07/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com).



image: as001

THOMAE BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM, a Doctis vel ad Doctos scriptarum, CENTURIA I. [gap: illustration] HAGAE COMITUM, Apud PETRUM GOSSE, Bibliopolam. MDCCXL.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

Serenissimo Principi JOHANNI GEORGIO TERTIO Electoris Saxoniae Filio, et Regis Danorum Genero, S. F. Q. P. TH. BARTHOLINUS.

EPistolas scribere quanquam apud rerum ignaros tralatitium censeatur, illis tamen peritiorum judicio pro re nata complectitur sapiens, quae gravi temporum momento librantur. His instrumentis, velut tuto silentio, arcana Principum committuntur, foedera panguntur, firmantur amicitiae, verbo,


image: as004

absentium desideria supplentur. Hinc sub primis Imperatoribus inter officia Augustae domus erant ab Epistolis, quales et Magistri Epistolarum Regiarum apud Symmachum, et Principis Epistolares in Codice. Ego quidem, quanquam inter tantos Magistros, scriniorumque custodes, numerari me nec velim nec possim, Tibi tamen, Serenissime Princeps, Epistolas vel scribere vel scriptas inscribere, tanto confidentius ausim, quod Naturae hinc inde scrinia excutiam, et seria alia Epistolae nostrae secum trahant, quibus Majorum exemplo in aetatis flore aetatem Tuam antevertis, et in eo jam sis temporum flexu, ut Epistolas mediteris, quibus vel inter confoederatos sociosve, vel amantes copulae nectuntur. In Digestis absens absenti per Epistolam vel internuncium recte despondetur; jamque meliore fato et optatis auspiciis factum, quod conjugalis amicitiae foedus per Principum animorum consensum, per mutua Augustae domus officia, per denique Epistolas,


image: as005

fidos illibati affectus interpretes, cum ANNA SOPHIA, Augusti Regis nostri primogenita, Regumque plurimorum Nepte, et Abnepte, nuper sanciveris; quod ut Serenissimae familiae utrinque eveniat feliciter, Epistola hac votiva supplex Deum veneror. Alias taceo praegnantes causas, quibus Serenitati Vestrae obstrictos hac Epistola nos profitemur, qui religionem, inter nostros jam publice receptam, majoribus vestris debemus et eruditionis partem, denique amicitiam privatam, sed publicum beneficium, Sennerti, Schneideri, Sperlingi, quae aevi decora publicae utilitati commodastis, et aliorum quos fama perennes voluit. Publicam pietatis gratiam Dania refert, quae Tibi, Princeps, in quo Majorum virtus elucet, olim abaviam donavit, jam Sponsam, meliorem sui partem, Jovis nostri et Junonis filiam, qua pulchrius nihil aut sincerius Boreas progenuit, amplexibus Tuis destinavit. Privatim ego varii nec inutilis argumenti Epistolas, devoti animi obsides,


image: as006

Electo Tuo Nomini consecro, seu, ut Juris Consultorum verbis loquar, emitto et expono, si quidem et per Epistolas nomina fiunt. Non eo superbiae me ambitus perduxit, ut Epistolas nostras Tua sacrarum Epistolarum scrinia, qualia apud Imperatores, quos vestra hodie familia facit, olim servabantur, meruisse praesumam: saltem favori Tuo, Magnique Parentis, quem Albis adorat, literas nostras, meque ipsum includas, per Epistolam, qua nudi, ut ille loquitur, detegimur, submisse precor. Aeternum Numen concepto voto pro salute Tua, Flos Principum, et incolumitate Augustae Sponsae, majus demum pondus addat, quando sine Epistolis amantium Principum ora manusque conjunctae, aeternitatem suam prospexerint.

Hafniae Aerae Chr. MDCLXIII. d. XI. Februar. solenni liberatae Urbis festo.



image: as007

TH. BARTHOLINUS Lectoribus S.

INstitutum nostrum in Epistolis, quas damus, eruditorum exemplo, mixtum fuit ex docto scribendi genere et familiari, quod et nobis decentius, et vobis utilius judicavimus. Seria tractare Imperatorum est, quorum Epistolae legis vigorem habent, apud Justinianum. Similes sunt Theodorici Regis, a Cassiodoro libris quinque collectae. Quo referri possunt illae, quibus Magnorum fortunae, publicique temporum status describuntur, quas Cicero tentavit, Aeneas Sylvius, postea Pontifex, Cardinalis d'Ossat. Familiare genus ad Familiares idem Tullius exercuit, et Plinius, postque eos Symmachus, Lipsius, Muretus, Baudius, Aquilonius noster, Cabeliavius, Crucius, Balzacus, Victurus, aliique numero plures.


image: as008

Id quanquam proprium epistolis sit et germanum, veris affectibus plenum, publica tamen luce indignum censeo, nisi vel a Magnis Viris, quorum etiam praecipitatas voces admiraemur, profectum, vel ad comparandam eloquentiam fuerit comparatum. Utile nostris hominibus est, si cum docto familiare misceatur, rebusque sacris vel profanis, quae ad Philologiam vel Philosophiam, vel Medicinam spectant. Unde paucos invenias in officiosis literis, publice aliquando relegendis, occupatos, qui non utilibus familiaria colloquia condiant, ut simul et amicis, quibus privata studia deferunt, et publicae necessitati quoque satisfiat. Philologica olim Varro in Quaestionibus Epistolicis expendit, talique rubrica melioris literaturae et antiquitatis doctos calamos implerunt Scaliger, Casaubonus, Pignorius, Salmasius, Reinesius. In moribus singulare Platonis et Senecae studium eminet. Penitioris Philosophiae eruditionem Licetus et Cartesius pleno modio


image: as009

per amicas Epistolas effundunt. Saera negotia, praeeunte Servatore Christo, quem Epistolas ad Abgarum scripsisse ex Archivo Regis Edessae narrat Eusebius, epistolii forma incluserunt Divi Petrus, Johannes, Paulus, quos proximis seculis sequuti sunt Ignatius, Basilius, Cyprianus, Gregorius, Hieronymus, Augustinus. De usitatis in Ecclesia Epistolis commentarium ex antiquitate Ecclesiastica concinnavit F. Bernardinus Ferrarius, inclytus pietate et eruditione, lectu dignum. Ad quam classem referendi Desiderii Erasmi Epistolarum libri, quibus ea facundia et temperantia istius temporis mutationes in Ecclesia describuntur, ut ibi se maximum Erasmus ostenderit. Rem Medicam quod attinet, cui hic institutus sermo, Epistolis Hippocrates tam multa complexus est, ut, judicio Vallesii, nihil utilium videatur omisisse. Quam docendi viam alii et patrum et nostra memoria elegerunt, qui supra vulgus erecti ea Epistolis


image: as010

consignarunt, quae abdita in arte, raro eventu, et varia scientia mortalium curiosos doctosque animos implere possint, Nic. Massa, Jo. Bapt. Theodosius, Matthiolus, Gesnerus, Mundella, Trincavellius, Augenius, Hildanus, Jo. Langius, Horstius Pater et Filius, Alsarius Crucius, Licetus, Beverovicius, Petr. Castellus, N. Fontanus, Sitonius, Benedictus, Sorbierius, et alii aeternitatene cogitantes. Nobis in hoc passu quid propositum fuerit, paucis aperiam. Quum a primis famae initiis varias eruditorum per universum pene orbem literatum amicitias, nescio quo meo merito, impetraverim, ultro citroque de argumentis artem nostram concernentibus per literas inter nos actum, quibus et doctrinae et privatae familiaritatis nexus coaluit. Possem mihi de utroque privatim gratulari, nisi semper publica ratio mihi visa esset potior, gauderemque et pluribus nostram amicitiam innotescere et verum amicitiae fructum. Illam pro vitae morumque, hunc pro publici officii testimonio colimus. Melioribus


image: as011

inter eruditos placuisse, mortali gaudio praefero, et omnia ad publicam laudem examinare, summae laudis praemia pollicetur. Ut igitur utriusque nobis commercii ratio constaret, nec poeniteret impensarum, quas Tabellarii exigunt, sparsas in pluteis meis eruditorum Epistolas collegi, familiares, doctas et ex his mixtas, delectuque habito nonnullas, Romana penna scriptas, secundum annorum seriem propter observationum Medicarum historias, ne Plinius offenderetur, digessi, quae vel a Magnis seculi oraculis pleno affectu ad me scriptae fuerunt, vel argumenti gravitate se publico commendant. In delectu primum prolixas climinavi, quae vel declamatiunculae censeri possent, quemadmodum Phalaridis Epistolas vocat Erasmus, vel Commentationes, quas pro Epistolis ab Aristotele ad Alexandrum et Platone ad Dionis familiares conceptas, aegre fert Demetrius Phalereus de [gap: Greek word(s)]; quia Epistolas in publicum protrudimus, non Libros: quae causa fuit, quod in volumine hoc Epistolari locum denegaverim


image: as012

Salmasii Multiscii de Cruce et Hyssopo Epistolis Tribus, et duabus Walaei ingeniosi de sangvinis et chylli motu; nec hic legi voluerim nostras ad Horstium Juniorem de Lacteis, ad Zassium de observationibus Bilsianis, ad Deusingium de Hepate defuncto: Deinde mere officiosas, numero totidem, in scriniis reliqui, et aliena dialecto exaratas, meliori occasioni reservavi. Responsorias meas addidi, quae ad manus erant. Multae vero, simul ac a me manumissae, apud me perierunt, quia, ut cum Lipsio loquar, bis non scribo, vix bis lego, quod in mei defensionem dictum velim, ne quis sibi non responsum credat, quia hic responsoriae frustra quaeruntur, babeamque quod Epistolis meis rarioribus praetexam, quae ex temporaneo suo genio halamoque tantum aliis amicis pariter et aemulis placuerunt, ut me inscio et nonnunquam invito, passim publice prostent; frustraque eapropter sint, qui ex una vel altera, tumultuaria manu emissa, totum me aestimaverint. Aliud agendo,


image: as013

tabellarios expedire soleo, quia gratiam sui amittit Epistola, si meditatas pennas defatiget. Novus annus ad conscribendos libros conceditur, at Epistolae, ut sine mora placeant, festinatione urgentur. Unde et Epistolicus character, ex Demetrio laudato, exilitate indiget, quam ita cunctis spero attemperatam, ne vel urbanitatem desiderent amici, quibus respondetur, et promptitudinem, vel eruditionis stilique varietatem Lectores, qui repetita lectione de Epistolis nostris jam publice, sive ex voluntatis cujusque affectu, sive veritatis nostrae et famae conscientia, judicaturi sunt. Ne longior sim, sine amicorum ingratiis, nuda Epistolis nostris, more majorum, nomina praeferuntur. Malui simplici rerum variarum mole paginas, quam titulis, turgescere, quos, ut exemplo praeirem, ipsi mihi ea licentia detraxi, qua liberalitate fuerunt concessi. Quicquid vero seu hic seu alibi, in officii diligentia desideraverint amici, quorum commercia literaria fovemus, quorum gloriae litavimus, in Centuriis seqvuturis,


image: as014

prelo jam vicinis, sedulo procurabo, ut bonorum amicitiae, quae candove haud fucato et nescio qua eruditionis fama, exordium sumpserunt, aucta posthac singulorum humanitate, et officiis nostris, sumant incrementum.

Hafniae XII. Febr. MDCLXIII.



page 1, image: s001

TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA PRIMA.

EPISTOLA I. De Pilulis Elichmannianis. THOMAE BARTHOLINO. Leidam.

EX tuis 13. Octobr. exaratis, 20. vero Decembr. ad me delatis, Te nondum eas accepisse percepi, quibus prolixe ad primas tuas respondi. Doleo tam negligenter et segniter res nostras curari. Tradidi eas juveni Studioso ad vos ituro. Si nondum acceperis, de homine inquire, accepti rationes ut reddat, aderant et a matre Tibi inscriptae. Verum tempestatibus et flatibus adversis, in freto Croneburgico aliquot septimanis


page 2, image: s002

detentum eum fuisse, demum intellexi. Scripsi vice secunda cum hortulano Nobilissimi Nicolai Trolle, quem Tibi eo nomine commendavi, quod semina, bulbos, plantas, frutices, aliaque herilis horti ornamenta conquisiturus, hortorum vestrorum praefectis innotescere discupierit. Sed et is re infecta, adversae tempestatis remoris impeditus, ad nos reversus, literas reddidit. Pro rebus meis ex voto expeditis iterato gratias ago, et, nisi meas ad te jam delatas existimarem, ad singula prioribus tuis literis contenta, fusius responderem. Ad pilulas Elichmanni quod attinet, de iis olim cum Auctore, dum apud nos esset, egi. Asserebat, basin esse quasi cremorem quendam ex Thermis (Aquensibus ni fallor) destillatione collectum, qui vi insigni polleret obstructiones aperiendi et abstergendi, a mineralium spiritibus procul dubio profecta. Hanc vero basin varie aliis adjuvantibus, corrigentibus et dirigentibus, pro ratione instituti, se affectui appropriatam reddere addidit. Sed, quod universales sint hae pilulae, omnis generis affectibus et complexionibus dicatae, vix mihi persuadeo. In morbis chronicis, e viscerum obstructionibus et cachexia ortis, multum posse credo: quamvis mihi noti sint, qui in talibus affectibus nullo cum successu iis usi sunt. Misissem


page 3, image: s003

anniversariae meae Disputationis exemplum, nisi celerioris ordinarii internuntii id recusaret ratio. Grata mihi, quae in Nosocomio observasti. Si quae porro occurrant rara, mone. Vestratium Anatomicorum de venis lacteis quae sit sententia, easque an demonstrent, scire percuperem. Negotiorum moles me plura volentem retrahit. Te igitur per totum novi hujus anni decursum prosperrime valere cupio. Hafniae 7. Id. Jan. 1639.

T.

Olaus Worm D.

EPISTOLA II. De Lacteis Venis, et Saccharo. OLAO WORMIO. Hafniam.

INterpellator sum parum commodus, qui tempora Tua moror, et publicis commodis, et Epithalamiorum sacris destinata. Spero tamen veniae futurum locum, quod crebriori scriptione tuam benevolentiam studeam conservare. Praeteritâ proxime hebdomada bis canem privata industria dissecuimus, ut venarum lactearum originem scrutaremur. Aderat antiquorum fautor


page 4, image: s004

strenuus pariter et doctus, cui illud pro commento erat, quod quaerebatur et monstrabatur. Distincte tamen videbantur candicantes hae venae in mesenterio et intestinis tenuibus, distinctae a meseraicis. Arterias non esse, quod Galenus videtur innuisse, ideo concedebat nobis, quod pulsu carerent, et utrumque vas distinctum appareat. Pro nervis argumenta ursit, quia et mesenterium et intestina tenuia sensum habeant, et nervi quoque medullam molliusculam recondant, quod in cerebro videre est et spinali medulla. Visum tamen nobis fuit, nervos liquidum humorem hujus commatis non continere, nec disparere emortuo corpore. At ille fidem nobis denegaturum affirmabat, donec origo et insertio in hepar, truncusque monstretur, id quod difficile factu est, quum extincto animali evanescant cito propter morientis dolores. Facilius forsan posthac insertio patebit, quando sine mora ulla ad glandulam mesenterii magnam cultros promovebimus, in qua harum venarum fit concursus. Hanc enim per pancreas intellexit Asellius, quod male alii de substrata ventriculo glandula acceperunt. Et certe, quum illam in transitu secaremus, non absimilem chylo liquorem deprehendimus. Mirum autem mihi visum est, quod nuper Amstelodami ex Tulpio Anatomico


page 5, image: s005

insigni audivi, in sectione cadaveris strangulati, publice hyeme praeterita facta, quinto post die venas lacteas apparuisse, cujus equidem causam ignoro, nisi in obstructione harum venarum in hepar desinentium lateat, et cruoris egressu. Cupio hac de re a Te erudiri. In altero cane ob defectum alimenti inconspicuae erant, nisi fibrillas albicantes admittamus, quas semper pinguedo comitatur. Tres ille renes habuit, duos in dextro latere, invicem sibi impositos. Alterius renis parenchyma absumptum, cujus locum occupabant vermes duo digitum crassi, rubicundi, in gyrum intorti, sive ex corrupto parenchymate nati, sive ex impura aqua, quam saepe canes bibunt. In sectione Apoplectici cujusdam nupera, observata fuit in sinistro cordis ventriculo pinguedo in arteriam venosam adscendens, ubi, cum ejus orificium clausisset, in duo cornua dividebatur ad similitudinem literae Pythagoreae. Si, ut volunt, a causa frigida concrescat pinguedo, mirum certe, in calidissima regione adco luxuriare. Inter magnos Viros Salmasium et Vorstium lis orta est literaria, scriptis ultro citroque dirimenda. Dulcis ea est, quia de Saccharo, an nempe nostrum idem sit quod antiquorum, de qua controversia actum ab illo in Exercitationibus Plinianis,


page 6, image: s006

ubi saccharum priscis celebratum ex arundine credit fuisse arboreae magnitudinis et Mambu ab Indis vocari: differre quoque viribus, quia antiquorum saccharum fuit [gap: Greek word(s)] ex Dioscoride, h. e. ventris morantis incitamentum, quod oculorum obscuritatem absterserit, quod renes et vesicam juverit exulceratam; saccharum praeterea illorum siticulosum non fuisse, teste Galeno, sed sitim sedasse, adeoque pro potu inserviisse. Mannam vero nostram potius pro saccharo veterum accipit, quia conveniunt pleraeque notae. Cl. Vorstii responsiones non vidi, dubio procul eruditas, quia Vir est solide doctus. In his ego minus adhuc versatus, putarem cannas magnitudine variare pro terrae coelique varietate. Satis longas olim apud Parentem meum videre me memini. Si parvis magna componere licet, Malva nostra humilis est, Indica vero, quam in hortis vidi, major et arboreae proceritatis, nescio tamen an ea propter viribus differant. Nostrum quoque saccharum ad solicitandam alvum enematis miscetur. Ophthalmicis aquis saccharum nostrum feliciter indi, ex Medicis audivi, et pro siti vinum saccharo edulcoratum strenui potatores hauriunt. Sed quid ego sus Minervam. Nollem, dubiam mentem meam Salmasius subolfaceret,


page 7, image: s007

alioquin amicitia illius, quam magni facio, facillime exciderem. Aegre enim fert aliter sentientes. Arbiter summus Te, cum liberis lectissimis et lectissima Virgine sponsa, perpetuo florere jubeat, et dulce conjugium post tot luctus Tibi largiatur. Vale. Leid. 26. Apr. 1639.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA. III. De Cassia Americana. OLAO WORMIO. Hafniam.

IN spem erigor, repetitas jam aliquoties literas Tibi non ingratas fore, quanquam an recte sint curatae, quas prioribus mensibus misi, dubitare cogar. Torporem ferentium damno, inprimis qui semina Tibi destinata diutius justo occultarunt, ut veris commoditas jam sit transmissa. Interea, licet fortuma et aliorum negligentia conspirent, de meo tamen officio nihil remittam. Dum lineas has ad Te meditor, commodum quasi dato signo ex Phoebi


page 8, image: s008

cubili sen occidentali India mercibus pretiosis onusta navis appulit. Miserat cum illa ad horti Academici ornamentum Vir Excellens D. Piso, Archiater Mauritii Auriaci, Indiae Occidentalis Gubernatoris, rararum aliquot plantarum semina, siliquas bene magnas arboris Cassiae, exuvias serpentis, et frustulum arundinis saccharini. Plantarum semina nonnulla a Laelio missa credo. Siliquam Cassiae arboris unam ego transmitto, quam aegre hortulano extorsi. Quantum ex literis Cl. Vorstij intellexi, experimento compertum fuit, nullam purgandi vim huic Cassiae inesse, secus ac vulgo creditum, quod solet hujus Cassiae dosin imminuere propter putaticiam facultatem excellentiorem quam sit orientalis. Hisce arboribus consitas esse integras apud Brasilianos sylvas ibidem narratur, et siliquas earundem a vento inter se collisas tantum strepitum edere, ut praeternavigantes terreantur. Quantum oculis observare possum, occidentalis haec ab orientali differt, haec rotunda, illa plana magis est. Alia jam nunc non occurrunt, quae tuae curiositati immensae satisfaciant, nam ovum Struthiocameli, quod penes me est, in Tua Technicotheca instructissima suspensum memini, et seminum rariorum curam, in


page 9, image: s009

qua cupidum animum exerces, ver poscit. Interea feliciter vale, et, si me porro inter tuos numeraveris, sublimi feriam sidera vertice. Raptim Leidae 1. Jun. 1639.

T. T.

Thomas Bartholinus.

EPISTOLA IV. De venis Lacteis, Pinguedine in corde, et Siliqua Americana. THOMAE BARTHOLINO. Leidam.

NImis, mi Bartholine, in tuum amorem et promptitudinem pecco. Aliquot a Te jam literas teneo, quibus hactenus non respondi. Causa vero hujus dilationis frater fuit Casparus Bartholinus, qui indies ad vos abitum meditabatur, sine meis vero ad Te venire piaculum duxi, sed nescio, quae mala fortuna et hoc everterit. Dum enim itineri accinctus me de literis compellat, avocor subito extra urbem ad Nobilem foeminam Hemiplexia laborantem. In cujus cura dum occupor, ipse discedit, ego spe mea cado. Domum reversus iterum a Te et Laelio literas invenio,


page 10, image: s010

quibus jam per ordinarium tabellionem respondeo, ne me Tui plane oblitum existimes Caeterum plane Tibi persuasum habeas velim, in maximis meis occupationibus, literis tuis jucundius nihil mihi contingere posse, tum quod animum curis defessum magnopere recreent, tum quod egregiis observationibus utplurimum scateant. Cum igitur interpellari jucundius nunquam possim, officioso excusationis munere supersedere posses. Miror de venis lacteis multos tam literatos tam celebres sensibus et oculis propriis adeo diffidere. Res tam clara, tam splendida, tam nec essaria ad varias difficultates Anatomicas enucleandas, quem non alliceret? Sufficienter â vobis frigidis illorum effugiis responsum. Quid? etiamsi venarum lactearum nunquam demonstrari posset origo et insertio, an propterea oculis omnium obvia negare possunt? De usu forsan illis assignato dubitaverit quispiam, donec ortus et progressus demonstretur, sed de re ipsa nullus nisi caecus. Animo discendi cupido abunde satisfecit Asellius cap. 19. usque dum dies meliora et certiora doceat. Praestaret inventis addere, et jactis bene ab Asellio fundamentis jugi inquisitione accuratiora superstruere. Tulpii observatio digna notatu; rationem ejus rei a Te adductam


page 11, image: s011

non satis assequor. Obstructio enim harum venarum, in hepate desinentium, impedire quidem potuit ingressum lactei succi ex ex chylo claborati in hepar. Sed egressus sanguinis in chylum quorsum? Quid si suffocati violenter, cum diu doloribus non torqueantur, hepatis tractum habeant nullum, unde in vasis lacteus succus remanet inexhaustus. De pinguedine in sinistro ventriculo cordis Apoplectici observata quid dicam? Non multum abludit ab eo, quod Anno 1608 Basileae in dissectione Phthisici cujusdam observavi. Praeter alia, ex utroque cordis ventriculo carunculae quaedam, interius albicantes, exterius colore rutilo, emergebant, figura pyramidali, peculiaribus fibris in ipsis ventriculis radicatae, per vasa cordis ramulos suos dispergentes, digiti minoris crassitie, longitudine sesqui palmae. Quid si illud a Tulpio observatum, non vera pinguedo, sed ejusmodi corpus albicans extiterit? In Phthisicis et Hydropicis haud raro ejusmodi reperiuntur. In eodem subjecto ad dextrum renem duae ferebantur venae emulgentes, altera pollicis crassitie, minor altera. Controversia inter Salmasium et Vorstium de saccharo, procul dubio cedet in rei literariae magnum emolumentum: ita enim veritas elicitur, et aliis de iis meditandi occasio suppeditatur


page 12, image: s012

uberior. Pro transmissa Cassia Americana gratias ago ingentes, inter fructus rariores locum in Museo meo obtinebit haud postremum, tui nominis titulo superbum. Unam siliquam antea dono D. Sperlingii obtinui, verum nec tam grandem, nec tam pulchram. Ejus mentionem facit Nierenbergius lib. 14. Hist. Natur. c. 88. Nisi in arboribus proveniret, dubitarem an esset phaseolus Brasilianus, quem describit Clusius lib. 2. Exot. cap. 12. et ex eo de Laet lib. 15. Ind. cap. 50. praesertim cum ea destituatur facultate purgatrice, qua praedita est Cassia. Sed dissectio docebit an ad Cassiam referenda. Adjunctas haud gravatim ad Dn. Laelium procurabis data opportunitate. Hilarium et Michaelium amice saluto. Vale et, ut facis, amare perge. Hafniae 28. Jun. 1639.

T.

Olaus Worm D.

EPISTOLA V. De Pygmaeis. OLAO WORMIO Hafniam.

SEmper tuorum meritorum sum memor, quae et publicum in scriptis, et ego in


page 13, image: s013

literis experior. Ab illo famae immortalitatem, a me gratum animum expectabis. De utroque solicitus, persuasi fere nostro Marco, sed non Tullio, ut Institutiones tuas Medicas, quas olim ego cum aliis ex ore tuo hausi et in publicis ventilationibus in patria Academia tuitus sum, ut ad plures elegantis compendii fructus derivetur, minori forma excuderet, modo laborum pretium indicaveris. Cl. Walaei nostri consilio Institutionibus Anatomicis Parentis manum admovi et eas variis inventis locupletatas Hackio commisi. Sanguinis motum circularem tandem admisit Cl. Walaeus, crebris factis in animalibus experimentis, ad quae nos raro invitavit et admisit, jamque in eo est, meo rogatu, ut chartae haud periturae committat quidquid Harvei invento illustrando et confirmando conferre potest, quod onus in me derivare voluit, sed tandem vix impetravi, ut Epistolis rem totam complecteretur meo operi annectendis. Elichmanni librorum indicem mitto. Obiit ille 18. Augusti anni superioris intestatus, quod factum nollem, quia, pro nostra familiaritate, promiserat mihi nonnullas lucubrationes in patriae nostrae laudem insumptas. Sed spem intervertit urgens fatum. Carmine tamen Manes Viri optimi prosequutus sum. Ne subcisivae


page 14, image: s014

horae mihi inanes elaberentur, Phygmaeornm historiam a Parente concinnatam pervolvi variisque additamentis auxi, quae forsan nostris prelis subjiciam. Scrupulum tamen movet Ath. Kircherus in Prodromo Coptico cap. 4. non nisi a Te solvendum. Veros homines fuisse negat, sed Daemunculos montanos, qui circa metalli fodinas oberrare solent, de quibus Agricola de Anim. subterr. et multa de his septentrionales narrare solent, audivique a Norwego amico, cubitales hos homunculos circa metalli fodinas in Norwegia oberrare, nec cuiquam damnum inferre, nisi laesos. Tales quoque aliis in locis conspiciendos se praebent, si fides narrationibus. A Belgis vocantur Kabauter, Manke, a nostratibus Nisse-god-Dreng, qui subinde de nocte operas exercent, ut exemplo recenti pistoris cujusdam Leidensis notum est, qui non reversus est, postquam nova tunica donatus fuit a pistore. In patria quoque memini aniculas multa de illis fabulari, pultesque illorum in gratiam coquere. An hi ex Daemonum sunt genere, de quibus Platonici multa? Solent vero illi infimos Daemones malos aliquando nominare, quia ad infimum generationis et sensibile bonum suo quodam, ut ajunt, officio nos alliciant, divertere autem a summo bono ad minimum,


page 15, image: s015

comparatione summi, malum jure censetur. Ajunt etiam, supremos Daemones ad contemplationis, medios ad actionis, infimos ad concupiscentiae bonum ducere: quodque his omnibus et uti possumus, et abuti, et utentibus quidem bona contingant, abutentibus vero mala. Multa in hanc rem Ficinus ad Platonem. Quis verum dicat nescio, et Pygmaeos aeque dubii Daemunculi videntur probare, caecusqne caecum ducere. Sed in scribendo jam parcior sum, quia valetudo impedit, quam forsan Thermis Spadanis sublevabo, si suaseris. Tuum enim consilium sequar. Vale Affinis magne, et me tuum fove. Officiose Te salutat Cl. Golius, qui ad Arabum fontes nos fideliter manu ducit. Leidae 10. Apr. 1640.

T. T.

Th. Bartholinus,

EPISTOLA VI. An Pygmaei sint Daemones. THOMAE BARTHOLINO. Leidam.

CRedo Te jam meas accepisse, quibus iis respondi, quas per tabellionem publicum [correction of the transcriber; in the print cum]


page 16, image: s016

misisti. Institutionum mearum editionem in annum sequentem differre cogor, quod tantum mihi jam non sit otii, ut supremam iis manum imponere valeam. Si Jacobo Marci tum visum fuerit, minori forma eas recudere, ipsi mittam, nec quicquam pro labore expeto, nisi ut aliquot transmittat exempla, amicis communicanda. Quamvis e re futurum sciam, ut Te praesente et dirigente haec curentur, curae tamen, quibus jam circa nuptias filiae meae Sostratae distineor, vix permittent, ut ante tuum abitum ad vos eas dirigere valeam. Gaudeo, Parentis Tui Institutiones Anatomicas prelo vicinas esse, spero me eas visurum, ubi in lucem prodierint. Quae de Circulatione sanguinis commentatus est Clariss. Walaeus, videre gestio. Rem gratam feceris, si transmiseris. Ego hactenus adduci non potui, ut fidem Harvaei inventis adhiberem. Quae mihi moverint dubia longe ante, quam quicquam Primerosii viderim (Parisanum enim nondum habere licuit,) ex VI. nostra exercitatione Medica videbis, quam eo nomine cum aliis mitto. Pro catalogo Auctionis Bibliothecae Elichmannianae gratias ago. Ex iis, quae ex officina prodiere la Maire, quaedam selegi, quorum quid et quantum ipsi visum pro meis transmittere


page 17, image: s017

poterit. Tuo arbitrio omnia committo. Perplacet consilium de Pygmaeorum historia a Parente elaborata tua cura prelo apud vos committenda. Quid si Cassanio de Gigantibus adderetur, ut contraria haec juxta se posita essent illustriora. Non est, quod Te suspensum teneat Kircheri nuda opinio, nullis rationum momentis stabilita. Nam et observationibus fide dignis et sanae rationi adversatur. Pygmaeos esse et fuisse gentem peculiarem et longe aliam, quam spectra illa, quae in metallorum fodinis oberrant, praeter ea, quae Parens tuus p. m. adduxit, quam plurima sunt quae evincant. Pauca addam. Joannes Alvarez Maldonatus anno M. D. LX. ultra montanas Andes hanc gentem reperit, statura cubitum non excedentem. Pila plumbea emissa a milite fugacem foeminam occidit. Captum marem intra sex dies tristitia viduitatis et servitutis confecit. Foemina moribunda, cum accederet percussor, manum opponebat oculis ne videret, ad temperamentum impotentis odii. Argensola genus quoddam hominum perpusillum non ultra quatuor dodrantes reperiri asserit in orientis quadam Insula, quae tota aurifodina est. Non dissentit Antonius Pigafeta, qui hanc insulam unam ex Moluccis statuit,


page 18, image: s018

et ipse in Insula Aruchetto reperit. Hos Pygmaeos veros esse quis dubitabit? Homines veros anima et corpore praeditos relata docent: at spectra metallica potius ad Daemones retuleris. Quantum igitur homo a Daemone, tantum Pygmaei a spectris istis differunt. Haec spiritus sunt, quandoque phantasticis corporibus apparentes, ut hominibus imponant, pro lubitu se visendos praebent ac mox disparent. At veri Pygmaei vero corpore sunt praediti, quod nunquam deponunt, sed animae ad mortem usque sociatum tenent, unde semper conspicui. Tangi, occidi possunt, aliisque modis, ut reliqui homines, tractari. Metallurgi isti spiritus nec carnem, nec ossa habent: Pygmaei nullo horum destituuntur. Testis sceleton, quod Parens apud Electorem Saxoniae vidit, testis Maldonatus aliique, qui eos viderunt et tractarunt. Quid multis? ipse Agricola non homines, sed Daemones haec spectra vocat, etiam Cobalos et Gutelos, quos reliquis benigniores statuunt. De Screlingis quod citat ex Olao Magno, in mea editione Romana invenire non potui. Interim falsum, quod Screlingers, cubitales denotare ait. Sunt enim Screlingers populi quidam Occidentalis Grönlandiae, statura non minores reliquis Grönlandis.


page 19, image: s019

Cum iis orientales saepicule bella gessisse, ex nostris Antiquitatibus MS. colligo. Neminem igitur Kirchero fidem adhibiturum confido, nisi et sanae rationi, et tot fide dignorum observationibus reclamare velit. Infirmior tua valetudo valde me tenet solicitum. Cave, ne importunis vigiliis et lucubrationibus ita corpusculi enerves habitum, ut et te ipsum sanitate et partiam tuam praeclaris ingenii tui dotibus defraudes. Exemplo Tibi sit Parens p. m. qui in adolescentia adeo se studiorum laboribus defatigavit, ut, cum maxime prodesse patriae debuisset, morborum irruentium ita obruebatur cumulo, ut minimam partem eorum, quae in votis erant, expedire potuerit. Felix, quem faciunt aliena pericula cautum. Moderata durant. Interpone tuis interdum gaudia curis. Perturbato adeo Germaniae statu, vix tutus satis, ut opinor, Thermas adeundi tibi dabitur transitus. A diaeta et pharmacia alia Tibi petenda sanitatis praesidia. Deus Te nobis servet incolumem. Clarissimum Golium, qui tanto me dignatur honore, ut, Te interprete, mihi ignoto salutem nunciare haud dubitet, officiosissime vicissim a me salutare haud desine. Ejus favore et amicitia nihil mihi erit antiquius. Vale, mi Bartholine,


page 20, image: s020

et valetudinem tuam cura diligenter. Hafniae 11. May. 1640.

T.

Olaus Worm D.

EPISTOLA VII. De variis Exoticis. THOMAE BARTHOLINO. Parisios.

