08/2008 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).


image: as001

JOH. BEVEROVICII EPISTOLICAE QUAESTIONES, Cum DOCTORUM RESPONSIS. Accedit Ejusdem, Nec non Erasmi, Cardani, Melanchthonis, MEDICINAE ENCOMIUM. ROTERODAMI, Sumptibus ARNOLDI LEERS, CIC IC C XLIV.



image: as002

[gap: Beverovicii epistolae; eiusdem Medicinae encomium]

image: cs081

ENCOMIAE MEDICINAE; Des. ERASMI ROTERODAMI, HIERONYMI CARDANI, PHILIPPI MELANCHTHONIS. ROTTERODAMI Sumptibus ARNOLDI LEERS. CIC IC C XLIV.



image: cs082

ERAS. ROTERO. D. HENRICO Afinio Lyrano, insigni Medico. S. D.

NVper dum Bibliothecam recenseo doctissime Afini, venit in manus oratio quaedam olim mihi nihil non experienti, in laudem artis Medicae declamata, continuo visum est orationem non optimam optimo dicare medico, ut vel tui nominis lenocinio studiosorum centurijs commendetur. Erit hoc interim mei in te animi qualecunque documentum, dum dabitur aliud, nostra necessitudine dignius, Bene Vale. Louanij. III. Idus Mart. Anno M. D. XVIII.



page 83, image: cs083

DES. ERASMJ ROTERODAMI. DECLAMATIO IN LAVDEM ARTIS MEDICAE.

QVO saepius est ars medicinae, meditatis et elaboratis orationibus hoc ex loco, apud plerosque vestrum praedicata, idque a viris singulari facundia praeditis, auditores celeberrimi, hoc mihi sane minus est fiduciae, me vel tantae rei, vel aurium vestrarum expectationi satis facturum. Neque enim remprope divinam, nostra facile assequetur infantia, neque vulgaris oratio de re toties audita, taedium possit effugere. Verum tamen ne salutari maiorum instituto videar deesse, qui solemni encomio iuventutis animos ad huius praeclarae scientiae studium, admirationem, amorem, excitandos, accendendos, inflammandosque censuerunt, experiar et ipse pro mea virili (Siquidem me dicente adiutabit vestra tum attentio, tum humanitas, favore candido prosequentes, quem ad hoc muneris vestra adegit autoritas) medicae facultatis dignitatem, autoritatem,


page 84, image: cs084

usum necessitatem, non dicam explicare, quod prorsus infiniti fuerit negotij, sed summatim modo perstringere, ac veluti confertissimas locupletissimae cujuspiam reginae opes, per transennam ut aiunt, studiosorum exhibere conspectibus. Cuius quidem ea vel praecipua laus est. Primum quod nullis omnino praeconijs indiget, ipsa abunde per se vel utilitate, vel necessitate commendata mortalibus. Deinde quod toties jam a tam praeclaris ingenijs praedicata, semper tamen novam laudum suarum materiam, ingenijs etiam parum foecundis ex sese suppeditat, ut nihil necesse sit eam vulgato more invidiosis illis contentionibus, non sine ceterarum disciplinarum contumelia depraedicare. Quid illud magis metuendum, ne domesticas illius dotes, ne germanam ac nativam amplitudinem, ne maiestatem humana conditione maiorem, mortalis oratio non assequatur. Tantum abest, ut vel aliena contumelia, vel ascititijs Rhetorum fucis, aut amplificationum praestigijs sit attollenda. Mediocrium est formarum, deformiorum comparatione aut cultus lenocinijs commendari. Res per se vereque praeclaras, satis est vel nudas oculis ostendisse. Iam primum enim (ut ad rem festinemus) reliquae artes, quoniam nulla non magnam aliquam vitae commoditatem attulit, summo quidem in pretio fuere. Verum medicinae quondam tam dulcis experientia, ut eius authores, aut plane pro


page 85, image: cs085

dijs habiti sint, velut Apollo, et hujus filius Aesculapius (quod ait Plinius) singula quosdam inventa deorum numero addiderunt, aut certe divinis honoribus digni sint existimati, velut Aesclepiades, quem Illyrici numinis instar receptum, Herculi in honoribus aequarunt. Non quidem probo quod fecit antiquitas, affectum sane ac judicium laudo, quippe quae recte et senserit et declaravit, docto fidoque medico nullum satis dignum praemium persolvi posse. Etenim si quis secum reputet, quam multiplex in corporibus humanis diversitas, quanta ex aetatibus, sexu, regionibus, coelo, educatione, studijs, usu, varietas, quae infinita in tot millibus herbarum (ne quid interim dicam de caeteris remedijs) quae alibi aliae nascuntur discrimina. Tum quot sint morborum genera, quae trecenta nominatim fuisse prodita scribit Plinius, exceptis generum partibus, quarum omnium quam nullus sit numerus, facile perpendet, qui tantum norit quot formas in se febris vocabulum complectatur, ut ex uno caetera aestimentur, exceptis his, qui quotidie novi accrescunt, neque secus accrescunt, quam si de composito cum arte nostra bellum suscepisse videantur. Exceptis venenorum plus mille periculis, quorum quot species sunt, tot sunt mortis genera, todidem remediorum differentias flagitantia. Exceptis casibus quotidianis, lapsuum, ruinarum, ruptionum adustionum, luxationum, vulnerum, atque his


page 86, image: cs086

consimilium quae prope cum ipso morborum agmine ex aequo certant. Denique qui cogitet, quanta sit in corporum coelestium observatione difficultas, quae nisi cognoris, saepenumero venenum erit, quod in remedium datur. Ne quid interim commemorem, saepe fallaces morborum notas, sive coloris habitum spectes, sive lotij signa rimeris, sive pulsus harmoniam observes, velut hoc agentibus malis, ut hostem medicum fallant, et imponant. Tantum undique sese effundit difficultatum, vt mihi difficile sit omnes vel oratione prosequi. Sed ut dicere coeperam, has omnes rerum varietates studio persequi, obscuritates ingenio assequi, difficultates industria pervincere, ac penetratis terrae fibris, excussis undique totius naturae arcanis, ex omnibus herbis, fruticibus, arboribus, animantibus, gemmis, ex ipsis denique venenis, cunctis humanae vitae malis, efficacia quaerere remedia, atque horum opportunum usum, ex tot autoribus, tot disciplinis, imo et ab istis sideribus petere. Haec, inquam, tam abdita rimari cura, tam ardua viribus animi adipisci, tam multa memoria complecti, tam necessaria ad salutem universi mortalium generis in commune proferre, nonne prorsus homine maius ac plane divinum quiddam fuisse videtur; Absit invidia verbis. Liceat id quod vero verius est ingenue praedicare. Non me iacto sed artem ipsam effero. Etenim si dare vitam proprium dei munus est,


page 87, image: cs087

certe datam tueri, iamque fugientem retinere, deo proximum fateamur oportet. Quanquam ne prius quidem illud, quod nos soli deo proprium esse volumus, medicorum arti detraxit antiquitas, ut credula ita gratissima. Nam Aesculapij quidem ope Tyndaridam et post eum complures ab Orco in lucem redisse credidit. Aesclepiades hominem exanimatum, elatum, comploratumque ab rogo domum vivum reduxisse legitur. Xanthus historicus catulum Leonis occisum, praeterea et hominem quem Draco occiderat, vitae redditum fuisse posteris prodidit, herba quam halin nominat. Ad haec Iuba in Africa quendam herba revocatum ad vitam testis est. Neque vero laboraverim, si sint apud quos haec fide careant. Certe (quod agimus) admirationem artis, tanto magis implent, quanto magis supra fidem veri sunt, et immensumesse fateri cogunt, id quod vero supersit. Quanquam quantum ad eum attinet, qui vitae redditur, quid refert, utrum anima denuo in artus relictos divinitus reponatur, an penitus in corpore sepulta, morbique victoris oppressa viribus arte curaque medici suscitetur atque eliciatur, iamque certo migratura retineatur? An non pene paria sunt, mortuum restituere, et mox moriturum servare? Atqui permultos nominatim recenset Plinius libro historiae mundanae septimo, qui iam elati partim in ipso rogo, partim post dies complusculos revixerint. Miraculum est, quod


page 88, image: cs088

paucis dedit casus. Et non magis mirandum, quod quotidio multis largitur ars nostra? Etiam si hanc deo Opt. Max. debemus, cui nihil non debemus ne quis haec a me putet arrogantius dicta quam verius. Com plurium morborum ea vis est, ut certa mors sint, nisi praesens adsit medicus, velutistupor is, qui mulieribus potissimum solet accidere, ueluti syncopis profunda, paralysis, apoplexia. Neque desunt ulli vel seculo, vel genti sua in hanc rem exempla. Hic qui mortem ingruentem arte sua depellit, qui vitam subito oppressam revocat nonne ceu numen quoddam dextrum ac propitium semper habendus est? Quot censes homines ante diem sepultos fuisse priusquam medicorum solertia, morborum vires, et remediorum naturas deprehenderat? Quot hodie mortalium millia vivunt, valentque, qui ne nati quidem essent, nisi eadem haec ars, et tot nascendi discriminibus remedia, et obstetricandi rationem reperisset? Adeo statim in ipso vitae limine, et nascens, salutarem medicorum opem, miserabili voce implorat. Horum arti vitam debet, et qui nondum vitam accepit, dum per eam prohibentur abortus, dum mulieri seminis recipiendi, retinendique vis confertur, dum pariendi facultas datur. Quod si vere dictum est illud, Deus est juvare mortalem, profecto mea sententia aut nusquam locum habebit illud nobile graecorum adagium [gap: Greek word(s)], aut in medico fido


