08/2008 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization - NB: erroneous pagination corrected (cf. p. 233-236, 237-240 etc.)

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).


image: as001

JOH. BEVEROVICII EPISTOLICAE QUAESTIONES, Cum DOCTORUM RESPONSIS. Accedit Ejusdem, Nec non Erasmi, Cardani, Melanchthonis, MEDICINAE ENCOMIUM. ROTERODAMI, Sumptibus ARNOLDI LEERS, CIC IC C XLIV.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

GUL. BEVEROVICIUS LECTORI S.

CUm amici diu multumque sollicitassent parentem meum, ut tandem in publicum prodire pateretur Quaesita per Epistolas, quibus responsa reddidit; mihi, multis ipse, et multigeneribus negotiis distractus, ut eam provinciam per otium susciperem, mandavit. Dum in eo sum, et multis annis scripta, ac varie dispersa, colligo, visum praemittere Epistolicas hasce Quaestiones, quibus respondetur a nobilissima, et, quotquot unquam tellus tulit, virginum eruditissima, atque viris ingenio, doctrina, et judicio


image: as004

praestantissimis. Argumentum varium est, Theologicum, Politicum, Criticum, Medicum, Botanicum, Anatomicum, Physicum, Metaphysicum. Antequam ederentur, legit haec, pro familiaritate, quae illi cum parente intercedit, amplissimus Bovinii toparcha, cui adeo placuere, ut insigni ea, quod vides, carmine condecorare dignatus sit. Succinit tanto viro elegantissimus poeta Boyus, cuius Poemata brevi lucem videbunt. Vale.



image: as007

IN Selectissimas epistolicas Quaestiones, Clarissimi viri, D. D. JOHANNIS BEVEROVICI, Medicinae Doctoris, ac Senatoris dignissimi.

FOrmica qualis sedula, temporis
Sagax futuri, consulit horreis,
Camposque perreptans, repertas.
Sollicito trahit ore fruges:
Qualisve Hymetto dulcis apum cohors
Aestate primā floribus elicit
(Non absque delectu) liquores
Mella quibus pretiosa fingat:
Fatalis horae sic memor, indies
Famae perennit materiem aggerit
Clarus Beverwicus, paratque
Celsa novis monumenta chartis:
Doctusque summo mentis acumine,
Et quaestiones seligit, et virūm
Responsa doctorum rescripta
Exhibet, ut stupeant nepotes,
Ventura cum vix saecla ferent fidem
Fulsisse tot jam candida sidera,
Vatesque, quos inter coruscum
Virgineo micat ore sidus,


image: as008

Schurmanna testis, quae sibi vindicat
Sermone quidquid romuleo latet,
Quaecunque Hebraeus, quae profundus
Scripsit Arabs, celebresque Athenae:
Hinc chara Musis, seu libeat pede
Ferri soluto, seu libeat metro,
Decurrit utrobique virgo
Haud imitanda paripalaestra.
Majora quod si tentet, et abditos
Sensus sacrati codicis eruat,
Non ipsa vincet Pallas, acri
Ingenio meliora dictans:
Quid liberales jam memorem, quibus
Excellit artes, seu citharae sciens
Pulsare chordas, seu, studendo
Fessa, velit resonare voce:
Sive aemulatrix Parrhasii, manu
Pingat peritā, seu gracili stylo
Caelare malit, quod vel arte
Phidiacum superet laborem:
Virtus sed illi praecipuum decus
Tantaeque doti rara modestia:
Sic foeminis: Heroibusque
Anteferenda venit vir ago:
Nunc ducit agmen, quam sequitur frequens
Ordo virorum soluere callidus
Sententiarum aenigmatumqne
Difficiles dubiosque nexus.


image: as009

Hic et Rivetum judicio gravem,
Daturque Magnum cernere Vossium, et
Salmasium Heroa, Heinsiumque
Grande decus Batavi lycei:
Sublimis hic et Cartesius novas
Recudit artes, artium, et omnium
Scrutator arcanorum acutus,
Physica quae, Mathesisve tractat:
Nec tu silendus, pars animae meae,
Dilecte Colui, tu quoque debitam
Laudem mereris seu Cathedram
Scandis, et eloquio peroras,
Ac Mysta pandis sacra volumina,
Sive hic profanos fataque Stoica
Scripto coerces, edocesque
Cuncta regi sapiente dextrā:
Seu curiosum te juvat optico
Lustrare vitro devia sidera,
Orbemque Lunae anfractuosum,
Rupeque perpetuā rigentem,
Seu Martis Aetnam, seu Venerem face
Modo imminutā conspicuam, modo
Crescente, Saturnumque tristem
Corpore tergemino timendum:
Sive intueri regna placet Iovis,
Apparet ingens rex, viduus comā,
Quem lege certā nunc sequuntur
Mox praeeunt comites Ministri.


image: as010

Rimaris et quae visceribus latent
Telluris imae, quaeque tegit mare:
Desider antem plura nosse
Nusquam animum satias capacem.
Humana quam sit vana scientia,
Objectionum comprobat hic mei
Liber Beverwici, docentis,
Cuncta fere dubiis referta:
Mens nempe coecos dum sequitur duces
Errare prona est, obsita sensibus,
Frustraque rerum repperisse
Notitiam cupit absolutam:
Hic scepticorum dogma tenet locum
Vtcunque, si, quae sunt fidei, eximas,
Haec sola sistet certos Olympo
Nec dubitare sinet beatos.

ANT. VIVIANVS.



image: as011

IN Epistolicas Quaestiones, Summi Viri, JOHANNIS BEVEROVICII, Senatoris, Medicique Dordracenorum primarii.

PErgis et innumeras animum diffundis in artes,
Teque vetas ulla posse quiete frui.
Immoreris tacite chartis, tererisque labore,
Et tibi, dum nobis consulis, ipse noces.
Lustra decem satis est servandis tota dedisse
Civibus. hoc debet nomine Belga tibi.
Nunc grates audi tantum, quam scribimus amplas,
Et meriti pretium suscipe grande tui.
Hausisti medicos nobis, vir maxime, fontes.
Protrahimus nostrum, te medicante, diem.
Se debet tibi salva salus, morbisque subactis
Altius humanis ossibus haeret ovans.
Nonne fuit satis hoc? mihi certe, et forte cuivis
Sic fuat. At tibi, quem spiritus intus agit,
Et famae perrumpis iter sublimius, impar
Hoc erat. Ergo alia stat procul ire via.
Omnia vestigas sapiens, sacrumque profanumque
Eruis, at rixae es candidioris amans.
Dissentis, sed felle cares, hostemque trucidas
Mitius, et pacis conscia bella moves.
Sic pugnate, viri, veri qui quaeritis alte
Semina. falsum alio est improbitasque loco.

C. BOYVS. J. Ctus. [abbr.: Juris Consultus]



image: as012

Modus libere scribendi Comprobatus, Ex Spicilegio Exercitationis. Ad Summum Virum JOANNEM BEVEROVICIUM.

PEssima contages morbi proserpere dudum
Coepit, et afflatu secula plura tulit,
Cum valuit felix, ceu Dictatura, vetustas,
Posteritasque aevi serva prioris erat.
Reddidit ignavas torpor tam degener artes,
Et Sophiae extinctus paene resedit amor.
Intra Contractos steterunt pomaeria fines,
Quae nusquam certo limite fixa patent.
Erectis proavum debemus plurima curis;
Nimirum stellas extulit iste labor,
Vnde suos regeret crescens sapientia gressus,
Vastaque per rerum claustra reclusit iter.
Illis praesidiis Conamina fulta nepotum,
Cur mersa imbelli diu jacuere situ?
Anxia peccavit nimii reverentia cultus,
Doctaque canities, ceu sacer horror, erat.
Pullulat emergens gratis e sentibus error,
(In lapsus homini prona patensque via est)
Et velut Herculeis conclusa indago columnis
Torpuit, alterius nescia ferre gradum.
Dispulit objectas erumpens gratia nubes,
Atque explor atis tutior aura vadis.


image: as013

Incipiens nutare fides, quae legerat, audet
(Tot veterum meritis relligiosa tamen)
Sollicitā trutinā rationis pendere certae,
Et juste rigidum scripta tribunal habent.
Mox ubi detersa micuit caligine verum,
Et vires novit mens generosa suas,
Altius auspiciis ivit felicibus, atque
Scrutinio caute libera vela dedit.
Hinc nova se pandunt rerum mir acula, gestit
Natura occultos explicuisse sinus.
Indagatrici penetrat sollertia nisu,
Queis cujusque nitet clarior artis honos.
Inprimis Medicum dubios quaecunque labores
Inventis monstrant certius ire novis.
Hīc magnos inter proceres Harveie triumphas;
Invidies partes comprobat ipsa tuas.
Te quoque, Cartesi, decus immortale manebit,
Accipiant finem si meditata suum,
Et conjecturae tenebris quae plurima inerrat,
Fida magis curis sit Mediciua tuis;
Post exploratas, rerum penetralia, causas,
Queis actus per agit machina vasta suos.
Perque specus caecos meat ingeniosa Mathesis,
Atque acies mentis, invia multa videt.
Ista premens, Beverovici, vestigia, Phoebo
Viribus ingenit miles utrique vacas.
Sive sagax flores doctrinae carpis amaenae,
Nobile seu medicae texitur artis opus,


image: as014

Invigilat nostrae sollertia tota saluti,
Abditaque a radiis emicuere tuis.
Remigio famae dudum subvecta faventis,
Iam tabite plausus elicuere meos.
Candida paeoniae nactus suffragia turbae
Calculus, et docte vindicis arma stili,
Inscriptumque tuo quod mittis nomine munus,
In meritas grates ire poema jubent.
Grandia si nostro crescant praeconia versu,
Et justae haec praedem pagina laudis habet.
Delectat miserae scriptum certamen arenae,
Quaeque isto Constant praelia gesta modo.
Partes fecit amor, celeri qui fervidus alā
Submotos veri tentat inire sinus.
Nec steriles talis chartas impleverit ardor,
Hīc ubi doctrinae mens bene culta suae
Spargit opes, tenuique educit grandia coepto,
Et maciem solida pascere carne potest.
Vive diu, princeps docto qui nosceris Orbi,
Salmasi. Alcidem Gallia cerne tuum,
Qui post Lerneae virus fatale palaestrae,
Et quae cerbereo de grege livor agit,
Invidiae spoliis stellantem fulgidns aulam,
Debitaque herois manibus astra petet;
Sed consummatos ubi sors implevit honores,
Naturaeque satis vixerit atque suis.
Tuque Machaoniae mystes qui pervigil arti
Detergis nebulas, vir generose, suas,


image: as015

Per sudata tuae pariter compendia famae,
Sidereae repetes lactea regna plagae.

ISAACVS GRVTERVS

[gap: errata list]

image: as016

[gap: blank space]

image: bs001

JOH. BEVEROVICIJ EPISTOLICAE QVAESTIONES, CVM DOCTORUM RESPONSIS.

ANNAE MARIAE A SCHVRMAN, Minervae, et Musarum delicio, IOH. BEVEROVICIUS, S. D.

NOBILISSIMA VIRGINVM,

CVM non injuriā vererer divinas occupationes tuas vernaculis hisce nugis interpellare, commodum accipio Panegyricum Hetrusco sermone eleganter Romae tibi scriptum. Hoc comite molles sibi aditus apud te sperat haec proles mea. Quam si solita humanitate exceperis, animus addetur fraterculo, brevi tentandi eandem aleam. Iam enim absolvi libellum de [gap: Greek word(s)] singularum regionum, quo demonstrare conor in unaquaque a Deo O. M. abunde provisum omnibus, quae ad vitam et sanitatem necessaria, ac proinde et nobis esse domi quod frustra quaerimus foris, atque veluti ex alio orbe ad nos deferri curamus. Non placebit, sat


page 2, image: bs002

scio (haec enim tantum competere placentis et vino Pramnio dicebatBion) omnibus, ijs praesertim, quorum palato nil nisi vetustate rancida sapiunt: verum sufficit, si saltem eruditis et bonis, inprimis vero tibi, quae facile instar omnium, non omnino displicebit. Mihi sane tam jucunda fuit ejus opellae confectio, ut vix protuerim manum de tabula, antequam ad umbilicum duxissem. At quid tu, Heroina, cui quiescere vel volenti vix licet? Nam, ut recte Lipsius noster, famam bonam omnes boni volumus: si crevit et late se sparsit, pondus ut tueare, affert, et illi, non tibi tantum vivis. Quare judicia eorum, qui ubivis terrarum nomen tuum merito ad coelum efferunt, tuenda tibi praeclaro aliquo opere esse censeam. Paro, vel potius paratas habeo Epistolicas quaestiones, in quibus et responsa prudentum; quae invidia est, quo minus permistum principibus literarum legatur augustum Schurmannae nomen? Suppeditabo argumentum. Cum Dominus noster passim tactu, etiam verbo non tantum incurabilibus vexatis morbis sanitati restitueret, sed et mortuos in vitam revocaret, quaenam ratio cur in sanando coeco uti voluerit linimento? Narrat euangelista Iohannes, quomodo Christus coecum a nativitate videntem reddiderit, postquam ejus oculis lutum sputo mixtum illevisset. Hoc, quo tibi ansam censendi et interpretandi praebeam, placet paucis examinare. Non frustra coecum hunc dici [gap: Greek word(s)],


page 3, image: bs003

non frustra monuit amplissimus Grotius, quod constet tale vitium humana ope esse insanabile: praecipue si non tantum visus usu, sed et instrumento fuit orbatus, uti voluere plurimi e Patribus, quos citat in Aristarcho sacro magnus Heinsius. Cui interpretationi textus ipse, nisi ipse valde caecutio, plane repugnat. Nam cum vicini eum viderent recuperato jam visu, qui prius (inquit Euangelista) viderant coecum esse, dicebant, Nonne hic est, qui sedebat, et mendicabat? Ille dicebat, Ego is sum. Dixerunt ergo ei, Quomodo aperti sunt tibi oculi? Respondit ille, et dixit, Quidam qui dicitur Iesus, lutum fecit, et illevit oculos meos, et dixit mihi, Vade ad piscinam Siloam, et lava. Vt autem abij ac lavi, visum recepi. Viderant eum coecum, [gap: Greek word(s)], hoc est, ut illi volunt, oculis captum, quasi non essent tum in aliis, tum praecipue in Suffusione, et Opticorum angustia caussae Caecitatis incurabiles, ut non solum ad luminis, sed ipsorum oculorum orbitatem (tanquam majus, quo respexisse videntur, ut solent, pij Patres, miraculum)recurrendum sit. Nec vox [gap: Greek word(s)], quo hic saepius utitur Euangelista, unquam Graecis, quod sciam, usurpatur pro [gap: Greek word(s)]. Neque quaerunt Iudaei, unde dati tibi oculi?(ut alias debuissent) sed quomodo aperti? aperiri autem non poterant, nisi prius clausi. Et respondit ille, Illevit oculos meos, quod non poterat, nisi antea habuisset. Sic Nonnus, cum tamen vetores sequutus fuisset,



page 4, image: bs004

[gap: Greek word(s)].

Vbi accurate, ut semper, nunquam satis laudatus, nec laudandus Heinsius: Et quare oculis nunc tenebras abactas ait, quos tum primum formatos, ac creatos ante, ac toties dixit. Volebant illi, ut Deus olim Adami corpus e terra, ita nunc Christum oculos huic coeco formasse [gap: Greek word(s)], quem inde vocant [gap: Greek word(s)]. Ac nihil minus dicit Euangelista, neque legimus Christum ullas unquam partes vel formāsse, vel creāsse. Cypriano tamen dicitur, Sputo oculos Christus fabricavit. Grotius putat Christum salivā lutum fecisse, quia aqua ad manum non erat. Sed an in hoc linimento aliquod medicamentum? Plerique existimant in eo, quod lutum huic vitio curando plane contrarium sit, miraculum spectari. Hic ob vim luti repellentem improbat in anginosis hirundinum nidos, alijs laudatos, Pereda. Quid si dicamus pulverem sputo conspersum (ita, vocat Augustinus) digerendi, attenuandi, et detergendi facultate praeditum? Eam in saliva, experientiā edoctae agnoscunt mulierculae nostrae. Et acrimoniam pulveris sentiunt in oculis, qui aestivo tempore iter faciunt, cui etiam (quod Plinius agnovit xv. Nat. xix) siccandi, humoresque absorbendi facultas. Quod tamen parum sufficiens, et invalidum caecitati remedium. Tuum est hic, doctissima Virginum, censere ac judicare. Vale. Dordrechti x. kal. Quinctil. M DC C XLII.



page 5, image: bs005

IOHANNI BEVEROVICIO. Senatori et Archiatro Dordrechtano. S. P. D. ANNA MARIA A SCHVRMAN.

MVnerum tuorum quasi protelis me obruis, Vir clarissime, et jam suppuduisset nihil praeter meras grates epistolares referre, nisi opportune in mentem mihi venisset dicti illius Senecae, Qui festinat utique reddere, non habet animum, grati hominis, sed debitoris. Spero autem fore aliquando, ut, si non munus munere expungere, saltem me ab omni labe ingratitudinis purgare queam. Cave tamen existimes, mihi decretum esse hīc rationum nostrarum calculum sistere; siquidem illecebrosa quadam humanitate facis, ut etiam pluribus insuper nominibus tibi devinciri non recusem: praesertim vero cum idem ille eximius [gap: Greek word(s)] mysta non immerito asserat: Qui nova accipere non vult, acceptis offenditur. Salivam mihi movet tractatus, quem de [gap: Greek word(s)] singularum regionum nuperrime conscripsisti; nec miror illius meditationem, tibi perjucundam fuisse, quoniam divina providentiā hac in re non


page 6, image: bs006

uno modo effulget, atque omnium animis admirationem indicit. Adde, quod excelsiora quaeque ingenia, ut sapientiae et literarum commercia longe lateque extendi, sic opes et delicias illas externas certis natura limitibus circumscribi postulant. Porro quidnam ego rerum agam quaeris. Ingenue dicam, non minimam curarum partem hac aestate sibi vindicavit hortorum cultus. Atqui, inquies, an hoc est litare famae, eique nova parare trophaea? Nescio sane: id certe usu compertum habeo, mihi non solum voluptati, sed etiam utilitati fuisse, tam praeclara Dei opera penitius intueri, tractare, rimari. Famam magnam nec optavi unquam nec merui, ea invitae si obtigit, non derelinquet invitam. Paucis vero bonisque probari, mihi satis amplum theatrum est. Quod autem novam ingenioli mei exercendi suggeris materiam, id honesto tuo in nos studio vel in primis ferimus acceptum. Quaestionem uti video, hisce verbis complexus es: Cum dominus noster passim tactu, etiam verbo incurabilibus vexatos morbis sanitati restitueret, quaenam ratio sit, cur in sanando coeco uti voluerit linimento? Equidem si omnino omni temeritatis culpa carere vellem, ad imitationem Socraticae modestiae paucis responderem: Hoc unum scio, quod nihil certe hic scire possum. Postquam enim signa haec externa prorsus arbitrarie vel usurpata vel omissa fuisse constat, nec alium saepe finem habent, quam ut occultam ipsius miraculi virtutem, aut


page 7, image: bs007

saltem ipsum [gap: Greek word(s)], cujus legatio hoc pacto coelitus comprobari solebat, visibili nota designent, araneae telas, quod dicitur, texet is, quicunque singulis peculiares caussas assignare conabitur. Occasionem hac de re curiosius inquirendi dedźre glossae quorundam veterum, qui immemores admonitionis Apostoli, qua ad ipsius exemplum docemur [gap: Greek word(s)] plus nimio [gap: Greek word(s)] indulgent. Mihi profecto e diverso egregie allubescit hoc magni Scaligeri effatum: Nescire velle, quae magister maxumus te scire non vult, erudita inscitia est. Attamen si humanis ratiunculis habenas non nihil laxare fas sit, hoc quidem in genere affirmare liceat, servatorem nostrum varijs signis caeremonijsque uti voluisse, ut ne rebus illis externis, si semper eaedem atque eodem modo adhibitae fuissent, aliquid tribueret in superstitionem prona mens mortalium, quod non nisi soli virtuti divinae deferendum erat. Deinde (quod proprius nodum tangit) non a vero abludit, Dominum tam vilia, et in speciem contraria persanandis oculis admovisse, partim ut ostenderet se non [gap: Greek word(s)], sed plane [gap: Greek word(s)] operari, partim vero ut fidem atque obsequium ipsius coeci per haec veluti diverticula exploraret, omnibusque spectandum exhiberet. Quo non inepte retulerim verba Chrysostomi: [gap: Greek word(s)]


page 8, image: bs008

[gap: Greek word(s)] etc. Nec defunt denique magni Theologi, qui volunt primi hominis ex humo creationem hoc signo repraesentatam fuisse: quod ego sane non adeo gravatim in caeteris admitto. Sed fortasse inquies, an etiam concedis in sententiam antiquitatis, quae passim cum Cypriano Christum sputo oculos fabricasse statuit. Minime gentium. Quanquam autem, ut in reliquis quoque miraculis creatricem potentiam, nec non organorum quorundam vitium congenitum ultro agnoscimus: tamen, nisi ego valde caecutio, nihil caussae est, cur assentiendum sit Chrysostomo, qui (sed parum [gap: Greek word(s)]) hunc in modum perorare non dubitat: [gap: Greek word(s)]. Quid enim haec aliud prae se ferunt, quam [gap: Greek word(s)] fuisse hunc coecum? cujus certe nulla vestigia, ut recte notas, in S. Literis comparent. Quin etiam novam eiusmodi oculorum fabricam ad miraculi gloriam minime requiri, palam est. Sufficit enim quaslibet coecitatis caussas incurabiles, sive eas in impedimento, sive in defectu quodam,


page 9, image: bs009

ut ita dicam, naturali, collocemus, supernaturali efficiendi modo sustulisse, atque adeo visum, quem natura huic homini negaverat, absque ullo temporis succedanei auxilio, contulisse. Nihilo accuratius dicitur, oculos huius coeci sputo, vel, ut ait alter, sputo pulvere consperso, tanquam materia ex qua, ut cum philosophis loquar, fabricatos esse. Tantum vero abest, ut huic interpretationi faveat Sacra Historia, ut vel e contrario illum aquis Siloe abluisse hoc linimentum non obscure commemoret. Quae cum ita sint, non possum non mirari, quī eiusmodi deliquium in tam magna Ecclesiae lumina cadere potuerit; nisi, quod sane aequitatis est, isti seculo, quo infoelici quadam [gap: Greek word(s)] accidit, ut dubites, magisne cathedrae Christianorum, an vero Ethnicorum nostra de phaleratae istius eloquentiae corona certarint, rigidioris examinis gratia facienda sit. Cum igitur Patres illi non acroamaticum, sed exotericum dicendi genus amplexi sint, atque hyperbolis, allegorijs, alijsque figuratis locutionibus veritatem, Platonico more, involverint: adeo ut non semel ijs usu venerit, quod de se fatetur Hieronymus contra Helvidium: Rhetoric ati sumus, et in morem declamatorum paullulum lusimus; Quis, inquam non videt rem aleae plenam tentare eum, qui fidentius de vero ac genuino eorum sensu pronunciare velit? Ad extremum in controversiam venit, an in hoc linimento aliquid fuerit remedij? Non me fugit, celeberrimum inter alios Valesium,


page 10, image: bs010

artem vestram, veluti auxiliarem Deam, nonnunquam in partes vocare, nominatim ubi de sanatione Naaman ita scribit: Divina virtute factum est, ut quae (si res soli naturae committeretur) levissima fuisset curatio, pro tanto et tam inveterato morbo, fuerat sufficientissima et perfectissima: non tamen ita fuit divina ac miraculosa curatio, ut non velut initium quoddam habuerit naturalis. Nam descendere in fluviales aquas crebro, innatareque praecipue ad rapidos aquarum vortices, plurimum facit, ad eliciendum omnem cutis immunditiam, at que sanandum omne genus scabiei: neque quidem solum scabiei simplicioris, sed etiam leprae ac lichenum. Quod profecto magnum postulatum est, nisi quis dicat, quicquid ille naturae viribus adscribat, illud totum referendum esse ad antecedentem quandam praeparationem, quae cum ipsa operatione miraculosa, qua tali (ut phrasi scholastica utar) neutiquam concurrit. Alioqui nulla (quemadmodum Picus, orbis literarij delicium, jure astruit lib. iv. contra Astrologos cap. xiv.) cogitari possit maior insania, quam ut factum aliquod supra naturam naturae viribus putes. Est enim, ut alibi declarat, ordo rerum a Deo pro naturali curfu institutarum, ita suis finibus inclusus seiunctusque ab his rebus, quae divina virtute et voluntate fiunt praeter naturam, ut haec omnia si tollantur, nihil desie, nihil supersit. Tametsi vero in quibusdam exemplis, quippe Naaman, Ezechiae, aliorumque ad hunc, quo dixi, modum, aliquod naturae beneficium accessisse concedimus: hic tamen,


page 11, image: bs011

qui locum obtinere possit, non perspicio. Quicquid de luto disputent medicinae consulti, quicquid detergendi, attenuandi, siccandi, humoresque absorbendi facultatem ei inesse contendant, semper, ni fallor, in luto haerebunt, si in eo quaerere velint aliquod caecitati medicamentum. Enimvero nihilo plus tum medicamentosae virtutis, tum analogiae ad huius miraculi apotelesma producendum hac in re apparet, quam cum Christus ad curandum [gap: Greek word(s)], in eius aures, digitos immisit, eiusque linguam (verba sunt Euangelistae) [gap: Greek word(s)]: quae revera omnem medelae cogitationem excludunt. Proinde, si meo arbitratu haec lis dirimenda sit, album calculum adjecerim Ambrosio, cujus sententia haec est: Quod coecus a nativitate curatur, non artis, sed potestatis est. Donavit enim Dominus sanitatem, non medicinam exercuit. Sed haec hactenus. Epistolam D. Slingelantij vidimus; nec non adjunctum Panegyricum Hetrusco sermone Romae editum, quem ego ab elegantia, et spiritu poetico maxime probarem, si dignam arte sua formam nactus fuisset hic Apelles. Silentij mei excusationem non affero, quia per varias occupatiunculas non semper mihi licet neque ingenio, neque officio meo obsequi. Quod si haec culpa expiari loquacitate potest, jam tibi abunde satisfactum arbitror. Vale et salve quam plurimum, vir humanissime, cum amicis omnibus. Vltrajecti prid. Id. Octobr. M. DC. C. XLII



page 12, image: bs012

ANNAE MARIAE A SCHVRMAN, Virgini Nobilissimae. IOH. BEVEROVICIVS. S. D.

NObilissima Virginum, Multum tibi debeo, quod me condecorare dignata sis tam erudito responso, non sine admiratione ab eruditis legendo, cui inter alia primas dabo, Epistolicis [gap: Greek word(s)] frontispicium. Mitto nunc [gap: Greek word(s)] Bataviae, sive Introductionem ad Medicinam indigenam, de quo argumento judicium tuum videre optem: nec minus semper venturam. Quod cum filiola tibi obstricta primo vere futurum spero. Interim ex animo salve, et vale cum nobilissimo fratre foeliciter. Dordrechti III. Kal. Novembr. M DC C XLII.

V. C. IOHANNI BEVEROVICIO, S. P. D. ANNA MARIA A SCHVRMAN.

SI tardius respondeo ad superiores tuas literas, Vir amplissime, quam pro expectatione fortasse tua; nolim ignores non minimam partem hujus culpae residere vel in mora istius amici, cui tuas ad me perferendas tradidisti, vel in [gap: Greek word(s)] potius tua, quae cum omnibus arrideat, atque te etiam autore, nusquam non, tanquam in patrio solo, habitare recuset, facile se detineri in itenere passa est. Quicquid sit, mihi certe, ut tandem nacta sum


page 13, image: bs013

eximium hoc opusculum, tam illecebrosum cum ob argumenti ipsius utilitatem, tum ob styli elegantioris venustatem visum est, ut vix ab ejus lectione priusquam absolvissem, spiritum revocare potuerim. Nihil utique meo calculo, hisce seculis proditum est accomodatius tuis rationibus, quibus cuilibet regioni indigenarum herbarum usum sufficere contendis. Vtinam tam benigne gratioseque a vestri ordinis hominibus excipiatur hoc consililium, quam est pulchre feliciterque abs te excogitatum. Perge itaque ejusmodi scriptis orbem literarium magis ac magis illustrare, optimaque praecepta de arte medica recte instituenda, ex umbra in solem (quod dicitur) educere. Quod meam epistolam longe supra meritum laudibus extollis, adeoque vel primas illi inter alia doctorum virorum monumenta te decrevisse scribis, incredibile est, quantopere hac in re a te dissentiam. Tantum enim abest ut lucubratiunculis meis id honoris tribuam, ut ijsdem vix ullam publicae lucis usuram concederem, nisi magis aliquoties amicorum efflagitationibus, quam meo judicio obsecundandum esse putarem. Video quam prolixe te primo vere una cum lectissima Filiola tua ad nos excursurum promittas: sed vide, ne meis quoque vestigijs inhaereas; et, dum satis salse rides morem nostrum, tu pariter moram interponendo, ejusdem culpae insimulari queas. Vale summum Medicorum Decus, et salutem a me tuis omnibus nunciare ne graveris. Vltrajecti xii. Kal. April. M. DC. C. XLII.



page 14, image: bs014

ANDREAE RIVETO, S. S. THEOLOGIAE DOCTORI, et in Acad. Lugduno-Batava Professori, atque Gulielmi Arausionensis Principis Ephoro. IOH. BEVEROVICIUS S. D.

SEcundas nuptias, tametsi nullo jure prohibitae sunt, taxatas tamen non modo a theologis et iurisconsultis quibusdam video, sed etiam varijs poetarum cavillationibus exceptas. Incertus lib. 1. [gap: Greek word(s)]

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]

Quae vertebat magnus noster Erasmus:

Altera connubium experto cui ducitur uxor,
Hic fracta repetit aequora saeva rate.

Sed neuter nostrum eas improbavit: neque poenitet. Minus fortasse inter nos conveniet de illegitimo ad nuptias gradu. Incestum esse dabo, deduci in domum patrui, fratris filiam. Ac quamvis Claudius Imperator novo exemplo nupserit (ita cum Martiale hic loqui liceat) Agrippinae fratris filiae, et justas inter patruos fratrumque filias nuptias etiam in posterum statuerit: nemo tamen repertus est, inquit Tacitus XII. Annal. nisi unus talis matrimonij cupitor, quem plerique Agrippinae gratia impulsum ferebant. Et Iustinianus conceptis


page 15, image: bs015

verbis vetat fratris vel sororis filiam uxorem ducere lib. 1. Instit. tit. x. Sed hunc gradum etiam in affinitate locum habere, mihi non fit verisimile. In jure civili septem numerantur, a quarum nuptijs abstinendum est, Privigna, Nurus, Socrus, Noverca, Fratris vidua, Soror uxoris, et Privigni vidua. Sed post Iustinianum et in Oriente, et in Occidente tam late prohibitio affinitatis, quam cognationis introducta est, imprimis ab Innocentio 3. pontifice. Quod miror etiam probatum iri ab ijs, qui quae quam longissime abeunt a Romana ecclesia, quam maxime probare soleant. Triennium et amplius est, quod civis quidam hujus urbis supplice libello postularet a magistratu, sibi concedi cum defunctae uxoris nepte e sorore matrimonium contrahere. Cumque e Senatoribus alij legitimum, alij illegitimum, quidam, a theologis nostris admoniti, incestum esse dicerent: placuit tres eligere, qui rem tot controversijs implicatam seorsim examinarent, et deinde ad collegium referrent. Igitur ubi convenissimus, (ego unus ex tribus eram) vidimus inter alia rescriptum principis Mauritij, quo simile matrimonium concedit XXIX. Sept M DC XCII. et rationem addit, quod tale nec S. Scriptura, nec ullo unitarum Provinciarum decreto fuerit prohibitum. Et certe utrumque facile probari potest. Neque enim ullum adhuc mihi S. Scripturae locum videre contigit, in quo disertim tale matrimonium illegitimum


page 16, image: bs016

declaretur. Neque video, si hominum authoritate standum est, cur plus hic valere debeat Iuniana, quam vel Zanchij, vel aliorum. Per leges quoque Patrias consistere posse tale matrimonium, ipsi Ordines interpretatione et consensu suo non semel declararunt. Itaque Senatus Dordrechtanus nemine dissentiente hoc matrimonium approbavit. Incestum tamen habuere Ecclesiastae, et jam publica authoritate coniuges, tanquam incestuosos coenā domini arcent. Equidem fateor, (quod a Modestino proponitur L. Semper 42. ff. de ritu nuptiar.) In nuptijs non solum quid liceat, sed etiam quid honestum sit, respiciendum: et placet illud Augustini e lib. XV. de Civit. Dei. cap. XVI Pactum licitum, ob vicinitatem horretur illiciti: quare praestare censeo, ut potius dissuadeantur, quam facile concedantur tales nuptiae. Sed saepe nec res, nec virginitas integra est, ita ut satius sit de summo iure paullum concedere, quam nimia pettinaciā committere, ut majus inde oriatur scandalum. Si nimirum non divino, sed humano seu positivo (ut vocant) jure illicitae ejusmodi nuptiae statui queant: nec nisi gravi de caussa Principe vel Magistratu dispensante stabiliantur. Haec mihi [gap: Greek word(s)]. Nisi forte malimus Principem, Bataviae Ordines, et Civitatum Magistratus incestarum nuptiarum authores dicere: et hominibus pijs, ac nullius facinoris sibi conscijs quod publica authoritate matrimonium


page 17, image: bs017

inierint, magnis quoque Theologis, et Iuris Consultis, probatum, Christianorum sacris perpetuo interdicere. Quin etiam liberos ex tali conjugio natos vel privare paterna haeriditate, vel jam adita exturbare: ac pro ea miseris ac innocentibus inextinguibilem infamiae notam inurere, eamque ad posteros omnes propagare.

Sit nobis hic judex, qualis ab Aeschylo describitur Sept. ad Theb.

[gap: Greek word(s)].

Talem te esse, Vir prudentissime, nemo non agnoscit, nisi qui te ignorat, et eruditas virtutes. Quare cum apud nos sit vir probus, qui uxoris defunctae e fratre neptem amat, et ambit Sedani agentem, ubi Theologi hoc matrimonium probare dicuntur, quamvis clarissimus Colvius noster binis literis nullum super ea re responsum a D. Molinaeo elicere potuerit, visum viro nil nisi circumspecte et prudenter agenti, ut non tantum ipse praesens de eo tecum conferret, sed has quoque literas ad te afferret sententiae meae indices, quam acquratissimo tuo et tui similium judicio lubens submitto. Hanc igitur, Vir praestantissime,



page 18, image: bs018

magis acri
Iudicio perpende: et si tibi vera videtur,
Dede manus: aut si falsa est, accingere contra.

Refractarius esse non potest, cui non alius scopus, quam veritas, et simul ecclesiae ac reip. concordia. Quam propriam nobis faxit, veritatis et pacis author et te utrique diu patronum servet. Reverende, et clarissime vir vale, et me porro inter nominis tui cultores fovere perge. Dordrechti X. Sept. M DC C XXXV.

IOHANNI BEVEROVICIO, Doctori Medico, Patritio Dordrechtano, ANDREAS RIVETVS. S. P.

CLarissime et doctissime vir. Sera fortassis erit responsio mea ad literas tuas X. Septembris datas, et domum meam allatas per eum virum cujus intererat. Sed potuit ipse a domesticis meis discere, teque id docere, me in comitatu aulae extra aedes meas versari, et desultoriam hanc vitam degere jam inde a trimestri, a familia, et familiaribus libris exulantem. Etiamnum hic in Geldria nos detinet exercitus vicinia, prorogaturos, haud dubio, peregrinationis nostrae tempus, quamdiu locus hic purior erit a morbis Epidemicis, ijs quae reliquimus suspecta et infecta, et in quibus lues illa faevius grassatur, a qua tamen haec civitas non


page 19, image: bs019

est penitus immunis, in quam quotidie ex castris veniunt qui vel peste sunt correpti, vel morbis pesti affinibus, Dei manu, ubique fere se exerente, nec immerito. Sed his providentiae ejus relictis et commissis qui [gap: Greek word(s)], ad Epistolae tuae doctissimae et suavissimae scopum descendam. Quaestionem proponis in caussa conjugati arduam ac difficilem, saepe inter Theologos agitatam, an quis salva conscientia uxoris defunctae neptem ex fratre vel sorore ducere possit? Quae a Iureconsultis et doctoribus Pontificijs super ea scripta fuerunt, ipse tu diligenter expendisti, et doctissime in Epistola tua expressisti. Sed ad casus conscientiae proprie non respexerunt priores, qui solent etiam in nonnullis indulgere, quae lex divina non probat, quod factum etiam fuisse a Mose quatenus fuit princeps politicus, in caussa divortiorum, notius est, quam ut probatione egeat. Quod vero Pontificios spectat, ij non minus alligant conscientiam constitutionibus humanis, quam sanctionibus divinis: sed prius illud faciunt, ut in relaxatione et dispensatione potestatem suam exerceant, et avaritiam satient. In hunc finem gradus consanguinitatis et affinitatis extenderunt praeter legem Dei, et quia lege Dei prohibiti fuerunt, eos positivae legi Israelis populo peculiari adscribunt, ut exceptis parentibus et liberis, fratribus et sororibus, alijs omnibus, datā pecunia, nubendi inter se faciant potestatem. Itaque, non est


page 20, image: bs020

quod existimes nos eorum vestigijs insistere, qui ad verbum Dei, tanquam ad normam respicimus, et qui in eo sunt prohibiti, vel saltem tales nobis videntur gradus, a nullo homine permitti posse, sive seculari, sive Ecclesiastico, censemus. Existimant illi leges matrimoniales in Levitico sancitas, non omnes a naturae lege profluxisse, nec esse omnibus hominibus communes. Nos contra iudicamus esse juris communis et perpetui, quia post talia enumerata et prohibita, addit legislator omnes abominationes istas fecisse homines illius terrae, quae ideo, Israelitis exposita erat, unde polluta fuit. Quod certe iniquum fuisset ijs ad culpam imputari, qui lege illa non tenerentur. Fundamentum autem prohibitionis est propinquitas carnis duplex, vel ex generatione, unde consanguinitas; vel ex conjugio a Deo innatuta instituto, etiam ex carnali copula extra conjugium legitimum. Propinquitatem illam in hoc casu lex determinat tam in gradibus consanguinitatis quam affinitatis; in illis tamen expresse, in his brevius agit, et primi tantum gradus in linea ascendentium et descendentium; primi item in linea collateralium meminit: id est excludit privigni et novercae conjugium, item fratrem et sororem uxoris aut mariti prohibet copulari, Levitici XVIII. et XX. Quaestio igitur superest ventilanda quandoquidem ut ipse agnoscis, incestae sunt nuptiae filij cum sorore patris etc


page 21, image: bs021

an tales etiam sint in affinitatis vinculo, sororis vel fratris affinis filiae, cum eo qui circa eam patrui aut avunculi ex affinitate locum tenet. Id plerique Theologi censent ex analogia, et ratione honestatis. Exanalogia, quia cum vir et uxor facti fuerint una caro, sequitur propinquos carnis viri, esse propinquos carnis uxoris, et vice versa. Itaque neptis uxoris ex fratre vel sorore, fit neptis viri, cujus cohabitationem ideo censent prohibitam, sub illa priore, ut ita dicam, fundamentali. Addunt rationem honestatis, propter gradum illum, in quo subsidiaria est quaedam parentis et filiae relatio, quia patruus aut avunculus affinis, a nepte illa velut alter parens coli debet propter inaequalitatem. Alij tamen existimant, cum inter gradus affinitatis lex meminerit tantum privigni et novercae et contra, item uxoris fratris vel mariti sororis etc. noluisse ulterius prohibitionem graduum affinitatis extendere. Ego non is sum qui tantam possim componere litem, praesertim hoc tempore et loco, ijs destitutus adjumentis quae necessaria essent, multis videlicet magistris. Fateor tamen et profiteor mihi veriorem et certiorem minusque periculosam esse partem negantem, ob allatas rationes, eamque Ecclesiarum Gallicarum esse sententiam certo novi. Memini aliquando in Synodo Nationali, cui interfui, actum fuisse de quodam Centurione Angeriensi, qui, Rege dispensante, duxerat filiam neptis uxoris fuae, in gradu proinde remotiori,


page 22, image: bs022

qui propterea a sacris fuerat prohibitus. Domi habeo sententiam Synodi, quae factum improbat, judicat tamen tolerandum eum, qui, ut loquitur Scriptura, in simplicitate cordis sui, se huic conjugio implicuisset, quod melius fuisset infectum. Existimarem ego in re nondum plane inter omnes definitā, ubi sententiae adhuc variant, praesertim postquam magistratus indulsit, sine verae sententiae praeiudicio, post factum, tales tolerari posse; et conscientiae suae relinqui: sed priusquam id fiat, velim omni ratione praecaveri. Nec puto Academicos et Ecclesiastas Sedanenses, suffragio suo unquam probaturos tales nuptias, aut valde fallor: ut etiam in eo quod innuis Zanchium esse in alia sententia, quod si verum sit, valde me fugit memoria, quae non est ab ejus lectione recens. Vellem super eo amplius deliberare, et libros ejus atque aliorum consulere; quod hic nec facere possum, nec vacaret. Ideo ad aliud tempus distulissem responsionem meam, nisi veritus fuissem, ne accusarer deserti vadimonij; quod non libenter facere potuissem, praesertim in tali et tam amicā compellatione. Hoc igitur quamtumvis ieiunum, et inter aulicum strepitum conceptum, boni consules, et me favore tuo, quo soleo gloriari, porro beare perges. Vale. Arnhemij Geldrorum, Idibus Octob. M DC C XXXV.



page 23, image: bs023

DANIELI HEINSIO, Equiti, Cons. et Historiographo regni Suecici, et foed. Belgicae. etc. IOH. BEVEROVICIVS S. D.

[gap: Greek word(s)], et quibus verbis, Vir nobilissime, tibi gratias agam pro tam immensa comitate, qua me nuper excepisti. Dicebantur olim Platonis coenae etiam postridie delectare, at eruditionis tuae condimenta aeternum animo haerent. Verba Plinij, quae tum, me citante, tanquam parum Pliniana mirabaris, sunt haec e libri VII. capite I. Atque etiam est morbus aliquis per sapientiam mori, quae quam egregia aliquot medicorum ingenia exercuerint, patet ex Observat. Humanis And. Schotti, lib. V. cap. X. Mercurialis, et Dalecampius de Phrenesi exponunt. Ac nisi displiceret hoc Scaligero, et tibi inusitatus Plinio modus loquendi viderebur, morbus per sapientiam idem censeri possit, qui proxime sequenti capite a Plinio sapientiae aegritudo dicitur: ubi eadem quoque ejus signa afferuntur, quae Phrenesi adscribit Hippocrates. Est qui voce trajecta legat, Atque morbus est aliquis sapientiam praemori, quo etiam vocabulo usus sit author, de senectutis agens incommodis: Membra torpent, praemoritur visus etc. Verum


page 24, image: bs024

quid si vulgaris lectio retineatur, et per sapientiam mori exponatur mors sapientiae, eo modo, quo a Plinio dictum est lib. XIV. cap XXII. rerum omnium oblivio, morsque memoriae? Sed ne ego ridiculus, qui non [gap: Greek word(s)] esse malim, ubi clariss. Schottus sententiam pronuntiaro refugit. Aenigmati huic Platonis numero obscuriori Oedipo opus est, quem te praestare posse doctrinae, velle humaniati confidimus. Vale nostrum, et seculi decus. Dordrechti XIII. Kal. Sextil. M DC XXXII.

EIDEM.

NObilissime Domine, Screvelium nostrum hisce ferijs vere feriari magis doleo, quod innatam tibi benignitatem sua tarditate, veluti Saturni sydere, afflavit. Eo sane tristior, quod ab alloquijs vestris sesamo ac papavere urbanitatis ac doctrinae conspersis subito avulsus, in alium nunc terrarum orbem delatus mihi esse videor. Nosti apud quam paucos hic stet literarum reverentia; quorum penuriam egregie supplet illud Gratiarum, et Musarum delicium, Catsius. Cum hoc e conventu procerum Bataviae reverso postquam sermones nostros, et quae tu in exercitationibus annotasses tollendis haeresibus communicassem, attulit locum ex Apostolo ad Hebraeos cap. et vers. IX. eumque ex versione Faukelij, Anabaptistarum antagonistae. Graeca sunt: [gap: Greek word(s)]


page 25, image: bs025

[gap: Greek word(s)]. Faukelius verterat facultatem dandi seminis, et in scholijs interpretatur de concipiendo semine Abrahae; quod dicebam me mirari in illo, qui contra Anabaptistas, ex hoc loco Christum carnem a diva virgine assumpsisse negantes, scripsisset, cum potius videatur [gap: Greek word(s)] referenda ad emissionem seminis Sarae, licer provectioris aetatis. Hoc arrisit illi, et eo modo tolli judicavit Mennonitici erroris ex hoc loco patrocinium. Caussam fibi esse addidit, cur ex te harum literarum promo condo certior de eo esse desideraret: aegre tamen eo impulsore persuadere mihi passus sum, ut iterum scribendo molestus tibi esse auderem. Domum ab illo domum redux, video veterem interpretem, Erasmum, Bezam, authores habere Faukelium, eosdemque potius, quam Graecum textum, sequutos, Gallos, Italos, Hispanos, Anglos novi foederis interpretes. Bezo in Annot. [gap: Greek word(s)] exponit vim ad concipiendum semen, vel ad emittendum. Ille prius probat, ego posterius. Veretur scilicet contra Aristotelis doctrinam prolificum semen mulieri tribuere, quod mihi e rationibus medicis, meridiana luce clarius.

Est vestrum inter nos tantas componere lites.