QUae per N. N. misisti, jam primum 20. nempe Decembr. accepi; sed male adeo habita fuere, ut non possim non detestari hominis supinam negligentiam. Adeo negligenter curantur, quae studiosis traduntur! Certius multo et tutius per mercatores res geruntur. Maximopere mihi placuit avis ista Paradisiaca, inprimis quod pedibus non destituatur; iis enim praeditas esse, negavit maxima pars eorum, qui aliquid de iis commentati sunt. Sed nolim te tantas mei causa facere expensas: nam apud nos valde care venduntur, et magno sunt pretio. Hanc adeo male tractavit internuncius, ut et caput abruperit, et flagellorum alterum mutilaverit, et pennas cum detrimento complicaverit. Flabellorum pulcherrimum fregit quoque et pessime tractavit. Conchae


page 21, image: s021

sunt venereae dictae, quarum licet antea mihi fuerint exempla quaedam, tamen minores; quas misisti omnium sunt pulcherrimae. Radix transmissa est Yuca Clusii, Mandiuca Latii. Haec, ut et panis ex ea confectus, raritate se valde commendant; antea enim videre non contigit. Phaseoli isti corallino-atri a Clusio describuntur exot. lib. 2. c. 13. et Rarior. Plant. lib. 6. Nuces purgatrices, sunt Clusio semina Ricini Americani, Pinnones de Brasilia Latii. Insecta illa, Cantharis nempe et Scarabaeus, praeclara sunt. Cantharidum quidem unam antea habui, sed non Scarabaeum. Omnia raritate sua et precio sunt eximia. Tibi sumptus in ea collatos lubentissime refunderem, si annotares. Interim singula suo loco in Historia nostra describam, non sine honorifica tui mentione. Jam primum etiam libros, quos Maire misit, accepi, at Parentis Anatomiam nondum vidimus. Ad proximas tuas, quas 21. Novembr. accepi, nondum respondi, tum quod peregre, circa Illustrissimum Principem curandum, tum quod domi in promovendo ad summos in arte nostra honores D. Stougardium, occupatus fuerim. Huic se junxere Theologi, D. Jacobus Matthias, D. Nicolaus Paulinus, D. Laurentius


page 22, image: s022

Martini. Disputationem nostram transmitterem, quae ultima est mearum Institutionum de methodo medendi, sed commode per ordinarium tabellionem fieri nequit, alioquin et aliquot exempla adderem, ut Gallorum vestrorum de hac docendi methodo expiscari posses judicia. Sub prelo jam mihi fervet Aurei Cornu apud nos ante annum inventi Historia. Sed quo medio haec ad vos commode deferri possint, ignoro. Vides, quam prolixe et aperte tecum agam, ut raritatem, quam nobis imperare video locorum distantiam, longitudine compensem. Tu animum, ut semper, aestima. Tuis commodis vix quempiam hic habiturus es proniorem. Fratrem Bartolum indies expectamus, quem a Cancellario huc vocatum intelligo. Vale et, ut facis, ama. Hafnia 12. Decembr. 1640.

T.

Olaus Worm D.

EPISTOLA VIII. [correction of the transcriber; in the print VII.] De Scribonii et Celsi Mstis. JO. RHODIO. Patavium,

SCribendi vices, forsan taediosas, non repeterem, nisi de ipso affectu jam constaret,


page 23, image: s023

cujus incrementa indies aestimo. Longam excusationis pompam alii producant, mihi satis erit, faventem Rhodium habere. Favebunt jam chartae, et, si in plausum tuum venero, doctae quoque animae, quas in sequuturam famam Tibi vindicasti. Justitium literarum alibi videtur Pallas indixisse, vel brevi certe indictura est, ut inter omnes Rhodius noster sit, qui ejus gloriam audacter sustineat. Loquuntur scripta et auctores, qui, Te vindice, reviviscent, Celsus Largusque Caeterum mearum partium existimans, imperatis a Te parere, de Scribonio et Celso diligenter ex mente tua apud Cl. Moraeum inquisivi, sed de C. Celso Msti nihil usquam comparet. Ad oram librorum impressorum quaedam sive a se sive ab aliis eruditis ex conjectura adnotata monstravit Moraeus. Puteanorum illud jam olim mala fide a sacrilego sublatum idem conqueritur, quamvis non nisi fragmenta quaedam fuerint. Scribonii Mstum egregium communicavit Moraeo Salmasius, quod cum Cornarii edito elapsa hebdomada studiose contulisse ipsum vidi Moraeum, idque rogatu Salmasii, quem male habuit Cornarii mala fides in iis corrigendis, quae corrigenda non fuissent, et in substituendis nonnullis, quae aliter in Msto apparent: quantum autem


page 24, image: s024

memini, Marcellus est. Bourdelotii exemplar investigare, itineris suscepti curae non sinunt. Tuum erit, neglecti officii culpam ad alium derivare. Galenus graeco-latinus a Chartierio inceptus in medio cursu subsistit. Tria volumina confecta, sed interrupta. Deficiunt Medico sumptus, et jam fere omnes facultates decoxit in editione dictorum voluminum. Magnus liber magnas impensas postulat, et forsan paucos emptores inveniet. Sperantur tamen e Card. Richelieu subsidia pro perficiendo opere illustri. Vale Eruditorum flos. Lutetiae Parisiorum XVI. Febr. 1641.

T. T.

Th. Bartholinus,

EPISTOLA IX. Venae lacteae defensae. Castoris Anatome. Caro lucens. Cura tremoris. JOANNI WALAEO. Leidam.

QUanquam in hoc amoenissimi coeli solique tractu a Te remotior sim, praesens tamen manet animus, et tui recordatio, quae sancta mihi semper erit, etiam solis ad ortum delato. Anatomica quod spectat studia, torpent illa hic, nec Laurentium vidi Theatrum


page 25, image: s025

tamen Anatomicum in horto Decani a Ranchino restitutum, ejusque jam obitum lugens, splendidam cathedram habet ex marmore Amphitheatri Nemausiensis. Venas Lacteas qui admittat, inter Doctores nemo est, adeo Galeni auctoritate inescati sunt, pro quo tanquam pro aris et focis pugnant, ut recentiorum experimenta negligant. Nuper admodum in Scholis Medicorum, Praeside Petro Sanchio, Medicinae Professore ingenioso pariter et docto, haec Thesis fuit proposita, mesaraica vasa deferre chylum ad hepar, et iisdem viis eodemque tempore ad intestina sanguinem referre. Ferre non potui, experientiae in os contradici. Idcirco, quanquam moris non esset, ut peregrinus in illo actu audiretur, tamen Decano Courtaudo, Viro perofficioso, facile annuente, Thesin pro viribus impugnavi, quia 1. sit contra Galenum l. 3. Nat. fac. c. 13. expresse negantem, eodem tempore fieri motus illos contrarios, 2. confusio fiat humoris cocti et crudi, quam etiam Galenus non admisit lib. 6. de Placitis. Ad haec fibras rectas, obliquas et transversas, per quas omnis fit tractio et expulsio, in venis contraria non esse, ergo nec simul et semel laxationem et constrictionem fieri. Ulterius deinde urgebam


page 26, image: s026

homines, quod hujusmodi chyli traductio fieri nec possit, neque debeat, neque reapse fiat. Non posse, quia valvulae impediant regressum chyli et sanguinis ad intestina; at vel aperiri vel claudi simul et semel, quod absurdum, vel nihil refluere. Neque debere, quia Natura noluit. Noluisse, quia alia et diversa vasa ad [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] fabricata est, venas nempe lacteas diversas a mesaraicis, numero, trunco etc. Neque reapse fieri, quia nunquam, seu tempore distributionis, seu alias, purus chylus alibi observetur, quam certo loco, neque sanguis, quam suo loco Sanguinem autem ex hepate per [gap: Greek word(s)] ferri ad intestina, absurdum mihi videbatur, quia distributio omnis fiat per motum, nullum autem sanguinis motum esse ab hepate ad intestina, quia versa vice omnis motus ab intestinis ad hepar observetur [gap: Greek word(s)] in vivis, idque circulatione Harveana clarius probari. Produxi enim experientiam, quae lacteas venas manifeste distinguit, quumque illi ad Academiam Patavinam provocarent, ego, viso nuper Syntagmate Veslingiano, Veslingium citavi, et obstupuerunt, meruique inde Sanchii amicitiam mihi faventissimi. Annis nuperis, nempe 1637.


page 27, image: s027

Pharmacopoeus urbis hujus, Abrahamus Bewe, Castorem vivum in theatro academico aperiri per Thieraeum, Regium Anatomicum, curavit. Spatio 15. dierum domi Castorem nutriverat cum ramis subinde aquae impositum, in qua caudam et pedes, piscium more, extenderat. Observati in eo sunt quatuor dentes crassi, longi et largi, acuti valde, albi interius, exterius rutili; nempe duo superius, totidemque inferius, quibus magno morsu arbores incidit crassas; et in posteriore parte oris utrinque erant 8. dentes molares inaequales. Pedes anteriores similes videntur simiae, posteriores anseris, cauda piscium instar larga, ut soleae piscis, superiori sui parte squamis tecta, non inferiori. Partes interiores simillimae erant visceribus Suis, quam aliorum animalium, hepar in 5. lobos divisum, genitalia parva sicut gallorum gallinaceorum, spinae dorsi abhaerentia, adeo ut illa non potuerint, sine vitae dispendio, animali eximi. Est in abdomine tumor vel crumena vestita pelliculâ satis crassâ, et majori parva annexa est, impleta liquore oleaginoso et cineroso, quo Castor solet linguâ suâ caudam tingere, quando in campum abit, propter metum, ne sol caudam exsiccet. Humor, qui in magna


page 28, image: s028

illa crumena reperitur, est crassus et se ipsum potest exsiccare ad pulverisandum, sed alter in alligata crumenula semper liquidus manet, qui convenientior videtur remediis externis, ungventis, oleis et balsamis, alter vero exsiccatus pulverisatur Theriacae miscendus, pilulis et potionibus; non vero pudenda Castoris in hunc usum trahenda, quae odorem habent foetidum. Sceleton hujus Castoris adhuc sibi servat in pharmacopolio instructissimo Bewius, qui duobus foliis fuse descripsit, quae ego in paucas lineas contraxi. Mense Aprili hujus anni in macellum allatae sunt carnes recens mactatae et adhuc calentes, bovinae et agninae, quae certis quibusdam locis splendebant et, quando in obscurum locum deferebantur, tam lucide omnia illustrabant, ac si accensa esset candela. Solae vero partes spermaticae seu membranosae splendere visae. Cum putruerunt, foetorem pessimum habebant, eadem luce superstite. Ratio lucis obscura est. Suspicabatur doctus quidam Medicus, ex cantharidibus splendorem esse, quibus eo mense frequenter vescebantur animalia. Sed causa dari tum non posset, cur non omnes partes nutritae splenderent, ut taceam, imminutam fuisse lucem cantharidum crebra per corpus alteratione.


page 29, image: s029

Plerisque nostris Professoribus visum fuit calidum innatum his animalibus copiosissimum, utpote aethereae naturae, oleosum et pingue, splendori ansam dedisse. Nescio tamen, qua id veri specie, siquidem carnosae partes plus videntur habere calidi innati, quam membranosae, et calidum innatum post mortem extinguatur. Ex certa radiorum incidentia splendorm mihi imaginabar: sed, quia de nocte lucet, alia erit causa quaerenda. Ad putredinem Doctor quidam confugiebat, ego vero, calentem adhuc carnem ante putredinem splendere, regessi, credidique proxime ad verum accedere, si dicamus, innatum omnibus esse lumen, quod se magis vel minus exserit, pro varia corporum dispositione. Sed justi operis hoc crit argumentum, si calculus tuus accesserit et subacti judicii consensus. Disputationibus publicis fervide occupantur Academiae hujus Doctores Medici. In praxi vero pauca adverti. Lazarus Riverius, qui prae caeteris famam scriptis aucupatur, edita Praxi quadam, quam Empiricam Parisienses vocant, quia tota in remediorum collectione, nuper secundam filiam Dn. de Beuf curandam suscepit. Illa vero perpetuo tremore


page 30, image: s030

omnia membra ciebat. Ut videas, quid in cura hujus egerit, breviter signabo.

R. Fol. Melissae m. j. incidantur minutim et infundantur in spiritus vini Unc. iiij. per diem integrum, postea exprimantur, et adde margarit. praepar. Drach. sem. Capiat Unciam unam per v. dies. Statim ab assumpto liquore applicatus syncipiti raso pulmo vervecinus, ibique mansit per horam integram, postea caput linteis bene munitum fuit.

R. Lapid. Lazul. Drach. j. s. turbith Drach. j. Senae Drach. s. Epithymi, cremor. Tart. an. Drach. ij. Cinnam. et cortic. citri sicci an. Scrup. j. croci Scrup. sem. f. pulvis, de quo capiat Drach. j. semel in septimana cum jusculo.

Post hujus pulveris usum aliis quinque diebus julepos siccantes sumsit.

R. Succor. Borrag. Bugloss. Meliss. et Pomor. redol. an. Unc. iij. aquar. fumar. et cichor. an. Unc. iiij. Sacchari albi Unc. vj. coquantur et depurentur, aromatisentur Santal. citr. Drach. ij. capiat Drach. iiij. vel v. mane et sero.



page 31, image: s031

Finitis julapiis, data alia dosis pulveris praedicti cum jusculo, statim vero causticum nuchae applicatum. Ne inanes ad Te, rebus seriis intensum, literae irent, haec pauca addidi, speroque me gratiam tui otii meriturum, quia refero, quae tua curiositas mihi discedenti in mandatis dedit. Vale, Vir magne et, cum magnis Tuis collegis Heurnio et Vorstio, diu Academiam vestram illustra, meque, ut soles, ama. Monspelii 3. Sept. 1641.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA. X. De Academia Montispessulana. Curatio Diabolica. Balnea Galliae etc. HENRICO FUIREN. Patavium.

QUid nobis factum sit in itinere, scire aves, mi Consobrine. Universa Gallia perlustrata, ad finem ejusdem properantes, Montem Pelium ingressi sumus, diu propter veterem Medicinae famam desideratum, Tibique non ita pridem visum, eodem hospitio excepti, quod olim regia fuerat Regis Majorcae. Hae sunt rerum vices. Regia in diversorium privatorum mutata est, et tot illustribus Viris


page 32, image: s032

hactenus illustris Schola Medica et vocalis, jam pene obmutuit. Emigraverat ex illa paucis ante adventum nostrum diebus Franciscus Ranchinus. Caeteri pauca praestant, solis Disputationibus Candidatorum occupati, quae jucundae sunt et eruditae, ubi a Doctoribus Scholae animantur. Hortus Regius extra portam neglectus jacet propter absentiam Praesidis Bellevali, qui Parisiis degit spe obtinendi locum Cancellarii. Decanus Courtaudus Senex est, sed perhumanus. Laz. Riverius famae intentus rarae est admissionis, vel medicae praxi vacat. Jacobus du Ranc tamen apud aegros illi praefertur, usu longo peritus. Ingeniis certant Lud. Soligniacus et Petr. Sanchius, magnâ aemulatione, uterque in lectione Galeni versatissimus. Dum vero hortus publicus silet, loquitur campus vicinus, quem saepe invisimus, in quo Flora meliores suas opes videtur effudisse, et in horti cultissimi formam efformasse et exornasse, si muros addidisset. Ibi odoratae herbae luxuriant, Rosmarinus, Spica, Lavandula, Thymus, Satureja, Stoechas, perpetuo virentes, quibus et oves pascuntur, et clibani incalescunt. In caeteris invideo vobis Patavinae Academiae splendorem, donec brevi eo ipse fruar. Interea de Curatione


page 33, image: s033

supranaturali vestrorum judicia cxquirerem, quam hic Diabolicam vocant, dê qua mihi duo exempla narravit Jacobus du Ranc supra laudatus. Monspelii enim virginem fuisse Nobilem Tolosanam, quae motibus convulsivis correpta inusitatos et singulares gestus prae se ferebat, omnibusque remediis frustra adhibitis, cum iter Tolosam versus vellet facere, in itinere subito sine ullo remedio curatam. Praeterea alium juvenem Nobilem convulsione quoque correptum, cui a matre accersitus sit senex quidam magica arte famosus, qui accepto cyatho argenteo aureove aqua repleto, fusis precibus, nullo alio medicamento, juvenem sanitati subito restituerit. Ego parum tribuo Magis, et credo saepe Diabolo injuriam fieri, cui ea tribuitur curatio, quae naturalis est, quanquam ad fallendos homines credulos nonnunquam certae caeremoniae affingantur. Forsan et hic et illa robore naturae convaluere. Non ita pridem ab eodem du Ranco et Soligniaco consultatio fuit instituta, cujus summam paucis referam, quia has Te solere, quae tua est diligentia, scio colligere. Vir quidam sexagenarius in urbe S. Esprit a longo jam tempore sangvinem mejebat cum magno dolore et difficultate. Corpus


page 34, image: s034

senile licet, valde vegetum et robustum, contabescit tamen sensim et extenuatur, alvus segnis, nec nisi clysteribus officium facit. Sentitur et magnus dolor in regione renum, et nuper ipsi pes dexter stupidus evasit, ut movere eum non posset. Natura robustus et vegetus, bene comedit, color faciei rubicundus et ingenium expeditum, omniaque pathemata mediocria, nisi quod ad iram sit proclivis. Ventriculus imbecillis et saepius vomit. Quantum ad morbi diagnosin. Videbatur illis calculo renum laborare, quia materia adsit hic copiosa, et viscida, propter ventriculum debilem et diaetam vitiosam, terrena, sicca, quia calor illi abundans partim a natura, pathematis, partim a calidis cibis, praesertim a febre. Calculum vero satis magnum in renibus esse, quia fangvis profluit et pes stupet, quia calculus propter magnitudinem distendit et comprimit musculum prope renes, et nervum qui ad pedem descendit, ex quo etiam apparere, renem dextrum praecipue esse affectum. In Prognosi, insanabilem judicarunt, quia juxta Hippocratem in senibus nunquam curatur, quia licet hic satis sit a natura robustus, tamen ob varia accidentia factus est debilis. Praeterca tam magnus est lapis, ut non possit expelli


page 35, image: s035

diureticis sine totali laesione partium, nec comminui, quia partibus insidet et durus satis videtur ex pede stupido. Ergo cum perfecte non possit unquam sanari, debere symptomata inhiberi, ut dolorem etc. deinde providendum, ne augmentum capiat lapis. Curationem vero maxime ad dolorem mitigandum referri, deinde corpus apertum esse tenendum, ne ab alvo adstricta ventriculus plus colligat humoris mali, et ita prohibeatur major materiae affluxus ad calculum; debere etiam calorem temperari frigidis, venae sectione, et balneis humectandum corpus, ut viae fiant ampliores et laxiores, si forte expelli posset; diureticis tamen roborantia addenda, ne partes nimis debilitentur. Cauterium in pede dextro inurendum, si stupor permittat, sin minus, in sinistro. Habet jam ante in cervice, sed id minus ex usu judicari. In ipsis remediorum formulis nihil pro calculo vel frangendo vel pellendo magnificum deprehendi. Terebinthinam Venetam in aqua graminis saepius ac diligenter lotam ad Drach. vj. miscebant Rhab. pulv. Scrup. ij. Salis prunel. Drach. s. pulv. Liquir. Scrup. j. ut fierent plures boli devorandi postridie venae sectionis cum Syrup. Capill. Ven. tribus horis ante prandium per triduum. Pro balneo aquae dulcis, sacculis


page 36, image: s036

lineis duobus includebantur amygdal. dulc. contus. et hordei integri an. lib. iij. deinde coquebantur. Omnibusque ordine longo praescriptis, tandem ad thermas Vallenses ablegandum judicarunt. Felices Galli sunt insigni aquarum medicatarum numero et vi. Quatuor thermae mihi juxta tecum visae et notae. 1. Pugeacae acidulae in pago Pugue duabus leucis a Nevers, vitriolatae, ad aestum temperandum et calidas intemperies quascunque. Easdem quoque ulceribus internis praescribit Riolanus Pater cap. de Tenesmo, et amplo carmine laudat Raimundus Massacus libris duobus de Lymphis Pugeacis. 2. Borboniae, prope Molinum, calidae sunt, nec bibuntur, ob praedominium sulphuris et bituminis; in affectibus frigidis, Apoplexia, Paralysi, Podagra et tumoribus commendantur. 3. Avallienses aquae in Avernia, acidulae sunt, intemperiei calidae utiles. 4. Bellarucanae, 4. leucis Monspelio distantes, calidae sunt, ad affectus frigidos. Post festum S. Joannis clauduntur, quia postea non ita efficaces. Bibuntur alternis diebus, et alternis in illis balneamus. Alvum potenter movent liberaliter haustae. Majo mense et Septembri calent, nec tamen semper, nisi pluat. Eas brevi invisere est animus.


page 37, image: s037

Nec invisus mihi erit fons ille olei versus Beziers, quod hic in usum vulgarem ad ellychnia venit, vocaturque oleum Gabianum, aquae supernatans ex fonte fluenti. Tam fertilis hic est Natura, ut vix alibi sit benignior. Laboriosi quoque sunt incolae, apud quos in transitu vidi saponis cocturam. Oleum maximo lebeti imponitur, cui post coctionem ad mediam partem cinis additur plantae Kali ad vitra conficienda usualis, tumque eo colore mixtum imbuitur, qui placuerit. Florem aeris proliciunt iidem aceto reliquiis caulium uvarum passularum asperso, aere laminatim congesto. Ipsas uvas et ficus ad solem siccant filo appensas. Uvas vero primo tingunt faece vini in vasis reliqua, unde colorem suum trahunt, passaeque fiunt, quales ad nos deferuntur. In hortis suburbanis cancellos vidi dispositos, quibus ceram immittunt, ut a sole albescat, quam deinde extractam aquae imponunt et ad usus divendunt. Hisce aliisque subinde oculos pasco, donec ad vos eundi commoda occasio affulserit, quam brevi arripiam, quia petulantiores sunt patricii hujus urbis. Ante hac morem induxerant, ut advenientes peregrinos aere emungerent, praetextu boni adventus. Nos vero post strenuam pugnam tantum obtinuimus,


page 38, image: s038

ut edicto a supremo Regio Intendente Dn. de Civito abrogaretur, sicque nostro incommodo posterorum nostrorum commoda procuravimus. Plura praesens, quando convaluerit frater Casparus, qui omnes salutat. Vale cum fratribus et Magno Rhodio. Monspelii 28. Sept. 1641.

Thomas Bartholinus.

EPISTOLA XI. De Lucentibus. THOMAE BARTHOLINO. Patavium.

SIlentium diuturnum haud aegre fero, de animo in me tuo ita certus, ut ad quaevis me paratum merito tibi polliceri debeas. Silentii interim narrata occasio nonnihil displicuit, non forte tam lautitiae elegantiori advenientium, quam immodestiae Montispessulanae adscribenda. De itineris superato taedio et obtentae Academiae Patavinae commoditate vobis gratulor: ubi jam sex meos nepotes in felici studiorum stadio alacres pergere gaudeo: omnesque ac singulos bonis ominibus prosequor. Laetor in Galilaeum te incidisse, solertem rerum sublimium pervestigatorem.


page 39, image: s039

Argoli quoque mihi grata fuit mentio: cujus tractatum de Crifibus et diebus Criticis demum, post varios itineris errores, dono H. Fuirenii nostri accepi, et jam ante Ephemerides a Janssonii ministro comparavi. Lucis in recente agnina carne splendor, discursu tuo illustratus, forte in memoriam mihi revocabit nonnulla, quae de rebus lucentibus collecta et annotata habui, sed non sine magno et dolore et damno Majo superiore incendio meae Bibliothecae selectissimae perierunt. Vale et ad omnem animi tui et voti quoque mei sententiam vive felicissime. Cl. D. Rhodium amice saluto, et de misso de Acia doctissimo tractatu gratias ago. Hafniae 28. Martii 1642.

T. amantiss. Avus

Thomas Finck.

EPISTOLA XII. De carnibus in macello Monspessulano splendentibus. FORTUNIO LICETO. Bononiam.

ALienum nec a tua dignitate, nec meo cultu, vix unquam putarim, ut fama vultuque tibi omnium ore clarissimo hactenus ignotus


page 40, image: s040

intimioris et stupentis animi devotionem calami obscurioris ductu adumbrarem. Suasit atque a non repugnante obtinuit Viri, ad famae aeternitatem fato et virtute coelis aemula jamdudum destinati, humanitas ab omnibus, praesertim, quem inter tuos esse voluisti, nostro Rhodio, usque adeo depraedicata, ut non hominem Licetum animo concipiam, sed divinioris conditionis mortalitatem divina quadam mistura felicissime temperatam. Nec aliud loquuntur immortalia ingenii exemplo carentis monumenta, quibus hactenus nunquam silendum Nomen posteritati nobisque commendasti, et antiquorum, quotquot tulit aetas prisca, majestatem unus vel superasti, vel pari splendore adaequari docuisti. Debet enim aeternumque debebit Latium, felices illae Musarum sedes vix prisci splendoris umbram assequentes, quod solus fere veterum innocentiam sustentaveris, et morituris Musis salutaris quidam Apollo illuxeris. Non noctem his, sed aeternam lucem ominor, si duraturo seculis Liceti nomine ad superorum invidiam diutius fatorum venia labentem alioqui chorum sustentent. Huic animam lucemque debent, quae veterum silentium vel temporum imperiosae vices veluti quadam nube nobis


page 41, image: s041

subduxerunt. Hoc lumine Natura Parens lucet, quae antea propriae quidem, sed obscuriori luci inter lucem tenebras obduxerat, ut coelorum terraeque mirandae facies ex hoc lumine, quod habent, mutuentur et niteant. Patere igitur, seculi nostri lumen, ut, quem Latii amor illustrium, inter quos primus Licetus, fama huc ex Arcto evocavit, vel minimis splendoris tanti radiis illustretur. Lumen quidem aliquod, sed alienum, adduxi; quod ex te lucem vel merebitur, vel impetrabit. Lumen carnis agninae est, quod me interprete lucem poscit. Annus propediem vertitur, quum in Monte Pessulano praesente me omnis mactatatorum caro in macello venum exposita clarissima locis obscuris luce emicuerit, tam bovina, quam ovilla, adhuc ab excoriatione calens, stellarum instar luminibus hinc inde, maxime tamen circa partes membranosas et pinguedine tectas, distincta, aliquot dierum decursu eandem luminosi faciem summo Doctorum stupore servavit, donec a putredine in obscurum colorem terminaretur. Agitabat visae rei novitas spectantium ingenia diversis conjecturis, et me transeuntem ad ejusdem historiam pellexit, quam sine judicio tuo, utramque hic paginam facturo, in lucem


page 42, image: s042

prodire non passus sum. In lucis causa haeremus ambigui: Te arbitro nostram conjecturam vel stabiliemus, si probaveris; vel exilio mulctabimus, si secus suaseris, cui in arcanis Naturae ingeniosissimum pectus informavit summum Numen. A putredine recentis carnis lucem non ausus sum deducere, quum hanc demum illa eripuerit, et arbitrer in corporibus putredinem non tam inducere lucem, quam educere, seu manifestare ante tectam. Nec in perspicuitate cum Aquapendente acquiescere potui, quae lucem externam supponit, quam velut in speculo repraesentet, in carne nostra non observatam. Difficile quoque est intellectu, qua ratione octo dierum spatio unius externi luminis haustu illaesum lumen exhibere potuerit, quod ad subjecti illuminati moram metimur. Accedit, eandem perspicuitatem in aliis omnibus pari modo habentem vix seculo quovis lucis vel tantillum explicare. Ab immoderato haustu matutini roris deduxerunt, me interrogante, ipsi Laniones, non improbabiliter, ut videbatur, quia et aquam marinam illustri nocte saepe saepius lucere observavi, et pari luce veluti stellarum res quasvis immersas distinguere. Unde autem in aquis lux? An a salsedine? An stellarum,


page 43, image: s043

huc tamen non pertingentium, refractione? Nisi fallit conjectura, et in aquis et carne nostra lux apparens ab insita quadam repetenda, quam ubique est observare, praesertim in oculis multorum animalium, insectis aliis, et igne. Jam autem insitae lucis originem novisse, Apolline interprete opus est. An a prima creatione? An luce per Universum dispersa, a Platone Mathematicisque plerisque probata? Res utrimque dubia, et nisi a Te scivero, nusquam sciam. Omnia vero tuum exspectant judicium, quo firmata in publicum prodibunt. Enimvero dubitare de hac tua promptitudine vetat infinita orbi jamdudum probata scientia, pari in Natura Musisque promovendis conjuncta voluntate, quam bono literarum omnium fato in Te veneramur quotquot excelsae mentis conscii sumus. Perge ad aeternitatem felicissime grassari, et Musis nostris innocentissimis fave, quae par aevum tecum metientur, uniusque defectu deficient, quo salvo florent. Neque diutius patere privari orbem literatum reliquis ingenii sublimis monumentis, quae premuntur fortunatis latebris. Hactenus Licetum vix orbis complecti potuit; jam vero, ut animi pectorisque magnitudinem ostendat, ipse orbem fortunato includet,


page 44, image: s044

anuloque terminabit, quem in sui obsequium duraturo cultu formavit. Nimium quam Musis timerem, si felicissimo hoc anulo in crepundiorum locum exponendas signares. Exponantur licet, hoc signo ceu vinculo Parenti restituentur. Absit omen, ex anulo utriusque potius felix conjugium et aeternos amores aestimabimus. De anulo quum narraret non ita pridem Cl. noster Rhodius, Liceti calamo accuratissimo ducendum, spem una fecit non dubiam ex occasione anulorum, Aureum Serenissimi Danorum Principis cornu cingentium, novam Emblematum ejusdem cornu explicationem hoc Oedipo divino adjunctum iri, quo promisso excitatus, quum de secunda auctiorique editione Dissertationis Aureae brevi proditura nuperis ad me literis perscripserit Excellentissimus Autor D. D. Olaus Worm, Affinis meus aeterno obsequio cultuque venerandus, stupendae Antiquitatis nostrae non parum interesse rebar tam Illustrem Interpretem acclamari. Quarc ut serio in has Antiquitatum partes descendas, nomine curiosi orbis obnixe rogo; quo etiam de tanto Nomine sibi nostra gratuletur vetustas. Quodsi novam exactissimi ingenii explicationem brevibus in chartam conjicere non dedignaberis,


page 45, image: s045

novo summi sideris lumine Dissertationis recudendae tela enitescet, et inter aurea inventa pares tuas cogitationes Reipublicae literariae addictissimus Autor quamprimum reponet. Vale, omnis aevi summum decus, publicoque bono diutissime superstes, hunc ama, qui aeternitatem Nominis tui serio colit. Raptim Venetiis 28. Febr. 1642.

Thomas Bartholinus.

Impress. Utini 1646.

EPISTOLA XIII. De iisdem carnibus splendentibus Responsio. THOMAE BARTHOLINO. Venetias. FORTUNIUS LICETUS B. A.

SPlendidarum in obscuro carnium mactatorum animalium, in Montis-Pessulani macello recens abs te visarum, causa physica, vir eruditissime, non immerito doctiorum insignis illius Academiae fatigavit ingenia, teque nunc excitat ad sui productionem e Naturae latebris in apertam lucem Orbis Literarii; quod ea sit praestantiorum mentium indoles, in ardua niti. Gratias interim tibi maximas


page 46, image: s046

habeo, quod admirabilis hujus eventus me participem facere volueris, mihique doctas tuas conjecturas de causa ipsum promovente communicaveris; quae me plurimum delectârunt, vel eô nomine, quod mirifice consentiunt cum iis, quae pridem disserui de consimilis effectus paricausa circa Lapidem (Litheos. cap. 47.) Bononiensem itidem in obscuro fulgentem. Quare tecum sentio, fulgorem illum carnibus non inesse a putredinc, tum quod recens mactatis et excoriatis ante putredinem iste splendor inesset: tum quod, ingruente vel incipiente putredine, statim ab iis fulgor ille recederet, degenerans in furvum colorem. Itidem tibi non suffragari nequeo, constituenti, carnes illas ab ambientis perspicuitate lucem hujusmodi non induisse; qui norim, perspicui proprium esse, non illuminare quicquam, sed illuminari ab alio lucido praesente. Caeterum, si perspicuitatem in concreto sumpserit noster Abaquapendente, (de oculo cap. 4.) jam una nobiscum philosophatus esse videtur, qui causam propositi referimus in roridam substantiam intra corpora brutorum affatim nuper ingressam; nam ea substantia, utpote secundum praedominium aerea et aquea, corpus perspicuum est: perspicuorum vero corporum,


page 47, image: s047

maximeque puriorum, propriam conditionem esse, naturalemque proprietatem, ut, quomodocunque coacta densataque fuerint, illico fulgidam naturam induant; nos et Alberti (2. de an. tr. 3. c. 12.) Magni testimoniis, et pluribus tum argumentis, tum etiam experimentis fuse comprobavimus in Litheosphoro (cap. 47.) nostro, et alibi de Novis Astris et Cometis (lib. 3. cap. 9. 10. et 11.) agentes; quas iis locis videre poteris: non enim huc frustra transferenda fuit in epistolam illa longior theoria. Sic ergo censeo, bestias illas ante, quam mactarentur, nocturni et matutini roris plurimum hausisse, non solum per cutis poros angustiores, verum etiam per augustiores tum narium, attrahentes aeris roridi magnam copiam in pectus inspiratione continuâ; tum oris, comedentes herbas et frondes puro crassiorique rore madidas: Quae quidem substantia roris uberior intra corpus ingesta, et partibus potissimum lentore pinguedineve suffusis adhaerescens, nec non ab ambientis frigore post lanienam, efflatô calore cum spiritibus, condensata, facile splendescere potuit ad plusculos dies in obscuro: Quod evenit etiam agninae carni dudum observatae Patavii, de qua sic Hieronymus Fabricius Abaquapendente


page 48, image: s048

in suo tractatu de Oculo visus organo, (cap. 4.) Annô 1592. quô tempore Christi redivivi solemnia celebramus, tres Romani juvenes, studiosi et nobiles, agnum emerunt, ejusque partem ipso Paschae die comederunt: quod supererat, appensum (ut fit) quodam loco servarunt: atque eo noctu quum venissent, candelarum specie complures illius agni partes collucere viderunt. Itaque agnum ad me miserunt, quem quum in loco obscuro contueremur, carnem et adipem tantum argenteô quodam splendore nitere animadvertimus. Simulque observavimus particulam hoedinae carnis, quae illam attigerat, itidem splendore perfundi. Quod si etiam aliquis easdem carnes digitis contrectaret, agninas, inquam, aut hoedinas; statim digitis ejus splendor adhaerescebat, nec digitis modo, sed et faciei, et cuivis denique corpori, quod contrectaretur vel oblineretur. Neque id ego unus, aut domus mea, verum etiam plerique cives Patavini conspexerunt. Jam igitur carnem eô splendore et nitore invenimus, qui caeteras carnes et corpora similiter afficeret. Notabatur, quod quamvis caro esset splendida, non autem diaphana: attamen quum splendor apparebat, videbatur etiam quasi diaphana,


page 49, image: s049

ita ut cum illo splendore conjungeretur perpetuo diaphanum; quamvis re vera diaphanum in diurno lumine non appareret. Praeterea in diurno lumine prorsus delitescebat dictae carnis proprium lumen; quod sicuti in obscurissimis tenebris splendebat: ita sensim et sensim, accedente diurnô lumine, obscurabatur splendor. Observatum itidem est, splendidam maxime eam carnem esse, quae contactu mollis persentiebatur, id est, durum subjectum aliquod non habebat; quod erat indicium, diaphanum aereum ibi adesse. Hoc idem observatum est in vesicula quadam aere plena. In summa, ea pars, quae ad candelae lumen perspicua erat, tota in tenebris erat luminosa. Quae vero caro, propter ipsius profunditatem aut os subjectum, opaca erat, sine lumine in tenebris permanebat. Haec ille. Quibus aperte constat, carnem in obscuro splenduisse, quae perfusa foret humidô, aereô pingui seu roridô, seu roridae substantiae naturam consimilem habente, perspicuam nempe, quae coacta tenuem ac imbecillam lucem contrahit, aptam in tenebris effulgere; quum in clariori diei vel cerei lumine nequeat obtutui suum splendorem ostendere, visumque movere ad sui fulgoris aspectum, quod oculus,


page 50, image: s050

vehementius motus a vividiovi splendido, leves impulsus imbecillioris lucidi non animadvertat, neque sentire valeat, quos in tenebris percipit immunis et quietus ab effectione majori. Sed in vividiori lumine substantia rorida carnibus infarcta sub ratione perspicuae cernebatur, quod naturâ suâ perspicua foret; et perspicuum, Aristotele (2. de an. tr. 68. 69.) doctore, visibile sit, non secundum se, sed beneficiô luminis, a praesente lucido sibi utcunque communicati. Quoniam vero eadem substantia fuit una et lucida, et diaphana, potuit in tenebris ut luoida spectari, sed in lumine majori, minorem ipsius lucem obfuscante, non nisi ut diaphana conspici potuit: ita sane lampyrides per aera volitantes, quae simul ventrem habent lucidum et coloratum, noctu spectantur lucere, non inspectô colore, qui visum non movet in (2. de an. tr. 67. seqq.) tenebris; at interdiu coloratum ventrem obtutui repraesentant, non lucidum, quod imbecilla lux in validiori die sit inconspicua. Denique vero lux in illis carnibus, tam Patavinis, quam Monspeliensibus, in atrum colorem, dum gliscente putredine dissolvi dissiparique coepit ea rorida perspicuaque substantia purior, quae folâ concretione splendescere potuit in


page 51, image: s051

obscuro. De hac eadem re Magnus Albertus ait (2 de an. tr. 3. c. 12.): scias omnia illa esse lucentia, in quibus spissatae, et quasi calcatae, continuantur partes subtiliores diaphani; et ideo lucet ignis, quando est spissus; sicut apparet in flamma, quae spissa est, et subtiliorum et nobiliorum partium. Non autem ignis lucet elementum simplex, sed pure diaphanum est, ob summam sui raritatem, quâ visum terminare non potest: quia perspicuum purioris naturae sola sui condensatione mutatur in lucidum. Sic ignis elementi portio quomodocunque condensata resplendet in cometas non raro, novaque sidera; quemadmodum latius explicavimus in (l. 3. c. 12. et 4. de Lucer. ant. c. 34) opere de novis Astris et Cometis, et alibi. Id ipsum ostendimus (3. de no. astr. et co. c. 11.) de puro illo supremo aere, qui suapte naturâ perspicuus, ubi contingat eum ab aliqua causa cogi atque densari, protinus emicat in cometam novumque sidus: Quapropter non est, ut roridus humor ille condensatus habere sumereque sibi dicatur lucem aut a salsedine, aut a siderum refractione, aut aliunde quam a propria natura perspicui puri, quae solâ condensatione vertitur in substantiam lucidam. Non aliter in coelo diaphanae


page 52, image: s052

partes a lucidis, quae stellae dicuntur, solâ raritate dissident. Sic ignis, in propria sphaera propter unam raritatem pure perspicuus, adeoque non lucidus, quacunque de causa contigerit ejus aliquam portionem cogi atque densari, protinus emicabit in corpus lucidum. Verum enim vero nec abnuero (quod latius confirmavi pridem in eodem volumine cap. 48. de Lapide Bononiensi) si posueris, illam substantiam roridam intus haustam ab animalibus et eorum carnibus excoriatis adhaerescentem, primum illuminari lucisque novum habitum ab ambientis quantulocunque lumine concipere: quem fulgorem sibi conservet ad plusculos dies, quousque compacta permanserit. Quare non unâ ratione mihi tecum apertus fere consensus est, in proposito de splendore carnium mactatarum in macollo Monspeliensi. Tuum erit, meas illas contemplationes in Litheosphoro, librisque de Novis Astris et Cometis, deque Lucernis antiquorum reconditis, intueri, qnibus conjecturae tuae mirifice consentire videntur.