page 89, image: cs089

proboque locum habebit, qui non iuvat modo, verumetiam servat. An non igitur ingratitudine ipsa videatur ingratior, ac ipsa prope vita indignus qui medicinam alteram secundum deum vitae parentem, tutricem, servatricem, vindicem, non amet, non honoret, non suspiciat, non veneretur? Cuius presidijs nunquam ulli non est opus. Nam reliquis quidem artibus, nec sem per, nec omnes egemus. Hujus vtilitate mortalium omnis vita constat. Nam fac abesse morbos, fac omnibus prosperam adesse valetudinem, tamen hanc qui poterimus tueri, nisi medicus ciborum salutarium ac noxiorum discrimen, nisi totius victus, quam graeci dietam vocant, rationem doceat. Grave mortalibus est onus senecta, quam non magis licet effugere quam mortem ipsam. Atque ea medicorum opera multis contingit, tum serius, tum multo etiam levior. Neque enim fabula est quinta, quam vocant essentia, senio depulso hominem velut abiecto exuvio reiuvenescere, cum extent aliquot huius rei testes. Neque vero corporis tantum quae vilior hominis pars est, curam gerit, imo totius hominis curam agit, etiamsi Theologus ab animo, medicus a corpore sumat initium. Siquidem propter arctissimam amborum inter se cognationem et copulam, ut animi vitia redundant in corpus, ita vicissim corporis morbi animae vigorem aut impediunt, aut etiam extinguunt. Quis aeque pertinax suasor abstinentiae, sobrietatis,


page 90, image: cs090

moderandae irae, fugiendae tristitiae, vitandae crapulae, amoris abijciendi, temperandae veneris, atque medicus? Quis efficacius suadet aegroto, ut si vivere velit, et salutarem experiri medici opem, prius animum a vitiorum colluvie repurget? Idem quoties vel diete tica ratione, vel ope pharmaceutica bilem atram minuit, labantes cordis vires reficit, cerebri spiritus fulcit, mentis organa purgat, ingenium emendat, memoriae domicilium sarcit, totumque animi habitum commutat in melius, nonne per exteriorem ut vocant hominem, et interiorem servat. Qui Phreneticum Lethargicum, maniacum, syderatum, lymphatum restituit, nonne totum restituit hominem? Theologus efficit ut homines a vitijs resipi cant, at medicus efficit ut sit qui possit resipiscere. Frustra ille medicus fit animae, si iam fugerit anima, cui paratur antidotus. Cum impium hominem subito corripit paralysis, apoplexia, aut alia quaedam praesentanea pestis, quae vitam prius adimat, quam vacet de castiganda cogitare vita, hunc qui restituit, alioquin infeliciter in suis sceleribus sepeliendum, nonne quodammodo tum corpus, tum animum ab inferis revocat? In eum certe Iocum reponit hominem, ut ei in manu jam sit, si velit aeternam mortem fugere. Quid suadebit lethargico Theologus, qui suadentem non audiat? Quid movebit phreneticum, nisi medicus prius atram bilem repurgarit? Pietas ceteraeque


page 91, image: cs091

virtutes, quibus christiana constat felicitas, ab animo potissimum pendent, haud inficior. Caeterum quoniam is corpori illigatus, corpore is organis velit nolit utitur, fit ut bona pars bonae mentis a corporis habitu pendeat. Permultos homines infelix corporis temperatura, quam graeci modo [gap: Greek word(s)], modo [gap: Greek word(s)] vocant, velut in vitos ac reclamantes, ad peccandum pertrahit, dum animus insessor frustra moderatur habenas, frustra subdit calcaria, sed equum ferocientem, in praecipitium sequi cogitur. Animus videt, animus audit, sed si oculos occuparit glaucoma, si aurium meatus crassus humor obsederit, frustra vim suam habet animus. Odit animus, irascitur animus, aut vitiosus humor mentis organa obsidens in caussa est, ut oderis, quem amore dignum iudices, irascaris cui nolis irasci. Philosophiae summam in hoc sitam esse fatetur Plato. Si rationi pareant affectus, atque ad eam rem praecipuus est adjutor medicus, hoc agens, ut ea pars hominis vigeat sapiatque cuius arbitrio geruntur, quaecunque cum laude geruntur. Si hominis vocabulo censentur indigni qui pecudum ritu rapiuntur cupiditatibus, huius nominis dignitatem bona ex parte debemus medicis. Id cum maximum sit in singulis ac privatis, quanto praeclarius est beneficium, cum id prestatur in principe? Nulla fortuna magis est obnoxia malis hujusmodi, quam felicissimorum regum. Quos autem rerum tumultus ciet unius homunculi vitiatum


page 92, image: cs092

cerebrum? Frustra reclament qui sunt consilijs, furis o princeps, ad te redi, ni medicus arte sua, neque volenti, neque sentienti suam mentem reddiderit. Si Caligulae fidus adfuisset medicus non usque ad pugionum ac venenorum scrinia in perniciem humani generis insanisset. Atque ob eam sane causam publica consuetudine receptum est apud omnis orbis nationes, ne princeps usquam gentium agat absque medicis. Proinde cordati principes, nulli unquam arti plus honoris habuerunt, quam medicinae. Quandoquidem Erasistratus (ut reliquos taceam) Aristotelis ex filia nepos, ob Antiochum regem sanatum centum talentis donatus est Ptolomaeo hujus filio. Quin et divinae literae iubent medico suum haberi honorem, non tantum ob utilitatem verumetiam ob necessitatem, ut in caeteros benemeritos ingratitudo sit, in medicum impietas, quippe qui tanquam beneficij divini adiutor, id arte sua tuetur, quod optimum nobis et charissimum largitus est deus, videlicet vitam. Parentibus nihil non debemus, quod per hos vitae munus accepisse quodammodo videmur. Plus mea sententia debetur medico, cui toties debemus, quod per hos vitae munus accepisse quodammodo videmur. Plus mea sententia debetur medico, cui toties debemus. Pietatem debemus his, qui hostem a cervicibus depulit, et medico non magis debemus, qui pro nobis servandis cum tot capitalibus vitae hostibus quotidie depugnat? Reges ceu deos


page 93, image: cs093

suspicimus quia vitae, necisque ius habere creduntur, qui tamen ut possint occidere, certe vitam non aliter dare possunt, nisi quatenus non eripiunt, quemadmodum seruare dicuntur latrones, si quem non iugulent, nec aliam tamen vitam dare possunt, quam corporis. At quanto propius ad divinam benignitatem accedit medici beneficium. Hominem iam inferis destinatum, arte, ingenio, cura, fideque sua, velut ex ipsis mortis faucibus retrahentis? Alijs in rebus profuisse sit officium, caeterum in certo corporis animique periculo servasse plusquam pietas est. Adde his quod quicquid in homine magnum est, eruditio, virtus, naturae dotes, aut si quid aliud, id omne medicorum arti acceptum feramus oportet, quatenus id servat, sine quo ne reliqua quidem queant subsistere. Si omnia propter hominem, et hominem ipsum servat medicus, nimirum omnium nomine gratia debetur medico. Si non vivit, qui vivit morbis obnoxius, et vitam salubrem aut reddit, aut tuetur medicus, an non convenit hunc ceu vitae parentem agnoscere? Si res exoptanda est immortalitas, hanc medicorum industria, quoad licet meditatur, quae vitam in longum prorogat. Quid enim hic notissima referam exempla, Pythagoram, Chrysippum, Platonem, Catonem Censorium, Antonium Castorem, cumque his innumerabiles, quorum plerique medicinae observatione, vitam ab omni morbo liberam, neque fatiscente ingenij vigore, neque concussa memoriae soliditate, neque fractis aut labefactis sensibus, ultra centesimum annum prorogarunt. An non


page 94, image: cs094

istuc est imortalitatis quam speramus, hic iam nunc imaginem quandam exhibere? Christus ipse immortalitatis autor ac vindex vnicus, corpus assumpsit, mortale quidem illud, sed tamen nullis morbis obnoxium. Crucem non horruit, morbos horruit. An non plucherrimum fuerit, nos principem nostrum in hoc quoque pro viribus imitari? Apostolos quorum neme fere non multam vixit aetatem, caesos legimus interfectos legimus aegrotasse non legimus. Quocunque pacto hoc illis contigit, certe prestat idem ars medicorum, quod illis praestitit sua felicitas. Nec enim audiendos arbitror, qui nobis non minus indocte, que impudenter solent illud obijcere. Virtus in infirmitate perficitur somniantes Paulum gravi capitis dolori fuisse obnoxium, cum ille infirmitatem vel animi tentationem, vel quod vero propius est, improborum hominum molestam insectationem appellet. Atque idem ille Paulus, inter apostolicas dotes donum curationis recensuit. Iam auget et illud non leui argumento medicinae gloriam quod et Caesarearum legum maiestas, et pontificiorum autoritas sese ultro medicorum iudicio submittit, velut in quaestionibus pubertatum, partuum ac veneficiorum. Item in quaestionibus aliquot matrimonium facientibus. O nova dignitas medicinae. Agitur de capite hominis et iudicis sententia pendet ex medici praeiudicio. Summi pontificis pietas, si quid indulget in nonnullis


page 95, image: cs095

non aliter indulget nisi medicorum accedat calculus. Atque in decretis Romanus pontifex, episcopum eum qui delatus fuerat tanquam foedo immanique morbo obnoxius, ex medicae rei iudicio censet aut amouendum episcopatu, aut suo loco restituendum. Divus autem Augustinus ex medicorum consilio fieri iubet quidque faciendum est, etiam si nolit aegrotus. Idem honorem medico debitum, hoc est artis et industriae praemium, recte eripi scribit ab eo qui detinet, velut ab iniusto possessore, et quod alienum est mala fide occupante. Quin ij quoque qui conceptis praecaminibus, daemones impios e corporibus humanis exigunt, non raro in consilium adhibent, velut in his morbis, qui secretis rationibus, quaedam sensuum organa spiritusque vitiant, et adeo daemoniacam speciem imitantur, ut nisi a peritissimis medicis discerni non quaeant, sive sunt crassiores aliqui doemones, ut fertur illorum varia natura qui medicam etiam opem, sentiant, sive morbus adeo penitus intimis animi recessibus insidet, ut a corpore videatur alienus. In cuius rei fidem dum ex innumeris mihi compertum exemplum refero, quaeso ut me patienter audiatis. Panaceum celeberrimi nominis medicum adolescens colui, is me teste quendam restituit nomine Phlyarium, patria Spoletanum, qui ex vermibus in novum maniae genus inciderat, ita ut in morbo probe teutonice loqueretur, quod (uti constabat) sanus nunquam potuerat. Quis