Addam de loco Pliniano, et amplissimi Catsij conjecturam, ut per sapientiam mori, sit per nimiam sapientiam, et ita mortuum adolescentem Ambrociotam Cleombrotum (memoratum Ciceroni in Tuscui


page 26, image: bs026

cum nihil accidisset adversi, e muro se in mare abjecit, lecto Platonis libro de animorum immortalitate. Hanc ego insanientem sapientiam cum Horatio tuo dixerim, et praestare putarim cum stolido Caesare inter vivos morari, quam tam morose per sanitatem mori. Vale, et me amare perge,

Divine vates, seculi stupor nostri.

Dordrechti XVII. kal. Sept. M DC C XXXLI.

IOHANNI BEVEROVICIO, Senatori, et Medico Dordrechtano, DANIEL HEINSIVS. S. D.

CLarissime, et Amplissime vir, Dabis veniam quod absens hactenus, aut cum amicis alibi distractus, serius, quam aequum erat ad utrasque tuas nunc respondeo. Festivissimi, videlicet, Screvelij iudicium sequutus, qui inprimis, sapientibus cavendum censet, ne improvidis aut domi desidentibus, angustum, nisi totum occupetur, feriarum tempus elabatur. Ad locum Plinij quod attinet, ne nunc quidem capio, quid velint, qui phrenesin designari arbitrantur. Videatur mens autoris, totum caput diligenter expendatur, et quod locum hic vel primum habet, de [gap: Greek word(s)] singulorum cogitetur, nihil tale autori hic propositum


page 27, image: bs027

fuisse, liquido patebit. Vt dicendi genus taceam, quod nemo ita usurpavit. Per curam mori dicitur, quem cura enecat, per ferrum, qui sic tollitur, per febrim, qui sic interit. Eodem modo per calorem, qui ardore febris tollitur, per frigus, quem diversa occupat aut tollit. Neque aliter profecto Taciti ac Plinii aetate quisquam loquebatur. Quare, si, ut calor febri tribuitur aut frigus, ita sapientia tribuitur phrenesi, nihil obstat quo minus, qui per phrenesin moritur per sapientiam extingui Plinio dicatur. Quod si in hoc morbo maxime [gap: Greek word(s)] laborat, si hic proprie, [gap: Greek word(s)] locum habeat; nondum video, qua ratione, mori per sapientiam dicatur, quem natura sic extinguit. Quae ut saepe in morbis variat ac ludit, ita nunquam magis sibi constat, nunquam ipsa sese suis sibi legibus adstringit, quam cum morbos [gap: Greek word(s)] inducit. Qui [gap: Greek word(s)] (ita enim veteres loquuntur) redeunt, ac iussum a naturā ordinem tuentur. Quem non modo in corporibus, sed ipsis quoque membris, certā quadam lege observari autor gravissimus hic docet. At, hercule, reliquis omnibus, per singulas membrorum partes, qualiter nullis alijs animalibus, certis pestifer calor remeat horis aut rigor, neque horis modo, sed et diebus noctibusque trinis quadrinisve, etiam anno toto. Quid haec ad phrenesin? Caeterum quemadmodum quod sequitur ex his


page 28, image: bs028

dependet; ita quod obscurius, et, ut tum mor erat, [gap: Greek word(s)] autor dixit, ipse interpretatur. Postquam enim de periodis, ut certis, et ex arte quasi [gap: Greek word(s)], quanquam non ijsdem tempore ac partibus affectis, egit, [gap: Greek word(s)] subjuugit, Atque etiam morbus est aliquis, per sapientiam mori. Et vide quid sequatur: Morbis enim quoque quasdam quasi leges, natura posuit. Quid [gap: Greek word(s)] enim ad phrenesin, si de hac non egit? Aut quid aliud nunc agit, quam ut quod intelligebat, dictum a se [gap: Greek word(s)], et more aevi, obiter interpretetur? Quid sit sapientia hoc loco non viderunt eruditi. Vnde error omnis et digladiatio. Quam vocem Plinij aetate castui, [gap: Greek word(s)] opponebant. Vt cum Tacitus dixit, In sapientiam vortenda quae casus obtulit Nihil tam est [gap: Greek word(s)] quam casus; Casu quae fiunt, ordinem non habent, inquit Averroes. Ne Hebraeis quidem quicquam tam usitatum est, quam ut sapientia, pro certo ordine ponatur. Vnde fit ut [gap: Greek word(s)] CHOCHNAH [gap: Greek word(s)] KEDI semper opponatur. Alterum quippe, ex se definitum, alterum [gap: Greek word(s)] designat. Mori ergo dicitur per sapientiam, qui ordine, [gap: Greek word(s)], et cum quodam artificio naturae moritur. Quale artificium ac [gap: Greek word(s)]. Sapientia, quod [gap: Greek word(s)] ex more saeculi nunc dicitur, est, sapientia naturae: sive ordo quidam definitus. Ipse Plinius, ne


page 29, image: bs029

dubitemus, ordinem hunc, legem dixit. Morbis enim quoque quasdam leges natura posuit. Per sapientiam mori, est [gap: Greek word(s)]. Quod Plinius voluit, Graeci tui dicerent, [gap: Greek word(s)]. aut etiam urbanius, [gap: Greek word(s)]. Nam quemadmodum medici proprium est, [gap: Greek word(s)], quod est Plinio, sapienter, seu, per sapientiam curare: ita et natura invenit, quomodo quis per sapientiam, et quasi artificio, extingueretur. Quod. genium illius aevi spirat, quem non satis eruditi penetrarunt. De loco ad Hebraeos dubitare noli. Neque ego dubitavi unquam. Locus planus est ac manifestus. Adeo quidem, ut hic magis Anabaptistarum [gap: Greek word(s)], quam in loco Plinij, inveniam, cum scriptura sacra [gap: Greek word(s)] tam manifeste, omnium credentium parenti Sarae tribuat, quam Senex vester foeminis hanc omnibus adjudicavit. Nec miraculum ex eo, [gap: Greek word(s)], quod omnibus commune, [gap: Greek word(s)]. Et hoc Apostolus notavit. Volebam quidem plura: sed jam tabellarius instabat. Et pudebat scriptionis hactenus dilatae. Quam sic properavi, ut vix relegendi mea, ipse mihi spatium concesserim. Quare haec [gap: Greek word(s)] et fortasse [gap: Greek word(s)] excusa. Inprimis vero, quantum potes, viro summo Catsio


page 30, image: bs030

ut me commendes, rogo, quem vix dici potest, quantum aestimem ac colam. A te si hoc impetrare possum, ut et immerentem et propemodum intemperanter studiosum tui ac observantissimum, vel modice ames, bene mecum agi arbitrabor. Vale, et negligentiae nunc nostrae ignosce. Lugd. Bat. An. M DC XXXII. Aug. XX.

BALTHASARI LYDIO, Theologo Dordrechtano. IOH. BEVEROVICIVS, S. D. S. P. D.

CLarissime vir, Cum nuper forte incideremus in locum Mosis Deuteron. XXII. de cruentato sponsārum linteo, mirabaris me negantem id fieri rupto prima acerrimaque coitione hymene; neque minus, cum adderem, sanguinis illam effusionem incertum esse ac fallax Virginitatis inditium. Quare volebas, ut quid hac de re [gap: Greek word(s)] sentirent, fusiori demonstrandi via ad te conscriberem. Quam provinciam equidem pro familiari nostra amicitia lubens, et [gap: Greek word(s)], ut vides, suscepi. Et quoniam diu multumque certatum est de certis Virginitatis signis, sigillatim unumquodque excutiam, et appensa veritatis trutina examinabo.



page 31, image: bs031

Ludovicus Bonaciolus, medicus Ferrariensis in Enneade muliebri cap. III. signa quaedam pro ponit, tanquam certissima, quorum primum tale est. Virginibus, inquit, pellucidum ac tenue lotium, substrepitn perinde ac acutissimo sibilo longius excutitur: ob angustiam scilicet sphincteris. Sed fallax tale signum esse liquet, cum etiam mulieribus convenire possit. Neque etiam necesse est, urinas Virginum semper esse tenues et pellucidas: et eas emittere cum sibilo, et ad distantia loca dependet a robore facultatis expultricis. Angustia quidem aliquantulum iuvare potest, sed ea etiam conservatur in defloratis: neque enim vesica aperitur, aut os eius dilatatur, quando nuptiae fiunt. Cum igitur alia sit via partis, qua urina continetur et eijcitur, alia eius, quae procreationi inservit, a modo reddendi urinam, nec ab ejus substantia, de vitio virgini illato nullum capi potest signum. Frustra igitur non minus alij, qui perturbatam et crassam urinam in Virgine requirunt. Tantum enim abest, ut Virginitas ex urina diiudicari quear, ut ne conceptus quidem possit, quemadmodum praeceptor olim meus Patavij benemeritus D. Sanctorius doctissime demonstrat 1. de Error. Medic. XXVIII. quia quicquid urinae a partibus, a quibus discedit, imprimitur, longo tractu consunditur et offuscatur. Pergit Bonaciolus, Gagates suffitus, odoris spiramento aures naresque non attingente, et potus, si praesentem michim nen cieaet, Virginitatem eximie


page 32, image: bs032

deprehendit. Sed nec hoc priore verius. Neque enim odor per uterum, et reliquum corpus ad odoratus instrumenta accedere potest, sed tantum per vehiculum externi aeris: adde quod nulla vis in gagate ciendi urinam, sive assumatur ejus pulvis, sive attrahatur odor. Addit tortium signum,

Magnetem si obdormientis Virginis, aut mulieris capiti supponas, corruptarum impudicitiam deprehendes, cum prae nimio simulacrorum pavore excidant e thoro; et aliarum integritatem, cum ad mariti complexum impellat. Sed hoc cum rationi et sensui repugnet, sponte cadit, neque verbis ad refutationem eget.

Volunt alij, Papillas, quae in Virgine fragorum instar grato rubore florent, pollui quodammodo, eumque colorem amittere,

Cum castum amisit polluto corpore florem.

Sed fallacissimum est hoc signum, cum ea coloris mutatio et Virginibus accidere possit, nondum, ut cum Petronio dicam, muliebris patientiae legem passis, veluti in cachecticis et valetudinarijs observare est. Et rubicundus ille color papillarum non modo in Virginibus, sed etiam in Mulieribus reperitur; cum signum hoc sequatur potius constitutionem sanitatis, quam Virginitatis.

Vidi qui ex erubescentia et verecundiae, quae in facie ac oculis modestiorum puellarum apparet, elicere noluerunt illibatae virginitatis testimonium. Erubuit,


page 33, image: bs033

salva res est. In hanc rem leguntur versus Aeschyli apud Antigonum Carystium cap. CXXVII. ex fabula [gap: Greek word(s)]. In illis quidam ait intactas virgines, a puellis, quae primos toros passae sunt, dignoscere se probe scire. Virginum quippe oculos modestia deijci, pene immobiles. Verba ex emendatione magni Salmasij ita legenda,

[gap: Greek word(s)].

At ejus puellae, quae de viro gustaverit, oculos vibrantes et flagrantes indicium ejus rei sacere.

[gap: Greek word(s)].

Sed aequivocum esse hoc signum mores puellarum, in quibus magna differentia, satis indicant. Versipelle omne hoc genus, fingere et refingere vultum egregie doctum. Aristoph. Concion.

[gap: Greek word(s)].
Ipsae enim sunt decipere consuetae.

Et simulare norunt pudorem jam diu cum virginitate amissum. Vidi, quibus oculi et vultus plane ad modestiam et pudorem compositus, prurientes ab imis unguiculis.

Crede ratem ventis, nimium ne crede puellis,
Namque est foeminea tutior unda fide.

Affertur et hoc: Si colli rotunditas mensuretur cum filo, ac deinde idem filum ab extremo menti ad summum verticis extendatur, et mensura fuerit aequalis, Virginitatem indicat: vitium, si in aequalis. Sane colli commensurationem,


page 34, image: bs034

qua postridie nuptiarum puellam integram vel corruptam esse cognoscebant, veteribus familiarem fuisse patet ex hisce Catulli versibus,

Non illam genitrix orienti luce revisens,
Hesterno poterit collum circumdare filo.

Ratio additur, quod statim a coitu collum intumescat, et vasa voci dicata dilatentur, unde ea asperior (teste Arist.) et minus acuta; quare qui vocem conservare studeant, ijs a coitu abstinendum esse, ut et Martialis innuit,

Cantasti male, tum fututa es Aegle,
Iam cantas bene, basianda non es.

Mercurialis prael. in Hipp. de victu acutor. quaerit, Cur in amissae virginitatis suspitione veteres argumentum ex collo sumebant? Quia, respondet, in coitu maxime compatiuntur spiritus vitales, (cur non naturales?) ut dilatatis vasis, hoc sit signum habitum olim. Verum fallacitatem istius signi experientia demonstrat. Pubertas enim per se ob aetatis mutationem collum inflat, et mutationem vocis infert, cum juvenes [gap: Greek word(s)], hircire incipiunt. At certum est, non solum ante pubertatem, sed etiam post, Virginitatem integram remanere posse. Quin et ridicula videtur ea colli et menti ac verticis mensura, cum inter illa nulla sit sympathia aut communicatio.

Non minus ridiculum est hoc aliorum; Extremitatem scilicet nasi separari per fossiculam, et manifeste


page 35, image: bs035

dividi cartilagines, statim atque puellae et adolescentes devirginantur. Absurdum esse sensus demonstrat, cum divisio semper appareat manifesta, licet evidentius dum sicciora fiunt corpora, accedente pubertate.

Sunt plura ejusdem farinae, quale quod dicunt, drachmam unam ligni Aloes in pulverem redactam et propinatam, Virginibus statim urinam movere, non alijs. Item, Folia Lapathi magni contusa, si prunis admoveantur, et odor attractus pallorem non inferat, et mictionem non proritet, Virginem non esse. Sed falsa haec, et vix refutatione digna; cum inter virginitatem et vasa urinaria, nullum sit commercium, quod sufficiat ad judicandum de illius integritate, aut corruptione.

Quintilianus lib. v. Orat. Iust. IX. signum necessarium putat esse corruptae virginitatis, si lac appareat in mammis. Vnde vulgares Logici conclusiones suas hauserunt: Lac habet, ergo peperit, aut saltem cum viro rem habuit. Sic Varro apud Nonimu: Candido lacte papilla cum fluit, signum putant partus, quod hic sequatur mulierem e partu liquor. Sed signum hoc probabile tantum, non vero necessarium esse experientia et ratio docent. Quemadmodum enim, ut dicam verbis Phavorini apud Agell. lib. XII. cap. I. sanguis instante partus tempore, in supernas se partes profert, ibique a spiritu multo et calore mammarum exalbescit: ita fieri potest, teste Galeno, Comm. in v. Aph. XXXIX.


page 36, image: bs036

ut per destinatas a natura vias sanguis restagnans, ad superiora regurgitet, et ab eadem caussa efficiente eandem sortiatur formam. Scribit Cardanus se hominem vidisse annos natum XXXIV. ex cujus mammis tantum lactis profluebat, ut infantem fere alere posset. Idem antea Aristoteles, Avicenna, et Albertus testati sunt. Andr. Laurentius, accuratissimus Anatomicus lib. IX. quaest. II. controversiam distinctione conciliare studet, dum Lac rerum et laudabile non nisi post veram conceptionem generari posse contendit, at non verum, nec exquisite coctum in puellis grandioribus, sanguineisque, et viris copiosissimo succo refertis generari concedit. Sed, ut suo sibī hunc jugulem gladio, Vbi materialis caussa praesens est, adestque efficientis robur, quid lactis generationem impediet? At virginibus grandioribus in thoracis venis, quae mammas irrigant, sanguinis adest copia, nec non glandularum sanguinem alterantium et excoquentium robur. Peterit ergo in illis aliquando lac generari, maxime si supprimantur menses, ut scripsit Hipp. Aph. cit. [gap: Greek word(s)]. Si mulier, quae neque gravida est, neque peperit, lac habet, ei mensirua defecerunt. Quod autem dixit Laurentius, ideo verum lac ante conceptionem generari non posse, quia nullus foret illius usus; Respondeo multa fieri ex necessitate naturae, quae non fiunt ex ejus intentione, ut docet Arist. lib. II.


page 37, image: bs037

Phys. cap. ult. et I. Anal. post. text. XLIX. et LIII.

Spigelius lib I. de humani corporis fabrica cap. VII. testatur inter foeminas, virgines fere graciliores esse, quia post congressum crassiores evadunt, venis universi corporis, in complexu Venereo, exagitato a calore dilatatis, id quod spatio vel unius diei post coitum statim adverti posse. Sed quam fallax hoc etiam signum sit, monstrant tot foeminae graciles, et virgines habitiores.

Manifestum nunc esse arbitror, quam notae omnes, quas hactenus attuli, tenui fulciantur tibicine. Quamobrem ipsum Virginitatis florem investigantes, a collo et papillis ad genitalia descendamus. In his mirifice ingeniosas animadverto obstetrices, et ex diversis licet regionibus eadem quasi de compacto observare Virginitatis indicia. Inter quae familiam ducit tantopere veteribus atque recentioribus decantatus Hymen, membrana, ut volunt, venulis conspersa, quam primo coitu tauri in venerem ruentis impetus non absque dolore et sanguine laceret ac disrumpat. Hinc illae lachrymae. Sed quas, si aliter non possis, facile Terentiana consolatione absterseris,

Prima coitio acerrima est, eam si sustinueris, postea ludas licet.

Membranam hanc vetus poeta Naevius Eugium vocavit, Sine eugio, inquit, puellam invenit, de ea, cujus pudicitiae vitium allatum erat. Eugium, ait Nonius, est pars media inter naturalia muliebria, citatque


page 38, image: bs038

Laberium, Quare tam arduum ascendis, an concupiscis eugium scindere? Verum usitatius communi membranarum nomine, [gap: Greek word(s)] forte, [gap: Greek word(s)] appellari consuevit, quod neque Deus ille dedignatus est, qui in nuptijs huic parti praeesse putabatur, et cujus opem, velut in partu Iunonis Lucinae, [gap: Greek word(s)], ut loquitur Lucianus, invocare solent, ut scilicet membrana haec [gap: Greek word(s)] pertundatur. O medicina gravis! Ne vero, dum aliquando bonus Hymen virginum oblitus cum Iove comessatum iret [gap: Greek word(s)], misellae (quod sex hebdomadas uxorculae suae plane bene peculiatus nuper contigisse narrabat) interea acerrimae coitionis puncturis misere torquerentur, veneranda Dearum majestas e suo sexu ei succedaneam subdidit, quam non a parte, cum Hymen eam occupasset, sed ab opere Pertundam appellare placuit, iussam praesto esse in cubiculis (scribente lib IV. adversus Gentes Arnobio) virginalem scrobem effodientibus maritis. Nostri genus, et officium, Hymenaei nomine, quo etiam gaudet, describitur a Claudiano hisce versibus,

Quem Musa genitum legit Cytherea, ducemque
Praefecit thalamis: nullum vinxisse cubile
Hoc sine, nec primas fas est attollere tedas.

Vtraque appellatio saepius conjungitur, ut apud Aristoph. Avib.

[gap: Greek word(s)].

Et elegans ejus geminatio apud Catullum:



page 39, image: bs039

Quis deus magis, ab magis
Est petendus amantibus,
Quem colant homines magis,
Coelitum? ō Hymenaee Hymen
Hymen ō Hymenaee.
Te suis tremulus parens
Invocat, tibi virgines
Zonula solvunt sinus:
Te tumens cupida novos
Captat aure maritus.

Vbi Zonulum, ut alibi zonam, et zonam virgineam pro claustro hoc seu intersepto virginali quidam accipiunt, veluti et Graecorum [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)]. Sic apud Homer. Hymno in Venerem [gap: Greek word(s)]. et Plutarch. in vita Lycurgi, [gap: Greek word(s)]. Idem Homer. Il. [gap: Greek word(s)], ut est in Glossis. [gap: Greek word(s)] (ait Plutarch. in vita Homeri) [gap: Greek word(s)]. Pro eo Theocr. Idyll. 10. [gap: Greek word(s)], ut et Musaeus dixere. Idem [gap: Greek word(s)] vocavit Aeschylus Sept. ad port. teste scholiaste loco jam ponendo. Quod [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] appellatur in Anthologiā Epigrammatum, ita ut Synonyma sint [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] cum [gap: Greek word(s)], et apud Latinos zonam solvere. Quo praeter Catullum usus Varro apud Augustin. 4. de civ. D. II. Virgini uxori zona solvitur. Pro quo [gap: Greek word(s)]


page 40, image: bs040

Cingulum dixit, Novus maritus tacitus taxim uxoris solvebat cingulum Claudian. in nupt. Honorij et Mariae. Et seminudo pectore cingulum Forti negatum solveret Herculi. Quod Laberius dicebat eugium scindere. Sic sane solutam virginis zonam pro hymene rupto et violato quidam interpretantur hoc Catulli, quo meretrix de amasio suo conqueritur, epigrammate LXVIII.

Languidior tenerā cui pendens sicula betā,
Nunquam se mediam sustulit ad tunicam.

Subjungit poeta.

Et quaerendum aliunde foret nervosius illud,
Quod posset zonam solvere virgineam.

Alij tamen, inter quos Muretus, haec exponunt de zona seu cingulo, cujus mentio fit apud Festum, ex lana ovis, quo nova nupta praecingebatur. Hoc Herculano nodo vinctum vir in lecto solvebat, ominis gratia, ut sic foelix esset in suscipiendis liberis, atque Hercules fuit, qui septuaginta reliquit. Quod clare explicat Scholiastes in Aeschyl. ut [gap: Greek word(s)], inquit, [gap: Greek word(s)]. Quae Philologorum sententia mihi fit verisimilior, eamque forte possim corroborare verbis Phyllidis ad Demophoontem,

Cua mea virginitas avibus libata sinistris,
Castaque fallaci zona recincta manu.

Quo sensu etiam accipio illud ejusdem Nasonis


page 41, image: bs041

XII. Met. Ecce canunt Hymenaeon (I. [gap: Greek word(s)] Polluci et Donato, quod et pro ipsis nuptijs Maroni, et alijs ponitur) et ignibus atria fuman Cinctaque adest virgo.

Hunc loquendi modum apud Graecos etiam invenio de primum parientibus, quae zonam solvere, et apud Dianae deponere dicuntur. Testis Apollonij Scholiastes, qui ad hunc locum, Argon. [gap: Greek word(s)]

[gap: Greek word(s)], haec annotavit: [gap: Greek word(s)]. Quem locum nescio cur sollicitet Scaliger, et pro [gap: Greek word(s)] legat [gap: Greek word(s)]; cum et Callimacho hymno [gap: Greek word(s)] parere significet, et lib. III. Epigr. de muliere ob miram foecunditatem valde celebri haec legantur,

[gap: Greek word(s)].

Et Euadnen depositā zona infantem peperisse canit Pindar. Olymp. od. VI. [gap: Greek word(s)] etc. [gap: Greek word(s)].

Et haec nimis multa fortasse, nisi te scirem, Vir clarissime, gravioribus studijs et negotijs defessum, quasi colligendi tui caussā, lubenter quandoque in Philologicis campis expatiari. Ad Hymenem igitur reversi, quod de membrana nomen ipsum, et veterum fert opinio,


page 42, image: bs042

probat universa Arabum familia et recentiorum neque pauci, neque imi subsellii Medici: quorum tamen alii nerveam, alii carneam, alii crassam, alii tenuem, eamque nonnulli cribri modo, quidam in initio solum transversim perforatam: alii in extremitate, alii in colli uterini medio sitam, alii geminam canali urinae subjectam esse statuunt. Quinetiam obstetrices hujus membranae (quam in Italia la telletta, in Galliā la dame du milieu vulgo appellant) integrae vel ruptae argumento de virginitate judicare non dubitant, uti fusius videre est apud Ioubertum, libello eleganti, quem Gallice conscripsit de erroribus vulgi. Membranam hanc scribit Vesalius, diductis cruribus conspici, quam tamen diligentissimi Anatomici invenire non potuerunt, Aet ius in quibusdam reperiri scribit, sed eam constitutionem morbosam esse veluti quas Graeci [gap: Greek word(s)] dicunt: et sic concreto genitali genitam Corneliam Gracchorum matrem author est Plinius l. VII. C. XVI. Cujus affectus memini Hipp. 71. de morb. mul. 18. [gap: Greek word(s)]. Si mulier, genituram non recipiat mensibus secundum naturam euntibus, membrana praetenditur. Deinde modum eam tollendi addit. Talem quoque curationem affert Aquapendeus I. Curat. Chirurg. LXXXII. Cum tanta lis sit inter artis Medicae proceres, liquetquantum fidei habendum sit obstetricibus, quae ex huiusmodi signis tanquam


page 43, image: bs043

e tripode de Virginitate vaticinantur. Refert Lucius Marineus l. XII. de Reb. Hispaniae, Ioannem Aragonum et Siciliae Regem, iam octuagenarium, puellam forma praestantem adamasse. Verum cum hac, inquit, osculis duntaxat contentus, amoris opus non perfecit. Igitur nec virginitas ejus libata, sed illud modo,

Quod poterat salva virginitate rapi.

Nam postea, quum puella nupsisset sponso, a quo die nuptiarum Virginitatis munera poscebat, se quidem non violatam esse multarum mulierum testimonio probavit. Hebraeos etiam solitos Virginitatem explorare per obstetrices ex narratione Suidae patet in explicatione nominis Iesu, ubi ablegatas scribit mulieres ad inspiciendam B. Mariam, utrum sine congressu viri, et illaesa virginitate concepisset. Verum ubi nihil est, quod inspicere possint, nec ipsae quid inspici oportear intelligant, frustra earum opera hic utimur. Recte Cyprianus lib. I. Epist. XI. Nec aliqua putet, inquit, se posse hac excusatione defendi, quod inspici et probari possit an virgo sit: cum et manus obstetricum et oculi saepe fallantur. Et Ambrosius lib. VIII. Epist. LXIV. Syagrium Episcopum, qui examen ejusmodi fieri jusserat, acriter reprehendit. Quid quod, inquit, etiam ipsi archiatri dicunt non satis liquido comprehendi inspectionis fidem, et ipsis medicinae vetuctis doctoribus id sententiae fuisse? Nos quoque usu hoc cognovimus saepe inter obstetrices obortam varietatem, et


page 44, image: bs044

quaestionem excitatam, ut plus disputatum sit de eae, quae inspiciendam se praebuerit, quam de ea, quae non fuerat inspecta: Clarissimus quoque Iurisconsultus, Cuiacius XXVII. nunquam hujus rei arbitrium jure civili delatum affirmat obstetricibus cujus assertionem probat Alb. Gentilis VII. de Nuptiis IX.

Alii igitur omisso Hymene, membrana, ut existimant, praeter naturam in nonnullis quandoque nata, potius censent cervicis uterini latera nondum venerem expertis duntaxat quasi conglutinata conniverus, quae primus concubite magna ex parte divellat. Et haec est sententia elegantissimi medicorum Fernelii, eamque probant doctissimi philosophi et medici Valbesius, atque Augenius, neque discrepant multum Soranus et Almansor veteres medici. Et sumpta videtur ex Galeno lib. de vivorum anatomia, cap. de utero, ubi scribit, in prima defloratione collum matricis dilatari. Sed hanc dilatationem fallax esse deflorationis argumentum ex eo patet quod fallaciores puellae sibi eam aptis digito, vel aliquo instrumento formam penis referente nonnunquam procurent; quod etiam de investigatione obstetricum monet Augustinus. lib. I. de civit. Dei cap. XXVIII. Obstetrix (ait) virginis cuiusdam integritatem manu velut explorans, sive malevolentia sive inscitia, dum inspicit, perdidit. Sed ne amplitudinem semper vitio vertamus, potest quoque in nonnullis naturaliter, collum uteri amplum esse. Notatu dignum est,


page 45, image: bs045

quod refert Spigelius lib. v. de humani corporis fabrica. cap. VIII. Quo tempore, inquit, menses, instant, uteri os hare, aliquoties, dum ulcera pudendi, ac cervicis uterinae curavimus, observatum a nobis est, et visum. Vidi etiam tunc madore quodam foetido relaxari hasce partes et cervicem ampliorem multo, quam esse solebat alias, comparuisse. Quamobrem mirum nemini videatur, quod a nonnullis nostrae aetatis scriptoribus observatum est, tempore mensium usque adeo laxatas nonnullis fuisse has partes, ut sponsaequantumvis virgines revera essent, propterea in ius vocatae ac pro deploratis habitae fuerint. Quare si contingat, ut noviter coniugium ingressi, de suarum virginitate dubitent, quod vulvam ad ea laxam invenerint, considerare oportebit, an menses eo tempore in stiterimt. Potest etiam, collum uteri, quando a coitu dilatatum est, medicamentis adstringentibus rursus coarctari. Hujus facultatis fortasse fuit fons ille apuud Argivos, in quo Iuno cum quotannis lavaret, denuo virgo siebat, ut legere est apud Pausaniam lib. II. Sic et Canonistae referunt mulieres quasdam repertas fuisse, quae secretiores partes suas adeo arctas medicamentis effecerant, ut ne quidem coiri cum illis posset. Vt non difficile fuerit puellae cuidam, narrante Balsaco in Epist. Gallicis, in aula vende, requod in schola perdiderat. Quales merces Italis arctiorasectari solitis frequenter obtradentur. Et sraus facile occultatur, cum Medici, et fusissime inter eas Bayrus l. v. med. humani corporis malis cap. ult. medicamenta


page 46, image: bs046

ejus modi describat. Mercatus etiam doceat lib. IV. de mulier affert. XIV. a partu virginalem astrictionem comparare. Et ne quid fraudi desit; si forte juvenculae dolorem simulare voluptate obliviscantur, et hic additur. Nescio apud quem scriptorem Gallicum olim legerim, matrem lenam, ut raptae virginitatis praemia obtineret, in filiae, aliquoties stuprum passae, genitalibus ranunculo herba vesiculas excitasse, unde illa in coitu non fictos dolores passa pro fictae virginitatis spolio ingens pretium reportaverit.

Doli non doli sunt, nisi astu celas.

Hinc recte celeberrimus Anatomicus Severinus Pinaeus, qui cum Lutetiae hac de re loquutus sum, posteriores duas opiniones Medicis maxime probabiles vanitatis arguit, et Hymenem non membranam unam, sed quatuor esse statuit, cum quatuor carunculis myrtiformibus (quae absque ulla sectione in senioribus conspicuae) ita coeuntes, ut violento concubitu et atterantur carunculae, et lacerentur membranulae, effluatque sanguis. Coitum hunc caruncularum et membranarum Florem virgineum vocat, quid caryophyllo flori nondum plane explicato sit persimilis. Huc trahi posset illud Catulli:

Vt flos in septis secretus nascitur hortis,
Ignotus pecori, nullo contusus ar atro;
Quem mulcent aurae, firmat Sol, educat imber,
Multi illum pueri, multae optavere puellae.


page 47, image: bs047

Idem cum tenui carptus defloruit ungui,
Nulli illum pueri, nullae optavere puellae.
Sic virgo dum intacta manet, tum chara suis: sed
Cum castum amisit polluto corpore florem,
Nec pueris iucunda manet, nec chara puellis.

Doctissimo Pinaeo adstipulantur H. Corbeus, et, quem Monspelii olim audivi docentem, Fr. Ranchinus, Academiae cancellarius, nec non humani corporis diligentissimi perquisitores And. Laurentius, et, quondam Basileae mihi amicissimus, Casp. Bauhinus, quos, posteriores fere sequuntur Anatomici, nisi Spigelium excipias, qui carunculas has, et hymenem ipsum admittit.

Est igitur omnis illa de membrana cervicem pudendi intersepiente assertio negatioque valde dubia, nisi Africanis et Iudaeis virginibus ob regionis aestum etsqualorem, membranulam istam densiorem, crassiorem magisque concretam, quam nostris Europaeis ob mollitiem et aeris uliginem obtingere statuatur. Sic nymphas illis proceriores, et tentiginem adscribunt, in nostris nusquam compertas. Et haec est Ioh. Hucheri medici regii, et Cancell. Monspeliensis sententia, cui verum virginitatis inditium statui posse videtur, Dolor, Cruorque primo coitu effusus. De dolore jam diximus, et hunc simulare doceri.

De cruore igitur, qui praecipue nobis propositus, nunc explicandum est. Qui partem affirmativam tuentur, non solum aut horitatem S. Scripturae


page 48, image: bs048

afferunt, sed etiam morem Arabum, Afrorum, et Hispanorum. Ratio et experientia eandem confirmare videntur, cum Virgines et dolores patiantur in defloratione, et partium virginalium dilacerationem ac diductionem, unde sanguinem effluere necessarium videtur. Claudianus hanc castitatis notam agnovit carmine in nuptias Honorij et Mariae,

Amplexu caleat purpura regio,
Et vestes Tyrio sanguine fulgidas,
Alter virgineus nobilitet cruor.

Huc trahit verecundi poetae versus in jucundo centone Ausonius,

Intorquet summis adnixus viribus hastam.
Haesit: virgineumque alte bibit acta cruorem.

Ad locum nostrum Deuteron. XXII. Lyranus, Dicunt, inquit, expositores Catholici communiter, quod pater et mater sponsae asservabant linteum, in quo eorum filia a viro fuerat deflorata, sub sigillo authentico, ut per hoc ostenderent signa virginitatis, si vir eius postea velit obiicere malitiose, quod eam virginem non invenerit. Idipsum in hunc usque diem observarunt Iudaei, et observant etiam Afri, ut testatur Iohan. Leo lib. III. Hist. Afr. cap. XXIX. Apud eos, inquit, sponsus et sponsa simul atque ex solemni appar atu domum sunt regressi, conclavi se obserato obdunt ostio, dum miptiale par atur convivium. Interim annosa quaedam mulier pro foribus expectat, quae porrectum sibi a sponso iam marito cruentatum linteolum in mediam invitatorum


page 49, image: bs049

turbam ovans refert, tanquam opimum Virginitatis spolium; hacque lege licet convivari. Quod si in solemni illo coitu nibil cruoris sponsa per genitalia stillarit, redditur illa parentibus cum magna ignominia, tum etiam cum tristitia totius turbae invitatae, quae impransa domum redit. Hispanos quoque linteola cruentata amicis offerre, cum exclamatione eorum, Viergen la tenemes, testatur Ioubertus; de quo tamen nihil sibi compertum esse, qui in Hispaniā degerant, mihi retulere. Idem tamen in nonnullis Italiae lccis observari, quidam notarunt. Quandoquidem igitur cruor hic et lege firmatus sit, et consuetudine populorum observatus, tum experientia ac ratione corroboratus, quidni sit certum et infallibile Virginitatis testimonium? Equidem ut signum id esse omnium maxime probabile haud negarim, ita ut penitus certum sit, limitatione opus esse assero. Variae enim sunt caussae, cur Virginitas erepta.

Longum cruenta tramitem signet nota.

Fieri hoc aliquando certum est, si instante mensium fluxu nuptiae celebrentur: sed revera pendet tum ab attritione et divulsione quatuor caruncularum, quas florem virgineum constituere diximus, tum a violentiori amplificatione cervicis uteri, praesertim si arctior sit, ut in juvenculis, et virile membrum crassius et durius. Illud in Hispania, et Italia frequens: et meminit quaedam apud Aristoph. [gap: Greek word(s)],



page 50, image: bs050

[gap: Greek word(s)].

Ni si forte cum Quartilla illam calamitatem praeveniant, quae Iunonem sibi iratam optat, si unquam se meminerit virginem fuisse. nam et infantem cum paribus inquinatam, et subinde prodeuntibus annis, majoribus se pueris applicuisse. Quamvis etiam tales pro Virginibus se venditare audent,

[gap: Greek word(s)].

Mulieres enim sunt ingeniosae ad excogitandas technas.

Afferam unum exemplum, quod Arnoldus de Villanova medicus Frederici Imp. et regis Nea politani, memoriae prodidit. lib. III. Breviar. cap. VI. Neapoli nupta non aliter existimabatur eximium virginitatis donum marito reservasse, nisi prima nuptiarum nocte sanguinolenta fierent ea lintea, in quibus conjuges primum veneris suae tyrocinium exercuerant. Itaque nuptae, cum geniali lecto applicabatur, donare solebat maritus candidum indusium: et id quidem si mane sanguineis maculis notatum exhiberetur, virginitas plene probata credebatur, nullo signo suspicionis inserto. Hoc autem quam fallax esset et absurdum, idem author testatur. Nam matres, quae filias aut impudicas habebant, aut certe semel aliquando corruptas, consueverant adhibitis medicamentis adstringentibus, in secretioribus puellae partibus indere vesicam quandam piscis,


page 51, image: bs051

quae cum et tenuis esset et sanguine repleta, facile contingebat, ut in primo coitionis impetu rupta et elisa vesica erumperet sanguis, qui falsa et fallaci Virginitatis nota indusium nuptae macularet. Hem astutias! Interim novus ille maritus de castitate suae sponsae sibi mire blanditur, quandoque, et apud vicinos jactat et gloriatur.

Verum enimvero ista cruoris effusio non semper videtur necessaria in primo congressu. Quando scilicet ipsa Virginitas ob morbosam et vitiosam adstrictionem violari nequit: aut quando adultiores sunt, et jam plures annos passae mensium effluvium: aut quando vehementer venerem appetunt; tunc enim cervix, et ut observat Arist. os uteri magis dehiscit, ut primae coitiones non sint laboriosae, sed

Salmacida spolia sine sanguine et cruore,

Idem usu veniet, si membrum virile tenue et parvum: tunc enim facile ingredietur cervicem uteri, nec fit via vi, nec sanguis emittitur. Non dico jam, quod super attigi, si ipsae jam antea has partes dilataverint. Ex hisce nunc abunde liquet, cruoris illam effusionem non simpliciter, et univoce statuendum esse violatae virginitatis indicium, sed referendum esse ad ea, quae dicta sunt. Vnus nunc restat scrupulus, de Iudaeorum et Afrorum consuetudine.

Quod ad Legem a Mose latam spectat, ut omittam Rab. Salomonis, aliorumque metaphoricam


page 52, image: bs052

interpretationem, Respondendum videtur, Legislatorem habuisse rationem eventus magis universalis, et frequenti consuetudini se accommodasse, cum Virgines ut plurimum effundere soleant sanguinem in primo congressu. Deinde, Virgines tunc temporis rigore Legis perterritas, fideliter sese continuisse, et parentes eas diligenter servasse. Publicum enim ignorabant, manebant domi ignotae: unde Hebraei adhuc Virginitatem eripere, honesto vocabulo dicunt Cognoscere.

Vides, Vir clarissime, quam tota haec de Virginitate investigatio dubia sit et intricata; quod etiam non ignoravit magister ad eam rem unicus Salomon, cum Proverb. cap. XXX. quatuor esse scribit, quae humani ingenii captum excedant, et quorum indicia aut vestigia vix deprehendere liceat: viam aquilae in aere, viam colubri super terram, iter navis in pelago, et viam viri cum adolescentula. Ita ut non abs re scripserit Cujacius XVII. Obs. XXVII. an sit virgo, est in difficili ac poene impossibili. Vtinam exoriatur aliquis Democritus, qui cum puellam Hippocratis comitem primo die salutasset nomine Virginis, postridie, Salve mulier, inquit. Fuerat enim puella nocte illa vitiata, ut narrat Laertius. Et haec quidem ne Epistolae leges, nimium excedamus, propositae quaestioni sufficiant. Quae ut subacto et acri tanti viri judicio lubens submitto: ita si ex isto pectore


page 53, image: bs053

(in quo divinarum et humanarum disciplinarum orbis habitat) id depromere non gravaberis pedibus in tuam ibo sententiam. Vale, Vir clarissime, et haec qualiacunque boni consule. Kal. Sextil. M. DC. CXXVIII.

IOHANNI BEVEROVICIO, Artium et Medicinae Doctori, BALTH. LYDIUS S. D.

CLariss. D. Doctor, Dissertationem de signis virginitatis, imaginem tui, libens legi, maxime ob locum Moysis Deuteronomii 22. In ea laudes misces, quibus modestiam meam laedis. Nihil enim in me est quod suspicias, tantum quod ames. Sed tu Musarum germen, amoris et humanitatis ille Thyrso, vincere teipsum voluisti, cum pares hoc aevo, quos norim, Medicos, non habeas. Vtinam aliquando, quae hactenus pressisti, claustra perrumpant, monumentum Tibi statues aere perennius, et quod aeternitatem possit provocare, neque Musea Medicorum sine illa face lucere poterunt.

Vndecim enumeras, et refutas [gap: Greek word(s)] signa. An alia nulla sint, magis certa, quae noluisti tangere, videbimus alias, cum plus erit ocii. Ego cum cuique credendum sit in sua arte L. semel. C. de re militari l. 12. rationibus tuis acquiesco. Video


page 54, image: bs054

jam justas causas habuisse Menochium de Arbitr. Iudic. Cas. 66. Numero 1 et 3. Virgines inter miserabiles personas reponendi, et Clariss. D. Heinsio, miraculo Flandrie, non excidisse illa verba, sed admorsis unguibus scripta, quae leguntur in prima editione Poematum ipsius, in jocoso Epithalamio mihi cantato,

Virgine nil certum minus est.

Nam, ut video, nulla dari possunt infallibilia virginitatis signa. Eradant ergo Iurisconsulti Legem primam Dig. de inspiciendo ventre, cum Cujacius Observ. lib. 17. cap. 27. fateatur, An sit virgo, esse in difficili, ac pene impossibili: neque usquam legi, hujus rei obstetricibus delatum arbitrium, An praegnans sit, obstetricum posse esse arbitrationem.

Haec credo caufa fuit cur Romani, in probatione Virginitatis, ad miracula decurrerint, de quibus Augustinus lib. 10. de Civit. Dei c. 16. quae ibi videbis. Fabulae mihi instar videtur, quod Ioh. Iacob. Boissardus, in Topographia Romae, refert, de delubro pudicitiae matronalis, hodie Mariae AEgyptiacae, in quo erat statua marmorea, apertis labris, bucca veritatis dicta, quia contracto ore, manus impositas amputaret illarum, quae se virgines mentirentur.

Quanquam statuis non saveam, optem tamen illam, si haec vera sint, ei urbi, quae

Facta est iam tota lupanar,


page 55, image: bs055

Integram esse, ut ipsae Deo (si credere fas est) dicatae virgines, hoc examen subirent. Sed credo haec picta et ficta esse, ut multae haud liquido auspicio, se probarent virgines, quae virginum sunt matres.

Quod Hymenaeum Deum [gap: Greek word(s)], quem Prudentius, Solinus, Augustinus Virginal vocant, dictum putas, a Grammaticis hausisti, quos miror te sequi, qui [gap: Greek word(s)] non agnoscis. Stabiliendae tuae sententiae haec potius faciunt, quae in Servianis Schedis, quas Petrus Daniel nobis dedit, leguntur: Hymenaeum adolescentem fuisse Atheniensem, adeo pulchrum ut puella putaretur, illum raptas a piratis virgines Athenas reduxisse, ealege, ut virgine nobili, quam ante amarat, cujusque nuptias desperarat, quaeque una abducta erat, potiretur, quo concesso, quia conjugium hoc foelix erat, placuisse Atheniensibus, ut omnibus nuptiis Hymenaei nomen interesset. Valeat ergo hymen, valeat Deus Hymenaeus: Carmen hymenaeum, est ab origine quam diximus.

Neque tecum in eo facio, quod [gap: Greek word(s)] putes pro claustro virginali poni. Zona enim est inter ormanenta muliebria L. vestis, § muliebria D. de auro et argento. qnod autem solvere virgineam zonam honeste de concubitu dicatur, hinc ortum est, quod, ut notat Scholiastes Apollonij, quae primum pariunt, zonas solvunt et deponunt apud Dianae. [gap: Greek word(s)]


page 56, image: bs056

[gap: Greek word(s)], quanquam Illustriss. Scaliger pio [gap: Greek word(s)], legendum putet, [gap: Greek word(s)].

Hinc Solvizonae Dianae Athenis templum, et quae pepererunt [gap: Greek word(s)] Pindaro Od. III. Olymp. dicuntur. Vrgebis forsan quod loca allata indicent, primo congressu non a partu tantum zonam solutam. Agnosco, sed nihil hoc pro hymene aut ullo ad eum respectu, sed ex illo ritu manavit, quod virgines zonula cingebantur, quae a viro, primo nuptiarum die solvebatur, hinc illud apud Catullum: LXII. de hymenaeo.

Tibi virgines zonula, solvunt sinus.

Hujus cinguli meminit Festus, loco a Te laudato, laneum autem erat, et hoc virginalis puellarum venter, pro pudicitiae custodia, cinctus servabatur, nec licebat sponso, potiri sponsa, nisi hac zona soluta. Antequam manum de tabula in hoc argumento, [gap: Greek word(s)] hoc addam, aliud Graecis, ahud Romanis esse, zonam solvere. Graecis fere zona solvitur, primo partu: Latinis, primo congressu. Sed [gap: Greek word(s)] dari posset verbis Theocriti Idyll. X.

[gap: Greek word(s)].

ubi zonam solvere, est virgimtatem nunuere, ut tecum dubitem, an jure locum Scholiastae Apollonij [gap: Greek word(s)] sollicitarit, cum loca sint, apud Graecos, ubi zonam solvere, eodem modo, quo apud Latinos explicandum est. Versus Catulli LXV



page 57, image: bs057

Non illam genetrix orienti luce revisens
Hesterno poterit collum circumdare filo.

Pro sententia Catulli faciunt versus Calpurni.

Sed postquam Donacem duri clausere parentes,
Quod non tam tenui filo de voce sonaret
Sollicitusque foret linguae sonus, improba cervix,
Suffususque rubor crebro, venaeque tumentes.

Collumbar hoc genus vinculi dici, notavit ad Catullum Achilles Stathius. Antonius Parthenius erravit graviter, hunc ritum non capiens et aliorum haec traxit, videlicet ad nutricem Thetidis, non amplius afferentem stamina, neque illam circumdantem pensis glomerandis, quia non amplius sit puella, sed jam facta sit maxima matrona, quo glossemate multum apud me suae existimationi detraxit.

