondi, partim negotiis factum est, partim quod commoda occasio mittendi deesset. Hanc per Nobilissimum Dn. GERSDORFFIUM nactus, silere amplius nolui. Tantum ne officio meo deessem. Nam plura scribere nunc non licet. Et tu, quam debeo pietatem tibi, non ex verborum prolixitate, sed affectus copia aestimabis. Scribebas nuper moliri te iter in Galliam. Recte id facis. Et tu in eo non tantum seculo obsequi, sed tuis studiis etiam consulere poteris; neque ad aulam ibi tantum, sed et virtutem atque doctrinam proficrere. Nondum enim desiit Gallia et magnos et doctos viros habere. Quaeso te, mi Clarissime Klengeli, ut, quando discessurus Argentorato, significes. Vellem enim literas una dare ad Eruditiss. Dn. Naudaeum, qui me superiore anno aliquot libris ab se editis humanissime ultro donavit. Cujus consvetudo tibifortassean aliquid utilitatis afferre posset. Reliqua ex Nobiliss. Dno. GERSDORFFIO cognosces, quem tibi itineris comitem ominor fore. Si maturius vobis proficiscendum, quam vestrae ad me et meae ad vos commeare literae poterunt, tu apud Naudaeum cas partes ipse ages meo nomine, quas alias mandaturus literis eram. Hoc est, laudabis affectum ejus et honorisicum judicium de me, et liberalissime ages


page 524, image: s524

gratias pro eruditissimis opusculis ejus, quae communicare voluit mecum singulari humanitate. Meque pro eo perpetuo ipsi obstrictum fore et obligatum. Vale et exoptatissimo reditu nos et tuos omnes exhilara, et praesta patriae familiaeque communi ejusmodi decus, quod de te mihi semper promisi. Promisi autem ingens et singulare. Vale iterum. Deus te servet! Rapt. ad d. IX. Nov. An. CIC IC C LI.

CV. Eidem S. et O.

Gaudio et luctu pariter animum in diversa trahi scribit; gaudio quidem ex acceptis literis illius, luctu e Sponsae cujusdam obitu. Gratulatur juxta de felici reditu ejus, et quamprimum videre atque amplecti eum gestit.

QUid vero faciam inter diversos et plane contrarios affectus positus, dum inde gaudium, hinc luctus dolorque sollicitat, et animum huc ac illuc agit, ut discordantes venti mare volvere solent? nihil mihi exoptatius quidem literis tuis venit: nec dici potest, quam exilierim tripudiarimque visa tam chara amataque manu. Sed quantum tibi mihique gratulatus fui de felici reditu tuo, tantum moeroris tristitiaeque mox hausi, cum discerem, amantissimi N. N. sponsam inopinato fato ereptam esse. Dii boni, quam rarum exemplum virginis, tam venustae ac pulchrae, quam pudicae et omni virtutum decore mirifice exornatae! Saxeus itaque sim, niacerbissimo fato N. N. illacrymer, deploremque abunde vices has illaetabiles, quae dulcissimorum gaudiorum spem non modo in ventum et cineres, quod dicitur, sed vero in acerbissimum dolorem et luctum subito vertunt. Sed


page 525, image: s525

patiuntur mortales mortalia, et versant totam vitam nostram perpetuo dolor et gaudium. Quorum si quaedam mixtura sit, bene nobiscum agitur. Optime vero, cum laeta et prospera eminent. Quod ut proprium vobis atque perpetuum sit, ex animo voveoque ac precor. Caeterum, mi Amatissime Cognate, laetor quibus possum modis, et gratulor tibi, quod parentes optimos, quod sororem, quod fratres, caeteros tuos redux ex longo itinere salvos incolumesque ipse et talis complexus es: vellemque hoc gaudium meum in tuum ipsius sinum effundere, tibique testari coram affectum, quem debeo nimopere, nisi tanta spatia nos dividerent. Quod si per hoc aestivum tempus excurrere huc cum fratre optimo placere posset, nae mihi id multo gravissimum foret, audituro ex vobis, ecquas praeclaras res scientiasque visae Italia Galliaque vobis induissent. Nec dubitem multas magnasque et voluptates et utilitates inde me percepturum fore. Itaque praesta mihi, mi CHRISTIANE, hoc desiderium, et effice, ut tui itineris fructu aliquo ne caream. Quem multo plurimum post paulo in Patriam feliciter ut conferas, et ab eadem digna feras laboris studiique tui praemia, serio opto ac precor. Vale. Rapt. ad d. XIIX. Jun. CIC IC C LIII.

CVI. Eidem S. P.

Gratulatoria est de matrimonio inito, et Sponsa sibi cognata, quodque interesse nuptiis non possit, culpam in senectutem, valetudinem afflictam et tempus anni incommodum transfert: animo se autem adfuturum spondet, et donum carmenque nuptiale mittit.



page 526, image: s526

MIrae voluptati mihi fuerunt literae tuae: tum quia veniebant a te, tum quia laetissimum nuncium afferebant, et sponsum te esse, et illam ducturum te brevi, quae magnum clarumque in domum tuam nomen cum pari virtute allatura esset. Eoque me magis affecit haec res, quod, pacto hoc matrimonii foedere, novis vinculis et egomet tibi, et Heigia mihi obstringeretur, dum jus cognationis veteris nova affinitate geminatur. Maternum enim utriusque genus, si nescis, ex duabus sororibus germanis descendit: quamque proaviam tua habuit, haec aviae meae extitit soror, et socerum tuum consobrinum mihi dedit. Laetor itaque et gratulor utrique nostrum hoc matrimonium, idque ut fortunatissimum omni ex parte et felicissimum sit, a DEO immortali et in praesenti nunc precor, et semper precabor imposterum. Quibus quidem partibus non per absentiam scriptura ac literis fungerer, sed vero coram et ore contuens os, quod optabam summopere, si ingravescens aetas et valetudo afflicta et hora anni permitteret. Non dies mihi ullus propemodum abit, quin latera, aut lumbi, aut coxae doleant. Sive a calculo sit, seu ab Ischiade, vel utroque fortassean, quod cruciat ita atque exercet. Neque dum dixi de pedibus, quos ipsos et suus labor suis vicibus infestat. Et nosti praesens anni tempus, cum dominatur pituita maxime, horum generum morbis inimicissimum et decretorium quodammodo esse. Quod metuendum mihi tanto est magis, quod ad has valetudines senectus etiam accedit: quae sicut nunquam non patet morbis, ita eosdem aegerrime vincit. Consului tamen et Medicos: iidem, si salvum me vellem, profectioni omni nunc interdixerunt. Dabis itaque nobis, CHRISTIANE, benigne


page 527, image: s527

veniam, quod cogor abesse: non enim lubens volensque, sed invitissimus absum. Corpore dico, non animo. Hic enim nunquam non erit vobiscum: nunquam non prosequetur vos affectu omniet votis, quae pro felicitate ac incolumitate vestra excogitari unquam et concipi possunt. Hoc tibi omnino persvasum habe, hoc tuae confirma: et interim bene consulite hoc deauratum poculum, tum epithalamium vobis dicatum. Ita nunquam non vobis et eant tempora aurea, et carmina sonent, quae succedentia gaudiis gaudia laetissimosque proventus vobis congratulentur. Vale. Wittenbergae, ad d. XV. Febr. Anno CIC IC C LV.

CVII. N. N.

Rector alibus curis excusat liter arum tarditatem. De Bohemico bello varia commemorat, et de voluntatibus Principum in Italia, unde Romae male ominatur. Ratichiano de negotio judicat, et de amicitia cum Bavaro contracta narrat.

PRofecto male me habet, quod, dum Rectorem gero, tam literas, ut solitus, tractare nequeo, quam amicorum officiis satis respondere. Vix enim avocationem mihi a negotiis meis impetrare potui, ut ad tuas rescribere, licet aliquando tardius, possim. Qua de causa te vehementer rogo, ut hoc non negligentiae alicui, sed occupationibus meis tribuas. De rebus Bohemicis nihil adeo novi. Comes de Turn Budeweis, ut vocant, obsidione cinxit, frustra hactenus; sed Croma et Pilsen deditione se dedit. Imperator caduceatorem misit ad Ordines, jussitque, ut arma deponant, nisi faciant, nescio quae ipsis interminatus est.


page 528, image: s528

Illi vero curare nihili et strenue pergere. Nam et selectissimo valent exercitu, et firmissima auxilia exspectant. Certe, ut de aliis nihil dicam, Elector mille equites auxiliares ipsis propediem misfurum sese recipit. Hisce diebus Juvenis eruditissimus Palatinus ex Italia et Hispania reversus compellandi gratia, de Veneto illo facinore, quod Rex Hispaniarum molitus, retulit. Idem etiam mihi affirmavit, omnes Italiae Principes claudicare, (ita loquebatur) et male in Pontificem affectionatos esse, praecipue vero Urbini Ducem, heroem sapientissimum, et ut ipse literatissimus, literarum vindicem unicum et Patronum, qui aperta foveat dissidia in Ecclesiam Romanam. Quae si ita sese habent, ut ille mihi sancte affirmavit, quis non videat, rem Romanensium periclitari admodum, et, ut ille ait, stare praecipiti in loco. Deus porro adsit Ecclesiae suae, ut videat deploretque Babylon, ipsi nos curae et cordi esse. De Ratichiano negotio quaeso perscribe. Audio enim te cum illo Köteni egisse. Magna profecto molitur ille, an emolietur? vix puto, nisi eruditissimorum hominum et in unaquaque disciplina perfectissimorum opera utatur. Quorum sane ut hoc seculo non ita dapsilis proventus est, ita maximae impensae faciendae erunt, ut undique illi conquirantur. Sed de hoc fortasse alio tempore agemus. Certe enim indies tuum exspecto adventum, et quidem anxie certo. C. Ravarus ad me nupere fuit, mecumque arctissimam amicitiam, quod faustum sit, iniit. Ad te quoque meditabatur, nisi nuptiarum solennitas, cui hic intererat, et necessariorum officia nimio hic detinuissent. Salutem tamen tibi scribere jussit. Vale.



page 529, image: s529

CVIII. Henrico Meibomio S. P.

Remittit ei filium Magistri ornatum titulo. Insinuat se quoque ipsi officiose nil non promittendo. Hornejum denique salvere jubet, et de affectu in eum aliquid exponit.

ECce tibi, Clarissime et erudit a canitie venerande Meibomi, tuum tibi Davidem chariffimum remittimus, et quidem Magisterii honoribus mactum et decoratum. Nos tum tua in Remp. literariam merita, tum eruditionem ejus recte aestimasse, deprehendes, quum noveris inter triginta et octo candidatos sextum ei locum assignatum fuisse. Caeterum si non fastidis me inter cultores, imo amicos tuos, omnes curules trabeasque transcendo. De me persvadeas, nullum bellum tam triste esse, quod non in spem gratiae tuae sim pugnaturus. Collegam tuum Hornejum officiose ac peramanter salvere jubeo, et meas exspectare literas. Inpraesentiarum enim ad cum scribere omnino non vacabat. Laudavit mihi nuper per literas Clarissimus et optimus noster Gruterus eruditionem ejus, et significavit, se missurum ad me carmen novae Plautinae editioni praefigendum. Sed nihil accepi hactenus. Et jam illud mittere nimis serum esset. Ejus vero videre literas nunquam non mihi jucundum. Quem meum affectum quaeso illi insinua. Confido enim tibi amicum esse. Vale.

CIX. Henrico Herzvvigio S. P.

Gaudet eum valere, quem de nonnullis in stylomonet, et


page 530, image: s530

in alia causa se adjuturum promittit. Simul autem febris vim recrudescere dicit. Tum literas per eum ad Gruterum curarivult. Aristaeneti epistolas expetit. Erhardum salutat.

AMicos incolumes cogitare, melle atque placenta frui est, ait alicubi Seneca: Ego vero ipsa ambrosia fruitus, cum te non tam corpore quam animo valere accepi. Ad illud, quod in aurem tu mihi: Vide quo tu punctum ante, ô, vere modo; neque detrahitur sensui quidquam, si eo ordine ponas. Si quis in verba curatius intendat, et illud, liberaveris, non vulgari illo significatu, sed remotiori, latissimo tamen explicet. Sed tu videbis: quicquid enim sit, ego ita non scripserim, ut candide dicam. Expiator ignis, Tragicum tibi, sed tamen geminum est illud Plauti, et plane germanum in Trinummo.

Magister mihi exercitor animus hinc est, etc.

De actione, juvabo ego eam pro portione virili, et operam suam studiumque Meisnero et mihi pollicitus est M. Frereisen , Strasburgensis, ad hunc palum jamdudum exercitatus, ut nihil metuam de successu, nisi quid morbus iste interturbet. Febris integrat rabiem, et ab autumno isto resumit vires, et nostrum hoc Musarum templum iterum incestat. Sed DI meliora, et ista potius hostibus eveniant! Si quid literarum posthac tibi ad Gruterum misero, quaeso cura: nam Heidelberga in vicinia vobis, et commeatus illhinc expediti. Faxim, ut neque simili neque alio officio tibi unquam desim. De Goldasto an apud vos agat, et quid agat, quaeso, mone, et si Aristaeneti Epistolas Graecas cum versione Merceri nancisci his possis nundinis, beaveris sane. Imo quaecunque versio adjuncta sit. Nostris enim hominibus non magis


page 531, image: s531

notus ille liber, quam solis pectines et turres Lamiae, nt est apud Tertull. Quicquid sumseris, bona fide rependam. Collegas tuos, et praecipue Erhardum, (modo ille EST,) de Petronio suo mihi notum, amicissime salutabis et reliquias Comoediae quamprimum mittes. Ita vale, mi anime Herzwigi. [gap: Greek word(s)] .

CX. D. Jacobo Jano, Avunculo suo S. P.

Lugentem obitum senis foeminae solatur. Scribit pariter de obitu Tandleri, et ut de successione in ejus locum laboret, ipsum admonet. Quo facto laetam epistolae, osculo uxori svavissimo imperato, clausulam adjicit.

DE fato aviae meae foeminae Clarissimae, ita vivam, ne tristissimus accepi, avuncule Clarissime: neque adhuc lugere destiti. Etsi enim non acerba illius mors, namque jam annis obsessa erat; tamen ingrata, quia nemo quidquam de suo amittit libenter. Sed recordemur illud Graeculi veteris, quem famae benignitas inter septem sapientes retulit, [gap: Greek word(s)] , et lugeamus quidem, sed cum modo; lacrymandum nempe, non plorandum est. Cum ex stata illa aetate in senectutem transcenderet, nemo nostrum cordolio affectus est: quid jam luctui indulgeamus nimis, cum de senectute in mortem? Equidem ut virile robur vitium illud senii excipit, sic senium mors sequitur. Sed puto virum te et hic geres. Nam quomodo nuper in fortunam fortiter pugnasti, reminiscor, non repeto; nolo enim esse molestus. Sed heus! nocte


page 532, image: s532

superiore a media decessit Tandlerus noster, ad diem Mercurii humabitur: cujus ossa bene quiescant. Quid tu? prende, quod praesto est, imo quod pene in manibus habes, nec elabi sine tam bellam oceasionem.

Fronte capillata est, postica occasio calva,

recte monet Poeta. Velim autem, ut Facultatem Medicam primo, deinde et totam Academiam adeas, neminem vero privatim tentes. Si vero id conjunctim et una fiat, nihil dissvaserim. Interim etiam atque etiam vide, ut illos de aula tuos facias: qui si erunt, res facta est. Si quid ad Academiam mihi transmittes, et ego vel Sennerto, vel ipsi Rectori, prout videbitur. Vale, mi Avuncule, et quid ere tua futurum putes, diligenter dispice. Vale iterum. Fratrem Burchardum, item Augustum caeterosque omnes a me salutabis, etiam tuam, sed non sine osculo vinnulo, mellito, et quale Catullus meus probet, quod sit

- - - dulci dulcius ambrosia.

Vale iterum et huic laetiori pennae ignosce; nam velis nolis edulcare vitam convenit, curaeque acerbae jucundis regendae sensibus, ut alius mihi inclamat Poeta, [gap: Greek word(s)] .

CXI. Matthaeo Reimanno S. P.

Petit, ut ignoscatur sibi tardius respondenti. Editionem Epigrammatum ejus probat, sed Wittebergae non esse aicit quempiam, qui sumtus faciat, alibi quaerendum. A M. Schmidio salutem nunciat. Alia et epigramma addit.

PEne pudet, Reverende Domine, tam distulisse responsum: sed accidit sero, ut cum occasio esset ad


page 533, image: s533

te permittendi literas, ego negotiis aliis et occupationibus quammaxime distringerer. Quocirca ignoscee mihi pro humanitate tua, et veniam dabis, quia sponte reus non sum. De Epigrammatibus tuis, prorsus probo conatum tuum: quo et bene merebere de publico, et famam nominis amplificabis. In fine harum leges versus, quos editioni apponere queas. Non quod digni adeo publica luce; sed quia petiisti. Minime vero oportuit precibus et voluntati tuae deesse. Qui librum imprimendum curet, et suis sumtibus in publicum promoveat, hic inveniri non potest. Nam quia nunc omnia viarmata geruntur, jacent omnino commercia literarum. Quapropter vel Francofurti, vel alibi quaerendus est, qui curam istam in se sucipiat. M. Schmidius multa salute te impertit: qui de carmine, quod rogabas, memor erit, ubi monitus fuerit, librum tuum jam jam praelo committendum. Natus is optimus et eruditissimus vir, mihique conjunctissimus d. XIIX. Aprilis, Anno CIC IC C LXX. Lucas Beckmannus d. XVI. Decembr. Anno eodem. Obiit XI. Febr. Anno CIC IC C XXIV. Valentinus Gvilielmus Forsterus natus Marpurgi d. XXV. Augusti Anno CIC IC C LXXIV. Obiit Wittenbergae, die XXX. Septembr. Anno CIC IC C XX. Si quid imposterum velis, perscribes. Dabo operam, ne ulla in re tibi desim. Ita persvade tibi, Optime et Rever. Dom. Reimanne, meque ama. Vale.

Dum positis reddis lucem, noctemque malignam
Ire jubes, Reimanne, procul, seclisque futuris
Asseris, et diro prohibes succumbere fato
Egregios quos nostra viros modo secula laudant;
Ipse tuum nomen numeris et carmine terso
Aeterno mandas aevo famaeque perenni.



page 534, image: s534

CXII. Micheli Meisnero S. P.

Tibullum, quem inopinato sibi miserat, gratis simum sibi ait, annotationibus doctis ornatum et describendum. Osores postea Philosophiae et bonarum artium Magdeburgi exortos ridet. Et tandem de ipsius curis monet.

OCulissime mi Meisnere! Consecrabo fortunam hujusce diei, ut veteres dicebant, quo a te ego Tibullum. Insperato obtigit, igitur bis gratus. Nam de Catullo didicisti:

Si quidquam cupidoque optantique obtigit unquam
Insperanti, hoc est gratum animo proprie.

Multum tibi debeo, mi Meisnere, de invento hoc thesauro, multum illi, quem penes fuit. Bene tibi, bene illi sit, quicunque sit, et salveat ob hoc mihi ter imo quater. Sed quis ille? video non desultoria lectione trivisse hos Poetas, quae vero annotavit, evincunt sane, non libasse leviter de humanitatis poculo, sed totis faucibus bibisse. Ego vero describi curabo hunc librum; quem, quamprimum erit, non sine gratiis remittam. Peto tamen aliquot septimanarum commeatum. De fratribus roseae crucis, bene mones; videbo libellum. At audiisti de fungis illis Magdeburgensibus; nempe fungis, quia repentino orti sunt, repentino, ita ominor, occident? Sed quid illi? Dicunt nihil esse totum Philosophiae nomen, neque ad res divinas quidquam, neque humanas facere. Hominum argutationes esse, et svavia deliria. Igitur omnia potius ex sacris literis, et nescio a quo DEI Spiritu, qui omnia edoceat, exspectanda esse: Omnes,


page 535, image: s535

quascunque de rationibus habemus literas, illi abjiciunt; imo ipsos Patres, quia plura de seculi Sapientibus admiscuere. Quid tibi super his animi? Ego certe rideo, et misereor tamen. De tuis curis iterum aurem vello, ut etiam secundum quos litem des, quam nuper in tribunali tuo sumus contestati. Vale, mi Meisnere, Ocelle meus et Musarum. Vale iterum, et illum Saxonem multa salute a me imperti. Vale.

CXIII. Caspari Conrado S. P.

Verecunde satis excusat silentium, et condonari sibi cupit, constantiam affectus pollicenti. Deinde Franzium desiisse carmina pangere ait. Mox carmen suum extenuat missum. Post id de Henschedelio et Fuhrmanno Studiosis narrat. Tandemque Simonis Simonidis Poemata laudat, et hujus generis quaedam desiderat.

QUod pueri olim solent, ut si cujusquam commissi sibi conscii in parentum prodire adspectum vereantur, et timeant, prodeant tamen: ita et ego, cum nimis diu silui ad amicissimas literas, non nisi cum verecundia quadam calamum moveo atque respondeo. Quod quidem jam olim fecissem, nisi domestica quaedam mea negotia, et ob ea susceptae profectiunculae id impedissent. Quicquid erit, condonabis id homini tibi deditissimo, et qui pro te non dubitet durissima subire. Ita credas, mi Conrade, ita persvadeas tibi. Nec mutabo certe hunc affectum, nisi cum, ut cum Tibullo quid dicam,

- - - tenuem fuero mutatus in umbram,
Candidaque ossa super nigra favillateget.



page 536, image: s536

De Franzii carmine, vix aliquid sperandum tibi, licet saepius sollicitaverim. Nihil autem, ut autea, eum juvat scribere versiculos: et jam olim dixit:

Barbiton hic paries habeto.

De me, parui, et ecce tibi quicquid hoc libelli est, impoliti scilicet, et in speciem Priapi illius Horatiani properanti falce dolati. Quod vereor ne singuli versus probent. In meis culpis igitur tu veniam tibi dabis, qui voluisti. Henschedelius nescio ubi ubi sit: et jam tum, cum tuas acciperem, abierat. Scilicet non ei animus domicilium apud nos, sed breve erroris sui hospitium quaerere. M. Jacobus Fuhrmannus adhuc est, et vivit: Si modo vivit, qui Epilepsia ita attonitus, ut nec lingva, nec pedes, nec manus officium suum faciant. Certe ille talis, nihilque est, quod in eo vigeat, praeter mentem. Sed heus, mi Conrade, ecquid notitiae tibi cum Simone Simonide, Polono? Laudat ejus eruditionem alibi Lipsius: et credo facile, quum poemata ejus illa nuper Lugduni edita ex bibliotheca Joachimi Morsii vel leviter evolvo. Pauca illa quidem, et nimis, sed immane quantum bona et docta. Nihil affectatum inibi, pura omnia et naturaliter pulchra. Quaeso te, si apud te quicquam hujus massae, (rerum ejusmodi diligentissimum conquisitorem) ne invideas. Certe grandi me beneficio obstringes. Vale.

CXIV. Eidem S. P.

Laetatur literis ab eo acceptis, praecipue cum Preibisianae fuerint additae. Promittitque se missurum carmen, quod propter negotia quaerere nunc nequeat. Gratias


page 537, image: s537

vero gratiis opponit, quas multo majores deberese agnoscit. Bucretium denique salutat, cujus carmen mittit, et se totum Conrado tradit.

ISta quidem vis tibi est, Clarissime mi GONRADE, ita me literae tuae non affecere gaudio, sed oppressere fere. Non enim de clarissimi Bucretii amore nunciarunt modo, sed et Preibisium mihi conciliarunt. Noluit enim tuas ad me mittere, nisi comites suas adderet, o me in tanta felicitate mea hoc uno infelicem, quod paria sacere non possum! Schedas meas per negotia mea, quae, dum Rectorem geio, sustinere oportet, excutere hactenus omnino non fuit; itaque nec carmen illud tuum Domini est salus, de quo nuperrime tibispem feci, mittere potui. Mittam tamen certo. Utinam vero ego dignum nomen legar inter proceres Achivorum. De Schulteto nihil mihi debes. Et utinam ego tibi solvendo esse possim. Gratianus olim ad Ausonium solvere se dixit, quod debebat, et adhuc debere, quod solverit. Ego illud de te majore jure possim. Sed mittamus ista. Bucretium, aureum illud nomen, jam olim mihi, sed etiam tuo beneficio et carminibus Acidalii nunquam sine laude loquendi, mihi notum, officiosissime, et quantum potes, amanter a me saluta. Scripsissem certo, (et doleo non factum,) nisi quae dixi negotia et spatiorum iniquitas id praecidissent. Itaque excusabis, et interim de meo in ipsum affectu cultuque certiorem sacies. Mitto hic carmen meum. Nisi indignum ipsius oculis, exemplum Bucretio trades. M. Genshaedelius his diebus ad me fuit, qui multa de Viri illius humanitate depraedicavit, et spero eum vobis brevi adfuturum. Vale, Clarissime mi CONRADE, et habe Buchnerum tibi nexu mancipioque Tuum, qui profecto in


page 538, image: s538

isto pectore delicatus mihi es erisque semper. Vale iterum.

CXV. Eidem.

Laetitiam prodit ex amicitia ejus licet absentis. Carminis postulati spem iterum facit. At Poetae Laureati titulum modeste declinat. Pro imagine vero transmissa gratias agit. Juxta aegre fert, quod commendato sibi benefacere non potuerit. Et carmina censurae illius submittit.

LAetentur alii, seque felices beatosque deputent, cum gemmam invenerint, ego potius quando amicum. Hinc in facili tibi erit conjicere, mi Clarissime Conrade, quo animo tuam acceperim epistolam. Non enim nudos literarum apices, sed te ipsum, quantus quantus es, propinabat. Vulgi est praesentes amare, et quos videamus; nos dissiti amemus, et interiorelfacie noti.

Quod igitur bene sit, coeant in foedera dextrae,
Nostraque perpetuus pectora jungat amor.
Euryalum Hirtacidenque attollant secla priora;
Nos fidei exemplum tempora nostra ferant.

Caeterum, mi Conrade, diu jam est, cum ad te dedi literas, et una quoque carmen misi, nisi fallor Ithyphallicum sive Angelicum, ut Diomedes vocat, in illud tuum Domini est salus. Idque Seussii mei monitu. Nihil vero de illis accepisse tuae istae literae arguunt, quae et carmen postulant et meo me nomine non alloqvuntur. Nam Bencuminum Bomerum de Augusto Buchnero faciunt. Sed bene est: mitterem autem tibi jam illud carmen, si excutere schedas mihi fuisset: excutiam vero, et quamprimum occasio


page 539, image: s539

erit, mittam. Sed de Poetae Laur. Caes. titulo, quaeso imposterum omitte. Nondum enim mihi inter eos censeri licuit,

- - - quorum imagines lambunt
Hederae sequaces:

Nec laboro certe. Nam et coronas ad imperitos deferre gratia solet, ut est apud Petronium. Sim ut sum, modo non alienus a Musis. Pro imagine tua gratias tibi maximas. Sane nihil gratius potuisses. Levius enim desiderium est, cum sua oculis solatia. Dedicabo illam in Musaeo inter caeteras, quas colo, magnorum virorum. Musici aliquid et de studiis meis scribere jam nihil possum; nam et publicis occupatus sum negotiis, et Juvenis ille tuarum perlator nimio properavit. Utinam vero fuisset, qui ipsi bene facere potuissem! Didicisses sane, quantum te amem, et quo loco tuam commendationem habuissem. Mitto hic quaedam eorum Carminum, quae Academiae nomine vulgata, item alia, quae animi gratia lusi. Lege illa, cense, et si quae secus dicta, (et multa erunt, nam magnam partem inelaborata et praecipiti quodam calore effusa) audacter confode.

Palmas, non culpas esse put abo meas.

Bucretium, si superat, ut voveo, magnum illum Acidalii amicum, officiose saluto. In cujus amicitiam si te parario admittar, erit, de quo mihi gratulari habeam. Vale, mi Clarissime Cognate, et me perpetuo habe nexu mancipioque tuum.

CXVI. Martino Opitio S. P.

De Varrone ejusque editionibus quaedam disserit, nec


page 540, image: s540

non de una et altera ejus constructione modoque loquendi, quae sentiat, exponit.

NOsti, mi Frater, tum, qvum nuper una essemus, sermones inter nos de Varrone ejusque libris consertos fuisse, et te quidem plura super iis, quae de re rustica scripsit ille homo suae aetatis doctissimus, in medium protulisse. Inter alia et illud, laudabilem operam in sanandis ejus vulneribus, quae vel incuria temporum, vel ex scriptorum inscitia accepit, magnos illos Viros Victorium, Turnebum ei navasse: neminem vero de eo melius magisque meritum, quam Josephum Scaligerum, incomparabilis Patris incomparabilem filium. Quanquam non toti persaepe sint, et adhuc plura superent, quae in mendo cubent et medicina indigeant. Eorumque nonnulla a te tentata esse; quae tamen communicare mecum illa temporis ratio non permittebat. Quia vero non nescis, quo in loco mihi Varro sit: eapropter te maximopere rogo, ut quicquid habes, quo melius ei fieri posse arbitrere, depromasque mihique impertias. Certe magnam apud me inibis gratiam. Quippe qui non tantum summa voluptate me afficies, sed et penitus beabis. De dicendi illo genere, cum mutatur genus, fitque relatio non ad nomen in oratione positum, sed aliud ejusdem significationis, at generis diversi, ut flumen, fluvius, fimus, stercus, alveus, alveare etc. Varronem pro caeteris dicebam usum aliquoties; ecce tibi exempla l. 1. c. 12. Sin cogare secundum flumen aedificare, cur andum, ne adversum eum ponas, adversum eum scil. fluvium; etc. 15. secundum villam duo habere oportet sterquilinia, aut unum bifariam divisum. Alteram enim partem ferri oportet e villa novum fimum, ex altera veterem tolli in agrum: quod enim,


page 541, image: s541

quam recens, quod (sc. stercus) confricuis melius. Ita enim hic locus longe emendatior et auctior, quam in Scaligeri et vulgaribus libris, nec non in Ausonii Popmae codice legitur. Et l. 3. c. 16. Nec si ex alveo in alveum in eodem loco trajicias, negligenter faciendum; sed si transiturae sunt apes, ea (alvearia) apiastro perfricandum. Ita etiam et hic locus legendus potius, ut et in Codice Popmiano legitur, quam ut in vulgatis et Scaligeri est, perfricanda. Atque haec hactenus in ista dicendi forma notavi. Plura quin invenias, non dubito, si inquiras. Sed quid impedit meam conjecturam tibi proponere, ut tamen eliciam super quodam Varroniano loco? l. 3. c. ult. Ubi de Piscinis agit, et in Scaligeri et Popmae edit. I. Etenim hac incuria laborare ajebat M. Lucullum, et piscinas ejus despiciebat, quod aestivaria non haberet, ac inresidem aquam, et locis pestilentibus habitarent pisces ejus. Ita, inquam legitur, me quidem judice, male. Nam illa verba, in residem aquam et locis pestilentibus habitarent, non satis constructe posita sunt. Vel enim debebat dicere, in reside aqua et locis pestilentibus habitarent, vel in residem aquam et locos pestilentes habitarent. Nosti enim veteres aliter quam Grammaticorum canones praescribunt, praepositione usos. Ita Plautus, ubi in lustra jacuisti. Et sunt talia sexcenta, etiam apud Ciceronem tuum, quod te minime latet. Itane igitur emendandus et alterutro modo l. est? Non puto. Audaculum enim id foret. In Comeliana Editione ita hic locus conceptus distinctusque est: quod aestivaria non haberet, ac aquam in residem, et locis p. h. p. ejus. Si illud in residem, conjunctim inresidem legas, omnia optime habebunt, quod non haberet aquam inresidem seu non residem. C l. 2. c. 2. Itaque in bubulo genere nec minoris


page 542, image: s542

emitis annicula nec supra decem annorum. Aliter alii. Eodem capite paulo ante: et quod as antiquissimum, quod est flatum, pecore est notatum l. quod est flatum (pro conflatum, simplex pro composito, quod saepe apud Latinos occurrit auctores) pecore not at um est. L. 3. c. 10. Saliunt fere in aqua, inungentur in flumen aut piscinam: in margine notatum est: dum se mergunt in flumen: sed hoc longius a scriptura recedit. Legerim itaque: Saliunt fere in aqua. Inigentur igitur in flumen aut piscinam: quia in aqua fere saliunt anseres: quapropter tempore saliendi eos in slumen iniges. Usus hoc verbo eod. c. Folia ejus decerpentes dant; ne si eo inegerint, ubi nascitur, aut obterendo perdant, aut ipsi cruditate pereant. Plautus: Inegit rete pisces, Conjunctio vero, igitur, a praecedenti verbo facile absorberi potuit, ut plura passim sunt exempla. Vale.

CXVII. Eidem. S. P.

Silentium ejus pertinax modeste increpat, vel potius accusat, petitque, ut scribat tandem. Tum de bellicis actionibus quaedam narrat, et de munienda Witteberga. Hinc de amicis quibusdam scire avet, Argenidemque ipsius et alia expectat.

QUid tam pertinaciter sileas, ut ad binas meas literas ne apicem quidem rescripseris, Opiti Clarissime, comminisci certe non possum. Nam praeter illas quas Benchwitii uxor, et quidem ita laceratas attulit, ut Sibyllae folia videri possent, nullas omnino accepi. Quicquid sit, ego alia quavis causa factum interpretor, quam quod Buchneri amicitia sordere tibi


page 543, image: s543

coeperit. Quae melioribus, spero, tecum rationibus mihi inita, quam ut tam brevi dissolvi possit. Ego vero a te etiam atque etiam peto, ut ad meas literas respondeas. Non enim dubito ad te perlatas. Sed et de Heinsii Belgicis Carminibus memor eris. Tota haec vicinia aut milite aut bello infestata est. Hallensem Dioecesin, et illam Anhaltinatus partem omnem, quae ultra Albim est, cum ponte, Wallensteinius tenet. Citeriorem Regius et Mansfeldianus miles occupat. Utrimque de incolarum corio luditur. Arcem Ragetiam, cui veteranorum militum praesidium imposuerat Wallensteinius, Mansfeldius expugnavit, deleto praesidio, quod optimorum et veteranorum militum ibi Wallensteinius reliquerat. Nunc Wolmerstadium obsidetur. Rumor est et Ascherslebiam recuperatam Fuissii ductu. Wittenberga nostra egregie munietur: bis mille operariorum quotidie desudant. Nostra aula cui parti potissimum faveat, non satis liquet. Interim valde timemus, ne totius belli moles nobis incumbat. Quo circa facile potes colligere, quis nunc bonis studiis locus sit, quae nunquam melius quam inter quietem tractantur et pacem. Sed ferre oportet, quae mutare nequeas. Quid agatur apud vos, quid Amplissimus Kirchnerus, Nüslerusque valeant, scire expeto. Ego quidem valeo, caeterum magna clade affectus, de qua adjunctum epigramma te docebit. Quid Clarissimus Vir Henricus Schüzius expectet, additae literae ostendent, quas Hoffmeisterus ad me dedit. Nisi ipse Schüzius jam tum ad te perscripsit. De Argenide germanice reddita multum te amo: unice enim me cepit et elegantia et prudentia illius scripti. Omnia plena Deo, ut ille ajebat: sed tuum nondum vidi. Nihil enim exemplarium ad nos


page 544, image: s544

perlatum. Nec fiet ante finitas nundinas Lipsienses. Sed et Dianam amore perciti expectamus: praecipue Daciam, qua te immortalem reddes. Vale.

CXVIII. REICHARDO, Praeceptori olim suo S. et O.

Literas ejus se accepisse ait, post tam longam ignorationem rerum ejus, cujus cultum profitetur ob primae pueritiae institutionem rectam, et exemplum salutare. Pro quibus perpetuo se ipsi obligatum fore affirmat. Carmina demum sua mittit, quorum conditores vulgo immerito spernantur.

LIterae tuae, Reverende atque Doctissime Vir, per Casparem Schlimbach, Ornatissimum Virum, mihi recte traditae sunt, et velim persvadeas tibi, nihil gratius, nihil amabilius fuisse. Bene multi anni facti sunt, cum inter nos neque vidimus neque scripsimus. Et vero absque iis et Schlimbachio fuisset, cum ignarissimis juxta scirem, ubi et quomodo agitares. Quae res quam tristis et acerba fuerit mihi, facile colligere poteris, si recogitabis tecum, quantopere te a teneris coluerim, hactenus amaverim. Tu enim ille es, qui primus meae pueritiae Rex, ut cum Horatio dicam, exstitisti, qui primus eam doctrinae virtutique parasti. Multum refert, cui pueritiam tradas. Nam velut lutum, quam formam accepit, quum adhuc facile est et digitos sequitur, igne duratum postea servat: ita et homines, ut prima pueritia finguntur formanturque, ita postea vivunt,

- - - firmata viros cum fecerit aetas.

At tu quanta cura pueritiam meam formasti? Qua


page 545, image: s545

sanctitate praefuisti? Quam sedulo ea omnia abstinebas, in quae incauta aetas offendere posset. Cum tu tantopere videreris amare literas, et ipse coepi: cum te notarem continentissimum et acerrimum vitiorum hostem, ipse quoque postea studui, ut eorum liber essem. Scilicet optime docetur exemplis: quae imprimis hoc in se boni habent, quod approbant, quae praecipiunt, fieri posse, ut ille ait. Igitur quantum tibi debeam, facile vides, etiam quantum amem ac aestimem, si credes, me nihil a disciplina tua degenerasse, hoc est, a virtutis calle divertisse. Atque utinam affectum meum exprimere, utinam gratitudinem meam satis probare possem! Testes sint hae literae, imo sponsores sint, me ab amore tuo deducturam nullam senectutem,

Sive ego Tithonus, sive ego Nestor ero.

Pro concione missa gratias ago, et ecce tibi hic [gap: Greek word(s)] , sed valde dissimile, quaedam nugarum mearum. Ita vocare soleo carmina. Nam in his quicunque laborat hodie, nugari videtur. Sed simus hoc Catone contenti. Tibi scio longe alia mens, quem salvere atque valere jubeo.

CXIX. Tobiae Kempffero, Eruditissimo Juveni S. P.

Conciliantem sibi amicitiam libenter humaniterque admittit. Literaturam ejus elegantiorem laudat, seculi vero morem vitiosum improbat. Laudem sibi attributam declinat modeste, ubi per occasionem Heinsium uberius, Gruterum parcius laudat. Caeterum amorem illius perpetuum spondet, et frequentes liter as flagitat.



page 546, image: s546

MI Kempffere, ut amicitiam meam parares tibi, certe non opus erat mellitos verborum globulos in me spargere, tantum lectissimae orationis adducere apparatum: Unum illud totam rem confecisset, amo. Ferreum enim et malis Gratiis natum, qui non redamet tam ingenue invitantem! sed condono tibi hunc affectum, quem scio et ipsum tenere amandum esse. Caeterum velim tibi persvadeas, me miris modis iis delectatum fuisse. Nam non eleganter tantum venusteque scriptae, et papavere veluti et sesamo sparsae erant, sed et indolem illam tuam non publici saporis et bonae mentis candidatam mihi non obscure loquebantur. Perge tu vero, mi Kempffere, perge hanc viam et bonas literas serio amare. Cui Professioni te proprie destinaveris, nescio. Hoc scio, non ornamentum tantum eas esse, sed et acre telum adjumentumque praebere cuilibet sapientiae parti. Nec est, quod te insubidissimi Seculi supercilium moveat. Spernimur literatores, imo premimur: at tu illud a me audi, quod ex Sibylla Aeneas:

Tu ne cede malis, sed contra audentior ito.

Pauci sunt, fateor, et numerabiles, qui Musas colunt. Sed et illud nosti: meliora quae sunt, pauci seqvuntur. Seneca alibi ad Lucitium suum: Quid tibi vitanduns praecipue existimes? quaeris? turbam. Ego nostra tempestate idem dixerim. Ita ubicunque multitudo, ibi et malum. Sed mitto ista. Nolo enim turbare Satyram. De Schediasmatis tuis ita felix sim, ut ea videre gestio. Quapropter quamprimum, quam primum mitte. Nam desiderium meum vix fero. Non dimittam certe, nisi Epigrammate aliquo, aut quicquid propitia dictabit Musa, mactata. Caeterum quid illud est, quod in inscriptione posuisti? Egone celeberrimus


page 547, image: s547

seculi nostri Poetarum, qui vix Albi meo innotui? Cujus vix unum et alterum Schedium publice legitur, et quidem invitis Musis emissum? Nescio quis Imperatorum olim: Vellem tam formosus esse, quam Metius sibi videtur. Ego tantus (nisi fortasse hoc improbum votum) quantum, mi Kempffere, facere voluisti. Deinde cum me cum Heinsio comparas, quid aliud facis, quam Thersiten cum decoro, agrestem cum erudito, hominem cum Deo. Humanum fastigium Lipsio, in quo ipse fuit positus, excessisse visi sunt Homerus, Hippocrates, Aristoteles et Julius ille Scaliger: ego quintum HEINSIUM addo: cui seculum nostrum nec eruditione, nec judicio (quod illius anima est) parem habet. Poetarum autem omnium longe Princeps est. Tubae alius, alius Lyrae natus est. Qui in socco placuit, mox in cothurno ridetur. At divinum illud ingenium in omnia sufficit. Quicquid tentat, felicissime perficit. Hinc ego non semper amare illud studni, sed quantum potest, colere et admirari. Vide igitur, ne imposterum amor mei nimius tibi imponat, qui certe te fascinaverat, cum ista scriberes, et cave quaeso sedulo, ne censeare porro sententia comicorum: amantes amentes. Sed heus, Kempffere mi! An notitia tibi cum Heinsio et Grutero? Ita ex tuis hariolor, et si est, gratulor certe. Non habet orbis noster Heinsio doctiorem; non habet, cui plus literae debeant, quam Gruterum: neminem utroque humaniorem. Ego satis hactenus didici ex istius praesertim literis, quas summus ille Vir ad hunc obscurum literionem tales dedit, ut humanitatem ipsam humaniorem facere possent. Et credas velim, si Alexander essem, me gemmeis loculis illas servaturum. Plura tecum garrire vellem; sed videor


page 548, image: s548

mihi Poetam inclamantem audire: Ohe jam satis est. Ut igitur finem faciam, ita quidem, ut ad principium retrogrediar, amo te, mi Kempffere, amo te, propter praeclaras ingenii dotes et rectitudinem, atque adeo, quod Propertius noster amicae:

At me ab amore tuo deducet nulla senectus,
Sive ego Tit honus, sive ego Nestor ero;

illud ipsum tibi spondeo. Tu modo perge amare literas et bonam mentem. Quaeso te, saepius literas ut ad me des, et me de statu tuo et studiis erudias. Totum enim Kempfferum nosse mihi volupe est. Vale.

CXX. Georgio Thurzoni, Palatino Ungariae.

Intercedit pro aliquo in negotio pecuniario, petitque, Comes efficiat, ut debitum quamprimum solvatur, a non ingrato habendo pro victu.

Illustris, Spectabilis ac Magnifice Comes, Domine Gratiosis sime!

QUum ignotis etiam, si sapientibus credimus, prodesse debeamus, quanto magis notis, et qui in nobis praesidium suum tutelamque ponunt? Quapro pter quum N. Weinsbergerus, Cassoviensis Hungarus, Civis noster, Vir ornatus et doctus speraret atque confideret, negotium quoddam pecuniarium facilius expeditum iri, si Illustr. et Sp. M. V. per literas id commendaremus, noluimus in eo equidem ipsi deesse. Egit superioribus annis apud nos studiorum gratia Nicolaus Galgocinus, Ill. M. V. alumnus et cliens. Is quum ad Rectoratum Scholae Csippegnensis capessendum hinc discederet, praedicto civi nostro pro obsonio debuit 26. fl. et 13. g. Quod quia longinquo illo,


page 549, image: s549

quod meditabatur, itinere, magni multique sumendi sumtus, expungere non potuit. Recepit tamen atque promisit bona fide, prima quaque occasione pecuniam illam missurum, totamque summam confecturum esse. Quanquam igitur noster in ea spe sem per fuerit hactenus, fore, ut debitum illud, quod sancte promiserat, expungeretur, tamen frustra fuit, et nullis modis ex eo pecuniam illam, ut sic loquamur, exsculpere, et commodam solutionem potuit impetrare. Quia vero res ejus non ferunt, ut tricari amplius hominem patiatur, Ill. M. V. in cujus ditione et potestate est, adeundam, ejusque auxilium implorandum, neceslarium sibi esse putavit. Etsi vero nih l equidem de Ill. M. V. benevolentia ac aequitate dubitabat, tamen certis de causis petiit, ut et nos quoque per literas ei hoc suum negotium commendaremus. Itaque ab Ill. M. V. ea, qua par, reverentia rogamus ac petimus, ut hoc Weinsbergeri nostri negotium sibi quam commendatissimum habeat. Facietque hac in parte V. l. M. quod se dignum, et alias quoque maxime justum ac aequum est. Nam etsi omnia juste debita solvenda sunt, ea tamen cumprimis, quae apud eos contracta, qui pascere nos et alere voluerunt. Sane illi velut Parentum loco sunt, In illos qui ingrati sunt, maxime omnium ingrati sunt. Quae omnia quo melius ipse Dn. Galgocinus intelligit, eo speramus magis pro viribus laboraturum esse, ne aut lenti debitoris aut hominis ingrati crimine se obliget. Quod restat, nos Illustr. et Spect. M. V. officia nostra studiaque deferimus, quem ut DEUS Opt. Max. Patriae bono diu valere florereque velit, ex animo veneramur eum, ac optamus.



page 550, image: s550

CXXI. Tobiae Hübnero S. P.

Excusat diu neglectum in scribendis literis officium. Troadum Senecae ab Opitio Germanicam in lingvam conversarum exemplaria mittit. Werderum ad Tassi editionem excitat, et Philostratum cum versione Morelli petit.

ITa felix sim, Vir Amplis sime et Nobilis sime, ut ego vereor plane ac erubesco in tuum venire conspe, ctum. Quis enim ullus cliens tam frigidus, tam supinus esse potest, quam ego fui hactenus; qui non dicam aliquot diebus, sed mensibus ipsis ne perfunctoria quidem salutatione officium meum tibi probavi. Poteram quidem causari negotia et alia, quae emplastri vicem arcessere solent in ista culpa deprehensi: sed malui ego me ipsum accusare potius, et reum peragere ad tribunal tuum, quam ineptissimis excusationibus perdere chartam. Quis enim unquam persvadere sibi patiatur, sic me distringi negotiis, ut ne supersit tempus paucis literis ad amicos exarandis? Alii hoc nomine suas praetexant culpas. Mihi jam apud te iueptire non fuit. Troadum Senecae, ut noster Opitius germanice loqui docuit, mitto duo exemplaria compacta. Alterum tibi a me habeas: alterum Illustrissimae et incomparabili Principi tuae, cujus virtutes indies magis magisque demiror, cum prolixa atque humillima officiorum meorum denunciatione offeras, etiam atque etiam abs te peto. Tertium exemplar ad Nobilissimum Dominum Werderum, si grave non est, permittendum curabis: cujus Tassum nimis impatienter expectamus. Ecquando prodibit tamdiu


page 551, image: s551

promissuns opus? Quando erit, ut Germanicas nostras Musas ambiguam palmam Italis fecisse Camoenis appareat; quae in te jam olim omnem Gallicam svaviloquentiam argutiasque superarunt?

Hanc lucem celeri turbine Parca neat!

Philostratum Graecum cum versione Federici Morelli, Prof. Reg. Parisiensis, memini in Illustrissimi Principis tui bibliotheca vidisse. Ejus usum ad mensem unum abs te ut petam, facit illa tua insignis comitas, qua praesenti mihi certam impetrandi fecisti spem, quicquid istiusmodi abste orarem. Qui tuus in me animus ut demutaverit, nullus equidem adduci possum. Is enim nobilium animorum status est, qui mundi supra lunam: quo nullae mutationum vices pertingere possunt. Vale, Vir Nobilis sime, et amare Buchnerum perge, qui ut se tibi probare possit, omnia paratus est facere et pati. Vale.

CXXII. Conrado Hornejo S. P.

Testatur, literas ejus geminas ad pariafaciendum se stimulare. Interim timet patriae ob vicini belli incendium, quod ut pace sopiatur, studiorum nutricula, vovet. In PSto, quae ediderit, mitti sibi cupit.

ITeratae tuae literae, Reverende atque Amplissime Vir, de constantia amoris tui erga me satis testimonii mihi perhibent. Cui affectui tuo nisi respondeam, nae ego nequissimus omnium ac ingratissimus sim, quotquot in hac terrae pila degunt, ut cum Varrone dicam. Itaque sic habeas velim, vix quemquam esse praeter te, cui me meaque omnia velim probare. Quid novi hic habeatur, ex Sonnemanno nostro luculenter,


page 552, image: s552

puto, cognosces. De quo mereri bene, quibuscunque potero modis, sedulo studebo, tum quia hoc meretur elegans eruditio morumque lepor singularis; tum quia id video tibi gratum futurum esse. Ex eodem et luculenter intelliges, quis rerum nostrarum status sit. Hactenus quidem nos non corripuit publicum istud incendium; terret tamen nos non leviter, qui proximus ardet Ucalegon, et exhorrescimus ad fulmina, quae totam pene viciniam attonuere. Cuivis potest accidere, quod cuiquam potest. Trepidamus itaque et ingemiscimus patriae malis. Praecipue quum recordamur, eam suis ipsius viribus perire. Profecto nescio, quae Ate aut Erinnys omnia misceat ac turbet, ut, quum singuli pacem expetant, nemo tamen eam serio eat procuratum. Quamquam de ea coeunda nunc iterum nuncii afferantur. Qui utinam veri sint, ut afflicta respirare patria, bonaque studia efflorescere ipsius iterum queant. Ut enim a nobis nondum penitus excesserint, frigidiuscule tractantur tamen, ut fieri solet inter armorum metus. Nunquam enim ea habentur melius, nunquam magis succedunt, quam ubi in mentem hilarem ac metu vacuam inciderunt. Quam tibi perpetuam precor, mi Horneje. Vale.

P. S.

Si quid edideris, ne me illius patiaris exsortem. Facit tuorum exquisita eruditio, ut semper ea legere desiderem.

CXXIII. Geverhardo Elmenhorstio S. P.

Amicitiam ejus ambit per Segethum Brit annum, quem laudat, seque illi dedicat.



page 553, image: s553

DIu est, Elmenhorsti Clarissime, quo tibi et innotescere cupio, et, nisi hoc improbum votum, amari. Quod quis non in summa felicitatis parte numeret, qui te et eruditionem, qua beari seculum nostrum benignitate Numinis contigit, recte didicerit aestimare? Id tamen quo minus hactenus consequi potuerim, ipse ille subrusticus meus pudor in causa suit, qui, quotics scribendi ad te impetus me cepit, illum oppressit atque inhibuit. Nunc ut quum Thomas Segethus Britannus, Vir Nobiliss. et ad miraculum doctus, cujus amicitia serio gandeo atque trinmpho, hac transiret, et Hamburgum vestram meditaretur, tandem meipsum vici, atque nolui eum sine literis meis dimittere. Nam meliorem posse latorem dari, aut magis idoneum parari, non animadvertebam. Qoippe qui eruditione et ingenii divinitate tibi non solum apprime cognitus sit, sed et arctissime amicitia conjunctus. Quamquam vero nihil in me inveniam, quod tanti viri, qualis tu es, amorem mereri poterat: si tamen hoc ipsum studium meum in viros magnos et cultus, si literarum et bonae mentis amor, qui ingens me cepit, aliquid [gap: Greek word(s)] habet, omnia de humilitate ac facilitate tua mihi polliceor, nec intervertes, spero, haec ignoti hominis vota. Sane et Dii gaudent et coli se ab hominibus et amari. De me hoc tibi velim persvadeas, Elmenhorstii nomen mihi semper tantum fore, ut nullum unquam bellum tam triste esse possit, quod non in gratiae tuae spem sim militaturus. Certe me

- - - ab amore tui deducet nulla senectus,
Sive ego Tithonus. sive ego Nestor ero.

Vale, Vir Clarissime, et me ama.



page 554, image: s554

CXXIV. Facultatis Medicae Decano Spectatissimo S. P. Nominealterius.

Collegio Medico exhausto, Professionem Medicam sibi deposcit, qua se non indignum venditat.

QUo infelicitatis redactum sit vestrum collegium, Decane Spectatissime, ipse maxime testis es, qui unus universum nunc repraesentas. Quae clades profecto ut maxima est, ita deplorari facilius, quam verbis exprimi potest. Quanquam vero intelligam, quam arduum sit affectare locum ejusmodi, quem tenuere hactenus Clarissimi et Excellentissimi Viri, quorum obitu haec tanta Academiae invecta clades: tamen non dubitavi, Decane Spectat. nunc profiteri nomen meum apud Amplissimam dignitatem tuam, atque obnixe ab ea petere atque contendere, ut inter eos, qui tecum imposterum Medicam rem docere publice Sereniss. Electoris auspiciis hic debent, denominare Academia benevole me velit. Meum quidem non est, vindicare mihi per vanitatem aliquid, quod difficilius praestatur re, quam verbis ostenditur: tamen in eam spem venio, his annis, quos egi in Academia ista ac urbe, eam et eruditionem discendo, et experientiam faciendo medicinam comparasse mihi, ut partes istas non ineptissimesane me administraturum fore confidam. Posthaec et ita vitam constitui semper, ut nihil omnino contraxifse videar notae deterioris: cum ita me semper gefserim, ut bonum et honestatis amantem virum cumprimis decet. Magnum mihi praesidium certe positum est in benevolentia tua, Spectabilis Domine Decane. Quapropter abs te officiose atque obnixe rogo, ut desideria haec mea commendatissima


page 555, image: s555

tibi habeas, atque in eum provehas locum, quo quidem pertingere maxime opto. Quod beneficium ubi semel in me contuleris, nunquam animo excidet, et ego perpetuo T. Ampliss. Dignitatem, prout par est, colere, venerari et quibuscunque referendae gratitudinis rationibus ac modis prosequi, sedulo studebo. Vale feliciter, Domine Decane Spect. et Excell. Vir, mihique favere non dedignare, qui nunquam in se eam contrahet culpam, ut jure ingratus argui queat.

CXXV. CONSILIUM de Studiis recte instituendis.

Non multa simul tractanda censet, Logicaeque ac Rhetoricae boras tribuendas peculiares; Tum versiones adornandas. Orationes autem Cic. quae legendae sint una cum epistolis, praecipit. Ex Historicis Vellejum, Victorem et Eutropium proponit. Cum Chronologia jungendam dicit Geographiam, ubi Pomponius Mela laudatur. Docet porro, quomodo et quando exercendus sit stylus. Item quomodo Poesi aliquid dandum adhibitis P. Syri mimis et Horatii epistolis. Ethica et Politica reservanda putat maturioribus annis, in legendis tamen auctoribus subinde aliquid e morali et civili doctrina inspergendum.

NImia varietas et copia lectionum impedit magis studiorum profectus, quam promovet. Nam dum distrahitur animus, minus valet ad singula, et quasi justa digestione concoquere, atque in succum et sangvinem convertere veluti, quae accepit, non potest. Pauca itaque deligenda sunt, et quae delegimus, iis inhaerendum continuo studio, ut capiantur rectius, et


page 556, image: s556

fidelius sedeant. Ac Logicae quidem peculiares horas per dies singulos tribuendas minime putem. Sed quae in isthoc genere hactenus absoluta fuerunt, iis repetendis per singulas septimanas unam horam sufficere existimaverim. Ubi id dandum maxime operae est, ut syllogismorum et argumentandi rationes explicentur, omissis subtilitatibus, quae nullo alio sine discuntur ab hujus loci hominibus, quam ut cum detrimento impensi temporis dediscantur. Potest et Dialecticae usus in ipsa evolutione auctorum, praecipue qui orationes scripsere, demonstrari atque ostendi, quomodo oratorum argumenta in syllogismos resolvi ac formari debeant, et isti rursus oratorio modo tractari. Rhetoricae dandae horae duae: una, quae elocutioni serviat, altera, quae inveniendis et disponendis rebus animum praeparet. Quos legerint auctores sive Historicos, sive Oratores, (quo refero etiam qui epistolas scripsere) eos omnes vertant Germanice, et deinde reddant Latine, ut de utriusque lingvae proprietate facillime latiusque constare possit. In Orationibus unus eminet Cicero: cujus eae orationes praecipue tractandae, quas ad Caesarem habuit: quibus addendae et breviores ex Philippicis, item egregia illa pro lege Manilia: in iis enim multa continentur, quae ad Rempubl. administrandam pertinent. Ejusdem epistolas etiam commendo: Praecipue quas ad Quintum fratrem scripsit, ubi pulcherrimas et utilissimas institutiones reperire licet. Ita autem in iis versandum, ut quicquid coeptum fuerit, non deponatur de manibus, nisi absolutum: ita enim assvefient stylo auctoris, feliciusque imitabuntur. Absoluta oratione aliqua, Historicorum aliquis sumatur in manus. Primum Vellejus, deinde Victor vel Eutropius.


page 557, image: s557

Vellejus similiter continua tractatione evolvendus: postea per vices Victor et Eutropius legi poterunt; ita quidem, ut, quae in altero absoluta fuerit portio, in altero (nam argumentum utriusque idem proponendum est) veluti repetatur. Ita enim firmius haerebunt animo res, et copia de unare dicendi varie comparabitur. Sed dum versantur auctores illi, simul et de ratione temporum commonefieri adolescentes debent ex Chronologicis auctoribus, ut observent et annotent, qua quisque vixerit aetate, et quando gesta sint, de quibus ibi exponitur. Cum Chronologia jungenda et Geographia est, ut de regionibus terrarum constet. Memini nuper Pomponii Melae, qui ad Geographiam veterem sussicere in isto aetatis ambitu potest: ex quo post cognitionem locorum et haec utilitas expectanda, ut elegantis et castigatae Latinitatis copiam promittat; qui tamen legendus magis, quam vertenduserit. Ad sacultatem dicendi plurimum confert, si aliquando Chriam vel sententiam aliquam auctoris, aliis verbis exprimant, et ita per omnes casus commutent. Quae exercitatio dici non potest, quantum utilitatis praestare soleat. Aliquando et Thesis aliqua proponatur, vel aliud quoddam progymnasmatis, quod juxta praecepta Rhetorum tractent. Quandoque epistolae, orationis cujusdam, gratulatoriae puta, laudatoriae, funebris, allocutoriae etc. thema, quod elaboretur, dabitur, quo plurimum prodesse poterunt Eruditissimi Vossii Institutiones, ubi de inventione speciali exequitur. Nolim autem ista simul institui: per intervalla facienda sunt; et initium capiendum a progymnasmatibus facilioribus: in quibus cum exercitati fuerint, ad compositionem orationum demum accedendum.


page 558, image: s558

Et quoniam major ac promtior nobis patriae lingvae copia suppetit, non inutile existimaverim, si proposita themata primum germanice pertractent, et in latinum deinceps convertant sermonem. Sed compositio harum rerum matutinis horis tribuenda est, ubi vegetior animus et ad inveniendum aptior. Lectio versioque auctorum pomeridianis horis peragenda. Ne rudes omnino poescos sint, et ut de versuum et syllabarum mensuris constet, (ne in pronunciandis impingant ac peccent) aliquid etiam temporis in istam literarum partem impendendum erit. Quod optime fiet, si post necessaria maxime et generalia prosodiae praecepta, vel Publii Syri Mimi, vel lectiores Horatii epistolae proponantur, et prosodiacorum praeceptorum usus demonstretur, explicata omnium pedum ac syllabarum ratione ac quantitate. Nam in utroque auctore, Horatio dico et Publio, pura ac elegans, et perquam civilis, non figurata sublimiorque dicendi ratio inest, quae in Tragicis Epicisque Poetis reperitur. Praeterea egregiae ibi habentur sententiae, quae magnum usum in omni vitae colore promittere possunt. Ethica atque politica paulo adultioribus annis reservanda putaverim: cum paulo uberiorem copiam Latini sermonis paraverint sibi, atque in lectione auctorum acuerint judicium melius, et ad majora instruxerint. Sed inter legendum auctores utiliter aliquid pro data occasione de virtutibus vitiisque, et quae ad civilem prudentiam pertinent, praeparandis animis veluti et quodam imbuendis gustu pro captu ingeniorum moneri potest. Haec cogitanti obiter inciderunt animo, quae profutura illi et Nobil. Adolescentulorum studiis videbantur, Deus secundet coepta, et felicissime sinat exire.



page 559, image: s559

CXXVI. Reverendo atque Clarissimo Viro, Domino BALTHASARI MEISNERO, S. S. Theol. D. et Prof. Publ. etc. S. P.

Pravam Latinitatem in libello quodam Czarncovii, Prioris Glogoviensis, communicato sibi, false perstringit.

PErlegi, ut volebas, Reverende atque Clarissime Vir, JOHANNIS PAULI CZARNCOVII librum, quem superiore anno edidit, et anni jubilei Elogio praescripsit. Et deprehendi verissimum, quod tu, quum traderes, submonebas, novam plane Grammaticam eo introduci, imo, quidquid praeceptum unquam ab eruditis Grammaticis, negligi, sperni, conculcari. Profecto miratus sum hominis in loquendo infantiam. Ecquid enim, non dicam ineptius, sed rudius a multis annis prodiit in lucem? Si in Latinitatem peccaret tantum, et semibarbara pro Latinis nobis obtruderet, ferri id posset, et nemo, opinor, reprehenderet. Neque enim semper vacat de verbis esse solicitum. Praecipue qui realia, ut loquuntur, tractaut, et utilitati magis, quam gloriae ac eloquentiae student. Quamquam CZARNCOVIUS noster nescio quid affectasse videtur hoc libro; nec tantum Theologum, sed et Oratorem voluisse ostendere. Nam, quam ubique satagit, ut picturatam, atque, si Diis placet, grandem orationem efficiat? quam undique conquirit flores, et omnia Phraseologorum, omnia Eclogariorum scrinia compilat? Nam de Adagiographis quid dicam, quos fere totos exscripsit?


page 560, image: s560

Itaque quod scribit alibi, se stylo communi usum hoc libro, Socratica dissimulatio est. Cui [gap: Greek word(s)] pars sapientiae fuit. Verum, ut dixi, ferri posset, si malus Latinus tantum esset: nunc quum et malum Grammaticum profiteatur, nec tantum horride ac pure parum, sed et incongrue ac inconcinne loquatur, equidem difficile est bonum habere stomachum. Praecipue quum id non semel ac iterum, sed semper agat. De Zoilo suo dixit Hispanus Poeta, non vitiosum esse hominem, sed vitium: ego id de libro nostro dixerim. Neque enim quidquam sani est in toto corpore. Omnia barbarismis, soloecismis, ineptiis oppleta sunt. Et feci ego periculum, ne linea quidem est, ubi non vel dispunctione, vel ratione scribendi fuerit peccatum. Quod a typographis esse quis credat? Bis terve illi aberrare potuissent ab avtographo, non semper, nisi facinus nervo et carcere dignum designare voluissent. Sed cur non in tempore aut emendavit, aut saltem monuit in eo, quem Erratorum attexuit, catalogo? Neque enim Romae vel Venetiis, aut alia nimis longinqua urbe excusus est liber, ut assidere nequierit operis atque earum [gap: Greek word(s)] mature notare. In ipsa Silesia, in ipsa majore Glogovia, ubi agebat, et curabat sacris, typis exscriptus est. Quod si hoc negotium dedit fratribus: nae illi mala prorsus fide id administrarunt. Digni profecto, qui aliquot diebus esuriant. Videntur enim magis curasse, ut ventri suo bene esset, quam ut Prioris libro. An illis fuerunt similes, qui Alnetum olim, Abrincensis Dioeceseos in Gallia tenuere Coenobium? Quibus urbanus quidam ac argutus homo aedificiorum macerias ostendens dixisse fertur, ruinas has intervenisse, quod nemo ex illis vel verbuli latini tibicine fulcire potuisset,


page 561, image: s561

Quicquid sit, tenetur homo: et necesse est eum vel imperitiae, vel oscitantiae ac negligentiae incurrere crimen. Ego vero quamvis a reprehendendi studio alienus sim, atque id curem potius, ut mea emendem peccata, quam ut errores aliorum sive indagem, sive confodiam: tamen in tuae gratiae spem, Reverende Domine, quoddam Grammaticaene an Eloquentiae Czarncovianae, certe utriusque concinnare specimen placuit. Non tam ut reprehenderem hominem, quam ut monerem. Pleraque hominum pars sua vitia ignorat. Et vero erat periculum, ut majus malum adiret, si, uti nunc coepit, indulgere morbo suo pergeret. Plautus dixit:

Amicum castigare ob meritam noxiam,
Immune est facinus, verum in aetate utile
Et conducibile. - - -

Ita ego cogitabam, et simul reputabam mecum: ut tu amicum offendas in his nugis; tamen

- - - Hae nugae seria ducent
In mala derisum semel exceptumque sinistre.

Habe itaque tibi, MEISNERE Clarissime, Grammatices hasce Animadversiunculas nostras in annum Jubilei Czarncovii, quae nobis legentibus illum librum exciderunt. In quibus tamen non absolutum catalogum eorum cernes, quae peccavit Prior noster; sed specimen tantum novae ejus eloquentiae, ut supra dixi. Quicquid de illis feceris, per me ratum erit. Qui omne jus, quod in illas hactenus habui, tradendo tibi prorsus transscripsi. Quod restat, singulares ago habeoque gratias, quod me tam bella ridendi materia noluisti privare. Videbar mimorum hilaritate frui, quum librum istum legerem: et nunquam discessit a


page 562, image: s562

latere meo amabilis ille comes Veneris, ut mei contribules fingunt, Dius risus. Vale et me ama.

PIndari praeceptum est: [gap: Greek word(s)] . Observasti id, Czarncovi optime, et sicut veteres fores suas antipagmentis quibusdam exornare solebant, ita tu in ingressu statim operis oculiferia quaedam, ut Senecae vocabulo utar, posuisti, quibus invitares adverteresque Lectores. Ea, si vacat, videamus sodes. Scribis

In Titulo.

In prima parte verum simulque orthodoxeum sensum de indulgentiis explicans.) Nescio sane, Czarncovi, utrum sis albus an ater homo? imo Graecusne an vero Latinus: ita tu neque Graece nec Latine loqueris. Nam quis unquam eorum Orthodoxeus dixit? Mirus profecto artifex es: fingis vocabula, ut lubet: hic plus justo benignior, ibi ad ferrum usque crudelis. Nam quum alterum auxisti litera, alterum minuis, imo detruncas. Hic orthodoxeum dicis pro orthodoxo, alibi legittimum pro legitimo. Quod a typographo esse, qui ipsis (pag. 6. v. 2. p. 29. v. 30. p. 33. v. 32. p. 37. v. 5. p. 51. v. 14. p. 57. v. 14. p. 64. v. 2.) septem locis hoc vocabulum sic exaratum noverit? Contra allegorium pro allegorico dixisti, quum Partis I. cap. 2. scribis: p. 19. Primum inveteri Testamento testimonium allegorium est, etc. Sed et in ipso titulo et praescriptione, de qua nunc agimus, Calcographum pro Chalcographo: Et pag. 20. lin. 13. gariunt pro garriunt posuisti. An serio hoc agis, Czarncovi, an ludis, et quidquid verborum Graeci Latinique in venerunt, velut pilas habes?

In Dedicatione.

Pag. 1. lin. 14. Variis insaniis.) De anno vestro Jubilaeo quid factum sit, equidem nescio. De eo certus sum, illud Plauti optime expetiisse in te, quum pulcherrimum istum librum cuderes:

Larvae hunc, ac intemperiae insaniaeque agitant senem.

P. 2. l. 1. In Opusculum veritatis congestum.) Congerere annum in opusculum, et quidem verit atis; locutio aurea, quin imo gemmea: quidquid contra dixerint Aristarchi nostri et Critici, qui nescio quid nobis de sermonis vitiis commenti sunt. Quos Logodaedalos quod masculo contemnis animo, ac omnes, quotquot sunt, ne flocci quidem facis, nae tu supra Thaletem ipsum mihi videris sapere, Cor Theologi.

Lin. 8. Tuae ILLUST. et MAGN. DOM. Curiose excussi quicquid et Tiro, et Seneca, et M. Valerius Probus, et P. Diaconus, et Papias, et si qui alii sunt hujus Musae, de Notis Veterum scriptum reliquerunt. Sed nemo corum me docere potuit, quid ista vellent; praecipue vero, quomodo ultimum illud DOM. esset interpretandum. Et adhuc nescirem, nifi commodum me amicus' monuisset, DOMINATIONEM fignificari. Caeterum frustra me esse, quod de ista forma antiquos interrogem. Quippe quae novitia sit, et tum demum nata, quum armentarii Poloni latine didicerunt. Iis enim nihil esse tritius, quam ut se invicem DOMINATIONIS vocabulo honoris causa compellent. Haec ille. Cui ego non difficulter fidem habui, quod rerum Polonicarum non imperitus videretur. Quippe qui sub eo coeli tegmine et natus esset et educatus, ubi Silesia Sarmatiae jungitur, et utriusque gentis commercia vel maxime florent.



page 564, image: s564

Lin. 17. Catholicissime Domine.) An Catholicissimi vocabulum Ciceronianis prohare possis, valde dubito. Novi triste illorum supercilium et quam morose verba exigere soleant. De me tibi securo esse licet: nec enim erit, ut dicam scribam. Scio enim et veterem Novellarum interpretem, hominem eruditum Philosophissimum dixisse, quum [gap: Greek word(s)] vertendum erat. Sed et apud Martialem, quem vos intestabilem fecistis, pathicissimos libellos legimus eadem forma. Qui tamen in ea voce jocum videtur quaesivisse. Cui rei inservire aliquando solent superlativi istiusmodi nove conficti. Itaque videbis, ne aut tu in re seria ridiculum agas; aut Patronum tuum, Illustrem ac Splendidissimum Virum, jocum ludumque facias. Nam si putas, Catholicissimi vocabulum nescio quid grande atque magnificum sonare, equidem bona fide doleo, id nondum natum fuisse aut notum, quum potentissimus Hispaniarum Rex Catholicus appellari meruit. Quanto enim, ut si dicam, Hispanius fuisset Catholicis simum nominari? Profecto id consecutus fuisset, ne Galliarum tantum Monarcha Christianis simus per Superlationem salutaretur.

L. 19. Perge igitur et hoc fidei opusculum gremio excipias.) Quid hoc est, Czarncovi: Perge et excipias? Itane te loqui docuerunt sermonis magistri, quorum praeceptum, ne modi mutentur in eadem oratione? Scio in versu hoc aliquando sibi indulsisse Autores; sed et hoc scio, aliter Poetas loqui, aliter eos, qui prosa scribunt: quem tu inpraesentiarum agere animi gratia instituisti. Sed illi ab istiusmodi durioribus enallagis fere abstinent; nisi [gap: Greek word(s)] velint; quod tu nimis solens facis, mi optime et disertissime Czarncovi.



page 565, image: s565

Lin. 20. Tueatur.) Recte sacis, Czarncovi fortissime: ubique tuus es: quum semel Grammaticorum frigidissimos canones instituisti parum curare, nusquam non eos magna constantia animi, non tam contemnis, quam calcas. Certe si penes ipsos super hoc loco judicandi potestas statuatur, nae illi consestim te Legis Corneliae reum pronunciaverint, quod innocentissimo verbo Tueri inferre vim, et quum ex deponentium numero sit, passivi significationem extorquere volueris. Sed bene habet. Atque utinam ubique tam recte saperes, quam quum hic [gap: Greek word(s)] tueatur [gap: Greek word(s)] posuisti. Certe opus non fuisset animadversionibus istis, et poteramus super sedere hoc scriptionis labore, quem pene inviti suscepimus. Neque enim novum, optimis etiam scriptoribus, deponentia passive usurpari, ut praeter Gellium ipse Priscianus lib. IIX. observat. Quin hoc ipso verbo tueri passive usus est Vitruvius lib. IIX. prooemio. Sed vereor, ne velut navigantes quandoque errore in portum, ita tu in veritatem fueris delatus.

Lin. 21. Perpetuum et immortale fiat.) Quot annos duraturus sit annus tuus, vaticinari non habeo. Neque enim aut divinus sum, aut imaginosum patior. Viderit charta, quid valeat, quid ferre recuset. Caeterum immortalitatem ei velle promittere, hoc esset ex fragilissima materia Deum velle ordiri. Poeta Hispanus dixit:

Victurus genium debet habere liber.

At vero tuus nec sensum communem ubique habet. Certe [gap: Greek word(s)] prorsus est, et, ut ille ait, crassa Minerva.

Lin. 25, Tuae Illustr. D. affectissimus.) Plura hic notanda sunt. Primo ubinam affectissimus legitur


page 566, image: s566

hoc significatu? Et notavimus supra, superlativos istiusmodi, ut Grammatici, Gens exosa tibi, loqui solent, ridiculo fere inservire et jocis. Hinc apud Plautum, ipsissimum, oculis simum, occicissimum, exclusissimum legimus. Et quae alia ad istam faciem commentus est leporum pater: quibus nemo, qui sanae mentis est, extra scenam, et in re seria uteretur, ubi nulli alii rei minus, quam risui locus est. Deinde quis affectum vel affectissimum, aut hac notione, aut hac constructione cum genitivo vel dativo dixit? Neque enim hariolari licet, utrum Tuae Illustris Dominationis, an Tuae Illustri Dominationi, volueris. Da veniam simpliciter loquenti, Czarncovi, et patere me scapham vocare scapham: profecto haec barbara, haec soloeca sunt. Dic aliquem, si potes, dic Quintiliane colorem.

Praefatione ad Lectorem.

Revolvitur haec Admonitio per manus multorum, et a quibus dam etiam describitur; non advertentes illud deceptionis argumentum.) Hercules tuam fidem! Haec quidem monstra sunt; sed ad quae debellanda, non tam clava illa roborea, quam sceptro Orbilii opus est,

- - - quod ab arbore ut recisum est,
Nulla jam poterit virere fronde.

A quibus dam (adverte aures, Czarncovi,) non advertentes. Coelum terra misceas, soloecisini culpam deprecari non potes. Et tamen non absimili Syntaxi infra quoque usus es Prooemio partis secundae statim initio. Nam postquam magnisice sane et tam graviter, Cogitanti mihi etc. esses exorsus, ut jam vel ipse Tullius, vel Minutius alter Felix (quorum ille Lib. 2. de Oratore, iste Octavium suum, Dialogum pulcherrimum, et quo nihil elegantius in isto genere Antiquitas


page 567, image: s567

vidit Christiana, iis ipsis verbis incipit) videreris, mox ad Czarncovium tuum redis iterum, et nimis quam concinne ista subjungis: Coegit menonnulla obiter indicare gravitas criminationum etc. Occisissimus es, Prisciane: periisti funditus. Nam quem Machaona tibi invenies curandis tot et tam gravissimis plagis, quas tibi cucullatus iste Geryon impingit?

