08/2008 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).


image: as001

JOH. BEVEROVICII EPISTOLICAE QUAESTIONES, Cum DOCTORUM RESPONSIS. Accedit Ejusdem, Nec non Erasmi, Cardani, Melanchthonis, MEDICINAE ENCOMIUM. ROTERODAMI, Sumptibus ARNOLDI LEERS, CIC IC C XLIV.



image: as002

[gap: Beverovicii epistolae]

image: cs001

JOH. BEVEROVICIJ. MEDICINAE ENCOMIVM. ROTERODAMI Sumptibus ARNOLDI LEERS. CIC IC C XLIV.



image: cs002

Te facimus MEDICINA Deam Coeloque loquamus,
Et nomen numenque tuum celebramus, et artem.



page 3, image: cs003

Clarissimo, et incomparibili viro D: GERARDO IOHANNI VOSSIO. Historiarum Professori, IOH. BEVEROVICIUS. S. D.

CLarissime Domine, Medicinae encomium, quod adolescentulus olim (ne cui forte videar ornando spartam meam memetipsum voluisse extollere) cum te authore ei studio operam dicarem, quo mihi ipsi magis allubesceret, conscripseram, aliud agenti cnm nuper in manus incidisset, visum fuit istud per legendo recensere, quaedam addere, et illa expungete, qua Erasmus, Melanchthon, aut Cardanus in suis Encomijs commemoraverant, memor scilicet ejus Synesiani, quod alicubi citas, [gap: Greek word(s)], nonnulla etiam corrigere, sed pauca. Si enim omnia voluissem ad amussim revocare, praestitisset profecto, quod scribit Plutarchus fecisse Philoxenum in libro sibi ad emendandum dato, [gap: Greek word(s)], sive, una litura emendasse, ut loquitur Martialis. Quandoquidem vero, ut ait Pindarus, [gap: Greek word(s)], non ingratum opinor


page 4, image: cs004

habebis, si tirocinium hoc te duce natum, clarissimo nomini tuo gratus inscribere volui. Tu enim me non tantum prudenti, et salutari consilio adhortatus es ad artem hanc, non minus, quam aliam quam libet, [gap: Greek word(s)], et praerogativa peculiari [gap: Greek word(s)]: Verum etiam tot annis, queis sub contubernio, et disciplina tua vixi, ita de me es meritus, ut mortalium sim ingratissimus (quales non paucos esse, qui pro beneficio maleficium rependunt, saepius te conquestum audivi) nisi omnia me tibi debere lubens confiterer. Te veneror, meum et Musarum dulce decus, hunc mihi affectum proprium serves, uti tibi voveo [gap: Greek word(s)] cuius dotes hic laudamus. Dordrechti XII. Kal. Maias M DCC XXXIII.

[gap: Greek word(s)].

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)].

Musis amice, Dis et omnibus, Vossi,
Mortalibusque seculi, stupor nostri,
Sumas benignus, principi eruditorum,
Quos fructuum offert principes Bevervicus.



image: cs005

AD LECTOREM [gap: Greek word(s)]

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]

Idem Latine.

Pluribus est alijs Medicus praestantior unus:
Ipsa Melesigenis carmine Musa canit.
Quin et honor andum divino praecipit ore;
Ipse salutiferam qui dedit artis opem.
In promptu caussa est: tibi si minus illa patebit,
Haec lege, et in promptu iam tibi, lector, erit.



image: cs006

ELEGIA IOHANNIS WESTERBVRGII ad Clarissimum Virum. IOH. BEVEROVICIUM, Artium, et Medicinae Doctorem Patavinum.

Ut vagus auriferas Pactolus volvit arenas
Nec tantum liquidis pascua mulcet aquis:
Et pariter toto Phoebus grat ssimus orbe
Lucet, et omnigeno cuncta calorefovet:
Munere sic gemino clares, vir magne, Deorum,
Cingit et augustum laurea bina caput.
Sive opus est veterum monitis sapientibus uti,
Graiaque Socratico pectore verba loqui:
Sive opus affixis lecto mortalibus aegris,
Arte Machaonia triste levare malum,
Remque tulit, methodumque Deus, mentemque peritam
Addidit, et medicae dogmata sacra manus.
Secta bipartito nec mens discurrit utroque:
Maximus ingenio, maximus arte vales.
Nec latuisse iuvat: studijs meritisque nitenti
Jt comes invicto candida fama gradu.


image: cs007

Et qualis coelo excelsus Iovis emicat ales,
Dum strepit impura sordidus anser humo:
Talis honoratum caput inter sidera condis,
Neve humiles motus mens generosa capit.
Et velut in cunis fertur Tyrinthius heros
Nuncia virtutis signa dedisse suae -
Effigiemque prius crassa quamcunque Minerva
Inchoat, et leviter pictor adumbrat opus;
Sic quoque sublimesque animos, et prodig a DivŻm
Munera, nec patriae nomen inane tuae,
Itala dum quondam studiosum regna tenerent
Sensere Euganei clara Lycaea soli.
Totus ubi calidis Aponusque salutifer undis
Fumat, Hamadryadum Naiadumque domus
Et pater Eridamus, Phoebo gratissimus amnis,
Adriacum Venetas in mare volvit aquas.
Vnde pedem referens, Co‚ celeberrimus arte
Cincta triumphali tempora fronde geris.
Nec dubiam titulo laudem mentiris inani,
Sensit Apollineam foemina virque manum.
Dumque alius turpi vitijs alimenta ministrat
Desidi‚, fluxas deperit alter opes;
Ille fugax rerum vitae quas postulat usus
Se natum soli sustinet esse sibi;


image: cs008

Te iuvat insomnes vigilando ducere noctes,
Atqne alijs pretium vivere grande putas.
Quin veteri Belgae vivant si more quiritum,
Quo de servato cive corona datur;
Innumera dudum querna sub fronde labores,
Civibus Ű toties certa reperta salus.
Sola nec ingenij est vrbs testis prima BatavŻm.
Orbis habet famae conscia signa tuae.
Quid possit medicus iam te didicisse magistro
Expedit, et quantos ars tua iactet avos.
Scilicet hanc prima monstravit origine rerum
Ambiguas hominum commiserata vices,
Pronaque in auxilium flecti clementia summi
Numinis: haud Pharia primus Osyris bumo.
Nec sollers Asclepiades, nec Apolline natus
Arabus, in terras munera tanta tulit:
Aut nimium praestans Cressis Epidauxius herbis.
Quem Iovis excisum fulminis igne ferunt.
Ipse Deus, quo nil extat sublimius vno,
Solus honoratae contulit artis opem.
Ille salutiferas herbas, et si qua per agros
Gramina Poeonijs vsibus apta, dedit.
Quin docuisse vides animalia coetera, quantum
Docta necem contra sit medicina bonum.


image: cs009

Saucia, dictamno sanat sua vulnera capra,
Hostis et augurium fallit inane sui.
Et feles calamintha iuvat, pullis sua Progne
Caeca chelidonij lumina sanat ope.
Pastus hyoscyamum cancris sibi prospicit ursus:
Et valet officio graminis aegra canis.
Pascua si timidis virosa Phalangia cervis
Inficiunt, hederae noxia damnae levant.
Callida serpentum rut‚ mustela venenis
Pugnat, et hoc clypei tegmine tutalatet.
Sic alvi rostro remorantia pondera solvit
Grata Paraetonia nobilis Ibis humo.
Quisquam igitur tam mentis inops non aestimet artem,
Qua sine longaevum vivat in orbe nihil?
Qua sine Parcarum stat inexorahile numen,
Summa licet toties sint tibi vota mori?
Serrano dubiae mensae sternantur in ostro,
Aurea versicolor pocula signet Onyx:
Frustra epulas, frustra praelis elisa Falernis
Aegroto famulus vina ministrat hero.
Quid tibi robustaeque fores, laqueataque tecta,
Altaque Phidiaco marmore structa domus?
Quid toga, ferratusque nitens post terga satelles
Surgere veltumidos quos habet aula Deos?


image: cs010

Quid conjux forma insigni, viridique juventa
Proderit? aut Crassi copia dives opum?
Si tremulos furi ale malum depascitur artus
Febris, et haud Siculo mitius igne furit:
Si grauis incumbens vitiati sanguinis humor,
Ilia distento tormine cruda secat:
Vel negat officium venter vel noxia labes
Viscera suffusis si tumefecit aquis.
Crede mihi, spernes fulvi quodcunque metalli
Bessus, et aurifera Dalmata fodit humo.
Sordebit tibi pulchra domus pulcherrima coniux
Stabit Acidalijs squallida tota comis,
Nil sceptri regalis honos, nihil aurea vestis
Conferet, aut Tyrijs vellera cocta focis:
Si tua perpetuo cruciatibus obrut a diris,
Membra per ingratos sunt voluenda toros.
Provida nec medici mixto sollertia succo,
Ad mala praesentem tristia portat opem.
Vivere te dicent aliqui: modo vivere credant
Pondus iners animae corpus inane suae,
Quodque gravi pressum morbo, totumque labascens
Dulce mori, contra vivere triste putat.
Vernet ager, picto florum plebs aurea prato
Rideat, et liquidum gutture cantet avis:


image: cs011

Postque pruinosae languentia frigora brumae,
Pandat odoriferas fertilis annus opes.
Quid tibi, nativum si decoquit aura calorem
Imminet et aitae frigida bruma tuae?
Disce igitur gens morborum subiecta perenni
Imperio, vitae tristia fata tuae.
Non tot in Jonio Syrtis metuenda Maleae,
Scyllaque zeliferas hausit avara trabes-
Non tot vere novo flores, aestate cicadae,
Nec timet infestas Palladis ales aves:
Quot miseros morbi invadunt velut agmine facto,
Obruat ut telis ille vel ille suis.
Et licet incolumis vivas, tamen usque timebis
Mille mali species, artificesque necis.
Ecquis erit tantos solus qui pugnet in hostes,
Demat et exitij servitijque metum?
Non ferus Aeacides, non impiger Hector uterque
Innumeri quamquam militis instar erat.
Non Caesar toties victor. Podalirius unus
Ecce opus ingenti Caesare maius agit.
Ille stygi mactans homines, ferrumque ministrans,
Emathiam socio sanguine tinxit humum;
Hic vitae custos prolongatorque, suprem‚
Eripit exanimos seminecesque die.


image: cs012

Quin etiam revocans animis membrisque vigorem
Molliter effoetos vivere curat avos.
Visus hebet lachrimaeque fluunt stillantibus hirquis?
Triste supercilium lumina torva tegit?
Salsus aquae mordet declivia tempora fluxus?
Impendent humili terga recurva solo?
Nec cibus ora iuvat, nec mulcet lumina somnus
Vexat inaequalem psora molesta cutem?
Porriget arcanis, sociatas viribus herbas,
Et mala quae subito, pharmaca, tanta levent
Pharmaca moroso non aversanda Catoni,
Quae patrijs referant Androgeona focis.
Quae passim male foecundos, nimiumque timentes
Ne praemat illustres foeda ruina domos.
Exacto faciant bis quino mense parentes,
Et steriles multa crescere prole thoros.
Quin idem duros uteri levet arte labores,
Ne gravidae rigidum viscaera laedat onus.
Ac natalitios infans evadere nexus
Possit, et haud visum concidat ante diem,
Osuperis certe prognatam autoribus artem,
Quae nondum genitos jam genitosque beat!
Cui laudes, meritumque decus testantia reges
Munifica toties dona tulere manu.


image: cs013

Nam medicum gens omnis amat, gens omnis adorat,
Vtque Dei miseris auxiliantis eget.
Arsacides, et mollis Arabs, et decolor Indus,
Pontus, et Ismario littora serva duci:
Et licet humana dirus sua viscera carne
Orbe novo Patagon, vel Scytha pascat equi;
Mitescet, medicoque manus portendet amicas,
Officioque aliquo demeruisse volet.
Vtque mari desaevit hyems Aquilone remisso,
Claraque diffusis imbribus aura redit;
Sic medico, tristi posita feritate, benignus
Quamlibet a dura stirpe Tyrannus erit.
Quam hene, quod tali te DÓ voluere potentem
Arte, quod et miteserudiere Deae:
Scilicet vt prosis hominum tot millibus vnus,
Grataque sit studij mentio sola tui.
Improbitas alium popularis ventilet aurae,
Armaque plebeiae seditionis amet.
Ille furens animo. saevisque affectibus impar,
Appetat, vt noceat pluribus, esse potens.
Mobilis hunc levet aula; oculos vt stringat honorum
Fulgor, et in poenam gloria vana trahat,
Docta tribunales peragat facundia causas,
Et crepet insano fortia verba foro.


image: cs014

Alter inexpertus bellum, fera praelia laudet,
Et putet armigera cuncta licere manu:
Scilicet a primis ut mercenarius annis,
Verbera consuescat servitiumque pati.
Et tuus ecce iterum nunc Westerburgius oestro
Concitus Aonidum dulce retentet opus:
Audiat ut studium demens quid inutile tentas?
Jurgiaque excipi at gentis amara suae.
Ite Heliconiades, nil proficientia vati
Numina, nec studijs firma futura meis.
Ite ptocul, quos iura iuvant, artesque togatae,
Aut leve quos vulgi, vel grave Martis opus,
Ite procul, certam praestat medicina salutem:
Ite procul. primo stat medicina loco.
Vestra neces, rixas, nugas fora munera spirant
Praesentem monstrat quaelibet herba Deum.


page 15, image: cs015

IOH. BEVEROVICII, MEDICINAE ENCOMIVM.