page 96, image: cs096

imperitus rei medicae, non hunc demoniacum vel dei erasset etiam? At is hominem facili paratoque remedio menti reddidit. Redditus sibi teutonice nec loquebatur, nec intelligebat. Quod si quis hunc vere daemoniacum fuisse contendat, ea sane res vel maxime medicorum illustrat artem, cui compertum est, et daemones impios parere, quemadmodum in restituenda vita, ita et in exigendis spiritibus divinae virtutis tum ministrae, tum aemulae. Neque vero deerant, qui factum hoc magicis attibus tribuebant, quorum ego calumniam, arti nostrae gloriae laudique verto, per quam ea praestantur, quae vulgus hominum humanis viribus praestari posse non credit. Optimo igitur jure, priscis seculis, cum nondum sordidi quaestus et spurcae voluptates vitiassent omnia, medendi ars inter omnes una, divinis ac summatibus viris, opulentissimis regibus, clarissimis senatoribus praecipue cordi fuit, nec alia mortalium generi gratior. Siquidem Moses ille magnus, non alia ratione, quam artis medicae cibos suos distinxisse creditur. Orpheus Graecorum vetustissimus, de viribus herbarum nonnulla prodidisse legitur, Homerus ipse, citra controversiam, unicus ingeniorum fons, plurimus est, et in herbarum commemoratione, et in laude medi corum. Is, et Moly, nobis depinxit, herbarum omnium teste Plinio, laudatissimam, efficacem adversus veneficia. Cuius inventionem Mercurio tribui, hac Vlyssem suum


page 97, image: cs097

adversus Circes pocula praemuniens. Idem nepenthes indicat in convivijs adhibendum, quod moerorem tristitiamque discutiat. Porro Machaonem, Paeonem, Chironem, Podalirium, ut hac arte praestantes, saepicule non sine honore commemorat, quorum arte non solum heroibus, verum ipsis etiam dijs subventum esse fingit. Illud videlicet subindicans, summis etiam principibus medicorum praesidijs opus esse. Atque horum vitam medicis in manu esse, qui in caeteros omneis ius vitae ac necis habere videntur. Quid quod idem poeta, libro Iliados undecimo hujus artis professionem longe pulcherrimo nobilitavit elogio? cum ait. Vnum medicum pluris habendum, quam caeterorum hominum permultos. Rursum alibi, medicum ita notat, ut dicat eum eruditum in omnibus, palam testans id quod res est, hanc artem non una aut altera disciplina, sed omnium artium cognitione circuloque, tum praeter exactum ingenium, multo etiam rerum usu constare. Pythagoras ille Samius, cui divinitatem quandam tribuebat antiquitas, de naturis herbarum nobile volumen reliquisse legitur. Atque ut Platonem, Aristotelem, Theophrastum, Chrysippum, Catonem Censorium, Varonem praeteream, quibus studio fuit, hanc artem suis vel studijs, vel negocijs admiscere. Mithridatem Ponti regem, non perinde regnum, alioqui locupletissimum, non tam unius et viginti linguarum miraculum, quam


page 98, image: cs098

rei medicae peritia nobilitavit, vereque magnum virum declaravit, qui artis huius commentationes, et exemplaria, effectusque in arcanis reliquit, ut autor est Plinius. Cuius et hodie, nobile Theriacae genus nomine celebratur. Nunc fere regium habetur, aleam ludere, venari, nugas agere. At olim populi Romani principibus, nihil magis erat curae, quam ut ex longinquo novis importandis herbis, rem medicam adjuvarent, neque populo illi tum orbis domino non aliud erat munus gratius. Quid quod Christus ipse disciplinarum omnium et autor et princeps sese non Iureconsultum, non Rhetorem, non Philosophum sed medicum professus est, dum de se loquens, negat opus esse medico ijs qui bene habeant, dum Samaritanus vulneribus oleum ac vinum infundit, dum sputum terrae mixtum illinit oculis caeci. Quid quod idem, hac potissimum commendatione, cum adhuc orbi esset ignotus, sese paulatim in animos atque affectus hominum insinuavit? Non auro, non imperijs, sed morborum remedijs. Quod ille nutu fecit, nempe deus, hoc medicus pro virili sua, cura imitatur. Neque deest his quoque divina vis nimirum medendi viribus, in hunc usum rebus a deo inditis. Nec alio viatico magis instruxit Apostolos, mandans, ut hoc protinus officio sibi devincirent, hospitem, medentes, inquit, morbis illorum, et ungentes oleo. Paulus ille magnus dum Timotheo suo modicum


page 99, image: cs099

vini praescribit usum, ad fulciendam stomachi imbecillitatem, nonne palam medici partibus utitur? Sed quid hoc mirum in Apostolo, cum Raphael angelus, Thobiae caecitati medicans, hinc nomen etiam invenerit, apud arcanarum rerum studiosos? O coelestem, vereque sacram disciplinam, cuius cognomento divinae illae mentes insigniuntur. Inter mortales alij alias artes vel discunt, vel profitentur, hanc unam oportebat ab omnibus disci, quae nulli non est necessaria. Sed o heu perversissima hominum iudicia, Nemo nescire sustinet, quis nummus legitimus sit, quis adulterinus, ne quid fallatur in re vilissima, nec scire studio est, quibus modis id quod habet, optimum tueatur. In numismate non credit alienis oculis, in negocio vitae ac sanitatis clausis quod dicitur oculis, sequitur alienum iudicium. Quod si totius artis absoluta cognitio, non potest nisi paucis contingere, quam totam v tam huic uni studio dedicarunt, certe partem eam, quae ad tuendam valetudinem pertinet, non conveniebat quenquam nescire. Etiamsi bona pars difficultatis, non ab ipsa arte, sed ab improborum medicorum vel inscitia, vel ambitione proficiscatur. Semper apud efferas etiam ac barbaras nationes sanctum ac venerabile fuit amicitiae nomen. Atque is egregius habetur amicus, qui se fortunae utriusque comitem sociumque praebebat, quod vulgus amicorum velut hirundines aestate, rebus secundis adsint, rebus


page 100, image: cs100

adversis, quemadmodum illae ingruente bruma devolant. At quanto syncerior amicus medicus, qui Seleucidum avium exemplo, quas narrant nusquam a Casij montis incolis conspici, nisi cum illarum praesidio est opus adversus vim locustarum fruges vastantium rebus integris ac laetis nusquam sese ingerit, in periculis, in his casibus, in quibus uxor ac liberi saepe deserunt hominem, velut in phrenesi, phthiriasi, in peste solus medicus constanter adest, et adest non in utili officio quemadmodum plerique caeterorum, sed adest opitulaturus, adest pro capite periclitantis cum morbo dimicans, nonnunquam suo quoque periculo. Et plusquam ingratos, qui talis amici officio servati, iam depulso periculo medicum odisse possunt, ac non potius parentis vice colunt ac venerantur. Vulgarem amicum, qui subinde salutat obvium, ad coenam rogant qui latus claudit officio pensant, et talem amicum ubi desierint egere aversantur? et ob hoc ipsum aversantur, quod intelligant illius officio nullam meritis parem gratiam rependi posse. Quod si is optimus vir est qui maxime prodest reipub. ars haec optimo cuique viro discenda est. Iam vero si qui sint, qui rerum pretia malint utilitate quaestuque metiri (licet haec ars divinior est, quam ut huiusmodi rationibus sit aestimanda) ne hac quidem parte cuiquam aliarum cedit artium. Neque enim ulla magis fuit frugifera, et ad rem subito parandam aeque praesentanea. Erasistratus cuius ante memini, a rege Ptolomeo, Critobulus ab Alexandro Magno, praemijs ingentibus ac vix credendis


page 101, image: cs101

donati leguntur. Quanquam quod tandem praemium non exiguum videatur, repensum servatori capitis pro cujus unius salute tot hominum milia depugnabant? Quid ego nunc commemorem Cassios, Carpitanos, Arumcios, Albutios, quibus Romae tum apud principem, tum apud populum immodicum quaestum fuisse refert Plinius. Quanquam quid nos haec ex priscis aetatibus repetimus, quasi non hodie cuique complures succurrant, quos haec ars ad Croesi opes evexerit? Rhetorica, aut potica non alit nisi insignem. Musicus ni prae cellat, esurit. Iureconsulto tenuis proventus est, ni sit eximius. Sola medicina quomodocunque doctum alit, ac tuetur, Innumeris disciplinis, infinita rerum cognitione constat res medica et tamen frequenter unum aut alterum remedium alit idiotam, Tantum abest, uthaec ars sterilitatis damnari possit. Adde quod caeterarum artium non ubique paratus est quaestus. Rhetor frigebit apud Sarmatas. Iuris caesarei peritus apud Britannos. Medicum quoquo terrarum sese contulerit, suus comitatur honos, suum sequitur viaticum, ut in nullam disciplinam verius competat vulgatissimum illud graecorum proverbium, [gap: Greek word(s)]. Sed hoc ipsum indignatur Plinius, aut certe apud hunc alij, quaestum esse medicinae professionem. Major est, fateor haec facultas, quam ut quaestui lucroque serviat. Sordidarum id est artum, Sed nimis ingratum est, eam solam sua fraudare gratia, cui nulla


page 102, image: cs102

par gratia rependitur. Egregius medicus ceu numen quoddam servat gratis, servat et invitos. Sed impietas est, non agnoscere numinis beneficium. Nihil ille moratur mercedem, tu tamen dignus qui legibus mulcteris ob insignem ingratitudinem. Iam haud quaquam me fugit, hanc egregiam artem et olim apud veteres audisse male, et hodie apud indoctos quosdam male audire. Catoni non placuit, non quod rem damnaret, sed quod ambitiosam graecorum professionem non ferret homo mere Romanus. Isque tantum tribuit experientiae, ut artem esse noluerit, sed idem vniversam graecorum philosophiam ex urbe pellendam censuit. Existimabat homo durus, ad purgandum hominis corpus sufficere brassicam et crebros vomitus, et tamen ille ipse medicorum hostis, observatione medicinae, in extremam usque senectutem robur infractum tutatus scribitur. Solis, inquiunt medicis summa occidendi impunitas est. At hoc nomine magis suspiciendi boni medici, quibus cum in manu sit, non solum impune, verumetiam mercede occidere, tamen servare malunt. Quod possunt facultatis est, quod nolunt probitatis. Decantatur jam passim inter pocula temulentorum adagium. Qui medice vivit, misere vivit. Quasi vero felicitas sit, distendi crapula, rumpi venere, turgescere cervisia, sepeliri somno. Sed istos Sycophantas quid opus est oratione refellere, cum ipsi petulantiae