Lin. 22. Ut cum operaepraetium sit.) Etiam atque etiam te quaeso, Czarncovi: Da, sigrave non est, non, quae prima iratum ventrem placaverit esca, ut ille ait; sed quae te impulerit ratio, de qua operae praetium, et non pretium scribere libuerit? Namque si illa stricta suo pondere, si vera est, admodum turpiter hallucinatus est Ennius, et infelicissime pentametrum finiit scribens:

- - - cui nemo civi nec hostis
Quivis pro factis reddere operae pretium.

Quum tamen omnes sive literati sive literiones hactenus crediderint, non modo vitio carere carmen, sed et syllabam illam non nisi simplici elemento scribendam esse. An vobis, Fratres, diphthongi simplicesque vocales nullo habentur discrimine, atque adeo perinde est, sive praetium scribatur, sive pretium? Videtur svadere id liber tuus, Czarncovi; neque enim hoc tantum loco praetium pro pretium, sed et pag. 30. conquaeritur pro conqueritur, p. 66. faelicitatem pro felicitatem: contra p. 26. nevo pro naevo, p. 28. queritur pro quaeritur: item sevitia pro saevitiae legitur. Nempe valedixisti seculo: Itaque mirum non est, ut vitae, sic et scriptionis genere nobis longe distare, qui in seculo vivimus.

Lin. 24. Manciperam.) Nihil dissimulabo: diu me torsit ista mancipera, et parum abfuit, abjecissem.


page 568, image: s568

Tandem post varios cogitationum aestus subiit, et hoc quoque ad novam scribendi rationem, quae non nisi ultramundanis illis et Seraphicis propria est, pertinere, qua receptum, et separanda conjungere et separare conjuncta. Hinc enim ex mancipera, mancipera facta est. Uti infra pag. 20. propoena, pag. 22. adque, p. 27. instatera, p. 28. admentem, pag. 47. sit am ex si tam etc. et p. 6. obii eris ex obieris, p. 39. in credulitatis ex incredulitatis, p. 43. in dubie ex indubie. etc.

Pag. 4. l. 1. Claudi manticam.) Cur hoc addidisti, Czarncovi? an non unum ac idem proverbium mancipera et claudimantica, diversimode tantum interpretatum ex Graeco [gap: Greek word(s)] , ab Erasmo?

P. 5. l. 15. Stylo communi.) Itane communi, Czarncovi? imo inusitato plane ac novo. Nam quisnam alius ita scribit, quam tu, et tui fortassis fratres? Sequuntur Praesultorem Salii: nec nisi Dorice loquuntur Dores.

Lin. 17. Idolotita.) Dupliciter peccas. Nam et T pro Th et I pro Y posuisti. Neque enim Graeci, qui totum vocabulum sibi asserunt, id quod idolis immolatum est, [gap: Greek word(s)] sed [gap: Greek word(s)] vocant: nec enim [gap: Greek word(s)] , ipsis sacrificare, immolare, est; sed [gap: Greek word(s)] etc. Quid pueri faciant, peccant quum talia Patres? Aut si hoc magis placet; Quid faciant fratres, audent quum talia Patres? Sic p. 38. Babilone pro Babylone, p. 39. Babilonico pro Babylonico, p. 42. Apocalipsi pro Apocalypsi, p. 61. Hierosolimis pro Hierosolymis legitur. Scio, quid eruditissimi Viri monuerint: Graeca vocabula, si Latii jus consequuta fuerint, Latinis, non Graecis literis scribenda esse. Sed tu de isto ne somniasti quidem. Nam quid hoc esset, Graeca Latinis elementis scribenda ducere, et contra Latina


page 569, image: s569

Graecorum literis exarare, repugnante origine et indole vocum? Profecto id esset mutare quadr at aretundis; imo antiquum barbariei monasticae chaos reducere: quod pro virili portione tua strenue facis, Czarncovi. Simus, ut puto, Latinum est: quanquam ex Graeco [gap: Greek word(s)] : unde Simon, (ut ipse mones, in brevi illa quidem, caeterum pulcherrima et absolutissima diatribe, unde nomina desumi soleant) item Simia, turpissima bestia, dicitur. At nonne tu, Czarncovi, p. 6. Symia, et p. 35. Symon? et p. 6. Chymera, quum tamen Graece [gap: Greek word(s)] sit? et p. 10. Cythara, Cytharoedi, quum Graece tamen [gap: Greek word(s)] ? et p. 16. Hyppomene pro Hippomene scripsisti? Neque enim [gap: Greek word(s)] Graecis equus est; sed [gap: Greek word(s)] , a quo illud vocabulum deducitur. Sed et hyrundo p. 8. legitur, quod tamen totum Latinum. Profecto, Czarncovi, aut summe rudem, aut nimis quam oscitantem te esse oportet. Nam nisi id esset, aut non peccasses tam pueriliter; aut si quid manus, sive tua, sive Chalcographi etiam aberrasset, in tempore correxisses. Nunc quum nihil hujus factum sit, ignorantiae culpam, quicquid contendas, abs te detestari non potes.

Lin. 18. Tricae Apinae.) Novi, quam dispungendi rationem teneas. Incisum ponis, ubi nulla respiratio, nullus sensus est; non ponis, ubi est. Sed tu profecto pro tua libidine, ut supra ex uno geminum: ita hic ex gemino unum nobis adagium concinnare voluisti. Quasi vero nugamenta frigida et res plane futiles, vel tricas absolute non possim dicere, vel apinas; nec alterum ponere absque altero? Sane Plautus Curculione dicit: Quod argentum, quas tu mihi tricas narras? Et veteres Glossae: Apinae [gap: Greek word(s)] , apina [gap: Greek word(s)] . Hinc apinari verbum, id est, nugari,


page 570, image: s570

in Isidori Glossis: et apinarii, nugones, [gap: Greek word(s)] , apud Trebellium Pollionem in Gallienis. Caetera apud Erasmum vide in Adagiorum opere, quod solum fere in Prohibitorum Catalogum non venit. Quod si attentius legere, quam raptim, et nescio quid aliud agens, deflorare in animum induxisses, non hercle vel tironibus literarum tui miserrimi Centones ludibrium deberent.

Lin. 24. Nomina sumuntur et c. aut ex virtutibus, sicut Jason a medendo dictus; sic Pisones, Fabii, etc. Et tu quoque, Czarncovi, cupressum scis simulare? Nam quid ad rem facit haec tua [gap: Greek word(s)] ? Cui usui est? nonne prorsus illa nihil ad Bacchum? Demereri voluisti Philologos? Atqui haec nota fuere, antequam Theognis nasceretur. Et novimus, unde ista descripseris: quanquam oscitanter, pro more tuo, et stulte. Nam quid hoc est, ex virtutibus dictos Pisones, Fabios, Cicerones? Ergone aut pinsere hordea, aut fabas serere, virtutis opus est? Atqui ab illo Pisonum nomen vetus Poeta, quem vulgo Lucanum existimant, ab isto Fabiorum Plinius deducit. Caeterum Cicerones prorsus ad hanc classem non pertinent: si illi a faciei vitio sic dicti sunt; quod Plutarchus et Priscianus nos docent. Onovum Homerum Philosophorum!

P. 6. l. 2. Et reliqui praestantis simi dicti sunt.) Qui praestantissimi, Czarncovi? Sed agnosco Polonicam, certe novitiam Latinitatem.

L. 8. Effare dubitas.) Ecquid effas hic nobis, optime Vir, et nisi quid vestis mentitur, sanctissime? Quid effas, inquio, ut tuum verbum tibi reddam? Neque enim sat capio, quae ponis hoc loco. Et est tota periodus, nisi omnia fallunt, turbida admodum


page 571, image: s571

et confusa. Graecorum cantilena fuit: [gap: Greek word(s)] . Ego tibi dixerim, aut rectius utere bonorum Scriptorum Eclogis, aut manus tuas picatissimas ab illis prorsus abstine. Ne audias, quod Theoni Ausonius dixit: Bonorum mala carminum Laverna. Quam belle enim ex Senecae Tragoediis praesentem effinxeris locum, videbunt facile, qui fungi non sunt, et hos elegantissimi Poetae versus cum tua insulsissima prosa contendent. Scribit Seneca in Agamemnone:

Reginae Danaum, et inclitum Ledae genus.
Quid tacita versas? quidve consilii impotens
Tumido feroces impetus animo geris?
Licet ipsa sileas, totus in vultu est dolor, etc.

Item in Hercule Oetaeo:

- - - Licet ipsa neges,
Vultus loquitur, quodcunque negas.

In Oedipo haec ponit:

Effare; dubitas? cur genas mut at color?
Quid verba quaeris? Veritas odit moras, etc.

Ex his tribus locis Senecae tu hunc centonem nobis consarcinasti: quae, si aut oculos habuisses, aut sensum ullum in literis, quum legeres, nae tu ita potius scripsisses et distinxisses: Verum quid tacita versas? licet ipsa sileas, licet ipsa neges, vultus loquitur quodcunque negas. Effare: dubitas? cur faciem mut at color? quid verba quaeris etc. Quaeso te, mi Czarncovi, disce in posterum cautius mercari, imo furari? Nam ecquid juvat, egregia furta male perdere?

Lin. 12. At ingenue fateor, quod Scorpius venenum in cauda gerit, et oblique ferit; et argentum licet candidum, nigras ducit lineas, etc. sic et tu Admonitio: sidelitatis opinionem, et imaginem obtinuisti, a re tamen exuletur.) Vide, quam de te bene me studeam,


page 572, image: s572

Czarncovi? Superiorem periodum in tuam gratiam bonae menti restitui: idem officii genus et huic praestabo. Quod si ad ferrum nonnihil et sectionem veniendum est, non graviter feres. Quin hoc ipsum beneficio imputaveris: quum aliter ipsi sanitas constare nequeat. Scribe itaque, si me audis: At ingenue fateor, quod sicut scorpius venenum in cauda gerit et oblique ferit; et argentum, licet candidum, nigr as tamen ducit lineas; et carbunculi ignis nomen et speciem habent, ignem tamen non sentiunt (malim habent;) sic et tu Admonitio, fidelit at is opinionem et imaginem obtinueris, a re tamen exules etc. In istum modum, Czarncovi, refingendus nobis videbatur hic locus, ne exsensus esset. Nunc, si vacat, putemus rationes, cur videbatur. [gap: Greek word(s)] sicut de nostro addidimus: ut [gap: Greek word(s)] sic scilicet, quod infra legitur, haberet, quo referretur, nec imperfecta esset oratio, et anacoluthon fieret. Deinde pro obtinuisti, obtinueris rescripsimus: ne quid peccaretur scilicet in Grammaticorum regulas aut usum auctorum. Si exules, pro exuletur posuimus, ut eadem esset constructio, et ne qua injuria se affectum conqueratur Priscianus, Vir honestissimus, et dignus certe, qui a te liberalius habeatur.

L. 21. Galatheam praedicas.) Supra idolotita pro idolothyta: hic contra Galatheam pro Galatea scribis. Annon Graece [gap: Greek word(s)] est?

L. 24. Bel erat externe.) Poetae Christiani versus sunt: tu tamen Senecae adscribis, Czarncovi. Et ubi Seneca elegiaca habet? Nam illa, quae Pythaeus edidit ejus nomine, et J. Lipsius Consolat. ad Helviam praefixit, nondum certum est, an Senecae adjudicari debeant, utut vetera sint, nec invenusta.

L. 26. O vita fallax.) Czarncovi, debebas appingere


page 573, image: s573

nomen Senecae: sunt enim duo Jambici, et in Hippolyto ejus leguntur. Quos tu tamen, ut prosam, hic produxisti: credo, quia nullum carminis genus, praeter elegiacum, nosti.

P. 7. l. 15. Altera scabit, altera facit manu.) Quid, quaeso, facit? Hoc quidem Sibyllae folium est: imo Czarncovianus stupor, qui facit pro ferit obtrusit nobis.

Lin. 21. Dabit divinarum scripturarum Doctor fidei, ac debellator erroris.) Quae ista loquendi forma est: divinarum scriptur arum Doctor fidei? Ita Czarncovius loqueretur, non ille eruditissimus et sanctissimus Hipponensium antistes, qui aliter certe, atque tu adduxisti, hunc locum Lib. II. de Christiana Doctrina initio C. IV. concepit: Debet, inquit, igitur divinarum Scripturarum tractator et Doctor, defensor rectae fidei, ac debellator erroris et bona docere et mala dedocere: atque in hoc opere sermonis conciliare aversos, remissos erigere etc. Duo in te impraesentiarum desidero, Czarncovi: diligentiam et fidem. Nam in describendo hoc loco omisisti non tantum aliqua satis negligenter; sed et perfide quoque interpolasti. Tu scribis: Et hoc opere et sermone, conciliare adversos, remissos erigere etc. Atqui Augustinus, uti nos produximus; neque enim vidimus Codicem, qui aliter haberet. Et prosecto quam optime habet sensus. Propositio in [gap: Greek word(s)] ; itaque in hoc opere sermonis, idem est, ac si dixisset, hoc opere sermonis. Innumera loca proferre possem, quibus et Augustinus, et alii sancti Patres ad istum morem loquuti sunt, si hoc agendum esset. Jam per hoc opus sermonis, illud ipsum docere et dedocere intelligit, de quo modo dixerat: id enim totum sermone praestatur. Non aliud voluit


page 574, image: s574

Augustinus. Neque enim illo tempore inventa erat illa sangvinans vestra Theologia; quae vivi comburiis et vi armata cogit religionem, non svadet. Et huc fortassis collineasti correctione tua; atque non opere sermonis, sed opere et sermone rescribillare nobis voluisti. Perpetuo irati tibi sint sanctissimi viri manes, quos perquam profano ac nefario ausu violasti.

Lin. 25. Et praeterea si vestra fidelis admonitio etc.) Nimis vellem, Czarncovi, apud Atlantes posses colere; ut somniare tandem dedisceres. Hos solos enim auctores produnt placida omnino et nullis visis exercita quiete frui. Nam quis unquam Phantasus turbidiora, et, ut Tertull. aliquis loqueretur, parum colata cuiquam somnia attulit, quam tu hic nobis? Scribis enim: Si vestra admonitio illa esse debet etc. quomodo haec admonitio (arrige aures, Pamphile) ex Scripturis petita vestrae vobisque consonabit? Quid ex his verbis cogi possit, non video: licet vel exquisitissima tormenta admoveantur. Si hariolari liceat, videris hoc voluisse: Admonitio vestra fidelis dici non potest: Cur? quia non respondet sacris literis, quae illud fidele vocant, quod verum est, quum contra admonitio vestra fallat ubique et in errorem impellat. Si hoc voluisti, Czarncovi, certe tota haec periodus longe aliter tibi ordinanda constituendaque fuit. Et fortassis in istum modum: ne quid officii in amico desideres, quod tamen ita exequar, ut verba tua, quoad fieri poterit, salvo Grammaticorum jure, retineam. Nam omnia velle immutare, hoc esset nimis ingeniosum esse in alieno libro. Quare in istum, ut dixi, modum scribere poteras: Et praeterea, si admonitio fidelis illa debet esse, cui merito fides adbiberi potest, sive, quae nunquam fallit; ita enim D. Paulus: quamobrem


page 575, image: s575

etiam veritatis nomine fignificatur: quomodo igitur talis admonitio ex seripturis petita vestrae vobisque consonabit? Haec tolerari utcunque poterant: ac tu nec recte sentire, Czarncovi; nec quod sentis, explicate eloqui didicisti. Profecto me tui miseret.

Pag. 8. lin. 6. Aut tam infirmi sunt et vacillantes. Voluisti scribere: An tam infirmi sunt etc. Nam quo sensu illa altera particula hic sibi locum invenire possit, nondum dispicio.

Lin. 13. Suesve luposve leones.) Imperfecta oratio est. Neque enim Germanice diceres: Entweder zu Säue, oder Wölffe, Löwen ; sed potius: zu Säue, oder Wölffe, oder Löwen . Vides itaque addi debuisse dictioni ultimae particulam ve, sicut caeteris, quum sine ea plenus sensus esse non posset. Atqui tu metuebas, ne si adderes, pulcherrimus et plane Apollinaris versus contaminaretur? Tuta timuisti, Czarncovi. Hac enim ratione tibi reddidisses similem. Nonne enim tu vere es [gap: Greek word(s)] ? Scilicet in soloecismis nobis admetiendis.

Pag. 9. lin. 18. Exulatus.) An in exilium actus? at quis unquam ita usus est hoc verbo? Si exiliatus scripsisses, tolerarem: Ut qui sciam et Sigebertum Gemblacensem, et alios illius aevi scriptores eo usos. Quamvis in classicorum numerum non veniant: et verbum hoc ipsum latinum non sit.

P. 10. l. 7. Fallacium.) Pelopi Jupiter eburneum humerum pro carneo substituit: tu Catullo novum pedem, Czarncovi. Nam quum ille in tertia regione Choriambum posuerit, dixeritque: Nec facta impia fallacum hominum etc. tu stropham reposuisti scribens: Nec facta impia fallacium hominum etc. Nimis ingeniosi estis Romanenses in effingendis novis


page 576, image: s576

generibus carminum. Nam sicut vester ille parasitaster Schoppius jambicum commentus est, quod bis in fine claudicaret: ita tu Choriambicum novasti, Czarncovi. Macti este hac gloria Pompilii Musarum.

P. 11. l. 11. [gap: Greek word(s)] .) Novum vocabulum: nova flexio. Hactenus enim Graece [gap: Greek word(s)] impietatem diximus: nunc Czarncovius [gap: Greek word(s)] docet. Hic erit, qui nobis curva corriget.

P. 14. l. 24. Primi, qui contra indulgentias acuerant lingvas, fuerant Novatiani.) Nisi fallunt Grammatici, rectius acuerunt et fuerunt scripsisses, Czarncovi.

P. 18. l. 9. Reassumant ergo serpentis oculos, si hominis displicent, et illud, quod est notum, lippis ac tonsoribus ipsis vel coecis appareat.) Si emendate loqui posses, nunquam appareat pro apparebit dixisses, Czarncovi. Ergone omnes Grammaticorum tibi exciderunt regulae, postquam ad monachorum vivere instituisti morem?

P. 19. l. 9. Aecumenicum concilium.) Imo oecumenicum. Neque enim [gap: Greek word(s)] , sed [gap: Greek word(s)] Graecis orbis, qua habitatus est, dicitur. Dormitasti, Czarncovi.

P. 21. l. 25. Lutricolae.) Saepius nos ita nominas, Czarncovi. Et videris tibi salsissimo convicio nos verberasse. Quamvis nesciam, quid tandem sibi velit hoc verbi? Nam Lutrae animantes, quae et castores dici solent, huc opinor non pertinent; sed nec Lutherus quoque noster. Id enim si esset, Luthericolas potius appellasses. Neque enim versus scribebas, ut ad Syncopen, communem illam malorum Poetarum aram, tibi confugiendum esset. Quod si hybridam nobis vocem, pro singulari illo ingenii tui lepore, voluisti exstruere, nosque, quod omnia unice [gap: Greek word(s)]


page 577, image: s577

Domini et Servatoris nostri Jesu Christi ponamus, Lutricolas salutare, laudem interpretabimur, quod tu contumeliam putas, Czarncovi.

Lin. 26. Nedum cum recentioribus.) Nedum, id est, non modo; ut et supra p. 49. l. 34. Quis praeter te ita loquutus sit, equidem ignoro. Imo et Stewechius, qui de particulis istiusmodi egregie scripsit.

P. 25. l. 8. Virtutem in suos in fluit.) Influit pro infundit, active; quod notandum elegantiarum studiosis. Est enim plane singulare et usu auctorum nihil tritum.

P. 26. l. 21. Satisfactiones suae.) Suae pro eorum. Quod Priscianus et Vallensis Soloecismum dicerent: at vero ordo Praedicatorum elegantiam putat.

P. 33. l. 17. Hier onymus ad Evandrum Praesbyterum.) Non disputabo tecum, utrum Evandrum, an Evagrium potius scribendum: de illo quaero, Czarncovi, utrum Praesbyter, an vero Presbyter rectius scribatur? Mihi Presbyter unice rectum videtur: ita enim et Graeci scribunt, ad quos originem suam haec vox defert. Obiter moneo, non ita bene locum Hieronymi, pro adstruendo Romani Pontificis Principatu, te adduxisse. Quid? agitne hoc ea Epistola sanctissimus Vir? imo contrarium plane. Recens sum ab ejus lectione; itaque probe memini. Videamus tamen. Erant illa tempestate, qui mensarum ac viduarum ministros, hoc est, Diaconos, aequandos putabant Presbyteris. Qui quum contra sentirent, quam communis Ecclesiae usus obtinebat: Idcirco eos hoc Epistolari ad Evagrium libro refellendos et emendandos sibi Hieronymus censuit. Argumentum, quod contra eos promit, illud est: Presbyteris se anteferre, est Episcopis se anteferre, quippe qui aequales


page 578, image: s578

inter se. Quum itaque nefas sit, Diaconum se anteferre Episcopo; et Presbytero se anteferre erit nefas. Caeterum Episcopos ac Presbyteros aut nihil, aut parum differre, dupliciter probat. Primo auctoritate S. Scripturae et institutione eorum: quum ait, non unum olim, sed plures praefuisse uni Ecclesiae, qui omnes modo Episcopi, modo Presbyteri appellati: quod ex Apostolicis Actibus, item ex Johannis, Petri et Pauli Epistolis firmat. Deinde a jure et potestate Presbyterorum, quibus eadem licebat facere, quae Episcopo licebat. Sed objiciebant antagonistae: atqui Romae obtinet, ut Diaconus non modo aequiparetur Presbytero, sed quodammodo praeferatur; ad testimonium enim Diaconi ordinatur ibi Presbyter. Respondet Hieronymus: Atqui Romanae Ecclesiae non altera sive alia ratio est, quam caeterarum Christiani orbis; itaque male ab iis divertit. Porro si agendum auctoritatibus: major est plurium, quam unius auctoritas: Itaque ut maxime Romae Diaconi aequiparentur Presbyteris; tamen non sequitur, illud ubivis faciendum. Neque enim Romat tantum, sed omnes barbarae etiam nationes Christum adorant. Quum itaque aequales sint inter se, una caeteris praejudicio esse non potest: licet aeque amplae non sint ac locupletes. Quemadmodum et Episcopi non tam divitiarum potentia, quam sacerdotio aestimantur, ut qui unius meriti omnes sint, tanquam Apostolorum successores. Sed cur non ipsa eruditissimi pariter et sanctissimi Patris verba apponimus, ut quivis videat, rem ipsam nos dixisse? Ea ita lrabent: Quid facit, inquit, excepta ordinatione Episcopus, quod Presbyter non faciat? Nec altera Romanae Urbis Ecclesia, altera totius Orbis existimanda est. Et Galliae, et Britanniae, et Africa, et Persis,


page 579, image: s579

et Oriens, et India, et omnes barbarae nationes unum Christum adorant: unam observant regulam veritatis. Si auctoritas quaeritur, orbis major est urbe. Ubicunque fuerit Episcopus sive Romae sive Eugubii, sive Constantinopoli, sive Rhegii, sive Alexandriae, sive Tunis, ejusdem meriti, ejus dem est et sacerdotii. Potentia divitiarum et paupertatis humilitas, vel sublimior em vel inferiorem Episcopum non facit. Caeterum omnes Apostolorum successores sunt etc. Tantum abest, ut hoc in loco Hieronymus ullam praerogativam Episcopo sive Papae Romano tribuat: ut eidem vel Eugubii, incelebris in Italia oppidi, antistitem aequet. Quod si ex eo de caeteris, quae ex Sanctorum Patrum monimentis, allegasti, conjecturam facere liceat, nae tu parum prorsus contranos profecisti, Czarncovi. Neque enim dubium mihi est, facile demonstrari posse, ea universa non magis in nos obvertere cornua, quam illa Hieronymi verba, quae modo excussimus. Sed in hanc curam alii incumbent melius, ne nos supra Grammatici penulam voluisse videremur sapere. Quibus jam tunc petenda venia est, quod extra oleas nonnihil simus evagati. Quod tamen in tuam gratiam, Czarncovi, aequi Lectores facile nobis condonabunt.

P. 33, l. 27. Aut saltem nosse debuerat.) Imo debuerit, Czarncovi.

Lin. 28. Qui Moysi catbedram.) Cur a Moyses patrio casu Moysi, et hic et p. 38. lin. 1. dicas: quum alibi pag. 37. Moysi in Dativo, et pag. 38. Moysen in Accusativo dixeris, ego non possum dispicere. Videris quid Grammaticis respondeas.

P. 34. l. 3. Vide igitur tuum [gap: Greek word(s)] Lut herum.) Ergone [gap: Greek word(s)] , Czarncovi, et [gap: Greek word(s)]


page 580, image: s580

[gap: Greek word(s)] eadem tibi sunt? ut indifferenter et [gap: Greek word(s)] possis dicere, et [gap: Greek word(s)] ? Hactenus aliter obtinuit. Et sunt, qui pro certo affirment, Priscianum non tralatitium [gap: Greek word(s)] in isto suo [gap: Greek word(s)] perpessum esse.

P. 36. l. 9. Talpaterra super capta.) Quid sit terrae super capi, solus Czarncovius dixerit: credo enim

Interpretari alium potesse neminem.

Quocirca sibi et etc. respondemus.) Sibi respondemus eadem elegantia dictum, qua p. 26. quodsatis satisfactiones suae non sunt remuner atae in ipsis sanctis etc. de qua supra.

P. 38. l. 29. His addendus est Ozias Rex, quam gravem meruer at offensam DEI.) Quaenam haec stribligo loquendi? quae dissolutae scopae, Czarncovi, sunt? Nonne tota haec periodus manca ac mutila est, et ordine ac sensu prorsus destituta? Apollinis dictio intricatiora dare non possit.

P. 41. l. 17. Haec breviter, ut non libros Patrum describamus.) Ut non pro ne vel ut ne, quis dixit, Czarncovi?

P. 43. l. 5. At instant, quod Deus remittat culpam et non poenam temporalem, est blasphemare, etc.) Quae haec loquendi ratio, Czarncovi? instant, quod Deus remittit culpam etc. est blasphemare; quis sensus? Hoc voluisti: At instant: dicere, quod Deus remittat culpam etc. est blasphemare etc. Profecto, Czarncovi,

- - - nec sapis pueri instar
Bimuli, tremula patris dormientis in ulna.

Lin. 34. Baptizmatis.) Sarmatici aliquod sonare videtur tuum Baptizma, Latine aut Graece non sonat.

P. 46. l. 18. Commendacio.) Imo Commendatio debebas


page 581, image: s581

seribere. Nam istiusmodi verbalia a supinis formari, et pueri sciunt.

P. 45. l. 4. Laetiferus.) Cur non Letifer dixisti, Czarncovi? Ita enim letifer annus, letifer arcus a Virgilio dicitur. Et ne hoc poeticum putes, apud Columellam leges: Letifer morbus huic generi. Ergone, Czarncovi, non pictoribus ac Poetis tantum, ut ille ait; sed et

- - - Prioribus atque Levitis
Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas?

P. 48. l. 23. Utilitas sunt animarum in purgatorio degentium, respectu quorum Vicarius Christi habet potestatem.) Anne hoc congrue dictum, Czarncovi, animarum, quorum respectu? profecto nullus purgatorius ignis satis fuerit expurgandis soloecismis, quibus ubique sordet hic tuus liber.

P. 56. l. 2. Lib. 1. Periarchon.) Quid hoc vel vocis, vel libri est, Czarncovi? Sed [gap: Greek word(s)] scripsisses, opinor, si Origenes esse potius, quam Czarncovius vcluisses.

P. 60. l. 6. Secunda. Quicquid.) Quae secunda, Czarncovi? neque enim in praecedentibus quidpiam reperitur, quo id referri possit, etc. Totus [gap: Greek word(s)] es et merum frigus.

Lin. 16. Quoad secundum probatur; dicitur in praecepto.) Fanatici iste sermo est et [gap: Greek word(s)] , non qui recta ratione praeditus est. Quo enim modo ista cohaerent inter se? quem sensum habent?

Pag. 65. Cogitanti mihi.) De mira Grammatica hujus loci supra aliquid nobis dictum est. Illud hoc loci adhuc monendum, linea 3. quod pro quid inusitata loquendi forma positum esse.

P. 66. l. 24. Cloacari farmaca.) Heus Czarncovi!


page 582, image: s582

quid farmaca est? muliebri genere? An ubi conficiuntur [gap: Greek word(s)] , id est medicamenta? Atqui hac ratione Pharmaca exarandum, non Farmaca. Deinde ecquis Graecorum [gap: Greek word(s)] dixit, unde tu istam Latinam Farmacam potuisses exstruere? Dii Deaeque! quanta ruditas est hujus Patris? quanta ignorantia?

P. 69. l. 3. Ego dico, quod ubi semel admonitio fidelis pejerarit, ei credi postea non convenit.) Imo conveniat conveniebat potius; nisi tu Theologice tantum, non autem et Grammatice; imo nisi tu sicut Theologice, ita et Grammatice sapere studuisses.

P. 71. l. 10. Hic perpendat Lector Catholicus, quomodo Fidelis Admonitio in hoc primo capite, multum laborabat, apparere veridica, et mendacissima est, ideo fugiat magis quam viperas etc. Quid hic dicas, cum ignarissimis scio. Et tu profecto ipse, credo, id nescis. Crepitaculum es, Czarncovi: sonas aliquid, sed sine mente.

P. 72. l. 10. Doctrina cupidus.) Priscianus putabat scribendum doctrinae cupidus: neque enim aliter ferre Latinae lingvae indolem.

Pag. 74. lin. 28. Sed scito, quod grandem nunc abluis Aethiopem quid frustra?) Qualis hic sermo est, Czarncovi? Scito, quod quid frustra abluis Aethiopem? profecto Aethiope est deformior.

P. 75. l. 1. Nunquam tam multa incaute loquuti essent.) Si incaute loqui, barbare, inconcinne, inepte, incondite loqui est: nae ea propria tua laus, Czarncovi, et uni tibi debita: adeo ubique hic annus tuus hac lingva loquitur. Caeterum si caute loqui, considerate, prudenter et accurate loqui est: non est, quod caudam jactare velis. In toto enim libro tuo nec vola,


page 583, image: s583

nec vestigium hujus apparet. Ubique Stoicorum videris Deus, et nec cor habere, nec caput. Quum tu tamen alibi Nostrates Insipidos; in loquutione praecipites; loquaces; lingvaces: disertos ad vina; inopes sapientiae; et quae alia hujus farinae sunt, appellare non timuisti. Est proprium stultitiae, aliorum vitia cernere, oblivisci suorum, Tullius dixit: Ego et hoc quoque: est petulantissimae malitiae proprium culpare in aliis vitia, quae non habent.

Lin. 15. Cum Divo certare vero.) Ipsene, Czarncovi, istud Homericum latine vertisti? an versum ab aliis pro more interpolasti? Solens enim recte concepta ab aliis in peius demutas. Certe, qui vel primo limine salutaverit novem illas Mnemosynes filias, primam in vero producendam clamitet, quam tu correpte posuisti. Ergone perpetuam tibi hanc legem voluisti dicere: Contrarius esto?

P. 77. lin. 11. Dum disrupta viper a infaustam at heismorum sobolem simul erupit.) Possevinus, unde tu haec omnia plagiaria manu sublegisti, scripsit: Disrupta viper a infausta at heismorum soboles simul erupit. Quid tu refinxisti, Czarncovi? an ut tegeres furtum, abactores imitatus scilicet, qui jumentorum notas quibusdam succis denigrare soliti, ne proderentur? At hoccine satis caute, Czarncovi? Certe [gap: Greek word(s)] hic obeliscum posuere, et nescio, quid [gap: Greek word(s)] annotarunt. De illis tu videris. Ad me quod est, facile tibi hujus gratiam facio. Enimvero meminens sum verbo erumpere pro [gap: Greek word(s)] , non modo Lucretium, Virgilium, Terentium, sed et ipsum Ciceronem ac Caesarem usos esse. Si itaque hoc consilium fuit, laudo equidem: sin stupor et imperitia exscriptoris, quod plurimie


page 584, image: s584

videtur, excitandus veternus iste fuerat Paedagogi virga.

P. 81. l. 25. Eamque non vindicamur.) Nil intentatum, Czarncovi, nil linquis inausum. Nam et verbum vindicare in deponentis usurpari posse morem primus omnium ostendisti. Laudo fidentiam tuam, magne Heros, qua nec eruditissimo Romanorum Varroni, nec disertissrmo Tullio quicquam voluisti concedere. Nam si alteri eorum puniuntur pro puniunt: alteri sacrisicantur pro sacrisicant, dicere licuit, ut Nonius observat: cur non vindicamur pro vindicamus Czarncovius dicat? Idem Cajo quod Titio, ut in veteri verbo est. Quod profecto tibi plus videtur sapere, quam illud Plinii: Multum interest, quid a quoque fiat.

Sive locum specto, locus est inanimabilis.) Versus hic una syllaba productior est, quam par erat. Ovidius scripsit: Locus est inamabilis: et ita debebas, Czarncovi, si saperes. Sed nihil mirum est, hominem longum longos versus dare. [gap: Greek word(s)] .

Haec sunt, Czarncovi, quae in Grammatica tui anni Jubilaei inter legendum raptim notare libuit. Nam recensere singulatim peccata libri, quorum tot pene numerare fas est, quot verborum, molestissimi laboris fuerit: et nihil aliud, quam septimam aerumnam Herculis aggredi, hoc est, Eleorum regis stabulum expurgare. Deinde melioribus studiis nostra debebatur opera, quam alio distrahi nae illa indigne ferebant. Et abstinuissem prorsus manum, nisi Platonica doctrina vellicasset aurem, quae nostri partem aliam amicis transscribit. Is autem MEISNER US mihi est, qui jubere possit, quod rogat. Quocirca pingviora,


page 585, image: s585

ut sic dicam, et ea tantum hic vides, quae nec in tironibus literarum tolerari solent. Alia innumera omisi: quae et ipsa semibarbara, et illatina: certe parum apte atque prudenter posita ac collocata. Etenim subibat, nimiam verborum curam sperni fere a rerum tractatoribus: atque sermonis elegantias ab Oratoribus rectius aus Sophistis, quam a Theologis exigi: qui utilia magis quam plausibilia consectantur: neque id quaerunt, ut in ipsis inania seculorum ornamenta; sed ut salubria rerum emolumenta laudentur, ut Salvianus recte monuit, meritissimo jure Episcoporum magister Gennadio appellatus. Ego vero in tota scriptione me ita tractavi, ut nihil quaesiisse viderer praeter ludum et jocum Neque enim eorum mihi placet ratio, qui Heraclitum in vita imitari malunt, quam Democritum: et quibus fletum aut bilem errores hominum potius, quam risum movent. In stomachosulos hujusmodi si incidisses, Czarncovi, quantae intemperiae detonuissent in tuum caput? Nihil mentiar: vel Penthei ac Lycurgi fabulis dedisses fidem. Sed acres isti, et quibus, ut Achilli olim, cor citius turgescit tristibus iris, plane nesciunt, penes ridentes etiam esse veritatis professionem:

- - - Ridentem dicere verum,
Quid vetat? - - -

Hoc si et ego nunc studui: quid est, quod ringere velis et indignari? Namque detrahere tibi, ne cogitavi quidem, Czarncovi. Sicut adulari nescio, ita nec insidiari alterius famae unquam didici. Aliter natus, aliter edoctus sum. Si quid tamen acciderit, de quo tua periclitetur existimatio, a me non est. Ipse illud intristi tibi: ipse hanc fortunam architectatus es. Salva tibi omnia manerent et integra, si illam scribendi


page 586, image: s586

libidinem tibi verba dare passus non esses. Sed nimium dulce est legi publice, ac demonstrari digito. Et decepit plures quoque alios improba haec Siren, quae cum aliquem evertere constituit, primo omnium sui oblivisci facit. Nam qui nescit mensuram virium, praeceps ruit, quo vanae mentis impellit impetus: et clarus meditatur fieri, priusquam consequutus est eas opes, quibus gloria paratur et nomen. Nempe incipit scribere, quum nondum loqui didicerit; Pisoni similis, qui, quum oris haesitantia et lingvae laboraret balbutie, tacere tamen nesciebat. Quo fit, ut qui intra se, procul dedecore, latere poterat, publice omnibus se deridendum propinet. Quapropter caute agendum, qui famae studet ac nomini: atque videndum sedulo, non quam cito versetur in publico, sed quam bene. Utinam id pensi habuisses, Czarncovi! certe non potuisses rectius honori tuo consulere. Nunc, quum id habuisti insuper, et quamvis ignarus pilae (ut sic dicam) trochique, tamen noluisti quiescere, merito te eo adduxit temeritas,

Ut spissae risum tollant impune coronae.

Graeci dicunt: [gap: Greek word(s)] . Tu cogitabis, Czarncovi, et in posterum sapies. Neque enim semper Saturnalia sunt. Vale.

Horatius ad Julium Florum:

Ridentur, malae qui componunt carmina: verum
Gaudent scribentes, et sevener antur, et ultro,
Si taceas, laudant, quicquid scripsere beati.



page 587, image: s587

CXXVII. GEORGIO THURZONI, Comiti de Bethlemsalva, Regni Hungarici Pro Regi et Palatino.

Laudat Ejus in Academiam affectum et in puriorem religionem studium. Deinde scripti cujusdam Anti-Luther ani refutationem propediem concinnandam pollicetur. Ac denique pro Ecclesia et illo vota facit.

Illustris et Magnifice Domine Comes,

QUanto gaudio ac voluptate nos tuae affecere literae, ipsa rei magnitudo et imbecillitas styli negat. Nam non solum contestatae nobis sunt singularem illum atque egregium affectum tuum, quo Academiam nostram hactenus, fere sine exemplo, prosequutus es; sed et de fervido illo purioris et orthodoxae religionis conservandae propagandaeque studio nos commonesecere. Macte hoc animo, Perillustris Domine, macte! Et quia omnis regnorum felicitas securitasque in sapientia et pietate posita est, perge porro tum pii et sapientis laudem propriam facere, tum sapientes et pios, et cum primis nutrices eorum, Academias, ac in iis praecipue hanc nostram, quae sane unice te alumno se jactitat, colere atque amare. Etsi vero nihil magis nobis in votis fuit, quam ut Ill. M. V. petitioni abunde possimus satisfacere, et illud hominis sacerrimi et in Reip. Christianae exitium juratissimi pestilentissimum scriptum respondere, et, quod in eo egregie calumniarum ac mendaciorum texuit textum, gladio exscindere veritatis: Videmus enim id e re Ecclesiae esse, et si impune illud scriptum diutius in publico versaretur, fore, ut multorum animi, si non in falsae opinionis ac haereticae pravitatis laqueos


page 588, image: s588

inducantur, turbentur saltem; tamen, quia Domini Theologi nostri, quibus hic proprie debetur labor, aliis iisque arduissimis distenti negotiis, ad hunc laborem statim sese accingere, et illius libri refutationem instituere omnino non potuerunt. Dabimus tamen operam, ut quamprimum sese otiolum aliquod aspiret rursus, et tuae Ill. M. atque adeo Ecclesiae Christianae ne desimus, et hoc quidquid tibi illique debitum, et bona fide, et cum foenore exsolvamus. Interim non aegre feret Magnificentia Tua hanc sive advocationem sive moram; et imposterum quoque sibi et nos et studia nostra quam commendatissima habebit. In cujus gratiae spem parati et facere omnia et pati. Quod superest, summum ac praepotentem illum Deum rogamus ac veneramur, ut tum Hungariae vestrae, cujus tu eximium praesidium ac decus es, imo universae Germaniae quietem ac pacem reddere, volaticos illos bellorum impetus consistere, dirimere, imo tollere penitus, et pacem quietemque stabilem reducere velit. Ante omnia vero, ut curae sibi habeat rem Ecclesiae suae, eamque contra omnes ejus hostes, tum, qui gladiis et aperta vi in illam pugnant, tum, qui tacitis dolorum furtis impetunt, et in piorum animas potius librorum toxicis, quam telorum tormentis in corpora saeviunt, tutam, salvam ac incorruptam asserat; te tandem florentem vigentemque quam diutissime servet. Qui sane ut Patriae dulce praesidium ac decus es, ita commune piorum doctorumque delicium ac amor. Anno CIC IC C XX.

Nomine Academiae.



page 589, image: s589

CXXVIII. Eidem.

Commendatitia est, qua svadet, ut ille Herzwigium laudatum ab eruditione, pietate ac eloquentia, sed fortunae iniquitate pressum, concionatorem aulicum constituat, et hoc Academiae det intercessioni.

QUo magis Johannes Herzwigius vitam suam nobis probavit hactenus, ex quo Wittebergam nostram exilii sui nidum habuit, eo indoluimus magis, Virum ea pietate animi, ea sacrarum literarum eruditione (ut nihil nunc de svavissima morum indole, caeterisque, quae in eo emicant dotes, commemoremus) adeo jacere fortunae iniquitate, adeo redactum esse ad incitas, ut fere infra spem melioris fati positus videretur. Nam quum germanice non norit, et praeter latinam, cujus inter eruditos praecipuus usus est, solam patriam calleat, quis aditus ei in his terris vel ad scholasticum vel sacerdotale munus, quicquid velimus ejus necessitati succurrere, possit patere? Ingressus tamen est aliquam spem emergendi ex ea, qua premitur, tempestate, posteaquam edoctus amicorum literis, id agere Illustr. T. Magnif. ut sibi concionatorem aulicum, qui digne sustinere eas partes possit, inveniat: atque eandem ab ipso, quum incidisset mentio, non usque adeo abhorrere. De quo quum nobis exposuisset, rati sumus rem dignam nostra pietate facturos, si hominem dignissimum meliore sorte T. Ill. M. qua fide ac benevolentia par erat, commendaremus. Idque eo alacrius, quod non obtrudere quendam ignotum T. M. hominem, sed eam in concepta de optimo Viro sententia ac voluntate confirmare potius videremur. Quocirca si vox atque oratio ejus


page 590, image: s590

Academiae, quam magnifecisti semper, Domine, quam unam prae caeteris delegisti, cui spem juventutis tuae crederes, valere aliquid apud te potest, a T. I. M. officiose, ac quam par est, demisse contendimus ac rogamus, ut Herzwigium nostrum sibi commendatum habeat, et quam de eo concepit opinionem honestissimam non modo servet constanter, sed et benigne augeat atque amplificet. Porro certo obtinens, ejusmodi Virum esse Herzwigium, in quo doctissimi eruditionem, probatissimi quique innocentiam vitae laudare possint. Caeterum tam facundum atque disertum, ut se ipsum quodammodo transire ac superare videatur. Quibus accedunt mores tersissimi et ad quemvis vitae colorem exacti ac temperati: quibus id consequutus est, ut et cum aequalibus vivere commode, et cum illustribus personis citra taedium, ut elevemus maxime rem, versari possit. Non verba damus, Illustris Domine, non miseriam hominis, sed virtutem, sed honeslatem, sed quod maximum est et rei caput, religionem et pietatem tam facundam, quam eruditam commendamus. Quae omnia cum quaesieris hactenus, quum concionatorem quaesisti tibi, quid reslat, quam ut ea nunc in Herzwigio nostro et amplectaris reposita, et gratuleris tibi inventa? Nos dabimus operam, ut praeclara voluntate tua atque judicio magis magisque digni videamur.

Nomine Senatus Academici.

CXXIX. Henningio Brosenio S. P.

Gratulatoria est de officio scholastico, et monitoria, ut bumaniora diligenter inculcet juventuti, ringente


page 591, image: s591

quamvis invidia. In sine testimonium desider atum et amorem perpetuum promittit.

OFsicium scholasticum tibi commendatum gratulor, mi Henningi, Deumque precor, ut tuo et juventutis bono. Quod erit certe, si cum pietate in teneros animos fideliter inseveris bonas literas et earum amorem. Quidni et hunc etiam? vides ingenia hodierna? aut nihil, aut parum certe calent ab hoc igne. Igitur in illis excitandus et postea monitorum, ut si dicam, flabris animandus. O quam multi in scholis peccant hodie, (quanquam hoc ipso magni et unice Doctores audire volunt) dum imperitam Juventutem a Grammaticis statim ad [gap: Greek word(s)] , imo ad Theologica traducunt. Quo sit, ut pauci hodie sunt, qui latine sciant; qui Graece, illi vero multo paucissimi. Nam si in Academiis illa consequi vellent, profecto [gap: Greek word(s)] . Tu certe cavebis, et talis eris in tuos, quales fuisse voveas, quibus adolescentiam tuam credidisti. Sed invidia inde tibi timenda, imo jam parata est? Gratulari debes. Ego enim miserum puto, cui nemo invidet. Legistine illud Plautinum:

Qui invident, egent; illi, quibus invidetur, rem habent.

De testimonio vero quam voluissem? Sed in ista angustia temporis, et inter tot negotia, quae me, dum ista scribo, satis exercitum habent, fieri non potuit. Faxim tamen, ut prima occasione (modo tu praebeas, aut literis moneas) ad te perferatur, et una versus. De amore meo nihil dubites, qui purus firmusque in te erit, quamdiu in te illius causae. Vale.



page 592, image: s592

CXXX. Sequuntur Literae Commendatitiae, seu TESTIMONIA ACADEMICA. TESTIMONIUM Casp. Abr. a Schönberg. RECTOR ACADEMIAE WITTENBERG. Lectori Benevolo cum prolixa honoris debiti delatione S. P. D.

Schönbergium a gentis splendore, indole generosa, moribus incorruptis, studiisque politicis et Juris esse vult commendatissimum.

QUamvis latere virtus vix possit, et nunquam non exerat radios, in quibus se agnoscendam aestimandamque praebeat; minime tamen potuimus facere, quin Nobilissimum Juvenem Casparem Abrabamum a Schönberg, Equidem Misnicum, ea editum Gente, quae antiquissima et splendidissima illustria decora per universam prope Europam jam olim distribuit; at vero in Galliis in ipsum Ducale enixa fastigium est, traderemus tibi, Benevole Lector, ac commendaremus. Vixit in contubernio Clarissimi Viri Augusti Buchneri, P. P. et Academiae Senioris, in annum ipsum tertium: et illi non tantum, sed caeteris etiam Professoribus, ita et indolem, et mores, et studia sua approbavit, ut singulari affectu has ejus dotes eximias complectendas nobis omnibus existimaremus. Nam quid suscepit unquam molitusve est, quod


page 593, image: s593

alienum a nobilitate generis, quo ortus erat? Quid omni in vitae actu ac consvetudine communi praetulit aliud, quam quod et custodiret dignitatem ordinis, et civilissimae comitatis laudem facile auferret? Cumque non ignoraret, se Reipublicae et ministeriis Principum natum esse, in iis studiis semper occupavit ingenium strenue, quae eo ducerent, aditumque ac viam sternerent ac emunirent. Quare ad facultatem dicendi, in qua magna vis posita est, sedulo praeparavit instruxitque animum; et post civilis prudentiae disciplinas, (quas diligentissime habuit, testatus profectus suos in illis etiam experimentis publicis) Jurisprudentiae quoque ita attendit, ut eum facere par erat, qui minime omnium ignoraret, non optime versaturum in Republica atque negotiis, qui ea destitueretur. Qui aestimatis amatisque haec talia, complectimini, quaeso, Schonbergium, et generosam hanc stirpem fovete ac colite, ut, quos promittit fructus egregios, in sinum patriae olim ubertim effundat. Perscriptum signatumque Wittenbergae, XV. Kalendas Junias, Anno gratiae CIC IC C LX.

CXXXI. Testimonium Michelmanni.

Eum laudat ob honestatis studium, facilitatem morum, ardorem discendi, Philosophiae ac Theologiae studium, peritiamque disputandi.

CUm ornatissimus Juvenis, Martinus Michelmannus, Sangerhusa Thuringius, ex nostra in Lipsiensem Academiam, alumnam suam veterem, studiorum sublimiorum informatricem, esset discessurus, quo post impetratam jam olim in Philosophia Lauream, alteram quoque supremam consequeretur, a nobis officiose petiit, ut testimonium vitae apud nos actae sibi


page 594, image: s594

impertiremur. Ita enim existimabat, fore, ut id cum alibi, tum in hoc ipso negotio magno usui esse posset. Nam quamvis per se virtus sufficiat, tamen facilius amatores favitoresque invenit, si bonorum quoque judicio et testimoniis se commendet. Nos autem eo lubentius ejus petitioni assensi sumus, quod interesse humanitatis existimavimus, deesse iis minime, qui ad nos pertinent, praecipue si virtus eorum atque doctrina perspecta nobis et cognita fuit. Nam intervenire pro talibus, non magis illorum videtur juvare commodum, quam rectitudinem judicii proprii commendare. Testamur itaque, in Academiam nostram venisse hunc Michelmannum anno a Christo nato 1628. m. Octobris. Cum itaque nomen suum apud magistratum professus in Academiae leges jurasset, id semper dedit operam, officii sui partes ut adimpleret. Et erat praeterea ita et natus et educatus, ut ea quam maxime eligeret et sequeretur, quae honesta essent; contra vero ea, quae turpitudini obnoxia, aut alias ingenuum hominem ac liberalem minus decere viderentur, quam maxime fugeret ac detestaretur. Quo cum accederent mores compositi ac lenes, quique ut nihil haberent asperitatis, ita cum eleganti quadam gravitate viderentur conjuncti, factum est, ut non modo aequalibus suis facile se probaret, eosque amicitiae suae adjungeret, sed et superiores quoque, h. e. Praeceptores et Doctores suos benevolos sibi ac faventes reddidit. Quibus quidem eo usus familiarius, quo magis ipsos omnis generis obsequiis demereri studebat. Et erat praeterea is optimus quisque in eo discendi ardor et incredibile studium, ut certe non possent non bene velle ac cupere, quotquot hic nobilissimas quasque disciplinas et artes profitentur, in


page 595, image: s595

quorum quidem notitiam ipse venisset. Ac Philosophicorum quidem studiorum praeclara jam tum Lipsiae sundamenta jecerat. Quocirca ea ipsa apud nos non modo eo felicius excoluit perfecitque, sed et sacrosanctarum literarum tractationem iis adjunxit. Nam quamvis ipsa sit omnis coelestis veritas, et parum indigeat externis opibus, praeparat tamen philosophia animos, et velut subigit, ut ad recipiendam divinam illam sementem magis idonei fiant. In isto autem utroque studiorum genere se ita tractabat, ut non tantum domi lectioni ac meditationi assiduae incumbendum, sed et publicas lectiones quoque frequentandas sibi existimaret. Et cum prudenter perpenderet, quantam utilitatem afferat, quamque praeclare doctrinae rem juvet disputandi ratio, cum de propositis rebus in partem utramque erudite ac modeste disceptatur, id exercitii genus quam commendatissimum sibi semper habuit. Quod illae ipsae disputationes, quas erudite conscripsit, et publice habuit, testari satis, et ejus minime vulgares cum in Philos. tum in Theol. profectus ostendere possunt atque probare. Quae omnia, cum ita sese habent, abs te, Benevole Lector, officiose ac peramanter petimus, ut hujus docti, modesti, ac perpoliti Juvenis conatus honestissimos ea, qua par est, benevolentia prosequi, tuaque ope ac studio juvare atque provehere non dedigneris. Qua in parte non modo Michelmannum summopere tibi devincies ac obligabis, sed et de publica re mereberis bene. Ita enim statuere debes, se ita comparasse hactenus Michelmannum nostrum, ut patriae quondam utilem ac salutarem cumprimis operam navare posset. Nos vicissim summo studio ac diligentia curabimus, quae te videbimus velle ac cupere,


page 596, image: s596

si isthanc commendationem nostram plurimi ponderis apud te habuisse intellexerimus. Vale.

CXXXII. TESTIMONIUM Gottl. Ernest. a Praeck. RECTOR ACADEMIAE WITT. Lectori Benevolo Cum prolixa honoris debiti delatione S. P. D.

Cum de Nobilitate disseruisset virtute tuenda, Praekium ob id ipsum laudat, quod generis antiquit ati virtutem et artes junxerit, Jus Civile praecipue ac Publicum, Historiam, disciplinas philosophicas, et mathesin tractarit, quodque vita et moribus placuerit; unde ornamentum Reip. et praesidium promittat, et favore sit dignus.

EGregium, sed alienum tamen est, non vili ortu trahere genus, et natum esse ex iis, qui nobilitatis antiquae splendore clari inclutique fuerint: majus ac excellentius est, praestare per se egregiis dotibus, cumque non parum lucis parentibus atque auctoribus tuis debeas, amplius tamen aut non tenuius certe, vel proximum saltem tibimet ipse, illustris virtute, circumdederis lumen. Male tuetur natalium decus, qui a majorum virtute desciverit. Quibus parata initio artibus, iisdem servanda quoque nobilitas. Secundae auctoritatis sidus Luna est, quia non sibi ipsa, sicut princeps astrorum Sol sufficit lumen, sed haurit ab eo, et mutuatur: sic primo loco excidunt etiam, quorum laus omnis in sola origine est, et aliunde dependet. Multo se alium tibi, Lector Benevole, Nobilissimus Juvenis GOTTLIE BERNESTUS


page 597, image: s597

a PRAECK, Eques Borussus, exhibet; qui non contentus antiquitate generis gloriaque majorum antistare aliis, eosdem virtute quoque clarissimisque artibus vincere ac superare acerrimo et constantissimo impetu hactenus contendit. Sed lenius ad virtutem ac gloriam cum per civiles artes, non tumultuosa illa asperaque bellorum, mansvetioris ductu Genii, sequi elegisset iter, primum in Academia Jenensi vacavit studiis, deinde triennio abhinc in nostram venit, iisque hactenus institit viis, non quas terere vulgus, et quae ad superficiariam aliquam et tralatitiam eruditionem ducere solent, sed quibus erecta et copiosa ingenia ad exquisitam solidamque doctrinam consveverunt grassari. Itaque Jus Civile ita tractavit, ut aeque diligenter haberet Publicum: et in utroque ita versatus est, ut illam unicam magistram vitae, illum verissimum prudentiae fontem, Historiam, connecteret semper, virtutum, consiliorum eventuumque maximorum exempla, quae optime omnium et efficacissime instruunt, studiose atque solerter sectatus. Quod eo majore et certiore fructu fecit, quod disciplinis Philosophicis ante subegisset probe ingenium, judiciumque de rebus sibi comparasset. Quid nunc de Mathematicis artibus, et illis imprimis, quae loca munire, castra disponere, ordinare propugnacula addocent, omnesque et impugnandi et defendendi rationes ac vias explicant, memorem? in quibus ita posuit operam, ut scientiam earum egregiam sibi atque insignem paraverit. Nondum de caetera vita ejus et moribus diximus: quibus nihil integrius, honestius, innocentius, imo sanctius fuit. Enimvero quid ille, quaeso, licenter et incustodite? Quid ille lascive aut petulanter unquam egit? Castus, sobrius, intentus


page 598, image: s598

perpetuo, et inter juveniles annos quandam senilem moderationem ac gravitatem exhibens. Quod propositum ejus et praestantissimae ac singulares dotes, quem virum illum, quod Reip. decus praesidiumque promittere habent? Age itaque, Lector Benevole, et PRAECKIUM nostrum favore omni studioque complectere: itaque existima, quicquid tribueris ejus virtutibus, id totum utilitatibus publicis egregioque communi cessurum esse. Optime vale, Benevole Lector, et age feliciter. Perscriptum signatumque Wittenbergae, prid. Kal. Majas, Anno recuperatae gratiae CIC IC C LVI.

CXXXIII. TESTIMONIUM Petri Pauli Hagetii. RECTOR ACADEM. WITTEBERG. Lectori Benevolo cum prolixa honoris debiti delatione S. P. D.

Dicit, Hagetium a Pontificia religione ad veriorem transiisse ductu imprimis Reichmanni, et errores Pontificiorum publice redarguisse, ac vixisse modeste hactenus, sobrie, et sine nota aut probro, provehendumque esse favore lectorum ad meliorem fortunam. Pro beneficiis bene in ipso collocandis gratum ejus animum spondet.

REverendus et doctus Vir PETRUS PAULUS HAGETIUS cum missus superioribus mensibus huc esset, ut in orthodoxa nostra religione (antea enim Pontificiae fuit addictus,) paulo solidius informaretur, Clarissimo Viro M. Jacobo Reichmanno, Facultatis Philosophicae Adjuncto, traditus fuit et commendatus,


page 599, image: s599

ut ductu ejus et disciplina veritatis doctrinam aliquanto plenius uberiusque hauriret atque addisceret. Sub quo ita profecit hactenus, ut fundamenta fidei satis pulchre et probe videatur jecisse. Id enim testatus est non ita pridem oratione habita publice, qua Pontificiorum crassos illos et infelices errores detestatus haud tantum serio est, sed egregie quoque redarguit et refutavit. Qui cum hinc discessurus rursus esset, petiit a nobis, ut testimonium actae hic vitae sibi impertiremur, seque benevolentiae nostrae ac fidei commendaremus. Quae ejus petitio cum justissima esset, libenter ei tribuimus locum. Et quia modeste hactenus, sobrie et sine ulla nota aut probro hic egit vitam, idcirco abs te, Benevole Lector, amanter et officiose petimus, ut Hagetium nostrum omni favore complecti velis, et dare operam, ut secutum meliora melius etiam fatum excipiat. Quamvis enim vera et non fucata pietas tristia asperaque nihil detrectet, et duris adeo gaudeat probari: tamen fovenda illa et amplectenda benigne est, cum id in nostra est manu, nec committendum, ut nostra culpa habeat male. Quicquid beneficii in Hagetium conferes, bene et recte erit collatum. Neque id non agnoscet ipse gratissimo animo, sludebitque referre, quam poterit, gratiam, quaeque suarum opum haud esse intelliget, delegabit Deo, ut suppleat, et pro qua pollet, infinita sua potentia amplissime rependat. Ad nos quod est, elaborabimus in illud sedulo, ut tibi, Benevole Lector, studia atque officia nostra semper probemus. Ita feliciter vale et sospes age. Perscriptum signatumque Wittenbergae.



page 600, image: s600

CXXXIV. TESTIMONIUM Johannis Haueri, Pictoris. RECTOR ACADEM. WITTENBERG. Lectori Benevolo cum debiti honoris delatione S. P.

Elogia pictoriae artis praemittit, et ejus contra sentientes iniquius defensionem, ac aestimationem, clarisque ab hominibus frequentationem. Postea pictorem Hauerum commendat ab ingenio studioque in arte paterna probisque moribus, ac propterea non negligendum censet.

INiis artibus, quae imitatione constant, excellentissima omnium Poesis est, et proxima huic pictura. Cognata priori adeo, ut altera alterius nomine appellari meruerit; illa quidem pictura loquens, ista vicissim Poesismuta. Quam cum Valerius Maximus, non contemnendus auctor alias, sordidum artificium vocat: prope abest, quin agrestem et impolitum pronuntiem. Nam quanto elegantior Plinius et demonstravit ejus nobilitatem, et contra Statuariam defendit praeclare? Enim vero an sordidam appellabimus, quae libera adhuc Rep. Romae equestribus atque praetoriis manibus tractata; quae nobilissimae Fabiorum genti cognomen dedit; dignaque visa, quam Q. Pedii consularis ac triumphalis viri nepos doceretur imprimis, ipso Augusto Imperatore probante, cui a dictatore Caesare cohaeres datus? De Graecia autem quid dicam, quae tantum huicarti tribuit, ut reciperet in ipsum chorum liberalium, interdicto perpetuo, ut servitia neque addiscerent neque docerent? Quid reges


page 601, image: s601

potentissimos memorem, qui Apellis, qui Echionis Melanthiique atque Nicomachi, clarissimorum pictorum, tabulas singulas vel oppidorum pretiis redemerunt? Absolvet sordium facile nobilissimam artem, qui ista secum reputat, turpitudinem criminis vel ipsi Valerio impinget potius: futiliter certe ac imperite judicasse pronunciabit. Enimvero obscura nunquam ac sordida videbitur ars, quae antiquissimae sapientiae cognata est, quae in liberales adscripta artes, et honestissimi cujusque manu tractata fuit. Praetereo C. Fabium nobilissimo genere stirpis Romanae; item Turpilium equitem; nec non Arterium Labeonem Praetorium et Proconsulatu Narbonensis provinciae functum: quos nihilo secius pinxisse scienter, quam aliis laudibus excelluisse, proditum literis est. De moribus, doctrina, virtutibusque ingentibus Nepotiani Presbyteri plura atque magnifica B. Hieronymus Epitaphio ejus canit: Quas inter summas ac singulares viri laudes pingendi, qua polluit, peritiam minime sibi silendam duxit. JACOBI AUGUSTI THUANI nomine quod seculo nostro illustrius fuit? Qui quam pingendi diligens fuerit, adolescens maxime, ipse est testis: ad hoc laudabile animi exercitium, ita loquitur ipse, omni alio, sive infantiae, sive pueritiae omisso oblectamento, naturam tulisse: et hoc gentile fuisse THUANIS. Bongarsium, Gendios fratres, Johannem et Nicolaum, Golzium item et Venium, non minus literis et elegantissimorum Carminum laude quam artificio pingendi clarissimos extitisse, nemo humanior ignorat. Quibus et accensendus Petrus Paulus Rubenius est, quem ob ingenii eruditi cultum ut amant docti et magnifaciunt, sic studiosi picturae admirantur ex merito unum


page 602, image: s602

seculi nostri Protogenem aut Apellem. Dicas, Lector Benevole, quo ergo pertinent exorsa ista? aut quonam fine hoc institutum sive Encomium picturae sive defensio est? Ne qua mirari possis scilicet, quod inter Academicos Cives dudum Johannem Hauerum, Pictorem scitissimum nec illiteratum adscripsimus; et nunc ejusdem filium cognominem, paternae artis consecraneum, Tibi commendamus. Qui neque ingenio, nec studio constantiaque cum destituatur, egregium sane et praestantissimum pictorem daturus est, si et suppetit vita, et aderunt Patroni, et emergendi per illos occasio continget. Atque ut faveas homini, Lector Benevole, et ejus conatus benigne provehas, vel probitas etiam atque modestia, et sedatissimi mores invitabunt. Honestissimae comitatis est complecti ingenia, tuerique artium elegantiam. Quam laudem ut liberalissima quaeque ac elegans maxime et sublimis indoles affectat imprimis, ita non nisi humiles rusticique negligere solent. Quam culpam deprecabere sane, Lector Benevole, bene merendo de nostro, et, ut id facias cumulate, officiose rogamus. Vale. Perscriptum signatumque Wittenb. d. XX. April. Anno recuperatae gratiae CIC IC C XLII.

CXXXV. TESTIMONIUM Werneri a Schulenburg. Lectori Benevolo S. P.

Loco convenienti ex Apulejo adducto, laudat Schulenburgium, quod splendori et gloriae generis sapientiae studium associaverit vitaeque probitatem. Ipsique porro literas commendat, quatenus sunt utiles. Nec


page 603, image: s603

silet insolentiam ab eo, et cum vitiosis multisque conversationem vitatam.

GEnerosus aliquis est? Parentes laudas. Dives est? Non credo fortunae. Validus est? AEgritudine fatig abitur. Pernix est? Abibit in Senectutem. Formosus est? Expecta paulisper, et non erit. At enim bonis artibus doctus et apprime eruditus, et, quantum licet homini sapiens et boni consultus? tandem aliquando ipsum Virum laudas. Hoc enim nec a Patre haereditarium est, nec a casu pendulum, nec a suffragio anniculum, nec a corpore caducum, nec ab aetate mutabile, inquit alicubi Apulejus Platonicus, scriptor eruditissimus, ut magnus ille Casaubonus olim censuit. Hoc animo suo perpendens WERNERUS a SCHULENBURG, antiqua generis gloria atque splendore nobilissimus juvenis, a teneris studuit, et ipse ad sapientiae studium se ingerere, et diligenter cavere, ut ne quid alicnum in laudibus suis audiret. Itaque liberalibus literis domi suae apud Parentes optimos imbutus ad Academiam nostram ante hos tres et quod excurrit annos accessit sublimioris subeundi magisterii gratia. Cumque adverteret, utiliter neminem ulla tractare posse studia nisi voluptatum inimicus, id hactenus operam dedit, ut doctrinae simul et vitae probitate bonorum omnium calculum, et illud vetus Euge! bene'l promereretur. Comparata enim Latinae lingvae, quantum opus, cognitione et usu, dicendi quoque et ratiocinandi artem arripuit, et ita postea purgatus quasi utque lustratus illud seriarum disciplinarum [gap: Greek word(s)] , ut sic dicam, introire coepit. In quibus ita versatus est, ut ea, quae utilia et ad virtutem prudentiamque facerent, assumeret, caetera vero negligeret, aut certe illis [gap: Greek word(s)] minutarum


page 604, image: s604

rerum aucupibus, flexuosarumque captionum sartoribus relinqueret. Et plus scire velle, quam satis sit, intemperantiae genus est, ut Romanorum sapientissimus dixit. Macte hoc animo, cordate Juvenis, et porro quoque literas cole, quatenus prudentiae inserviunt. Nam ut illud, quod Phoedrus olim dixit: Nisi utile est, quod facias, stulta est gloria; ego hoc loci immutem leviter, dicam: nisi utile est, quod studeas, stulta est gloria. Quemadmodum non qui promiscue omnia et citra saturitatem comedunt, sed qui delectum ciborum et modum habent, valere videmus rectius: ita non qui multa, sed qui utilia didicerint, sapere existimandi sunt. Mores ipsius ingenui, et ad modestiam compositi, a sastu sane procul remoti. Itaque etsi Nobilitatem suam prae se ferret, ea tamen non intumebat, et caeteros omnes umbras et terrae filios putabat. Praeceptores igitur caeterosque, qui ipsum aetate atque doctrina aut dignitate publica antecederent, debito honore et reverentia colebat: AEquales vero et Commilitones sincere amabat. Quanquam, quod a turbis alienior tranquillitatem secretumque amabat, paucos et non nisi eos in familiariorem amicitiam admittebat, qui similes ipsi, hoc est, optimi, optimis certe proximi essent. Utinam plures imitarentur hodie, faxim ego certe, ut rarius de optimis pessimos factos videremus. Inimica, inquit Seneca, est multorum conversatio. Nemo non aliquod nobis vitium aut commendat, aut imprimit, aut nescientibus allinit. Serpunt enim, ut iterum idem alibi, vitia, et in proximum quemque transiliunt et contactu nocent. Quod si suus porro erit WERNERUS noster, quanta laus generi, decus et emolumentum quantum patriae accedet? Faciet id, certo faciet; ita speramus


page 605, image: s605

certo vovemusque, qui haec testati sumus et Sigilli Academici fide confirmavimus.

CXXXVI. TESTIMONIUM Bodo von Bodenhausen . Lectori Benevolo S. P.

Testimonio instructum non stirpe tantum, sed et virtute nobilem dicit et literarum sufficiente cultura.

QUod res atque conditio ipsius ita requirere viderentur, testimonium vitae hic actae Nobilissimus magnaeque spei Juvenis Bodo von Bodenhausen a nobis petiit, cujus voluntati atque petitioni cur deesse velimus, equidem causam habemus nullam. Testamur itaque praedictum nobis Juvenem Nobilissimum venisse primum in Academiam Anno CIC IC C IX. m. Januario, inque album Studiosorum rite inscriptum esse. Deinde parentum jussu post tempus aliquod abiisse, et rediisse demum cum Praeceptore Anno quasi CIC IC C XI. atque ex eo supra biennium in Academia nostra commoratum ita vitam suam instituisse, ut nobilitatem generis facile factis comprobaret. Quum enim advertisset sibi, plurimam jam nobilitatis laudem in splendore natalium et longe majorum serie positam esse; sed tamen et suas cujusque virtutes et mores non exiguam sibi vendicare, unde et Poeta canit:

- - - perit omnis in illo
Nobilitas, cujus laus est in origine sola:

Sedulo id pro virili sua semper annisus est, ut egregiis moribus secuturarum virtutum olim certissimam spem dese concitaret. Itaque pietati, modestiae, tranquillitati


page 606, image: s606

studuit, Praeceptores devote coluit, commilitones sincere amavit, iisque placide convixit. Praeterea bonis literis incubuit, ut qui eas non seholae, sed vitae et prudentiae discebat. Profecto enim, ut Romanus sapiens ait: plus scire velle quam satis sit, intemperantiae genus est. Atque cum ista ita sese habeant, Nobilissimum hunc nostrum alumnum hactenus hoc sive elogio, sive testimonio discedentem prosequi voluimus. Quem sua ista virtute mactum esse, te vero, Benevole Lector, ex animo salvere valereque jubemus.

CXXXVII. TESTIMONIUM Balthasaris a Bothmar. Lectori Benevolo S. P. D.

In hoc nobili Juvene industriam, elegantiamque morum vitaeque rectitudinem praedic at.

DUo sunt, quae in homine liberali et literis dedito commendari laudarique solent, studium atque industria discendique ardor, et deinde elegans morum compositio. Primo enim summe necessarium est, velle discere, deinde laborare. Profecto enim, quod Ennius ait:

Nemo Sophiam, sapientia quae perhibetur,
In somnis vidit, prius ac jam discere coepit.

Porro cum literae emollire animos, et recto more componere debeant, quippe quae pietatis, quae honestatis praecepta abunde suppetunt; sequitur pessime literis uti illos, qui non ad earum praescriptum vivere vitam instituerunt. Ab hoc ut sedulo cavit sibi, ita a superioribus sese semper probavit nobis Nobilissimus


page 607, image: s607

Juvenis BALTHASAR a BOTHMAR etc. quamdiu hic (quod triennium est) versatus alumnus noster literarius extitit. Postquam enim huc venisset, et dignam nobilitate sua eruditionem, magnum prudentie instrumentum comparare sibi in animum induxisset suum, summa constantia, labore atque industria illud executus est, discendique occasionem aegre sibi elabi passus est. Unde effecit, ne majorum suorum aliqui soli docti; illi vero, ne noster primus esset. Mores praeterea et caeterae vitae rationem quod attinet, ad pietatls honestatisque regulam sese semper conformavit, et modeste tranquilleque gessit; atque ita dum porro quoque virtutum doctrinarumque

Totam agitat molem, et commissam corpore toto

sustinet, favorem plurimum amoremque sibi conciliavit. Id quod ita sese habere, hisce literis contestamur, et Nobilissimum istum Juvenem porro suum, hoc est, virtutis doctrinaeque admiratorem esse, ex animo precamur.

CXXXVIII. TESTIMONIUM Alexandri Esken. Lectori Benevolo S. P.

Testis est, Eskenium, quoad Academiae civis fuerit, vixisse recte, juridica studia diligenter coluisse, Praeceptoribus reverentiam, sociis amicitiam probasse.

DIscedentes ex Academia alumnos nostros virtutis et morum testimoniis prosequi mos vetus obtinet, et justum alioquin atque aequum est. Quidni enim honorem vel salutem promovere et adjuvare


page 608, image: s608

eorum velimus, quod certe ita facimus, qui reliquerunt Parentes, ut alteros invenirent, sumtusque impendere plurimos, ut doctrinarum opes sibi possert congerere? Quapropter etiam, cum Ornatissimus iste Juvenis ALEXANDER ESKEN, Gryphiswaldensis Pomeranus, sub discessum suum testimonium vitae suae apud nos actae peteret, voluntatiet precibus ejus noluimus deesse. Testamur itaque, eum in Academiam nostram venisse A. CIC IC C XVII. mense Augusto, inque hoc studiorum consortium rite fuisse receptum. Eumque semper hactenus ita vitam instituisse, ut officio suo satisfacere videretur. Nam diligenti opera industriaque Juridica, hoc est, sua studia tractavit, quae ut provehere feliciter ornareque posset, nihil publice privatimque legendo, disputando, audiendo, intermisit. Ad hoc Praeceptores suos debito honore coluit, sociis studiorum amice tranquilleque convixit, molestus nemini, contra vero gratus multis acceptusque fuit Quae omnia cum in homine juvene laudanda et omnibus affectibus prosequenda sunt, Alexandrum nostrum tibi, Bone Lector, serio et de nota, quod dicitur, meliore commendamus, ut ejus honori et conatibus faveas atque prospicias, non sine honore tuo, certe communi bono. Ita speramus equidem, et ita tu salve a nobis, Bone Lector, et vale, qui certe nostro tibi officio nunquam defuturi.



page 609, image: s609

CXXXIX. TESTIMONIUM Samuelis Geelhudii. Lectori Benevolo S. P.

Incorruptum hunc, officii memorem, diligentem, pium, probum, modestum placidumque fuisse testatur.

QUanquam quandoque optimi quique vel temporum malitia et seculi veluti morbo corrumpantur, vel eorum, quibuscum convivunt, perversitate ad prava et minus recta deflectant; Sumus enim homines, ut illud Heliodori huc trahamus, [gap: Greek word(s)] . Suus tamen mansit hactenus et antiquum tenuit Ornatissimus Juvenis SAMUEL GEELHUDIUS, Halberstadiensis Saxo, ut, quod superiore anno de ipso testati sumus, id in praesenti adhuc quoque ex vero testimonii loco perhibere habeamus. Neque enim quidquam, quod ad partes ipsius pertinere poterat, omisisse videtur. Literas enim non Philosophicas tantum, sed et Theologicas quoque, qua par est, diligentia industriaque tractavit; pium, probum atque modestum se gessit, cum sociis studiorum placide tranquilleque convixit. Atque hac ratione non tantum egregium eruditionis instrumentum sibi comparavit, sed et plurimorum quoque favorem et benevolentiam sibi conciliavit. Quibus de causis tibi, Benevole Lector, illum commendamus, et rogamus, ut nihil eorum intermittas, quibus studia ipsius ornare juvareque possis. Qua in parte non tam de optimo isto juvene, quam de bono publico bene mereberis. Vale.



page 610, image: s610

CXL. TESTIMONIUM Joach. Friderici a Lüderiz. Lectori Benevolo S. P.

Virtutis et studiorum in hoc copulam laudat, et profitetur, ipsum se modeste ac tranquille gessisse, ac literis ita dedisse operam, ut profecerit laudabiliter, et credi possit futurus nobilitati suae decus.

QUemadmodum omnibus iis, qui studiorum gratia apud nos versantur, ex animo cupimus favemusque, ita et abeuntes quoque benevole prosequi et aliis commendare studemus. Quapropter cum nobilissimae spei Juvenis Joachimus Fridericus a Lüderiz discessum meditaretur, noluimus sane illum conspectui tuo apparere, Bone Lector, sine testimonio nostro. Venit in Academiam tribus ante annis, inque hanc societatem Musicam legitime sese fecit cooptari. Cumque duo praecipue sint, quorum causa huc accesserit, virtus et studia: ambo serio conjunxisse visus est. Nam modeste se semper gessit, tranquille vixit, nullique locum querimoniae, quantum scire possumus, reliquit. Literas sedulo coluit, inque iis pro aetatis et ingenii modo laudabiliter profecit, quamvis majorum gloria et nobilitate polleat, sibi tamen cum DEO olim (ita speramus)

- - Majus decus ipse futurus.