Ad explicationem postea vetustiorum Emblematum Aurei Cornu Danici quod attinet, equidem in meo Volumine (cap. 36.) de Anulis Antiquis hujuscemodi rem ago


page 53, image: s053

paulo diligentiori dissertatione: cujus summa est, Cornu magnum ex auro puro fabrefactum fuisse jussu Regis antiquissimi apud Cimbros, non in alium usum, quam ad tentandum Praesidum vigilantiam in regendis provinciis, nec non popularium integritatem in abstinentia a furtis; ideoque projectum expositumque fuisse pretiosum cimelium in bivio Ripensi sine custodia. Simulacra vero in eo formata censeo nihil aliud indicâsse, quam optimi Regis Danici mores, et attributa tum belli tum pacis tempore, Regnum sibi subjectum bene gubernantis, et universam Rempublicam prudenter ac juste semper administrantis. Quam opinionem ex apta singulorum Emblematum explicatione confirmo, distincte quibusque particulis eorum examinatis; inclyti Wormii diligentiam suspiciens, et ab ejus placitis non admodum discedens, etsi non semper iis adhaerens.

Haec ea sunt, vir eruditissime, quae festinanti calamô potui nunc occupatissimus elegantissimae Epistolae tuae respondere; in qua sicut ego non sine rubore legi laudes ingentes, quibus me supra meritum ornare voluisti: sic enixe rogo tuam humanitatem, ut ista mea levidensia responsa boni consulat; etsi minus


page 54, image: s054

respondentia tuae forsan exspectationi, laudibusque summis mihi tam late tributis. At vero qualiscunque sim, velim pro certo habeas, me semper ad tui vota victurum. Vale Musarum delicium, et me tui studiosissimum amare ne cesses. Dabam Bononiae IV. Nonas Martii. MDCXLII.

Impress. Utin. 1646.

EPISTOLA XIV. De perspicui condensatione in lucidam substantiam. FORTUNIO LICETO. Bononiam.

EMinentia illa ingenii stupendi dona, et mentem ad perfectissimae Ideae normam formatam, quamvis jam ante admiratus sim, et dignâ aestimatione venerari didicerim, nuper tamen ex literis tuis, nihil nisi eruditionis summae radios spargentibus, tanquam in speculo non ficto, pressius introspicere, Musarum Vestrarum benignitate, dabatur. Implevi spem, quam dubiorum Naturae Artisque Secretorum exspectatio excitaverat, id assequutus, quod ab unius tantum arbitrio totum dependebat et judicio. Tibi autem in dati responsi doctissimi gloriam me totum vindicabo,


page 55, image: s055

aeternoque officiorum obsequio, quas tibi devinxisti, rudiores nostras Musas sistam, si dignas judicaveris tantae admissionis, qui cum Diis tantum conversari ex animi magnitudine consuesti. Securiori animô esse jubet coelorum conditio, et Divorum indulgentia, quae ad felicitatis suae partes diversorum hominum sortes, inaequali licet ponderc aestimatas, non raro disponit. Nam et Divinitatis consortium ingreditur Vulcanus, quamvis claudicans, et Mercurius, licet servili conditione obscurior, Deorum nuncia perfert. Nec in eo summorum majestati ibimus detractum, si inferiorum interpellatione, diverso, grato tamen, diverticulo seriora distinxerimus. Quippe ex diverso imparium congressu utriusque robur et eminentiam metimur, quae inter aequali sorte definitas res necessario latet. Fuit hoc, fateor, quod ad iteratas scribendi vices male repugnantem induxit. Tandem repeto expeditiori gressu, cujus jam dulcedincm salutari haustu sum expertus: et, nisi fallor, eo usque impressa vestigia calcabo, dum vel me dulcedinis sensus, vel fontem salubrium aquarum scaturigo deficiat; quorum hoc quidem impossibile, illud nunquam sperare praesaga suturorum mens dictat: Elegantissimas super


page 56, image: s056

Aureum nostrum Cornu conjecturas mecum Orbis doctior mirabitur, ubi desiderato jam omnibus operi Antiquitatum Danicarum Auctor Excellentiss. Wormius noster brevi prodituro adjunxerit. Inprimis applausum merebitur Hieroglyphicorum ad vitam et res praeclare gestas Regis Frothonis III. ejus nominis, cui magnitudo rerum contra Sclavos, Norvagos, Hunnos, Suecos, Finnos, Britannnos et Hibernos, felicissime et cum triumpho gestarum, Magni nomen grata posteritas dedit, commoda restrictio. Id tamen dubium me versat, num ad mentem Aegyptiorum et Romanorum haec Patrum nostrorum Emblemata exponi possint, quum sine dubio ut scientiae, ita scientias occultis notis tradendi modi, maxime differentes fuerint, eô praesertim aevô Nativitatis Christi, quô imperium in Cimbros nostros Frotho Magnus obtinebat. De usu obscurior res, opinionum diversitate. Quidam in Patria eruditus, in sacrificiis Deorum veterum Danorum usum assignavit, nullâ, ut ipse in iterata editione Clariss. Wormius deducet, veri specie. Nec dubitare ausim, firmioribus rationum aut conjecturarum momentis te ductum, Virorum Maxime, ut ad tentandam subditorum abstinentiam expositum


page 57, image: s057

Cornu figuratum induxeris, quanquam id aureô hamô piscari rarô exemplô videatur, quum alias in rebus vilioribus suspectorum animos soleamus feliciori astu explorare. Usum, quem ipse Auctor assignavit, bellicum vel venatorium, adstruere videtur Cornu aliis itidem figuris ornatum inter Turcarum spolia et manubias in splendidissimo Magni Ducis armario Florentiae a me observatum, cujus descriptionem accuratam et delineationem, Wormio mittendam, indies exspecto. Ad Carnis visae lucem tuô lumine clarissimo ambiguus viarum deductus in limine haereo, et ingressum foras patentem interiores adhuc tenebrae impediunt. Ad perspicuitatis condensationem ut alias luces, ita etiam hic luminosi corporis originem cum Peripato judiciosissime adstruis. Quomodo autem id fiat aut fieri possit, vix apud ullum reperio. Non dubito, quin perspicuitatem non utramque, sed indefinitam, seu illam, quae visum omnem transmittat, intelligant Auctores; quia de altera determinata et figente nullum dubium, quae in se et sua natura lucem abunde habet et ostentat. Nec in eo controversiae cardo vertitur, an perspicua indeterminata lucem ab extra recipere possint, tanquam in


page 58, image: s058

subjecto; quum id natura medii indicare videatur et confirmare. Verum hoc est, quod nos angit, utrum perspicuum nudum lucem ex se generare possit per sui condensationem? Varia sunt, quae dissuadent. Quum enim ex se et in se perspicuum lucem non habet, ut docet aperte Aristoteles lib. 2. de Anima, quia indifferens esse debet tanquam medium aptum recipere utrumque, lucem tenebrasque. Confirmat Alhazen 2. opt. c. 2. propos. 55. expresse inter lucem et perspicuum distinguens. Innuit denique ipse Excellentiss. Vir in erudito de Lumine Commentario, et Litheosphori cap. 49. nullam ab interno principio lucem assignans: ex condensatione, seu arctiori unione partium extensarum quomodo lux nova consurget? Nihil agit ultra vires et principia, nec effectus causâ suâ nobilior esse potest. Quae causa est, quare ex condensatione perspicui indifferentis non aeque tenebrae oriantur, quam lux? Quae deniquae ratio ex aere, tanquam primo perspicuo, condensato lucem promet? Condensatur non raro aer arctissime in regionibus nostris in angustis bombardarum et tormentorum cannulis, a quo cum vi erumpente sonitus quidem oritur, lucis ne tantillum. At ex condensatione


page 59, image: s059

aeris et nubium fit tonitru et alia meteora lucentia: fateor, sed ex condensatione sola nihil, nisi una sulphurea et materia quaedam accendi apta cogatur: adeoque lucem quidem exprimit latentem, non generat ex densitate, imo unit dispersam et congregat quum apparet, ut in ignis elemento raro et disperso, quod facta luminosorum corporum copulatione arctiori, non solâ perspicui condensatione, lucet et videtur. A diaphaneitate expansi condensata stellas lucemque emergere ingeniosum videtur commentum, cui Sacrae paginae fallere nesciae reclamant, quae Verbo Dei lucem factam ipsis mundi initiis docent. Positô tamen, in exordio Rerum ex condensatione factam, legem in natura creata jam et constituta inducet nullam. Lux semel creata omnia implet, et in specierum varietate diffunditur: imo multiplicatur, ut ex Litheosphori cap. 47. didici. Quanto faciliori igitur negotio ad insitum aliquod roris lumen, in omnibus fere corporibus conspicuum, splendentis in obscuro carnis lucem derivamus? quam ex perspicuitate densata aegre salvabimus. Sed te praesente ita ineptire volui data operâ, ut ex Sapientia tua et Magno Ore mei ingenii tenuitatem temperarem, adderemque,


page 60, image: s060

quod vix, praeter te, ulla seculorum experientia docebit. Hanc si vel tantillô calami ductu, pro more, qui solus potes, auxeris, duraturô obsequiô cultuque in aeternum Nominis Tui et Virtutum studiosissimum obstringes. Vale, digna Heliconis anima, publicoque bono serior coeli incola mortalitatem exple. Scripsi, Amicô instante, Patavii, die 26. Martii 1642.

Thomas Bartholinus.

Impress. Utin. 1646.

EPISTOLA XV. De lucis ortu ex condensatione perspicui. THOMAE BARTHOLINO. Patavium. FORTUNIUS LICETUS B. A.

IMpar ingentium tuarum laudum oneri, quod imponere mihi voluit incomparabilis humanitas ista tua, V. Cl. verecundô silentiô nunc eas occulens atque deponens, venio statim ad responsa Quaesitorum abs te recens propositorum. Ad Aurei Cornu Danici Emblemata quod attinet primum, mihi sane dubium non est, ea potuisse more priscorum Aegyptiorum condi, non solum quoniam


page 61, image: s061

Aegyptiaca monumenta vetustissima producta fuerunt in omnes mundi plagas; verum etiam, quia Frotho Rex eloquentiâ celebratur a magnis (Joan. et Olao M. Episcop. Upsal. et Sax. Gram. lib. 4. et 5.) Historicis septentrionalibus; qui Starchaterum etiam literis et armis insignem ante Christi Domini natalitia testantur: ut passim legitur in eorum voluminibus. De usu vero Cornu Aurei maximi, propter magnitudinem atque figuram inepti bellicis et venatoriis casibus, abunde tractavimus in opere de Anulis (cap. 36.) Antiquis. Nec isti compar in proposito potest esse Cornu longe minus, et viliori materiâ conflatum, solisque venationi dicatis iconibus a Turcis Olyssiponensi Regulo Principique dudum ablatum; quod ibidem fuse probamus. Quam commentationem ex illa eruditione non est ut huc afleram. Sed ad theoriam splendidae carnis deveniendum, et in ea latius exspatiandum censeo. Tu quidem recte non ita facile recipis, perspicui condensatione corpus lucidum oriri, modum inquirens, quo condensatio lucem pariat in perspicuo. Bene sentis, egisse me de perspicuo interminato, quod visum transmittat, seu potius, per quod ad visum ulteriora visibilia speciem


page 62, image: s062

sui visibilem transfundunt in Peripato. Caeterum nec absolute dicendum, determinata perspicua sine dubio in se et sua natura lucem abunde habere et ostentare: namque perspicua determinata plurima nihil omnino lucis habent in se, nihil ex sua natura luminis effundunt: etenim perlpicuum non aliunde terminatur, quam ab opaco vel permisto, vel forinsecus apposito; permistio quidem opaci cum perspicuo gignit corpora colorata; de quibus (de Sen. et sen. c. 3.) Aristoteles ita: Luminis igitur natura in determinato perspicuo est: ipsius autem, quod in corporibus, perspicui ultimum, quod quidem erit utique aliquid, palam est: quod autem hoc sit color, ex accidentibus manifestum. Et mox: Perspicuum ergo, secundum quod inest corporibus, inest autem plus aut minus, in omnibus colore facit participare. Quoniam autem in extremitate color, hujus utique extremitas aliqua erit. Quare color utique erit perspicui in corpore determinato extremitas. Et re vera color omnis enascitur ex opaci atque perspicui ab eo terminati permistione. Colorata vero corpora, perspicuum determinatum in se habentia, lucem ex se non habere nec ostentare, planum est; quum tenebras non exstinguant,


page 63, image: s063

nec in iis omnia cernantur; quod lucidorum omnium proprium est. Appositio vero forinsecus opaci perspicua terminare quidem, sed in iis lucem ullam non parere, constat evidenter in vitreis crystallinisque speculis, pone bracteatis hydrargyro; quae nullam in se lucem inde sortiuntur, nec in tenebris posita lumen ullum ostentant naturâ suâ. Sed lucent ea solum perspicua terminata, quibus cum exigua opacitate multa perspicuitas inest in materia purissima, et valde defaecata; sic lapilli pretiosi plerique fulgent in tenebris: de quibus Isidorus in (l. 16. c. 9. et seqq.) Originibus post Plinium: (l. 37. c. 2.) Sic in quibus inest ignis praedominium cum aliorum elementorum puritate; siquidem (1. meteo. c. 4.) Aristotelis observatu singulorum elementorum partes aliae sunt magis, aliae minus purae; quum ignis inter omnia elementa purissimus habeatur et maxime (2. de gen. t. 12.) sincerus, ut etiam terra procul a contrariis; ille ob maximam sui activitatem aliena consumens; haec ob maximam sui densitatem non ita facile patiens, et ob qualitates vividiores facile repugnans. Quaecunque corpora mista constituuntur ex elementorum partibus purioribus et maxime defaecatis, cum debito ignis


page 64, image: s064

praedominio, illa sunt omnia lucentia, ubi debitam consistentiam atque densitatem sortita fuerint; etenim lux est qualitas fixa in corpore denso, quam raritas extinguit atque dejicit in perspicuitatem. Sed elementa sincera puriora diaphana si concreverint, aqua quidem et aer in substantiam albam, lucidae satis affinem et utcunquc lucidam; ignis autem in lucidam maxime splendidam commutabitur. Coeli vero partes diaphanae primum densitatis gradum adeptae candicant in duas albas nubeculas illas, quae sempiternô gyrô circa polum antarcticum volvuntur apud Indos: at ulteriorem condensationis gradum sortitae micant in lucidissima sidera tam glabra, quam crinita. Certe nemo non novit, vel ex (1. meteo. su. 3. c. 2.) Aristotelc, tum et aquam arctius condensatam, in albam glaciem grandinemve, nec non in candidam crystallum converti: et aerem inspissatum puriorem in albam nubem mutari, hancque ulteriori condensatione vi frigoris ingentis ac repentini concedere in candidiorem nivium substantiam: tum et albedinem candoremque luci naturam affinem obtinere, ac esse veluti lucis quoddam rudimentum; nam in nocturnis horis per loca nivibus obsita gradientes, itinera


page 65, image: s065

reperiunt utcunque lucida, et minus obscura, quam iter agentes per vias nivibus expertes; qui tenebricosiores valde calles inveniunt. Caeterum inter ea mista diaphana puriora, quae praedominium ignis obtinent, locum habet in rebus inanimis quidem ros; in animalibus autem spirituosa substantia calidi naturalis insiti; quod propterea nuncupare consuevit (de vit. et mor. cap. 10.) Aristoteles ignem, ab elemento praedominante, nam oculorum orbitae, caeteraeque partes in animali viventes, eô calido praeditae, fulgorem quendam vitalem prae se ferunt et ostentant oculis adspicientium; quo splendore morte privantur omnino, degenerantes in lividum atrumque colorem, dissipatâ prorsus igneâ substantiâ fulgidoque spiritu calidi nativi, qui non remanet in cadavere, sed evanescit, nisi lentore quopiam extrinsecus impactô contingat aliquantisper in eo detineri praeter ordinarium naturae cursum. Roris etiam naturam non parum ignis participem esse, demonstrat et ejus origo temporibus regionibusque calidioribus (1. meteo. su. 3. c. 1.) et facultas alvi solutiva; nam comedentia frondes et fructus rore madentes animalia, ventrem sibi fluere statim experiuntur: et auctoritas insignium


page 66, image: s066

Medicorum, Avicennae, Mesues, et Averrois: nec non et natura mellis atque mannae, quae species quaedam roris existunt, et habent calidum temperamentum ab ignis insigni participatione. Quum autem certo constet, ignem rarioris materiae vel non lucere penitus, sed esse naturae perspicuae interminatae; cujusmodi reperitur super aerem in propria sphaera; vel aegre tenui luce multô diaphanô diluta conspici, qualem ignem fatuum, inter meteora locatum, esse novimus, qui non solum lucem, sed etiam caliditatem habet imbecillimam, unius ob raritatis culpam; etenim qualitates omnes in subjecto densiori sunt actuosiores, in rariori debiliores erga sensum. Recte proinde corpora puram substantiam apud nos obtinentia cum ignis praedominio, si rara fuerint, lucida non sunt, sed interminata diaphana; quae, ubi densitatem acquisiverint, lucem contrahunt. Assentio tibi quidem, in eo controversiae cardinem non verti, an perspicua indeterminata lucem ab extra recipere possint tanquam in subjecto, quod in natura medii indicare videatur et confirmare. Verum, quod ais, te angere, utrum perspicuum nudum lucem ex se generare possit per sui condensationem? censeo non omne perspicuum


page 67, image: s067

nudum, sed puriori materiâ constans, et cum ignis debito praedominio, apud nos per condensationem induere lucem, et ex se lucem emittere. Nec obstant objecta: nam ab Aristotele (2. de an. t. 69. 70.) quidem accipio, perspicuum indifferens esse debere, tanquam medium aptum recipere tenebras pariter et lumen: sed ideo dicendum non est, perspicuum ex se et in se lucem non habere simpliciter; nam eam actu quidem non obtinet, sed potestate; dum vero condensatur, lucem actu statim adipiscitur, quâ splendet obtutui; lux etenim qualitas est, quae consequitur densitatem in materia pura et ignea; raritate diluitur ac exstinguitur. Alhazen autem in loco citato (l. 2. c. 2. prop. 55.) scribens, corporis diaphani non esse colorem neque lucem, nostrae positioni non refragatur, quia agit ipse de corpore diaphano simpliciter, et adhuc absolute perspicuo, quod a lucido contra distinguitur; at ipse non negat ullibi, corpus diaphanum purum per addensationem mutari posse in corpus lucidum; imo satis hoc innuit ibidem asserens, diaphanum secundum se videri non posse, at contractâ densitate videri, proindeque coloris ac lucis utcunque particeps fieri. Verba viri sunt: Et


page 68, image: s068

diaphanitas corporis diaphani non comprehenditur a visu, nisi quando fuerit in eo spissitudo quaedam, et fuerit diaphanitas ejus spissior diaphanitate aeris interjacentis inter visum et ipsum. Si autem fuerit in fine diaphanitatis, non comprehendit visus diaphanitatem ejus: et non comprehendet nisi illud, quod est ultra ipsum tantum. Et quum in eo fuerit quaedam diaphanitas, comprehendetur a visu propter illud, quod est de spissitudine in eo; et diaphanitas ejus comprehendetur ex comprehensione illius, quod est ultra ipsum. Scilicet diaphanum rarum, purâ substantiâ constans, est omnino invisibile; densitatem acquirens redditur visui conspicuum; et quantum de densitate conquirit, tantum amittit de perspicuitate, simul et acquirit de colore candido, si fuerit a praedominio aqueum, ut crystallus, vel aereum, ut nubes: de luce vero splendidiori, si fuerit igneum, ut anthraces lapilli, et id generis mista lucida: quae dum adhuc aliquid in se perspicuitatis obtinent, visui spectantur ut lucida, simpliciter ac secundum se; verum visus ea cernit sub ratione perspicuorum, seu comprehendit eorum perspicuitatem, respiciens visibilia corpora, seu colorata, seu lucida, ulterius collocata,


page 69, image: s069

quae per horum perspicuitatem proprias species visibiles ad oculum demandant. Quae fuit ipsissima Alhazeni sententia. Quod vero subdis, me in commentario de Lumine, et Litheosphori cap. 49. nullam perspicuis corporibus ab interno principio lucem assignare, paulo distinctius explicandum est: nam inprimis ego distinxi lucem a lumine, quod eam posuerim qualitatem fixam et permanentem in corpore lucido, lumen autem qualitatem aliam ab illa fluentem, seu genitam in corpore diaphano, tanquam lucis imaginem speciemque visibilem: ita dicens in opere de natura et efficientia luminis (l. 2. c. 1.) Proprie tamen loquendo viri doctiores, et omnium maxime Latinae Scholae proceres Luminis vocabulô radium omnem a luce prognatum intelligunt, sive immediate ab eo producatur in perspicuo interminato, sive illo mediante generetur per refractionem reflexionemve, vel in superficie densi cujusque corporis sub nomine splendoris; vel in propinquo perspicuo extra radios per repercussionem appellatam, tenebras arcentem, ac umbras opacorum corporum in se admittentem, sub titulo claritatis. Et sane lux in corpore lucido manens proprie non est lumen, quia


page 70, image: s070

lumen (2. de an. t. 69.) Aristoteli definitur esse actus corporis perspicui secundum quod perspicuum; cujusmodi non est corpus lucidum, cujus actus formaliter est lux. Sed in Litheosphoro citato (cap. 49.) nullam ab interno principio lucem assignavi perspicuis, naturâ suâ gravitatem ac densitatem habentibus, ut aquae aerique; contra tamen censui de perspicuis levibus, et neutris; quae, quomodocunque densentur, ex se statim lucida fiunt, ut ignis et coelum. En ipsissima verba mea: Dicimus deinceps, corpora pure perspicua densa sine opaeitate tam congenita, quam adventitia, triplicis esse naturae: gravia nimirum, levia, et neutra: gravia sunt aqua pura seu limpida, et aer (4. coel. t. 29. 36. et seqq.) simplex condensatus in nubem: levis est (4. coel. t. 29. 39.) ignis in sua sphaera, ubi condensari potest, si majorem in molem augeatur, quam ut sub raritate nimia contineri valeat in proprio loco sursum simpliciter, ut alibi probavimus in opere de (lib. 3. cap. 12. 14.) Novis astris et cometis: neutra corpora sunt coelorum partes diaphanae; quas (lib. 5. cap. 59. 60. seq.) ibidem motu locali condensari posse confirmavimus. Profecto corpora pure perspicua, densitatem habentia in coelo, de se


page 71, image: s071

lucem habent sibi congenitam, quâ fulgent in speciem cometae, vel novi sideris, ut ibi similiter (l. 5. c. 57.) ostendimus: quam quidem lucem adepta sunt a suo genitore per modum habitus indelebilis a sua substantia, ut nigredo in corvo et Aethiope, consequens ejus formam substantialem ac essentialem temperaturam. etc. Et mox addimus ulterius, corpora perspicua a praedominio, cum ingenita sibi quapiam opacitate, recipere posse in se novam lucem a generante, velut habitum essentialis formae suae sectatorem; sic flamma, quae fumus (2. de gen. t. 28.) ardens est, lucem habet sibi congenitam ab ortu, per modum habitus, qui ejus essentiam consequitur; et ideo ipsam eandem lucem totâ sui duratione retinet, vel absque principio illo productivo; a quo ut formam essentialem in ortu suo, sic eâ formâ mediante suscepit omnia consequentia talem formam; ac propterea lucem sibi connaturalem. Unde clare patet, me perspicuis quibusdam addensatis ab interno principio lucem aliquam assignâsse, nimirum coelestibus, et a praedominio igneis ac levibus: nullam vero solum gravibus, ut aeri et aquae. Modo ros ille, qui resplenduit in carnibus obscurô loçô sitis, perspicuum corpus extitit


page 72, image: s072

cum multo praedominio ignis, tum ratione sui, tum ratione spirituosae substantiae innati calidi, quam sibi penitus implexam lentore suô prohibuit, ne statim a cadavere per mortem abscederet in habitus insensibiles dissipata, sicuti fieri consuevit in aliis carnibus, cô glutinô roris destitutis. Quod insuper quaeris, Vir Cl. Ex condensatione seu arctiori unione partium extensarum quomodo lux nova exsurget? Cogita, non omnes formas, accidentales pariter ac substantiales, inesse cuicunque materiae, sed singulas propriae, quod ait Aristoteles, cui (2. de an. t. 24.) videntur in patiente et disposito activorum inesse actus (tex. 26.), unius cujusque enim actus in eo, quod potentia existit, et in propria materia aptus naturâ est fieri. Quin et animadverte cum eodem Aristotele, (8. meta. t. 10.) formas esse, sicuti numeri sunt, ad invicem subordinatas, ut in subjecto quaedam praesupponat aliam veluti dispositionem et apparatum ad sui productionem. Quum itaque corpus perspicuum igneum summae raritatis, dispositionem obtinet ad lumen a praesente lucido suscipiendum, non tamen dispositum est ad lucem induendam, quia lux in subjecto suo densitatem postulat, quum lumen esse valeat in subjecto raro;


page 73, image: s073

quumque densitas ultima dispositio sit ad lucem in perspicuo igneo et aethereo procreandam: profecto formam ignis atque temperaturam igneam in materia quidem rara consequitur perspicuitas, in addensata vero lucem consequi necesse est; quemadmodum formam aeris in materia rara diaphanitas, in densata magis color candidae nubis; et formam aquae in materia rara similiter perspicuitas, in addensata vero candor grandinis atque crystalli passim consequitur. Concedam tibi plane, nihil agere ultra suas vires et principia; nec effectum causâ suâ nobiliorem esse valere: sed haec non sequuntur, si posueris perspicui substantiam addensatione in lucidam cogi atque mutari; tum quia substantialis forma corporis ignei nobilior est accidentali formâ lucis, quam per condensationem in sua materia producit: tum quia densitatis proprium est terminare visum in objecto; quare non agit ultra suas vires atquc principia corpus diaphanum igneum, dum beneficiô formae suae substantialis, insitique temperamenti, undecunque conquisitâ condensatione qualitatem lucis induit, quâ visum terminat, exuens qualitatem indeterminati perspicui notae deterioris. Dum insuper inquiris, quae causa sit,


page 74, image: s074

quare ex condensatione perspicui indifferentis non aeque tenebrae oriantur quam lux? Dicimus perspicuum interminatum, quod indifferens appellas, ubi fuerit corpus igneum, densatum fieri lucidum, quod formam ignis in materia densa lux necessario consequitur; quae propria qualitas est densioris ignis: ubi vero fuerit corpus aereum, et aqueum, condensatione candidum fieri; quod tenebrosum fuerit, si lucidum corpus aliud praesens non extiterit. Quinimo tenebrae sunt privatio luminis, quare utrumque hoc oppositorum aptum natum est fieri in eodem subjecto perspicuo interminato; non opponuntur autem tenebrae luci proprie, sed lumini, ut ait Aristoteles (2. de an t. 68. 69.) Dum igitur perspicuum interminatum condensatione lucidum evadit, amissa natura perspicui, non potest esse tenebrarum subjectum: quae solum in perspicuo indefinito reperiri possunt ob absentiam lucidi; quo praesente lumen in eodem perspicuo gignitur, et exstinguuntur tenebrae. Quod ultra quaeris: Quae denique ratio ex aere, tanquam primo perspicuo, condensato lucem promet? condensatur non raro aer arctissime in regionibus nostris, in angustis bombardarum et tormentorum cannulis, a quo


page 75, image: s075

cum vi erumpente sonitus quidem oritur, lucis ne tantillum: Inprimis eam solutionem habet; quod falso supponitur aer esse primum perspicuum: etenim primum perspicuum est aether; secundum ignis ille simplex in sublimi; tertium aer; quartum aqua; quintum corpora mista diaphana: Nisi dicamus perspicuitatem esse communem qualitatem in omnibus istis, quorum in ratione diaphani nullum est altero prius, quod videtur velle Philosophus inquiens (loc. cit.): Perspicuum autem dico, quod est quidem visibile, non autem secundum se visibile, ut simpliciter dicam, sed propter externum colorem. Hujusmodi autem est aer, et aqua, et multa solidorum; non enim secundum quod aqua, neque secundum quod aer, perspicuum est: sed secundum quod est natura eadem in his utrisque et in perpetuo illo, quod sursum est, corpore. Lumen autem est actus hujus perspicui, secundum quod est perspicuum. Potentia autem, in quo hoc inest, et tenebrae. Lumen autem ut color est perspicui, quum est actu perspicuum ab igne, aut hujusmodi, quale quod sursum corpus; etenim huic aliquid inest, unum et idem. Quod si recensens perspicua primum meminit aeris Aristoteles, non respexit ordinem


page 76, image: s076

naturae, sed servavit ordinem doctrinae, qui est a notioribus nobis. Deinde falso supponitur, ex omni perspicuo condensato, quamobrem et ex aere coacto, lucem promi: non enim hoc asserui; sed lucidum evadere dixi perspicuum aethereum et igneum, ubi condensetur: ex aereo vero et aqueo perspicuo per condensationem posui non vere lucem promi, sed luci valde similem atque finitimum colorem album in nube, nive, grandine, glacie, crystallo. Deinceps autem in regionibus tuis Danicis, et aliis borealibus aer ab intenso frigore, quando condensatione deperdit perspicui qualitatem rigetque, condensatur in candidam pruinam, nivem et glaciem: quia et ante tantam concretionem addensatur in consistentiam vaporis albi, quapropter ibi noctes esse clariores consueverunt, et aptiores observationibus aethereis astrorum, ut ex inclyto tuo Tychone patet, qui Venusiam insulam Uraniburgumque in ea sibi delegit ad observationes Astronomicas admirabili felicitate peractas. In angustis autem bombardarum tormentorumque cannulis si aer condensatur in Dania rigente frigore brumae, certe non aliâ ratione fit, quam in cavernis montium, antequam densetur in aquam, coactus


page 77, image: s077

in vaporem nubosum albidum. At apud nos e tormentis bellicis cum vi non erumpit sonitus absque luce micantis flammae statim e pyrii pulveris incensine genitae. Nisi forte memineris tormentorum, quae sine pulveris illius incensione disploduntur, locô pulveris ventum impetuose jaculantia, prius repleta coactissimô aere, cui, data repente via, cum ingenti sonitu per fistulam exitus est; at sine luce, tum quod aer ille coactus non est vere condensatus, at arctatus tantummodo pristinam perspicuitatem retinens, tum quod etiam non luceret, sed alberet solum, si condensatus esset. tum quod in exitu liberum et amplum in locum latus raritatem pristinam acquirit, cum qua non lucem sed perspicuitatem obtinet. Quod adjungis: At ex condensatione aeris et nubium fit tonitru, et alia meteora lucentia, fateor; sed ex condensatione sola nihil, nisi una sulphurea et materia quaedam accendi apta cogatur; adeoque lucem quidem exprimat latentem, non generet ex densitate: imo unit dispersam et congregat quum apparet, ut in ignis elemento raro et disperso, quod factâ luminosorum corporum copulatione arctiori, non solâ perspicui condensatione lucet ac videtur.