page 103, image: cs103

suae satis magnas poenas dant arti, mox podagra contorti, paralysi stupidi, desipiscentes ante tempus, caecutientes ante senectutem, iamque prius vituperatae medicinae, exemplo Stesichori, seram canunt palinodiam miseri. Et tamen his licet indignissimis, artis bonitas non gravatur esse praesidio quantum licet. Sunt qui mutuato ex vetere comoedia scommate, vocent medicos [gap: Greek word(s)]. Quasi vero non isto nomine, vel praecipue laudari mereantur, qui quo subveniant hominum calamitatibus, ex illa sua sublimitate sese ad haec sordida deijciant. Quod si medicis tantum esset supercilij, quantum istis est procacitatis, liceret passim impune mori. Verum habet hoc ars nostra cum bonis regibus commune, ut bene faciat, ac male audiat. Quod si maxime sunt, ut sunt in hoc ordine, qui se pro medicis gerunt, cum nihilminus sint quam medici. Si sunt, qui pro remedijs venena ministrant, si sunt, qui ob quaestum aut ambitionem aegrotis male consulunt, quid iniquius est, quam hominum vitia in attis calumniam detorquere? Sunt et inter sacer dotes adulteri, inter monachos homicidae ac piratae, sed quid hoc ad religionem per se optimam. Nulla tam sancta professio est, quae non alat sceleratos aliquot. Votis quidem omnibus optandum, omnes principes eiusmodi esse cujusmodi decet esse, qui censeantur hoc digninomine.


page 104, image: cs104

Nec tamen ideo damnandus est principatus, quod nonnulli sub eo titulo praedones, reique publicae hostes agant. Optarim et ipse medicos omnes vere medicos esse, nec in his locum graecorum proverbio [gap: Greek word(s)]. Optarim ab omnibus eam praestari sanctimoniam, quam Hippocrates sacramento verbis solemnibus concepro a professoribus exigit. Neque tamen huc non enitendum est nobis, si a plerisque negligi conspicimus. Sed quoniam huius argumenti tanta est ubertas, uiri praestantissimi, ut difficillimum sit in eo dicendi finem invenire, ne non praestem, quod initio sum pollicitus, tempestivum arbitror, universas eius laudes summatim complecti. Etenim si per multas res sola commendat antiquitas, hanc artem primam omnium repperit necessitas. Si scientiam authores illustrant, huius inventio semper dijs attributa est. Si quod autoritatis addit honos, non alia tam passim ac tam diu divinos honores meruit. Si magni fiunt, quae summis viris probantur, haec summos reges, haec primates, non solum delectavit, verum etiam illustravit. Si difficilia quae sunt ea sunt et pulchra, nihil hac operosius, quae tot disciplinis, tantarum rerum pervestigatione usuque constat. Si dignitate rem aestimamus, quid excellentius, quam ad dei benignitatem proxime accedere? Si facultate, quid potentius, aut efficacius,


page 105, image: cs105

quam totum hominem certo exitio periturum sibi posse restituere? Si necessitate, quid aeque necessarium atque id sine quo nec vivere, nec nasci licet? Si virtute, quid honestius? quam servare genus humanum? Si utilitate, nullius usus neque maior est, neque latius patet. Si compendio, aut haec in primis frugifera fit oportet, aut ingratissimi mortales. Vobis igitur magnopere gratulor eximij viri, quibus contigit in hoc pulcherrimo genere professionis excellere. Vos adhortor optimi iuvenes, hanc toto pectore complectimini, in hanc nervis omnibus incumbite, quae vobis decus, gloriam, autoritatem, opes est conciliatura, per quam vos vicissim amicis, patriae, atque adeo mortalium generi, non mediocrem utilitatem estis allaturi. DIXI.



page 106, image: cs106

HIERONYMI CARDANI Mediolanensis, medici, MEDICINAE ENCOMIVM.

NEmo, ut opinor, facilius artem aliquam laudarit, quam qui in argumentum inciderit per se abundans, splendidum atque illustre: nemo melius, quam qui quod laudare proposuit, bene novit: nemo verius quam qui tractaverit exercueritque: ob haec omnia, artem medicam et facile et bene ac vere laudare me posse spero. Quod si modo neque eloquentia neque facundia illa polleam, quae tanto operi sit necessaria, nec colores illos ac fucos, qui a rhetoribus addi solent, adijciam: meminerint quae legent, tanto formosiorem futuram orationem nostram his ornatis apparatu, quanto naturalis pulchritudo commentitia atque fucata praestantior est. Etenim cum oratio per se clara et splendida futura sit ob artis oxcellentiam.



page 107, image: cs107

Ornari res ipsa negat contenta doceri.

Nam seu ad Deos artis origo referatur, autores fuisse existimantur pater et filius, Apollo scilicet et Aesculapius, si Ovidio credimus dicenti:

Inventum medicina meum est, opifexque per orbem.
Dicor, et herbarum subiecta potentia nobis.

Seu ad quoscunque alios prima est inter omnes, et cum ipso humanitatis ortu initium coepit: nam nihil antiquius esse potuit ea caussa, propter quam inventa est, scilicet morbis incommodisque mortalium: non nitar rationibus ut ostendam quam antiquus fuerit Aesculapius? quam vetus prosapia Hippocratis? nam metuo ne potius fabulosa esse illa dicatis, quam de vetustate dubitetis. Itaque his omissis, quae minus necessaria sunt negocio nostro, quam dubia, ad ea quae illius praestantiam ostendunt, quanquam mortalibus optanda sit, transeamus. Ea vero in triplici genere collocanda videntur, scilicet utilitatis, pulchritudinis atque nobilitatis. Vtilitatis duplex mihi genus esse videtur: tum humano generi, tum ipsis qui eam exercent, maximum afferat emolumentum. Ipsis quidem mortalibus tantum certe affert, ut neque re ipsa, neque exemplo ulla alia ars possit ei comparari. Quid enim maius homini contingere potest quam morientes ad vitam revocare? quod fecisse cum plurimos


page 108, image: cs108

medicos constet, etiam mortuos suscitasse quosdam praedicant. Aesculapium enim et Hyppolitum et Tyndaridem a mortuis ad vitam, tum Aesclepiadem clarum medicum quendam a rogo revocasse referunt. Quinetiam alios maius quid morte passos, ut demonio malo obsessos, resolutos, hydropicos, carcinomate laborantes, suspiriosos, calculosos, tabescentes, luxatos, leprosos, caecos, surdos, obliviosos, claudos, syderatos sanasse melius est, et ipsa quotidiana experientia frequens. Dij quidem hac in parte sola tyrannis, potentiores sunt, quod cum tyranni solum obesse possint, dij ipsi etiam prodesse queant. Quamobrem et partem illam qua ipsi praestant, etiam diviniorem esse atque illis propriam consentaneum est. Quid cum in quibusdam morbis adeo praesentem artis huius opem sentimus, velut in anginosis, synochis, colique doloribus ubi sanitatem morti coniunctam persaepe videre licet? Quamobrem et a Dijs tractatam, et eos qui tractarunt pro Dijs habitos hoc ipso invento, divosque ipsos ea indiguisse, nihil mirum videri debet. Omitto fabulosa de Appolline, ut dixi, et Aesculapio. Christus quem nemo addubitat Deum fuisse, nihil maius egit, nihil frequentius quam quod medicinam, sed suo more (divino scilicet) exerceret, aegros omnis generis sanando. Idque etiam per spiritum


page 109, image: cs109

sanctum discipuli verbis docet dicens: Marc. 6. Iacob. c. 5. Aegrotat vestrum aliquis, advocet ecclesiae seniores, qui eum in Domini nomine oleo ungant: pro eoque supplicent: et fidei supplicatio aegrum servabit, eumque allevabit Dominus. Ille idem, ubi Dei nomen deponit, quasi ex hominibus unus inedici assumpsit. Sic etiam ex veteri lege Helisaeus Naamanum Syrum a lepra: angelus Tobiam a caecitate liberavit. Extant et quotidie tabellae in delubris appensae, illorum qui divinis votis etiam divina ope liberati sunt a morbis: ut opus ipsum ac finis in nullo ab his quae a Dijs impetramus, dissentiat. Hominum vero qui artem exercuerunt, atque ob id a vetustate divinitatis nomen et opinionem promeruerint, neque exempla desunt, Chironis, Machaonis, Podalirij, Hippocratis aliorumque: adeo ut parum abfuerit quin Paulus et Barnabas ob id a Lystrensibus pro dijs colerentur: sed mos etiam nunc manet. Beatos enim ac sanctos vocamus, atque in Divorum numerum referimus, quorum supplicationibus sanitatem languentes adipiscuntur: inter quos non minus ullo alio Rochus, vir pauper, ubique colitur: ut constet opinione hominum nihil tam esse divinum, quam hominum sanationes. Quinimo et divi ipsi hac arte indiguisse, non solum eam exercuisse videntur. Homerus,



page 110, image: cs110

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] ---

De Marte loquens. Ad quos alludit Virgilius de Venere, dum vulneratum Aeneam curare student, dicens:

Hic Venus indigno nati concussa dolore
Dictamnum genetrix Cretea carpit ab Ida.