Quae omnia bona side attestamur, teque, Benevole Lector, salvere valereque jubemus. Perscriptum signatumque Wittebergae, etc.



page 611, image: s611

CXLI. TESTIMONIUM Andreae Usvvaldi. Lectori Benevolo S. P.

Apollinaris militiae hunc sectatorem testimonio instruens, tribuit illi laudem diligentiae in liberalibus artibus et Jurisprudentia prastitae, in Musicis etiam excellentis facultatis, et probitatis in moribus. Ob quae amandus et provehendus sit.

ANDREAS USWALDUS Academia nostra alio discessurus testimonium a nobis petiit, in quo ipsius deesse precibus causam habuimus nullam. Nam si sagatae illius et Martialis militiae alumnos, postquam Sacramento soluti, commendari per Literas aliis videmus, cur non et hoc fiat togatae istius et Apollinaris militiae sectatoribus? Qui certe non minus a pietate et doctrina, si habent, laudari aliis, quam illi a fortitudine et fide possunt. De Andrea nostro testamur, quamdiu sub magisterio parentum et nostro hic vixit (vixit autem a prima pueritia) liberalium artium, quin et Jurisprudentiae in partem studiis diligentem collocasse operam, inque iis non poenitendos fecisse profectus. In Musicis quoque (namque et haec etiam laudabili et veterum exemplo adjunxit) tantum evasisse, ut nonnullis palmam possit facere ambiguam. Mores ipsius quod attinet, nec incompositi illi aut agrestes asperique, sed placidi, tranquilli (tales deprehendimus hactenus) et ad pietatis honestatisque regulam efformati. Quae omnia qui amatis, amate, rogamus, Andream istum, ejusque conatus


page 612, image: s612

et studia provehite. Quod e vestra laude, ipsius commodo, publico denique (ita speramus) bono. Vale.

CXLII. TESTIMONIUM M. Tobiae Henckelii. Lectori Benevolo S. P.

Libentissime testatur, hunc a rectitudine vitae et probitate doctrinae commendandum, in quo etiam sit eruditio conveniens et probata, et virtus multiplex.

CUm testimonium vitae et studiorum M. TOBIAS HENCKELIUS peteret, serio dico, et calamus pariter et mens pruriebant, ista dictare atque suggerere, excipere ille et confignare. Adeo foecunda benignaque materies in isto homine praebebatur, et qualem plures utinam hodie, qui hic agunt, de se darent. Quae enim duo in homine literis dedito laudari commendarique solent, rectitudo vitae atque doctrinae probitas, ea utraque in Henckelio nostro tam luculenter enituere, quam in alio vix possint. Ad eruditionem enim ipsius quod est, ea talis fuit, qua non tantum Commilitonum sibi amorem, sed et plerorumque nostrum favorem sibi conciliavit. Et quid non ab eo exspectari debeat, qui ab ingenio instructus satis tanta diligentia industriaque studia tractaret? Quamvis autem primario quidem Theologiae sese destinasset, noluit tamen eam illotis (quod fere fieri solet hodie) contrectare manibus, sed os prius lingvis necessariis expolivit, pectus vero disciplinis artium et Philosophiae abunde replevit, ejusque rei tum disputando tum respondendo publice privatimque praeclara


page 613, image: s613

specimina edidit. Etsi, ut Patrum eruditissimus, si Hieronymo credimus, ille Alexandrinus Clemens scribit, doctrina Servatoris ipsa sibi sufficit, nec alienae opis indiget, cum sit potentia et sapientia ipsius DEI: tamen Graecanica Philosophia si accessit, non quidem validiorem facit veritatem, sed Sophisticos insultus ab ea amolitur, et insidias omnes avertens sepes et lorica est Dominicae vineae. [gap: Greek word(s)] , inquit ille. Caeterum quamdiu hic vixit, tranquille, placide, modeste vixit, nec

Victa libidine colla
Foedis submisit habenis.

Sed e contra sese sobrietati et temperantiae dedidit, id quod Philosophiae sectatorem, praecipue vero Theologiae studiosum quam maxime decet. Ut enim illud Romani sapientis hic usurpem, vitae discendum, non scholae: Sive quod ille apud Gellium ait: Odi homines ignava opera, philosopha sententia. Atque haec sunt, quae de HENCKELIO nostro testari voluimus. Etsi enim multo plura sunt, quae in ipsius laudem ex vero hic dici commemorarique poterant; studio tamen ea praetermisimus, cum ipse ea facile, Bone Lector, deprehendere, et ex eo discere queas. Id quod certo tibi promittimus, atque majora etiam ita speramus, imo confidimus plane, si DEUS annos producet ipsi, tu vero favorem. Quod rogamus serio, et te ex animo salvere valereque jubemus.



page 614, image: s614

CXLIII. Jano Seussio S. P.

Pauperem sed ingeniosum commendat, lingvarum et philosophiae gnarum, et poetica facultate instructum, nec non e stirpe Lutheri ortum, pro quo modestissime simul intercedit. Juxta judicium Seussii exquirit de misso illi Phoenice Gryphiandri, dicitque se premere adhuc edenda, et officiosae voluntatis suae ipsum certiorem reddit.

QUod Petronius alicubi ait, nescio quomodo bonae mentis soror paupertas, id in Juvene isto experiri licet. Est ille ingenio omnis capaci disciplinae et ad bona quaeque nato. Callet lingvas, nec vulgariter, recte novit philosophari, gustavit et de Poeticis cadis, imo se illis immersit: nam versus scribit faciles, elegantes, tersos, et qui nonnullorum lauros sollicitare poterant. Non tibi verba do, habet specimina secum, judicabis igitur et rem deprehendes. Caeterum tam fortuna depressus est, ut perpetuo jacere humi oporteat, nisi levetis vos et erigatis. Quaeso, quantum poteris, et licebit, juva, mi Pater, hominem, et se digno fato redde. Meretur hoc eruditio ipsius, meretur magnus ille, et (da verbo veniam) Herculeus vir Martinus Lutherus, ex qua stirpe est iste ramus. Quem dedecus profecto sit exarescere permittere, priusquam ad robur et maturitatem suam perveniat. Nihil mihi debes; sed si servi saepius aliquid apud Dominos per filiorum preces impetrant, et ipse aliquid a me sperare potest. Et vero multum spei collocavit in literis meis. Videris igitur, ut non tam illum, quam me beneficio tibi obstringas. Mitto hic


page 615, image: s615

Phoenicem Gryphiandri. Quid de eo mihi videatur, faxo scias, sed non, nisi prius judicium tuum perscripseris. Ego varia musinor, sed nolo me publico committere: Sera interdum gloria cumulatior redit, inquit ille. Vale, mi Pater, et certo persvade tibi, in tuae spem gratiae nihil, licet durissimum, detrectaturum. Vale iterum, et tuus esto, hoc est in pressas Optimi Juvenis Musas promtus et volens.

CXLIV. TESTIMONIUM Valentini Tragenii. Lectori Benevolo S. et O.

Noscendum esse ait, quem commendare velis. Ideoque Tragenium explorata virtutis hominem commendat, in re tenui adjutum Principis beneficio, et cum doctrina mores conspirantes habentem, functioni alicui admovendum.

NOn est de nihilo, quod Poetarum ille nasutissimus, Horatium dico, Lollium suum alibi monet:

Qualem commendes, etiam atque etiam adspice, ne mox
Incutiant aliena tibi peccata pudorem.
Fallimur, et quondam non dignum tradimus.

At in VALENTINO isto TRAGENIO Kembergense tradendo tibi, amice Lector, et commendando, qui falli possumus, quum ex illorum fide id faciamus, qui ipsum non adspexerunt tantum saepius, sed penitus quoque inspexerunt? Scias igitur hunc TRAGENIUM ante hos octo quasi annos nomen dedisse


page 616, image: s616

Academiae, et aliquandiu tenuiter satis atque succincte vitam tenuisse, donec inter illos relatus, qui ab Serenissimo nostro Electore munificis imo magnificis sumptibus hic aluntur. Scias insuper, ita sese comparasse semper, ut nunquam male rem gessisse deprehensus fuerit. Toto enim isto tempore et Philosophicas et Theologicas literas (ad has enim Principi et Nutricio suo obligatus erat) eo studio atque industria tractavit, ut non ineptum (praecipue cum mores doctrinae concinnant, quos semper hactenus ad pietatem, honestatem, et, quod in ista aetate praecipuum, modestiam effinxisse laudatur) ad functionem aliquam convenientem capessendam administrandamque deputemus. Quibus igitur ea res in manu, eos officiose rogamus, ut juvenem et doctum et probum sibi commendatum habeant. Quicquid in eum conferent, nec male nec inutiliter conferent. Ita speramus nos, imo confidimus plane, qui haec literis commisimus et sigillo Academico insignivimus. d. XXII. August. CIC IC C XIIX.

CXLV. TESTIMONIUM Gabrielis Cunschii. Lectori Benevolo S. P.

E relatis ab aliis testatur, hunc sedulum fuisse Academiae civem, eruditionem non poenitendam adeptum, et placidis ornatum moribus, ideoque juvandum.

QUi ante aliquot annos ex Academia nostra discessit GABRIEL CUNSCHIUS, Tupicensis Marchicus, et informatione puerorum hactenus in variis locis et se et studia sua sustinuit, ad nos ingrediens


page 617, image: s617

iterum, testimonium vitae et studiorum a nobis petivit. Et in eo quidem deesse voluntati ipsius causam non invenimus idoneam. Quamvis autem familiarius illum, cum hic ageret, non noverimus, tamen ab aliis de eo edocti sumus, et certiores redditi. Testamur itaque, venisse in Academiam nostram ante hos quinque annos, Rectore Viro Consultissimo et Clarissimo ERASMO Unruh , J. U. D. et Professore eximio, et in Academiae album rite relatum et numero Studiosorum fuisse adscriptum. Deinde biennio hic egisse, et diligenter in bonis literis (Philosophicis praecipue) incubuisse, lectionesque et Disputationes sedulo frequentasse, et hac ratione non poenitenda eruditione animum induisse. Praeterea modeste, placide, tranquille toto isto se gessisse tempore, nec molestiam injuriamve fecisse. Quae omnia ut ex fide attestamur, ita tibi, Benevole Lector, CUNSCHIUM nostrum serio commendamus, teque rogamus adeo, ut, quacunque ratione poteris, conatus ejus adjuves, studiaque promoveas, memor illius Publiani: Beneficium dignis ubi das, omnes obligas. Vale.

CXLVI. TESTIMONIUM Johannis Heinzelmanni. Lectori Benevolo S. P.

Scribit, quod recte hic vixerit, et Jurisprudentia addixerit se nonnisi lingvis et Philosophia ei praeparatus, et simul morum elegantia et probitate excultus, ideoque a bonis omnibus provehendus.



page 618, image: s618

VIxit apud nos semestre quasi Ornatissimus Juvenis JOHANNES HEINZELMANNUS, et ita quidem, ut et Praeceptorum voluntati et officio suo, praecipue Ampliss. Vratislaviensis Senatus votis, qui sustentavit ipsum hactenus, fecisse satis suo merito existimandus sit. Cum enim cum animo suo secum studiorum et praecipue Jurisprudentiae gratia sese huc missum esse recogitaret, certe ita illa habuit hactenus, ut si hac linea pergat, spes sit, non in vulgarem olim legitimae scientiae cognitionem se penetraturum. Cum enim notaret sibi, multo-plures hodie sine cortice natare frustra aggredi, hoc est, necessariarum artium instrumento parum subnixos Jurisprudentiae tentare Oceanum, et cruda, ut Petronius loquitur, studia in forum propellere, os prius necessariis lingvis expolire, animum vero Philosophicis disciplinis excolere voluit, ut accipere fidelius et maturare posset illam, ut ita dicam, juridicam sementem. Itaque et ipse domi assidue in literis, publice vero in lectionibus et Disputationibus deditus doctrinarum flores collegit, et exsucto inde nectare, ingenii, ut sic loquamur, cellulas abunde replevit. Quemadmodum vero gemmae alicui, pretiosissimae licet, nulla aut certe longe minor gratia est, si nuda, nec auro inserta affabre, et fuigore ejus circumfusa? Ita illa eruditio probanda demum laudandaque venit, quae cum morum elegantia et probitate conjuncta est; itaque Johannes noster ita doctrinam sectatus, ut et virtutem inveniret. Modestiae igitur, honestati, et quae prima nominari merebatur, pietati studuit, tum qua DEUM, tum qua homines colimus. Vi neminem injuriave affecit, sed tranquille, placide et turbarum causas procul habens, omnibus convixit. Quae


page 619, image: s619

omnia ut ex fide illorum testamur, qui minime sublestae fidei, ita omnes bonos et doctos, praecipue vero Amplissimum Vratislaviensem Senatum officiose rogamus, ut Heinzelmanno nostro porro faveant, ejusque studia juvent, provehant, ornent. Vale.

CXLVII. TESTIMONIUM Sebaldi Thomae. Lectori Benevolo S. P.

Docet doctrinam et virtutem suo quidem valere jam pretio, sed tamen et aliorum egere commendatione. Acproinde hunc ut industrium, et probum, et eruditum, et ordine per gradus provectum, ecclesiaeque utilem futurum Patronis tradit.

QUemadmodum doctrina et virtus nullum praemium ac mercedem extra seipsas slatuunt, atque adeo unice in se totum felicitatis circulum absolvunt; ita nec externas ambiunt laudes, sed propria luce conspicuae auxilium negligunt commendationis alienae. Unde supervacaneum videri possit, homines bonos et doctos aliorum commendari favori, quum ipso virtutis merito quosvis sibi facile possint demereri ipsi. Sed quia sic comparatum est, ut alind tempus alii virtuti exercendae magis idoneum sit, propterea illa, dum delitescit, interim occasionem se exerendi operiens, non advertatur a quibusvis facile, neque enim in fronte inscriptum cujusquam est, quam bonus doctusque sit, necessarium videtur propemodum, ut ei externi fautores commendatoresque accedant. Quapropter recte ac ordine fecerunt majores nostri, qui discedentes alumnos suos testimonio aliquo vitae et


page 620, image: s620

studiorum voluerunt instrui. Quo scilicet doctrinam virtutemque suam commendatiorem reddere aliis, eorumque favorem ac benevolentiam sacilius sibi possent comparare. Quare cum Ornatissimus Juvenis SEBALDUS THOMAE, Asloa Norwegius, rediturus in patriam, quo ad capessendum munus scholasticum vocatus fuerat, a nobis petiisset, ut sibi vitae apud nos actae testimonium impertiremur, haud difficulter in eo ipsi assensimus. Nam si in Martiali illa, ut ita loquamur, militia id quotidie et cum ambitione quadam videmus fieri, quanto magis in nostra illa Apollinari id fieri convenit? Testamur itaque praedictum nobis juvenem ante hoc ipsum triennium, et quod excurrit, in nostram venisse Academiam, atque ita vitam instituisse hactenus, ut favore et commendatione non indignus videatur. Nam quum duo sint, quae ab homine literis dedito maxime expectentur, industria studiorum diligens, et vitae ac morum sanctitas ac rectitudo, sane utrumque ita praestitit, ut omnes pene numeros implesse videatur. Scilicet in id navamus operam studiis, non tam ut docti, quam ut meliores evadamus. Nam quod de eloquentia dixit Plinius, male eam disci sine moribus, id de universa literaria intelligendum est. Quae sane ideo inventae, atque ab immortali DEO concessae mortalibus sunt, ut iis lustrentur animi atque a suis vitiis expurgentur, quo converti deinceps in se et originem suam facilius possint: de quo non uno in loco divinus Plato edisserit. Nihil igitur antiquius, nihil prius habuit noster, quam ut eruditionem cum virtute ac pietate geminaret. Caeterum cum bene intelligeret, ordine constare omnia, atque eundem igitur in studiis quoque necessarium esse, non inconsulto errore


page 621, image: s621

vagatus in literis, sed per legitimos gradus eo, quo aspirabat, contendit. Igitur quum Theologiam scopum sibi studiorum praefixisset, priusquam tentaret illam, eruditione literarum humaniorum paravit animum, et meditationibus Philosophicis assidue exercuit. Quo quidem id consecutus est, ut sicut minore labore, ita majore fructu postea in Theologicis studiis versaretur. In quibus eos fecit profectus, ut, si pergat hac linea, et coeptum feliciter cursum, quod minime dubitamus, strenue urgeat, ecclesia ejus opera non sine commodo olim uti possit. Qua ipsa de causa non modo bonorum quorumvis animos, sed et Praeceptorum quoque benevolos habuit ac faventes. Praecipue quum et in caetera vita ita sese gereret, ut omnem impietatem, turpitudinem ac levitatem detestaretur a se atque averteret. Quae cum ita sint, cum bonos omnes atque doctos, tum praecipue Illustrem atque Amplissimum Virum, Dominum JOHANNEM JULIUM, Dominum in Kielgrad, Regni Daniae Senatorem Amplissimum, ut et Norwegiae Pro-Regem, nec non Reverendum atque Clarissimum Virum, Dominum NICOLAUM SIMONIS, Glostrupium, Dioecesium Astvensis et Hammariensis Episcopum, atque adeo totum venerabile Capitulum Alloense, officiose ac peramanter rogamus, ut SEBALDUM istum, cujus honestissima studia ac conatus liberalissime aluerunt et promoverunt hactenus, quam commendatissimum sibi habeant, eumque in posterum tempus, uti fecerunt hactenus, ornare atque provehere non desistant. Certi se accepturos beneficium, quum dederint: atque non modo SEBALDUM nostrum ad debita obsequia et cultum, sed et nos quoque ipsos ad multa humanitatis


page 622, image: s622

officia quam arctissime devincturos esse. Vale.

CXLVIII. TESTIMONIUM Pauli Siavolae. Lecturis S. P.

In Mufarum castris fortiter versato testimonium tribuit, quod virtuti ejus debebatur et studio Theologico, bonorum favore digno.

LAude ferimus, quoties nobilis virtute inter illos labores martios et belli pulverem strenue desudaverit; quidni et illos commendandos ducamus, qui in Musarum castris fortiter fecerunt, et opere maxime sedulo annisi sunt, ut se in eruditionem aliquam inducerent,

Et digni veniant hederis et imagine sacra,

ut hoc cum Satyrico dicamus? Itaque cum Ornatissimus ac bene doctus Juvenis, PAULUS SIAVOLA, Cibiniens. Saxo-Transylvanus, discedere tandem et Patrios remeare penates constituisset, idque vitae testimonium a nobis sibi petiisset, facile quidem, et quod virtute meruerat, precibus suis impetravit. Testamur itaque, et id de comperto, praedictum Juvenem biennio fere apud nos intra pietatem, modestiam, temperantiam egisse, ut nemo ullus de ipso hactenus conquestus fuerit. In studiis praeterea cubuisse sedulo, et in Theologicis tam propria domesticaque industria, quam lectionum disputationumque attenta frequentatione laudabiliter promovisse, et quanquam hoc serio ageret, tamen aliquando ad illa [gap: Greek word(s)] commeasse, et subinde inibi quasi in ludo exercuisse se ac praeparasse ad majora, quo perventurus


page 623, image: s623

certe est, si bonorum favore fuerit provectus. Facies id, facies certe, qui talis es, et si gratia nostra hic quidquam facit (ut confidimus equidem) rogamus nos quoque. Neque enim cuiquam tam clarum ingenium est, ut possit emergere, nisi illi materia, occasio, fautor etiam commendaetorque contingat, recte in Epistolis scribit ille Plinius Junior. Quo finimus nos, et te, Bone Lector, etiam atque etiam salvere atque valere jubemus. Perscriptum signatumque Wittebergae.

CXLIX. TESTIMONIUM Nicolai Hoffmeisteri. Lectori Benevolo S. P.

Indicat hunc a studiis iniquitate temporum avulsum, cum antea eorum cultor sedulus et inculpatus fuerit.

QUi turbo iniquissimorum temporum proximis annis multa praeclarae spei ingenia a literarum magno cum Reipublicae damno avertit studiis, is ipse et Ornatissimum Juvenem NICOLAUM HOFFMEISTERUM, Dresdensem, ante hoc biennium ex Academia nostra discedere coegit. Quamquam in liberalium artium studiis eo pervenerat, ut si tenere cursum suum ipsi licuisset, utilem aliquando Ecclesiae et Reipublicae operam potuisset navare: Qvia tamen temporum diritas conatibus ejus obnitebatur, votorum suorum sinem consequi non potuit; Quin interruptis penitus studiis suis aliis omnibus incumbere coactus fuit. Qui cum a nobis non ita pridem testimonium vitae hic actae petierit, sperans id tum honori imposterum, tum praesidio non exiguo


page 624, image: s624

futurum fore: non difficulter id ipsum impetrari a nobis passi sumus. Neque enim causa erat, de qua hoc ei denegare juste liceret. Praeterea nihil nobis jucundius accidit, quam navare et prodesse iis, qui nostri aliquando fuerunt. Testamur itaque praedictum Hoffmeisterum venisse in Academiam et in Studiosorum numerum legitimo auctoramento cooptatum fuisse, Anno CIC IC C XIIX. d. X. Junii, atque exinde ita vitam instituisse, ut eum condecet, qui pietatis atque bonarum artium se profiteatur cultorem. Nam praeterquam quod in re studiorum ea diligenter exequeretur, quae sui officii essent, idque non modo publice auscultando praelectiones, sed et privatim quoque meditando, legendo et disserendo: certe in vita quoque et conversatione se ita gessit, ut nullius flagitii atque criminis ne quidem apud magistratum Academicum unquam accusatus fuerit. Ut ita minime dubitare liceat, ipsum, nisi coactus deserere coeptum studiorum cursum, in utilem aliquando Ecclesiae (Theologiae enim se dare meditabatur) Virum evasurum fuisse. Sed id, ut supra diximus, iniquitas illorum temporum impediit, ipsique votorum suorum ordinem penitus turbavit. Etsi vero ille jamdiu vitae genus auspicatus est aliud, tamen quia ipsi hoc minime imputandum, non immerito et adhuc quoque ipsum pro nostro agnoscimus. Atque ea de causa Tibi, Benevole Lector, de meliora nota commendamus, sancte asseverantes, verissima esse omnia, quae superius de eo sumus protestati. In quorum fidem has literas publico Academiae sigillo munivimus, perscriptas Wittebergae.



page 625, image: s625

CL. TESTIMONIUM Pauli Hübnerj. Lectori Benevolo S. P.

Juris studio et bonis literis hunc deditum, modest umque, paecificum ac pium ut Patroni porro amplecti velint, rogat.

BOnis quod bene fit, haud perit, ait ille, quem decimam Musam alii, alii leporum et salium magistrum vocant, M. Accius Plautus. Testatur hoc Ornatisfimus Juvenis Paulus Hübnerus, Leonensis Silesius, qui eum hactenus Amplissimi Senatus Reipubl. Vratislaviensis munificentia sustentatus fuerit, nihil antiquius duxit, quam ut caveret sedulo, ne quicquid illud beneficii in sterili segete obsereretur. Itaque toto hoc biennio, serio id adfirmamus, quo hic egit, bonis literis et praesertim arti aequi boni sedulo incubuit, lectiones publicas disputationesque assidue frequentavit, ad hoc modestum, pacisicum, pium se gessit semper, ut nihil dubitare habeamus, hac via si pergat, quin omnia illa, quae collata in ipsum hactenus, recte collata, luculente olim sit ostensurus. Quoniam vero ita comparatum est, ut antiquiora beneficia subvertas, nisi illa posterioribus cumules, quod ille [gap: Greek word(s)] Plinius in Epistolis ait: quantum potest, rogatos volumus illos quidem, qui hactenus ipsi benefecerint, prothymiam istam ut strenue pergant, alios vero, ut imitentur, et Juvenis istius honestissimis conatibus favere et adeste non intermittant, [gap: Greek word(s)] , ait svavissimus Heliodorus: atqui a nostro


page 626, image: s626

non gratum animum, sed et rem ipsam exspectabitis, quicunque rebus ipsius ibitis provisum. Id persvademus nobis, atque in ista spe Te, Bone Lector, salvere, et similia exspectare jubemus. A nobis perscriptum signatumque Wittenbergae.

CLI. TESTIMONIUM Martini Hoffmanni. L. S. P.

Seculivitio hunc pronuntiat pauperem et destitutum, et hinc a Studiis abductum ad alia: nihilominus tamen integritatis tenacem, nec literarum rudem. Quo nomine ipsum vult commendatum.

QUod olim Satyricus de suo aevo dixit: Nescio, quomodo bonae mentis soror est paupertas, id vero de nostris istis temporibus meritissimo jure usurpare possumus. Hoc enim seculi ingenium, si quis vitiorum inimicus rectum iter vitae coepit insistere, primum propter morum differentiam odium habet: Deinde, qui solas exstruere divitias satagunt, nihil inter homines volunt melius credi, quam quod ipsi tenent. Jactantur ita, quacunque ratione possunt, literarum amatores, ut videantur quoque, ejusdem Satyrici verba sunt, infra pecuniam positi. Usu hoc venit Ornatissimo Juveni, MARTINO HOFFMANNO, Radebergensi Misnico, quia teneris fere ingente literarum amore percussus, in votis nihil majus adhuc habere visus est, quam ut illam studiorum telam in illustri Portensi gymnasio sat auspicato et non aversa Pallade exorsam in Academiis detexere tandem feliciterque posset deponere. Et consecutus dubio procul foret, quod ingenium ipsius atque industria


page 627, image: s627

pollicebantur, nisi illa adversantis fortunae hostilitas totum ordinem studiorum conturbasset, atque alia experiri ipsum coegisset. Quod igitur solum sibi praesidium superesse putabat, innocentiam vitae et rectitudinem, quibus demereri fautores sibi, et illum improbum conatum sortis si non retundere totum, certe eludere ex parte posset, petiit, earum rerum testimonium perhiberemus. Cujus justissimis precibus cum injustum foret locum non dare, testamur, idque ex vero, praedictum juvenem triennium apud nos cum dimidio fecisse; atque ita fecisse, ut nihil eorum, quae vel ad vitam pie modesteque transigendam faciunt, vel quae ad animi cultum et literarum cognitionem spectant, neglexerit unquam. Itaque et lectiones disputationesque qua publicas qua privatas ut sedulo frequentavit, ita et auscultavit diligenter. Et eo felicius in suis illis studiis promovebat, quod utriusque lingvae doctus, et tam latine quam graece paulo accuratius, quam vulgo solet, sciebat. Ad hoc Poeticae quoque ita studuit, nt pro re nata, tersos, venustos ac elegantes versus producere valeat. Quae omnia si favore digna sunt, ut certo sunt, vos, qui boni, qui docti estis, favebitis conatibus hujus honestissimi juvenis, ejusque rebus et rationibus, quocunque potest modo, luculente ibitis prospectum, memores illius Publiani, accipere vos beneficium, cum digno datis. Vale, Bone Lector, et facito, ut sentiat iste Juvenis, non frustra a nobis tibi commendatum. Perscriptum signatumque Wittenbergae, etc.



page 628, image: s628

CLII. TESTIMONIUM Samuelis Geelhudii. Lectori Benevolo S. P.

Cum Juvenes alias sint mutabiles, hunc constantem ejus, quod rectum, sectatorem laudat, et, quantum Theologo futuro satis, Philosophiae gnarum probumque, ac idcirco promovendum.

QUanquam juvenes fere [gap: Greek word(s)] sint, ut summus Magister Aristoteles vocat, hoc est, ut Romanus Flaccus interpretatus est, mut antur in horas: nam impetus ille crescentis augescentisque sangvinis per varios aestus abripit eos, nec permittit certum aliquid eos statuere aut judicare posse: tamen Samuel Geelhudius, alumnus disciplinae nostrae hactenus, idem semper fuit, et antiquum suum obtinuit. Ut quod de eo duobus jam annis laudatissimi Praedecessores nostri cum laude ipsius testati sunt, illud ipsum quoque jure meritoque, imo uberius longe ac copiosius jam commendare habeamus. Non enim ille stolidae inconsultaeque juventuti indulsit, sed bonis literis, quarum beneficio didicit frenos imponere improvidae menti. Itaque praeter lingvarum studia, quae diligenter habuit, Philosophicum quoque orbem, quantum futuro Theologo sat est, perlustravit. Nam quod spinosis illis et acutis quaestiunculis se daret, operosum potius quam fructuosum reputabat. Scilicet exemplum magni illius Basilii secutus, quem tradunt ex omnibus artibus Philosophicis potiora delegisse, minuta illa et sine pondere reliquisse et praeteriisse.


page 629, image: s629

Laudabile vero et cordatum institutum! Etenim ut ille vetus Graecus Senarius habet:

[gap: Greek word(s)] .
Qui fructuosa, non qui multa scit, sapit.

Sed et in via morum perstitit, et nobis certe non solum diligentiam suam atque industriam in studiis, sed et vitae probitatem modestiamque hactenus luculenter probavit. Quae omnia ut de eo vere contestamur, ita eos rogamus omnes, in quorum manu est, juvare tales, frugem in virtutis et literarum studiis facturos, ut juvenis hujus laudatissimos conatus sedulo promoveant ac ornent, certo sibi persvadentes, quicquid in eum collatum fuerit, recte et pulcherrime collatum esse. Perscr. Witteb.

Sequuntur Commendationes Candidatorum Magisterii ad Decanum.

CLIII. COMMENDATIO Christophori Cromanni.

Offert Magistri dignitate ornandum, tanquam bonae mentis et Musarum amantem, licet fortuna iniquiore coactum, relicta Academia, liberos aliorum erudire, quod laudabiliter fecerit.

REm tibi, quam nosces aptam, dimittere noli: Fronte capillata est, postica, occasio, calva, monet Poeta. Quapropter quum Ornatissimus iste Juvenis, Christophorus Cromannus, Dresdensis, Civis meus, secum recogitaret, Spectabilem tuam Dignitatem


page 630, image: s630

omnibus iis, qui in studiis Philosophicis diligentem posuissent operam, seque collegio nostro Philosophico probaturos confiderent, Magisterii titulum publice a se collatum iri benevole prorsus atque benigne publico expromisisse programmate, noluit hanc tam praeclaram occasionem praetermittere; sed quod jam dudum res ejus provehendae in melius flagitarent quodammodo, patroni praeterea et Maecenates videbantur svadere, experiri, hoc est, praedictos honores philosophicos ea, qua par est, ambire modestia, nomenque suum apud S. T. D. profiteri aggressus est. Quia vero id ipsum exequi tum leges nostrae, tum suus sibi innatus pudor non sinit, mihi eas partes demandare voluit, hoc est, institutum conatusque suos Spect. Tuae Dignitati commendare. Quanquam multa sint, quae de vita ejus et studiis afferre habeam: quippe qui a multis jam annis mihi oppido bene notus, nolo tamen laudatorem molestum agere, et negotia tua per longa exorsa plus justo detinere, imo fraudare. Hoc igitur affirmo tibi, eum semper et bonam mentem amasse et Musas; eas serio coluisse, inque lingvarum et Philosophiae studiis egregium in modum promovisse. Adeo, ut jamdiu in altiora penetrare potuerit, nisi nobilissimis ingenii conatibus fortuna paulo iniquior obstitisset. Quae certe ei ita irata exstitit, ut non solum parum ex animi sententia, quum hic versatus, sua tractare posset studia; sed ut coactus etiam fuerit, Academiam nostram relinquere, et ut tenere tuerique vitam posset suam, aliis operam in formandis pueris elocare. In qua tamen provincia ita se gessit, ut ii, qui ejus opera usi, industriam laudent, dexteritatem pene admirentur. Quae quum ita sese habeant, et favore omnium studioque


page 631, image: s631

digna sint, ea propter a S. T. D. rogo, peto, ut Juvenem istum in Candidatos adscribas, ei examina privata publicaque aperias, suo tempore ad expetitos honores promoveas; in summa: eo loco habeas, quo haberi ipse velis, si quem meae fidei commendasses. Dabimus operam, ut quicquid hac in parte vel virtuti Candidati, vel meae intercessioni dederis, non frustra dederis: sed abunde intelligas hoc sive officium sive beneficium apud utrumque nostrum non in sterili ingrataque segete, ut cum veteri Poeta dicam, te obsevisse.

CLIV. COMMENDATIO N. N. Hamburgensis.

Diu merentem honores Magisterii jam istis ornari cupit, in Mathematicis versatum bene, Hebraicae, Graece, Latinae linguae perquam peritum, doctrinaque liberali et integritate vitae conspicuum.

QUae res impraesentiarum expedienda mihi, VIR Clarissime, expediam paucis, nec ambagiosae orationis lacinioso textu negotia tua detinebo. Juvenis iste Ornatissimus et Humanus, Gente Saxo, Hamburgensis domo, a parentibus honestissimis et civibus primariis genitus, quod videret non leve praesidium, adde etiam calcar futurum, honores magisterii publicos petere instituit, et mecum ea de re deliberavit. Ego vero tantum abest, ut ipsi dissvaserim, ut potius auctor fuerim, ut propositum urgeret, et sequeretur, quo virtus ipsius, quo Amplissimi Collegii nostri benevolentia et humanitas vocent. Nam cum adverterem, ipsum et ingenuis compositum moribus, vitae integrum, et, quod caput est, omni liberali


page 632, image: s632

doctrina ac humanitate perpolitum, praecipue in erudito illo pulvere et Mathematicis perquam versatum, ad hoc Hebraicae linguae cognitione paucis conferendum, dolebam fere, non possidere ipsum ea, quae diu meruisse videbatur. Paruit vero adhortanti, et ecce jam apud te, V. C. suum profitetur nomen et ut inter Candidatos conscribatur, quantum potest, rogat, obsecrat, meis quidem verbis, sed suo animo, nam loqui ipsum modestia non sinit. Non profanus accedit ad istud honoris sacrarium, eruditione initiatus, virtute lustratus. Vide integritatem vitae, morum compositionem in ipso vultu loquentem; Periclitare doctrinam ejus, advertes ipsum et omni liberali doctrina atque humanitate perpolitum, et praecipue in docto illo pulvere, quem dixi, disciplinisque Mathematicis perquam versatum esse. Audies latina elegauter, pulchre graeca, hebraea cum paucis loquentem, ut diu dignum honore ipsemet putare, nondum mactum mirari possis. Favebis itaque ornatissimi hujus juvenis conatibus, et a me tibi maxime commendatum habebis; illud Plinianum reputans, Egregium esse mereribeneficia et dare. Neque certe eum oblivio hujus capiet; memor erit ejus perpetuo, laborabitque adeo non segniter, ut in meritum et gratum istud collocasse animadvertas. Ipse quoque faxim, ne ullo officio tibi desim.

CLV. COMMENDATIO ALIA N. N.

Pro more commendat jam notum, Torgensis quondam scholae discipulum, industria et bonitate aestimandum, et valde doctum; Cui ut praemium laborum conferatur, petit.



page 633, image: s633

Collegii Philosophici DECANE SPECTABILIS, VIR Amplissime atque Excellentissime,

Domine Collega ac Fautor maximopere colende et honorande!

ETsi opus non erat, ut tibi praesentem istum Praestantissimum Dominum N. N. accuratius commendarem, cum nec vendibile vinum hedera, nec Tu me monitore indigeas, qui suggerat, quae ad vitam, mores ac eruditionem denique spectant: Tamen gerendus mos est Collegii nostri statutis, et itaque sic faciendum, non necessitate aliqua, sed veteri instituto. Nam sive locum, quo ortus nester, sive parentes, sive educationem, atque ipsos magistros ducesque respiciam, sub quibus ad frugalitatem istam profecit, omnia ita Tibi, Decane Spectatissime, nota sunt, ut taedio sim futurus in istis prolixius exponendis. Sed tamen silendum non est, Torgensem Scholam non paucos omni tempore prodidisse eruditos discipulos, quorum fama non tam ipsos, quam Lycaeum illud semper illustravit. Ac itaque gratulandum merito est ejus Scholae Praeceptoribus, in iisque praecipue, qui praesunt caeteris, quorum ingenti opera atque studio post Deum adeo fit, ut ista sibi quasi Trojanus equus perpetuo constet. Ad quam cum vigil accesserit industria hactenus, quid non boni ac singularis promittere ipse de se possit? Venit ad nos majoris capessendi cultus ergo ante hos ipsos annos, talemque ex eo se gessit tempore, qualem et decet civem bonum, et bonorum omnium quoque exspectatio requirebat.


page 634, image: s634

Quod ut clarius dicam, nemini unquam gravis fuit aut molestus, caeterum tam probus ac pius, ut eo nomine praecipue aestimandus sit. In scholis autem tam privatis quam publicis, quam constantem, quam assiduum se praestitit? Testantur id praelectiones publicae Clarissimorum Virorum, publicorum Professorum. Testantur privatae acroases sub doctissimis ducibus, N. N. ex quibus omnem Logicam non tantum, sed et Metaphysicam, Physicamque ac Mathematicam doctrinam feliciter hausit. Testantur denique tuae, Decane Amplis sime, exercitationes cum Metaphysicae, tum aliae, quibus magno cum commodo interfuit Noster. Neque frustra haec me scripsisse, argumento esse possunt binae publice ab isto habitae disputationes. Nunc itaque quum gestiat laborum suorum reportare non improbabilem fructum, me adiit, petiitque reverenter, Tuae ut Spectabilitati se traderem de meliori nota, et commendarem. Cujus petitioni tanto facilius reliqui locum, quo par magis est, ut virtuti praemium suum tribuatur. Quare ipsius nomine peto officiose, velis, Spectatissime Vir, hunc N. nostrum non tantum benevole recipere in Candidatorum numerum, sed et potestatem eidem facere subeundi examen tum privatum, tum publicum. Quod si feceris, hominem Tibi istum mire devincies, et ego quoque in id daturus operam sedulo semper sum, ut officia mea ac studia Tibi nunquam non probem. Ex Museo ad d. VI. Octobr. Anno CIC IC C LX.



page 635, image: s635

CLVI. COMMENDATIO N. N. Bitterfeldensis.

Aditum ad Magisterii titulum expetit Juveni docto et bene morato.

DECANE SPECTABILIS,

UT nulli praeclusa virtus est, sic et honor. Itaque quod novae suae dignitati, quam in Ecclesia patria nuper consecutus est Ornatissimus iste Juvenis, majus decus conciliaturum se arbitraretur, constituit secum aditum ad magisterii titulum petere, idque me interprete et quasi patrono. Est ille honoratissimis ac honestissimis parentibus genitus Bitterfeldae, artium liberalium et Philosophiae cognitione, si non quantum perfecto Philosopho, certe, ut mihi persvadeo, quantum Theologo opus est, instructus. Moribus praeterea vitaeque integritate adeo probatus, ut dignus existimatus fuerit, cui sacra committerentur. Atque cum ista ita sese habeant, rogo quaesoque ipsius nomine Spectab. Tuam Dignitatem, ut eum inter Philosophiae Candidatos referat, ipsique copiam ingrediundi examinis faciat. Quod si impetravero a S. T. D. erit, de quo et ipse et Ornatissimus ille Juvenis debeat. Et laborabimus certe uterque, ut istud beneficii non in sterili te obsevisse segete intelligas.

CLVII. COMMENDATIO Christoph. Jegersdörfferi.

Eum adducit, cujus studia jam perspecta, ob quae professorio munere dignus fuerit habitus, ut inter Magisterii Candidatos locum honoratiorem consequatur.



page 636, image: s636

Spectabilis Domine Decane, Clarissime ac Excellentissime Vir, Collega atque amice singulariter honorande,

FAcile equidem conjectare poteris, cujus potissimum rei gratia ante T. S. D. nos comparere voluerimus, ut longioribus explicare prorsus idem mihi videatur, quam memorem immemorem facere. Commendari tibi a me petiit Ornatissimus, quem vides, Juvenis; quod eo libentius facio, quanto plus meret, eo brevius, quanto magis studia ipsius nota tibi antea et perspecta satis. Non ita diu est, cum et Tua Spectabilis Dignitas et reliqui Patres Collegii nostri juvenem istum Christophorum Jegersdörfferum dignum maxime putavit, cui professorium munus concredatur. Quo ergo tum favore ipsum Serenissimo Electori nobiscum commendasti, eodem etiam jam complectaris a me commendatum tibi, magnopere quaeso. Ac si meruisse visus est olim inter Patres conspici, fac quaeso, quod meret, honoratissimo, quam potest, loco inter Magisterii Candidatos ut conspiciatur. Me sane fateor alias tibi obstrictum satis, majora tamen debere fatebor, si locum precibus istis justis concedes. Elaborabit id quoque sedulo iste meus, ut beneficium istud non in sterili agro obsevisse cognoscas.

CLVIII. COMMENDATIO ALIA Johannis Brechlini.

Magisterialem lauream ambit pro eo, quem, licet hactenus non notum, sperat haud sine ratione commoda in Philosophia et liberalibus artibus insigniter profecisse.



page 637, image: s637

SPECT ABILIS DNE. DECANE, etc.

CUM Ornatissimus iste atque Humanissimus Vir, JOHANNES BRECHLINIUS, Holsatus, e re sua esse videret, idque Patroni svaderent unice, et tantum non urgerent, Magisterii philosophici lauream modeste ambire, petiit a me, ut Spectabili Tuae Dignitati, quem brabeutem designatoremque Collegium nostrum Amplissimum constituit, de meliore, quod dicitur, nota conatus suos commendarem. In quo quidem petitioni ejus deesse nec honeste potui, nec debui etiam. Nam ut nihil dicam de meis modo, quas ago, partibus, quarum id omnino videtur esse, uefas certe, qui in bonis doctis nomen dedit, non adesse iis, qui ad honesta tendunt, eosque quantum potest evehere ac promovere. Horatius quidem monet:

Qualem commendes etiam atque etiam adspice, ne mox
Incutiant aliena tibi peccata pudorem.
Fallimur et quondam non dignum tradimus.

Ego vero, etsi hactenus non ita mihi notus fuerit, quem tibi adduco Candidatum; tamen minime falli me deputo, quem certo spero atque confido, eos in studio Philosophiae et liberalium artium fecisse profectus, qui dignissimi sint isto, quem suppliciter petit uniceque adspirat hactenus, honore. Nam nisi ita esset, neque profecto hactenus spartae suae scholasticae tam insigniter et cum laude potuisset praeesse, neque ad altiora vocaretur modo. Quapropter etiam atque etiam a Tua Sp. D. peto atque contendo, ut benevolenti animo tuo complecti eum, et inter Philosoph. Candidatos conscribere, tandemque, cum virtutem doctrinamque suam probarit, de quo nihil dubito,


page 638, image: s638

illo literati laboris praemio condigne mactare velis. Quidquid hac in parte beneficii in cum conferes, in gratum et munem et memorem conferes. De me vero faxim, ut istam insiguem benevolentiam tuam studiumque in eos, qui a me commendantur tibi, quibus potero officiis, digne demerear.

CLIX. COMMENDATIO Georgii Fabelii.

Bene antea exceptus eo confidentius redit ad Decanum, commendaturus Candidatum Patronis in honore petendo Magisterii obsequentem, in provincia scholastica non existimandum Philosophiae desertorem, lingvarum et humanitatis vero studiis insignem.

DECANE SPECTABILIS,

NEmo libenter recolit, qui laesit, locum, inquit svavissimus Poeta Phaedrus. Cui illud Senecae geminum: Nemo libenter ad id redit, quod non sine tormento cogitaturus est. At vero ubi quid boni aliquoties obvenit, eo gaudemus redire, sperantes scilicet fortunam ibi nobis semper fore ridentem. Ego certe, Decane Spectabilis, quo benignius mihi et iis, quos hactenus sidei tuae commendavi, Candidatos, favorem tuum ostendisti, eo libentius sane alacriusque jam rursum adeo, persvasissimum mihi habens scilicet, et cum antiquo te tuo more me accepturum, et quem commendatum eo favori ac benevolentiae tuae Candidatum, serena, quod dicitur, fronte in patrocinium tuum suscepturum. Is est Georgius Fabelius, Lunaeburgensis, Vir Ornatissimus atque Doctissimus; homo mihi sat bene cognitus, tibi vero non omnino ignotus. Qui, quod e re sua esse adverteret, idque


page 639, image: s639

Patroni sui svaderent unice, constituit nomen suum apud te legitimum Brabeutem et designatorem modo profiteri et rogare adeo, me quidem Interprete, carceres sibi hos aperiri et honoris stadium liceat, decertatoque hoc agone musico, virtuteque sua luculenter probata promerita laurea recingi et coronari. Quod quidem institutum ipsius tantum abest, ut sub reprehensionem vocari possit, ut potius puncta omnium atque applausus mereri videatur. Decet quippe omnes eos audire et sequi, qui non vulgariter de nobis meriti, qui beneficii sui et muneris fecere nos totos: Et alias quoque praeclara illa ingenia esse reputanda sunt, quae honore et gloria invitantur, si summo eloquentiae an et sapientiae quoque Magistro Tullio credimus. Caeterum, quod, quem adduco tibi Candidatum D. S. commendem pluribus, supervacaneum fore putavi. Tum quod alias tibi de eo constet, tum quod ipse a se et virtute sua id longe melius praestare poterit. Attamen ne fortassean partes meas parum sedulo et bona fide egisse videar, pauca saltem de ipso perstringam. Sex vel septem anni sunt, quum ex Academia ista nostra discessit, ejus triennium et supra alumnus. Vocabatur enim in patriam, ut assignatam sibi scholasticam provinciam in se susciperet; quod et fecit quoque, atque ei hactenus ita praefuit, ut et qui ejus commissi fidei, egregie promoverent, et ipse vero sibi apud omnes optimi Magistri nomen compararet. Quamquam vero hactenus, dum in isto pistrino scholastico misere exercetur, non similem operam Philosophiae studiis impendere potuit, atque dum hic versaretur olim, qui, quantum in ea profecisset, et publico quoque non semel approbavit: tamen non omnino deseruit, et quanquam praecipue


page 640, image: s640

Theologiae, in qua certe tales progressus fecit, qui principum Theologorum censuram sustineant, se dederit, tamen et ad Pallada nostram, velut solent, qui duas amicas depereunt, furtiva molitione subinde commeavit. Caeterum lingvarum et humanitatis studia quod attinet, certe ita sese impigrum praestitit, ut se ipso melior doctiorque, certe non multis comparandus hic mihi videatur. Quod quidem eo fortius affirmo tibi, quo magis id mihi ex domestica mutuaque conversatione hactenus liquido satis cognitum atque perspectum. Cumque omnia ita sese habeant, peto a Spect. D. T. ut Candidato huic nostro hoc honoris templum lubens volens patefacere, ipsumque quam commendatissimum sibi in promovendo atque quam maxime exornando hosce ejus honestissimos conatus habere velit. Tum quia et meretur insigniter eruditione non solum, sed et professione sua, quam quo molestiorem habet, eo favorabiliorem merito experitur. Neque dubito sane, qui tuus animus in omnes bonos doctosque est, quin ita eum habiturus sis, qualem a me haberi velles, si quem meae fidei commendares. Age itaque et de merenti bene merere: qui certe digne aestimabit, quicquid in eum conferes, atque id operam dabit sedulo, ut beneficium tuum non in sterili segete obsevisse intelligas. Ego vero in benevolentia tua atque humanitate plus plusque confidam porro, eamque et dignis fere laudibus, et assiduis demereri officiis usque studebo.



page 641, image: s641

CLX. COMMENDATIO Alius cujusdam Candidati.

Spei plenus et laetus revertitur ad Decanum, honores in Philosophia summos Candidato eruditione morumque probitate ac elegantia exculto impetr aturus.

NEmo libenter recolit, qui laesit, locum, ait doctissimus libertus Tiberii Phaedrus. Itaque ubi nobis aliquid boni obtigit, eo cum voluptate quadam reverti gestimus. Certe cum aliquoties hactenus a te, Spectabilis Decane, tam benevole atque benigne admissus auditusque sim, nunc sane ad te et optimae spei et summi gaudii plenus reviso, tuae fidei hunc equidem Candidatum commendaturus. Is cum communicasset mecum, se jussum a suis, ut hoc temporis supremos in Philosophica palaestra honores peteret, tantum abest, ut ei dehortator fuerim, ut potius omnes subjecerim faces, urgeret propositum, et sequeretur, quo sua virtus suorumque monita, et Tua, Spectabilis Decane, benevolentia vocarent. Obtemperavit itaque et ecce, jam apud te, me quidem intercessore, suum profitetur nomen, eaque, qua par est, observantia rogat, ut inter Candidatos adscribatur, adepturus propediem palmam, quam ipsi porriges. Quam quidem eo facilius impetrabit, quod non profanus accedit ad hoc, ut sic dicam, honoris sacrum, sed ut deprehendi hactenus, ex quo eodem mecum obsonio usus est, singulari eruditione eleganter excultus, nec non morum probitate et elegantia expolitus egregie. Quum itaque omnibus modis boni doctique prosequendi sint, et nemini deneganda praemia, quae meretur, non dubito, quin Candidatum istum


page 642, image: s642

benevole suscepturus sis, et de meliore nota commendatum habiturus. Quem certe nunquam oblivio capiet tanti beneficii, quin potius memor erit perpetuo, et laborabit adeo pro virili sua, ut evidentibus agnoscas indiciis, in dignum et gratum id te collocasse. Ego quoque studebo, ut semper officiis meis paria reddam.

CLXI. COMMENDATIO XXXIX. Candidatorum, Examini rigoroso et publico praemissa.

Sermonem orditur a DEO, cui gratias agit proservatis in communi tempestate rebus, et vigentibus adhuc liter ariis concertationibus, cujus conversationem boni et pacis restitutionem, aut saltim patriae constantem tranquillit atem exorat. Postea Decanum solicitat, ut Candidatos XXXIX. examinibus privatis exploratos ad publicum illud ac rigorosum admitt at.

SI Paganorum olim Poeta a Jove sibi potissimum ducenda putarunt principia, si Romanis rerum Dominis mos fuit, ut agendi ita et dicendi initia a Deorum honore capere solenneque omnibus actionibus praefari carmen; quanto magis id Christiano usurpandum homini atque colendum est. Omissis igitur aliis omnibus, principio DEO immortali magnas imo ingentes ago habeoque gratias, quod in hoc rerum turbulentissimo statu, et nimis crepera, ut Lucretius loquitur, tempestate nos inconcussos servavit hactenus. Nam, quum mnltae aliae gentes, atque etiam finitimae jam nihil quam caedes, rapinas, expilationes, incendia et omnia pestifera alia ac exitiosa aut patiantur,


page 643, image: s643

aut passuros se certo provideant, sane nos nihil ejusmodi sumus experti, nullaque alia calere bella videntur, quam quae sine caede et sanguine indies contra perpetuos literariae nostrae Reip. hostes, inscitiam et ignorantiam, perpetuo apud nos depugnantur. Qua quidem re quid homini quietis amanti magis expeti, quid ad conservanda studia nostra, ipsam adeo Academiam florentem vigentemque asserendam posteris facere queat, non video. Et propterea summum illum aeternumque Deum totis animis rogamus ac veneramur, ut propria haec, ut perpetua nobis faciat, et aurea ista Pacis serena nulla vel bellorum vel turbarum nube temerari permittat. Detumeant lenianturque passim irae, et ferocientium animorum impetus utili moderatione componi se patiantur. Consulat tandem sibi humanum genus, et quos ferri rabies efferavit hactenus, pacis studium naturae suae redonet. Quod si improbum votum fuerit, ac saltim Christiano orbi, saltem patriae nostrae tranquillitas, pax, concordia remaneant. Contra, ut cum Manilio dicam,

- - - Adamanteis discordia vincta catenis
Perpetuos habeat frenos in carcere clausa.

Nunc ad te, Spectabilis Decane, Procancellarie Dignissime, me converto, et id, cujus proprie gratia has dicendi in me suscepi partes, expedio. Ornatissimi et honestissimi juvenes numero XXXIX. superioribus diebus nomina sua tum apud te, tum totum Collegium nostrum professi sunt, et quos in Philosophia honores habemus summos, cupide ambierunt. Quorum honestissimum institutum non probasti modo, et benevola animi affe ctione es prosequutus, sed et privatis quibusdam experimentis in eruditionem eorum


page 644, image: s644

atque doctrinam tum ipsemet, tum alii nostri ordinis, qui ad eam rem peculiariter destinati, explorasti. Et quoniam praedicti illi optimi Juvenes in publicam jam arenam progredi, suaeque virtutis ac doctrinae omnibus, qui non alieni horum sacrorum atque profani sunt, experimenta fieri expetunt, et ita ad palmam brabeumque per legitimos certaminum gradus grassari, rationem comminisci non possum, cur eorum vota moranda amplius sint ac suspendenda. Et propterea eorum nomine abs te, Decane Spectabilis, officiose ac peramanter rogo, ut recludas ipsis hos, ut ita dicam, carceres, et tanquam legitimus praetor hos ludos atque agonas Musicos committas. Qua in parte feceris, quod tui officii ratio postulat, et praesentes hi Candidati vovent unice atque suspirant. Qui certe sedulo dabunt operam, ut in se collati officii genus recte aestiment, atque adeo, ut Poeta ait:

Semper apud memores tanti stet gratia facti.

Ego quoque mihi serio gratulabor, gaudeboque, me non frustra apud te petitionem isthanc instituisse.

CLXII. COMMENDATIO XXX. Candidatorum, Promotionem in actu publico antegressa.

De Imperii Romani a summo culmine prolapsione orsus, cum necesse non putet, ineptum potius habeat, addi plura iis, quae Decanus ea de re Oratione sua commemorasset, monet petitque, ut satis spectatis XXX. Candidatis Magisterii titulos atque insignia largiatur.

DECANE SPECTABILIS!

EA Romani Imperii potentia majestasque fuit, ut eosdem haberet terminos, quos mundus, et quaedam


page 645, image: s645

quasi terrarum Dea gentiumque, cui nihil quicquam par secundumve esset, crederetur. At vero nostris hodie temporibus in tantum mutavit, tam accisum misere vexatumque jacet, ut pristini roboris et dignitatis vix tenuem speciem ac umbram superare credendum sit. Adeo nihil quicquam magnum aeternumque est: neque ullius rei tanta praestantia ac pulchritudo unquam existit, quae senium et communem fati legem deprecari potuisset. Caeterum quum sanitatis initium sit, cognosse morbos, pro bono utilique fecisti, Decane Spectabilis, qui luculenta eruditaque oratione, quomodo laborare primum, et deinde, augente sensim sensimque malo, corpus viresque amittere coeperit, donec decubuit quasi penitus, et infra spem sanitatis aegrotavit, explicare ac praeter omnium ponere oculos voluisti. In quam quidem sententiam plura dare, ut maxime ineptum fuerit, ita quodammodo iniquum. Hannibal ille Poenorum, quo nemo id temporis militarior, ut Tertulliani verbo utar, Sophistam quendam Herodem nomine, cum de Imperatoris officio praesente eo declamaret, derisisse admodum dicitur, et omnium, quotquot in terra agerent, ineptissimum pronunciasse. Idem merebor equidem, si te praesente, imo post te in re Historica puer aliquid dicere attentarem. Namque proferre eadem ridiculum fuerit et taediosum, alia vero novaque producere, quid aliud, quam tua quasi minus perfecta arguere quodammodo, aut nescio quam eruditiun culam febriculose ostentare? Quapropter tacebo equidem, quaeque graviter hactenus disseruisti, in auditorum relinquam animis, atque ad te ipsum convertens, quam orare causam jussus sum, jamque tacite flagitari videor, orabo potius, atque etiam,


page 646, image: s646

quod facilitas tua sperare jubet, perorabo. Vides Candidatos hosce ter denos, Viros Reverendos atque Ornatissimos ad pedes tuos quasi provolutos, quod modeste ambierunt olim laboris eruditi praemium, hoc est, philosophici Magisterii titulos atque insignia, benevolentia tua et humanissimis pollicitationibus fretos jam tandem sibi exspectantes. Neque comminisci possum, quid vota eorum morari amplius aut suspendere velis. Nam non ingenuitatem tantum suam tibi caeterisque, quibus ei rei interesse jus fasque fuit, sed et virtutem quoque atque eruditionem cumprimis privatis publicisque experimentis luculenter satis probarunt. Quia igitur sua merentibus praemia tribui et decet equidem et Reipublicae interest, a te, Spectabilis Decane, Procancellarie Dignissime, praedictorum triginta Candidatorum nomine, etiam atque etiam peto rogoque, ut, quicquid in hac quasi Rhodo saltandum videtur restare, ordine desultes, etc.



image: s647

CL. VIRI AUGUSTI BUCHNERI EPISTOLARUM PARS III.



page 648, image: s648

[gap: blank space]

page 649, image: s649

I. OPTIMO JUVENI JANO HANISIO, MULB. Amico meo antiquissimo, oculissimo D. S.

Dicit similitudinem studiorum amicitiam parare, ac inter se ac Hanisium parasse. Utrumque captum Plauti et Lipsii lectione; hujusque Vertumnum Hortensem Lipsii, totum Plautinum, illi, cum notis a se adjectis, dedicat.

BEne mehercle, amicissime HANISI, dixerunt veteres, quod et ille Romanae svadae Princeps, et, Fabio teste, coelestis in dicendo Vir in Laelium suum retulit: AMICUS EST ALTER IDEM. Cui illud geminum germanum, quod ille, qui Lipsio [gap: Greek word(s)] : aliis, daemonium hominis erat; hoc est, J. C. Scaliger in suis Epidorp. libris, Taubmanno interprete, dixit:

Judico te talem, qualis solet esse sodalis:
Umbra tua est socius, tu veles umbra soci.

Nam quemadmodum in umbra corpus et actiones nostras referri conspicimus, ita in amico animum et imaginem quandam nostri. Duo quippe sunt, quibus illae [gap: Greek word(s)] et fieri et niti creduntur,


page 650, image: s650

affinitas ingeniorum atque naturae, et illae morum studiorumque similitates et [gap: Greek word(s)] . Nihil enim, ut ait Cicero, rapacius, quam naturae; nihil appetentius, quam simile sui. Ulmus cum congenita naturae semina cum vitibus habeat, amabili societate junguntur: Pinus cum populo Umbram hospitalem (verba sunt Horatii) consociare amat.

Et,

Naturae sequitur semina quidque suae.

Quare si virtus mihi cordi, si bona mens, si sacra illa Musarum, qui alium vere et sine fuco amare possum, qui talibus destitutus? Quoniam autem in te, HANISI mi, omnia, et alterum quasi me invenerim, cur te non amem, aestimem, ante omnes habeam? Anni aliquot jam sunt, cum Portae agerem, nobili illo ad Salam Atheneo, jamque relictis nucibus,

- - - annis ephebiis aetate exiret
Atque animus studio amotus puerili meus,

coepit pectus meum tangere Musa vetus et studium politioris literaturae. Videbam enim, non vulgi oculis, illud nonsolum eximium ornamentum, sed et grande subsidium et quasi tibicinem quendam esse graviorum. Ac licet quidam homunciones et oves merae mihi subinde insusurrarent, non adeo tanti esse, tamen morus fuissem, si moratus; sed statim M. A. Plautum illum, ut cum Agellio dicam, lingvae atque elegantiae in verbis Latinae principem, arripere, ducem eligere, assidue legere, memoriae mandare: Cui et adjungere J. Lipsium, illum communi doctorum elogio saeculi nostri Varronem; qui non solum illum Comicum feliciter expressit, sed et omnia sua scripta omni humanitate ita condiit, ut ex iis non tantum


page 651, image: s651

Atticos illos, hoc est, Plautinos, et cum Musarum eloquio comparaudos lepores Veneresque colligere; verum et omnis generis eruditionis, et praesertim antiquitatis pulcherrimos flores, plena manu decerpere possis. Fuere quidem et sunt etiam nune Marrucini aliqui, qui non ex Asiniorum gente, sed ex ipsorum Asinorum, qui illum ad Stygas ad Strigas clamitant: Verum longe major est istis pipilis, et in quem (ut in Olympum nec nix, nec pluvia) talia cadere non possunt. At ecce! dum hanc grassor viam, te eadem offendo, nec minus, atque ego, hosce, quos dixi, duos amare, sequi. Quid fit? Ita tecum amore ligor;

- - - amanteis
Artibus ut magicis carmen et herba ligat.

O poculum amoris sine veneno literae! o vinclum felix! Quod nulla vis laxabit aut solvet, nec ipsum etiam fatum, quando cum Poeta meo

Lumine adempto animam moribundo in corpore fundam.

Utigitur aliquando tum de te, tum de illis, quos dixi, duumviris, amoris et studii testimonium quoquo modo perhiberem, quaesivi hactenus, nec inveni, donec penes me facti Lipsii mei antiqq. L. libri, auro contra mihi non cari; quos cum avide perlegerem, ut soleo, quae hujus Musae, forte fortuna incidi in carmen, quod leges horti sui continens sub persona Vertumni pronunciari fecerat. O scripti gemmulam, et quod, si nomen tollas, lubens retulerim vel ad Augustiaevum! Legi ego, relegi, proposito meo destinavi. Nam quid commodius? Lipsius scripsit, sed nullo, nisi Plauti genio. Ac profecto credo, si Plautus hos videret versus, nesciret sane et dubitaret, ipsene scripserit


page 652, image: s652

an Lipsius, et jucundissimum hi duo certamen essent, quemadmodum Mercurius ille et Sosia. Scripsit alibi Agellius illos versus ex Boeotia, (sic dicta quaedam Comoedia Plauti) Ut illum Di perdant, primus qui horas repperit et Plautinissimos esse. Verum age amittatur Mercurius, qui Jovis perhibetur nuncius, illhinc in communem locum sive umbrarum domos, qui perferat hosce versus illi Noctium Atticarum scriptori, jugulabit profecto quicquid ante scripsit, et hosce Lipsii versus vel Plautinissimos esse certo judicabit, jurabit. Sed quid me diffundo? Quisquis es, qui cordatus es, et cui non in calcaneis, sed in capite positum cerebrum, vide, lege, cense, ni in meam sententiam discesseris, ipsius Plauti genium et Musas omnes cum Gratiis perpetuo habebo iratas. Eapropter dudum ego hos Lipsii versus in manus sumsi, notasque in illos, sed breves et paucas, scripsi, tibi inscripsi. Non quidem infiteor, me ingentem potuisse commentarium, si more modo vulgi nostri facere voluissem: sed quid opus, aliquam

- - simulare cupressum?

Hoc unum mihi pensi fuit, ut, quid et quomodo loquutus, ostenderem, h. e. mentem ipsius explicarem, tum scriptores producerem, cum quibus et ex quibus locutus. Nolo autem te hoc animum inducere tuum, me te docere velle: nam si hoc, in mundo mihi foret illud:

Sibi semitam non sapiunt, aliis monstrant viam.

Amor me impulit, is auctor est, quem et servabo tibi, dum vivo, imo quoque cum non; nam, quod Propertius meus ait,

Non adeo leviter nostris puer haesit ocellis,
Ut meus oblito pulvis amore vacet.



page 653, image: s653

Sed habe tibi quicquid hoc libelli, et me in ea parte habere perge, qua tuos oculos. Vale! Dab. I. Januarii ineuntis anni MDCXII. quem felicem faustumque tibi DEUS esse jubeat, precor. Vale.

Epigramma in hoc Lipsii Poema, quod inter caetera non legitur.

MUsae Latinae, Gratiaeque Romanae, et
Praeses leporis Attici ac Salinarum,
Vidistis hoc quid pulchrius magis scripto,
Venustius quid, quid magisque mellitum,
AEvo usque prisco saeculisque Plautinis?
Vostras manus lavistis hocne certatim?
Vestras opesne huc contulistis una omnes,
Et quidquid usquam es Orchomeni Aonum et specu?
Sic hercle habet. LIPSI ergo gratiae, donec
Musae Latinae et Attici lepores, Tu
Istum thesaurarius clues unus.

II. Illustris Viri FRIDER. METSCHII, S. Rom. Imperii Thesaurarii, Ser. Elect. Saxon. Consiliarii intimi et Ecclesiastici Senatus Praesidis Haeredibus Panegyricum eorum Soceri Parentisque memoriae debitum publiceque dictum, sed non ex voto, dat, dicat, consecrat.

Decem ante annos dicit se Dresdae ab ipso METSCHIO monitum, ut sibi mortuo aliquando parentaret publice. Quod cum modeste declinasset, institisse tamen ipsum, cui hoc promiserit officium, quod serum optasset. Postea dictam orationem vero haeredibus


page 654, image: s654

tradit, qua soluta fides fuerit, etiamsi argumento tanto longe impari.

DEcem, ni fallor, anni sunt, quod in parente soceroque vestro, cum negotiorum quorundam causa, Dresdae agerem, et salutationis officio jam ante essem defunctus, denuo domum ejus vocarer. Hic cum multa de Academia nostra studiisque sapienter, uti solebat, et graviter disseruisset, abrupto tandem eo sermone, leniterque irridens, nosti, inquit, Buchnere, laudare vivos, adulatio, mortuorum memoriam habere comiter, pietas est. Caeterum neque captator ego inanis gloriae sum, et ita, opinor, egi hactenus, ut nosci mortuus nihil recusem: quod illi solent, qui nullius facti egregii per vitam sibi magnopere conscii sunt, et tegi turpitudines suas silerique pro gloria habent. Quandocunque tamen summa illa et decretoria hora me opprimet, deque mortali statione jubebit decedere; (homo enim sum, et huc provectus aetatis quam longe possum a fine abesse?) hic aliquid certe de Metschio dicendum tibi in publico statues, recolendamque memoriam ejus, qui tibi semper, ut nosti, optime cupiit. Ego vero excusata tenuitate ingenii, deprecari quam poteram tam tristis necessitatem officii, optareque adeo, ut ipsius aetati de meis annis adjiceretur. Facilem mei jacturam fore: durare ipsum ac superesse patriae et Reip. plurimum referre. Sed cum instaret repeteretque dicta ante, (quanquam non ignorarem, quanta res esset, quae posceretur;) verecunde arbitrio ejus ac voluntati me dixi permittere me: Vovere interim, sera veniret dies illa, quae mihi illaetabilis obsequii vicem imponeret. Venit tamen (quae fati mei infelicitas est,) cumque in mortuo datam superstiti fallere fidem impietatis


page 655, image: s655

partem interpretarer, natum mihi, Generosi et Nobilissimi Domini, hoc quicquid libelli in praesenti Vobis haud alio offero nomine, quam debitam Patri et Socero pietatem ut vobis probarem, quorum in bona omnia juraque defuncti justa legitimaque successio est. Vereor tamen et valide vereor, ut, cum exsolverim fidem, partes peraeque imple verim, bonoque conatui successus responderit. Sed magnitudo argumenti patrocinabitur facile, spero, infantiae meae: qui potius duxi, carere Eloquentiae laude, quam fidem ac pietatem prodere. Hujus igitur monumentum hoc accipite qualecunque, ac Metschiani nominis Cultori sedulo favete.

III. RUDOLPHO a BRANDT.

Animi ejus dotes atque virtutes pluris aestimat quam nobilitatem ac opes. Quamvis non neget has etiam ad illustrandam gloriam facere, non tamen virtuti praeferendas esse, dicit, quum saepe noceant. Et nobilitatem ait nullam, nisi cum virtute conjunctam, licet illi detractum nolit. Hanc autem in Brandtio laudat.

EA profecto indoles tua est, RUDOLPHE BRANDTI, illi maximarum virtutum in te formati fructus, ut paullo patientius mirari possim in te, quae fortunae, ut ita loquar, munere cum aliis habes communia, nobilitatem generis, majorumque virtute partas opes. Namque si Socrates ille divinus vir solo animo hominem metiendum existimabat, corpus autem habebat tantum instrumentum ejus: quanto minus mirari eas res debemus in homine, quae neque homo ipse sunt, et corpori tantum inserviunt. Recte


page 656, image: s656

quidem Aristoteles ad consequendum suum illud ac ultimum bonum, quod in composito virtutibus et sapientia animo praeclarisque inde promergentibus actionibus statui debet, multum facere opes existimat. Nam si fateri verum volumus, magnum saepe ad bonam mentem impedimentum paupertas praebet, et multas exerere virtutes non possis, si omni bona re destitutus sis: ut quosdam sapientes viros mirari satis non possim in hac re maximum Philosophorum obstrigillandi causa reprehendisse. Neque probare possum illud lepidissimi alias et sapientissimi Poetae carmen:

Opes mersae merito sunt forti Viro,
Quia dives arca vor am laudem intercipit.

Quid ais, Phaedre? An intercipiat dives arca veram laudem, si a sapiente et forti possidetur? Imo illustrare ejus gloriam possit, et in altius educere fastigium. Haec etsi pro divitiis opibusque recte dicuntur: non tamen idcirco eae supra virtutem et caetera, quibus praecipue homo censeri debet, aestimandae sunt: quae et saepe corrumpunt homines, et possessoribus suis non raro exitio fuere. Quid casus innumeros memorem, quibus illae momentis singulis expositae sunt? Nobilitatem quoque etsi eximium quiddam statuam, tamen si iis rebus, ex quibus paratur, destituta sit, quid aliud erit, quam statua aliqua, in qua nihil praeter speciem videmus, aut cadaver pulchrum? Nasci ex magno genere, fortuitum est, nec ultra aestimandum: at vero odisse vitia et virtutum gloriam possidere, id est, quod vulgo eripere et vera nobilitate donare nos possit. Quid enim nobilem, quid generosum dixerim, qui ignarissimus omnium sit, qui avaritia, qui libidinibus conflagret? Nec animalia


page 657, image: s657

quidem a genere aut parentibus aestimamus; et ea tantum generosa dicimus, quae viac robore quammaxime valent. (v. Philonem Nobilitate.) Quanto rectius id in hominibus fiet? Quae eo fine dico. non ut nobilitati detraham, quam semper magnifacere solitus sum, sed ut ostendam, quam tu nobilior caeteris omnibus sis, qui decus generis non in praerogativa tantum sangvinis et titulo, sed in majorum virtute ponis. Quam dum aemularis, vincis; quippe imagines illorum cum literis ac sapientiae studiis conjungis. Quae cum quidam contemnunt, desperant profecto culmina, quo illa perducunt.

IV. HENRICO a FRISEN.

Ad laudatum eum Orationem mittit: et imprimis extollit ejus humanitatem et modestiam, quo ipso vulgo nobilium superborum eum eximit. Praedicat etiam maxime temperantiam et studia, inque his lectionene Poetarum Latin. et Graecorum, qui sapientiae sint Magistri. Euripidemque praecaeteris nominat. Ob quae amari a se ipsum profitetur, testimonio affectus hujus misso.

MItto ad te Orationem, hominem et amicum nobis, et ea eruditione, quae in paucis reperienda hodie est, quos alias fortunae conditio similes fecit. Amasti nos, quo nostro merito, hic non dicam: et nullum invenio. Caeterum id tanti semper feci, ut nunc et publice quasi gloriari amicitia tua libeat. De admirabili ingenio tuo hic nihil afferam, cum par nostra oratio esse non possit. Ea autem in te comitas, ea humanitas, addam et modestia est, ut cum haec videam, vix eo te loco natum putem. Taceo caeteros;


page 658, image: s658

in solo eo, cui vitam debes, quantum quaeso instar est? Neque enim video, quid majus eo Misnia nostra virtute, doctrina, eloquentia habeat. Quibus rebus merito in Appellationum curia Principis nomine praesidet. Utcaeteras dignitates maximas non attingam. Et ejus amplitudinem exprimere nemo loquendo melius queat atque tu faciendo. Aquo tu tamen nihil supercilii et arrogantiae assumere soles, ut multi alii, qui nobilitatem suam in fastu et ferocia ponunt. Quis in te unquam vel levissimum signum superbiae cujusdam vidit? Cui non promtus es et facilis, et communis? Temperantiam autem nunquam satis mirari potui: quae adeo obsolevit hodie, ut tam corruptis moribus pro laude sit, mediocriter saltem insaniisse. Ego vero sicut in omnibus, ita praecipue amare virtutem soleo, quae in illustri fortuna colitur, maxime si cum eruditione ac Musis svavissimum contubernium contraxit. De Pomponio Attico, summo Viro, purissimus scriptor memorat, attigisse et Poeticen, ne ejus amoenitatis expers esset: Tu coluisti Musas nostras, ut praeter amoenitatem et sapientiam invenires. Nam cum non ignorares, Poetas nostros non voluptatum tantum, sed et prudentiae Magistros esse, et de officiis vitae melius saepe quam ipsos Philosophos docere, omnes evolvendos existimasti, non Latinos tantum, quos pene totos tenes, quod saepe admirari soleo, cum inter familiares sermones inde plura petita aptissime intermisces: sed et Graecos, ut memini nuper, cum nobiscum versareris, tuumque a gravioribus studiis animum remittere velles, non illibenter cum Euripide te locutum esse, quem propter summam sapientiam Philosophum Sienicum, ut nosti, Tullius appellat. Cujus singulos versus singula oracula


page 659, image: s659

idem disertissimus Romanorum existimavit. Haec amavi in te et adhuc amo, FRISI, nec istud tantum, sed admiror quoque. Nihil enim ibi mediocre et pro communi usu. Cujus affectus mei testimonium ut publice exstaret, hanc ad te misi orationem. In qua si quaedam non sint, quae sese tibi ut homini eruditissimo probare poterunt, tamen ut amicissimo probabuntur. Vale et nostrum et patriae decus: mox et praesidium quoque. Quo ei praecipue a bonis in te artibus opus: postquam pessimi quique et imperiti plus satis turbarunt.

V. D. Christiano Reichbrotio, Sereniss. Elect. Saxon. ab interioribus secretis, S. P.

Rhetorum esse dicit, quandoque fictum personis certis tribuere sermonem, qualem et ipse tribuisset Regi infelici M. Britanniae, nunc geminum editum in lacem, in quo Decorum observatum explicat, a Reichbrotio cognoscendum, quare illum ipsi Judici idoneo inscripsisset.

HOc quoque exercitationis genus apud Rhetores veteres Romanos juxta ac Graecos fuit, orationem tribuere personis et fingere dixisse viros Principes, quae potuerant dicere aut magno casu oppressi, aut in deliberatione ancipiti. Similis meditationis impetus me cepit nuper, cum infelicissimum magnae Britanniae Regis fatum increbesceret. Movebat magnitudo rei; et si dicendum, quod res est, non mediocriter irascebar inusitati facinoris immanitati. Abrepto itaque justissima indignatione animo, cum frena


page 660, image: s660

campumque, quo erumpebat, permitterem, nata mihi, unius lucubratiunculae penso, haec sive oratio sive declamatio gemina est. Quae de musei secreto ejusdemque spe veniae nunc proripit se, quam damus illorum affectibus, qui ulciscuntur se contra fortunam, aut esse volunt impune, in quo neqvitia aliorum dolendi sibi attulit causam. Sed maximum in hoc genere est, decorum custodire personae. Caeterum propria quidem animi regii dos magnitudo atque sublimitas, eloquentiae antem, splendida brevitas est. Illa secura sui et libera, se levat altissime, nec quicquam, nisi par dignumque fastigio suo concipit. Haec parca verbis, foecunda sensuum nervisque efficax, non pigro laxoque ambitu circumscribere animos, sed incontorti turbinis modum percellere amat et sic tenere. Ab habitu isto et hac idea quam longe absit styli nostri conatus, tu judicabis, Reichbroti Ampliss. qui secretorum Principalium particeps, regii spiritus indolem ignorare haud potes; et felix ingenii judiciique omnem istius Musae genium abunde calles. Nec alia causa pagellis istis clarissimum tuum praescripsi nomen, qui propensissimo affectu dudum elegantias literasque i. e. Gratias omnes ac Musas complecti soles. Vale.