page 78, image: s078

Id habet quidem, in quo tibi consentimus, tonitrua fulminaque fieri non ex aeris condensatione sola, sed ex ignita materia coacta. Non tamen concedimus, omnia meteora lucentia sic oriri; nam inter ea ponuntur, quae sine fulmine ac tonitru coruscationes plerumque fiunt aere sereno, veteribusque dicuntur comminationes, aut risus Vulcani et Vestae, per solam condensationem aut exhalationis igneae, aut portionis elementi ignei vi deorsum trusae coelorum rotatione: in quorum generatione sane lux de novo gignitur ex condensatione, non autem exprimitur antea latens; quia lux praesens latere non potest, quum sit summum atque primum visibile. Quinimo, sicut adversus Anaxagoram et Empedoclem edisserit Aristoteles, (2. meteo. c. ult.) simile est, ac si quis putet, aquam, et nivem, et grandinem, inexistentes prius, posterius excerni, et non fieri; velut ad manum faciente semper concretione unumquodque ipsorum: eodem enim modô et illa concretiones, et haec excretiones existimandum est esse. Quare si altera horum non fiunt, sed sunt: de ambobus eadem congruet ratio. Sicut ergo vere generatur aqua, et nix, ex condensatione varia nubis; et grando ex condensatione aquae,


page 79, image: s079

in qua non praeexistebat; ita vere generatur lucidum corpus ex condensatione perspicui ignei, in quo non actu praeexistebat. Nec in ignis elemento raro lux inest actu; namque nullibi forent nocturnae tenebrae; etenim quae luminosa corpora sunt in igne raro et disperso, quae visus aciem subterfugiant? nonne scintillae ignium exilissimae visui conspicuae sunt? dispersa quidem exilissima corpora lucida conspicientur sub multorum lucidorum exilium, congregata formabunt unum corpus lucidum magnum, at nihilominus visui conspicientur sub utroque statu: quum autem ignis elementum ob maximam raritatem sit omnino perspicuum invisibile; ubi vero contigerit ejus aliquam portionem addensari, statim effulgeat oculis sub specie lucidi; certum est, lucem vere generari per condensationem rari perspicui; non autem praeexistentem dispersam esse prorsus inadspectabilem, unitam vero et congregatam apparere visui. Quod addis: a diaphanitate expansi condensata stellas lucemque emergere, ingeniosum videtur commentum, cui sacrae paginae fallere nesciae reclamant, quae Verbo Dei lucem factam ipsis mundi initiis docent: hoc, inquam, non me tangit neque turbat, qui non egi


page 80, image: s080

de sideribus mundi coaevis, dum corum generationem ex condensatione perspicui constitui; sed de novis astris. Verum enimvero, nec utcunque ponens astra mundo coaeva per addensationem perspicui creata, reclamantes habet sacras paginas, quae Verbô Dei lucem factam docent ab initio mundi: primum enim lux illa Verbô Dei condita fuit primô die creationis ante stellas omnes, quae postea die quartô, ut aperte constat legenti Mosen (Gen. 1.); deinde vero Verbô Dei facta fuit lux, et unaquaeque stella, sol insuper, et luna, ut et alia cuncta, nam alibi legitur, (cap. 9.) Tu Deus fecisti omnia Verbô tuô, scilicet imperans voluntate, non manibus operans. Quare ut hominem fecit de limo terrae, jubens illico limum in humanum corpus configurari: sic in verbo suo lucem primo fecit, imperans diaphanas coeli partes raras illico densari in corpus lucidum; quam sententiam esse SS. Patrum admonet Pererius inclytus asserens (1. in Gen. cap. 1. v. 3. nu. 74.), Beda in suo Exameron, Ugo de S. Vict. 1. de Sacram. Mag. Sent. lib. 1. et ibid. D. Bonaventura, aliique complures Scholastici: et Nicol. de Lyra, et Tostatus in com. suis super hunc locum Genes. arbitrantur primam


page 81, image: s081

illam lucem non fuisse solem, sed corpus quoddam lucidum ad similitudinem densae lucentisque nubis in superiore parte mundi, videlicet in qua postea sol est positus, quod circum densiorem materiae partem, quae medium mundi locum complectebatur, in orbem conversum dierum et noctium vicissitudines efficiebat. Erat enim lux illa perquam tenuis, et languida atque imperfecta: talis nimirum, ut inquit Beda, qualis est lux solis in aurora, priusquam sol appareat supra nostrum horizontem, non habens vim calefaciendi, nedum vivificandi. Ex illo autem corpore lucido postea quartô die formatus est sol amplioris praestantiorisque lucis additione: jubente Deo scilicet illud corpus nubosum ulterius condensari magis in substantiam lucidiorem. A qua sententia non recedit (4. de Div. nom. c. 1.) Areopagita, neque (1. p. 0. 67. ar. 4. et q. 70. a. 1. ad 2.) D. Thomas; ast eam profitentur, etsi cum aliqua variatione; quorum opinionem recipit (loc. cit. num. 76.) Pererius. Verba D. Thomae sunt: Sic ergo oportuit ordinem divinae sapientiae manifestari, ut prima inter opera distinctionis produceretur lux, tanquam primi corporis


page 82, image: s082

forma, et tanquam communior. Et mox: Quia dies non potest esse sine luce; unde oportuit in prima die fieri lucem. Et infra (q. 70. 1. ad 2.): Si autem lux primô die facta intelligitur lux corporalis, oportet dicere, quod lux primô die fuit producta secundum communem juris naturam, quartô autem dieattributa est luminaribus determinata virtus, etc. Dionysii verba sunt (4. de div. nom. c. 1.): Lumen mensura est atque numerus horarum, dierum, totiusque nostri temporis, lux enim ea est, etiamsi tum forma certi corporis carebat, quam divinus ille Moses primos etiam illos tres dies nostros definisse ac distinxisse commemorat. Atque ut omnia ad se convertit bonitas, primaque ea colligit, quae dispersa sunt. Quare consentance sacrae Scripturae et orthodoxis doctoribus dicitur, a Deo primum verbi sui jussu creatum fuisse coelum diaphanum rarae substantiae purae, sed tenebrosum, ob lucidi corporis absentiam: primoque die jussisse lucem fieri, factamque fuisse per condensationem quandam perspicui coelestis, at die quartô, jussione simplici quoque condensasse magis adhuc eandem substantiam utcunque lucidam, atque distinxisse in lucidiora corpora


page 83, image: s083

solis, lunae, stellarumque caeterarum; in quibus compactioribus remansit eadem corporis aetherei materia naturaque, non corrupta, sed magis compacta; densata quidem primô die, sed ulteriorem gradum densitatis adepta in quarto, lucidiorque satis effecta. Quod insuper addis: Positô tamen, in exordio Rerum ex condensatione factam, legem in natura creata jam et constituta inducet nullam: resragantem habet D. Thomam, et Mosen; ille namque scribit (1. p. q. 67. ar. 4.): Sicut autem in cognitione proceditur a communioribus, ita etiam in operatione; nam prius generatur vivens quam animal, et animal quam homo, ut dicitur in lib. de generat. (lib. 2. c. 3.) animalium. Sic ergo oportuit ordinem Divinae sapientiae manifestari, ut prima inter opera distinctionis produceretur lux, tanquam primi corporis forma, et tanquam communnior. Unde constat, eandem similemve legem esse in operando Creatoris et naturae creatae, quantum ad ordinem effectuum producendorum. Sed inter easdem esse paritatem quandam etiam in natura rerum effectarum, constat ex Mose scribente (Genes. 1.): Et vidit Deus, quod esset bonum, et ait: Germinet terra herbam virentem et facientem semen, et


page 84, image: s084

lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita. Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Nonne nunc etiam terra creata de se passim germinat herbam virentem, et facientem semen, lignumque pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen est in semetipso super terram? nonne prima illa stirpium creatio de terra, Creatoris opus, legem certam dedit, quâ terra post creationem germinat assidue cuncta plantarum genera? cur ergo creaturae lucis negandum est, quod creaturae terrae atque vegetabili competit? Subnectis: Lux semel creata omnia implet, et in specierum varietate diffunditur, imô multiplicatur, ut ex Litheosphori cap. 47. didici. Quanto faciliori igitur negotiô ad insitum aliquod roris lumen, in omnibus fere corporibus conspicuum, splendentis in obscuro carnis lucem derivamus, quam ex perspicuitate densata aegre salvabimus? Ego vero primum concedere non possum, lucem semel creatam omnia implere; nam si de luce prop ie dicta sermo est, ea solum inest in lucidis


page 85, image: s085

corporibus; non implet opaca neque diaphana, quae lucidis multo plura sunt: sin agas de lumine, solis inest perspicuis a praesente lucido; non implet opaca, neque perspicua presenti lucidô carentia, neque lucida proprie cuncta. Deinde concedo quidem, vaporem in aere nostrate, quia perspicuus est, praesente sole, vel igne, lumen in se admittere continereque, sed vapor iste non est omnia corpora, nec absente lucidô diu continet in se lumen haustum ab eo praesente. In Litheosphoro citato posui, corpora pleraque fulgere in tenebris, quod imbiberint vaporem utcunque lumine perfusum; sed observavi, vaporem non nisi densatum, et igneae naturae participem emicare, splendoremque suum corporibus impertire variis, quibus implicatur. Nec accipere valeo, rori cuicunque lumen aliquod insitum esse, quod etiam in omnibus fere corporibus conspicuum sit; quia noctu stirpes multô rore madidae non lucent hilum ejus beneficiô in tenebris lunae silentis, multaque corpora pariter latent obscura nocturnis in interluniis tenebricosis. Quare veriorem censeo positionem, probatamque satis, carnium Monspeliensium, et forte Patavinarum, splendorem in tenebris nocturnis non aliunde fuisse,


page 86, image: s086

quam ex rorida substantia multa et pingui condensata, cui plurimum admistum fuerit insiti spiritus calidi nativi, praepediti a glutine roris viscidioris carnes illas infercientis, ut antea satis explicavi.

Haec in praesentia mihi sub calamum venerunt, egregie Vir, tibi respondenda, quae velim tuae menti satisfaciant, et Amico tuo, ad cujus instantiam literas alteras istas ad me dedisti. Vale, et me ama. Dabam Bononiae XV. Calend. Maji, M DC XLII.

Impress. Utin. 1646.

EPISTOLA XVI. De foemina ex imaginatione gravida. PETRO SANCHIO. Monspelium.

LIterarum tuarum momentum expendenti mihi id tandem occurrit, quod Reipublicae nostrae literariae dudum erectus quisque expetiverat. Serius quamvis, propter ambages, ut videbatur, partibus fidi pararii functae sunt, quas elapsi anni ultimo ad nos expedivisti, morâ tamen stupentis animi desiderium et votum non parum auxerunt. Purpuram gratissima colorum specie adumbrarunt, splendoremque,


page 87, image: s087

quem praesens admiratus eram, in longius provectum digna tantis meritis facie stiterunt. Terrarum vestrarum felicitatem ex Tua metior, renatamque, me absente, ingeniorum fertilitatem tuae purpurae, qua orbis oculos et vestrorum perstringis, grata debebit posteritas. Ad antiquam enim majestatem jam resurgent Musae vestrae Pessulanae, vel in aeternum de exilio conquerebuntur. Te Duce et Actore haec peragetur fabula, quam non semel strepentium inanes conatus interruperunt. Innocentiam Veterum, et antiquam illustris loci dignitatem cum Collegis sanioribus tuere pro viribus, et feliciter in seculi nostri laudem serio vindica. Id quod erectis mentibus intrepide spondere ausim, qui de sincero tuo in Musas nostras illarumque alumnos animo tantum testabor, quantum proprio exemplo apud Vos didici. Nec minora sibi persuadent juvenum ad virtutem incitatae mentes, quae nescio qua inclinatione ad tui splendoris famam catervatim feruntur, et quasi occulto Divorum inspiratu sese ad vestra pulpita effundunt. Ego vero laudum Tuarum depraedicatione nunquam fatigabor, quas aliquando ad majus eveham, donec nos desideratum tempus copulaverit, et ad interceptam


page 88, image: s088

amicitiae usuram reduxerit Numinis favor. Interim non tacebit hic calamus merita tua, quae brevi in edenda Dissertatione de Luce Animalium, amicorum suasu et impulsu in itinere conscripta, leges clarius et intueberis. Operosius ibi de carne vestra lucente acturus sum, de qua occurrunt multa, quae dici deberent. Unum est, quod dubiam diu mentem exercuit, de quo praesens egissem, nisi ab aliis revocatus fuissem. Prodiit nempe Parisis 1631. typis publicis memorabilis sententia Parlamenti Gratianopolitani, in causa matronae cujusdam, quae filium peperit sine viro quatuor post ejus absentiam annis, sine alterius Viri consuetudine, qnam sentententiam Medici vestri Monspelienses et obstetrices dicuntur approbasse. Nominantur inter alios Medicos Monspelienses Hieronymus de Revisin, et Eleonorus de Belleval. Quid historiae veritatis subsit, ex Te scire desidero vestrarum rerum peritissimo. Suspecta enim mihi est narratio. De nostro Sena nihil intelleximus ejusve fato, de quo soliciti sunt amici communes, qui Te cum fratre utroque meo officiosissime salutant. Meo quoquo nomine eandem salutem Collegis Courtaudo, Belleval, Duranco, Riverio, nuntiabis. Reliqua in sequuturam brevi


page 89, image: s089

occasionem reservabo. Vale. Petavii Cal. April 1642.

T. T.

Thomas Bartholinus.

EPISTOLA XVII. Ad praecedentem Responsio. THOMAE BARTHOLINO. Patavium.

DUm superis placuit, laboribus nostris terminum imponere et velitationem Medicam ad tranquillum deducere portum, simulque compescere animos invidorum et malevolorum, ut coacti nobis reliquerint munus Regium et officium docendi in his partibus cum stipendiis, nulla major laetitiae ratio (coram Deo testor), quam quia tem vobis a longo tempore probatam et desideratam, et ad quam promovendam omni officio adfuistis; multum quoque dulcem et gratam futuram speravimus, opus vestrum magna ex parte; consentaneum igitur, ut ad vos dirigatut et vobis arrideat; mihique, quamdiu illo uti dabitur, integram relinquam vestrorum officiorum memoriam, et obsequii verum et interminabile desiderium.



page 90, image: s090

Carnis lucentis quam exposcis delineationem ex his partibus vix sperare debes; non habemus congruos artifices, nec attentos, et res vix bene fuit probata. De illa etiam graviditate quatuor annorum nihil credas; fabula est a nebulonibus inventa quaestus gratiâ. Quae de luce animatorum et aliis publicae utilitati ad tempus subtrahis, si communicare placuerit, gratissimum facies, et in eis mentem nostram lubenter aperiemus.

Res vestrae in aedibus nostris in tuto sunt, et tradentur, quando placuerit, vestro nomine petenti. Interim Terogo, Vir Doctissime, et etiam amantissimum fratrem Casparum ac Socios nobis cognitos, ut me tanquam fidelissimum amicum et obsequentissimum amare velitis, et vestris mandatis adimplendis paratissimum credatis, et ego nusquam desinam excelsum tuum animum, magnam doctrinam, veram virtutem, palam profiteri, donec mihi aliqua suboriatur occasio ulterius et utilius inserviendi. Inter maximas artis occupationes Monspelii currenti calamo 1 Julii 1642.

P. Sanchius.



page 91, image: s091

EPISTOLA XVIII. De Danicis Hieroglyphicis in Cornu Aureo. THOMAE BARTHOLINO. Patavium.

TEmpcstive satis ad me delata est Clarissimi Liceti de Cornu nostro judicium. Quamvis enim in cudendis Monumentis occupetur Typographus noster, priores tamen tres tantum absolvit libros, in quarto locum obtinebit Cornu, cujus editionem, suadente etiam Rhodio, differam usque dum censuram Kircheri, numismatis Trojani apud Rhodium extantis delineationem, et cornu Florentinum a Te mihi promissum, nactus fuero. Caeterum vehementer mihi placet Liceti institutum, etsi videam eum in quibusdam a me dissentire, fundamentum enim suarum meditationum ex meis depromit, et illud, quod ego ad calcem tractatus mei aliis tractandum reliqui, opportune arripit. Docet suo exemplo, errare invidos ac morosos quosdam apud nos, qui palam profiteri non verentur, dignum hoc subjectum non esse, in quo horae aliquot perdantur, nec tanti esse, ut temporis ullam extrahat partem. Cum tantum Virum in hisce desudare intelligam, nunquam impensi


page 92, image: s092

laboris me poenitebit. Sunt haec, in quibus dissentire incolumi semper licuit amicitia, modo non injuriis, sed rationibus res agatur plausibilibus. Nolim igitur de dubiis, quae multa occurrere possunt, ei facessas negotium, ne irritatus ab incepto desistat et benevolentiam in vindicias convertat. Subditorum fidem hoc pacto a Frothone exploratam Saxo docet, loco ad calcem libri a me allegato, qui procul dubio Liceto de hisce cogitandi occasionem praebuit. Ad Hieroglyphica quod attinet, certum et ratum, quod nostratia cum Aegyptiis in multis non conveniant. Nec enim Capopos, Isides aut alia ejus generis monstra exspectabis. Sed ab animalium quorundam et rerum aliarum sibi familiarium proprietatibus multa sunt mutuati, ut docent adhuc apud nos extantia saxa et monumenta a me delineata. Sed quae mea sit de Danicis Hieroglyphicis sententia, siquidem in tractatu de Cornu pag. 49. 50. et 51. sufficienter, ut puto, exposuerim, hic plura non addo. Cumque talia sint, ut propter diversas quae eidem rei insunt proprietates, diversimode etiam explicari possint, ut de Schyticis ibidem docuimus, non mirum, si in diversas opiniones distrahantur interpretes. A me discedant alii


page 93, image: s093

probabilibus inducti rationibus: tantum abest litem ipsis sim moturus, ut gratiam potius debere me fatear, modo candide sine convitiis, ut Viros bonos decet, mecum agant, et humanae memores sint conditionis ad lapsum et errorem pronae. Florentino cornu accessionem nostro futuram spero insignem, non sine grata tui memoria, Kircheri praesertim si accesserit judicium. Huic enim Viro in hisce multum tribuo. Vale Hafniae 16. April. 1642.

T.

Olaus Worm D.

EPISTOLA XIX. De cornuto homine apud Thuanum. OLAO WORMIO Hafniam.

FEstinans nuper manus non pauca exclusit, quae ad judicii tui tribunal sistenda fuissent. Quare postliminio jam reversa officii debiti telam resumsit. Quid Liceto nostro Clarissimo de Cornu Aureo in mentem venerit, ea qua ad me perscripsit fide, retuli. Nihil vero ab illo tempore prioribus addidit, nisi commune gaudium, quod prodituri Monumentorum


page 94, image: s094

Tuorum Danicorum operis fama excitavit. Aliorum tamen doctiorum vota eo inclinant, ut separata in publicum exeant diversi argumenti monumenta, neve communi copula jungantur Monumenta cum aureo cornu; quam curam ego Auctori excellentissimo, cui facti sui et consilii ratio constabit, puto relinquendam. Faceta alia ingenia nescio quid de cornu aureo jocantur. Quia de cornibus nobis sermo est, sed alienis, nec a nobis possessis, cornutus quidam dubium mihi movit, a te facili negocio solvendum. Quum nuper Historiam inclyti Scriptoris Thuani volverem, incidi lectionis ordine ad librum Historiarum 123. ubi cornuti illius Fr. Troviluvii, circa annum Christi 1599. in Gallia oberrantis, seriem exponit; non dubitavi, quin ex eodem hoc auctore hauserit Emanuel Urstisius id, quod ad Fabricium Hildanum perscripsit, nisi aliter persuaseris prompte credituro. Neque scio, an hujus census esse velis, quod Abenzoar l. 1. Theisir. tr. 6. l. 2. c. 5. de quodam homine narrat, cujus dorso concretum os instar cornu, non ita tamen durum ut os naturale, surrexit; et quod de se ipso ibidem subjungit, natum sibi super dorsum os graviter molestum crassa vacuantibus


page 95, image: s095

pharmacis et emplastris dissolutivis ademisse. Quibus similia ex Ingrassia in aureo Tractatu p. 15. observavi. Quid porro cornu Ammonis apud Plinium, Gesnerum, et Agricolam sit, clarius nobis explica, quale in Museo suo asservat Fr. Calceolarius Veronensis, sicut testatur in edita Musei descriptione, Sect. 3. ubi inter rara alia Manucodiatam delineavit suis coloribus, sed sine pedibus conspicuam, quamvis pedes eam habuisse non inficietur, quales in illa visebantur, quam nuperis annis ex Belgio Tibi transmisi. De cornu illo Florentino per amicum Rhodii nostri refertur, quod non unum solum ibi sit, quod visum mihi, sed plura variis emblematis et literis antiquitatem sapientibus insignita, quae omnia accurate depicta quam citissime mittet conductus aere pictor. Ex ebore conflatum insigni opere variis animalium figuris per circulos distinctum idem narrat, cum hac inscriptione INFANTE DOM LUIGIS. Quamvis ille non bellico usui credit apud Turcas inserviisse, quod tamen incolae mihi retulerunt, sed potius venationi ex animalium serie conjectet. Quis Infans ille fuerit, ex vett. Annalibus et Historicorum fide diligenter interim investigabimus, donec proximus internuncius


page 96, image: s096

ipsa cornua depicta et descripta attulerit. Hisce diebus titulus libri cujusdam Anonymi nobis oblatus fuit, quo se probaturum jactat, chylum omnem immediate ex ventriculo ad hepar deferri, intestinis insalutatis. Quod de universo chylo an sit probaturus, valde dubito. Kircheri de Magnete Opus ad iter paratum habet Consobrinus Fuirenius, qui haec rariora semina per me transmittit. Ego quo minus paria faciam, pondere literarum impedior. Vale. Raptim Patavii 10. April. 1642.

T. T.

Thomas Bartholinus.

EPISTOLA XX. De eodem, et cornu Ammonis Responsio. THOMAE BARTHOLINO. Patavium.

DE Liceto nuper scripsi, gaudere me vehementer, quod Vir ille celeberrimus huic operi etiam manum admoveat, inprimis cum intelligam ad Regem Danum Hieroglyphica dirigere. Sunt haec ejusmodi, ut facile diversas admittant interpretationes, quod pag. 50. ingenue fassus sum et exemplo demonstravi.


page 97, image: s097

Quod reliquis Monumentis Danicis cornu hoc jungam, causas habeo praegnantes. Praeterquam enim, quod monumentum esse negare nemo possit, an Danicum, dubitare ausus est quispiam apud nos, qui docuit cornu hoc illud esse, quod Suantovith Idolum in Rugia manibus gestabat, de quo vide Saxonis lib. 14. Titulum detorqueant alii pro lubitu; quid intelligam res ipsa docet. Moros istos non moror. Cornutus ille Franciscus, cujus Thuanus meminit, is ipsus est, quem Urstisius delineat, sed a Thuano nequaquam historiam suam est mutuatus. Narrat enim loco a me allegato, se anno 1598. Parisiis eum vidisse, cornu tetigisse praesentibus D. Jacobo Feschio et discipulo suo Joanne Echenstenio. Rem eandem plures eodem tempore videre possunt, et diversimode delineare. Hic apud nos est Doct. Christianus Fabricius, qui eodem tempore Parisiis fuit ac eundem vidit. Abenzoaris locum tibi acceptum fero. Lapis, qui cornu Ammonis dicitur, a Plinio inter gemmas recensetur, sed perperam, ut mihi videtur, delineatur exacte ab Anshelmo Boetio a Boet. lib. 2. cap. 246. Mihi unus fuit, qui convolutum in spiram anguem exacte referebat, hunc Magnifico Dn.


page 98, image: s098

Cancellario p. m. concedere coactus sum, quod ab aliis persuasus esset, a serpentibus conflari et viribus stupendis pollere. Vereor, ne nimis tibi molestus sim cornuum Florentinorum delineatione. Quid Chylificus ille nobis apportet novi, expectabimus. Lacteas omnes ad intestina delatas nobis abrogabit prius, quam suum obtineat scopum. Henrico Fuirenio pro transmissis seminibus meo nomine gratias age; si quid ex iis enatum fuerit, eo ipse ad nos redux gaudebit. Audio enim, reditum ad nos anno sequenti moliri, Deus ipsum conducat ut salvum videamus. Quia non dubito, quin librorum et aliorum, quae apud nos aut rara aut nimis cara, praeclaram sibi sit comparaturus supellectilem, monere volui, Aldrovandi opera hactenus Bononiae excusa a Bibliopolis Amstelodamensibus hic vendi 80. imperialibus, quae procul dubio minori apud vos habebit precio. Kircheri Magnetem valde commendari audio; magno me beabit beneficio, si transmiserit, de precio, ubi ad nos redierit, conveniemus. Tuas laudes in praef. libri 7 Prax. Hist. decantantem Zacutum Lusitanum nuper vidi. Vale et Vige. Hafniae 5. Maji 1642.

T. Olaus Worm.



page 99, image: s099

EPISTOLA. XXI. De Unicornu Grönlandico. THOMAE BARTHOLINO. Patavium.

TUas 29. Maji datas 16. Junii probe accepi, ex quibus colligo, nondum redditas quas mense Aprili et Majo ad vos dedi. Interim quid tui causa egerim te intellexisse gaudeo: Cancellarii in Te affectum non desinam data opportunitate firmare. Solet namque quandoque, num a vobis literas habuerim, inquirere. Missum tractatuum tuorum ostendam catalogum, qui haud parum ipsum recreabit, tibique favoris dabit augmentum. De Unicornu essent forsan, quae tuo proposito inservire possent, tam icones, quam rerum momenta. Vidisti, quid de eo egerim obiter in Corollario ad Disputationem meam secundam Institutionum. Habui hic in manibus ac pro lubitu tractavi, et genuina sua magnitudine et proportione delineari curavi cranium integrum hujus animalis, cui illud, quod cornu vocant, adhuc inhaesit, cum tamen cornu nequaquam sit, sed dens, ut docuit [gap: Greek word(s)] et rationibus firmis evicimus. Frustulum ejus Pharmacopoeus noster a Reg. Majest. ipsi traditum, calcinatione, ut vocant, Philosophica (per


page 100, image: s100

liquoris calidi vaporem) praeparavit, cujus etiam mihi copiam fecit. Hoc in tenuissimas laminas resolvebatur, quod in cornibus ita calcinatis non contingit. In dente Rosmari et Elephanti idem experimur. Hujus animalis (Cete namque est) iconem, sed rudiorem, mihi transmisit Episcopus Islandiae Borealis Dns. Thorlacus Sculonius, qui cum glacie Grönlandica eo appulsum vidit. Minutissima cranii et dentis hujus rimatus sum, et fusius in praelectionibus de rebus in Museo meo extantibus descripsi, ac in icone Auditoribus ostendi. Est mihi frustum duarum librarum pondo, corii item particula, ex cranio ante dicto abrasa. Si omnia, quae observaverim et notaverim, hic exaranda essent, mediocris tractatus implerent chartas. Tibi, si Deus vitam et valetudinem concesserit, communicabuntur omnia. Vale. Hafn. 20. Jun. 1642.

EPISTOLA XXII. De Cornibus Florentinis. OLAO WORMIO. Hafniam.

COrnuum Florentinorum iconibus tandem potitus, hac levi vetustatis externae


page 101, image: s101

accessione auctiorem Tractatum vestrum proditurum non tam meo, quam Reipubl. literariae nomine gaudebo, quae ipso venerandae antiquitatis fulcro nisi sustentaretur, de brevi futura ruina metuerem. Atlante te salvam spero et auguror, qui ejus majestatem solus inter taciti seculorum silentii tenebras sustinuisti, eruisti primus. Loquetur posteritas grata, quod mordet invidentium livor. Novum seculo huic non est, omni aevo in canina familia usitatum, conatus majorum odisse, quos assequi per genii infelicitatem vel non posset, vel non vellet per ignaviam. Semper tamen inter tam sordidas mentes sublimius evecta virtus, ab aliis vel neglecta vel desperata, feliciter expedivit, tempsitque invidos, quorum miserae conditionis fatum sequuturum tempus deplorabit. Te, Virorum maxime, hoc nomine amant omnes et venerantur, quod seculum nostrum diutius latere non permiseris, quae a majoribus nostris effecta de illorum pariter et Tuo testentur ingenio. Ad testimonium non vocabo tot Belgii, Angliae, Galliaeque lumina, quae praesens vidi virtute et fama tua obstupescere. Quid sentiant de illa Italorum nostrorum delicata ingenia, Te non ignorare sinemus. Loquantur propriis


page 102, image: s102

verbis Kircherus, Ferrarius, Puteanus Eques, Licetus, Naudaeus, Viri ad aeternitatem dudum destinati, quorum de Cornu judicia publicis typis meditor submittere. Quid autem ad Cornu tuum haec Florentina? Ex opere impari dignitatem vestram aestimabit orbis. Deest enim his ex auro precium, ex Wormii genio lumen, ex antiquitate veneratio. Utrumque ex ebore formatum antea ex relatione fida scripsi. Auctor primus Rex, ut videtur, Lusitanicus, quem ex Historiis accepimus Barbariam reliquasque orientis plagas occupasse. Figurae insculptae ad venationem omnes tendere videntut, cui forsan primo destinata. In triremibus autem Turcicis a Magno Florentiae Duce occupatis vice buccinarum inflata ad pugnam incitarunt. Quo id tempore sit factum, expiscari non potui. Cornua ipsa vetustatem quidem ostentant, sed multis seculis non repetendam, quippe Equites venatoresque hinc inde depicti conspiciuntur calcaribus equos ad cursum incitantes, quae quidem calcaria non nisi posteriorum seculorum inventum est, quum antiquiores equos calcaneo solo concitarint, ut Antiquarii proponunt et Statuae Romanorum omnes demonstrant. Christianorum vero opus primum fuisse,


page 103, image: s103

sculpturae docent, quas et Mahometani et Judaei omni aevo abhorruerunt. Crux praeterea evincit signum expeditionis Christianae in Orientem. Insignia in altero Cornu eminentia Lusitanorum Regum propria esse, illius terrae gnari mihi retulerunt, quibus et Infantis titulus tribui solet, ut proprius. Alia ex defectu et Historicorum et Relationum de his referre non possum. Magnitudinem justam pictura ostendit, reliquaque fideli opera adumbrasse pictorem a me precio conductum testatur amicus Rhodii, cui id negotii datum fuerat. Licetus noster humanissimus nunquam rogare desistit, ut data per literas meas occasione Wormium officiosissime salutem, cum prompta affectus oblatione. Absoluto jam contra Galilaeum libro, typis brevi subjiciet Opus suum de Anulis, cujus Caput XL. cursim percurrens, multa egregia in laudem Antiquitatis nostrae et Auctoris Wormii deprehendi, cum doctissima Hieroglyphicorum enodatione parum a Tuis diversa. Corda novem totidem Cimbrici Regni Provincias (Süsseler dictas nobis) denotare arbitratur, nec consentit in explicatione Circulii Tertii, ubi per hominem alterum vulnerantem Aquilinarem poenam hoc argumento non significari


page 104, image: s104

evincit, quod et in abdomine ventrisque parte anteriori pluribus fissuris vulneretur, quum illa Aquilinaris tergum ejusque costas duabus tantum divaricationibus diviserit. Sed dubia res ut varias admittere solet interpretationes, ita unicuique de laude pari contribuit, quam nullus, nisi Diis iratis natus, Tibi derogabit auctori antiquitatis nostrae et unico defensori, cui in aeternum debebunt quicunque patrii amoris scintilla vel minima calent. Quo nomine quum publice me quoque devinctum testabor, domesticis beneficiis in praesens omissis, id restat a favore tuo impetrandum, ut patriam et me, lumine et affectu prosequaris pro solito. Vale Patriae decus, columen meum, et pro meritis senescentem orbem comitare pari aevo. Pat. 26. Jun. 1642.

T. T.

Thomas Bartholinus.

Impress. Hafn. 1643.



page 105, image: s105

EPISTOLA XXIII. Dubia quaedam contra Circulationem sanguinis. GUILIELMO HARVEJO. Londinum.

VIrtutum Tuarum memoriam coram recoluissem jam ante, si per fata licuisset, quae meritae famae addictum animum pertinacius remorabantur. Coram praestare quod non licuit, in absentem contuli, ne judicii aequitatem ex affectu temperatam superciliosi censerent. Ex scriptis nostris immaturis quantum Tibi et inventis certissimis pretii tenuior Musa statuat, aestimari velim a cordatis. Nec intra unius pagellae claustra mentis secreta circumscripsi, verbis et ore per omnium locorum, quae transii, campos liberius ea explicavi forsan quam felicius. Judices sint, quibus spectatoribus haec peracta fabula, quorum partim applausus merui, partim sibilos. Interim experientiae sacramentum dixi, cui stare et cadere firma propositione constitui, nisi sanam hanc mentem iniquiores superi pervertant. Tuum erit, Asclepiadum decus, ingeniosissima inventa eadem felicitate juvare, qua in seculi gloriam propalasti, de tanti nominis splendore in aeternum testatura. Plura quidem in re


page 106, image: s106

obscura cogitanti suggessit genius, quae ipse de facili expedirem, nisi anteferendam judicii Tui censuram praesumpsissem, cui hac parte primas defero partes. Varices in motu ordinario non raro mentem suspenderunt, et circuitum sanguinis in orbem aquae thermarum usus hisci locis frequens satis turvabit, quae in venosum genus assumpta tantum abest singulis horis cum sanguine recurrat, ut postridie demum vel longiori intervallo temporis per saccatum humorem, ut loquar cum Lucretio, excernatur. Si autem eodem cum sanguine cursu ferri cogitemus, qua ratione a totiens redeunte serositate illaesum a palpitatione cor servetur, ex Te sciam. Alias difficultates in edendis Controversiis Novis ex ingenio diluam. Sola me torquet Scribonii Largi sive experimentum sive placitum, qui Comp. 48. aeque incitari sanguinem venae in brachio animalis (i. e. spirabilis) ex ea parte quae super laqueum est, quam ex inferiore loco cum percussa est vena. Quod ne jurato quidem homini servo credam, si de larga effusione loquatur. Marcelli Empirici approbarem potius negligentiam, qui verba illa Scribonii omisit, forsan quia in antiquo ejus Codice defuerunt, vel eliminanda judicavit.


page 107, image: s107

Quid enim insolitae verborum ambages, sinceritati auctoris contrariae? Quid vena animalis? An spirabilis, quo sensu Tullio animalis vox venerat? An mobilis? Utrumque certe pulsantibus venis, ut eas veteres appellabant, ex aequo competit, imo jure potiori. Venae autem mobiles? Magnis nos difficultatibus expediret, si probatum daret. Sed de hoc non admodum laboro, quum motum nutritionis, attractionis expulsionisque ibi agnoscamus. Haec Tepraesente ineptire libuit, ut ex ingenii tui ubertate nostros lusus temperarem. Si devotum magnae famae animum et constantem veritatis amorem aliquo loco apud Te esse avido persuaseris, stimulum currenti addes et aeterno speratae humanitatis vinculo addictissimum obstringes. Vale Medicorum decus, publicoque bono immortalitatem extende. Raptim Pat. XIV. Jul. 1642.

T. T.

Thomas Bartholinus.

EPISTOLA XXIV. De pisce Illetif. OLAO WORMIO. Hafniam.

EXtribus, quas mense Aprili, Majo et Junio recte accepi, indefessum et solicitum in


page 108, image: s108

promovendis rebus meis studium Tuum satis intellexi, nec aliud mihi relictum, quam ut Tibi me meaque in aeternum consecrem. Revelata mihi presso ore servabo, dubia quamvis, vestrae tamen in me curae evidentia argumenta. Corollarium illud de Unicornu supposititio dudum meo autographo adjunxeram, et nunc gaudeo in eam rem mihi plura documenta suppeditata et iconem ejus extare apud vos, quam facile impetrabo ab eo, qui laboribus meis favet. Delineationem Unicornu Fridericiburgensis ab sororio meo, D. Jacobo Matthia, mihi spondere ausim, ex Anglia enim, Gallia et Belgio, expecto ab amicis, quae ibidem vel vidimus ipsi, vel servari fando accepimus. Aliquas Unicornuum species a Patre praetermissas diligenti lectione adjunxi, ut Bucampen Unicornem a F. Columna annotatum, Scarabaeum Unicornem, et alias. Quis autem ille piscis Illetif, in Indico mari frequentissimus, unum cornu gerens, de quo ex L. Romano Renodaeus l. 3. libenter edocerer, uti et de avibus Aethiopicis, quas Unicornes vocari apud Aelianum reperi. Ab Avo nuperis literis aliqua lucentium animalium documenta solicitavi, ut iis potirer antequam librum meum typis committam. Bononia


page 109, image: s109

quoque ab Aldrovandi haeredibus responsum expecto, an de his, ut fama est, aliquid in schedis reliquerit. Alia propter urgens Consiliarii munus refugienti impositum, in praesens differre cogor. Vale, et me ama. Patav. 7. Aug. 1642.