Quasi etiam minores dij aut ope huius disciplinae indigerent, aut non sine ea vellent quemquam curari posse. Quinimo cum Aesculapius in templo Epidaurio ferretur languentes per somnium sanare, aut admonere de ipsa sanatione, non aliud faciebat quam ut conquisita illis ac praecipua auxilia ostenderet. Sed a fabulis rursus (si modo fabulae sunt) ad Divos nostros redeamus. Ipse Paulus, qui etiam mortuum suscitaverat, Timotheo viro sancto scribens, iubet ut vinum ob ventticuli imbecillitatem assumat: adeo vero hoc magni facit Beatus Augustinus ut parendum medicis adversus etiam constitutiones suadeat. Occasionum vero maximarum rerum, quae vel ope medica restitutae sunt, ut in Alexandro Magno, per Philippum medicum: Atheniensibus, ab Hippocrate, dum peste laborarent in Augusto, per Antonium Musam: seu perierint, velut cum per morbum C. Caligula seipsum et imperium Romanum pessum dabat: et cum parum ante nostram aetatem male curato Bartholdo, militum classis Venetae praefecto, res non solum Veneta,


page 111, image: cs111

sed Christiana inclinavit, Turcica evecta est (ne longius repetam) neque ulla ars magis foecunda est: nec si exempla referre velim, dies ipsa suffectura sit. Sed neque minus ipsis professoribus utilis, quam languentibus aut etiam his qui sani, quoquo modo illius ope uti volunt. Seu enim nomen seu divitias aut amicos parare velis, disciplina nulla melius aut uberius praestare potest. Omitto rationes, quae omnibus manifestissimae sunt, ad ipsa exempla venio. Adeo vero in quibusdam horum claret, ut non solum praecellat, sed sola sit, nulla enim ars esse videtur, imo neque potentia ulla aut dignitas, quae sine invidia, sine iniuria sineque offensa benefacere possit, quemadmodum ars medica. Divitias quaeritis? haec dat et tantas et tam repente, ut si exempla referre velim, fabulas narrare videar.

Omitto antiqua, quae Hippocrati Artaxerxes obtulerit, quae Phalaris Polycleto Messenio dederit: aut quae Alexander Magnus Critobulo sanato Philippo illius patre, quae Democides a Polycrate Samiorum tyranno, qui etiam aureas compedes a Dario Persarum rege accepit: quantum Crinas opum moriens reliquerit, cum jam vivens proprijs sumptibus urbis muros instaurasset: quoque Erisistratus ab Antigono curato illius filio sexagies mille aureos philippeos acceperit, duorum tantum exemplorum quae paulo ante nostram aetatem contigerunt, meminisse sat


page 112, image: cs112

erit. Thadeus Florentinus non nisi quinquagenis aureis coronatis in singulos dies pactis extra urbem proficiscebatur. Idem cum ad Honorium Pontificem, eius nominis quartum vocatus esset, centenos pactus est. Et tamen longe breviore spacio quam trium mensium decies mille accepit. Recitat Philippus Cominus Argentorati princeps laquem Cotierum in quinque mensium spacio praeter pinguem, Episcopatum, accepisse quinquaginta quatuor millia aureorum coronatorum, a Ludovico Gallorum rege, eius nominis undecimo: cum tamen Rex ipse eo morbo obierit. Sed ut mihi videtur non hoc donum fuit, quod quasi vi, vel metu extorsit: non merces bonae valetudinis, cum ut dixi, rex ipse obierit, sed latrocinium. Quinetiam medicorum familiam, quae nunc in tota Hetruria regnat, a medico quopiam ortum habuisse verisimilimum est. Quamobrem hac arte etiam ad regna paratur aditus: quo fit, ut etiam nobilissima sit: neque reges ob id eam exercere puduit. Hermes Trismegistus Aegyptiorum, Ponti Mithridates, Arabum Sabiel, Gyges et Sabor Medorum: fuit et Mesue regis Damasci nepos. Sed non tam laudabile est a paucis probari, qum ab omnib. Ab omnibus dico, quoniam quae divinis scriptis et sapientia immensa probantur, omni laude digna prorsus sunt. Inde illud Iosuae Syrachi: Medicum suis praemijs affice, ut habeat ea quibus opus est: nam


page 113, image: cs113

eum creavit Dominus. Est enim supremo medicina, et a rege stipendium accipit. Mediciscientia caput extollit, ita ut proceribus sit admirationi. Dominus creavit ex terra medicamenta, quae prudens homo non fastidit. Nonne ligno dulcuit aqua amara, ut ejus vis ab hominibus cognosceretur? Ipse scientia hac donavit homines, ut suis miraculis gloriam consequeretur. Per haec medetur, eorumque dolores tollit. Ex his et compositiones facit seplasiatius ad suavitatem, et malagmata ad valetudinem: nec ullus est ejus operum modus, ea est ab illo per orbem prosperitas. Fili, in morbo tuo Dominum ne neglige, et ipse te sanabit: amove culpam, rectas habe manus, et ab omni peccato cor tuum expurga: obmove suaves odores, et similagnis monumentum, opimumque libamen, ut qui non conferas, et da medico locum, utpote cujus autor sit Dominus: neue a te discedat cum eo sit opus nam et ipsi Dominum orant ut sibi lenimentum secundet, et uitae causa sanationem. Qui in creatorem suum peccat, incidet in medici manus. Hoc testimonium: quo magis demiror eos qui preceptis neglectis, exutaque omni ob quaestum et ambitionem prorsus humanitate, cum pro divino opere carnificinam exerceant, sperare audeant ut vel mininae portionis huius laudis sint participes. Sed haec mittamus, quae omnibus bonis


page 114, image: cs114

notissima sunt: nobis vero si boni, si sapientes, si artis periti non estis, frustra conabor persuadere. Ad institutum redeamus, non solum praeconijs divina scriptura medicinam extollit, sed ipsis operibus atque praeceptis. Quid illa antiquae legis instituta, ne carnibus animalium, quae ungulam non divisam haberent, non suillis, non suffocatis uterentur? de avium quoque delectu, ac caeterorum eduliorum de elephanticorum separatione, de tot balneis et abstinentia a Venere tempore fluxus mensium, nonne haec omnia praeter animae repurgandae commoda etiam valetudini bonae corporis ad amussim conveniunt? Simile est apud nos praeceptum illud, quo diebus duobus in singulas hebdomadas (ita vocant spacium septem dierum) a carnium esu prohibemur, Nobis etiam praeceptum est jeiunij quadraginta dierum: quod qui negligunt per luxuriam et impotentiam, saepe magnis calamitatibus morborum, imo et intempestivae mortis opprimuntur. Sed non solum sacris scripturis, verum etiam poetis, oratoribus philosophisque commendatur Homerus.

[gap: Greek word(s)].

Et Aristoteles in primo de Republica; Et patrifamilias et principi Reipublicae medicina magis quam ars parandarum divitiarum necessaria est: hac enim res habetur, illa bona ualetudo. Nemini dubium est modesta laude, ut solet eam omnibus artibus praeposuisse: cum constet magis necessariam


page 115, image: cs115

esse patrifamilias bonam valetudinem, quam rem familiarem: et principi in Republica bene valere, utilius sit qnam opulentam habere Rempublicam. Et Plutarchus in libello de Bonae valetudinis praeceptis: At medicina (inquit) sic est de numero disciplinarum liberalium, ut politiae splendore iucunditate nulla sit inferior. Porro mercedem magnam abunde addit sui studiosis, nempe corporis salubritatem ac prosperam valetudinem. Cicero majore medicinam honore dignatur, cum omnia ad illam referat commoda, quae vitiatis animis aut corporibus aut casibus adhibentur. Vt illud: Ita sum levatus, ut Deus mihi aliquis medicinam fecisse videatur. Vel id. Quibus autem artibus aut prudentia major inest, aut non mediocris utilitas quaeritur, ut medicina, architectura? Talia multa non solum ille, sed et quisque ferme egregius autor de hac divina arte praedicat. Verum majora sunt testimonia, quae a miraculis artis sumuntur, quam quae laudibus autoris. Vespasianus igitur imperator, ut majorem divinitatis opinionem nancisceretur, Imperiumque sibi et filijs stabiliret, medicae artis exemplo duos curavit. infirmos. Quod etiam a Pyrrho factum legimus: et nunc Gallorum reges imitantur strumas solo tactu sanantes. Refert Erasmus, nostri seculi magnum decus, Calceranum medicum potione


page 116, image: cs116

quadam purgata, magna vermium multitudine hominem a daemonio, quo Germanice loquebatur, cum nunquam Germaniam invisisset, liberasse. tanta est huius artis vis, tanta excellentia, Non audita, non scripta referam, quae ego vidi, quaeque peregi solum recitabo. Laborabat mulier doloribus intestinorum assiduis, nec prodesse videbantur fomenta, non lenia medicamenta, non excogitata vivendi ratio: adhibuimus catapotia, triginta octo dentes exclusit, rursusque numerum alium non paruum, erant tamen e glutinosa pituita, Ita haec divina ars non solum corpora a morbis, sed animos etiam a superstitione liberat. Quo minus demiror patrem Galeni somniis admonitum ut filium medicinae traderet, Hippocratem ut ad Democritum sanandum pergeret, arque alia sexcenta huiusmodi Deorum curae argumenta de hac sacra disciplina. Cacodaemonas propellere multi prositentur, sed quotusquisque sine sulphure, vitis albae aqua, alijsque eiuscemodi acrioribus ac efficacioribus pharmacis (Vt manifestum sit uim inesse arti, et daemonas moibos esse, sed occultioris cuiusdam naturae. Iam vero videmus quid ipsa perse omnibus externis ornamentis auxilijsque nudata polliceatur ac praestet. Finem enim eius bene valere nemo negat: hocque tanti est, ut neque divitiae neque gloria, nec potentia, nec filij nec amici, imo


page 117, image: cs117

ne ipsa quidem sapientia aut uirtus, ubi hoc ipso destituamur, nos beatos efficere queat. Finge hominem morbo gravi atque insanabili ad mortem properantem, quid illi bonum, quid dulce aut iucundum esse aut videri, aut saltem conditionis acerbitatem lenire potest? At medicina dum morbos amovet dum vitae hominem restituit, omnium bonorum, omnium voluptatum, quas per illam consequimur causa est. Quid alijs contigerit nescio, patrem me filiosque meos superstites ob peritiam artis medicae illius, ac meam plane scio Praeter enim quod in rudem medicum facile impingere fuisset in tam difficillimis ac pene deploratis morbis, multo vero facilius, imo certe in minus diligentem: nunquam sane in quenquam, qui simul tam bene et artem et naturae nostrae propria nosceret, incidere potuissemus. Quamobrem cuique expediret propter se suosque, etiam si medico uti vellet, artem ipsam tenere: ut quae medicus perperam non ex arte, aut per incuriam, aut usui suo suorumue, aut naturae in commoda licet ex arte delinquit, corrigere possit Quae etiam causa est, ut plerique optimorum medicorum modo non supra modum avidi sint, divitiarum et ambitionis, aut casu aliquo pereant, ad extremam senectutem ac satis incolumes perueniant. Nam Hippoc. [abbr.: Hippocrates] prope centesimum, Avenzoar etiam ad centesimum trigesimum