QVam plurimos videre est acumine ingenij, et facundiae ubertate praestantes, dum utriusque specimen edere, et quantum dicendi facultate valeant, ostentare cupiunt, res abjectas, humiles, illaudatas, perinde ut magnas et laudabiles efferre, summisque extollere laudum praeconijs. Ita comae, feredinis, Thersitae, febris quarto die recurrentis, calvitiei, podagrae, anseris, umbrae, canis, et quorum non? laudes varij scripsere: muscae denique Lucianus, qui parum abest, quin ex musc‚, quod proverbio dicitur, faciat elephantum. Sed omnium, ur solet, elegantissime, et mir‚ venustate Asini encomium nuper edolavit, equestris illud et literati ordinis immortale decus, DANIEL HEINSIVS, in quo non minus urbane, quam prudenter, quorundam ridet ignaviam, quibus cum elephantinum, vel asininum potius corium Fortunae caecum numen purpur‚ tinxerit, literarum et literatorum contemptum prae se ferunt, eoque nomine se solide beatos, et sapere plusquam Thalem existimant. Non difficile quidem fuit viris ingeniosissimis


page 16, image: cs016

materiae sterilitatem superare faecunditate ingenij et doctrinae: mihi vero cum non liceat esse tam diserto, quod ingenio et industriae deest, a materia quaeram, et utriusque inopiam ex Medicinae copi‚ supplere conabor. Latissimus hic dicendi campus, in quo unde incipias plurimum, ubi desinas vix quicqam reperite sit. Tot siquidem de Medicinae dicturo laudibus se offerunt excellentium virorum testimonia, tot rationum momenta, tam immensus demonstrationum oceanus, ut si singula, aut praecipua saltem referre vellem, vox et tempus mihi citius, quam oratio deficeret. Quare animus est leviter pleraque transire, ac tantummodo perstringere, ut ex ungue quod dicitur, leonem sit cognoscere et e paucis, quae ex ubere penu depromam, de reliquis conjecturam facere: ne forte disciplinae, quam non ingenio, quod sentio quam sit exiguum, sed veritati confisus, laudare aggredior, dignitas infantiae meae culpa deteratur.

MEDICINAM elegantis Philosophiae apud Romanos parens M. Tullius cooptat artibus honestis, quibus prudentia major inest, aut non mediocris utilitas quaeritur. Eam sapientissimus Seneca ponit inter artes liberalissimas: Plutarchus earum nulli eleganti‚, splendore, jucunditate cedere affirmat: Lucianus caeteris esse honoratiorem. Hippocrates, artium omnium nobilissimam praedicat, et majorum institutis dignam esse judicatam,


page 17, image: cs017

quae Deo adscriberetur. Ita et Poetae, qui principia fingendi plurimum e vero trahunt, ut artis originem caelo dicarent, eius inventores Dijs assignarunt quod postea detracto figmentorum involucro a Philosophis non obscure confirmatum est. Certe si hoc proprium est Deorum immortalium, vt prosint mortalibus, quis non concedat hos singulari Deorum benignitate obtinuisse artem illam, qua nunquam carere potuerunt? Mane meridie, noctuque bene valere semper necessarium est, ait Lucianus.

Haec necessitas documento esse potest artem, quae valetudinem curat, non modo esse artium omnium antiquissimam, sed cum ipsis poene hominibus natam. Verissimum enim est, quod naturae genius Aristoteles literis consignavit, artium illas primas inventas esse, quarum oper‚ homines minime carere poterant: caeteras, quae vel ad voluptatem, vel ad ornatum, vel ad contemplationem potius, quam vitae necessitatem pertinent, per otium deinde fuisse excogitatas. Humani autem corporis constitutio statim post lapsum infirma, fragilis, et multis morborum caussis, quas vitare nequeat, exposita. Quis igitur in dubium vocet primos mortales, cum passim viderent se macie et nova febrium cohorte obrui: cum viderent actiones nobilissimas, ad quas se natos noverant, morbis et aegritudinibus impediri, quis, inquam, dubitet, homines, quos ob inquirendi et investigandi sagacitatem


page 18, image: cs018

[gap: Greek word(s)] poetae vocant, non relictis alijs omnibus, investigasse, votisque omnibus a Deorum numine expetijsse artem illam, qu‚ mentem sanam in sano corpore tueri, vitamque beatam, et a morborum cruciatu liberam traducere possent? Nisi forte credere velimus homines divina mente, et consilio praeditos, omissa languidi corporis cura, post habitis aegritudinum tormentis, omnem operam, curam, sollicitudinem impendisse Grammaticis, Musicis, Logicis, Legibus? poene suffocatum ab angina de alio potius cogitasse, quam de remedio? Demosthenes certe, frustra adversarijs [gap: Greek word(s)] obijcientibus, ne caussam, quam pridie agere inceperat, absolveret, ab angina caussam reperit, et quidem argentea. Sed ne longo circuitu manifesta probentur; persuadent rationes, et S. Scripturae confirmat authoritas, Adamum primum hominem primum exercuisse Medicinam. Quod ipsum non Hebraeos modo Theologos, sed Arabas quoque asserere testatur Ficinus. Quorsum enim a Deo Opt. Max. omnifaria rerum cognitione instructus, nisi ut utilia persequeretur, nocitura fugeret, suumque corpus a morbis, quibus id peccando reddiderat obnoxium, liberaret? Ab hoc humani generis et Medicinae parente ars ad posteros, veluti per manus tradita, pervenit; unde vetustissima in libris Mosis, Salomonis, Paralipomenis, Hebraeorum Medicorum mentio. Ab his paulatim in reliquas Orientis


page 19, image: cs019

regiones propagata, Aegyptum praecipue quae et ab Homero medicamentorum feracissima celebratur. Aegyptij certe (quos hominum sapientissimos et antiquissimos putavit Herodotus) ut Medicinam, sic inter alia et circumsionem Hebraeis debent, quamvis primos apellas eos fuisse author sit Diodorus. Antiquissima tamen haec, ut et Medicina apud Aegyptios, quippe quos edoctos legamus a Iaccheno Medico accensis ignibus depellere pestem. Qui Iacchenus vixisse traditur circa annum a diluvio ducentesimum et septuagesimum. Post hunc Osiris, et huius atque Isidis filius Orus, quem eundem cum Apolline faciunt, alijque Medicae artis fama celebres in Aegypto floruere, tanto numero, ut Plutarchus, post Homerum, et Platonem, scribere non dubitaverit, Aegyptios omnes haberi pro Medicis. Certe Plato ipse in Aegyptum profectus, cum ibi morbo corriperetur, a sacerdotibus fuit curatus marina lotione. Vnde natus versiculus:

[gap: Greek word(s)]
Mare universa proluit hominum mala.

Refert Herodotus in hac gente singulos morbos suos habuisse peculiares Medicos: et apud eundem legitur, Cyrum Persarum monarcham petijsse ab Amasi Aegyptiorum rege, ut optimus sibi oculorum Medicus mitteretur. Orus Apollo Aegyptius artem, quam a parentibus acceperat, ingeniorum ac disciplinarum altrici Graeciae primus intulisse


page 20, image: cs020

perhibetur, cui idcirco inventio eius a Platone alijsque assignatur; vnde ipse apud Ovid.

Inventum Medicina meum est; opiferque per orbem
Dicor; et herbarum subjecta potentia nobis.

Apollinem patrem imberbem, sequutus est barbatus, (vt de eo jocari Dionysius solebat) filius Aesculapius, quem Mercurius Trismegistus Aegyptium, ut patrem, suisse asserit. Hic apud Graecos, Galeno et Celso testibus, vetustissimus Medicinae auctor celebratur. Qui quoniam adhuc rudem et vulgarem hanc scientiam paulo subtilius excoluit, in Deorum numerum post patrem receptus est. Huius tanta fuit medendi scientia, ut mortuos in vitam revocasse credatur. De Hippolyto id narrant, Plinius, Plutarchus, Lactantius, Ovidius: de Androgeone Propertius his versibus,

Et Deus extinctum Cressis Epidaurius herbis
Restituit patrijs Androgeona focis.

Sed hanc ob caussam Aesculapium fulmine ictum Virgilius, et Plinius prodidere, ne scilicet fatalis rerum ordo interrumperetur. unde Ovidius.

Iupiter exemplum veritus, dixerit in illum
Fulmina, qui nimiam noverat artis opem.

Plato tamen ex Pindaro et Tragicis refert, ideo sulmine percussum, quod divitem, et improbum, morti jam vicinum, sanitati restituisset. Ipsum vero non sulmine, sed causo, febreve ardenti correptum, velut igne coelitus demisso, conflagrasse ingeniose


page 21, image: cs021

interpretatur Bocatius. Quicquid sit, nec vita functum veneratio defecit, quam auxerunt nocturnae aegrorum in eius templo incubationes; quasi, inquit, Cicero, Aesculapius per somnum curationem valetudinis prae criberet. Testes huius cultus antiquae inscriptiones, tum Plutus ille Aristophanis, qui caecus in Aesculapij aede cubans visum recepisse narratur. Meliori fortuna, quam Plautinus leno, qui in fano eius frustra se dormivisse conqueritur: at aequum erat castissimae artis praesidem parum propitium esse prostitutae pudoris homini. Aesculapij in medendo peritiam laudat Homerus, cum eum vocat:

[gap: Greek word(s)],
Gaudium magnum hominibus, malorum delinitorem dolorum.

Fusius vero artes eius celebrantur a Pindaro III. Pyth. vbi et cum Ovidio, et Apollodoro Chironis discipulum facit. Fuit hic Chiron centaurus Thessalus, Achillis, Herculis, et Iasonis in medendo praeceptor, in quo tantum emicuit medendi Sollertia, vt

[gap: Greek word(s)],
Omnium Medicus in coelo deorum,

Homero, Luciano, alijs sic habitus, multis etiam medicinae inventor. Sed in hoc mirum, quam varient veteres. Nam Aegyptij artis nostrae repertorem statuunt Mercurium, vel Isidem, vel Apin, regem suum, vt videre est apud Diodorum. Alij, teste


page 22, image: cs022

Plinio, Arabium Apollinis filium, Aeschylus denique Prometheum. Sed quod singuli, novi quid, humano generi salutaris repererint, grata posteritas, eos, tanquam universae artis inventores, celebravit. Porro fuere Aesculapio duo filij paternae avitaeque disciplinae haeredes, Podalirius et Machaon, ijdem et belli duces, et Medici, vt ex Homero patet:

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]

Quos duo ducebant fratres, Phoebique nepotes,
Matre Coronide, praestantes arte medendi,
Belligerique ambo, Podalirius atque Machaon.

Hi bello Troiano ducem Agamemnonem sequuti, non mediocrem opem suis commilitonibus attulerunt tam medendo, quam pugnando. Machaoni successit filius Nicomachus, ex quo (auctore Suida) progenitus est Nicomachus, pater Aristotelis philosophi. Decimus quartus ab Aesculapio fuit Nebrus, clarissimus Asclepiadarum, cui filius Gnosidicus, quem librum scripsisse de membris, fracturis, et articulis, ex quorundam sententia memoriae prodidit Galenus. Gnosidicus filium habuit Hippocratem, et hic Heraclidem, qui pater Hippocratis, vere Medicorum principis, cum fallere nec salli, si Macrobio fides, nequiverit. Ita vt non immerito eius meritis [gap: Greek word(s)] hoc Epigramma sit scriptum:



page 23, image: cs023

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]

Lux hominum Hippocrates, dum gentibus ille medetur,
Copia per Stygias rara petivit aquas.

Non [gap: Greek word(s)] iam dictis coronidem imponere posse videor Sorani elogio, Apollinem quidem Medicinam invenisse, Aesculapium amplificasse, Hippocratem perfecisse. Reliquit hic duos filios Thessalum, et Draconem, qua patris gloria, qua suis meritis longe clarissimos. His authoribus Salutaris nobis ista professio increvit. Qui tamen in vulgus eam promiscue non extulerunt; sed velut in censu reponentes, ad liberos haereditario iure transmiserunt; quasi artis divinae vsum hominibus aliter impertiri nefas esset. Haec in nobilissima Asclepiadarum familia annos mille, et ducentos permansit, eorumque propagata studio, non modo Graeciam, sed universum terrarum orbem divinitatis suae radijs illustravit.