T. T.

Thomas Bartholinus.

EPISTOLA XXV. De cranio Monocerotis. THOMAE BARTHOLINO. Patavium.

NOvos honores Consiliarii ut tibi gratulor, ita ad majores in patria olim obtinendos aditum ut struant, ex animo voveo. Conatus tuos ut, quantum in me est, promoveam, iconem capitis unicornis cum dente, quod manibus hic tractavi et accurate per pictorem in debita proportione exprimi curavi, transmitto in arctiorem tabellam redactam Cujus haec erat ratio: Cranium ipsum mandibula inferiori destitutum, nullisque praeter magnum hunc praeditum dentibus, colore erat griseo nigricante, qualis ossium esse solet aeri diu expositorum et ad putredinem tendentium, inaequalibus


page 110, image: s110

variis foraminibus et protuberantiis praeditum, quibusdam in locis aequale et laeve, quibusdam scabrum, substantia ossis partim natura porosiore existente, partim a cutis particulis et fibris tenaciter ei adhaerentibus talis reddita. Figura triangularis ferme in longitudinem protensa. A vertice ad extremitatem proboscidis seu tenuioris ejus partis, cui dens inserebatur, duos exacte habebat pedes Romanos. Ab unius latioris processus, qui cilia firmabat et oculum dextrum muniebat, extremo ad ultimum processus, qui sinistrum tegebat, cranii latitudo erat pedis unius cum semisse. Ea enim parte latissimum erat. Hinc paulatim gracilescere et imminui cepit in extremum usque oris. Occipitium versus etiam paululum extendebatur, ibidemque a parte superiore ad inferiorem, eandem tenebat latitudinem, quam occupat linea ab una oculorum orbita ad aliam tracta. Occipitium in diametro pedem paulum superabat. Sed extremitas oris parte sinistra, cui dens inserebatur, pollicum erat trium cum dimidio; dextro latere, ubi nullus erat alveus qui dentem caperet, crassa erat unciam cum dimidia, substantia fungosa. Dens ipse integer non erat, sed tertia ferme sui parte mutilatus,


page 111, image: s111

quinque interim pedes longus, duos pollices si exceperis, crassitie inaequali. Baseos, quae fundum cavitatis seu alvei occupabat, diameter duorum erat pollicum, circumferentia sex cum dimidio. Hinc paulatim in ampliorem surgebat molem, usque dum cancellis alvei liberatus libere vagari cepit. Egressus alveum, in diametro tres ferme habebat pollices, in circumferentia octo. Diameter summitatis, cujus portio periit, pollicis erat unius cum dimidio, circumferentia quinque. Ex quo, quanta ejus desideretur pars, facile colligere licet. Figuram eandem obtinebat, quam reliqui omnes hujus generis. Multa mihi scribenda de eo supersunt, quae hujus chartae angustiae capere nequeunt. Vide quaedam hujus dentis experimenta apud Philippum Hechstetterum Obs. Med. decad. 5. casu 9. Aliquot ex animalibus, quae Tu ad classem Unicornuum refers, Rhinocerotis titulo ab aliis insigniri animadverto. Cujus generis est scarabaeus ille unico cornu praeditus, qui hoc anno, praeter solitum, frequentissimus erat in hortis nostris, ex quibus aliquos collegi, quos in Musco servo. Aldrovandus, et Ferrandus Imperatus, qui diligentissime eum delineavit, scarabaeum Rhinocerotem


page 112, image: s112

vocant. Ludovicum Romanum obiter pervolvi, sed quae de pisce Illetif ex Renodaeo adfers, apud ipsum invenire non potui. Si quis sit ejus generis a nostris, qui circa Grönlandiam stabulantur, non multum differre arbitror. Quod Aelianus lib. 17. c. 10. aves unicornes in Aethiopia nasci ait; de illa ave intelligendum arbitror, quam Indi Topau vocant, alii Rhinocerotem. Hujus accuratam descriptionem apud neminem adhuc videre licuit. Conjecturas quasdam proponit Aldrovandus lib. 2. Orinthol. cap. 20. Sed curiosis vix satisfacient. Ideam capitis ex transmissis picturis exhibet, sed quam ego hic tibi mitto, ad vivum ex ipso cranio, quod in Museo meo teneo, deprompta est, hoc autem ex India Orientali secum attulerunt mercatores nostri. Ex quo apparet, illud, quod cornu vocant, proprie cornu non esse, sed molliorem apophysin quandam, in eam, quam vides, formam a Natura effectam. Elegans alioquin rostrum est et mirum, coloribus, luteo, albicante, purpureo et nigro, pulchre variegatum, magnitudine spectabile, utpote quod pedem Romanum longitudine attingit, latitudine uncias quinque. In Historia Musei nostri accuratius illud descripsimus. Bizontes


page 113, image: s113

Unicornes in Borussia inveniri refert Erasmus Stella circa calcem lib. 1. Antiquit. Boruss. In Regno Basman unicornes esse docet M. Paul. Venetus l. 3. de Reg. Orient. c. 15. quorum tamen descriptionem apud ipsum si expenderis, per Unicornu Rhinocerotes eum intelligere videbis. Id etiam intelligendum venit de iis, quos in Regno Lambri conspici dicit. Quae de Lunariis et noctu lucentibus commentatus est Conr. Gesnerus, vidisse te puto. Fuirenium et fratres officiose saluta. Plura volentem et negotia publica et chartae retrahunt angustiae. Vale quam felicissime. Hafniae 26. August. 1642.

T.

Olaus Worm D.

EPISTOLA XXVI. De Circulationis Authore. JOANNI WALAEO. Leidam.

DIuturnioris silentii moram aegrius fortasse ferres, et culpandam censeres, nisi exemplo praeires, quo non raro mortalium animi capiuntur. Tanti tamen Viri memoriam crebrius ut recolam, suadet animus gratus, nec reformidat calamus hic, illius gloriae sacratus.


page 114, image: s114

Testes sint alii quibus, quod omnes miramur, laudare soleo, apud quos tantum absentis fama valuit, ut a me Epistolas de Motu sanguinis quasi precario impetraverint editioni Harvejanae adjungendas. Publici boni et famae Auctoris amans, libens sine invidia illorum votis annui, ut ex transmissis libri titulis vides, serioque a correctore obtinui, ut quam emendatissime prodirent, ad editarum exemplum, quod partim exscripsi ipse, partim exscribi curavi. Quid praestitum sit, commoda occasione ex transmittendis apparebit. Veniam autem meruisse me, qui concessi, et curiosos, qui avide eas expetiverunt, facile boni publici amantissimus judicabis. Loca ex Galeno, Hollerio, Laurentio, quia fallit numerus, Te non repugnante, omisi, quia nec angustior forma ista admisit. Loca Diogenis, Polybii et Platonis, pressius nobis indicabis. Ex Aristotele suo similia vestigia spondet se monstraturum Cl. Licetus. Caetera huc spectantia in aliud tempus differam. De luce Viventium Opus sub manibus crescit brevique lucem videbit, si tuis observationibus juveris, cui se Unicornu adjunget. De Ultrajectensibus scirem, cujus pretii sint et quanti illa aestimes. Si enim recte conjicio, ex nostro Borea venerunt,


page 115, image: s115

et literae Runicae in ea opinione me confirmaruut, quas ibidem olim legi exsculptas. De circulatione Harvejana secretum mihi aperuit Veslingius, nulli relevandum; esse nempe inventum Patris Pauli Veneti (a quo de Ostiolis venarum sua habuit Aquapendens,) ut ex ipsius autographo vidit, quod Venetiis servat P. Fulgentius, illius discipulus et successor. Hisce Vale, felicissime Batavorum Aesculapi, et me ama semper tuum. Scripsi Pat. 30. Oct. 1642.

T. T.

Thomas Bartholinus.

EPISTOLA XXVII. De Luce hominibus innata, et monilibus Orientalium. THOMAE BARTHOLINO. Venetias.

VOlupe mihi fuit, quod absentiae Tuae taedium, suavi literarum alloquio diluere potius, quam inutili silentio gravius infestiusque reddere volueris. Placet de lucis in animantibus vestigio, dignum eximia eruditione ingenioque Tuo [gap: Greek word(s)]. Mihi sedet, illius non vestigia solum animantibus inesse; sed


page 116, image: s116

promum condum, fomitemque etiam ipsum. Neque enim, ut cum Marone loquar,

--- oculis tantum micat acribus ignis;

Sed toto pariter corpore bene valentium lucidus nitor sese diffundit: quem cum vel momento subducunt morbi, quid aliud quam obscurare videntur nativum fulgorem, et

-- radios inter quasi rumpere lucis?

Causam optime patere tibi cum Philosopho scio, et [gap: Greek word(s)], puriorem in animantium penetralibes ignem. Igitur in contextu illo universi,

Largus uti liquidi fons luminis aetherius sol,
Irrigat assidue coelum candore recenti;

Sic in animantium corpore, a corde cum calore spiritus sese explicat coelestis, a quo tam teneris in genis, quam reliquo membrorum habitu splendor efflorescit. In recentius mactatarum pecudum cerebro, tenuius dissecto, nitorem aliquem luminis evidenter oculis usurpamus. Memini, cum catuli Hyaenae viventis pericardium discinderem, cor igneo quasi fulgore aliquantisper micasse, mirante, qui dissectioni favebat, Aloysio Cornelio Venetorum Consule. Abn Ismael Tograi carmina haud dum mihi comparavi, adeoque nec


page 117, image: s117

judicium de Poemate toto ferre possum. Distichon tamen, quod proponis, qualiscunque profectus meus fuerit, [gap: Greek word(s)] sic interpreter:

Cum eo quod divino decori et Palatio appropinquant avide
Cinctu et monili rubro incedit forma praestans.

An monile rubrum diverso a propria significatione sensu hic accipiendum sit, nolim asseverare. Mihi certum est, in pretio Arabibus, et Indis, Persisque colorem esse rubrum, ut etiam corallia rubra nobilioribus mercibus commutent, ad colli, brachiorum, manuum, pedum item in mulieribus, ornatum. [gap: Arabic word] de perizomate potius et cinctu intelligendum censeo, quam tunica, ut recte monet Lexicographus, deducta nominis ab [gap: Arabic word] radice, quae solutionem innuit rei adstrictae. Utuntur etiamnum foeminae apud Arabes taeniis, quibus et mitras capitis firmant, et angustant pectus, serici rubri intextu variegatis. Reditum utique tuum, si praeter invidorum


page 118, image: s118

voces alia non obstant, ex animo suadeam et exoptem. Neque enim illae vel nebulam spargere virtuti tuae possunt, vel debebunt obstare studiorum commodis. Summa, ferre voces malevolorum malim, quam fugere: denique si sapientiae magis monitum probas, [gap: Greek word(s)]. De Anatomiae editione, haud existimo typographum serio cogitare, qui in alia ordinanda officina jam totus est. Habeo gratias singulares de vino Cretico, quo nauseantem inter Anatomicos labores stomachum demulcebo. Vale felicissime, flos juvenum, et inter solidae doctrinae robora annes suaviter, ac perennes! Nob. Dn. Thomam Fuiren ex animo salvere jubeo. Dedi Patavio 26. Decemb. 1642.

Pr. T. deditissimus Joannes Veslingius.

EPISTOLA XXVIII. De Piscibus nonnullis lucentibus, et Ductu Pancreatis novo. THOMAE BARTHOLINO. Patavium.

LAboriosis Te expeditum muneribus gaudeo, mi Batholine, non quod honores


page 119, image: s119

tantos Tibi invideam, sed quod ad consueta scribendi officia ac studia privata Te paratum magis futurum videam. Utinam et ego, his solutus vinculis, amoenioribus vacare possem; at aliquantisper adhuc in turbis hisce mihi desudandum. Lubens audio, Bibliopolam vestrum Parentis Tui Anatomiam velle recudere: Sed vix credo, ipsum aut typorum nitore, aut chartae praestantia, aut iconum accurata delineatione, superaturum Belgas. Novae figurae opus insigniter commendabunt, modo accuratae et docta manu elaboratae. Nil ego momenti alicujus, quod mutatione dignum, observavi. De sex ossiculis in ipsa sutura lambdoidea â me primum notatis alias monui, et, nisi eorum historiam dudum misissem, hic repeterem. De Dedicatione nescio quid suadeam, nisi placuerit Dn. Cancellario offerre, siquidem Rosecrantzius, cui parens eam inscripsit, diem suum hic Hafniae 28. Octobr. placide obierit, ut is jure quasi haereditario succedat. De pisce ardentibus oculis in Norwegia existente, nihil plane apud Olaum Magnum inveni co, quem citas, loco, libro nempe 21. cap. 3. Agit quidem ibidem de piscibus Islandiae, sed ne verbulo tangit eum, qui ardentibus sit oculis. Editio mihi est Romana


page 120, image: s120

in folio. At libro praecedente, 20. nempe, capite ultimo, ex libro 9. Plinii cap. 61. cujus nomen more suo dissimulat, de Dactylo quaedam recitat, quae ad rem tuam facere videntur. Sed quam Plinius concham, ipse piscem vocat. Inspice locum, et non poenitebit. Concha autem haec, Dactylus dicta, quibusdam Solen, aliis Onyx seu unguis vocatur, Venetiis Cappa longa. In foro vestro piscario haud infrequens esse solet; quocirca an vera sint, quae Plinius referat, facile experiri poteris. Causam splendoris Rondeletius, glutinosum esse ejus succum refert, siquidem quae tenacia et veluti glutino compacta sunt, ea laevia, aequalia atque perpolita esse solent, atque ob id relucentia, ut pix, asphaltum, albumen ovi: cui opinioni etiam subscribit Aldrovandus. Sed, praeter glutinositatem, aliud quid subesse suspicor, cum ipsum gluten in tenebris non luceat, nec picem aut Asphaltum lucere unquam animadverterim. Aliud igitur lucis hujus [gap: Greek word(s)] esse oportet. Reperiuntur etiam in mari Norwagico hi Dactyli, sed conchae eorum solum ad me sunt delatae, magnae satis. Longitudine dodrantali, crassitie pollicis, in meo extant Museo: in quibus


page 121, image: s121

lucis nihil deprehendi. Poeta a me de Mose citatus, incertus est. Carolus Paschalius de Coronis lib. 10. c. 4. Drepanium esse suspicatur. Novi ductus Pancreatis delineatio mihi gratissima. Miror nulla Lactearum venarum observata vestigia. Quid si ductus hic chylum a duodeno sorbeat, per lacteas deferendum, a faecibus purget ut commodius per angustas eas vias ad hepar feratur, receptum vero excrementum demum ad intestina amandet, ut vim expultricem stimulet et faeces nigricante colore tingat. Monumenta mea ad umbilicum jam perduxit Typographus, in quibus etiam tuam invenies epistolam. Eorum exempla lubentissime vobis transmitterem, si ulla daretur commoditas. Nescio, an videris ea, quae de Cocujas insecto Americano lucem noctu fundente tradit Petrus Martyr decad. 7. cap. 9. inprimis Nierenbergius Hist. Nat. lib. 13. cap. 3. Quid tibi videtur de causa lucis in Noctilucis, quam reddit Margarita Philosophica lib. 10. tract. 2. c. 10? Consule lib. 4. Vossii de Idololatr. c. 71. 93. et 94. item 48. Vale. Hafniae pridie Cal. Jan. 1643. quem tibi vobisque omnibus prosperum ac felicem precor.

T.

Olaus Worm.



page 122, image: s122

EPISTOLA XXIX. De ossiculis in sutura lambdoidea. THOMAE BARTHOLINO. Patavium.

LIbrum tuum de Luce Viventium videndi maximo teneor desiderio. Omnibus innatum lumen, unde ortum trahat, cur se in tam paucis prodat, scire gestit animus. Cocui historiam eleganter tradidit Moufettus in Theatro Insectorum lib. 1. cap. 15. quem si consulueris, invenies quae ad rem faciant: etiam de liquore ex iis praeparato, noctu lucente. Cum Lugduni Batavorum adhuc haereres et Anatomiae Parentis editionem meditareris, de ossiculis lambdoideis me tibi scripsisse memini; sed quia, quae tum exarabam, excidisse videntur, jam repeto, modo usus alicujus esse possunt. Anno 1628. cum frequenti auditorum coronae ossa sceleti humani demonstrarem atque exponerem; in ipsa sutura lambdoidea ossicula sex inveni, quae utrumque tabulatum cranii perforabant, a nemine, quod sciam, ante animadversa. Diversissima enim sunt ab iis, in quae os ipsum quandoque dispescitur, quod sutura lambdoidea circumscribitur, Triquetra quibusdam dictis. Tria in dextro, totidem in sinistro ejus extant ductu, magnitudine,


page 123, image: s123

figura et situ discrepantia. Infimum ad processum mammillarem conspicitur, medium paulo superius, vix dimidii digiti intervallo, tertium aliquanto longius a secundo distat. Figura sunt varia, triquetra, oblonga, ovalia. In sinistro ductu majora omnia apparent, quam in dextro. Maximum unguem pollicis non excedit. In concava cranii superficie distincte magis quam in convexa apparent, quocirca ablata calvaria melius observantur. Ut omnia sint clariora, iconem addo. A. portio est suturae sagittalis. B. sutura lambdoidea. C. sectio serra facta. D. primum os sinistri ductus. E. secundum. F. tertium. G. primum dextri ductus. H. secundum. I. tertium. K. magnum cranii foramen, per quod medulla in spinam descendit. LL. Processus mammillares. Dissimulare interim hic nequeo, in diversis craniis, tam numero, quam magnitudine et figura, item situ, variare haec ossicula. Dum haec scribo, mihi ad manum quinque sunt crania; quorum duo suturam sagittalem per os frontis in nasum usque protendunt. Horum alterum, quatuor saltim istorum ossiculorum ostentat, atque ex iis unum in ipsa junctura sagittalis cum lambdoidea, quo in loco Triquetrum dictum, conspici


page 124, image: s124

solet: in altero vero duo saltim extant, eaque in dextro ductu tantum. Verum haec crania integra erant; si calvariam auferre licuisset, forsan plura ostendisset interior superficies. Sed cum Naturam in ossibus majoribus, suturis ipsis, et aliis humani corporis partibus, varie ludere videamus, quid mirum si in hisce antiquum obtineat? In monumentis ac sepulchris majorum nostrorum licet res variae reperiantur, ut lib. 1. cap. 7. Monumentorum nostrorum docuimus, lucernarum tamen perpetuarum nulla prorsus vestigia. Inter veterum inventa deperdita eas, ni fallor, refert Pancirollus, qui de iis ex professo agere videtur. Vale et bono publico feliter vive. Hafniae 6. April. 1643.

T. T.

Olaus Worm D.

EPISTOLA XXX. De lucis origine, et circulatione nova Liceti. OLAO WORMIO Hafniam.

GRatissima ossiculorum cranii idea ductu pictoris mihi transmissa me et literariam


page 125, image: s125

Rempublicam ad ulteriorem tui venerationem excitabit. Hoc solum me angit, quod ex priori editione tabellariorum incuria exclusa sit. Hac tamen observatione auctiorem prodituram, quam meditor, in parte laetitiae habebo. Librum meum De Luce Animalium Typographorum solita oscitantia moratur. Omnibus innatum lumen, unde trahat ortum, ex ipsa quaestione eruo, nempe innatum esse et a parentum semine in nobis transferri conjicio, non secus ac animam. Ad ulteriorem originem si me quis ducat, in creatione prima subsistam, qua cum aliorum elementorum mixtura lucem produxia Plastes simul et mixtorum corporibus insevit, ut propagaretur per generationem. Pauca tamen et, ob Naturae indigentiam, in corporibus ita dispersa, ut in universa coelorum fabrica, per rariorum partium segregationem, quae, nisi orbium coelestium instar condensentur et coeant, non magis in nobis lucent, quam in mundo coelum. Paradoxa videntur, sed quibus omnia fere explicamus, quae aliis negotium facessunt. Licetus nudius tertius advenit, opus de Circulatione Sanguinis a se concinnatum monstravit, cui non pauca rationum momenta opposui. Duplicem enim circulum sibi imaginatur,


page 126, image: s126

in venis unum, alterum in arteriis, utrumque autem in suo vase proprium; sanguinem vero ex dextro in sinistrum ventriculum non per pulmones, nec anastomosin, nec denique per septum pervium, sed per venam coronariam ferri. Cum Bibliopola Veneto egi, qui nihil magis in votis habet, quam cum nostris commercia exercere. Ad publicas res quod attinet, adhuc in dubio sunt, turbata Italia. Vicinum Ferrariensium agrum cis Padum Venetus exercitus occupavit, urbique ipsi imminet Dux Mutinensis. Romam meditarer instante autumno, si per has turbas liceret, quum hic frigeant studia ob scholarium petulantiam. Typographi nostri fere feriantur. Caprilium tamen de febribus secundo prelo subjecerunt, et brevi Veslingii nostri Opobalsamum dabunt. Miraculi loco nuper in nundinis Galli hujus cornuti cornutum filium ostentarunt, cujus iconem mitto. Alias plura. Vale. Patav. 18. Jun. 1643.

T. T.

Thomas Bartholinus.



page 127, image: s127

EPISTOLA XXXI. De Harveio judicium. THOMAE BARTHOLINO. Patavium. MARCUS AURELIUS SEVERINUS S. P. D.

MErcurio conciliatori, Gratiisque inspirantibus, hodierno die mihi litandum est, quemadmodum certe jam lito, quorum munere factum arbitror, Exc. Tuae venerit in mentem tuis me muneribus ditare, et, ut dicam verius, tua me gratia et benevolentia beare, nam quid indicant porro nuncupationes? propensi animi testificationes? duplata dona? praeterquam tua me dignum amicitia aestimare, ac re ipsa facere, quod ornamentum, quodve decus a me diu percupitum, atque ambitum, si nunc assequor, debeo plurimum humanitati tuae, debeo [gap: Greek word(s)] meae nonnihil et amicis, qui mihi Patavii multi et praecipui cum sint, ipsi fortasse tuae comitati bonam quampiam de me opinionem excitarunt. Ego autem, ex quo tempore cum ornatissimo Viro Joanne Georgio Volchamero consuevi Neapoli de te perhonorifice loquente, summam de ingenio praestantiaque tua existimationem concepi, quam video nunc comprobari scriptis ausisque tuis sane magnificis; nam quod


page 128, image: s128

majus molimen, quam de luce animantium admiranda argumentum? confirmationem credo plenam, et absolutam facem adversus omnem ambiguitatem de refluo sanguine. Quod si est, quaeso te, mi Thoma suavissime, judicium meum quoddam, quod de Harvei monumento feceram ad Virum inclytum scribens, a me nunc missum legito: quod ipsum si videatur Harvejo aut luce dignum, tuis his eximiis scriptis adnecte, nimirum optarim et ego videri, qui claritati tuae serviam, singulari Viro bene amem: astipulari non dicam, cujus judicium quam minime valeat, in me ipso sentio. Caeterum me tuas virtutes colentem amare te ostende, et cum Harveo nostro ad coelum te tolle. Bene vale. Neapoli Idibus Aprilis 1643.

EPISTOLA XXXII. De serpentibus ignitis in deserto. FORTUNIO LICETO. Bononiam.

VIsus nuper libellus Castrensis Veronensis, me ad interruptum scribendi munus impulit, qui et virtutum et beneficiorum memoriâ famae Tuae incolumitati invigilo. Quod res


page 129, image: s129

est, eloquar. Ezechiel Castrensis admirandam historiam mulieris Veronensis, scintillas ex corpore ejaculantis, scripto erudito pertexuit. Contra Licetum lib. 1. cap. 6. ibidem urget, serpentes in deserto ignitos confundi non posse cum Dracunculo, puerorum morbo; quia id cum textu Biblico parum conveniat. Ego ex Plutarcho, Aetio, Actuario, aliisque vett. Medicinae conditoribus visus mihi sum videre, minus utrumque differre, quam Castrensis putat, nec ex levi differentiâ diversitatem morborum colligi. Quae quidem in laudem Liceti mei in libello de Luce Animalium, prelo vicino, commoda occasione fusius deduxi, tuum interea de propria sententia judicium exspectans. Praesentium exhibitor, Vir Nobilissimus conterraneus noster, Aldrovandini Musei aditum, Liceto parario, facilem sibi spondet. Vale seculi decus et Latii amor, nosque perennaturo affectu prosequere. Patav. X. April. 1643.

T. T.

Thomas Bartholinus.



page 130, image: s130

EPISTOLA. XXXIII. De iisdem Responsio. THOMAE BARTHOLINO. Patavium. FORTUNIUS LICETUS. B. A.

LEgi nuper et ego, rogatus ab amico doctissimo, libellum Ezechielis a Castro de Igne lambente: scriptorem eruditum, doctum et modestum inveni. Qui praeter caetera, meorum dogmatum, in editis jam pridem voluminibus a me confirmatorum, ut nonnulla collaudat, et pleraque tanquam e suo condo proponit, meo nomine supresso; sic unum illud 3. de spontaneo viv. ortu cap. 51. probatum de serpentibus ignitis Hebraeos in deserto lacessentibus ad interitum, ni salutem visu serpentis aenei sibi comparassent; quos ego serpentes ostendi genus fuisse morbi divinitus immissum in eam gentem, ob idoli vitulini cultum nefarium; is inquam auctor hujuscemodi sententiam meam, rationibus et autoritatibus praestantium Medicorum veterum et Historicorum a me munitam, jejune satis arguere videtur, id solum, absque probatione, gratis asserens, opiniomen Liceti cum textu Biblico parum convenire. Decebat autem eum, quum Hebraeus vere sit, istam


page 131, image: s131

convenientiam parvam ostendere. Sed is ipse phrasin Mosaicam et Prophetarum, in Bibliis frequentem, dissimulare videtur, dum non considerat, in historia sacra saepissime (2. Reg. cap. 24. Ezechiel. 14. 28. Exod. 9.) legi, tum a Deo mitti plagas, pestilentiam, et ulcera, sontibus hominibus, dum in eorum corporibus exoriri facit ejuscemodi morbos: quos divinitus contingere, notavit etiam Hippocrates 1. Progn. ausim dicere, doctus e sacra pagina; quicquid Galenus asserat adversus antiquiores; tum igniti vocabulum per metaphoram multis attribui, clypeo fortium (Habac. 2. Prov. 30. Ps. 118. v. 140.), sermoni Dei, eloquio, et similibus. Caeterum quando nullis argumentis meam opinionem urget, ac simplici dicto suo statuit, eam parum convenire cum textu Biblico, censuram istam elumbem, nulla ratione fultam, silentio neglexi. Gratulor interim Tibi, Reique Literariae, quod Volumen Tuum de Luce Animantium admiranda publici juris efficias. In quo quae perhonorifica de me referre gestis, me nunc ad ingentes gratias tibi reddendas impellunt. Vir ille Nobiliss. popularis tuus, quem mihi per literas commendasti, nudius tertius ad me sub noctem eas pertulit, proximo diluculo


page 132, image: s132

Romam iter habiturus, quare non licuit noctu procurare petitum aditum in Aldrovandi Museum. Vale meque, ut facis, ama. Bononiae 16. Cal. Maij 1643.

EPISTOLA XXXIV. De pustulis lucentibus, et Viperis. MARCO AURELIO SEVERINO. Neapolim.

NON levi nuper rubore suffundebar, quum, lectis vestris ad me literis, expressa in iis viderem vestigia intimioris erga me affectus, duplici nomine in majus aucti. Hunc antea quidem notum illis exornavit laudibus disertissimus calamus, quae non nisi vestris similibus debebant accommodari. Nempe tantum, ut video, de nobis spei habes, quantum animi, et ex ingenii tui ubertate tribuis, quod tanta amicitiâ dignum videtur. Ego vero meae tenuitatis mihi conscius gratulor mihi, quod affectionis tuae potius, quam judicii veri severitatem, sim expertus. Interim quicquid in Bartholino amas, tuae virtuti et famae destinabitur. Ne dubites, specimen exhibeo in Opere meo de Luce, cujus ideam in praesenti tabella signavi. Duplici dubio, quo implicabar,


page 133, image: s133

te advocavi ut Oraculum. Enimvero probaturus vestigia clarissima lucis nobis insitae ad exteriora nonnunquam effusae, per partes in corpore resumpsi tam quae per naturam insunt, quam adventitia. Posterioris generis sunt affectiones, quibus splendor subinde ab Hippocrate assignatur. Quo referendae sunt etiam pustulae apud Bilbilicum Vatem lib. XI. Epigr. 99. sive pustularum lucentium notione Epinyctidas ceperit, sive roseolas, sive denique quas a crystalli splendore crystallos quidam vocant, id omne ad tuum arbitrium detuli, a quo lumine, quid lucentes sint pustulae, discere velim. Postea ordine ad brutorum seriem delapsus in serpentium splendore igneo ardentique parum haereo. Quos enim ignitos Num. XXI. 6. vocat legislator in poenam populo immissos, de viperis interpretantur quidam, inter quos Paulus Eberus et Joh. Bustamantinus, qui justo volumine reptilia S. S. persequutus est, adeoque ignitos urentesque non tam igneae lucentisve naturae conditione, quam ob morsus venenatos. Ego, quae in re obscura dici poterant, breviter exposui, donec a Severino fucro edoctus meliora, quae sive ex erudito de viperis Opere, demorsos ungues sapituro, sive ex literarum commercio exspecto.


page 134, image: s134

Ludunt enim subinde Interpretum versiones, nec ad paucorum licentiam verum metimur. Quippe magno intervallo dissidet a Vipera Basiliscus, illam tamen pro hoc substituit vulgata versio Esaiae XXX. 6. quum apud Ebraeorum Magistros [gap: hebrew word] Basiliscum, non Viperam, notet. Caeterum horum enodatio a te dependet, sicut et sequentium, quae in re simili forte mihi jam occurrunt. De singulari carnis viperinae usu author est Porphyrius l. 1. de Abstinentiâ p. m. 26. 27. Fuerunt, inquit, qui viperae esu utriusque oculi deperditam lucem recuperarint. Quin et Crateri Medici familiaris novo et inaudito morbi genere correptus, quo carnes ab ossibus abscedebant, cum nullo medicamine juvaretur, appositis, piscium vice, viperae carnibus, ut iis vesceretur, post usum autem carne cum ossibus coalescente, pristinae saluti restitutus est. Quae causa sit tantarum virtutum, a nullo, quod sciam, proditum. Ab insita lucis mistura deducerem ego, si ingenioso esse liceret, quae viperae cum homine communis et evidenti macularum varietate elucet, quin ex ipso candore, lucis aemulo, quo in regionibus nostris septentrionalibus hoc reptilium genus, singulari Alexipharmaci argumento, emicat,


page 135, image: s135

quales et in Germania reperiri, cornua albissima variis ramis diffusa testantur, nudius tertius apud Capuccinum Saltzburgensem hic a nobis visa. Solinus cap. 27. de Basilisco narrat, serpentem esse paene ad semipedem longitudinis, alba quasi mitrula lineatum caput, nec hominis tantum vel aliorum animantium exitiis datum, sed terrae quoque ipsius, quam polluit et exurit, etc. Venenatorum autem occultam vim ab aliquali lucis principio provenire in Opere meo de Luce Animantium suspicabar, hincque cognatam in oculis lucem et reliquo corpore facile a simili restitutam. Quemadmodum enim a simili juvamur, ita et subinde laedimur, evidenti lucernarum exemplo. Hinc non mirum, quod apud Suetonium de Claudio Druso narratur, edicto admonuisse, nihil aeque facere ad viperae morsum, quam taxi arboris succum. Nam Taxus, authore Dioscoride l. 4. cap. 75. et l. 6. c. 12. pro veneno exitiali non injuria jactatur. Aliud viperarum lucis ignisque argumentum ex Julio Obsequente eruo, qui sequuturi civilis belli omen ex viperis desumpsit. Ita enim in Prodigiis sub Coss. M. Antonio, P. Dolabella: Padus inundavit et, intra ripam refluens, ingentem viperarum vim reliquit, inter


page 136, image: s136

Caesarem et Antonium civilia bella exorta. Non tantum ab effusa aqua relictas viperas, sed et alias ab inundatione illa generatas probat in versione sua vulgata lnterpres Damianus Maraffi. Armorum autem civilium splendorem commodo augurio igneum viperarum genus, Pado Latioque domesticum, portendebat. Sed haec aliaque a vestra scientia dependent, cui ea submitto. Quam de Harvei invento scripsisti censuram, opportunae occasioni pro bono publico reservabo, cui te natum posteri fatebuntur, veriores virtutum aestimatores, nec dissentit seculum, quod terimus, tanto jam viro superbum. Vale felicissime et nominis tui famam dignissimis monumentis ulterius extende. Pat. 8. Maji 1643.

T.

Thomas Bartholinus.

EPISTOLA XXXV. De iisdem pustulis et serpentibus Responsio. THOMAE BARTHOLINO. Patavium. MARCUS AURELIUS SEVERINUS. Amice suavissime.