page 118, image: cs118

quintum annum pervenisse, constans omnium opinio est. Cum igitur hac una disciplina tot et tam magnis incommodis obviam eamus, procul posita devitemus, ingruentia avertamus, iam opprimentia perturbemus, insidentia expellamus sive domi sive foris sive in ipso itinere, a nascentibus a nondum natis, a pueris, adultis, iuvenibus, senibus, quippe quae illius incommoda adeo minuat, ut apud Ciceronem in Catone melior sit conditio senis praescripto viventis artis medicae, quam adolescentis luxuriose ac nequiter ( [sic] ita enim apud illum Cato de se ipso gloriatur dicens: Sed tamen (ut vos videtis) non plane me enervavit, non afflixit senectus: non curia vires meas desiderat, non rostra, non amici, non clientes, non hospites. Et rursus: Nemo adhuc convenire me voluit, quin fuerim occupatus. Potest enim exercitatio et temperantia, etiam in senectute conservare aliquid pristini roboris quaenam utilitate illi conferri poterit? Ad dicetis, Romani tum hoc tanto commodo sexcentis annis carere voluerunt, nec unquam foelicius vixere quam cum sine medicis civitas fuit. Nec perpetuo defuere Senatus consulta, quibus medici philosophique ac mathematici ex urbe tanquam pestes noxiae exigerentur. Qui mos etiam nunc apud Turcas viget, et tamen gente illa nulla ferocior, nulla felicior, nulla numerosior. Cato quoque et Plinius eiusdem artis sunt scriptores et accusatores egregij.


page 119, image: cs119

Adrianus etiam Imperator illud vulgatum reliquit moriens.

[gap: Greek word(s)].

Videntur etiam morbi ad perfectionem animi facere. Et Platonem referunt quaesisse locum in urbe minus salubrem in quo habitaret: quoniam existimaverit robustiore in corpore animi vires magis languescere. Haec et talia multa a paradoxis parum abhorrentia, quae magis defendi solent ad artis oratoriae vires ostentandas, quam quod vel vera sint, aut veris similia, digna responsione non existimans, praeteribo: atque illos potius aegros esse iubebo, deinde felicitatem suam praedicare, animique fortitudinem extollere sinam. Quonquam quod ad Platonem attinet nihil minus credendum sit quam ut ex habitatione morbum quaesierit, cum mille modis alijs morbi causas quaerere potuisset: nec familiares amices clientos, discipulos in idem conijcere periculum, atque prode re, Sed si modo vera haec sunt, forsan hac ratione de vitare frequentiam voluit ipse sibi confidens propter eximiam omnium abstinentiam. Itaque utcunque res se habeat, omnia potius sunt excogitanda, quam quod inutilis sibi atque alijs esse voluerit. Quinimo potius hac ratione studijs suis operamdare, atque libellis suis quos quotidie factitabat incumbere. Romanos vitasse medicinam, cum vitando illam maxime observaverint,


page 120, image: cs120

nego, medicos concedo: quod et Turcae factitant: nam et inediam servant, et catapotia devorant, alijsque praesidijs artis utuntur, velut etiam venae sectione. Itaque maluerunt artem imperfectam habere securam, quam eum periculo in tanto hominum perfidia perfectiore frui. Quanquam perfectio ad paucos perventura foret, fraus in multos. Haec ratio Romanorum ac Barbarorum plerumque quae non in artis vituperationem, sed artificum solum cedit. Possem me excusare de inculto aevo, de rudi gente, de ferinis moribus sed nobis a veritate ipsa discedere haud licet. Qui vero illud adducunt ex sacris literis, Fortitudo mea in imbecillitate perficitur: verbum [gap: Greek word] non recte interpretantur, ut quidam imbecillitatem alij absurdius infirmitatem, etiam pro infirmitate morbum intelligentes, cum nullus Apostolorum aut discipulorum in Sacris literis unquam legatur aegrotasse: sed verbum illud ut a Paulo interpretandum est, infortunijs seu calamitatibus: quales explicat, carceres, verbera, accusationes, contumelias, atque eiusmodi. Quod vero ad exercitationem attinet (hoc enim secundum est genus corum, a quibus nobibilitatis, decoris, utilitatis ac voluptatis ratio sumi debet) nulla in parte alijs inferior artibus est. Vbique habet quod agat torpet Imperator sine milite. Iuris consultus inter arma silet, nec nisi magna cum mole librorum consulere potest: praescriptos


page 121, image: cs121

habet limites, inter quos iudicet, neque enim affinibus, aut cognatis litigantibus iudicem se potest exbibere Provocationem habet iudicis sententia, tametsi iusta, medicorum consulta non habent. Raro Iurisconsulti de vita, medici semper de summa rerum tractant. Vitari potest iudicium dominatio, composita inter partes lite, sed non cum morbis pax aut induciae vel pacta intercedere possunt. Auxilium medici die noctuque praesto nobis adest, beneficium sine offensa, lucrum voluntarium non exortum, gratia principum, favor populi, amicorum multitudo, existimatio, opes divinitatis opinio. Rhetor friget apud plerasque nationes, nunquam in eadem causa ab omnibus probatur: saepius iniusta quam iusta consulit, innumeris occasionibus impeditur: non sine multis verbis, non sine magnis studijs, non absque ingenii excellentia, ac memoriae tenacitate, denique non sine maximis animi ac corporis aestubus, ad gloriam ascendere potest aut finem suum obtinere. Medicus ubique invenit praesidia, seu ex horto dum spaciatur, seu incultis locis dum iter agit, seu domi, seu apud pharmacopolas. Mediocre ingenium, mediocris memoria, labor mediocris: modo recta voluntas non desit, nec plus velis quam possis sufficiunt. Obiicies intempestivos labores, vigilias, iudicia quorundam perversa, qui etiam bene acta perperam quasi inconsulto facta calumniantur: inopinatos


page 122, image: cs122

praeterea casus, insidias aliorum medicorum et maledicentiam: tum quod maximum est, assiduam et servam operam, adeo ut miserior sit quacunque alia arte. Quin etiam versari perpetuo inter foeda et tristia, ut olim servorum tantum esser officium. Sit ita sane: nonne omnia haec quae videmus, quaeque obscoena et foeda vocas nobiscum ferimus, intusque habemus? Neque triste est versari cum convalituris, sed iucundum: nam morituri presbyteris relinquantur. Reliqua nulli contingunt, nisi ei qui per imprudentiam labitur, aut qui vitam et eius commoda pro ambitione et lucro venditat: mihi inquam totis triginta annis, quibus medicinam exerceo, vix triginta vicibus, imo ne tot quidem, hi casus obtigerunt: non servietis ullis, si artem ea integritate exercueritis, ut illi potius qui nostra opera utuntur, nobis ferviant, quam nos illis. Praeterea cognoverint vos nullis pecuniis adduci posse ut serviatis: ergo integrum cuique relinquitur vel legitime artem exercere, nec cuiquam servire: aut servire, nec legitime artem exercere, sed obiter et pro illius fine proposita vana gloria, ambitione opibusque. Iudicia vero imperitorum vulgique ac vanas obtrectationes quisnam unquam effugit seu hac seu alia in arte? habet tamen hoc commodum medicina, quod terra celerrime, quicquid evenerit sinistri, obtegit atque occultat. Ei vero qui peritus est, nihil horum vix in tota


page 123, image: cs123

vita bis absque certa predictione, adeo ut liber sic [reading uncertain: print faded] ab omni culpa, evenire potuerit. Porro de assiduitate et serva opera non contendo, habet omnis dignitas, omnis virtus, omnis divina operatio, secum coniunctam assiduitatem. Coeli nunquam ab opere suo cessant, non natura, non mens, non Deus denique ipse: quid miraris ergo eum qui medicinam recte exercere velit, perpetuo quasi operi mancipatum esse? Illud solum quod paucissimi animadvertunt, forsan malum est, extremo morbo cognoscere ac scire se moriturum. Sed huic malo (si modo malum est mori probo viro) multis modis occurritur. Primum, quod multi absque morbo intereunt: deinde, quod breve est illud moeroris spacium: demum quod unicuique si libeat, vitare hanc curiositatem liceat, nec lotia inspiciendo, neque venas tentando. Ergo de exercitationis commodis haec sufficiant: quae ut non mediocri admiratione digna sunt, ita quicquid in contemplatione repositum est, plane divinum est. Est autem haec tertia pars et non minima laudis eius. Quaerit medicus, an morbi, an sanationes a Deo immittantur, quemadmodum facit Hippocrat. sursumque mentem dirigens, Theologus evadit. Idem quid sit anima, an mortalis an immortalis, idem quid astra possint, et eodem modo an ab illis morbi sanationesque pendeant, ab ijsdem enim utrumque fieri, a quo alterum eorum fiat verisimile est. Ita motus siderum, et


page 124, image: cs124

exortus considerans, atque occasus, tempora quoque geniturarum reditus non mediocrem astrologiae partem tractat. Inde ad ventos, anni constitutiones, pluvias, serenitatem aut nubes siccas, frigora caloresque Metheorologicum dicetis exquisitissimum. Rursus cum domorum considerat structuram commodaque, archietectum peritissimum. Quibus ventis exponendae fenestrae, porticus, atrium: quibus lignis constare debeant aedes: quae cubicula aut coenacula et quomodo construenda, ut hyemali sole tepeant, aestiva aura refrigerentur. Mitto coquorum artem, quam penitissime oportet ut norit, totque alia quae nunc enumerando potius ad ostentationem protrahi oratio forsan videri posset, quam necessitatis causa recitari: haec solum adijciam, quae ad medicum tantum pertinent, eique sunt propria: quorum scientia adeo admirabilis est, ut unus medicus plura scire videatur, quam universi alij artifices aut Philosophi. Quid enim maius dici apud mortales aut excogitari potest, quam hominem unum non solum noscere plantas omnes ac fructus tum lapides, metalla pisces, aves, serpentes, quadrupedia membraque illorum universa: sed generationem tum illorum tum etiam eorum animalium quae insecta dicuntur? sed formam et regiones ubi nascantur, quaeque optima pessimave sint? et quod maximum est, vires, secretasque potentias ac miracula? Vt si