Ad locum Moysis venio, [gap: Greek word(s)] hoc est, Nuptiali gutta circumdatam tunicam, ut loquitur Nonnus [gap: Greek word(s)], in cujus explicatione, si quandoque praetextatis verbis sit utendum, argumento imputabis.

Miratus sum Mercurialem vestrum de hoc loco agentem, sequentia scribere ausum: Quare cum nullum virginitatis certum et irrefutabile signum haberi queat, dicendum est: omnibus alijs minus incertum haberi, quod a cruentatis indumentis capitur, ac propterea istud, licet non ita firmum, Moysen recipere voluisse, ne penitus hominum pravitati licentia in innocentes peccandi concederetur. Nam non Moysis, sed Dei haec Lex


page 58, image: bs058

est, hoc ergo signum infallibile esse oportet. Simili modo, Iulius Caesar Claudinus, quem Bononiae audivisti, responsionibus suis Medicinalibus errat, cum scribit: Illud adeo celebre apud Hebraeos, in sacris literis deflor ationis argumentum, mea sententia falsum.

Longe modestius Tu Legem Moysis interpretaris, de eo quod plerumque fiat, et fibulam, quaestioni imponis loco Prov. XXX. XIX. Sed, ubi Medicus desinit, incipiam Theologorum infimus et solidiorem longe, Te ipso arbitro, interpretationem aliam suggeram, salvo meliori calculo.

Hypothesis haec certa est. Signum a Moyse narratum, cum profectum sit a Naturae authore et Domino, infallibili ad haec judice, tale esse oportere, quod in Iudaeis non fesellerit unquam, nam alias, multis saepe facta esset injuria, quae pronunciatae fuissent, ex hac lege, corruptae signo hoc non apparente, cum tamen fuissent virgines.

Signa, ut hoc a vestris mutuer, alia sunt [gap: Greek word(s)], alia [gap: Greek word(s)], priora sunt inseparabilia, posteriora saepe tantum accidunt, et quandoque prorsus non adsunt.

Ego signum illud cruentati lintei, judico esse [gap: Greek word(s)], et nunquam in ullis sefellisse: fluctuasset enim perpetuo animus judicis, si hoc signum, ex quo judicandum erat, fuisset instar Lesbiae regulae, et quandoque fefellisset. Dubitans autem, ignoranti aequiperatur, L. ult. § sin autem nescius.


page 59, image: bs059

Cod. de furtis. Et judicium in pendenti esse non potest. L. non quemadmodum. XXXV. D. de Iudicijs. Iudex curare debet, ut certam sententiam ferat. §. curare. XXXII. Inst. de Actionibus Si hoc observant leges humanae multo magis divinae id non neglexerunt.

Quaeritur ergo quodnam illud fuerit signum. Clarissimus Vir, Fransciscus Iunīus, in Analysi Deuteronomij, existimat, servatam fuisse postremam vestem lineam, qua proxime ante conjugium puella usa fuerit, in qua fluores erant menstrui, ex quibus liqueret, eam non concepisse, nam tum fluores isti sistuntur. Miratus sum haec in posthumo illo scripto legens.

Ego tum Leydae eram, cum haec praelegeret Iunius, et fidem meam interpono, illum hanc sententiam refutasse solidis argumentis, quorum quaedam in mundo sunt, et a memoria mea repetivi. Primum erat, quod non esset quaestio, an uxor antea fuisset gravida, sed an Virginem reperisset? Secundum, fluores non semper sisti post conceptionem. Tertium, Impossibilc fuisse distinguere sanguinem menstruum a sanguine erumpente primo concubitu, itaque maritum contra illud linteum excipere potuisse, sibi non liquere, sanguinem hunc esse menstruum. Alia fugerunt memoriam Irrepsit ergo objectio pro sententia juniana, aut mutavit sententiam postea, quod nullis credo, quia paulo post migravit ad plures.



page 60, image: bs060

Lutherus in Deuteronom. Incertum dicit esse quis fuerit modus explorandae, aut probandae virginitatis publice. Nam privatim in primo concubitu experiri posse, an sit corrupta, vel incorrupta, videre se fere omnes consentire, quod primus concubitus sit amarus et asper, dum virginale claustrum violatur, et vestigium relinqui ex sanguine laesi claustri in panno. Sed Augustinum hoc incertum facere, qui illud ipsum claustrum aliquando violari dicit a matronis, vel ipsis puellis, digito explorantibus. Quod si donetur esse certum, quomodo (inquit) publice probabitur? An vir allegabit, nec asperum, nec durum fuisse primum concubitum? Quid si mulier neget? An sanguinem reliquum in veste ostendet? quis ista pudenda ferat in judicio publico ostendi? Potius dicam me nescire morem hunc. Vel illis consentiam, qui dicunt, quod Pater et Mater puellae, dum filiam tradunt, prius per honestas matronas, virginitatem illius explorant, quae postea testes sint in judicio, fuisse illam Virginem, et hoc sit quod Moyses dicit patrem expandere vestimentum, ubi dixerit: Ecce haec est virginitas filiae meae, id est, per has matronas ostendo illam fuisse virginem, et in signum ejus expando vestimentum, cujus expansio signficet, rem esse apertam et probatam, sicut mos fuit isti genti, excutere vestimentum dum minantur, ut Nehemias fecit. c. 7. et scindere vestimentum, dum indignantur: ita expandere vestimentum, dum rem claram, explicatam, et perspicuam faciunt.


page 61, image: bs061

Quamvis et hic mos, praetentandae sponsae ante nuptias per matronas, satis pudendus sit. Sed cum aliud non habeamus, interim hoc admittamus.

Hactenus Lutherus, qui posteriorem hanc sententiam hausit a suo Nicolao Lyra, et Caietano, quos fere in enarrando Moyse sequitur, neque me movet, quod de pudendo signo injudicio ingeminat: nam si summus Sacerdos judicabat de lepra, eamque inspiciebat, ubi erat, cur non judices in judicio inspexissent linteum cruentatum? Ritum excussionis vestium, et lacerationis, nornnt omnes, sed ritus explicandi signum in signum rei manifestae, probandus esset claris Scripturae testimoniis.

His accedit, quod lintei (non sinus aut vestis) explicandi in Moyse fit mentio, ideo Ebraeam vocem [HASHIMLAH] quae vestem significat, Chaldaeus interpres vocabulo [SHOSHIPHA] explicat, quod linteum significat. Non inquiram in causam hujus sanguinis effluentis, An sit ex rupto hymene, quem Vesalius l. 5. Anatomiae, c. 15. Columbus, Fallopius, et alii asserunt, Oribasius lib. 24. Collectaneorum, et Valesius in S. Philosophia c. 25. refellunt? An ex labiorum uteri constrictione ac symphysi dilatata? de qua Galenus de Vivorum Anatomia, capite de utero. An ex venarum congerie collo uteri inhaerentium dilatatione et disruptione? Has, inquam, lites non faciam meas. Quacunque ex causa extiterit, dico agi de linteo cruentato, a prima cum sponsa consuetudine, hoc judici


page 62, image: bs062

tato, a prima cum sponsa consuetudine, hoc judici inspiciendum, et ex hoc signo infallibiliter judicandnm fuisse.

Pro hac sententia facit ritus Iudaeorum, cujus meminit Moyses Nachmannus, qui ait ante thalamum nuptialem astitisse duos sodales, qui praeeuntes cubiculum explorarunt, ne quid, quod ad judicium virginitatis pertinet, insidiarum alter alteri imponeret, totamque noctem adstantes, summo cum gaudio, animique hilaritate, excubias, ceu custodes Regis et Reginae agebant. Illorum erat, egredientibus sponso et sponsa, protinus irrumpere, explorare omnia denuo, et agnita priora lintea, in quibus concubuerant, acceperunt, ac tradiderunt matri.

Sirempse narrat Leo in descriptione Africae lib. 3. cap. 34. qui procul dubio haec a Iudaeis hauserunt. Quod si me urgeas ut propius exponam, cur nunquam hoc signum fesellerit inter Iudaeos, cum fallat hodie, et causa evidentiae hujus signi a Medicis pluribus argumentis oppugnetur, respondeo,

1. Israelitas anno aetatis 12 filias suas elocasse, ut probatio illa virginitatis eo magis in illis locum habere potuerit. Sed hoc non urgebo.

2. Autorem hujus Legis Deum aliquid peculiare quoad hanc rem operatum esse in populo suo, atque effecisse, ut semper ille sanguis in primo concubitu flueret, quemadmodum Numeri 5.


page 63, image: bs063

versu 18 semper intumescebant et computrescebant, viscera et foemora illarum, quae aquam maledictam bibebant, et violati thori reae erant.

3. Aliam fuisse rationem Iudaicarum, quam nostrarum puellarum. Iudaeorum sanguis valde fuit calidus, et corruptioni, si ullus, facillime obnoxius, quod ex lepra, a qua gens illa prae aliis valvalde infestabatur, manifestum est: nam ea longe alterius erat generis, quam vitiligo harum regionum, aut vulgaris Elephantiasis.

Quae causa quoque fuit, praeter ceremonialem, cur velarent faciem, ne inficerent aerem, cur a coetibus hominum excluderentur, cur carnes suillas illis vesci non liceret, cur menstruatae haberentur pro immundis, et visu solo, saepe laederent res objectas, quorum longe variat ratio apud nos, coeli solique mutatione.

Nemo ergo mirabitur [gap: Greek word(s)] hujus foemineae aliam apud Iudaeos, quam nostrates rationem.

4. Obstetrices denique nostrates, ut mihi Clariss. Pavius olim dixit, super hoc loco illum consulenti, in antecessum cavent nostratibus Virginibus, dilatione illarum partium, non diu post partum, ea ratione facta, quam hic referre pudet.

Summa, quod non variarit hoc signum apud Iudaeos, factum, si non ex peculiari sexus hujus apud Iudaeos conditione, saltem ex Dei ordinatione, illis durae cervicis hominibus zelotypis,


page 64, image: bs064

et ad sequius de suis uxoribus suspicandum pronis, hoc signum illaesae virginitatis dantis, et ora maledicorum in futurum capistrantis.

Locus Proverb. cap. 30. tmemate 19, male accommodatur huicargumento. Aliam rem Salomon agit, cum inter quatuor, quae non novit, enumerat, Viam viri in virgine: nam naturalia illa ignorasse, tam sapientem hominem, qui scripsit a Cedris Libani, usque ad Hyssopum excrescentem in pariete, nunquam credam. Non itaque agit de formali virginitatis sed de clandestinae scortationis patratione, cujus mille artes sunt a Diabolo suggestae, et inexplicabiles methodi, quibus tegant suam turpitudinem et libidinem expleant, quam rem comparatione parium, postea illustrat.

Alii de consensu virginis, vel potius viduae, quae molestias partus est experta, in conjugium, in quo Salomon pronubum animadverterit Iehovam, cor puellae aut viduae flectentem, et cuique Adae suam Evam adducentem. Patres qui saepe [gap: Greek word(s)], verba haec de partu Mariae virginis explicant. Sed hae tres posteriores magnas habent ex textu ipso difficultates, itaque prior animo sedet. Neque me movet, quod Virginis fiat mentio, cum agatur de corrupta, quae postea vocatur adultera, nam quanquam nomen Ebraicum [GNALMAH] semper virginem significet, non male tamen hoc loco usurpatur, quia [gap: Greek word(s)] loquitur Salomon, et de illa agit, quae virginem mentitur.



page 65, image: bs065

Habes Clarissime Domine, Doctor, sententiam meam de hoc loco Deuteronomij, non eo animo allatam, quasi illam cuiquam obtrudere sic velim,

Vt secus si quis senserit, nil sentiat,

Meliora docenti, libenter cedam, optoque ut in hac collatione

fungar vice cotis, acutum
Reddere qnae ferrum solet, expers ipsa secandi,

Vale, et me amare pergito.

Dordraci, An. M DCCXXVIII. Septemb. IX.

CLAVDIO SALMASIO, Foelicem in Bataviam adventum gratulor. IOH. BEVEROVICIUS.

NObilissime Domine, Quicunque patriam et Musas amat, non potest non immenso cum gaudio patriae gratulari, quod ei illustrandae Musis comitatus huc venire non gravatus sis. Equidem pro amore, quo literas, pro cultu, quo earum principes prosequor, jam Lugdunum gratulabundus advolassem, et praesens augustum caput, in quo Musae et Gratiae sibi sedem elegere, veneratus fuissem, nisi me aegrorum multitudo velut compede vinctum hic detineret. Per literas interim interpretes, quibus minus temporis


page 66, image: bs066

divinis occupationibus tuis suffurabitur, hunc animum tibi ob summa in remp. literariam merita devotum offerre, et incredibile gaudium, quod ex adventu tuo capio, tanquam in sinum tuum effundere volui. O factum bene! quod [gap: Greek word(s)] Bataviae proceres, omnis eruditionis Phoenicem inusitato praemio vocarint, foelices quod pellexerint, et magno Scaligero, qui succedere dignus esset, repererint. Deum veneror, diu patriae, honori sis et ornamento,

Serus in coelum ut redeas, diuquo
Laetus intersis populo Minervae.

quo, nominis tui gloria universum orbem terrarum implere pergas, edendis et perficiendis quae jam confecta et affecta habes. Inter illa ego vehementer desidero quae in Plinium meditatus es, in quo quamvis multi sudarint, multi salutares manus attulerint, pluribus tamen locis medentis adhuc manus desideratur. Te Aesculapium esse, qui lacerum hunc crudeliter ora Hippolytum restituere possis, Plinianis in Solinum exercitationibus ostendisti. Frustra nuper fui, eum ex ijs eruere lucem obscuro loco conor apud Plinium, qui praeter vestratem Dalecampium, Hispanorum aliquot Doctorum ingenia valde torsit, ut videre est apud And. Schottum v. Obs. Num. x. qui cum judicium suum interponere sit veritus, visus est mihi dignus te vindice nodus. Verba haec sunt e lib. VII. cap. I. Atque etiam est morbus aliquis per sapientiam


page 67, image: bs067

mori. Mercurialis et Dalecampius Phrenesin intelligi putant, quasi morbum sapientiae seu mentis laesae. An morbus per nimiam sapientiam? tali laborare Abderitae suum putabant Democritum [gap: Greek word(s)], scribunt Hippocrati, [gap: Greek word(s)]. An hoc perijt morbo, qui insanientem sapientiam hauserat ex lectione Platonis de immortalitate animarum, Cleombrotum, ut etiam vox mori servetur? Sed de Phrenesi verba Plinij, non esse capienda contendit post Scaligerum vir inter doctos magni nominis, ob haec quae sequuntur. Morbis enim quoque quasdam quasi leges natura posuit: vultque, Mori per sapientiam dici, qui ordine [gap: Greek word(s)], et cum quodam artificio naturae moritur. Quale artificium ac [gap: Greek word(s)] de quibus autor antea egerat; ijsque [gap: Greek word(s)] subjungere, Atque etiam est morbus aliquis per sapientiam mori, quod Graeci dicerent, [gap: Greek word(s)], aut etiam urbanius, [gap: Greek word(s)]. De hoc dubio, V. L. quaeso tuam sententiam scribere digneris, ut in literis velut exorientis amicitiae tessera, manum tuam, divinorum operum instrumentum, exosculari possim. [gap: Greek word(s)]. Dordrechti ipsis Kal. Dec. M DC C XXXII.



page 68, image: bs068

IOHANNI BEVEROVICIO, Medicinae Doctori, et urbis Dordrechtanae Senatori C L. SALMASIUS, SP.

GRatulantem te mihi pro adventu in has regiones, nisi quibuscunque possem modis remunerarem, ingratus omnino viderer, Clarissime Beverovici, cujus criminis suspicione, ut a me longissime amoverem, sedulo semper cavi, praecipue adversus tui similes, quos ubique studeo prior demercri. Vbi hoc non datur, aegre quidem id fero, sed ad [gap: Greek word(s)] confugio, saltem ut redhostiam. Ita nunc hoc officioso certamine a te praeventus, nihil mihi relictum est, nisi ut in secundis haeream, et gratias tibi agam maximas, gratissimamque hanc adeo mihi esse gratulationem, quia re minus hoc quidem tempore possum, verbis saltem ostendam. Sed nec minus me grates etiam agere par est pro illis ipsis, quae nec recipere, nec agnoscere me te donante, profiteor. Largiris illa tu quidem peramanter, sed ego quid in veritate sit magis considerans, quidquid supra me est, nec ad me pertinere arbitror. Successi certe maximo virorum Scaligero [gap: Greek word(s)], ut longe temporis intervallo, ita longiore meritorum interstitio. Fuit ille vir, quod etiam omnes invidi fateantur inviti, aetatis suae doctissimus, cui nec sequentes omnes parem ferent aut videbunt,


page 69, image: bs069

ut nec tulerunt priores. Ei me successisse videri vix possum pati, cum nihil minus ex doctrinae disparilitate conveniebat. vix etiam illi patiantur, qui me melius aestimare norunt, quam qui me habent amicissimum. Scis enim, quam coecum soleat esse et iniquum amicitiae judicium, quam libenter omnia tribuat illis, quibus nihil tribueret, nisi amaret. Vt ut sit, sane in loco sum positus, nullo meo merito, quem multi alii iique indigenae longe dignius ac melius implere poterant, quos praeteritos esse ut ad me iretur, equidem mirarer, nisi memor essem proverbii, quod veridico suo ore salutis auctor nostrae pronunciavit olim, neminem esse prophetam in patria. Sed haec hactenus nunc ut posteriori Epistolae tuae parti respondeam de loco Pliniano, qui hactenus viros omnium nationum eruditissimos habuit exercitos, non video, quī tibi possim satisfacere, qui nunquam mihi super eo fecerim satis. Aliorum interpretationes refutare mihi magis obvium, quam aliquam asserere, quae mihi probetur. Verisimiliorem non diffitebor illam mihi semper esse visam Mercurialis ac Dalecampii, qui [gap: Greek word(s)] intelligi putarunt. [gap: Greek word(s)] certe ita potest dici [gap: Greek word(s)]. Quidni, inquam, sapientiae morbus certe dicatur, ut lateris morbus, et articulorum dici Latinis consuevit, quam pleuritin, aut arthritin unica voce vocant Graeci? Certe


page 70, image: bs070

[gap: Greek word(s)] pro sapientia Graeci iidem passim usurpant, unde [gap: Greek word(s)] sapiens ab illis nuncupatur, qui tamen et desipientem sic vocare solent. Vtriusque enim significationis [gap: Greek word(s)] adnotant veteres Grammatici. Etymologicum magnum, [gap: Greek word(s)] Plinius eo capite, quo notalti, per sapsentiam mori dixit, ac capite sequenti longe clarius, sapientiae aegritudinem appellat, quam vix aliter interpretari liceat, quam [gap: Greek word(s)] Iam signa, inquit, letalia, in furoris morbo rijum, in sapientiae vero aegritudine fimbriarum curam, ac stragulae vestis plicaturam etc. per furoris morbum [gap: Greek word(s)] videtur intelligere, per sapientiae aegritudinem, [gap: Greek word(s)]. At de phrenitide non esse capienda Plinii verba contendunt viri docti, quia Plinius statim subjicit: morbis enim quoque quasdam quasi leges natura posuit. Nihil obstare haec verba plane censeo, quae potius trahenda sunt ad sequentem periodum, quam superiori adnectenda. idque suadent vetusti codices, qui legunt: Morbis quoque. Sic igitur distinguenda haec sententia, quae non pendet a superiore per caussativam voculam, sed cum sequentibus connecti debet: Morbis quoque quasdam leges natura imposuit: Quadrini circuitus febrem, nunquam bruma, nunquam hibernis mensibus incipere, quosdam post sexagesimum vitae spatium non accedere. Hae sunt leges, quas natura morbis imposuit, ut quartana nunquam bruma incipiat, ut quidam morbi nunquam tentent qui


page 71, image: bs071

fexagesimnm vitae annum attigźre, ut alii pubertate deponantur, ut senes minime sentiant pestilentiam. Non possum etiam probare, quod a doctissimo viro heicadstruatur, sapientiae vocabulum poni pro certo ordine, et opponi iis quae casu fluunt, ac inordinatim. Nec juvat filum hanc expositionem locus Taciti, in sapientiam vertenda, quae casus obtulit. cujus loci longe alia sententia est. Omnino mihi videtur sapientiae vocem hic eodem significato sumi debere, ut eam usurpavit sequenti capite his verbis, quae jam superius attuli: iam signa letalia in furoris morbo risum, sapientiae vero aegritudine fimbriarum curam, et stragulae vestis plicaturas. [gap: Greek word(s)] intellexisse per sapientiae aegritudinem plane mihi constat, vel [gap: Greek word(s)]. Sic quidam apud Hippocratem accipiebant olim haec verba ex prognostico, [gap: Greek word(s)]. De phrenitide nempe, vel [gap: Greek word(s)]. Aliter exponit Galenus. Sed hoc parum facit. Illud magis ad rem, quod signa illa, quae tribuit aegritudini sapientiae Hippocrates in prognostico [gap: Greek word(s)] assignat: [gap: Greek word(s)]. Et notandum est, quod Galenus commentario ad illum locum observat, posteriores omnes medicos usitatas sibi voces [gap: Greek word(s)], et [gap: Greek word(s)]


page 72, image: bs072

de signis phreniticorum ab illis Hippocrateis mutuales esse: [gap: Greek word(s)]. Plinius quoque loco suprascripto Hippocratem primum signa illa letalia in aegritudine sapientiae de phrenetide prodidisse autumat. Iam hinc certo certius sapientiae morbum vel aegritudinem ab eo vocari, quae Graeco auctori, unde accepit, [gap: Greek word(s)] nominatur. Ita ergo et sapientiam usurpaverit capite praecedenti, etsi verba paullo obscuriora sunt, et intricatam contineant sententiam: atque etiam morbus est aliquis per sapientiam mori. Quod Graecis verbis hic fortassean expressum fuerit: [gap: Greek word(s)]. Hoc certe, munere videtur, multos nulla alia valetudine, nisi sela [gap: Greek word(s)] mori. Aliquando [gap: Greek word(s)] ac sapientiae morbus acutis morbis supervenit, aliquando perse morbus est, et moriuntur multi. per sapientiam, hoc est, [gap: Greek word(s)]. Multa dixi, et nihil fortasse dixi. Tui facio judicij, an scopum attigerim. Mea certe haec non est opinio, sed ab alijs jam expositam confirmare, quantum in me esset, optimum duxi, quia nihil reperiebam, quod esset probabilius. Vellem in alia re, quae melius mihi succederet, experiri tibi liberet, quantopere me tuum feceris tam prolixa humanitate ac benevolentia, quae in litteris, quas ad me dedisti, elucescit, omnibus relictis rebus apud


page 73, image: bs073

omnes testarer, nihil me non tua caussa velle Perge itaque me amare, Vir clarissime, et, quoniam incepisti, cave his in medio cursu, cui auspicium dederis ipse, in amicitiae tuae sinum tendentem deseras. Vale. Leydae, Nonis Decemb. M DC C XXXII.

CLAVDIO SALMASIO. IOH. BEVEROVICIUS. [gap: Greek word(s)].

MErito nominis tui splendore deterrerer, Eruditorum praestantissime, iterum ad te scribere, nisi tanta humanitate ipsus me invitare, et velut currentem incitare voluisses. Non literas modo mittis mero Gratiarum nectare imbutas, sed simul thesaurum reconditae eruditionis. Neque ego aliud expectare poteram ab illo, quem magnus Scaliger (cui ad aeternam Academiae gloriam quod merito successisse judicaris, non est quod vix pati possis) tanti fecit adhuc adolescentem, parcus alias aliorum admirator, ut doctiorem se perpetuo reddi a literarum tuarum lectione ingenue fateretur. Si quis illi post obitum sensus esset, quibus non modis, gratularetur, quo non gaudio, qua non exultatione, tibi hanc successionem? Traheretur forte de isto Plinij loco in opinionem Mercurialis, quem Notis


page 74, image: bs074

ad Eusebij chronicon eo nomine laceravit convitijs. Morbum autem per sapientiam eundem videri, qui seq. cap. Sapientiae aegritudo vocatur, et hanc certo Phrenitiden esse ex signis, quae Plinius ab Hippocrate de Phrenitide mutuatus est, scripseram viro illi clarissimo, qui tamen ab illo [gap: Greek word(s)] discrepat. Ista nunc tanti viri judicio probari, et tot rationibus confirmari, vehementer gaudeo. In eo fortasse quis haerere posset, cur Plinius aliquem morbum dicat mori, sive mortem, et non potius dixerit, Est morbus aliquis, per sapientiam aegritudo. Quae nonnullis hic de moro commenta placent, mihi non fiunt verisimilia. Morus, inquit Plinius e Theophrasto, novissima urbanarum arborum germinat, nec nisi exacto frigore: ob id dicta, sapientissima arborum. Ergo, inquiunt nonnulli, ut morus non nisi exacto frigore germinat: Ita et morbus aliquis, ut quartana febris, hyberno non invadit tempore, sed autumno et vere. Posset quis, cui haec [gap: Greek word(s)] non displicerent, mutando sapientiam in absentiam de podagra explicare, eo quod apud Athenaeum scribatur moros aliquando annis viginti fructum non edidisse, et podagram populariter ita grassatam fuisse, ut non solum viros sed etiam pueros, virgines, eunuchos, mulieres is morbus corripuerit. Sed non minus ridiculus esset, quam Medici, qui Epidemicam illam Podagram defectui mororum tribuunt, quasi ijs inesset peculiaris vis prohibendi podagram. Magis


page 75, image: bs075

miror, quod apud eundem Athenaeum legi, veteres Sternutamentum adorasse tanquam sacrum et quod alij addunt, tanquam Deum. O Sanctas gentes, inquit ille, quibus haec nascuntur in hortis Numina, sed nonne hanc tirres, quibus, cum Iupiter [gap: Greek word(s)], unicam modo filiam e cerebro genuerit, quotidie, quot volunt Dij e putido plerumque cerebro eijciuntur? [gap: Greek word(s)]. Casaubonus hunc citat ex lib. III. de expeditione Cyri, locum Xenophontis, [gap: Greek word(s)]. Ex quo fortasse [gap: Greek word(s)] haec minus certo colligeretur, cum intelligi posse milites videantur Deum rogantes, ut saevum aliquod omen averteret, vel sternutanti bene precatos, ut solebant hac formula, [gap: Greek word(s)]. Nisi testis omni exceptione major hujus esset, Aristoteles, qui etiam caussam inquirit, Sect. XXXIV. Probl. VII. [gap: Greek word(s)]. Neutrum credo te admittere, cum sternutamentum symptoma sit, et non minus quam tussis, aut gravedo caussam habeat, ut Medici vocant, praeter naturam, et revera sternutantes simile quid


page 76, image: bs076

et non minus quam tussis, aut gravedo caussam habeat, ut Medici vocant, praeter naturam, et revera sternutantes simile quid patiantur Epilepticis. Ecapite quoque principium ducit Epilepsia, [gap: Greek word(s)] Hippocrati, non tamen Deus: et certe alia huius appellarionis ratio reddi potest. Febris Romanis culta non oritur a capite. Altero ab hoc probliterum quaerit Arist. cur Flatus ex aliis locis erumpentes non habeantur sacri, cum habeatur Sternutamentum? responsionem concludit, quasi bonae indicium valetudinis partis optimae atque sacerrimae Sternutamentum adorare, beneque homines augurari. Sanitatem Deam habitam, et quidem [gap: Greek word(s)] pati possum, hujus vero signa in cerebro Deos quoque statuere, cum ne quidem ipsa illa pars optima atque sacerrima, non homo, licet animal adorandum et admirandum a sapientissimis Egyptiorum sacerdotibus appellatus, etiam quando incorrupta est sanitate, Deorum catalogo adscribatur, inter maxime absurda ponendum videretur, nisi tu, Clarissime eruditorum, non omnino antiquitatem insanivisse putares aut praeter rationem auxisse. Coelitum populum, qui maior, inquit Plinius, quam hominum, cum singuli quoque ex semetipsis totidem Deos faciant. Quanquam a nostris minus quam [gap: Greek word(s)] et qui quasi herbae trestitiales, ut est apud Plautum, paullisper modo sunt, et repente orti, repente occidunt, nullus Iovi metus, ne arctiorem Olympum


page 77, image: bs077

faciant [gap: Greek word(s)]. Sed nugarum abunde, inquies, et credo jam propemodum poemtere humanitatis, qua nil ad sorbendum impulisti, et cui ego subnixus liberius tecum ago. Quod ut aequo feras animo, meque amare pergas etiam atque etiam rogo. Vale. dordrechti v. Eid. Ianuar. MDC CXXXIII.

IOHANNI BEVEROVICIO, CL. SALMASIVS S. D.

QVi factum sit, Clarissime Beverovici, ut meae ad te non pervenerint, quae tuis posterioribus respondebant, ego vero divinari non possum: hoc tantummodo mihi constat, et doleo, tibi redditas non fuisse, sive culpa tabellarii id acciderit, sive famuli, cui eas tradidi, ad tabellarium perferendas, interim nollem certe id accidisse, quo merito possim parum diligens hujusce officii literarii cultor argui, cujus ego me semper superstitiosum observatorem professus sim, modica ac legitima in his religione minime contentus. Si me talem veteribus amicis usque probavi, quid me facere oportuit, in istis nascentis commodum inter nos amicitiae initiis, quae cum alias caeteris in rebus soleant teneriora esse, sic in amicitia delicatissima sunt, et minimae etiam offensae obnoxia. Respondi igitur, respondi jam tibi, Vnorum [perhaps: Virorum] amicissime, et amplissime, et de Plinii loco etiam ingenue fassus


page 78, image: bs078

sum non me mirari, si tibi non satisfecerim, cum nec ipse mihi, Profecto cum locum eum repetitis subinde vicibus saepius vexarim, nunquam memini me ab eo recedere fiduciae plenum, quasi quidquam profecissem, [gap: Greek word(s)] Theocriti, veteres notarunt Critici, ut et Virgilij, ex quibus expedire se non poterant, ita locus iste merito inter Plinij [gap: Greek word(s)] recensendus. Non dubium quidem, quin sapientiae aegritudo apud eum cap. XXI. de eo morbo accipienda sit, quam Graeci [gap: Greek word(s)] dixere, qui et [gap: Greek word(s)] dici queat, ut lateris morbus [gap: Greek word(s)]. Sed in superioris capitis loco tota in eo difficultas vertitur, quod dicit aliquem etiam morbum esse per sapientiam mori. Quid enim morbum per mortem definit? Multi moriuntur sine morbo, ut omnes qui morte violenta ac subita vivis eximuntur, quibus aegris esse non vacat. Correctiones omnes illius loci libri veteres refutant, sed et magis ipsarum absurditas, quae per se refellitur. Si quid esset concedendum, probabilius putarem, illud mori repetitum, ex sequentis dictionis similitudine, morbis adeoque expungendum, ut scripserit tantum: atque etiam aliquis morbus est per Sapientiam, [gap: Greek word(s)]. Ita sane videtur vertisse verba Graeci cuiusdam auctoris, aliud agens, ut alia multa, cum enim Graeci [gap: Greek word(s)] vocant etiam virum sapientem, putavit ille [gap: Greek word(s)] recte verti posse sapientiam. Inde et Sapientiae aegritudinem


page 79, image: bs079

capite sequenti reddidit [gap: Greek word(s)]. Vt ut sit, vix putem, de alia aegritudine, aut morbo intellexisse. Haec aut similia de illis Plinianis verbis memini tum respondisse. De Sternutamento, quae pars altera fuit Epistolae tuae, quid scripserim haud jam memini, nisi, haec, nihil posse addi ad ea, quae doctissime observasti. De re constat, veteres nimirum Sternutamentum sacrum ac divinum habuisse. [gap: Greek word(s)] vero non adeo in promptu, nisi rationem eam admittamus, quam adfert Aristoteles, quam tamen perite admodum elevas, et confutas. Vtin omne omnibus captandis Superstitiosissimos fuisse antiquos certum est, ad cujusque rei fortuito incidentis, et ex transverso venientis occasionem aut hominum animaliumque, prout faustus aut infaelix, varijs ex caussis, quas sibi imaginabantur, occursum: ita in Sternutamento bonum omen videntur constituisse, non alia, ut puto, ex caussa, quam quod salutare ipsi videretur, cui hoc evenire ideo ac presentibus adstantibusque faustum quoque esse existimarent, quia res auctori suo fausta esset. In ominibus bonis, aut malis statuendis multa talia, ut dixi, ima aginabantur. Quod autem Sternutamentum salutare putarint ei, qui sternuisset, ex ipso Aristotele colligi protest. Qua in opinione, sive superstitione vulgus quoque Galliae nostrae esse deprehenditur. Cum enim aliquem aegrotum sternutare audiunt, medicum suum ab eo dimitti aiunt Fortasse ex eo colligebant, impulsionem illam et concussionem


page 80, image: bs080

cerebri a spiritu fieri, qui vires te testaretur decubantis vel adhuc existentes, vel de novo recuperatas. Huic senex Theophrastus scripsit difficilius sternuere, ob defectum nimirum virium illarum naturalium ac spirituum. Bonum igitur illis omen visum est sternutamentum, quia salubre sternuenti id putarunt. Idcirco et sternuentes salutabant, id est, salvere jubebant, quasi rem per se salutarem, faustam illis foelicemque procedere precati. Plinius: Cur sternuentes salutamus, quod etiam Tiberium Caesarem, tristissimum (ut constat) heminum in vehiculo exegisse tradunt. Et alioquin nomine quoque consalutare religiosius putant. Nempe ita salutabant, ut apud Petronium habetur, Salve Gnython. Dum haec ego jam credenti persuadeo, Gnython collectioris spiritus plenus ter continuo ita sternutavit, ut grabatum concuteret: ad quem motum Eumulpus conversus salvere Gnythona jubet. Item apud Apulejum de sternutante: quod cum putaret ab ea profectum, solito sermone salutem fuerat ei imprecatus. Eodem pertinet Graecorum mos, etsi non nomine consalutabant sternutantes, sed aliis verbis salutem iis precabantur, [gap: Greek word(s)] dicentes vel [gap: Greek word(s)] ut alibi observo. Omnibus autem ominibus et auguriis deos ntervenire existimabant, ac quasi praesentes adesse cum illa offerentur et acciperentur, putabant. Ipse ille Plinius noster lib. XXVIII. cap. II. Nam sternutamento revocari ferculum mensamve, si non postea gustetur aliquid,


page 81, image: bs081

inter dira habetur, aut omnino non esse. Haec instituere illi, qui omnibus negotiis horisque interesse credebant deos, et ideo placatos etiam vitijs nostris reddiderunt. Omina igitur illa, et a tguria non solum a Deo praesente mitti ac offerri, sed etiam ipsum omen et et augurium pro Deo habebant. Hinc boni auguri se pentem, cujus occursus [reading uncertain: print faded] foelix habebatur, Aegyptij [gap: Greek word(s)] vocarunt. Alias in augurijs etiam serpentes spectari veteribus, ut ex his Hesychij constat, [gap: Greek word(s)]. Ad omnem porro boni ominis, aut augurij sibi objecti interventum solebant adorare, vel Deo ipsi, a quo immitti et offerri hoc omen credebant, id honores exhibentes, vel etiam ipsi omini, si per se aliquid divinitatis habere videretur. Sic ille Xenophontis, quem citas, locus accipiendus: [gap: Greek word(s)] ipsum nempe sternutamentum, quod sacrum habuerunt, et quasi Deum, Nam in his loquutionibus idem ferme valet pro Deo habere, et sacrum vel divinum habere. [gap: Greek word(s)]. Nam et Graeci [gap: Greek word(s)] pro Deo ipso plerunqure usurpant. Nero sub finem vitae, cum undique omnes, et Galli praecipue, adversus eum conjurarent, leviac frivolo auspicio in itinere recreatus dicitur


page 82, image: bs082

Suetonio, objecta sculptura monumenti, in qua miles Gallus ab equite Romano, oppressus crinibus trahebatur, cum eam speciem pro Deo habere, et adorare non posset, coelum adoravit. Bonum porro omen veteres in sternutamento posuisse scripta ubique veterum testantur. Catullus, dextra sternuit approbatione. Ovidius, dextrum sternuit omen amor. Quin et crepitus lucernarum pro sternutamento luminis habitus, ac faustus eo nomine existimatus. Idem Ovidius in Epist. Herus ad Leandrum:

Interea lumen, posito nam scribimus illo,
Sternuit, et nobis prospera signa dedit.

Ita legendum suadent veteres libri, non stertuit. Sic in Graeco Epigrammate, [gap: Greek word(s)]. Meliora, an pejora nescio, sed magnam partem in hanc sententiam ad te scripsisse scio in ea Epistola, quam queror amissam. Quod nunquam scissem factum, atque aeternum sine responso jacuisses, nisi hoc mihi significasset reverendus urbis vestrae pastor, qui nuper mihi adfuit, et tuo nomine me salutavit. Huic velim meo quoque nomine plurimam impertias, et tibi majorem inde partem sumas. Vale, Vir amplissime, ac me, quo coepisti pede, amare porro perge. Lugduni Idib. Iunij M DC C XXXIII.



page 83, image: bs083

DANIELI HEINSIO Equiti etc. IOH. BEVEROVICIUS. S. D.

QVod scribis, Vir nobilissime, uxorem tuam, tardius convalescere nihil nobis tristius esse potest. Mea Hagam ad parentes profecta est, quam si non impedior accersere, nec impediri potero, quin Lugdunum excurrens animo meo satisfaciam, ut currentem Screvelium incitem ad fata optimae matronae producenda. An vero

[gap: Greek word(s)].

An mors, et morbi plane fatales, et quisque, ut philosophorum quoque principes statuunt, necessario moritur illo tempore, quod ab aeterno decretum vitari, aut protelari nulla ratione potest? quisque etiam inevitabili necessitate

[gap: Greek word(s)].

Quod si fatalis ille dies prorogari non potest, in id saltem omni opera incumbendum, ne vis morbi eam hinc in communem locum abripiat, [gap: Greek word(s)]. An et hoc frustra sperandum, quorsum haec, inquies. Tango ea, quae quibusdam pro argumento contra artis medicae necessitatem. Quod cum eruditorum examini subjecerim, vellem cum caeteris tuum quoque judicium legi concederes. Verum si id a sacris occupationibus inpetrare non potes,


page 84, image: bs084

hunc rogo Platonis locum consideres in Timaeo: [gap: Greek word(s)]. Quod posterior interpres, Morbos enim, nisi periculosissimi sint, pharmacis irritandi non sunt. Omnis namque morborum constitutio, animalium naturae quodammodo similis est. Sane animalium compositio, ab ipso generationis exordio, certis temporum curriculis terminatur; idque et genus universum patitur, et animal unumquodque ab ortu, fatale vivendi spatium, exceptis necessarijs passi onibus, continet. Vale, Vir nobilissime faeliciter. Dordrechti in Kal. Sept. M. DC. CXXXIII.

IOHANNI BEVEROVICIO, DAN. HEINSIUS. S. D.

AMplissime vir, Vxor mea medicorum judicia frustratur. Ipse heros Screvelius [gap: Greek word(s)] Ego extra spem positus, quantum medici non possint, scire cogor, et cum malo meo experiri. Vna rastat, ut uxoris tuae caussa, meam etiam videas [gap: Greek word(s)]: Vale, vir


page 85, image: bs085

summe, et amare nos perge Lugd. Bat. Anno. M DCC XXXIII. Aug. ult.

EIDEM.

CLarissime, et amicissime virorum, Nondum integram calamitatem meam nosti, Rapta conjuge charissima, ne ea tantum parte miser essem, filius in morbum incidit. Variolas nunc vulgo vocant [gap: Greek word(s)] plane, et qui malignitatis muaum habet. Ne quid insuper deesset, mihi etiam cum febre res fuit. Quo defunctum tamen spero. De Platonis loco non memineram, quem protinus inspexi, Et ut oredas, quid de eo sentiam subjunxi. Quod si ocium nunc esset, ut ex morbo meus essem, quid de medicina ac illius usu judicem, haberes. Quam qui tolluut, metuunt, ne verum Epicurus dixerit, qui providentiam particularem, ut loquuntur nunc Theologi, sic oppugnabat. Et si adhibenda non est, quia de profectu ejus, et supremo singulorum die parum constat, probent prius esse aliquem in terris, qui hypocritas a caeteris distinguat, ut oportet, aut dignoscat. Quod relinqui sibi Deus voluit, ut ea quae ignorat medicus. Quae tamen fortiter premenda, ne crabrones irritentur. Nam ab his cavendum. Vale, amor meus, et amores meos ac delicias Lesnaeum Comitem, vere illustrissimum ac iuventutis literatae Principem, ut me, commendatum tibi habe. Lugd. Bat.



page 86, image: bs086

Anno. M DC CXXXIII. Octob. XXIV. Locus Platonis sub Timaei finem, is est,

[gap: Greek word(s)] etc.

Plato inter [gap: Greek word(s)], quas adhiberi morbis, ut remedia voluit, nunquam, nisi cum necessitas id flagitat, adhibendam [gap: Greek word(s)] dixerat. Quare? [gap: Greek word(s)]. Quod sequitur ita vertendumerat, Omnis enim constitutio morborum, cum animalium natura convenit. Morborum enim concursus, singula in animalibus vitae tenet tempora. Hoc enim vult, diversis aetatibus, diversos nasci morbos, singulis proprios. Ita in homine, alios primae, alios secundae, alios caeteris aetatibus esse proprios. Quemadmodum alijs pueri, alijs adolescentes, alijs conflictantur viri. Sequitur deinde, [gap: Greek word(s)], Sed et singula pro eo animalia, determinatam haqent vitam, nisi violenta accedant. Violenta autem vocat [gap: Greek word(s)], purgationes vehementiores, et similia, quae violenter, et praeter ordinem morborum naturalem, tollunt animal. Haec est mens Platonis: non quam non nulli fingunt. De quo infinita possim. Sed nauta vocat. Vide autem quam inepte illud [gap: Greek word(s)] ad animalia transtulerint. Et


page 87, image: bs087

[gap: Greek word(s)] non eodem modo usurpari. Interdum enim nihil aliud est, quam [gap: Greek word(s)].

DANIELI HEINSIO, Equiti etc. IOH. BEVEROVICIVS. S. D.

LVGDVNVM vestram, Vir nobilissime, incredibili te videndi desiderio velis remisque citius nuperrime advolabam: discessi minus tristis, quod, vt brevi te hic viderem, jam tum spem faceres Hoc nuntio inter alios, et amplissimum Catsium exhilaravi, qui heri Hagam ad conventum Ordinum abijt, festo Paschatis ad suos rediturus, et tecum nisi fallis, apud me apud se ardua negotiorum laetitiae datore leniturus non invenustus.

Severitatis temperator, et ioci.

Cognatus Lugduno redux literas a te promittebat, nondum adhuc visas; quare. foeneratas expectabo, hoc est, simul sententiam tuam de hoc Pauli loco, [gap: Greek word(s)] quem vetus


page 88, image: bs088

interpres magni apud te pretij, vertit, Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Et Beza. Quisquis certat, in omnibus est continens; additque in annot. exquisitissimam fuisse gymnastarum diaetam de qua tamen aliter Hippocrates Galenus, alij, et post antiquos Mercurialis. Te rogo, V. C. nihil interrumpat promissum adventum, si nos amas, praeter hoc responsum, quod videre, et te amplecti unice exopto. Vale. Dordrechti XXI. Mart. M DC CXXXV,

IOHANNI BEVEROVICIO, DAN. HEINSIUS. S. D.

AMplissime Domine, Accepi literas, quibus ad urbem vestram humanissime nos vocas. De quo nihil certe hactenus constitui. Ipse Ampliss. Catzius, mox abiturus, ut ex ipso intellexi, eo venturus est. Hagae enim habet quod agat Et tamen dici non potest, quam calide, vel obiter, adesse vobis optem. Caeterum quod ad Paullinum locum, nemo eruditius te dubitat. Et bene qui continentiae, qua voce interpres utitui, [gap: Greek word(s)], et [gap: Greek word(s)] apponis. Athletas quidem usu Veneris abstinuisse, nemo est qui nescit, quemadmodum hanc continentiam Apostolus [reading uncertain: print faded], et alij, vocare solent. Notum est illud,, [gap: Greek word(s)]. Et ita passim [gap: Greek word(s)].


page 89, image: bs089

Illud autem non cogitabant, ipsam [gap: Greek word(s)], ejusque labores, quos subibant, ita dici. Eruditissimus Veterum Hesychius, [gap: Greek word(s)] Nobilissimum Henrici Stephani Glossarium, [gap: Greek word(s)] Continentia Tenacitas. Ecce, etiam tenacitatem dixit. In laboribus nimirum perferendis. Coguntur, cruciantur, fatigantur, athletae, inquit Tertullianus. Quare. ut fortasse [gap: Greek word(s)] de sola Venere dixisset, ita maniferte aliud elt, [gap: Greek word(s)]. Reddendum igitur, non, in omnious est continens, aut, ab omnibus se abstinet. Sed, omnia perfert. Laborum enim pertinaciam intelligit, [gap: Greek word(s)] Vnicum quod a te flagito et pero, est, ut me ames. Vale. Vir Amplissime. Lugd. Bat. An. M DC CXXXV. Mart. ter.

ANDREAE COLVIO, Theologo Dordrechtano. CLAVDIVS SALMASIVS. S. D.

REverende et clarissime vir, De loco Apostoli, quod exemptum tibi vis scrupulum, morum ex hisverbs 1. Cor. 9. 25. [gap: Greek word(s)] aliud dici non potest, quam abexactissima Athletarum, diaeta petendam ejus interpretatione dideri, nihil crebrius est apud antiquos scripturas quam [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] Athletarum, adeo ut etiam antiqui Monachi ob regulae strictae et propositi austerioris observantiam [gap: Greek word(s)] se ipsi et [gap: Greek word(s)] indigetarint, quo nomine vocati sunt


page 90, image: bs090

antiqui gymnastae. Vel si versus Horatij fidem facere possint, quam multa ac dura passi sint vulgo Athletae in victu suo, et tota exercitij rarione:

Qui cupit optatam cursu contingere metam,
Multa tulit fecitque puer sudavit et alsit,
Abstinuit venere ac vino.