VI. EPISTOLA NON NOMINATI ALICUJUS. S.

Quid V allis Josaphat sit, explicat, nempe non locus aliquis certus, sed judicium DEI, ubicunque isto in hostes animadvertat.

NOn falsus fui heri, BUCHNERE [gap: Greek word(s)] ; nihil aliud est Vallis Josaphat, quam profundum


page 661, image: s661

Judiciorum DEI, si quidem Ebraeorum scrupulosissimo R. Salomoni credimus. Quod nec doctissimus Kimchius diffitetur. Ipse Jonathan quoque, Paraphrasis Chaldaicae auctor, ita interpretatus est, ut unum vocabulum tribus clarum faceret, pro [gap: Hebrew word(s)] reponens [gap: Hebrew word(s)] vallis decisionis judicii. Neque de ea re locus alius, praeter eum, quem evolvimus heri, extat. Est autem Vallis Josaphat non locus certus aliquis, uti quidam sunt opinati: sed ubicunque DEUS in hostes Ecclesiae suae animadvertit, ibi Josaphat Vallem esse existimandum est. Neque enim nominis, ut proprii, sed tanquam appellativi ratio habenda. Quod et D. Hieronymus censuit, cum scripsit: Qui propter peccata sua judicatur, in Valle Josaphat positus est. Quod et dedisse proverbio locum existimarim. Quanquam et inde natum videri possit, quod totum illud Joelis, de novissimo illo ac universali Judicio DEI, nonnulli, inter quos Lyranus quoque, fuerint interpretati. Quibus adeo nihil aliud est Vallis Josaphat, quam illud ipsum judicium DEI. De quorum tamen opinione quid statuendum sit, Mercerus atque Tarnovius docere possunt. Ego hoc tantum ago, ut, unde originem ducat vetus illud verbum, quod tu dicebas heri, ostendam. Atque hoc volebam antea, cum lavatum esses profectus. Nunc vale quamoptime et salve plurimum ab

observantissimo nominis famaeque tuae

[gap: Greek word(s)] .

VII. NUSLERUS BUCHNERO S. P.

Humanitatem laudat ignotum prosequentis officio, epithalamio misso, exoptato et pulchro. Pro quo hymnos


page 662, image: s662

Opitii mittit, quem ejus nomine salutaturus sit. Porro Buchneri nomen ipsi jam Principi cognitum scribit e Kirchneri commendatione ac studio merendi de lingva Germanica perspecto.

PRaeclara est et insignis, VIR EXCELLENTISSIME, humanitas tua, qui non visum tibi et ignotum prolixo adeo officio prosequeris, ut verba invenire non possim, quibus condignas saltem gratias agere, nedum referre liceat. Receperam, GERHARDE, me hoc ipsum a te singulari epistola petiturum: sed quia nuptias praeter spem protelarunt, quibus ea res in manu est, satis temporis colligendis epithalamiis versibus superesse existimavi: interea me occupas, et tam eleganti Germanico carmine donas, ut quicquid hic dixero, minus sit futurum. Paria quidem tecum facere non possum; enixissime vero contendam, ut reipsa experiare, te in ejusmodi hominem beneficium contulisse, qui illud ex merito aestimare sciat. Alicujus tamen [gap: Greek word(s)] loco, si de alieno licet esse liberalis, Opitii binos hos hymnos habe; quorum etiam alter Inscriptione mei juris factus est. Salutem, quam per Gerhardum, ut illi nuntiem, injunxisti, nondum expedire potui: nuper enim cum Illustrissimo Principe ad Aquas Hirschbergenses curandae valetudinis ergo profectus est. Cras, nisi ex transverso aliquid inciderit, eo sequar, et salutatione tua defungar. Non ignorat Ille Cl. Buchneri nomen, quippe cujus egregiam eruditionem et excellentis ingenii dotes Ampliss. Kirchnerus utrique nostrum jamdudum depraedicavit; ad quam commendationem istud etiam nunc accedit, quod te quoque ornamento et decori lingvae Germanicae, cum Opitio nostro, qui primus ad bene merendum de ea quasi signum


page 663, image: s663

quoddam extulit, velificari intelligimus. Bene vale, Vir Clarissime, et inconditis literis ignosce. Properabantur Hanoviae ad latus speratae meae, postrid. Joh. Bapt. A. CIC IC C XXIV.

VIII. D. MATTHIAE HOE.

COERBERUM commendat praecipue ob Poesin, ornandum laurea, gratum ipsi suturum: cui long aevitatem precatur.

JUvenis iste natione Francus, nomine JOSEPHUS COERBERUS, jam aliquot annos vixit in Academia nostra, ac inter caeteras artes, quas diligenter habuit, Poeticae singulari studio deditus fuit. Ad quam quum a natura quodammodo factus sit, eos in illa profectus fecit, ut neminem sciam apud nos, qui cum eo comparari queat. Quare quum jam a manu tua svasu suorum ac monitu petiturus esset lauream, non potui facere, quin ei hoc quicquid testimonii (nam petebat) perhiberem. Caeterum commendatione non opus habet. Nam sua quemque virtus optime commendat. Hoc tamen adfirmo tibi, quicquid in cum conferes, in gratum, in merentem conferes. Et profecto delectat in gratum contulisse beneficium: quin honorem recipit, qui digno dedit. Vir Reverende, Magnifice ac Nobilissime diu vale, et ut Poetico more voveam, in Nestoreos annos, publico Christianitatis et literarum bono. Raptim, Wittenbergae, Kal. Quintilis, A. C. CIC IC C XXIV.

IX. Tobiae Hubneriad Buchnerum Epistola.

Statii MSti usuram diutius concedit. Opitii Poeticam


page 664, image: s664

adhuc retinet: in qua, quid severius praecipiatur' monet. Tum Principes Anhaltinos recenset. Mittit etiam carmina in equestribus ludis nuptialibus edita. Suas juxta equestres victorias lepide jactat.

LIterae tuae XXX. Maji exaratae ipso Pentecostes die mihi redditae sunt. Utinam vero te ita onerare possem beneficiis, ut tu me officiis. Statii MSto ultra praescriptum tempus tibi uti si libet, licet. Tuus foret totus tam [gap: Greek word(s)] quam [gap: Greek word(s)] , si meus esset. Celeberrimi Opitii Poeticam propterea tibi remittere differo, quod Illustrissimo Principi LUDO VICO Anhaltino, ex Hollandia propediem reduci, eam prius exhibere constitui. Nec enim a bibliopolis Lipsiensibus hactenus ejus exemplar unum atque alterum obtinere potui. Nobilissimus Tassi translator Werderus mecum eam perlegit. Opus ipsum praeclarum, laborem utilissimum judicavimus: Sed regulas nonnullas deprehendimus exactiores, quam ut in eas impingere quandoque vel ipsi Opitio non potuerit contingere. Quocirca uterque saepiuscule optavimus, vel trium saltem horarum spatio, si amplius non liceret, ut tecum et cum praestantissimo Opitio simul colloqui daretur: sed quando licebit nobis esse tam beatis? Illustrissimorum Principum Anhaltinorum nominum ordinem et honoris vocabula, quae a me postulat, nisi ea jam tum ab Illustrissimi Principis Domini Georgii Rudolphi, Ducis Lignicensis, Domini sui et mei Clementissimi, Secretariis, uti facile potuit, obtinuit, sunt ista: Christianus Senior, Augustus Ludovicus, Johannes Casimirus. Illi Fratres, hic eorum ex fratre natu majore, nepos. Praeterea Christianus II. Senioris aut I. filius; Omnes Principes Anhaltini, Comites Ascaniae, Domini Servestae et Bernburgi. Ex ill


page 665, image: s665

Princeps Ludovicus solus est poetices, inprimis Germanicae Amator, Promotor, Judex; ac propterea meo judicio dedicatione ista prae caeteris solus dignus. Reliqui Admiratores saltem. Liber Odarum ipsius, ut omnia, quae ab ipsius incomparabili ingenio promanant, gratissimus mihi erit: sed nomen ipsius Opitii jamtum nusquam non celeberrimum, meo longe melius isti operi patrocinabitur. Pro transmisso carmine D. Martini recipies duo exemplaria carminum, quae in ludis equestribus Vinariae nuper, in nuptiis principalibus habitis, sparsa sunt. Quorum unum Clarissimo Opitio cum oblatione officiorum meorum transmittere poteris. Primum locum quod tenet, prorsus extemporaneum est. Citius enim calamo fere quam mente mihi excidit. Inter Phoenicis equites, Aethiopes et Americanos ipsus meliorem prae reliquis fortunam expertus sum. Non tantum enim, ut Ajax apud Ovidium ait:

- - - non sum super atus ab illis,

quippe qui novies contra illos currens, bis saltem inferior, septies victor abii; Verum etiam primum saepius transfixi et ablati circuli pretium tuli. Quod propterea solummodo te nescire nolui, ne cum vulgo crederes, literis cum ocreis minus convenire. Quinimo si Pegasi alis meis equis uti licuisset, absolutiorem adhuc victoriam sperassem. Vale Vir Cl. et in amore mihi perpetuas vices reddere perge. Dessae IX. Jan. CIC IC C XXV.

X. EJUSDEM.

Amori cognito se respondere affirmat, et desiderium ejus videndi et compellandi prodit. Caeterum pro poëmatibus poemata mittit, et concionem fun. Principis


page 666, image: s666

Coetheni filii. Judicat deinde occasione memorati Bart asii Germanice versi, de Germanicis versibus, et Opitium notat. Significat simul Tassi Hierosolymae liberatae translationem brevi proditur am. De Sonnetis etiam, ut vocant, quae sentiat, exponit, et Opitium hic [reading uncertain: print faded] laudat. Tandem mittit suspiria et solatia Principis mortui matris, et licet nondum sibi visum satis notum atque charum sibi praedicat.

Clarissime et doctissime Vir, Amice desider atissime.

DE amore in me tuo multa mihi nuper praedicavit Paulus Albertus, Oeconomi Servestani filius: sed multo certiorem me de eo fecerunt nuperrimae literae tuae ad Magistrum Kitschium exaratae, quas haud ita pridem mihi cum Poemate tuo Germanico transmisit; sane utrum siderum influxu, an impulsu genii sive tui, sive mei, sive utriusque factum sit, ut in amore isto non respondeam tibi saltem, sed etiam praeferri cupiam, non facile dixerim. Rem tamen ipsam ita se habere, sancte tibi affirmare possum: nec vero tui videndi et cognoscendi, imo compellandi me desiderium exagitat minus, ut ingenio quidem et eruditione facile, benevolentia certe et amore me superare nullo possis modo. Quocirca nolim existimes, poemate tuo mihi quid gratius a te mitti potuisse. Pro quo transmitto tibi, anser forte olori et Pan Phoebo, nonnullos lusus poeticos, praeteritis annis a me modulatos, et Coethenis excusos: quibus adjeci concionem funebrem Illustrissimi Principis Ludovici Filii unigeniti et cognominis: Nam quicquid ei carminum, sive Latinorum, sive in vernacula, adscriptum invenies, a me profectum esse scias, excepto unico gemitu parentis, cujus Ipse fuit autor. Addidissem etiam sex libros Judith Bartasii germanitate a me donatos,


page 667, image: s667

nisi tibi eos jamdudum prae manibus fuisse, existimassem. Quod si scivero, ad te illos nondum pervenisse, faxo, ut quamprimum perveniant. Quanquam in isto poemate, quemadmodum in prima secundae Bartasii septimanae edita versione multa cum tempore corrigenda animadverti. Jam enim versum Germanicum, nisi, (excepto primo et quarto pede in duodecim aut tredecim syllabarum, aut sex pedum, item primo et tertio pede in decem et undecim syllabarum aut quinque pedum versibus) in reliquis ex puris jambis constet, fastidire incipio, et propterea in accentu et tono (ex quibus productio vel correptio syllabarum Germanicarum, perinde ut Gallicarum sumenda omnino et judicanda est) Gallos ipsos aut ad imitationem invitati, aut superari posse expertus sum hactenus; quod ipsum quidem ingeniosissimus et felicissimus Poeta Opitius, qui se Germanicorum hujusmodi, in certa metra redactorum versuum primum inventorem, sed ante biennium saltem, jactitare incepit, in tersissimis alioqui et lepidissimis suis rhythmis Germanicis, quantum quidem eorum mihi hactenus videre licuit, nondum animadvertit: Animadvertit autem et observavit egregie in Octostichis suis solertissimis Nobilissimus Tassi, Hierosolymae liberatae autoris Italici, interpres, qui hanc in notiorem lingvam transtulit. Cujus opus jam sub praelo est, et prodibit propediem. Pro poemate tuo Sonnet vocato, ultra illud, quod in supra dicta concione funebri leges, accipies hisce juncta sex alia ex multis aliis meis transscripta, quorum tria priora duodecim et tredecim syllabarum aut sex pedum sunt, posteriora decem et undecim syllabarum aut quinque pedum. Et illa quidem caesuram in sexta syllaba aut tertio pede, haec in


page 668, image: s668

quarta syllaba aut secundo pede patiuntur. Utraque autem in prioribus octo versibus quater terminationibus conveniunt, et convenire debent; quod paullo exactius a dicto mihi Opitio in poematis suis hactenus observatum deprehendi. Pro corollario addo suspiria et solatia Illustrissimae nostrae Principis super obitu Filii sui primogeniti, nuperrime vita functi, et hesterno die Magnae Matri redditi. Istud poema novissimum meum abortum esse scias cum nonnullis Latinis et Germanicis Epigrammatibus, tumbae jam tum insculptis, typis vero nondum exscriptis. Quae simul ac publicae lucis facta fuerint, ad te pervolabunt, qualiacunque tandem illa sint, quibus subtilius expoliendis negotia Principalia tantum, quantum opus est, otii nunquam concedent. Interea ex his animum meum in te propensum perspice, et te, licet nondum mihi visum, satis mihi jam tum innotuisse, et propterea a me magnopere amari, prorsus tibi persvade. Vale. Dabam Dessae X. Januarii, Anno CIC IC C XXV.

XI. Idem Buchnero S. P.

Cum carminibus ejus literas accepisse se fatetur. Concionem funebrem Principi Anhaltino habitam ei mittit. Sua vero carmina ejus censurae subjicit. Quemadmodum et quaedam de Werderi carminibus addit. Opitium se magnifacere dicit, sed primum inventorem poematum Germanicorum non habet, cum ipse ante cognitum ejus nomen jam in eo genere aliquid fuerit conatus.

ACcepi una cum nonnullis tuis carminibus Latinis et Germanicis, illis typis, his calamo, sed ut mihi videbatur, in quibusdam locis paullo mendosius


page 669, image: s669

perscriptis, literas tuas d. XXV. Jan. exaratas, plenas amoris, officii et benevolentiae; quo nomine multas tibi ago gratias, vicesque aeternum spondeo: plenas etiam laudum mearum, quas meritis majores esse tam confiteor lubens, quam propterea, quod ex iis, qualem me esse deceat, cognoscam, haud invitus admitto. Concionem funebrem Principis nostri, sub finem secundi mensis vitae suae denati, quam nuperrime meis tibi me promisisse memini, hisce junctam accipies. Priora sex Epigrammata Latina et Germanica illi subjuncta, quia mea sunt, tuam ambiunt et subeunt censuram, quemadmodum et Epigramma Latinum et Germanicum in nuptias secundas affinis mei, Ernesti a Freiberg, et duplex Epicedion Germanicum in Illustr. Principis CHRISTIANI uxoris desideratissimae obitum, alterum a Principe Ludovico, alterum a me conscriptum, quae hisce addita invenies. Tassi translator jam meditabitur epitaphia conjugi suae heri, ipso absente, et filiolae nudius tertius in lucem editae, hodie, priusquam patri visa est, fato et vita functae. In cujus obitum et tumulum fusa a me duo epigrammata et farcophago incisa his adjeci, missurus posthac lugubre, quod jam modulatur ille carmen, sane elegantissimum, simul ac lucom publicam aspexerit. Opitii carminum editionem correctiorem expecto patientius quam novum ipsius de re poetica, quod jam, ut scribis, meditatur opus. Non minori certe desiderio ejus quam tui visendi et compellandi teneor. Utriusque ingenium suspicio, doctrinam veneror, raptus admiror. Sed ab illo quidem, nisi ante annos quindecim et amplius Germanicos versus in certa metra redactos scribere calluerit et scripserit, eorum primum, uti prae se ferre


page 670, image: s670

videtur, inventorem esse, vix est, ut mihi persvaderi patiar. Decennium sane elapsum erat, antequam ejus nomen meas aures contingeret, quo semper in ejusmodi metris germanicis me jamtum [gap: Greek word(s)] exercui, ut videbis ex nonnullis lusibus junctis, et ante XI. et XII. fere annos impressis, quorum uni folium deerat, quod a me suppletum cernis. Qualiacunque vero illa sint: jam enim nonnihil mihi sordent; tibi pro Catone ut vocas tuo, tanquam primos fere meos, sive foetus immaturos, sive ut nunc mihi videtur, abortus transmitto. Vale, VIR Praestantissime, et de amore in te meo quaecunque mereri cupis, imo quaecunque a me jam promeritus es, confidenter spera, et literis, si otium est, sin minus, amore nunquam non responde. Dabam Dessae d. XXIII. Febr. A. CIC IC C XXV.

Quia lator harum Adolphus Gvilielmus a Krosig, ex consilio medici, abitum hinc suum dies adhuc aliquot differre necesse habuit, adjeci denuo, quicquid inter scripta mea reperire potui, quod in ludis equestribus, quibus ipsius interfui, superioribus annis mihi excidit; tuoque dedo (quale quantumque illud est,) otio. Unicam tubam Palladis, cujus exemplar nullum mihi reliquum est, mihi remittas rogo. Caetera, quia poetica omnia sunt, si lubet, perlege; si digna judicas, serva. Vale iterum. Ultimo Febr. Anno CIC IC C XXV.

XII. Idem Eidem S.

Laetatur sua carmina illi non fuisse ingrata, et Buchneriana laudat et magnifacit. Opitii Poeticam, quam


page 671, image: s671

nondum perlustrarit, quamprimum se remissurum recipit. Mittit int erim alia etiam a Principe Anhaltino scripta. Porro se de Buchnero recte judicasse contendit, cui Statii MStum e bibliothecae illustri communicat, et addit praefationem suam translatae aese in vernaculam primae Bartasii septimanae praefigendam.

LIteras meas nuperrimas, iisque juncta mea vetera et novissima carmina non ingrata tibi fuisse, cognovi ex tuis, quae heri mihi traditae sunt. Et propterea mihi gavisus sum et gratulatus. Tua quae modo misisti prorsus non insubida sunt, et valde faceta, nec ipsius Opitii sapidissimis carminibus dissimilia. Non dubites igitur amplius, te tua [gap: Greek word(s)] meis permutare. Errores in iis Opitius ipse lynceis suis oculis vix agnoscet: Ego vero ea amare, suspicere, admirari sat habeo. Opitii Poeticam, quia heri propter potionem a Medico propinatam, integrum non erat, hodie propter negotia Principalia, cras propter diem festum, perendie propter iter trans Albim, non erit, quamprimum percurram: ad te vero propediem eam redituram, hisce recipio. Interim quia video, querelam Principis nostrae prae aliis tibi placuisse, idcirco transmitto tibi sex exemplaria, amicis pro libitu distribuenda. Si dignum judicas, ipsi Opitio unum feretur. Iis addidi duo exemplaria rhythmorum Germanicorum ab ipso Illustrissimo Principe Ludovico Anhaltino nuperrime conscriptorum: quorum alterum si eidem Opitio, una cum Werderi lacrymis, quas Lipsiae denuo, sed omissis quatuor versibus, quos adjeci, impressas in eum finem, hisce junctas aceipies, transmittere libet, licebit, ne


page 672, image: s672

nesciat, etiam Principes Viros huic studio ante ipsius Poeticam, ne dicam nomen cognitum, deditos fuisse. De doctrina porro tua et ingenio hactenus rectissime me judicasse, pertinaciter statuo. Judices obductis velo oculis, ne personarum dignitate obfuscentur, judicare rectius creduntur: Et ego amore tui caecus, uti tu scribis, nec ego prorsus diffiteor, ad te potius, quam tua merita absque oculis respexerim? Vide, quid sit solis lumen in meridie negare. Caeterum, quia Statii, a te tantopere amati, manuscriptum te tam avide desiderare animadverto, illud tibi ex Illustri Bibliotheca transmitto, eique perlegendo, postea vero remittendo, mensem unum atque alterum praefinio. Quibus exactis eum bibliothecae aut mihi reddi curabis. Vale, VIR Clarissime, mihique charissime, et tui desiderium gratissimis tuis literis lenire perge. Dab. Dessae, d. XIII. Apr. CIC IC C XXV.

P. S.

Addidi hisce quam ante annum amplius meditatus eram praefationem primae Bartasii septimanae, et quidem secunda ante tres annos edita longe perfectiori, praesigendam. Sed et vereor subtilibus Opitii regulis, quas nondum videre licuit, non in omnibus convenientem. Quocirca etiam jam nunc lucem publicam non aspiciet, nec ab ullo praeter te conspicietur: ad me tamen, si libet, prima revertetur occasione.

XIII. AUGUSTI BUCHNERI Praefatio ad Lectorem Thesauri FABRI a se aucti, Praemissa Editioni ANNI CIC IC C XXV.



page 673, image: s673

In Thesauro concinnando FABRI utilissimam operam laudat: multa tamen in illo, sine probro ejus, reprehendit, causis simul indicatis, et exemplis adductis plurimis. Humana indole ad errores prona illa excusat. Nihilominus tamen librum corrigendum fuisse dicit et supplendum augendumque. In nullis vero aliis editionibus laborem similem fuisse praestitum significat. Quod si tamen intactum aliquid reliquerit, aut et ipse alicubi err arit, ignoscatur sibi, et ut conatus aestimotur, petit.

NEmo inficiabitur, BASILIUM FABRUM SORANUM, Virum perquam eruditum, et dum fata Deusque sinebant, ad informandam bonis literis juventutem prope unicum, in condendo et adornando Scholasticae eruditionis, quem vocat, Thesauro, qua discentibus, qua docentibus utilissimam multo sumsisse operam. Interim et hoc negari non potest, multa in illo opere, quae aut manifeste falsa atque rejicula sint, aut prima quadam fronte bonitatem quandam praese ferant, excussa atque examinata non ita proba esse deprehendantur. Equidem qui secum recogitet, quantum molestiae ac vigiliarum exantlandum illi sit, qui in istiusmodi scriptionis genere operam suam occupare velit, is mirari minime debet, Virum optimum cessisse quandoque laboribus, sibique somnum obrepere aliquem passum fuisse. Est et alias communis humanitatis nostrae conditio, ut et perfectissimi aliquando possint peccare. Jam ea tempestate vixit ille, quae quidem doctissimis ac eruditissimis viris non caruit; in eo tamen splendore ac excellentia, quam nostra ista miratur aetas, literariam rem constitutam non vidit. Itaque tam effecte elaborare hoc suum opus, tam probe deasciare polireque omnino


page 674, image: s674

nequiit, ut non relinqueret aliquid posterorum limae. Quam saepe probissimae notae vocabulum, ut barbarum et non latinum deculpat? Quam multa ex auctoribus praeter mentem auctorum allegat? Quoties pro veris et genuinis falsa et supposititia, corruptis exemplaribus inductus, obtrudit? Quoties scriptorum loca parum integre et emendate adducit? Quae res non modo haerere tironem faciat, sed et eundem in errores non unos praecipitet. Quam multa sunt, quae suis extrusa locis in alienas sedes commigrarunt? Quam multa de syllabarum quantitatibus docentur perperam, ac dictiones non eo, quo debebant, modulo pronunciari jubentur? Jam in vocum originationibus annotandis quoties lapsus est, quoties ineptis ac ridiculis quorundam opinionibus adhaesit? In historia porro et re antiquitatis explicanda, item in assignationibus locorum et temporum, quoties hallucinatus est, quoties manifeste erravit? In Pes scribit: Compedire apud probatos autores non legi: atqui apud Catonem de re rustica Compediti servi leguntur. In Dulcis verbum Edulcare, ut parum Latinum infesto configit obelo: atqui Cn. Mattius Poeta eo usus est, idque nec absurde nec absone fictum Gellius Lib. XV. cap. XXV. innuit; ut nihil de Sidonio dicam, qui alibi scribit:

- - - ferunt exorto flumina melle
Dulcatis cunctata vadis.

Ita in Levis parum caute ac sapienter scribit: Invenias et a Levis composita; sed nec latina satis, et a veteribus tantum usurpata: ut Levifidus apud Plautum. Similiter vocem impraesentiarum tanquam monstrosissimam damnat, eamque ut maximopere vitent pueri, praemonet, cum ab ea nec Cato, nec Fannius, (quorum


page 675, image: s675

loca Pritcianus annotat alibi) nec Tacitus, nec Apulejus, nec Symmachus, ut nihil de Minutio Felice, et aliis Latinorum Patrum dicam, abstinuerint. Sic male prorsus vocem Adventor, pro hospite ac conviva, quam Plautus Latinitatis regula, ut censuere veteres, item Petronius, item Apulejus usurpavit, La io exterminat. In Papinianus scribit: Papinianum securi per cussum a Bassiano propterea, quod parricidium in fratre Geta commissum diluere in Senatu noluerit etc. Atqui tantum abest, ut hanc de praestantissimi JCti morte opinionem foverit Spartianus, ut eam exploserit potius, atque omnibus modis iverit destructum. Sic in constituenda significatione vocabuli Testudo pro fornice, sive camera, frustra Virgilianum illud ex II. Georg. pulchra testudine postes adducit. Non enim id, quod ipse vult, intelligit Poetarum maximus; sed hoc, videlicet postes testudinnm tergoribus pictos et exornatos: unde varios pulchra testiiudine postes dixit. Et Servius ait: pulchra testudine, id est, Indica: unde postes ornabantur et lectuli. Similiter in Virus hallucinatus est, ubi ait: Virgilium I. Georg, virosam Pontum dixisse. Locum isthunc innuit:

At Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus
Castorea etc.

Sed non virosam Pontum ibi Virgilius, sed virosa Castorea dixit, ut interpretes omnes sentiunt, et adstipulatur quoque Nemesianus Cynegetico scribens:

Tunc virosa tibi sumes multumque domabis
Castorea etc.

Sed hoc leviculum est. Ad alia majoris momenti progrediamur. In Proteruus docet, Proteruiam genus sacrificii fuisse, de quo nibil oportebat relinqui. Atqui


page 676, image: s676

id non Proteruia, sed Proteruiam appellatum est, ut ex Festo, et emaculatioribus Macrobii codicibus constat, et res ipsa satis edocet. Ita Psychrolam pro Psychroluta; retiaculum pro retejaculum; quorum illud apud Senecam, istud apud Plautum legitur, nobis venditat. In Aegaeum ita citatur versus quidam Statii:

- - - De Jove sonanti
Pejor. - - -

Quo imperitior puer decipi facile, et persvaderi posset, primam in Jove productam a Statio fuisse. Sed ita legendum est: De Jove sonanti Pejor etc. In verbo obvolvere haec Ciceronis praescripta autoritate verba adducit: Cum immolanda Iphigenia tristis Calchas esset, moestior Ulysses, moeret Menelaus obvolvendum caput Agamemnonis esse, quoniam summum illum luctum penicillo non posset imit aeri pictor: quae nec construat tyro aliquis facile, nec intelligat, nisi ita, uti a Cicerone concepta sunt, emendet et legat: Si denique pictor ille vidit, cum immolanda Iphigenia triftis Calchas esset, moestior Ulysses, moereret Menelaus, obvolvendum caput Agamemnonis esse, quoniam summum illum luctum penicillo non posset imitari etc. Sed haec et plura alia typographis potius quam Fabro ipsi imputanda. Sub Pilus, compilare et expilare collocat; quae ad [gap: Greek word(s)] Pilum pertinent. Sub Vitium, convicium ponit; quod tamen nominis non a vitio, sed a voce quasi convocium, dictum est. Ad linio, linire; delinire pro demulcere refert; quod ad [gap: Greek word(s)] , lenio a lenis, debebat. Sic virescere, quo Furius Poëta vetus pro sumere, sive recuperare vires, docente Gellio, usus est, cum virescere a vireo imprudenter confundit. Caestum scribit genus fuisse clavae, pilas plumbeas loris bubulis appensas habens: Quod falsum et nugatorium esse revincunt ea,


page 677, image: s677

quae super caestibus J. Caes. Scaliger in Poëtica, Turnebus in Adversariis, Mercurialis de arte Gymnaslica scripserunt. Lucretium Carum Poëtam tradit, et Terentio et Cicerone antiquiorem fuisse: quem tamen certum est, utroque minorem fuisse, ac Cicerone quidem undecim ad minimum annis. De Persio Satyrico exponens, quendam Ciceronis locum adducit, in quo ejusdem mentio Persii sit. Quem si eundem putavit cum Poëta, insigniter oscitatus est. Nam cum hic Persius sub Nerone fuerit, ut ipse tradit, nec aliter res habet; equidem ejus Cicero non potuit meminisse. Sin vero aiium, ut certe alius est, videlicet Aeelius Persius, intellexit, cur admonere de eo Lectores penitus neglexit? Igitur aut confudit auctores, aut suo officio non ita sedulo perfunctus est. Eandem culpam in Scaevola admisit, ubi Mutium illum nobilem, qui in Porsennae caedem juraverat, cum altero Scaevola J Cto confudisse videtur. Ita Zeugma dicit esse Daciae urbem, simulque adducit illud Statii e Sylvis:

Antiquae Babylonis opes, et Zeugma Latinae
Pacis iter. - - -

Atqui ex Plinio constat, urbem esse ad Euphratem sitam, (unde cum Babylone Poëta jungit) ubi Romani Imperii terminus fuit versus Persas: Quo illa Poëtae pertinent: Latinae pacis iter. Haec et alia longe plura (nam ex sexcentis haec pauca saltuatim excerpsimus, et per saturam veluti exposuimus lancem) vel erravit Basilius noster vel peccavit. De quo nos ideo admonendum Lectorem duximus, ut appareret, nihil supra a nobis temere positum fuisse. Interim sancte testamur, nos nihil detrahere voluisse Viri optimi famae: quem satis tum ipsa, quibus haec scripsit, tempora,


page 678, image: s678

tum operis quoque difficultas excusat. Et est profecto proprium, et quasi ingenitum humano generi, errare ac labi. Nemo nostrum non peccat, inquit ille, bomines sumus, non Dij. Caeterum, quanquam Pythagoras vetuit quicquam in libris immutari: tamen cum hic ipse Thesaurus ob exemplarium defectum exscribendus typis iterum et excudendus esset; existimavimus nobis alia omnia tenenda et observanda: adeoque Viri auctoritati boni publici studium anteponendum esle. Idcirco sedulam navavimus operam, ut hic liber a culpis suis et maculis expurgaretur, praeterea in locis longe plurimis, ubi deficere videbatur, suppleretur augereturque, ac ita non purgatiore modo, sed et nitidiore ac cultiore quasi veste emitteretur in lucem, Sit sua cujusque labori atque industriae laus; sed fallimur, aut vere nos gloriari possumus, similem operam in recensendo edendoque isto opere neminem hactenus posuisse. Evolvantur omnes retro editiones, in venies, plura non inutiliter quidem addita, caeterum culpas plerasque praeteritas esse atque relictas. Quanquam et nostram diligentiam multa potuerint fugere. Quandoque bonus dormitat Homerus. Et ut apud Euripidem est, [gap: Greek word(s)] . Quemadmodum itaque nos auctori, si quae deliquerit, liberaliter dedimus veniam: ita tu, Benevole Lector, et nobis recensentibus, si quae reliquimus mutanda in melius, candide ignosces. Quod si et ipsi alibi, cum in veritatis semitam reducere sumus conati alios, ab eadem divertimus, nihilominus tamen, spero, nobis abunde pulcrum ac honorificum erit, quod voluimus prodesse. Nempe quod Madaurensis Philosophi oraculum est: Omnibus bonis in rebus conatus in laude, effectus in casu est. Quo concludimus,


page 679, image: s679

et te, Benevole Lector, etiam atque etiam valere jubemus.

XIV. D. MATTHIAE HOE S. et O.

Carmen missum optimum atypographo exscriptum iri significat, ejusque benevolentiam perpetuam sibi expetit, ac officia sua ei defert.

ET literas tuas, et quod eis adjunxeras carmen, recte accepi, Perquam Reverende atque Magnifice Domine, ac confestim egi cum typographo, qui, prout petebas, typis exscriberet. Nec dubito, quin ille ita officio suo perfuncturus sit, ut id et mature ad te, et eo ornatu redire possit, qui tantam pulchritudinem deceat. Sunt enim versus illi tersi, candidi ac elegantes, hoc est, ut brevius dicam, vere tui. Quicquid enim a divino tuo ingenio provenit, illud egregium et numeris suis absolutum est. Ego vero a te, perquam Reverende atque Magnifice Vir, etiam atque etiam peto, ut ea benevolentia atque affectu, quo me prosequeris hactenus, inposterum quoque me et Musas meas complecti ne dedigneris, et ita tibi persvadeas, nullum tam triste bellum esse posse, quod non in tuae gratiae spem vel promtissimo animo sim militaturus. Vale, Vir magne, et ex vero

- - - mearum
grande decus columenque rerum.

Wittenbergae, ad d. 28. Martii, Anni MDC XXVII.

XV. Epistola Dedicatoria, Venatii Fortunati Clementiani, Pictaviensium Episcopi, Hymno, qui agit de Resurrectione CHRISTI, pramissa. Witteb. CIC IC C XXVII.



page 680, image: s680

Perquam REVERENDO atque MAGNIFICO VIRO, MATTHIAE HOE ab HOENEG etc. Theologo longe nobilissimo, S. Caes. Palatii Comiti, et Sereniss. Sax. Principi a Confesionibus, Concionibus et Consiliis Ecclesiasticis, etc. DOMINO suo merito VENERABILI, Augustus Buchnerus observantiae ergo D. D. D.

Dedicat ei notas in bymnum Venantij dictum, cum ei maxime hoc donum conveniret ob rationes, quas adducit. Petitvero, ut serena fronte excipiatur, et cum felicem annum novum, tum aetatem longam apprecatur.

QVem Hymnum Venantii superioribus annis Auditoribus meis exposui, Perquam Reverende Praesul, eum nunc cum illis ipsis, sive notis sive animadversionibus meis, seorsim editum ac publicatum ad te defero, velut solenne testimonium et pignus meae in Te observantiae et cultus. Profecto non debebatur hoc munus alteri, sive Auctorem respiciam, sive ipsum Carmen. Auctor Venantius, Pictaviensium Episcopus est: Vir magni nominis suo seculo et praecipuae auctoritatis. Jure tibi, NOBILISSIME ANTISTES, Antistitis Celeberrimi donatur carmen. Argumentum Poëmatii, Christi nostri Resurrectio est; et ille ejus nullius unquam voce satis depraedicandus triumphus, quem de morte ac inferis reportavit. Ita felix sim, ut nulli magis hic liber quam tibi competit, qui tot opima de CHRISTI hostibus fixisti


page 681, image: s681

spolia, tot triumphales laureas in medio Ecclesiae sinu dedicasti. Porro, sicut Venantius hanc elegiam Felici, Nannetensium Episcopo, tum propter alias causas, tum ob hanc vel maxime inscripsit, quod in convertendis Saxonum populis pago, ut cum Prudentio dicam, deditis, qui Britanniam Galliae occuparunt, praeclaram operam navasset Ecclesiae: ita ad Te eandem nunc explicatam a me et illustratam merito defero, qui de Saxonia nostra munienda contra haereticorum machinas tuendaque tam bene quotidie mereris. Jam quid de Eruditione tua eximia, per quam et censere potes talia et defendere: quid de me ipso dicam denique, quem tu jam olim tet nominibus obligasti tibi et devinxisti? Accipe igitur, VENERABILIS DOMINE, hoc quicquid libelli est, hilari ac serena fronte, et ita habe, me quidem solvisse, quod debui, sed adhuc debere tamen omne, quod solvi. DEUM precor, ut et hunc ineuntem annum, et plures alios feliciter transigas, atque vel Pyliam, ut Poëtae loquuntur, aeques senectam. Vale.

XVI. PRAEFATIO AD LECTOREM.

Consvetudinem suam indicat Festo instante solenniore, sepositis interim profanis Poetis, Christiani alicujus carmen interpretandi. Ubi rejicit illorum, qui fastidiant Christianos auctores, profanis illis elegantioribus unice dediti, rationem, sua deprompta saniore. Venantij quidem hymnum sic ait pralectum, de quo suum edit judicium, docetque, quomodo et hujus vitia prodesse possint. Cur autem exire libellum in lucem voluerit, in fine monstrat.



page 682, image: s682

HOc more consvevi uti hactenus, LECTOR CANDIDE, ut instante jam solenniore aliqua festivitate Ecclesiae Praelectiones profanorum Poëtarum, (de quibus olim, si DEUS volet, judicium fiet publice,) seponam paulisper, et carmen aliquod Christiani vatis, aptatum tempori, notis sive scholiis necessariis explicem. Neque enim mihi eorum placet ratio, qui in secularium auctorum lectione desudant unice, dementati adeo profanae Eloquentiae illecebris, ut mirum fastidium capiant, ac tantum non nauseent, si pauci versus in aliquo Christiano auctore ipsis sint legendi. Tam delicati enim stomachi sunt, ut verbum nullum aut phrasin concoquant, nisi quae illa aurea sub Augusto aetas Romani fecerit juris. Ego quidem utraque manu largior maxime juventutis studiis conducere, ut optimis auctoribus serio adsvescat. Itaque svasor hortatorque sim, ut Cicero, Terentius, Plautus, et illa perfectissima Romani sermonis regula, Virgilius, vel nunquam vel raro certe deponantur e manibus. Tamen ut illis solis adhaerendum censeam, caeteros vero omnes, Christianos praecipue, longe excludendos existimem, adduci minime possum. Habent et illi, quae conferant, si cum judicio legantur, ad constituendum eloquentiae corpus, et opes lingvae adaugendas; ut de caeteris nunc nihil dicam, quae ex iis cum magno fructu discere licet. Ad nostros quod attinet, ut cultu verborum ac elegentia (quae neglexerunt saepius, idque data opera) a profanis gentilibusque premuntur scriptoribus: ita rerum gravitate ac pondere longe superant ac vincunt. Ut omnis profanae sapientiae industria puerile ludicrum videri queat, si cum illis comparetur. Hinc igitur factum est, ut sicut unum ac alterum Prudentii, sic


page 683, image: s683

et istum Venantii hymnum (sive Elegiam malis dicere) de Resurrectione Domini Animadversionum libello illustrarem. Noveram quidem Poemation istud non esse pulcherrimum, (sicut quibusdam de eo judicare placuit,) et multa in eo tum Latina parum, tum semisoloeca (quae tamcn ipsius seculo imputanda potius, quam auctori: qui certo eo ingenio, addam et eruditione fuit, quae inter magnos vates nomen mereri poterant, si in meliora tempora incidissent,) contineri; tamen quia inventio et numeri non contemnendi adeo, et aliud praeterea commodius, eo tempore non suppetebat, non indignum hac mea qualicunque opera existimavi. Quid quod putabam dictionis virtutes magis conspicuas fieri, si vitiorum exempla cognoscerentur. Subibat enim pictoris illius, qui asinum sibi praeposuisse legitur, quoties equum picturus esset; ut sic coram intueretur, quod in suo sibi opere vitandum haberet. Quanquam tum pietas potius, quam aliarum rerum nobis habebatur ratio. Cui vel sic quoque praeparare animos, et expurgare veluti, pro bono ac utili nos facturos existimabamus. Etsi autem hic libellus domi tutius manere poterat; passus tamen sum eum exire de manu mea et publici fieri juris. Sive et me quoque edendi illud cacoethes tentaverit, et insanire solennia adigat; sive gloriolae etiam cujusdam vexet ambitio. Quae etsi plerosque, quicquid dissimulemus, interdum urat ac stimulet: aliud tamen est optare gloriam, aliud mereri. Mihi vero satis erat, si hoc quicquid est, boni consulas. Nam laudem et nomen sperare inde, ejus, ut ita dicam, parvitas non sinit. Et profecto tironibus ista scripta sunt, non qui in Epoptiam literarum se penitrarunt. Quicquid sit, solatur me illud


page 684, image: s684

Plinii, qui nullum librum tam malum perhibebat, ut nulla ex parte prodesse posset. Vale.

XVII. Nuslerus Buchnero S.

Intermissae scriptionis culpam in occupationes devolvit, et promittit se diligentiorem posthac fore. Simul gratias agit pro missis carminibus, et plura flagitat. Sua vero, quae mittit, extenuat valde; significatque suam poesin malis patriae, jactura religionis facta, impediri. De militum insolentia et acerbitate in ipsos sacri ordinis homines queritur vehementer. Consulit etiam Buchnerum de conditione, quae vivere Wittebergae possit Medicinae studio addictus.

MAlum nomen sum, Clarissime et Excellentissime Domine BUCHNERE, qui tamdiu literas meas pollicitus nihiltale quicquam hactenus praestiti. Sed veniam, uti confido, dabis variis certe et diffusis occupationibus meis; simulque tibi persvadeas velim; si quid hic peccatum fuerit, me illud omne frequentioribus in posterum literis emendaturum esse. Pro elegantissimis tuis carminibus, quibus me aliquoties per Opitium nostrum donasti, singulares gratias ago; et ut porro etiam Musarum tuarum deliciis nos impertias, est, quod maximopere rogo. In nostro censu nihil est, unde paria referre possimus, qui, si absque Opitio esset, merum rus et barbariem hic haberemus. Quae tamen ante annum fere in amici cujusdam gratiam lusimus, hic submitto, aerea certe pro tuis aureis. Caeterum Germanicum carmen ab alio est. Nunc vero et versus et caetera ludicra ponere nos jubet miserrima patriae conditio, in cujus potissima parte Religionis naufragium secimus. Primariae post Vratislaviam in Silesia urbes ex insidiis interceptae,


page 685, image: s685

reliqua minorum gentium oppida minis ad deditionem coacta, in omnibus vero Pontificia sacra restituta sunt. Nulla vox assequatur insolentiam militum, et quae miserrimi cives perpessi fuerint. Neque etiam permissum ulli urbe excedere aut oppido; etiamsi facultates omnes in manus militum resignaret: multi etiam cervices praebuerunt, et mortem enixissime orarunt; sed et hoc crudele beneficium illis denegatum, et vita ipsa morte acerbior quasi in supplicium prorogata est. Sacrum ordinem omni contumeliarum genere exceperunt, fustibus quin etiam ita quidam dedolati sunt, ut ingredi vix possent. Quid nobis futurum sit, in DEI, quod Graeci ajunt, genibus situm est. Caeterum est hic Vir quidam Eruditissimus, qui filium Medicinae studio addictum ad vos ablegare in animo habet; quia tamen iguorat, qua conditione jam apud vos vivere possit, et an pro ea destinatione, quam innui, idcirco a me petiit, ut te super hoc negotio consulerem. Nisi itaque grave est, quaeso, ut paucis de hac re, et quid tibi videatur, nos erudias. Vale, VIR Praestantissime, et nos tibi commendatos habe. Raptim scrib. Brigae XV. Febr. A. MDC XXIX.

XVIII. Idem Eidem S. P.

Dornavii filium, studiis vacaturum Wittebergae ut curae sibi habeat, petit. De tempestate Silesiae incumbente adhuc queritur, et narrat, frigido praetextu juberi, ut a Brigensibus praesidium Caesareum recipiatur: cui rei Princeps obsistat. Unde in Nüslero cura et moeror maximus proditur.

CLARISS. et EXCELLENTISSIME VIR, Domine et Amice plurimum Colende,



page 686, image: s686

QUas nuper curanti Opitio nostro ad te dedi, eas jam probe tibi redditas esse confido. Quae de Amico ad te scripsi, qui filium Academiae vestrae destinat, ea ut curae tibi esse velis, etiam atque etiam a te peto. Est is Dornavius noster, qui te, etsi neutiquam visum, magni aestimat, et plurimum salvere jubet. Tempestas, quae in reliquam hactenus Silesiam saeviit, etiam nobis imminet: et quia iis artibus, quibus aliis oppidis imposuerunt, nihil apud nos se proficere posse vident, Imperatoris mandatum obtinuerunt, quo praesidium ob imminens a Sveco et Daco periculum jubemur recipere. Ride frigidum schema: Svecus L. milliaribus a nobis abest. Dacus tot montium oppositu separatur, et tamen loca in meditullio regionis sita praesidiis firmare volunt, limitanea negligunt. Haec omnia Princeps et literis et per legatum Imperatori liberrime exponi jussit, cum hoc additamento, nihil hic nisi religionis innovationem quaeri. Miles quidem magnam partem jam in Ducatum advenit, in oppida hactenus neminem admisimus. Princeps noster nihil reliqui facit, ut tam ingratos hospites amoliri possit. Si nihil profecerit, valde vereor, ne etc. Vale, Vir Praestantissime. Raptissime scribebam curis et moerore obrutus. Brigae, VIII. Martii, Anno CIC IC C XXIX.

XIX. D. MATTHIAE HOE Buchnerus S. P.

Mittit ei typis excusum ejus carmen nuptiale: notat autem simul typographorum vitium. Post insinuationem votum adjicit pro ejus longaeva vita.



page 687, image: s687

QUae petebas non ita pridem, Perquam Reverende, Magnifice ac Nobilissime Domine Patrone, C. exemplaria carminis, quod in splendidissimam nuptiarum solennitatem Praecelsissimorum Principum, Domini GEORGII Landgravii Hassiae etc. et Dominae SOPHIAE LEONORAE Ducissae Saxoniae etc. non sine Apolline dextro composuisti, publicis typis descripta hic mitto, quae satis, ut spero, in tempore aderunt. Elegantius hoc loci non potucrunt excudi. Is enim fere opificum nostratium genius est, ut majorem lucri sui, quam laudis, quae ex venustate operis venit, curam habeant. Ego vero id dedi operam sedulo, ne quid in diligentia mea haberes desiderandum. Neque enim cuiquam alii magis placere cupiam, qui tanto affectu studiorum meorum patrocinium suscepisti. Quod ut perpetuum tibi esse velis ac proprium, ea, qua par est, animi reverentia quaeso rogoque. Sic

Di tibi dent Pylias aevi transcendere met as.

Wittenbergae, ad d. XXX. Martii, An. CIC IC C XXVII.

XX. Eidem S. P.

Modeste compellans eum commendat Gveinzium insigniter laudatum, petitque, ut vacans Professio Logic. et Metaphys. ipsi tribuatur, affirmans eum talem, qualis a se praedicetur. Sub finem nuntiat obitum FRID. BALDUINI.

NOn grave sit, Perquam REVERENDE PRAESUL, facessere tibi negotium, et importunitate mearum literarum arduis illis curis tuis obstrepere. Tam cordi nobis esse debent amicorum res, quam ipsae


page 688, image: s688

nostrae nobis sunt; et vero ita suas fortuna vices temperat, ut nunc non meam, sed amici causam apud te, si dabis aures, agere instituam, nescio, magisne mea audacia fretus, an tuo singulari, et prope dicam, paterno in me affectu. CHRISTIANUS GVEINZIUS, gente Lusatus, Liberalium artium Magister, nec non Collegii Philosophici Adjunctus, aliquammultis annis praeclarum dedit Academiae nostrae civem. Qui etsi praeter utrumque jus, quod callet egregie, omnem meliorum literarum doctrinam non vulgariter doctus, et praeter id vitae integritate conspicuus admodum iit, dignam tamen virtute sua fortunam hactenus minime potuit invenire. Quum itaque decessu Viri Clarisfimi M. ABRAHAMI HAINECCII, Logic. et Metaphys. Prof. Publ. locus in nostro Collegio vacuefactus sit, in eum ut substituatur, non inhonesta aut temeraria ambitione contendit. Verum quum probe intelligat, emergere vix posse, nisi tu salutarem jacenti manum porrigas, a me petiit, ut spes conatusque suos tuo patrocinio commendarem, Non potui deesse homini, quo et familiariter usus hactenus, et quem ob singularem eruditionem plurimum semper amavi. Praeterquam enim quod in omni Philosophia versatissimus est, quam non ex nescio quibus Enchiridiis aut misere consarcinatis centonibus; sed ex optimis quibusque ac praestantissimis tam antiqui quam hujus aevi sapiendi Magistris didicit; certe Graecas Latinasque literas, ut de Hebraeis nihil dicam, quas etiam attigit, ita callet, ut cum Platone, Aristotele, et caeteris hujus Musae vel sine interprete colloqui, atque ad elegantias usque et venustates disserere possit. Accedit judicium limatum probe atque subactum: accedunt mores graves,


page 689, image: s689

sancti, nihil tamen minus quam ad tristem horridamque morositatem compositi; sed pro lepore hujus seculi prudenter attemperati. Non sum nescius, quae nonnullorum facilitasne an levitas sit, qui saepe in suis eas commendant dotes, quas, qui laudantur, ipsi ignorant. Procul hoc absit a simplicitate mea, qui limina tua adire solitus sum sic, quasi Deorum. Ubi religiosa potius exaudiri pietas, quam ambitiosae atque inanes pompae solent. Qua de causa tibi persvadeas velim, non modo hic nihil falsi et alienia veritate dictum scriptumque: sed et omissa plura, quae dici scribique poterant, si voluissem tua abuti patientia, aut neminem existimarem bona fide, nisi magno verborum apparatu, commendari posse. Quocirca si quid me, si quid literas prope fugientes amas, ades Viro optimo, et tua autoritate effice, ne semper aetas nostra male audiat ob negata praemia merenti virtuti. Nihil sane generosius, quale genus tuum est; nihil quod ad divinam bonitatem, cujus Praecones in terris estis Sacerdotes, propius accedat, quam fecisse felicem, et intercessisse miseriae et vicisse fortunam, et dedisse homini novum fatum. Ego vero me ita comparabo deinceps, ut in benevolentia tua magis magisque confidam, nec quidquam pro mea ipsius felicitate per te desperem, quum ope atque praesidio tuo amicum videam votorum suorum fastigium attigisse. Vale quam diutissime Praesidium meum et decus. Wittenbergae, ad d. 1. Maji, Anno CIC IC C XXVII.

Vix ista finieram, qvum ecce tristissimus nuncius affertur de magni nostri Antistitis FRIDERICI BALDUINI morte. DEUS, quid fiet de Academia nostra, quum tot ejus lumina extingvuntur!



page 690, image: s690

XXI. NUSLERUS BUCHNERO S. et O.

Licitum esse putat amico, diutius silere. Dornavii filium commendat. De edicto circa restitutionem bonorum ecclesiast. ingentes turbas ominatur. Civitates vi adactas, ut Pontificiam religionem amplecterentur, ab ea recedere memoraet. Quas sponte accessisse falsum ait. Frustra idem alibi tentatum refert. In Borussia dicit inducias violatas. Mox pacem optat; et epistolae subjungit grates pro missis carminibus.

LIteras tuas, Cl. Buchnere, commodum accepimus, cum Opitius nobiscum svavissime conversaretur. Tecum plane sentio, neque tam anxiis legibus circa literarum scriptionem amicos illigandos esse censeo, ut piaculum existimari debeat, si quis justo diutius siluerit. Itaque invicem hoc jure in posterum utamur. Quae de Academiae vestrae statu scire me voluisti, ea Dornavio nostro, qui heri filium suum adduxit, exposui. Salvere te vicissim jubet, et vicaria hac mea opera a te contendit, ut filium suum quam commendatissimum tibi esse velis, omninoque pollicetur, quicquid in ipsum beneficii contuleris, perpetuo ejus se memorem futurum. Hospitem, ut e Cl. Sennerti literis ad Dornavium intellexi Pelshoferum vestrum, quem plurimum saluto, habebit. Caetera, adolescens est ingenuae frontis, et qui bonam mentem amat. Edictum de restitutione Ecclesiasticorum bonorum nudius quartus Vienna nactus sum. Dum haec Sacra commovent, nihil nisi ingentes turbas exspectare habemus. Civitates, quae nuper [gap: Greek word(s)] militari


page 691, image: s691

compulsae (sic enim in publico scripto Reformationem illam Catholicorum quidam indigitat) Pontificiae religioni nomen dederunt, fere omnes resiliunt, et irrita esse censent, quae vi aut metus causa gesta sint, etsi in ejusmodi negotio nulla vis aut metus tanti esse debeat, ut veritati abnegandae praetexi possit. Imperatori et primariis Consiliariis persvasum fuit, sponte omnes ad Catholicismum deflexisse: nunc alia rerum facies est, et Dohnanus, qui princeps hanc fabam prius cudebat, auctoritatem defugit, neque ulli vim ullam esse illatam contendit. Idem in nostra quoque ditione molitus est, obtento ab Imperatore mandato, quo praesidia Brigae et Olaviae admittere jubebamur; et jam Annibal, id nomen Dohnani, ante portas cum milite erat. Sed constanter recusavit Princeps noster: et Viennam petiit, ubi quidem adhuc degit: sed ab Imperatore, Augusta et Rege Bohemiae spes benigni responsi facta est. In Borussia de induciis Sveco et Polono usque ad KL. Jun. convenerat. Sed dum Poloni nuper Svecos sic satis secure incedentes et induciis confisos adoriuntur; res quidem eo devenit, ut Svecorum ad CCC. desiderarentur: sed paullo post majori vi supervenientes triplo aut quadruplo majorem Polonorum numerum trucidarunt. Itaque jam atrox bellum recrudescit. In vicinia vestra turbari constans hic fama est; immo sunt, qui ad portas quoque vestras militem excurrere ajunt. Largiatur aliquando tamdiu exoptatem pacem divina misericordia, cui te, Cl. Vir, ex animo commendo. Scrib. Uratislaviae IV. Kal. Maji, A. CIC IC C XXIX.

P. S.

Singulares gratias pro elegantissimis carminibus ago, et ut porro quoque ejusmodi donis nos impertire


page 692, image: s692

velis, etiam atque etiam rogo. Nisi Opitius vetaret, merum rus hic haberemus. Ignosce festinatae scriptioni.

XXII. D. MATTHIAE HOE. Nomine M. Erasmi Schmidii et suo Autor.

Citra taediosas ambages orditur a negotio Grammaticae Philippeae, pro quo praemium sollicipat promissum, aerario Principis grave non futurum, et Hoeum appellat, ut patrocinium hic praestet; pro quo gratum se, ac DEO supplicem prosperis cum votis se exhibet.

NOn longe exordiemur, Perquam Reverende Praesul, ne tua abutamur bonitate, quae sola fecit, ut tuis sanctissimis curis auderemus obstrepere, et, quod publicis commodis debebatur, privatae nostrae necessitati intercipere tempus. Quae nobis jam olim facta praemii spes pro recensita nostra opera, Serenissimi Electoris jussu, Philippea Grammatica sit; quibus successibus in ea re sudaverimus hactenus; quo loci nunc totum reductum negotium; id omne ad Reverendissimum atque Amplissimum vestrum Collegium accurate perscripsimus. Tum ut facilior esset cognitio, si forte Electoralis Camerae Consiliarii, Nobilissimi atque Amplissimi Viri, quibus haec causa nostra a Serenissimo Principe delegata est, cum sanctioris vestri Consistorii Senatu Amplissimo, rem, prout reverenter petiimus, communicarent; tum ut desideria nostra et vota Reverendis, Magnificis et Nobilissimis Dominis Assessoribus commendaremus. Quae eo facilius se probatura vobis confidimus, quod et justa sunt, et nihil minus quam aerarium Principis gravare


page 693, image: s693

videntur posse. Iis igitur uti favere velis benevole, Perquam Reverende Praesul, et sicubi opus forte, pro ea, qua multum potes auctoritate, patrocinium praestare, peculiariter abs te, qua par est animi demissione petimus ac obsecramus: daturi operam, ut grati et ad perpetuam observantiam obligati animi studia tibi semper praestemus. Ita publico bono valeas floreasque, Perquam Reverende Patrone, in longos annos! DEUS te servet! Wittenb. d. XIIX. Junii, anno MDC XXIX.

XXIII. Nusleri ad Buchnerum Epistola.

Sollicitus est de responsione non accepta, maxime ob commendatum suis Colerum, quem adhuc commendat, simul vero etiam patruelem suum. De Opitio et poematibus ejus aliquid addit, ipsi Buchnero et Berneggero dedicatis, ad quos Praefationem extenuat valde.

Clarissime et Excellentissime Dne. BUCHNERE,

QUas nuper cum Christophori Coleri, egregia eruditione Juvenis, literis ad te dedi, valde vereor, ut recte tibi redditae sint. Diuturnius enim silentium suspicari me facit, aut meas minus curatas esse; aut tuas, si quid responsi dederis, in itinere periisse. Ego tamen non tam mea, quam COLERI causa id aegre fero; qui certo sibi pollicitus erat, posse ipsum, me parario, ad amicitiam vestram et favorem pertingere; quod sane ob amorem bonae mentis et meliorum literarum, in quibus cum paucis suae aetatis excellit, mereri illum scio. Nisi mutavit sententiam,


page 694, image: s694

hoc ipso Lipsiensi mercatu ad vos excurret. Quaeso, ut optimum hominem, etiam de optima nota tibi commendatum esse velis. Sed nec hic subsisto; alia enim, et quae me propius tangit, commendatione defungi apud te necessum habeo. Patruelis meus, Martinus Nüslerus, in Academiam vestram cogitat; Philosophiae et Jurisprudentiae studiis operam daturus. Ingenio quidem, atque etiam judicio pro captu aetatis sic satis valet: sed gnaviter bonis literis operantem in medio quasi cursu communis illa calamitas a religionis persecutione orta, cum insigni studiorum jactura, obruit; parumque abfuit adeo, quin in Jesuitarum manus deveniret; nisi propitio quodam fato, et mea etiam nonnulla opera imminens malum declinasset. Quia vero jam pertinaci industria datum aliena culpa damnum sarcire contendit; et eam ad rem Bonorum Eruditorumque Virorum patrocinio eget: commendo tibi optimum adolescentem, et pro singulari illa amicitia nostra a te peto, ut, si qua in re consilio, opera aut patrocinio tuo illum juvare poteris, id praestare ne graveris.

Hanc sine me spem ferre tui.

Mihi factum imputabo, quicquid in hunc hominem beneficii collocaveris. Opitium nostrum propediem expectamus, cujus Latina Poemata me Editore procul dubio hoc mercatu prostabunt. Praescripsi illis tuum et CL. BERNEGGERI nomen, nec, ut spero, vobis invitis; nisi, quod vereor, insulsa praefatio nauseam vobis creaverit. Plane mihi displicet, et si repetere licuisset, atroci stylo totam induxissem. Scripsi eam urgente potissimum Opitio, ut et Müllero, inter jurgia et rixas vulturum togatorum; eoque facilius veniam a vobis mihi polliceor. Vale, VIR Praestantissime.


page 695, image: s695

Raptim Brigae, Calendis Oct. anno CIC IC C XXX.

XXIV. Idem Eidem S. P.

Amicitiam integram esse innuit, ut rariores sint literae. In his acceptum aliquod carmen ejus vehementer laudat, ejusque generis plura sibi vult communicari. Ob operam patrueli suo praestitam laetatur, et se obstrictum agnoscit; idemque an proficiat, quaerit, se ejus causa nihil intermissurum, pollicens. De Opitio et ejus Poematibus Lat. praemissis nonnullis, de belli malis aliquid subjungit.

NOn quidem ita crebrae inter nos commeant literae, Vir Clarissime: sed neque amorem ex illarum frequentia metiri debemus; et ego de tua benevolentia, quam certam esse ac constantem scio, omnia mihi polliceor. Has vero ut ad te darem, praeter caetera etiam carmen istud natalitium facit, quod curante Opitio nostro nuper accepi. Crede mihi nihil largienti auribus tuis, me a longo tempore nihil elegantius in hoc genere et absolutius legisse, itaque ejus lectione captum esse, ut semel atque iterum repeterem. Majorem in modum a te peto, us ejusmodi [gap: Greek word(s)] porro quoque nos impertias, quibus et occupationum molestiam abstergere, et solitudinem horum locorum, e quibus per istos tumultus omnes fere humaniores artes exterminatae sunt, solari possimus. Quam patrueli meo pollicitus es opem et operam, eam reipsa jam a te praestari, sane gaudeo, dum inter eos admisisti, quos tua voce ac ductu erudire dignatus es. Itaque supervacuum fuerit, porro quicquam a te contendere, cum in eo potius mihi sit laborandum,


page 696, image: s696

qua ratione cum tam propenso erga me meosque animo paria facere, aut beneficio tam insigni respoudere liceat. Velim tamen, nisi grave est, paucis a te doceri, an etiam aliquos noster in studiis progressus faciat, et cum bona mente bonas quoque literas ea industria sectetur, quae hominem hujus ordinis et aetatis decet. Ego vicissim ipsi et studiis ejus non deero, sed sumtus, quatenus haec tempora et facultates meae ferunt, libens suppeditabo. Opitius ad nos excurrerat nuper, cum quo aliquot dies, adscito in societatem Colero, non sine insigni voluptate exegi. Ejus Latina Poemata nondum videre mihi licuit: itaque etiam morae nostrae, quod librum hactenus non transmisimus, ignosces. Sveci expeditiones et progressus etiam nobis negotium facessunt, et sugitivi milites nostri professo hoste atrocius in miseros provinciales saeviunt: universae tamen copiae equitum et peditum IV. millia non excedunt. Vereor, ne brevi miras turbas experiamur. Vale, Vir Eruditissime. Scrib. Brigae Cal. Maji, anno CIC IC C XXXI.

XXV. Praestantissimo Juveni Domino Christophoro Colero, Amico suo Buchnerus S. P.

Delectatum se dicit literis et carminibus ejus, pro quibus gratias agit, et plura petit, ut sint temporum iniquis simorum solatia. Grotii librum quendam desiderat et commendat. Hortatur, ut pergat in via rectiore inita. Sua officia spondet.

ET literae, et quae misisti carmina, COLERE Eruditissime, multum mihi voluptatis attulerunt. Illae, quod me non leviter amari abs te ostenderent,


page 697, image: s697

haec, quod docta, tersa, et plane a meliore genio profecta essent. Itaque maguas ago gratias: et abs te peto, ut me deliciarum istiusmodi deinceps quoque ne patiaris exortem. Nam nisi a literis et Musis peteremus solatium, ecquid nobis esset reliquum, quo diritatem temporum liceret mollire? Quae quamdiu non eripiuntur nobis, nondum omnino infelices videbimur. Grotii librum, quem nobis te daturum videbaris promittere, avide expectamus. Dignus certe est, qui non Latine tantum, sed et Germanice legatur. Et quam de publico merebere bene, si feceris, ut id industriae tuae debeamus. Perge, mi COLERE, et Opitii nostri insiste vestigiis, et sic graslare ad honores pariter et famam. Nos tibi applaudemus interim, et favebimus voce, si alia re tuos conatus provehere non licet. Interim si quid nostra opera usus fuerit, elaborabimus, illa ut tibi nunquam desit. Ita tibi omnino habe persvasum. Nam te serio amamus, mi Colere. Ita vale et salve. Wittebergae, raptiss. d. III. Julii, Anno CIC IC C XXXI.

XXVI. AD FRIDERICUM METSCH.

Expetit Professionem Oratoriam, jungendam ei, quae jam demandata, non sine fructu juventutis. Cum se ipsi gratiam referre posse desperet, promittit operam suam filiis, qvos laudat, et quibus incrementa, ipsi vero Patri longaevitatem precatur.

HAbent plerumque hoc sibi peculiare prensatores, et qui rem aliquam valde ambiunt, ut simul et anxii semper sint, et impudentes nonnihil. Quocirca


page 698, image: s698

ignosces, GENEROSE DOMINE, si iterum obstrepo occupationibus tuis, quaeque in sinum tuum proxime effudi desideria ac preces, denuo tibi commendo. Neque enim adeo frontem ponerem, tibique essem molestus, nisi me rerum mearum urgeret fortuna, et ego mihi essem conscius, non pessime prorsus (ne quid arrogantius dixisse videar) consultum iri juventutis studiis, si placeret, hanc Oratoris quoque provinciam mihi cumprimis demandare; Remota, opinor, omnia sunt, quae videbantur obstare, et habent competitores mei, cur luculentiora proxime sperare possint, quod denegatum mihi ferme video. Quocirca cum nunc definiendum tandem ac decidendum istud negotium sit, abs Te, AMPLISSIME PRAESES, reverenter atque demisse peto, ut meam petitionem tibi summae habere curae ne dedigneris, qui certe sedulo dabo operam, ne hujus te facti poenitere jure unquam possit. Quod si pro tantis beneficiis tuis, GENEROSE DOMINE, referre dignam gratiam non potero, (et quomodo per istam tenuitatem meam unquam possim?) connitar tamen atque elaborabo, ut fructus illorum aliquis propediem si Deus volet, ad nobilissimos filios tuos redeat; Quos audio eximia praeditos indole, et per paternae gloriae vestigia pleno, quoad in hac aetatula licet, gradu ad eruditionem atque virtutem alacriter ferri. Quos Deus servet, et adolescere in gratulationes maximas sinat publico Patriae bono. De quo Tu hactenus, GENEROSE DOMINE, tam excellenter meritus es, et ut deinceps magis ac magis quam diutissime mereri possis, non desinam unquam innocentes preces pro Te aeterno Numini allegare. Vale, GENEROSE DOMINE, PRAESES AMPLISSIME, et me benevolentia


page 699, image: s699

tua atque favore benigne complecti ne desine. Wittenb. ad d. XX. Jan. An. CIC IC C XXXII.

GENEROS. et MAGNIF. V.

Devotiss. Cliens

Augustus Buchnerus.

XXVII. Ad Eundem.

Petit ut ignoscatur sibi negotia gravior a interpellanti, et se Successorem Avenarii Eloqu. Professoris mortui esse cupere profitetur, causasque profert, optans fortunae aliquam accessionem in re angusta, cum ad sacerdotium adspir are nequeat. Significat juxta, cur oblat as sibi provincias alibi detrectarit. Orat itaque, ut haec sibi decernatur, et impedimenta removet, merit a quaedam allegat, et cum promisso et voto epistolam finit.

In postscripto rogat, ut OSTERMANNI quoque sit memor.

SI quid molestiae forte, GENEROSE atque MAGNIFICE DO MINE, meae attulerint tibi literae, ac interpellarint nonnihil importunius negotia tua ardua illa, et longe maximi momenti, id quidem necessitati meae tribues non voluntati, adeoque prolixe atque liberaliter, quae tua incredibilis humanitas, ignosces. Eo enim audacius Te, in isto negotio, quo mea maxime aguntur commoda, nunc adeundum, et tuam, GENEROSE DOMINE, opem cumprimis mihi implorandam censui, quo certiora ac luculentiora signa hactenus deprehendisse visus sum singularis cujusdam benevolentiae erga me ac voluntatis. Non dubito increbuisse famam Dresdae de morte Viri Clarissimi,


page 700, image: s700

Johannis Avenarii, J. U. Lic. eumque nuncium ad tuas quoque aures, DOMINE, pervenisse. Cum itaque Eloquentiae Professio, cui is praefuit hactenus, quamprimum alii demandanda sit; eique talis ac tanta cum mea poetica intercedat cognatio, ut altera sine altera satis stare vix possit, et sic conjunctae demum, unum totum aliquid perfectumque constituent, induxi animum, cum apud Collegium Philosophicum, tum apud coeteros patres Academiae, inter Candidatos hujus Provinciae nomen meum profiteri. Qua quidem re supersedissem libenter, et aliis, qui et ipsi ambirent, ad emergendum nonnihil, et studiorum suorum consequendum frctum aliquem, aditum prorsus liberum reliquissem; cumprimis, quod minime ignorarem, rem impetratu difficilem aggredi me, tamen quia is rerum mearum status est, qui propius a miseria absiti, coactus propemodum sum descendere in hanc contentionem, ex qua, si vincerem, non parum quidem emolumenti redire ad me, caeterum victum et superatum, et quidem a Junioribus forte, nonnihil dedecoris manere posset. Sed periclitanda alea fuit, possemne tandem hac occasione ejusmodi fructum navati in bonis literis tot annis studii mei atque industriae consequi, ut et liberiorem paullo a curis vitam degere, et meis quoque liberis, quos septem vivos educo pater, aliquantulum in futurum prospicerem. Quos fere omni bona spe destitutos oporteret relinquere, si quid accideret mihi humanitus, qui praeter unas aedes easque non amplas adeo ac fructuofas et, ut nunc tempora sunt, plus detrimenti ac damni, quam commodi ac utilitatis Domino afferentes, nihil omnino in bonis habeam. Quanquam et eae ipsae nondum pleno jure, cum vix dimidium pretii solutum


page 701, image: s701

sit, ad me transierunt. Nam honorarium meum sive stipendium quod attinet, nihil profecto inde comparare possum. Numeratur id annis singulis mihi in ducentis florenis: atqui si contra ponatur ratio sumtuum, qui in alendos, in vestiendos, in instituendos liberos, in caeteras vitae atque familiae, ut et studiorum necessitates (est enim et librorum quoque parandum aliquid, unde profutura in publicum discere liceat, qvod quidem semper privatis commodis praevertendum existimavi.) faciendi sunt (quanquam haec omnia mediocriter, et tantum quoad maxime opus) deprehendetur facile, certare maxime impensas cum reditibus, imo has ipsas fructibus omnibus priores atque superiores esse. Ut itaque mihi, et meis consulerem aliqua, haec mihi potissimum ineunda ratio videbatur. Namque ad Sacerdotia et Presbyteria, quae expeditissima in aliis expediundi se ex difficultatibus ipsius modi via fere esse assolet, aspirare, quomodo homo versatus in istis literis, praecipue quae ab humanitate sortitae nomen, et olim Juris - Civilis studio addictus nonnihil, unquam possim: Quo ipso durior mea conditio est, quam aliorum. Semel quidem atque iterum aliunde mihi amplae et locupletes provinciae oblatae sunt, sed egi fere gratias, et comiter me excusavi. Enim vero cogitabam cumprimis inserviendum patriae, cui omnia deberentur; et animadvertebam praeterea, me abeundi et discedendi in ditiones alias veniam vix impetraturum. Quam ob causam, etsi ejusmodi conditiones alias, si vellem satagere, haud difficulter me consequi posse confidam equidem, tamen, cum minime mihi integrum sit, pro meo arbitrio aut suscipere, aut recusare, non video certe, ecquam spem melioris fortunae ibi ponendam habeam.


page 702, image: s702

Quae cum ita sint, GENEROSE atque MAGNIFICE DOMINE, cumque in tua unius benevolentia omnis ista mea ambitio unice nitatur, abs Te officiose ac reverenter peto, ut totum deliberationis hujus de sufficiendo alio Eloquentiae Professore negotium eo dirigas, ut haec provincia mihi prae caeteris demandetur adeoque cum mea veteri conjungatur; quod id et antea fieri solitum, et e re juventutis (nisi me fallit fiducia animi, cui ignoscas) fore cumprimis videatur. Namque et vetus sum in hoc studiorum genere, atque praecipue versatus; et ita praeterea privatis meis scholis Oratoriis de multis meritus, qui non indignus videri possim, cui et publica cathedra imposterum committatur. Caetera, quae mihi in hoc negotio videntur obstare, non tango, et tuus, GENEROSE DOMINE, favor facile removebit. Hoc unum fignificare volui, me, si alia ratione, quod peto, consequi minus liceat, daturum diligenter operam, ut si contingat difficili aliquo et diuturno morbo, quod Deus avertat, impediri, quo minus aut domi meae, aut publice docendi partibus fungi possim (quod quidem maximam difficultatem huic negotio videtur afferre,) idoneum hominem substituam, qui in alterutra Professione meum interim munus sustineat, ne scilicet gemino damno harum literarum sectatores afficiantur. Spero tamen futurum per benignitatem Dei, ut ea valetudine utar inposterum, ex qua insignis aliqua calamitas in publica redundare studia vix possit; Age itaque, GENEROSE DOMINE, idque da operam, ac elabora, pro summa illa humanitate tua studioque incredibili de quibusvis honesti studentibus merendi bene, ut vigiliarum mearum laborumque in optimis literis exantlatorum aliqua habeatur ratio, et


page 703, image: s703

rebus meis vacillantibus consulatur ex parte hac duarum Professionum conjunctione, egoque (quod enixissime, et quantum fieri potest demisse rogo et oro,) sic consequar, unde solari olim graviorem, si quae contigerit, aetatem possim, nec liberis meis, si quando cedendum vita, relinquere aliud, quam pauculos libros, et aliquam nostri nominis memoriolam honestam, quod quidem studendum praecipue hactenus existimavi. Quod si impetrare studio tuo ac beneficio potero, GENEROSE DOMINE, id semper sedulo dabo operam, ut te collati hujus in me beneficii nunquam poeniteat. Vale feliciter, GENEROSE atque MAGNIFICE DOMINE, et desideria nostrae necessitatis quam commendatissima tibi patere esse. Deus et hunc ineuntem, et plures alios sequentes annos prospere atque ex animi sententia penitus TIBI TUISQUE decurrere clementer sinat. Wittenbergae ad d. III. Jan. anni CIC IC C XXXII.

Ostermanni sic memor eris, DOMINE, prout id publice expedire statues. Nam neque nunc molestus tibi esse volui prolixitate verborum ejus causa, cui non vulgariter faves.

XXVIII. D. MATTHIAE HOE S. P.

Quod nondum venerit, excusat negotiis interpositis, maxime funebribus; licet in ejus benevolentia plus spei collocet, quam in itione ac prensatione sua. Petit adeo, ut sui ratio habeatur, promit titque diligentiam justam, inprimis in actibus Oratoriis instituendis utilissimis. Gratum quoque animum promittit.