page 125, image: cs125

hac in parte medicus philosopho conferatur, videatur sane philosophus parvulus, viro comparatus. Nonne medicus herbas, arbores, fructus, semina, flores solus depingit? solus quid possint novit? atque idem in omnibus quae terra producit facit? Quid dicam post modum de dissectione illa admirabili corporum nostrorum, deque notitia usus uniuscuiu que partis? Ille solus vim etiam elementorum novit, ille morum perturbationes etiam sanare docet: nonne haec (ingenue fateamur, quae manifestissima sunt) prope ad divinitatem accedunt. Quid subtilissima illa pulsuum atque urinarum cognitio, ac adeo admirabilis, ut multi eam esse negent, in qua cum natura ipsa cum ipso rerum opifice (sed tamen id mementote, omnem humanam scientiam umbram quandam esse, cum ad divinam immensitatem comparatur) contendere velle videtur? quid dicam de divinis medici periti oraculis in praedicendo, cum et mortem et salutem, et tempora et qualitatem adeo norit, ut nullus vates, nulla deorum responsa mereantur illis conferri? Quamobrem et de quorundam improbitate queri licet, qui et hoc tantum miraculum non solum in seipsis ob imperitiam perire sinunt, sed etiam ex tota arte adimere conantur, audentque inficiari, quod illi ob ignorantiam et avaritiam ac superbiam efficere nequeunt, neque fieri posse, nec artis ipsius partem esse.


page 126, image: cs126

Accessit huic tanto spectaculo ac tam praeclaro invento quorundam nuper strenuissimorum Heroum (ita enim merentur appellari) laboribus facunda oratio ac latina, ut nihil nunc suavius aut iucundius legi possit, ut vere nunc huic disciplinae Horatianum conveniat.

Et prodesse volunt, et delectare poetae,

Quorum princeps fuit Nicolaus Leonicenus Vicentinus, post quem sequuti ex Germania, Gallia, Anglia, Italiaque multi alij: Laurentianus Copus Andernacus, Cornarius, Rheginus, Linacer, Cruferius, Vasseus, Gerardus, Rota, Felicianus, Fichardus, Crassus, Sylvatrius, alijque plures: ut nec Sicilia huius honoris expers fuerit Balanio suo interprete, nemo in his requirat ordinem, nemo se praetermissum quaeratur. Sed ut nobis in mentem venit, ita retulimus. Ob quae commoda et iucundam lectionem haec disciplina iam a nullis praetermitti solet. Memini vidisse Andream Alciatum, nostrae aetatis magnum lumen, operam dantem Galeni libris. Quid Erasmus? Budaeus? Rhodiginus? partim Iuris consulti, partim Theologi: omnes facundia Graeca latinaque viri ornatissimi, et qui suorum laborum praeclara monumenta posteris reliquerunt. Sed et antiquorum, ut Aelianus autor est, Pythagoras, Plato, Aristotelesque medicinae operam dederunt. Quaeritis forsan quinam hac in disciplina viri claruerint? nimis apertum est quam ut referatur. Quis


page 127, image: cs127

nescit Hippoc. illius suisse principem, continua successione ab Aesculapio deducta: Donatum quoque si vera filius eius refert, ab Atheniensibus civitate et statua. Proximus illi Galen. imperatoris medicus: cuius pauciora extant monumenta quam vellemus, plura quam credere fas sit, hominem potuisse scribere. Post quos Graecorum, Arabum et Latinorum magnus numerus est illustrium virorum: nec nostro aevo desunt, qui suis laboribus, industria diligentiaque aut amissa iam recuperarunt, aut etiam scriptis suis ad artem multa adiecerunt. Itaque ob haec tot tantaque privilegia nobis laudari, et a vobis ac ab omni inter divina munera consecrari meretur.

Encomij Medicinae Finis.



image: cs129

PHILIPPI MELANCHTHONIS ORATIO DE ARTE MEDICA, Sive DE HONORE HABENDO CORPORIBUS NOSTRIS.

GRauissime praeceptum est in doctrina Ecclesiae, honorem tribuendum esse corpori humano. Qua adpellatione non tantum hoc significatur, quod Philosophi dicerent, tuendam esse valetudinem, et depellendos morbos, seu conseruandas esse vires corporis, quantum fieri potest. Sed cum honos nominatur, causa comprehenditur, propter quam valetudo magna cura tuenda est, videlicet, quia corpus ad diuinos usus conditum est. Significat enim honos confessionem antecellentis bonitatis, quae primum Deo debetur, deinde cum transfertur ad alias res. tamen propter Deum eis tribuitur, ut honorem tribuimus parentibus, imperijs, artibus, legibus. Artes enim ac leges scimus radios esse sapientiae, quae in Deo est aeterna et immota, per quos sese vult agnosci et vitam regi. Sic imperia scimus ordinem esse sapientiae Dei, et conseruari a Deo,


page 130, image: cs130

ac intelligimus velle Deum nos illi ordini subiectos esse. De parentibus vero scimus, et castitatem coniugij, arcano Dei consilio sancitam esse, et generationem Dei opus esse, et ab ipso conseruari, et velle eum ut sit mutuum foedus et mutua [gap: Greek word(s)] inter parentes et natos, quam uult esse commonefactionem de suo amore erga filium et erga nos. Ita cuicunque rei honorem tribuimus, significamus aliquod in ea diuinum bonum esse, propter quod ea res et conseruanda et anteferenda est caeteris rebus. Sicut Aristoteles inquit, [gap: Greek word(s)] esse quiddam diuinum.

Cum igitur praecepit coeleste mandatum, ut corpora nostra honore afficiamus, quaerendum est quae res divina propria sit corporum nostrorum, quae tamen videmus esse fragiles massas ceu testas ex luto concretas. Hic primum de caussa finali dicam.

Quanquam haec corporea moles ex luto facta est, tamen ad hunc usum condita est, ut in tota aeternitate domicilium et templum sit Dei, et organum actionum dei maxime admirandarum. Nascuntur in corde vitales spiritus, et inde sursum magni halituum aestus velut Euripi vehuntur in cerebrum, qui postea cerebri familiaritate mitiores et lucidiores facti, cerebrum adiuvant in cogitationibus formandis, illi vero fluctus, qui sunt in thalamis cordis, accendunt affectus.

In hanc totam halituum scaturiginem, vere se


page 131, image: cs131

inserit divinitas: In cerebro format noticias lucidiores, et firmiorem adsensionem: in Corde adfectus tales, qualis est ipse Deus. Ad hunc usum cum condita sit hominum natura, et ut scriptum est, cum velit Deus omnia in omnibus esse, recte dictum est, Corpus honore adficiendum esse. Cogitemus igitur quanta scelera sint expellere Deum ex hoc suo domicilio, ut ejiciunt qui se libidinibus aut aliis flagitiis contaminant: vel omnino destruere hoc templum, ut magna multitudo hominum perdit corpora ferro et aliis machinis: Sed multo plures crapula, illuuie, contemptu remediorum. Haec lues vere [gap: Greek word(s)] assidue per totum genus humanum vagatur. Haec magna et atrocia scelera agnoscenda et corrigenda sunt, Et saepe cogitandae sunt causae, cur Deus iusserit honorem habere corpori.

Dixi de caussa finali quia sit conditum ut sit templum Dei. Consideremus etiam ipsius opificii artem, quae cum vere sit divina, ut ostendat qualis sit Deus, propter hanc causam etiam corpus honore adficiendum est. In Deo praecipuae res sunt, sapientia, veritas, bonitas, beneficentia, iustitia, castitas, constantia in bono, quod ipsius sapientia discernit a malo. Item, liberrima electio. Sic est autem conditus homo, ut membra corporis sint harum optimarum rerum instrumenta, In cerebro lucent noticiae et veritas, intellectus numerorum, radii legis divinae, discernentes


page 132, image: cs132

recta et non recta. Et a cerebro nervi oriuntur, qui cogitatione impelli possunt, et externa membra vel cient vel coercent, ut actiones cum recto iudicio congruentes effici possint, ut cum Achilles ardens ira non iniusta, gladium str ingeret, tamen cum tacita cogitatio nervos ceu habenas iuberet retrahere manum, nerui et manus recto iudicio obtemperant. Hanc sapientiam, libertatem, virtutem, adhuc utcunque in hominum natura reliquam esse videmus etiamsi languidior est, quam qualis initio condita est. Voluit tamen Deus in nobis adhuc lucere de sese testimonia et significationes, quae commonefaciant, qualis sit ipse. Hanc in opisicio hominis artem divinam esse fateri necesse est.

Haec commemoravi non tam prolixe, ut magnitudo rei postulat, sed ut hoc tempore potui, ut auditores omnes ad cogitationem divinae sententiae invitarem, quae praecipit, ut corpora nostra honore adficiamus, ac duarum rerum cogitationem adiungi volo, videlicet priorem de nostra negligentia in tuenda valetudine et conservando domicilio Dei, alteram de praesidio necessario, videlicet de arte Medica.

Profecto multum peccamus omnes, quod neglecto ordine in cibo, posu, somno, laboribus, denique in omnibus motibus animi et corporis, adfligimus naturae uires, impedimus in nobis


page 133, image: cs133

lucem diuinam permixtam nostris spiritibus, denique ante tempus nobis ipsis mortem consciscimus. Haec siunt ab alijs magis atrociter, ab alijs minus, sed tamen omnes in hoc genere peccamus. Ac si quis putat haec non esse curae Deo, ualde errat. Toties enim repetita sunt praecepta, Non occidas, Non grauenter corda vestra crapula, Honorem habete corpori, Homicidae, ebriosi, scortatores regnum Dei non possidebunt. Qualis autem est hoc tempore plurimorum consuetudo, qui conueniunt ad crebra conviuia, ut Lapithae et Centauri, ibi cum se onerarunt sine modo cibo et potu, postea tumultuantur, et hos mores, seu fortitudinem, seu hilaritatem sine vitio esse existimant. Tu vero non iudicas scelus, quod paulatim tibi mortem consciscis, quod domicilium Dei destruis, quod nunc in praesentia aut expellis aut arces Deum, quo minus laetari tuae mentis et cordis tui possessione queat. Non magnum malum censes, quod multos dies temulentus et furens sine inuocatione Dei, et sine meditatione de Deo viuis. Extrema deniqe haec calamitas est, quod excluso Deo irruunt in prophana pectora Diaboli, qui impellunt alios, ut mox ruant in caedes, alios ita tenent captiuos, ut postea in Repub. faciant eos patriae, pestes, et [gap: Greek word(s)] generis humani, quales fuerunt Catilina, Antonius, et similes. Vtinam horum magnorum delictorum turpitudo cogitetur,


page 134, image: cs134

et agnoscatur ira Dei, et multi abijciant hos malos mores, qui et priuatim multis exitio funt, et totas gentes, Ecclesiam et imperia perdunt.