Atque ob illam ipsam necessitatem, qua primum humano generi Medicinae ars parta et, vt Hippocrates docet, inventa, vbique etiam ab omnibus summo applausu iam olim excepta. Referunt id de veteribus Maximus Tyrius, Plutarchus; et Servius; nominatum de Babylonijs Herodotus, de Assyrijs, item de Callaicis. Asturibus, et Cantabris, Hispania gentibus, nec non de Bastetanis, Strabo, quas dicit vetusto ritu Aegyptiorum solitos


page 24, image: cs024

suisse aegros in compita deferre, et a praetereuntibus remedia sciscitari. Idem de veteribus Scotis testatur Boethius. Qui igitur aut eodem morbo laboraverant, aut laborantem alium viderant, idem, quo ipsi fuerant, curati, medicamentum exhibebant. Ita qui carebant Medicis, Medicina carere non poterant. Quo etiam spectat, quod de Nomadibus prodidit Herodotus, eos filijs quadrimis venas temporum, aut verticis inurere, optimo contra defluentem e capite pituitam successu. Sic adhuc in hodiernum diem vstulationem illam sine Medico adhibere solent Arabes, et Turcae. Dolore enim capitis laborantes, vel defluxione in quamvis corporis partem, cutem vstulant cum fomite aliquo, aut panno lineo incenso, magnaeque id esse efficaciae observavit Bellonius. Solent eaedem gentes et alijs vti, Medico inconsulto, remedijs. Quod etiam rusticis vbique terrarum solemne est. Vnde videre licet, apud agrestes quoque homines necessitatem, Medicinae locum facere. Et certe nulla regio est, nulla aetas, nullus hominum ordo, qui divinis huius artis facultatibus carere possit: cuius leges vt gentium omnium aeque communes, ita cunctis hominibus maxime salutares. His Imperatores, Reges, Principes, alijs soluti legibus, parent, aut certe non impune refragantur. Has matri, quae infanti mammam dat, matri, quae peperit, antequam peperit, imo parentibus liberis operam daturis accurate observandas, praeter Medicos, Plutarchus,


page 25, image: cs025

Huartus, et nuper melioribus dubito argumentis, an versibus demonstravit Iac. Catsius; Eques, et Ordinum Bataviae consiliarius. Afferam huius rei, vnum, quod pro multis esse potest, exemplum. Cum aliquoties deliberatum esset de repudianda Catharina Medicaea, annos complures sterili matrimonio Henrico Valesio, postea Gallorum regi, juncta, et ob publicam pacem, quae, regno ad aliam stirpem delato, vacillare plerumque solet, tantum non res suas sibi habere juberetur, commodissime, et veluti deus e machina adsuit clarissimus medicus, Ioannes Fernelius, qui quod a natur‚ negatum esse videbatur (Scaevolae Sammarthani verba sunt) invisam sterilitatem a domo regia repulit, Valesiumque nomen optata generosae prolis accessione propagandum curavit. Cui igitur debuit regina hoc nomen? nonne Fernelio? cui rex ipse uxorem, cui liberos? nonne Fernelio? cui florentissimum Galliae regnum tres reges Franciscum, Carolum, Henricum? nonne Fernelio? Digna hercle, illustrissima gens Medicaeorum, quae originem Medico debere nomine et quinque pilularum insignibus non obscure testatur, vt non solum Italorum ingeniosissimis dominetur, sed artis Medicae ope in regiae dignitatis fastigio conservata potentissimos Europae reges produxerit. O artem admirandam et imcomparabilem, cuius praesidio nondum nati, nondum geniti egemus! Natis et in lucem editis quid luce h‚c in qu‚ spiramus, vivimus, et jucunda


page 26, image: cs026

consuetudine inter nos coniungimur, optabilius? quid vita ipsa cunctis mortalibus carius? Eam tamen quisquis diu multumque cruciatur, morbisque intabescit (quod Xerxi prudenter apud Herodotum inculcat Artabanus) cum morte commutare praeoptat, exclamans cum Philoctete,

Heu quis salsis fluctibus mandet
Me ex sublimi vertice saxi?
Iam iam absumor, conficit animam
Vis vulneris, ulceris aestus.

Non aliter, qui acutissimis doloribus torquetur, cum misera Didone

Mortem orat, taedet coeli convexa tueri:

Cum in luctu atque miserijs, vt ajebat Caesar, mortem aerumnarum requiem sperat. Quae enim vitae dulcedo, quis vsus illis, qui calculi doloribus lancinantur, quorum membra et articuli dolore velut equuleo distorquentur? quis non multo malit mori, quam tam misere vivere? Inter asperrimos dolores, refert Plinius, haberi calculorum cruciatus ex stillicidio vesicae, proximum stomachi, tertium capitis; nec ob alios fere mortales sibi mortem conscivisse. Ita Claudius quoque Imp. se stomachi dolore correptum de morte conscisenda cogitasse fassus est, vt narrat Suetonius. Sunt tamen et plures, qui homines non e trivio ad voluntariam mortem adegere. Narrat Plinius Nepos summos viros, Corellium Rufum ob atrocissimos dolores, qui pedibus solis prius insederant, mox omnia


page 27, image: cs027

membra pervagabantur, et Silium Italicum, qui insanabilis clavi taedio ad mortem irrevocabili constantia decucurrit, spontanea inedia vitam finivisse. O horrendam dolorum immanitatem, quae in tanta mala miseros praecipitat! Vidimus ipsi (horresco referens) homines vitae inculpatae, nullius sceleris sibi conscios, ne poenam praevenisse putentur, e sola melancholia alios se in aquas praecipitasse, alios gladio in viscera adacto, aut gula laqueo fracta, morbi et vitae finem invenisse: qui si Medicis commissi fuissent, potuerant vitam et salutem elleboro redimere. Non immorabor in commemoratione eorum, qui quod Medicus non esset adhibitus, vivi pro mortuis sepulti, animam cum gemitu et eiulatu sub terra miserrime effudere. De acutissimo philosophorum Scoto, memoriae proditum est, quod in sepulchro, cui attonito morbo, quem Graeco nomine Apoplexiam dicimus, percussus omnique sensu et motu privatus, pro mortuo traditus erat, excitatus postea, cum exitum nullum inveniret, saxo illiserit: et ita violenta et indigna morte perijsse postea compertum. Quot exempla referre possem de mulieribus ex vteri suffocatione pro mortuis habitis, sepultis et vere tandem suffocatis? At hisce malis medetur illa vitae, illa salutis alma conservatrix Medicina; illa solida confert mortalibus bona, sine quibus reliqua omnia vix bona dici merentur.



page 28, image: cs028

--- valeat possessor oportet,
Si comportatis rebus bene cogitat uti,
Sincerum est nisi vas, quodcumque infundis acessit.

Darium potentissimum Monarcham ex luxato pede infirmum et dolentem non opes, non regna, sed Democedis medici, et quidem captivi industria sanavit. Alexandrum e Cydni fluminis refrigerio periculose laborantem, non pretiosissimae Persarum gazae, quas alteri Dario eripuerat, sed fidelis Philippus, et dignus tam confidente aegro medicus, medicata potione omnibus, praeter ipsum, cuius periculo exhibebatur, suspecta, ad pristinam sanitatem revocavit. vnde recte Venusinus poeta,

Non domus aut fundus, non aeris acervus, et auri,
Aegroto domini deduxit corpore febres.

Et vt nec divitiae, nec dignitates, nec alia, quae maximo in pretio haberi solent, sanum hominem reddere possunt: ita etiam earum possessio omnis, nec iucunda, nec vtilis aegrotanti. Quis enim vsus decumbenti, et nauseanti omnifarij ciborum apparatus? quae voluptas calculoso, arthritico, aut alia corporis parte dolenti, si vasis aureis, et argenteis ipsi ministretur? quis formosae vxorculae vsus languenti marito? Qui propter voluptates sibi ipsis non imperant, sed cupiditatibus suis aguntur, aut inclinantur, docendi sunt, et admonendi,


page 29, image: cs029

maximam sui partem voluptates ex ipso sumere corpore. Et quemadmodum Spartani coquo acetum, et salem dantes, reliqua in ipso, quod mactandum erat, animali iubebant quaerere: ita in corpore eius, quod huic exhibetur, condimenta praecipua insunt, si sano ei exhibetur atque puro. Quod enim cibus potusve aliquis dulcis est, quod pretiosus, id a sua natura habet, et extra corpus fruentis. Suavis autem fit, et iucundus ita demum, si fruentis corpus secundum naturam affectum eo delectetur. Qui vero eum aversantur, aut ebrij vel aegroti sunt, apud hos omnem suam gratiam venustatemque amittunt. Mox addit, sicut comessatores ebrij in domum lugentium invadente, non laetitiam, aut delectationem afferunt, sed fletus excitant: ita venus, obsonia, balneum, vinum, corpori adhibita contra naturam affecto, pituitam bilemve concitare, tumultuque illato etiam sanas adhuc partes corrumpere; speratae autem voluptatis et delectationis conferre nihil. Cum igitur nihil in hac vita dulce possit esse absque sanitate, cumque non vivere, sed valere, vera sit vita, liquet vitam nec iucundam, nec vitalem, vt loquitur Ennius, esse posse, vbi sanitas non adest, ideoque hanc rebus omnibus praeferendam. Non fugit hoc Pyrrhum magnum Epiri regem, quem literis proditum est, cum immolaturus templa inviseret, non regni ampliorem modum, non


page 30, image: cs030

de hoste victoriam insignem, neque item gloriam illustriorem, aut maiores divitias, aliave, quibus plerique mortalium attoniti inhiant, sed sanitatem a Dijs immortalibus comprecari solitum fuisse, ceu parte hac bene constituta prosperius cessura viderentur omnia.

Si ventri bene, si lateri est, pedibusque tuis, nil
Divitiae poterunt regales addere maius.

Haec etiam movere sapientissimum Pythagoram, ne alia vteretur in epistolis salutatione, quam vt iuberet amicos bene valere: quod etiam apud Latinos observatum, ex epistolis Ciceronis, et aliorum liquet. Sed vbi rerum testimonia adsunt, non opus est verbis, cum nemo inficias ire ausit, aliud sibi sanitate gratius esse, aut iucundius. Quod si tam facile conceditur de prospera corporis valetudine, tanto magis de animo confitendum: eoque maior et sublimior, quae vtrumque regit, moderatur, et conservat, Medicinae ars censeri debet. Ita natura comparatum est, vt corpus, et anima proportione quadam harmonica congruant, metusque corporis in animam, sicut et animae in corpus facillime, et vehementissime penetrent. Refert Plato in Charmide, Magos illos animae et corporis medicos, Xamolxidis, et Abaridis Hyperborei sectatores arbitrari, omnia corporis et bona, et mala ab anima fluere in ipsum corpus, quemadmodum oculorum qualitas fluit a cerebro, cerebri a toto corpore. Atque vt impossibile est oculos curari, nisi


page 31, image: cs031

totum corpus purgetur: sic corpus ipsum, nisi anima bene valeat, non posse bene valere. Ita quosdam ex gaudio, ira, moerore, alijsque animi affectubus in graves corporis aegritudines incidisse, imo ex repentinis repente mortem obijsse ab omni aevo observatum est. Nec minor corporis in animam potestas. Sic in Epilepsia, Apoplexia, Catalepsi, Lethargo, alijsque cerebrum, sacram Palladis arcem, stupore infestantibus morbis: Sic in Phreniticis, Maniacis, Melancholicis, alijsque atra bile percitis, morbidum corpus animum in consensum trahit,

Atque affligit humo divinae particulam aurae.

Quin etiam animi mores sequi temperamentum corporis praeter Aristotelem peculiari libello docuit Galenus. At eorum, quae corporis temperiem mutare possunt, vires, et facultates considerat Medicus, ac proinde vt corporis, sic et animi ac morum vitia corrigit, mentem acuit, memoriam confirmat, omnes denique animae functiones alacriores reddit. An non igitur summe necessaria terrarum orbi medicina, quae animal hoc Deo simillimum, (vt loquitur Mercurius Trismegistus) quem vocamus hominem, tantis bonis ornat, tantis muneribus donat, a tot tantisque malis et cruciatibus tuetur atque conservat? Nec, vt iam dicere incepi, humani corporis, quod tum figura, tum partium commoditate reliquis praestat animantibus, quae Natura prona atque ventri obedientia finxit, tantummodo


page 32, image: cs032

valetudinem curat: sed animi quoque incorruptibilis, et (cum Martiano dicam) aeternitatis diademate coronati imperium, quod nobis cum Dijs commune voluit esse Sallustius, propugnat, et ne corporis servitio cum belluis subijciatur, sedulo et diligenter vitare docet, Lucret. lib. 111.

--- mentem sanari, corpus vt aegrum.
Et pariter flecti Medicina posse videmus.

Hinc scribit Theophrastus, Herbas ad animum, et mores multam vim habere; et Galenus Theriacam non esse inefficacem ad animi prudentiam, acrimoniamque: corroborare enim sensus, mentemque vaporibus liberatam subtiliorem reddere. Quare Phoebus, vt testatur Hippocrates, animi et corporis curationem in vnum coire arbitrabatur. Quae etiam caussa cur apud Aegyptios atque Persas ijdem sacerdotes essent, et medici. Hinc etiam Carneades scripturus adversus Zenonem, vt refert Agellius, vel disputaturus adversus Chrysippum, vt vult Valerius Maximus, superiora corporis elleboro pugnavit, ne quid ex corruptis in Stomacho humoribus constantiam, vigoremque mentis labefaceret. Hoc est, quod scribit Plato, purgationes et pharmaces medicorum hoc vnum intendere, vt purum hominem et corpore et anima reddant. Si Cambysi sacro laboranti morbo, indeque turbato cerebro, fidus adfuisset medicus, non vsque ad fratris, sororis, vxoris, et aliorum domesticorum


page 33, image: cs033

caedem insanivisset. Si etiam Caesari Caligulae, corpore et mente valetudinario adhibitus fuisset Medicus, qui cerebrum, vt ipsum aliquando cogitasse scribit Suetonius, purgasset, non immani rabie efferatus ad venenorum et pugionum scrinia saevijsset. O mentis conseruatrix Medicina, expultrixque furoris, quid non modo corpusculum hoc, sed animus, sed vita hominum sine te esse potuisset? Tu humanum genus propagas, tu furibundos et insanos ad bonam mentem revocas, depositos suscipis et restituis. Ad te confugimus, a te opem petimus, tibi nos, vxores, liberos, familiam penitus totamque tradimus. Omnes dies, quos bene et ex praeceptis tuis agimus, foeliciter nos ad vitae perducunt longinquitatem. Cuius igitur potius opibus vtamur, quam tuis? quae et vitae tranquillitatem nobis largiris, et aegritudinum mala aufers.