PRoximis literis, PRAESUL REVERENDISSIME, ostendi me ipsum venturum, et allaturum literas,


page 704, image: s704

quas vocant Nominationis. Et erat jam bella occasio, cum filiae Clarissimi SENNERTI ab exequiis novercae domum redeundum esset. Sed intervenere negotia, quae, quia declinari non possunt, omnem propositi nostri rationem plane disturbarunt. Nam cum Praefecti Generalis Militiae Electoralis Concionator, M. PREIBISIUS, ad diem perendinum, si dederit DEUS, tumulandus sit; idemque officium proxime secuturo die Amplissimi Domini CARPZOVII filia sibi postulet, non possum equidem propter indictiones horum funerum, et quae finitis exequiis peroranda sunt, (quorum alterum nobis officii ratio, quod delegari nunc alteri non potest, cum et M. Schmidius, qui alias aliquando has partes in se suscepit, non satis recte valeat; alterum eorum voluntas imponit, quibus denegare aliquid, durum existimarim) itineri huic vacare. Neque video, quam sit necesse ire potius: cum mihi penitus sedeat, in una bene volentia tua erga me studioque plus spei esse positum, quam si decies irem atque prensarem. Quapropter tibi, PATRONE OPTIME, totam commendo rem, atque abs te demisse et reverenter contendo, ut meam petitionem, quod fecisti hactenus, porro quoque summae curae habeas, et Collegarum Amplissimorum animos ita concinnes, quo in voluntate tua, a qua omnis felicitatis meae spes praecipue pendet, facile acquiescant; nec aliquid forte dedecoris ad me redundet, si excidam ausis, et in hac mea contentione tyro aliquis veterano huic militi quasi victor praeferatur. Quae videbantur obstare, remota, opinor, omnia satis sunt. Et habent profecto Competitores mei quae meliora possint sperare, Sane cum Pompejo jamdum de suscipienda Professione Oratoria in Academia Rostochiensi


page 705, image: s705

actum esse, certo affirmatur. De diligentia autem mea et fide non est, quod dubitetis. Quam utramque vobis brevi, si DEUS volet, et istae conticescent turbae, ita probabo, ut hujus facti nunquam vos poenitere possit. Neque enim patiar Juventutis studia in legendo tantum ac auscultando occupari, domive concludi semper, sicut Graecorum virgines: ad rem ipsam vocabo et producam in publicum, ut dicendis et perorandis optimis argumentis per omne genus causae mature adsvescant. Quae quidem ex optimis et praestantissimis Historicis deligam et assumam. Nam quot praeclarae gratulationes et deliberationes gravissimae, ut et defensiones et accusationes passim ibi habeantur, Te REVERENDE PRAESUL miniche latet. Quas profecto habere cognitas, et imitari addiscere, multum certe cum ad eruditionem atque prudentiam comparandam, tum ad ipsum vitae usum plurimum facit. Nec alia via veteres ad Eloquentiam pariter et Sapientiam tam admirabiles fecere progressus. Sed malo hoc reipsa, si fas erit, demonstrare, quam dicto ostendere. Itaque nihil addo, quam ut ignoscas impudentiae nostrae, quae tibi obstrepere toties, et facessere negotium non veretur. Dabo vero operam, ut, quicquid mea causa feceris ac laboraris, ejus pro copiis nostris digna gratia apud te exstet. Nam paria beneficiis tuis facere, omnino non licet. Nec unquam majorem voluptatem benefactores ex sua benignitate capere arbitror, quam si habuerint semper, qui debeant. Vale feliciter, et diutissime sospes esto, REVERENDISSIME PRAESUL,

- - - mearum
Dulce decus columenque rerum.

Wittenbergae, ad d. XX. Jan. A. CIC IC C XXXII.



page 706, image: s706

XXIX. Eidem S. P.

Oratoria Professione impetrata tantum se debere ait Patrono, ut Oratori sibi verba deficiant, nihilque dignum illo proferre queat. Confitetur tamen se gratum esse haud posse, nisi hoc ipsum ille gratias agendi novum genus habuerit. Hinc divina illi beneficia vovet et se porro ipsi vult commendatum.

AT quasnam tibi, PATRONE OPTIME, vel agam saltem gratias, non referam, qui tam praeclare nostram egisti causam, tam pulchre atque eximie de meis fortunis meritus es? Putavi hactenus, me non omnino imperitum esse dicendi: et ideo ausus sum petere nuper, quod vestro munere nunc impetravi. Quam male autem ac temerarie id animo meo persvaserim, nunc demum sentio, cum nulla invenire verba possum, quibus ita agam gratias, ut beneficium tuum exaequem. Atqui deesse minime omnium Oratori debebant verba, si quidem is est, qui ut finiri a veteribus solet, de omni causa pulchre et ornate, et pro dignitate rerum dicere possit? Sed licet alias vel Dodonaeo aere magis tinniam; hic magis mutus mihi videor, quam pisces solent. Nam licet stilum atque ingenium in omnes partes versem, nihil succedit tamen: et ego inani labore ac opera, non littus quidem, ut in proverbio dicitur, sed chartam aro. Cum itaque nihil dignum TE, PRAESUL REVERENDISSIME, comminisci possim, rectius erit, prorsus tacere: confiteri tamen, me eo nunc adigi benevolentia tua incredibili, ut mihi deinceps et vivendum et moriendum


page 707, image: s707

sit ingrato. Nisi tu forte novum agendi gratias genus putaveris, cum is, qui beneficio affectus est, sponte confiteatur, se nec dicto nec facto paria facere unquam posse. DEUM precor, ut benefaciendi TIBI ac TUIS, PATRONE, finem non faciat, qui tam praeclare de me ac meis promereri voluisti. Vale, REVERENDISSIME PRAESUL, et tui clientis in posterum quoque memor esto. Wittenb. ad d. IV. Febr. Anno MDC XXXII.

XXX. Clarissimo et prorsus Erudito VIRO, DOMINO AUGUSTO BUCHNERO, Poetices in alma Witteberg. Professori Publ. P. Flemmingius S. P. D.

Dicit, se a Litwitio monitum, ut ad ipsum scriberet, insigniter laudatum, licet citius hos animos sibi non sumserit, quam ubi jam chartaceum ipsi munusculum mittat; quod tenue profitetur, cum Opitiana Musa comparatum. Monet simul multos Opitium infeliciter aemulari, et de abusu hujus artis excultae jam queritur; imo etiam de contemptu. Finalis formula insinuationem habet.

TOties monebar a Nobilissimo Litwitio, juvene domestica conversatione tua nuper digno, ut literas ad te darem, Clarissime BUCHNERE. Laudabat is tuam singularem humanitatem, qua utereris erga eos, qui favorem tuum ambire solerent. Nec tamen obtinere poterat assiduus ille hortator, ut ausus


page 708, image: s708

fuissem, quod tam saepe flagitabat. Jam animum sumo, et literario hoc officio tibi offero chartaceum quoddam donarium, meque per illud; quod ad Opitianam amussim examinare et exigere, quaeso, non velis, ubi certe pleraque, si non plane omnia, contorta et vulga videbuntur. Cui namque contigit illa felicitas, ille lepor, illa plane venusta amoenitas, quibus Maro ille nostras (dicam natura potius an arte?) pollet? Aemuli forsan eidem hac tempestate sunt plurimi, queis felicitas illa nostrae loquelae valde placet, ideoque suos quoque nervos in illa excolenda et polienda experiuntur: sed pauci, et post illum Silesium hactenus sere nulli, quod ego sciam, quicquam laudabile effecere. Et jam in abusum fere ars illa longe praestantissima, donumque fatali providentia patriae nostrae concessum rapitur, dum ad scurrilitates, lascivias, novellas de Tyllio tricas, nefario modo, adhibetur. Accedit contemptus quorundam, et eorum maxime, quibus lingvae nostrae autoritas prae aliis curae esse debebat, qui hanc Poesin vel plane negligunt, vel pro leviculo joco habent. A quibusdam nasutis quoque, qui nullis legibus et praeceptis obstrictos se putant, mire distorquetur, omnibus invisa redditur. Ut vero audacius ad te irem, fecit judicium tuum et aestimatio honorifica de his talibus, quod a multis mihi laudari memini. Accipe itaque hoc levidense, nec me, nec te dignum. Quod sane quam nullum etiam sit, quod debet, effecerit, si de meliore, quod ajunt, nota, nomen Flemmingii tibi commendarit, qui te, o seculi decus, ad omnem felicitatem DEO. Vale. Dab. Lipsiae d. XXX. Martii, An. CIC IC C XXXII.



page 709, image: s709

XXXI. Idem Buchnero S. P.

Serius allatas literas et occupationem quandam dilatae responsionis causam affert. Gratissimas aut em illas fuisse dicit, gaudetque pagellas dono datas non displicuisse, quod amori tribuit ejus in seindignum, et humanitati: At laudes modeste declinat: amicitiam quoque sibi oblatam miratur: et grates pro inscriptione sibi non vult persolvi. Hymnum insuper mittit, cum Odam desider at am nequeat. Censorem Carminis deinde Opitium timet. Cumque Glogerus amicus obiisset diem, manibus ejus aliquot libellos destinat. Sua interim extenuat valde. Nec non gratias agit pro acceptis oblatisque, ac offert quaedam de suis. Invitationem denique non respuit, ac se illi obstrictum esse persvadet, cujus favorem constantem expetit.

FOrsitan subirasceris mihi, BUCHNERE Clarissime, quod responsorias hucusque distulerim. In causa fuit, quod aliquanto serius a Nobilissimo Litwizio tuae mihi sunt exhibitae. Accessit etiam maturandi negotii cujusdam ratio, ut ita et tibi et mihi tunc temporis ex voto satisfacere nequiverim. Quam exoptatae vero mihi illae tuae venerint, nec mente concipere nec calamo exprimere digne possum. Gratum tibi fuisse nostrum munusculum, tota epistola, et quaevis in ea linea vel litera innuit. Quanquam autem illud in se non tanti est, ut tali Viro arridere possit; siquidem nescio, quibus inficetiis pagellas scatere illas sero nunc perspicio: attamen mihi gaudeo, quod non modo non plane tibi displicuerit. sed tam luculento


page 710, image: s710

insuper judicii tui maturissimi suffragio fuerit ornatum. Ab affectu est, quod me in tantum veneraris, nullo merito meo. Unde etiam non miror, quod tam proclivis sis in amorem hominis peregrini, invisi, et illo tuo favore et amicitia plane indigni. Humanitatis hoc est, etiam de ignotis et immeritis bene sentire. Mi Optime BUCHNERE, nec ego, nec mea meremur, quod nostrarum laudum tam incontinens es. Verba namque exprimendo amori et benevolentiae defuisse videntur tibi eloquentissimo. Ea quippe vis est illius DEI, ut quum plurima dixerit, vix tamen inchoatum fuisse, pluraque multo proferenda restare putet. Laudas: quam vere et digne, ipsemet perspice. Amicitiam defers. Amicitia vero non est, nisi inter pares. Jam respice infirmitatem, ut sic loquar, meam, et plane nullitatem. Quaenam paritas inter te et me? Itaque quicquid est, quod in me amatu dignum censes, extra te nihil video, quam adfectum illum tuum erga me plane non vulgarem, qui et ipse intra te est. Non vero est, quod gratias agas pro Inscriptione. Non debes, quia parvum est, quod obtuli. Tibi sane dicandum erat carminis illud quicquid est. Operae tenuitatem domi noram, quam, nisi nomen tuum gratiosissimum, et autoritatis plenum praenotassem, nae profecto quilibet ab aspectu damnaret. Alia pauca exemplaria Hymni hic accipe. Odae, quam desideras, ne unicum quidem exemplar penes me est, ita ut voti compotem reddere te hac vice nequeam. Serio tamen operam dabo, an possim ab amicioribus meis unum vel alterum repetere; et sic proxime ad te perveniet. Adjicis ad calcem tuarum, te Opitio misisse exemplar de carmine. Sed quam vereor mihi ab hominis judicio valentissimi censura.


page 711, image: s711

Bene certe de illo sentiet; bene dico, hoc est, digne. Sed qua cum mei commendatione? Inelegans sane et inconcinnum illud scriptum est, nec elaboratum, quod festinanti pariter ac serio moerenti excidisse fateor. Causam, ni fallor, tetigi. Mentionem feci in Epigrammate dedicatorio socii cujusdam mei; erat is Georgius Glogerus, Silesius, Opitio imprimis notus, et per quem ipse primum illi innotui, quum superiore anno hic esset, et in Gallias ire pararet. Hoc cum tam arctam necessitudinem iniveram, quae consangvineorum vel fratrum facile superare poterat. Omnia similes eramus, vitam, mores, studia. Ille sub finem anni elapsi fato concedebat, maxima mei consternatione et luctu, Fieri namque non potest, ait Augustinus, ut nobis illius mors amara non sit, cujus vita dulcis erat. Huic vitam posthumam excitare cogitamus, quod ipse Beatus (cujus sine lacrymis non recordor,) serio fieri volebat. Sic autem adornare animus est. Titulus posset esse: MANES GLOGERIANI. Quos in aliquot libellos dispescerem, Amorum, Desideriorum, Suspiriorum, Lacrymarum. Praeterea omnes, qui hic vivunt, Silesii, in honorem defuncti, cujus obitum singuli acerbe deplorabant, Epicedia conseripsere, quae libelli adoptivi titulum mereri videbantur. Post adderem mea varia, quae post illius fatum scripsi, in quibus ejus mentio fit. Ultimo apud me sunt manuscripta ejus, Epistolae ad Viros Clarissimos et poematia varia Latino - Germanica, quae etiam librum explere poterant. Quod mea attinet, pauca ad gustum hic tibi propino, quae legere, sed ne stomachum vellicent, nauseamque concitent, non relegere velis. Quod restat, summas adhuc tibi, Vir Maxime, ago debeoque gratias pro tam benevola


page 712, image: s712

carminis mei acceptione, et delatione favoris et amicitiae, cujus ultimae hac in aetate me non dignor, epistolamque illam tuam affectus serii plenissimam mihi conciliabit gratiam. Pro transmissis una Poematibus tuis dulcissimis et aliis, par est, ut gratias quoque tibi habeam. Quae econtra de meis schedis hic offero, aequa fronte perlustres oro. Invitas insuper me amicissimis tuis verbis ad vos visendum, quod forsitan per hanc aestatem DEO propitio fieri poterit. Interim ad omnia servitia obstrictum tibi confide Flemmingium, cui hunc favorem perennare velis. Vale, Vir Clarissime. Dab. raptim Lipsiae, XII. Kal. Maji, A. CIC IC C XXXII.

XXXII. CHRISTOPHORO COLERO BUCHNERUS S. P.

Gratas sibi ejus fuisse literas et amorem esse perennem testatur. Missum fasciculum se cur aturum affirmat, amarique constanter cupit, salutem quoque amicis nuntiat. Sub sinem pro carminibus sibi jucundis gratias agit, et sua, si quae condiderit, promittit.

PEr occupationum perpetuam seriem hoc tantum scribo, mi Clariss. COLERE, valde mihi gratas fuisse tuas, et propter hoc officii genus, ut et eruditionem tuam virtutesque reliquas te constanter a me amari. Fasciculus, qui Weizio inscriptus, ad eum quamprimum perferetur. Hactenus enim occasio mittendi non fuit. Peto abs te, ut nos inposterum


page 713, image: s713

semper ames, et si quos ibi amicos nostros noveris, amanter salutes. Raptim ad d. XIII. Junii, MDC XXXII.

Pro carminibus ago gratias. Talia enim legere nunquam non jucundum mihi et gratum. Jam nihil erat, quo par pari referre possem, Si quid inposterum procudemus, ejus te minime exortem esse patiemur.

XXXIII. NUSLERUS BUCHNERO S. P.

Reponit responsum, in quo de Induciis initis judicat, nec prospere auguratur, movente ipsum caede Holsati Ducis, de qua patrata narrat, ut et de extremis ejus mandatis, et funeris curatione. Quo casu inprimis etiam Opitium perculsum dicit, non infimo loco ab illo Principe habitum. Et hujus vel adventum vel literas promittit: Scriptioni autem ignosci cupit.

Clarissime et Excellentissime Vir, Domine et Amice plurimum honorande,

AD elegantissimas literas tuas, et illam praecipue de Induciis dissertationem accuratum responsum parabam; sed negotiis ex transverso incurrentibus haec quasi effundere volui, ne nihil viderer tuis reposuisse. Quas nuper omnes boni, et ipsi etiam militiae Duces damnavere inducias, eas nunc demum coaluisse scias. Qua arte, quibus consiliis non modo cum ignarissimis nescio, sed etiam cum iis, qui praecipua in castris munia obtinent. Trium Viri, quos probe


page 714, image: s714

nosti, ista omnia coquunt, utinam ne haec in nostros fabricata sit machina muros. Ut male augurer de toto hoc negotio, facit inauspicatissima juxta et perfidiosissima caedes Ducis Holsati, quo fortiorem et eruditiorem Principem vix Germania vidisset, si illi per hostis et nostrorum, nisi fallor, perfidiam vivere licuisset. Eo ipso die, quo induciae pactae sunt, a Piccolominaeo, Italo homine, fide militari in castra Caesarianorum evocatus, eo sex saltem equitibus stipatus concessit; in reditu, cum omnia bene processissent, a Piccolominaei homine destinato ictu medium corpus globo trajectus est, concussis omnibus et laceratis visceribus, sicario autem per Caesarianorum castra, nemine inhibente, fuga elapso. Duravit tamen illi vita usque ad noctis meridiem; quo tempore piissimus et fortissimus Princeps inter ardentissimas preces animam DEO reddidit. Fratri tamen naturali, qui tota hac expeditione fidus illi comes adhaesit, serio injunxit, ut ad Regem Parentem non modo de execrabili hoc facinore scriberet, sed etiam suo nomine hortaretur eum, ne detestandum Itali hominis scelus, quod procul dubio ex compacto cum aliis designatum fuisset, inultum dimitteret. Sic crimine ab uno disce omnes, qui bona se nobiscum fide acturos asseverant. Corpus brevi Lignicium deferetur, templo Ducali tantisper condendum, donec de Regis Parentis voluntate certi quid adferatur. Opitium nostrum inprimis iste casus perculit: nam eum gratiae locum apud Principem assecutus fuerat, ut Uratislaviam nunquam ingrederetur, nisi etiam Opitium ad epulas vocaret, et elegantes sane literas propria manu scriptas ad eum daret, cum illustris eruditionis, tum singularis favoris et gratiae plenissimas. In ipso etiam


page 715, image: s715

mortis articulo ejus fecit mentionem, et nunciari jussit ei, ut indignam caedem suam epicedio carmine prosequeretur; quod etiam strenue facturus est. Cum Legatis nostris, quos Princeps meus et aliquot ex Ordinibus ad Electorem Brandenburgicum et Oxenstirnium destinaverunt, iter jam ingressus est, spe mihi facta, postquam frigus ejus calefeci tuo monitu, se in itinere aut excursurum ad te, aut amplissimis literis pensaturum, quicquid hactenus negligentia sua deliquisset. Tu vero, Vir Clarissime, ignoscas insubidae huic et festinatae scriptioni, qua supersedere nolui: statuique magis te veniam daturum imperitiae nostrae, aut quocunque alio vocabulo appellem, nam in tanta festinatione nullum commodius occurrit, quam ignaviae. Bene vale, et amare perge, etc. Dab. ad d. 1. Sept. st. n. A. 1633.

XXXIV. D. MATTHIAE HOE Buchnerus S. P.

Excusat se inscio, nec volente, apud Batavos typis excusam quandam suam Orationem; Consiliumque de rectius edenda expetit.

REVERENDISSIME DOMINE,

AFfero ad te metum et solicitudinem meam, quae injecta est a quodam praepostere grato, nec prudenter satis amante. Superiore anno egit apud nos Christianus Cassius, Holsatus, Juvenis non modo egregie jus civile, sed et humaniores nostras literas cum paucis doctus. Quo cum et elegantia morum, et singularis civilitas, quam sibi peregrinando congressibusque maximorum virorum paraverat, accederet,


page 716, image: s716

profecto ille mirifice me cepit, ita ut familiarissime utendum me ipsi indulgerem. Factum itaque est, ut inter caetera, quorum usum concesseram, illam Orationem quoque, quam VII. Id Septembr. superioris anni recitavi publice, (in qua nihil mihi hactenus praeter impetum placuit: est enim illa paucissimorum dierum labor, effusa potius a nobis quam scripta) permitterem describendam: id enim rogabat atque impense perquam: non alio nomine, quam ut pignus atque [gap: Greek word(s)] haberet amicitiae nostrae. Quod negare ipsi amor, quo complectebar eruditissimum Juvenem, non sinebat. Praecipue cum paullo post discessurus esset, propter suborientes in vicina Lusatia turbas. Abit ille, et mox in Bataviam, veterem alumnam studiorum suorum, se consert. Quid sit? Monstrat ibi orationem illam nostram amicis nonnullis, et aliis viris doctis, qui nescio qua judicii hallucinatione laborantes, eo Juvenem optimum redigunt, ut publice edendam curaret: quo nobis scilicet rependeret gratiam, pro officiis, quae in praesentem contulissemus. Pessime profecto me habet audax isthaec et inconsulta pietas: et ita felix sim, DOMINE, ut totus cohorrui, cum literas ejus iisque adjunctum exemplar Orationis viderem. Nam quamvis alterius praestandam culpam non habeam; metuendum tamen, ne quis haec nostris auspiciis et ex compacto quodam gesta et administrata omnia putet, meque adeo contemptae autoritatis Superiorum reum agat, cum hoc miserum scriptum ex secretiore consilio se expedierit nondum, et exeundi in publicum impetraverit veniam. Ego vero Deum ipsum sancte testor apud te, REVERENDISSIME PRAESUL, ne fando quidem inaudiisse aliquid de editione,


page 717, image: s717

priusquam ipse liber pervenit ad manus: alias dedissem operam certe, desisteretur his coeptis audacibus. et meae opinioni melius consuleretur. Nam ut mihi hactenus nihil antiquius fuit aut prius, quam parere majoribus, nec quicquam unquam ingredi, quod voluntati ipsorum me minus probaturum existimarem: ita hunc morem inposterum quoquc tenebo perpetuo, et sacrosanctam habebo auctoritatem eorum, quorum ductu auspiciisque milito in his, ut ita dicam, Musarum castris. Atque ut nihil omnino me hic confingere putes. Patrone, quod alienum a nostra ingenuitate est, en ipsas Cassii literas [gap: Greek word(s)] , ex quibus totum negotium cognosces. Peto igitur abs te, PATRONE, cujus nunquam frustra opem auxiliumque imploravi hactenus, ut sub benevolentiae tuae clypeo, contra insultus, si qui fortassis metuendi, tutus lateam et excusatus. Ne mihi fraudi sint, quae, ex quo semel facta sunt, infecta nulla humana ope reddi possunt. Velim autem nimiopere cognoscere, quae in scripto illo meo aut dicta calidius fortasse, aut inconsultius videantur, ut emendari mature queant, adornata nova editione, quae priorem expungat. De qua tamen consilium tuum unice et reverenter expecto. Nam ne quid dissimulem, vereor, ne ni ipsi praeveniamus, eadem audacia lucripeta typographorum natio aliam minorem suapte sponte suscipiat. Nolo tibi molestus esse, REVERENDISSIME PRAESUL; scio negotiorum tuorum molem: sed duo aut tria verba perscribere ejus causa, quem non vulgariter amare soles, grave, ut opinor, non erit. Ita vale quam diutissime, quam felicissime, Ecclesiae et nostrum decus, Magne Hoe. Wittenberg. ad d. XXIII. April. Anno CIC IC C XXXIV. raptissime.

Cassii literae ut ad me redeant, perreverenter oro.



page 718, image: s718

XXXV. AD FRIDER. METSCHIVM Praesidem.

Mittit Orationem quandam suam in Batavia per amicum se inconsulio editam, de qua re plura cognosci coepit ex HOEO. Se autem patrocinio illius tradit, quo se fore non indignum promittit.

Generose atque Magnifice Domine,

MItto ad Te Orationem, quam proximis solennibus VII. Id. Septembr. Patrum jussu publice habui. Quam cum damnatam tenebris, quas merebatur, putarem penitus, ecce illa in Batavia me inscio, inconsulto (ita me Deus amet) et nihil hujus cogitante editur satis splendide, curante amico, cui proxima hieme paullo ante discessum ejus ex Academia nostra exemplar meum concesseram, ut sibi uni deseriberet, et in privatum suum usum. Quid dicam, DOMINE? Profecto, cum ejus mihi redderetur exemplar, nuper a bibliopolis nostratibus, posteaquam Francofurto rediissent, refugiit timido Sangven, atque exalbui metu, ut cum Poeta veteri dicam; Neque enim ignorabam, vix hic eadem libertate legi nostra posse, qua ibi essent edita; et hanc Amici audaciam, si non periculum, invidiam tamen apud nonnullos conflaturam nobis esse. Totam fabulam ut gesta administrataque est, ad Magnif. Dn. D. Hoe perscripsi, ille obiter narrabit. Neque enim oneranda hic nobis patientia tua fuit, DOMINE, narrando prolixius idque non sine taedio, quae breviter, et cum minore molestia poteras audire. Peto autem abs Te, GENEROSE ac NOBILISSIME VIR, ut si fortassis adversaria aliqua


page 719, image: s719

paritur nobis, ne patrocinio tuo (cujus praesentem opem jam ante quoque expertus sum) nos destituas. Testor Deum, cui mentiri nefas est, ne verbulum quidem de suscepta saltem, nedum patrata editione scripti nostri me resciisse, priusquam ipsum afferretur exemplar. Serum autem est inter cipere jam negotium, cum totum profligatum sit; nec potest praestari, nisi quam quisque ipse commeruit culpam. Ego GENEROSE et MAGNIFICE PRAESES me et conatus meos omnes TIBI commendo serio: tu me ad honesta et pulchra, indefesso contendentem stodio ea benevolentia juvabis ac complecteris imposterum quoque, quam singularem sensi hactenus. Nec ego desiero me ita comparare assidue, quo dignus favore ac patrocinio tuo videar. Vale GENEROSE ac EMINENTISSIME PRAESES cum tota domo quam feliciter! Wittenbergae ad d. XXIV. April. A. CIC IC C XXXIV.

Generosae Magnisic. Vestrae addictissimus

Augustus Buchnerus.

XXXVI. Epistola Nusleri ad Buchnerum.

Amorem ejus in se constantem agnoscit: et contestationem animi sinceri ac fidelis reponit. Deprecatur autem culpam silentio contractam, eamque in belli mala et pestem rejicit, debinc evitandam; quum solatia laborum a literis petat. Caeterum gratum se praestat pro beneficiis, et juxta se inconcussum belli periculis exbibet. Ubi Saxonicas injurias non dissimulat. De Nordlingensi etiam judicat clade.


page 720, image: s720

Atque de Polonorum cum Turca et Moscho rebus quaedam habet. Praecipue illorum Regem extollit; ejusque de nuptiis cum Palatini silia, et in Evangelicos favore agit: simulque Panegyricos ei scriptos laudat: plura scripturus, nisi charta defecisset.

CLARISSIME et EXCELLENTISSIME VIR, Domine et Amice plurimum observande,

PErpetuum erga me amorem tuum, non modo tot argumentis testata fides et integritas tua me sperare jussit: sed in eadem fiducia magis etiam consirmarunt recentes et Opitii nostri et Patruelis mei literae; quae eodem fere momento ad me perlatae, utraeque de prolixo tuo adfectu et constantissimo amore narraverunt. Ego quod reponam, nescio: nisi in reciproca sinceri devotique animi contestatione acquiescendum esse duxeris: quem ego quidem ea fide tibi hic sisto et trado, quae non modo bonum virum, sed etiam pium Christianum decet. Hoc deprecari omnino necesse habeo, quod tanto temporis spatio nihil ad te literarum dederim: quo ipso amoris nostri aestum quasi tepefieri per ignaviam meam passus videri possim. Sed inenarrabilis illa luctuosissimi belli calamitas, quam vindex et justa manus irati Numinis nobis immisit, eamque insecuta atrox pestilitas, quae etiam meas aedes nonnihil strinxit, silentium meum facile absolvet; quippe quae et commercium omne nobis excussit, et nullam mittendis literis reliquit securitatem. Caeterum si in secuturo tempore in hoc ego stadio cessasse videbor; nihil recuso, quominus et amicitiae sines me migrasse accuses, et quamvis mulctam neglecti officii reo imponas. Licet enim occupationum series per intricata haec et difficillima Provinciae negotia indies crescat: solatio tamen mihi est, et inter


page 721, image: s721

ipsas etiam taediosissimi saepe laboris molestias meipsum quasi mihi restituit; cum vel ab amicis, iisque tui geminis, Eruditis scilicet et Boni publici studiosis literas accipio, aut ad eosdem scribere instituo. Humanitatem vero tuam, quam Patrueli meo nuper ad vos venienti exhibere voluisti, qua ego gratiarum actione complectar aut explicabo? Tu certe in me meosque tanta cumulas beneficia, ut erubescendum mihi sit, quoties ea mihi in mentem veniunt, qui nullam per hanc temporum injuriam referendi occasionem invenire possum. Non tamen committam, si modo Deus vitam et tempus paullo tranquillius indulserit, ut mali aut ingrati nominis crimen mea culpa incurram. De reliquo statu et vita mea Patruelem meum fusius tibi omnia exposuisse non dubito: nam quae belli et pestis pericula nobis incubuerint, ipse eorum non minima pars probe recensere potuit. Singulari tamen Numinis divini clementia furorem hostium, qui saepius in conspectum nostrum et ad ipsas munitiones horribili impetu processerunt, hactenus inconcussi pertulimus: et porro quoque omnes eorum conatus, quos adversus Ecclesiam et patriam magno conatu denuo videntur instituere, cum bono Deo elidemus. Si vero vestra etiam vineta nonnihil caedere licet, certe tam rigide, ne quid atrocius dicam, homines vestri nobiscum agunt, ut praeter ea, quae religionis causa mota sunt, ab ipsis Caesareanis acerbiora passi non simus. Communis Evangelii causa praetenditur, quam nos omnibus modis promotam cupimus; et ipsius etiam vitae dispendio asserere parati sumus: sed quam Praefectorum nonnulli et vulgus militum comminiscuntur, dum in miseros provinciales exactionibus, rapinis, praedis impune saeviunt: ea


page 722, image: s722

neque Serenissimo Electori probabitur, neque militiae augendae vel hilum conducet; et graves praeterea apud quosvis bonos offensas concitare solet. In Imperio quae agantur, certius vos nosse non dubito. Nordlinga quidem videtur nostrorum Cannae esse; sed haec omnia divina benignitas, in cujus manu omnis victoriae momentum est, nullo negotio restituere potest. Poloni, ut ad vicinos nostros veniam, bellum Turcicum non adeo pertimescere videntur, quod Imperator iste spe adversi Polonis Moschici belli susceperat; sed postquam fortitudine et prudentia Regis nunquam satis laudati Moschorum impetus retusus, et pacis leges fere imperatae sunt; Tyrannus Thracicus quasi amisso aculeo torpere, et ad pacis consilia animum appellere incipit. Jam non vanis autoribus habemus, brevi de nuptiis cum FRIDERICI Palatini filia Regi conventurum: in quam rem ipsorum etiam Episcoporum assensum impetravit, et praeter dispensationem Pontificiam, quae jam per Legatum petitur, nihil reliqui est. Ille proceres Evangelicos omnibus modis fovet et ornat; et uti Parens in promovendam Pontificiam religionem omnes nervos intendit: ita ille in id solum laborare videtur, ne ullum a se Evangelicum tristem dimittat. Sed haec dies, si Deus concesserit, aliquando apertiora dabit. Ego magnopere cuperem, ut duos Panegyricos, quos Equites Poloni recens electo Regi scripserunt, tibi videre liceat: neque prudentius quicquam, neque elegantius ab hac non modo regione, sed a nostris etiam ab annis aliquam multis scriptum dixeris. Eos, ut cum aliis minus in vulgus notis Colerus noster ederet, saepius hominem hortatus sum; sed nescio quod frigus obstitit. Sed digni sunt, quos Aelii et Persii


page 723, image: s723

legant. Ego vero lectione hujus epistolae nimis diu te detineo; quae nondum desineret, (eo enim amoris abundantiae provehor,) nisi ipsa charta deficeret. Ideoque valere ex animi sententia jubeo, precor. Dabantur Uratislaviae, ad III. Octobr. h. II. noct. anno CIC IC C XXXIV.

XXXVII. EPISTOLA BUCHNERI praefixa Editioni primae Orationis de Principatu Galbae. Estque dedicatoria ad FRIDERICUM a METSCH, Senatus Ecclesiastici Praesidem.

Visitanti Academiam dissertationem de Galba offert: nec alias causas hic commemor andas putat, enarrandas alibi; cum scilicet merita in se fuissent etiam alleganda. Ubi de bonitate METSCHII ac virtute quaedam inspergit. Praecipue autem novum conatum suum ei probare cupit, alios Imperatores, qui successerunt, simili exhibiturus modo. Modesta sui extenuatio inprimis hic eminet, et commodandi lecturis historias studium; ob quod patrocinium METSCHII sperat et exorat.

CUm id agas, PRAESES AMPLISSIME, auspicio Principis, ut nostra omnium, qui hic docemus publice, inspicias studia, privatae causae allegandae non sunt, cur dissertatiunculam istam tuo auspicatissimo nomine praescripserim. Itaque quantum tibi debeam, narrabo alibi potius. Nam neque hic, nec uspiam alias expungam. Tanta enim tua in me merita sunt, ut nec depraedicare satis, multo minus autem


page 724, image: s724

dignam pro illis gratiam rependere ullo tempore possim. Quanquam tu ea magnitudine animi es, ut bonitatem tuam non locare, sed praestare soleas: et bene mereri de ingeniis non alia causa, quam quatenus publice interest: pulcherrimum operae pretium in sola conscientia ponens, quam multi hodie post famam et divitias habent. Novus hic conatus noster est, et ut nonnemini videri poterat, audacior paullo: itaque tibi ante omnia vel probandus fuit, vel excusandus. Quod si candidiorem calculum auferet, Otho fortassis atque Vitellius, et ille felicissimus ac frugi maxime Imperator Vespasianus ad istam faciem de Tacito expressi in publico comparebunt. Qui jam in insidiis latent veluti, et antecessoris speculantur fortunam. Ut si dimissus probatusque fuerit, et ipsi prosultent, ausi de se illius exemplo bene sperare. Non adeo demens sum, PRAESES AMPLISSIME, ut mihi hic nescio quid arrogem; aut me cum maximis Viris committere volim, qui hactenus ad praestantissimum Scriptorem dissertationes dederunt. Insanirem profecto, si facerem: putavi tamen non plane circa literarum apices atque verborum angustias, cum explicarem nuper auctorem maximum, mihi haerendum esse. Saltem, ut viam ostenderem, qua contendendum felicibus Ingeniis, quae in historiarum lectione recte velint versari. Quo solo fortassis nomine patrocinium tuum impetrabit libellus noster, quem nunc serena, et qua Buchnerum ipsum olim admittere fronte solitus, suscipias, etiam atque etiam abs te precor. Witteb. CIC IC C XXXV.

XXXVIII. Ad Eundem.

Laetus ob approbata sua dolorem prodit ob FEILITSCHII


page 725, image: s725

obitum, qui cur ipsi lugendus sit, explicat, virtutem ejus praecipue extollendo. Dei taemen voluntate acquiescendum putat, cum cuique suus finis destinatus sit inevitabilis, nec declinandus propter temporum iniquitatem. Solatia deinde adhibet admittenda, licet gener futurus amissus sit, quod laudes ejus non sint periturae. Carmen etiam funebre promittit. Legenda mittit etiam, de quibus judicet, et diuturnam vitam ei apprecatur.

Generose ac Nobilis sime Vir, Praeses Amplissime,

QUantae laetitiae fuit placuisse conatus nostros, et se probasse acerrimo tuo judicio; tantum doloris ac solicitudinis attulit vulnus domesticum, quod ex Incomparabilis Juvenis, Dn. JOHANN- HENRICI a FEILITSCH obitu accepisti. Nam etsi is sangvine Tuus non fuit, fuit tamen electione, qua eum praecipue generum tibi destinasti. Et nescio, an non id saepius plus ad moerorem momenti habeat, quam cum eos amittimus, quos procreavimus.

- - - Natos genuisse necesse est,
At legisse juvat. - - -

Et tibi, DOMINE, quis se probare alius poterat, quam qui post nobilitatem generis et animi afferret? Accedit itaque et virtus quoque, nec non et illi supra seculum mores sancti et innocentes: accedunt praeclara studia, quibus se ad prudentiam hactenus civilem paravit: quae ubi cum virtute jungitur, Deus bone, quas utilitates in publicum sperare licet? Quocirca hoc est existimandus acerbior Generosi Juvenis obitus, quo magis hoc tempore opus est patriae viris talibus, qualem ille jam promittebat non modo, sed plane praestabat; Nam, ut praeclarus scriptor ait, in turbas atque


page 726, image: s726

discordias pessimo cuique plurima vis, pax et quies bonis artibus indigent. Sed quid agemus, PRAESES AMPLISSIME; Nec obluctari fato possumus, et Deo parere libertas est. Quicquid facimus mortale genus; quicquid patimur ex alto venit. Sicut universo huic, quod mundum appellamus; ita et ejus simulacro homini suus finis destinatus est; qui ubi venerit, non ille lacrymis, non gemitibus; atque nec vi et violentia quoque averti potest. Decedendum omnino est, et videtur omnino cum eo, ut nunc sunt tempora, actum quam optime, qui quam citissime ista vita absolvitur. Imponatur licet modus tandem his bellis tristissimis, quiescat armorum furor, reducatur ubique pax, quod vix est sperandum, tamen an quisquam ea secula, eas felicitates sibi polliceri queat, quae cui accendere magnopere vivendi desideria possint? Dulce quidem erat, fateor, tantis dotibus filiam, tantae virtutis marito junctam videre: Dulce esset videre Nepotes parvulos et Geuerosis optimisque parentibus similem prolem; itaque etsi haec gaudia, has gratulationes maximas interceptas esse cumprimis doleat; Solabitur tamen nonnihil nobilissimum Juvenum nobilissimam puellarum vel saltem amasse. Pro Sobole autem liberisque erunt tot decorum virtutumque laudes, quas reliquit post se. Quae, ut longissime durare solent, ita in iis praecipue gloria nostra nititur. Caetera omnia caduca sunt, et peritura; Sola animi pignora interire non possunt, quod, sicut ipse, aeterna sunt. Hoc interim properare ad Te solatii, GENEROSE DOMINE, volui; donec consequantur carmina, quae volebas, quod brevi fiat. Quanquam dubito, ut ita comparata esse possint, quae satis levare possint tantum dolorem, aut maximi Juvenis meritis respondeant.


page 727, image: s727

Nunc a Magnificentia Tua peto, ut has pagellas nostras olim per otium digneris legere; ut videas, an commodi aliquid in Juventutem et literas conferre queant; quo quidem fine eas cogitationes illevimus chartis. Deus Te, GENEROSE et NOBILISSIME DOMINE PRAESES, patriae et literarum bono quam diutissime valentem florentemque servet! Wittembergae ad d. IV. Maji A. C. CIC IC C XXXV.

XXXIX.

Podagricis doloribus excusat brevitatem responsionis; illos tamen leniri ait, cum Buchneriana et Opitiana legat. Grati animi testandi causa mittit poema quoddam. Ab amicis gratias ac salutem nuntiat, et aemore cum perpetuo plura promittit.

Clarissime et Charissime Domine BUCHNERE,

POdagrae simul et Chiragrae doloribus iterum distentus, brevioribus tibi respondere cogor, quam aut benevolentia tua, nuperrimis tuis literis mihi probata, requirebat, aut officium meum postulat. Quamdiu Orationem tuam de Galba, cum Psalmis Germanice a te, ut arbitror, redditis, item Celeberrimi Opitii Juditham legere mihi per dolores licuit, tamdiu lenimentum aliquod eorum sentire mihi visus sum, atque idcirco majores tibi gratias eo nomine habeo, relaturus etiam, si quid te dignum invenero. Quod dum ab aliis expecto, interusurii quasi loco tibi mitto poema Germanicum, quod in Tusculano meo ante tres circiter annos, inter podagrae dolores composui, et quidam ex amicis meis cui id legendum tradideram, praeteritis diebus typographo Halensi imprimendum dedit; ne prorsus vacuae hae ad te pervenirent.


page 728, image: s728

Illustrissimo Principi Ludovico et Generosissimo Werdero tradidi Bernburgi Orationis et Psalmorum tuorum exemplaria. Ab utroque gratias cum salute tibi propterea hisce rescribendas, accepi. Vale, et una cum amore in te meo perpetuo plura et meliora, ubi Deus nobis meliora otia faciet, expecta et redde. Dab. Dessae d. XXXI. Julii CIC IC C XXXV.

XL. Ad FRIDERICUM a METSCH Eccles. Sen. Praesidem.

Trostio successorem commendat Ostermannum, et si etiam laudet Wellerum, quem tamen non onerandum nimis censet, jam gravatum satis. In quo modestiae inprimis rationem habet.

GENEROSE, MAGNIFICE, ac SUMME VIR, PRAESES AMPLISSIME, PATRONE Maxime VENERANDE.

DUm illud agitur, PATRONE, ut Trostio nostro sufficiatur alius, qui Orientis literas deinceps publice profiteatur, non aegre feres, si et ego facessam negotium. Non temeritate aliqua, qui reverentior sum tui culminis; Sed fretus benevolentia, qua singulari hactenus me complecti dignaris: nulla alia causa, quam obsummam et naturalem illam tuam bonitatem. Quanquam non haec precanda tantum mihi venia est, quod tuis interstrepo temporibus interpellator molestus, verum etiam quod Ostermannum, PRAESES AMPLISSIME, potissimum tibi commendare instituam. Cujus ingenio ac eruditioni eximiae etsi haud parum Te favere non nesciam, existimare tamen fortassis potes, JACOBI WELLERI V. CL. nunc esse habendam rationem potius: ne si rejectus


page 729, image: s729

quasi videatur, quasvis deinde hinc demigrandi occasiones arripiat. Ac ego profecto ita etiam sentio, dandam cumprimis operam, ne Academia nostra et S S. literarum studia tanto ornamento priventur unquam. Neque enim aut tam nullius judicii sum, ut quibus ille vir ingenii ac doctrinae opibus polleat, videre non possim; aut tam maligni animi, ut detrectare illis velim. Cujus ingenuitatis meae si esset necesse uti testibus apud te, non alium, quam ipsum Wellerum tibi producerem. Itaque et illud libens do atque abunde concedo, prorsus eum Ebreae ac aliarum Orientalium lingvarum ita esse peritum, ut cum laude et fructu eas docere publice, quod hactenus quidem privatim fecit, deinceps possit. Sed istas partes accessionem illarum facere, quas jam dum sustinet, nescio equidem, an cum ipsius commodo fieri possit. Nam licet ingenium ejus robustum ab se, et tanta literarum copia instructum, vel ferendo etiam majori oneri sit; verendum tamen, ut corporis vires attenuatae tot laboribus assidue in longum durent. Minime te latere potest, PRAESES AMPLISSIME, ad quantam excellentiam et celebritatem hoc studiorum genus [gap: Greek word(s)] Trostius noster adduxerit. Neque ignoras quantum oneris jam tum sustineat, dum ei Photinianorum, acerrimae sectae, publice, privatim vero illius Spinosissimi Massovii scripta refutandi partes commissae sunt. Jam concionandum publice est, jam respondendum consulentibus de ratione studiorum, et alia privata officia expedienda Qvos numeros, ut ita dicam, ut omnes, qua est fide atque industria, expleat, quanto fudore, qvantis vigiliis opus esse existimandum? Non meum est, hic ullas rationes inire, quibus consuli ejus necessitatibus debeat.


page 730, image: s730

Nec me fugit, qua reverentia apud Te loquendum; tamen nec istud ignoro quoque, PATRONE OPTIME, hoc tui, h c esse generosissimi cujusque animi, non fastidire omnino infucatam simplicitatem. Itaque, si dicendum, quod sentio, potius videbatur ejusmodi beneficio juvare hominem, quod solaretur benignius labores exantlatos hactenus, quam quod novum onus imponeret. Nec poterunt non venire in mentem cogitantibus rationes hujusmodi, aut, qui ardor tuus est, bene merendi de bonis ingeniis, vel inter legendum incident. Nihil tamen nunc urgeo; atque nec Ostermannum ipsum, dum trado tibi, operosius commendo. Quem si fata superesse sinent, profecto ostendet exteris, Germanos non fungos adeo esse et tam inepto ingenio ad sustinendam literarum gloriam, quam sibi superioribus seculis pepererunt. De quo quodcunque statueris, id boni publici gratia, cui tu aliarum rerum mnium causas longe posthabes, te statuisse existimabo. Cui promovendo, ut diutissime supersis, PATRONE, non desinam precibus omnibus Deum assidue venerari. Wittenbergae a. d. XIV. May. A. CIC IC C XXXVI.

Nobilissimo Nomini Virtutique Tuae, PRAESES AMPLISSIME, perpetuo addictissimus Augustus Buchnerus.

XLI. Ad FRIDER. METSCHIUM etc.

Gratulatur et Legationis partes primarias delegatas, a qua patriae, propter malarum artium odium in ipso, salutaria quaeque promittit, voto pio annexo.



page 731, image: s731

Generose, Magnisice, ac summe Vir Praeses Eminentissime, Patrone optime et sancte semper devenerande.

CUm delegata tibi legationis splendidissimae gubernacula accepissem, non continere potui affectum meum, quin erumperet in literas, quae tibi de isthoc munere gratularentur. Laetabar enim ad tot jam olim parta decora hanc novam accedere gloriam: patriae vero pressae armis atque in miserabilem modum vexatae hoc majus quiddam et excellentius a tua virtute prudentiaque audebam promittere, quo detestari magis et execrare illas artes soles, quae hactenus nos in istas profundas calamitates detruserunt. Deus successus successibus augeat, tibique has partes et per te universae patriae quam felicissime expetere sinat. Fortem, et firmum et hilarem Te, PATRONE, privatim ac publice opto. Wittembergae ad d. IX. Junii Anno CIC IC C XXXVI

Augustus Buchnerus.

XLII. Nuslerus Buchnero S.

Ejus literas sibi redditas confitetur: suas periisse dolet, in quibus libere quaedam scripta, nihil sequius posse accipi dicit. Mittit vero Panegyricum desideratum, cujus autor Opitius a Rege Poloniae magnopere honoratus sit, cui faveat in aula Denhofius laudatus, et cujus scriptum aliud missurus sit brevi. Tum de Bremanni literis quaerit, et reciproca spondet officia. Valetudinem hinc ejus male affectam accusat et rectiorem vovet. Se ob servitutem, in


page 732, image: s732

quam redacta sit patria, locum esse mutaturum, nuntiat, et in Borussiam abiturum. Pomeraniae statum afflictum indicat. Denique rogat, ut loquaci epistolae ignoscat.

Clarissime et Excellentissime Vir, Amice plurimum honorande,

ET literae tuae et scripta, quae adjunxeras, pleraque ea a felicissimo ingenio tuo profecta, tabellarius vester recte mihi reddidit; pro quibus etiam plurimum me tibi debere profiteor. Illud vero ingratum fuit, periisse cum Opitii, tum meas, quas e Borussia ad te misimus, literas. Liberius quidem in iis nonnulla erant perscripta pro genio loci, ubi tum temporis degebamus; sed etiamsi hostes earum potitae fuerint, nihil tamen ex iis colligi poterit, quod sequius quisquam interpretetur. Panegyricum Opitii Uratislavia petitum (nam quae penes me erant exempla, inter amicos distribueram) ad te mitto, ne ejus desiderio diutius torquearis. Placuit inprimis Serenissimo Regi, uti et aulae praecipuis, quorum plerique ad Regis exemplum et sermonem et cultum Germanicum adfectant. Jussit etiam Rex, ut Dantiscum se sequeretur: ubi intima admissione dignatum secreto colloquio in alteram horam detinuit. Donario quoque regio prosecutus est, neque jam nunc desistit per amicos postulare, ut munus Historiographi suscipiat, oblato quasi in antecessum M Imperialium congiario. Non ambigendum reor in ejusmodi causa, utraque manu Deorum dona esse accipienda, cui consilio Opitius etiam procul dubio obtemperabit. Inter primarios aulae Patronos merito ipsius Gerhardum Denhosium


page 733, image: s733

numerat, Virum et nostrae religioni addictissimum, et ob pietatem, prudentiam, eruditionem, resque pace ac bello praeclarissime gestas Regi ac Regni Proceribus acceptissimum; cui etiam Antigonem Sophoclis vernacula lingua versam inscripsit. Brevi, ni fallor, aliud scripsum submittam, quo Principis Svecicae, quae defuncti Regis soror fuit, sed Evangelicae veritatis tenacissima, memoriam celebrat, authoribus in eam rem ipso Principe Radzivilio et Denhosio. Haec de Opitio fusius ad te scribo, ut ipsius quasi vicem obeam, qui tam procul positus ad tuas, quas ad illum jam destinavi, in tempore respondere non potest. De Bremanni literis, num recte redditae fuerint, inprimis scire desidero; tertia enim haec erat epistola, ex quo nullas ab eo accepi. Et mea plurimum interest, ut responsum quamprimum nanciscar. Ignosce, Clarissime Domine Buchnere, quod ejusmodi negotium tibi facesso: per haec enim viarum intuta compendiosius atque adeo tutius, quam ista occasione, literas curari non posse, existimavi. Ego quidvis vicissim tui causa obire et praestare semper paratus ero. De valetudine tua minus commoda quae nuntias, valde me perculerunt. Deum opt. max. veneror, ut et restituere eam, et literis bonis ac literatae juventuti, quam raro tui ordinis exemplo ad rectissima et optima quaeque ducis, diutissime superstitem esse velit. Ego quidem divina gratia sic satis cum meis valeo. Caeterum, quia nunc demum totam Patriae servitutem non parari sed jam indui video; cum familia mea in Borussiam commigrare constitui, praediolum aliquod ibi vel conducturus vel emturus, donec haec tempestas desaevierit. Et ibi quidem in altissima pace, annona


page 734, image: s734

etiam tam parabili vivere licet, ut vix voto opus sit ei, qui praeter praesentem Dei benignitatem majora non affectat, sed praesentibus acquiescere novit. Idem animus est Opitio; quem, nisi fallor, Dantisci jam uxo: cum luculenta dote manet. Ita, dum vos ad Albim fulminatis, nos ad Vistulam, quae pristinam barbariem bona fide jam discit exuere, et conscientiarum libertatem tuebimur, et pacis artes strenue excolemus. Miles Prussiacus, quem Pomerania jamdiu exspectat, nondum movet: et tam duras ac illiberales conditiones proponit, ut quid suspicari de ipsius molitionibu; debeam, vix liqueat. Interea per ipsos et reliqua militiae flagitia, universa provincia miserum in modum perit: neque tamen Imperatoris rebus quicquam emolumenti inde accedit; et incolae omnibus vitae praesidiis exuti nihil inposterum tempore vel maxime necessario praestare poterunt. Sed haec aliena sunt ab epistola; et ego nimis diu te tenui amore tui et garriendi desiderio longius, quam par erat, provectus, cui ut pro humanitate tua ignoscas, etiam atque etiam rogo. Vale, VIR Clarissime, et quod facis, nos amare perge. Raptim scrib. Brigae, d. XXI. Junii, anno CIC IC C XXXVI.

XLIII. Christophoro Colero S. P.

Redeuntem ad ipsum sine literis non vult dimittere: cujus maturati abitus causas expromit, Academiae statum in deterius mutatum simul nuntians; quod malum


page 735, image: s735

bello imputat, a quo barbariem ingruentem timet. Fato autem non posse resisti arbitratur, licet funestiori. In clausula dimissum a se commendat, e quo cognoscenda sint reliqua.

PArum come, ne dicam nefas, videbatur, si is ad te rediret sine nostris literis, quem tu venire ad nos sine pignore aliquo tui in me amoris noluisti. Ac fuisset fortassis ille diutius paullo commoratus apud nos, si caetera voluntati ejus respondissent. Nunc cum praeter bellorum tempestatem pestilitas quoque incumbere Academiae coeperit, quid aliud restabat, quam uti mature sibi consuleret, et priusquaam subsideret navis, in littus aliquod enataret? Mira benevolentia Numinis hactenus stetit Academia nostra, cum aliae contra aut laberentur penitus, aut a ruina propius abessent. Nunc illud idem fatum nobis venit, et cum recipere spiritum coeperunt aliae, nunc prope est, ut haec emittat. Eo paucitatis enim redacta pubes est, ut cum desint, qui navent operam audiantque docentes, a publicis praelectionibus plane abstineatur. Hic nempe bellorum fructus est: hoc praestant contumacissima arma. Quod quanto licitura patria sit, posteritas nostra sentiet cumprimis. Video enim jam nune parantem sibi regnum novum barbariem, et imperitum fastum omnia sibi vindicantem. Sed fatalia declinare arduum, ait ille. Nec sapientis sed stulti potius est, quod Pindarus existimat, nolle praesentibus acquiescere. Triste tamen videre talia, atque timere posteris quod esse exitio queat. Sed ut ad eum redeam, qui tibi has perfert, spero ipsum equidem ita egisse hactenus partes ut plausum vestrum mereri queat.


page 736, image: s736

Mihi equidem satisfecit. Quam ob causam ei in posterum quoque cupiam bene. Et vos, ut sacitis, bene dabitis operam. Tuas avide expecto, et quis vestrarum rerum status. Quo loco nostrae positae sint, exhibitor harum optime exponet. Me autem scribere piget. Vale, Vir Clarissime, et nos ama. Festinantissime ad d. XXX. Junii CIC IC C XXXVII.

XLIV. Ad MATTHIAM HOE etc.

Pro supplici Fuhrmanniana vidua intercedit apud Viduarum hunc Patronum. Laudibus quoque ornat filios ejus, etiam ob Germanicae Poesios curam. Exponit deinde causas Interpretationis decretae Taciti Germaniae, et inter eas maxime studium in patriam. Scribit simul se ordinasse ipsorum privatas circa Latinitatem occupationes cum Comite ipsis addito, quem laudat. Denique cum voto et commendatione sui Epistolam finit.

Reverendissime, Magnifice ac Nobilissime Domine PRAESUL, PATRONE sancte semper devenerande,

QUo est mulierum genus timidum magis, parumque natura sua confidens, hoc ferme majore ambitione ac solicitudine, si quid instituit petere, id agit. Sic factum, ut cum FUHRMANIANA vidua, Praestantissima foemina, commendatura patrocinio tuo preces ad Serenissimum Electorem et Dominum nostrum


page 737, image: s737

supplices esset, nostris etiam literis vellet juvari; Facile erat hanc dare Matronae veniam, ac intercedere pro ea, cui nihil non, REVERENTISSIME PRAESUL, ultro ac tua sponte concessurus videbaris. Quantae curae tibi esse soleant viduarum res atque fortunae, testes luculentos habeo, qua singulari benevolentia studioque et sis complexus olim petentis maritum, cum viveret, Perquam Reverendum atque Amplissimum Virum, ejusque adhuc cupias liberis, memini ipsummet te, DOMINE, aliquando nobis praedicasse. Quae duae res neque spem foeminae frustra esse sinent; et mihi conciliabunt laudis ac commendationis aliquid, cum partem felicitatis suae intercedenti deberi putabit, quae tota ac solida incredibili bonitati tuae, PATRONE, asscribenda veniet.

Filii tui, Nobilissimi Juvenes, funguntur egregie partibus, quorum generosa modestia et singulari in bonas literas studio mirifice delector. Audiunt me privatim juxta ac publice diligenter atque attente: nec nulla, ut spero, utilitate et fructu. Petierant nonnulli a me haud ita pridem elegantioris illius Poesios Germanicae praecepta ipsis ut traderem exponeremque: quo literarum genere cum et ipsos audiissem capi, satisfaciendum omnino honestae ipsorum voluntati existimavi. Quas scholas nostras tanto studio hactenus obierunt, ut illos ipsos, qui primi expetierant meam operam, vincerent longe ac superarent. Post paucos dies, si Deus volet, elegantissimum libellum Corn. Taciti de situ, moribus populisque Germaniae privatim et ipsum interpretandum sumam in manus, non sine illorum, ut auguror, commodo. Praeterquam


page 738, image: s738

enim quod non levis accessio inde ad elegantiorem Latinitatis peritiam expectanda est; comparari hac opera nsignis notitia patriae poterit, atque addisci quibus institutis ac moribus usi fuerint majores nostri, prisci Germani. Quod non ignorare velle, et boni est civis; et liberalem atque ingenuum hominem mirisice decet. Quo ordine et disciplina domi versari in bonis auctoribus et ad Latini sermonis copiam assequendam exercere se possint, cum Domino Todtio, qui Comes additus est, locutus saepius sum: qui ea de re frequenter ad me ventitare, et mecum conferre sermones solet. Nec deerit ille officio suo, quae sides in ipso atque industria est: nec minus feliciter ac dextre consiciet, pro ea qua pollot solertia, quae semel quidem recte suscepit. Quare id unum restat, ut aspiret coeptis Deus, et tibi REVERENDISSIME PRAESUL, haec gaudia, quae aut incepisti ex Nobilissimis. Adolescentibus capere, aut et in posterum tibi promittis, non tantum propria ac perpetua, sed pleniora quoque et ampliora quotidie faciat. Quod ab ipsius clementissimo numine precari haud desinam, velut et hoc, ut te nostrum praesidium ac decus quam diutissime servare velit. Vale REVERENDISSIME PRAESUL, et nos benevolentia veteri deinceps quoque dignare. Witenbergae ad d. VI. Junii anno recuperatae gratiae CIC IC C XXXIX.

XLV. Christophoro Colero S. P.

Amori tribuit in Zoptium, quod eum laurea Philosophica


page 739, image: s739

ornandum commenaartt. Cut suam operam pollt etur. Scrtptum quoque Germanicumnunc mittit, antea quod mittendum fuerat, ceu amico. Paucula cum de publicis addidisset rebus, in solennt desinit formula.

CLARIS SIME VIR,

FAcile vincunt tuae, Zoptium tuum quam ames. Quem nisi arctissimo affectu complectereris, non nobis eum ad Lauream Philosophicam honesta ambitione adspirantem tam diligenter tradidisses. Quamvis autem in praesenti Decani partes, quod existimabas, haud sustineam; secundae tamen meae sunt in ordinando hoc sacro agone. Et quia Zoptius me ad Decanum patrono voluit uti, cum profiteretur nomen; meum omnino erit, navare operam, ut intelligat, se post virtutem et eruditionem propriam, quod plurimum hominem apud quosvis commendatum facile reddere potest, non frustra praesidii aliquid in nostra benevolentia posuisse. Quod eo luculentius nunc ipsi praestare oportet, ex quo et tuum pro eo accessit studium, qui nihil non officiorum hujusmodi a me impetrare tuo merito debes. Quod destinaram nuper tibi scriptum nostrum Germanicum, sed per errorem oblitus eram una cum literis tabellario tradere, id nunc accipies; Quanquam tanti non sit, ut tua magnopere interesse [reading uncertain: print faded] possit. Sed tamen carere te eo nolui, ne violari antiquam legem videar, quae omnia inter amicos communia facit. Novi quod scribam nihil est, nisi quod Königsmarckianae copiae nobis novas turbas concinnant. Caeterum quem sortiturus


page 740, image: s740

exitum sit Norimbergensis Conventus, omnes anxie expectamus. Te salvere et valere ex animo precor. Vale iterum et nos ama, Clariss. Colere Wittenb. ad d. XIV. Martii CIC IC C XL.

XLVI. AUGUSTI BUCHNERI Dedicatio PLAUTI a se recensiti ad GENEROSOS, MAGNIFICOS, NOBILISSIMOSque ac SUMMOS VIROS, DN. FRIDERICUM a METSCH, in FRISEN et REICHENBACH, Sereniss. Electoris Saxon. ab interioribus Consiliis, in Senatu Ecclesiastico Praesidem et LEGATUM: et DN. HENRICUM a FRISEN, in Röthau, etc. Sereniss. Elect. Saxon. Consiliarium et LEGATUM: PATRONOS LITERARUM ET SUOS SUMMOS.

Ipsis de restabilienda patria solicitis, dicit, se recensendo Plauto, quem elogio convenienti ornat, vacasse; dedicatque his ipsis, ratione hujus rei addita, exemplis etiam adductis summorum hominum, qui ludionibus


page 741, image: s741

et comoediis delectati fuere recreatique. Quo facere ait Plautum, festivis seria immiscentem; quod uberius deducit. Quomodo autem in autore hoc occupatus fuerit, docet. Decora simul et virtutes eorum, quibus inscripsit eum, per [gap: Greek word(s)] enarrat, et per [gap: Greek word(s)] ; suamque in eloquendo vim superare affirmat. Dignioratamen bis inposterum pollicetur. Denique petiit argumentum a scenicis actionibus, et optat, ut turbae patriae in laetissimum finem exeant.

DEliberantibus vobis in medium, LEGATI MAGNIFICI, quae tandem ratio patriam rem, turbante tam diuturno et maximo bello, sistere, suamque in sedem, auspicio Numineque Dei immortalis reducere queat; ipse interea, ut cum dolore et aegritudine, qua in praesenti quisque eo afficitur magis, quo melior civis ipse fuerit, quasdam inducias veluti facerem, M. ACCIUM PLAUTUM, recensui. Cujus ingenium et facetissimam dicacitatem sic admirata antiquitas est, ut non Comoediae tantum, post Caecilium, cui primas dabant; sed lingvae etiam ac elegantiae omnis in verbis Latinae principem facerent: unumque festivitate sermonis et incredibili lepore sie antistare putarent caeteris, ut urbanitatis magistros Atticos, qui omnem jocandi ridendique disciplinam absolvisse credebantur, victos ac superatos; atque id Musas ipsas denique, si vellent Latine, haud alio quam Plautino locuturas sermone, pronunciarent. Hunc tantum Autorem igitur, GENEROSI ac NOBILISSIMI VIRI, ut est de praelo recens, et ab seipso ornatus, mitto ad vos, inque familiam vestram, quod gestit


page 742, image: s742

sane, trado ac dono; ut pro festivo ac erudito acroamate fessum negotiis, et jam post arduas, quas sustinetis, curas remissionem aliquam liberalemque ludum efflagitantem animum vernilitate amabili recreet, et sic instauret. Augustum, frugi illum summaque virtute ac sapientia Principem, nunc histrionibus, nunc aretalogis, aut vel de circo ludionibus distinxisse coenas, auctores luculenti produnt. Vestricium quoque Spurinnam, virum singularis exempli et Ducem summum, frequenter Comoedos interposuisse epulis, Plinius docet. Qui disertissimus scriptor, et inter maximos toga suo seculo viros idem de semetipso alibi narrat. Nempe quod plurimi luxus atque inertis voluptatis causa, ne torpeat otium, in quod se immerserunt semel, appetunt; id maximi aliquando atque sanctissimi Viri sibi indulgent. Non sane ut solvant negotia ac intervertant; sed vero ut condiant tantum, ac interjungant, quo novi post paullo ad seria, et curis maximis pares de ludo revertant. Qua quidem in re, ILLUSTRIS PRAESES, et tu dulcissimum, FRISI, Decus nostrum, si Plautus certe, nisi me amor ejus fallit, administrabit partes, eumque, si admittetis comiter, quod sperat, se exhibebit, ut simul et hilaritate dictorum capiat, et utilissima sapientia ad amandum invitet. Enimvero sic dare Plautus scenae operam, sic ludere solet, ut cum habenas omnes mittere jocis, cum strenue maxime videtur nugari, mox praeter opinionem serium aliquid ad vitam, mores, Remp. ipsam denique, jaciat; et risus medios inter, mutatis subito partibus, monitorem ex scurra, ex histrione philosophum repraesentet. Innumera praetereo, quae de cujusque officio, viros, foeminas, juvenes,


page 743, image: s743

senes; parentes, liberos, dominos, servos; vicinos item, familiares, amicosque et passim et peregregie admonet. Illa vero, quae ad interiorem cultum animi pertinent, et veras de rebus concipiendas opiniones, nec recensenda propter copiam omnia sunt, nec ob praestantiam omnino praetereunda. Illud enim, quo unam virtutem omnium optimum statuit; unam excellere rebus omnibus; unam habere omnia; nec quicquam deesse, quem penes sit virtus; quam ingens quaeso, atque magnisicum, et generosum prorsus est? Nam quid sublimius, quid fortius de ipsa Stoicorum porticu exspectes, qui in virtute non summum tantum collocabant bonum, sed unam esse bonum; caetera omnia, praeter malitiam, seu vitiositatem, nec bona per se, nec mala sane; sed sic habenda, ut ejus animus, qui uteretur, foret, asseverabant? Jam cum affirmat Deum esse, qui omnia, quae gerimus homines, audiatque ac cernat; atque hunc curaturum quidem nos, proinde ipsi alios habuerimus; ejusmodi certe est, ut vel Platonem ipsum deceat, summum illum divinitatis et providentiae patronum: quam totam in hortulo suo Epicurus; ex magna parte in Lyceo Aristoteles, ivit destructum. Est profecto Deus, inquit captivus servulus, ut nihil se dubitare ostenderet excellentissimam aliquam esse naturam, unde origo flueret caeteris: et ab eadem suspicionem torporis atque incuriae ut removeret, illico subjicit: qui, quae nos gerimus, auditque et videt. Sed nil contentus asseruisse providentiam Deo, severitatem quoque tribuit: et quem suarum rerum inspectorem fecerat, judicem etiam declarat. Sequitur enim:

Is, uti tu me hic habueris, proinde illum illic curaeverit.



page 744, image: s744

Enimvero, quia Deus est, providentia ac gubernatio quoque est: atque si ista, judicium quoque. Ut quid inspiceret enim, nisi ut judicaret? Dum semper gubernat Deus, praeclare Salvianus ait, semper judicat: quia gubernatio ipsa judicium est. Pari pietate censenda sunt, quae in Rudente Arcturus praefatur: Deum quotidie scire, qui quaerant malum, et qui perjurio litem adipisci postulent: judicare hunc denuo judicatas ante res, et graviore multare multa, quam emolumento litem abstulerint, frustraque inducere animum malos, se donis et hostiis placare Deum, cui nihil acceptum aeque sit, ac animus rectus et bonus. Quo omnis eorum summa redit, quae primo Pythagoras (ut de Porphyrio noscimus) et apud Platonem Socrates postea contra illorum futilitatem disputavit gravissime, qui Deos sic, quasi homines, corrumpi ac duci donis rati, quamcunque ab iis se impetraturos sperarent veniam, si aris templisque eorum magnisica munera atque opimas victimas, ut scelestissimi ipsi forent, intulissent: omnem divinitatis cultum sacrorumque religionem, non sanctitate ac innocentia operantium, sed sacrificiorum opulentia ac pompa inanissima vanitate aestimantes. Jam illud:

Leniter qui saeviunt, sapiunt magis;

Item:

Si incolae bene sunt morati, pulchre munitum arbitror.
Perfidia, et Peculatus ex urbe, et Avaritia si exulant,
Quarta Invidia, quinta Ambitio, sexta Obtrectatio,
Septimum Perjurium, octava Indiligentia,
Nona Injuria, Decimum, quod pessimum aggressu, scelus.


page 745, image: s745

Haec nisi inde aberunt, centuplex murus rebus servandis parum est.

Rursus, quae de abolita castitate morum veterum, legibusque per ambitionem oppressis, nec non honorum praemiis, neglecta virtute, in flagitia collatis, Stasimus, non pro conditione fortunae, hoc est, servilem in modum, ut servus est, in Trinummo philosophatur; nonne cum caeteris sic comparata sunt, ut in media curia, in ipso Senatu atque Republica locum habeant, dignaque ponantur, quae principes ipsi ac populorum Pastores subinde recogitent probeque observent? Non tam morosa, et contumax, et truculenta sapientia est, ut omnes lepores, omnes amoenitates vitae detestetur ac fugiat: nec nisi Catonem aliquem horridum, tristem, superciliosum, qui per aetatem os leviter risu diducere, instar flagitii aestimet, sequi velint; aut cum Timone, hominum odio, in solitudine ac lustris contubernalis ferarum degere optet. Capitur coetibus hominum, licet divinae atque coelestis originis sit: nullum fastidit colendi genus; in rure, in urbe, in gurgustiolis juxta et Regum palatiis manet: nec tantum gymnasia curiasque ac templa celebrat; in forum etiam transit; in pullatorum circulos penetrat; fabulas sermonesque miscet: quandoque et in theatra proficiscitur, personam sumit et partes: atque nunc Tragicum quiddam ac grande intonat; nunc post cothurnum in socco lenius aliquid placidiusque ingreditur. Fitque haut raro, ut quae non ita pridem de Socratis, de Cleanthis, de cujusdam alterius Viri ingentis pectore, sic quasi de adyto atque sacrario quodam, oraculorum coelestium vicem, protulit; eadem mox, aut muliercula simplex instinctu ejus, aut vile mancipium; aut si ad summum ventum fuerit,


page 746, image: s746

familiaris quidam in scena disserat pater, si minus splendide, aeque salubriter tamen. Quo magis enim dissimulatur ipsius majestas; eo admittitur citius, facilioresque ad obsequendum animos habet, quos jucunditate dictorum morata est ante et suos fecit. Sed quicquid commatis hujus apud Comicum, aut olim legistis, VIRI EMINENTISSIMI, aut nunc per otium, cum a Rep. remissionis honestae causa ad festivissimi lectionem autoris libuerit digredi, iterabitis; hoc plus sincerae ac limpidissimae voluptatis pollicetur vobis, quod nihil ibi aut pulchre moneri observabitis, quod non jam ante illa sapiens vestra et generosa indoles subjecerit vobis; nihil egregie atque utiliter praecipi, cujus non ipsi luculenta edideritis exempla. Plurimum enim et delectationis et honestissimi gaudii animo oritur, cum aliis quoque asserta legimus, quae habuerimus ipsi optima: nec sensus tantum, sed mores etiam nostros sapientissimis Viris animadvertimus probari. Ego vero nihil hic imputandum habeo praeter dierum aliquot industriam, quos recognoscendo Poetae, dum typis describitur, impendi. Quod ut laboris et studii aliquam laudem habeat, extra omnem ingenii tamen est. Quae eo nunc minus tentanda nobis, quo fatum infestius literas et omne bonarum artium genus affligit. Quae nunquam alias temere periculum gravius adeant, quam quod memoriam ipsam ac nomen in mentibus nostris extinguat ac tollat. In nobis autem ut nunquam excelluit animi illa pars; ita quod ejus affuit, id isto tam diro, quod omnia ruit ac vertit, afflatum fulmine totum jacet. Quo fit, ut neque solenni hujusmodi scripturarum officio fungi queam, et quod oportuit fieri, circumagere stylum in vestras, quas posteritati


page 747, image: s747

debetis, laudes. Quare quae de nobilitate generis, qua orti uterque antiquissima, et tot illustribus imaginibus, tot maximis titulis fulta estis, ex ultimi temporis memoria, et vetustissimorum annalium fide afferre hic alii poterant, id in praesenti praetereundum mihi omne transmittendumque penitus. Ac multo magis, quodcunque praerogativae ac decoris non accepistis a majoribus quidem, sed vestro vobis laboro ac studio partum paratumque constat Quod tanto lumine se undiquaque diffundit ac spargit, ut ille ipse natalium ac incunabulorum splendor ingens ad candidissimum istud, quod ipsi vobis circumdedistis, sidus liquescat quodammodo atque dispareat. Nihil itaque hic, AMPLISSIME PRAESES, de incredibili magnitudine animi tui, quae honesto et vero nititur, leges. Nihil de rar istorum temporum dote, candore singulari: qui ut altissimas ac generosissimas quasque mentes perpetuo ambit ac sequitur; ita ab incorruptissimo pectore tuo nunquam recedit, inque vestibulo ejus ore ac fronte semper apparet. Nihil de innocentia morum constantiaque admirabili, qua contra tot artes seculi ac labes ita duras invictus, ut multo facilius videatur averti posse a cursu sol, quam tu, o sidus nostrum, a decoro et recto. Jam illa divina mentis vis, illaque scientia tua, qua omne divinum humanumque jus, privatum aeque ac publicum, totque ingentes alias artes, quibus institui et regi et conservari Resp. solent, sic es complexus animo ac tenes, ut nihil eorum, quorum venerit usus, quaerendum diu et multo molimine investigandum tibi anxie sit; sed maximorum consiliorum beata copia te circumsistat assidue, atque, ut frugi ministeria solent, praesto perpetuo adsit ad manum; illa omnia, inquam, mussitanda


page 748, image: s748

mihi dissimulandaque in praesentia sunt. Quid nunc de fide in Principem maximum? de pietate studioque in patriam memorem? Quae tanta in te, ex quo admotus es Reip. curis, deprehensa jam olim atque perspecta tot documentis illustribus, ut nihil contentus hanc palmam aliis secisse ambiguam, teipsum novissime vincere in eo, ac superare modis omnibus allabores. Neque attingam tamen, quas in diversas partibus domi amplissimarum dignitatum ratio quotidie tibi operas imponat. Caeterum foris, cum mittere de summis rebus peregre, qui non labores molestiaeque periculaque ac contentiones in itinere ac via, in congressu item atque concilio, et adeundae tibi fuerunt, et sustinendae? Quae quidem cum nemo temere, qui semel defunctus, aut iterum sit, tentanda denuo sibi ac repetenda censeat, nifi is animi maximi fuerit, et patriam communemque rem, pro cujus salute ac utilitate hae consveverunt vices sumi, quam impensisfime amet, quid de te statuemus, HEROS, qui tot legationes gravissimas administrasti summa laude, quot enarrare gestas alii fine desatigatione aliqua vix posfint? Quem tamen tantum abest, ut haec, quae terrent reliquos et atterunt, debilitarint saltem obita toties, nedum fregerint, ut incrementa inde duxisse potius ac vires, et quicquid vigiliae, quicquid fudoris atque discriminis hoc grandi natu annorum, et venerabili ista canitie capitis pro patria publicaque re adhuc sustines, vitam inde quodammodo ac alimoniam petere videare, vel lucem ipsam ac spiritum, si sit necesse, paratus impendere, postquam quietem ac otium, quod aetati, quod meritis tuis debebatur, ultro necessitatibus publicis remisisti. Quas tuas maximas laudes cum condere stylo et exaequare, vel integris etiam


page 749, image: s749

ac validissimis ingeniis arduum sit, non extra veniae spem erit, si calamitosi ac fessi ne attingant quidem, et celebrandas felicioribus omnino relinquant. Neque igitur de te etiam, GENEROSE FRISI, nunc comminisci quid in aperto nobis est, quod aut divinis dotibus tuis, aut voto atque affectui meo respondeat. Qui ex admiratione tot maximarum rerum, quibus instructus ornatusque es, adeo fervens fertur in te, itaque exuberat, ut nec videre in promptu sit, quo sese nomine sic tibi commendet, ut, quantus est ipse, intelligatur satis. Namque de excellentissimo ingenio tuo quid dicam, cui defuturum citius, quod discat, arbitrer, quam quod non capere ipsum queat? Quos literarum, quos doctrinarum immensos thesauros id tibi custodit ac servat, et quoties appellare volueris, optima fide illico promit? Quid habent Latinae, quid Graecae Musae, quod non jam olim sic, quasi peculium ant ditionem feceris tuam? Nihil in erudita antiquitate, nihil in elegantiore historia tuam notitiam fugit: qui ita vetera, ut recentia, sic hodierna, ut desita tenes. Jam quicquid severioris disciplinae jam olim invenit sapientiae studium, id omne, non quidem a nobili parum aut semibarbaro quodam Doctore, sed a clarissimo et absolutissimo quoque Veterum, vel qui hac nostra, aut superiore aetate, cultius quoddam politiusque philosophandi secuti genus vel paria fecerunt antiquitati, vel et, quos aemulabantur, praeterierunt, sic percepisti ac induisti animo, ut iis de rebus nemo in scholis disertius disputet, quam tu agendo ea quotidie ostendas. Quibus tot laudibus cum capacissimum pectus tuum, FRISI, impleris abunde, summosque seculi viros, etiam extra patriam, ingeniique ac eruditionis principes, in tui admirationem traxeris,


page 750, image: s750

in quod officii genus, in Palatio, in Curia congressibusque omnis generis non ita sufficias, quin clarus magnusque haud tantum, sed amabilis etiam, quod majus propemodum, habearis ac charus? Praecipue cum tantas has dotes sermone ac dicto commendare coeperis, et castae illius ac sobriae, nunquam haerentis, nusquam ineptae, aut parum decorae facundiae opes explicare non tantum Oratione vernacula, quae sola nonnullis, neque exigua tamen laus est, sed aliarum etiam gentium lingvis, Latina praecipue, quam ita calles, itaque feliciter loquendo aeque scribendoque (quod eruditorum etiam paucissimi praestant,) exprimis, ut non tam didicisse quam accepisse in media Roma id natus temporis, cum in fastigium ipsum evafisset, videaris. Nam quis tam durus ac ferreus sit, ac invenustus penitus, quem haec non flectat illico, et efficacissimis quibusdam illecebris ducat ac trahat? Accedit stabilis ille atque ingenuus morum decor, ac inoffensa gravitas, nec sine jucunditate senile illud jamdum vix viriles annos ingressi pondus, illaque exacta frugalitatis lex, sine qua frustra aliquis mentem applicet magnis: modestiaque inusitata, quae neque summis, ut ille ait, mortalium spernenda est, atque a Diis aestimatur. Quae omnia quanto excedunt vulgarem modum, tanto majora quoque nostro eloquio sunt, et a tam tenui atque angusto spiritu, ut noster est, ebuccinari sat digne haud queunt. Quod si recuperata pace ac securitate, publica'vita honosque redibit literis, novaque felicitas optati tamdiu nequicquam temporis fiduciam nobis studiorum atque ingenii addet, uberiora paullo fortassis, et digniora non modo meritis, quibus me dudum implevistis summis ad vestras curules, ut ita loquar, donaria feram, sed proprias


page 751, image: s751

etiam vobis, LEGATI MAGNIFICI, plenius ac luculentius (modo me vita haud deserat, et vester aspiret favor, viresque sufficiant) ingrediar laudes. Interim quos nunc inscribo vobis Plautinos sales, auspicatissima vestra, quam tacita veneratione animi osculor, de mea lubentes ac laeti accipite manu, non sine meliore omine, (quod Deus confirmet!) suturum brevi, ut Augustissimi Imperatoris summorumque Principum auspiciis, tum sapientissimis consiliis vestris respiret Patria, et ex tam pessime nexa sabula, ac plus quam Tragicis istis turbis, ubi nemo non duras aliquas et calamitosas partes sustinuit, in tranquillissimum laetissimumque (qui ferme in actionibus Comicis notatur) statum, post tot labores et acerbissimas aerumnas, cum gratulatione universi Christiani orbis restituatur, totaque Germania adeo, non atrocissimarum cladium palaestra, ut hactenus, illaetabilis, ultimarumque calamitatum domicilium quoddam ac receptaculum: sed honestissimae cujusque et innocentisfimae voluptatis ac gaudii perpetuum et feliciffimum existat theatrum: tum Vos in eo, LEGATIMAGNIFICI, inusitatae virtutis ac sapientiae, diuturnum ac ingens, dulcissimumque spectaculum, aevique nostri geminum lumen ac decus immortale. Wittebergae XIV. Kal. Jun. A. CIC IC C XI.