Puer ille [gap: Greek word(s)] est. Certis horis comedebant, et semper ad praescriptum. certis cibis abstinebant, jurulentis praecipue ac succulentis. Vnde illorum [gap: Greek word(s)] celebratae. Magnam tamen molem corporis sibi inde comparabant. Quid mirum? Solum nempe corpus exercebant. Inde est quod Polientinos et Carthusianos, qui admodum austere vivunt, plerumque etiam videamus satis corpulentos et obesulos, quia certis horis semper bibunt ac comedunt, et semper eadem mensura, quod et antiquis athletis usitatum fuit. Plura, quibus hoc confimarem. testimonia adderem, ex antiquis petita, praecipue Arriani dissertationibus, et alijs patrum scriptis, quibus hoc evincitur. Tractatum de eare plenum habeo ferme paratum, in libro de ordine monastico, ubi illas voces [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] multis expono. Leydae VII. Kal. Aprilis M. DC CXXXV.

CLAVDIO SALMASIO, IOH. BEVEROVICIVS. S. D.

NObilissime Domine, Roma mihi nuperrime a Naudaeo, viro in omni disciplinarum genere,


page 91, image: bs091

ut nosti, apprime versato, prolixae de communibus studiis literae, cum lemmatis capitum, quae tractat in Syntagmate de studio militari, quae hic vides. Missurus mox ipsum illud Syntagma, ubi ab authore, uti prima occasione promittit, accepero. Opus hoc quarta luna non natum judicari scribit apud Italos, nostrorum quoque judicia exploraturus. Credo te idem argumentum, in quo te nunc versari indicasti, diversa methodo, et alijs praeceptis institutisque ex omni antiquitate prosequutum. De Epistola, quam ad me dedisti de Vitae humanae Termino, quid desiderantibns dicam, non habeo, nisi cum foenore prodituram. Sed quando? Iuxta cum illis scio. Vtinam sequatur ipso de faenore diatribam, quae brevi, ut audio, prodibit in lucem. Protam solide explicato Hippocratis loco plus iterum me tibi debere intelligo, quam exolvere, unquam possim. Sed gratus sum, si, quod docet Seneca, qui non libenter debet, ingratus est. Quidni autem de verbis medicorum principis te consulam non medicum qui etiam de militia et faenore ad amussim scribis, nec miles, nec foenerator? Est locus Plinij, quem citavi in Idea Medicinae, et a te explicari optem: Capita aperiri aspectu magistratuum non venerationis caussa iussere maiores, sed, ut Varro author est, valetudinis, quoniam firmiora ea consuetudine fierent. At venerationis gratia id potius fieri, non videtur vero dissimile,


page 92, image: bs092

quia caput est pars corporis maxime, ut loquuntur, divina. Non poterat itaque cuiquam, major, quam ea nudata, et veluti alteri in potestatem tradita, honos exhiberi. Huic fortassis, et corpus demittendi, et genua tangendi mos hodie in Gallia vestra paene peculiaris salutantium, qui olim erat supplicantium, uti liquet ex diversis locis Homeri, Virgilij, Euripidis, Plinij, Claudiani, aliorum, Caelius quinetiam Rhodiginus III. Ant. Lect. XXIII. quibus exhibeatur reverentiae cultus, ijs caput aperiri, ob caussam, quam dixi, asserere non dubitat. Et rationi consentaneum esse statuit Plutarchus in Quaest Rom. Vt quemadmodum adversus hostem caput tegimus, ita amicis et praestantibus hominibus obviam dati idem nudemus. Equidem non eo inficias, caput assiduo tectum, infirmius reddi. Hinc Persis cui adeo Fragilia sint capita, ut vel calculo perforare possis, id in caussa esse scribit Herodotus Thalia, quod a principio assueti ea aperire, gestantes pilea, tiarasque. Hac ratione et hodie Persarum, et Turcarum capita admodum essent debilia. Sed perpetuo operta, salutandi modo caussa aperire, quo modo id multum ad robur faciat, non videre me ingenue fateor. At in ijs, quisemper nudo inceduut capite, alia res est. Hic nemo miretur Nasimissam, qui ut refert Cicero Catone, nullo unquam imbre, nullo frigore, adduci potuit, ut caput tegeret, ea consuetudine relatum inter duros capitones. Scribit Herodotus


page 93, image: bs093

I. cit. AEgyptiorum capita tam valida fuisse, ut vix ictu lapidis elidi possent: ejusque sibi videri causam ab alijs allatam probabilem, quod AEgyptij statim a pueris radere capita inciperent, et os capitis ad solem redeatur compactum. Mauri adeo firma dicuntur habere capita, ut eorum [gap: Greek word(s)], non os, sed vere [gap: Greek word(s)] esse videatur. Quod cum exploratum haberent Hispani (veluti narrat Aloysius Cadamustus) militibus in expugnanda insula S. Thomae, Angola, et alijs, interdixere, ne incolarum capita ferirent: nam ictus omnes, tanquam saxo incidentes, ipsos gladios repercussu disrumpebant. Tu, Nobilissime domine, quem nihil latere potest, si me hic etiam, tuo commodo, docere dignaberis, uetera tua in me beneficia novo cumulabis. Vale, Deus literarum, et nil virtutum tuarum cultorem favoris tui aura beare perge. Dordrechti kal. Novembr. M DC CXXXVII.

IOHANNI BEVEROVICIO. CL. SALMASIUS S. D.

AMplissime Domine, gratias ago ingentes pro titulis Syntagmatis Naudaei de re militari quas tibi remitto. Duo jam menses eunt, ex quo eos ab amico Parisiensi accepi. Librum ipsum expecto quotidie, qui datus est uni ex comitibus sive ministris nostri novilegati, qui Caletis esse dicitur, brevi cum ventus faverit venturus. Rem veterem


page 94, image: bs094

militarem non attigit, neque Romanam, neque Graecam, sed tantum hodiernam. At in illo praecipue, campo decurro. Non igitur concurremus. De termino, noli te fatigare, ego certe aliquando reddam, et quidem cum foenore, nisi Deus terminum huic vitae breviorem spe mea ponat. Liber de usuris est in fine. Tria aut quatuor capita restant. Tum sequetur alter de modis usurarum, non mole minor, nescio an fruge. De loco Pliniano sic mihi videtur. Censuit Varro non venerationis caussa jussisse majores capita aperiri aspectu magistratuum, sed valetudinis, ut hac consuetudine firmiora redderentur. Non venerationis, inquam, nam si hoc spectassent, non aperiri, sed potius operiri jubere debuerant. Nam deos adoraturi caput velabant. Qui deos adorabant, capita velare solitos Romano ritu, non es docendus. Occurrit locus in Vitellio apud Suetonium, quem dicit miri in adulando fuisse ingenij, adeo ut primus C. Caesarem adorari, ut Deum instituerit, Cum reversus ex Syria non aliter adire ausus esset nisi capite velato, circumvertensque se, deinde procumbens. Rationem puto reddit Plutarchus in Quaestionibus Romanis, cur honos exhiberetur hominibus capite aperto, dijs operto. Cum contraria sint haec venerationis argumenta, et certum sit illud, quo Dei honorantur, inde Varro commentus est non venerationis caussa jussisse majores capita aperiri coram magistratibus, sed valetudinis. Vale Vir Amplissime, et me amare perge Leydae v. Novemb. M DC CXXXVII.



page 95, image: bs095

CLAVDIO SALMASIO IOH. BEVEROVICIUS. S. P. D.

REdux a vobis etc. Vehementer desidero tuam sententiam de Hyssopo, cujus ut in sacris literis crebra mentio, ac imprimis ubi dicitur Salomonem disputasse super lignis a cedro, quae est in libano, usque ad Hyssopum, quae egreditur de pariete, nam de vulgari nostra Hyssopo, herba pusilla, sumi non posse videtur. Lemnius eo nomine Adianthum, alij ex Hebraeo Esop, Rorem marinum exprimi volunt. Malim Hyssopum fruticem intelligere, qualem in horto meo habeo duorum pedum altitudine, altiorem proculdubio in terris Orientalibus, ita ut admoveri potuerit, (cruce non tantae altitudinis, quam fingunt pictores) stipes ejus ori cruciarij, [gap: Greek word(s)], inquit Euangelista, [gap: Greek word(s)]; nisi forte eo loco pro [gap: Greek word(s)] ex ingeniosillima magni viri conjectura, legendum sit [gap: Greek word(s)]. Quid hic statuendum sit, ex te scire aveo, quem ex animo salvere jubeo. Dordrechti IX. kal. April. M DC CXXXV.



page 96, image: bs096

IOHANNI BEVEROVICIO, CL. SALMASIVS. S. D.

NOli mirari, Vir Amplissime, quod nihil eorum tibi dixerim, quae aliunde scribis accepisse, cum apud me nuper esses. Scire illa te putavi, quae pervulgata jam erant, tam inter malevolos, quam benevolos meos. Deinde quod alia essent meliora dictu, quibus praeverti volebam, ideo vel tacenda omnino credidi, vel postremo dicenda, prout tempus se dedisset. Iam enim serum erat diei, cum ad me venisti. Praeterea quid attinebat male feriatis nugis tuas doctissimas onerare aures, cum nec melior, nec doctior, audita ambitrosa illa [gap: Greek word(s)] nostra discessurus fores. etc. Mario typographo significavi ne dissolveret tabulas compositas de Vitae termino, me enim in animo habere statim post absolutam meam militiam Romanam, termino illi finem ac terminum figere. Si redeo in Gallias, quod ab nostrorum Curatorum decreto pendet, ibi curabo edendum illud opus, cum tua Epistola, aut prout statues. Nam priusquam hinc discedam, te videbo. De loco Iohannis variaefuere hactenus sententiae doctorum hominum, nulla tamen adhuc minus probanda extitit, quam viri magni a te citata. Scis apud medicos


page 97, image: bs097

tuos, qua Graecos, qua Latinos Oesypum esse sordes ipsas, ac pinguem illum succum ab lana abstractum. At ille putat idem esse [gap: Greek word(s)] cum [gap: Greek word(s)]. Habeo locum Origenis ex scripto ejus non edito, ub [gap: Greek word(s)] accipi docet pro calamo, et virga Hyssopi. Verum Hvssopum surculosum et ligneum esse alibi ostendo. Ex crucis modica altitudine nos scimus, non longa fuisse opus, nec firma nimis virga ad os cruciarij attingendum, et spongiam propinandam. Plura nos de eo alias. Nunc vale Vir Amplissime, et me ama. Leydae VII. Kal. April. M DC CXXXV.

CLAVDIO SALMASIO IOH. BEVEROVICIUS. S. D.

NObilissime Domine, Cum nuper ob subiram affinis apud vos studiosi aegritudinem Lugdunum mihi advolandum esset, quamvis jam Hagae intelligerem eum poene convaluisse, volui tamen susceptum iter perficere, ut praesens praesenti quod hactenus in literis feceram, manus deoscularer. Cujus voti compos factus nihil habui antiquius, quam ut, quod promiseras, domi meae exciperem tantum hospitem. Et licet nunc bella occasio esset, integrae sanitati tandem restituto, tamen id impetrare non potuisse se retulit D. Elichmannus, qui etiam de Responso tuo nimium dilato nihil nuntiabat.



page 98, image: bs098

Quare iterum rogo, obsecroque ne nos animi pendere sinas, meque liberes a flagitationibus amicorum, qui impatienter tuum adventum desiderant. Interim non possum tecum non communicare dubium, quod, cum ate discessissem forte movebatur apud amicos, cum illis valedicerem. De voce scilicer Ramex, pro hernia usurpata. Et ut Herniam, [gap: Greek word(s)] ita Ramicem a ramo, veteres per lasciviam appellasse, quod intestinum cum in scrotum descendit, ramum facere videatur, scribit magnus Scaliger Comment. in Catalecta. Nosti medicum, quem fere Plauti animam vocare liceat, ita singula poene comici istius verba in numerato habet. Statuebat is communiter quidem Ramicem sumi pro hernia, apud Plautum tamen Ramices vocari venas pulmonis, hoc nimirum loeo in Mercatore, ubi servus Acanthio currendo defatigatus ita loquitur

placide volo acquiescere,
Tua caussa rupi ramices, iamdudum sputo sanguinem.

Respondet Charinus, tanquam [gap: Greek word(s)], Resinam ex mello AEgyptiam vorato, salvum feceris. Ac quamvis lexicographi hunc, et alterum locum e Poenulo citent voce Ramex, pro hernia: neutiquam tamen id medicamentum convenit herniae, at optime sputo sanguinis, utpote abstergens, et sanans. Hic iterum aberrantibus viam monstrare, et mea studia fovere ne graveris, unice te rogo. Vale. Nobilissime Domine, et vive foeliciter.



page 99, image: bs099

IOHANNI BEVEROVICIO CL. SALMASIVS. S.

AMplissime Beverovici, Si quisquam unquam venia se indignum sensit et tamen petere non erubuit, ab illo praesertim quem facilem dandae putavit, is ego nunc eam a te peto. Quid vis amplius, confitentem habes reum, loqui fortasse magis merentem cui ignoscatur quod culpam nec excusat nec deprecatur, sed aperte ac ingenue fatetur. Abduc vinci verbera, tuo huc quancunque poenam voles imponere, aequo animo feram omnia quia plura his et majora meritum me scio supplicia. Quod enim contra mutire aut hiscere auderem, quid cause afferam. An ab eo tempore quo tuas postremas accepi occupatissimum me fuisse dicerem. Verum equidem dicerem, ut nulla tanta occupatio nulla etiam tanti, cui aut quadrantem horae surripere non potuerim, aut quam non postponere debuerim, responso tuis dando. Quocunque igitur me verto, nihil excusationum occurrit, saltem idonearum aut legitimarum. Melius itaque fuerit ac honestius ut compendium faciam mei expurgandi cum nulla ad hoc suppetat via, sed criminis veniam in tua facilitate et humanitate totam reponam, dum tamen vel tuo permissu hoc addam causam unam unicam hanc mihi, fuisse


page 100, image: bs100

cur ad te non rescripserim, quod sperarem me mearum ipsummet tabeilarium futurum. Id sane percupiebam et faciundum fuit, sed scis non semper bonum euentum nostris optatis succedere, Vt et sic mihi accidit preter animi voluntatem ac decretum quīdem ut putabam, certissimum. Nunc cum videam spem illam te videndi intra hunc saltem et alterum mensem dovolasse, mihi hunc [gap: Greek word(s)] tentandum esse statui quo hoc tibi indicarem et si possem satissacerem. Falleris enim si putas hoc mihi volenti accidisse ne te viderem, ut mihi ad humiles preces nunc decurrendum sit quibus id factum nolle et poenitere coactus et invitus dicam. Mallem vel ter te invisisse quam ad hoc descendere. Ex animo igitur dicto credas vel etiam ex eo colligas animum mihi fuisse te invisendi, cum illam mihi quod non fecerim, castigationem imponam quam longe graviorem itinere quo ad te pergendum fuit ad difficiliorem censeo. Statim post recuperatam valetudinem ut ambulare potui et aerem ferre, Hagam ivi ea spe ut etiam inde ad te recta. Sed uxor una mecum aderat cui certis de causis quae inopinato excitae sunt Leydam, redeundum fuit. Sequenti septimana adpetebant nundinae Amstelodamenses. Invitauit me et uxorem Clarissimus Vossius per litteras ut occasione nundinarum vel eam maxime visendam amplissimam urbem accederemus. Lente promiseram cum ecce in ipsa dubitatione nec opinantem oppressit, et


page 101, image: bs101

frustra moras nectentem causasque alligantem per vim secum abduxit. Inde redux volebam ad te et animus eo volabat, cum mihi desubito novae compedes injectae quae domi, huc usque retinuerunt. Vxor jam tum erat prope terminum non illum tuum cuius finem adhuc videre non potuimus et nescio quando visuri simus, sed ejus oneris quod in ventro portat, ac nondum emisit. Sic aeque fallax illa ut ego in termino suo designando. Credebat jam tum tamen se propinquam esse partui ac verebatur ne si mecum iret in navicula sarcinam effunderet aut apud te sane deponeret. Potuissem viam solus conficere, etiam voluissem, sed solito in his locis mericulosior quod nullas hic habeat matronas affines aut propinquas aut amicas, noluit me absente ignotis se committere praecipue hoc anno quo tam multi difficiles ac periculosi nixus undique ipsi nuntiati sunt. Hae verae sunt causae meae cessationis quas si non ducis sonticas et idoneas ego quod contra dicam non habeo. Sed quae tua facilitas est, his facile te acquieturum confido. De Ramice quam proponis quaestionem non aeque arduam existimo atque illa dudum a te fuit proposita de termino fatali. Non dubium quin Ramex optimis et classicis auctoribus sit herniae genus. Etymon ipsum vocis id clare ostendit eam esse herniae speciem quae ramo similis sit. Ex omnibus generibus quam Graeci [gap: Greek word(s)] vocant qua venae intumescunt et ramuios rererunt, eam Latini ramicem appellarunt,


page 102, image: bs102

teste Cornelio Celso lib. VII. Plinius non aliter hanc vocem usurpavit, Iuvenalis etiam manifeste herniam intellexit hoc versu: Iacet exiguus cum ramice nervus. Lucillius apud Nonium his versibus de hernia plane exponendus:

Quod deformis senex arthriticus ac podagrosus,
Et quod mancus miserque exilis, ramice magno.

Varronis apud eundem verba in eum sig nificatum rapienda omnino sunt: Rapta a nescio quo mulione raptor is ramices rumpit. Scis enim herniosos non valde iuvari si in venerea palaestra vehementius desudent. Facile illo opere rumpuntur ramices. Loquitur de rapta quadam formosula quae raptoris sui ramices rumpebat. Nihil etiam magis nocet ramicibus id est hernijs quam spiritum ex alto collectum cum vi et contentione emittere ut faciunt tubicines tibicinesque. Hinc raros hodie videri est tubicines qui non sint herniosi. Idem fatum fuit et tibicinum olim. Quare et illa verba Varronis apud Nonium de hernijs capienda: Priusquam in Orchestra Pithaules inflet tibias, domi suae ramices rumpit, Domi nempe meditatur tibicen et id ipsum domi canit quod postea in orchestra tibijs est incenturus. Ideo et domi suae ramices rumpit priusquam rumpat in theatro. Cum tot probati auctores et antiqui non aliam ramicis notionem agnoverint an credibile est Plautum aliter ea voce usum esse? Non fit mihi verisimile. Veterum auctor Glossarum semper ita exponit, ramex [gap: Greek word(s)]. Nunquam


page 103, image: bs103

in pulmonis significatione apud eum legitur. Alio loco [gap: Greek word(s)], ramis, ramix, et [gap: Greek word(s)] ramicosus. Arnobius ita etiam usurpavit. Alia Grossa: ramex [gap: Greek word(s)]. Sed Plauti locus contrarium innuere videtur immo idem si recte capiatur:

placide volo acquiescere,
Tuā causā rupi ramices, iamdudum sputo sanguinem.

Duo sunt non unum, et rupit ramices et sanguinem hic sputat. Quod unum ex acri contenta et longa cursura evenire certum est. At quod sequitur, resinam ex melle AEgyptiam vorato, salvum feceris, remedium est, ad sanguinis rejectionem non ad ruptos ramices aut herniam. Nam ad herniam nullum occurrebat praesens remedium quod ipsi indicaret, ideo ad solam sanguinis sputationem sanguinis monuit ut eo remedio uteretur, quod facile erat atque in promptu. Vide doctum hominem qui inter ramices ac ramicem distingueret, et ramicem vellet esse herniam, ramices venas pectoris sive pulmonis, Frustra Ramices, venae illae sunt quae intumescunt in [gap: Greek word(s)]. Nec aliter sumendum et altero Plauti loco quem citavit Nonius e Poenulo:

Neque nos quemquam flagitamus neque nos quisquam flagitat,
Tua causa nemo nostrum est suos rupturus ramices.

Contentione enim vocis etiam hernia fit. Quod adeo verum est ut sciam Charthusianos qui stantes in Ecclesia diu et iteratis vicibus multis de die nocteque


page 104, image: bs104

in Ecclesia canunt, isti morbo esse plurimum obnoxios. Quod ex nonnullis aliquando audivi. Haec de ramicibus. De resinis Plinianis in ea Epistola dixi qua tuis respondi de Termino vitae scis citantis, id et habebis quando exibit illa Epistola, quam non decrevi premere, Sed nondum maturitas ejus advenerit. Dicam cum advenit, interim ama me, et vale. Leydae ipso Martini die M DC CXXXIIII.

IOHANNI BEVEROVICIO, senatori, et Medico Dordrechtano, LAZ. MERSSONNERIVS, S. D.

DVm res aulicae extra Lugdunense solum me hic detinent, Excellentissime Beverovici, et saepius viro reverendo M. Mersenno nostro occurro, venit in mentem emortua poene, propter consortium literarum intermissum, gratissima doctis omnibus, sed mihi praesertim, tui memoria, oblataque tabellarij ad vos festinantis occasio haesitantem excitavit, ut utilissimam mihi, et jucundissimam tui consuetudinem per epistolam revocarem, ac crebro intelligebam, dum in hac urbe haereo, te aut morbo, aut rei familiaris, sive praeter modum aucta negotiorum ratione impeditum fuisse,


page 105, image: bs105

ut scriberes, quo istud, quod inter nos eruditae amicitiae faedus tam firma compage compositum erat, fere dissolutum videbatur, septimus enim, vel forte nonus mensis elapsus est, a quo tuas literas expecto, tuamque de doctrina nostra tuo hortatu de Calculo conscripta sententiam. Vereor ne illud nostrum de Calculo epistolium fuerit interceptum, cujus exemplar aliquot Medicis et Philosophis nostris lectum adeo perplacuit, ut nomen Epistolae voluerint in Indice nostrorum M. SS. cum Doctrina Nova, et Arcana hoc anno incipiente Lugduni edito, locum habere. Tu, Vir clarissime quid rei sit, serio, et statim moneas, directis ad R. V. D. Mersennium literis, opto; et simul quando prodibunt, istae Nobilissimae virginis a Schurman Epistolae ad te de Vitae termino scriptae, ac secunda singularis tui de Calculo tractatus editio. Hoc si prestiteris, rem gratissimam feceris, homini qui tibi vivit addictissimus. Raptim, Lutetiae Parisiorum, die 1. Sept. M DC CXLI.

LAZARO MERSSONNERIO, Medico Lugdunensi, IOH. BEVEROVICIUS. S. D.

QVas ipsis Kalendis ad me dedisti, Vir celeberrime, quinto post die eas accepi magno, imo ingenti, ne quid dissimulem, animi gaudio.


page 106, image: bs106

Quis enim adeo ab omni humanitate alienus, qui non mirum in modum suspiciat tantā humanissimi viri benevolentiam? Quis tam aversus a Musis et Gratijs, qui non summo cum plausu sibi gratulabundus, exosculetur manum in literis, quas dearum illarum auspicijs exaravi [gap: Greek word(s)] Quare non est, quod suspiceris ullam negotiorum molem tanti esse apud me ponderis, quam non amicitiaetuae, omnibus votis exoptabili, lubens posthabeam. Neque ego ei fovendae desui, respondendi negligentia; Sed iste curandi, qui id susceperat. Tu vero expostulando praevenisti tempore, non causla. Quam si ninilominus justam in te esse agnoscerem, tanquam amicum ob noxiam castigante, non injustam quoque in me velum habeas, ob immeritam noxiam. Sed desinamus mollium querelarum; inprimis cum meliori fato ad me perlata sit aurea illa Epistola de Calculo, qua me doctrina, et experientia augere dignatus es. Merito sane opus hoc maximifaciunt summi apud vos tum medici, tum philosophi, ideoque maximo rogant opere, ne id apud privatos Lares delitescere sinas Sed ego justum eorum desiderium jam praeveni, et privatim ad me scriptum, ut publico prodesset, in publicum dedi. Et quamvis nobis inusitatus, et nec prae festinatione satis expolitus character, multum negotij exhibuerit cl. Vorstio, Medicinae professori, qui editioni praefuit, et [gap: Greek word(s)] omnia tamen emendata prodiere elegantissimis


page 107, image: bs107

Elseviriorum typis. Vidisti proculdubio Nob. Salmasij interpretationem Aphorismi Hippocratei de Calculo, qua meam pluribus refellere conatur. Ego, pro me paucis respondi, sub titulo Exercitationis, hoc primo vere excusae, cui literarum subjunxi Spicilegium, in quo et binae tuae Quae velim, me curante, ad fontem redire possint. Sed Lutetiam a typographo missumjam diu, vix dubitare me sinunt illi, qui Musarum victimis litare satagunt [gap: Greek word(s)] De conformationis vitio in generatione Calculi, et Spiritu congelante, nihil adhuc legi accuratius; de quibus et ipse fusius, ubi Pentagonum tuam videre dabitur Cum Naudaei, Liceti, et aliorum Epistolis de Vitae termino, edita et Nob. Sifurmanae apud Ioh. Maire ante biennium, et hoc anno apud Elsevirios ejusdem Dissertatio, de Ingenij muliebris ad, Doctrinam, et meliores Literas aptitudine, auctior, et multo, quam Lutetiae excusa fuerat, emendatior. Si mittendi fuisset occasio, inter primos habuisses Alteri editioni libelli mei de Calculo nihil inutilis morae mora affert, accrescentibus interea Observationibus, Ex illis nuperam historiam, ne inanibus te obtundam literis, addere placet.

Filia primarij apud nos Senatoris quadragenaria, jam quinque et viginti annos doloribus nephriticis miserrime vexata, plurimos, subinde calculos excrevit, diversi diverso tempore coloris,


page 108, image: bs108

rubicundos, fuscos, albidos, nigricantes. Ante triennium circiter, cum ob proximi incendij rumorem, subito terrore percelleretur, in symptomata parturienti plane similia incidit, ac obstetricante dolore ex reserato, tanquam uteri, vesicae orificio, multum calculorum ex [gap: Greek word(s)], in terram cum somtu desiuxit. Lubet hic [reading uncertain: print faded] Hippocratis de excusso conceptu verba usurpare. Non enim hos lapides aliter tum vesica, quam foetum

in luminis oras
Nixibus ex alvo matris natura profudit.

Partus hujus postero, et sequenti die pari fere vehementia dolores denuo oborti, parem fere (viginti circiter fuerant) calculorum numerum expulere, quorum majores nucem avellanam cum putamine plures nucleum aequabant, minores reliqui, omnes solidi et rubicundi. A quo tempore menses aliquot immunis a nephritide vixit, donec iterum (quod in promptu caussae esset) novi concrescerent, et cum cruciatu eijcerentur. Ita miserrimam vitam ad extremum traxit diem, quo et vita, et dolore liberata est. Dissecto cadavere vidimus dextrum Renem (de cujus praecipuecruciatu multum olim, postremo vitae tempore, nihil conquesta fuerat, nervorum scilicetsurculis jam consumptis) plane computruisse, sinistrum longe solito majorem, flaccidum, colore et substantia pulmonis carni simillimum tumidum, atque follis instar extensum, sed scalpello leviter tactum, purulento sero exiliente, detumescentem.


page 109, image: bs109

Intus repertum Renis parenchyma plane corrosum et angustiae istae, inter papillares carunculas, et ureteris canales, admodum dilatatae calculis, quaedam crassiori arena et fusca, quaedam (quorum manifestam conclusionem, quoties corpus moveret, ab abstantibus non exaudiri, aegra mirari solebat) ejusdem coloris, sed variae figurae, et magnitudinis refertae, maximus glandis mole, et forma. Qui, ut et minores imponere (quod nonnunquam ab impostoribus fieri Lithotomus noster narrat) possent vel sagacioribus. Nam figura, colore, substantia non ficus ficum, ut est in Graecorum proverbio, magis referunt, ac perfecte exprimunt lapides Bezoar occidentales, quos itidem ex varijs quam illi laminis, ut et calculo) nostros prioribus alijs accrescentibus constare observamus. Haec tot annos excreverat copiosas arenas, quaeque in urinis subsiderent [gap: Greek word(s)], imo, pluribus ante obitum diebus, ramenta (ut manifeste apparebat) calculorum, quod tantum possunt plures se mutuo atterentes,

et attritos ver sans urina lapillos.

Hoc in excitatione ad incomparibilem Salmasium ex Hippocratis doctrina comprobavi. Sed nec arenae, nec ramenta hic dedere signum calculosae vesicae, quae sana, et integra nec calculum, nec ullum calculi exhibuit vestigium. Precor ut valeas. Virorum amicissime, et

Mutuus absentem te mihi servet amor.

Dordrechti v. Eid. Sept. M DC CXLI.



page 110, image: bs110

IOHANNI BEVEROVICIO, LAZARVS MERSSONNERIVS [gap: Greek word(s)]

Excellentissime Domine,

Pervenerunt huc Tuae literae VI. Kal. octobris, quas ad me perferri statim curavit Rever. P. M. Mersennus noster, vir non solum ob illam, qua pollet in vniverso rerum [gap: Greek word(s)] genere variam quidem, et multiplicem cognitionem, sed propter singularem maxime [gap: Greek word(s)] qua sibi doctissimos quosque toto orbe devinxit, eruditis omnibus commendatissimus. Respondissem recedente post biduum ad vos qui solet hinc excedere septima quaque die tabellario, nisi me totum laetitia mihi surripuisset amicissimi nominis repetita lectio, aut qui suavius eloquar, hominis mihi multis nominibus charissimi recurrens ab epistolae meditatione dilectissima memoria. Libere dico eo quod Hebraeorum Magistri [gap: Greek word(s)] habent, Animi nuncius est Sermo. Tu, quem ego non solum publica fama doctissimum novi, sed etiam ab illa serva vamtate, quae Philosophicae libertati adversatur, et quae a me, denegato novo vitio a veteribus ipsis nomine, Graece ut mollius efficta voce, [gap: Greek word(s)] solet appellari, sensu


page 111, image: bs111

ab authoritate recedente alienus: Tu, inquam, unus es mihi instar omnium, quem nostra in arte Phoenicem agnoscam, cum quo nusquam peritura veritas, senili coniecturarum mendacium situ obscurata, sacris ignibus, et purissimo rogo purgata renasci videatur. Perge, et eximijs laboribus artem salutiferam [gap: Greek word(s)] ac vere [gap: Greek word(s)] qualis Hippocrati nostro fuit [gap: Greek word(s)] ad eum gradum, quem solae illae inter humanas disciplinas, quae Mathematicae nominantur, gloriari solent, faustis conatibus, cogitationibus eximijs, solertissimisque, quibus dignissimus es, observationibus promovere ne desine. Ac salte Typographos vestros excita, ad nos elegantissimos illos libellos mittant, qui D. Vorstij Med. Prof. curis a te nuperrime prodiere: neque enim hactenus mihi visa est illa tua nobilis ad nob. Salmasium pro tua defensione Exercitatio, licet hic evulgata jamdudum prostet, et a me lecta sit docta illius hominis, [gap: Greek word(s)] sane singula tractantis, sed, mea quidem sententia Medicae fidei, quam per solam [gap: Greek word(s)] in artis operibus Physiologicis, Pathologicis, et Therapeuticis consequimur, non plano consentiens Iuterpretatio. Deest etiam postrema tuarum, aut certe ab ijs, qui se tuas esse contendunt ad te transmissarum de Vitae termino Epistolarum editio, quam diu apud bibliopolas, sed incassum, hactenus perquisivi. At imprimis Spicilegium tuum a me desideratur, eo nomine, quo MESSOR


page 112, image: bs112

ego (sic enim reddi potest Latine, quod a majoribus, acceptum cognomen Gentilitium Gallice servo) aureum illum segetum manipulum, qui mihi pro stemmate assurgit, augere, ac Nobilem, iterum nova gloria, nobilissimus tuis collectaneis accedentibus, nobilitare victuris [gap: Greek word(s)] genuinae matris influxibus. Vtinam brevi posses illorum operum omnium nobis copiam facere. Ego certe etsi non rependerem beneficium, conarer saltem, ut voluntas in te mea ex eo tandem elucesceret, quo per me legere posses, quae sub istius anni initium me Authore edita sunt Opuscula, Paraeneticam scilicet velitationem de abditis Epidemicōn causis, in qua multa prioribus seculis inaudita, non Theologice, sed ex astrologicis novis, et Medicis inventis ad amussim Chronologicis morborum in varijs locis observationibus respondentibus. Doctrinam praeterea novam, et arcanam Febrium, de cujus merito ex ea, quae a fronte libri solet explicari pagina, si quid ex faciei lineis [gap: Greek word(s)] judicabis Optassem praesertim, ut quod a me quingentis, aut forte pluribus supra mille versibus conscriptum est Heroicum, et Philosophicum poema, ad eminentissimum Cardinalem, Ducem de RICHELIEN, sub RICHELIADOS nomine, non incommode mittere potuissem. Neque enim dubito, quin tibi arrisisset, quod ipsi Principi sapientissimo, et supra captum ingeniorum scienti, praeclaroquc Aulicorum doctissimorum coetui, eorum inquam qui Macerijs


page 113, image: bs113

astiterunt ubi tum Rex ob Sedunensem expeditionem habuit acceptissimum, nec ingratum plerisque, qui in hac alma Parisiensi civitate vivunt, viris in omni discip linarum genere excultissimis. Adde quod in hoc carmine res est cum abditissimis quibusque Encyclopaediae mysterijs a summa Theologia ad imam Grammaticam, et praeter gratissima Poetices ornamenta quicquid a summa fixarum stellarum sede ad proximum Lunae orbem jam a LX, aut pluribus annis visum est, Philosophiae et Historiae non contemnendis, forsanetiam apud eos, quibus nostra minus placent, rationum momentis penitus explicantur. Priores duos Tractatus forte num vel Amstelodami, vel Leydae in officina Elseviriorum, e bibliopolio Prostinano Lugdunensi nostro ad vos translatos invenies. Sed [gap: Greek word(s)] cum meis sumptibus in gratiam Aulae, et Amicorum meorum prodierit, ut a bibliopolis veniret, non sum passus. Exemplar vel unicum servabo, donec ex responsis tuis intelligam qua ratione possim illud a te tuto tuoque commodo perpetuum mutuae inter nos amicitiae [gap: Greek word(s)] mittere.

De Tabe quid sentiam, ex tribus Hypothesibus, quibus tota Doctrina mea Febrium constituitur, sub finem Exercitationis quartae verba faciens, explicavi, locum si placet adibis: sic etiam ex prima et secunda ejusdem operis sectione, sub nomine Exercitationis, quid de Hydrope sit sentiendum, non obscure


page 114, image: bs114

percipies. Existimo siquidem alium omnino usum ab eo, quem fabulae proximum, in haec usque tempora, Medici obtrudere non desinunt, cum, quemadmodum etiam alia [gap: Greek word(s)], factum videatur, ut copulet vasa diversi generis, quae alias ad actiones ignis vitalis, ipsiusque spiritus animalis (cujus naturam I. et 2. Exercitat. ut hoc obiter addam, recens et primus ut sperodemonstravi) essent ineptissima instrumenta, ut patet ijs disjunctis, ratione et experimento per animalis extinctionem. Nam et Lacteum vas ad chylum excipiendum, Cavam venam illis per capillamenta [gap: Greek word(s)] sub carnea mole conjunctam, quo mictione jam in sanguinem tinctum ad Cordis dextrum ventriculum evehat Portam ut refundat iterum, atque iterum sanguinem in Cavam ab ascillis earum Arteriarum, quae a Coeliaca et Mesenterica in partes facultati naturali servientes derivantur, ut pag. 9. ejusdem Doctrinae novae docuimus, paucissimas Arterias ad alios minores usus, de quibus ibidem, praeter Nervulum et Ligamenta, in quorum numero censetur, quae antea Vena umbilicalis in foetus formatione utilis suit, ut clare, quod ante me nullus fecit, de aliarum etiam partium usu [gap: Greek word(s)] disserens dixi. Cum itaque usus Hepatis alius sit, ab eo qui vulgo statuitur, immerito Practici ex ejus diathesi, cognoscendae et curandae Aquae inter cutem argumenta desumere videntur. Et revera ut mentem meam explicem, ejus caussam esse arbitror in


page 115, image: bs115

molli quadam inducta qualitate dilatatis anastomosibus venarum, ac praesertim arteriarum simul coeuntium, per quas serum deferri in renes Tu docte simul et vere Elegantissimo tuo de Calculo tractatu docuisti. Ego vero illud addidi, refundi serum in omne corpus per venas in capillares ramulos tractas, dum venarum osculis copulantur, ad nutritionem partium spermaticarum, cum sanguinem hauriant carnosae ab ijs venis, quae conjugio arteriarum destituuntur. At nulla Arteria, etiam Galeno docente venae sibi adjunctae copula destituitur: hinc pauciores in musculosis partibus arteriae, plura autem venosa vasa, quia plurima quidem hic caro, sed haec ne minimi quidem Anatomicorum ignorant. Cum igitur serum effundatur per has [gap: Greek word(s)] copulationes, quae inde merito [gap: Greek word(s)], cui voci praeter originem [gap: Greek word(s)], quod est laxius os dilato, unde apud Euripidem illud, [gap: Greek word(s)]. Cum inquam hoc ex ipsa dictione notetur, fieri potest Hydrops in omnibus locis, in quibus multi et copiosi sunt illi [gap: Greek word(s)] coitus. Hinc Hydrocephalus, sive, ut Hippocrates loquitur, [gap: Greek word(s)] Hydrops pulmonis, et subinde pectoris, ut etiam uteri, apud eundem, brachij etiam observante Heistio, manus etiam allata duplici historia apud Sennertum. Imo etiam in internis corporis partibus, in quibus [gap: Greek word(s)] agere possunt in combinatis arterijs, et venis, ut patet ex narratione, quae


page 116, image: bs116

si bene memini, extat apud Mauritium Cordaeum, de quadam muliere Hydropica hic Lutetiae secta, in cujus vesica, utero, renibus, intestinis, ventriculo, hepate, corde, et alijs conspiciebantur vesiculae citrino humore ac graveolenti repletae, ita ut essent circiter octingeti, ut etiam in Anasarcha, et Hyposarca, quae differunt ratione caussae, ut notat Aretus. At frequentius haec contingunt, ubi multitudo arteriarum major est, ut in Liene. Et si locus distendi queat, nec renitatur substantia solidior, qualis [gap: Greek word(s)], tumor excrescit facilius in majorem molem, unde cum in partibus hypochondrio subiectis inanitas illa et laxitas adsit, propter quam has partes anteriores ossibus carentes Galenus, cum Ruffo et Aretaeus [gap: Greek word(s)] appellavit, etiam Hydrops in illis assurgit instar [gap: Greek word(s)] ab aqua; [gap: Greek word(s)], si flatus admisceatur (de quarum caussis multa praeter communem opinionem mihi nota sunt) tunc et totus venter in his praesertim in locis, in quibus sub expansum iacet [gap: Greek word(s)], per quod tot venae a porta infinita propemodum sobole totidem arteriis a coeliaco et mesenterico ramo excipiuntur, cuius usus non recte, vel saltem obscure, et quasi per tricas expositus est, a nobis postremo explicatus Exercit. I. Doctrinae novae. Quod vero accidat a mollificatione vasorum, ut ita loquar, et ab humiditate nimia, luce meridiana clarius videbit ille, qui aud iverit ab intemperantiore aquae potu confefestim.


page 117, image: bs117

Ascitem fuisse productam, ut contigit ei, qui febre tertiana laborans, referente Carolo Pisone, largiori potu aquae usus est, etiamsi ille fuisset in adolescentia constitutus, et puellae cuidam eadem febre laboranti, et vehementer sitienti post ebibitam integram mensuram cerevisiae, quemadmodum refert Sennertus ex observatione propria, nisi me fallit memoria. Ego cum hic sine libris ago, cogor eas quae sola mihi suggerit recordatio [correction by an old hand; in the print recordatii], ad te perscribere, exceptis iis, quae in meis extant libris, quorum exemplaria hic habeo. Quod denique a nimio sero in corpus recurrente per alia vasa fiat Hydrops, id docet primo, quod urinae sint paucissimae in Hydropicis semper, et si copiosius bibant, iidem gravius habeant. Praeterea constat ex iis, qui Diabete corripiuntur, si sitis intensioris molestias non ferentes copiosius bibant, et urina tantisper contineatur, nam statim venter intumescit cum testibus ipsis, imo et coxis, unde [gap: Greek word(s)] morbus est appellatus. Sed haec superant leges Epistolae. Cum dabitur occasio ex responsis tuis, alia plura adiiciam de caussa sitis, et de curatione vera Hydropicorum, nostrisque experimentis in variis hominibus, et locis, si modo ferre possis diutius hominis barbari importunam, et incongruam scribendi rationem. Vale Vir Exellentissime, et, quod unice opto, me amare non desine.


page 118, image: bs118

Raptim Lutetiae Parisiorum, prid. non. Octobris anni Epochae salutiferae M DC CXLI.

RENATO DES CARTES, viro natalibus, et eruditione nobili, IOH. BEVEROVICIUS. S. D.

NObilissime, et eruditissime vir, Immenso desiderio videre optem mechanicas demonstrationes, quibus audio te plane stabilire Circulationem sanguinis, omnemque in ista doctrina omnibus ansam dubitandi praecidere: quas ut, commodo tuo, communicare mecum digneris, vehementer abs te peto. Editurus Epistolicas Quaestiones cum magnorum virorum responsis, inter illa et tuum de circulatione lectum iri voveo, simulque ut diu, Vir integerrime, foeliciter apud nos vivas honorificus Bataviae civis, ac disciplinarum instaurator. Vale. Dordrechti X. Iun. M DC CXLIII.

IOHANNI BEVEROVICIO, Medicinae Doctori, R. DES CARTES. S. D.

CLarissime, et praestantissime vir. Perhonorificum mihi esse puto, quod, cum varia


page 119, image: bs119

magnorum virorum responsa velis colligere, a me, in quo nihil magni est, symbolam petas: et vereor ne non sim satis multi aeris ad eam conferendam, quicquid enim habui de quaestione quam proponis ante aliquot annos in dissertatione de Methodo Gallice edita jam dedi, atque ibi omnem motum sanguinis ex solo cordis calore ac vasorum conformatione deduxi. Quippe quamvis circa sanguinis circulationem cum Hervaeo plane consentiam, ipsumque et praestantissimi illius inventi, quo nullum majus et utilius in medicina esse puto, primum authorem suspiciam: tamen circa motum cordis omnino ab eo dissentio. Vuit enim, si bene memini, cor in diastole se extendendo sanguinem in se admittere, ac in systole se comprimendo illum emittere, Ego autemrem omnem ita explico. Cum cor sanguine vacuum est, necessario novus sanguis in ejus dextrum ventriculum per venam cavam, et in sinistrum per arteriam venosam delabitur, necessario inquam cum enim sit fluidus, et orificia istorum vasorum, quae corrugata auriculas cordis componunt, sint latissima, et valvulae quibus muniuntur sint tunc apertae, nisi miraculo sistatur, debet in cor incidere. Deinde postquam aliquid sanguinis hoc pacto in utrumque cordis ventriculum incidit, ibi plus caloris inveniens quam in venis ex quibus delapsus est, necessario dilatatur, et multo plus loci quam prius desiderat, necessario inquam, quia talis est ejus natura, ut dacile


page 120, image: bs120

est experiri in eo quod dum frigemus omnes venae nostri corporis contrahantur, et vix appareant, cum autem postea incalescimus adeo turgescant ut sanguis in ijs contentus decuplo plus spatij quam prius occupare videatur. Cum autem sanguis in corde sic dilatatur, subito et cum impetu omnes ejus ventriculorum parietes circumquaque propellit, quo fit ut claudantur valvulae quibus orificia venae cavae et arteriae venosae muniuntur, atque aperiantur illae quae sunt in orificijs venae arteriosae et arteriae magnae, ea enim est fabrica istarum valvularum ut necessario iuxta leges Mechanicae ex hoc solo sanguinis impetu hae aperiantur et illae claudantur: atque haec sanguinis dilatatio facit cordis diastolen. Sed et idem sanguis illo ipso momento quo in corde dilatatus aperit valvulas venae arteriosae et arteriae magnae, omnem alium sanguinem in arterijs contentum etiam propellit, quo fit earum diastole. Postea ille idem sanguis eodem impetu quo se dilatavit arterias ingreditur, sicque cor vacuatur, et in hoc consistit eius systole. Sanguisque in corde dilatatus cum ad arterias decrevit rursus condensatur, quia non tantus ibi est calor, et in hoc consistit arteriarum systole quae tempore vix differt a systole cordis. In fine autem huius systoles sanguis in arterijs contentus (venam arteriosam pro arteria, et arteriam venosam pro vena semper sumo) relabitur versus cor, sed eius ventriculos non ingreditur, quia talis est fabrica


page 121, image: bs121

valvularum in earum orificijs existentium ut hoc sanguinis relapsu necessario claudantur. Contra autem valvulae quae sunt in orificijs vaenarum sponte aperiuntur corde detumescente, sicque novus sanguis ex venis in cor labitur, et nova incipit diastole. Quae omnia revera sunt mechanica, ut etiam Mechanica sunt experimenta quibus probatur esse varias anastomoses venarum et arteriarum per quas sanguis ex his in illas fluit: qualia sunt de situ valvularum in venis de ligatura brachij ad venae sectionem, de egressu totius sanguinis ex corpore per unicam venam vel arteriam apertam etc Nec mihi de hac re plura occurrunt relatu digna: tam manifesta enim et tam certa mihi videtur, ut eam pluribus argumentis probare supervacuum putem. Sed nonnullae obiectiones ad ipsam pertinentes mihi missae sunt Leovanio ante sex annos ad quas tunc temporis respondi, et quia earum author meas responsiones mala fide distortas et mutilatas in lucem edidit, ipsas ut a me revera scriptae sunt libenter mittam, si vel nutu signisices tibi gratas fore; omnique aliā in re quantum in me erit voluntati tuae ac perhonestis studijs obsequar. Vale.