At Medicina quidem tantum abest, vt perinde, ac de hominum est vit‚ merita, vbique laudetur, vt a plerisque neglecta, a multis etiam vituperetur. Negligunt, qui omnia fato regi, et morbos et sanitatem fato dari statuunt, quibus nihil interest, cui salutem et vitam, docto medico, an agyrtae committant. Sed vituperare quisquam vitae parentem, et hoc parricidio se inquinare audet? et tam impie ingratus esse, vt eam accuset, quam vereri deberet, et cui fortasse vel inscius vitam debet? Mihi certe saepius subijt mirari tantam nonnullorum


page 34, image: cs034

animis offusam caliginem, vt Medicinam velut humano generi inutilem, Medicosque, si Dijs placet, exterminandos ex hominum societate, aut ad Garamantas et Indos relegandos esse contendant. Vt enim vanissimi de scientiarum vanitate scriptoris Cornelij Agrippae vanitates omittamus: Ferdinandus Nonius Hispanus, et Michael Montanus Gallicus scriptor innumeris argumentis Medicinae vsum et necessitatem impugnarunt, quibus vernacula lingua iam diu respondimus. Quod autem a multis obijcitur, Medicinam saepe a scopo aberrare, et non semper aegros sanitati restituere, concludere, idcirco artem nullam Medicinam esse, merito absurdum iudicatur Ciceroni. Neque successus semper a medico pendet. [gap: Greek word(s)] (ut vere Hippocrates) [gap: Greek word(s)]. Oportet autem Medicum non modo seipsum exhibere promptum adea, quae decent, facienda, sed et aegrum, et praesentes, et externa. Patrocinatur nobis aureo ore Chrysostomns, cum I. interpr. in Psalm. VI. considerandum esse scribit in Medicina quinque adesse debere, medicum, artem aegrotum, morbum, vim medicamentorum; inter quae, inquit, potest esse pugna, et conflictus, quo effectus impediatur. Nam si cum medico, arte, et medicamentis accedit etiam voluntas aegroti, morbus vincitur: si autem cum illis stare in acie desierit, ad infirmitatem seipsum reducit: interdum cum his


page 35, image: cs035

pugnat natura imbecillis facta, et cum ars haesitaverit, nec exitum invenerit, et vis medicamentorum aliquo modo effugerit, quamvis cum morbo et medicamentis stet aeger. Quod si etiam (adeo ex Hippocrate) probe quidem curet Medicus, morbi magnitudine superetur aeger, haec Medici culpa non est, nec etiam Medicinae. Non enim ut idem alibi, exigenda ab arte, quae non profitetur. Quorum enim facultatem, tum per naturae, tum per artium instrumenta consequimur, eorum nos opifices profiteri possumus, aliorum non item. Si quid igitur homini con igerit, quod Medicinae instrumenta superet, id ne sperandum quidem est ab arte Medica evinci posse. Quare si res Medico non succedit pro animi sententia, in morbi vehementiam remediorum vires superantem, non in artem ipsam culpa reijcienda est. Vnde optime abdicatus apud Lucianum dicit, non recte accusari artis imbecillitatem, cum malum est insanabile. Et eleganter Ovid.

Non est in Medico semper relevetur ut aeger,
Interdum dost‚ plus valet arte malum.
Affer at ipse licet sacras Epidaurius herbas,
Sanabit nulla vulnera cordis ope.

Nam profecto, inquit Iulius Scaliger, ne ipsa Natura quidem verus artifex videretur: quippe suo impedita fine nonnunquam aberrat, veluti cum aut monstra componit, aut defecta edit corpora. Desinant igitur calumniatores Medicos lacessere, quod non semper scopum consequantur.


page 36, image: cs036

Desinant gigantum more cum Deo pugnare, qui Medicos honorari praecepit: et quorum artem ab altissimo creatam, ac a sapiente non contemnendam in sacro legant codice. Imo vel a bestijs discant Medicinae necessitatem, quas solo Naturae instinctu sibi ipfis mederi observabunt. Omni siquidem animantium generi, ut ait Cicero, est a natura tributum, ut se, vitam, corpusque tueatur. Et alibi scribit, omne animal seipsum diligere, et simul ac ortum est, id agere, ut se conservet, quod hic ei primus ad omnem vitam tuendam appetitus a natura detur, se ut conservet, atque ita sit affectum, ut optime secundum naturam affectum esse possit. Quare idem alio loco notat, simul atque natum sit animal, ipsum sibi conciliari et commendari ad ea, quae conservantia sunt sui status diligendae, alienari autem ab interitu, ijsque rebus, quae interitum videantur afferre. Hinc Testudines Origanum, Mustelae Rutam mandunt, ubi aliquid de serpente comederunt. Sues Cancros fluviatiles petunt, quorum esu capitis dolori medentur. Felibus Calamintha remedio est, indeque a vernaculo earum nomine Cattaria vulgo apud nos dicta. Auditum est (inquit Cicero) Pantheras, quae in Barbaria venenata, carne caperentur, remedium quoddam habere, quo cum essent usae non morerentur. Draco oculum obtuse videntem Foeniculo compunctum acuit: ut Hirundo herba inde


page 37, image: cs037

dicta Chelidonio, sive Hirundinaria. Vrsa cum primum ex antro suo prodit, Aro vescitur agresti; cujus acrimonia aperit intestinum suum concretum, Alioqui nausea cum tentatur, ad Formicarum cavernam se confert, linguamque suam pinguem, et dulci succo mollitam exerens eis preponit, dum haec formicarum fiat plena: quibus deglusitis juvatur Cervae paullo ante partum perpurgant se quadam herbula, quae Seselis dicitur. Eaedem in Creta insula Dicta mnum herbam monstravere extrahendis sagittis, percussae eo telo, pastuque eius herbae eiecto, testibus Plinio, et Servio. Quod tamen Capris, et Capreis tribuunt Aristoteles, Theophrastus, Cicero, Dioscorides, Valerius Maximus, Plutarchus, nec non Virgilius XII. Aen. ubi plantam quoque describit:

Hic Venus indigno nati concussa dolore,
Dictamnum genitrix Cretaea carpit ab ida,
Puberibus caulem folijs, et flore comantem
Purpureo. non illa feris incognita capris
Gramina, cum tergo volucres hesere sagittae.

Idem percussi a phalangio, quod est aramei genus, aut aliquo simili, Cancros edendo sibi medentur, ut ex Aristotele refert Plinius. Canes certa quadam herba (inquit Plutarchus, Gramen intellige) vellicantem bilem vomitu expurgant. At recentiores putant rationem vomitorii et purgantis pharmaci nos edoctos ab animali, quod Coesari Vultur quadrupes appellatur; quia illus tantopere


page 38, image: cs038

se rapto expleat cadavere, ut inflatum, ac tympani modo extentum, ferre ulterius, quae voravit, non possit; eoque subeat angustias rupium, vel alias, atque istic constrictum, et ore evomat, et postica parte emittat, quicquid oneri erat naturae. Sed et volucris in Egypto, quae Ibis appellatur, rostri aduncitate marina aqua per eam partem se perluens, qua reddi ciborum onera maxime salubre est, Clysterum usum luculenter demonstravit. Quod animadvertisse (inquit Plutarchus) et imitati dicuntur Aegyptij, et sacerdotes eorum, cum se conspergendo lustrant, aqua ad hoc utuntur, e qua Ibis biberit: quod infectam, aut insalubrem nullam haec aquam tangat avis. In eadem Aegypto Hippopotamus in quadam medendi parte etiam magister extitit. Assidua nemque satietate obesus exit in litus, recentes arundinum caesuras speculatus; atque ubi acutissimum videt stirpem, imprimens corpus, venam quandam in crure vulnerat, atque ita profluvio sanguinis morbidum alias corpus exonerat, plagamque limo obducit, ut praeter Plinium hodiernae navigationes testantur, quod animal idem suo exemplo docet cum Hippocrate, pleniorem scilicet corporis habitudinem valde periculosam, ac propterea haud cunctanter solvendam esse, unde Venae sectionis comprobatur necessitas. Sed et cibi abstinentia (quae Medicis pro remedio esse etiam solet) curantur nonnulla animalia. Sic


page 39, image: cs039

Lupi, ac Leones cum fastidium carnium voracitate contraxerunt, aliquantum iacentes, et se calefacientes quiescunt. Quod de Tigri etiam refert Plutarchus, lib. de solertia animalium, qui horum rationem reddit sub finem Quaestionum naturalium.

Haec cum in Animantibus, quas nullius rationis participes agnoscimus, observentur, ideone isti se mente et ratione donatos putant, ut S. Scripturae decretis repugnent, et hominibus persuadere velint, Naturam, seu potius Deum, tot remedia frustra condidisse, aut hominem ad imaginem suam conditum, tot morborum tormentis, absque ullo solatio aut levamine tradidisse? Quinetiam vel maximo necessitatis argumento illud sit, quod hodie vix ulli reperiantur in quocunque mundi angulo, qui non medicarum rerum, medendique aliquam sibi peritiam arrogent Quomodo enim alioqui omnes ad medendum adeo prompti essent, si non tacito naturae impulsu propter usum necessitatemque cogerentur de h‚c re omnes solliciti esse? Adde quod ab omnis aevi memoria coli, ornari, exerceri metuerit haec disciplina ab hominibus tam animi, quam fortunae bonis praecellentibus, principibus, regibus, imperatoribus, sapiendi magistris. Ac sapientiae quidem professores, quos Philosophos postea appellare maluit Pythagoras, primi exercuere Medicinam, primoque, ut scribit Celsus, medendi


page 40, image: cs040

scientia sapientiae pars habebatur, ut et morborum curatio, et rerum naturae contemplatio sub ijsdem auctoribus nata sit. Homerum quoque, quem omnis sapientiae fontem predicant, Medicinae studiosum fuisse author est Plutarchus: et alterum Poetarum principem Virgilium omni studio indulsisse Medicinae, in eius vita Donatus memoriae tradidit. Inter reges, et heroas Medicinae peritos accepimus lasonem ( [gap: Greek word(s)], a medendo appellatum) Sisyphum Herculem, Achillem, Hermetem, Zoroastrum, Chironem, Salomonem, Dionysium Siculum, Iosinam Scotum, et imperatores Adrianum, Antoninos, Constantinum IV. De Alexandro Magno refert Plutarchus eum non tantum huius artis, autore Aristotele, studiosum fuisse, sed amicis quoque fecisse medicinam. Verum hos omnes superavit ille rex post Alexandrum maximus, uti Ciceroni laudatur, Mithridates, qui omnium ante se genitorum diligentissimus vitae fuisse, argumentis, praeterquam fama, intelligitur, ut de eo Plinius. Hunc tanta negotiorum moles, tot regnorum imperium, tot bellorum, quae cum Romanis omnium hostium maxima gessit, sollicitudines, a Medicinae studio avocare non potuerunt Tanti herois res gestae in historijs ‚ paucis forte leguntur: at ob inventionem antidotorum, ex quibus unum etiam


page 41, image: cs041

in hodiernum usque diem nomen et famam eius praefert, omnium mortalium ubivis terrarum ore celebratur. Hic primus Sanguinem anatum Ponticarum (testibus Plinio, et Agellio) miscuit antidotis, quoniam veneno viverent. Idem Mithridation herbam invenit. Eandem nominis immortalitatem, quam regna dare non potuissent, regibus dedere Herbae, veluti Gentio Gentiana, Lysimacho Lysimachia, Artemisiae Mansoli, Cariae regis uxori Artemisia, Pharnaci Pharnaceon, Teucro Teucrion, aliae alijs. Vt interim omittam Mercurium, Poeonem, Herculem, Chironem centaurum [correction of the transcriber; in the print centanrum], Achillem. Aesculapium, a se inventis, et nominatis herbis notos. Quin et barbari reges Medicinam suis inventis excoluere, ut rex Medorum Sabor, cui multas medicamentorum formas apud Mesuen acceptas ferre debemus, quibus hodie foeliciter utimur Qui et ipse Mesue, cujus libri in omnium manibus versantur, Abdelae regis Damasci filius fuit. Arabum quoque rex Evax de simplicium effectibus ad Neronem scripsit. At universam Medicinam singulari operi (quod, nisi morte praeventus fuisset [gap: Greek word(s)] Erpenius, multo haberemus correctius) tractavit Avicenna Cordubae princeps. Ac veluti artem medicam florentissimis populis, Philosophis, viris princibus placuisse non ultima


page 42, image: cs042

laus est: ita certe major, etiam Dei angelis, qualis Tobiam docuit oculos patris curare felle piscis, remedio et hodie usitato, apud Ioannem Euang. angelus turbavit aquam, quam primus ingrediens ‚ morbo liberabatur, ut omittam, S. Lucam euangelistam, apostolos et prophetas, aliosque viros sanctissimos Medicinam professos: sed maxima gloria est, aeternum patris filium hanc solam elegisse divinam artem, ut sibi divinitatis esset testimonium. Potissimam enim vitae partem, quam degit in terris, impendit infirmis, et infestissimos humani generis hostes, manias, epilepsias, paralyses, caecitates, dysenterias propulsavit. Et sunt, qui dulce nomen Iesu, in quo omne genu flectitur, Graecis a medendo, appellatum velint.