XLVII. Praefatio ad Plauti Lectorem.

Ampliore laude PLAUTI praetermissa rationem instituti sui explicat, adolescentibus profuturi. Ubi naevos illius non dissimulat. Propter quos caute legendus sit, impudicis ac inverecundis plane praeteritis, et iis quoque,


page 752, image: s752

quae ad dictionem pertinent, probo discrimine habitis. Svadet hic lectionem HEINSII dissertationis de Plauto Terentioque.

NOn tam securi, AMICE LECTOR, officii fuimus, ut sine honore praefationis lepidissimum Comicum tibi exhiberemus. Qui ut editur iterum tuo, si uti velis, commodo; sic tibi reddenda ante studii atque industriae nostrae ratio fuit. Nam in ipsius Plauti digredi laudes, nil attinebat magnopere. Qui cum tot seculis inter Autores principes, unde sermonis Latini addisci indoles atque proprietas solet, pene regnum obtineat, hoc commentationis officio carere sacile potest. Quo indigent maxime, qui neque noti ab se, et nulla in re spectati suerint. Forma ac facies eadem est, qua ante hos XVI. annos in tuum sese conspectum dedit, satis, ni fallimur, commoda, et apta quotidianis usibus. Textum de Taubmanniana editione majori, quam extincto hoc Academiae nostrae lumine, Vir de antiquitate et universis literis magnifice meritus, JANUS GRUTERUS, amicissimo homini superstes, procuravit, expressimus. Non ita tamen, ut inhaerendum exemplo perpetuo statueremus ac recedendum ab eo tum demum, cum lectio, quae exhiberetur, manifeste corrupta interpretari ac capi plane haud posset. Quibus in locis, et perpaucissimis iis quidem, aliarum editionum scripturam, quae probaretur nobis maxime, sequi, illius seponere, nulli religioni nobis duximus. Satius rati, dubium quiddam, sed certi sensus, accipere, quam in quo legentibus figeretur crux, ut vetustissimorum librorum auctoritate niteretur. Nudum textum proponimus. Quare ut is clarissimus et expeditus quam maxime


page 753, image: s753

esset, operam dandam existimavimus. Facturi aliter, si Commentarios juxta adjicere visum: in quibus dubia, obscura, corrupta item ac depravata ex vero quae essent, excuterentur: aut si haec primum de bibliothecarum thesauris produceremus: ut haberent scilicet eruditi ac docti, in quo deinceps ingenii exercerent aciem, et confutatis aliorum conjecturis, rem ipsam invenirent. Nunc adolescentulos, qui applicari Latinis jam paulo serius literis coeperint, hic tantum respeximus: his ratione hac nostra ivimus consultum. Adjuncto in eorundem gratiam indiculo etiam, in quo inusitata ac singularia pleraque ac minus nota in vulgus apud Plautum, (quas Glossas Quintilianus et alii veterum appellarunt) exhiberentur non tantum ordine, verum et breviter explicarentur. Ut si quid salebrae et difficultatis incideret, aequari ac tolli inde posset. Haec ipsa quoque, cum non unius essent generis; et alia adeo obsoleta, alia antiqua; nonnullae ficta et facta nove; ac in his rursus, quae plane [gap: Greek word(s)] , ut Graeci vocant, et extra theatrum vix quicquam habere loci possent; quin nec ibidem fortasse ab omnibus, qui non plebeja judicia sequerentur, satis probanda; notis suis distinximus. Ne affecta pro integris, distorta pro rectis assumerentur: et vitiosa imitatio, aut antiquarios, aut cacozelos efficeret, quod elegantiae studioso utrumque cavendum. Nempe, uti in vitae, sic in dicendi ratione etiam tam absolutus atque perfectus nemo extitit, quin aliquando praevaricatus abiret a vero. Etcum doceret Plautus fabulas, Latini sermonis puritas ac elegantia non tam constiterat in summo, quam in id potius contendebat. Jam cum valeret ingenio, si quisquam alius, et ad festivitates ac jocos factus esset quodammodo;


page 754, image: s754

eaque ex re maximos plausus potius, ut exactissimi judicii Viri observarunt, quam veras solidasque laudes, quae a pullata concione petendae non sunt, atque ab elegantissimis quibusque et sapientissimis unice expectandae, quaereret; factum est, ut dum permittit frena animo, se regere haud posset, et sic abreptus impetu, non pauca, cum in dicendi regulam, tum in pudoris etiam legem, peccasse videatur Plautus: tanto ingenio atque dicendi vi Terentio major, quanto eodem judicio, arte, honesti studio minor apparet. Quare sicut autores svasoresque adolescentibus sumus, ut Comicum nostrum propter et venustatem admirabilem, et singularem proprietatem dicendi, quae est in eo, assidue volvant ac legant; ita eosdem monemus quoque, ut prudenter ac caute id faciant: ac ea quidem, quae verecundiae rationem evertunt, et male consulunt moribus, plane praetereant; in iis vero, quae ad dictionem pertinent, alia seculo ejus, alia theatrorum consuetudini moribusque relinquant, et optima tantum imitentur. De quibus ut judicari rectius possit, operae erit, summi ac incomparabilis Viri, DANIELIS HEINSII, dissertationem de Plauto Terentioque ad quendam Horatii locum institutam legere. Quam inter notas in eum Poetam edidit primum; deinde iterum, sed auctiorem ante hos septem annos praefixam Terentio evulgavit. Dignam profecto, quae et hic innotesceret magis, nisi prolixitas obstitisset. Quare hanc indicare saltem et adjecisse interim, quae nec ab ratione Heinsii diverterent, ac brevius aliquando rem expedirent, satis erit. Vale.



page 755, image: s755

XLVIII. Praeloquium Fragmentis Plauti praemissum.

Unde fragmenta haec accepta, et cujusmodi sint, ostehdit. Nec tacet alios alia promisisse vanis verbis. Se tamen monitum a Scaligero, quod potuerit, fecisse significat.

HAec fragmenta et Comici, (ut sic dicam) Colossi [gap: Greek word(s)] , Jac. Helias Graecarum literarum Doctor Regius a Georgio Fabricio Germano olim collecta, et postea (ut ait) a Petro Daniele Gallo alicubi correcta et aucta, Commentariis Lambinianis, quos ille ab Auctoris morte Parisiis edidit, adjecit. At enimvero cuicuimodi ea sint; necdum satis probe aut congesta, aut digesta, aut castigata animadvertet, qui de singulis paullo accuratius cogitaverit. Minati sunt quidem Viri docti, et publice etiam ab annis aliquam multis professi, omnia se exactiora daturos. Sed, ut res docuit, Lucinam clamarunt, quod ille ait, foetu nondum concepto. Eos autem dum ego exspecto, nec mihi interim aliam copiam paro, fit ut haec etiam editio ab operis expedita, iterum aut sine his fragmentis, aut facie ista priore ac deformi prodiret. Quod tamen utrumque et a Comico nostro et a me Editore procul habendum censui. Aliis itaque cunctantibus, aut prorsus forte nolentibus, ego hanc operam sumere coactus fui: quod in priori editione a me fieri debuisse, per epistolam Scaliger expostulaverat. Cumque ad flnem spectaret typographus, (nam Trinummus jam procedebat) relictis omnibus rebus, dieculas aliquot huic curae impendi, et opera tumultuaria, quod exhibeo, concinnavi.


page 756, image: s756

Nec ita me amo, aut ita in his mihi placeo, ut meliora non fieri potuisse existimem; sed majus et otium et temporis spatium requiri ajo. Hoc Catone igitur, quod Augustus dicebat, pro tempore contenti simus.

XLIX. Plauto suppositis praefixa.

Autorem haec mentientia noluit omittere, suo cuique judicio relicto.

QUae quidem cum nonnulli ex hoc theatro Comico penitus exigi vellent, quod spuria essent: placuit mihi tamen eorum sequi potius sententiam, qui auctores erant, ut illis vel extremam oram indulgerem: quod licet non valde bona, tam bonum tamen nomen, hoc est, Plautinum potius quam quodvis aliud mentiri voluerunt. Huc ergo foetus istos, sive abortivos, sive subditivos alienae misericordiae exposui. Qui vis, tollito: qui tolli nefas putas, tantillum loci, quaeso te, ne invideto. Simulque cogita, esse in iis, qui annos aliquot centenos in ipsis Plauti praesepibus sine turba sedem habuerunt.

L. Clarissimo VIRO Christophoro Colero S. D.

Occasionem scribendi amplectitur, cum prior omittenda fuisset, ne inofficiosus et inhumanus videatur. Caeterum gratissimas ejus literas sibi affirmat; rogatusque ut, quid sentiat de Salmasio, indicet, modestissime suum de Viro doctissimo judicium edit, et de utilissimo ipsius opere. Praeterea in Tzscherningium


page 757, image: s757

affectum prodit, et cur magnifaciat eum, significat, quem secum esse Wittebergaeoptat. Colero autem felicem vovet vitam, pacemque desiderat.

CUm ea occasione, quam Zoptius noster, amicus communis, indicabat proxime, Clarissime VIR, quaque ante solitus uti, per negotia, quae distinebant, et a scriptura omni distrahebant longe, haud potuerim uti, injicienda praesenti fuit manus, cum offerret se; ne oblitus officii, aut satis frigide forte in eo tibi viderer versari. Etsi enim non magnopere erat, quod scriberem, income tamen videbatur, nonnihil ad humanissimas tuas non respondere. Quae quoties mihi redduntur, toties me singulari voluptate perfundi scias velim. Sed inter alia nuper Zoptius et illud jecit, te expetere judicium meum super Exercitationibus Plinianis Cl. Salmasii. Magnum profecto et perquam arduum est, quod rogas. Egone igitur de eo Viro censuram faciam, quo neminem alium vivere arbitror, qui aut legerit plura, aut lecta teneat, tum vetera desitaque, tum recentia et nova; quique non modo Graece et Latine, sed et Ebraice, et si quas alias lingvas Oriens in pretio habet, doctissimus sit, et praeter ista tum summo ingenio, tum quoque judicio acerrimo praestet? Sed tamen, si scire serio cupis, de eo quid videatur, ita profecto habe, non aliud ullum exstare opus, ex quo Philologiae deditus aliquis plura haurire ac discere queat. Non disciplina, non ulla extat ars, de qua non plura ibi tradita et explicata invenias, quatenus ea a veteribus Graecis, Latinis, aliisque scripto exposita aut illustrata sunt. Quid nunc antiquitates et alia istiusmodi memorem, quae magno numero ibi et observantur et declarantur? Breviter ut dicam, est cornu quoddam copiae reconditissimae


page 758, image: s758

eruditionis, in tot diffusae genera, quot esse cultus humani ingenii possunt. Itaque et pulchre constabit sumtuum ratio, qui opus istud sibi comparet, et temporis etiam, quod ei impendere aliquis legendo velit, qui alia omnia, quam quae Reales nostri sola probant, venetur et quaerat. Habes quid censeam de dicto opere, ut et tibi et Zoptio nostro morem gererem; quibus difficile sane est quiddam negare. Cum eodem Zoptio etiam saepius de Tzscherningio locutus sum, meque ostendi delectari haud leviter ejus ingenio, et velle adeo, ut propius paulo hominem liceret nosse; atque profecto gratissimum esset, si commigrare in Academiam nostram posset et sui copiam facere. Paucissimi hic sunt, imo nulli propemodum, qui Graecas Latinasque Musas paulo severius colant, et ita in componendis carminibus versentur, ut ab antiquorum imitatione non recedant. Caeterum eo itinere Tzscherningium incedere, videor mihi observasse: et ea de causa valde optem, ejus consvetudine paulo familiarius uti. Si ea nostra esset fortuna, quae antea, cum Academia floreret maxime, fuit, vel ultro invitarem. Nunc cum ipse pene extra spem vivere necesse habeam, ecquid restabit bonis aliis polliceri? Sed de hoc alias, et forte nunc ipse Zoptius plura. Ego te, mi Clariss. Colere, valere quam prosperrime voveo, tibique perpetuo ire

- - - niveosque dies horasque serenas.

Quod sane speramus, si pax tanto tempore post nos tandem revisat. Witteb. raptim ad d. XVII. Augusti A. CIC IC C XL.



page 759, image: s759

LI. Eidem S. P.

Malo hypochondriaco affectum se non scripsisse ait, jam vero meliuscule se habentem scribere, licet non sit scribendi materia. Tzscherningio se obstrictum fatetur ob inscriptum sibi carmen. De Turcis periculum timet, et contra hos odia et arma Christianorum converti optat. Cumque docuisset Svecos Lusatiae ac Marchiae infestos, aquo animo ut ferantur mala temporum, svadet et vovet.

JAmdiu est, quod silui, CL. COLERE, invitus tamen, quippe valetudine impeditus, quae me exercuit hos aliquot menses. Nosti hoc genus [gap: Greek word(s)] , quod ex lienis vitio est, et illis hypochondriorum sinubus emicat, et literatis hodie familiare est valde, non modo corpus affligere, sed et animum ingeniumque obfuscare quasi, et nescio quid torporis inducere. Quod cum me subinde impugnare soleat, atque nunc nuper non tralatitie sane infestaverit, dabis benigne nobis veniam, si praeter solitum molliores, ne dicam morosiores ad seribendum extitimus. Nunc itaque capimus stylum denuo, meliores paulo facti, quanquam profecto magnopere haud sit, de quo necesse fuit scribere. Et scribo tamen, ne, si non facerem, oblitus officii possem videri. Dominum Tzscherningium de inscriptione egregii et praestantissimi carminis plurimum amo, ac utinam materiam bene merendi vicissim de eo invenire possim. Sane nihil mihi gratius posset accidere. Afferuntur novi terrores de Turca, quem semper metui, ne nobis fessis et prope exanimatis superveniret. Quam praeclarum et omnibus seculis celebrandum hoc esset, si Christiani


page 760, image: s760

inter se mutuis armis et odiis concurrere desinerent, et omnem vim irarum ac violentiam animorum contra extraneum fidei dirigerent? Lusatiae et Marchiae pars pessime mulctata a Svecis est: sed in quos quoque congruit illud: aliquid mali propter vicinum malum. Ita tempora sunt: igitur durare oportet, et quicquid accidit mali, in eo ita se gerere atque tractare, ut bonum evadat. Deus faciat, ut possimus! Neque hoc humanarum virium opus est. Vale, Amicissime COLERE, meque ama, et haec munuscula boni consule. Raptissime, Wittenb. ad d. XXVI. Februarii CIC IC C XLI.

LII. Eidem.

Migratione in aedes alias occupatus scribit: nec tamen pro carminibus missis reponit alia. Belli calamitates deplorat, et pacemprecatur. De Bannerimorte credita cum aliquid monuisset, voto quodam epistolam abrumpit.

SCribo aliquid potius, CL. COLERE, quam omnino nihil, ne me oblitum officii putes. Videre tamen facile potes, me male vacare, dum in transferenda supellectile mea, librariaque cumprimis, in aedes alias, nam migro veteres, valde in praesenti teneor occupatus. De missis carminibus plurimum amote: quod tibi vicissim mitterem, non erat. Adeo frigent Musae scilicet et nostrae et aliorum. Dum belli totius moles denuo hic alias afflictissimis provinciis incumbit, facile intelligis, quo loco nos atque fortunae nostrae sint. Et tanti tamen erit haec acerbissima licet perpeti, modo per has calamitates bello finis imponatur,


page 761, image: s761

et pacem tandem consequi liceat. De Bannero nondum aliquid certi constat, quem plerique omnes tamen obiisse diem persvasum habent. Et notae tibi artes sunt, quibus ductorum obitus celari solent. Ego te, Amicissime COLERE, diu et feliciter agere opto et me amare. Vale. Raptissime ad d. III. Mart. CIC IC C XLI.

LIII. Eidem.

Dicit literas ejus sibi gratas, nec responsionem molestam. Tum de Barthio memorat abdito inter studia sua. Et quidem sapientiaeac virtuti deditum secretum esse a turbis postulat. Nec tamen immoder ate ferenda putat depravata omnia. De publicis nonnihil commemorat sub finem et ex illo quaerit.

UT semper mihi quam jucundissimum est literas tuas legere, COLERE CL. ita nunquam molestum accidit respondere. Quare neque nunc supersedere eo officio volui, quamvis haud esset magnopere, de quo perscribere foret necesse; praeterquam de Barthio, quod volebas. Quem scies Hallis Saxonicis agere, et meditando scribendoque bene mereri de sapientiae studiis. Si per duritiem temporum edi in publicum poterunt, quae maximus Viraeternitate dignae quotidie musinatur, quanto remotior a negotiis publicis sibi secedens, tanto et innocentior et, ut sic dicam, intimior sapientiae, quae turbas et multitudinem ferme aversatur. Scio quae contra Epicurum Plutarchus egregie disputet: neque tamen vereor existimare, nunc ire cum maxime ea tempora, quibus obtemperandum inprimis illi Gargetti monito sive praecepto sit: [gap: Greek word(s)] , qui sapientiae atque virtuti bona


page 762, image: s762

se fide dare velit: ita turbata non tantum confusaque omnia pessime sunt, verum etiam corrupta. Quod placido tamen potius et aequo ferendum animo est, quam erumpendum ob idaut in cachinnos cum Democrito. aut contra in lacrumas enm Heraclito: quod utrumque indignum sapiente esse, Romanus censuit Sapiens. Ad Wolferbytum hactenus non satis feliciter pugnatum a nostris. Nunc illud agitur, ut Hazefeldius copias suas conjungat; ex eo denuo jacietur alea, et utinam casu, qui maxime in publicum expediat. De Hungaricis ac Polonicis rebus si quid habes certi, perscribe, et vale, mi Optime et Cl. Colere. Wittenbergae, ad XII. Julii, Anno gratiae CHRISTI MDC XLI. raptim.

LIV. Nobilissimo Juveni Matthiae Hoe ab Hoenegg S. P.

De Testimonio ipsi impertito scribit. Officia spondet. Commendationem apud Patrem petit; cui vitam longiorem optat; et de fratre e thermis reduce nonnihil addit.

QVoniam Reverendissimus Dominus Parens nihil notavit in testimonii forma, quod mutaretur, MATTHIA Nobilissime, idcirco dedi operam, quo, prout consignatum literis erat semel, ita et typis describeretur. Caetera Rector Magnificus executus est, cujus et erant; qui ad Parentem Reverendissimum missurum se exemplaria ultro recepit. Et exhibebit una, ut puto, harum lator. Leve vero et perexiguum est, quod hac in parte vobis a me praestitum: quodque tantum abest, ut paternorum meritorum


page 763, image: s763

magnitudinem in me aequare possit, ut ne attingat quidem, et longe abest. Non injucundum tamen penitus erit hoc vobis gratificandi studium nostrum, persvasis, detrectaturum me nihil unquam, ex quo aut voluptatem aliquam aut utilitatem vobis capere liceat. Vale, Nobilissime mi MATTHIA, meque ama, et Reverendissimo Domino Patri me commenda diligenter. Quem superare publico bono quam diutissime, assidue DEUM immortalem boni omnes veneramur. Vale iterum et Nobilissimum fratrem, si redierit, quod precor, ex thermis sospes, iterum iterumque meo nomine amplectere. Wittenb. ad d. XXVIII. Septembr. A. CIC IC C XLI

LV. Epistola Dedicatoria AD SERENISSIMUM PRINCIPEM DOMINUM MAURITIUM, SAXONIAE PRINCIPEM; qua NAUDAEI Bibliographiam politicam Ei consecravit A. CIC IC C XLI.

Favorem sibi ab indole Principis promittit, etiamsi alterius rem ferat. Celebrat vero Ejus natales summos, et educationem institutionemque optimam. Atque huic commodum fore dicit hunc scriptorem. Praedicat etiam ingenii alacritatem bonitatemque, et discendi cupidinem in illo; cui non disconveniat iste, cum Principi disciplina maxime prosit, docens imperare aliis et sibi. Cujus autores lectissimos hic liber nominet ac monstret, Ejus exemplo iturus per plurium manus. Deinde optat Ei Patrique ac Fratribus vitam longiorem, et constantem in bonas literas amorem: ipsique peculiariter perpetuam cum Musis conjunctionem:


page 764, image: s764

ratione quoque voti hujus addita, exemplo Principis potissimum laudato hic, quo caeteri excitentur, monumentis aeternis illius etiam res tradituri, cum maximae ejus gloria.

FAvebis pietati nostrae, PRINCEPS ILLUSTRISSIME, et quod augusto tuo nomine inscripsimus munus, sereno ac hilari et tibi proprio vultu admittes. Non aliud nobis aut haec facilitas juvenilis aetatis, aut tuae naturae excellentia spondet. Quae post tot maximarum virtutum nomina, quae incrementis laetissimis quotidie efflorescunt magis ac magis, te indulgentissimum etiam fecit. Sentio, quid solicitudini meae timorem objiciat. Sed minime patieris fraudi esse, si, quod inopiae nostrae defuit, de opulentia aliorum supplevimus. Quotusquisque ornandis templorum sacrariis sua tantum artificia infert? Et vota quae solvunt, ab aliena industria redemerunt ante. Intra cujusque animum ipsa pietas est: quod extat foris, et ducit oculos, ostentat eam, non facit: ac itaque unde unde sit, parum resert. Genus ex Regibus, vitam ac spiritum ex iis trahis, qui Regibus Pares. Sic qui futurus esses, definivit statim nativitas: et cum sequenti fortuna vel incunabula transegerunt. Sed nondum admotus populorum imperiis, quibus natus, dum adolescis sub Patre Maximo, et quicquid firmata praestiturus aetate, per hanc annorum mollitiem quotidie discis ac hauris; non alienum videbitur, DOMINE, pagellas istas in contubernium illud felix, quod contraxisti cum Musis, me tradidisse. Quae tibi si ipsae haud monstrant, quae magnum et Diis simillimum Principem exhibent; describunt tamen et nominant veteres juxta ac novos, qui, et quam commodissime quisque, possint docere, quod in qualibet


page 765, image: s765

arte et doctrina primum omnium maximumque est. De mentis vigore et incredibili illa cupidine sciendi quid dicam? Quae capacissimam tuam indolem sic agit et rapit, ut quicquid pulchrum atque egregium extat, complecti animo gestias, et honestissimae cujusque rei notitia pectus implere. Quare sicut aetati, sicut fortunae tuae hi nostri libelli quadrant optime; ita ingenio quoque haud disconveniunt. Quod maximum non tantum, sed prudens etiam ac frugi imprimis es nactus, ut, cum nihil, quod honestum per se ac liberale sit, alienum hominis magni cognitione statuas; haec tamen inprimis non ignoranda censeas, quae Principis personam maxime decent. Neque enim te fugit, omnes quidem sapientiae partes sacras coelestesque esse; sed convenire aliam aliis magis: principibus autem nullam aeque necessariam esse, quam quae directrix est data actionibus humanis, et imperandi rationem ac modum tum aliis, tum nobismet ipsis, aperitque ac monstrat. Quae utraque ars, ut perdifficilis ac quamvis ardua est; sic tam feliciter neminem nasci accidit, qui sine doctrinae adminiculis ad excellentem aliquam et singularem gloriam in ea aspiret. Cumque latissime pateant ambae, ultimaque inprimis; ex uno hauriri satis ac disci vix possunt. Neque vero exstiterunt pauci omni aetate, qui nobilem magnificamque operam eo contulerint. Seu ipsas praeceptionibus sapientissime comprehenderent, seu alia ratione iis irent consultum. Et has elaboratissimas ac absolutissimas haberi, intererat sane humani generis. Cujus salus, ut publica inprimis tranquillitate nititur, ita haec expetenda aliunde haud est, quam ubi parendi et imperandi partes se recte habent. Caeterum regnari ab aliis facile patitur, qui sui ipsius


page 766, image: s766

potens est: et hoc qui sibi paravit ac stabilivit regnum, non jam unius provinciae amplius aut gentis, sed par terrarum orbis imperio existimandus. Sed ut auctores ad unum omnes legere necesse haud sit; non ignorare tamen, et nosse cujuslibet pretium, inprimis conducet. Neque enim aliter delectus constat; et optimis ac praestantissimis haerere, hoc demum studere atque proficere est. Quod ipsum libelli nostri cum petant, et in hunc scopum omnis eorum feratur industria; patescit per se ipsorum utilitas, nec jam cum cura atque per ambitum inculcanda hic est. Qui unum abs te, tutela atque praesidio Tuo, petuntque ac rogant humiliter, clementia tua et comitate efficere velis, ne quid expediat male, quam induerunt audaciam animis; qui non contenti per eruditorum vagari cathedras, in Principum etiam domos, et illa limina, quo per custodiam adeundum, viam affectent. Nam semel admissis probatisque abs te cum aperueris favoris publici viam, vel invitabuntur in manus hominum, et per legentium plausus exultabundi et ipsi incedent, grati juvenibus, exemplo tuo, eodem nec viris ipsis ingrati, ad quos hoc propius accedis ingenio, quo ab iisdem aetate longius abes,

Ante annos animumque gerens curamque virilem.

Quam admirabilem bonitatem naturae tum Tibi, ILLUSTRISSIME PRINCEPS, tum Serenissimae Domui Tuae, tum universo orbi Christiano optimi quique gratulamur, et multa inde atque ingentia afflictis et fessis patriae rebus promittimus; ac haec ut expleas olim, atque vel ampliora efficias, pro salute, pro incolumitate, pro incrementis atque successibus Tuis omnis aetas, omnis sexus ac ordo quam religiosissime vota nuncupat, et apud aeternum Numen solicitis precibus


page 767, image: s767

intercedit; ego non tantum diuturnitatem Tibi in terris, et vel nostrorum annorum partem, cum Fratribus Serenissimis, et maximo Patre, a cujus vita ac felicitate et nostra omnium, et sors cujusque ac status pendet; sed et constantem amorem in literas, et quod hoc adolescentium annorum flore iniisti cum Musis foedus, ut proprium tibi ac perpetuum esse velis, opto assidue, voveoque ac precor. Nam nisi fortunae cujusdam altioris, qualis est Tua, exemplis juxta et aestimatione liberali, e squalore, et situ, et fati ultimi faucibus vindicantur mature, et quasi in vitam reducuntur; jacebunt perpetuo, nec de contemtu et senio unquam surgent dejecta ubique et profligata sludia. Quin exspirabunt penitus, delebunturque ex aevo hominum: ut cum de eruditione, cum de humanitate, de Sapientia ipsa denique, actum fuerit; pro elegantia artium, incultus turpis; pro doctrinarum omnis generis luce, profunda horrendaque inscitiae nox; pro legum morumque regimine, libido effrenis, et omnia miscens agensque barbaries terris incumbit. Magna profecto vis exemplis principalibus inest. Habentque hoc quasi proprium in alto atque sublimi posita, ut, quicquid situm inferius est, impellant ac trahant. Namque et summum illud et extimum coelum reliquos orbes secum rapit. Qui suum quisque licet nacti motum sint; non tamen ad propriam magis quam ad illius legem circumaguntur. Pari modo nobiscum comparatum est. Sequitur quisque indolem suam: nec usque adeo tamen sibi uni ita incumbit, ut non in Principis vitam ac mores simul inclinet, qualisque hic est, et ipse velit videri. Quae spes quantaque fiducia redibit Musis, cum, quas plerique (temporum quidem alii turbme, alii irati atque


page 768, image: s768

agrestis ingenii sui instinctu acti in praeceps) aut, ut calcatas, contemtui; aut, tanquam inutiles, odio habent, magisque et magis exagitant; Tu decus Principis, Tu omnium amor, asseras tibi et in complexu ac sinu clementer habeas? Quotusquisque non irascetur errori atque inertiae suae, et literarum fastidium damnabit in se, quas ipsa rerum culmina mirari, amare, colere intelligat? Excitabitur certe exemplo tuo celsior quaeque ac generosior indoles, et aemulatione pulcherrima in optimas artes flammatum animum rapiet, ac mox eodem plures alios, ceu misso fomite convertet. Tum instar felicis examinis laeta ac uberi copia provenient undique, qui decus et majestatem studiorum magnifice reparent, et tueantur nobiliter, praestantes animis, et omnis doctrinae genere referti ac culti: neque deficient etiam, qui fortunam et statum humani generis utiliter juxta ac sapienter gubernent: atque hic rursus semper aderunt decora ingenia, quae quicquid eximium ac ingens, et quod erudiat posteros, domi forisque gesserint, perennitati seculorum vividae eloquentiae genio commendent. In quo cum illud ipsum positum sit, quod pro laboribus atque vigiliis suis maxima quaeque et virtus et mens expetere folet, sibi cummaxime Principes consulunt, qui quam arctissime literas, et eruditissimam quamque ac disertissimam indolem demereri et obligare sibi student. Enimvero quid attinet gessisse magna, bellique ac pacis illustrem extitisse artibus, ni sit, qui monumentis victuris enarret, et fide annalium vigere perpetuo atque in fama rerum manere jubeat? Marmora quippe ac statuarum honores, vultus et facies; non facta ipsa atque virtutes eorum, quibus tributi, custodiunt: et fixi uno in loco nec diutissime manent,


page 769, image: s769

et post injurias alias, et tempori ipsi obnoxii sunt. Quicquid eruditorum industria felix elaboraverit semel, slatueritque in publico, id angulo uno claudi haud potest. Emicat late per populos, quamvis remotas gentes adit: atque per universum terrarum orbem adeo et ipsas animorum nostrorum imagines vulgat: eoque adversus casus et tempeslates tutius atque securius est, quod, quia ubique legitur coliturque, nullibi totum extingvi potest, et in aeternitate temporum durat. Sic femper et nusquam non literis virorum ingentium perstat memoria: ipsique ad posteros majori admirationi sunt; quo admirabilior dicendi vis in eo, qui tradidit, fuit. Solet enim tanta cujusque haberi virtus, quam verbis potuere extollere praeclara ingenia.

LVI. Praefatio addita.

Notitiam scriptorum bonorum maximam partem eruditionis esse statuit. Atque idcirco illorum operam non parvi aestimat, qui auctores indicant et recensent. Quod Naudaeus in Politica faciat scientia, nobilissima omnium, et latissime patenti; ut adeo majora requirat adminicula et solertiores indices, ut electio sanior institui queat. Libellum primum ergo Naudaei offert Bibliographiam, quam cum autore suo laudat, et aperit, unde acceperit, et a quo stimulatus fuerit, ut ederet. Secundum facit Grotii Consilium pro Legato Gallico. Tertium, Coleri ad Baronem de Zelanca Epistolam de Politico studio. Causamque ordinis ejus, quo hi positi fuerint, exponit; Editionemque sibi liberam fuisse putat, quod pridem publicata privata esse desierint; nec rationes silet, ob quas potissimum hos autores dederit.



page 770, image: s770

AMICE LECTOR,

NOsse plerosque scriptores omnes, ex quibus ad eruditionis cujusque summam proficere licet, non tam principium ejus quam bonam partem statuere par est. Nunc quidem quam maxime, cum omni in genere literarum tam admirabiles progressus fecimus, ut videamur tenere summum: ne sapientiae ulla facile exstet pars, quae non ab infinitis pene auctoribus tractata perpolitaque mirifice sit atque exculta. Quos omnes ediscere, atque vel legere saltem diligentius paullo, ut perdifficile est; sic multum proderit, in promptu ac numerato veluti eosdem habere, aut evolvendos, si otium suppetit; aut consulendos, cum est necesse. Quare non parvi illorum operam facere oportet, qui ordinaturi praeclara studia, primo omnium de ipsis auctoribus docent. Inprimis, si nomenclatores haud tantum, sed et censores honestos agant: itaque se tractent, ut non contenti nominasse scriptores, de virtutibus etiam, quibus quisque eorum pollet ac praestat, prudenter admoneant. Tum enim proclive deligere est, atque cavere adeo, ne posthabitis optimis, deteriora quae fuerint, consectemur. Quod ut egregie tibi, quos exhibemus, libelli, ac in primaria humanae sapientiae parte, quae civiles et Imperatorias artes exequitur, promittere audent; sic dubitare haud decet, eos acceptos tibi ac gratos fore. Namque quo excellentior caeteris haec ipsa Philosophiae pars est, eo majora praesidia etiam et adminicula requirit. Et sic cum quam latissime pateat, maxime omnium hujusmodi opera indiget, quae et disponat materias, et quibus quaeque explicata autoribus sit, cum cura ostendat. Primus libellorum Gabrielis Naudaei est, hominis Galli, sed longe eruditissimi.


page 771, image: s771

Quem Bibliographiam Politicam inscripsit, quod plerosque auctores omnes enumeret, qui ad cognitionem ac usum summae illius ac nobilissimae artis scribendo aliquid contulissent. Editus hic septem annis abhinc Venetiis est. Quem ex ipsius auctoris munere Clarissimus atque Amplissmus Vir, JACOBUS JANUS, Serenissimae Principis D. HEDWIGIS, D. CHRISTIANI II. Saxon. Electoris Viduae, Medicus, amicus meus summus, cum ex Italia, quo locupletandi ingenii, quod summum nactus, atque doctrinae, qua excellenti in omni genere jamdudum instructus, gratia, ex munere amplissimo, accepta venia, Pythagorae Platonisque exemplo profectus fuerat, huc attulisset secum; mihique pro singulari, qua est in omnes, humanitate ac benevolentia in me, videndum ac perlegendum liberaliter concessisset; illico ego cum novitate opusculi, tum incredibili elegantia invitatus, describendum curavi. Enimvero cum animadverterem summam ac singularem eruditionem in eo cum pari judicandi dexteritate committi quasi ac concertare invicem; atque has tantas laudes sermonis genere pudice atque viriliter culti commendari mirum in modum et amplificari; alia quavis re citius quam venustissimi et utilissimi libelli possessione carere me posse existimavi. Nihil tum tamen de ipsa editione in mentem venit: nec quicquam de eo cogitavi ante, quam Generosus ac Nobilissimus Vir HENRICUS a FRISEN, Serenissimi Electoris Saxoniae Consiliarius et Legatus, (de cujus laudibus quicquid dixero, id omne, sic summa omnia nactus est, minus erit) interpellasset securitatem, quam sic vocare liceat, nostram, et vellicasset quasi immemoris aurem. Ad eum enim (ut avidissimus est deliciarum hujusmodi;


page 772, image: s772

et exactissimus literarum censor, ipse omnium consultus,) cum permisissem libelli exemplar; isque illius egregias dotes, qua pollet intelligendi subtilitate, vel primo statim aspectu deprehendisset; dignum quam maxime censuit, qui et Germanis nostris ederetur denuo: cum spes haud esset, tot importatum iri exemplaria, unde et innotescere satis liber, et quas promitteret utilitates eximias, in Cisalpinos etiam homines uberius paullo conferre posset. Ad quam rem tamen Nobilissimus Virita auctor nobis fuit, ut, quod nobiscum communicaverat comiter, ex Gallia Belgioque redux, Illustris et Maximi Viri, HUGONIS GROTII, pro Christianissimi Galliarum Regis Legati studiis conscriptum consilium ederem una et evulgarem. Tum quod id nondum descriptum esset publice; tum quod idem propemodum argumenti genus, licet brevissime, et pro illius, cui destinatum, persona, exequeretur. Sed agitanti id mihi peropportune memoria subiit ejus Epistolae, quam de constituendo Politico studio JCtus Eruditissimus, Christophorus Cölerus, ad Generosum Baronem STANISLAUM ZELENIUM VITELLICUM de ZELANCA, ante hos quadraginta annos admodum scripserat, et cum doctissimis ac elegantissimis notis in C. Cornelii Taciti de Germania libellum, ediderat. Eam itaque in lucem acusum, unde tractu annorum subducta erat, si revocarem, NAUDAEIque ac GROTII libellis adjungerem, pro egregio Juventutis ac utili videbar facturus. Parum solicitus interim, quo quisque ponerentur loco ac ordine, non producendi in pompam aut curiam; ubi haec publica nisi religiose custodias, prosternere dignitatem ac prodere videaris. Sed potest primus NAUDAEO non praeter rem assignatus videri,


page 773, image: s773

tum quod editionis inde nata est causa; tum quod domestico et familiari quodammodo peregrinum et velut hospitem postponere, nec come satis et incivile haberi posset. Denique vel concessurus ultro COLERUS videbatur videnti et vivo, defunctus ipse vita non modo, sed omni studio etiam ambiendi. Ac possis dicere [gap: Greek word(s)] GROTIO, nonnisi medium debuisse attribui. Ne alio, quam honoratissimo conspiceretur, qui dignitate non modo praecelleret reliquis; sed jam transgressus propemodum Ingenii ac Eruditionis humanae terminos, sic emineret plerisque, ut contra antiquitatis fiduciam aut unus, aut cum paucissimis seculum nostrum absolvat. Dabitque veniam INCOMPARABILIS VIR privati juris rem asserere conatis. Ita enim est: non haeret bonitati invidia. Quae larga sui et prodiga potius est, et quam latissime munera sua manare gaudet. Nec est revera magnus, qui non et bonus. Quid quod jamdudum privata esse desierunt in tot descripta exemplaria, et pluribus vendicata: Contraque naturam rerum est, ut possint latere, quae magnis autoribus prodita sunt. Quorum seria non tantum, sed remissiones etiam solemus mirari, et in thesauris ostendere sic, ut excellentium artificum manus; quibus exercuere opificia sua, non tam ut consummarent artem, quam oblectationem ex ea ut caperent, et ne cessarent. Sed maximum nobis praesidium in illo positum est, quod haec dum edimus, non magis rationes proprias, quam ejus consilium et auctoritatem secuti sumus, cui summus seculi Vir propter tot excellentissimas, quas deprehendit olim in eo coram, et nunc mirifice amat dotes, plurimum tribuit; quantique ab eo fieri soleat, minime omnium ignorat. COLERUM


page 774, image: s774

autem vel ideo haud omittendum duximus, ut cum NAUDAEO mutuas operas traderet, et quod deesse videbatur alteri, alter suppleret. Nam ut praecipuos antiquorum nominare haud praetermittat Gallus; recentes tamen ac juniores, ipse recentior, curiosius exequitur. At contra ea COLERUS in nostri et antecedentis proxime seculi enumerandis auctoribus, quos neque omnes videre potuit, parcior, vetustiores ac priscos diligentissime recenset. Sed ignorandi neutri sunt; et ut ad sapientiam veteres; sic ad prudentiam novos legisse, inprimis conducet. Qui cum pro indole hominum temporumque nostrorum scripserint, apta cummaxime habendaque in usu praecepisse videri queunt.

LVII. CHRISTOPHORO COLERO S. P. D.

Pro schedis gratissimis agit gratias. Probat vero exercitia ejus Oratoria in Latina et Germanica lingva, petito ex historia argumento. Monitus ab ipso agnoscit culpam. De Opitio satis facturum se ipsi pollicetur posthac. De militis Caesareani invasionibus queritur, timens inde annonae caritatem et ipsam famem. Sed DEO confidit, et ab hoc pacem precatur.

CLarissime Vir, pro eruditissimis schedis tuis, quibus non ita pridem me voluisti donare, tantas gratias ago merito, quanta me voluptate illae perfuderunt legentem. Mirifice autem probo institutum tuum in exercendis lectissimorum adolescentum ingeniis. Tum quod Latinis jungis patria; tum quod ejusmodi argumenta deligis, quae et jucunda per se existunt, (omnis enim historia deleclat;) et ad civilem


page 775, image: s775

prudentiam virtutemque comparandam plurimum conferunt. Enimvero ut Romani veteres Graecam lingvam cum patria jungebant perpetuo; ita optime hodie cum Latina nostra excolitur; ut in utraque dicendo valeamus. Latina carere non possumus, quia non jam ampliustam gentis unius quam universi orbis est. Ad nostrae studium et gloria et utilitas patriae invitat: nec tam invitat, quam obstringit. De Berneggeri [gap: Greek word(s)] in Lipsii [gap: Greek word(s)] notis quod interpellavi te praeter rem, ignosces nobis ita; ut eo te nomine amo plurimum, quod excitasti veternum nostrum, et vellicasti aurem de Catalogo Lipsiensi. Quem sane inspectum oportuit rerum hujusmodi curioso. Sed ignosces, amabo, negligentiae nostrae, et condonabis amico hoc quicquid est non sane quam gravissimi commissi. De Opitio videbo sane, ut tibi in tempore satisfaciam. Nunc non licebat. Et tu id veniam dabis nobis. Mire iterum has regiones afflixit Caesareanus miles: ut nobis magnopere timendum sit de incendio annonae. Is denuo nunc transductus Albim ponte navibus ducto, similem vastitatem et alteri invecturus ripae. Ac utinam non novas calamitates hostis ipse et ultima malorum, famem ipsam, importet. Sed DEO erimus curae, qui tandem pace conventa diu jactatam patriae rem turbatamque pessime in tranquillo consistat! Vale et me ama. Raptim ad d. XXV. Febr. CIC IC C XLII.



page 776, image: s776

LVIII. Nobilissimo Viro-Juveni Maximiliano Ferdinando Hoe ab Hoenegg, in Lungkwiz ac Gönsdorff, S. P. et O.

De laudibus Petri Cunaei multus est, Viri, qui cum Jurisprudentia literarum omnis generis peritiam, et inprimis eloquentiam summam copulasset. Ubi generatim de nexu sapientiae et eloquentiae necessario et pulchro disserit. Quum vero utilia juventuti scripta ejus putet, Orationes denuo edi curasse se ait, quas, quare Hoeo inscripserit, amantis sime docet.

QUae illustrarunt seculum nostrum maxime praeclarae ac pares aeternitati indoles, in iis merito suo et PETRI CUNAEI nomen ponimus: Viri in tantum aestimandi, in quantum virtus ac eruditio intelligi possunt. De gravitate propositi, et integerrimis ejus moribus nihil dicendum in praesenti est. Quam excelluerit doctrina atque ingenio, monumenta Viri, atque tot summae et nobilissimae artes, quas capacissimo pectore erat complexus, abunde testantur. Etsi enim Jurisprudentiae, quam regiam artem appellavit Plato, inprimis se dederat, eamque professus publice cum maxima laude; tanta in eo praeterea tamen universae antiquitatis, Barbarae, Graecae, Romanae; tanta literarum omnis generis, quibus censeri eruditio solet, peritia juxta et usus fuit, quanta in illum cadere potest, in quo ingenium studiumque paria fecerint. Accedit dicendi vis, et illa pulcherrimae orationis copia, quae in ipsius libris conspicitur; ut nescias doctioremne Cunaeum an magis disertum


page 777, image: s777

et eloquentem pronunciare oporteat. Convenio fidem tuam, MAXIMILIANE, qui minime peregrinus in ejus scriptis; numquid notasti ibi, sodes, aut maculosum ac turgidum uspiam, aut remotum ab usu atque ineptum? Verba quam pura, delecta et efficacia sunt? Figurae et sensus quam decori et pulchri, et plane viriles? Totum genus denique quam non affectatum ac declamatorium, sed generosum atque civile; quale et frequentatum optimo cuique veterum est, et Salustiani vigoris agilitati inprimis respondet? Nempe, ficut in ordinanda tractandaque universa studiorum ratione antiquos sequebatur maxime, quos optimos omnium ac praestantissimos ad intelligendum statuebat duces; ita nec hic ab institutis et disciplinis eorum discedendum putavit. Quos non minore cura cum excoluisse dicendi quam sapiendi artes animadverteret; hac quoque in parte aemulandos sibi illos censuit, nec committendum, ut quorum solidam et omnibus partibus absolutam doctrinam aemulatus esset, dicendi cura et eloquentiae laude iis concederet. Praecipue cum par hujusmodi coeptis adesset ingenium; et ipse non ignoraret, quanti referret, quo ore ac lingva meditationes illustres notitiae mortalium insinuentur. Nam quod virtutem Poeta Princeps venire gratiorem perhibuit in pulchro corpore; illud de sapientia quoque existimandum est. Quae tum divina et admirabilis maxime, cum rebus respondet oratio, et sensus coelestes pari sermonis genere explicantur. Nunquam aut Plato aut Aristoteles, credo, obtinuissent, ut quaedam quasi Philosophiae numina, et olim, et etiam nunc haberentur, nisi intelligendi juxta et eloquendi Principes exstitissent. Et quod multorum inventa clarissima abolevit


page 778, image: s778

vetustas, non alia causa factum putaverim, quam quod lepore sermonis ac dignitate destituerentur. Vere enim Poeta dixit, vivere libros, sine genio aliquo, qui animet quasi, haud posse: et iste vero in quanam re alia, quam ipsa oratione, vigeatque ac spiret? Sed in CUNAEO, etsi quamplurima sunt, quae viri ipsi mirentur ac tollant; ex adolescentum usu tamen erit imprimis frequentari scripta ejus ac legi. Non tantum ut ad cognitionem meliorum literarum ipsorum ingenia imbuantur mature, et ut perspiciant, quibus praesidiis opus sit, qui solide et non inepte eruditi nomen tueri postulet; verum etiam, ut honesti atque decori sermonis sibi supellectilem comparent, et ejus exemplo absolutissimam veterum eloquentiam aemulari, ac quantum potest, exprimere discant. Qua in parte ut studiis commodisque eorum consulerem, navavi operam, ut Viri Cl. Orationes, quae annis proximis Leydae prodierunt, denuo typis exscriberentur apudnos; quod metuebam, ne fraudi foret tanta exemplariorum paucitas: quorum vix tria, aut quatuor huc esse allata, haud ignorabam. Videbarque CUNAEI ipsius manibus hoc genus debere officii, ut quem amassem, cum viveret, semper adeo fecissem magni, hunc mortuum quoque haberem comiter, ejusque memoriam, quantum in manu nostra positum, studerem servare. Quo istis quoque in oris Viri cum paucis comparandi duraret nomen, quod nusquam extingvi, et celebrari ubique ac vivere merebatur in animis hominum, fama rerum. Tibi vero MAXIMILIANE NOBILISSIME, ut nunc allegem, quibus de causis has Viri summi Orationes inscripserim, etsi incomparabilis Parentis tui plura in me, et maxima quidem laudanda ac praedicanda merita ha


page 779, image: s779

beam: malo tamen universam propositi nostri rationem ad temetipsum referre. Ita enim et singulari amoenitate ingenii tui, et incredibili discendi optima quaeque ac praestantissima, tuoque loco digna imprimis, ardore ac studio, tum exquisita comitate morum, et ut sic dicam Venere, dudum me tibi, maxime vero cum studiorum causa superioribus annis in hac illustri sapientiae ac doctrinarum sede cum Nobilissimo Fratre ageres, atque frequenter mecum, ac familiarissime esse soleres, obstrinxisti; ut ex quo consvetudine tua carendum fuit, nec satis superstes ipse mihi, nec carus aeque visus sim. Cujus affectus amorisque mei in te ut publice monumentum exstaret, quodque ad posteros etiam, quanti tot tuas egregias et praestantissimas dotes fecerim, testaretur, tuum dulcissimum semper mihi praescripsi nomen. Et gestiebant hae disertissimi Oratoris Musae ire ipsae ad te, qui inter caeteras ingentes artes non parum attenderis eloquentiae hactenus, eamque inprimis judicaris dignam, in qua felicitatem in genii majorumque tuornm gloriam experireris. Quos ista quoque laudis parte ad dignitates maximas aspirasse, assidue tecum, recordabaris. Mihi quidem ex eo non levis fiducia nascitur, fore certe, ut et excepturus eas in sinum atque complexum tuum humaniter; et indulgentissime habiturus sis, ubi admiseris semel. Nam sua quemque natura et studium in alio delectat. Vale.

LIX. Ingenio ac Eruditione praestantissimo ANDREAE SCHW ARTIO, J. U. C. S. P.

Notatiunculas in quasdam Cunaei Orationes earumque


page 780, image: s780

Oeconomias atque conspectus ei dedicat. Jungendam hic novorum et veterum lectionem censet. Causasque hujus instituti sui depromit. Et felix iter precatur.

CUm in Orationibus istis notarem nonnulla, quae junioribus et necdum assvetis lectioni auctorum veterum crucem aliquam sigere posse videbantur, consulendum illis his existimavi notatiunculis, quae, dum recenseo descriptas typis paginas, inter legendum natae sunt: cum et oeconomias Orationum nonnullarum, atque conspectus chartis illinere placuit; ut de inventione rerum tractationisque ordine constaret scilicet, et via ad imitandum adolescentulis aperiretur. Exilia sunt, fateor: non inutilia tamen illi, ut speramus, aetati, cui dicavimus proprie: qui ad adultos et grandes nihil haec pertinere jam praemonemus. Poterat rectius, dicat aliquis, in quodam auctore veteri poni haec opera: quod id versare juventutem genus satius sit, quam scriptores recentes. Ego vero ita habeo, et diligenter legendos veteres, nec negligendos in novis ac nostris, qui veteres praeclare atque feliciter aemulati. Cum ob alia, tum ob idipsum, ut doceant, qua via atque itinere ad laudem eandem pervenire oporteat. Tibi, AMICISSIME SCHWARTI, nulla alia causa inscripfi hoc quicquid est, quam ut testem habeas consvetudinis ac familiaritatis, quae inter nos biennio integro domestica fuit. Cum in Museo, in mensa, in omni congressu atque sermone me et eruditi ingenii tui amoenitate, et svavitate morum singularique modestia ita cepisti ac obligasti tibi, ut nunquam conversationis ejus sine voluptate aliqua meminisse liceat. Quid? quod ultro ad Te Orationes Clarissimi Viri affectabant viam denuo, quod primum


page 781, image: s781

inde ad nos venissent. Quae ut honeste, et paulo comtius dimitterentur, viatico aliquo instruendae erant, quod testaretur apud te de studio nostro, quo hactenus eas essemus complexi. Vale, et quod adornas iter, feliciter confice, meque perge amare. Wittenbergae, VI. Kalend. April. Anno CIC IC C XLIII.

LX. Clarissimo VIRO Christophoro Colero S. P.

Camerario dat liter as has ferendas, et mittit per eum hymnum Prudentii cum Commentariolo suo extenuato modeste. Bello Bohemico nominato pacem ardentissimo voto expetit, quam impetrare dicit solos criminum poenitentes, DEI beneficio, quod precibus exorat.

CLARISSIME VIR,

NOn dimittendus sine literis Camerarius noster fuit, qui nunc se sistit Patronis, ut fidem et suam ipsius et nostram liberet. Plinianae Epistolae nondum absolutae praelo sunt. Hymnus Prudentii cum Commentariolo nostro se tibi nunc exhibet, et utinam probet! Studebit sane: ut possit, a benevolentia tua expectat. Nam meritis suis diffidit. Et nulla videt, nisi tu perspicacior ipso fueris. Sed hoc mittamus. De bello, quod nunc incumbit Bohemiae, multa afferuntur. Utinam sileat tandem hoc nuntiorum genus, et illud potius audiatur ubique, quod de pace jucunda et grata et posteros ipsos exhilaratura, praedicet. Vovemus singuli, vovemus universi: an et oramus serio Deum, et ita oramus, ut impetrandi habeamus fiduciam? Quod non possunt, nisi qui poenitenda


page 782, image: s782

cavent admittere, et admissa deplorant. Quod tamen non noster in nobis, sed Domini spiritus operatur. Hoc itaque agamus, eum ut impetremus, ut, quod praestare homo non potest, Numen suppleat. Vale et me amare perge. Witteb. ad d. XIII. Jun. CIC IC C XLIII.

LXI. Eidem S. P.

Nüsleri obitu se perturbatum dicit, amici sui nunquam oculis conspecti. Ac proptereae non mediocriter lamentatur. Apelli sua officia spondet. Sententiam suam de rotundis culicibus in Hadriani epigrammate proponit. Prudentiana sua extenuat, nec non Pliniana. De Barthio et publicis quaedam his subjungit.

CLARISSIME VIR,

GEminas tuas recte accepi, quae cum dulcissimae venirent caeteris partibus, ea sola merum fel, aut si quid hoc tristius amariusque extat usquam, loquebantur, qua de Nüsleri excessu nunciabant. Dicinon potest, quam me confuderit iste nuntius, imo prostraverit dejeceritque. Nam quamvis corporis oculis nunquam viderim, animi tamen eas in eo deprehendisse dotes virtutesque maximas videor, ut merito eum vel in paucissimis amaverim. O eruditum, o eandidum, o amantissimum Buchneri Nüsleri pectus! Ergone carendum inposterum te erit penitus, nihilque restabit amplius, in quo explere amore tui saucium animum liceat, quam tui nominis virtutisque memoria? Quae tamen quando recoletur nobis sine acerbissimo morsu atque dolore? O gravem, o irreparabilem animi jacturam, et talem penitus, quam solo


page 783, image: s783

moerore perpetuo tester; nullis unquam verbis describam! Sed concedendum fatis est, et attendendum Sophocleum illud:

[gap: Greek word(s)] .

Interim danda nobis opera, ut postquam ipse excessit coetibus hominum, memoria ejus tamen ibi perduret. Nobilissimo Domino Apelli salutationem nostram gratam fuisse, vehementer gaudeo. Literas ejus legere ingens profecto beneficium interpretabor. De rotundis culicibus in Hadriani Imperatoris Epigrammate non possum certe meliorem interpretationem afferre Salmasiana. Culices pati, est infestari a culicibus; quos rotundos dixit, non quod ipsi tales essent, sed rotunda tubercula a morsu relinquerent. Itaque sicut in Digestis legitur, furem suae rei pati, pro furtum suae rei pati; ita Hadrianus rotundos culices pati dixit, pro rotundos culicum ictus pati. Simili ratione in West-Gothorum legibus, quod idem summus ac maximus Vir observavit, duodecim flagella, centum fustes accipere dicuntur, quos totidem ictus flagellorum et fustium necesse est pati. Prudentiana nostra cur attolleres tantopere, causa non erat. Itaque quam affectum tuum probo, tam non admitto, quas confers, laudes. Epislolarum Plinii textus absolutus est: jam index exercet praelum. Postea notae nostrae subibunt: extemporaneae illae, et de quibus ante editionem nunquam cogitaveram. Quare vereor valde, ut probaturae se eruditoribus sint; et satis erit, si tyronibus aliquem fructum promittunt: quorum maxime causa has mihi imposui partes. Nam doctos nonnisi Salmasius aut Barthius, vel istis pauci similes erudiant. A Barthio jamdiu est, quod nihil accepi. Nec ego interim ad illum quicquam dedi,


page 784, image: s784

veritus, ne molestus essem, et inquietarem secretas curas, quibus immersus. Ultimae ad me Hala datae erant, nam per vices modo ibi, modo Lipsiae agit. Si quid ad illum placuerit, curatum dabo. Pacis negotium lente procedit. Interim Magdeburgum Doemiziumque Svecorum copiis tenentur clausa. Venturas legiones aliquot Caesareas, quae solvant obsidium, canit Fama

Tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri.

Vale, Eruditissime COLERE, et amantissimum tui amare perge. Witteberg. ad d. VII. Augusti CIC IC C XLIII.

P. S.

Ostermannus noster te amicissime salutat.

LXII. Eidem S. P.

Sibi et aliis donata gratissima fuisse dicit. Vult tamen affectui deinceps modum poni et se parcius laudari, adolescentiam vero pluribus meletematis obstringi. De Plinii editione cum monuisset, tumultuariae scriptioni ut ignoscatur, petit.

GRatissima mihi fuerunt munera tua, nec minus accepta aliis, quibus eadem destinaras. Itaque de omnibus bene meritus es: de me praeterea hoc quoque nomine, quod perhonorificam mentionem ibi mei fecisti. Ego vero etsi affectui tuo in me modum nolim praescribere, velim tamen parcius deinde collaudes, qui me libenter imparem fateor tantis encomiis sustinendis. Adolescentiam autem perge deinceps tibi hujusmodi meletematis praeclaris ac utilissimis magis magisque obstringere; pro quo officio


page 785, image: s785

quantum deinceps tibi patria ipsa debebit? Plinius noster ad finem adductus praeter indicem et notas, quae nisi fallit typographorum data sides, sequenti septimana absolventur. Exemplaria maximam partem Francofurtum ad Viadrum deferentur. Nam Closemanni sumtibus descriptum typis opusculum est. Inde igitur compendio habere exemplaria poteris, quot voles. Proxime plura: nam ne inanis rediret Zacharias, haec tumultuaria opera (nam occupatissimus eram;) illinere chartis interim libuit. Tu ignosce humaniter, atque me, quod facis, ama sincere atque perpetuo tuum. Witteb. ad d. XVI. Octobr. CIC IC C XLIII.

LXIII. Eidem S. P.

Pro missis gratias agit multas, quae magni aestimat, et juventuti prodesse plurimum censet, ipsique laudem foenerari. Poloniae rebus timet. Cui sacrificulos nocere putat. Nec incommoda Wittebergensium tacet ex itineribus militum. Quare pacem a Deo expetit. Scribit pariter, Barthium nondum venisse, ac humanarum rerum incertas vices allegat.

CLARISSIME VIR,

BInas tuas, et una cum iis, quae mittebas, elegantissima munera accepi. Pro quibus ut singulares tibi et ago et habeo gratias, ita mirifice non probo tantum industriam tuam, sed gratulor quoque juventuti, quae illa industria tua frui potest. Nam et judicii non vulgaris est, optima et utilissima proponere; et iis uti posse, magnae felicitatis. Nam quot ingenia ad frugem eam et laudem non perveniunt, quod in ineptos


page 786, image: s786

et imperitos ductores inciderunt. Quare si ita perges de aetate hac, deque patria tua mereri bene, quantum et cives tui, et posteri quique tibi debebunt? Mihi vero subinde gratum erit accipere, quod et utilitatem in publicum, et laudem ac gloriam tibi promittere poterit. De Polonia valde vereor, ne in discordias et turbas incidat, unde mox bella, et quae sequuntur bella, oriantur. Quo sacrificulorum consilia spectent quotusquisque non videt? Et desunt minime alteri, ut videtur, parti, quibus vim ac violentiam propulset. Nos per itinera militum et quandam quasi castrorum imaginem, dum equitum manus cum impedimentis copiarum, quas Erfurto non ita pridem deduxit N. hic commoratur, in dies propemodum singulos damnis novis et cladibus sumus expositi. Quas non gravabimur ferre tamen, si quid utilitatis et commodi inde ad rerum summam accedit. Interim metus et spes, dum castra collata castris manent, ancipiti aestu omnium animos vertuntque ac agunt. Quem brevi explicabit tamen et tempus anni, et gubernator omnium Deus. Quem ut felixque ac bonus ad nos respiciat quamprimum, et pacem reddat nobis, omni mentis devotione venerorque ac rago. Illustris Barthius nondum explevit nostram spem: et valde futurum vereor, ut ante proximum festum eruditum et sapiens pectus complectar. At quanti interim intervenire casus possunt? Nempe et homines sumus, et supra nos DEUS negotium agit. Qui uti vult, ita flemus aut ridemus homines, et expositi vicibus innumeris, et in momenta singula mortales. Vale, Clarissime et Eruditissime COLERE, et me, quod facis, constanter ama. Wittenberg. ad d. XXVIII. Octobr. CIC IC C XLIV.



page 787, image: s787

De rebus Polonicis itemque Pannonicis, si quae habebis inposterum, nisi grave est, mone.

LXIV. Ad D. Matthiam Hoe.

Scribit de dedicatione, qua Notis a se illustratas Epistolas PLINII Electori Seren. inscripserat, ut beneficium immunitatis et frumentarium in Professores Acad. collatum in ea celebraretur publice. Illius oblationem dilatam permittit Hoeo sic, ut modestius non posset, exemplari uno et ipsidonato. Admonet eum simul sermonis quondam habiti super mensa sua, quo ipsum cum Georgio Fabricio comparasset, et similem gratiam Principis promisisset. Totare arbitrio ejus relicta, voto religioso epistolam terminat.

PRAESUL REVERENDISSIME, Magnifice ac Nobilissime Domine, PATRONE SUMME,

ANnus ipse est, cum in gratiam Nobilissimorum quorundam ac praestantissimorum juvenum C. PLINII Epistolarum libros non excudendos tantum curarem denuo, verum et notis quibusdam illustrarem. Qui cum sub praelo tenerentur, factum est, ut SERENISS. ELECTOR ET DOMINUS NOSTER CLEMENTISSIMUS non modo ab omni onere et intributione militari Professores hujus Academiae immunes et liberos universos pronunciaret, verum et frumentariis quibusdam reditibus liberalissime donaret. Quod Incomparabilis Principis beneficium maximum cum dissimulandum mihi minime omnium existimarem, eas ipsas Epistolas Plinii Serenissimae Ejus Celsitudini inscripsi. Sed sub id tempus


page 788, image: s788

cum nondum ad finem perductae essent notae, non potuit satis tempestive mitti liber, ut SERENISSIMO PRINCIPI exhiberetur. Postea vero ea et fata patriam atque ex iis optimum Principem exercuerunt curae, ut importunum maxime esset obtrudere talia. Cumque in dedicatione illa, ut incredibilis ista in Academiam suam liberalitas Principis et beneficium maximum innotesceret publice, et alibi quoque terrarum celebraretur meritis laudibus, spectaverim maxime, videbar abunde id impetrasse, ex quo in publicum ire liber atque in oras diversas coeperat distrahi. Ita factum, ut offerendi curam omnem propemodum omiserim; veritus, ne quid offenderem, si suo non tempore id agitarem. Sed cum non ita pridem denuo Maximus Princeps in Academiam nostram pius munificusque fuerit, frumentarium illud beneficium peculiari rescripto in hunc quoque annum clementissime nobis confirmans, bellissimam mihi occasionem dari existimavi perficiendi ea, quae hactenus distulissem hoc toto anno. Caeterum cum eam de tua incredibili benevolentia erga me fiduciam habeam, ut sicut melius, ita libentius neminem ipsas offerendi partes in sese suscepturum plane habeam persvasum, libellum ipsum in praesenti nunc mittere placuit, ea conditione tamen, de eo ut libere statuas, quid videatur. Nam si indignum et imparem longe putaveris, qui maximo Principi offeratur, age, REVERENDISSIME PRAESUL, et angulum quendam ac qualescunque latebras in Museo tuo illi indulge, aut ad quemvis alium dominum sine transire; sin aliter videatur forte, a facilitate tua humanissima religiose peto ac rogo, ut tertium exemplar membrana pura compactum in Bibliothecam tuam locupletissimam


page 789, image: s789

levidense donarium patiaris referri: et inaurata duo reliqua SERENISSIMO DOMINO ELECTORI offerre, eique studia mea et Musas commendare denuo (namque fecisti et ante id liberaliter;) non dedigneris. Biennium est, et quod excurrit, cum forte in mensa, cujus honore me tum cnm aliis quibusdam eras dignatus, mentione meorum studiorum tam honorifice facta, ut non tralatitium pudorem incuteres, ultro praeferres, daturum te operam, ut speciali me gratia ELECTOR SERENISSIMUS afficeret. Cum simul de eruditissimo sene GEORGIO FABRICIO, et quid ipsius meritis datum esset, explicares. Ego vero etsi libenter fatear, me et ingenii et eruditionis copia longe inseriorem Viro illo Clarissimo, quemque Itali juxta ac Galli admirati sunt, esse: nihilominus tamen adhuc mirifice delector illo judicio tuo, qui me cum eo potissimum componendum putaris, qui cum communem non modo patriam habeam; sed cujus studiorum cursum quoque aemulatus quodammodo secutusque semper sim, (quamquam longo intervallo ejus legens vestigia) tuaeque in me affectionis ac benevolentiae pignus inde ejusmodi cepi, ut nullum certius ac luculentius a quoquam aliud dari posse existimem. Ducor itaque maxima spe fore, ut quicquid ipsemet videbor mereri minus a me, id ab insigni hac prothymia tua erga me sperare possim. Sed totam hanc rem, quod et supra dicebam, judicii tui, PATRONE OPTIME, facio. Quicquid igitur tuo et benignissimo et sapientissimo animo aut de libello, aut de meipso denique faciendum videbitur, in eo libenter acquiescam. Nam si quid secus evenerit, nil praeter meritum meum me pati putabo: sin laete ac prospere cadet res, id omne et tuae benevolentiae, PATRONE,


page 790, image: s790

et incredibili bonitati Principis asscribam. Quo nomine sicut plurimum tibi post multa alia beneficia debiturus denuo sum; ita enixe navabo operam, ne moriar ingratus. DEUS te, REVERENDISSIME PRAESUL, servet, et omnibus rebus eximiis familiam tuam nobilissimam florere perpetuo faciat. Wittenbergae ad d. IV. Decembris anno recuperatae gratiae CIC IC C XLIV.

LXV. Eidem S. P.

Sperat veniam intermissae scriptionis, cujus causam rejicit in morbum, quo si consumtus fuisset, melius secum actum existimat; malis tamen solatia opponit; et bellicis rebus adductis pacem a DEO precatur.

NOn diffiteor culpam neglecti scribendi officii, et ideo tu facilis eris in venia nobis largienda. Quanquam multa impedimento fuerunt hactenus, morbus inprimis, quo longe gravissimo et periculosissimo decubui. Et nisi benigne opem tulisset Deus, fuisset tibi Buchnerus sane, ita omnia desperata erant; fueruntque, qui obiiste praedicarent. Et potius quidem fuerat, digressum vita, quam diutius agere, inter spem metumque perpetuo anxium, et tanta tristia audire non tantum, sed et videre, quinimo et pati. Sed parendum DEO est, et acquiescendum fortunae praesenti, et cogitandum, quae mala putantur, haec esse, si Euripidi credimus, in caelo bona. Sed cur non credamus,


page 791, image: s791

quae hic propemdum Christianus? Serenissimus Elector quo adducturus quas contrahit Dresdae copias, nondum satis constat. Nam ad Torgensem arcem recuperandam non tanto apparatu videbatur opus esse; sed brevi de eo constabit. De Torstensohnio diversa nuntiantur. Königsmarckium sunt qui captum, et qui oppetiisse memorent: neutrum tamen certum aut exploratum. Deus pacem largiatur, quae una rerum optima et praestantissima. Vale. Praefestino ad d. XIX. Junii MDCXLV. De Torstensohnio certiora habebitis: et expecto, et si quid ex Polonia novi.

LXVI. CL. VIRO CHRIST. COLERO S. P.

Post soteria ejus nihil scripsse se fatetur deficiente occasione ac impedimentis aliis objectis, non ex ingrata mente: unde veniam sperat: licet nunc etiam avocent multa. Quae dum indicat, refert etiam, quae agantur in Academia. Neque tamen se potuisse diutius tacere dicit, tanta in se pietate illius probata. Pro cujus significatione agit gratias, et perpetuam sanitatem prccatur.

EX quo soteria tua persoluta pro me post recuperatam valetudinem reddita mihi sunt, nihil ad te me perscripsisse libenter fateor, nec potuisse aliquid dare, pro certo tibi, Clariss. Vir, affirmandum habeo. Neque enim tum ulla mittendi erat occasio: Deinde Dresdam profectus negotiorum quorundam causa sesqui mensem in itinere eo consumsi. Cum rediissem, erat jam Barbarossa noster apud vos: accessit mox erysipelas, ex quo per duas septimanas graviter


page 792, image: s792

laboravi. Nisi se ita haberet res, non excusari tibi haec mora posset. Et me ingratitudinis intolerandae me ipsemet primus omnium reum facerem. Nunc aliter autem cum comparatum sit, ea de tua humanitate fiducia nascitur mihi, libenter te condonaturum nobis silentium, quod non tam sponte sumtum, quam necessitate quadam expressum est. Quod enim accuratius paullo, et prout par erat, in praesenti pro studio atque officio tuo singularique affectu in me agere gratias non possum, fecerunt Panegyres et alia negotia Academica, quae his diebus et distrinxerunt nos hactenus et adhuc occupatos tenent. Nudius quartus Senatus habitus de novo Rectore constituendo: nudius tertius renunciatio solennis Doctorum otiosum nobis negotium dedit. Heri Collegium nostrum Conventum habuit de eligendo Decano alio: hodiernus dies creandis novis Magistris dandus, in quam Panegyrin ut veniam tempore, praecipitanda non tantum, sed abrumpenda etiam omnis scriptio fuit. Malui autem inconditum aliquid et festinatum mittere, quam amplius silere. Neque enim id fieri poterat sine gravissima suspicione aut insignitae socordiae, aut ingratitudinis summae. Libenter enim fateor, me sic obstrictum teneri hoc munere, hac pietate tua, Clarissime COLERE, ut neque verbis ullis exprimere satis, nec ullo unquam tempore dignam tibi vicem reddere queam. Ago itaque gratias, non quantas meritus es; sed quarum in praesentia copia fuit: Deumque precor, ut optime semper valeas, qui tam humaniter super afflicta mea valetudine voluisti dolere, et tum prolixe super eadem restituta laetari. Vale, et proxime, si DEUS volet, uberiores expecta, meque perge amare, qui me hoc erudito egregioque carmine aeternum


page 793, image: s793

tibi devinxisti. Raptissime, d. XVI. Octobr. MDC XLV.

LXVII. Eidem S. P.

Pro missis agit gratias, et sibi grata fuisse refert, quae de Hoffmanno cognoverit. De Osnabrugensi negotiatione, deque Svecorum rebus et Poloni molitionibus nonnulla scribit. Pro Schlibitio cur am profitetur, quamvis non neget difficile Praeceptoris privati locum commodum obtinere. Adjicit his nonnihil de Dissertatione sua de stylo, se inscio in Dania iterum excusa, et epistolam formula usitata finit.

PRO Indice Hallianorum operum, sed maxime pro auspicialis Orationis tuae exemplo, singulares tibi, Clarissime VIR, ago et habeo gratias. Gratum etiam fuit e literis tuis discere, Nobilissimum Dominum HOFFMANNUM, quem officiosissime ut meis salutes verbis, etiam atque etiam peto, non alieno ab editione Hallianorum characterum, quos vertit, animo esse: et expectare ipsum de Viri summi vita digna nonnulla cognitu. Quae dum mittantur, licebit editionem interim in tempus illud producere. De Osnabrugensi negotiatione lentum dubiumque negotium. Sweci Donawerdam obsident: quos magnis itineribus Caesareanus sequi discitur miles: ut liberet urbem, et hostes fluminis transitu prohibeat. Opinantur prudentiores omnes ad praelium aciemque rem iti deductum. De Poloni molitionibus si quid certi habes, quaeso, perscribe. Sunt, qui Hungariam eum respicere putent: et ipsi Caesari adeo suspecta ea arma esse. De Christiano Schlibitio utinam facere possim, ut reipsa cognosceres, quam cupiam hominis tui causa:


page 794, image: s794

sed rarae occasiones se daut, quibus et rationibus ejus et studiis bene consuli queat. Pauci sunt, qui liberis suis privatos Praeceptores praeficiant. Et si qui sunt, non ita tamen liberaliter habent. In causa non sordes, et emere avidus animus: sed inopia publica, et bellis exhaustae avitae plerorumque fortunae. Si quid tamen juvare potero, faciam certe id sedulo ac perlibenter. Dissertationem de stylo nostram amicus noster Thomas Bangius, me imprudente, in Dania iterum curavit excudi. Ejus exemplar mitto ad te; idque ut bene consulas, rogo. Vale et salve, Clarissime Vir, meque perge amare studiosissimum semper et amantissimum Tui. Raptim, Witteb. ad d. XII. Septembr. CIC IC C XLVI.

LXVIII. Eidem S. P.

Censura est de Gabrielis Ackeleye Dissertationibus in Taciti de Germania libellum, in quibus id maxime improbat, quod solum metum potentis vicini causam justificam belli facit. Post illam de Apelle ac Pomario quaeritur.