Egmundae op de Hoef 5. Iulij 1643.



page 122, image: bs122

EPISTOLA MEDICI CVIVSDAM LOVANIENSIS ad R. DES CARTES, In qua agitur de motu cordis.

QVia tam frequentibus iisque semper avidis efflagitationibus meas contra tuam de motu cordis sententiam objectiones postulas, sepono tantisper alias opellas meas et tibi obtemperatum eo.

Imprimis, ut nunc video, sententia illa tua nova non est, sed vetus et quidem Aristotelica prodita lib. de respirat. cap. xx. verba ejus sunt. Pulsatio cordis fervori similis est, fit enim fervor, cum humor caloris operā conflatur, nam humor propterea se attollit, quod in molem adsurgat ampliorem. In ipso autem corde tumefactio humorum, qui semper e cibo accedit ultimam cordis tunicam elevantis pulsum facit: atque hoc semper sine ulla intermissione fit, nam semper humor ex quo natura sanguinis oritur, Continue influit. Pulsatio igitur est humoris concalescentis inflatio. Haec Aristoteles, quae a te ingeniosius et pulchrius explicantur Galenus noster contra a facultate aliqua cor moveri docuit, et omnes hactenus id docemus Medici, a quibus quod adhuc stem hae faciunt ratiunculae.

1 Cor e corpore exemptum pulsat adhuc aliquandiu, imo in partes minutas dissecto, singulae particulae diutule pulsant, atque ibi nullus sanguis influit vel effluit.



page 123, image: bs123

2 Si quis arteriae incisae calamum vel aeneam fistulam indat, ut sanguis permeare possit, et deinde arteriam vinculo constringat super fistulam, arteria non pulsabit infra ligaturam. Ergo pulsatio non fit ab impetu influentis sanguinis, sed ab alio aliquo, quod per tunicas arteriae influit. Est illud experimentum Galeni proditum lib. an sanus in art. cont. cap. 8. Neque dicendum id esse impossibile factu propter sanguinis arteriosi exsilitionem, quia potest haec caveri hoc pacto. Inijce arteriae duas ligaturas palmo vel amplius a sese distantes tum acuto scalpello incīde eandem arteriam inter dictas duas ligaturas, nullus effluet sanguis nisi qui continetur inter vincula, dein foramini facto inde fistulam, et liga iterum arteriam super fistulam impositam; solve vero duo priora vincula, sanguis libere per canalem profluet ad extremas usque arterias, neque tamen, quae sunt infra ligaturam, pulsabunt; solve ligaturam, rursus pulsabunt. Aliquid quidem sanguinis effluet per vulnus, sed quid tum? Equidem videre licebit, quod intenditur,

3 Si cordis dilatatio fieret a rarefacto sanguine multo longior et duralibior esset cordis diastole, quam nunc in animalibus est. Nam notabilis portio sanguinis in cor influit, quae ut tota aerescat tempore opus est, neque tam cito aut subito potest rarefieri, quam cito ac subito fit diostole. Etsi videamus oleum et picem igni incidentes confestim


page 124, image: bs124

maxime rarefior. Dein, neque in corde tantus calor, quantus in igne, quapropter non id efficere valet quod efficit ignis. Imo in piscibus pusillus calor est, et potius frigus, corum tamen corda peraeque celeriter ac nostri pulsant.

4 Si arteriae distenduntur a sanguine, quem cor in illas effundit, pars vicina cordi, quae proximi sanguinem illum recipit, tantum pulsabit, reliqua eodem tempore non pulsabunt. Quod enim e corde excutitur, non spargitur in omnes arterias subito, quia hoc repugnat motui corporis tam crassi. Atqui omnes totius corporis arteriae pulsant simul. Haec de caussa motus cordis.

Contra sanguinis circulationem quam cum Harvaeo adstruis haec habeo,

1 Sanguis arteriosus et venosus sic plane similis esset, imo idem, quod repugnat autopsiae [reading uncertain: overwritten by an old hand]. Ille flavior et floridior, hic nigricantior et tristior est.

2 Materia febrilis consistens alibi in venulis a corde remotis atque adeo, ut febrem intermittentem tantum efficit, deberet plures de die accessiones facere, toties scilicet, qnoties fit sanguinis illius et simul humoris febrilis reditus in cor, ponis autem reditum istum fieri centies, imo ducenties per diom.



page 125, image: bs125

3 In viro animali ligatis venis plerisque ad crus tendentibus, liberis relictis arterijs, deberet crus illud brevi temporis spatio mirum in modum tumescere: eo quia sanguis continenter per arterias influeret per venas. Atqui tantum abest ut hoc fiat, ut potius, si diu sinas ligatas venas, pars extenuetur defectu Nutrimenti.

Ad isthaec mea dubiola responsiones tuas tam avide expectabo, quam illa ipsa a me expostulasti.

RESPONSIO R. DES CARTES Ad Epistolam Medici cuiusdam Leovaniensis, in qua agitur de motu cordis.

NOn immerito tuas in meam de motu cordis sententiam objectiones percupide expectavi nam cum respicerem ad doctrinam, ingenium et mores tuos nec non ad benevolentiam qua me prosequeris, illas valde eruditas, ingeniosas, et nullo malignitatis praejudicio inquinatas fore sciebam: meque judicium non fefellit, Sed est quod gratias tibi agam, tum quia illas misisti, tum etiam quia monuisti quo pacto meam opinionem possim Aristotelis authoritate fulcire. Quippe cum ille homo tam foelix extiterit ut quaecunque olim sive cogitans sive incogitans scriptitavit, hodie a plaerispue pro oraculis habeantur,


page 126, image: bs126

nihil magis optarem quam ut a veritate non recedendo ejus vestigia in omnibus sequi possem. Sed ne quidem in hac re, de qua est sermo illud me fecisse ausim gloriari, licet enim ut ille pulsationem cordis ab inflatione humoris in eo concalescentis esse dicam, per humorem tamen istum nihil a sanguine diversum intelligo, neque loquor ut ille de tumefactione humoris, qui semper a cibo accedit, ultimam cordis tunicam elevantis, etenim si talia afferrem multis evidentissimis rationibus possem refutari; Et merito crederer ad nullorum animalium cordis fabricam unquam attendisse. Si tacendo de ventriculis vasis et valvulis, ultimam tantum ejus tunicam elevari affirmarem. Qui autem ex falsis praemissis (ut Logici loquuntur) verum casu concludit non melius ratiocinari mihi videtur, quam si salsum quid ex ijsdem deduceret; nec si duo, unus errando, alter recta via incedendo, ad eundem locum pervenerint, unum alterius vestigijs institisse est putandum.

Ad primum quod obijcis, nempe cordis e corpore exempti atque dissecti singulas particulas aliquam diu pulsare, licet ibi nullus sanguis influat vel effluat. Respondeo me fecisse olim hoc experimentum satis accurate, praesertim in piscibus, quorum cor excisum multo diutius pulsat, quam cor animalium terrestrium, sed semper vel iudicasse, vel, ut saepe fit, ipsis oculis vidisse nonnullas sanguinis reliquias in partem in qua pulsatio fiebat


page 127, image: bs127

ex alijs superioribus fuisse delapsis, et facile mihi persuasisse pauxillum sanguinis ex una cordis parte in alium paulo calidiorem illapsi huic pulsationi efficiendae sufficere. Notandum enim quo minor est quantitas alicujus humoris, tanto facilius illum posse rarescere: Et quemadmodum manus nostrae quo frequentius aliquem motum exercent, tanto paratiores ad eundem repetendum evadunt, sic etiam cor, qui a primo formationis suae momento indesinenti reciprocatione intumuit et detumuit, minima vi ad hoc ipsum continuandum posse impelli; Et denique ut videmus quosdam liquores quibusdam alijs admistos hoc ipso incalescere, atque inflari, sic forte etiam in recessibus cordis nonnihil humoris instar fermenti residere, cujus permistione alius humor adveniens intumescit. Caeterum haec eadem obiectio multo plus virium habere mihi videtur in vulgarem aliorum opinionem, existimantium motum cordis ab aliqua animae facultate procedere: Nam quo pacto quaeso ab humana anima ille pendebit: illi, inquam qui etiam in cordis partibus divisis reperitur, cum animam rationalem indivisibilem esse, et nullam aliam sensitivam vel vegetantem sibi adiunctam habere sit de fide?

Obiicis secundo illud quod Galenus prodidit in fine libri, an sang. in Art. cont. cuius quidem experimentum nunquam feci, nec iam facere est commodum, sed neque operae praetium esse existimo


page 128, image: bs128

positā enim illā pulsationis arteriarum causa quam pono, Mechanicae meae, hoc est Physicae, leges docent, intruso in arteriam calamo, et illā super ipsum calamum ligatā, oandem ultra vinculum pulsare non debere, solutā autem ligatura debere, plane ut Galenus expertus est; modo tamen calamus paulo angustior sit quam arteria, ut proculdubio supposuit, et te ipsum idem supponere ex hoc concludo, quod dicas soluta ligaturā nonnihil sanguinis per vulvas efluxurum, nam si calamus totam arteriae capacitatem impleret, quoniam accurate vulnus obturaret, ne minimum quidem sanguinis per illud elaberetur. Calamo autem in capacitate arteriae simul cum sanguine notante non mirum est illum eius motui non obstare. Notandum enim hunc motum non fieri ex eo quod sanguis e corde egressus per omnes arterias subito spargatur, ut in quarta tua obiectione supponis, sed ex eo quod partem arteriae magnae cordi proximam occupans totum alium sanguinem in eā ejusque ramis contentum expellat et concutiat, quod fit absque mora, hoc est, ut philosophi loquuntur, in instanti. Ponamus exempli causa B. C. F. esse



page 129, image: bs129

[gap: illustration]

arteriam, sanguine plenam, ut sunt semper, et in quam mane ex corde A nonnihil novi sanguinis ingreditur: Sic enim facile intelligemus hunc novum sanguinem non posse implere spatium B. quod est in orificio huius arteriae, quin alia pars sanguinis, quae prius implebat hoc idem spatium B. recedat versus C. indeque alias partes sanguinis trudat versus D. et sic consequenter usque ad E. adeo ut eodem ipso instanti quo sanguis


page 130, image: bs130

ascendit ab A ad B debeat arteria pulsare ad E. Necobstabit si fingamus in ea contineri calamum D. vel quodvis aliud corpus sive cavum sive solidum, modo libere natet in sanguine, quia aeque facile pelletur tale corpus versus E ac ipse sanguis. Superficies enim interna arteriarum est admodum laevis, et quoniam illae constant tunicis satis duris non se contrahunt ut intestina vel venae ad mensuram corporis quod in ijs continetur, sed etiam vacuae et in mortuo animali, patulae atque hiantes esse solent. Si vero sit alius calamus in E huic arteriae inditus, et super quem sit ligata, ut vult Galenus, licet sanguis per hunc calamum possit transire ad F. non tamen ibi concutiet latera arteriae, saltem notabiliter, quoniam ex angusto loco in latiorem tran seundo magnam partem suarum virium amittet, reliquasque potius secundum longitudinem arteriae quam secundum ejus latitudinem exercebit, ac proinde illam quidempoterit continuo affluxu implere, tumidioremque reddere, non autem distinctis subsultibus agitare. Nec alia ratio est cur venae per varias anastomoses arterijs conjunctae non etiam pulsent, quam quia ipsarum extremitates per quas sanguis ingreditur angustiores sunt earum alveis in quos fluit.

Possumus autem hoc experimentum Galeni duobus alijs modis tentare. Nempe vel in arteriam intrudendo calamum, sive tubulum alium


page 131, image: bs131

quempiam, qui sit tam crassus ut totam arteriae capacitatem replens ejus superficiei internae adhaereat, nec natare possit in sanguine, Vt ille qui hic ad D. appictus est, intus autem habeat cavitatem tam angustam ut non liberiorem transitum sanguini praebeat, quam ille qui hic videtur ad E. quo casu etiam non ligatus arteriae motum sistet. Vel rursus in arteriam intrudendo calamum, qui cavitatem habeat tam latam ut non minus liberum transitum praebeat sanguini quam vacua arteria: quo casu sive ligetur, sive non ligetur ejus pulsationi procul dubio non obstabit. an. sang. in art. c. 9. de usu pulsuum. c. 3. Nec est quod nos moveat authoritas Galeni varijs in locis affirmantis arterias non distendi ut utres quia implentur sed impleri ut folles (Itemque ut fauces et pulmones et pectus universum) quia extenduntur, illasque extentas extremis partibus et foraminibus ex quocunque loco sibi vicino attrahere quidquid ipsarum sinus implere idoneum est. Refellitur enim certissimo experimento, quod et antehac aliquoties, et hodie adhuc inter scribendum videre non piguit. Nempe vivi cuniculi thorace aperto, costisque ita diductis ut cor et aortae truncus apparerent, aortam satis longe a corde filo constrinxi, separatam ab ijs omnibus quibus adhaerebat, nequa suspicio esse posset aliquid sanguinis vel spiritus aliunde in ipsam quam ex corde influxurum: deinde scalpello eandem incidi inter cor et vinculum, vidique manifestissime eo


page 132, image: bs132

tempore quo extendebatur sanguinem per incisuram saliendo exilire, eo autem quo contrahebatur non effluere. At contra si Galeni opinio vera esset arteria ista singulis diastoles, momentis aerem per incisuram attrahere, nunquamque nisi tempore systoles sanguinem emittere debuisset. Vtnemini dubium esse posse mihi videtur. Pergens autem in hac animalis vivi dissectione mediam partem cordis illam scilicet, quae ejus mucro appellatur abscidi, sed ab eo momento quo fuit a basi separata ne semel quidem ipsam pulsare animadverti, quod occasione praecedentis objectionis hic moneo ut observes partes quidem cordis, quae sunt versus ejus basim aliquandiu pulsare, quoniam in illas aliquid novi sanguinis ex vasis et auriculis ipsis adhaerentibus influit, partes autem quae sunt ad cuspidem non ita. Caeterum postquam cordis mucro fuit abscissus ejus basis manens adhuc vasis appensa pulsav it satis diu, atque in ea commodissime aspexi duas illas cavitates, quae ventriculi cordis appellantur in diastole fieri ampliores, et in systole arctiores quo experimento Hervei sententia de motu cordis iugulatur, ait enim ille plane contrarium, nempe ventriculos in systole dilatari ut sanguinem recipiant, et in diastole coarctari, ut illum in arterias extrudant. Quae hic obiter adjunxi ut videas nullam sententiam a mea diversam fingi posse in quam certissima aliqua experimenta non pugnent. Nota, ut hoc experimentum recte fiat, non solam mucronis extremitatem, sed mediam partem totius cordis esse abscindendam, vel etiam amplius: idque


page 133, image: bs133

in cuniculo timido animali non in cane esse tentan dum. In canibus enim ventriculi cordis varios habent amfractus, quorum singulae cavitates dilatatione sanguinis ita extenduntur ut interim generalis cuju que ventriculi cavitas angustior reddi videatur. Quod forte illis imposuit qui cor in diastole constringi judicarunt. Atqui tunc illud dilatari vel ipso tactu probari potest, manu enim prehensam multo durius in diastole quam in systole sentitur.

Obijcis tertio si cordis dilatatio fieret a rarefacto sanguine multo longiorem et durabiliorem fore eius diastolen quam nunc est. Quod forte ita tibi persuades quoniam imaginaris istam rarefactionem esse similem illi, quae fit in Aeolipilis cum in ijs aqua vertitur in vaporem: sed varia ejus genera distinguenda sunt, aliter enim fit cum liquor plane in fumum sive aerem abit et formam mutat, quemadmodum in Aeolipilis, Aliter cum liquor formam retinet et mole tantum augetur. At primum modum sanguini in corde nulla ratione convenire manifestum est, Tum quia non fit totius liquoris simul, sed earum tantum partium quae ex eius superficie surgentes in aere finitimo se extendunt, ut fuse in Meteoris cap. 2. et 4. explicui: Etenim nullus est in corde talis aer nullaque superficies aeri finitima, sed ejus cavitates in vivisanimalibus quantae quantae sunt totae sanguine implentur, Tum quia si hoc esset non sanguis in arteriis, sed tantummodo vapidus aer contineretur. Nunc autem dubitat nemo quin sanguine sint plenae. atque hic obiter mirari licet quam steriles veri fuerint Antiqui,


page 134, image: bs134

apud quos eousque de hac re dubitabatur, ut Galenus integrum librum ad probandum sanguinem in arterijs natura contineri, conscribere dignatus sit. Altermodus rarefactionis, quo liquor mole augetur, rursus est distinguendus, vel enim fit sensim, vel in momento, sensim scilicet cum partes liquoris per gradus acquirunt novum aliquem motum, aut figuram aut situm, ratione cujus plura vel maiora quam prius circa se relinquunt intervalla Et in Meteoris explicui quo pacto talis rarefactio non tantum a calore sed etiam intenso frigore alijsque causis possit oriri. Fit denique rarefactio in momento, iuxta philosophiae meae fundamenta, quoties liquoris particulae vel omnes vel certe plurimae hinc inde per eius molem dispensae simul tempore mutationem aliquam acquirunt ratione cujus locum notabiliter ampliorem desiderant. Vltimum autem hunc modum eum esse quo sanguis rarefit in corde, res ipsa indicat, ejus enim diastole fit in momento. Atque si attendamus ad ea omnia quae scripsi in quinta parte libelli de methodo non magis ea de re dubitare nobis licebit, quam dubitamus an oleum et alij liquores ita rarefiant cum videmus illos in olla subitis subsultibus assurgere. Ad hoc enim tota cordis fabrica, ejus calor atque ipsa sanguinis natura ita conspirant, ut nullam rem sensibus usurpemus, quae certior esse mihi videatur. Nam quod ad calorem attinet etiamsi in piscibus


page 135, image: bs135

non magnus sentiatur, est tamen in eorum corde multo major quam in ullis alijs membris. At negas eam esse sanguinis naturam ut subito rarefiat, quia scilicet non est similis oleo vel pici sed magis aqueus humor et terreus. Tanquam si solis pinguibus hoc competeret. Nunquid ipsa aqua si tantum in eā vel pisces vel aliud quid coquatur ita solet intumescere? nec tamen sanguis eā magis aqueus dici potest. Nunquid farina subacta et fermentata etiam absque magno calore sic surgit? Nec tamen sanguis eā magis terreus videtur. Quid autem illi magis affine quam lac, quod igni appositum, cum ad certum gradum caloris pervenit etiam ita inflatur. At quid opus est alienis exemplis quorum magnam multitudinem chymia posset suppeditare cum ipse sanguis, si recens e venis eductus in locum aliquanto calidiorem quam ipse est incidat, etiam momento dilatetur. Vt aliquoties expertus sum. Veruntamen quia novi eam esse ejus naturam ut statim atque est extra vasa corrumpatur, et calorem ignis a calore cordis in quibusdam differre, non ideo affirmo sanguinis rarefactionem quae fit in corde similem esse in omnibus illi quae sic arte procuratur. Sed ut nihil hic te celem eam ita fieri existimo. Cum sanguis in corde intumescit maxima quidem eius pars per aortam et venam arteriosam foras erumpit, sed alia etiam intus manet, quae intimos eius ventriculorum recessus replens novum ibi caloris


page 136, image: bs136

gradum et quamdam veluti fermenti naturam adipiscitur: statimque postea dum cor detumuit novo sanguini per venam cavam et arteriam venosam illabenti celerrime se admiscens efficit, ut celerrime turgescat, in arteriasque discedat; Sed relicta rursus aliqua sui parte, quae fermenti vice fungatur. Vt panis fermentum fieri solet ex parte farinae jam fermentatae, vini fermentum ex uvarum reliquiis, et cerevisiae fermentum ex quadam ejus fece. Neque hic valde intensus caloris gradus requiritur, sed varius pro variā sanguinis singulorum animalium naturā. Vt neque cerevisia, nec vinum, nec panis, ex quibus magna pars nostri sanguinis exurgit, intenso egent calore ut fermententur, sed sua etiam sponte intepescunt.

Ad quartam tuam objectionem puto me jam supra satisrespondisse, quoniam ostendi, quo pactoarteriae omnes simul pulsent. Itaque superest ut ad ea quae contra sanguinis circulationem attulisti respondeam.

Primum est differentia inter sanguinem arteriosum et venosum, quam quidem ipsemet, in p. 52 libelli de Methodo, Herveo objici posse judicavi, quia per ejus sententiam nulla sanguinis mutatio in corde fieri intelligitur: At mihi, qui subitam ejus inflationem et quasi ebullitionem describo, ne eadem objiceretur non verebar. Nam quaeso quae res majoris et magis subitae mutationis causa in corpore aliquo esse potest, quam ebullitio ista et simul fermentatio? sed dices sanguinem ex arteriis per earum extremitates in venas influentem nullam ibi pati mutationem, ideoque illum in venis non diversum


page 137, image: bs137

esse debere, ab eo qui est in arteriis. Ad quam objectionem ut accurate respondeam, velim primo ut advertas nullam contineri guttam sanguinis in arterijs quae per cor paulo ante non transiverit, in venis autem semper esse aliquas quae ex arteriis non fluxerunt, quia nempe ab intestinis in illas semper aliquid humoris illabitur; Itemque venas omnes una cum hepate instar unius vasis esse spectandas. Quibus positis facile intelligitur sanguinem debere easdem qualitates, quas acquirit in corde in omnibus arteriis retinere: adeo ut si fingeremus illum per cor transeundo album fieri, ut in hepate fit ruber, nullus plane in arterijs nisi albus contineretur, nullusque in venis nisi ruber, albus enim qui continuo in illas ex arteriis influeret alteri jam rubenti permistus, non aliter quam aqua vino infusa, statim colorem ejus indueret. Praeterea est advertendum multa esse quae post quam incaluerunt ex hoc solo quod vel lente vel celeriter refrigerentur qualitates acquirunt valde diversas. Ita vitrum nisi lente refrigescat fit tam fragile ut nequidem aeri resistat, et eadem materia nunc in ferrum potest abire, nunc in chalibem pro diverso modo fusionis. Sanguis enim qui ex arteriā effluit cum vitro quod candensefornace eductum est ille autem qui ex vena cum vitro, quod lento igne recoctum est, potest conferri: Et intensissimus ignis for nacum non tantum posse videtur in chalybem vel vitrum quam moderatus cordis calor in sanguinem, qui nempe est humor ad mutationem tam paratus ut solus aer


page 138, image: bs138

tim atque e venis educt us est illum corrumpat.

Ad id quod addis de materia febrium intetmittentium nihil aliud dicendum habeo, quam me ne minimum quidem suspicari illam in venis residere, atque mirari opinionem istam nulla probabili ratione fulcitam multos habuisse sectatores, in quos tam fuse disputat Faernelius Path. l. 4. c. 9. ut authoritatem etiam authoritate refellam. Sed praeterea ille rationibus vincit, et inter caeteras unam habet quae sufficere mihi videtur. Nempe si materia febrium intermittentium procederet ex venis, vel nulla unquam esset duplex tertiana, vel omnis valde vehemens tertiana esset duplex, et idem est de quartana. Nullas autem rationes quae meae sint hic addo, nec de febribus dico quod sentiam, ne me ex unis difficultatibus in alias pertrahi sinam.

Superest experimentum de ligatis venis plaerisque ad crus tendentibus liberis relictis arterijs, quo facto dicis crus illud non intumescere sed potius paulatim extenuari defectu nutrimenti. Vbi sane est distinguendum, nam simul ac venae ita erunt ligatae proculdubio nonnihil intumescent atque si quam ex ijs [correction of the transcriber; in the print exijs] aperias infra ligaturam, totus aut fere totus corporis sanguis per illam poterit effluere, ut quotidie chirurgi experiuntur. Hocque ni fallor sanguinis circulationem, non dicam probabiliter persuadet, sed, evidenter demonstrat. Si vero diu sic ligatae venae relinquantur, ea quae


page 139, image: bs139

scribis vera fore mihi facile persuadeo, licet nunquam sim expertus, quia sanguis in venis ligatis stagnans brevi tempore valde crassus et alendo corpori parum idoneus evadet. Non autem novus continenter per arterias eo influet, quia ramulis, meatibusque alijs omnibus tum arteriarum tum venarum crasso sanguine obstructis, nullus ei locus patebit. Quinimo etiam forte ipsae venae aliquantum detumescent, nempe sero sanguinis in ijs contenti per insensibilem transpirationem abeunte. Sed nihil plane hoc facit in assertam circulationem.

SECVNDA EPISTOLA Medici cuiusdam Lovaniensis ad R. Des CARTES.

QVod ad responsiones tuas ad mea objecta attinet, petis tibi significari quo pacto eae mihi satisfecerint, nondum plene sunt quae adhuc enucleatius a te dici postulem.

Ad primum ais, in cordibus exemptis nonnullas sanguinis reliquias in partem in qua pulsatio fit ex alijs superioribus delabi. Observo etiam illas partes superiores, in quas ex alijs nihil delabi potest, pulsare, Subjungis hanc eandem objectionem multo plus virium habere in vulgarem aliorum opinionem existimantium motum cordis ab aliqua


page 140, image: bs140

animae facultate procedere. Hoc te non excusat fortassis neque haec, neque illa tua vera est motus illius causa. Nihil ominus ego vulgarem opinionem salvam facere mihi posse videor, Nam etsi in corde humano exemto anima non sit, nec consequenter etiam facultas, instrumentum autem animae illis aliquantisper est, spiritus scilicet in virtute animae agens. Sic existimo in cadavere hominis subito decollati sieri attractiones et coctiones et assimilationes alimenti perinde uti in vivente, quandiu calor et spiritus vivificus cadaveri inest.

Ad secundum dicis: Motum arteriarum fieri ex eo, quod partem arteriae magnae cordi proximam sanguis occupans totum alium sanguinem impellet etc, Non ita fieri docent Casus chirurgici vulnerata arteria, maximum opus et labor chirurgieis est, ut sanguinem sistant: intrudunt pulveres astringenres et linteo et nescio quae in ipsum vulnus arteriae: adeo ut per ist a aliena corpora arteriae impacta discontinuent sanguinem, qui est in arteria infra vulnus ab eo qui est supra: attamen motus arteriae infra vulnus non sistitur, neque illa corpora libere fluitant cum sanguine in arterijs, sed fixa et impacta sunt: alioquin enim non sisteretut sanguis.

Postea addis, si in arteriam intrudatur calamus tam crassus ut totam capacitatem eius repleat, intus autem cavitatem habeat angustam, ita ut non


page 141, image: bs141

praebeat liberum transitum sanguini, eo casu non ligatus etiam motum sistet, atque ideo putas venas non pulsare etc. sive intus a tabula liber sanguinis transitus impediatur, sive foris a circumjecto aliquo corpore arteriam comprehendente id ipsum fiat, perinde est, uti puto. Atqui quantum cumque a corpore extrinsico angustentur arteriae et comprimantur, modo non penitus collidentur et constringantur tunicae, motus non aufertur. Est hoc certissimum, Ergo etc. Quae de viva cuniculi sectione adfers vera sunt, et Gal. quoque in lib. de adminis. Anat. idem prodidit admirans quomodo basis cordis ultimo pulset.

Ad tertium inquis etsi in cordibus piscium non magnus calor sentiatur, est tamen illic major quam in alijs eorum membris Sit ita: Non tamen est tantus, ut posset sanguinem piscium rarefacere, et quidem tam celeriter. Manus nostrae multo sunt cordibus piscium calidiores ac hae sanguinem piscium continentes id non faciunt.

Confugis deinde ad fermentum cordiale, quod rarefaciet sanguinem, quod fermentum vereor ne figmentum sit. Et ut non sit: quomodo inquam tam celeriter rarefaciet: hoc enim vero contra Naturam geniumque fermenti est, haec igitur explicari adhuc desidero. si lubet: si operae pretium non videatur, et satis explicata


page 142, image: bs142

putes, supersede et conabor per me tua concoquere. Caetera quae dicis pro circulatione sanguinis, utcunque habent, neque ea sententia valde displicet.

RESPONSIO R. DES CARTES Ad secundam Epistolam Medici Lovaniensis

DIligentiae tuae tum in respondendo, tum in aliorum ad me litteris mittendis multum debeo. Et ea quae rursus obijcis nequaquam contemnenda, sed siquid aliud, responsione accurata digna esse mihi videntur. Ad primum enim optime mones cordis exempti superiores partes praecipue pulsare, unde concludis hanc pulsationem a sanguinis illapsu non pendere. Sed duo hic sunt advertenda, quibus puto hanc difficultatem radicitus extirpari. Vnum est illas cordis partes quae superiores vocantur, nempe quae ad basim, duplices esse alias scilicet quibus inseruntur vena cava et arteria venosa, quae quidem non moventur ob rarefactionem novi sanguinis in eas delabentis postquam auriculae et vasa omnia illis adhaerentia sunt abscissa, Nisi forte quatenus aliquid ex coronaria, vasisque alijs per cordis substantiam sparsis, quae tunc omnia circa basim aperta sunt, in ipsarum cavitates fluit; Alias vero, quibus inseruntur vena arteriosa et arteria magna, quae omnium ultimae


page 143, image: bs143

debent pulsare, etiam mucrone cordis abscisso, quia nempe cum sanguis per illas egredi sit assuetus, tam faciles ibi vias invenit, ut omnes ejus reliquia quae in dissecti cordis partibus reperiuntur, eo tendant. Alterum hic notandum, est, auricularum cordis partiumque illis adiacentium motum valde diversum esse a motu reliquae eius molis, non enim in ijs ideo percipitur quod sanguis rarefiat, sed ideo tantum quod ex illis affatim delabatur: saltem corde iam lacero et languenti. Nam in vegeto adhuc et integro alius auricularum motus etiam apparet, qui sit ex eo quod sanguine repleantur. Partes autem cordis superiores usque ad ea ventriculorum loca quibus extremitates valvul arum tricuspidum inseruntur interdum reliqui cordis, interdum auricularum motum imitantur. Quibus notatis, si non graveris ultimos cordis alicujus moribundi motus attente considerare, non dubito quin facillime proprijs oculis sis percepturus partes ejus supremas, hoc est illas ex quibus sanguis in alias delabi debet, nunquam tunc moveri nisi eo motu quo vacuantur, Atque ventriculis secundum longitudinem scissis videbis interdum auriculas ter aut quater agitari, et singulis vicibus aliquid sanguinis in ipsos mittere, priusquam cor semel pulset aliaque multa quae sententiam meam omnia confirmabunt. Petes autem fortasse quomodo per illum solum sanguinis ex auriculis cordis delapsum tantus motus in ijs fieri possit quantus tibi


page 144, image: bs144

tunc apparebit. Cuius rei duas causas hic exponam. Prima est, quia vivo animali cum sanguis non continuo et aequali motu sed per interrup ta momenta ex auriculis in cor affatim decidat, fibrae omnes partium per quas transit ita conformantur a natura, vt si vel minimum quid per eas delabatur, tantundem fere et tam cito debeant aperiri, quam consueverunt cum magna sanguinis copia transitum praebent. Altera est, sanguinis rorem exiguum ex vulneratis partibus cordis exudantem cogi debere in guttulam satis insignis magnitudinis priusquam in medios eius ventriculos fluat, eodem modo quo sudor e cute sensim emergens aliquamdiu ibi haeret donec guttae ex eo formentur, quae subito postea in terram cadunt. Cum vero ad hoc quod subiunxi, nempe tuam obiectioncm plus virium habere in vulgarem aliorum opinionem quam in meam, respondes hoc me non excusare, verum dicis, et ideo etiam mei moris non est in alijs refutandis tempus terere. Sed vt te ad meas partes pertraherem non inutile fore putabam, si nullas alias esse, quas potiori iure sequi posses, ostenderem. Verum imitari vis egregios illos belli duces qui cum arcem aliquam, quae male munita est, seruandam susceperunt, licet obsidentibus resistere se non posse agnoscant, non tamen ideo protinus ijs se dedunt, sed malunt omnia prius tela consumere et extrema quaeque experiri: Vnde fit vt saepe dum vincuntur plus gloriae quam ipsi victores reportent.


page 145, image: bs145

Nam cum vt explices quo pacto cor in hominis cadauere ab anima absente moveri possit, confugis ad calorem et spiritum viuificum tanquam animae instrumenta quae in virtute eius hoc agant, quid quaeso aliud est quam extrema velle experiri: Etenim si haec instrumenta interdum ad hoc sola sufficiant, cur non semper? Et cur potius imagmaris illa in virtute animae agere, cum ipsa abest, quam ista animae virtute non indigere, nequidem cum adest: Ad secundum quod ais de modo quo chirurgi laesae arteriae sangumem sistunt, respondeo quoties pulsatio vltra vulnus non cessat alveum ipsum arteriae per quem sanguis fluere consueuit non obturari, sed tantummodo foramen in cute et carnibus per quod e corpore egredi posset. Ad id autem quod subiungis, respondeo magnum esse discrimen inter arteriam in qua sanguinis transitus a tabulo immisso impeditur, et illum quae vinculo foris circumiecto redditur angustior: Nam licet sententia Galeni dicentis motum arteriarum pendźre a vi quadam per earum tunicas fluente nullo modo probabilis mihi videatur, valde tamen rationi consentaneum esse puto partibus arteriae ante vinculum concussis vlteriores etiam ex consequenti moveri, saltem quando vinculum non est tale vt motum tunicarum arteriae plane sistat, quale vix in casu proposito esse potest. Atqui si quae pars arteriae multo angustior alijs reddatur, et simul eius tunicae eo in loco motu


page 146, image: bs146

omni priventur, a quacumque demum causa id fiat, partium sequentium pulsationem cessaturam etiam esse firmiter credo.

Ad tertium causaris frigus piscium vt neges sanguinem in eorum corde ratefieri, sed si mihi nunc hic adesses, non posses non fateri etiam in frigidissimis animalibus motum istum a calore procedere videres enim anguillae: corculum perexiguum, quod hodie mane ante horas 7. vel 8. excidi, dudum plane mortuum atque in superficie iam siccum, mediocri calore foris ei admoto reviviscere, et rursus satis celeriter pulsare. Vt autem scias non solum calorem sed etiam sanguinis allapsum ad hoc requiri, ecce illud immitto eiusdem anguillae sanguini, quem in hunc vsum seruaveram, et deinde calefaciendo officio vt non minus celeriter et insigniter pulset quam in vivo animali. In hoc autem corde perspicuo etiam vidi hodie mane, quo de motu partium cordis superiorum, dum sanguis ex ijs effluit, supra scripsi: Etenim tota eius patte amputatā cui vena cava inserebatur, et quae proprie suprema omnium dici debet, obseruaui sequentem partem, quae tunc suprema erat non amplius cum reliquo corde pulsare, sed tantum sangumem ex vulnere rorantem in se interdum recipere cum quodam motu ab illo pulsationis prorsus diuerso. Verum quia si quando forte incidas in simile experimentum videre pcteris cor eiusmodi frigidorum animalium saepe


page 147, image: bs147

pulsare licet nulla sanguinis aliunde in illud illabentis suspicio esse possit, ibo hic obuiam obiectioni quam inde merito desumeres, et dicam quo pacto pulsationem istam fieri intelligam. Primum obseruo hunc sanguinem multum differre ab eo calidiorum animalium, cuius scilicet, cum e corpore eductus est, partes subtilissimae momento temporis in auras euolant, et quod superest partim in aquam, partim in grumos facessit: hic enim anguillae sanguis tota die, non dicam incorruptus, sed saltem quantum visu possum percipere non mutatus mansit, semperque multi vapores ex eo egrediuntur, adeo vt ij, si vel minimum calefiat, instar fumi densissimi assurgant. Praeterea memini me alias vidisse cum ligna viridia vrerentur, vel poma coquerentur, vapores vi caloris ex eorum partibus interioribus emergentes non modo per angustas corticis rimas exeundo ventum imitari, quod nemo non aduertit, sed etiam interdum ita dispositam esse partem corticis in qua tales rimae fiunt vt aliquantum intumescat priusquam rima aper iatur, quae deinde rima apertā confestim detumescit, quia nempe omnis vapor illo tumore inclusus affatim tunc egreditur, nec novus tam cito succedit. Sed paulo post vapore alio succedente pars eadem corticis rursum intumescit, et rima aperitur, et vapor exit vt prius. Atque hic motus saepius repetitus pulsationem cordis, non quidem vivi, sed eius quod hic habeo ex anguillā excisum


page 148, image: bs148

perbelle imitatur. His autem animaduersis nihil magis obvium est, quam vt iudicemus fibras ex quibus cordis caro componitur ita esse dispositas vt vapor inclusi sanguinis ijs attollendis sufficiat, atque vt ex eo quod ita attollantur magni meatus aperiantur in corde, per quos omnis ille vapor statim evolat, et cor detumescit, etc. Quod confirmare libet alio casu hodie etiam a me obseruato, nempe abscidi corculi anguillae partem supremam (hoc est illam cui vena cava inserebatur, et quae eodem ibi officio fungebatur quo dextra auricula in terrestrium animalium cordibus) ipsamque, cuius confusa lineamenta nihil aliud quam guttulam crassi sanguinis referebant, in ligneo vase separatim servari vt experirer an aliqua in ea pulsatio appareret, sed nullam plane initio deprehendi, quia nempe, vt paulo post agnovi, cum multi meatus ibi essent aperti et patentes, vapor omnis e sanguine emergens continuo et non impedito motu evolabat. Sed post horae quadrantem vel amplius, cum ista sanguinis guttula, cui nempe cordis particula innatabat, in supersicie siccari, et quadam veluti cute obduci caepisset, manifestam in ea pulsationem aspexi, quae calore admoto incresrebcebat, et non destitit donec omnis humor sanguinis fuerit exhaustus.

Caeterum valde miror id quod attuli de fermento tibi videri figmentum, et me ad illud consugisse, tanquam si valde vrgerer, et aliter me tueri


page 149, image: bs149

minime possem, nam certe absque ea mea sententia facillime et explicatur et demonstratur, sed eā admissā necessarium est etiam fateri aliquid sanguinis in corde rarefacti ex una eius diastole in aliam remanere, atque ibi se permiscendo sanguini de novo advenienti rarefactionem eius adiuvare, qua in re fermenti naturam et genium plane refert.

IOHANNI BEVEROVICIO, Senatori, et Medico Dordrechtano, ANCH. ab ANDLA, M. S. P. D.

NObilissime Vir, En donum Amplitudini tuae toto affectu oblatum, cuius usu animus tuus varijs contradictionibus et conciliationibus satiabitur, utinam majus offerre possem, Andlam tuum benignissimum videres. Nuperum tuum suave et literatissimum colloquium medullitus animo haeret, avideque exaudire rursum gestio. Dabitur occasio, ut maiora, et profundiora inter nos pertractentur, dummodo mihi ansa quaestionis enucleandae suppeditetur, cuius tui ingenij sagacitas copiam exhibebit quamprimum. Interim vale Vir absolutissime, et me animae dimidium tuae amicis adnumera. Datum Hagae Comit. VIII. Iun. M DC CXLII.



page 150, image: bs150

ANCHISAE ab ANDLA, Medico Leovardiensi, et gubernatori Frisiae, nec non Consiliario status foederatae Belgicae, IOH. BEVEROVICIUS. S. D.

NObilissime, et Amplissime vir, Non satis habuisti praesentem me incredibili benignitate tibi obligasse, nisi cumulando beneficia beneficijs, etiam absentem munere insigni large effuseque donares. Cum lucubratiuncula, quae brevi, ut dixeram, prodibit, offeram post paucos, ut et nunc, quando aliter non possum, animum memorem ac gratum, gratiorem utique, ubi ero solvendo. Valde me illud in tuis exhilaravit de colloquio nostro apud popularem tuum, et meum affinem Veltdrielium, a vobis in conventu Ordinum generalium delegatum. In isto cum et plantas indigenas unicuique regioni sufficere, et nostrum quoque Belgium ijs ad sanitatem, et morbos [gap: Greek word(s)], mihi [gap: Greek word(s)] te exhiberes, equidem domum redux, rationes omnes, quibus ea sententia stabiliretur, in chartam conjeci, lucem, te prius consulto, nec nisi probante, visuras. Interea, quia ansam quaeris alicuius enucleandae quaestionis, mitto contrarias plane opiniones de Menthae viribus materiam neque a meo instituto,


page 151, image: bs151

eum in herbis versor, neque a tuo de contradictionibus dono alienam. Solet olim apud Graecos celebrari proverbio hic versus,

[gap: Greek word(s)]
Mentam nec comedis, nec plantes tempore belli.

Aristoteles huius rei caussam quaerens XX. Probl. XXXVI. hanc problematice reddit: [gap: Greek word(s)]. An quia Menta refrigerare corpora potest, ut corruptione constat seminis genitalis? Id autem ipsum adversum omnino est ad fortitudinem, atque animositatem, quamvis genere sit idem. Quae refrigerare dicitur Aristoteli, eam Hippocrates, nec non Dioscorides calidam statuunt, et Galenus quidem tertio ordine. Hoc odor eius, sapor, et liquefaciendi facultas non obscure indicant. De odore Plinius XIX. Nat. VIII. Mentae nomen suavitas odoris ( [gap: Greek word(s)] enim appellatur) apud Graecos mutavit, cum alioqui Mintha vocaretur: unde veteres nostri nomen declinaverunt, non tamen exacte, ut solent Romani, Graecas literas expresserunt, Mentam scilicet pro Mintha, ut etiam apparet ex epist. Ciceronis ad Paetum lib. IX. ubi pro Stoicis disputat de libertate loquendi: Ruta, et Menta, recte utrumque volo mentam pusillam ita appellare, ut rutulam: non licet, Iunguntur odore fragrantes in Priapeijs.

Mentamque olentem cum salubribus rutis.

Eodemque epitheto donatur ab Ovidio. X. Metam.



page 152, image: bs152

an tibi quondam
Foemineos artus in olentes vertere mentas
Persephone licuit?

Vbi respicit ad fabulam, cuius meminerunt Strabo, et oppiani interpres, qua Mintha, Plutoni adamata nympha, fingitur, a Proserpina in hanc herbam mutata. Sed haec [gap: Greek word(s)]. Pergit Plinius: Grato menta mensas odore percurrit in rusticis dapibus. Et lib. XX. cap. XIV. Mentae ipsius odor animum excitat, et sapor (qui Galeno acer, a calore in tenui siccaque mater a) aviditatem in cibis. Ipsa acescere, aut coire, densarique lac non patitur, eadem vi resistere, et generationi creditur, cohibendo genitalia densari. De lactis prohibenda coagulatione consentiunt Dioscorides, et Cassianus, de foecunditate, sive conceptione cum Hippocrate idem Dioscorides lib. III. cap. XXXV. cui [gap: Greek word(s)], vulvae ante coitum admota, conceptionem impedit. Vt iam non in dubium vocem, quomodo, cum adstringat atque siccet, vt scribit Dioscorides, aeque maribus, ac foeminis (quod est apud Plinium cit.) sistat sanguinem, et purgationes inhibeat: arterias humidas siccet, siccas adstringat, quomodo inquam, semen (vt vult Hippocrates) ita liquefacere potest, vt essluat: ea tantum examinabimus, quae spectant interpretationem problematis. Hippocratis locus est lib. II. [gap: Greek word(s)], quem haec apponam: [gap: Greek word(s)]


page 153, image: bs153

[gap: Greek word(s)]. Menta calefacit, urinam concitat, vomitus comprimit, si quae ea saepe numero quis vescatur, illius semen ab ipsa ita liquatur, vt fluat, ad haec tentiginem arcet, imbecillumque corpus reddit. Ex quibus verbis emendandum Aristotelem censet Mercurialis IV. Var. Lect. VIII. et apud eum pro [gap: Greek word(s)] legendum vult [gap: Greek word(s)], quod menta non refrigeret, sed colliquet. Quia in hanc arenam me, vir clarissime, provocasti, ne [gap: Greek word(s)] sim, quaeram an non queat retineri vulgaris lectio, si intelligere, et docere voluisse dicatur Aristoteles (vt medici Rhabarbarum, et alia, licet calida, refrigerare statuunt, quatenus bilem, quae calefacit, educunt) mentam refrigerare, cum saepius comesta liquefaciat, et effluere cogat semen, quod alias calore et spiritibus corpus fovet, ac proinde id ipsum frigidius, et debilius relinquere? Et profecto ratione seminis, quod Hippocrati igneum, et aereum dicitur, non testium, (licet in ijs alterum caloris fontem statuat Galenus) cum frigidi sint, et exangues, totus corporis habitus in eunuchis redditur frigidior. Quod et apud Plinium loco iam laudato pro genitalia Mercurialis legit genituram, aut genitale ibi, et lib. XX. cap. XXI. pro genitura eum putat vsurpasse paucis discutiendum. Loco isto, de Malva ita scribit: Semen tritum adalligant brachio, genitale non continentium, subintelligo semen, nam illa vox repetenda. Et hoc est genitura. Virgilius II. Georg.


page 154, image: bs154

sumit de seminibus, quae terrae mandantur.

Vere tument terrae, et genitalia semina poscunt.

Sed quid facies iis, quae proxime sequuntur? Adeoque eae Veneri nascuntur, ut semen unic aulis aspersum genitali, foeminarum aviditates augere ad infinitum, Isocra es tradat. Hic Genitale non potest aliter accipi, quam pro pudendo muliebri, quod etiam genitale arvum dicitur poetae. Quid si igitur his Plinii verbis cohibendo genitalia densari, statuamus expressum esse illud, quod statim citavimus, Hippocratis [gap: Greek word(s)] prohibet extendere, arrigere, seu mentam pusillam densiorem et majorem reddere. Ita densa relaxantibus opposuit poeta I. Georg.

--- et Iupiter humidus austris
Densat, erant quae rara modo, et quae densa relaxat.