Neque vero id tantum Medicinae est, summis ipsa honoribus affici; sed alumnos suos ad summos honores et amplissimas dignitates evehere, non inanes illas sine penu et pecunia, ut ait Plautus, sed opimitate effertissimas. Quamvis vero ars sit divinior, quam ut hujusmodi rationibus aestimetur, ideoque Hippocrates ad Abderitas scribat, nunquam se pro eius usu mercedem accepisse, ut quae sit libera, Dearumque munus, quomodo et Apostoli quod gratis acceperant, gratis dabant et Ausonius medicus filij consulis versibus dicat,

Obtuli opem cunctis poscentibus artis inemptae,
Officiumque meum cum pietate fuit:



page 43, image: cs043

non abhorret tamen prudens Medicus splendida deorum munera, quae fumum de patrijs focis elevant, et, ne lar familiaris frigeat, prohibent. Dignus est operarius mercede sua, ait os veritatis, cur igitur Medico pro tot curis, vigilijs, laboribus non sit operae pretium? Hoc autem ne mercenarius audiret, Honorem in epist. vocat Cicero, Curio mihi, ut Medico honos haberetur: quae appellatio tum in alijs, tum in nostra quoque lingua obtinuit. Vt jam etiam exempla aliquot ex antiqua, et recentiori historia afferam: Polycletes cum Phalaridem, tyrannum Agrygentinum, morbo gravissimo laborantem, sanitati pristinae restituisset, ab eo phialas quatuor accepit ex puro auro, crateras argenteos duos: poculorum item thericliorum paria decem, puellas intactas viginti millia, nec non alia quam plurima, ut videre est in Phalaridis ad medicum epistola. Oribasius (Pergamenus, Eunapio, vel Sardianus, Suidae) Iulianum Caesarem sequutus est in expeditionibus, eumque ad imperium evexit, a quo vicissim quaestor Constantinopoli creatus est. Sequuti imperatores, virtutibus tanti viri invidentes, omnia ei bona eripuerunt, et exilio multarunt. Oribasius in hostilem terram expositus, edidit virtutis eximiae specimen, non locorum spatio definitae, non domicilijs circumscriptae, sed quae animi constantiam, et firmitatem ostendit, quaeque per se ipsam actuosa efficacitatem suam prodit,


page 44, image: cs044

ubi tandem cunque extiterit; quemadmodum numeri solent, et artes Mathaematicae. Statim namque apud Barbaros reges clarum consequutus nomen, inter primores habitus est, excitato etiam in Romani imperij finibus ingenti sui desiderio: Barbaris ut numen quoddam eum colentibus, dum hos longis morbis implicitos servat, illos a mortis vestibulo revocatos educit. Ita ut cum Themistocle exule, et luculenter a rege Persarum excepto, dicere poterat, Perieram, nisi perijssem. Sed prior calamitas illi cum Iosepho, fortunarum, foelicitatisque omnis ianuam, et occasionem aperuit. Nam imperatores repudiato consilio, quod prius, oppugnando viro, male intenderant, eam ab exilio revocarunt, et pristinis opibus ac honoribus restituerunt. Extat ejus elogium lib. 1. Anthologiae:

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)].

Divi Oribasij, quem immortalem propter artem
Saepius reverita, vitas hominum remittebat Parca

Erasistratus Cous, Plinio maximus Medicus, et Aristotelis e filia nepos, is qui se ab experimentis [gap: Greek word(s)] nominavit, a Ptolomaeo ob Antigonum patrem sanatum, talentis centum donatus est: et alios, Principes Romani, teste Plinio, medicos celeberrimos, Cassios, Calpitanos, Aruncios, Albutios, Rubrios, CCL. H. S. annua mercede conducebant. Q. Stertinius imputavit


page 45, image: cs045

principibus, quod H. S. quingenis annuis contentus esset. Sexcena enim sibi quaestu Vrbis numeratis domibus ostendebat. Par et fratri ejus merces a Claudio Caesare infusa est: censusque quamvis exhausti operis, Neapoli exornata, haeredi, H. S. CCC. reliquere, quantum ad eam aetatem Aruntius solus. Manlius Cornutus ex praetorijs legatus Aquitanicae provinciae H. S. CC. elocavit in curanda mentagra. Crinas Massiliensis, qui sub Nerone vixit, H. S. centies reliquit muris patriae, moenibus quoque alijs poene non minori summa extructis. Hippocrates ingentibus muneribus a Persarum rege Artaxerxe, ut et Asclepiades a Mithridate Ponti rege fuit accercitus. Democedes Cratoniata, cum imperia imperiosi parentis ferre non possit Aeginam profugit, ibique tanta famae celebritate Medicinam exercuit, ut Aegimetae eum talento retinuerint. Athenienses deinde centum minas obtulerunt. Tandem ad Polycratem Samiorum tyrannum se contulit, affectus honorario duorum talentorum. Ad invidiam foelix, nisi fortuna, malignitatis suae memor, eum infoelici Polycratis fato involvislet. Comprehensum enim Oraetes, Darij regis profectus, cum reliquis captivis, in servitutem abduxit. Verum scientiae fama non modo libertatem, sed etiam honores assequutus, insigni documento fuit, in opes animi nihil licere casuum humanorum varietati.


page 46, image: cs046

Cum enim rex inter venandum, ex equo desiliens, pedem luxasset, frustra tentantibus auxilium medicis, Democedem jam inter captivos agnitum, sed ne hostem Graeciae servaret, artem studiose occultantem, vi tormentorum ad sanandi curam adegerunt. Quod cum ex sententia successisset, eum Darius opibus auctum, et fortunis locupletatum in regia manere iussit, et mensae suae accumbere voluit. Id autem quanti fuerit, vel ex eo liceat aestimare, quod ipsi quoque regni proceres a conspectu regis arceantur, nec unquam nisi interposito velo mensae regiae assidere illis liceat. Ita ut Democedi honorificentius haberi non potuerit. Ob eandem scientiam, scribit Plinius, Cleombroto Leo Ptolomaeus rex Megalensibus sacris donavit C. talentis servato Antiocho rege. Quod autem Galenus refert, se, cum Boetij uxorem sanasset, quadringentis aureis donatum, minus mirum est, quam quod avorum memoria Thaddaeus Florentinus, cum peregre proficisceretur, singulis diebus quinquaginta aureos acceperit, et Honorio pontifice curato decem aureorum millia reportaverit. Totidem singulis mensibus, praeter alia munera solvisse Ludovicum XI. Galliarum regem Iacobo Cocterio Medico suo, narrat Cominaeus. Ex solis lue Venere‚ affectis Carpensem inter alios et Capivaccium lucratos immane auri pondus cum legimus, miramur Rabelesium scabiosos istos


page 47, image: cs047

appellasse pretiosissimos? Non ita pridem Philippus 11. rex Hisp. a febre septem dierum sanatus, archiatro suo Franc. Vallesio, praeter annuum stipendium, [gap: Greek word(s)] loco sex aureorum millia misit, quae ille munera non spernens, venuste non dubitare se, inquit, quin tantus rex plura etiam, si velit, elargiri posset, ut verum sit, quod vulgo dicitur, Dat Galenus opes, imo et, quas plerumque Iustinianus, honores. Recte Seneca, Sicut Medicinae apud aegros usus, etiam apudsanos honor est: Et profecto quis major honor esse potest, quam in deorum numerum referri. Sed omnis antiquitas apud Aegyptios, Graecos, aliasque gentes medendi peritia de humano genere bene meritos post obitum pro dijs coluit. Scribit Strabo, Medicos in India post brachnas maximo esse in honore, et ab omnibus liberaliter excipi: etiam ex publico vivere apud Aegyptios testatur Diodorus. Hippocrati ad sanandum Democritum Abderam vocato, universa [correction of the transcriber; in the print univiversa] civitas obviam processit, eumque patriae servatorem patremque salutavit. Ei quoque a S. P. Q. Atheniensi ob liberatam peste Graeciam ludi decreti et magnis mysterijs, non secus ac Hercules Iovis filius, initiatus, ac corona aurea donatus. Galenus apud Antoninos imperatores summo in honore fuit: quem post mortem pro deo cultum prodidit Eusebius. Romae, tradente Suetonio, Iulius Caesar omnes Medicinam professos, quo


page 48, image: cs048

lubentius et ipsi urbem incolerent, et caeteri appeterent, civitate donavit. Id autem rarum fuisse scribit Tacitus, nec nisi virtuti pretium. Hinc multos celebres viros artem Medicam tunc temporis excoluisse, et exornasse author est Zonaras. Antonio Musae, ob Augustum, ab ancipiti morbo curatum, Romani statuam aere collato, iuxta signum Aesculapij statuerunt, Suetonio, et Plinio testibus. En existimarunt principes, esse e republica tales habere, quos ideo varijs privelegiis donarunt, ut testatur I. C. Tanta etiam Medicorum veneratio olim apud Locros, ut lege Zaleuci cautum fuerit, si quis aegrotans merum bibisset, nisi iubente Medico, etiamsi ad pristinam valetudinem rediisset, mortis supplicio afficeretur, ut refert Aelianus. Sed ne veteribus commemorandis diutius insistam, quanto Medici hodie in honore apud Anglos, Gallos, et Hispanos? quanto in matre studiorum Italia; ubi multos equestri dignitate ornatos vidimus, ubi octo ad Genuensis reip. principatum evectos fuisse annales testantur. Petrus Hispanus scriptis aliquot in Medicina clarus, ex Episcopo [correction of the transcriber; in the print Episcnpo] Tusculano Pontifex Maximus creatus est, assumpto Ioannis XXI nomine: ad idem fastigium e Medicina ascendit Nicolaus V. summus renascentium in Italia literarum fautor et promotor: ut non necesse sit Ludovicum Patririarcham Aquileiensem, nec Ioh. Vincentium,


page 49, image: cs049

Montis regalis Archiepiscopum, hunc a Gregorio XV. illum ab Eugenio IV. in Cardinalium ordinem cooptatum, aut Paulum Iovium, medicum, et nobilissimum historiarum scriptorem episcopatu Nucerino, aut alios alijs dignitatibus condecoratos afferre. Sed nec apud Barbaros Medicis suus honos deest: cum nuper Turcarum Imperator Bartholomaeum Cordum medicum, suo nomine, ad Henricum magnum Galliarum regem legatum miserit: quod jam olim ad Cosroem Persarum regem fecerat Imperator Iustinianus, teste Procopio. Sed quid peregrinis immoror? Nonne in hac patria Praeturas, Consulatus, aliosque geri Magistratus a Medicis videmus? Inter Epistolas Cassandri legimus duas ad Cornelium a Baersdorp, Medicinae Doctorem, Equitem auratum, et insignis urbis Brugensis Consulem. Et in hac ipsa civitate eos jam olim in Consulum et Senatorum ordinem receptos, ex archivis liquet: quod majorum institutum majoribus suis, viris consularibus, dignissimus, inter alia praeclari Consulatus facta nuper renovavit vir illustris CORNELIVS de BEVEREN, Eques, Strevelshouckij, australis Iselmondae, De velsteinij toparcha, Senator et Quaestor australis Bataviae, Academiae Curator; egregius virtutis, et ingeniorum censor, et quamvis in maxima negotiorum mole, quibus in urbe, patria, nuper etiam


page 50, image: cs050

pro patria ad Britanniae, et Daniae reges, distrahitur, in omni disciplinarum genere insigniter eruditus. Nec est quod invidus quispiam, loliginis succo imbutus, nimia Medicis proemia nimios Medicis honores decerni, obtrectare conetur. Dicam enim cum Seneca, quaedam pluris esse, quam emuntur. Emis, inquit, a Medicis rem inaestimabilem, vitam ac valetudinem bonam. Itaque his non rei pretium, sed operae solvitur; quod deserviunt, quod a rebus suis avocati nobis vacant, mercedem non meriti, sed occupationis suae ferunt. Nullum siquidem proemium cum vita, nullus honor cum salute comparandus. At ista sunt Medicorum munera, ipsis Deorum immortalium muneribus conferenda; munera non omnibus passim obvia, sed quae homines ingeniosi et industrij ab ipsis Dijs comparare sibi solent.

Dij autem omnia, ut inquit ille, laboribus vendunt. Hisce vel maxime opus ad Medicinam, et ad ea praesidia, quibus Medicina carere nequit. Qui, inquit Hippocrates, Medicinae scientiam sibi vere et apte comparare volet, is horum omnium compos esse debet, ut naturam nactus sit, doctrinam, locum studijs aptum, institutionem a puero, industriam et tempus. His instructos esse oportet, qui operam suam Medicinae consecrant, quique se ad medendi gloriam erigere conantur. In primis


page 51, image: cs051

vero potens est natura. Pythagoras dicebat cibos in scaphio non esse ponendos: hoc est, in improbum animum doctos sermones non esse immittendos: nam sermo cogitationis cibus est, quem animus, ni probus sit, sordidum reddit. Adde quod natur‚ repugnante, reliqua parum possint. Hinc recte poeta:

Tu nihil invita dices, faciesve Minerva.