DEderas nuper negotium cuidam illorum, qui ex Silesia profecti ad nos praeclaris studiis incumbunt, quaerendi ex me, ecquid de Gabrielis Ackeleye Dissertationibus in Taciti de Germania libellum videretur. Dixi tum, de ea re perscripturum me ipsum ad te; non ut potestatem aliquam censendi de aliis arrogarem mihi, sed tibi ut satisfacerem, quoad liceret. Ne itaque verba dedisse videri possem, scias me obiter saltim hactenus inspexisse libellum eum, paulo ante ex Dania missum ad me, notasseque perinde, non


page 795, image: s795

imprudenter atque absurde auctorem disserere de rebus, quas in disquisitionem vocat: alicubi tamen nimis politicum videri, hoc est, plus boni civilis studiosum, quam pium et Christianum hominem deceat. Cujusmodi illud est, quod potenti vicino bellum recte inferri posse existimat, cum metuas, ne sedendo opprimaris. Quam sententiam et Alberico Gentili placuisse video, cum de bellorum jure disputat, itemque Clapmario, arcana Rerumpublicarum explicanti. Male; et jure meriti, qui Grotio nostro notarentur. Nam quod jus solus timor, sola suspicio tribuere possit? Quanto praeclarius idem ille maximus Vir: adversus infestos malos a divina providentia, et ab innoxia cautione, non a vi petendum praesidium est. Sed sicut ipsi Principes, ita Politici quoque jura actionum non tam honesto et pio, quam utilitate ac commodo metiuntur. Adeo ut, qui haec negligunt, illa respiciunt, in scholas relegandos, non recipiendos in aulas atque consilia Principum putent. Cujusmodi quid de Roterodami Declamatione de Pace nescio quis pronunciavit. Haec interim, donec accuratius legere librum et observare plura licet. Utrum Nobiliss. Dn. Apelles adhuc vobiscum agat Wratislaviae, quaeso mone; simulque, quid de Pomarii indole videatur. Nam quamvis mihi se valde approbet, tamen nosti, magnas humani animi latebras et sinus varios esse. Tibi autem de ejus ingenio exploratissime puto constare, quo sincerius de eo me docere pro candore studioque tuo in me poteris. Vale, et me studiosissimum tui et amantissimum perge amare. Ad d. XVI. Jan. CIC IC C XLVII. quem tibi felicem ominor ac faustum. Raptissime.



page 796, image: s796

LXIX. ELRO TERSERO S. P.

Addita haec Epistola fuit parentationi in obitum Erici Unonis Troilii. De quo ad Terserum scribit; in quo id probat, quod ad se dederit literas. Dolet autem Consangvinel ejus casum praem aturum. Ubi tamen docet, ad DEI providentiam respiciendam, unde certis simum solatium fluat. Adjungit epistolae expetitum carmen, in poematis Buchnerianis non obvium.

REcte fecisti, TERSERE, quod nihil veritus ad me dedisti literas. Neque enim quidquam mihi contingere gratius poterat fiducia istac studii ac benevolentiae meae in te. Quam utinam in laetiore argumento tibi probare liceret. Doleo enim Consangvinei casum ex animo, tum parentum optimorum, tum patriae etiam causa: cui et ornamento juxta et esse praesidio poterat, fi coeptum studiorum cursum absolvere potuisset. Sed DEUS fata fortunasque nostras dispensat et ordinat. Nec efficacius ullum praesentiusve remedium adversus dolorem et aegritudinem paratum hominibus, quam in omni casu habituque fortunae ad DEUM et providentiam respicere, eoque referre, quidquid ufu venerit nobis. Namque cum optimus ipse sit, nihil ab eo venire unquam mali potest, utut malum videri queat. Quod diligenter qui secum cogitat, acquiescet facile voluntati divinae, et quicquid ingruerit mali, in bonum convertet.

- - - [gap: Greek word(s)] .


page 797, image: s797

[gap: Greek word(s)] ;

Pindarus ait. Quod si et carmina, ut putas, solatii aliquid promittere habent; meum non fuit ea in re petitioni tuae deesse, cui negare nihil ausim, cujus venia mea mihi in manu posita sit. Quare ut satissaciam tibi, tuaeque opinioni conceptae de me; habe, TERSERE, Epigrammation istud tibi, non quidem acumine et elegantia, sed solo affectu et tibi gratificandi studio commendandum. In quibus rebus me tibi semper approbabo, TERSERE. Optime vale, et amantissimum tui Buchnerum amare perge. Wittenbergae Kal. Martiis An. CIC IC C XLVII.

TRoilius ad doctas Batavum dum tendit Athenas,
A magni Heinsiadae sedet ut ore sitim;
Tum quos BOXHORNI liquidos facundia fontes
Irrigat, et Clariis aemula pocla vadis;
Involvit mersatque ratem vesana procella,
Et totum innuitur navigium Oceano.
O quam ERRICE jaces indigna morte peremptus!
Quam sorbes alias, et petis, Optime, aquas!

LXX. CHRISTOPH. COLERO S. P.

Binas mittit literas, additae ejus rei causa. De Halli characteribus monet, et de Ravio judicat. Paucis interpositis aliis Scioppium canem esse putat. Caeterum brevitatem epistolae vult tribui curis, quae Decano sibi creaturo Magistros incumberent. Clarissime VIR,

PRoximas nostras cum fasciculo neglexit auferre Rufus noster. Interim quia alias mihi abs te reddidit,


page 798, image: s798

jam binae tibi a nobis, veniunt. Characteres Halli a quodam Borusso versos vehementer cupio videre, ut cum Hoffmanniana Interpretatione conferre possim. Christiani Ravii Orationes vidi, legi. Multa magnaque de Oriente promittit nobis. Neque nequicquam plane. Quae tanti tamen non facio, ut, dum Graecorum et Romanorum sapientia frui licet, me mari committam, patriamque cum Africa aut illis terris commutem, ubi has exoticae eruditionis merces redimere liceat. Quare haec Belgis, haec Gallis, et aliis, quibus navi eo ire commodum, quippe maritimis mercimoniis florent, relinquamus. Novi hominem jamdiu, atque familiariter. Est erecto et satis capace ingenio; sed in quo semper plus paulo modestiae et verecundiae desideraverim. Neque Boecleri in Svetonium, nec Famiani Stradae decadem alteram hactenus vidi. De ultimo Cl. quoque Rauscherus apud me questus est. Spero e Francofurtensibus nundinis allatum iri id libri. De Scioppio nihil miror; antiquum obtinet; atque ut semel canis natus est, esse haud desinit. Bonos juxta et malos petit; nec se putaret vivere, nisi latraret. Jam Magistrorum examina fervent, et penes me in praesenti Decani partes. Quare valde occupatus sum. Quod ideo scribo, quo brevitati nostrae benignius ignoscas. Vale et me perge amare. Wittenb. festinanti calamo ad d. XXVI. Martii A. CIC IC C XLVII.

LXXI. EPISTOLA JOH. PFEIFFERI ad Buchnerum.

Sui notitiam in Buchnero renovat. Postea quaerit, quid


page 799, image: s799

hic censeat de negotio scholastico, quo Mitternachtus Gerae pro Dieterici Rhetorica Elementa Rhet. Vossiana introduci velit, cum Superintendens Zopssius maxime sententiam ipsius super ea re rogitet, gratis non edendam.

ANtequam rei, cui haec impenditur scriptio, causam commemorem, Excell. tuae significandum duxi, quare eo progressus sim audaciae, tam impolita ut haud verear ad tam politas manus transmittere. Credo quidem, tanto tamque praeclaro Viro, cui quotidie licet inter optimos versari, mei plane obliteratam, et prorsus ex animo hactenus esse deletam notitiam. Ast illa recurret, et Excell. tua facile odorabitur, quis sim nomine facieque, quin et affectu, si haud gravatim voluerit meminisse, me aliquot per annos paedotribam Beatiss. Dn. D. Balth. Meisneri, Gottofredum et Danielem, binos filios, tunc materna sub cura, privata instituisse opera. Taceo prolixam illam benignitatem ab Excell. tua toties in me largiter effusam, ferme per totum, quod Wittebergae egi, sexennium. Deus coelitus tam eximio pubis studiosae Patrono uberrima vicissim suae clementiae ac favoris tribuat incrementa! Cardo rei, de qua scribendum, vertitur in hujusmodi negotio scholastico. Nimirum de auctore Rhetorices Dn. D. CONRADO DIETERICO, hic Gerae in Gymnasio hactenus ultra XXX. annos recepto, jam novus Rector noster, M. Sebastianus Mitternacht , non tenuem movet scrupulum. Diserte enim affirmat, impossibile, ut his praeceptis quispiam discentium ad solidiorem sludii eloquentiae possit pertingere usum. Modo accusat ordinem, modo definitiones seu descriptiones quasdam tam troporum quam figurarum, tanquam otiosas, seu plane inconvenientes,


page 800, image: s800

modo exempla tanquam a scopo devia, et similis generis multa. Contra mirum quantum commendat satis quidem suo modo commendabilia Elementa Rhetorica, ex institutionibus et partitionibus Rhetoricae autoris haud infimi Vossii contracta, a sese parva aliqua accessione aucta, quae ipsa nominati DIETERICI Ionge multumque praefert libello. Qua in causa Consistorium nostrum Rutheno-Geranum prudenti volvit et revolvit rem examine, nihilque citra cognitionem argumentorum sedulam sibi sumit decernendum. Imo totum quodcunque id est, ex ipsius artificis hoc nostro tempore celeberrimi sententia pendere vult perquam Reverendus Dominus Superintendens noster, M. JOH. CASP. ZOPFIUS, S. S. Theol. Baccalaureus; qui quamvis ignotus tibi, per me Exc. tuae, et toti Leucoreae vestrae quamplurimam impertit salutem, quidque putes, sibi exoptat fieri exploratissimum. Idcirco mecum egit, ut pro ea, qua apud te valerem, consvetudine, tuum sciscitarer consilium, nostro in Gymnasio num in adhibendis praeceptis Rhetorices Dietericus Vossio vel Vossius Dieterico sit praeferendus? Majorem proinde in modum submisse animitusque ab Exc. tua contendo, arduis quidpiam subtrahere velis occupationibus tuis, ut me industrium tuum cultorem aliquo instruas responso. Quod ipsum cedet in scholae nostrae provincialis commodum, studiique eloquentiae, cujus in Germania nostra, nemine refragante, jam solus existis Phosphorus seu Antesignanus, felicissimam propagationem. Ob subministratum saluberrimum in re dubia consilium, spondeo vel aurum vel argentum, munifica manu procerum rei apud nos scholasticae erogandum. Fides erit verbis. Ad calcem


page 801, image: s801

Deum sospitatorem summum intima precor mente, ut Exc. tuam quam diutissime praestet incolumem servetque florentissimam. Gerae d. XXVII. April. A. S. CIC IC C XLVII.

LXXII. Mitternachtii ad Eundem.

G. J. Vos sium scriptorem laudat optimum, et queritur de eo, quod ei non Lutherano quidam detractum eant. Deinde controversiam illam de Rhetorico Compendio vel Dietericiano vel Vossiano tradendo juventuti exponit, quae a Buchnero sit decidenda. Rhetoricam suam exemplarem simul judicio hujus subjicit, antequam edatur, et venerationem ejus maximam in se testatur.

Excellentissime atque Clarissime BUCHNERE, Praeceptor ac Promotor aternum Venerande,

VIrtutem in hoste etiam laudandum, nonnemo sapienter olim praecipiebat; qui ut hodienum idem quorundam insusurret auribus, necesse propemodum arbitror. Quanta enim dexteritate felicitateque suos Clariss. G. J. Vossius formet ingenii foetus, non est, quod latere Te, Vir Amplissime, queat, quem nihil omnino in isto studiorum genere. Nihilo tamen minus vivunt, qui tantas Viri dotes oculo vel coecutiente, vel minimum lippiente intuentur, neque in Lutheranorum scholis aut Gymnasiis proponendum publice statuunt. Ego, qui non queam ignorare, quanto


page 802, image: s802

cum emolumento pubi scholasticae aliquot jam annos Numburgi Vossiana praecepta, Senatu applaudente, tuerint instillata, svasor eram, ut hic etiam in illustri nostro Rutheneo eadem traderentur. Comprobarunt hoc meum institutum plerique, quorum interest, proceres. Unus vero, qui plus caeteris videtur sibi sapere, reluctatur tenus hac: qui quamquam a reliquis, quos Collegas habet, non adeo pendatur magni, ne tamen videantur ipsi violenter contrariari, Tuum, Vir Cl. calculum Pl. Reverendus Dn. Superintendens noster addi cupit, quem tantae passim esse putet auctoritatis, quantae inter eruditos sint paucissimi. Libere itaque, quid de Vossii sentias Elementis, quae a nobis aucta transmittuntur, edicas. Fecimus equidem nonnihil; sed nihil tamen fecimus, nisi quod factitasse Vossium in Partitionibus noveramus, aut in ipsis majoris momenti Institutionibus deprehendimus. Tuo suffragio introducetur autor laudatissimus, cujus rei emolumenta, quae speramus futura certissime, tuis quoque laudibus, jampridem licet exquisitissimis, nonnihil tamen superaddent. Age proinde, et augustum tuum de libello judicium pro ea, qua polles ubique auctoritate, pande. Caeterum Amplissimi Domini Consistoriales Khetoricam meam exemplarem, quam privatim ad illustranda Vossii Elementa adornavi, typis describi publicis discupiunt: ne tamen omnis expers auctoritatis prodire videatur in Eruditorum conspectum, limitassimis tuis oculis illam placuit subjicere. Confiteor equidem, me tantum non habuisse otii, ut in chartam potuerim conjicere opellam: e tenui enim memoriae thesauro effudi, quicquid hic vides. Confiteor et istud, haec quae cernis addita, Celeberrime Buchnere, non mea, sed


page 803, image: s803

discipuli cujusdam, et quidem secundae classis, scripta fuisse manu. Caeteri enim qui puriores pingunt literas, aut non omnia habebant, aut non ad manum erant. Neque diffiteor, me sphalmata, quae scribenti adolescenti subrepsere forsan quamplurima, eliminare non potuisse. Festinandum enim fuit hac quidem vice. Quod si tamen dignam censueris luce communi opellam, [gap: Greek word(s)] , absolvam, denuo limabo, atque ursae in morem lambendo formam conciliabo politiorem, Tandem transmitto nonnihil operarum nostrarum, quod quidem amicorum nimis avarae manus relictum nobis voluerunt; utque omnia pro eo, quo es in literatos animo interpreteris, est quod rogo maximopero. Quo te loco habeamus, referet aliquando testis [gap: Greek word(s)] Tuo-meus EHRINGIUS. Tribus dicam verbis: BUCHNERUM veneror, ut BUCHNERUM. Vale, Vir Amplissime, atque, quod hucusque fecisti, erudire perge ac perpolire etc. Gerae e Musaeo P. Kl. Maji CIC IC C XLVII.

[gap: Greek word(s)] .

Methodo sum usus arbitraria, ceu vocant, eaque primum proposui discipulis, quae ipsis videbantur necessaria quam maxime. Si proinde divulganda fuerint meletemata, ordinis Vossiani, quem Elementa ostendunt, vestigia diligentissime legam.

Dum has obsigno, immuto consilium, verebar enim ne sphalmatum multitudo, qua contaminatam deprehendebam Rhetoricam meam exemplarem, doctissimis tuis oculis taedium excitaret. Ut autem prima quavis occasione emaculatior illa mittatur, curabo etc.



page 804, image: s804

LXXIII. M. JOHANNI PFEIFFERO S. et O.

Indicat ipsi causas, ob quas gratae fuerint ejus literae; deinde opinatur, de aliis scriptis pronunciare grave esse; interponit tamen sententiam suam de Dieterici et Vossii Rhetoricis praeceptis, ubi et Mitternachtiana laudat, nilque temere mutandum in schola censet, cum meliora utique introducere liceat, et Vossium Dieterico adductis rationibus praefert. Inspergitque nonnulla de discrimine Logici, Philosophi ac Oratoris.

Perquam Reverende, atque Amplissime VIR, Domine atque Amice plurimum semper colende et observande,

PErgratae mihi fuerunt literae tuae, quas exeunte Aprili dederas. Neque enim testabantur tantum servare adhuc te nostri memoriam; sed quanti me faceres etiam, demonstrabant. Quamvis enim is non sim, quem vexet inanis gloriola; tam vecors tamen ac sensus nullius haudsum, quin gratulandum mihi modeste existimem, si a praeclaris et dignitate praestantibus Viris nonnullo me loco haberi intelligam. Quare non potest mihi non esse jucundum, tum quod affatus me literis es, ut profiterere affectum ac benevolentiam tuam erga me, notum jam antea tibi hominem; tum quia tanti visus sum, ad quem potissimum controversiam illam, quae super Excellentiss. Dn. D. DIETERICI Institutionibus Rhetoricis, et Ger. Joh. Vossii Elementis, in constituendis Illustris Gymnasii vestri lectionibus exstitit, dijudicandam ac dirimendam deferres. Et est profecto de aliorum scriptis pronunciare,


page 805, image: s805

negotium anceps, ac opportunum contentioni juxta ac odio: cum paucissimi hominum de se dissentientes aequis animis audiant; aut veritati ultro cedant. Aclicet scriptores operum, quae sub censuram vocantur, ipsi amplius non sint; habent iidem semper tamen fautores suos ac admiratores, qui causam eorum suscipiant: qui saepe tumultuosius agunt rem, quam ipsi, si vivcrent, facturi essent. Quare quo quisque modesto magis sedatoque ingenio est, hoc diligentius sibi ab omni judicandi temeritate atque licentia cavet; nec sese eo adduci patitur, nisi et cogat officii ratio, et veritatis tuendae studium, quo boni omnes tenentur, ab iis id exprimat. Ego quoque minime mihi sumerem copiam dirimendi hanc litem, nisi et postulasses ipse a me, et idem velle etiam admodum Reverendum atque Amplissimum Virum, Dn. M. JOH. CASP. ZOPFIUM, S. S. Theol. Baccalaur. et Superintend. Ecclesiae vestrae Vigilantissimum, esses testatus: praeterea et demandati muneris ratio id mihi quodammodo injungeret. Nam vobis non dare hanc veniam, id vero et parum come, et inhumanum videbatur propemodum: jam nolle consulere pro data copia adolescentiae studiis, ab ea illorum parte quidem, cui docendae ac exornandae publica autoritate praepositus sis; quid aliud fuerit, quam creditas partes deserere; negligere certe ac male implere? Ac ego quidem (ut propius paullo accedamus ad causam,) reprehendendos minime censeo, qui Dietericiana praecepta retineri cupiunt, (neque enim mutanda temere instituta semel disciplinae ratio est) et Mitternachtium laudo etiam, qui non tam receptissima, quam utilissima atque frugifera maxime discipulis suis instillanda putet. Namque hic quoque habebit


page 806, image: s806

locum, quod in negotio alio Plinius dixit: Stultissimum credo ad imitandum non optima quaeque proponere. In Reip. quidem administratione cum magno plerumque conjunctum periculo est, tentare velle, quae inoleverint diu in civitatis mores, et longa consvetudine jus quasi aliquod obtinuerint. Quare toleranda ibi et permittenda saepius sunt, quae cohibere aut tollere aequius erat. In scholis solicitare, quae constituta probe sunt, ut minime convenit; ita sanare affectas partes, corrigereque in melius, quae emendanda intellexeris, nunquam non licet impune. Cum puerorum enim et adolescentum imperita et simplice atque imbelli aetate res nobis est: quae nec corrupta opinionibus contradicere, nec freta viribus resistere valet, unde ferocia vulgo saevitiaque venire haud raro, et in communis perniciem rei erumpere solet. Videturque praecipua iis, qui praesunt ludis, cura incumbere, ut nunquam non pensent secum, ac accurate deliberent, quae provehendis discipulorum profectibus, in ordine ac tractatione studiorum, aut custodire atque tenere, instituta jam ante; aut immutare vel tollere, substitutis quae meliora cognoveris, oporteat. Neque enim putandum optimum, quod vetustissimum est; sed quod utilitatis plurimum ac emolumenti de se promittat. In quo ut summa publicae juxta atque scholasticae rei posita fundataque lex est; ita respiciendum eo perpetuo; nec permittendum, ut nos aut ulla cujusquam auctoritas, aut et praescriptio temporis inde avertat. Quod si ex Dieterici igitur, quam Vossianis praeceptis felicius atque uberius proficere ad eloquentiam adolescentulorum animos certum sit, temerariae rationis fuerit, removere illa ab usu ac disciplina juventutis; sin Vossianis contra ea


page 807, image: s807

debeatur laus, quis tam aut sui sensus, aut studiosus Dietericiani nominis praepostere fuerit, quin publicis scholae commodis sibi cedendum existimet? In eo itaque totius causae vertitur cardo, ut constet probe, uter ad veram, non religionem, quae hic non agitur, sed eloquentiam, qualem in priscis Graecorum ac Romanorum scriptoribus ac oratoribus miramur inprimis, melior et efficacior doctor statuendus sit, Dietericus ne an Vossius. Neque vero aut Dieterico, aut cuiquam alii sua demenda laus, qui pro ingenii ac eruditionis copia ad explicandam tradendamque dicendi artem conferre aliquid voluerunt. Nam in praeclaris rebus vel operam posuisse tantum, conatumque fuisse aliquid, favore et commendatione dignum est. Ad Vossium vero quod attinet, si in istis literis videre quid possum aut facere, ita statuo, eum regnare longe in hoc doctrinae genere, nec quenquam alium de arte ac facultate dicendi plenius, solidius, consummatius quicquam hactenus praecepisse. Neque enim vulgari ingressus via satis habuit unius atque alterius Rhetorum, et Juniorum quidem maxime, quod solet, eorumque non optimi semper commatis, excerpsisse praecepta et collegisse in unum corpus: quicquid habetur veterum uspiam, quicquid novitiorum legitur, majorum gentium certe, hos omnes evolvit diligenter, et accurato examine contulit, confirmatisque, quae vera repererat optimaque, confutatis contra quae falsa tradiderant, sic nobis constituit atque instruxit hanc disciplinam, ut citius demi aliquid, quam adjici posse videatur. Accedit, quod eloquentiae magistros versasset haud probe tantum, sed omne etiam disertissimorum auctorum genus, Poetarum, Philosophorum, Oratorum, Historicorum veterum trivisset cum


page 808, image: s808

cura, et quicquid ab iis, aut esset tractatum scienter atque ex arte, aut eleganter venusteque vel splendide graviterque expositum, animo teneret complexus. Ita enim siebat, ut eo perfectius de arte dicendi atque orandi praeciperet, quo pauciora eorum, ex quibus condenda et instruenda ea est, ignoraret. Non est necesse ire per singula, et sic ostendere, quantum Dieterici labor huic industriae Vossianae acerrimoque judicio concedere debeat. Illud monemus in genere, multa a Dieterico praeterita, non imprudente quidem, sed aut suapte opinione (si fatendum quod res est) aut aliorum auctoritate decepto, quorum notitia carere non possit, qui conscribendae orationis Rhetoricae facultatem consequi optet. Neque enim ad eam satis est, troporum ac figurarum rationem habere cognitam, aut quomodo instituenda pronunciatio actioque sit; quibus duobus locis artem suam Dietericus complexus est: sed est necesse praeterea invenire argumenta, quibus doceas rem, et haec perite connectere ac ordinare; tum et induere mores affectusqua orationi, quibus flectas et moveas auditorem, quo velis, in quo praecipua oratoris vis posita est. Primo autem omnium scire oportet, quae genera causarum seu quaestionum incidant, et quae in quoque premenda via, ne erres: de quibus omnibus ne verbum unum apud Dietericum reperire licet. Quid quod nec Elocutionis locum plane absolvit. Nihil enim de compositione verborum sive junctura; nihil de characteribus, sive ideis dicendi quicquam monet. Quorum disciplinam qui non imbiberit, nunquam profecto pro dignitate rerum, ad utilitatem temporum, cum voluptate audientium decore ac apte verba faciet. Sed de inventione dicat aliquis, itemque de dispositione Logica


page 809, image: s809

seu Dialectica tenenda tradit: morum autem affectuumque tractatio petenda a Philosophis est. Neque enim miscendae disciplinae confundendaeque sunt: et huc, quae alio pertinent, arcessenda. Nonnihil dicunt omnino, qui talia oggerunt: sed meminisse iidem debebant, inventionem oratoriam a dialectica longe divertere: perinde aliam Oratorum, aliam Dialecticorum dispositionem esse. Habet quidem Orator quosdam et locos argumentorum, et partes tractationis cum Dialecticis communes; nonnullos tamen et proprios. Et ipsos communes quoque tam locos quam partes, cum multo aliter Dialecticus, aliter Rhetor consideret juxta atque utatur, omnino ad Rhetora pertinet, et necessarium prorsus est, de inventione ac dispositione monere. Nam quia artes atque scientiae, non subjecto materiali, hoc est, re considerata; sed formali, hoc est, modo considerandi, distingvuntur; statuere oportet res diversimode consideratas pertinere ad disciplinas diversas. Perinde de moribus atque affectibus judicandum est. Eos enim Philosophus considerat, quatenus affectiones animales sunt, et naturales eorum causae indagari possunt: aut quatenus virtutis aut honestatis capaces ad mediocritatem componere licet. At Rhetor vero de iis agit, quatenus ad persvadendum conducunt, et vel movendi perite, vel leniendi sedandique sunt. In quo cum a Philosopho diversus abeat, non minus ad se, quam illum tractationem hujus loci spectare verissime existimabit. Quod si inventio ac dispositio propriae Rhetorices partes eam ob causam habendae non sunt, quod utraque Dialecticis debeatur; certe et Elocutionem et Actionem exterminare oportet. Nam illam a Poetis Oratores, hanc vero ab histrionibus


page 810, image: s810

mutuasse, idoneis rebus probari potest. Sin retinere, licet aliunde acceptas, et pro legitimis habere par est; quidni Inventio et Dispositio idem juris obtineant? neque enim minus necessariae sunt. Quae cum ita se habeant, non praeter rem fecit Clarissimus MITTERNACHTIUS, cum impossibile affirmaret, ex Dietericianis praeceptis discentium quempiam ad solidiorem studii eloquentiae usum pertingere. Nam tot tantaque ad perficiendam eam disciplinam cum desint ibi, vix aliter pronunciare poterat. De ordine quoque ac definitionibus Dietericianis idem quae monuit, non certe nequicquam monuit. Sed demonstrare id longum foret. Habes, Amplissime Vir, quid de negotio isto censeam; sed procul amore et odio incorruptam fidem professus. Vestrum erit decernere, quid ere vestri Gymnasii futurum maxime videatur. In eo enim deliberationis totius situs est finis. Ego vero ut consulentibus de eligendo Magistro ad perdiscenda Oratoriae artis capita, auctor perpetuo hactenus fui, ut quam commendatissimum sibi haberent Vossium; ita deinceps plurimum profecisse in eo studiorum existimabo genere, quibus hic auctor valde placeat. Vale, Perreverende atque Amplissime Vir, et Venerabilem Antistitem Dn. ZOPFIUM officiosissime verbis meis saluta. Wittenbergae ad d. XXIIX. Maji A. CIC IC C XL VII.

LXXIV. Christophoro Colero.

Literas et his adjecta se accepisse fatetur, et nuntiat se aliis inscripta curasse. Pro suis gratias agit, et Panegyricum ejus laudibus evehit. Occasione nuptiarum


page 811, image: s811

et mortis Ducum Illustrissimorum de vicibus rerum humanarum disserit. Meminit deinde Literatorum quorundam, inprimis Aretini, mordacitate suarem facientis. In publicis duobus referendis desinit.

QUas adolescente Junio dederas, eas sub finem mensis Dresdae, quo tum profectus eram, accepi, simulque Panegyricum tuum, et quae pro liberalitate tua alia junxeras. Exemplaria destinata aliis, simul redii, quod ante hos septem dies accidit, ad eos permisi, quorum nominibus inscripta erant. Quibus quam accepta grataque fuerint, dici non potest. Ad me quod attinet, nae ego tibi magnas et singulares gratias ago, pro tam venusto, tam eleganti et erudito munere. Nam ut caetera taceam, de Panegyrico tuo quid memorem? Qui cum pluribus aliis laudibus se commendet, illa praecipue extollit, quod illustrissimorum Würtenbergensium et Monsterbergensium Ducum origines eruditissime ibi verissimeque explicantur. Adeo ut ea parte non magis Oratorem quam diligentissimum Historicum repraesentes. De nuptiis Illustrissimi Sylvii, de morte item Celsissimi Monsterb. Ducis cum narras, videris mihi imaginem nostrae vitae ostendere; in qua gaudia plerumque excipiunt lacrumae, laeta tristibus commutantur. Durabitque hic ludus, quamdiu in hoc theatro agemus personam. De Dani Dissertationibus itemque de Ravii ingenio valde laetor te consentire. Quam mihi de Halli characteribus a Borusso illo versis facis spem, illa me mirum in modum exhilaravit. Quod de Schuppio significas, illud de Petro Aretino memini audiisse. Illi enim mordacitas sua satyrica ingentem rem fecit, dum nemo non Principum ei objecit offam,


page 812, image: s812

qua latratus ejus pacaret. Cum Dresda discederem, nova spes de componendo bello Osnabrugis afferebatur. Sed potius erat habere tandem ipsam rem tam optabilem. Serenissimo Danorum Principi venienti Wittenbergam quid veteri more acclamaverim, hae paginae docebunt. Sed longe excidimus nostris votis, cum Deo aliter videretur, qui nostras res moderatur ac regit. Vale, Cl. Vir, Amicorum unio, et me amare perge. Witteberg. raptim ad d. IX. Julii CIC IC C XLVII.

LXXV. Eidem S. P.

Occupatior jam dehinc liter as promittit ampliores. Pro char acteribus Hallianis agit gratias, quorum versiones laudat, et [gap: Greek word(s)] pollicetur. Svecicam in Bohemia cladem attingit. Pacem a DEO reconciliando impetrandam statuit. De Silesiacis rebus quaerit: Saxonicas tranquilliores esse significat.

CLARISSIME VIR,

NOn quod festinaret magnopere tabellarius, scribo pauca; sed quoniam sub discessum ejus varie distringebar. Olim itaque ampliores et copiosiores a nobis accipies literas: nunc satis erit, de characteribus Hallianis, quas possum, tibi gratias egisse. Nae id politum et elegans munus est: juvitque hanc versionem cum Hoffmanniana contendere. Neutri sua propriaque deest laus; et habet utraque, in quo se altera alteri anteponat: Quod quia vidisti ipse jam olim, nihil necesse est praeter rem agere Criticum, censoriumque in praesenti exercere acumen. Tibi autem, Cl. Vir, ago et habeo gratias, et eas singulares prorsus,


page 813, image: s813

quod libelli egregii compotem reddere voluisti. Dispiciam diligenter, nunquid vicissim lepidum aliquid nec invenustum reponere queam. De clade Svecorum in Bohemia accepta accepisti jam ante, et nosti vetus illud:

- - - Dubius Mars errat in armis.

Quid paci conducat aut obsit, Deus novit optime. Et is pacandus nobis et mitigandus est, ut pacem donet, ne bello funditus pereamus. Quis rerum in Silesia status, qui Buchemii novi Legati processus, ni grave, mone. Nobis adhuc aliqua Halcyonia sunt, sed nondum certa et duratura tranquillitas. Vale et me amare perge, Clarissime itemque amicissime COLERE. Witteb. Cal. Septembr. Anno MDC XLVII. raptissime.

LXXVI. Eidem S. P.

Ad interrogata de Auctoribus quod non respondeat, inde fieri dicit, quod literas ejus non potuerit invenire. Quare ignosci sibi cupit, et se satis facturum illi promittit, senectuti obliviosae hoc imputans. Pomarium dignum ait, cui faveat: commendationem tamen ejus eo fortiorem esse, quae nobilior em locum huic inter candidatos meruerit. Deinde Ostermannum scribit viduum factum. Inque commemoratione publicarum rerum et clausula solemni desinit.

CLARISSIME VIR,

MEmini proximis tuis de nonnullis Auctoribus interrogasse ac quaesivisse te; de quibus ut in praesenti nihil respondeam, casu quodam fit, qui tuas illas non distraxit quidem ac disjecit, sed abdidit tamen,


page 814, image: s814

ut quaerentis industriam fallerent plane. Quare impetranda abs te venia ante omnia est: ne infelicitatem meam socordiam incuriamve interpreteris. Qui satisfacere conabor, quamprimum mihi earum denuo reddita copia fuerit, aut tu subjeceris, quos nominaveris in illis Auctores. Neque enim nunc recordari potero: et sentio, in me congruere et vetus illud: Obliviosus senex. De Pomario causa non erat, quod moneres. Nam virtus et eruditio ejus omni favore studioque digna est. Sed ejus tamen hoc diligentior nobis habita ratio, quod meritis ejus a commendatione tua magnum pondus accedebat. Ita factum, ut inter viginti primum ipse locum obtineret. Ostermannum ingens domesticus luctus oppressit, amissa conjuge, qua nihil carius in rebus humanis, magisque in oculis habuit. Sed patimur mortales mortalia, nec quicquam nobis perpetuum propriumque contingit in vita, quae ipsa nobis etiam in exigui temporis data usuram. Sveci Westphaliam cogitant: Caesarei circa Vinariam sedent: Legatus exercitus Holzapfelius valetudinem contraxit. Ejus eurandae causa Medicum Jena accersiit. Pro certo affertur, eum omnibus modis svadere pacem; eandemque urgere Bavarum serio: et Svecos non paulo aequiores esse; quod facient certo, si sapiant; ne in eos competat illud Tragici: Sequitur superbos ultor a tergo Deus. Vale, Clarissime et amicissime COLERE, ex sententia animi, et me perge amare perpetuo te amaturum. Raptim ad diem XXVII.

Octobris CIC IC C XLVII.



page 815, image: s815

LXXVII. Serenissimo ac Potentissimo Principi ac DOMINO, DOMINO JOHANNI GEORGIO D. G.

Saxoniae, Juliaci, Cliviae ac Montium Duci: S. Rom. Imperii Praefecto Praetorin et Electori Septem-Viro: etc.

Pio, Pacifico, Patriae Patri FELICITATEM PERPETUAM!

Orationem anno climacterico magno superato CIC IC C XLVIII. natali die recurrente habitam, ipso die Onomastico exhibet ELECTORI. Cujus rei ratione reddita, ut indulgentia jam comperta ipse accipiat, orat humiliter, et literarum bonarum porro praesidium ab eo efflagitat: in brevi voto aliquo desinens.

SERENISSIME ELECTOR,

QUae voti ingentis damnatus nuper ad III. Non. Martii, cum quartum et sexagesimum tuum natalem, quanta mereris laetitia, celebravimus, auctoritate publica dixi in publico, nec inscribenda alteri, quam qui dicendi auspicium simul praebuisti ac causam: et offerenda nunc tibi in optatissimis Onomasteriis tuis fuerunt, ut uno actu pietatis geminae gratulationis


page 816, image: s816

officio fungerer. Si prodeuntibus in lucem, quam habiturus quisque, aut collaturus fortunam aliis est, disponit ac ordinat: si sub cujusque vocabulo, et Principum maxime, aliquid ominis (quod multi affirmant) et futurorum in partem utramque augurii latet; neutrum dissimulandum nobis, PRINCIPUM MAXIME, tempus fuit: cum juxta Exortus tuus patriae laetus prosperrimusque fuerit, ac Nomen aeque auspicatum ac felix. Quod si fortunas et facultates nostras in vestrum deferimus aerarium, qui in parendi necessitatem nati sumus; pari jure ingeniorum etiam Vobis reddemus census: ac illos maxime omnium, qui characterem dominicum in omni ingerunt parte: hoc est, eum loquuntur unice, cui alias quoque debentur. Consvevisti jam olim, DOMINE, libellis nostris, quod non habent a se, a gratia tua statuere aliquid pretii: hinc magna me cepit fiducia, hunc quoque te nostrae industriae partum, informem licet, non aspernaturum: idque dum facis, vigorem ei ac robur daturum esse. Ut figulorum opera solaribus radiis in usum durantur, inter manus haesura, si ante occupes prendere; ita perire labores nostros necesse est illico, ni blandior gratiae vestrae apricitas roboret quasi atque sustineat. Accipe igitur, SERENISSIME PRINCEPS, debitum tibi devotionis ingenuae munus, eadem illa indulgentissima dextera tua, quam porrexisti ante non semel, sponsorem ac testem affectus in Musas, quarum sacra ritusque Tu ante hos ipsos triginta, et quod excurrit, annos docendos atque tradendos mihi commendavisti. Quae sicut id operantur inprimis, ut debitam tuis virtutibus meritisque aeternitatem circumdent, ita easdem, INDULGENTISSIME DOMINE, tutas laetasque inposterum


page 817, image: s817

etiam asseres patrocinio tuo. Quamvis enim in universum artes egregiae studiaque tutela Principum indigent; nec quicquam praeclaras animas aut efficacius excitat, aut alit uberius, quam benignum eorum judicium, qui in excelso positi sunt: nostrae tamen graciles illae, quas colimus, Musae praesidio tali opus habent quam maxime: hederis illis, quibus indui frontem et comas solent, similes: quas nisi proximae turris moles aut fulcimentum parietis erigat atque sustentet, aut serpent per humum ignotae, aut calcabuntur contemptae. Voto finiam; sed simplicissimo verissimoque, PRINCIPUM MAXIME, DEUS TE SERVET!

LXXVIII. CHRISTOPHORO COLERO S. P.

Oneroso Rectoratu se functum dicit, in tanta juventutia corruptione. Caeterum valetudinem Colero precatur firmiorem, et redditam gratulatur carmine. De suis operibus etiam nonnulla inspergit, et illi faustum exoptat novum annum.

ITa est, Amice Optime, functus praeterito Octobri Rectoratu Academico sum, quem deposuisse tanto magis laetatus sum, quanto plus molestiarum in eo devorandum fuit. Nosti illud vetus:

Onus est honos, qui sustinet Rempublicam.

Et quo corruptius hodie juventus agere solet, tanto arduum magis est regere eam et gubernare. Te longa et diuturna valetudine explicitum laetor ex animo, et ut cum ea in solidam gratiam redeas, precor. Testandi hujus affectus mei mitto paucos hos versus. Non tam quod peteres, quam quod ipse hoc tibi deberem


page 818, image: s818

officium, quod luculento carmine annis superioribus mihi exhibuisti. Quos ut bene consulas, etiam atque etiam peto. Lexicon Fabrianum ante mensem absolutum fuit. Etymologicum Vossii nondum vidi: nec titulum ejus saltim hactenus in nundinalibus catalogis memini notasse. Nec credo editum. Alterum Academicarum mearum Dissertationum Volumen liberalissime misissem, si aut exemplar apud me fuisset reliquum, aut impetrari a Seelfischio potuisset, qui edi curavit. Dicebat vir bonus, cum appellarem, paucissima sibi superesse, eaque omnia in Lipsienses nundinas fuisse permissa. Ex quibus si unum aut alterum rediret, illius copiam mihi futuram. Adjiciebat de recudendo universo opere, et adjiciendo volumine tertio brevimecum acturum. Versus, de quibus paulo ante, isti sunt:

Explicitus morbo solitas COLERUS ad artes
Surgit, et a tristi vindicat ora situ.
Gratantur Musae Bresleides: augur Apollo
Desvetam repetit laetus et ipse lyram;
Quamque tulit Medicator opem decantat, et artes
Successu gaudens laudat amatque suas.
Et pariter nunc vivet ait Colerus, et ipse
Non dubiae morbus causa salutis erit.

Vale optime, et me perge amare. Raptim Wittebergae IV. Non. Januar. Anno recuperatae gratiae CIC IC C XLIX. quem tibi felicem ominor et fortunatum ex omni parte.

LXXIX. Eidem S. P.

Suspicionis vit andae causa officium suum scribendo probat.


page 819, image: s819

Quaerit autem de Jesuitarum et Monachorum lite quadam. Aversatur, quod negotiationi pacis derogare posset, cui Caesareani Theologi non faveant: quorum sententiae scripto aliquo declaratae se Moguntinus quidam opposuerit recte. Communicari sibi talia cupit, et formula sui amoris teste literulas has claudit.

NOn erat magnopere, quod scriberem, CL. VIR, officium tamen nostrum tibi probandum fuit, ne nostrum silentium suspicionem cujusdam frigoris injiceret; ut quo taciturnior essem, eo minus viderer amare. Illa Jesuitarum et Monachorum controversia compositane sit, an etiamnum disceptetur, quaeso me certiorem facito. Novellae enim nostrae nihil de eo negotio hactenus retulerunt. Praga huc venientes pro certo affirmant, Augustissimum Imperatorem praecepisse Legato Holzapfelio, ut data prima quaque opportunitate praelio decertet. Quae res magnum detrimentum negotiationi pacis allatura videtur: a qua, ni fallor, Caesareani Theologi, uti conventa hactenus fuit, alieniores sunt; quorum sententiam haberi in illo scripto plerique afferunt, quod sibi Ernesti de Eusebiis nomen praescriptum habet. Cui se nescio quis ex Moguntinis Patribus opposuit: qui potiorem religionis catholicae et salutis communis, quam Ecclesiasticorum bonorum habendam rationem vere et Christiane docet. Si quid ejus habes, imperti quaeso, et me amare non desine studiosissimum et amantissimum tui. Ita vale et sospes age, CL. COLERE, in multos annos, et literariam nostram rem, quod facis egregie, strenue juva. Raptim ad d. IX. Maji CIC IC C XLIX.



page 820, image: s820

LXXX. Ex literis datis IV. Non. Januar. Anno CIC IC C LII. AD ANDREAM SVELENBERGIUM, Lignicensem-Silesium, Autorem Bironii Tragoediae Politicae.

Laudat autorem et Drama ejus, utque hoc publicetur propediem optat rogaetque.

POtest hoc Drama tuum testari, quam praestes ingenio, quid in Poesi facere possis; quam recto judicio polleas, quam denique doctrinae atque prudentiae civilis egregiam tibi paraveris supellectilem. Sane Oeconomia fabulae constituta egregie: Versus modulati et pulchri: Ipsa vero dictio ad veterem genium, et qualem in Seneca observamus. Quam ob causam non modo cum summa voluptate legi hoc carmen, sed calculis etiam omnibus prosecutus sum, et dignum existimo, quod non paucorum oculis pateat, quibus copiam ejus feceris, sed usus publicus quod terat; quod id ex usu omnium fore existimem. Id igitur ut fiat quamprimum, quantum potest, opto ac precor.



page 821, image: s821

LXXXI. SERENISSIMO PRINCIPI JOHANNI GEORGIO TERTIO, DUCI SAXON. JUL. CLIVIAE, MARCHIONI MISNIAE ET UTRIUSQVE LUSATIAE, COMITI MARCHIAE ET RAVENSBERGAE, DYNASTAE RAVENSTEINII etc. Septemviri Maximi Augustalis JOH. GEORGII PRIMI, PATRIS PATRIAE, Nepoti Eminentissimo, Excellentissimi Septemviratus Saxon. Haeredis, JOH. GEORGII SECUNDI, FILIO UNICO, Amori atque delicio Patriae, Augustus Buchnerus debitum Juventutis ingenuae studiis opus, FABRI Thesaurum Erudit. Scholasticae, PRINCIPI JUVENTUTIS devotissimo animi affectu DAT, DICAT, CONSECRAT.

Principem ait humanioribus studiis praeparandum sublimibus illis, et cum tempore perficiendum: ubi mundum ipsum hominemque proponit exempli loco. Licet velocius Illum ascensurum speret divina indole. Jam lingvam formandam, quo dedicatus liber faciat sermonem Romani populi ad tantam magnitudinem


page 822, image: s822

evecti exhibens. Cujus insignis usus ostenditur Principum filiis commendati, et Augusto Electori Saxoniae seniorietiam dilecti. Cum vocibus autem hic insinuanda menti adhuc excellentior a plurimae memorat, simili applicato huc idoneo. Sub finem satisfactum sibi fore asserit, si sua et hujus libri operae instrumenta parata fuerint Principi optimo et sapientissimo futuro.

DUm per mollitiem istam annorum, et primum illum adolescentis, quem agis, aetatis florem, tenerrimus animus tuus, SERENISSIME PRINCEPS, severioribus disciplinis terrendus gravandusque haud est, laeto et facili verissimoque itinere per mansvetiorum Musarum incedes campos, discesque ac hauries, quae magis concinnent ac praeparent sublimibus sapientiae studiis animum, quam in iisdem teneant atque exerceant. Quamvis enim ea natalium Te supra alios tollat felicitas, ut fortuna juxta et indoles tua nullius non maximae et quamvis arduae rei capacitatem promittere possit: dandum tamen crescendi spatium, perque plana ac aequa in eam enitendum est arcem, ubi absolutissimum Principem non uni ac alteri populo praestes operibus, sed universo terrarum orbi exemplis ostendas. Nulla magnitudo ab initio statim fuit, quae est. In amplitudinis suae modum cum tempore crevit. Ipsa mundani corporis vastissima machina ex rudi indigestaque mole in admirabilem illum pulcherrimumque ornatum surrexit. Aspice hominem, atque a primo infantiae gradu in plenae virilitatis ascende fastigium, videbis eum non statim dedisse, quod est, divinum illud atque coeleste animal, sed esse factum; ac primum vagiisse in cunis infantem, mox rudes atque inconditos tentasse sonos; tum


page 823, image: s823

verba molitum cum gressibus trepide, quae in sermonem componeret demum, lecturus post longe, hausturusque praeceptis, sui compos jam magis, ac usu rerum, quae vivere sapereque oportet, ut tandem exhibeat, quod audit. Per gradus eosdem emicandum tibi est, ö SIDUS NOSTRUM; velociore tamen et alacriore ascensu. Praevertet enim incitatissimae indolis tuae immensus vigor aetatis modum: et quod laboriosae ac longae industriae alii debent, id tua tibi divinitas in brevi facilique praestabit. Impendes itaque has aevi delicias literarum deliciis, formabisque ac instrues lingvam interim, dum edat oracula, quae maximarum provinciarum sortunas ac statum componant ac regant. Quo aspiranti ut omnis nostratium ingeniorum velificari, quam potest, industria debet; ita eadem contentione ac studio, praesentem hunc, DOMINE, offero tibi ac consecro librum. Cujus conditio si tuae fortunae amplitudine longe inferior est, aetati tamen quadrabit, quae in munusculis sacris Musarum jam operatur. Repraesentat is tibi ingentem vocum et dictionum Latinarum sylvam. Quarum usum ac vim dum interpretatur ac explicat, aperit ille emunitque viam haud tantum ad intellectum Auctorum, qui maximarum rerum doctrinas inculcant; sed et scribendi dicendique robur atque fiduciam addit. Est sapientia quidem commune humani generis bonum; nec nulla propemodum natio est, cujus non lingva atque sermone sortes sacras, et animorum medicinas edisserat. Sed nunquam potuisset Romanus populus orbis terrarum principatum asserere, ni gentes caeteras tam superasset consilio, quam virtute invicta easdem excelluit. Quas artes ut nemo intelliget verius, aut magis feliciter imitabitur,


page 824, image: s824

quam qui illius populi literis ac disciplinis imbutus probe; sic tanto satius erit Latini sermonis comparare copiam, quanto Romanus populus omnium aliarum gentium res obumbravit magnitudine sua ac velut absorpsit. Haec illa lingva est, cujus usus non hercle angustius, quam ipsum Imperium principis gentium populi patuit, cum easdem cum sole haberet metas; quaeque et hodie non gentis unius, sed totius propemodum humani generis commercia arcano quodam atque fatali vinculo connectit ac unit. Haec illa lingva est, quam Principum pueros docendam cumprimis sacrae Imperii leges praecipiunt: illa lingva, quam Proavus tuus, DOMINE, tanta auctoritate virtuteque Princeps, ut universa Germania in eum respiceret maxime, ignorare vel senior noluit: hoc unum scilicet ad summam gloriam, qua tum per universam Europam florebat insigniter, sibi ratus deesse. Sed occupetur hic liber meus circa voces et verba, et quaedam crepundia velut, aut initiamenta majoris cujusdam ac altioris doctrinae: non pauca interim tamen de pietate in Deum ac religione, de excellentia virtutis ac sapientiae; tum de natura rerum ac vitae officiis, pluraque alia ejus generis, per lusum veluti, et aliud agens, insinuabit, quae saluberrima fruge legentium impleant animos, si bona fide imbiberint. Nempe et inter puerorum pupas ac ludicra, peditum aliquando ac equitum, tum tribunorum ac Ducum conspicimus formas. Quas si peritus monstrator ordinet postea ac digerat rite, non oblectamentum inane tantum exhibebit alumno; sed quadam belli ac acierum disciplina, jocularitet licet, utiliter tamen, eundem imbuet, rudimentaque earum artium petentis ludicrum pueri induet animo, quarum experimentum


page 825, image: s825

demum datura virilitas. Ego vero ulterius vota mea haud porrigam, et maximum longe navati studii me fructum cepisse existimabo, si tot felicitatis publicae, et Tuae Tuorumque auctorum gloriae, SERENISSIME PRINCEPS, instrumento existent, quot mea adjuti opera et hujus libri auxilio ad aliquam literarum ac Eloquentiae laudem profecerint: dum Tu interea per Patris Avique grassatus exempla in sapientissimum simul fortissimumque adolescas Principem, nec tuis populis tantum invictam olim et salutarem tutelam praestes, sed eruditarum etiam artium praesidium unicum agas et literarum.

DEUS TE SERVET!

LXXXII. Praefatio praemissa FABRI Thesauri Editioni Anni MDCLV.

Denuo se operam ornando huic commodasse dicit, nondum tamen perfectam rem fatetur, cum festinandum sibi fuerit, et alia tempus sibi vindicarint. Auguratur vero non ex vano alios secuturos, qui curam illi adhibituri sint uberiorem. Interim suum laborem non inutilem fore putat discentibus atque docentibus, etsi humilis videatur.

TRiginta ipsi anni sunt, quod Thomae Schureri haeredes Basilii Fabri Thesaurum denuo ediderunt Lipsiae, interpolatum nonnihil nostra cura, idque in melius, ni nos augurium animi fallit. Non pauca enim sustulimus tum, aut reformavimus, quae tradita ibi perperam atque exposita essent, non tam auctoris vitio, quam culpa temporum, quibus ingressus ille hoc opus fuit. Adjecimus quoque nonhulla, unde


page 826, image: s826

in adolescentum studia redundaturum utilitatis aliquid videbatur. De quibus cum te jam ante certum fecerimus, Lector candide, causa non est, cur in praesenti recoquamus tibi hanc cramben. Sed perpurgari id temporis et adornari cum liber ita haud posset, ut nihil tollendum aut refingendum amplius, nihil supplendum adjiciendumque deinceps esset, jamque Schureriani moliti novam editionem de opera sibi navanda me perhumaniter appellarent: persvaderi passus sum, ut admoverem denuo manum, et quicquid annotassem interim observassemque, quo possit ornatius instructiusque prodire opus, eo conferrem. Quamvis autem hac nostra opera infinitis partibus auctior et locupletior in manus tuas nunc veniat liber: talem tamen se nondum exhibet, quem velim cum maxime, qualemque extare interesset quamplurimum adolescentum studiis, ut quam paucissima in eo ad lectionem et cognitionem optimorum auctorum cujusque generis necessaria desiderarentur. Sed dare ejusmodi Lexicon, neque unius hominis, et tantum eorum est, qui solida eruditione non modo judicioque excellant aliis, sed eidem negotio etiam toti possint vacare. Nobis non licuit impendere plusculum temporis, quam relegendis pagellis sufficeret, et consignandis tumultuaria opera, quae incidebant cogitanti obiter, aut sponte ex adversariis nostris se dabant ad manum. Namque et properandum erat, festinantibus operis, ac nos subinde urgent alia ac interpellant: et cavendum posthaec, ne nimiam in molem excresceret liber. Sic venit usu, ut differrentur non pauca in alium diem; elaberentur autem nonnulla ac praeterirent, quae indigebant censura ac lima; tum quae non satis composita et ordinata videbantur, relinquerentur,


page 827, image: s827

sicuti erant: Existent alii fortasse post nos, quibus haec erunt curae; nec ea tantum, quae fefellerunt industriam nostram, vocabunt ad partes, sed nostras quoque hallucinationes non inhumaniter tractabunt. Homines sumus, non Dii. Deinde docet priorem semper posterior dies. Interim ausim sperare, hac mea opera adjutum iri haud parum eorum studia, qui in Latinis literis ad Musae veteris proficere genium, et elegantias auctorum non ea tantum ex parte capere student, qua publicae sunt, et exstant in summo, sed qua recedunt etiam abstruduntque se, ut virtus ac pulchritudo earum quaerenda intus et eruenda veniant. Haec copia enim ut esset omnibus, dedimus maxime operam, profuturi ex aequo discentium studiis et quibus docendi provincia incumbit. Neque enim dissimulandum est, reperiri haud infrequenter in scholis viros bonos, qui non feliciter satis et legant et interpretentur antiquos auctores: quod neque eorum usum magnopere habuerint ante, et destituti praesidiis ad intellectum eorum vix unquam adspirent. Utrisque igitur ut consuleremus, non nos deterruit laboriosa rei humilitas. Vere enim, ni fallor, hic illud obtinet:

Fronte exile ne gotium,
Et dignum pueris putes.

Tum quod ibidem sequitur:

Aggressis labor arduus,
Nec tractabile pondus est.

Egregium alii atque magnificum putent, Persios Aeliosque, hoc est, doctissimos quosque in admirationem suis trahere scriptis; nos juvet interea utilitates tyronum ante gloriam nostram habere, et studii potius quam famae petere gratiam. Quam qui affectant


page 828, image: s828

maxime, sibi dant operam, non aliis student. Caeterum de fine et usu et tota ratione operis, qua institutum est primum, si plenius cupis doceri, adeunda tibi FABRI ipsius praefatio est, quam eam ob causam adjiciendam curavimus. Consilia enim et cogitata animi ipsemet quisque optime verissimeque exequitur. Tantum est. Vale.

LXXXIII. Nobilissimo Adolescentulo et magnae spei CHRISTIANO SIGISMUNDO REICHBROT a SCHRENKENDORF S. P. D.

Censet quidem Senecam stylo suo non vulgari nondum ei convenire, a firmioribus legendum: dedicat ei tamen in consolationem illius ad matrem scripta, ut olim eum juvent, meritis Patris ejus obstrictus. Idque dum facit, ad studia sedulo continuanda eum hortatur Patris exemplo proposito.

IS quidem est autor Seneca, CHRISTIANE SIGISMUNDE, qui annis studiisque tuis nondum satis conveniat: illa parte haud tantum, qua sapientiae vatem agit, et rerum maximarum doctrinas explicat: sed qua alumnis eloquentiae consulere etiam homo disertissimus potest. Nam pro sublimitate ingenii coelestis, dum eum in magni Caesaris morem,

Vulgari pudet ire via:

dum non contentus eloquentia seculi, novum sibi aperit iter, et comtius quoddam floridiusque dicendi instituit genus, quam quod frugalitati veterum respondeat; nonnisi robustis, ut Fabius monuit, et illo severiore genere satis firmis legendus est. Nihilominus tamen induxi animum, quae scripsi nuper ad illum


page 829, image: s829

ejus libellum, quo consolatus matrem optimam est, exilio filii impense moerentem, tibi inscribere, si olim fortean, cum per maturitatem aetatis atque judicii, omne genus auctores libero impetu, nec sine fructu, tractare poteris, in Senecae lectione juvare industriam tuam ex parte queant. Iis meritis genitor tuus, summa dignitate Vir, atque in tantum laudandus, in quantum virtus prudentiaque possunt intelligi, obstrinxit me dudum, de quibus quicquid dixero, minus erit. Quibus, cum nullam aliam gratiam referre possim, hanc reddam saltim, ut, quacunque ratione licuerit, bene de studiis tuis mereri contendam. Neque enim abrumpes, spero, orsa praeclare, deflectesve itinere, ad quod conficiendum, nullius te magis, quam patris vestigia excitent: qui via haud alia in id enisus culmen est, quod, ut amplissimum, ita ad concipienda eadem vota alios facile incendat. Multa inani splendore fallacique dulcedine illiciunt animos ac trahunt. Sed neque certus ac stabilis eorum usus est, et saepe id ipsum in malum vertit, quo obtepuerant antea. Literarum ac studiorum fructus nunquam intercidunt; nec supra casus tantum sunt positi, verum adversus eosdem quoque efficacissima remedia promittunt, jucundissimi pariter et saluberrimi in omne genus vivendi. Hos carpe igitur, CHRISTIANE SIGISMUNDE, dum licet, hos collige sedulo et prome olim feliciter, cum sequi non modo, ut in praesenti; sed aemulari adeo atque referre poteris Patrem ingentem. Wittenbergae ad d. X. Nonas Sextil. An. CIC IC C LV.



page 830, image: s830

LXXXIV. Praefatio in L. Annaei Senecae Consolationem ad HELVIAM.

Quid consolationes sint, ostendit, et e Senecae illis hanc ad Helviam praestantissimam esse docet, pro exemplo habendam consolaturis aliis. Delectationem autem, quam ex hoc autore capiat, prodit, non deponendo. Cumque consolationem hanc publice interpret andam sumserit, haec [gap: Greek word(s)] praemittit. Inque his primo quidem exponit, quid ansam huic scripto dederit: nempe relegationem in Corsicam Senecae, quem innocentem fuisse putat, Suillium apud Tacitum refellendo. Atque casum hunc filii magnopere dolentem Helviam matrem ut erigeret, illum composuisse istae dicit, et indicat simul tempus, quo composuerit, et interpositae morae causam. Deinde mentem Senecae scriptoris et libelli ejus dispositionem evolvit. Scilicet cap. I solandum ipsum se sistere ait, doloremque approbantem et accendentem, ut subjecta consolatio efficacior esset. Do quo genere in utramque partem disputat. Cap. II. pudorem dicit injectum matri, ne malorum tot victrix huic calamitati succumberet. Cap. III. excepturae aliquid matri responsum, inquit, simulque duo Capita Consolationis constituta, quibus evincatur, illi neque filii nomine, nec suo ac proprio vehementius dolendum. Cap. IV. monstrat de se locutum esse Senecam, exule quidem, nec tamen misero, cui moerendum esset, rationibus adductis, cap. V. Porro cap. VI. in ipso exilio nil mali esse asserere ait, cap. VII. exemplis allegatis eorum, qui ultro in alias terras commigrassent. Cap. VIII. memorat de loco


page 831, image: s831

exilii disseri Senecae non gravi; et cap. IX. dilui, quae de incommodis illius et praecipue rerum inopia objici possent. Capitibusque IX. X. atque XI. concludi, exulis paupertatem nil adversihabere, cum quilibet locus praebeat, quae alendo sufficiant homini, et M. Marcellus recte tolerati exilii nobile sufficiat exemplum. Cap. XII. tradit ex aliorum quoque sensu ac judicio judicatum, et pauperum non tristium et forte laetiorum, et locupletium similes quandoque se pauperibus facientium in peregrinatione ac certis diebus. De quo quid habendum, expositum; monitumque paupertatem non detestandam, quae sancta potius videri queat, ex adductis exemplis. Cap. XIII. dicit duo exilii rejecta incommoda Ignominiam atque Contemptum. Ubi praeclarissima exempla etiam fuerint advocata. Cap. XIV. de matre ait locutum Senecam exilio filii non contristanda. Ubi ejus rationes infring at, in praesidio amisso et affectus materni magnitudine positas, excipienti etiam licitum esse mulieribus, ut immoder atius plorent, respondeat, opponens illi aliquas, quae fortius tulerint suorum casus, et sperans aequiora de matre, quae vicerit seculi mores foemineos, ibi taxatos. Moneat deinde, quibus remediis agritudinem lenire possit, vulgaribus illis rejectis sapientiae studio maxime commendato. Inter secunda levamenta numeret reliquos adhuc duos filios et nepotes, item Patrem Helviae. Idque cap. XV. cap. XVI. nominet etiam sororem; inque fine suum describat non pessimum statum inter meditationes bonas et literarias liberiores. Ubi generatim noster de otio liberali illo multa profert, et id magnifice collaudat.



page 832, image: s832

INter caetera Oratorum opera, quae plura variaque sunt, et CONSOLATIONES veniunt: quibus aegri et suis juxta ac alienis casibus exulcerati animi levari sanarique solent. Ejus generis Orationes tres, sive Epistolas nominare malis, reliquit Seneca. Sed quae ad Helviam matrem legitur, ita et sensibus et elocutione, et ordine atque structura praeeminet, ut maximorum virorum, et inprimis Justi Lipsii judicio, palmam sibi inter libellos Senecae poscere videatur. Saepe solandi alios et erigendi jacentes in luctu causae incidunt. Ut itaque aemuli artis dicendi exemplum, quod imitentur, haberent egregium, constitui mecum, hunc ipsum libellum, quod bene vertat DEUS, publice interpretari deinceps. Neque enim impetrare potui a me, ut absoluto non ita pridem tertio Quaestionum Naturalium libro tam disertum et sapientem auctorem deponerem de manibus: quem volutare versareque assidue cum voluptate incredibili, tum et saluti fore existimabam. Morantur pulcherrima quaeque ac detinent: et aegre dimittitur, quod semel animum in admirationem sui amoremque haud tralatitie accendit. Negligere vero, quae magnas utilitates promittant, vecordiae assidet: in sanum et frugi hominem non cadit. Sed priusquam ipsum libellum sumam in manus tractemque pro cathedra; praefari hic velut nonnulla, et explicare in antecessum placuit; ne, quando ventum in rem, necesse sit, aut odiose in prolegomenis, quae vocant, trahere tempus: aut prolixioribus scholis morari alacritatem eorum ac impetus; qui dum festinant ad alia, in evolutione unius, quamvis egregii operis haerere diutius indignantur. Quid quod audita semel facile transeunt: cum contra usus eorum perduret,


page 833, image: s833

quae repeti saepius ac legi possunt. Valeria Mestalina, Claudii Imperatoris uxor, melioris formae, quam animi, caeterum profligatissimi pudoris mulier, Juliam, fratris Germanici filiam, aemulatione ardens, ferre non poterat. Eam ut submoveret igitur, cum aliarum rerum, tum adulterii quoque insimulavit, eique crimini innexuit Senecam; apud maritum nimium quam uxorium facile obtinens, ut acta primum extorris Julia mox necaretur; Seneca vero in Corsicam depelleretur exnl, Agrippinae demum favore ac beneficio [note: vid. Tac. XII. Annal. cap. VIII. XIII. Annal. cap. XLII.] (hanc, Messalina sublata, conjugem alteram Claudius duxerat,) revocandus. Suillius apud Tacitum justissimum exilium sub Claudio pertulisse Senecam; et paullo post, domus Germanici adulterum; itemque Principum foeminarum cubicula corrumpere, increpat. Falsissime, sicut opinor, et ira odioque adversus Senecam incitatus. Nese reselleret scilicet, et redargueret crimina, quae impegisset. Videtur enim Messalina, cum Juliam Senecamque evertere vellet, immisisse Suillium, venalem terribilemque continuis accusationibus, ejusque ingenio et voce in [note: XIII. Annal. cap. XLIII.] deserendis insontibus usa. Enimvero quae increpationem Suillii adversus Senecam apud Tacitum mox inseqvuntur, id non obscure videntur evincere. Svetonius, Julias, alteram Drusi, alteram Germanici filiam, crimine incerto, nec defensione ulla data, occisas a [note: c. XXIX.] Claudio, in ejus vita perstringit. Incerto, ait: an, quod non satis cognitum, ecquid illarum criminis foret? an, quod de fide illati et veritate ambigeretur? Sed meras fuisse calumnias, quibus arguebantur Juliae, ex eo conjicere liceat, quod nulla delatis data defensio est. Diffidebant nimirum architecti criminum, et metuebant, ne votis exciderent, accusationisque patesceret


page 834, image: s834

vanitas, si, qui inquireret excuteretque, concederetur. Facilis quippe de reis victoria est, cum, [note: Annal. XIII. c XXXII.] qui defendat causam eorum, non adest. Tacitus certe Juliam Drusi dolo Messalinae interfectam, diserte scribit. Et idem de altera statuendum, quis dubitet, cum utramque Svetonius conjungat? Tacitus [note: Ann. XII, c. VIII, exts.] quoque exilium Senecae vocat injuriam: non facturus, si Julia, et ipse insimulati adulterii rei ex vero. Defendenda tam foedi criminis ignominia a Seneca fuit: ne viri sanctissimi fama laboraret hac parte. Nam illis temporibus novum haud erat, innocentes opprimere, patique poenas, non qui commeriti essent, sed quorum virtus praesentiaque odiosa imperantibus ac gravis. Ita igitur periit tandem Julia: et in jejunos Corsicae scopulos abjectus Seneca est: dignior meliore fato: nisi quod virtus viri atque constantia magno experimento probanda erat. Mater Senecae [note: Plutarch. in Cic.] Helvia fuit: quae gens et Ciceroni matrem dedit. Ut in incerto propemodum sit; majorne ipsi ex eo nobilitas creverit, quod duos hos eloquentissimos et sapientissimos Viros genuit; an quod Helvium Pertinacem Imperatorem procreavit. Sed amantissima liberorum ut erat Helvia; ita inprimis Senecam videtur complexa, summa et ipsum charitate in matrem. [note: v. ipsam consolat. cap. XV.] Approbandum igitur operosius non est, ingentem ipsam dolorem contraxisse ex casu filii; eumque majorem, quam suis unius opibus freta coercere ut posset. Quapropter solari atque erigere matrem optimam cum eloquentissimus natus pietatis suae existimaret, libellum hunc condidit, et ad parentem confusam luctu Romam permisit. Non statim, ex quo appulerat Corsicam, nidum exilii sui; verum aut exeunte anno primo, aut subsequentis initio. Saepe se


page 835, image: s835

consolandi cepisse impetum, saepe continuisse, in praefatione libri ipse scribit. Hunc aestum suum dum explicaret, et expediret propositum, intercessisse moram aliquam spatiumque necesse est. Hoc quoque ibidem significat, recentem matris dolorem se noluisse aggredi: veritum, ne immatura medicina exasperaret. Exspectasse idcirco, dum ipse vires suas frangeret, et ad sustinenda remedia mora, ut loquitur, mitigatus, tangi se ac tractari pateretur. Vehementissimus in amissione suorum matrum affectus est, et contumacius turbat, quam ut componi in praesens animus possit. Quo muliebris natura mollior, eo moerori succumbit magis, et impotens sui, quo quid amavit tenerius, hoc impetuosius dolet ademtum. Quare hi fluctus commoti animi ut considerent nonnihil, primosque esfunderent impetus, interponendum tempus aliquod, et danda quaedam advocatio fuit. Habemus de causa et occasione libri: de tempore etiam aliquid, quo scriptus. Restat de mente ipsa, et ordine ejus atque dispositione ut videamus. Praefatus igitur [note: Cap. I.] de institutae consolationis consilio, eoque in partem utramque collatis rationibus disceptato, ad consolationem ipsam procedit: hoc efficaciorem fore confidens, quod consolator accederet, qui videbatur ipse solandus. Fortius rationibus exempla movent: vadentibusque per aspera magnam addit vim, si quis haud segniter gnaviterque praecedat. Non frustra igitur sperabat Seneca, suo exemplo magnopere iri erectum matrem, et aequo animo toleraturam exilium filii, quod tanta constantia et fortitudine ferre ipsum videret. Jam duo consolandi genera sunt: Rectum aliud; et aliud obliqvum. Illud viriliter agit partes, et sine circuitione statim cum dolore congreditur, et


page 836, image: s836

animose injicit manus, argumenta depromens, quibus compescat eum et frangat: hac arte arrepit, seque solerter insinuat, et quem levare meditatur dolorem, non approbat tantum initio, sed et accendit, exaggerando eas res, unde illius manarunt causae, et prius quam solatia conferat, una luget. Ex isto genere C. Pedonis, Albinovani Elegia, quam ad Augusti conjugem Liviam in filii scripsit funere, quaeque vulgo Ovidio tribuitur, atque cum elegiarum ejus editur libris, cultissimum [note: L. II. Silv. Carm. I. et L. II. Carm. VI.] Poemation est. Itemque duo Epicedia Statii, quorum altero Melioris Glauciam, altero Piletum Ursi servulum prosecutus est. Plutarchus quidem non satis probare videtur hanc rationem, humilem eam et [note: Lib. de Exilio ipso princ.] assentatoriam arguens. Ita enim scribit: Oportet autem ei, qui in dolore est, or ationem ab amicis adhiberi, quae non assentatur; sed quae consoletur. Quippe in rebus adversis non opus nobis est, qui una nobiscum Tragici in modum chori plorent atque lamententur: sed qui libere nos moneant doceantque nos. Sed hic et personarum et temporis faciendum discrimen. Cum primum inflictum est vulnus, illudque haud leve; intempestiva atque inanis allocutio fortior est: futura tum demum salubris, cum intercesserit tempus, et in maturitatem aliquam ire coeperit dolor: quod neque ipse Plutarchus dissimulavit, cum Apollonium lugentem ereptum filium consolaretur. Porro qui cum severitate quadam et objurgatorio supercilio, recenti dolore, teneros animos acerbeque lugentes, aggredi velit; offendet ac exasperabit citius, quam recipiendis solatiis reddet idoneos. Afflicto, inquit noster Epistolae XCIX. principio, et magnum vulnus male ferenti, paulisper cedendum est: exsatiet se, aut certe primum impetum effundat. Marcellinum suum Plinius,


page 837, image: s837

cum minorem Fundani filiam obiisse significasset, [note: L. V. Ep. XIV.] de suo officio his verbis admonet: Proinde si quas ad eum de dolore tam justo literas mittes, memento adhibere solatium, non quasi castigatorium et nimis forte, sed molle et humanum: quod ut facilius admittat, multum faciet medii temporis spatium. Prudenter haec Plinius, eleganter etiam, quod subjicit mox: Ut enim, inquit, crudum adhuc vulnus medentium manus reformidat, deinde patitur, atque ultro requirit; sic recens animi dolor, consolationes rejicit ac refugit, mox desiderat, et clementer admotis acquiescit. Proprius igitur in magno ac recenti dolore obliquo generi locus est: atque hoc ipsum eo communius vulgatiusque est, quo quisque ferme amicorum temporibus adesse maturius cupit. Supra dicebamus, vel unum post annum hanc Consolationem scriptam a Seneca. Itaque causa non erat, cur non directa uti vellet. In quo tamen id temperamenti secutus est, ut, dum tuetur libertatem Philosophi, obsequium filii et reverentiam in matrem ne perdat. Ante omnia autem id agit, ut matri pudorem [note: Cap. II.] injiciat: gnarus, quid in egregiis naturis hic soleat facere. Et fuit Helvia, ut filius describit, magni et gravis animi foemina, bonaeque existimationis studiosa inprimis. Itaque ei aerumnas omnes et casus, in quos inciderat hactenus, recenset ordine, et praeter oculos ponit: uti ostendat, quantae turpitudini foret, si tot acerba ac dura cum superasset forti virilique animo hactenus, nunc uni huic calamitati, ut delicata et mollis succumberet. Videbatur exceptura mater, atqui [note: Cap. III.] boc omnium, quae unquam perpessa sum, gravissimum mulio ac acerbissimum est. Nec negat filius: respondet tamen, tanto se fortiorem oportere praebere, et veteranos imitari, miseriarum veterem, qui hausti altissimis


page 838, image: s838

licet vulneribus, tuentur constantiam, et patienter ac sine gemitu secandos sese medentibus praebent: cum tyrones contra, vel leviter saucii, vociferentur muliebriter, et opitulantium manus furiose detractent. Haec praeparando movendoque parentis animo cum legitimae veluti praelusisset pugnae, Consolationem ipsam adornat, duo illius capita constituens, neque filii nomine, nec suo ac proprio ipsi dolendum. [note: Cap. IV.] Quamvis enim extorris et exul careat patria, nihil in eo se pati tamen, quod miserum faciat. Et hoc evicto relinqui, ut neque ipsa misera sit, et justas moerendi [note: Cap. V.] habeat causas. Ac primo quidem generatim se miserum ex eo negat, quod nemo infelix sit, nisi seipsum qui faciat. Ita enim nos a natura, seu Deo, (haec enim [note: v. Lips. L. I. Physiologiae Stoic. Dissert. V.] Stoicis eadem) conditos esse, ut vera felicitas intra nos ipsos tota sit posita; nequicquam ab externis seu adventitiis rebus petenda: quarum neque prospera sapientem evehere, neque deprimere adversa possent. Sed de seipso hoc dicere, et vindicare adeo sibi sapientiae titulum, superbum cum videretur et arrogans, deprecandae invidiae sapientem quidem se negat Seneca, sapientum tamen admiratorem se profitetur; inque eorum sectam dedisse nomen, qui, ut ipse loquitur, facile se et sua tuentur. At quinam illi sunt? Stoici [note: Seneca passim praecipue Epist. LXXIV.] scilicet: qui sola animi bona, quorum tutela facilis, quia intra nos posita, habebant bona: quae extra sunt, ut divitiae, honores, gloria, (quae difficulter parantur juxta et retinentur) bona videri, non esse: et itaque nihil ad veram felicitatem facere, contra Peripateticos statuebant. Hac disciplina imbutum excubuisse se dudum contra insultus fortunae et obfirmasse animum, ne bona malave statueret, quae crederet vulgus, corruptissimus judex de rebus, et ex illius opinionibus


page 839, image: s839

[note: Cap. VI.] aut miserum se, aut felicem putaret. Hinc speciatim de exilio agit; quod commut ationem loci cum definiisset, atque ex eo et adimi patriam, et paupertatem ac ignominiam contemtumque docuisset consequi: nihil in iis mali inesse ordine (et igitur neque se miserum esse) ostendit. Ac primo quidem mutare locum carereque patria, tam grave ac intolerabile, quam vulgo putatur, haud esse, inde declarat, quod infiniti mortales, quin gentes integrae reliquerint ultro saepius sedes penatesque patrios, et alii Romam, alii in urbes alias, non amoenas modo ac opportunas, sed fitu asperas ac importunas demigrarint, profecti in exilium quasi. Cujus rei causam dum quaerit, ex ipsa animorum nostrorum natura eas arcessit. Quorum origo cum ex coelesti descendat; coelestia vero motu et agitatione gaudeant; quod astrorum et DEI ipsius exemplo probat: inde mobile nobis et inquietum, et avidum novitatis ingenium, cum naturali quadam irritatione commutandi loci et transferendi [note: Cap. VII.] domicilii inesse ait. Inter ista cum multa de migrationibus gentium earumque causis disseruisset, atque sic meminisset etiam, nonnullos profectos et exules patria novas urbes regnaque condidisse peregre, quaedam eorum exempla, ut Antenoris, Evandri et aliorum [note: Cap. VIII.] adducit. Hinc ad Corsicam quoque, quo relegatus, convertit se, et quoties illa mutarit colonos, explicat in summa concludens, vix ullam reperiri, terram, quam insititii et alieni non incolant pulsis indigenis inde, aut jam extinctis. Quae omnia eo pertinent, ut significet, in loci mutatione nihil mali ponendum. Neque enim tot homines, tot gentes commigrasse alio, si iis ita fuisset visum. Quid enim attinere magnopere mutare sedes? Quocunque venerimus,


page 840, image: s840

[note: Non raro et mun dus Stoicis natura vocatur. Lips. supra laudato loco. Cap. IX.] patere naturae seu mundi usum: et suas quemque virtutes secum ferre, in quibus praecipuum hominis bonum. Quod cum Varronis Brutique firmasset auctoritate, idem denuo urget, et explicat: et nullum adeo solum alienum homini esse ex eo concludit, quod ubique vacare contemplationi rerum, et indagandis earum causis navare operam liceat, quae res imprimis homine digna. Caeterum occupato his cogitationibus animo, et ad conspectum coeli siderumque erecto, parum referre, quam calces terram, hoc est, ubi verseris interim ac maneas. Hinc ad alterum commodum exilii, quod in paupertate statuerat, per objectionis figuram transit. At qui haec terra inops bonarum rerum et sterilis, et auri argentique expers vix incolentibus satis tutelae atque praesidio est. Ad hoc respondens, nihil in paupertate inesse mali primo ex Sapientum placitis docet. Hos enim praecipere, non in terrenis tenendum animum, sed ad coelestium spectacula, quibus obstant illa in divitiis et voluptatibus falso credita bona, sustollendum. Quare haud grave futurum exilium, ubi vacare huic curae, et exercere virtutem liceat. Nam humile tuguriolum etiam formosius templis omnibus videri, ubi justitia, ubi prudentia, ubi pietas conspiciatur. Hoc M. Marcelli exemplo et M. Bruti judicio cum approbasset, posuissetque pauxillum esse, quod requiratur ad tuendam vitam; idque nemini, penes quem virtus sit, deesse posse; in luxuriam, cui nihil satis, et, quicquid in [note: Cap. IX. extr. et X. itemque XI.] promtu est, sordet, facunde, ut solet, invehitur: indeque concludit, exulis paupertatem nullum habere incommodum; neque enim ullum tam inopem fore exilii locum, qui non alendo homini sufficiat, si is naturae, quae paucis contenta, necessitatem, non libidinem


page 841, image: s841

atque cupiditatem animi sequi velit, cui nec integra [note: His rebus eum praedicat Cic. Orat. pro M. Marcello c. l. extr. L. IV. ad fam. Ep. VII. Dio Cassius L. XI Hirtius VIII. de Bello Gall. c. LIII. Sveton. Cxt. c. 28. et 29. v. Cic. L. IV. ad Fam. Ep. VII.] regna sufficiant. Fuit M. Marcellus, cujus hic mentio fit, ex nobilitate Romana, probitate, innocentia et optimarum artium studiis clarus inprimis: Consul etiam cum Servio Sulpitio, anno urbis conditae DCCII. quem magistratum magnificentissime atque optime gessisse Cicero testis est. Hic ut erat amantissimus patriae et studiosissimus, ita acerrime Caesari haud in occulto molienti res novas perpetuo obstitit, et impotentem ejus ambitionem, quibuscunque posset modis, contendit infringere. Quocirca etiam, cum motum esset civile bellum, Pompejum, qui Reipubl. causam videbatur defendere, secutus est. Sed eo victo in Thessalia acie, cum se reciperent alii in Africam fuga, renovaturi belluni; alii victoris clementiae sese permitterent; neutrum secutus Marcellus est, detrectans certamen, cum abjecisset vincendi spem, et sua persona indignum ratus supplicare Caesari, cujus molitionibus hactenus tam fortiter adversatus fuisset. Quapropter nec in Italiam redire voluit, ne ea ibi, quae nollet, videret: et potius duxit, carere patria, et Mytilenis, Lesbi urbe, resistere voluntario sibi exilio indicto. Id igitur magno ac virili animo tolerasse, et literis ibi ac sapientiae studiis, quibus facile acquiescit sui rerumque intelligens animus, vacasse, ex [note: Cic. hoc loco c. LXXI.] Bruto hic Seneca refertque et laudat. Quo Ciceronis illud etiam pertinet, cum ex ipsius Bruti persona Dialogo de Claris Oratoribus ita est loquens: Maximeque laudandus Marcellus est, qui hoc tempore ipso, cum liceat, in hoc communs nostro et quasi fatali malo, consoletur se cum conscientia optimae mentis, tum etiam usurpatione doctrinae. Vidi enim Mytilenis nuper Virum, atque ut dixi, PLANE VIRUM. Atque hactenus


page 842, image: s842

quidem Seneca nihil incommodi cum paupertate conjunctum, ex Sapientum ostendit placitis: [note: Cap. XII.] nunc id ex caeterorum quoque sensu atque judicio monstrat. Ac primo quidem ipsorum pauperum, qui nihilo tristiores (quod futurum in malo,) locupletibus; et laetiores forte divitibus sint, in pauciores curas districti. Deinde ipsorum locupletium: qui pro temporibus quandoque similes se pauperibus faciant: ut in peregrinatione et itineribus faciendis, cum contrahunt sarcinas, paucosque assumunt comites: item in expeditione castrensi, cum omnem apparatum submovent: denique, cum certis diebus nonnulli viliter de industria vestiunt, viliter coenant. Quorum quidem stultitiam irridet hic Seneca, quod tum affectent paupertatem, quam timeant alias ac fugiant. Possit nonnullis contrarius sibi videri Seneca, quod reprehendat hoc loco, quod commendat alibi et sequendum [note: Ep. XIIX.] proponit, Ita enim ad Lucilium suum scribit: Caeterum adeo mihi placet tentare animi tui firmitatem, ut ex praecepto magnorum virorum tibi quoque praecipiam, interponas aliquot dies, quibus contentus minimo ac vilis simo cibo, dura atque horrida veste; dicas tibi: HOC EST, QUOD TIMEBATUR? Et rursus: [note: Ep. XX. extr.] Necessarium ergo judico id, quod tibi scripsi, magnos viros saepe fecisse, aliquos dies interponere, quibus nos imaginaria paupertate exerceamus ad veram: quod eo magis faciendum est, quod deliciis permaduimus, et omnia dura ac difficilia judicamus. Sed laudat in istis locis hoc institutum, quatenus ad exercitationem et disciplinam facere potest: in nostro libello id reprehendit, quatenus voluptas attenditur, atque id quaeritur, ut hac vicissitudine divitiarum ac abundantiae taedium sublevetur. Quo respexit Horatius,


page 843, image: s843

[note: Lib. III. Carm. Od. 29. v. 9.] cum Mecoenatem suum his verbis vocaret ad coenam:

Fastidiosam desere copiam, et
Molem propinquam nubibus arduis:
Omitte mir ari beatae
Fumum et opes strepitumque Romae.
Plerumque gratae divitibus vices,
Mundaeque parvo sub lare pauperum
Coenae sine aulaeis et ostro
Sollicitam explicuere frontem.