MIhi quippe talis obversaris ad unguem animo, qualis dudum compertus est


page 137, image: s137

Bartholus Germanus frater tuus; quo, sic me Dii bene ament, sic vos utrosque bene fortunent, fieri nihil potest amabilius. Gentilitius autem nc dum hic videtur vester elegans mos, sed et patrius. Quotquot enim bene auspicata mea sors cognoscere dedit Danos, totidem officiosissimos et comissimos expertus fui: ubi autem praestabiles sexcentos nominare non possim, selectissimi satis videntur Rhodii, Veslingii, Charisii, Bartholini, Fuirenii, de quorum singulorum gratia et necessitudine tam multum est, quod hodierna die gaudeam, ut superbiam etiam de hac re, laetusque vitam vivere debeam. Debeo autem immortalem gratiam meo Thomae, qui sic me exornat, sic magnisacit, ut in dubiis et gravissimis naturae quaestionibus consulat, quo quidem honore, qua aestimatione, quam minime me dignor ipse, tam promptissime tuis quaesitis satisfacio; id est responsum reddo Utinam autem satisfaciam, praesertim in multis, quibus nunc distineor, ocii avocamentis. Quod igitur ad argutissimi Poetae Martialis attinet locum, lib. XI. Epigr. 99. propositum, qui qnidem habet:

Non ulcus acre pustulaeve lueentes etc. Est haec obscurissima plane particula,


page 138, image: s138

eo maxime indicio, quod interpretes ad unum omnes dissimulatam hanc difficultatem, quasi scopulum praetergressi, caverunt attigisse, dignam alioqui, quam studiosissime pertractavissent; cui tu, Generose Bartholine, vitio voluisti primus occurri, lucemque suam, in lucidissimo alioquin et admirando monumento tuo, reddi: ac reddidisti profecto, ni fallor, absolutissime: Verum tamen dedignatus ipse non es, pro comitate tua summa, me quoque, quo non crat opus, abundanter huic vestigationi comitem adsciscere: qui tuam facem sequutus obsequio pari non dubitabo Sus Minervam. Consueverunt in hominis corpore, sublata ad extimas partes bile, quasi per fcrmentum in panis crudi massa, excitari pustulae, quas ejusdem succi biliosi serum complet atque distendit. Has divino suo penicillo sic depinxit eloquentissimus Fernelius lib. 7. Path. c. 6. Huc pertinent phlyctaenae et phlyctides, Graecis nuncupatae, quae repente emergunt subflavi humoris copia distentae, bullarum modo lucidae atque his similes, quae ab aqua fervida vel ab igne ambustis erumpunt, non manifesto tamen dolore graves. His ruptis humor excidit, crustulaeque obdurescunt, dum sanescant. Has constat non


page 139, image: s139

nisi a ferventissima bile gigni, quae ignem viribus suis adaequet: ut non idcirco praeter rationem illas vulgus ignem sylvestrem appellarit. Haec ille de phlyctaenis; quas vesicarum nomine, Philippi Ingrassiae opinione, complexus est Avicenna l. 4. sen. 3. tr. 1. c. 11. et 12. Hae autem vesicae seu phlyctaenae dictae lucentes sint oportet: quandoquidem [gap: Greek word(s)] translucentem vesiculam et [gap: Greek word(s)] translucens itemque fluor occupat, perinde ac vasculum et contentus humor concordare gestiant [gap: Greek word(s)]. Hinc est porro, quod lucidas, ut et Martialis, appellavit Vir Ambianus in modo memorato loco; atque hinc est etiam, quod ex disrupta vesicula effusum humorem aquam lucidam dictitat vulgus; a quo ipso subinde ampullae bullaeve istae crystalli nominantur; neque enim aliud crystalli sunt, quam ipsae phlyctaenae, Phil. Ingrassia judice lib. de Tumor. tract. 1. c. 1. pag. 194. F. per haec: Praeter duas ambas species (variolas, morbillos) et alias duas adinvenire passim conspeximus: quarum alteram nostri vulgo rossaniam sive rossaliam vocant: alteram vero crystallos, quoniam scilicet in hac quaedam per universum corpus


page 140, image: s140

dispersae pustulae efflorescunt, lupini magnitudine plus minusve albae, et ad instar crystalli resplendent, quibus deinde apertis aquositas quaedam effluere visa est. Et paulo inferius: verum crystallos non aliud, quam phlyctaenas, bullasve (Avicenna vesicas nuncupat) esse opinor, de quibus postea sermo fiet. His Auctorum Principum verbis quid clarius dici queat, mi Thoma, vix invenies. Erunt igitur Martiali phlyctaenae Graecorum, vel crystalli vulgi, pustulae lucentes, nisi meus me animus meaque dissertatio fallunt. Transeo nunc ad serpentes, qui cum igniti Sacro Numerorum c. 21. vocentur: est haec appellatio, quae tuam de resciendo penitus epitheto sedulitatem movit. Erit autem Poeta scientissimus Maro, qui praesto nobis fuerit ad nodum resolvendum, qui qua ignea, qua flammantia anguium lumina, qua nitidos isthosce vocat suis inclytis in monumentis. Aquaticum porro colubrum in 3. Georg. v. 433. sic expressit.

Exilit in siccum, et flammantia lumina torquens
Saevit agris, asperque siti, atque exterritus aestu.

Et Aeneidos lib. 5. v. 273. serpentis oculos ardentes dixit in his:



page 141, image: s141

Qualis saepe viae deprensus in aggere serpens,
Aerea quem obliquum rota transiit, aut gravis ictu
Seminecem liquit saxo, lacerumque viator,
Nequicquam longos fugiens dat corpore tortus;
Parte ferox, ardensque oculis.

Et Aeneidos 2. vers. 209. serpentes Laocoontis supplicio immissos, oculos tum ardentes, tum igneos, cumulatius dixit per haec:

Fit sonitus, spumante salo, jamque arva tenebant,
Ardentesque oculos suffecti sanguine et igni,
Sibila lambebant linguis vibrantibus ora.

Caeterum non oculos solum, sed extima cute tenus, rutilos fecit serpentes 3. Georg. 437.

Cum positis novus exuviis nitidusque juventa
Volvitur, aut catulos tectis aut ova relinquens,
Arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis.

Et 2. Aeneid. 471. iisdem ad unguem verbis, post aliquot, quae sunt:

Qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus,


page 142, image: s142

Frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat,
Nunc positis novus exuviis nitidusque juventâ,
Lubrica convoluit sublato pectore terga.

Sed multo clarissime 5. Aeneidos 87, tumulum Anchusae lustrantem anguem dcscripsit ad hunc modum:

Caeruleae cui terga notae, maculosus et auro
Squamam incendebat fulgor: ceu nubibus arcus
Mille trahit varios adverso sole colores.

Ad Poetam adde Medicum Principem, qui l. 4. sen. 3. c. 21. Aspidis siccae vehementis luminis dixit oculos; quem ducem sequutus Arnoldus in l. de Venen. pag. Basileensi 1552. Vipera, inquit, serpens minimus oculos habens valde luminosos, igneos alii dixerunt. Vides jam nitentes micantesque cute et corpore toto serpentes, qui senectutem recenter exuerint, praesertim si ad vernum solem apricentur. Porro novella cutis tenuior, expolitior, lubricior, lenior tum suapte natura tum solis radiis collustrata, non potest non illustris ac splendida esse, ut jam liquido splendidi lucidique pernosci possint angues liberide deposita. Atque haec est ratio modusque mihi, cur fulgidi charactere notandi sint serpentes. Tuum nunc est, Eruditissime


page 143, image: s143

Bartholine, nostra haec qualiacunque meditatus vel admittere, si colliment, vel insuper habere, si digna videantur corite cera. Gratum autem impendio fecisti, nec revelatas ulli palati mei delicias solertissime divinasti, qui catalogum divinarum tuarum commentationum communicasti: quarum argumenta singularum sic admiror, sic vere suspicio, ut primo quoque tempore publicas esse Deos hominesque orem, utinam autem exorem. Perge ad gloriam, mi Bartholine, pergeque tuis me honoribus ornare, quibus nil optatius, nil gloriosius accidat in vita mihi, ego item depraedicationi tuae perpetuae non parcam ullo loco. Bene vale, clarissimoque Rhodio me commenda. Neapoli 17. Kal. Julii 1643.

EPISTOLA XXXVI. De duplici sangvinis motu, et numero ventriculorum cordis. FORTUNIO LICETO. Bononiam. THOMAS BARTHOLINUS, S. P. D.

PRaeteriti morbi vim singulari Numinis providentia et propriae artis cura jam feliciter superatam, nimium quantum gaudeo.


page 144, image: s144

Enimvero ex aegritudine vestra non parum dolui, ut similem doloris sensum jure amicitiae videretur mihi impressisse, quod utrumque pari vehementia vexabat. Sed facilem ejus affectionis solutionem sponte mea augurabar, cui nota antea Liceti et virtus, et ex ea apud ipsos Deos veneratio. Dictante Genio sciebam, pro tua salute vota concepisse saluti quotquot literato Orbi favebant. Nec minus Musarum interfuit et Apollinis, quorum a Te vigor dependet, ut in Orbis sui duraturum decus dignissimum magnae animae domicilium diutius circumferres, quam nobis, qui solita libertate, quid ad publicum fori nostri bonum conferas, non ad ostentationem, depraedicamus. Quippe parvum hactenus tibi visum, mortalia scrutari et labentia seculorum vestigia justa diligentia persequi; parvum et, ut credo, ad tantae gloriae culmen minus fuit, terrarum sedibus contineri, nobilissimi incolae varia animi corporisque monstra ad examen et lustrum vocasle. Ex sublimiori genio terras pretervectus aeternos coelorum gyros scrutaris, et labentem per diversa diversorum ejusdem corporum cursum ea fidelitate explicasti, ut altioris Naturae Interpres jure meritissimo, de coelo lapsus post


page 145, image: s145

Catonem quartus existimeris. Aeternum hunc nobis augurarer, si per Deorum injuriam liceret, et, nisi valde fallor, ad Divi Julii exemplum, duraturum Orbi nostro sidus pari splendore ingredieris, cui jam obscurior terra fasces submittit. Stat terra, et mens nostra ad exemplum trahitur facili desidia. Tu mentem altiorem poli motu metiris, et famam ad Eoas occiduosque cum Phoebo meritis tuis devoto transfers. Infinitus fertur superorum gyrus, quia circularis et ad perfectum compositus. Tua virtus, et fama mortalitatem vicit, nec prius, quam homines, desinet, aut clarorum meritorum veneratio. Hoc fato in circulum delapsa ingenii tui ubertas videtur et promptitudo, ab Annulorum veterum ductu forsan excitata, quos doctissimo Commentario nuperrime a situ vindicasti et aerugine. Imagines sunt hae aeternitatis, in qua subsistis; et dum circulo caperis, universum reciproca vicissitudine amplitudinis Tuae cepisti, ut non tam mirer, quam exultem, in hos circularis sanguinis motus devolutum, qui doctrinae vastitate omnia complectitur. Duplicem sanguinis circuitum reciprocum in duplici venarum genere a te describi, summa intellexi admiratione, forsan ad Universi ductum,


page 146, image: s146

quod duplici revolutione in contrarium ducunt Mathematici, subinde et tertium longo seculorum decursu adjicientes, quem nec in nobis desiderares. Dubium tamen animum versat in eodem loco et tempore motus contrarius, qui mihi ex data opinione exsurgere videtur. Locus seu medium commune est vel vena, vel arteria: eodem autem temporis spiramento a partibus redit, quod ab earum superat nutritione, labiturque novus sanguis, ut continuo alat: quem motum et refugit Natura ordinis servantissima, et impediunt valvulae ad unius tantum transitum, velut ostioli portitores, constitutae. Certe appareret et ad sensum ligato brachio, nec cordi viciniores venae inanitae detumescerent, nec remotiores arteriae intercepta vinculo via. Sed mihi nunquam praesumo dubia facere, quae ingenii Tui felicitas firmavit, aut impugnare, quae Licetus ad aciem instruxit. Non enim dubitare licet, quin haec aliaque, quae novae conjecturae opponi possunt ab ingeniosis, ingeniosius ab Auctore operis solvantur. Interim dum legendi spem lacto, liceat coram Te ineptire, ut erudiar, et sapientiae Tuae fonte genii mei tenuitatem temperem. Commodum autem, nec Reipubl. literariae repugnans,


page 147, image: s147

accideret, si ex circulo, quem versas, ad centrum momento temporis desilires; ab hoc dependere fertur ille, sicut utrumque a Liceto. Centrum communi ore cor jactatur, a quo lineae profluunt, et ad quod reducti gyri reflectuntur. De eo talia passim divulgantur, ut nec rationi fere, nec oculis plane fidamus; adeo diversa docent Ratio et Auctores; adeo dubia oculorum sensus. Aristotelis, summi Naturae Interpretis, nota de ventriculorum cordis numero sententia, notum et vulgare de ea Doctorum nostrorum judicium, nempe errasse bonum virum et, ut in paucis aliis, deceptum. Et sane quis aliud prima fronte suspicaretur? Constans ejus doctrina de Hist. anim. lib. 1. cap. 17. sinum triplicem esse omni animantium generi, et ex singulis sua vasa profluere. Verum enim vero sui immemor duorum vasorum ex sinibus vulgatis exortorum ubique meminit, tertii nusquam: neque verbulum de tertii istius usu notavit alioquin diligentissimus. Observationem suam communem homini vult, ut ex laudato capite est evidens. At quis tertium unquam, etiam maxime Lynceus, in humano corde vidit? Unde positionem istam Aristotelis non immerito Galenus multiplici ratione convellit


page 148, image: s148

lib. 6. de usu part. cap. 9. et mox cap. 11. Quod enim in corde Veneti istius velaturam facientis observavit non ita pridem, et lib. 6. Nobil. Exerc. 1. c. 5. scripto signavit, Cl. V. Aemylius Parisanus, communem Naturae ordinariae sortem transgreditur. Et quanquam sententiam suam videatur Philosophus restrinxisse ad animalia solum majora lib. 3. de part. cap. 4. tamen neque hic experientiae consonat. Observavit quidem in bovini septo intermedio superna parte, secundum ejus longitudinem, sinum tertium experientissimus noster Johannes Vallaeus, ut ex data ad me Epistola Priore innotuit, sed neque cum Aristotelis illo convenit, neque id saepius ab ullo observatum: ludit namque Natura, et subinde grata varietate individuorum sortem distinguit, ex qua in perpetuam veritatem nemo eam aslerere audeat. De triplici, ni fallor, cordis sinu in squamosa piscium specie fidem fecit Gulielmus Rondeletius lib. 3. de Piscib. cap. 14 quae tamen de substantiae varietate verius, quam sinuum numero, interpretari possumus. Nisi aliud suadeat Tua auctoritas, qua Philosophum vel asseres, vel destrues, nosque doceas, quae vix alius seculi Doctor persuadebit. Vale Major Helicone anima, publicoque


page 149, image: s149

bono serior coeli incola mortalitem transgredere. Scripsi Patavii 4. Julii, aerae Christianae 1643.

EPISTOLA XXXVII. De duplici sanguinis euripo. THOMAE BARTHOLINO. Patavium. FORTUNIUS LICETUS.

ASumma benignitate tua, quam osculor, et valetudinis meae sensus, et existimationis meae cultus eximius ille prodiit, quem in Epistola tua legi. Gratias tibi summas habeo de mira voluntatis tuae erga meam incolumitatem propensione, quam scias me pari affectu recolere. Judicium vero tuum de mentis meae qualicunque facultate non possum non magnificare, laetusque suscipere, quippe tui summum candorem agnosco, mirificamque doctrinam: etsi talis esse vellem, qui tuis arduis difficultatibus aequam solutionem adhibere possem cum integritate disciplinae Peripateticae: Dicam tamen, ut jussioni tuae paream, quid mihi nunc in mentem venerit de propositis. Ac sane pauca de priore quaesito duplicem sanguinis euripum, per easdem vias eodem temporis libramento, lacessente; quoniam hac de re


page 150, image: s150

latius videre poteris, quae Cl. Veslingio nostro, consimilia roganti, perscripsi; nam hujuscemodi spartam de circulo sanguinis Harvejano fusius apud eum ornare tentavi. Sane censeo, jugiter tum a dextro sinu cordis per venam Cavam et ejus ramos, influere sanguinem ad omnes corporis particulas alendas, quoad earum substantiam crassiorem, et quod earum nutricatui superest exiguum redire per eadem vasa versus cor, inde copiam spirituum et coloris uberiorem recepturum, necessariam semini prolifico, in quod verti debet, ubi testes hoc ultimi nutrimenti mutati excrementum utile de trunco venae magnae, et per hunc a corde, ad se attraxerint: tum similiter a sinistro nuncupato sinu (quem Aristoteles medium vocat, ut mox apparebit) per arterias proficisci sanguinem ad alendam spirituosam substantiam implantati calidi, et humidi radicalis particularum omnium: et quod earum nutricatui superabundat, excrementum utile rursum per casdem arterias recurrere ad cundem sinum cordis, a quo spirituum et caloris influentis eam ubertatem acquirere debet, quae necessaria est materiae seminis prolifici, quam testes attrahunt per vasa spermatica de trunco aortae, ac eo mediante de sinu cordis, unde


page 151, image: s151

talis arteria nascitur. Qui quidem uterque motus neque vere contrarius est, neque fit eodem temporis libramento, neque in eodem proprie loco, neque Naturae turbat ordinem ullum. Non quidem contrarius est, quia non est ejusdem omnino mobilis; etenim a corde movetur sanguis multus a partibus nondum mutatus; recurrit autem ad Cor non idem absolute sanguis, verum ejus jam actione partium mutati superabundans excrementum utile, futurum semen: Quare sicuti non est vere contrarius motus chyli a ventriculo et intestinis ad hepar, in quo mutatur in sanguinem, motui portiunculae sanguinis hujus per easdem venas meseraicas (ut multi volunt) ad alendum ventriculum et intestinorum genus; quia contraria nata sunt fieri circa idem susceptibile, ut ait Aristoteles Cap. de oppos. Pd. ita vere contrarius non est motus sanguinis nondum mutati a corde ad partes per venas et arterias, motui excrementi utilis mutati sanguinis a partibus ad cor per eadem vasa. Sed uterque motus iste vere non sit eodem spiramento temporis; nam prius a corde sanguis totus influit per venas et arterias ad membra singula, deinde sanguinis hujus mutati portio recurrit a membris per cadem vasa ad cor: absurdum quidem esset,


page 152, image: s152

sanguinis eandem particulam simul mover motibus contrariis; at vero sicuti non est inconveniens eodem spiramento temporis per eundem aerem medium simul de terra leves exhalationes ascendere, atque terrenas adustiones ad terram descendere; ignem de terra sursum scandere, pluvias ex alto deorsum agi: Sic absurdum non est, sanguinem non mutatum a corde ad partes moveri, et antea mutati excrementum a partibus ad cor ferri per easdem vias. Praeterea neque motus iste reciprocus proprie fit in eodem loco; quia quum locus aequalis omnino sit locato corpori, locus idem duo corpora non patitur: sed in communi loco plures esse possunt partes, per quarum unam unum mobile feratur, per aliam aliud ad oppositos terminos: ut enim vena meseraica locus est communis tum chylo ab intestinis ad hepar, tum sanguini ab hepate ad intestina (de multorum sententia, quam suo loco postea considerabimus) jugiterque motus uterque utriusque mobilis in eadem vena fit: ita sane nullo negotio eadem vena cava, eademque arteria communis locus est, per quem assidue fluit a corde sanguis ad partes alendas, et simul excrementum mutati sangvinis a partibus ad cor recurrit, Neque demum


page 153, image: s153

hujusmodi motus reciprocus ordinem ullum Naturae turbat, quia Naturae ordinem non turbat viris doctis consimilis motus reciprocus chyli et sanguinis in venis meseraicis: et revera si non perturbat ordinem Naturae motus circularis assiduus in magno mundo notatus ab Aristotele 2. de gen. t. 59. 68, 69, 70. et 1. meteo. su. 3. c. 1. vaporum de centro sive de terra sursum ascendentium in sublimi, ubi frigiditate aeris mutantur in aquam, quae deorsum iterum per eandem viam descendit ad terram, universi centrum: neque turbabit ordinem Naturae jugis iste motus reciprocus in microcosmo sanguinis de corde, veluti de centro, fluentis ad partes omnes per utrumque vasorum genus ad eas alendas, et ibi mutatus in materiam futuri seminis prolifici per eadem vasa recurrens ad cor, veluti ad microcosmi centrum. Nec istiusmodi circulationem impediunt valvulae tanquam ostioli portitores venis constitutae, tum quia non in omnibus venis valvulae sunt, ubi fit sanguinis ista reciprocatio, sed in artubus et in corde tantum: tum quia, ubi sunt, non ita clauduntur exacte, quin per aliquas rimas fluxui sanguinis aditum praebeant, ut adnotat 6. de usu par. c. 10. 11. Galenus, et observare licet in analogis


page 154, image: s154

valvis fluvii Medoaci, quae tantum impediunt aquarum velociorem motum, et nimium fluxum, retardantes, non prohibentes; nam Hippocrati de corde, venae de corde promanantes fluminibus de fonte scaturientibus comparantur: tum quia pro partium exigentia valvulae naturali motu modo clauduntur, modo reducuntur, ut pylorus in fundo stomachi modo clauditur ante chylificationem, modo recluditur, ea peracta, faecum et chyli exitui ad intestina. Denique vero ligato brachio, cordi viciniores venae non semper inanitae detumescunt, ut saepius observavi, vel in meipso; si quando vero tale quid contingit, nil mirum est, quia cordis ventriculus dexter de proximis venis sanguinem haurit, quem per coronariam refundat in sinistrum appellatum. Arteriae vero remotiores a corde, intercepta vinculo via, detumescere conspiciuntur inanitae; quod sanguinem tribuunt nutritioni spiritus implantati solidarum partium nec subinde novum hauriunt, quo repleantur, nam qui recurrit a partibus ad seminis prolifici materiam in arterias, tantulus est, quo non possunt illae repleri tumereque ut antea. Verum hac de quaestione consulas velim, quae latius apud Clarissimum Veslingium


page 155, image: s155

nostrum disserui. Nunc ad aliam tuam de numero ventriculorum cordis, inter Aristotelem et Galenum potissime controverso, deveniamus. Qua quidem in comtemplatione primum afferenda sunt et diligenter expendenda loca singula, in quibus Aristoteles agit de proposito, ut, ejus mente plene perspecta, de illius genuina sententia rectum judicium ferre valeamus, eamque vel abjicere, si veritati consentire non videatur, vel accipere, atque sartam tectam tueri, si veritatem in se contineat.

Perdifficilem et arduam sane quaestionem aggredimur, de numero ventriculorum cordis in animalium quoque genere; quam passim tractant, sed breviter expediunt Medici, quippe qui censent, in ea nihil difficultatis haberi, cuncta sensu metientes, vel ea, quae sensus aciem subterfugiunt, autopsia sensuque dijudicare determinareque volentes, non ita fortasse sano consilio. Et profecto nihil est, in quo magis cum Galeno Medici putent de Aristotele triumphare, quam dum de corde sermo fit, atque speciatim de cordis ventriculis, quos Aristoteles asserit esse tres, at in minutissimis animalibus vix unum conspici; sed in non ita pusillis geminos apparere, in


page 156, image: s156

majoribus aperte cerni tres, amplitudine situque distinctos. Galenus in magnis aeque ac in parvis animalibus duos cor habere semper ventriculos fatetur, ac tantum non irridet Aristotelem. Caeterum, si Philosophi dicta diligentius considerentur, facile veritati consona videbuntur, et a Galeno non recte culpata. Litem istam componere nititur Avicenna l. 3. f. 2. tr. 1. cap. 1. inquiens, Aristotelem pro ventriculo tertio, qui medius inter dextrum et sinistrum habeatur, accepisse cavitates a Galeno quoque notatas in septo dirimente sinum dextrum a sinistro; quod non accipimus, tum quia cavitates illae multae sint, non una: tum quia cavitates illae multo sint angustiores, quam sinister ventriculus, quo medium Aristoteles vult esse satis I. hist. cap. 17. ampliorem: tum quia de ventriculo medio vult 3. hist. c. 3. Aristoteles aortam oriri, quae nullo pacto de septo nascitur. Praeceptori annot. in Avic. loc. cit. Cl. Costaeo placuit, Aristotelicum ventriculum in corde medium esse partem ventriculi dextri ad laevum inclinantem. Sed ista pars nec est, unde nascitur aorta; nec medium situm habet inter dextrum et sinistrum ventriculum; at sinister appellatum medium cingit ut et dexter.


page 157, image: s157

Non defuere, quibus in septo quandoque spectatus fuerit sinus amplus aequans indicis digiti magnitudinem. Verum hoc raro spectatur; Aristoteles autem in omni corde tres ponit ventriculos. Age dicta Philosophi diligenter consideremus. Ait ergo primum 1. hist. c. 17. et mox et inferius accurate magis 3. hist. c. 3. Ex quibus apparet, Aristoteli ventriculum cordis medium appellari eum, a quo nascitur aorta, et arteria venosa, quae arteria est, venae formam habens: adeoque sinistrum ventriculum Philosopho dici particulam illam, seu brevem appendicem, quae, vergens ad sinistram partem cordis, jungitur cum dextro sinu, et cum eo veluti falcatam lunam efficit, intra cujus cornua medius ventriculus habeatur, qui dicitur a Galeno sinister. Quam sententiam fuisse Aristotelis genuinam, nemo ante me posuit, quantum ego viderim, praeter unum Galenum; cujus, postquam ista scripseram, hujusmodi verba legere contigit in libro de venarum arteriarumque dissectione cap. 9. Adjungit alia Philosophus agens de conspicuis ventriculis cordis, 3. de par. c. 4. Quae sic interpretabere, ut velit Aristoteles in magnis animalibus cor habere tres ventriculos sensui conspicuos;


page 158, image: s158

in minoribus duos tantum, dextrum scilicet, atque medium, sinistro propter exilitatem inadspectabili; sed in minutissimis unicum, dextrum videlicet, aliis duobus, ob exiguitatem, sensui penitus occultis. Nullumque reperiri cor animalis absque sinu prorsus, quod esse debeat conceptaculum sanguinis primi, tum quo sanguineae partes omnes primo constituuntur, tum quo constitutae primo nutriuntur. Sed revera licet inconspicui, plures tamen uno debent in corde ventriculi simpliciter esse; quoniam a corde duae principales venae sanguinem deducant in suos ramos plurificatae, ad universas corporis partes alendas; quarum una, cava nuncupata, de ventriculo dextro sanguinem crassiorem sumit, affertque nutriendis omnibus membris solidis; altera minor, aorta nuncupata, de medio ventriculo sanguinem puriorem perfert ad enutriendam spirituosam substantiam implantati calidi, et humidi radicalis partium singularum, diversi vero sanguinis, quales sunt aortae, ac venae cavae, distincta conceptacula debent esse, proindeque distincti ventriculi cordis: qui solum in magnis animalibus conspicui sunt ob cordis amplitudinem. Sed tamen melius est asserere, praeter


page 159, image: s159

duos majores, dextrum scilicet, atque medium ventriculum, qui sunt principia venarum principalium, cavae nimirum et aortae, dari tertium, quem sinistrum appellamus, etsi tertius iste sinister omnium minimus in magnis tantum animalibus conspicuus habeatur, et a dextro discretus non sit omnino dirimente septo, sed fere solo situ ad laevam partem cordis inclinatus; quo nomine visui dicitur unum esse commune principium venae cavae, venaeque arteriosae cum dextro; quare vena magna dicitur habere unum commune principium ex dextro maximo sinistroque minimo sinu velut in unam cavitatem coeuntibus, unde sanguinem haurit pro toto corpore vena cava; quum aorta principium impar habeat, medium ventriculum: qui vulgo Medicis dicitur sinister. Dexter autem ventriculus omnium amplissimus pro capacitate sua plurimum sanguinis continet, et ideo calidissimum, etenim caliditas est corporea qualitas, quae in majori subjecto major est; quo namque nomine pueri calidiores esse juvenibus dicuntur, quia in majori copia radicalis humidi majorem ubertatem caloris obtinent; etsi juvenes aestuosiori calore polleant; eadem plane ratione ventriculus dexter cordis omnium


page 160, image: s160

amplissimus in ubertate majori sanguinis plus obtinet caloris, quam alii sinus, qui prout angustiores existunt, ideo pauciori sanguine repleti minorem calorem habere dicuntur. Quare sinister ventriculus, qui Aristoteli est appendicula dextra ad laevam partem cordis extensa, sanguinem admodum paucum in se continet, exiguumque propterea calorem; unde, comparatione ad alios ventriculos majores, frigidissimum sanguinem continere statuitur. Medius autem inter hos ventriculus, ex quo nascitur aorta, mediocrem sanguinis copiam habens in se, mediocriter calidus eadem ratione dicitur; continet autem sanguinem puriorem, utpote ulteriori coctione magis elaboratum; et quum amplius non recipiat novam concoctionem, ideo sanguis in medio ventriculo coctus quiescere constituitur apte ab alteratione nova in corde suscipienda, quum satis purus sit, et aptus alendae substantiae spirituosae particularum omnium. Neque vero, quod maximus ventriculus in corde semicirculari figura lunae crescentis appendiculam sui ad laevam cordis partem inclinatam habeat, nullo a summo ad imum septo solido distinctam, sed fere solo situ, ideo censendus est unicus cum Galeno et Medicis


page 161, image: s161

contra Philosophum; tum quia duo maria solo situ discreta, nullo medio septo distincta, recte dicimus oceanum, et mediterraneum; ac in mediterraneo pelagus orientale, atque occidentale: tum quia si Medicis licet in cerebro tres aut quatuor ventriculos agnoscere, quia sinus varii quapiam in parte nullo septo corporeo dirimuntur, sed solum situs et loci diversitate; quid aliquid simile non liceat Aristoteli cognoscere in corde? Id quidem facile patebit, si cor per transversum dissecueris, in quo conspicies ventriculum, a quo nascitur aorta, medium situm retinere inter cornua semilunaris amplissimi, cujus portiuncula sinistrum cordis latus occupare videtur, quum ejusdem sinus amplitudo maxima dextram cordis regionem teneat. Et revera Valverdii l. 4. c. 4. notatu, quamvis in cerebro ventriculus dexter a sinistro quapiam in parte dispescatur intermedio septo corporeo, tamen in eodem viscere medius ventriculus tertius ponitur, qui nullo septo corporeo, sed solo situ locove distinguitur a dextro, et a sinistro, qui coeunt in unico illo medio, nec ipsi eo loci discreti ullo septo corporeo; siquidem tertius iste mediusque cerebri ventriculus est communis dextri sinistrique cavitas conjungens


page 162, image: s162

continuansque dextrum cum sinistro procul ab omni discrimine septi; At vero quid Valuerdium memoro? Galenus ipsemet duos priores ventriculos cerebri tandem in unum alium terminari scribit solo situ, locique positione diremptum ab eis, non ullo penitus interposito septo: sicut scribit 8. de us. par. cap. 11. Perperam igitur 6. de us. Par. c. 9. antea Galenus accusavit Aristot. qui majoribus animalibus l. 3. de part. c. 4. tres ventriculos dederit, minoribus tantummodo duos; etenim qui dexter unus est Galeno, geminus est Arist. nempe sinister dextro conjunctus ad laevam cordis partem pertingens, et inclinans; quae quidem inclinatio perspicua satis est in majoribus animalibus, ob cordis amplitudinem; ast in minoribus ob visceris exilitatem nulla fere visui percipitur, ac pro nulla censetur. Et re vera cavitas amplissima dextram cordis regionem tendens, viscusque veluti cingens, figura crescentis lunae semicirculum aemulatur; cujus tamen exigua portio cuspidem terminans alterius cornu, cordis ad partem sinistram terminatur; quam a situ propterea nuncupat Aristoteles tertium omnium ventriculorum minimum, atque sinistrum; ut a situ pariter medium vocat, unde


page 163, image: s163

nascitur aorta, ventriculum, quem Galenus dicit esse sinistrum, quia voluit in corde ventriculos distingui septo; quod tamen non duxit esse necessarium discretioni ventriculorum in cerebro; sed, ut Aristoteli de more contradiceret, sibimet ipsi contradicere non est veritus, nunc aperte ventriculis cordis negans, quod alibi ventriculis cerebri concessit in eodem numeri discretionisque proposito. Caeterum si diligenter inspexeris dextri vocati ventriculi basin, aperte comperies ab imo cordis paululum extolli breve quoddam septum usque ad quandam altitudinem, quo dispescitur amplissima cavitas illa in dextrum et sinistrum ventriculum: etsi septum id non extollatur ad summum cordis apicem ab ima basi surgens; nam ad brevem altitudinem extollitur. Sed jam videamus argumenta, quibus Tu V. Cl. cum Galeno Aristotelis placitum urges de triplici cordis ventriculo. Concedimus quidem Tibi, constantem esse doctrinam Aristotelis de triplici sinu cordis in omni animantium genere, non solum in loco abs te citato, 1. hist. c. 17. sed etiam luculentius alibi, 3. hist. c. 3. ut visum est: sed negamus primo, dixisse Magistrum, ex singulis ventriculis sua vasa profluere; nam ex


page 164, image: s164

medio deducit ibid. et 3. de par. c. 4. aortam, ex dextro vero atque sinistro, tanquam ex communi principio (quippe nullo septo integre penitus dirimuntur) venam majorem, quae cava dicitur. Dum vero scribit 3. hist. c. 3. omnes ventriculos ad pulmonem spectare foramine perpetuo, significat arteriam venosam, quae de medio sinu fertur in pulmones; et venam arteriosam, quae de sinistro pariter atque dextro, tanquam de communi principio, fertur itidem in pulmonum substantiam: ait autem, omnes hosce meatus ob exiguitatem latere, quia ramuli vasorum hujusmodi tenuissimi delitescunt in substantia pulmonis; at solum sensui conspicuus est eorum caudex unus, a quo multiplices illi derivantur. Nisi etiam dicamus, ea verba potius esse sumenda de sinibus cordis, ibidem 3. histor. cap. 3. omnes sinus ad pulmonem foramine spectant perpetuo (nimirum medius arteria venosa, quam ad pulmones mittit continuato ductu; et sinister dextro conjunctus, ac solo fere situ discretus, arteriosa vena, quam itidem ad pulmonem cmittit) sed propter exiguitatem meatuum in exiguis animalibus hi sinus latent, proeterquam in uno; latent enim sinister, ac medius; at unus dexter ob amplitudinem


page 165, image: s165

sensui semper apparet. Similiter intelligenda sunt, quae prius dixerat, 1. hist. c. 17. omnes cordis sinus ad pulmonem foraminibus pervii redduntur (omnes inquit, non singulos) quoe res in uno tantum perspicua; nimirum semper in sinu dextro, qui ob amplitudinem non latet unquam in ullo animali. Inferius vero a nexu suo, maximo sinu venoe conjungitur majori, ad quam lactes etiam sunt; quia vena cava dextro, non sinistro, ventriculo proprie jungitur. Sinu autem medio aortoe annexum est. Neque concedimus, Aristotelem nullibi meminisse usus tertii seu sinus, seu vasis: nam satis innuit usum tertii sinus, dum eum continere sangvinem frigidissimum ait, quo temperetur calidissimus in dextro sibi continuo contentus: usum vero vasis aperit asserens, a corde per venas sangvinem ad alias partes mitti, adeoque per tertium vas, quod est arteria venosa, et arteriosa vena, sangvinem ad alendum pulmonem deferens. Negamus deinde, Philosophum, immemorem sui, locis aliis ubique duorum vasorum ex sinibus vulgatis exortorum meminisse, tertii nusquam, neque de tertii vasis usu verbulum notasse; nam ubique meminit aortae, venaeque cavae, dum agit de vasis, a corde per universum corpus ingredientibus, tertii vero


page 166, image: s166

meminit hic solum, dum de vase a corde in pulmones diducto sermonem agit; quod geminum est, arteria venosa, et arteriosa vena, de quibus sub unius nomine peragit, quod ad unum pulmonem terminatur: de vena cava, et arteria aorta, sub numero multitudinis agit semper, quod ad plures, omnesve corporis partes terminantur, nedum quod a duplici fonte cordis enascuntur. Concedimus etiam, Aristotelem observationem suam terni sinus in hominis corde communem esse velle; negamus, neminem unquam in humano corde tertium vidisse sinum; etenim qui tertium et quartum in humano cerebro sinum viderunt, a dextro sinistroque sola positione situs, nec ullo corporeo septo discretum, Anatomici paslim omnes cum Galeno, licet acie lyncea non sint, iidem cum Aristotele videre potuerunt in humano corde tertium sinum, qui dextri maximi parva est appendix ad laevam cordis partem vergens, una situs positione, nullo integro, sed exiguo surgente potius quam intermedio septo corporeo disterminata a sinu dextro. Nec tertium sinum voluit Aristoteles, quem praeter ordinarium Naturae cursum aliquando conspexerunt in septo diligentes Anatomici, sed quem semper Natura posuit in apicc scmicirculi prope basin dextri maximi ad


page 167, image: s167

laevam cordis partem vergente. Neque enim suam sententiam de tertio ventriculo restrinxit Aristoteles absolute ad animalia solum majora, ut ponitur; sed omnibus animalibus tres cordis sinus assignavit, sive magna, sive parva sint, ut clare constat ex allatis antea 1. hist. c. 17. 3. hist. c. 3. 3. de part. c. 4. locis; at solum tres ob magnitudinem sensui conspicuos esse constituit in magnis animalibus, in parvis duos tantum videri, tertio propter exilitatem sensus aciem subterfugiente, in minimis ob eandem causam unicum dextrum apparere, duobus aliis oculo penitus occultis. Neque, quod ob exiguitatem latet, ideo non esse nemo recte dixerit: nam et multi caeci meatus in humano corpore sunt, quos vel ipse Galenus 6. us. Part. c. 10. invisibiles esse fatetur. Cujus propterea rationes contra tertium sinum cordis ab Aristotele propositum minus momenti habent, quam prima fronte continere videantur; etenim ad primam 6. de us. part. c. 9. concedentes, quibus animalium pulmones insunt, iis dextrum inesse cordis ventriculum: negamus ideo non omnibus animalibus eundem esse numerum ventriculorum cordis: ctenim dexter ventriculus non est ob pulmones, at ob venae cavae deductionem ad omnes corporis partes alendas,