Malim tamen loco Pliniano subintelligere semina. Quod Ciceroni membrum virile, Plinio sunt absolute virilia, qui etiam genitale loco jam allato dixit pro genitali membro, et sic sanguinem menstruum appellamus, et absolute menstruum; atque eodem fortassis modo liceat dicere genitale semen, et simpliciter genitale, ut videtur arbitratus fuisse Mercurialis. Sed haec propemodum [gap: Greek word(s)]. Posito jam Aristotelem, vel ex emendatione Mercurialis, vel ex interpretatione nostra, non pugnare cum Hippocrate, et utrumque statuere mentam calidam semen corrumpere, et Veneri obesse, quomodo eos conciliabimus cum Dioscoride, qui scribit eum [gap: Greek word(s)]


page 155, image: bs155

Venerem stimulare? Ne nihil dicam, aliquid in medium afferre placet, quo, quae e diametro sibi opposita videntur, coaptari forte possint. Quid si statuatur Mentam modico usu, et cum quis eam comedere primum incipit (nam Dioscorides absolute id ei adscribit) ad coitum, et seminis excretionem calore suo, et acrimonia incitare, deinde crebriore usu (Hippocrates hanc conditionem addit, [gap: Greek word(s)] üsdem qualitatibus turgentes spiritus disnpare, semenque adeo liquidum reddere, ut sponte effluat, unde corporis refrigerium, et debilitas? At tali corpore, nec fortes, nec animosi, ac propterea proeliis minime idonei. Quia etiam bello solenne est

[gap: Greek word(s)].

quo alii in defunctorum locum succedere possint, non serendae tum temporis, nec plantandae mentae, quae [gap: Greek word(s)] impedit ideoque [gap: Greek word(s)] dicta. Haec de Menta. Decreveram similia addere de Lauro, et Hedera, doctarum proemiis frontium: sed video me jam dudum transiliisse limites epistolae, quare desinens peccare in publica commodo [gap: Greek word(s)] (qui nihil asserens scripsi) donec politissima judicii tui lima haec impolita radantur. Vale, Vir amplissime, et me nominis tui cultorem amare perge. Dordrechti Id. Iun. M DCC XLIII.



page 156, image: bs156

IOHANNI BEVEROVICIO, Senatori et Medico Dordrechtano, et primariae Batavorum urbis ad comitia Ordinum Bataviae delegato. ANCHISES AB ANDLA. S. P. D.

VIr eximie; Debueram et voluntas huc ferebatur ad tua citius respondere, sed invalitudo et publicarum occupationum cumuli retinuerunt, tandem igitur in Batavos regressurus per festinantiam facere coactus quod spatijs exclusus iniquis mente libera et per otium non potui, illevi chartae, quae legis, eruditione tua indigna et non cognoscenda homini [gap: Greek word(s)]. Nam et ante longum tempus his literis repudium misi. Praetereo priora literarum tuarum, recta ad [gap: Greek word(s)] me confero.

In Aristotelis loco vindicando ab emendatione Hieronymi Mercurialis, nihil impedit, quo tibi non assentior. Sect. XX. probl. 2. quae adducis Proverbialis est versiculus.

[gap: Greek word(s)] Quaerit Philosophus an non haec subsit ratio, quae Adagio huic originem dederit, [gap: Greek word(s)]


page 157, image: bs157

[gap: Greek word(s)]. Quod verto: An quia infrigidat corpora? Id quod indicat corruptio seminis. Hoc autem adversum fortitudini et animo, cum idem sit genere. Semen corruptum indicat, [gap: Greek word(s)] infrigidationem corporum, quia calor constringit et densat. Esus autem mentae liquidam et ineptam reddit genituram ob infrigidationem, Sic in ijs, qui perfusi vino Corpora et liquefacti [gap: Greek word(s)], ob futilitatem et refrigerationem seminis. Cito evanescunt illae [gap: Greek word(s)], quia effluit genitalis humor ob defectum crassitiei debitae. Talem naturam vini immoderatior usus semini communicat et facit hoc idem iuxta Aristotelem [gap: Greek word(s)]. Quibus vero Natura flaccessit [gap: Greek word(s)], in eis facile remittit impetus belil ardoique animi [gap: Greek word(s)], priusquam opera Heroica edere possint, ad quae et impetu et continuato feruore Martis pulli indigent.

Sed mentam refrigerare [gap: Greek word(s)] et insolitum est, quia ommno candae quautatis esse persuasum habent. Facilis videtur esse responsio, non eodem modo [gap: Greek word(s)] vsurpari. Dicitur enim id [gap: Greek word(s)]. quod frigidi sensu perfundit et rigorem commumcat: et altera notiore est languidum et debile reddere. [gap: Greek word(s)] qui dicantur, notum illi valido impetu et


page 158, image: bs158

actuose feruntur, inque caeptis suis constantes, quicquid molestiarum obvenit, devorant. Non enim ad opus prosiliunt tantum subiti, sed et persistunt, instant, vrgent, [gap: Greek word(s)] languidi sunt et debiles, si forte exiguus quidam calor excitaverit, qui extrinsecus inciderit, is cito evaporat primis motibus et destituit. [gap: Greek word(s)] hoc sensu, vegeta, acria, valida, et [gap: Greek word(s)], languida et debilia.

Dicamus ergo Hippocratem medicorum more locutum esse de sensu caloris, quo Menta afficit et imbuit corpora; Aristotelem autem loqui de effectu ex calore tali resoluente, quo corpora effaeminantur et elanguescunt. Et haec ipsa sunt, quae tu vir Praestantissime dixisti. Menta liquefacit calore suo acri et facile penetrante. Hinc est [gap: Greek word(s)], qualia, teste Aristotele, non tantum debene esse [gap: Greek word(s)]. Penetrabilitas illa liquefacit, vnde fluor et asfluxio. [gap: Greek word(s)], ait idem ille Aristoteles, cito enim, qui inest calor, extenuat. Non tam communicat et indit corpori calorem, quam vim extenuandi; deinde ob extenuationem debilitat et infrigidat. Si calor ipsi inesset non cum acrimonia, posset corroborare, nunc autem acrimonia ista diffindens et dissoluens, inducit resolutionem et exspirationem spirituum, languorem aut debilitatem.

Irritat quidem venerem, sed nimio et frequenti


page 159, image: bs159

vsu semen liquefactum effluit sine [gap: Greek word(s)]. Voluerit eigo Philosophus debilitari ea potestate mentae corpora, quia liquefiant, sicuti semina extenuatione illa corrupta nihili sunt. Ideo [gap: Greek word(s)] dilutum et tenue.

Odoratissima menta est, vnde sortita apud Graecos vocabulum [gap: Greek word(s)], quamvis Plutarchus deferre velit ab hoc [gap: Greek word(s)] vicinam tamen affinemque herbam.

At quia [gap: Greek word(s)] vt ait Florentinus 12. [gap: Greek word(s)], muliercuiis [gap: Greek word(s)] fiat, quod habitum corporis frigidum efficiat. Igitur [gap: Greek word(s)] non de infrigidatione prima, quae est actus communicati a menta, sed de habitu consequente intelligamus. Haec est [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)], efficiuntur [gap: Greek word(s)], qui saepe edunt mentam, licet titillatio in illis sit, hoc est [gap: Greek word(s)] Dioscoridis, tamen ea sine effectu est, quia non arrigit ob tenuitatem et fluiditatem nimiam [gap: Greek word(s)]; si arrigat cito remittit, quia debile corpus reddit et spiritus dissipat.

Igitur menta diuerso respectu calefacit et refrigerat. Calefacit, quia concitat feruore suo venerem et irritat, Refrigerat, quia spirituum dissipatione et incisione humorum, debilitat et languefacit.

Tribuit ipsi Hippocrates [gap: Greek word(s)] colliquare quod omnino est [gap: Greek word(s)], quod


page 160, image: bs160

rarefacit et relaxat et soluit, separatque [gap: Greek word(s)] Aristoteles: [gap: Greek word(s)]. Sic et ipsi [gap: Greek word(s)] a calore. Nos illum calorem ab elementari distinctum esse arbitramur, qui est in saporibus, nec nisi per resolutionem corporum sentitur, scilicet totius substantiae aut quinti Elementi, sed haec huius loci non sunt.

Genitalia apud Plinium, omnino est genitabilis humor, [gap: Greek word(s)], quem densari oportetad generationem, quique non continetur ā [gap: Greek word(s)]. Ita accedimus politissimo tuo iudicio, et quī aliter possemus vir clarissime et eruditissime, cum ipsa res et ratio loci approbent.

Tu quidem crocitationes nostras admittes suauissimis Musarum tuarum cantionibus succinere, et similis farinae alia volentibus nobis proferes. Huc et Patriae usibus te Deus Opt: Max: diurnare velit. Vale et me amare perge.

Ex Andlano meo in Ried ipsis Calendis Septemb. 1643.



page 161, image: bs161

IOHANNI BEVEROVICIO. BALTHASAR LYDIVS. S. P. D.

CLariss. D. Doctor, de Lyncurio quod quaesivisti iudicium meum en habes, sed languens, vt ego nunc, animo et corpore. Ne vager, hoc [gap: Greek word(s)] hanc lineam observabo. Dicam de nomine, postea de viribus.

Nomen Ebraicum [LESCHEM], cuius mentio Exod. 28. 19. Lyncurium et Ligurium quidam verterunt. Targum Chaldaicum habet, [KANCCERE], vbi tres consonantes nominis Lyncurij habes N. C. R. quae affinitas nominis non prorsus est spernenda. Graeci [gap: Greek word(s)] Neutro genere vocant. Sic Iosephus de captiv. Iud. lib. 2. Lib. 3. Antiq. Iud. cap. 8. legitur, [gap: Greek word(s)], interpres habet Lyncurius.

Alijs autem scribentibus [gap: Greek word(s)], vbi audis [gap: Greek word(s)], fabula hinc nata est de Lyncis vrina, ex qua lapis concrescat, cum potius a Liguria, vt Strabo libro 4. Geographiae indicat, nomen habeat, [gap: Greek word(s)]. Sed non tantum Plinius Natur. nut. lib. 37. cap. 10. fabulam hanc de urina lyncis ridet, sed etiam Brodaeus Miscellan. lib. 3. cap. 10. scribit enim, eos, qui Lynces diu voluptatis gratia in leporarijs suis


page 162, image: bs162

aluerunt, mejentesque [gap: Greek word(s)] observarunt, earum egestam vrinam, nunc terra, nunc arena permixtam condiderunt, nunquam tamen depraehendisse ex ea concreta, aut congelata, Lyncurium nasci.

Sed fortasse solum et coelum huc aliquid faciunt, itaque nuto.

Doctisssimus Gesnerus, in libro de figuris lapidum pag. 89. et 90. ait: Si quis vnquam Graecorum Lyncurium quod non esset succinum, vidit, Belemnitas vidit, sagittam seu [gap: Greek word(s)] referentes, interdum Succini Falerni colorem habentes, et pellucentes, paleas, aliasque res minutas instar succini attrahentes. Lapis quem mihi D. Doctor ostendit, est ex specie nigricantium, cuius Gesnerus loco laudato meminit, qui radios a centro diffundit et odore si fricetur accedet ad cornu vel os vstum, aut felium vrinam. Nisi forte, (nam experimentum non cepimus) fragmentum tuum, illius sit generis, quod odore prorsus caret. Germani vocant Luchsteyn, a lynce, et Schossteyn a similitudine teli, quod vt diximus, refert.

Nomen habes. Nunc de viribus quaedam, sedparca manu admetiar.

Vis causam? Non valde ego credulus illis, quae Evax Rex Arabum, atque alij de gemmis scripserunt. Vnum si noris, omnes noris. Multa in illis libris Magiam vetitam redolent, et praxis stultorum quoque magistra, docet quam vana sint, quae tanto


page 163, image: bs163

molimine multi de Gemmis scripserunt. Rectius ergo Medicorum filij fecerint, si in morbis acutis et periculosis, qui celeritatem postulant, a talibus pharmacis manum abstineant, certiora sectantes. Galenus 9. simplicium, Gemmas, vires suas habere dicit, partim secundum substantiae totius proprietatem, partim secundum qualitates effectrices, quas [gap: Greek word(s)] contemplatur. At substantiae totius proprietates, humanae rationis fugiunt captum, quis enim intelligit mixtionis modum, aut formae specificam rationem, ex quibus tamen proprietatis cognitio, vera methodo colligenda esset?

Qualitates effectrices, vestra [gap: Greek word(s)] in dubium vocat, nam Medici hic certant, et adhuc sub iudice lis est. Quin ergo omilsis incertis, certiora sectamini?

Quae de viribus Lyncurij afferuntur, haec fere sunt.

Theophrastus de lapidibus, editionis Heynsianae pag. 395. Lyncurij meminit, et cum Succino conjungit, nullius tamen vsūs in medicina meminit, non omissurus, si cum vulgi opinione faceret.

Solinus cap. 8. Dolores renum sedat, regioque morbo medetur.

Albertus Magnus Mineralium lib. 2. cap. 10. Dicit valere contra dolorem Stomachi, icterum, et fluxum ventris.

His gemina sunt haec Marbodaei Coenomanensis, de Lyncurio:
Affirmant ipsum stomachi placare dolorem,


page 164, image: bs164

Ictericis etiam priscum reparare colorem,
Et perturbati compescere reumata ventris.

Alius haec de Lyncurio scripsit,

Lingurum praegnans, Lingurum sigerat infans
More suo minus vt timeant, lingurus habebit
Regius et morbus linguro vincitur hausto,
Si teris in vino, permixto pulvere gemmae.

Gesnerus, dicit Saxones et Hispanos medicos, calculos hoc medicamento comminuere.

Etiam ad pleuritidem valere putatur, hoc argumento, quod mucronem habet. O acumen. Eodem argumento urunt hunc lapidem ad dolores dentium. Quis non in haec Satyram? Praeter promissum, larga manu sero, et omnia converro.

Expendendum etiam puto, an non Lyncurius, idem sit cum Tecolitho, lapide Iudaico, de quo Galenus libr. 10. [gap: Greek word(s)], Aegincta, Aetius Dioscor. lib. 5. cap. 155. Plinius libr. 37. cap. 10. vbi pro lingentium reponendum bibentium Solinus cap. 40. Serapio libr. aggregationum.

Hermolaus Barbarus in corollar. ad Dioscorid. 990. dicit a Galeno falsum hoc existimari quod calculos absumat. Locum non annotavit, sed est, 9. Simplicium vbi negat ad vesicae calculum hunc lapidem conducere, ad eos vero qui renes obsident calculos, non parum efficacem esse fatetur.

Aetius, in vesicae calculis, nihil eximij praestare dicit, licet hoc Nechepsus putasset. Haec super hac


page 165, image: bs165

re a me extorta, boni consule, si quid ad vsum, collige, In omnibus ignosce.

ANDREAE COLVIO, Theologo Dordrechtano, IOH. BEVEROVICIUS. S. P. D.

REverende, et clarissime vir, cum saepius vna soleamus, non sine sacra diuinae sapientiae admiratione perscrutari naturales rerum caussas, nuper etiam, apud [gap: Greek word(s)], Vivienum nostrum, quo nihil candidius terra tulit, neque cui alter nobis devinctior, incideremus in illas mirabiles, et captum humanum, vt nobis videbatur, excedentes, de regimine orbis, et rerum publicarum; quae tu tum, quae laudatus modo Bovinij toparcha, in medium attulistis, animo postea mecum voluens, visum mihi hoc epistolio vt et alij e Socraticis sermonibus fructum pietatis et doctrinae caperent, consignatam scripto petere tuam in hac re sententiam. Est vetus querela

[gap: Greek word(s)];
[gap: Greek word(s)].

Audeo dicere, suntne dei?
Mali enim felices attonitum me reddunt?

Sed parum me movet, quod bonis hic male, et


page 166, image: bs166

malis plerunque bene sit, cum ex eo poenas hos in alia vita, proemia illos manere intelligam: Sed istud inprimis, quod bonorum et prudentum consilia, quae ad bonum publicum diriguntur, pravorum hominum artibus saepe eludantur, vel etiam sponte corruant, et e contrario,

[gap: Greek word(s)]
Quitus nec ara, nec fides, nec jusjurandum firmum manet,

pleraque ex voto succedant, quorum facta, tanquam prudentiae innixa, ab eventu probantur. Tales ne id, quod sunt, videantur, cum Machiavello censent religionem et pietatem simulandam esse, cum Caesare jus, et fidem regnandi gratia violandam, cum Lysandro ac Dionysio, ut pueros talis, ita viros juramentis decipiendo. Hi, quibus Tyrannicam potestatem adepti artibus, iisdem partam conservare student, ac proinde meliorum capitibus insultantes, quorum virtutes, tanquam libidini suae adversantes ferre non possunt, omni eos genere injuriarum prosequuntur, vel etiam innocentibus crimina affingunt, quo eos media tollentes, liberius in quodvis grassandi habeant potestatem. Exempla passim in historiis obvia. Haec sollicitarunt olim Epicuri sectatores, Deos (nullum enim numen esse, non crediderim cadere in mentem humanam, quamvis nonnulli aliis, imo sibi ipsi [gap: Greek word(s)] videantur) parum curare actiones humanas, quod ex eorum opinione exprimit Poeta


page 167, image: bs167

eo libro, quem olim pueri, sub magno Vossio, audivimus,

Scilicet is superis labor est, ea cura quietos
Sollicitat.

Sed saniorem doctrinam haurimus ex infinitis S. Scripturae locis, quae congesta videre est apud Adamum Contren. I. Polit. VI. Et profecto si passerculus non decidit in terram sine voluntate domini, et ipse Plato agnoscat deum etiam rebus minimis providere, quis credat ei curae non esse hominem, animal ad imaginem suam factum. Homo habet imperium in reliqua animalia, rex in reliquos homines, sed

Reges in ipsos imperium est Iovis.

Sic docet Aristoteles II. Metaph. unum esse deum, omnium administratorem, et ante eum Plato I. de Legib. remp. sine divini numinis nutu, et ope non posse administrari. Quin et Cicero, qui tam multa de diis disputat; Stabit illud, inquit lib. I. de Divinatione, quod locum hunc continet, de quo agimus esse Deos, et eorum providentiā mundum administrari, eosdemque consulere rebus humanis, nec solum universis, verum etiam singulis. Meministi nobis referre theologum Parisiensem de Sabatariis, qui magno numero in Transilvania, cum nullam colant religionem, agnoscere tamen Deum, et divinam ejus in regimine mundi providentiam. Non est tamen, quod hic ad Fatum confugiamus, ut fecit Appianus, cum scribit fato deletam


page 168, image: bs168

Carthaginem et Lucanus, qui caussas belli civilis in fatum confert,

Invida fatorum series, summisque negatum,
Stare diu, nimioque graves sub pondere lapsus.

Nec meliori jure Fortunae, quam (ut est apud Pacuvium) insanam esse, et coecam, et brutam perhibent philosophi, hic quicquam tribuendum esse nonnulli censent. Veteres Timotheum pingebant dormientem, fortuna interim circumeunte, et urbes in unum rete contractas; ei tradente. Sed ille res a se praeclare gestas fortunae, ut invidiam declinaret, prudenter assignaverat. Recte Pyrrhus Romanis bellum inferens apud Ennium, citante Cicerone lib. I. Offic.

Vos ne velit regnare Hera, quidve ferat sors,
Virtute experiamur.

Neque enim putandum, quae optamus, velut aurum in Stanaes sinum, ultro casura. Placet hoc Spartanorum, Admota manu Fortunam invocandam Intellige Deum (neque enim Te facimus Fortuna. deam.) Nam sic et Attici [gap: Greek word(s)]. Sed tu haec melius, quare desino, et to quam optime valere jubeo. Dordrechti II. Eid. Novembr M DCC XLII.



page 169, image: bs169

IOHANNI BEVEROVICIO, Archiatro, et Senatori Dordraceno, ANDREAS COLVIVS. S. D.

QVomodo iustissimus Deus, sit Rector et arbiter rerum humanarum, quomodo medijs actionibus, animis et cogitationibus Prin cipum hujus mundi interveniat, cum bonis adversa, malis prospera quotidie contingere videamus, sollicitum te tenet cum summis ingenijs, praestantissime Beverovici. [gap: Greek word(s)] illa, sive hoc [gap: Greek word(s)] humanae rationi, exercuit et vexavit ab omni aevo, doctos pariter et indoctos, profanos et sacros Scriptores. Hinc caeci Gentiles aut nullum esse Deum, aut crudelem vel saltem iniustum conclusźre.

Marmoreo Licinus tumulo iacet: at Cato parvo:
Pompeius nullo: credimus esse Deos?

In morte Tibulli Ovidius:

Cum rapiant mala fata bonos, ignoscite fasso,
Sollicitor nullos esse putare Deos?

Libidinosum adolescentem impudica mulier fefellit, exclamat statim

Esse Deos credam ne? fidem iurata fefellit.

Mortem immaturam filij lugens,

Atque Deos atque astra vocat crudelia mater.


page 170, image: bs170

Res humnanas ordine nullo
Fortuna regit, spargit manu
Munera caeca, peiora fovens.

Seneca in Hyppolyto.

Cur sceleratis sol oritur, et pyratis maria patent?

De Benef. c. 25.

Boethius.

Premit insontes
Debita sceleri noxia poena:
At perversi resident celso
Mones solio etc.

Hinc Brutus et Cotta apud Ciceronem accusant ipsam virtutem tanquam ingratam et sterilem

Te colui virtus ut rem, ast tu nomen inane es.

Ipse Cicero praescientiam rerum futurarum, praesertim fortuitarum aufert a Deo, id est visum ab oculo, et ita dum homines vult facere liberos, facit sacrilegos.

Alius oppositam partem tuetur, et fato omnia subijcit,

Fata regunt orbem, certa stant omnia lege,
Longaque per certos signantur tempora cursus.

Tertius humanam prudentiam numinis loco ponit

Nullum numen abest si sit prudentia
Dextra mihi Deus et telum quod missile libro.

ait impius Turnusapud Virgilium. Et furibundus Aiax, ne Deos quidem in summa necessitate invocandos putat.

Huiuscemodi homines fluctuantes in hoc


page 171, image: bs171

mundi salo sine verbo Dei, athei fiunt quibus monstris hoc nostrum ultimum et pessimum saeculum proh! dolor, abundat, Nosti proverbium Italicum, Bono politico, cattivo Christiano, saepius te dicentem audivimus: razon del stado, razon del diavolo.

An non inter Christianos agnoscimus flagitia dominationis, ius cruentum, fictam Religionem quae vult uti Deo non frui, pessima axiomata politica, quae saniores Ethnici etiam detestati sunt, huiuscemodi sunt: Regni caussa ius violandum esse. Vbi honesta tantum dominanti licent, precario regnatur. Omnia esse virorum fortium in fortuna summa id aequius quod validius. Principi nihil iniustum, quod fructuosum. Iuramentis ludere et fallere.

Sceptrorum vis tota perit, si pendere iusta.
Incipit. Sanctitas, pietas fides, Privata bona sunt.
Qua libet Reges eant.

Haec sunt impia illa dogmata quae Transalpinus ille doctor suis inspirat, cuius dicto plures obediunt, quam verbo Dei.

Sed ut diximus etiam pios et in sacris exercitatos hoc mundi regimen interdum anxios reddit. Ingruentibus malis ingemiscit Gedeon Iud. 6. 13. Si Deus nobiscum unde ergo ista nobis eveniunt? Iob. 21. Quare impij vivunt, sublevati sunt, confortatique divitijs? Paene effusi sunt gressus mei, cum prosperitatem impiorum viderem. Ps. 73. Quare via impiorum prosperatur?


page 172, image: bs172

ait Ieremias c. 12. Revera, fratres mei, nullum mare tam profundum est, quam ista cogitatio Dei vt mali floreant, et boni laborent, inquit in diuinis exercitatissimus Augustinus.

Secretum Domini timentibus ipsum, et foedus suum illis notum faciet. Psal. 25. Quaerite ait dominus et invenietis. Vnionem in maris profundo, lapides pretiosos in ima tellure quaerimus. [gap: Greek word(s)]. Summi gubernatores in magnis tempestatibus a vectoribus admoneri etiam solent, ait Cicero. Ad clavum Reip. saepius iuvenes indocti et inexperti admittuntur. Qui non debent sana consilia Theologorum spernere. Ipse Poeta Ethnicus exclamat:

Heu primae scelerum caussae mortalibus aegris,
Naturam ignorasse Dei.

Rebus humanis sese immiscere divinam sapientiam, licet maxima in ijs [gap: Greek word(s)] videatur, optime probari potest argumentis moralibus et politicis. Nam in hāc materia non debemus requirere [gap: Greek word(s)] mathematicam, evidentissimas et apodicticas rationes. Deus enim, vt ait Augustinus l. 7. de ciuit. Dei cap. 30. quaecunque creavit, sic administrat, vt suos exercere et agere motus sinat, necessariae agunt necessario, contingentes, contingenter. Liberae libere. Et hoc decet ordinatissimam eius sapientiam, et est conveniens naturis rerum. Alio modo lapidem, alio modo horologium movemus,


page 173, image: bs173

Alio modo concurrit Deus, cum formas dat rebus naturalibus alio cum sese immiscet voluntati nostrae, quae habet motum proprium, cui bellum inferunt saepissime tumultuantes affectus, et si operationes proprias intellectus et voluntatis nostrae non intelligimus: quis intelliget et distinguet divinum concursum? Nullus Philosophus habetur qui in rebus Physicis Deum statim et semper, et vbique pro caussā allegat: Sed qui in rebus Politicis aliam, praeter summum Rectorem, caussam quaerit, merito nobis exsibilandus et pro Christiano non habendus est. Quia nec optima nec pessima hominum consilia sufficiunt ad mundi gubernationem, mole ruunt sua maxima corpora: sua sponte omnia ad nihilum vergunt. Maior ergo hic vis, alia sapientia et prudentia quam humana requiritur, quod jam nobis probandum incumbit, Cl. Beverovici.

[gap: Greek word(s)], inquit Aristot. l. 1. Polit. c. 2. Qui semper solus esse potest, vel est bellua, vel Deus. Bestiae pilis a naturā vestiuntur, armantur cornibus pabula obvia vbique inveniunt, contra morbos proprios remedia ex instinctu naturae agnoscunt. Homo autem, cujus caussā omnia alia genita sunt nudus et inermis nascitur omnium egenus. Flens animal, caeteris imperaturum, morbis infinitis obnoxium. Quocirca non solum miserrimus foret, sed ne foret quidem si extra societatem viveret. Nudum autem hominem, Deus tribus


page 174, image: bs174

armavit praesidijs, ratione ad inventionem, sermone ad auxilium, manibus ad perfectionem. [gap: Greek word(s)] parentum, infantium defectus abunde supplet et hominem esse animal sociale ostendit. Hinc combinationes maris et foeminae, parentum et filiorum, Domini et servi. Vnde prodeunt familiae, vrbes, provinciae, regna et imperia. Quorum supremus Princeps et Rector, Deus est. Nam sicut pecudes non possint regi a pecudibus, sed reguntur ab homine. Ita homines non possunt regi ab hominibus, sed reguntur a Deo. Quod etiam Plato vidit, quis inter homines [gap: Greek word(s)], quis sibi semper et solus sapit, quis sua sponte omnia potest addiscere, quis regere omnes animi impetus? Alios reget, impotens sui? quis dabit, quod non habet? ad regnandum Spiritus heroici requiruntur: qui e caelo descendunt, nemoenim vir magnus sine aliquo afflatu diuino unquam fuit. vt ait Cicero l. 2. de nat. Deorum. Et Aristot. in Ethicis l. I. c. 9. i. 10. c. vlt. Virtutes assequi diuinum munus est. Quis non obstupescit, cum videt centena millia hominum, inter quos pauci boni, multi superbi et praefracti, obedire dicto vnius Principis, qui saepe invalidus aetate, vel moribus depravatus: tamen ad ejus solius nutum, subditi pro eo opes vitamque quam tantopere amant, impendunt. Et tam ipsis hoc est naturale, vt malint homines vni impio subesse, quam nulli. Anarchia enim omnia pessundat. Hic est digitus Dei. Sapientissimus Iob cap. 9. Terrae gubernatio


page 175, image: bs175

impio permittitur, qui faciem judicum eius obvelat, si haec Deus non agit, cedo vbi alius sit, qui agat? Imperator Maximilianus dicere solebat: Deus aeterne, nisi vigilares quam esset male mundo, quem regimus nos, ego miser venator, et ebriosus ille ac sceleratus Iulius. Quocirca impiorum regnum, quod nos offendit, ostendit magis Deum mundo praeesse, quam piorum et fortium, quorum prudentiae alijsque virtutibus alioquin euentus attribui possent.

Quis reperiri potest oculis et mente praeditus qui non videat et animaduertat in omnibus et singulis partibus huius orbis summam potentiam, sapientiam et bonitatem. Quae tria saepius celebrat Galenus in libris de vsu Partium, in omnibus naturae numen, honestum, pulchrumque ingenium, vt quod Heraclitus de casa furnaria dixit, etiam hic dij sunt, de omni natura dicere liceat, inquit Aristot. l. I. cap. 5. de Part. Anim. Plinius l. 7. cap. 2. Naturae rerum vis atque maiestas in omnibus momentis fide caret. Vere et egregie dictum. Opus naturae, inquit Averroes, opus intelligentiae. Tantum est in singulis naturae operibus artificium, tanta subtilitas, vt nulla ars ea vel millesima ex parte assequi, nullum ingenium comprehendere possit. Et quispiam erit tam rationis inops ut ea quae tam eminenti ratione constant, sine ratione effecta esse putet? Sol, astra, calor haec efficere non possunt, ferrum, inquit Aristot. l. 2. de gener. Anim. c. 1. durum aut molle


page 176, image: bs176

efficitur calore velfrigore; at vero ensis a motu instrumentorum, qui artis obtinet rationem, sive ergo hanc virtutem plasticam, naturam, sive colchodeam vt Avicenna, sive alio nomine vocemus, divinam eam esse omnes docti et indocti pariter agnoscunt, admiramur artefactas columbas et muscas volantes, sphaeram Archimedis motus caelestes referentem, pulices catenatos, et neurospastas. Quae a Deo quotidie siunt ne adspicimus quidem, quam hoc insanum ectypum demirari non vero prototypum?

Sed quorsum caelum, terra, elementa, metalla, flores, herbae, arbores, omnia animantia, omnis haec pulchritudo, stupenda structura, varietas formarum. Si non sit qui ista possit percipere, discernere, mirari, laudare, vti, frui, voluptatem ex illis capere. Quid erit haec tam magnifica domus sine incola? Homo est huius aspectabilis mundi finis, est rerum omnium mensura, mundi epitome et deliciae naturae vocatur a Plinio. Horizon corporeorum et incorporeorum, microcosmus. Audiamus Senecam l. 6. de Benef. cap. 23. Is ordo mundo datus est vt apparent curam nostri non inter vltima habitam, non genuere nos per negligentiam quibus tam multa genuere, cogitavit enim nos ante natura, quam fecit, nec tam leve opus sumus, vt illi potuerimus excidere, scias non esse hominem tumultuarium et incogitatum opus. Sic et Moysi conformia docet, qui dicit Deum deliberasse antequam hominem post omnes


page 177, image: bs177

creaturas mundo introduceret; Faciamus hominem ad imaginem nostram. Boethius, Operis tanti pars non vilis Homines. Quid hinc nunc concludimus, ex tam certis et evidentissimis praemissis? Cui tam parva curae sunt magna nunquam negliget. Qui abundat in superfluis, quomodo deficiet in necessarijs: Augustinus nobiscum sic argumentatur l. 5. de civit. Dei. cap. XI. Qui nec exigui et contemptibilis animantis viscera, nec auis pennulam nec herbae flosculum, nec arboris folium sine suarnm partium convenientia, et quadam veluti pace dereliquit, nullo modo credendus est regna hominum, eorumque dominationes et seruitutes, a suae providentiae legibus alienas esse voluisse. Boves curae Deo erunt, et non erunt homines. Numeravit capillos nostros, ait Tertullianus, imo setas porcorum, et non numer auit provincias regum, vrbesque terrarum? Egregius Poeta Claudianus, ex hoc rerum ordine optime concludit, omnia Consilio firmata Dei. Spititus sanctus extenuat mala et amplificat bona. Satan semper contrarium facit. Plinius naturam accusat vt novercam, et non laudat vt alumnam, declamitat de venenatis animalibus, serpentibus, crocodilis, sed infinitam bonitatem vaccarum, ouium, auium, piscium non videt.

Caelum, solem, stellas cum videmus cur non rapimur in laudes infinitae sapientiae, et bonitatis. Quid est terra comparata caelo, nisi noevus aut parvum punctum, qui fecit tam immensum caelum, tam lucida corpora, tam ingentia, cuius numerus


page 178, image: bs178

nemini mortalium adhuc notus, qui perpetua mundum ratione gubernat: non potuit ex impotentia, ignorantia aut malitia hanc infimam sedem relinquere.

Quis prudens et bonus Paterfamilias curam habebit aedium, vestium, ciborum, servorum, et erit negligens filiorum? Haec minus in Deum cadere possunt. Qui capillos nostros numeravit, et sine cujus voluntate ne passerculus quidem in terram cadit. Ipse Protagoras Abderita, qui Atheis annumeratur, dicere consueverat: Si Deus non est, vnde igitur bona? Sed adjecit dubium, quod solvere non poterat, si autem est, vnde mala? Socrates cum obscurum Heracliti locum legisset, sic concludit, Quae intellexi proba sunt, credo et quae non imellexi. Sic et nos si admiramur Dei providentiam in minimis, quae ex parte intelligimus. Cur non et in maximis, licet ea non intelligamus?

At alij qui providentiam a rebus humanis excludere conantur, dicunt eventus omnes pendere ab industriā, consilijs, prudentiā hominum, sive etiam ab ipsorum astutiā et fraudibus, ipsorum axioma: in omni re si stratagemate vtaris, non est quod alium Deum quaeras. Leoninae vulpina pellis assuenda, prout tempora exigunt. Honestatem vtili postponunt. Virtutibus, vitijs, Religione falsa aut vera, vtuntur prout visum est.

Sic Graeci, Lacones, Romani, et qui non fecźre? Sic et hodie mundus regitur. Sapiens Stoicorum


page 179, image: bs179

non vult esse supplex Deo, sed socius, imo cum ipso Iove vult contendere de felicitate. Ac ne quidem virtutem Deo acceptam retulit, neque Herculi quispiam decumam vovit si sapiens factus est. Vt ait Tullius l. 5. de nat. Deor. Hi sacra faciunt sagenae suae et suffitum reti suo, vt loquitur Habacuc cap. I. Sic Assur apud Esaiam cap. X. 13. In fortitudine manus meae feci, et in sapientia mea intellexi, et abstuli terminos populorum, et Principes eorum depraedatus sum, et detraxi in sublime residentes.

Princeps Tyri, Ezech. 28. 2. ait, Deus ego sum, in throno Dei sedi in medio marium. Pharao, Rex Egypti Ezech. 29. 3. Meus est fluuius, et ego feci memet ipsum.

Hi homines cum sibi maxime sapere videantur, vtpote propriae prudentiae omnia attribuentes, stultissimi tamen sunt, vt iam ex ipsa philosophia, et sacris paginis manifestissime ostendam.

Si vnquam primis labris metaphysices et Physices egregia principia gustarunt, nosse debent nihil moveri a seipso, et in omnibus actionibus sive humanis sive naturalibus requiri concursum primae caussae. An non radij solis dissipantur simul ac sol horizontem subijt? An non cessat cytharae sonus cessante docta manu? an non omnes corporis facultates deficiunt abeunte anima? Vt connexio omnium caussarum manifesta, ita omnes a primā pendere quis negauit, nisi in infinitum


page 180, image: bs180

procedere velit, experientiam quotidianam oppugnare, et inferre bźllum Deo et omni naturae. Quocirca Apostolus Actor. 17. Areopagitis ait, In Deo vivimus, movemur et sumus, sicut quidam vestratium Poetarum dixerunt.

Si prima caussa, si tota vniversitas, caelum et terra, omnes caussae secundae concurrunt ad omnes et singulos effectus: quam stulte hi omnes attribuuntur humanae sapientiae. Anima nostra ne quidem proprium corpus movet prout vult, proprius spiritus non est in potestate nostrā, et non est dominus sui. Sic enim ait, filius Dei, Quis ex vobis sollicite cogitando, potest addere ad staturam suam cubitum vnum? Cur non fabricasti corpus majus, melius, majore fortitudine et sanitate praeditum. Cur non deutius vivis? et corpus relinquere cogeris, vbi supremus iudex te vocat? Vbi ergo illud dominium quod habere te somnias in omnes eventus per stultam tuam prudentiam. Quae ne quidem novit quid serus vesper vehat. Dic, quid cras fiet? Sol, tonitru, fulmen, pluvia, ventus, terrae motus, diluvia, impedire poterunt omnes conatus tuos: Vnica musca, culex aut pulex dissipare potest consilia Regum, et terror panicus maximum exercitum. Vel propter hasce caussas etiam ipsi Gentiles conclusere honorandos et invocandos esse Deos, vtpote qui omnes res naturales haberent in propriā potestate, et qui futura norunt, de quibus per haruspices ipsos consulebant. Prudens futuri temporis


page 181, image: bs181

exitum caliginosa nocte premit Deus. ait Horatius: Idem, Quod quisque vitet nunquam homini, satis cautum est in horas. Iccirco ait Socrates, Prophetia opus habet Resp. Et Salomon, vbi illa defecerit, dissipatur populus.

Quod si ipsorum intellectus ita sit obtenebratus vt subtiliores Metaphysicorum rationes non percipiant, saltem Ethicas et Politicas persuasiones admittant. Plane malus regere alios non potest, quia nec ipse per diem esse potest, malum enim ait Aristoteles seipsum perdit. Speciem ergo boni induat oportet. Nam si ficta Religio, divinae legis praevaricatio, periurium Principi regnandi et libidinis explendae caussa licita sunt, cur non et subditis? cur pauperi non licebit furari, imo, quod horrendum, cur filius haereditatis ergo non occidet Patrem? Erit res ludrica in Principe, et erit crimen in subdito morte piandum? personis tantum distabunt peccata? Quod si haec admittantur iam nulla domus nec respublica per diem stare poterit. Non hospes ab hospite tutus, non socer a genero. Vt corpus nec integrum nec sanum manere potest, vbi manus pedibus, oculis, alijsque partibus belium inferunt. Audiat ergo impius et stultus Machiavellus aureum dictum Liviae ad Augustum: Oportet te, inquit, nihil facere per injuriam, sed nec omnino facere videri. Nam privatis hominibus, satis est nihil delinquere Principibus nequidem suspectis esse licet. Si fidem fallere, vbique semper omnibus licitum


page 182, image: bs182

nec hominum commercia, nec ipsa civilis societas per vnicum diem stare poterit, mercatura in fraudes desinet, navigatio in pyraticam, agricolatio in discordias, iudicia in rapinas, militia in latrocinia, Religio in superstitionem. Hoc saltem iam a pessimis extorsimus, illos debere videri bonos, alioqui brevi cum ipsis remp. pessundari. Nihil efficacius regere multitudinem quam superstitionem falsam aut veram Religionem, omnes politici fatentur.

An non etiam fateri coguntur praestare esse quam videri? an non praestat esse, divitem, doctum, sanum quam videri? an non malunt verum quam adulterinum nummum? Cur ergo malunt videri pij quam esse? si fructuosum, hostibus videri fortem et inexpugnabilem, longe praestat esse talem. Impietas apparens noxia, solida ergo erit pestilentissima. Insuper, [gap: Greek word(s)], ait Pindarus, difficile est semper abscondere pectoris aestus. Meretricij fuci animorum interdum deprehenduntur aut ex iracundia, aut ex jactantia, aut ex imbecillitate animi, aut ex alio quopiam affectu. Et tunc Deus, qui odit hypocritam, contemtum effundit in Principes et zonam potentium laxat, vt ait Iob capit. 12. Semper autem quod meruźre timent et expectant. Tuta scelera interdum esse possunt, secura nunquam. Egregie sane Isocrates orat. de Pace, ad venerem gerendam, aut ad felicitatem adipiscendam


page 183, image: bs183

tanta vis non potest esse in iniuria quanta in virtute, nam qui pietatem et justitiam colunt perpetuo in tuto sunt, et de reliquo aeui spatio spem habent meliorem. Quae si in omnibus non ita euenire consueverunt, at plerunque hoc modo fiunt est autem cordatorum hominum officium, quoniam quid profuturum sit semper non perspicimus, quod frequentius prodest id amplecti, quid melius et sanctius a Christiano dici posset? An non docet doctrina moralis et sanctissimum Dei verbum omnibus hominibus ex animo in hoc praesenti saeculo vivendum esse, iuste, sobrie et pie quod si rerum differentias veras et solidas morales tollimus, et omnia ex vtilitate et successu metienda statuimus. Si non tantum Satyrice et per indignationem dicimus: Prosperum et selix scelus virtus vocatur. Sed vt proh dolor! multi libri politici hoc serio et positive docent: Tunc verum vero et scientia scientiae contradicet. Et dediscenda erunt in senectute sedentibus ad clauum Reip. quae in iuuentute optime ipsorum animis instillata fuerunt. Tunc non tantum scientia, sed et ipsa virtus, vt aiebat Brutus erit nomen inane. Quam autem haec sint absurda et horrenda quis non videt.

Omnes autem virtutes politicae fundari debent in pietate: Recte sane Cicero: Pietate adversus Deos sublata, fides etiam et societas humani generis, et una excellentissima virtus, iustitia tollatur, necesse est.


page 184, image: bs184

Nam si Princeps si subditus nihil de divinis credunt, si aeterni supplicij metus utrumque in officio non continet, quodnam erit fraenum quo inhiberi poterunt? metus enim legum, et quae sontibus poenae solent infligi, parum efficaces sunt ad scelerum terrorem, ac impedimenta, multi enim mortem contemnunt, aut ita non timent, ut eā cogitatione fraenare cupidates in animum inducant, fallere etiam et evadere se poenas donec in vinculis ipsis sint, posse sperant. Hi non damnabunt crimina sed tantum infoelices eventus. Hoc dicunt et sperant,

Noctem peccatis et fraudibus obijce nubem.

Hinc astuti Principes et Legislatores se a Dijs leges accepisse finxerunt et post hanc vitam impios puniendos subditorum animis impressum voluerunt, etsi ipsi factis ostenderent haec se figmenta politicorum credere.

Primus in orbe Deos fecit timor. ait Arbiter nequitiarum. Sed si timor ille fictus et praeter naturam, cur non lenocinijs et blandimentis verborum, cur non suavissimā harmoniā musices, vino, iocis, alijsque solatijs humanis tolli potest. Cur vexat eos qui nec inferiores metuunt, nec conscios testes habent, nec superiores vllos habere possunt, vt Monarchas huius mundi si facile credimus quod volumus, et si verum est nihil superesse post hanc vitam, cur illud persuaderi non potest ijs qui hoc summopere vellent?



page 185, image: bs185

Sed verissimum esse, scelus esse semper timidum, et neminem absolvi posse a semetipso post commissa flagitia, ostendunt innumera exempla Principum.

Tiberius callidissimus Principum, maximus simulator, non fortuna, non solitudine tegi potest, ipse tormenta pectoris suasque poenas fatetur. Tales sunt Tyrannorum mentes, quae dilacerantur perpetuis flagellis, et ictibus. Vide Tacitum et Suetonium in vitis Imperatorum. Potest obumbrari conscientia, inquit Tertullianus, quia non est Deus, exstingui non potest, quia a Deo est. Optime ergo illi de genere humano et regimine politico merentur, qui scientes ipsi timorem Domini, alijs eum inculcant. Vt loquitur Apostolus 2. ad Cor. cap. 5. qui docent omnes potestates esse a Deo. Subditos nos illis esse debere non tantum propter iram sed et propter conscientiam. Rom. XIII. facile enim est imperium in bonis, vt ait Plautus vel propter hanc rationem qui sacra administrant et praecipue Christiana in honore haberi debent a viris Principibus. Nam si ipsi eos contemnunt, et populus vt plurimum fit, sese componat ad illorum exemplum, iam cum Religione pessum ibit Resp. Quocirca ne tolerari quidem debet ob caussas mere civiles in bene constituta civitate impia Photinianorum secta, quae in hisce regionibus radices agit et pullulat; quia docet animas impiorum emori vna cum corpore, et hanc esse mortem aeternam


page 186, image: bs186

de qua toties Scriptura loquitur. Ita sentiunt Socinus, Smaicius, alijque nomine tenus Christiani. An non acta colloquij Racoviensis, inquiunt: Aliquem in inferno esse et ibi torqueri, in sinu Abrahae decumbere sunt plane fictitia et similia illis, quae Poetae de Ixione, Sisypho, Tantalo scribunt. Haec sunt horrenda.

Mirum hujuscemodi profana quae humana et divina funditus evertunt excudi et vendi in civitate quae in regendis hominibus, sese prudentissimam in hisce regionibus aestimat.

Iam vt eo redeat, vnde abierat nostra oratio, multa dicta etiam Poetarum hoc fatentur, non pendere eventus a nostra prudentia. Theognis. Nullus hominum certus est num finis bonus vel malus sit futurus. Saepius enim qui male videtur agere, bonum adipiscitur, qui vero bene, malum assequitur.

Prosperum et felixscelus virtus vocatur.
Careat successibus opto. Quisquis ab eventu facta probanda putet.

Hinc toties conqueruntur de fortunae caecitate. Illam insanam et coecam et brutam vocat apud Ciceronem Pacuvius. Evertit aiunt bonos, erigit improbos immeritos auget honoribus, innocuos cladibus afficit, justos pauperie premit, indignos eadem divitijs beat, aufert iuvenes, retinet senes, et similia innumera apud profanos scriptores reperire est.

Sed praestat audire divinam vocem. Quae non


page 187, image: bs187

agnoscit fortunam. Sed semper nos ducit ad primam caussam, cujus respectu nullus est casus. Iob cap. 5. XI. Deus ponit humiles in sublime dissipat consilia malignorum apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat. Similis locus Psal. 33. Esai. 44. 25. Irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens. Salomon Eccl. 9. Converti me et vidi sub sole, cursum non esse velocium nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam. Experientia omnium saeculorum testatur, Deum erigere tenuem e pulvere et stercore, vt eum collocet cum principe, et superbos deijcere de throno. 1. Sam. 2. Psal. 113. Dan. 2. Luc. 1. Hoc etiam Chilo Lacedaemonius fassus est Deos quotidie in caelum facere.