Doctrina autem in Medico requiritur non vulgaris. Primum Linguarum cognitio. Et de Latina quidem silere praestat, quam pauca dicere. Graec‚ absque maxim‚ rerum ignoratione carere non potest: nam non solum artis principes Hippocrates et Galenus, h‚c lingu‚ suos ingenij et industriae foetus posteris reliquere; sed etiam plantarum, morborum, remediorum, instrumentorum, ponderum, mensurarum innumera vocabula Graeca sunt: quae quum apud nos etiam recepta, circulatorum atque huius linguae imperitorum abusu detrita corruptaque non intelligantur, non raro fit, ut indocti Medici potiones pro cataplasmatis, venena pro medicamentis, in aegrorum perniciem adhibeant. Arabicae linguae ad Arabum Medicorum, qui Graecis non pauca addidere, ex puris potius fontibus, quam depravatis interpretum rivulis haurienda, scientiam Medico admodum necessariam esse post Erpenium luculenter ostendit ille linguarum omnium, Matheseos,


page 52, image: cs052

ac Medicinae peritissimus IACOBVS GOLIVS, cui hae disciplinae brevi plura debebunt. Quin et vulgares suae aetatis linguas calere debet, ut diversarum gentium aegrotos, velut alter Mithridates, alloqui propria lingua, et intelligere possit. Peregrinatio ad eas acquirendas commoda, nec non ad prudentiam, cujus non aliam caussam in Vlysse suo affert Homerus, quam quod multorum hominum urbes et mores vidisset. Est et peregrinatio ad herbarum cognitionem, cum non omnis ferat omnia tellus, Medico necessaria: ad morbos, qui regionibus nonnullis endemij et proprij. Sed ad praxin, vivam morborum cognitionem, et curationem oculis videndam, adeunda Italia, ut experientissimorum Medicorum ductu potius mederi discat, quam hominum periculis, et per mortes, ut ait Plinius, experimenta agat. Neque illa tot seculis Medicinae studio florens, tot Regiorum Medicorum nutrix Monspelium praetereunda, non Lutetia tot illustrium Medicorum sedes, non alia apta studijs loca, unde opimis doctrinarum spolijs in patriam reversus, sibi et suis usui et ornamento esse possit. Qui vero viso Galliae aut Angliae fumo, unius literae damno Medici titulum consequuntur, et domum reduces nil nisi peregrinationes crepant, hos fumum mulierculis vendere, aut fulloniam discere iubemus. Neque multarum modo linguarum,


page 53, image: cs053

sed et artium est haec disciplina. Astrologia huic necessaria, ut Medicus coelorum et syderum conversiones, et quae inde fluunt, dimanantque orbis inferioris moderatrices, nec non in morbis, praecipue epidemijs excitandis, mutandisque, vires observare, et ex locis ac temporibus curandi indicationes elicere possit. Talem ex Aegyptiorum nomenclatura, qui Astrologiam Medicinae ubique copularunt, Ptolomaeus [gap: Greek word(s)] appellat. Ex Mathematicis dilciplinis etiam necessaria Arithmetica, quia saepe proportionibus utitur: item ad ineundam dierum criticorum rationem, horumque subducendum recte numerum. Geometria tum ad ossium positus, inquit Hippocrates, et articulos suis sedibus emotos, tum etiam ad reliquam morborum compositionem, nec non ad vulnerum differentiam, in quibus rotunda difficulter curantur. Rhetorica insuper, quo moestos aegrotantes solari, timentes erigere, iratos placare, furentes coercere: ac flexanima illa dicendi facultate in suam sententiam pertrahere, et praescriptis morigeros reddere possit.

Hujus necessitatem extollit Gorgias apud Platonem. Saepe, inquit, cum fratre meo, alijsque medicis, ad aliquem aegrotantium ingressus, cum ille vel pharmacum nollet bibere, vel secandum urendumque se medico non permitteret, neque persuaderi posset a Medico, ego persuasi non alia, quam Rhetoricae facultate.


page 54, image: cs054

Quo, addit, magis assero, si quam urbem Rhetor accesserit, atque Medicus, certeturque inter eos verbis in concione, ne an Medicus, fore quidem ut Medicus quidem nusquam appareat: eligatur autem, si modo velit, dicendi peritus. Quare vult Plato IV. de Leg. prius docere Medicum, nec ante imperare, quam persuaserit. At hoc requirit apud eruditos non vulgariter eruditum. Exemplo sit Aristoteles, cui cum Medicus aegrotanti quiddam injungerit: Me, inquit, ne cures vel ut bubulum, vel ut fossorem, sed prius caussam edissere. Sic enim facili persuasione me morigerum reddideris, ut narrat, Aelian. 9. Var. Hoc vero ut decenter, et cum ratione fiat, Dialectica opus est. Nolumus tamen nec disputantem apud aegros, nec adstantibus objectiones moventibus anxie respondentem. Ad curandum enim vocatus est, non ad disputandum. Praeclare saepius jam laudatus Plato IX. de Leg. Illud ignorare non decet, quod si Medicus quispiam eorum, qui usu quodam absque ratione medentur, liberum Medicum phdosophiaeque studiosum aegrotanti libero colloquentem audiat, dum morbi initia ratione indagat, et de natura corporum diligentius disserit, ridebit protinus, et adversus illum ea dicet, quae hac in re plurimis Medicorum in promptu semper esse solent. Non mederis, inquiet, Ű fatue aegrotanti; sed quasi doctrina indigeat, non sanitate, doces. At vel praecipue requiritur naturalis Philo sophia, quae Medicinae


page 55, image: cs055

principia de suo largitur, et tum admirabilem hominis fabricam, naturam, et corporis ex elementis compositionem explicat, tum animalium stirpiumque proprias vires inquirit. Quare recte dictum ab Aristotele: Vbi desinit physicus, ibi incipit medicus. Moralis quoque sive Ethica Medico necessaria, quod, ut diximus, arcta sit corporis et animi societas, et affectiones suas mutuo transfundant. Quamvis autem Hippocrates, ut ex Celso retulimus, primus a philosophandi studio Medicinam sejunxerit, alteram tamen alterius auxilio indigere tum ipse, qui Medicum Philosophum Deo similem facit, tum alij celebres Medici suo exemplo comprobarunt. Ideoque eleganter a Democede, et Tertulliano Philosophia Medicinae soror appellata est. Qui tot linguarum cognitione excultus, tot artium et disciplinarum comitatu stipatus, nonne magnus vobis, et admirandus videtur? At ista tantum introducunt ad Medicinam, ab judicij et experientiae difficultatem indefesso adhuc labore comparandam; ut verissimum sit Hippocratis oraculum, Vita brevis, ars longa. Huic ergo, qui omnes longae artis difficultates acris et subacti ingenij vigore superavit, qui vitam prorogare potest hominibus, nimia posse proemia, nimios honores tribui exist matis? An potius laudandos censetis prisci aevi mortales, qui Medicos quasi pro numinibus coluÍre? Vitam et animam


page 56, image: cs056

infundere Dei est immortalis. Vitam conservare, et iam fugientem animam sistere, nonne divinitati proximum censeri debet? Vnum pro mulris exemplum afferam de Democrito, medendi peritissimo philosopho. Hic, quum jam ex senio deficeret, et morti propinquus esset, moerentem sororem, quod illo in Cereris festo moriente, ipsa Deae vota exolvere nequiret, bono animo esse iussit, panisque calidi, vel, ut alij volunt, mellis vapore naribus attracto, vivum se, dum Thesmophoria transirent, servavit. Ita quietissime ac nullo dolore vitam, quam in gratiam sororis triduum retinuerat, aetatis anno centesimo et nono deposuit. Talia quotidie praestare Medicos in moribundis conspicimus: iisqe maiora, dum sterilitatem abigunt, et nasci homines faciunt, quos Natura, ne nascerentur, prohibuisse videbatur. Quinetiam Asclepiadem e funere hominem retulisse, et conservasse, tradit Plinius. Quae artium suis cum tam divinae artis facultatibus conferre, quae cum aliis Medicinae praerogativis se comparere ausit?

Quamvis vero ea, ex comparatione cum aliis laudem quaerere non habeat opus, neque ex obtrectatione alienae scientiae sibi gloriam et famam aucupari, non possum tamen omnia silentio transigere, quibus proeit alias multis parasangis. Cum tria sint, ut loquitur Plato, Anima, Corpus, Pecunia virtutem animileges maxime anteponunt, secundo vero loco virtutem corporis virtuti animi servientem,


page 57, image: cs057

tertio ultimoque gradu pecuniarum pretium collocant, animo corporique ministrans. Qui igitur animum, sive mentem sanam in sano tuentur corpore, nonne praeferendi illis, qui in foro litigant, aut quibus virtus post nummos. Qui Iuris studio incumbunt, plerumque ad caussas agendas animum applicant, aut certe, ut nunc sunt morosi sciolorum mores, inhiant dignitatibus: illud lentum fere negotium est, hoc non vulgare fautorum pondus requirit, ac si fallit, ut non raro solet, oleum, et operam perdidisse poenitet. In Medicina vero non spes fallaces. non tarda studiorum messis: sed praesens studij pretium. Haec nulli obnoxia, a nullius odio, aut favore pendet, exilia, carceres, gladios, incendia, nec ipsam, quam omnes cane peius et angue odimus, egestatem metuit. Iuris Caesarei consultis nullus in Britannia, et alijs regnis, quibus peculiares leges locus: Theologis nostris nec Romae, nec Athenis. Atvero per universum orbem terrarum omnia secum fert, penes quem est medendi peritia, ubique gratus est Medicus, ubi sunt homines. Sola est Medicina (ut Quintiliani verbis concludam) qua oqus est omnibus. Nam licet reliquis artibus nec semper, nec omnes egeamus, huius utilitate constat omnis vita. Et, ut testatur Libanius, Medicina pro incolumitate retinenda, proque repellendis aegritudinibus excogitata, usque adeo praeclara, utilis necessaria est hominum vitae, ut quum caeterarum quidem Artium studia alijs praecipue prosint: Medicina ipsa, et alijs, et ipsi Medico usui sit.

FINIS.



page 58, image: cs058

IOHANNI BEVEROVICIO, Reipublicae Dordracenae Scabino, et Medico, I. CROCIVS. S. P. D.

DVplice nomine, et salutationem tuam caram, Vir doctissime, et ipsum et habeo, priore quod me; altero quod est Focanum meum, velut pararium amicitiae inter nos conciliandae, sic ames. Quod utrumque ex salutatione tu‚ cum dedicerim merito grata accidit, et in utroque ut perseveres te rogo. Nam et ego certe affectum hunc jam in te resundo, quem tam benigne, tam candide mihi offers, et ingratissimus mortalium sim, nisi faciam. Ita enim me tibi obstringis, ut nullam grati animi partem praetermittere posse videar, sine not‚ hominis sordidi, atque immemoris beneficij. Literas meas abste visas et lectas, tantum pondus invenisse apud te, ut faventiam tuam demereri quiverint, et amorem, serio et ex animo gaudeo. Quanquam me hercule tanti non sunt, et cum in tales incidunt manus, vellem accuratiore lim‚ perpolitas: sed benevolae tuae aequitate hoc totum tributum eo, qui non doctos solum, sed et [gap: Greek word(s)] in album tuum adscribis, et amiciti‚ tu‚ dignos censes. Altum illum


page 59, image: cs059

tuum animum, generosi amantem, et honesti quid ni amem, imo exosculer? Incalui certe ab hoc benivolentiae tuae stimulo, ac ne parum officiosus viderer, non potui non respondere invitationi tuae tam humanae. Quae quantum apud me habeat momenti et auctoritatis, luculentius ostendam ubi se ad eam rem feret occasio. Et feret cum ad me eruditionis tuae latices se diffundent, et frui dabitur docto alloquio tuo literarum. Medicmam ut audio profiteris, et exerces in antiquissim‚ urbium, et primari‚ Hollandiae, et quod caput, exerces eam cum laude, et fructu. Laudem pono in sublimiori nobilis illius disciplinae scientia, quam non recentiorum modo, sed et veterum lectione pertinaci, atque indefessa, es consecutus. Fructum in felici, et auspicat‚ aegrorum curatione. Scientiam in hac facultate eminentem, quotiescunque arcana illa Naturae, in homine, extra hominem, in toto hoc Vniverso, impensius apud me voluo, non possum non admirari, medicaeque huius facultatis dignitatem, usum, necessitatem. Si quis enim secum reputet, quam diversa et multiplex humani corporis sit temperatura; quanta in homine ex aetate, sexu, loco, coelo, educatione, studijs, usu, sit varietas: quam infinita in tot millibus plantarum discrimina: quot et quam contraria, ex contrarijs, et pugnantibus causis, morborum genera, febrium species oculorum Symptomata, quae centum, et


page 60, image: cs060

amplius nominatim prodita, tenerimum hoc membrum infestant: Quanta homini a venenis pericula, quorum quot sunt species, tot sunt mortis genera, totidem remediorum differentias flagitantia: quot in corpusculo hoc nostro quod circumferimus, quotidiani casus, ijque improvisi, quot ingruentium malorum undique, in hunc amplum humanae fragilitatis scopum, tela, quot ruinae, adustiones, contusiones, luxationes, vulnera, quae non conferto minus agmine, quam morbi, hominem deijciunt, atterunt, frangunt: atque in his ipsis morbis, quam dubiae saepe, et fallaces eorum notae, sive vultum intuearis aegri, sive oculos observes, verba motnm, excrementorum signa, pulsus harmoniam tantum undique se offert difficultatum, ut abdita illa rimari, et ardua ista ingenij acumine emetiri, memori‚ complecti, ac penetrato terrae, marisque sinu, excussisque undique, totius naturae fibris, ex tot herbis, sruticibus, plantis, animantibus, gemmis, metallis, ex ipsis denique venenis optima expiscari remedia, atque horum non usum modo, sed delectum, ex tot autorum scriptis, tot disciplinis, imo et ab ipsis astrorum in fluentijs petere, homine majus, ac plane divinum quiddam esse videatur. Multorum ea morborum vis est, ut certam homini mortem intentent, nisi periclanti, ac poene conclamato praesto sit Medicus, veluti gangrona,


page 61, image: cs061

syncopis profunda: lethargus, paralysis, angina, hydrops, apoplexia. Quibus omnibus qui medentur malis, qui mortem imminentem solertia sua propulsant, et vitam quasi ab Orco revocant, nonne ceu dij quidam in terris habendi sunt, quorum opera, magnus ille rerum arbiter DEVS, humano generi benigne prospectum esse voluit? Etenim si dare vitam, ptoprium Dei munus est, certe datam tueri, et jam oppressam fere, aut fugientem retinere, Deo proximum fateamur oportet, et si in quoquam, certe in Medico locum habere, nobile illud Graecorum adagium, [gap: Greek word(s)]. Neque enim corporis tantum, quae vilior hominis pars est curam gerit, sed et animi, imo et animae. Quae quia in hoc corporis ergastulo labem saepe contrahit a situ, non alia certior atque efficacior, ejus curandae est ratio, quam si corporis morbis tempestive occurratur: Qui ut animae vigorem non raro aut impediunt, aut etiam extinguunt; ita ijs liberata, alisque fidei subuecta, ad coelum tanquam ad originis suae sedem, libero volatu contendit. Quilymphatum, phreneticum, furiosum restituit, nonne totum restituit hominem? At cujus ope tanta cura? nonne Medici? Theologus efficit ut homines a vitijs resipiscant; at Medicus, ut sit, qui possit resipiscere. Frustra enim ille Medicus sit animae, si jam fugerit anima cui paratur medicina.