page 168, image: s168

ut sinister est, sive medius Aristotelis, ob arteriae aortae perductionem ad singula membra spirituoso sanguine reficienda: ventriculi siquidem cordis Hippocrati de cord. sunt fontes humanae naturae, adeoque Aristoteli conceptacula 3. de part. an. cap. 5. prima sanguinis per universum corporis habitum derivandi per venas et arterias, veluti per flumina, quibus totum corpus irrigatur; fontes autem sunt gratia fluminum, non in alium finem instituti: quare sinus dexter cordis est gratia venae magnae sanguinem ex eo deducentis in universum corpus, non gratia pulmonum. Sed pulmonum gratia est arteriosa vena simul et arteria venosa, quibus alitur pulmo, et cor in animalibus respirationem habentibus refrigeratur. Quare pulmone carentia carent arteriosa vena, et arteria venosa, non autem dextro sinu cordis; quum vena cava non careant, cujus deductio est ab eo ventriculo dextro. Quin et multi pisces, voce pulmoneque carentes, in corde plures habent ventriculos; unde dexter non est gratia vocis et pulmonum. Addimus, ut in quibusdam animalibus, perfectioribus nempe, sexus distinctus est maris et foeminae, sed in aliis imperfectioribus sexus indistinctus est, uterque tamen inest,


page 169, image: s169

ut est in plantis; ita cunctorum animalium corda tres habent sinus, sed alia distinctos, alia visui non distinctos, quorum dexter est sinistro conjunctus, unde prodit vena cava, medius, unde arteria aorta; quae vasa sunt in omnibus animalibus habentibus cor et sanguinem. Ad secundum concedentes, eandem cordis fabricationem habere bovem, et equum, qui maximi sunt, et minimum passerculum: negamus, Aristotelem proprie simpliciterque definivisse numerum ventriculorum cordis, ad magnitudinem corporis et parvitatem, multitudinem eorum referendo. Siquidem apertissime constituit 3. hist. cap. 3. omnium animalium corda, tam majorum, quam minorum, tres habere sinus; at in majoribus hosce ventriculos omnes aspici visu; sed in minoribus minimum omnium, qui sinister est, oculis obliterari; solum duos inspici posse majores; in minimis autem animalibus visui non apparere nisi dextrum unicum omnium amplissimum. Verba Magistri clara sunt, hic repetenda: habent intra se corda omnia sinum triplicem, sed magnitudine varia: minutissimorum enim animalium sinus arctiores sunt, ita ut unus, qui amplior est, vix conspici possit, reliqui sensum effugiant: mediocrium


page 170, image: s170

animalium secundus etiam conspicuus est: maximorum perspici omnes possunt, Quando vero alia scribit alibi, 3. de par. c. 4. non de ventriculis absolute tractat, ut Galenus opinatur, sed de sinibus visui conspicuis, qui tres in corde magnorum animalium habentur, duo spectantur in minoribus, unus tantum in exilissimis. Ita sane visus in corde bovis, et equi, conspicit appendiculam dextri ventriculi ad laevum cordis latus attinentem; exigua septi parte distinctam: quam observare non potest in corde passerculi; in quo tamen sinum medium conspicit, e quo nascitur aorta; sed in minutissimi animalis corde non potest visus agnoscere nisi sinum dextrum caeteris ampliorem, duobus aliis ob exiguitatem non apparentibus, in corde tamen existentibus, e quo nascitur aorta. Ad tertiam concedentes, Naturam non facere diversas, aut immutare instrumentorum formas, pro corporis magnitudine, aut parvitate; sed in ipsa constructione propositam habere sibi, ceu scopum, actionis varietatem: observamus, quod negare non potest Galenus, Naturam pro corporis magnitudine, aut parvitate, facere diversas, et immutare, instrumentorum moles, ac magnitudines: adeoque subjicimus,


page 171, image: s171

quod etiam Galenus 6. d. us. Part. c. 10. non diffitetur, meatus atque sinus magnos esse conspicuos, mediocres itidem non omnino latere sensum, sed exilissimos esse caecos et inconspicuos; unde recte scribit Aristoteles, in majoribus animalibus tres esse conspicuos sinus cordis, in minoribus duos, in minimis unicum, qui caeteris amplior esse solet. Ad quartam concedentes, utilitatem vocis in piscibus plurimis, quibus frigidius est temperamentum, esse nullam, ut qui degant in aqua semper, nec usum spirationis; quae duo sunt in avibus, et animalibus gressilibus: negamus, piscibus hisce nullam esse dextri ventriculi cordis utilitatem: nam et Rondeletius, diligentissimus observator naturae piscium, tres in eorum corde sinus oculata fide testatur, adeoque dextrum; quos quidem sinus ad varietatem substantiae solidae referre, nimium magna petitio mihi videtur. Et quum pisces, cor habentes, alantur sanguine more caeterorum animalium sanguineorum; ut in aliis cor per venam cavam e suo dextro sinu subministrat solidiori substantiae partium ultimum alimentum, et per aortam arteriam ex alio ventriculo suggerit implantato spiritui membrorum itidem ultimum alimentum tenuius:


page 172, image: s172

ita sane piscibus inesse debet dexter ventriculus, e quo vena cava crassiorem sanguinem deferat ad alendas partes solidiores. Galeno vero, venam cavam ex hepate, non ex corde, nasci, negat omnis Peripateticus. Qua de re nos latius in propria quaestione tractavimus, quam in eo opere videre poteris. Haec sunt, Vir Clarissime, quae tibi rescriberem in praesentia respondens ad tua quaesita. Vale et me ama. Dabam Patavii XIII. Julii M. DC. XLIII.

Impress. Utin. 1646.

EPISTOLA XXXVIII. De circulatione dubia, et cornuto Gallo. THOMAE BARTHOLINO. Patavium.

PRobe curatas ultimas meas gaudeo, in primis, quod observata a me in sutura lambdoidea ossicula non displicuerint. Anxie librum tuum de Luce Animantium exspectamus. Quas ponis hypotheses licet concedamus, restat nihilominus adhuc nodus, cur quaedam animalia luceant, quaedam minus, quid illis concesserit Natura, quod his negavit, etiam in ejusdem speciei individius. Hoc est,


page 173, image: s173

cur inter omnes carnes agninas, quas in macello Monspeliensi vidisti, unica illa solum relucebat. In eo negotii cardo verti videtur, ut ostendantur causae, quae faciant ingenitam lucem magis lucere in uno, quam alio. Sed haec omnia a Te expedita arbitror. Eruditissimum Licetum controversiam de sanguinis circulatione, satis, ut mihi quidem videtur, adhuc dubiam, eximio ingenii sui acumine excussisse, lubens audio. Procul dubio solidi quid, in quo animus acquiescet, exhibebit. Ego hujus negotii decisionem ex Anatomia et [gap: Greek word(s)] pendere arbitror. Mihi, quos hic olim ventilandos proposui, scrupulos nondum exemerunt Harveus aut Walaeus. Cur quaeso Natura operosior fuisset in arteriarum quam venarum structura, si eundem humorem continere debuissent? Cur per plura id praestitisset, quod per pauciora potuisset? Cur, cum arteria secatur, id non sine vitae fiat periculo, venae vero impune aperiuntur, si idem sanguis in utrisque? Nonne ocularis demonstratio docet, sanguinem in arteriis contentum ab eo, qui in venis consistit, differre substantia, colore, subtilitate, omnibusque proprietatibus? perpende quaeso, an sanguis ab arteriis in venas


page 174, image: s174

ferri possit, sine comite spiritu vitali, qui illo multo subtilior, mobilior et ad penetrandum aptior. Sed nolo hanc controversiam meam facere. Has omnes difficultates vitare videtur Liceti sententia, quae eo quoque futura plausibilior, si ad rationes firmas accesserit [gap: Greek word(s)] et observationes accuratae. Pro icone Galli cornuti gratias ago maximas, sed arte et mangonio talem redditum suspicor. Nosti, mulierculas nostras, cum castrando ex gallis capones faciunt, cristam amputare, ac in ejus locum calcaria ejusdem avis substituere, quae coalescunt, crescunt, et in cornuum visendam formam augentur. Hoc hic factum mihi persuadeo. Celeberrimum Licetum, Rhodium nostrum, fratres et consobrinos, vicissim meo nomine officiose saluta, ut et Bordingium. De illorum ad nos reditu per occasionem certiorem me redde. Sed ingemino iterum iterumque tritum illud Tullii: Valetudinem tuam cura diligenter. Hafniae 7. Julii 1643.

T.

Olaus Worm.



page 175, image: s175

EPISTOLA XXXIX. Dubia de luce et circulatione soluta. OLAO WORMIO Hafniam.

DUbia eruditissima sunt, quae officiosis literis et auro contra aestimandis annotasti contra lucem meam, et circulationem Harveanam, quae tacitus magis venerabor, quam operose contra strepam. Tua enim auctoritas mihi pro ratione est. Eo tamen es candore, ut aegre non feras dubitantes, quum etiam olitorem non fastidias opportuna loquutum. Plerasque difficultates expedivi in lucente libro. Cur autem ingenita lux magis subinde luceat in uno animali, quam alio, variae esse possunt causae, vel ratione subjecti, vel causarum externarum, vel ipsius lucis connatae. Ratione subjecti, si compactius sit corpus, lucemque comprimat, et putredini non ita obnoxium, qua laxatur corpus, ut luci egredienti pateat aditus. Causae externae quoque promovent splendoris manifestationem, si aeris ea sit dispositio, ut facile resolvatur corpus. Ita hoc veris tempore Monspelii carnes pleraeque ad putredinem disponebantur, et ideo pleraeque in macello splendebant. Sic de piscibus et ligno notum est, splendere,


page 176, image: s176

si putrescant. Ipsa denique lux se exserit, si copiosa sit, si a causa quacunque vel vinculis laxetur, ut se exserere possit, vel condensetur, ut videatur. Sic in coelo non omnes partes lucent, sed eae tantum, quae in stellas condensantur et cometas. Nec semper lapis Bononiensis lumen concipit et conservat, sed tantum calcinatione praeparatus. Circulationem suam Cl. Licetus quomodo defendere queat, non video, quia experimentis destituitur, solis rationibus contentus. Res vero haec tota ex vivis sectionibus dependet. Cur natura diversam arteriarum et venarum fabricam molita sit, hanc circulationis fautores causam reddunt, quia arteriae moventur a sanguine spiritibus propter cordis viciniam turgido; venae vero quiescant et sanguinem recipiant, qui deferbuit longo itinere, postquam partes meliorem substantiam ad sui nutritionem suxerunt. Eadem causa est, quod periculosa sit arteriarum sectio, quia scilicet difficulter reprimitur arteriosus sanguis ob spiritus copiosos, deinde quia partes privantur suo nutrimento, quod per arterias ipsis apportatur. Quantum ego potui ex circulatione comprehendere, differt quidem uterque sanguis, quod alter subtilior et facilis motus,


page 177, image: s177

crassior alter et difficilis, praeterea quod venosus non nutriat, sed solus arteriosus; verum id circulum non impedit, quo minus ex arteriis in venas sanguis commeet, et locum mutet, et pro loci mutatione variet. Exemplo rem illustrabo. Aqua per canales in hortum deducta, sicut in Provincia Galliae et Narbonensi tractu per molas fit, eadem initio est, quae proximehortum per primos canales ingreditur, at segnior deinde eadem aqua procedit, ubi canales sunt longissimi et a faecibus horti inquinantur, transitque aqua in ipsas areolas. Sed de his balbutientem rectius ad doctiores remiseris. Fiduciam tua humanitas facit, quod ea, quae necdum accurate didici, titubanter proferam. De amicorum, quos salutas, ad vos reditu, nihil certi scribo, quia necdum Italiam perlustrarunt. Valetudine impedior, quo minus plura addam, et quotidianis aegrorum cum Medico sene venerando Jo. Dom. Sala visitationibus. Vale, Affinis optime, et me ama. Patav. 13. Aug. 1643.

T. T.

Thomas Bartholinus.



page 178, image: s178

EPISTOLA XL. Quomodo apud Columellam Vipera sublimiores domos perreptat. MARCO AURELIO SEVERINO. Neapolim

REsponsum dudum debui eruditissimis Tuis pagellis, quibus ad mentem Bilbilici Poetae de pustulis lucentibus me erudivisti: Enimvero non fallaci genio ad eum devolvi hujus dubii explicationem, quem majoribus parem dudum existimavi. Commodo sane loco inter lucis meae tenebras hoc lucis majoris sudum praenitebat, ut sciat orbis, et quanti ex merito Severinum aestimem, et quantum lucis a Tanto Viro diffundatur. Sub prelo jam sudant Observationes meae de Unicornu, levi brachio exaratae, in quibus etiam illustre nomen tuum ad partes vocavi, data de Viperis Unicornibus occasione, ut brevi forsan ex transmittendo exemplari pro ingenuitate tua ipse judicabis. Nunc jam de Viperis vestris occurrens dubitatio responsionem tuam praestolabitur, quam ad vos iturus frater repetet. Metuisse quondam Columellam, Rei Rusticae scriptorem eximium, lib. 8. c. 15. ne feles aut vipera (l. 8. c. 3. coluber) sublimiores domos perreptent, mirum mihi inprimis visum


page 179, image: s179

est, quum humi serpens vivipera nihil minus, quam alta, cogitet. Apud Columellam igitur pro vipera legendum viverra censuit Vir summus P. Victorius, quod an recte, ab alio nolim exquirere, quam a Severino nostro, Naturae arbitro et intimiore mysteriorum scrutatore, cui perennaturam magnae famae vitam voveo, eruditionis illius indefessus cultor. Officiosissimam salutem nomine meo nunciabis Cl. Viro Mario Schipano Parentis amico veteri, quem laetus humanis adhuc interesse accepi, utinam diu. Scripsi Pat. 17. Sept. 1643.

T. T.

Thomas Bartholinus.

EPISTOLA XLI. De Vipera scandente apud Columellam Responsio. THOMAE BARTHOLINO. Patavium. MARCUS AURELIUS SEVERINUS

QUod hebes quidem judicium meum dubiis in plerisque quaestionibus persaepe consulas, Bartholine solertissime, video jam honorificentiae tuae proprium characterem.


page 180, image: s180

Quid enim ego sus Minervam? Nam neque admirandam ingenii tui lucem ac perspicaciam hic dicendo equidem attrectem; tum ne hanc infantia ipse mea turpiter detrectem; tum ne videar virtuti tuae palpum dare. Verum quantumcumque ineptus, modo morigerus, suam hanc quaesito paro responsionem. Nesotrophii tota maceries opere tectorio laevigatur extra intraque, ne feles aut Vipera perrepat. Verba sunt Junii Moderati Columellae lib. 8. de Re Rust. cap. 15. proposita. In quibus Petrus Victorius, vir in castigandis bonorum autorum codicibus exercitatissimus, in Adnotation. ad Colum. recte visus est sibi suspicari mendum subesse: quod reptanti alioqui natura viperae minime consentiat, in columbarii pullos aspirare: quod opus privatum est animantium, quae unguibus in sublimes conscensus niti queant. Sic accommodate pro Vipera substituendum voluit Viverra, quae latina vox id valet, quod [gap: Greek word(s)] graece; Adversione quidem principio sagaci, et ingenioso certe commento: verum si condonent id liberi a perturbationibus manes, lubricum, ac facile, id est, quod non expendit cuncta, Victorii judicium porro monstrabo; et quam


page 181, image: s181

rectissime constare sibi locum Columellae, et vanam nullamque fuisse castigatoris restitutionem; quam tua, Bartholine, solertia, mea quidem opinione, funditus intuita, praecisa ad omnem modum interrogatione subodorata est. Primum enim te non latet fama, qua perhibetur, foetas mature viperas super arboribus ad partum conniti consuetas; quae vulgaris praedicatio si falsa sit, attamen non fallent summatum quorumque virorum testimonia, quibus singulis aut omnibus insania sit obloqui, vel contra sentire. Utrum amas, rogo, juniorum recentem experientiam, an indubitabilem veterum autoritatem? Utrorumque nos utramque producemus. E junioribus confidis sedulitati Hieronymi Cardani, qui in lib. 7. de Varietate, plures, ait, viperae super arborem serpunt. Varinus autem ex Scholiis ad Vespas Aristophanis inquit, mures ac serpentes orophiae dicuntur, quae circa [gap: Greek word(s)], hoc est aedium tecta, versantur atque eroduut. Ante hos vero est consultissimus animalium indagator Albertus, qui viperam ramos arboris emensam cum pica, pullos agnatae defendente, colluctatam narravit. Venio nunc ad amplioris notae viros, quorum primus est Nicander, qui in


page 182, image: s182

Theriacis, Draco, ait, avium omnium nidos invadit. Neque vero te moveat suspicatio de alatis: nimirum meminit Aelianus, Dracones, ut elephantis arborum ramos ore decerpturis insidientur, in has prius serpere. Post Nicandrum audi Philostratum in Apollonio, qui non obscure scripsit, serpentibus conscendi sublimes avium nidos. Accedit Oppianus, qui Laur. Lippio interprete Lib. 5. de Piscib.

Et veluti serpens, qui tigno nactus ab alto
Altis est verna pullos sub tecta sonantes
Mactat, et occisos subicit sub dentibus artus.

Ab his non dissentit Ael. qui Lib. Animal. 13. de Jaculo serpente disserens, ait: Persaepe etiam correpens in arborem ascendit: Qui et alibi draconem menfa conscensa eputem commemoravit. Est et in Anthologiae l. 13. Epig. postremo Poeta, qui conscendentis in arborem aspidis meminit. Ad hos Constantinus de Agricultura lib. 14. cap. 5. Serpentes non infestabunt columbarium, si in quatuor angulos columbarii inscripseris Adam. Id Adam rei non ignoravit Epiphanius, qui Lib. 2. Tom. 1. contra Haereses narrat, e Physicorum nescio quorum traditione moyoxi, id est gliris, partos catulos a viperis venatione corripi. Qui glires praeterquam in glandiferis, id est celsis arboribus,


page 183, image: s183

non nidificant. Haec Graeci plerique. Caeterum Latinorum neque Terentius Afer istius facti non meminit in Phormione dicens: Anguis per impluvium decidit de tegulis. Sed et Plinius in cap. 12. lib. 8. Histor. Natur. ait: Mira animalium pro se cuique solertia est, ut iis una scandendi in tantam altitudinem dissicultas. Draco itaque iter ad pabula speculatus ab excelsa se arbore injicit. De Acontia nunc seu de Jaculo serpente sermonem seram. Recte Isidorus: Exilium in arboribus, et dum aliquod animal obvium fuerit, jactant se super illud, et perimunt: Et Albertus ait, Acontias in arboribus latere. Et alibi: occultantur inter folia sub arboribus. Et Vincentius Belluacensis: Jaculus est serpens, qui arbores subit. Ita et Petrus Andreas Matthiolus in Commentario; et Solinus: Jaculos ex arborum ramis vibrari vulgatum dixit; alias vero: Jaculi arbores subeunt. Et Luc. Pharsaliae nono:

Ecce procul saevus sterilis se robore trunci
Torsit et immisit, Jaculum vocat Africa serpens.

Verum, aliis longe plurimis dimissis, adversus Petrum non aliis armis pugnare velim, quam suis ipsius, id est verbis Columellae, qui non sinit imponi nec suaderi nobis aliud, quam quod modo dictum est, in lib. 8. c. 14.


page 184, image: s184

ajens: In anserum struendis cellis servanda sunt eadem, quae aliis generibus pullorum, ne coluber, ne vipera, felesque, aut etiam mustela possit aspirare: quae fere pernicies ad internecionem prosternunt teneros. Quo effato quid clarius? quando et coluber hic nominatur uti vipera, et quando etiam mustela similiter memoratur, quae cum viverra congeneris est. Neque nostrae sententiae minus favet locus Columellae, in quo Victorius offendit. Nempe cum dicit Romanus Author: Nesotrophii tota maceries opere tectorio laevigatur extra intraque, ne feles aut vipera perrepat; apparet his verbis, laevigandam esse maceriem opere tectorio, ut per hoc recta (quod Varro dixit in 3. de Re Rust. cap. 13.) id est laevis et polite incrustata sit: nam secus videlicet vipera per aspera correpere facile quiret. Igitur Victorio, ne sua sibi opinio quid imponeret, vel ipsa Columellae verba fuerant satis. Quippe per aspera et scabra perrepere ascendendo recte vipera potest; per laevia vero et polita non potest. Haec quidem magni momenti sunt: verum longe maxima sunt, quae mox subnectam; id est naturalia viperae organa, et fabrefactae ad usum ascendendi particulae. Siquidem adnotarunt, prior Isidorus Hispalensis in opere


page 185, image: s185

de Originibus, et posterior H. Cardanus in lib. 7. de Varietate cap. 29. costis quasi cruribus, et squamis quasi unguibus, uti serpentes ad incedendum, ac sese quoquo modo deferendum. Quarum quidem sqamarum fabricatio tam nobilis est, tam luculenta, ut Virgilius, accuratissimus observator, adstantes appellarit squamas in hydro per haec: Vipera et attoniti squamis adstantibus hydri. Id est, mea quidem interpretatione, arrectis sic, ut quasi adstent, metaphora ex animatis et providis ad inanima traducta; pro adstantibus autem cum promptius dici fuisset horrentibus, gravius fit argumentum nostrum, quod electum est dici adstantibus. Caeterum placuit Aeneid. XI. dici: Arrectisque horret squamis, et sibilat ore.

Est igitur adstantium squamarum epitheto energiae plurimum, ut dixi. Nimirum serpentibus per ante dictos autores surriguntur squamae non aliter, quam histricibus spicula. Dixi de Serpentium [gap: Greek word(s)] atque ad sublimia conscendendi facultate. Caeterum, ut longe superet admiratio; possunt et per semet rectas aliquandiu se sustinere viperae. Nec me fallit Aelianus de Animal. cap. 18. Quibus surriguntur, ait, ita viperae, ut extrema cauda


page 186, image: s186

nixae rectas celsasque se constituant. Tali ad unguem positu in nomismate Aesculapii insculptas apud Sebastianum Ericsum legeris binas utrinque medias binis baculis suffultas; has quidem, ut cgo interpretor, indicandae minus integrae sanitati, illas vero absolutae integritati. Sunt igitur indita instrumenta, et sese sursum attollendi, et in sublime ascendendi, viperis: nam et cauda niti possunt. Audi Magnum Albertum, qui ait: Pareas est serpens, qui quasi totus erectus graditur super caudam, et partem corporis caudae conjunctam. Lonicerus item Nicandri Moluros serpentes interpretatur, quasi cauda ingredientes: et Aelianus alicubi Dracones ait cauda ad terram adniti, reliquo erecto corpore. Quin et complexae viperae mutuis inter se spiris in coitu venereo rectae se sustinent, ut Abbatius in Lib. de Vipera cap. 16. nec non observatores alii ferunt. Adeo nimirum metaphreno validi sunt serpentes. Quae si perpendisset aut si novisset Victorius, itemque illud Virgilii Georg. 3. certe summum: Aut tecto assuetus coluber succedere et umbrae; haud quicquam hercules in codice Colum. emovisset, verum cuncta praeter castigationem adornasset, et authoris prudentiam pcculiariter explicasset.


page 187, image: s187

Quae mihi per hanc epistolam edisserenda visa sunt, quatenus honestae tuae, Bartholine, petitioni satisfacere solennique tuae circa pulchras adversiones sedulitati obsecundare libuit. Caeterum si quid in his desideres amplius, perpetuarum mearum commentationum occupationumque multiplicium angustiis id condones rogo. Praeterquam tui amicorumve causa, quicquam alieni subjecti subire non patior in praesenti. Ex adverso nulla est tam obstricta, tam excellens gratia, quam tuae, Bartholine, comitati non habeam nunc, referendam vero et rependendam non servem postero tempore, quod nomen meum pro virili tueris. Obscurior equidem illustrari per viros authoritatis probatae, quid non amem, qui gloriolae dulcedinem, et non vulgarem, amo? Disertissimo Rhodio plurimam a me dic salutem suadeque, ut me non scribentem ferat, dum ei Messanensem Hortum Castelli reddendum curem. Fratris adventum tui, ejus credo, quem abs te tertium non adhuc cognovi, percupide opperior, tum ut hunc quidem private, tum ut te in eodem pernorim, specimina Bartholinianae domus, simul etiam cum Bartholo, clarissima. Qui tres omnes feliciter valete. Cl. Viro Jo. Veslingio plurimam


page 188, image: s188

meo nomine salutem imperti. Neapoli Idibus Octobris Anno 1643.

EPISTOLA XLII. De salvatellae sectione, etc. THOMAE BARTHOLINO. Romam. JOANNES VESLINGIUS.

HAbeo, juxta cum M. Aurelii Severini, gratissimas literas Tuas, quibus non minus itineris Neapolitani feliciter exacti, quam affectus in me constanter servati, certitudinem agnovi, cui pari semper animi devotione litaturus sum, quamdiu sensum coelestis favor ac vitam mihi indulserit. De Aldrovandi, et Metallicis Kircheri edendis valde laetor: nondum enim hujus argumenti quicquam hactenus vidi, quod palati mei aviditatem explere potuerit. Grata quoque futura sunt, quae de fructibus Romanis dabit Ferrarius. De salvatellae sectione quae contra Spigelium nostrum protulit Severinus, parum lacertis ipsius digna videntur: quae cum judicio meo permitteret, respondebam pro Adriano paucis, et forsan sufficienter. At haec quoque protinus typis


page 189, image: s189

divulganda Volckamero commisit, utcunque nondum, ut ex literis ejus a Te transmissis conjicio, vel visa, vel expensa. Quibus plantis amphitheatrum vel consperserit, vel ornarit Panarolus, libenter observarem. Quaeso emas quicquid est, et cum occasio se dederit transmitte. Pretium, ubi et cui jusseris solvendum, refundam libens. Tractatus meus de Opobalsamo Veterum jam luce publica frueretur, nisi homines miselli, qui Arabica ligno incidere debuere, defectu characterum, operas hactenus retardassent. Illustrissimum Equitem de Puteo, Clarissimum Baldum Baldum, P. Servium et Leonem Allatium officiose veneror. Vale feliciter, et frequentioribus literis Tui desiderium nobis temperes. Patavii Prid. Decemb. An. M DCC XLIII. Inclusas ad M. A. Severinum curare Neapolin ne graveris, rogo.

EPISTOLA XLIII. De Medicis Romanis. CAROLO AVANTIO RHODIGINO Patav.

QUod incultis meis literis humanam adeo responsionem reddideris, est quod mihi gratuler. Res meae publicae et privatae Tibi


page 190, image: s190

debebunt meram salutem, quam tanto fervore urges. Omnia ad Rhodium nostrum perscripsi, qui benignus horum erit interpres. Aldinus Corvinusque tui causa me amant. Ille draconis cornuti sceleton promisit, ubi per negotia licuerit. Meditatur idem dissertationem de Herba Medica, et de coralliis. Ferrarii Horti Hesperides ad umbilicum fere perducti, in quibus, nisi fallor, limonium vestrum praegnans triplici cortice observavi. Parvi momenti est Catalogus Plantarum Amphitheatralium nuper cum observatiunculis editus a Panarolo discipulo Castelli, cujus copiam faciet frater meo nomine cum venerit, ut et Ovidii, in quo inveniendo hactenus desudavi. Characteres Arabicos a Kirchero, Viro magno mihique amico, promissos, quotidie exspecto, nec longas moras spero. Mittuntur expetita semina a Corvino, tuoque horto consecrantur, nempe Capsicum siliqua lutea, rotunda, falcata, olivari, cordata: Quamoclit: Cucumis anguinus. Canna Indica flore rubro: Melissa Molucca: Nigella omnium specierum: Sabdariffa: Bamia: Ricinus americanus. Quae desiderantur, habere non potui, unde veniam cum illo mereor. Pauca sunt, quae jam operas Typographicas exerceant,


page 191, image: s191

nisi opusculum cujusdam monachi de Infirmitatibus Vitae Humanae, claustris ejus dignum. Collegii Romani Professores hoc tempore et multi sunt et eruditi. Medicinam hoc anno profitentur sequentes: 1. D. Alexander Menghinus de monte Illunio h. 15. matutina morbos mulierum praegnantium explicat. 2. D. Josephus de Sanctis Aequicola Reatinus, et D. Petrus Servius Spoletanus, in Med. Theor. Hipp. prim. Aphor. sect. 6. h. 16. mat. commentantur. 3. D. Jo. Bened. Sinibaldus Leonissanus, in Med. Pract. Extraord. Hipp. de affect. libros h. 17. exponit. 4. D. Jo. Maria Castellanus in Chir. et Anat. de Tumoribus p. n. h. 20. pom. tractat. 5. D. Sylvester Collicola Spolet. Med. Urb. 8. D. Jo. Manelphius de Monte rotundo in Sabinis, et D. Baldus Baldus Florentinus in Med. Pract. de febribus docent hor. 21. Diebus vacantibus docent D. Sinibaldus in Simpl. Medic. de Vinis artificios. hor. 15. D. Jo. Trullus Verulanus in Chirurg. extr. de Lapide Vesicae h. 16. Singulorum opera non recensebo, quia Tibi cognita, et orbi universo, quaeque Zacchias in publicum emisit, de quaestionibus legalibus, Melancholia hypochondriaca, de Victu quadragesimali, ab omnibus leguntur et laudantur. Quidquid


page 192, image: s192

praeterea scire aves, verbulo indicabis, ad quaevis enim officia, propter summam eruditionem et perspectum animum faventem mihi, obstrictum me profiteor. Vale, Vir Inclyte, meque ama. Romae 4. Decembr. 1643.

T. T.

Thomas Bartholinus.

EPISTOLA XLIV. Responsio. THOMAE BARTHOLINO. Romam.

CUltissimis literis Tuis, Bartholine clarissime, jucundius nihil contingere mihi poterat. Ex iis enim manifeste perspexi, Te mei memorem semper vivere, et grata mente recolere sincerum amorem, quo Te semper prosecutus sum. Laudes vero, quibus tenue ingenium meum commendare studes, in me non cognosco, vereorque, ne idem Tibi contigerit, quod iis, qui conspicillis utuntur, quibus objecta apparere solent longe majora, quam re vera sint. Verum quod ita de me sentias, non possum mihi de tali judice non gratulari. Sardus Typographus Venetiis characterem graecum nactus est, quantum in


page 193, image: s193

hisce regionibus sperari potest, non inclegantem. Is operi tuo manum admovebit, ubi primum Dn. Rhodius [gap: Greek word(s)] tuum ipsi tradiderit: qua de re illum statim monitum faciam. Ego interim urgebo opus et castigabo moras, nec quicquam diligentiae aut sedulitatis in me desiderari permittam, quo et affectum meum Tibi probare, et beneficiis, quae in me contulisti, leve aliquod redhostimentum reponere valeam. Multum enim Tibi me debere profiteor, Vir amicissime, quod in conquirendo Ovidio rem meam ad unguem egeris, semina miseris, et Romanorum Medicorum labores perscripseris. Scribo hodie ad Corvinum, petoque alia quaedam semina, quorum ille copiam habere scripsit. Affectui et amori in me Tuo acceptum referam, si illum adiveris, impetrataque alicui populorum tuorum commiseris. Quod reliquum est, ineuntis anni curriculum, qua animum, qua corpus spectat, Tibi faustum fortunatumque evenire precor et opto. Sic votis meis gratiam suam aspiret supremus rerum opifex. Vale Vir Cl. et mihi molestas avocationes benigne ignosce. Patavio Prid. Cal. Jan. 1644.

T. addictiss.

Carolus Avantius Rhodiginus.



page 194, image: s194

EPISTOLA XLV. De materia Solisequa.

TUas 20. Novembr. Romae datas, ultimo Decembr. probe accepi. Gaudeo Neapolitanum iter ex voto successisse, teque tot illustrium Virorum familiaritate auctum salvum Romam pervenisse. Caeterum ultimas nostras licet doleam interceptas, nihil tamen meae continebant peculiare, praeter Avi, reliquorumque amicorum desideria, quibus reditum ad nos tuum urgebant, et adhuc urgent praecipite labente occasione, qua tuis commodis prospectum cupimus. Quod de Musaeo meo locupletando solicitus adeô sis, gratias ago maximas, ejus ante annum editum mitto catalogum ut videas quantum desideretur ad universae naturae complendum Theatrum. Ex eo quo editus haud parum mea crevit supellex. Litheosphorum Liceti nec quoad rem, nec quoad verba videre adhuc contigit. Fratri Bartolo apud vos adhuc existenti ea de re scripsi, sed num secum tulerit ignoro, siquidem Parisiis adhuc degat. Nec vidimus tuum de Luce librum, ut ad umbilicum perductus


page 195, image: s195

an sit dubitemus. Parentis Anatomiam, si (ut olim monuisti) recudere gestiant Typographi vestri, ne manum operi adhibeant, antequam Hermanni Conringii de Sanguinis Generatione et motu legeris Tractatum, hortor. Multa in eo libro invenies paradoxa, et vulgatis Anatomicorum decretis contraria, quae forsan instituto servient. Moltkenii fasciculum Venetias appulisse certa relatione accepimus, ut Tibi destinatum Monumentorum exemplum habeas, monendum duxi. Romae si adhuc haereas, ac facultas sit Kircherum conveniendi, vide expiscari ut possis quaenam sit illa materia, quam ab Arabe quodam emit, quae solem indissolubiliter sequatur, ut pluribus docet in Magnetismo Plantarum fol. 645. edit. Coloniensis. Rerum nostrarum status solito turbulentior jam est, Deus pacem largiatur optatam. Vale. Hafnia ultimo Decembr. 1643.

T.

Olaus Worm.



page 196, image: s196

EPISTOLA XLVI. De editione Anatomiae, ductu Pancreatis, etc.