Sed quare hoc faciat non omnes sciunt, nec etiam scire oportet. Voluntas Dei est caussa caussarum, quae si non reveletur ab ipso Deo, est abysso obscurior, et profundior, Res humanas inconstantes et varietati obnoxias reddit summus Rector, vt virtutem et sapientiam magnifaceremus, et honestum bonum nostrum putaremus. Quā de re eleganter Seneca Epist. 78. et 87. Deinde vt hominis animum adversus ea quae cadere possunt, patientia et constantia confirmaret. Vide eundem Senecam Epist. 91. et 98. marcet virtus sine adversario.

Guicciardinus l. I. E certamente cosa verissima, che


page 188, image: bs188

non sempre li huo mini sauij discernono o giudicano perfettamente, bisogna che spesso si dimostrino segni della debolerra dell intelletto humano. Egregia ratio ad humiliandum superbum hoc animal, quod se mundum regere propria prudentia posse putat.

An non est varius eventus belli? nunc hunc nunc illum consumit gladius, inquit David 2. Sam. cap. XI. dubia est alea belli. Idem tamen Rex cum per sanctiorem Spiritum loquitur, ait Psal. 33. Rex non servatur, eo quod multum habuerit exercitum, et eius filius Salomon Prov. XXI. Equus instruitur ad diem belli, a Domino autem datur salus. Hoc confoederatae hae Regiones experientia longissima edoctae, norunt sine scriptura hoc esse verissimum.

Concilium Tridentinum, vt omnia alia omittamus, quem eventum habuit. Talemne qualem Rectores Politici et Ecclesiastici desiderabant. Nullo modo, sed audi quid dicat iudiciosissimus Paulus servita. Qui nobis super hoc conventu fidelissimam historiam conscripsit: Questa convocatione Ecclesiastica sempre celebrata convarij fini, ha sortita forma et compimento tutto contrario al dissegno di chi l'ha procurata, chiaro documento di resignare li pensieri in Dio, et non fidarsi della prudenza humana.

Hactenus, vt arbitror, satis feliciter pro aeterni numinis providentia, militavimus. Restat, vt plenius et planius dubio ab initio proposito, satisfaciam.


page 189, image: bs189

Dico ergo audacter, expertissime Beverovici, Bonis nunquam male esse et malis nunquam bene nec in hāc nec in futurā vita. Imo esse in hac propositione, oppositum in apposito vt loquuntur in scholis, pugnare secum hoc effatum. Quod vt manifestum fiat, audi quaeso, nostra argumenta. Videndum primo qui sint illi boni, de quibus tantopere homines conqueruntur. Quales fuerint Graeci, ne Socrate quidem excepto, quales optimi Romanorum, quis melius novit, quam ille qui corda novit, qui linguam et calamum rexit Doctoris gentium, qui hac de re legendus cap. 1. ad Rom. Vbi videre licet, sapientissimos et optimos fuisse stultos et malos in oculis Domini, vnde omnis poena procedit. Recte Bernardus Epist. 109. Abailardus dum sudat Platonem facere Christianum se probat Ethnicum. Finibus et intentionibus iudicantur actiones, vt docet moralis Philosophia. Virtutes autem nisi ad Deum referantur non sunt virtutes. Hinc Theologorum regula: Bona opera non nominibus, sed adverbijs sunt iudicanda, et adverbia salvant vel damnant. Quis Romanos innocentes dicet, si eos quotidie arenae spectaculis assidentes iubere mortes sontium et insontium consideret? vre, verbera, seca, occide, erant verba solennia et totius caveae. An tyranni vnquam ad ipsorum tutelam tot occidere, quam illi ad lusum et voluptatem? quomodo tales erunt iusti coram Deo, qui ne ab hominibus quidem


page 190, image: bs190

absolvi possunt? et crudelissimi sunt, quiludendo tales sunt.

Alter intellectus nostri error, quod pauci possint dignoscere vera bona. Vera bona sunt pietas et virtus. Mala vera, impietas et vitium. Divitiae, robur, potentia, pulchritudo, sunt [gap: Greek word(s)]. et prout est animus qui ea possidet et hisce vtitur. Prout scis languentem Stomachum saluberrimos cibos convertere in humores peccantes: sanum vero quosvis in optimum chylum. Sic ait Paulus 8. ad Rom. Diligentibus Deum omnia (adversa et prospera sc.) cooperari in bonum. et ad Tit. cap. 1. omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum, sed inquinatae sunt ipsorum et mens et conscientia.

Quae sunt bona quae malis evenire putamus, ad haectria referuntur, secundum Ioh. 1. Epist. cap. 2. ad concupiscentiam carnis, ad concupiscentiam oculorum, et superbiam vitae. Hae sunt tres divae, vel Trinitas mundana: Venus, Iuno et Minerva.

Voluptatem ex cibo et potu capere non est proprie voluptas. Sed remedium doloris, qui oritur exfame quae est condimentum optimum cibi. Qua Epicurus etiam exspectari jubet. Si nimius cibus ventriculo ingeratur hinc oritur alter dolor ex [gap: Greek word(s)], cruditate, insomnijs, morbisque infinitis. Tunc ille miser Stomachi nauseantis pigritiam excitare nititur exoticis condituris, vt nova voluptate


page 191, image: bs191

dapes nocituras accumulet. Senec. Epist. 95. An felices illi ganeones, qui emerunt delicias, quas Cesar vendidit? An miser vir bonus, si emere non possit, quod Cesar non concupivit? Dulcis est somnus operanti, siue parum, siue multum comedat. Saturitas autem divitis non sinit illum dormire. Eccl. V. XI. Somnus agrestium lenis virorum, ait Horat. Dij omnia vendunt laboribus, non auro nec argento. Cum sitit Darius, et Ptolomaeus esurit tunc sentiunt majorem voluptatem quam in maximā abundantiā. Si ergo divites sinceras voluptates ex cibo, potu et somno capere volunt, debent laborare, esurire et sitire vt pauperes. Nam vt ait Salvator noster ex abundantia nemo (nec diu nec jucunde sc.) vivit. Quod damnum non adfert corpori et animo immoderata et illicita Venus? propriam substantiam consumit, corpus languidum efficit, et mentem aufert. Inveni mulierem amariorem morte, quae laqueus venatorum est, et sagena cor ejus, vincula sunt manus illius. Eccl. 7. 27.

Ad concupiscentiam oculorum referuntur divitiae, quibus saepe abundant pessimi. Sed etiam hic ignorantiam nostram ostendimus. Quod veras divitias non novimus. Cui cum paupertate convenit is dives est. Is minimo eget qui minimum cupit. Quis dives? qui nil cupiat, quis pauper? avarus, multa petentibus, desunt multa. Bene est, cui Deus obtulit parca quod satis est manu. Pauper tibi videris si non abundas in omnibus. Sed audiamus si non admittimus scripturas, Prophetas, Gentilium,


page 192, image: bs192

id est Poetas. Gemmas et lapides, aurum et inutile, summi materiem mali, mittamus, inquit Horatius. Sunt qui non habeant, est qui non curat habere. Vivitur paruo bene, Vivitur exiguo melius, ait Claudianus. Fuge magna, licet sub paupere tecto Reges et regum vita praecurrere amicos, neque divitibus contingunt gaudia solis. Divitiae grandes homini sunt viuere parce, aequo animo, neque enim est vnquam penuria parui. ait Lucret. l. 5. Sollicito bibant auro superbi. Seneca. Huiuscemodi sententiae innumerae reperiuntur, quas verissimas esse experientia quotidiana ostendit. Falsum ergo malis contingere bona, cum divitias possident, quibus vti nesciunt.

Tertium erat, superbia oculorum; impij regnant, et imperium res inter Deos hominesque pulcherrima, ait Livius, non ita Seneca in Theb. Regnabit, haec est poena. Regnare non vult esse qui invisus timet, simul ista mundi conditor posuit Deus odium et regnum. Alios regere est perpetua afflictio. Mendicant honorem ab alijs, cum propriam considerant ignorantiam, infirmitatem et malitiam, conscientia propria eos indignissimos iudicat. Vnde oderunt sapientes qui defectus ipsorum vident et reprehendunt. Timent semper nae regnum amittant. In omnibus actionibus habent mille testes, mille judices, calumniantes, obmurmurantes, placere et benefacere paucissimis possunt, displicere et malefacere plurimis, mortem semper metuunt et quod Deo sint reddituri rationem in vltimo judicio.


page 193, image: bs193

Quod si forte non credunt dum bene valent, eos tanget haec cogitatio vbi aegrotaverint et morti appropinquabunt, vt ait Plato. Videant haec impij, stat ratio contra et secretam ganuit in aurem. Iam quid prodest homini cum moritur gloria huius mundi?

Stulte, ait Chrysostomus, quid te juvat, si vbi non es, laudaris, et vbi es, torqueris? Sed quod bonum potest habere impius si torquetur a propriā conscientiā. Prima est haec vltio quod se iudice nemo nocens absoluitur, vt ait Iuvenalis. Poena presens consciae mentis pavor, animusque culpa plenus et semet timens. Seneca in Hipp. Dat poenas quisquis expectat, quisquis autem meruit, expectat, Seneca in Epist. 105. Iussisti domine et vere sic est, vt poena sit omnibus inordinatus animus. ait S. Augustinus. Et hoc ostendit de Dionysio Tyranno Cicero in Tusc. q. in scelere sceleris supplicium, ait Seneca. Poena sceleri cooetanea, ait Hesiodus. Quantum ante patratum malum, quantum in patrando, quantum post patratum malum, remordente conscientia, mali passi sint, quis describere potest? quos pavores, quas febres sentiunt, qui adulterium, qui furta moliuntur, qui venena miscent, quocirca verissimum illud dictum Publij: Quod illo nocens se damnat, quo peccat, die. Augustinus in Psal. 91. An ille non patitur malum, qui patitur seipsum? an illi bene est, qui malam habet animam?

Bonis autem, si revera tales sint secundum Dei


page 194, image: bs194

judicium, quomodo mala evenire possunt? Nemo aliorum sensu miser est, sed suo. Quemadmodum non est beatus esse qui se non putat. Non possunt cuiusquam falso iudicio esse miseri, qui sunt vere conscientia sua beati. ait Salvianus l. 1. de Provid. Dei. Impij affluentes omnibus bonis hujus mundi, non sicut tranquilli, nam illis nulla pax. Sed, in malis sperare bonum, nisi innocens, nemo potest, ait Publius. Superfluum est, vt eos quispiam vel infirmitate, vel paupertate, vel alijs eiusmodi rebus existimet esse miseros, quibus se illi confidunt esse selices. ait idem Salvianus. Aristoteles putabat sufficere ad fortitudinem, si vir sapiens non contristetur in adversis. Sed Christianus gaudet in tribulationibns. Tale gaudium mundus non potest dare, nulla alia Religio, praeter nostram hoc potest hoc est illud aenigma Samsonis, quod mundus non potest capere, quomodo nimirum de comedente exeat cibus, et de forti egrediatur dulcedo. Iud. 14. Illud gaudium est quidem in initio conversionis, vbi anima quasi e carcere egressa, incipit luce et libertate frui, (nam qui peccatum facit servus est peccati Ioh. 8.) Sed postquam diu multumque pugnavit et superavit carnem, mundum, diabolum, tunc fruitur ummo illo gaudio, de quo loquitur Iacobus cap. 1. et iccirco ait nos debere expetere tribulationes varias. Nunc autem enumerare fructus afflictionum, longum nimis foret, et excederem Epistolae modum. Poetae Philosophi, Patres, S. Scriptura hos tam abunde et eleganter


page 195, image: bs195

descripserunt, vt ipsorum dicta repetere, sit actum agere.

Concludamus cum Augustino, in Psal. 25. Torqueris, quia hic mali florent, qui a diabolo postea torquebuntur. Illis quod tempor aliter datur cito tollitur, tibi quod promittitur manebit in aeternum. Cum valde occulta sint iudicia divina, cur in hac vita nonnunquam bonis sit male, et malis bene: tunc occultiora sunt, cum et bonis hic bene est, et malis male, tunc enim de futura remuneratione et poena dubitari posset, si in hac vita omnes acciperent mercedem.

Lux ergo Evangelij dissipat clarissime omnes hasce nebulas, docens sine vmbris post hanc vitam superesse et expectare nos praemia aut aeternas poenas. Hoc vidit Asaph Psal. 73. cum intrasset in sanctuario Domini, et vidit nouissima impiorum, noluit Deus auro in hoc mundo remunerare justitiam. Alia praeparavit ipsum amantibus, quae non vidimus, nec audivimus, et ne cogitando quidem possumus assequi [gap: Greek word(s)]. ait Petrus Epist. 1. cap. 1.

Hanc haereditatem omnes filij Dei firmissima spź expectant, propter hanc omnes mundi delicias contemnunt, et mundi tormenta floccipendent. In caelo demum intelligemus, ordinem saeculorum vicissitudines rerum, cur Deus permiserit Angelorum et hominum lapsum cur ex hominibus elegerit, alios non, cur justi in hoc mundo pressuram


page 196, image: bs196

passi sint, tunc omnia arcana revelabuntur, tunc voluntas nostra, et intellectus iudicijs divinis tranquillissime acquiescunt.

Atque hic desino, et tibi [gap: Greek word(s)] ex animo voveo. Dordraci 8. Dec. 1643.

M. GERARDO IOH. VOSSIO, Historiarum Professori, Praeceptori aeternum colendo, IOH. BEVEROVICIUS. S. D.

CEleberrime Vir, Toties ob maxima et perpetua in me beneficia tua gratiae tibi agendae sunt, ut iterum pro insigni munere, quo me postremum condecorare dignatus es, tam vili munere orationis defungi pudeat. Eius lectio et doctiorem me, et meliorem reddidit. Originem enim Deorum ostendit, et verum ac sempiternum ex Naturae admirandis. Volupe fuisset et explanatum ibi locum e S. Scriptura de Samuele, notatum quidem, sed nihil ad eum annotatum a Delrio in Disquisitionibus Magicis. Num scilicet verus Samuel fuerit, quem a morte colloquutum legimus cum rege Saulo. Absurdae enim impietatis videtur, tantum tribuere diabolo, ut, pro libidine impiorum, quietas piorum animas e beatorum sedibus movere, et magicis pythonissarum


page 197, image: bs197

artibus excire valeat. Novi variantes in hoc dubio variorum sententias: sed quaenam amplectenda, penitus me ignorare fateor ingenue. Te, Doctor [gap: Greek word(s)], ut et hic me docere, et porro, ut a pueritia mea fecisti, amare pergas, etiam atque etiam rogo. Vale cum tuis foeliciter. Dordrechti prid. Eid. Decembr. M. DC. CXLIII.

IOHANNI BEVEROVICIO, Senatori, ac Medico Reip. Dordrechtanae eximio, GERARDVS IOANNES VOSSIVS, S. P. D.

JAm ab antiquis ea temporibus multum agitata quaestio fuit, amplissime, et amicissime BEVEROVICI, verusne fuerit Samuel, quem a morte collocutum legimus cum Rege Saulo. Qui falsum censent, alij quidem fuisse putant, impostorem quempiam, qui belle satis hanc histrioniam exerceret: alij vero arbitrantur, spectrum fuisse diabolicum. Prior opinio placuit Rabbi Salomoni Ben-Cophni: qui contendit, nebulonem delituisse sub terris; a quo iuxta ac muliere Pythonissa, omnis haec adornaretur scena. Atque in hanc etiam opinionem dilapsus fuit Reginalbus Scotus; qui et ipse id necesse habuit dicere, cum omnem negarit [gap: Greek word(s)], meramque hominum esse


page 198, image: bs198

imposturam iudicārit. Sed ea sententia e diametro Scripturis repugnat: praecipue verbis Mosaicis Deuteron. XVIII. XI. vbi disertim prohibentur, qui mortuos consulerent. Praeterea tota huic opinioni adversatur historia, quae est I. Samuel XXVIII. Quod vt planius fiat, eam paullum diducam. Repurgārat Israelem Saul a necyomantis: quod ab eo Samuelis, vel Abimelechi monitu, actum fuisse, per est verisimile. Sed quis ignorat, non omnia ad praefectorum aures pertingere: subinde etiam ab ijs in edictis regijs conniveri? Saul igitur, non ignarus edicti sui, nihilominus inquiri necyomanten jussit. Cognoscit de femina in Endor, civitate in sorte Isachar, sed a Manasse possessā. Minus mirandum de muliere hac relicta: quando sexus ille latere solet domi: et ab Hieronymo, aliove, in Traditionibus Hebraicis proditum est, fabulari Hebraeos, eo parcitum fuisse huic mulieri, quod mater foret Abneris, qui ex cognatione esset Saulis. Noctu igitur ad mulierem itum, atque ab ea postulatum, vt Samuelem suscitaret. Ex qua petitione constat, [gap: Greek word(s)] satis [gap: Greek word(s)] hanc mulierem vocare [gap: Greek word(s)], sive ventriloquam: cum ea fuerit in necyomantis. In Hebraeo est DOMINA OB, sive OPH: a quo est Graecum [gap: Greek word(s)], ac fortasse [gap: Greek word(s)]. Nam antiquus draco coli gaudebat in eo animante, quo primis parentibus illusit. Vnde et Pythoni nomen a PETHEN, quod serpentem significat. Post pauca


page 199, image: bs199

vtrimque vcrba, accinxit se mulier ad parendum. Rogata a Saule, quid videret, respondit, ELOHIM, h. e. Divum, sive Iudicem quempiam. Nam Hebraea vox in plurativo numero etiam personae singulae significationem habet. Cum plenius Saul edoceri vellet, addidit de illius Divi, sive Iudicis aetate, ac habitu; esse senem grandaevum, et sacerdotali pallio amictum: modo Samuel sacerdos fuit, vt veterum aliqui tradiderunt: vel potius pallio Iudicis; quando Samuel non fuit ex genere Aaron, sed consobrini eius Core, vnde fiebant non sacerdotes, sed Levitae: vt quod eum sacrificāsse legimus I. Samuel XV 1. 2. id plane fuerit extraordinarium, sicuti et cum idem ab Elia factum scribitur I. sive III. Reg. cap. XVII. Vbi vero haec audivit Saul, ex Pythonissa, plene est edoctus, esse Samuolem; eoque honorem illi habuit, non divinum quidem, sed convenientem prophetae, et quidem ad meliores iam sedes translato. Haec qui attenderit mecum, facile videbit, quam putidum sit putare, per Samuelem, hīc intelligi oportere nebulonem sub terra delitescentem, qui illuserit simplicitati Regis. Scilicetis Rex, nec in pueritia, nec postea, ne quidem ad regnum evectus, imo ne tum quidem, cum monitu prophetico, vel sacerdotali, iuxta Mosis mandatum ex terra Israelitica exscinderet, quicquid necyomantarum reperiret; cognitum habuit, quid esset mortuos consulere; temereque putabat, spiritum exciri, cum totum


page 200, image: bs200

negotium perficeretur, histrioniā alicuius impostoris. Sin scivit hoc ipsum, quid stultius, quam deserto exercitu, mutato schemate, cum duobus solum comitibus, de nocte tantum itineris emetiri, vt de sua, suorumque, ac regni totius salute, eum consuleret, quem non ignoraret, nihil eorum facere quae promittetet; sed totum esse e fraudibus, et nequitijs, consutum? Num etiam homini huiuscemodi honorem, tanquam prophetae, humanis iam exempto, exhibuisset? Num vsque adeo fidem habuisset, vt audito eo incideret in animi deliquium, ac vix adigi posset ad cibum capiendum? Nunc in hoc etiam cogitationem intendamus, quod nullius mortalis tanta est ingenij sollertia, vt accurate adeo posset praedicere, cum vniverse de imminente exercitus clade; tum particulatim de caede Saulis, triumque filiorum. Quam ad rem revelatione divinā vel saltem alicuius spititus, omnino opus fuit. Nec interim defugiam memorare, quid pro se adferant qui meram fuisse hominum fraudem arbitrantur. Aiunt, istoc colligi vel ex eo posse, quod Pythonissa fingat se Saulem non novisse: nec enim credibile videri, fuisse hominem in Israele, qui haud nosset Regem; praesertim qui Israelitas cunctos excederet staturā. Verum observari animo debet, habitāsse eam mulierculam in Endor, regem in Giboa; qui locus XX. et amplius horarum spatio, distaret ab Endor: vt in femina non sit mirandum, si nunquam viderit


page 201, image: bs201

Regem. Et potuit, cum Saul ad regnum eveheretur, fuisse grandaeva, ac parum sollicita de regis facie, imo publicis cunctis; dum esset, quo ipsa rumen expleret. Sed enim viderit aliquando Regem: num propterea, alto adeo animo insederint vultus lineamenta, vt non alium crederet, qui (partim ne exercitui de Regis absentia constaret, partim etiam, ne si a muliere agnosceretur, ea detrectaret morem gerere Regi, a quo [gap: Greek word(s)] sciret gravi sub poena interdictam) habitum solitum, in minime Regium commutasset, ac praeterea cum duobus solum comitibus, noctu adveniret, eo quidem tempore, quo nemo propter proelium postridie futurum, Regem castris, in locum adeo dissitum excessurum putāsset? At inquiunt, vnde igitur postmodo didicit, ipsum esse Regem? Nec enim verisimile est, eiusce rei indicium illi factum a Regijs comitibus. Non hoc dixero: sed promam quid sentiant Hebraei. Aiunt, eos, qui in [gap: Greek word(s)] suscitantur, inversā corporis figura solitos adscendere: at Samuelem apparuisse recta: hoc cum sciret non suae virtuti deberi, sed divinae; sic collegisse, haud alium esse, quam Regem, quem Deus tanto honore dignaretur. Alia etiam adferunt, quae idem firment. Mihi sat est, quod disparem rerum faciem videret, inter apparitiones solitas, et praesentem: praesertim si verus Samuel fuit, de quo despiciam postea, cum ostendam, verum Samuelem vi magica suscitari minime potuisse. Largum


page 202, image: bs202

enim discrimen inter larvatum daemonem, et verum Samuelem quem sisteret Deus. Et dum ista geruntur, potuit mulier secum cogitare, nullius aeque interesse, vt Samuelem consuleret, quam Regis, et olim illi familiaris, et tam difficili tempore consilio imprimis eius indigentis. Et si viderat eum antea, credibile est, magis et magis attendere coepisse ad staturam, ac vultum Regis, vtcumque habitum mutāsset. Quibus mens est longe alia, non possunt in animum inducere, vlla esse spiritibus commercia cum homine. Ac saepius mihi cum talibus sermo fuit. Sed deprehendi eos, vel admodum negligenter legisse Sacras litteras, vel, vtcumque dissimularent, scripturarum auctoritatem parvi facere. Toto animo tales abominor: nec tamen continuo id aperio; sed hoc ago, vt leniter, et leviter eos castigem: imo interdum, si vna mensae assideamus, manum arripiam; cyathum item, quo propinem; et addo, hoc a me fieri; quo a sermone lutulento os purgent. Tum amice iubeo, vt vel in praesentia, vel seorsum postea, ne graventur adferre, quae eos moveant, vt in dubium vocent, quae Scripturis continentur. Eorum argumentis non iracunde occurrere soleo; sed pene quasi mihi cum parente, aut fratre negotium esset. Longum foret omnem historiam hanc pertexere. De ijs ergo potius loquar quibus sacrosancta est Scripturarum fides. Quid hi dicent de Magis Pharaonis? num tanta existimant ab ijs patrari potuisse,


page 203, image: bs203

absque ope spirituum? Et cum Actorum XVI. 17. 18. legimus de ancilla habente spiritum Pythonis: Paulum vero ex ea spiritum, per quem solita esset divinare, verbo eiecisse; nempe ne cum spiritu Iesum praedicante colludere videretur: solumne hominum fuisse imposturam, nec vllas Satanae artes concurrisse, existimandum? Mitto ex scripturis tot alia. Ad illud venio, quod omnium gentium, temporumque historia evincit, hominum, et maligni spiritus commercia, eaque multiplicia. Scio, innumera vulgo referri, vel fabulosa prorsus, vel solum profecta a fraude humana. Sed enim a viris etiam, tum doctis, tum perspicacibus, tum gravibus, ac probis, et plurimis retro seculis allata sunt, et hodie memorantur innumera, vbi non possit non cum opera humana concurrisse illusio, aut vis diabolica: supplente videlicet spiritu maligno, quod hominis exsuperet potestatem.

Atque hactenus satis mihi videor comprobasse, non constitisse hoc negotium merā hominis imposturā. Quare si, qui se Sauli stitit, homo impostor non fuit; nec verus tamen Samuel erat: existimandum, fuisse spiritum malum, qui induerit Samuelis personam. Atque haec opinio est Tertulliani lib. de Anima cap. LVII. Verba apponam: Ecce hodie Simonis haereticos tanta praesumptio artis extollit, vt etiam prophetarum animas ab inferis movere se spondeant. Et credo, quia mendacio possunt: nec enim Pythonicotum spiritui minus licuit animam Samuelis


page 204, image: bs204

effingere, post Deum mortuos consulente Saule. Absis alioquin, vt animam cuiuslibet Sancti, nedum prophetae, a daemonio credamus extractam, edocti quod ipse Satanas transfiguretur in Angelum lucis, nedum in hominem lucis. Eadem est sententia eruditi scriptoris Quaestionum, et Responsionum ad Orthodoxos, quem inter Iustini Martyris scripta habemus, Responsione LII. vbi ait, hoc factum, [gap: Greek word(s)]. Efficacia daemonis, sic oculis illudentis, vt videre se putarent Samuelem, cum Samuel non foret. Etiam B. Augustinus, quanquam fluctuare in hac controversia videatur, magis tamen eodem inclinat, ad Simplicianum lib. II. cap. III. vbi cum prius dixisset, non esse absurdum, si credamus, Samuelem ipsum non magicā potentiā, sed dispensatione divinā, volentem se stitisse Regi, vt divina eum sententia percuteret: postea haec verba subiungit: Quamquam in hoc facto potest esse alius facilior intellectus, et expeditior exitus, vt non vere spiritum Samuelis excitatum a requie sua credamus: sed aliquod phantasma, et imaginariam illusionem diaboli machinationibus factam; quam propterea Scriptura nomine Samuelis appellat, quia solent imagines rerum earum nominibus appellari, quarum imagines sunt.

Interea non pauci Patrum duarum opinionum, quas ex Augustino adduximus, priorem amplecti malunt, verumque fuisse Samuelem censent, qui


page 205, image: bs205

cum Saule collocutus. Operae vero est cognoscere, quid hi potissimum pro se adferant: tum autem quomodo ijs occurrant, quibus posterior Augustini sententia magis placet. Vt igitur verum fuisse Samuelem probent, aiunt, ubi historia haec refertur, non aliter quam Samuelem, et sexies quidem, nominari. Contra alij, etiam diabolum a Mose nuncupari serpentem, sive quia in serpente delitesceret, sive quia serpens videretur. Praeterea aiunt priores, non potuisse diabolum accurate adeo praedicere, tum exercitus stragem, tum necem Saulis, triumque filiorum. Respondent alij, non usque adeo operosum fuisse diabolo, ista colligere, partim ex electione Davidis, partim ex eo, quod nōsset, quomodo uterque exercitus foret animatus; quomodo item decretum esset instruere aciem: unde etiam potuerit praescire, re male gesta, Saulo, aut filijs, non fore fugae locum. Et quid si, inquiunt, diabolus ista iussus sit effari? Quomodo Bileamus Deo in ore posuit, quae diceret. Tertio etiam argumento a prioribus pugnatur. Nempe isto, quod Deus a Samuele hoc quinquies nominetur vocabulo tetragrammato; quod, ut aiunt, diabolus semper exhorrescit. Alij haec exigui esse ponderis contendunt, quia in historia Achabi, quae est primo, sive tertio Regum, cap. XXII. XXI. pariter usurpetur nomen hoc [gap: Greek word(s)], tum a pseudoprophetis, quibusse insinuarat spiritus mendax, tum a Zedekia, propheta


page 206, image: bs206

vero. Hactenus rationibus pugnatum, et ijs quidem ex libris Samuelis. Praeterea vero priores se tuentur auctoritate Sirachidae XVI. XXV. ubi Samuelem legimus etiam a morte prophetasse, ut abunde constet, non alium credidisse, quam qui, dum viveret, propheticum habuerit spiritum. Nec levi hoc telum amictu exire licet, quibus Sirachides in Canone est Scripturarum: contra quam ab Hebraeis factum. Quique divinam eius auctoritatem negant, eo se defendunt, quod Samuel iste sit mentitus, nec id prophetae conveniat, praesertim a morte. Mendacium inde adstruunt, quod Sauli dicat, Cras mecum eris, et filij tui. Quippe, inquiunt, Samueli suus iam locus erat attributus inter animas beatas: Saulo vero quis alius, quam inter eos, quos poenae manerent aeternae? Contra alijs placet, verba ista Samuelis (ut Augustinus ad Simplicianum scribit) non ad aequalitatem felicitatis, sed ad parem conditionem mortis referri. Quomodo, cum ait, Mecum eris, non aliud, quam mortem praenunciarit. Et firmat hanc sententiam, quod non de uno Saule sermo sit; sed etiam de filijs. Atqui Ionathas vir optimus fuit, Samueli, post mortem, aggregandus; utcumque hic aqua haeserit Bernardo. Sed de isto audiendus potius Rabanus Maurus, ac tot alij, Bernardo ea parte magis perspicaces. Sic igitur statuimus, verbis istis mortuos generatim opponi vivis: non vero particulatim signari locum separatum, quo solae degant


page 207, image: bs207

piorum animae. Vt sententia sit, Saulum, et filios, certe morituros, foreque [gap: Greek word(s)], h. e. in statu ac conditione defunctorum. Quid, quod ne istud quidem controversia penitus caret, an Saul in numerum reproborum sit referendus; de quo mox pluribus loquar.

Caeterum qui verum fuisse Samuelem opinantur, in hoc tamen discrepant, quod nonnulli velint, Sa muelis animam vi magica excitatam: alij vero arbitrentur, Deum ipsum Sauli stitisse Samuelem. Prior est opinio Iustini Martyris dialogo cum Tryphone Iudaeo; ubi animas a morte superstites esse, eo adstruit, quod Pythonissa, uti Saul postularat, advocarit animam Samuelis. Atque addit mirificum istoc effarum, [gap: Greek word(s)]. Omnes animas virorum iustorum, et prophetarum, sub potestatem eiusmodi virtutum cadere: qnalem et in ventriloqua illa fuisse, rebus ipsis fit manifestum. Sed abhorret animus credere, piorum, atque adeo prophetarum etiam animas, non in Abrahae sinu, nec Dei manu, sed diaboli suisse; eoque vi magica potuisse evocari. At, inquiunt, nisi hoc foret, non diceret Samuel, se a Pythonissa excitatum suaque excussum quiete. Scite isti respondet Caietanus, licet vocibus parum scitis: Occasionaliter fecerat movere ipsum, et adscendere, quamvis non efficaciter,


page 208, image: bs208

quoniam solus Deus potuit efficaciter movere animam Samuelis. Verum, aiunt, si Deus id egisset, eo pacto confirmasset magiam, ac [gap: Greek word(s)]: quam severe adeo prohibuerat. Contra hic alij, facto divino magis destrui magiam: quia, et Pythonissa, et Satanas, impotentiam artis suae viderent: quippe non fuit ijs permissum, spectrum sistere diabolicum, ut in [gap: Greek word(s)] facere solerent: sed Deus, amore Regis, simulque ad honorandum Prophetam defunctum, extra ordinem ipsum suscitavit Samuelem, qui Sauli grande suum peccatum ob oculos poneret, ut poenitentiam ageret tandem, rebus suis in extrema, quod dicitur, tegula constitutis. Nempe Deus, qui non vult mortem peccatoris, noluit Saulem desperatione absorberi, quo nihil foret Satanae exoptatius. Quare Deus iratus quidem erat Sauli: sed ita iratus, vt pro infinita sua bonitate, iram misericordia temperaret; quo Saul de Regno quidem desperaret, sed non de peccatorum venia: vidensque poenas temporales, studeret effugere aeternas. Vtrum in vanum haec fuerint, non ita est apertum. Negat Lyranus, secutus Hebraeos: qui arbitrantur, Saulum increpatione, ac dictis prophetae consternatum, mox seria, ductum poenitudine, acreliqua nocte in via suum deplorasse peccatum, eiusque veniam rogasse. Atque hoc eo verisimilius putant, quod cum posset sibi fuga consulere, redierit tamen in castra: quo nomine etiam laudatur a Flavio


page 209, image: bs209

Iosepho. Imo ne filius quidem, vel vni alteri eorum, auctor fuit, vt se proelio subducerent, ac meliori tempori reservarent, quia [gap: Greek word(s)]. Qui fugerit post denuo pugnaverit. Quod igitur cum ijs in proelium processerit, vbi pereundum omnibus sciret, id argumentum putant, non modo animi fortis, sed etiam acquiescentis in voluntate divina. Obiectum, vt impoenitentiae signum, quod sibi ipsi manus attulerit. Sed Hebraei, eo id fecisse aiunt, ne in manus veniret Philistaeorum; quorum irrisiones, in Dei irrisionem, ac iniuriam cederent. Fatentur, ne sic quidem effugere hoc malum potuisse. Sed Hebraei sufficere opinantur, quod Saul praescire isthoc nequiverit, ac meliora sperārit.

In hocce varie adeo disceptantium conflictu, petis etiam iudicium nostrum, clarissime Beverovici. Id vero adferre non verebor. Plane eos damno, qui Samuelem illum putant fuisse hominem vafrum ac versipellem, nequiter simulantem se esse animam Samuelis. Praeterea neque eos probare possum, qui arbitrantur, antequam Christus satisfecisset pro mundi peccatis, inque coelos adscendisset, animas iustorum, ipsas etiam prophetarum, fuisse in diaboli potestate, eoque in magicā potuisse evocari. At nolim nimium contentionis funem ducere, cum ijs, qui putent, fuisse spectrum diabolicum: vel illis, qui censent verum fuisse Samuelem, h. e. animam Samuelis, non quidem eo


page 210, image: bs210

indutam corpore, quo suscitabitur extremo die; sed vestitam corpore aerio, cum quali Angeli Abrahae apparuerunt: neque vi magicā compulsam, vt se sisteret; sed volentem paruisse Deo, a quo Sauli adduceretur, vti Christo Mosen, et Eliam, stitit in monte Thabor. Vlterius si poscis, vtram ex duabus hisce sententijs magis probem; prius quidem dixero, malle me controversiam hanc alijs decidendam relinquere: vt quibus eam ad rem tum ingenij, et doctrinae; tum etiam otij sit amplius. Sin porro vrgeas, vt et ipse, sicuti Iurisconsulti loquuntur, signem responsum: non gravabor hoc amicitiae nostrae dare, vt perscribam, quid maxime arrideat. Videlicet ijs lubentius me aggrego, qui posteriorem sequuntur. Ac primo eo moveor, quod Scriptura semper nominat Samuelem, aliter nuspiam. At a proprietate vocum non est recedendum, vbi ratio non compellit. Non diffiteor, verisimilia quaedam pro tralatitiā fignificatione adferri. Sed nec minus mihi verisimilia videntur, quae alij respondent. Longe vero alia est ratio eius, quod diabolus dicitur serpens: cum apertum sit, serpentem loqui non posse, nisi alieno spiritu movente: ac praeterea semper de eo Ecclesiae convenerit, invidiā Diaboli peccatum esse ingressum in mundum, et (vt Christus ipse ait Ioan. VIII. 44.) diabolum fuisse homicidam ab initio, h. e. a mundi origine: vt mittam, quod propterea in Apocalypsi draconis magni nomine non alius, quam diabolus,


page 211, image: bs211

possit intelligi. Num paris aliquo, vel supparis momenti possunt adferri, cur per Samuelem, Samuelis imaginem [gap: Greek word(s)] signari credamus? Quid quod in Samuele solum foret metaphora: in serpente etiam metonymia concurrat, cum in serpente vero delituerit diabolus; non item (quod ipsi agnoscent) in vero Samuele. Vt omnino maximum inter eas locutiones discrimen sit apertum.

Praeterea plurimum commoveor auctoritate Sirachidae: non quasi in canone sit Hebraeo, quod aliter est; sed quia magna eius semper auctoritas fuerit tum inter Iudaeos Hellenistas, tunc inter Christianos. Quam eo minus detractum illi ire debemus, quod ijs vixerit temporibus, quibus de communi Hebraeorum sententia maxime potuit constare. Siquidem liber is Hebraice scriptus a Siracho, Graece autem redditus ab Iesu Sirachi illius nepote. Ac nepos quidem claruit temporibus Ptolomaei Euergetae, qui Philadelpho successit. Sirach autem tempore Ptolomaei Lagidae, qui vnus ex Alexandri M. ducibus fuit. Sane paullo ante tempora Alexandri M. Prophetae desierunt. Nam Malachias, ac Nehemias, aequales fuere: at meminit Nehemias, tum Sannaballati, qui extremis Darij Codomanni temporibus Samariae praefectus fuit, et templum in Sarizim construxit: tum etiam Iaddi, sive Iadduae, qui, mortuo aliquanto ante Nehemia, Alexandro M. obviam processit; vt ex Iosepho


page 212, image: bs212

scimus. Iadduae in Pontificatu Maximo successit fi lius Onias; nempe eo tempore, quo Seleucus Nicator, vnus ducum Alexandri M. diadema in Syria adsumpsit. Hunc excepit Simon, cognomento Iustus: illum filius Eleazarus, qui extremis claruit Ptolomaei Lagidae, ac primis filij eius Ptolomaei Philadelphi temporibus. Atque hic Eleazar est, a quo missi dicuntur LXX. ad Scripturas Graece transferendas. Eo tempore etiam Sirach vixit: imo, vt a quibusdam traditum, et ipse e numero erat LXX. interpretum. Vti vero, desinentibus Prophetis, coepit Synagoga magna; ita desijt eadem in Onia, Iaddi filio: vt cum Sirach claruerit sub Eleazaro, Oniae nepote, Iaddi pro nepote, satis clarum videatur, quantillo tempore idem abfuerit a Synagoga magna, imo ipsis Prophetarum temporibus. Iccirco non possum aliud in animum inducere, quam optime Siracho constitisse, quae de Samuele illo opinio fuerit Hebraeorum, imo et Synagogae magnae, atque adeo ipsorum Prophetarum.

Addam his et aliud argumentum, quod ex veteribus Ecclesiae doctoribus, longe plures Samuelem illum verum putarint. Nam, vt praeteream Iosephum in VI. Antiquit. cap. XV. nec repetam, quae de Iustino antea dixi; est haec sententia Basilij Epist. LXXX. quae ad Eustatium medicum; Ambrosij item in caput primum Lucae; et Hieronymi in cap. VII. Iesaiae. Imo et Augustinus, vtcumque fluctuet, non modo in memorato superius opere ad


page 213, image: bs213

Simplicianum; sed etiam ad Dulcitium lib. VIII. quaest. VI. postea tamen fuisse Samuelem verum statuit; vt liquet ex libro de cura pro mortuis cap. XV. Scio, contrariam sententiam reperiri lib. II. de Mirabilibus Scripturae, item lib. Quaest, Vet. et Novi Testamenti. Sed neutrum volumen esse genuinum, eruditioribus in confesso est. Et sane, quibus placet, larvatum fuisse daemonem, eo potissimum moventur, quod extremae sit impietatis dicere, quod, vt Procopij vtar verbis, [gap: Greek word(s)]: curiosorum incantamenta potestatem habeant, in animam Sanctorum; in quas, dum viverent, nulla erat daemo libus potestas. At nihil nos ea res tangit, quibus placet sententia, quam idem Procopius postea memorat his verbis: [gap: Greek word(s)]. Nonnulli autem dicunt, revera quidem Samuelem apparuisse: sed Deo hanc animam revocante, non Pythonissa. Scriptura enim tantum dicit, ab hac visum Samuelem, non revocatum. Dixeris, ex ea consequi ab illa revocatum, quod Samuel conqueratur, se ab ea inquietari. Sed enim, vt antea ex Caietano dicebamus, hoc non vltra extendendum, quam quod occasio fuerit, cur Samuel non in quietis sedibus permaneret. Si enim Saul non accessisset Pythonissam, ac Samuelem excitari


page 214, image: bs214

petijsset: nec Deus hac occasione vsus foret ad verum Samuelem, Angelorum ministerio, sistendum Regi, vt hunc delictorum commoneret, eique mala imminentia nuntiaret.

Fuse satis exposuisse mihi videor, quo maxime inclinet animus in hac quaestione; vbi, quia fidei controversia non est, modeste inter se dissentire Christianis, et licuit, et licebit semper. Tibi vero eximie et vir, et amice, si forte aliter videatur, caussas perscribe. Equidem, quo magis eluceat veritas, dummodo animo magis licuerit esse otioso, vlterius reciprocare hanc serram non gravabor. Sed praeterea recte atque ordine feceris, si iudicium exquiras vrbis vestrae Theologi praestantis, amici communis, Andreae Colvij, viri variae admodum eruditionis, quem merito maximi facere soleo. Addo necessarium, ac propinquum meum Amplissimum Iacobum Cornelij Wittium I. C. virum consularem, egregium Vrbis vestrae ornamentum: quem intelligo tecum Hagae Comitis nunc agere in Illustrium Hollandiae et West-Frisiae Ordinum Delegatis. Nolo te onerare multis, et mei amantibus, salutem meo nomine dicendo. Sed duos non possum praeterire Amplissimos viros, Iacobum Corputium, Vrbis vestrae, vt nunc loquimur, Scabinum; et Cornelium Somerum Senatorem ac Medicum; illum arctissimā, ac geminā affinitate, hunc etiam sanguine coniunctum. Amstelodami Kal. Ianuarijs anni CIC. [correction of the transcriber; in the print CLC.] IC C. XCLIV.


page 215, image: bs215

quem tibi, familiaeque, atque ijs, quos dixi, et vniversae Vrbi Dordrechtanae, prosperum ac felicem ex animo exopto.

IOHANNI BEVEROVICIO, Senatori, et Medico Dordrechtano, IOH. WESTERBVRGIVS: S. P. D.

VIr clarissime, me rogas multa super maiorum ipsis mundi nascentis incunabulis terram inhabitantium, [gap: Greek word]: Quamquam lassus ab hodierna lectione, non committam tamen, hesterni promissi immemorem vt arguas. Nihil enim magis in voto Westerburgio, quam viris omni doctrinarum genere praestantibus, qualicumque labore gratificari. Sane maiorem recentis quam senescentis mundi vigorem fuisse, in aperto est: at non aeque ratio insolitae illius vivendi prolixitatis: Nos illum in breviores illius temporis annos, nostris omnino impares, quique mensis tantum spatium exaequarent, non conijcimus, apage ridiculam et sacris literis iniuriam opinionem. Abrahamum legis pienum, et saturum dierum, valida in senectute, naturae concessisse, natum scilicet annos 175. qui ex istorum hominum sententia annos dumtaxat efficerent 17 et s. quis non rideat talem


page 216, image: bs216

senectutem? alia isto delirio confutando opportuna iam non adferam.

Igitur, Dei voluntatem, vt rerum omnium, sic et supremam [gap: Greek word(s)] maiorum causam statuimus, qua haud dubie nuper admodum nati generis humani propagationem, et per eandem, Ecclesiae suae et gloriae dilatationem spectavit. Prov. 16. vnde est quod dicat Deut. 30. 10. Ego sum vita tua et longitudo dierum tuarum. Intererat igitur vt hoc beneficio, sancti Patres agnoscerent, non humana virtute, sed divina promissione, et viribus e caelo inditis, eos posteritatem adeptos esse: quemadmodum Abrahamo centenario, vires collatae ad generationem, quibus aetate illa fuerat cariturus.

Deinde huic accedentes causae physicae et suum pondus habent. I. Complexionis bonitas, quae nullis hactenus morbis fracta et vitiata, et ad resistendum noxijs rebus probe armata, haud ita facile succubuit: Caeterum nihil est quod dubitemus, in vegeto illo primi saeculi vigore, corporum temperamenta, a natura benigniori generata, integriora et firmiora fuisse.

II. Temperata victus ratio: frugalitas enim (dico Bacche pater vt audias) valetudini conservandae inprimis conducit: atqui illius patres erant studiosissimi. Hodie plures gula, quam gladio pereunt; et mihi si mortis simulachrum fingendum, non dexteram telo, quo petat sternatque mortales,


page 217, image: bs217

sed poculo armarem. Examinate Viri medici naturalis et simplicis victus [correction of the by an old hand; in the print virtus] potusque salubritatem: contra num varietas mensae dubiae, et ciborum condimenta diversissima, vitam debilitent: dic Flacce,

---- Simul assis
Miscueris elixa, simul conchilia turdis,
Dulcia se in bilem vertent, stomachoque tumultum
Lenta feret pituita.

III. Bonitas nutrimenti: quoniam ante diluvium, herbarum, seminum, fruticum, etc. esus erat saluberrimus, et a recenti creatione incorruptior: at mox deterior factus propter salsas Oceani aquas, suae inundantes terram, non levi eam detrimento affecźre.

IV. Peritia physices et Medicinae? quoniam vivacissimis hominibus insignis opportunitas discendi erat ea, quae ad subvertendam valetitudinem maxime noxia et evitanda, tum quae ad tuendam maxime vtilia et sectanda essent.

V. Salubritas coeli et siderum illius regionis: habitarunt enim Patres ad Orientem, regione, aere, climate saluberrimo.

VI. Addam, vt diu viventes homines possent reperire artes et scientias generi humano vtiles, quae non nisi longissimi temporis experimento inveniuntur: Recte enim dictum ab Aristotele, Tempus esse inventorem, et promotorem artium et scientiarum. Caeterum vt mensura corpora nostra


page 218, image: bs218

desecere, a proceriori maiorum statura, quid mirum si etiam a firmiori robustiorique temperamento?