Quare non tam formidabilem paupertatem et detestandam esse: quae, si exempla vetera respiciamus, sancta, et venerabilis, et gratiosa potius videri possit. Homerum enim, Platonem, Zenonem etiam conditorem sectae Stoicae in Graecis; Menenium Agrippam, Attilium, Regulum, Scipionem in Romanis, (at quantos viros? quam de Romano Imperio, quin universo humano genere clarissime meritos?) pauperes [note: In Apologia pro se.] fuisse. Egregium paupertatis elogium Apulejus reliquit, in quo multa leguntur, quae illustrando Senecae faciunt. Sed id prolixius est, quam totum adduci ut commode queat. Nonnulla tamen excerpere haud supersedebo. Maxima, inquit, quaeque scelera, si ex omni memoria hominum percenseas, nullum in illis pauperem invenies: ubi contra haec temere inter illustres Viros et divites comparent. Sed quemcunque in aliqua laude miramur, eum paispertas ab incunabulis nutricata est: paupertas inquam prisca apud secula omnium civitatum conditrix, omnium artium repertrix, omnium peccatorum inops, omnis gloriae munifica, cunctis laudibus apud omnes nationes perfuncta. Eadem enim est paupertas apud Graecos in Aristide justa, in Phocione benigna, in Epaminonda strenua, in Socrate


page 844, image: s844

sapiens, in Homero diserta. Eadem paupertas etiam populi Romani imperium a primordio fundavit, proque eo in hodiernum diem diis immortalibus fimpulo et catino sacrificat. Cum Scipionis mentionem Seneca facit, Africanum intelligi, ex eo colligas, quod de tributo Carthaginis subjicit. At neque insigni paupertate is fuit, et inter ditiores propemodum Apulejo diserte nominatur. Non habuit, inquit, tantam rem famillarem Philus, quantam Laelius; nec Laelius, quantam Scipio; nec Scipio, quantam Crassus dives: [note: Lib. XXXIIX. c. LVII.] at enim nec Crassus dives, quantum volebat. Duas fisias P. Scipioni Africano Livius etiam tribuit: sed accepisse ex aerario dotem, quia nihil ipsis reliquerat Pater, quod Seneca scribit, de eo nihil commemorat. Quin contra utramque potius collocatam a patre superstite, desponsatam certe, idem significat. Sed vacillantis memoriae error, et scriptionis festinatio effecerunt, puto, ut Africano tribueret, quod Cneo Scipioni [note: Liv. Lib. XXIIX. c. XXXII.] debebat. Hic fuit Africani patruus, primus Romani nominis in Hispaniam missus. Qui cum haberet filiam nubilem domi, ad senatum ex provincia scripsit ac petiit, ut sibi successor mitteretur: quod sine se dos expediri natae haud posset. Senatus continuandum ratus imperium duci egregio, et interrumpi tenorem rerum, in quibus peragendis continuatio ipsa efficacissima esset, minime convenire, paternas partes recepit in se, et erogata institutae dotis de aerario [note: L. IV. c. 4. Exemplo 10.] summa, nuptum dedit puellam, ut Valerius Maximus narrat. Hinc Apulejus statim post illa, quae primo loco supra adduximus: Quod si modo, judices, ait, de causa ista sederent C. Fabricius, Cn. Scipio, Manlius Curius, quorum filiae, ob paupertatem de publico dotibus donatae ad maritos ierunt, portantes gloriam domesticam,


page 845, image: s845

pecuniam publicam: si Publicolaregum exactor, et Agrippa populi reconciliator, quorum funus ob tenues opes a Pop. Rom, collatis sextantibus adornatum est: si Attilius Regulus, cujus agellus ob similem penuriam publica pecunia cultus est, auderetne paupertatem Philosopho exprobrare apud tot Consules pauperes? [note: Cap. XIII.] Hinc contra reliqua duo incommoda Ignominiam atque Contemtum, styli expedit aciem: iterum objectionis usus figura. Est autem ignominia judicatio, quae pudorem exprimit, et notam seu maculam nomini nostro, seu famae affert. Contemtus despicientia est, ad ludibria usque et contumelias aliquando erumpens. Ita in carcerem conjici, repulsam pati, ignominia est. Quod vel malae noxae rei videmur, vel indigni ac impares petiisse, arguimur. Utrumque contra existimationem est. At irrideri, et subsannari, aut luto conspergi, contemtus est. Nam qui hoc sacit, despicit, et illum, cui facit, animo juxta et ulciscendi sacultate destitui contemtim putat. Sic ignominia, honori et gloriae: Contemtus, auctoritati et [note: Vid. Lips. L. III. manud. ad Philosoph. Stoic. Dissert. IV. et XI.] reverentiae opponitur. Objectio ita habet: tolerabilis loci mutatio, tolerabilis etiam paupertas in exilio est: sed unde ignominia et contemtus absit, qui morte ipsa gravior est? Ad haec ex Stoicorum placitis respondet: Si contra unum fortunae incursum satis roboris in ratione et virtute positum est, idem adversus omnes valebit. Neque enim singula vitia ratio, sed pariter omnia prosternit, et uno victo omnia vincit. Quare si loci mutationem, si paupertatem ferre contigerit, nec ignominiae succumbet. Non pendere a vulgi sapientem judiciis; rationem sequi: a qua si absolutus fuerit, parvi aestimaturum, quid de se alii sentiant. Ita Socratem eodem vultu ac securitate animi


page 846, image: s846

[note: De hac Constantia Socratis v. Sen. Ep. etiam CIV. sub f.] intrasse carcerem, qua adversatus ante fuerat tyrannis: ita Catonem nihilo tristiorem discessisse e campo, Praeturae et Consulatus passum repulsam; quam petitor in eum descenderat. Adeo enim nec puduit eum, nec doluit; ut eodem, quo excidit, die, in ipso Comitio, loco frequentissimo orbis, luserit [note: Sen. Ep. CIV. extr] pila. Irrisurus quasi levitatem vulgi ludicro huic comitiorum rationem comparans: quae plerumque honores ad eos deferrent, non qui dignissimi, quod debebat; sed in quos maxime caecus inclinasset favor: perinde ut pila non cadit illis tantum, qui ludunt optime; sed in quos jactus et fors temere impegit. Jam neminem evilescere contemtu, nisi sibimet ipse eviluit ante: hoc est, seipsum humilitate animi contemtum fecit. Nam qui erecto et supra casus suos elato animo est, admirationem sui potius et reverentiam intuentibus exprimere, quam contemtum incurrere. Sicuti enim naturaliter homines in universum afflictis favent: ita honori etiam et venerationi esse solent, qui inter ipsas calamitates magnos et generosos spiritus gerunt. Ut ipsae miseriae illos, in quos inciderint, non secus ac infulae, seu filamenta illa lanea sacerdotes ac supplices sanctos ac inviolabiles faciant. [note: Plutarch. in vita Aemilii.] Sprevit Persea, neque audire dignatus est Paulus Aemilius, quod ipse sprevisset antea se, indignum benevolentia ratus, qui eo humilitatis victus licet captusque descenderat, ut se, et tanto satum Rege, quantus Philippus fuerat; et tantum Regem ipsum fuisse, [note: Curt. Lib. VIII. extr.] plane videretur oblitus. Porus Indorum Rex, saucius ex pugna, et elephanto, quo vehebatur, delapsus in Alexandri Victoris manus pervenerat. Hic a Macedone interrogatus, quae ipsum vesania in arma egisset adversus se, clarum et maximarum rerum fama, et


page 847, image: s847

posthaec clementia quoque insignum? liberrime respondit: Neminem fortiorem me censui. Nunc quia aliter desinivit hanc litem exitus, cedo tibi: sic satis felix, quia secundus. Rursus cum Alexander quaesisset, ecquid Victori de se statuendum putaret? Hoc ipsum, inquit, quod inculcat hic dies, qui documento tibi est, quam caduca et fragilis res sit, humana felicitas. Qnam magnitudinem animi ejus interritam, nec tam atroci infractam casu adeo admiratus Alexander est, ut non misericordia tantum, sed honore quoque excipere dignaretur. Curavit aegrum ex vulneribus: inter amicos convalescentem allegit: eidem et post paullo et regnum reddidit pristinum, et amplius dedit. Usque adeo virtus egregia, quod idem Aemilius dicebat verissime, vel apud hostes ipsos benevolentiam conciliat miseris: cum in secundis etiam rebus contra contemtui esse sordes atque ignavia soleant. Sed Regum exemplis abstinens Seneca (forte quod majora existimaret, quam quae mulieri instituendae possent congruere) Aristidis maxime utitur. Et unum illud utrumque videbatur ostendere, et contemnendas contumelias vulgi, viris magnis: et casus magnorum virorum apud homines misericordiam ac benevolentiam movere. Sed dum enarrat hoc Seneca, videtur rursus memoriae credidisse temere, cum aliud pro alio non bona satis fide subjiceret nomen. [note: in vita Azistidis.] Varias Plutarchus de Aristidis excessu sententias refert. Supplicium sumtum de eo, nec dicit; et conrra disputat potius, obiisse Athenis sua morte, et publice ibi sepultum. Cum deduceretur damnandus [note: in vita Phocionis.] Athenas cum aliis Phocion, conspecto eo, ut narrat Plutarchus, confusi optimates pudore, dejecerunt capita, fuderuntque lacrymas, quibus tanti viri fortunam


page 848, image: s848

deplorabant. Idem damnatus capitis cum duceretur in carcerem ad ebibendam feralem illam cicutam, et caeteri quidem excelsum ac imperterritum ejus animum non sine stupore quodam aspicerent, (nihil enim confusionis notabant in vultu, tranquilla omnia ac laeta, et ad majestatem composita erant, quales magni duces e concionibus digredi solent) unus ex inimicorum, quae praecurrebat, turba, insputavit in frontem ejus; tum ipse conversus ad magistratus: nihil aliud, quam, Ergone est, inquit, qui hunc castiget improbulum? Procul dubio haec reputabat apud animum Seneca, cum istum locum tractaret: sed per errorem Aristidi retulit, quae inscribenda Phocioni fuerant; et dictum ipsum paullo argutius reddidit, quam Phocioni prolatum acceperat. Alia objectio illorum erat, qui cont emtum morte ipsa acerbiorem pronunciarent. Ex quo id sequebatur; exilium malorum omnium gravissimum esse ideo, quod illud comitetur contemtus. Respondet, saepe exilium contemtu carere. Nempe cum magni viri exulant. Quos eadem reverentia afflictos sequitur, quae comitata integros fuerat. Id quod sacrarum aedium similitudine probat: quarum ruinae aeque in veneratione religiosis sint, ac ipsae fuerunt ante, cum starent. Quod verum maxime in innocentibus est, et qui commeriti non sunt, quas luunt poenas. Supra ostendimus injuria relegatum Senecam. Poterat igitur, quod hic posuerat, ad suum applicare casum solandae matri. Sed nihil ejus fecit, modestiae partim, partim securitatis causa. Arrogans videbatur, se inter magnos viros referre, quos nominaverat. Dein jactare innoxium se, quid aliud erat, quam Claudium ac Messalinam arguere? Ex quo timendum, ne irritati vitam


page 849, image: s849

ipsam adimerent, qui larem domesticum et charissimorum amplexus ademerant. Nota quippe ipsi et vecordia Claudii, et Messalinae impotentia atque saevitia erat. Hactenus primum consolationis caput fuit: quo docuit, nihii habere matrem, quod filii exulis [note: Cap. XIV.] causa jure doleret. Sequitur alterum, in quo ostendit, neque ex ipsa habere matrem, quod inter exilium filii affligere vellet animum ac cruciare. Cumque duo esse intelligebat, quae luctum doloremque ejus accendere maxime poterant; primo, quod amisisse in filio praesidii videretur haud parum: deinde, quod per materni affectus magnitudinem absentiam ejus tolerare haud posset; adversus utrumque insurgit armis. Prius per se concidere ex ipsa modestia animi ejus atque quiete demonstrat: quae procul ambitione omni ac cupiditate potentiae, nullius praesidii egeat; eamque ob causam filios, non quod per honores eorum ac opes posset multum, amarit hactenus; sed quia nati essent ex se: gavisa bonis eorum, non usa. Quare neque desideraturam erepto filio, quae nec incolumi pertinere ad se existimarit. Haec leviter perstringit, quod operosius matri probanda non erant, ut indubitata et certa. Ad revincendum alterum, majores copias contrahit, et ingruit densior. Ibi enim omnis vis materni doloris videbatur consistere. Primo autem ex Helviae ipsius persona maxime recenset omnia, quae matri, et amantissimae filii matri, aut excitare desiderium, aut incitare dolorem possent. Quo illud maxime refert, quod reditura in Hispaniam non discessisset citius; aut, non diutius restitisset Romae. Si fuisset profecta maturius, majoreque abfuisset tempore, emolliisset desiderium ejus ipsa consvetudo absentiae et intervallum locorum: sin restitisset diutius,


page 850, image: s850

potuisset biduo amplius conspectu atque amplexu filii frui. Nam triduo post, quam erat profecta, damnatus fuit. Videt ur Helvia, quae Justi Lipsii conjectura est, post mariti excessum, remigrasse in Hispaniam, ubi patriam, patrem, amicos, opes habebat, Romae relictis liberis, et grandibus quidem, et dignitate publica praeditis. Hinc noster: Bene nos, inquit, longinquitas locorum diviserat: neque enim exiguo spatio Roma Hispania distat. Post annos igitur aliquot visendi liberos desiderio profecta est Romam: quo illa spectant: Bene aliquot annorum absentia huic te malo praeparaverat: rediisti, non ut voluptatem ex filio perciperes, sed ne consvetudinem desiderii perderes. Interim cum maneret Romae, accidit, ut filium parvulum amitteret Seneca: quem ubi funeraverat, valedixit mater, et reditura in Hispaniam discessit. Biduo post relegatur Seneca: mater accepto tam tristi et inopinato nuncio in via, (simul enim et accusati Seneca Juliaque, et damnati videntur) retro convertit iter Romam, compositura, ut verosimile, turbatam praecipiti casu filii domum, et ut uxori ac liberis praesidio atque solatio esset. Tertio die audiisse fatum filii in itinere, rediisse Romam, ex praesenti loco [note: Cap. II.] constat. De filii funere ex eo clarum, quod supra dicit: Intra vigesimum diem, quam filium meum in manibus et in osculis tuis mortuum funeraveras, raptum me audiisti. Audiisti dixit, quia profecta et absens videre non potuit, et interesse damnato. Haec paullo diductius explicanda fuerunt, illustrando loco: nunc redimus, unde sumus digressi. Caeterum tanto acrius matri nitendum contra, quae exposuerat, monet, quo duriora ipsa essent: et dandam operam, ne nunc dejiciatur gradu, quae toties ante contra dolores


page 851, image: s851

ac luctus stetisset invicta, quod supra eidem inculcaverat. [note: Cap. II.] Poterat mater excipere: quandam praerogativam mulierum esse, ut immoderatius plorent; ad id respondet igitur: esse lugendi aliquod jus muliebri generi datum prae viris, non tamen immensum: ut regeretur eorum imbecillitas, non permitteretur sibi in infinitam licentiam. Itaque non imitandas ipsi illas ait, quae ruptis repagulis omnibus perpetuo filiorum luxerunt casus: sed illas potius, quae forti animo suorum tulerunt amissiones: qualis Cornelia Gracchorum mater, itemque Rutilia fuit, quas ipse Seneca nominat: illas enim nominatim haud profert, ad ea exempla respiciens, quae ab se satis noverat mater. Octavia, Augusti soror, Marcellum ereptum ita luxit, ut nullum finem per omne vitae suae tempus, [note: Consolat ad Marciam cap. II.] ut noster alibi narrat, flendi gemendique faceret. Pomponiam Graecinam, post Juliam Drusi interfectam Messalinae dolo, per quadraginta annos, (tot supervixit,) non cultu, nisi lugubri; non animo, nisi moesto egisse, Tacitus scribit. Sed neutram, opinor, [note: Annal. XIII. cap. XXXII.] respexit Seneca. Octaviam enim mortuam ante, quam Helvia primum veniret Romam, vero admodum simile est: de luctu tamen ejus ante audire potuit. Jam luctus Graecinae tum primum coepit, cum in exilium Seneca esset depulsus. Nam Juliae fatum, cum casu Senecae connexum fuit. Et vix dum, aut nondum fortean, interfecta Julia fuit, cum Seneca ista scriberet. Interim dum haec exsequitur, de modo luctui ponendo, quem inter pietatem et rationem (nam nullo doloris sensu tangi, impium seu inhumanum est: et infinito affici, indulgentia stulta) definit, tum de virtutibus matris perstringit, quibus praemineat, superior seculi moribus, quos impudicitia,


page 852, image: s852

luxus, etiam cum pudoris incuria, divitiarum insana cupiditas, tum nimium atque immane formae studium infamet. Immane dixi, quod eo impietatis nonnullae procederent, ut absconderent non tantum uterum gravem, ne invenustae viderentur; sed intra viscera etiam conceptas liberorum eliderent spes, ne formam pariendo corrumperent. Taxat graviter [note: Satyra VI, quae tota in lacerandis mulierum Rom. et lautiorum inprimis Sitiis occupatur.] haec Juvenalis, et adeo inter summates ac nobiles foeminas Romae invaluisse perstringit, ut raras ex eo genere in puerperio cubare indignetur satyrice, cum ope sagarum pleraeque, aut sterilitatem praebibant, ut D. Hieronymus loquitur, aut herbis conceptum utero dissolvant.

Sed jacet, inquit, aurato vix ulla puerper a lecto:

Tantum artes hujus, (maleficae) tantum medicamina possunt, [note: Epist. ad Eustochium de custod. virginitate. L. XII. c. I.] Quae steriles facit atque homines in ventre necandos Conducit.

Est et Phavorini apud Gellium dissertatio elegans, ubi adversus hoc matrum genus communi omnium odio dignum, his verbis invehitur: Pleraeque, inquit, istae prodigiosae mulieres fontem illum sanctissimum corporis, generis humani educatorem, arefacere et exstingvere cum periculo quoque aversi corruptique lactis laborant, tanquam pulchritudinis sibi insignia devenustet, quod quidem faciunt eadem vecordia, qua quibusdam commentitiis fraudibus nituntur, ut foetus quoque ipsi in corpore suo concepti aboriantur: ne aequor illud ventris irrugetur, ac de gravitate oneris et labore partus fatiscat. Sed cum liberrimi nostri affectus sint, et minime serviant, dolor cum maxime, itaque unius nostrae opis haud sit, compescere eum atque in ordinem cogere; idcirco deinceps de acquirendis auxiliis monet,


page 853, image: s853

quibus adjuta, comprimere aegritudinem animi et luctum vincere liceat. Hic rejicit primo, quae vulgo remediorum vice adhiberi solent, spectacula, peregrinationes, negotia: quae voluptate quidem aliqua aut occupatione interquiescere, non tollere; atque sopire quidem dolorem possunt; non ut sic dicam, perimere: quippe post brevi, cum tibi redditus fueris ac solus relictus, recruditurum, et quasi de somno suo evigilaturum. Deinde maximum omnium et praesentissimum medicamentum liberalia studia monstrant. Sapientiae scilicet, seu Philosophiae intelligens, quae verum docet, virtutem instillat, et artem regendi animos tradit: dumque a servitute affectuum immunes facit, verissima libertate eosdem donat. Unum [note: Bpist. 88.] inquit noster, alio loco, studium vere liberale est, quod liberum facit: hoc sapientiae, sublime, forte, magnanimum: Caetera pusilla et puerilia sunt. Ad ea itaque matrem revocat silius, ut gustata jam ante: neque enim se altius iis immerserat: factura tamen, ni rigor antiquus Viri obstitisset. Receptis Graecorum artibus Romam, cum jam in omne elegantiae genus iri certatim esset coeptum, mulierum qucque ingeniis studiorum incessit cupiditas: adeo quidem, ut antiquae et rusticae haberentur, quae matres familiae pudicas tantum sedulasque promitterent, non item doctae ac eruditae audirent. Itaque Graecis literis dare operam, Poetas, Historias legere, omnium artium imbui cultu, denique Philosophiae attendere quoque pulchrum atque magnificum statuebant. Paucae quidem, quod debebant, ut meliores fierent: pleraeque, ut scientiarum honore in vanitatem atque lasciviam uterentur: curiosae doctrinae, incuriosae pudoris: dum in virilibus curis positae virorum consortia studiorum


page 854, image: s854

[note: Juven. Sat. VI. v. 446.] praetextu sequuntur licentius. Hinc Poeta cavendum ratus uxores tales,

Non habeas, inquit, matrona, tibi quae junctare cumbit,
Dicendi genus, aut curvum sermone rotato
Torqueat enthymema, et historias sciat omnes;
Sed quaedam ex libris et non intelligat.

Non haec fallebant maritum Helviae: itaque ut erat severitatis antiquae et disciplinae retinens, haud permisit uxori imbui altius literis, ne sciola nimis ac elegans, aut sperneret virum, aut morum adiret periculum. Quod factum, dum filius queritur, videtur sane [note: De Constantia sapientis cap. XIV.] eruditionem in isto sexu non improbasse. Quin alio loco vel necessariam maxime judicat, tollendis aut moderandis vitiis, quae genus hoc alias maxime infestant. Aeque, inquit, impudens animal (mulier) est, et nisi scientia accessit, ac multa eruditio, ferum, cupiditatum incontinens. Non eruditionem requirit tantum, sed multam, hoc est, justam ac solidam; non levem ac tralatitiam. At quamnam igitur? Num literariam illam atque amoenam? Imo severam atque Philosophicam, quae componat morem animi, et moderetur affectibus, quibus nimis indulgent, et cupiditates refraenet, quae plures accendunt; et veras de rebus opiniones inducat, de quibus saepius corruptissime judicent. Ad ista igitur studia reverti matrem, et inde praesidia contra dolorem et aegritudinem animi petere, svadet. Sed quia coluerat leviter ante, atque diu omiserat hactenus, eaque de re repetere demum ac retractare necesse esset; itaque monstrata sibia filio arma, quibus expugnaret luctum, accipere statim atque inducere haud posset; cum opus tempore foret, quo sibi legendo meditandoque pararet


page 855, image: s855

ea atque conficeret; ideirco alia quaedam secunda et velut vicaria levamenta, quorum statim ad manum esset copia, substituit, quibus soletur interim se, jacentemque atque afflictum animum erigat. Ex iis primo, reliquos duos filios, fratres suos, M. Annaeum Novatum, et L. Annaeum Mellam nominat: quos quia secum haberet Romae, eorumque praesentia frui posset quotidie, non habituram magnopere, cur se abesse, impatientius ferret. Magna utrumque in ipsam pietate esse: itaque nullo officio defuturos. A dignitate alterius multum ornamenti ipsi haud tantum, verum auxilii quoque, si opus, exspectandum: in quiete alterius oblectamenti plurimum ipsi ac voluptatis positum esse. Per dignitatem senatorium gradum significat, in quem Novatus civilium negotiorum industria erat provectus: per quietem privatam vitam otiumque intelligit, in quod se Mella minor natu dederat, vacaturus studiis, contentusque equestri [note: Prooem. Lib. II. Controversiarum.] loco, quo natus. Ita enim pater ipse ad Mellam: Haec eo libentius, Mella, fili charissime, refero, quia video animum tuum a civilibus ossiciis abhorrentem et ab omni ambitu aversum, hoc unum concupiscentem, nihil concupiscere, ut eloquentiae tantum studeas. Et paulo post: Erat quidem tibi majus ingenium, quam fratribus tuis, omnium bonarum artium capacissimum: est et hoc ipsum melioris ingenii pignus, non corrumpi bonitate ejus, ut illo male utaris. Sed quoniam fratribus tuis ambitiosae curae sunt, foroque se et honoribus parant, in quibus ipsa, quae sperantur, timenda sunt: ego quoque ejus processus aliquando avidus, et hortator laudatorque vel periculosae, dum honesta modo, industriae, duobus filiis navigantibus, te in portu retineo. Haec


page 856, image: s856

Seneca pater de filiis suis. Caeterum Tacitus de Mella aliter quam genitor narrat; quem a Republica petendisque honoribus, non lenitate atque modestia animi, studiorumque amore, sed per ambitionem praeposteram [note: Annal. XVI. cap. XVII.] abstinuisse scribit, ut eques Romanus Consularibus potentia aequaretur: simul quod acquirendae pecuniae brevius iter credebat, per procur ationes administrandis Principis negotiis. Filiis nepotes subjicit: quos cum plures haberet, duos tamen hic tantum nominat, Marcum filium suum, et Novatillam, Novato natam. Marci tam laetam festivamque indolem, tam dulcem gratamque garrulitatem praedicat, quae neminem lacrymis, dolori neminem vacare sinat. Novatillam vero vel pro se posse diligi, quippe in quam affectus suos omnes ita transtulerit, ut non tam patris, quam sua possit videri. Hanc, cum amiserit matrem, aviae pietate niti cumprimis debere. In ejus itaque cura et educatione dum occuparetur, futurum, ut alio vocatus animus doloris sui obliviscatur. Hinc Patris Helviae meminit: qui grandi aetate cum omnem vitae reliquae fructum ac spem in ejus salute haberet sitam, justum fore, ut ei se servet potius, quam propter exilium suum sese excruciet atque consumat. [note: cap. XVI.] Ultimo loco sororem ponit: cujus fidem in Helviam, charitatem in se; posthaec prudentiam et animi magnitudinem ideo commendat, ut ab illis solatium; ab hac exemplum constantiae petendum ipsi commonstret. In fine ad primum Consolationis caput regressus quodammodo, de statu suo exponit; quem laetum et alacrem, ut rebus optimis, scribit: nihil causae esse significans, cur suo nomine mater dolere velit. Optimas autem res in eo ponit, quod liber alienis negotiis


page 857, image: s857

animus sibi possit vacare, et ita oblectare otium suum nunc varietate literarum, seu Philologia, jucunditateque carminum (quae leviora illa, quae vocat, studia sunt) nunc mundum circumiens, et speculatione dulcissima rerum contemplatus naturam. Hoc illud nimirum [note: Cic. orat. pro Archia cap. VII.] est, quod maximus orator ornare non modo secundas res, sed et adversis perfugium atque solatium praebere dixit: quod delectare domi, non impedire foris: quod pernoctare nobiscum, et peregrinari, et rusticari, praedicat. Hoc illud est, in quo superior Africanus [note: v. Cic. III. de offic. I.] quietem suam, cum a Rep. se recepisset in otium, composuit, quod consectatus Cicero est, cum abstineret negotiis, oppressaque Rep. vi improborum ac malis artibus, et viris et consiliis bonis amplius locus haud esset. Enimvero magni et sapientes viri otium suum, in quod conjecti fortunae culpa, aut quod sumserunt sponte fibi, exire iners, aut voluptatibus torpere nolunt: occupant illud dignis se atque praeclaris studiis, et nunquam minus otiosi sunt, quam cum otiosi. Nunc in conspectu sibi ponunt omnes res, ex quibus contextus est iste orbis: scrutantur indagantque earum causas: quod continet ostentatque coelum altissimi, vestigant aut lustrant: quod deprimit terra ac tegit profunde, invidae similis; aut promit benigna, inspiciunt cum cura, vel trahunt in lucem. Nunc disciplinas ordinant, digressi ad homines: moresque et actiones nostras componunt. Loquuntur cum praeteritis seculis, futura ordinant, unde documenta posteri atque consilia petant, salubriter struunt: interque ea non genti uni ac civitati; sed toti humano generi consulunt: multoque de eo merentur pulchrius, quam si versati semper fuissent in


page 858, image: s858

magistratibus, aut magnos exercitus duxissent. Nam ut contingat ita servare patriam, tueri fortunas et capita civium; id sine caedibus tamen et sangvine et plurimorum exitio atque ruinis effici haud potest. Magnorum doctorumque Virorum monumenta illustria nulli incommodo noxaeque sunt; prosunt ex aequo omnibus, salutem omnium agunt et operantur. O praeclara res otium, non segne illud ac voluptarium: sed sapiens illud ac literatum! o magna et salutaris in publicum; quae tot egregia nobis et immortalia opera procudisti! Vere dixerim, quicquid illustre atque eximium, et pari admiratione ac utilitate legimus publice, otio debemus. Felices igitur, qui nacti hoc sunt! at salutares, qui bene et laudabiliter collocarunt: Qui secreta suorum secessuum, et amoenitates villarum, qui omnes vacationes suas, non somno, ludorumve ac conviviorum voluptatibus; sed literarum et sapientiae impenderunt studiis: dumque seclusi et in obscuro velut videbantur agere, vigiliis ac lucubrationibus suis in universum utilitates mortalium promoverunt nobiliter: posita in illustri fama, quorum latuerat vita hactenus et pene fefellerat. Irascimur Claudio, succensemus Messalinae, quod innoxium Senecam egerunt exulem: Senecae ipsi agimus gratias, qui per exilium suum sic otiatus est, [note: Ut de Providentia etc. Ut de Tranquillitate animi: de Constantia Sapientis: it. Quaest. Natural. lib. Sane Physiologiae dedisse per exilium operam, in fine nostri libri evidenter significat.] ut hunc egregium libellum, immo et alios reliquerit nobis, pararit certe eorum digesseritque materiam, quos aeternos et immortales esse humani generis, eruditorum certe et elegantium hominum interest.



page 859, image: s859

LXXXV. Andreas Scherningius Buchnero. S. P.

Angitur propterea, quod nihil responsi accepit. Scripta ejus desiderat aestumatissima, et statum Academiae ipsiusque valetudinis nosse cupit. Turbatum a studiosis praeter modum in Academia Rostochiensi memor at, et mult a ferociter ac turpiter facta.

SUperiores meas in manus tibi traditas esse, certo scio; quam ob culpam vero nihil responsi ad me redeat, equidem nescio. Si quid forte peccatum a me, tu pro humanitate tua, VIR magne, dabis veniam. Ut autem emendem id, quicquid fuerit culpae, paterne me admonebis, qui te non aliter ac parentem vereor. Is, cui hasce perferendas dedi, est Civis Rostochiensis, Wittebergae vero natus, vir bonus, cui, si quid curatum ad me voles, recte mandabis, Nullus autem dubito, quin me tui observantissimum facturus sis compotem divinorum aliquot ingenii tui monumentorum; quae sane instar pretiosissimi thesauri asservare soleo [reading uncertain: page damaged] custodite [perhaps: custodire]. Caeterum obnixe rogo, ut de facie Academiae vestrae, et ratione valetudinis tuae haud gravatim me certiorem facias. Non credas, quantis Academia nostra turbarum tempestatibus hactenus jactata sit. Cum juvenis quidam Borussus civem oppidanum, miserandum in modum, in aedibus suis gladio confecisset, prae foribus Academiae in tabula publica Programma de non-gestandis amplius gladiis affixum fuit. Quo perlecto ita exarserunt juvenes studiosi, ut omnes se gladio cingerent, et uno agmine ad aedes D. Dorschei in praesenti Rectoris parum decore, ut in ejusmodi tumultibus fieri solet, furibundi


page 860, image: s860

ruerent, seque decreti violatores publice ostenderent. Ante concilii nostri locum comparuerunt etiam aliquoties, omnes gladiis accincti. Et magna profecto labes illata est publicae auctoritati. Unus turbarum concitor relegatus in decennium cum infamia, quem vero studiosi caeteri in integrum restitui unanimiter voluerunt. Consensum est a nobis in tollendam quidem infamiam, relegatione non item; ut mentes exulceratae juventutis paulisper ad officium revocarentur. Conjurarant insani, ne quis honorem exhiberet ulli Professorum, quem ad lenitatem non propensum sciret; item ne quis praelectiones seu publicas seu privatas amplius audiret, neque choros musicos in templis voce sua adjuvaret. Interea famosi aliquot libelli in Professores nonnullos a bipedum nequissimis spargebantur. Longa est injuria, longae ambages. Posthaec tabulam publicam, in qua Programmata, Disputationes, et alia affigi solent, violentis manibus dejecerunt noctu, atque excrementis suis foede conspurcarunt. Et quae non alia? Sed finio, Teque tuosque DEO optimo maximo ex animo commendo. Rostochi, Anno CIC IC C LVI. d. VII. Augusti.

LXXXVI. AD ELECTOREM JOH. GEORGIUM II.

Quantum debeamus bonis Principibus praemonet. Quibus obsequium et laudem debeamus. Laudes autem huic Principi auspicanti Imperium ingentes deberi dicit, quas explicare ipse voluerit. Cui pietati suae ut faveat, demisse petit.



page 861, image: s861

QUam DEO et Parentibus, eam bonis Principibus quoque debemus gratiam. A DEO et a parentibus est, ut simus: a bonis Principibus, ut tuto agamus et feliciter. Quod nisi assit, quantum est, natum esse? Sane calamitosi et miseri saepe optarunt mortem: non alia de causa, quam ut existimarent, potius esse non vivere, quam male et inter cruciatus laboresque atque aerumnas ducere vitam. Quicquid autem Principibus debemus, obsequio et laude inprimis constat. Nam obsequi iis par, qui et possunt et sapiunt magis: et laudare ac praedicare convenit, qui plura in nos beneficia contulere. Sed cum per summam fortunam omnia caetera habeant, quid aliud reddi pro beneficiis potest, quam gloria et laus: qua et in Deum sola grati sumus. Ac Tibi quidem, ELECTOR SERENISSIME, tantae debentur laudes, vel statim in ipso aditu Principatus, quantas vix sibi deposcere queant, qui diu rebus praefuere. Quas apud animum meum cum reputarem, ita admiratione earum motus sum, ut ceperim impetum eas pro modo ingenii explicandi. Cliens tuus sum, ELECTOR SERENISSIME, itaque non alienum a me officium istud est; et quanto jure sibi has vendicabit partes, qui et communium beneficiorum particeps, et peculiaria propriaque ipse accepit. Hoc autem a TE peto, faveas pietati meae, ELECTOR, et eam respicias potius, quam eloquentiam; quae tuis cum laudibus paria facere nunquam poterit.



page 862, image: s862

LXXXVII. M. JOH. GEORGIO WILKIO, Nobilissimo Juveni a Kötteriz a Studiis etc. amico singulariter charo S.

Inter occupationes tamen illi vacandum statuit. Abitum in Argentinensem Academiam probat vel propter Boeclerum ibi habendum doctorem, et eo concessuros voto pio comitatur; liter as mittit etiam ad Boecl. et Freinshemium commendatitias, et salutari quosdam jubet, salutemque ab aliis nuntiat.

CUm mihi hesterna vespera WILKI CLARISSIME, redderentur tuae, valde me occupatum invenerunt. Sed quicquid negotiorum distringeret, tibi tamen, qua licuit, vacandum fuit, ne quid non homini amicissimo dare viderer. Recte vero sedes ac magistra studiorum vobis Argentina delecta est, cum ob legum ac disciplinae sanctitatem, tum ob Boeclerum nostrum, quo nemo alius melior doctor inveniri potest, tum ob prudentiam civilem, tum omnem veram ac solidam eruditionem. Illi quippe quid Gallia Belgiumque opponet? Gratulor itaque tibi et tuis, quibus hoc duce uti continget in posterum, et de Socratico ore ejus ac pectore audire voces, quae erudiant animum informentque nobiliter, et vitam praeceptis saluberrimis instruant. Ite feliciter, DEUS vos sospitet, et reduces nobis sistat et patriae, plenos et optima et rarissima fruge. Ad BOECLERUM, quod volebas, itemque FREINSHEMIUM, literas en habes. In quibus causam tuam non prolixissime quidem, non segniter tamen egisse videor, ut de affectu


page 863, image: s863

meo in te ac studio constare posset. Nobilissimus a Pröcke, itemque Bertramus et Rechenbergius nostri, vicissim et perquam amanter te salutant. Plura in praesenti non licet. Hoc unum addo, me tuum fore perpetuo. Vale, amicissime et multo svavissime WILKI. Praefestino Wittenbergae, d. XXI. Aprilis. An. CIC IC C LVIII.

Clariss. Dn. BOSIUM et M. SCHULZIUM nostrum officiose ac peramanter salutabis.

LXXXVIII. Nobilissimo ac Magnifico VIRO DN. GABRIELI VOIGTIO, Serenissimo Electori Saxoniae a Consiliis secretisque sanctioribus, Patrono optimo S. P. D.

DE tuo in vicinam Torgaviam adventu laetatus non parum post redditas tuas ut sum; sic constitueram heri, ipsum me eo excurrere, et salutationis officio apud te fungi. Evenit tamen praeter opinionem, atque cum nihil vererer, ut me hac nocte, quam totam pene insomnem duxi, labores calculi tentare coeperint. Cavendo igitur majori malo, omittenda haec profectiuncula, hoc nebuloso aere maxime, et validis quamlibet vitando, fuit. Caeterum de Sibero nostro, miror nonnihil, de magistralibus honoribus fuisse solicitum: cum dudum ad eum dederim literas, quibus docui, Collegium nostrum abunde dedisse locum illius petitioni: cum, quod de eruditione illius insigni, de qua et ipse multa eram testatus, nihil dubitare possent; tum, quod et ab iis esset commendatus,


page 864, image: s864

quorum auctoritati nihil non tribuendum jure quodam existimarent. Hoc tantum adjeceram, nondum me certum aliquid significare de loco posse: strenue tamen daturum operam, ut primus omnium ipsi assignaretur. Veneris proximo, hoc est, XXI. Octobris denuo scripsi ad eum, certiorem faciens, rem omnem sibi confectam habere ex voto. Renunciatum publice ad XIII. Octobris Philosophiae Magistrum, solenni ceremonia, primo inter XXX. ipsos loco, a me, collatis privilegiis omnibus, quae ejus ordinis propria sunt. Misi una violacei coloris, honoris accepti insigne, Testimonium etiam Facultatis sigillo munitum. Sed literae istae nonnisi post discessum tuum ipsi potuerunr reddi: quae nunc exhibitae, securum et omni solicitudine vacuum reddent, quo nuptialibus curis eo liberius incumbere queat. Erant et alia, de quibus ad Te: sed in praesenti nolui esse molestus; qui facile auguror, quae moles negotiorum obruat. Quare opportunius tempus praestolari potius erit. DEUS te servet, Patrone Optime, cum tota familia: at tu Buchnero vetulo et fatiscenti favere ne desine, grande rerum illius decus ac columen. Vale. Wittenbergae d. XXV. Octobris, Anno CIC IC C LIX.

LXXXIX. Christophoro Colero S. D.

Indicat ei desiderium videndi et amplectendi Tscherningium, quod tamen fuerit vanum. In Effigiem Coleri epigr ammata communicat, quibus per modestiam ipse multum detrahit. Voto solenni anno ineunte novo epistolam finit.



page 865, image: s865

NImiopere expetii Tscherningii amplexum: nec quicquam mihi gratius potuisset contingere, quam si me salutato demum in exteras oras abiisset. Sed fatum obstitit: ei pareamus. In effigiem tuam scripsi epigrammation: quod solam brevitatem habet: nam caeteris virtutibus, quibus praestare volebat, atque inprimis argutia, caret longe. Hebet ingenium, friget vena: et canos istos jam fastidire incipiunt puellae novem. Eo minus mirari debes, auctoris statui versus respondere. Itaque boni consules, atque si minus caetera, at voluntatem tantum nostram amabis. Epigrammation ipsum tale est:

Quae spectas, facunda pii sunt ora COLERI,
Bobera tot vatum quem tulit ille parens.
Ingenio tanti quem si pensabis alumni,
Vincet Castalias Bobera doctus aquas.

Hoc cum scribebam, nascebatur illico aliud, nihil priore lepidius: quod appinxi et ipsum, tantum ne periret:

Quisquis es, aspecta pariter pariterque faveto:
Hos oculos atque haec ora COLERUS habet.
Cujus in Ingenio non uno effloret honore
Et Sophia et Clio et nobilis Historia.

Vale et annum istum ingredientem cum pluribus aliis fini feliciter. Raptiss. Witteb.

XC. Eidem

Pro donatis carminibus gratias agit, quibus se delectatum magnopere praedicat. Porro Zviccaviam intactam, Freibergam obsessam, Bavarum fugatum memorat. Pacem vero exoptat. Juxta effigiem Coleri


page 866, image: s866

desiderat. De Tscherningio etiam scribit. Ab Ostermanno salutem nuntiat, et a se salut ari Zoptium cupit.

CLARISSIME VIR,

PRo Carminibus, quibus donare nos voluisti, magnas ago gratias. Neque enim vulgariter nos delectavit elegantia muneris, atque amoenitas numerorum: tum quae celebrata in iis

- - - antiqua sepulta vetustas
Quae facit. - - -

De Zviccavia falsi nuntii fuerunt. Ne tentata quidem est, quippe quae firmissimo praesidio tenetur, quod plurimum hactenus incommodavit Svecis; Quorum copiae adhuc ad Fribergam sedent, frustra hactenus oppugnatam. Sed nisi venitur auxilio mature, vereor sane, ut tantam vim et violentiam sustinere diutius obsessi queant. Bavari exercitum victum fugatumque Ulmam usque, sunt qui nuntient. Quod si est, sane res nostrae in ancipiti et lubrico maxime positae sunt. Utinam DEUS interveniat, et crudum Martis amorem in omnium deleat animis, pacis inspiret: quia sola res nostras erigere, ac in spem meliorem excitare prolapsas potest. Effigiem tuam proxime expecto. Tscherningius superioribus diebus ad me Rostochio scripsit et docuit, se cujusdam Dithmarsi studiis praefectum esse. Ostermannus te salutat. Zoptius autem noster quam salve et quidnam agit? Nisi grave est, quaeso saluta hominem, et vale cum tuis. Wittenbergae etc.

XCI. Eidem.

Intercedit pro M. Camerario, qui Schulziae operam addixit


page 867, image: s867

in erudiendo filio, sed a Reichelio Patrono evocatur, cui ut manere adhuc liceat, hunc exorari cupit ob certas rationes. Gratias etiam agit pro muneribus, et Pacem cum omnibus aliis optat.

CL. VIR, quod extra ordinem velut in praesenti scribo ad te, M. Camerarius noster fecit. Qui causam habet, quam apud te ego, et apud communem nostrum Patronum Reichelium tu perores. Addixit operam suam foeminae optimae Dni D. Georgii Schulzii viduae in erudiendo filio, quem quasi annorum XVI. habet, et studiis destinavit, quae coluit Pater. Is dies nondum praeteriit. Interim accepit literas a Dno Reichelio, cum mandatis, illico se compararet ad iter, rediretque Wratislaviam, et ibi susciperet partes, quas commissurus Clienti esset. Ac ejus quidem erat, Patrono parere, et sequi adeo, quo tanta auspicia vocarent; sed obstat primo data optimae foeminae fides. Deinde periculum atque discrimina, quae iter facientibus adeunda necessario sunt. Accedunt privatae scholae, quibus interest, quas nonnisi cum praesenti damno studiorum interrumpere atque deserere potest. Ergone igitur emanebit penitus, dicas, et plane detrectabit capessere Patroni optimi jussa? Absit vero id, et aegre admodum est, non obsequi statim, quod ipsemet optat. Sed petit parvulam moram tantum, et ut ad Pentecosten quoque saltim resistere apud nos, benevole concedatur. Tum enim et dies ille, in quem addixit operam, praeteribit: et caetera quoque habebunt se aliter, quam nunc habent. Quaeso, mi COLERE, et suscipe hanc tam liberalem causam in te, et eam apud Amplissimum Virum ita age, ut precibus tuis obtineat Camerarius noster,


page 868, image: s868

quod per modestiam verecundus Juvenis vix audebat rogare. Neque enim firmitas ea mihimet ipsi etiam fuit, ut tantum Virum, cujus virtutes, quas canit fama, merito venerer, illius causa compellarem. Et poteram sane vix impudentis atque audaculi, si praesensissem, deprecari notam. Quare haec universa provincia relinquenda tibi erat, quam neque alius temere aut rectius meliusque aut majore successu sustinere potest. Quae destinasti proxime, accepi recte, tibique gratias ago pro lepidissimis muneribus, quibus donare me voluisti. De publicis nihil aliud dicere possum, quam serio omnes, et quantum potest, votis summis optare pacem: atque ad eam nonnihil affulgere spei. Faciat Deus, ut brevi rem ipsam teneamus, qui te cum tuis benigne servet! Vale. Raptissime etc.

XCII. Epistola Dedicatoria Praemissa Aurelii PRUDENTII Clementis Hymno de CHRISTI Domini et Salvatoris nostri Natali, edito Witteb. CIC IC C XLIII.

Praestantissimis ac Literatissimis Juvenibus Dno Magno Svvabio, Dno Alberto Bartholino, Dno Henrico Musfeldio, Hauniensibus, et Dno Johanni Jano, Wiburgo, Danis


page 869, image: s869

AUGUSTUS BUCHNERUS D. D.

De Poeseos laude ac usu in religione ac sacris nec non origine disserit ac vetustate: speciatim Prudentium extollit, in hoc maxime Carmine sublimem ac elegantem: de cujus rebus nonnulla tradit: seque captum ejus dotibus pridem profitetur, et lectione recreatum. Cumque in hymnos quosdam scholiae concinnarit, jam se in gratiam typographi dicit in carmen hoc edere notas. Quas cur Juvenibus his inscripserit, indicat. Qua occasione BARTHOLINUM Celeberrimum, D. Jacobum MATTHIAE, D. WORMIUM, D. BANGIUM praedicat, quos illis exempla proponit, JANO imprimis laudato, et incitatis ad prosequenda studia omnibus; quibus favorem suum et in Danicam gentem propensionem declarat.

CArminum ars, quam non inaniter Poesin dixerunt, sicut jam olim contubernalis sapientiae habita; ita nunquam non pietatis ac religionis interpres fuit. Cujus originem ac incunabula qui ad Ascraeum aliquem aut et Moeonium senem referunt, antiquitatem natalesque ejus plane ignorant. Neque enim recentius coepit, quam homines, et procul dubio his ipsis prius. Quid faciunt quaeso aut agunt feliciores illi ac coelestes genii? Ministrant Deo, et laudes canunt; et has ut fungerentur partes, jam ante conditi creatique fuerant. Nec in re alia communis generis auctores altissimum illud et beatissimum otium, in quod locarat ipsos divini et sponte omnia ferentis amoenitas nemoris, posuisse credibile est, quam ut profundam Artificis admirarentur sapientiam,


page 870, image: s870

et bonitatem ejusdem immensam veherent laude ac celebrarent: non rudi id quidem ac simplice voce, sed modulatissimis etiam, ut arbitror, numeris, ad quorum divinitatem omnes nunc Poetarum obmutescant Musae. Idem succedens Patrum suboles, opinor, tenuit; et ille ipse, qui populum Dei ut per undarum vasta duceret, servatus ante ex undis fuerat, non sane minore laude versatus in hac provincia est, quam gubernavit populum, cui ab illo ipso ductor atque praefectus datus erat, quem suis Carminibus celebrabat. Nam quae de illo D. Hieronymus, quae de Hiobo ac Esaia idem prodidit; quae de Davide etiam, quem Pindarum, quem Simonidem suum, Alceumque et Flaccum atque Catullum praedicat, hic repetenda non sunt, et ab se nota. Nec Salomonis quis legat Cantica, quin illico ibi vel luculentissima poeseos pastoralis initia notet. Cum descendisset in terras CHRISTUS, veritasque coelestis jam innotescere universo coepislet orbi, non Confessores prodierunt tantum ac Martyres magno numero; sed succreverunt quoque Poetae ac Vates, qui nec silerent illorum victorias decoris carminibus, et ejus ipsius decus tollerent, sub cujus auspiciis heroes invicti jam triumpharant. Quorum ut nemo non dignus sua laude ac gloria est: sic nescio sane, AURELIO PRUDENTIO quem anteponam; tanto praestantiori reliquis, quanto ingenio spirituque plerosque omnes supergressus est: Caeterum ea in Deum pietate, ut si excedere modum virtus potest, alicubi nimia videatur. Quae licet in caeterorum monumentis etiam vigeatque ac spiret, non tam augustam ac venerabilem tamen se infert: tristior ferme atque simplicior, minusque


page 871, image: s871

ornata ac culta: cum contra ea in nostro ubique leporem, et elegantiam, et peculiarem quendam splendorem secum trahat: nec ingenuitatem suam tamen ac sinceritatem usquam perdat: ut juxta Prudentianis Musis nec sanctius aliquid ac religiosius, nec aeque magnificum ac admirabile videatur exstare. Enimvero cum nobilissimo genere, nobiliore indole tamen natus esset, et educatus sub penetralibus faustis inter clarissima studia adolevisset in summas laudes; Caeterum ingressus aulam eo ascendisset fastigii pietate ac indulgentia Principis, ut ordine proximo, quod ipse teslatur, censeretur, ac dignitatibus maximis praeesset, non potuit equidem tam illustre ac felix, et tot praeterea literis excultum ingenium ad meditationem Carminum atque scripturam exilem atque plebejum afferre spiritum; aut dictionis hujusmodi genus, quod nota vulgari atque communi percussum esset. Quae in illustri positae dotes, cum me adverterint dudum, atque in admirationem Poetae traxerint, factum est, ut dum subinde ad lectionem illius, velut in amoenissima diverticula quaedam levandi juxta et instruendi animi causa, recipio me, et aliquid curae ac operae in illa pono, non pauca, quae illustrando auctori viderentur, in ora libri alleverim, et ex his rursus in Hymnos nonnullos vel justa digesserim scholia ac concinnarim. Accidit autem, ut cessans typographus me compellaret sub Brumam anni, et de iisdem sibi metuens feriis, quas ventrem gutturque suum residere Ergasilus slomachatur apud Comicum, rogaret, nunquid haberem ad manum, quod occuparet silentes jamdudum operas, et aliquid ita faceret quaesti. Hic cum scriniola mea excuterem, primo se omnium


page 872, image: s872

dedere ad manum chartae illae, quibus mandaveram notas quasdam jam olim in carmen egregium, quo Servatoris nostri Natalem Poeta sanctissimus veneratur. Non videbantur tanti quidem, ut publico eruditorum hominum judicio exponerentur; accepi tamen id ominis: et dum recenseo itaque, quorum tractationem et fors obtulerat, et tempus svadebat, natus hic nobis commentariolus est, quem vobis, quod bene vertat, PRAESTANTISSIMI JUVENES, sicut videtis, inscripsi. Nam qui pro viris et consummatioris cujusdam eruditionis qui essent, institutus haud erat, vel jure quodam aetatibus vestris debebatur. Nam neque aliis temere se probaturus, quam vobis videbatur magis, qui ita in divinarum atque coelestium literarum studio, quae prima atque praecipua cura vos tenet, soletis versari, ut negligatis minime caeteras, et nullum elegantioris cujusdam ac cultioris doctrinae genus alienum a vobis existimetis. Quo vos non tantum indolis propriae impellit bonitas; sed aliorum, quos reveremini merito, exempla etiam vocesque assidue instigant acriter atque incendunt. Nam quos non stimulos tibi, Ornatissime BARTHOLINE, clarissimi Patris memoria addat perpetuo, qui exemplo inusitato id omne propemodum complexus animo, quod liberalis scientiae sibi humana induere mens potest: Theologiae non tantum Professor Regius, sed Medicus etiam, atque Philosophus; sed Rhetor denique juxtaque Poeta argutus ac elegans? Quid nunc de Serenissimi Regis Ecclesiaste dignissimo, Reverendo ac Excellentissimo Viro, D. JACOBO MATTHIAE, affine tuo, commemorem? A quo nulla ad te epistola venit propemodum,


page 873, image: s873

quae tibi non faces aliquas et calcar novum ad amplectendam humanitatem literarum modis omnibus (quod ultro ipse et sponte facis) admoveat? omnes enim ejusmodi commatis arbitror, et qualis erat, quam mihi jampridem legebas ipse, DEUS bone, quam sapienter non modo, sed et Latine, et terse et eleganter scriptam! Ut dubitaverim merito, prudentiamne consiliorum et rationum, quas afferebat, an dictionis nitorem ac venustatem, qua explicabat, magis laudarem. In D. WOR MIO autem tuo, MUSFELDI Svavissime, quantus reconditae variaeque (quam contestatus literario orbi scriptis praeclaris jamdudum est,) doctrinae ac eruditionis thesaurus est situs? Quod nunquam profecto recogites tecum, quin admiratione moveatur animus; nec admireris etiam, quin illico in aemulationem tantae laudis totus exardeas. Idem de D. BANGIO etiam, vestrone dicam, an meo? Sed meo et vestro, vobis, humanissime SCHWABI, nec non Joh. JANI subjecerim: Cui se dudum Orientis non tantum, sed Graecae etiam atque Latinae in contubernium intimum tradiderunt Musae. Quem in exemplum illustre, quod imitemini, sicut proposuistis vobis semel; ita in eum deinceps quoque respicietis sedulo, nec discedetis a via, quod certo auguror, qua VIR Clarissimus vobis praeivit. In qua tu, Literatissime JANE, nobiliter sane hactenus et felicissime processisti: Cujus rei cum alios testes laudare possum, tum Epigrammata illa nominare in praesenti libet potissimum, quae scripta tibi non ita pridem ingenii exercendi gratia cum communicasses nobiscum pro comitate tua, ita se nobis cum venae facilitate, et inventionum argutia,


page 874, image: s874

tum numerorum modulis, et orationis decenti facie probaverunt, ut voluptatis haud parum ex lectione eorum ceperim. Macti his animis, macti his incentoribus tantis, JUVENES PRAESTANTISSIMI, macti, inquam, et porro quoque, quod induxistis strenue hactenus animum, existimate, nihil aut excellentius sapientiae studiis, aut efficacius literis esse ad animorum culturam. Quicquid in animis nostris incultum ac asperum est, mollitur ac levigatur literis, in disciplinis et artibus quoque quodcunque horret ac squalet, hinc formam ac lucem ac cultum decentem mutuatur. Ut quam terruerat ante majestas illarum, tristis ac solitaria, tam superinducta mox literarum comitas ac elegantia invitet ac trahat. Alias causas, inprimis illam, quae tota in studio meo erga vos et universam Danorum nationem inclitam; cui non uno me nomine devinctum ac obligatum libenter fateor, posita est, praetereo libens: atque id potius a vobis peto, ut parvitatem munusculi nostri, quod vestrum nonnemini domesticum venit, ne fastidiatis, sed boni consulatis potius, cum alia in praesenti copia haud assit. Quanquam si aestimabitis rem subductis rationibus probe, nil dari a quoquam melius, nil praestabilius vobis unquam queat. Nam quid aut CHRISTO puero dulcius, aut excellentius DEO ac majus? Valete et me amare pergite.



page 875, image: s875

XCIII. CLARISSIMO AC PRUDENTISSIMO VIRO DN. JOHANNI FRANCO, J. C. Et Civitatis Gubenens. Senatori primario, Domino et amico suo plurimum honorando S. P.

Causam silentii sui tam diut urni non vult haberi defectionem a fide amicitiae, sed aliam, quae tamen tacenda sit. Caeterum novum FRANCI aliquem hymnum magni aestimat. Scriptum etiam mittit notae non optimae; pluresue hymnos ejus desiderat, epistolam finiens voto pio.

ECquid tandem de me senties et dices, qui ad ultimas tuas sane quam gratissimas silui tamdiu? Numne qui suam mihi aeternum devotam addixit amicitiam tam temere descivit ab omni fide, eo cum primis tempore, ubi fide ejus opus erat maxime? Talis equidem videbor, sed videbor. Longe enim alius, qui quod promisit, semper praeslitit, Buchnerus. Cur praeter morem conticuerim hactenus, causas habui sonticas et praegnantes. Nosti


page 876, image: s876

tamen seculi genium, Domine, tanquam versatissimus Prudentiae Atlas, multae saepe silentio premi tutius, quam inconsulta turbari loquacitate. Scire autem Te velim, incomparabili tuo hymno: JEsu meine Freude etc. me excitatum non tam recolendae memoriae multo mihi jucundissimae, quam conservandi, quem ostendisti, favoris gratia, ut te pluris exinde aestimare coeperim et sincere amare. Optarem praeter verba ad manus esset, ex quo et mentem totam tibi deditam et gratitudinis testimonium perspiceres. Quod si legere dignaris ab amica manu scriptum mihi transmissum, en tibi exemplar! si fastidium pariat, fac ad alios transeat, ut habeant similes labra lactucas. Quod restat, plurimum abs Te, Poeta Excellentissime, peto, ut saepius me hymnis tuis, quibus nihil absolutius in isto genere dari posset, exhilares. Vale, Prudentissime Vir, perpetuo sospes ac felix! Raptim Witteb. ad diem XVIII. Nov. A. CIC IC C LIV.



page 877, image: s877

XCIV. GENEROSO ac NOBILISSIMO CAROLO a FRISEN S. P.

Orationem ipsi dedicat, tanti vix a se habitam, sed sumptam gaudii testandi causa ob reditum: materia studiis ejus convenienti, cum pietas in eum adhuc sit integra. Hic ejus peregrinationis finem pulchrum fructumque praedicat, aliorum peregrinantium praepostero more taxato, rectiore FRISII commendato magnopere, Platonis exemplo et instituto. Eademque opera indolem FRISII modum aetatis excedentem laudat, Patre simul et Fratre memoratis, a quibus ille stimuletur. In fine gratulatur illi de reditu et ingenii animique dotibus eximiis, vovetque prospera quaeque, et de sua dedicatione grata illi futura bene ominatur.

QUam in praesenti Orationem Tibi offero, CAROLE NOBILISSIME, tanti haud erat, ut vel abs Te, vel ab aliis legeretur, nisi auspicatissimus tuus in patriam reditus hanc publicam ei foenerasset lucem. Enimvero ut sensum gaudii mei, quod inde non tralatitium ceperam, testatum


page 878, image: s878

tibi facerem, cum excuterem chartas atque seriniola, haec primo se obtulit, quam omnium novissime scripseram ac recitaram. Quanquam minime defuturos arbitror, qui argumenti genus parum congruere tibi putaverint. Sed hi erunt ferme, qui aut nullum consortium cum eruditis Musis nobilitati esse permittunt; aut qui ignorant, Te, ut feliciorem civili prudentiae et Juris arti, quam regiam appellavit Plato, navares operam, studuisse jam olim, omni humanitate literarum ac elegantiae ut pectus impleres Quas in hoc usque tempus ita soles amare, ut sine illis nullam jucundam ac delectabilem vitam statuas: neque libentius, cum a severioribus studiis receperis te, remissionum tuarum uspiam tempus, quam ibi occupes, unde quamplurimum purissimae et innocentissimae voluptatis tibi promittis. Plane cum Poeta, aut sacro Vate potius, sentiens, qui dulces ante omnia Musas pronunciabat. Caeterum dissimulandus mihi tuus reditus haut erat, ne refrixisse erga revertentem mea videretur pietas, quam abeunti probassem satis; primo cum ex Academia nostra annis superioribus meoque complexu discederes: deinde cum visa atque inspecta aula Imperatoria


page 879, image: s879

clarissimam Europaei orbis Italiam peteres profectus. Accedit, quod non in eo tantum confecta mihi vota mea intelligam, quae tum concepi pro te, quod te incolumemque ac salvum complecti licet; sed quia te talem quoque reverti video, qualem redire ad se et Generosus Dn. Pater expetat maxime, et mecum patria expectavit. Quod tibi ut singulari laudi est, (est enim id neque vulgaris animi, et summae virtutis) sic me mirifice afficit, quod optatissimos exitus preces nostrae habuerunt. Multi peregre abeunt, urbesque ac populos exteros visitant, sed pauci peregrinationum finem assequuntur, et intra eum plerique consistunt. Dum stupent ad ea, quae nova ac inassveta hactenus in aedificiis, in hortis, in cultu et habitu hominum observant ac notant, et longe securi animorum ad splendorem et magnificentiam erudiendos oculos solos existimant; aut irritati copia atque deliciis, et molliore quodam genio loci, luxu ac voluptatibus expertem negotiorum immergunt aetatem. Ut cum amplissima patrimonia dilapidaverint inutiliter, non alia tandem instructi scientia domum redeant, quam quae frugalitatis legem evertat penitus; qua ni subactus probe quis fuerit, nequicquam mentem applicet magnis: aut quae nonnisi in Gynecaeo ac festis pompis locum ac pretium


page 880, image: s880

sui inveniat. Tu licet nihil quod come, quod lepidum venustumque in conversatione esset civili, non alienum tamen gravitate sapientis (quarum rerum longe princeps jamdiu judicata Italia est) fugiendum tibi duceres; (ridiculi enim atque inepti sunt, qui sapientis personam rusticitate ac truculentia commendari posse sentiunt:) potius tamen existimasti in Rerumpublicarum formas, ac leges, inque aularum et Principum status atque ingenia inquirere; tum assidue accedere ad eos, cumque iis versari, qui eruditione, qui sapientia, aut rerum usu ac dignitate conspicui ante alios atque illustres. Quorum vestigia terra marique prosequenda strenue, qui esset profectus peregre, non suo exemplo tantum monstravit Plato, cum Aegyptum partesque Italiae peragraret, sed et, firmare legibus, cum vellet quam civitatem condiderat, praecepit. Ut optimorum virorum sermonibus moribusque reversus in patriam melior ac eruditior declaret ea, quae peregre constituta rectius sciat. In quo cum finem peregrinandi divina statuerit Philosophi mens, sed tam in arduo positum, ut eo aspirare juvenlles animos posse, minime crederet; neminem in Republica sua peregrinationes suscipere voluit, qui annis quadraginta minor esset. Tum enim et temperari cupiditatibus, et lingvam prudentiamque consummari, non crediderunt antiqui modo, quod Censorinus observat, sed ipsa experientia constat. A qua aetate cum absis longe, et tam praeclare impleveris tamen, quae a peregrinantibus sapientissima illa Musa exegit; intelligi potest, qua bonitate naturae admirabili polleas: quae quod annorum modo deest, vigore


page 881, image: s881

ingenii judiciique maturitate supplevit tam largiter, ut in hac juvenili aetate, non tam virum quam senem propemodum ostendas. Sed extraordinarias istas, ut sic appellem, indoles, non tam non cogitavit Plato, cum scisceret talia, quam excipienda significavit, cum praeteriret. Praeteriit autem, quod tum non ampliore illo ac inusitato, sed isto communi atque vulgari ingenii modulo humanos metiendos animos existimaret. Quem vos exceditis, qui editi estis felicius, et ipsa nascendi statim fortuna majoribus destinati. Neque enim levia atque exigua sunt, quae nunc de te expectat patria; sed quae eodem te adducant loci, quo et evectus dudum merito suo ingens est Pater, et Patri soli comparabilis frater spatiis nobilissimis contendit. Quorum ille in sanctiore atque supremo Consilio secundum a Principe sortitus est locum, os ipsum Principis, et summus Justitiae Praefectus, nec non in Appellationum curia Praeses; hic in Consilio altera dicundo juri assistit Patri, et nunc post alias legationes in Comitiis Imperialibus inter Principis Serenissimi Oratores magna cum laude in annum alterum agit partes. Nactus es studiosissimum Patriae et amantissimum animum: tum qui feratur ultro in optima quaeque ac praestantissima. Quare nunquam in haec domestica exempla intuebere, quin flammas aemulas haurias, et generoso Cupidine magis magisque accendaris ingrediendi eandem ac decurrendi viam, quae illos aut jam praeduxit in summum fastigium togae, aut certe perducet. Qvae cum se ita habeant, merito tibi, NOBILISSIME CAROLE, gratulor; cum de exoptatissimo reditu, tum de tot


page 882, image: s882

uberrimis ingenii pariter ac animi dotibus; quae felicitate nascendi partim, (nam surgunt in suas origines semina generosa) partim disciplina et studio consecutus es dudum. Servet te DEUS, et tueatur sua munera, et ingens in Te, et Patri solatium, et decus familiae, et fulcrum praesidiumque Patriae praestet! Caeterum non ingratum tibi Musarum nostrarum munusculum fore, vel ex eo confido, quod toto biennio egisti cum illis familiariter, et tantum non contubernium unum habuisti. Cujus consvetudinis si poenitere te nondum potest, plurimum mihi et istoc nomine gratulor. Vale.



page 883, image: s883

XCV. Praefatio Franzii libro de Animalibus S. praemissa.

Praemonet, Oratori sibi convenire utique, ut commendet librum, similia subjicientem, quorum usum in Orationibus explicat, et quomodo ab animantibus duci queant, et a quibus ducta sint, tradit. Quare institutum FRANZII laudat, eo nomine quoque aestimandum, quod liber hic toties et nunc iterum edendus fuit.

AUGUSTUS BUCHNERUS Lectori Benevolo S.

VIdebor tibi fortassis, Lector benevole, alienum negotium agere, dum commendare in praesenti, rogatus licet, et tradere tibi sustineo hunc librum. Ego vero non ago, neque transilio lineas, quas mihi officii ratio describit. Quamvis enim inscriptio ejus muneris mei titulo parum respondeat, cujus est Poetas et Oratores interpretari,


page 884, image: s884

et utriusque Eloquentiae munire vias, scriptura ipsa tamen omnino convenit, quae eo suscepta maxime est, non ut instituat Philosophum, sed iis inserviat, qui Conciones, hoc est, Orationes sacras habendas ad populum copiosius paulo ornatiusque instruere volunt. Illustris in disciplinis Rhetorum locus SIMILIUM est. Clarior enim ac evidentior fit res, quae explicatur per similitudinem, nec tam legenda vel audienda proponitur, quam intuenda velut coram et arbitranda subjicitur oculis. Accedit, quod assimilationes egregiae non dignitatem modo ac majestatem Orationi concilient, sed plurimum etiam jucunditatis ac gratiae afferant; et faciant adeo ut cum voluptate aliqua subeant animum, et svaviter occupent et trahant. Nam et picturae praeclare elegantes homines delectabilius haud raro, quam ipsae res capiunt, quarum ostentant imagines, et artificium et color ante ipsam habetur naturam. Sed ut a caeteris rebus, quibus absolvitur rerum orbis; ita ab animantibus quoque earumque ingeniis, varias pulcherrimasque ducere licet. Nam quantum exemplorum praebere se ibi rimantibus potest, unde efficacissimos petere stimulos, tum ad honesta capessenda, tum ad vitanda turpia liceat? Habent enim et bruta impetus suos, quibus et se commendent ad laudem, et odio invidiaeque obnoxia sint. Ac quotusquisque tam segnis erit ac socors, qui in decoris ac pulchris se praeteriri a bestiis aequa mente ferat, aut in deformibus ac pravis non indignetur se iis paria


page 885, image: s885

facere? Quare mirum non est, si praestantissimi ac sapientissimi Viri ex loco isto amplificandas juxta ac exornandas Orationes suas duxerunt. Quorum numero nec tractatores divinarum rerum, nec illi ipsi eximendi adeo sunt, qui Codicis sacri conficiunt corpus, atque afflati coelesti Spiritu oracula sancta ediderunt. Videturque haec ratio celebrata cumprimis Orienti et Palaestinis maxime, ut D. Hieronymus docet, fuisse; ut mirum non sit, ipsum religionis nostrae conditorem ac ducem tam familiariter parabolis usum. Sed cum videret [gap: Greek word(s)] Franzius, eo ingenio ac eruditione omnes non esse, quibus pro concionibus sacris facienda verba veniunt, ut ab se reperire similitudines hujus generis possent; hoc conscribendum sibi pro singulari illa voluntate in promovenda sacrae Eloquentiae studia, qua erat, putavit opusculum, quo illis secundae sortis ingeniis et aliena indigentibus ope consuleret, et velut subjiceret corticem, quo innatarent. Qui labor ejus quo fructu constiterit publice, vel iteratae toties editiones docere possunt. Namque si pretium libro bonitas facit: nec temere quisquam appetit, nisi quod profuturum sibi aut noverit ipse, aut aliorum documento didicerit; nec repetitum toties typis opusculum esset praesens, nec in tot exemplaribus ita distractum hactenus, ut nulla eorum copia amplius superesset, ni, quantum frugis afferret, abunde probasset. Nota ex aliis monumentis praeclaris, iisque majoribus, et eruditio excellens Franzii, et singularis industria,


page 886, image: s886

nec non gravissimum et accuratum perquam judicium. Quare non est, cur operosius tibi, Lector Benevole, sive autorem voluminis, sive volumen ipsum commendem. Satis ab se et auctor librum, et liber autoris tuebitur nomen. Nam et in parvis operibus lucet praestantia. Et Myronem non tantum bucula illa nobilis, sed et cicada locustaque, quas posuit, asseruerunt. Habe itaque tibi, Lector, egregium istum ac utilissimum libellum, et Maevii nostri beneficium agnosce, qui eum non modo sextum nunc edit, sed et habiliore, quam antea, forma, et novo praeter caeteros moralium, et quae ad sacra pertinent, indice auctum. Ut semper, quae prosunt ac juvant, grata sint; jucundiora tamen accidere solent, quo commodiorem sui et uberiorem usum praebent. Vale.



page 887, image: s887

[gap: Index I./ Index II.]