page 62, image: cs062

Frustra Lethargico suadeat, si suadentem non audiat. Frustra phreneticum moneat, nisi primum sit atra bile a Medico liberat us. Summam Philosophiae, in hoc verti cardine statuunt Plato et alij, si nempe rationi pareant affectus, qui quandiu renituntur, frustra tenet habenas animus, sed equum ferocientem in praecipitium sequi cogitur. At ut auscultent rationi, egregius ad hanc rem est adjutor Medicus, hoc agens ut ea pars hominis vigeat, sapiatque, cujus arbitrio, honesta ac magna geruntur. Quis enim aeque pertinax vitae abstemiae, et sobrietatis suasor? quis fidelior irae moderandae, tristitiae fugiende, vitandae crapulae, temperandae veneris auctor, quam Medicus? Accedit, quod quidquid in homine eximium est, artes, scientiae, disciplinae, quicquid in eo virtutis aut eruditionis, id omne nobili huic facultati, nos debere, quis non videt? quatenus id servat, sine quo ne reliqua quidem queant consistere. Quid enim haec vita si perpetuis colluctetur morbis? Certe vivere dici non possunt qui mortuam vitam trahunt. Quam si salubrem reddat, aut tueatur Medicus, quid rationi magis aut aequitati consentaneum, quam eum vitae tuae parentem agnoscere, a quo vitam hoc est valetudinem acceperis? Sed longius me diffundo. Tu vir eximie quam nactus es Spartam, orna, quae decus tibi, quae gloriam, autoritatem, et opes est conciliatura. Caeterarum artium non ubique paratus


page 63, image: cs063

est questus; Rhetor apud Sarmatas friget; Iuris Caesarei peritus, apud Br. tannos, subtilioris Philosophiae monita apud Tartaros, et Garamantas, At Medicum quoquo terrarum abierit vel ad ultimam Thulen, suus comitatur honos sua sequuntur vitae commoda: uti nullam disciplinam verius quadret illud Poetae. To [gap: Greek word(s)]. Coram, si detur aliquando occasio, piura, et distinctius licebit. Nunc valere te, et nos amare opto. Delphis vii. Iulij M. D C. XXXI.

IACOBO CRVCIO, Theologo, et Gymnasiarchae Delphensi. IOH. BEVEROVICIUS. S. D.

UT nihil mihi gratius, V. C. tua amicitia: ita lubens vide eius indices, doctas et elegantes literas. Ferreus sim, si non hoc ego pectus vehementer amem, quod tam amanter ad amicitiam invitat jam antea cupidum, et veluti provocat, ut dicitur, [gap: Greek word(s)]. Laudas studium, quod profitemur, et in illo nostram industriam, cujus parum tibi constare auguror, nisi forte hoc Musarum et Gratiarum corculum, Focanus noster voluerit, ut secum amice errares:


page 64, image: cs064

non iniucundum tamen fuit vel laudari a laudato viro, vel moneri ab amico. Inter alias Medicinae laudes et hanc ponis, quod non corporis tantum, quae vilior hominis pars est, curam gerat, sed et animi, imo et animae.

[gap: Greek word(s)].

Revera enim non tantum corporis nostri, quod artis subiectum potius, quam cum Tullio morbos ac vulnera, statuunt Medici, functiones adversa valetudine laedi videmus, sed et nobilissimas animae facultates corporis male affecti contagione impediri. Tanta siquidem animi et corporis societas, ut alter alteri et bona et mala sua communicet. Nam et animus a corporis perturbationibus afficitur, et corpus animi quoque affectionibus movetur, fluctuat, corrumpitur: quod eorum qui amoris coeco igni carpuntur et contabescunt. qui curis et invidia emacerantur, qui nimio gaudio animam efflarunt, nec non phreniticorum, melancholicorum, maniacorum et similium, exempla abunde demonstrant. Nec in aegris modo iste consensus observatur: sed et in ebriis videmus, quanta morum atque cogitationum fiat mutatio, quoties a vini calore cerebri mutatur temperies. Quod eleganter notavit Horat.

Quid non ebrietas designat? operta recludit,
Spes iubet esse ratas, in proelia trudit inermem,


page 65, image: cs065

Sollicitis animis onus eximit, addocet artes;
Foecundi calices quem non fecÍre disertum?
Contract‚ quem non in paupertate solutum?

Iure igitur divinus Plato praecepit, ut vita humana in qu‚dam aequali animae ipsius cum corpore proportione servetur. Quod cum praestet Medicina, tam ingenio quam corpori prospiciat, in sano corpore sanam tueatur mentem, eiusque perturbationes auferendo, animi sanitatem, ut vocatur Ciceroni, inducat: non mirum est, nullam gentem, ut scribis, h‚c scienti‚ carere velle, ac honorem suum ei ubique constare,

A sole exoriente usque ad Meoti' paludes:

magis mirum nostra aetate inveniri viros reliqua non ineruditos, [gap: Greek word(s)], ut loquitur Hippocr. [gap: Greek word(s)], qui turpiter in sectandis artibus artificium suum collocant, et Medicinam velut hominibus inutilem criminantur. In his nomen suum profitetur Michael Montanus, celebris apud Gallos nominis, et magnae, dum viveret, dignitatis: de quo scriptore diversa sunt doctorum judicia. Sunt qui ingenium eius, stylum, iudicium laudibus ad coelum extollunt, quidam humiliter deprimunt, et inter sciolos istos referunt, qui vix [gap: Greek word(s)], peritissimos se literarum arbitrantur, et inani eruditionis opinione tument. Equidem quamvis mihi tantum non arrogem, ut


page 66, image: cs066

de scriptis eius iudicium (quod ille in alijs sibi sumit liberrimum) ferre ausim: animadverti tamen ijs inesse, quod de medicamentis Aegypti dicebat Homerus.

[gap: Greek word(s)],
Pharmaca multa quidem bona mista, et noxia multa:

ita ut non mereatur ubique cum clarissimo Lipsio Gallicus dici Thales, aut septem Graeciae sapientibus annumerari. Certe quae innato, ut non dissimulat, odio contra Medicinae necessitatem conscripsit, omnia [gap: Greek word(s)] esse [gap: Greek word(s)], demonstrare conabor. Et opellae huius pretium mihi facturus videor, quod liber eius in omnium manibus versetur, si provideam ne Gallico hoc tumultu resp. Medica quid detrimenti capiat. Quare praecipua argumenta, quibus in Miscellaneis suis (Gallice Les Essais inscripsit, Gustus vertere conatur Lipsius, Conatuum nomine laudant Thuanus et Sammarthanus) Medicinae usum ac necessitatem impugnat, veluti ad incudem revocabo, et quam invalido tibicine nitantur ostendam.

Patrem suum refert vixisse annos duos et septuaginta, avum sexaginta et novem, proavum aetatem produxisse ad annum circiter octuagesimum, cum nihil unquam medicaminis neque medicamentosi assumpsissent. Sed rara non sunt artis, neque contra artem nostram faciunt: non


page 67, image: cs067

enim mirandum in innumero hominum numero aliquot quandoque reperiri, quos praeter caeteros amavit aequus Iupiter, et eximi‚ donavit corporis temperie, quam ipsi singulari temperantia diutissime incolumem tuentur absque ope Medicinae. Nam, ut ait Servator, Sanis non opus est Medico. Verum et illi, qui temperate et naturae convenienter, et, ut sibi videtur, sine Medicina vitam degunt, inscij ea observant praecepta, quae traduntur in ea Medicinae parte, quae agit de tuenda valetudine. Quod ipsum fere ijs responsum est ab Hippocrate, qui olim obijciebant, multos aegrotantes non adhibitis Medicis convalescere. Hoc fieri dicit, quod ipsi sponte ea fecissent; quae prudens Medicus ex arte praestitisset. Quod, inquit, sane magnum est artis existentis argumentum, et quod inter praeclara habenda sit, quando qui ne eam quidem esse existimant, eius ope servati conspiciuntur. Qui enim non adhibitis Medicis ex morbis convaluerunt, ut intelligant omnino necesse est, se quod aliquid vel fecerint, vel non fecerint, idcirco sanitatem esse consequutos, etc. Quod vero dubitat Montanus, an reperiantur qui ad istud exemplum longaevi Medicorum ope utentes vixerint, frustra esse, quotidiana experientia documento esse potest. Addit, non quidem negare se potestates herbarum, quas et bestiae comprobent, sed diffidere experientiae, et inventis nostris; quasi vero ista tot jam seculis comprobata


page 68, image: cs068

et corroborata non certam medendi normam reddiderint.

Ac calumniae sane proximum est, Medicos trahere aegros, et sanitatem morari, ac in longum ducere, quo eos perpetuo sibi habeant obnoxios. Absit, absit a Medicis abominandum istud vitium, quale plerique Historiographi tribuunt Catharinae Mediceae, Galliarum reginae, et Ap. Claudius apud Livium seditiosis tribunis, qui semper aegri aliquid esse in rep. volebant, ut esset ad cuius curationem a civibus adhiberentur. Vidi, et sectatus sum ad praxin non modo nostras, sed et celebriores Galliae, Germaniae, et Italiae medicos: sed nunquam in ullo tale scelus potui deprehendere. Quaerit Tertullianus, Quid de tali Medico iudicabis, qui nutriat morbum mora praesidij, et periculum extendat dilatione remedij, quo pretiosius, et famosius curet? Respondeo verbis Senecae, Gravissima infamia est Medici, opus quaerere Medici. Multi, quos auxerant morbos, et irritaverant, ut maiore gloria sanarent, non potuerunt discutere, aut cum magna miserorum vexatione vicerunt. Addo, qui eo modo quaereret lucrum, damnum necessario facturum: cum is, qui citius curat, a pluribus adhibeatur.

Nec minus falsum est, quod asserit, Medicos


page 69, image: cs069

ex integra, et incorrupta sanitate prognosticum capere aegritudinis corpori corrumpendo. Non enim simpliciter dixit Hippocrates I. Aphor. III. eique [gap: Greek word(s)] Plato II. de Rep. [gap: Greek word(s)], bonos corporis habitus ad summum progressos, periculum minari, Sed [gap: Greek word(s)], athletarum, qui ad vires, seu, ut Cicero in Antonio exprobans vocat, gladiatoriam totius firmitatem comparandam, ultra modum se saginare solebant? quorum corpus ad summum plenitudinis gradum perductum, cum neque consistere, neque in melius proficere posset, reliquum erat, quod dicit Hippocrates, ut laberetur in deterius. Et ita, quod inquit Euripedes a Plutarcho in hanc rem citatus, [gap: Greek word(s)]. Modo qui vigebat carne, coelitus velut delapsa stella extinctus est. Sanitatis studium statuit Hippocrates, non impleri cibis, et impigrum esse ad labores. [gap: Greek word(s)], inquit, [gap: Greek word(s)]. Athletae vero, sic contra praeceptum id agunt, ut plus iusto se in laboribus corporis retineant, cibisque impleant, et omnino quicquid senex ille praecepit, Bacchantium more insanientes contemnant, ille enim, cum salubrem victus rationem praecipere constituisset, sic scriptum reliquit: [gap: Greek word(s)],


page 70, image: cs070

[gap: Greek word(s)]. Labor, cibus, potus, somnus, venus, omnia moderata. Isti vero et gymnasia quotidie sine modo fatigant, et cibis sic utuntur, ut eos vi saepe ingerant, et ad mediam noctem producant, ut Homeri iliud iure in eos dicendum arbitretur Galenus,

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)].

Noctem dÓ reliqui totam, milesque trahebat
Defessus, placido resoluti membra sapore.
Sed nullus miseras Athletas somnus habebat.

Haec et plura Galenus [gap: Greek word(s)], et concludit ex Hippocrate habitum Athleticum a vere sano plurimum differre. Quem cum de optimo et perfecte sano corporis habitu intelligeret Montanus, male citavit Medicorum prognosticon.

Neque me movet, quod glorietur se facile, cum saepius aegrotarit, Medicis caruisse, cum videam alibi misere conqueri de asperrimis renum et coli doloribus.

At hoc palmarium esse existimat, quod nec ipsi Medici vitae foelicitate, aut diuturnitate, artis comprobent potentiam, unde illud,

[gap: Greek word(s)].
Alijs medetur, ipsus ulceribus scatet.