Has rationes si quisquem haud tanti faciendas existimet, ut ijs tuto ausit inniti, firmioresque desideret, aut dari posse aliquas negat, ob latentem miraculi magnitudinem, cuius occulta semper ratio. Equidem per me licet, ut primam eamque metaphysicam amplectatur, modo in artem principem, divinitus natam acceptamque in salutem vitij humanij, omnibus secundis caussis spretis, injurius non sit. Atque haec Vir Clarissime, in procinctu, et stans pede in uno scripsi, ut hodie tantum memoriae tuae ijs inserviam, [gap: Greek word(s)], et elaboratiora pridem alia videbis, volente Deo. Dordrechti VI. Kal. Quintil. M. D. C. XXXV.

CORNELIO A SOMEREN, Senatori, Quaesthori, et Medico Dordrechtano, IOH. BEVEROVICIUS S. D.

CLarissime vir, Quam nuper verbis mecum communicasti de Abortu egregiam curationem, eam si scripto consignare, non gravaberis, optime, ut soles, de arte nostra, et artis Apollineae


page 219, image: bs219

mystis mereri posses. Quod quamvis vix sperare faciant negotia, quibus te nupera Quaestura auget, tamen spem non adimit tuum de aegris bene merendi studium. Vale, Collega observande, et me tui observantissimum amare perge. Nonis Ianuarij M DCC XLIV.

IOHANNI BEVEROVICIO, inter Proceres Hollandiae deputato, et urbis Patriae Medico, COR. A SOMEREN S. P. D.

QVam friuola sit superbissimi animalis origo, Nobilissime Domine, apparet ex eo quod ita facile abortum incurrat. Is ergo vitam profecto aequā lance pensitabit, qui semper humanae fragilitatis erit memor, eo enim humana haec fragilitas devenire potest, ut in matris utero faetus dolores et cruciatus diros partus non solum perferat, sed ipsam etiam mortem experiri sit coactus, ita ut labores, ac atrocia patiatur mater frequenter tormina, et nondum natus, aut in lucem editus foetus saepe extinguatur, unde abortus nomen, quasi imperfecti et ante tempus maturationis foetus prolapsus, ceu, ut tuis melioribus utar verbis, quasi ante tempus et imperfecti foetus exclusio. Sed haec


page 220, image: bs220

praeter institutum, ne ergo diutius tua morer tempora, aliquid de abortu paucis dabo. Venit ad me ante pauculos aliquot menses multum reverenda Domina vltraiectina (cuius nomen lubens praetereo) cognata Zythepsae, qui ante annos aliquot, ob captam BREDAM vrbem a milite Hispano, apud nos in civitate patriā habitatum venerat, haec, inquam decem abortus masculos, cum magno vitae suae taedio, perpessa erat, et denuo gravida ex vndecimo foetu. Abortus huius caussam ex me intelligere anxie quaesivit, et vt opellam meam in praescribendo salutari aliquo consilio conferrem perdite rogavit. Curam huius atrocis et crudelis mali in praeservatione sitam esse, praedixi. Causam tam frequentis carnificis abortus ex humido ac frigido temperamento traxisse originem iudicavi. Frigus enim naturae inmicum, et exiguum foetui suppeditat, vt nosti, alimentum. Ex lege praeceptoris nostri. [gap: Greek word(s)]. Partes natura frigidiores et membranosae, nunquid, vir magne, inter quas est vterus, citius magisque immoderato frigidorum vsu offenduntur? Humidum vero temperamentum (quo et haec matrona laborabat) ligamenta vteri perpetuo laxaverat, mucci laginosa, ac viscosa reddiderat, cum ace tabula humore lento glutinosoque plena essent; ita vt non amplius consolidescerent, neque exsiccarentur. Excandescentia animi nimia cum horripipilatione,


page 221, image: bs221

imo conquassatione corporis totius, et repentinus prospectus rerum horribilium hoc malum saepe adauxerunt, unde decem hi faetus omnes fuere suffocati. Facultas etiam uteri retentrix imbecillior jam facta, quam ut potuerit faetus hos omnes alternatim ad maturitatis perfectum tempus retinere, ac conservare, ex quā humiditate muccosa, orificium ceu uteri collum fiebar hiatum. Arcta etiam huius gravidae mulieris ligatio, ut gracilis appareret perpetuo debilitabat foetum. Suo tamen tempore vixerunt singuli in utero matris, et eorum motus satis validos persaepe persensit usque dum abortiret. Diarrhaea pituitosa, salsa, subinde laboraverat cum febre lentā erraticā: ita ut et ex hoc hoste gracilis ac extenuata aliquomodo quotidie evaderet, juxta oraculum divini nostri senis, l. v. aps. 31. [gap: Greek word(s)], Mulierem gravidam ex ullo morbi acuti genere laborare, funestum, quod febris acuta abortum procreat. Geminum enim foetui impendet periculum ex morbo acuto, vnum a febre ipsa foetum perimente, alterum quod ex longo intervallo cibaria dantes eundem alimenti penuria et fame enecamus. Quod si ut mulierem servemus cibaria crebro et benigne exhibuerimus ait Gal. in com. ad locum citat. intempestivo cibo aucta febre continua praegnantem tollemus e medio. Rite praeceptor noster, l.


page 222, image: bs222

v. aps. XXXIIII. [gap: Greek word(s)]. Mulieri gravidae si aluus profusior sit, abortionis periculum imminet, quod alui fluxus abortum producat. Vacuationis ratione periculum hoc abortus gravidis imminere inquit Gal. aluo immoderatius fusa, sicut de sanguinis missione ostendit idem auctor, cum inquit, [gap: Greek word(s)]. Non modo venae-sectione, ut a me jam dictum, sed longiore etiam inediā faetus in utero matris enecatur, alimenti sciliscet defectu. Merito itaque grandior faetus sectā praegnanti venā citius abortit, quia videlicet eget copiosiore alimento. Et quod gracilitas corporis etiam abortum faciat, saepissime a nobis animadversum, et id etiam docet divinus noster senex, ubi ait. [gap: Greek word(s)]. Quae praeter naturam graciles ceu teueesuterum gerunt, abortiunt priusquam habitiores fiant. Quia universum alimentum faetui destinatum matri valde extenuatae sit impartiendum. quum itaque longo tempore opus sit, ut quae ita extenuata sit iterum reficiatur sit ut interim faetus alimento suo privatus pereat. Nam quae praeter naturam sunt extenuatae, aut supra modum et magnopere emaciatae quasque prius refici, deinde ingravidari oporteat: si priusquam probe sint refocillatae, concipere occupant, eas inquit Hippocr.


page 223, image: bs223

non posse refici, quin sanguis ad faetus nutritionem suppeditandus ad gravidae ipsius nutritionem rapiatur, quo fiat ut faetus sufficienti destitutus alimento enecetur. Venio ad curationem, Vir Clarissime, et quomodo peregerim, eam tibi breviter exponam Primo aerem calidum praescripsimus, alimenta etiam calida ac sicca, et quae sanguinem producere ac generare possunt, addidimus. Vt carnes avicularum montanarum, perdicum, cuniculorum, leporum. Carnes hae potius assae erant, quam elixae. Miror ego, vir Excellentissime, gentem medicorum tam perperam de carne leporinā sensisse, quod melancholiam pariat, et [gap: Greek word] melancholicum menti, rationis arci, offundat, cum et Martialis poeta insignis, alioquin obscenus, leporinam carnem bonum alimentum suppeditare humano corpori indicare videatur, cum ait.

Si quando leporem mittis mihi Gellia dicis,
Formosus septem Marce diebus eris.
Si non derides, si verum lux mea narras,
Edisti nunquam Gellia tu leporem.

Quum et idem poeta circa finem sui opusculi hoc manifeste innuit.

Inter aves turdus, si quis me iudice certet
Inter quadrupedes, gloria prima lepus.

Gal. eiusdem est sententiae, dicit enim sanguinem leporinum velut omnium suavissimum apud veteres semper in pretio fuisse. Sed haec missa faciam


page 224, image: bs224

cum sint praeter institutum, pergam de curatione dicere, ne te detineam. Hanc ergo a me sumpsit potionem palato suo satis gratam, et id quidem loco cereuisiae, ad foetus nutritionem, uterique corroborationem. R. aq. plantag. lib. ij. aq. ros. [gap: sign for uncia] iij. conser. ros. rubr. unius anni, rob de ribes, conser. acaciae an. [gap: sign for uncia] j. carnis cydon. veter. [gap: sign for uncia] ij. margar. praepar. coralli rubri an [gap: sign for uncia] j magister perlarum [reading uncertain: print faded], corallor. an [gap: sign for uncia] j. spec. diambrae (quae egregie foetum et matricem restaurat, ac abortire mulierem prohibet) [gap: sign for uncia] j. spec. aromatic. rosatij, diarrod. Abbat. diatr. santali an [gap: sign for scrupulus] j. cinnam. [gap: sign for uncia] ij. sacchari rosar. tabellati. [gap: sign for uncia] ij. aut q. s. traijciebantur, omnia per saccum Hippocraticum. Ex cujus colatura bis terue de die [gap: sign for uncia] iiij. usa est familiariter, et sensit ex ijs perpetuo validiorem foetus motum. Postea et hoc quod sequitur conditum adiunximus ad cautelam maiorem, ac praecautionem. R. conser. ros. rubr. [gap: sign for uncia]. confectionis Alcherm. coralli. [gap: sign for drachme] j. margar. praeparat. [gap: sign for drachme] j. magisterij perlarum et coralli an. [gap: sign for drachme] j. coralli rubri, spec. diambrae an. [gap: sign for uncia] j. se plantag. (matricem corroborare abortumque prohibere fertur) [gap: sign for drachme] ij. spec. aromat. ros. [gap: sign for scrupulus]. spec. diagalangae, diatrionpipereon. diacumini, spec. diatrag. frigidi an. [gap: sign for scrupulus] j. cornu cerui usti [gap: sign for scrupulus] ij. cum ros. de ros. siccis q. s. f. conditum ex quo bis de die assumpsit, ac devoravit magnitudinem castaneae. Hoc etiam additum a me linimentum. R. olei mastich. cijdon myrt.


page 225, image: bs225

an. [gap: sign for uncia] j. lapid. hypocistid. acaciae, boli armeniae, sang. dracon. an [gap: sign for drachme] j. santali citrini [gap: sign for drachme] ij. cerae q. s. f. linim. pro inferiore ventre hypochastrio dicto. Tandem, Excellentissime BEVEROVICI, his peractis cottidie loco potus ordinarij ex hoc nectare Hippocratico (usque dum nonum peregisset mensem suae ingravidationis, et iam partus instaret) bibit, quo saepe cum multarum ingravidarum mulierum salute summā sum usus.

Res. vini rubelli stiptici lib. vj. conser. ros. rubr. unius anni [gap: sign for uncia] iij. cornu cerui usti, rad. haepaticae incisae minutim an [gap: sign for uncia] ij. margaret. praep. [gap: sign for uncia]. 3. coralli rubri, cinnamo an. [gap: sign for uncia] j. Infund. per horas 24. sub cineribus calidis, et cottidie bis de die ex eo utebatur largiter. Cum vero de novo ex hoc nectare Domina nostra aegrotula dosin aliam assumeret, rursus denuo nova fiebat mistio, ut medicamentum hoc seletum maiores facultates ad faetus restaurationem habere possit. Rotulae et hae sequentes, quibus et apud alias matronas saepe usus salutari cum successu, a me exhibitae. Res. spec. diambrae, diamosci dulc. an. [gap: sign for drachme] j. se. plantag. [gap: sign for drachme] j. magisterij corall. perlar. an. [gap: sign for scrupulus] j. cornu cerui usti, [gap: sign for scrupulus] iiij. sacchari albiss. in aq. plantag. dissol. q. s. fiebant rhombi, quibus cottidie ad matricis et faetus roborationem utebatur. Postremo et hunc pulverem (qui et miraculi instar saepe alijs prosuit) cum aq. plantag. aut vino rubro stiptico bis terue deglutivit. Res. troch. de carabe, boli


page 226, image: bs226

Arm. verian. [gap: sign for scrupulus] ijcamphorae [gap: sign for scrupulus] j. ambrae [gap: sign for scrupulus] ij. m. f. pulvis pro. iij. dosibus. Quibus omnibus cum iam usque in ultimum ingravidationis mensem usa esset, validum postea ac vivum feliciter peperit undecimum faetum masculum, qui etiamnum superstes. Haec paucula Excellentissime BEVEROVICI dicere habui, et in gratiam tuam fari fui coactus. Haec et artem nostram tangunt, in quā annos circiter triginta una simul in civitate patriā mutuo consilio, et innumerabilium aegrorum auxilio, nocte dieque, in utilitatem ac rem eorum sudavimus. Tu vero ad majora natus, et jam inter patriae PROCERES promotus, ita ut non tantum Medicinam, sed et Philosophiam ceu sapientiae studium, historias, Politiores litteras, atque amaena illa Philologiae studia, adeoque [gap: Greek word(s)], atque universum illum ingeniarum artium orbem non solum calles et colis, sed et eos amas qui illa colunt, eosque qui studia illa negligunt despicis. Sunt enim quidam male feriati, qui, quod ipsi se assequi posse diffidunt, irrident, perinde ac vulpecula illa, quae uvas acerbas dictitabat, quarum compos fieri non poterat. Nimirum sic agentes, ut, nisi quod ipsi sciunt, nihil praeclarum putent; ac summam in eo gloriam collocant, ut strenue omnia vituperent, sicque callide quidam affecti sunt, ut quod negligentia discere non potuerint, id iudicio quodam perverso post habuisse videantur. Sed his saniorem in sano


page 227, image: bs227

iam corpore opto mentem. Tibi vero, vir magne, ac ad miraculum erudite, alia mens in mentis tuae arce, qui tempus illud quod Medicis laboribus surripis, alijs occupationibus impartiris, sine quibus, ut paucis dem, medicinae studium mutilum censeo. Vale eruditorum decus, ac ornamentum. Ex tempore dabam veioci calamo. Dordrechti v. Cal. Febr. M DC CXLIV.

OTHONI HEVRNIO, IOH. F. Anatomico, et Medicinae in Acad. Leydensi Professori primario, IOH. BEVEROVICIUS S. P. D.

QVo tibi, Vir Clarissime, plura debeo, quae solvendo non sum, eo magis officij mei esse arbitror, bona fide nomen agnoscere. Velim in lucem edi quae confecta te habere audio, praecipue tractatum de Mumia, quo mihi, reliquisque disciplinae tuae, imo omnibus artis alumnis prodesse pergas, et nomen vestrum a magno parente iam consecratum immortalitati, tuis quoque monumentis reddere illustrius. In quo omine


page 228, image: bs228

desino, et te Doctor observande, diu reip. academiae, et nobis incolumem esse opto. XI. Ian. M DC CXXXII.

De Hymene utrum cum Pinaeo sentias, et de Valvula, an cum Pavio [gap: Greek word(s)].

IOHANNI BEVEROVICIO, Art. et Med. Doctori, OTTHO HEURNIUS S. D.

VIR praestantissime, benignum tuum erga me affectum ex literis recognosco, et gaudeo etiamnum tibi meorum beneficiorum memoriam inherere. Nundum ad meorum scriptorum publicationem temporum venit maturitas: interim continuato laborum cursu quotidie in instituto pergo, et Medicinam particularem et generalem adorno: praecipitare meam existimationem nolo, verum maturum edere partum, aut mecum mori volo. Mumia inter ultima publicam videbit lucem, etiamsi paucorum mensium spatio perfici possit. Sed tot tantaeque meae in alijs elaborandis occupationes detinent, ut Mumiae vacare non possim nisi prius illis manumissis. Hymenem omnino agnosco: Coli valvula adeo clara res est ut hic in dubium hoc vocare esset de luce


page 229, image: bs229

meridiana litigare.

Aliquoties eam publice demonstravi adeo manifeste ut aer e colo regurgitans per ipsam, candelam cum bambis extingueret. Et tu facile in cadaveribus deprehendes, si meam encheiresin sequaris 10 sit cadaver recens, non ultra biduum vita defunctum. 20 maneat color in situ et connexione naturali. 30 dissinde colon vulnere non maiore quam ut follis tubuli apicem admittere queat in ventriculi vicinia, hoc est fere prope latus sinistrum. 40 infla falle colon, et cum hoc flatu distensum est, tunc eo loco ubi videbis sisti coli distentionem, ibi est Valvula. 50 duorum latorum digitorum spatio post valvulam, vel si illum respicis nuce Valvulam versus Intestinum ileum (cuius finem amplificatum veteres Coelum appellarunt, quod est ante Valvulam) ibi inquam disscinde intestinum amplo largoque hiatu, ut Valvula a flata (qui ex colo affluit) distenta sere ostentet. Videbis duo labra membranacea instar Valvularum sibi mutuo incumbentia: instrumento obtuso urge introrsum ea labra, vel unum ex illis, et admove candelam: cum crepitu aer exiliet, haud aliter ac si ab ano prodiret, et candelam extinguet. Sed si fuerit subiectum diutius vita defunctum, aut si aqua colon impleas, frustra Valvulam inquires, quia membranacea ea labra concidunt, et obicis firmamentum exuunt. Leydae, anno 1632. Ian 19.



page 230, image: bs230

IOHANNI BEVEROVICIO, Doctori Medico Dordrechtano. GUIDO PATINUS, Bellovacus, Doctor Medicus Parisiensis, S. P. D.

VIR eruditissime, et amicorum suavissime, Breviter et libere dicam: Amoris in Te mei, neque in Me tui, non est, quod quicquam poeniteat: sed hoc unum me angit, atque male habet, quod tam raras, et parum frequentes a te accipiam epistolas: non quod plura rerum tuarum noscere cupiam: hoc unum aveo scire, an valeas, quid agas dulcissime rerum, quid novi operis habeas in manibus, an Ideam Medicinae ex veteribus non Medicis auctam atque locupletatam: an quid aliud novum, idemque optimum qualia sunt omnia, quae ante hac in lucem emisisti, nec alia esse puto, quae posthac ex Teprodibunt. Si vales, bene est, ego quidem valeo, ut et Renatus Morellus, et Gabriel Naudaeus, tui meique. Ingenuus, et eruditus adolescens Germanus, Brunsvicensis, Herm. Coverdingius, revertens in Bataviam, Germana fide mihi pollicitus


page 231, image: bs231

est, se Tibi has meas redditurum: antehac alias scripsi, quas perijsse suspicor, quo malo fato, nescio, aut potius quo daemonum monstrante hanc perfidiam, ut eiusmodi cursorum, et tabellariorum incuria, innocentissimorum hominum, et suavissimorum amicorum per literas commercium impediatur. Male sit ijs, per quos istud scandalum. Itaque Te enixe rogo, ut quamprimum poteris, brevi scripto significes, ut valeas, ut nostri memineris, et quid novi operis perficias. Ab eo quoque Germano Medicam Thesin accipies, cui antehac praefui, quam magnum hic meruisse plausum ab omnibus intelligo. Vale, Vir clarissime, et me, quod facis, amare perge. Lutetiae Paris. XIII. Mart. M DC CXLIV.



page 232, image: bs232

QUAESTIO MEDICA, DISCVSSA IN SCHOLIS MEDICORUM PARISIENSIUM. M. GUIDONE PATIN, DOCTORE MEDICO ET Censore Scholarum, Moderatore. Estne totus Homo a Natura morbus?

VITAM nullus acciperet si daretur scientibus; ad eam enim cui patet ingressus, patet et ad miseriam; nec quo longior, melior, sed quomodo fabula, ita et vita: quam bene, non quam diu acta sit refert. Primo respondet vltimus dies; vtque illam a doloribus auspicamur, sic ab ea vilaborum eiicimur. Medii temporis cursus vix motu tranquilliore peragitur: hunc nobiscum diuidit somnus, et pars aequa morti similis exigitur aut poenae, nisi contingit quies, reliquum tenent tormenta. Vndique mala circumstrepunt, vbique bellum et insidiae, nullibi induciae, omnis dies, omnis hora nos mutat. Mundus in vnius hominis


page 233, image: bs233

gratiam factus, videtur odio in ipsum plenus, vt per ea perniciem creet, per quae nos tuetur et sustinet. Quin et putre hoc corpus, animi pondus ac poena, tam male conuenit nobis, vt quod euenit in alieno habitantibus, semper aliquid supersit aut desit. Hinc crebri dolorum morsus et innumeri morbi, qui vel silentio subeunt, vel aperto Marte grassantur et saeuiunt. Neque enim tam vario genere viuimus, quam aegrotamus; et mors vt semel jugulet saepe nos experitur. Quid quod non raro transferuntur morbi, nunquam vero sanitas? Dubium quoque an Natura melior Parens, an tristior nouerca fuerit? brutis indulsit animas, nobis animum quoque; sed saeua mercede contra tanta sua mnnera: nam vt multi sint a corpore morbi, adhuc tamen plures ab animo. Neque vero acuendum est ferrum, aut temperanda sunt venena, vt partis vtriusque infirmo vinculo cohaerens societas dirimatur: Leui quippe externarum iniuriarum afflatuvitā exuimur, peneque in id videmur nasci, vt vitā defungamur. Neca solis morbis afficimur: facessunt et negotium illorum prodromi: ipse somnus, alias pars humanae melior vitae, etiam valentibus aliquid graue et periculosum minatur, vt et peruigilium, oris amaror, et [gap: Greek word(s)], biliosae impuritatis propagines: sudores humidioris hepatis indices: necnon ispa sitis, siue sit a Ventriculo, siue a Pulmone. Lassitudo multis


page 234, image: bs234

mcdis nocet, quae cum triplex sit corporis, et ad cuius depulsionem tota Medicina requiritur, est et ingenij, nec illa leuis, imo supplicium insolens, et sedentium ad libros miserum stipendium. Viri etiam robustissimi non carent morbi suspicione, nec sunt extra omnem aleam: et sua sunt illis incommoda, parque per omnes tempestas: Imo et ipsa Athletarum euexia periculi plenissima est, nisi statim soluatur: quidquid ad summum peruenit, ad exitum properat. Speciosa illa sanitas lubrica est: quin et ipsi bene colorati debent habere suspecta sua bona, vt et gladiatores suam saginam: qui enim foris splendent, intus saepe sordent. Humanae vitae mimum componunt atque perficiunt grandia non minimis gaudia mixta malis: nullum excipitur: medio de fonte leporum surgit amari aliquid quod in ipsis faucibus angat; bellum in media pace consurgit, invadit temperatissimos morbus, validissimos febris; et morbi causas si alia deficiunt, nimia sibi felicitas inuenit. Neminem eo bona valetudo prouexit, vt non tantum illi minaretur quantum permiseraat: sed huic malaciae ne sidito: mare momento vertitur: eodem die vbi luserunt nauigia, sorbcntur; extrema gaudij luctus occupat. Ad haec, praeter solida mala quae saepe muliebriter ferimus, saepius ad opinionem dolemus, et tam aeger est quisque quam credit. Has tamen inter vitae-ne an mortis moras? homo


page 235, image: bs235

aeque superbum ac caducum animal, quasi non sentiat ire se, vel rapi eo quo eunt omnia, sibi aeterna proponit, et in quantum potest aetas humana protendi, spe ac votis occupat: quodque miserrimum, quanto illi vitafragilior, tanto eius libido effusior: vt cum singuli dies tantumdem in mortem conferant, demens ultimum exhorrescat, eoque instante, vlteriorem, si quem possis assuere, omni pretio coemat.

IN SEMINE, e quo partes solidae fiunt, et in sanguine menstruo, quo constant alunturque carnosae, suas habent radices tam multa quibus conflictamur incommoda, latentque morborum et mortis germina, quae et paria his ex quibus orta sunt, faciunt, et cito cum corpore adolescunt In illo viget repugnantia primordiorum, quae vt viuendi causa sunt, ita et viae mortis; nec minus morborum elementa, quam corporum; ac licet in permistionem quodammodo paria venerint, breui tamen, impari praelio sese vehementer exagitant; et dum in nos intus forisque saeuiunt, sanitatem quam fecere subvertunt: adeo infida est ex contrariis origo. Est et a semine insitus calor, qui eadem manu nos fouet ac conficit; et quia salutarem humorem suā efficientiā surtim, sed auidius carpit, ipsum quoque se perimit: ita ut qui author est vitae, idem sit et necis. Sangus maternus, in quo et aliquod semper


page 236, image: bs236

elementum regnat dum corporis nostri partes alit, eas quoque suis vitiis imbuit: et quamquam ea levius quam semen in corpus inserat, maternos tamen affectus saepius referimus quam paternos: fere enim parentum in natos abeunt cum semine mores et morbi, vix ullis deinceps machinis abigendi; et quae conditio est seminis, non raro plus reddit quam acceperit. Hinc fatui fatuos generant, et qui vexantur arthritide, calculo, phthisi, epilepsiā, elphantiasi, syphilide, liberos edunt adeo similibus injuriis obnoxios, ut prius in sui perniciem experiantur mala, quam eorum possideant bona. Haec sunt Medicorum opprobria, hi affectus, in quos temporis non est praescriptio. Ad eorum censum ne referas pueris et mulieribus familiares papulas, Hippocrati et Galeno indictas et incognitas, non ab ulla sanguinis menstrui portione, non a maligna aeris qualitate, nulloque caeli aut aeris vitio in humanam gentem saeviente vel propagato, sed ab insigni humorum putredine ortas, quae licet sese tantum prodant in cute, quam vel describunt maculis, velin pustulas attollunt, nihilominus in alto malum est, et in visceribus sedet. Ab iis non sunt immunes quibus e refecto umbilico copiosus sanguis effluxit, sed potius quibus primo vitae biennio pulticulae usus substractus. Praecipua curationis spes posita est in phlebotomia, quae vel ineunte morbo, etiam in lactentibus, imo et


page 237, image: bs237

in tenellula aetate, bimestribus, trimestribusque, vel post eruptionem (quam si difficilis fuerit, apprime juuabit egelidae aequae balneum) cito, tuto, et intrepide administrata fert omne punctum. Frustra propinaueris lapidem bezoardicum, tam artis quam artificis scandalum: frustra stillatitias illas aquas de vlmaria et carduo benedicto, de quibus quae dicuntur, nugae sunt, verbaque inania; frustra decoctum lentium, vel hidrotica; frustra et famosas illas confectiones de cocco baphico, et hyacintho, non tam ad valetudinem repertas, quam excogitatas ad pompam (quasi Medicina artium praestantissima, alieno et fucato illo splendore indigeret) nullo nomine cardiacas, titulo quidem speciosas, sed effectu inanes, quaeque ad morborum curationem non magis valent, quam naenia praeficae ad excitandos mortuos. In hoc censu aurum repono, nulla alia qualitate cardiacum quam quod mentem exhilaret.

TOTVS hic orbis valetudinarium est, sed in quo [gap: Greek word(s)]: quippe hominem tot vndique circumstant morborum ideaeut ab illis vix momento sit liber. Nonnulli cer-, tis saeculis prodeunt, occidunt, ut Gemursa; et patrum memoriā, certis Europae regionibus cum Egypto commune malum, quod cum olim in Reges incidisset, populis erat funebre, crudeli et inutili remedio, balneo ex humano sanguine


page 238, image: bs238

parato: nec vero vtilior [gap: Greek word(s)], sed nec hydragyrus, fatuae Chymistarum gentis Idolum vanissimum. Quidam infausta peregrinatione huc illuc vagantur: sic luem illam Ita licam, horendum scortatorum flagellum, Europaeis aduexit India, Indis vicissim variolas misit Europa, altera alteri malas merces. Habet vnaquaeque regio privata commoda, sed habet et privatos morbos; sic Hispaniam infestat struma, sic Poloniam plica, sic Balthici maris accolas Scorbutus. Tempestatum vicissitudine morbos quos creant singulae non tam deponimus, quam mutamus. Hyems scelerato frigore necat. Ver morborum infinito numero. Aestas immodica siccitate, vitae principia depopulatur. Autumnus, Libitinae quaestus acerbae, fructuum proventu morbos creat atrocissimos. Ipsi quoque humores quam debent fovere sanitatem saepenumero labefactant. Ita sanguinei desipientiae obnoxij. Pituitosi asino tardiores et hyeme Gallica frigidiores, nihil aliud sunt quam [gap: Greek word(s)]. Melancholici miseri, causarij, pertinaces, omnia tuta timentes, atris tenebris et carcere caeco conclusi, nigri humoris potenter dominantis [gap: Greek word(s)], vulgo Medicorum crucem figentes. Soli biliosi, si temperati corpore, mente valent, ingeniosi, fortes, optimi. Quid multa? etiam morbus est aliquis per sapientiam mori: morbis enim quoque quasdam leges Natura imposuit. Vere vix


page 239, image: bs239

incipit Quartana, quae vbi est autumnalis, fere annua est, aut lethalis. Pestis, Mauritaniae vastatrix, parcit Occidentali Aethiopi, licet feruidissimae; minime senibus, vt somniauit Plinius: at vbi affligit, qualiacumque adfuerint symptomata, nunquam ante coctionem purgandum: Eam quicumque amuletorum vsu expugnare nituntur, aut occulta virtute agentibus, non tam veratro indigent, quam vinculis Hippocratis. Quidam in seruitia saeuiunt morbi, quidam et in proceres, vt mentagra olim nobilium poena. Sed et qui separantur sexu, separantur et morbis. Viri esto sciant quantum possit vnus Vterus, certe non experiuntur. Haemorrhois interdum purgatio, interdum vt et mulieribus morbus est. His alias pepercit Arthritis, nunc familiaris, non mutatā naturā, sed vitā; scilicet beneficium se xus sui vitiis perdiderunt, et quia feminam exuere, damnatae sunt morbis virilibus. Ex morbis quoque aliqui totius sunt corporis, utfebres, fere a bile omnes, quarum aliae quino et septeno circuitu repetunt, aliae quotannis natali die. Aliqui singularum sunt partium, quae et communibus tentantur morbis, vt omni intemperiei et tumorum genere, inflammatione, abscessu, vulneribus (quorum medelam nihil promouet vnguentum hopliatricum: nec militaris ille puluis sympathicus) et seorsim quoque propriis exercentur affectibus. Inter Capitis vitia sunt


page 240, image: bs240

cephalaea, phrenitis, melancholia, vertigo, lethargus, typhomania, fatuitas, epilepsia, paralysis, apoplexia, cui presenti remedio est jugularium sectio, non tabacocapnia, non excitata febris, non vinum ex stibio vere stygium et tartareum venenum, inhumanum et lethale Paracelsi et Agyrtarum inventum, cujus maleficio non tam sordes eluuntur, quam venae aperiuntur et viscera discerpuntur. Ita quae in eo sedem habet facultas animalis non tot se prodit functionibus quot patet iniuriis. Multis modis sed maxime imperitis illudit Incubus, quem inepti nonnulli inspectra, nocturnos lemures, lamias, et sagarum ludibria, stolide reiiciunt. Oculus, animi index, pars tantula, tot sustinet morbos, ut nedum constet de numero. Nasum obsidet putre ulcus Ozaena dictum, quo qui laborant, ipsi tum sibi graveolent putiduli, tum vicinis tetri spiritus contagione molesti sunt. In illis puris acredo tenella ossa arrodit atque exedit insigni deformitate, excsumque palatum saepe perforat. Eiusmodi ulcus fere carcinodes est, aut venereum, aut strumosum, aut elephanticum: Plura dicam: animum ipsum ex Nasi purulentia infici volunt Physiognomones, vnde illis est axioma; Corruptum Nasum sequitur corruptio morum, quod est probabile: ex isto enim Nasonum genere, qui rancidulo ore loquuntur, hoc est [gap: Greek word(s)], vulgo nebulones


page 241, image: bs241

sunt, ridiculi, effraenes, nefarii, ardeliones, vafri, dolosi, obscaeni, turbulenti, mendaces, maligni, invidi, quadruplatores, flagitiosi, infames, contumeliosi, facinorosi, nulla virtute redempti, a vitiis aegri, solaque libidine fortes, industria ficti, et a Natura facti ad fraudem et calumniam. Vt ut sit, miseri homuli medicina indigent, sed violenta, ferro et flamma. E tot affectibus qui Thoracis ambitu continentur, cave ab haemoptysi et inflammatione pulmonis; nec minus lethales sunt hydrops thoracicus (quem pulmonei pedes demonstrant, quemque hydragog [gap: Greek word(s)]n usu tollere qui nititur, tortorem agit, non Medicum) angina vera, pleuroperipneumonia, empyema, nisi statim fiat sectio: crudum tuberculum, natura sua immedicabile, cuius index est pulsus intermittens et inaequalis in omni genere inaequalitatis; Cordis palmos, a grumo sanguinis, ut et phthisis, et vomicae putres, ab his enim subitae mortes atque intestata senectus. Cor quibus lienosum est, salit saepe, et momento interimit. Reuera Ventriculus plurimis vrgetur symptomatis, nec fere multo paucioribus morbis: at quae illi passim tribuitur Imbecillitas, nudum et inane nomen est, cuius curationem frustra per adstringentia moliuntur Empirici, diuinae artis quam profitentur ignari. Iecur viscus est foecundum humoribus, magis vero morbis: ab hoc fere equuleo magis formidandus crudelis


page 242, image: bs242

Rheummatismus, qui sudorificis exacerbatur. Quae sit vis Lienis, quot morborum sit author, disce ex hypocnondriacis et insanis. Vterum diuinam luouriantis naturae favij ram pene infit nisi male habent affectus in quibus familiam ducunt atque supereminent, inflammatio, cancer, [gap: Greek word(s)], abortus, vlcus [gap: Greek word(s)]; quodque omnem prope fidem superat, strangulatus, adeo terrificus, ut eo correptae, dyspnoeā praefocante, saucium intumescentiā, et membrorum concussione, a male morato Vtero, stultis et credulis temere iudicantibus falso putentur [gap: Greek word(s)]. Pudendarum partium magis pudendos morbos, pudor hic non sinit adscriqere; vel ipsa Vrethra, si fascini, fane non est morborum expers: adstites glandulae gonorrhoeam fundunt virulentam, vbi tetri virus afflatu inflammantur; vt ea de causa huic etiam inueteratae pulchre medeatur venae sectio e brachio, quae luem veneream nunquam excitauit, quidquid garriant imperiti Medicelli. Per Naturam homo homini Lupus, vt per Medicinam homo homini Deus: etiam homini multa a seipso mala; sed et multa ab alienis animalibus intus forisque grassantibus; quosdam enecat nepa, alios rabies, quae vt in cane et lupo, quidni et sponte excitari possit in homine? et vero etiam aliqua sinu suo fouet in perniciem: quippe nascuntur in venis dracunculi, fere vbiuis vermes, qui et eminguntur et


page 243, image: bs243

emumguntur. Ipsi pediculi Regibus, Philosophis et Tyrannis vitam adimere; aliis serpentes, q ui interdum magnā copiā erumpunt e corpore. Scire vis an aliqui quoque sint aetatum morbi? totam vitam tracta.

PVNCTVM est quod viuimus, vel puncto minus, et tamen Natura in tam angusto plures posuit gradus. Vix concepti et inchoati hominis signa sunt mille matris taedia (tam magno empta breuis voluptas) pica, incubus, spasmus, et purae mulieres id facilius sentiunt quam impurae. O friuolam hominis originem! saepe Vterus ei pro tumulo est, et plerumque vel abortus causa sit odor a lucernarum extinctu; his principiis nascuntur Heroes, nulla lege ab iis dissimiles, quibus interdum ante mortem erumpunt vlcera, qualia olim Lysandro Laconi, a nigrae bilis dominatu. Est et vbi velut ante miserias miser, in vtero eiulantis vocem emittit. In partu quid non metuendum ab imperita obstetrice? et a partu, quid non ab aliena nutrice? quanquam nec tutum puerperae lac, a quo fiunt colostrati infantes, quemadmodum a biliosae nutricis lacte calculus. Vt hoc maternorum viscerum latens onus spiritum ducat, pene mater exspirat. Pudet referre quam immerito natalium nobilitate glorientur homines; foedum, sed tamen verum, nonnunquam ipse Vterus prurit ac ebullit vermibus, vt cum iis ceu cum gemellis,


page 244, image: bs244

eadem sint Tyrannis ortūs incunabula. Natus homo, Solstitialis velut herba soler, aut ostenditur simulque rapitur, aut primum vitae tempus dat lacrymis tam juste cadentibus, vt hoc ipsum flere nascentis sit: strictos subinde gladios experitur; imo nec sine his in vitam asseritur: mox quae ne feras quidem inter nos genitas, illum excipiunt vincula, quem aliquando non capient regna. Vide an in aetate nostra quod optimum primum est? fari, vesci, ingredi nescit animal caeteris imperaturum, et hanc vitae partem quadrupedi similem facit. Neque interim tam teneris membris parcunt morbi, sed pusionem vel adhuc ā matre rubentem adoriuntur. Palpitans vertex achoribus, hydrocephalo et siriasi premitur, aures humiditate diffluunt, quarum vicinas glandulas pravā [gap: Greek word(s)] opprimunt parotides, vera meraque [gap: Greek word(s)], vix vnquam bonis aegrorum rebus apparentes, nisi geminae fuerint, vt Dio curi solent, prosperi curfus nauigaturis praenuncij. Nondum firmum cibis os aphthis scatet, pulmo quintana tussi, ferina et contumaci, a sero maligno et [gap: Greek word(s)], e venis exudante? Ventriculus vomitu rumpitur, alvum vexant tormina, Vmbilicum inflammatio, mentem vigiliae et pavores. Dentientem torquent convulsiones, gingivarum pruritus, febres, et diarrhoeae. Natu majori inflammantur tonsillae, luxantur vertebrae, generantur in intestinis


page 245, image: bs245

lumbrici, amaris seminibus, acidis, oleaginosis, aut Mercuriali aqua necandi, solis vero purgantibus ex aluo deturbandi; in Vesica calculus, nullo [gap: Greek word(s)] frangendus; asthmata neq. emeticorum, neque diureticorum usu curabilia: strumae, quae si ulceratae fuerint, malignae, contagiosae et immedicabiles habendae, nisi vis maior et Metaphysica, nempe Christianissimi Regis salutares manus intervenerint: toto corpore scabies et furunculi, ad quorum medelam unica [gap: Greek word(s)]. Pueritia adeo morborum ferax est, ut nullus optet ad eam reverti. An etiam quia tunc desideratur sapientia; quae nunquam praecoxvol si barbam anteeat. Per hanc haemorrhagiae et febres diuturnae affligunt, et qui morbi ea aetate non solvuntur, et inveterascere solent, et obfirmari: nec attinet quod tum maxime sequax corpus luculentum capiat incrementum: posse crescere, nonne imperfectae rei signum est?

QVAE sequitur ae tas licet temperatissima sit, ac iam pueritae vitia despumarit, pessimos tamen affectus inuehit, cuiusmodi sunt morbus major, nonnunquam a flatu, tabes, cruentae spuitiones. Cum in viros evasere, pulmo infestatur peripneumonia, thorax pleuritide, deterioris in sinistro latere ominis, aluus dysenteriā, et diarrhoeā: cruciant demum cavsus et cholera,


page 246, image: bs246

cum sub pectore mascula bilis intumuit, quam vix extinxerit vrna cicutae; quorum soli atque legitimi vindices sunt venae sectio et frigidae potus. An prodest illa virium firmitas? tardum dictu, sub quanam cute lateat beatum ingenium, nam et animi vigor cum corporis viribus minuitur, et nimio robore membrorum hebescit, quasi supra mortalem sit felicitatem et valentissimum esse et sapientissimum. Inclinante aetate bilis atrae fit proventus; vnde Quartana non minus infortunata, quia biduo medio interuallatur, et in qua [gap: Greek word(s)], ex Phavorino, cum sit juvenibus tormentum, senibus mors, eoque citius si continua fuerit; malum contumax et fere plusquam corporeum, cuius curationem frustra fuscipias pauore, mateficio vomitu, imo nec purgantium vsu, nisi praesente [gap: Greek word(s)]: ob id quoque sanguis, qui alias spumanti ore euomebatur, per anum fluit idque maxime [gap: Greek word(s)] Intereaobrepit non intellecta senectus; mala merx, mala aetas, et adhuc juuentutem cogitantibus supra caput est: nihil habet quod speret, quem illa ducit ad mortem, huic vni intercedi non potest. Cum vniuerso pondere incubuit, nullo genere homines atrocius moriuntur, sed nec diutius: inde est quod nec viuere nec mori volunt: vitae illos odium tenet, tim or mortis, qui quoties mentem percutit, palpitantibus praecordiis vivitur, maxime si climactericus annus, sapienti


page 247, image: bs247

nequicquam formidabilis. Quanta senem circumueniunt incommoda! tunc enim floret amy gdalus, impinguatur locusta, dissipatur capparis; mors illi est requies, vivere poena gravis. Siccum et vacuum cerebro caput, subiectas partes humoribus obruit, tentatur et vertigine, quae vt praeit apoplexiam, ita haec si soluatur, fere in paralysim desinit. En senibus vitae portio quanta manet! hebescunt sensus, cum voce trementia labra, in facie pallor, madidique infantia nasi, si libros repetit, duplex se littera findit; eripitur sine nocte dies, nisi succurrant oculi vitrei; praemoritur odoratus, auditus, incessus, exangui et funereo Euclioni dentes suis excussi alveolis balbutiem pariunt. Thoracem quatit prava tussis, vt et Suspirium, non minus aeque quam Philosophia, meditatio mortis nuncupandum: renes et eorum ductus carnisex calculut, vesicam dysuria (quae si contumax fuerit, sola sectione ad perinaeum curabilis) artus [gap: Greek word(s)] articusos lapidosa chiragra, nodosa podagta; ime interdum assiduo aegrorum cruciatu [gap: Greek word(s)] Si sanguis copiosus Cor obruat, fit Syncope cardiaca veterum a qua subito susfocatur animal, eodem modo quo Apoplectici: istam nulla valet Medicina repellere pestem, nequidem ipsae artes Dardaniae: imo nec ipsa Salus si cupiat: Etiam gelidus sanguis cutem vrit pruritu, et maligna i npetigine: totum denique corpus non


page 248, image: bs248

ante torqueri desinit, quam dolore sensum doloris amiserit. Hae sunt primitiae mortis, sic illis defluit aetas, queis poena est totum quod viuunt. Accedit omni membrorum damno major dementia: nam senibus exprobratur infantia, quasi pars summa vitae ipsius faex sit: pauci quippe sunt qui cum sentiant aetatis iniuriam in corpore, non sentiant in animo, vixque tum mentis oculus acute cernit, cum corporeus deflorescit: at certe multis iners vita sine vsu jacet sui: ita ut sibi sint odio, caeteris graves, tumque nihil optabilius, quam quae est in propinquo Mors, omnium dolorum et solutio et finis, vltra quam mala nostra non exeunt; optimum Naturae inventum, vnica tot aerumnarum clausula, et vltima vitae linea. Ita nascentes morimur, finisque ab origine pendet.

Ergo totus Homo est a Natura morbus [correction of the transcriber; in the print mormus],

Proponebat Lutetiae Paulus Courtois, Meldensis.

Monsieur, Monsieur BEVEROVICIVS.

MONSIEUR,

POur satisfaire ą ma parole, et ą vostre curiosité, j' ay faict chercher par tout, de la poudre de sympathie, sans en avoir peu rencontrer. Ceux, qui en avoyent, l' ont distribué a leurs amis: ą ce


page 249, image: bs249

defaut, je vous envoye la methode d' appliquer, et de faire la dicte poudre. Ie croy, que vous en trouverez la composition fort facile. Si d' avanture [note of the transcriber: -a- corrected by an old hand], vous rencontrez quelque difficulte, ou en la composition, ou en l' application faictes le moy scavoir, ie vous en feray eclairsis. Si vous trouvez par experience qu' elle aye la vertu, qu' on luy attribue, ie vous prie de m' en faire part, et vous obligerez celuy, qui est passionnement,

Monsieur,

Vostre tres humble serviteur, LOUIS de NASSAU.

de la Haye 14. du mois.

Pour penser les Playes [correction of the by an old hand; in the print Player] par Sympathie.

IL faut avoir un neuf morceau de Linge, de la grandeur, de la playe, que vous ferez tremper dans le sang dernier, tiré de la dicte playe, que tiendrez entre vos doigts, puis mettrez un autre linge sur la playe, avec une compresse, faisant bien reioindre les levres de la dicte playe avec une bande, et s' il arrive, qu' il y ayt hemorrhagie, penserez promptement le linge, que tenez trempe du sang entre vos doigts avec les poudres cy apres suyvantes, et si l' hemorrhagie continue, on prendra un linge, que l' on suppoudra de laditte


page 250, image: bs250

poudre, et un autre linge par dessus, que le poudre soit au milieu, et l' appliquer sur l' hemorrhagie, Il l' arrestera.

S' il arrive une inflammation, ou commencement de Gangrene, saudra prendre le linge, qu' aurez pensé avec la poudre, et lemettrez en lieu frais, comme en la cave, ou bien avoir une boėte, et la bien fermer, et avoir un plat plein d' eau, et ferez tremper la boete iusques a ce, que l' inflammation soit passče, et gardez le linge sur vous au mesme degre des chaleur, que voulez tenir la playe. On peut frotter la playe d' une couenne de lard. Comme il y ą de des sortes de playes, il y a aussi deux sortes de poudre. L' une simple, l' autre composec.

La simple se saict avec la Couperose verte, qu' il saut mettre au Soleil, iusques ą ce quelle devienne blanche, et la mettrez en poudre subtile, et conserverez pour en user au besoing.

La composee se faict avec parties egales de la poudre cy dessus, et de la gomme de Dragant, meslez ensemble, excepte s' il y avoit grand fracas, alors il faut plus de Gomme, que d' autre, et penser les playes comme dessus. On peut Seignet, appliquer cataplasmes, faire des imbrocations, et traitter comme on traicte les autres playes.

Le Linge estant trempč du Sang, et pensč, le faut tenir en lieu, ou il n'y a point d'air, le plier dans du papier, ou dans une bouteille ou dans une boėte, c'est la mesme chose, et le porter dans la pochette.

FINIS.



image: cs001

[gap: Beverovicij, Erasmi, Cardani, Melanchtonis medicinae encomia]