Haec prius dicere necesse est, quoties de arte Medica dicendum est. Nam qui furenter perdunt corpora, nec Deum vindicem metunt, nec ullam moderationem in vita amant, his frustra de sapientia Dei, et de ordine seruando in victu et in medicatione concionamur.

Postquam igitur de emendatione morum breviter dixi, nunc addam pauca de arte Medica, quae monstrat vitae praesidia, necessaria partim ad tuendam valetudinem, partim ad depellendos morbos. Hic si quis adeo barbarus est, ut nihil moueatur manifesta utilitate in vulnerum curatione, in restitutione fractarum aut laxatarum pratium, et multis interiorum morborum depulsionibus, ac omnem naturae considerationem, ac totam artem Medicam, et artifices omnes contemnat, ut sunt quidam Titanum similes, qui etiam coelo bellum inferunt, Hos non conor disputando ad sanitatem revocare, sed ut Titanes dissipati sunt audito horribili clamore asini, cui Bacchus insidebat in praelio, ita isti tandem aliquo asinorum clamore perterrefacti, poenas dabunt, quod Deum et res diuinas contumelia adfecerunt. Alios autem alloquor saniores, hos oro, ut uniuersam hanc rerum naturam intueantur,


page 135, image: cs135

et cogitent eam non ex Democriti atomis casu et sine mente conflatam esse, sed summa arte a Deo opifice, sapiente, bono, benefico, casto et vindice scelerum, conditam esse et conseruari. Hic voluit ordinem in toto opificio testimonium de sese, et de prouidentia esse.

Longum autem esset de ordine in multis naturae partibus dicere, de situ corporum mundi, de ordine motuum coelestium, de vicibus temporum, dierum, noctium, hyemis et aestatis, de annua foecundatione terrae, de plantis, de animantium generibus, de fabricatione humani corporis, de firmis et aeternis noticijs in mente humana. Tantum hic pauca de ordine in victu et medicatione corporum dicam.

Res ipsa ostendit, singulari consilio Deum tanquam Patrem fideliter nobis prospicientem, distinxisse res nascentes, et alias velle nutrimenta esse, alias remedia. Quis enim vesci possit Mastiche, Achilleide, Gentiana, Myrrha, Aloe, aut multis alijs quae in medicatione vulnerum constat esse saluberrima. Flexit etiam Deus mentes certorum hominum ad considerationem remediorum, et inquisitionem adiuvit, quo in studio animaduersum est, mirificam varietatem virium in res nascentes sparsam esse, ut aliae opem ferrent alijs membris, aliae praesidia essent contra alios morbos.

Haec igitur naturae aspectio, reuera est consideratio


page 136, image: cs136

diuinae sapientiae, bonitatis et beneficentiae erga nos, deinde et utilem esse vitae manifestum est. Quare et propter gloriam Dei, et propter nostram utilitatem hanc dulcissimam doctrinam amemus, et grati beneficijs Dei fruamur, et eius sapientiam et bonitatem celebremus, et sciamus nos ei tantae curae esse, non ut huius fugacissimae vitae curriculo confecto, postea inomni aeternitate nihil simus, sed ut in illa tota aeternitate consuetudine eius fruamur, et veram eius sapientiam discamus, ad quam iter uult esse et tyrocinium huius breuis vitae spacium.

Nequaquam enim fiunt ciues Ecclesiae coelestis, qui in hac vita doctrinam de filio Dei discere noluerunt.

Tales erant et Physicae et Theologicae disputationes summorum hominum, primorum parentum, et deinde Nohae et filiorum, et postea Ioseph in Aegypto. Neque enim hanc philosophiam ab Aesculapio primum inchoo, qui non diu ante bellum Troianum natus est, cum filij Podalirius et Machaon exercitum Greaecum ad Troiam secuti sint. Antecedit autem annis fere mille annus diluuij, in quo familia Nohae seruata est, tempus belli Troiani.

Fuisse autem in Noha considerationem naturae eximiam inde aestimari potest, quia et animantia congregauit, et in arca toto anno pauit, et postea filijs fuis vites ostendit, quas non existimo


page 137, image: cs137

tunc primum creatas esse, sed primun ipsi in ultima senecta monstratas esse a Deo, quia Deus foueri languefactum corpus aetate, pleniore iam potu voluit, ac simul significauit venturae posteritati, quae er at futura imbecillior, opus fore deinceps tali potu.

Ac diu in familij regijs doctrina Medica et conseruata et propagata est, celebrata est Chironis Centauri schola, qui Achillem docuit artem Medicam. Et Eurypyli vulnera curat Patroclus remedijs quorum usum ab Achille didicerat. Ac Homerus [correction of the transcriber; in the print Homeres] [gap: Greek word(s)] nominat, quae [correction of the transcriber; in the print quoe] veterum Scriptorum iudicio est [gap: Greek word(s)]. Sed omitto orationem de artis initijs, quia nihil dubium est, primorum patrum sapientiam hanc fuisse, explicationem legis diuinae et promissionis de Mediatore, et de reconciliatione, de causis calamitatum humanarum, et de restitutione vitae aeternae, ac deinde considerationem naturae. Certe enim ab his anni descriptionem accepimus, et agriculturam, et panis coquendi artem. Ac Siracides recte adfirmat utrumque, et remedia ipsa Dei opera esse, et artem a Deo ostensam esse. Sic enim de remedijs inquit: Dominus condidit ex terra pharmaca, et vir prudens non fastidit ea. quae sententia et autorem remediorum ostendit, et his Dei beneficijs uti, et gratis mentibus Deum celebrare iubet. De Medico autem inquit: Da locum Medico,


page 138, image: cs138

nam et ipsum Deus creauit. Item, Honora Medicum, quia propter necessitatem Deus eum creauit, id est, Non remedia solum condidit Deus, sed etiam flexit mentes certorum hominum ad eorum inquisitionem, adiuvit studium, et regit consilium, et dexteram medicantis, nam sine Deo non est foelix medicatio. Ipse est enim, ut scriptnm est, uita et longitudo dierum. Item, In ipso viuimus, sumus et mouemur. Vere Deus est vitae fons et lagitor: sed uult nos reuerenter uti ijs rebus, quas vult esse vitae adminicula, quae ita sunt efficaces, cum ipse eas adiuuat. Ita volumus ad medicationem adiungi et inuocationem Dei, et celebrationem beneficiorum eius. Haec officia Deo grata sunt, non illa barbaries quae et Deum, et vestigia Dei in natura, et naturae considerationem, imo totum vitae ordinem contemnit. Quam ob causam? quia legibus, literis et doctrinae inimica est, ac metuit suis cupiditatibus frenum inijci legum et doctrinarum vinculis. Ex hoc fonte doctrinarum odium oritur, non ex religione, etsi quidam praetexunt religionem. Vos vero qui ideo doctrinae studijs dediti estis, ut Deum et Dei opera a rebus malis discernere, et Deum recte inuocare discatis, et amplectamini res bonas, agnoscite hanc esse normam doctrinarum.

Hae doctrinae expetendae sunt, quae opera Dei recte monstrant, et in eis ostendunt testimonia


page 139, image: cs139

de eo, confirmantia adsensionem de prouidentia, ut excitentur mentes ad celebrandam eius sapientiam, bonitatem, et beneficentiam erga nos, et quarum doctrinarum usum prodesse Deus generi humano voluit. nec delectet vos illa Cynica sapientia, quae plausus apud stultos captat vituperatione doctrinarum, et ordinis, quem Deus in tota natura, et in vita hominum sanxit. Nobis quidem, qui mediocri sedulitate doctrinam propagamus, et magno labore aegrotis adsumus, damus confilia et remedia, et non sine dolore multa tristia spectacula cernimus, praecipuam adfert consolationem haec ipsa causa, quod scimus Deum adprobare artem, et haec nostra officia, ac velle eum, ut homines remedijs a se conditis utantur, velle etiam artifices esse qui artem alijs tradant, et remedia exhibeant, et adiuuare eum fidelis medici officia, praesertim inuocantis ipsum, cum scriptum sit: Da locum Medico, nam et Dominus eum creauit, certe vult operam nostram non esse irritam. His consolationibus me confirmo, quoties ad aegrotantes accedo, et simul Deum vitae fontem et remediorum conditorem oro, ut ipse mentem et dextram meam gubernet. Scio magnam esse infirmitatem naturae humanae, nec ulli magis hoc norunt, quam Medici, qui et exempla multa vident, et saepe cernunt ex leuibus offensionibus oriri exitialia mala. saepe conualescentes non servato


page 140, image: cs140

naturae ordine, saeuicia redeuntis morbi extingui. saepe tanta est corporis debilitas, ut nec cibum, nec remedia admittat. Haec et si fiunt, tamen ordo diuinus non negligendus est, vult Deus et cibos et remedia exhiberi, id rite fiat, et eventus ipsi commendetur. Nam et amentia et scelus esset, seni aut aegrotanti ne cibum quidem dare, quia non simili voluptate fruatur, ut iuvenis, aut recte valens. Legi divinae atque ordini divinitus sancito obtemperemus, et Deum naturae conditorem precemur, ut nos, quos languefactos scelere diaboli, tamen in hac infirmitate non vult subito extingui, servet, et concedat aliqua spacia, ut Ecclesiam inter nos colligat, quam ut semper in his regionibus colligat et gubernet, toto eum pectore oro.

DIXI.