De huius farinae Medicis dixisse videri possit, apud Ciceronem in Epistolis, Torquatus: Plerique


page 71, image: cs071

quod tenere atque servare id, quod statuerunt, non possunt, victi et debilitati, obiect‚ specie voluptatis, tradunt se libidinibus constringendos, nec, quid proventurum sit provident, ob eamque caussam, propter voluptatem tum in morbos graves, tum in damna, tum in dedecora incurrunt. Eundem Tullium in aure‚ consolatione monet Ser. Sulpitius, no imitetur malos Medicos, qui in alienis morbis profitentur se tenere Medicinae scientiam, ipsi se curare non possunt. Verum enimvero a quorundam crimine, qui cum Medea Nasonis, meliora videntes et probantes, sequuntur deteriora, non discendi omnes, neque ex ejusmodi Medicis, qui saluberrima artis, quam profitentur, praecepta insuper habentes, vitiorum se illecebris et cupiditatum lenocinijs dedidere, Medicinae facultatem atque potentiam aestimare fas est. Nam et cum valent, et cum aegrotant recta consilia, quae alijs dare solent, ipsi negligunt. Vnde Medicus quidam hoc sibi obijcienti facete respondit, Audis me suadentem alijs, quae arti Medicinae placent; vides facientem, quae Medico placent. Nec minus festivum est, quod narrat Guevara lib. 1. Epist. Hispan. cum aliquando Medicum Sotto febre aestuantem, et merum nihilominus bibentem interrogaret, cur sibi quondam febricitanti aquam endiviae praescripsisset, respondisse, praeceptorem Hippocratem, omnibus successoribus praecepisse, statuta in transgressores


page 72, image: cs072

anathematis poen‚, ut se aqu‚ e fructu vitis expressa, alios ex herbis destillat‚ curarent. De his intelligendus Philemon,

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)].

Ipse Medicorum mos aperte id arguit.
Hos praedicare plurimis verbis scio
Aegris, quibus medentur, abstinentiam:
Ipsosmet at, si sua valetudo [correction of the transcriber; in the print vvletudo] labet,
Audere facere, quae vetabant caeteris,

Turpe sane est doctori, cum ipsum culpa redarguit, sed haec Medicorum tribuenda intemperantiae, non artis impotentiae. Et ut hos [gap: Greek word(s)], et mature mori videmus, ita vere Medicos et ex arte viventes ac curantes, quamvis valetudinarios, foelicissime et diutissime vivere. Galenus sit instar multorum, qui multis locis naturalem suam infirmitatem fatetur, quam probe adeo se correxisse scribit, ut vix unquam morbo fuerit conflictatus. Quibus modis, ut memoriae ac literis proditum est, vitam in centesimum et quadragesimum annum prorogavit: quamvis Suidas eum septuagesimo aetatis anno mortuum asserat. Nonne igitur admirabilem artis potentiam abunde demonstrat, quod a Plutarcho scriptum quotidie comprobatur, multos natur‚ debiles ac valetudinarios remedijs,


page 73, image: cs073

et bono regimine incorruptam servasse sanititem, et ad decrepitam senectutem vitam produxisse, in ipso alias aetatis flore perituros? Philosophorum principis Plato et Aristoteles, idipsum confirmant exemplo Herodici cuiusdam, qui cum prae caeteris istius aetatis esset valetudinis infirmae, artis Medicae praesidio, et accurat‚ vivendi ratione in centum annos vitam protraxit.

Neque verum est, quod asserit, nullam gentem esse, quae non aliquot seculis Medicin‚ caruerit: cum ab omni antiquitate, et a prima mortalium origine; quando, ut canit Hesiodus, inciperent.

[gap: Greek word(s)]

[gap: Greek word(s)], quando macies, et nova febrium Terris incubuit cohors: apud Hebraeos, Chaldaeos, Assyrios, Aegyptios, Indos Medicina floruerit, reliquae etiam nationes necessitate adactae eam admiserint, licet non omnes adhibuerint Medicam artem professos. Quod autem P. Romanum ultra sexcentesimum annum sine Medicin‚ degisse legamus, idque approbante Catone illo, cuius authoritati triumphus atque censura minimum conferunt, tanto in ipso plus est; uti laudat eum Plinius: ex eodem Plinio responsio haurienda, cum addit, sine Medicis quidem eos vixisse, non tamen sine Medicina, quod etiam ex Athenaeo comprobatur: haud aliter atque hodie Turcae,


page 74, image: cs074

qui cum Medicis fere careant, nonnullis tamen uti remedijs, ut et victus rationem adhibere solent. Romanos vero cum crudeliter acciperentur a Medicis Graecis, quos inter se jurasse refert Cato, apud Plinium, omnes Barbaros necare medicina, non mirum est, talia [gap: Greek word(s)], carnificum potius, quam Medicorum nomine digna, odio habuisse, et ne spe dubiae salutis certam perniciem incurrerent, sedula cavisse. Postea tamen Medicos admisere, amplissimisque affecere honoribus, ut apud Plinium videre est. Iulium Caesarem omnes Romae degentes civitate donasse, narrat Suetonius, et Plutarchus, Philotas Amphissensis medicus, ab Antyllo, M. Antonij triumviri F. mensa argenteis poculis grandibus onusta donatus fuit, ut refert Plutarchus. Et Alexandrum Saeverum imp. Medicis salaria instituisse iegimus apud Lampridium. Quinetiam Antonio Musae ob curatum Augustum statua posita, alijque honores decreti.

Hunc Musam primum fuisse Medicum, qui Romam e Graecia venerit, cum Romani quadringentos et tres annos, atque decem menses absque ijs degissent, scriptum est ab Ant. Guevara, epistola ad Meigarem medicum. Sed haec insignis est diserti viri [gap: Greek word(s)], cum Augustus a Musa sanitati restitutus sit anno ab urbe condita septingentesimo trigesimo primo, et Plinius testetur lib. XXXIX. cap. I. Cassium Heminam


page 75, image: cs075

ex antiquis authorem esse primum e Medicis venisse Romam Peloponneso Archagatum, (qui jus Quiritium obtinuit) L. Aemilio, et M. Livio Coss. anno V. C. quingentesimo trigesimo quinto. Neque mirum ferocem Romanorum gentem, et Marti prius, quam Minervae addictiorem, serius Medicinam accepisse, cum idipsum de alijs etiam disciplinis conqueratur Cicero I. Tusc. et de ipsa Philosophia, quam iacuisse ad suam scribit aetatem, nec ullum habuisse lumen literarum Latinarum, Grammatica (scribit Suetonius de illustr. Grammaticis) olim Romae ne in usu quidem, ne dum in honore ullo erat, rudi scilicet, ac bellicosa etiam tum civitate, nec dum magnopere liberalibus disciplinis vacante. Idem libro de clar. rhet. id de Rhetorica testatur, quam etiam Romae olim exerceri prohibitam ex edictis demonstrat. Paullatim tamen (inquit) et ipsa utilis, honestaque apparuit, multique eam praesidij caussa, et gloriae appetiverunt. Idem de Medicina liceat dicere. Quid ergo? damnatam a Catone rem utilissimam credimus? Minime hercle: subijcit enim in epist. apud Plin. qua medicina se et coniugem ad longam senectam perduxerit. Quemadmodum igitur ob abusum rei usus tollendus non est, et nemo Lycurgum vites extirpantem, quod nimia vini ingurgitatio inebriaret, laudandum censet: ita nec artem quampiam profitentium vitia et imposturae derogare debent artis dignitati. Sed discernendus


page 76, image: cs076

Medicus celer atque fidelis, et apprime doctus, qui cum Homero dici mereatur [gap: Greek word(s)], ac fere [gap: Greek word(s)] cum Hippoctate, ab isto, quem idem dixit histrioni similem, Medici personam agere. Hic, qui unic‚ saepe [correction of the transcriber; in the print sepe] liter‚ plus est quam medicus (ut cum Plauto alludam) cum neque natare, neque literas noverit, multa tamen, ut imperitae plebi et mulierculis praecipue glaucoma ob oculos obijciat, incondita blaterare, et Thrasonum more gloriari solet, quibus vulgo nonnunquam imponit;

--- [gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)].

--- namque
Apud eruditos qui nihil valent, apud
Plebem imperitam, praeminent facundi‚.

Saepius vero iste loquentia sua alijs molestus est, et aegro morbum auget, ut de loquaci Medico optime dixerit Comicus,

[gap: Greek word(s)].
Medicus loquax secundus aegro morbus est.

Sed haec personis imputentur. Quibus etiam satisfactum Montano volumus, cum scribit ex Plinio, nullam artem Medicina inconstantiorem fuisse. Nam ille, quos adducit, dum experimenta per mortes agerent, eam saepius prae insciti‚ mutarunt. Inter eos fucus ille Thessalus, qui, de patris textrina prodiens, longam hanc artem se sex mensium spatio edocturum promittebat, testante et ridente Galeno. Inter eos


page 77, image: cs077

quoque Themison, cuius, mala senectutis enumerans, meminit Iuvenalis,

Quot Themison aegros autumno occiderit uno.

Neque mirum, nam liberalitate Romanorum illecti Graeculi docti indoctique passim, nullo artium praesidio instructi. Medicinam illotis manibus arripiebant, et ut plurimos in sui admirationem pellicerent (quod fructuosiorem reddebat artem) quisque nova et inaudita veteribus comminisci coepit. Hinc illae lacrymae, et statim tres Medicorum sectae, de quibus Ausonius,

--- triplex quoque forma medendi,
Quae logos, et methodos, cuique experientia nomen

Istorum vanitates peculiari libello abunde Galenus refutavit. At qui Medicinam inconstantiae accusant, non Naevium, aut Plautum, ut ait ille, sed ne Theologiam commemorem, Artes omnes, in quibus non idem omnes sentiunt, ipsamque Philosophiam accusant, quam a Socrate acceptam in varias sententias sectasque distraxere discipuli. Hippocrates, ut scribit Macrobius, tam fallere, quam falli nescivit. Sed ille, rarissima avis in terris, etiam suo tempore conquestus est Medicos fama quidem multos, opere vero perpaucos esse. Grammaticus, inquit Ammian. Marcellinus, locutus est interdum barbare, et absurde cecinit musicus, et ignoravit remedium medicus: at non ideo grammatica, nec musica, nec medicina contemnenda est. Vnde praeclare Tullius, signa


page 78, image: cs078

ostenduntur, ait, ab his rerum: in his si quis erraverit, non Deorum natura, sed hominum coniectura peccavit.

Porro a veritate alienum est, quod putat Montanus, omnibus Medicorum praescriptis nil aliud effici, quam ut venter expurgetur: neque minus ridicule dubitat, an non Natura certo more modoque excrementis istis, velut foece vinum, opus habeat, ac proinde inutiliter evacuentur. Quanto melius vel Imp. Claudius? qui, tantum abest, ut crassiores cibi reliquias in alvo diutius stagnare sanum censeret, meditatus scribitur a Suetonio edictum, quo veniam daret flatum crepitumque ventris in convivio emittendi, cum periclitatum quendam prae pudore ex continentia reperisset. Fortasse bonus vir disciplinam Stoicorum sequutus fuit, qui, teste Cicerone, crepitus aiebant aeque liberos, atque ructus esse oportere. Sed et sua adhuc confirmantem audiamus Montanum. Nam et sanos, inquit, aliquando videre est subito in vomitum, vel alvi fluorem incidere, nulla prius cogente necessitate, aut subsequente commodo, imo quandoque detrimento. Vis caussam Montane, dabit Hipp. qui in Aphor. In perturbationibus alvi, inquit, et vomitionibus, quae sponte fiunt si qualia oportet purgari purgentur, confert, et facile ferunt: sin minus, contra fit. Exempla non afferam ex Medicis, qui tibi suspecti, sed ex Tullio unum pro multis, epistola ad uxorem, [gap: Greek word(s)],


page 79, image: cs079

noctu eieci, statim ita sum levatus, ut mihi Deus aliquis medicinam fecisse videatur. At hoc artis, et artificum est, ea modo purgare, quae purgari debent, et hoc aegris confert, et bene ferunt. Ac quamvis a Platone, quem citat Montanus, et a Plutarcho similia afferantur, censent tamen Medici iure optimo excrementa, quae tum copia, tum qualitate naturae molesta et adversa sunt, non esse retinenda, sed protinus excernenda, sanguinemque ab impuritatibus vindicandum. Si enim, quod et vulgus novit, externum aliquod membrum, quoties correptum gangraena aut sphacelo corrumpitur,

Ense recidendum est, ne pars sincera trahatur;

cui quaeso verisimile fieri possit naturam vitiosis et excrementitijs foecibus conservari, aut illas, ne malum serpat, non esse expurgandas? Neque omnia medicamenta, ut vult, aliquam partem noxiam obtinent: ac quod nonnullis inest, arte corrigitur, vel aufertur. Et quemadmodum nemo non lintea sapone, aut nitro (nam hac similitudine utitur Plutarchus) detergere malit, quam ut sordibus imbuta consumantur: ita etiam corpora aegra et vitiosis humoribus repleta, alijsque impuritatibus inquinata purgare praestat medicamento non adeo forte benigno, cum duro nodo durus debeatur cuneus, quam permittere ut corpus hoc corporum omnium nobilissimum [correction of the transcriber; in the print nobilssimum], internis vitiis consumptum, stultitiae nostrae poenas luat.


page 80, image: cs080

Sed tandem, inquies, manum de tabula. Credo siquidem te non minus iamdudum legendo, quam me scribendo lassatum. Et haec sufficere possunt epistolae praecipue cum singulis Montani argumentis de verbo ad verbum vernaculo sermone, ut et ille scripsit, publice responderim. Interim eum cum calculi doloribus plorare, et te Medicinae faventem, ne unquam ea egeas, voveo, atque gaudere jubeo. Dordrechti XI. Kal. Aug. M DC CXXXI.

FINIS.



image: cs081

[gap: Erasmi, Cardani, Melanchtonis medicinae encomia]