SCripturus Tibi Amicissime Bartholine Typographus noster, ut litteras meas suis conjungerem serio institit. Parentis tui tuaque Anatomia tuo cum honore jam divendita est, nec typographo supersunt decem exemplaria, quae etiam distraxisset jam dudum, si Bibliopolis petentibus ea voluisset tradere vendenda. Quare denuo editionem parat, si illi credimus, charta, typis et figuris elegantiorem. Attamen monui eum, te novam editionem Patavii edendam promisisse, instructam novis figuris, quae ad Veslingii dissectiones anatomicas essent delineandae. Verum ille se tamen et nitidius Italis impressurum regessit, cum eos nosset dubitare, an, quod promitterent, unquam essent praestituri. Certe mihi nuper scrupulus injectus est, cum Veslingii ad Vorstium nostrum litteras legerem quibus asserebat se totum in eo, ut compendium suum anatomicum locupletaret augeretque, et in dissectionibus suis anatomicis id curaturum ut figurae novae delineentur, quibus suum vellet


page 197, image: s197

compendium exornare, a quibus tamen sectionibus eum intelligo prohibitum fuisse. Quodcunque tibi hac in parte videbitur, ad id meam tibi operam offero, si Patavii imprimi velis, conabor novam editionem nostro typographo dissuadere, sin Leidae malis quidquid injunxcris curaturus. Quas asserit Typographus se jussu meo novas figuras delineatas habere, eae de motu sanguinis sunt: urgentibus enim amicis auctiores Epistolas editurus sum iis observationibus quas vivorum mihi Anatome suppeditavit, etiamnum enim quandoque illorum sectione delectamur. Ductus ille in Pancreate nobis quoque aliquoties visus est omni humore vacuus, cum vero viderimus eum non raro in meatum cholidochum aperiri facile crediderimus eum expurgationi bilis dicatum. Cartesius sibi adversarium paravit Petrum Gassendum, qui magno volumine satis meo judicio probavit, hactenus nihil Cartesium demonstravisse et ut a Cartesii amicis intelligo satis ad respondendum sollicitus est. Physicam suam generalem perficit, particularem aliis relicturus. Illius duos jam tractatus legi de loco et motu egregios sane, verum haud arbitror eos pares expectationi futuros. Salmasius de Saccharo veterum libellum praelo commisit, imposterum Historiae


page 198, image: s198

Ecclesiasticae immoraturus. Si quid in Italia novi moliantur, ejus me reddas certiorem velim, simul et si quid de Patris Pauli Servitae inventione de motu sanguinis inaudiveris amplius, vicissim praestiturus quidquid ab amico sed negotiis impedito possis expectare. Vale Leida 11. Februarii An. 1644.

Tibi amicissimus

Johannes Walaeus.

EPISTOLA XLVII. JOANNI VESLINGIO Patavium.

HUmanissimis vestris literis jamdudum debeo responsum, privatis negotiis et renovato Neapolin versus itinere hactenus dilatum. Romam plurimosque in ea melioris notae amicos nova Urbe commutavi, non quod illi displicuerint quibus aetatem devoverem, sed iniquioris coeli gratia, quod communem cladem minitabatur. Nec facti poenitet, quum faventiora omnia hic invenerim, coelum pariter et amicos coelo dignos. Ex quorum censu principem aestimo Severinum. Nec partibus amici deest Jos. Donzellus. Domestica Severini utor familiaritate, qui nihil omittit quod in tanto Viro desiderem. In adornanda


page 199, image: s199

Vipera magnum ingenium desudat, et propediem rem dabit expeditam, tuae si accesserint observationes. Interea ad examen pressius vocavit meditatam olim de Salvatella disputationem, multis additamentis auctiorem. Tuam tantum expectat super ea sententiam, ideamque Epistolae olim a Te acceptae, quam invidus quidam mala arte ipsi sublegit. Speraverat cam a Te nuper, sed errore quodam propriam pro Veslingiana recepit. De Seile nomenclatura Arabica nuper dubitabat, quum ea de re inter nos ortus sermo, quam in Sceile mutandum censet ex sententia Arabum. Dubius ego, illam primarum literarum compagem infrequentiorem judicavi, praesertim clementi [gap: Arabic word] Reliqui Artis nostrae proceres hic fere tacent, si Santorellum excipiamus, cujus nuper de Sanitatis natura Volumen prodiit. Anatomiae ne nomen quidem personat, nisi apud privatos nostros lares. Veslingio caremus. Vale seculi Theophile, meque ama nominis Tui studiosissimum. Neapoli 8. Febr. 1644.

T. T.

Th. Bartholinus.



page 200, image: s200

EPISTOLA XLVIII. De Salvatella Arabum. THOMAE BARTHOLINO Neapolin. JOANNES VESLINGIUS S.

GAudeo ex animo, non minus de contubernio Clar. Severini, quam valetudinis Tuae incolumitate, et affectu quem absenti benevole pariter ac constanter conservas; cui paria utique referam, quamdiu spiritum indulserit coelestis favor, ac vitam. Partem epistolae, olim ad animadversionem in Spigelium exaratae, jam tertio descriptam, mitto, quam velim Clarissimo Severino cum salute mea reddere digneris. Displiceret utique si quaestionem illam in publicum exire pateretur, Vir alioquin prudentissimus: neque enim ea mihi Spigelii sententia videtur, quam videri Severinus noster vult. Salvatellae nomen apud Avicennam aliquoties [gap: Arabic word] et [gap: Arabic word], per [gap: Arabic word], non [gap: Arabic word] expressum reperio: quod si retento Arabum sono latiali typo repraesentare lubet, non seile, vel sceile, sed potius seilem scribendum crit. Plura publicum officium, et occupationes prohibent. Vale feliciter. Patavii 29. Febr. 1644.



page 201, image: s201

EPISTOLA XLIX. Musaea Neapolitana, et alia ad Medicam rem spectantia. JO. RHODIO Patavium.

DUm urbis hujus amoenitate fruor, et Severini familiaritate, memoria tui recurrit saepissime. Soles ea a me exigere, quae hinc inde se curiosis oculis offerrent. Pauca ex multis recensebo, quae Neapolis subministrat medico calamo, de aliis enim alii sint solliciti, nec aures tuas rebus ab arte nostra profanis obtundam. Adhuc visitur Musaeum Ferrantis Imperati Pharmacopoei summi, quod instructissimum est omnibus Naturae miraculis, de quo Aldrovandi ad Imperatum ibidem extat Epistola, comparans hujus Musaeum cum Mensa divitis, cujus micae sufficiant adornando Musaeo Ulysiano. Descripsit ejus filius Franciscus omnium historiam, cujus Nepos jam bonis potitur et Pronepos, ultra aetatem sciens, exteris ostendit singula. Franciscus tamen author Operis non fuit, sed Colantonius Stelliola, cujus in praefatione meminit, praeceptor magnorum Virorum Schipani, Severini, etc. Vidi ibi foetum bicipitem, item Sceleton Pygmaei exiguum vix palmam longum, quod


page 202, image: s202

tamen factitium haud naturale putant Severinus et Donzellus urbis hujus Medici. Aquilinaris lapis quidam caput magnitudine superat. X volumina herbarum vivarum propria Imperati manu agglutinatarum edacis temporis noxam effugerunt. Extat quoque Musaeum F. Donati Eremitae Pharmacopolae olim S. Catharinae Monachorum, qui de arte Pharmaceutica librum edidit, et de Elixire vitae, quorum tamen operum author est P. Castellus, qui apud eum diverterat: item descriptionem floris passionis. In hujus Musaeo varia exponuntur, inprimis furni artificiales egregii et Sceleta variorum animalium. Hujus Elixir vitae est farrago multorum ingredientium. Aliud vero est Elixir vitae Hieronymi Claramontii Siculi Leontini, pulvis nempe ex terra minerali alba medicata in Sicilia eruta, ex quo et suum Bezoar Minerale conficit et magno applausu vendit, de quo librum confecit Genuae primum, mox in Epitomen redactum Neapoli divulgatum 1633. secretum nulli nisi fratri suo Vito aperuit, et duabus Cistis consignavit post mortem a Principibus Viris Patronis suis aperiendis. Habet et varia naturae genera Marius Scipanus, senex verandus et parentis nostri olim amicus, cum Bibliotheca selecta. Nosocomium


page 203, image: s203

incurabilium amplum saepe cum Severino amicislimo, ingredimur, et raras operationes ejus Chirurgicas spectamus. Aegri tamen rudius ab illo tractantur, nisi dicto sint obedientes, aut vel verbulo mussitent aut de dolore conquerantur. Placet tamen pietas Nobilium Neapolitanorum, qui non raro epulas lautas aegris afferri curant, et ipsi, ne fraude intercipiantur, ministrant. Nosocomium alterum B. M. Annunciatae magnificum est et ditius, in cujus inferiori coenaculo febres omnes tractantur, superiori vulnera. Supremo in tecto locus est amoenus et patulus, quo admittuntur convalescentes ut se reficiant et sensim aeri assuescant. In inferiori ad latus dextrum, peculiare est coenaculum, in quod moribundi et desperati importantur ut Patribus Reverendis sint vicini. Bibliotheca S. Joannis Carbonarii referta est mstis, imprimis Medicis. Vidi ibi Dioscoridem mstum elegantibus figuris ornatum, sed a curioso aliquo herbae omnes ordine alphabetico dispositae sunt. Hippocratis Aphorismi cum Galeni Commentariis latino sermone manu scripti sunt A. C. 1380. Mesues particula, Solini duo, Plinius, Columella et Cato de Re Rustica manu exarati quoque extant. Numerantur praeterea in vasta hac urbe Pharmacopolia


page 204, image: s204

120. praeter Monasticorum infinita, et barbitonsorum numerus ad 500. ascendit. Tectum templi S. Clarae plumbeum argento aequiparatur, quod sol longa temporis mora metallum creditur perfecisse. In Monasterio Mariae Salutis, sub altari cavea est plena sepulchris, ubi spatio 24. horarum corpora defuncta absumuntur, quia huic immersam ferunt terram sanctam, unde nec mures ibi, nec putredinis odor. In aede S. Clarae hoc Epitaphium magnifico opere exstructum est Julio Jasolino, Parentis nostri olim praeceptori, et Anatomico celebri:

Julius Jasolinus Saeculi Epidaurius sui, molli manu ferrum retundere instantis fati et arte Paeoniae fines producere fatalis aevi potens suique potens vita innocua, aurique potens viduatis ope lata gratuita, nec sibi nec nomini metuens suo, Vespasiani fratris testamento hoc commendatur lapide posteris.

In Palatio prope S. Biage, inter alias statuas antiquas Caput Colossi equi aeneum singularis magnitudinis et artificii in pariete


page 205, image: s205

affigitur, quod equi olim fuit in area Episcopali, circa quem circumducebantur equi aegroti, statimque sanari credebantur veteri superstitione. Morbi hic Endemii, praeter luem quae pro morbo non putatur, nisi per gummata se exserat, sunt roseolae saltantes quas aedibus adscribunt et victui. Illis quidem celsioribus, et a Sole minus illustratis, huic verô ob carnem bubulam, suillam, et brassicam, qua avide incolae vescuntur. Angina puerorum suffocativa Epidemius quasi morbus est, qui ab anno 1618. velut pestis invasit pueros, inficitque alios et enecat. Majores natu inficiuntur rarius, et infecti facilius curantur, quia medicamenta libentius admittunt, et gargarismos. Ex Cometae anni 1618. effectu morbi hujus vim deducit Elisaeus Medicus hujus Urbis eruditus. Erysipelata frequentia sunt, quae nullis medicamentis molestant, sed soli naturae sinunt. Reliquos morbos plerosque decocto Salsaeparillae curant. Medicamenta majori dosi omnia exhibent, quam alibi, quia corpora sicca. In vulneribus omnibus quovis tempore oleo rosato utuntur, contra quem morem invehitur Severinus noster. Vesicatoria, fonticulos primus introduxit Schipanus. Sanguisugae familiares sunt apud aegros, quae vasculo aquae calidae


page 206, image: s206

immittuntur, cui insidet aeger. Saepe tamen inde fistulas ani ortas in Nosodochio vidi. Bubalino caseo vescuntur durissimo. Buffalinam vulvam exsiccatam servant, quia moschi odorem spirat, eaque utuntur in unguentis myropolae Neapolitani. Saccharum olim quoque hic coxerunt, sed quia aeris bonitatem corrupit paludosus locus, quem cannae requirunt, intermiserunt. Manna ex Fraxino etiam his locis elicitur, sed minus valens, quia praefertur Calabrina, idque cujusdam Medici Calabri primarii astutia, qui a Rege obtinuit edictum, ne Manna Neapolitana, ut noxia, colligatur aut vendatur, quod clam tamen fit. Mare sepias, polyposque sumministrat, torpedines, (quas piscatores tremorem inducere testantur), lupum marinum, columbum marinum, anguem scilicet magnum et maculosum, pastinacam marinam, cujus cauda longa et aspera, in cujus medio aculeus eminet, spinis obsitus, quem ad varia commendat Severinus et libenter apostemata eo aperit. Concha anatifera ad littus nonnunquam appellit, de quibus F. Columna in Obs. Plant. et Pisc. item Ricinus marinus variorum colorum pinnis undique obsitus, quibus corpus suum quasi pedibus promovet. De Surrentino


page 207, image: s207

vino [gap: Greek word(s)] et tenuissimo, quod hic bibitur ad sitim sedandam, etiam a febricitantibus, causam aperies, data per Scribonium Tuum occasione, cur jam aquosa sint et debilia, quum tempore Galeni fuerint potentia. Incolae vites antiquas excisas asserunt, quia tarde ad bibendum apta evadebant illa vina, jamque alias Surrenti esse satas ex quibus vinum tenue, quod statim vendi et bibi possit, exprimitur. Tu de vulgi sententia judica qui eruditos superas, meque porro ama. Salutant te Severinus et comites mei. Vale. Neapoli 26. Mart. 1644.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA L. Consilium pro Illustriss. Principe Januaria Sanctfelicio Melancholico, cum sinistri lateris totius pulsatione, et Luis suspicione: ad Eundem.

COngeries affectionum, de quibus conqueritur Illust. Vir, a viscerum naturalium praesertim hcpatis et Lienis vitio


page 208, image: s208

dependent, quorum hic obstructione cum pancreate mesenterioque, ille intemperie insigni laborat. Utrumque partim naturali imbecillitati, partim diuturno contracto habitui quum debeatur, necessariam mali supponit pertinaciam longiori temporis ambitu terminandam, quam tamen et aetatis vigor, et aeris opportunitas, et administrandorum medicamentorum vis Deo dante, vel infringet plane vel imminuet. Scopi erunt, lienis mesenteriique obstructiones auferre, hepar temperare et ventriculum partesque affectas roborare. Quibus implendis animum diligentiori collata cura applicantes, proficuos omnino remediorum fontes excussimus. In quibus principio Chirurgica se offerunt praesidia incisis venis administranda, partim ut obstructionem viscerum aliqua levent ventilatione, partim ut hepatis quoque una opera tollant suspectam intemperiem. Tempus opportunum ex Methodo innotescit facta prius levi corporis [gap: Greek word(s)] praeparatione. Locus varius esse potest debetque. Jecorariae dextri brachii praecedat sectio, ad sanguinis adusti refrigerium, ea quantitate emisso sanguine, quam praesens morbi viriumque status suaserit. Huic paucis interjectis succedat Salvatellae manus sinistrae apertio, cui tantum tribuunt antiqui, ut melancholicis


page 209, image: s209

lienis affectibus proprietate singulari succurrat, quanquam hujus vices ejusdem lateris [gap: Greek word(s)] impleat cubiti vena, si id advertas, ne liberior crebriorve fluxus refrigeret nimis corpus aut exsiccet tenue corpus, quod in melancholicis affectibus periculosissimum. Tandem summa auxilii et unica fere spe salutis haemorrhoidales sedis venulae pertentandae sive ferro sive hirudinibus, quae immediate continuato venarum portae ductu ex liene, humoris primarii domicilio, feliciter crassiorem sanguinem evacuant. Has venas solas, meo judicio, materiae vicinae segnities saepius reiterandas permitteret.

Quod si pulsatio lateris sinistri molesta oculoque noxia, et narium titillationes vel perrexerint vel augmentum sumpserint, sectio venae frontis, vel jugularis, si permiserit aeger, apprime foret utilis.

Pharmaceutica subsidia quod attinet. Praeparandum primo imbecille corpus Extracto Diacatholici sive solo, sive admista Cassiae quantitate et pulvere illo subdulci salutari alias assumpto, peculiari naturae proprietate jecoris intemperiei et aliis metuendis symptomatis accommodato. Mox syrupum suaderem ex Violis, succo Borraginis, Polypodio, ut et ventriculum imbecillem in transitu respiceret, et affectum


page 210, image: s210

lienem, cui si parcius, ob siccitatem, addideris lignum sanctum, hepati non male consulueris. Imo si unica fidelia parietes omnes dealbare vis aut omnia adimplere desideres, Syrupum absinthii a Fabro sumas, qui stomachum roborat et appetitum, obstructiones aperit hepatis et lienis, et viscera omnia roborat. Hicque non semel sed saepe saepius deinde purgato quoque corpore continuandus. Aperienda enim viscera obstructa deducendique crassi humores et adusti validioribus purgantibus, foliis Senae Cinamomi modico temperatis, infusione facta in sero caprino praeparato, et facta expressione addito syrupo de Polypodio et rosarum solutivo. Simplici hac cura absoluta, in Compositae principio nullum salutarius remedium deobstruendis visceribus, chalybe praeparato ita ut omnem metum vehementiae deponat, sive forma spumae, sive syrupi, sive fusi M. Ducis, ut et pueris detur, de quo solicitus erit praesens solertissimus Severinus. Nec inutilem arbitrarer suo tempore seri caprini depurati usum cum succis Fumariae, Borraginis etc. quae ex re fore judicabuntur, donec Balnei aquae dulcis tempus ingruat, a quo multum mihi promitto si temperatum fuerit, praesertim si accesserint localia remedia abdomini applicanda


page 211, image: s211

ex oleis de Capparibus, Absinthio et amygdalarum amararum fomenti forma, vel si stillicidium placeat ex oleo de Mentha, Absinthio, Mastiche, et pulvere Cinamomi, floribusque Absinthii aliisque appropriatis lieni et ventriculo. Luta thermalia placent, ut emolliant, resolvant, et roborent. Cavenda tamen sulphurea et bituminosa ob nimiam exsiccationem melancholiae inimicam. Nec displicent medicati Aenariae Insulae fontes ejusdem qualitatis, imo intus sumpta Noceriana aqua non exiguam afferret utilitatem sanguini temperando. Tandem ob morbi pertinaciam, deveniendum erit ad [gap: Greek word(s)] medicamenta quae ejus vim delassent vel placida eradicatione tacite exstirpent. In quem finem Electuarium componendum ad lienis mesenteriique praesertim obstructionum tollendas reliquias, hepar temperaturum et ventriculo non nociturum. Quos scopos implent clarislime Radices Enulae, Raphani, Cortex medius Tamarisci, flores Tamarisci, Menthae, Betonicae, Limatura chalybis praeparata, Absinthium, radix Ireos, Centaurium minus, Ceterach, radix Capparorum, Hyssopus, Eupatorium, Asarum, Aristolochia utraque, cortices Fraxini, Diptamnus albus, flores Chamaemeli, Anisorum. Omnia vero ea dosi et


page 212, image: s212

temperatura misceantur, quam judicarit praesens salutis custos.

De Diaeta addo nihil, quam solita sua prudentia moderabitur maximus Severinus, cujus judicio omnia submitto, Illustrissimi Viri aegroti salutem Deo O. M. in procinctu itineris melioribus votis commendans.

Neapoli Kal. April. 1644.

Thomas Bartholinus.

EPISTOLA LI. De Messanensibus Medicis. OLAO WORMIO Hafniam.

NOn dubito, quin et Tu et Mater nostra suavissima de rerum nostrarum statu anxias cogitationes versetis. In salvo tamen sumus, laus Deo, hisce diebus vitatis et scylla et charybdi splendidam Siciliae Messanam ingressi sumus, ut quem locum Amplissimus Senatus non ita pridem, in Academia amplo stipendio obtulerat, praesens lustrarem, et pro oblato honore gratias agerem. Amicos et faventes ibi Nobiles inveni, et perhumani P. Castelli familiaritate utor, qui totus est in edendis variae eruditionis libris. In Musaeo


page 213, image: s213

varia Naturae curiosa congessit. Sceleta animalium a se constructa habet, Zibethae, Xiphiae et alia. Oculos Zibethae cum vase Civetico monstravit, sicut in animalis istius Historia descripsit. Varia conchylia petrificata possidet. Palmae Indicae fructum apud illum vidi, qui incudem eludat. Dedi Catalogum Musaei Tui, qui satis placuit, nisi quod usualia officinarum semina contineret. Certum tamen est, ad Naturae complementum et varietatem etiam illa requiri. De instrumento Wilhelmi Regis Siciliae Messanensibus communicato cum Sigillo literis Gothicis apposito, cujus ex Gualthero mentionem facis in Monumentis Danicis, plura expiscari non potui, nec instrumentum videre contigit, Archivi inspectoribus semper moras trahentibus. Nummum alioqui ejusdem Wilhelmi depingit Placidus Samperus Soc. Jef. qui hoc anno Iconologiam B. Virginis edidit, Mariae dicatum cum literis Gothicis seu Lombardicis Monachorum antiquis, neutiquam Runicis. Alium idem affert cum hac Inscriptione:

[gap: illustration]

page 214, image: s214

In prima facie effigies Mariae visitur, in circuitu Regis, literae, ut putat, Arabicae extant. In re Medica pauca occurrunt, quae scribi merentur. Hortum Messanensem in fossis urbis instruxit Castellus, cum officinis chymicis, theatro, sacello, etc. et XIV. quadris, cujus plantas in catalogo signavit edito 1640. jam vero neglectus jacet. Pauci alii sunt, qui rem Medicam illustrent. Pisanus Antidotarium hoc ipso anno in publicum emisit, plenum barbarismis, a Pharmacopola compilatum. Prosimus Abscessum puerorum suffocativum anno praeterito adumbravit. Andreas Tremanci nuperrime Anatomiam edidit carmine vulgari ex Galeno, Hippocrate, Avicenna aliisque excerptam. Oliverii quoque Apologia extat contra Liceti Epistolam de Abortu. Prae omnibus vero caput Castellus effert. Quinquaginta anni sunt, ex quo Theriaca hic nulla fuit confecta, Româ, Neapoli, Alexandriâ huic defectui succurrentibus. Priore vero Collegii P. Castello 1637. Jo. Dom Cardullus ad insigne S. Georgii dispensare coepit, cujus descriptionem publicam dedit, sed authore eodem Castello, et ex Sicilia et Calabria plurimorum simplicium sibi copiam comparavit. Oleo sesamino abundat, cui Romae amygdalinum substituunt.


page 215, image: s215

Adeo enim sesamum hic est copiosum, ut panibus nigrioribus inspergatur saporis grati gratia. E regione Collegii amplum Nosocomium visitur ex septem parvis in unum compactum, secretis stationibus Capuccinorum, mulierum et exterorum. Morbus hypochondriacus hic vulgaris, quem feliciter curat Castellus suo Electuario Diatartaro, cujus nobis dedit descriptionem. Exhibeturque pondere Unciae unius hora una ante prandium, et large ventrem subducit. Frequens etiam est angina puerorum suffocativa, quae parentes quoque subinde invadit, si cum filiis conversentur. Sola purgante potione ex Syr. ros. et melle hanc jugulat Castellus, qui venae sectionem in hoc morbo inutilem deprehendit. Solennis piscatio est piscis Xiphiae mensibus Majo et Junio. Adversa fronte cum illo pugnat canis Carcharias, qui cauda acuta saepe natantium hominum pedes amputat, unde non audent urinatores longius se in mari ex littore demittere. Ejus capitis Scleton in Musaeo Imperati Neapoli vidi, et cutem apud vos satis notam et obviam scio. Nobilis Messanensis inter alia rariora duo Cornua magna Rhinocerotis servat, et alia quae Monocerotis esse feruntur. De quibus judicium ferre non possum, quia Gazellae cornua hic


page 216, image: s216

plurimis imponunt. In horti locis montosis Corallium nascitur in petra duplex, geniculatum hinc inde dispersum, quod pluvio tempore apparet terrâ magis dissolutâ, alterum spongiosum rudius ex ipsis petris enatum et a nobis erutum, tuoque Musaeo dicatum. Ubi et reperiuntur aliae lapidum formae, instar glossopetrarum, conchylia petrificata, etc. quae quasi in mineris suis nascuntur, non ex mari advecta, quod hoc loco a mille annis vix fuit, nisi eo tempore alluvione maris congesta sint, quo Sicilia ab Italia disrupta fuit et divulsa, siquidem unquam divulsa fuit, quod quidam Geographi strenue negant. Oportet ut id factum sit ante tempora Saturni, qui huic portui nomen dedit, quum falcem qua patris pudenda absciderat, hic recondit, unde ferunt falcata figura elegantissimum Messanensium portum emersisse, urbemque Zancleam dictam ab Arabica voce, quae curvum notet, qua olim usi Messinenses. Hunc autem Saturnum de Camo interpretantur, qui pudenda patris irriserat. In rei memoriam adhuc Messanenses Mense Augusto colossos duos circumferunt, alterum cum falce, alterum pro Rhea seu Cibele seu Ope uxore Saturni, quibus tamen sacris interesse non vacabit. Celebratur etiam antiquis fons


page 217, image: s217

Zancle, qui est ille qui hodie Messanae dicitur Pozzo leone, crediturque Nymphae dicatus, undi hi versus subjiciuntur nomine Nymphae Zancleae:

Encelidi flammas fugiens per operta viarum
Hic caput attollo Nympha perennis aquae.
Cum mea sensissem venturam ad littora classem
Protinus exilii Nympha latentis aquae.

Tempore D. Pauli quoque erat navigabilis hic sinus Italiam inter et Siciliam, ille enim Syracusis per Rhegium ad Puteolos navigio perrexisse dicitur in Act. Apostol. sed nimis ego provehor, prolixitate negligentiam compensans, quae itinerum variorum culpâ excusationem apud Te reliquosque amicos merebitur. Vale Vir summe, et favere perge. Messanae Aethnam petiturus. 11. April. 1644.

T. T.

Th. Bartholinus.



page 218, image: s218

EPISTOLA LII. De Plantis circa Aethnam nascentibus. CAROLO AVANTIO RHODIGINO Patavium.

INtermisi nonnihil consuetum inter nos scribendi officium, nulla tui oblivione, sed itinerum variorum impedimento. Nec adhuc ad scribendum commodus locus intervenit, quod lassus ab itineribus quiescere malim in hospitiis quam manum ulterius defatigare. Quia tamen promissi memoria recurrit, nolui differre debitum, quod per Cl. Castelli cognatum Corvinum recte has ad Te perferri sperem. Volebas, ut plantas circa Aethnam nascentes Tibi signarem, et alia in Siculo itinere occurrentia. Jamque redux ab Aethna, calamum tibi tuaeque petitioni commodabo, quantum [gap: Greek word(s)] licet. Ager Catanensis circa radidices Aethnae fertilissimus est universus, nisi qua Aethnae cineres herbarum proventum nuper impediverunt, quum 1635. flammas et torrentes evomeret et vicina quaeque obrueret. Jam quidem flammas non eructat, nec cineres, sed fumo tamen occultum ignem prodit, quem vidi multis leucis antequam in Siciliam pedem ponerem, nocte tamen subinde obscura lucet praesertim flante Zirocho, quod vidimus


page 219, image: s219

in itinere Syracusano. Quanquam autem cineres jam non eructet, remanent tamen ultimi incendii vestigia prope Cataniam ad radices montis, de quibus Jo. Bapt. Rossus ibidem Professor multa nobis retulit quum Cataniam pertransiremus Aethnam propius visuri. Memoriam meretur, quod in ultimo incendio repertum sit caput rustici cum mitra, cujus externa pars saxo fluxili ignito, sulphureo, qui obvia quaeque incrustabat, et cujus particulam mecum adsportavi, floris specie, cooperta erat, interna parte nativo cranio delitescente. Magna ibi S. Agathae religio in compescenda flamma. In ejusdem aede majore in IV. columnarum Epistyliis, majoribus literis insculpta haec leguntur:

Q. LUCIUS. LABERIUS. PROCONSUL. THERAMAS.

Deprompta sine dubio ex thermis, quarum vestigia in urbe Catania extant. Alibi inventus lapis his literis: ACKAEPIAC. Alia non tango ad rem Medicam non spectantia, quae fuse pertractat in Antiquitatibus Cataniae laudatus Rossi, quas transeuntibus nobis dabat. Ex succo liquiritiae


page 220, image: s220

pastillos componunt Catanenses Pharmacopolae, et ad Theriacam hinc inde vendunt. Tanacetum vulgare luteum in summitate montis mensibus calidioribus floret. Vitex flore albo copiose ad radices nascitur. Sequentia nonnulla vidi ipse, sed plurimorum nomina suggessit P. Castellus Messanensis Doctor. Artemisia major. Alchakengi verum. Anacardum. Chamaedrium verum. Calamentum montanum. Eufragia. Gariophyllata vera. Gattaria vera. Juniperus montanus. Berberis. Lentiscus. Oxyacanthum. Pulmonaria terrestris. Saxifragia media. Aristolochia longa et rotunda. Aconitum. Agnus castus. Aloe. Anisum sylvestre. Bryonia alba, et nigra. Coriandrum. Consolida Regalis. Chelidonium. Centaurium minus. Cyclamen. Daucus Creticus. Eupatorium. Hermodactyli. Echium. Genista. Granosole. Helleborus niger. Herba Turca. Verbena. Laureola. Lingua Cervina. Mandragora. Mechoacan. Mezereum. Momordica. Narcissi genera omnia. Napellus spurius. Palma Christi. Pentaphyllum, Poeonia. Polium. Prassium. Rhaponticum. Ruta Capraria. Rosmarinus fructifer. Serpillum. Sigillum Salomonis. Smilax aspera et laevis. Smyrnium Creticum. Soda ad conficienda vitra. Solatrum majus. Spina dragantes. Tormentilla.


page 221, image: s221

Trifolium bituminosum. Turbith. Ex fructibus habent Catanenses Poma. Sorba. Pyra. Pruna. Mespila. Castaneas, Mora, Olivas Montanas magna copia et praestantissimas totius Siciliae. Canellam. Ex fagis et pino artifices colligunt picem, resinam, et terebinthinam. Tedam etiam habent, quae ob humorem viscosum et pinguem aequaliter accenditur et flammam conservat, ex qua pix conficitur vulgo dicta Catanensis, quae liquida est, et tenax, et vulneribus brutorum inservit. Crystallus reperitur hic locis illis, quibus glaciei major copia. In cacumine montis Aethnae nix perpetua conservatur, quae Melitam defertur triremibus, et per totam Siciliam ad vini refrigerium. Aestu tamen mensis hujus majore, vidimus nivem Aethnae nonnihil imminutam. Circa radices hujus ignivomi montis lapides inventi, quibus arbores virides innatae videbantur, instar lapidum Florentinorum, sed elegantiores. Unum ex his Romam Illustri Equiti Puteo misit Mirabella. Antequam ad Aethnam pervenimus duabus leucis a Catania, antrum invisimus, quod Proserpinae dicitur, unde rapuisse eam Pluto olim ferebatur, de quo Claudianus et Hyginus. Ibidem saxa duo notavimus, a nemine hactenus


page 222, image: s222

animadversa, in quorum uno hae literae erant insculptae

____

M K

[gap: heart symbol]

in altero

____

A R

Ex Amphitheatro quodam abrupta suspicor, quia hoc loco vetus Catania sita, et vicinus portus a lapidibus Aethnae est obturatus. Nimis in Aethna occupor, Tibique sum molestus. Amori tamen id meo imputabis quo ob Aethnae viciniam adhuc ardeo. Non vacat jam ea referre, quae de Syracusanis reliquiis supersunt, quia campus hic est ubi Troja fuit, et ad iter Militense nos componimus. Tu, Vir amicissime, ad nostrum reditum bene vale, et me ama. Syracus. 25. April. 1644.

T. T.

Th. Bartholinus.



page 223, image: s223

EPISTOLA LIII. De raris Naturae in Insula Melita observatis. JOSEPHO DONZELLO Neapolim.

CLauso portu Melitensi, quia Triremes Sacri ordinis Hierosolymitani expeditionem susceperunt, ne otio videar meo abuti, breviter Tibi Naturae curioso perscribam, quid in Re Medica notatu dignum hic observaverim. Is enim est itinerum susceptorum finis, ut arti nostrae acquiram quicquid ubique seu Natura gignit seu hominum industria. Universa terra Melitensis, quae tamen rara est, quia Insula est petrosa, alexipharmaca est, quod benedictioni S. Pauli tribuitur, qui eodem loco naufragium passus est, quo nos appulimus magno vitae discrimine. Maxime eruitur illa terra ex specu ubi S. Paulus pernoctasse dicitur, idque extra urbem veterem. A tot jam seculis ex specu eruta fuit terra et in salutem plurimorum divendita, nec tamen imminuitur, unde vel miraculum subesse creditur, vel terram se multiplicare. Hanc in formas varias coquunt, et divendunt, crudam vero Tarantulae morsibus


page 224, image: s224

aliisque venenis applicant. Huic innascuntur glossopetrae, de quibus Dissertationem hisce diebus conscripsi, quas diligenter conquisivi. Duro saxo adnati sunt lapides, quos occhi de serpenti vocant, unde in eosdem usus exsculpuntur et pro armillis asservantur a mulierculis Melitensibus. Ex petra molliori alba aedificia constant, altera durior ex altera Insulae parte usibus fontium inservit. Ex terra alba fictiles urnas elegantes conficiunt, quae aquam semper, etiam soli expositam, frigidam conservant. Gossypii poma vidi collecta, quae matura finduntur nonnunquam trifariam, nonnunquam etiam secus, ac Polluci visum, quatuor in partes, ut lanugo erumpat, quam carminant incolae et nent. Hinc forsan vestes Melitenses tanto in pretio apud antiquos fuerunt, teste Cicerone et Varrone, quod fierent ex lino gossipino. Recte vero Plinius l. 19. c. 1. fruticem vocat, ita enim mihi hic occurrit. Planta Glasto, Melitensibus Ennir, hic quoque copiose provenit, ex cujus aqua fit color dictus Indigo. Rosae Melitenses apud veteres pro raris et odoratis celebrantur. At rariores jam sunt, quia hortorum rarior cultura. Magni Equitum Magistri hortus splendidus in medio Insulae malis praesertim aurantiis et citriis. Ex ipso pariete


page 225, image: s225

palatii ipsius in nova urbe ficus enascitur. Viperae hic nullae comparent, serpentes adsunt, sed innoxii. In vicina Insula Gozze parvae viperae sunt, quibus Pharmacopoei urbis hujus ad oleum viperinum utuntur. Theriacam enim ex Oriente habent et a Venetis. Muscae et insecta in hac urbe multa nos infestant ob mare alluens, quae in Melita veteri non inveniuntur, urbe scilicet metropolitana. Canes Melitenses olim erant in deliciis, sed jam genus illud desiit et cum incolis antiquis expiravit. Olim Insula ferax fuit gigantum, vidique in palatio suburbano Jo. Fr. Habelae Vice Cancellarii ordinis sancti, qui nos humaniter et laute ibidem excepit, coxas, dentem, costam gigantis hic erutam. Binas quoque urnas Phoenicum nobis monstravit, qui ejectis gigantibus insulam postea incoluerunt, quarum altera foeminae habebat faciem ornamentis et vittis dependentibus, magnitudine humana, in qua cineres invenerat. Praeterea lignum petrificatum apud eundem vidimus ex urbe Africae non ita pridem in petram conversa, ex qua quoque urbe puer petrificatus ad Card. Richelium fuit missus. Turtures Majo mense hac transeunt in Barbariam, ut nidificent, unde quoque redeunt mense Septembri ut in Orientem


page 226, image: s226

revertantur. Primus pagus extra urbem Vallettam, Casale de gli fournari dictus est, quod ibi pinsentur et coquantur omnes panes pro civitatis necessitate. Olim aer valde fertur ibi insalubris, jam vero, quod notandum, saluberrimus est, quia igne fornacum purificatur. Aer urbis novae quoque salubris, quia omnes plateae recta mare respiciunt, quas eapropter ventus eventilat. Nosocomium duos habet Medicos, Gallum et Melitensem, Chirurgos tres, per vices aegros invisentes. Tenentur et Equites ipsi quotidie aegris inservire et de necessariis prospicere, habetque singula natio suum in hebdomade diem, v. g. Germani Veneris diem, quo novitii Equites aegros invisunt, et ut commode cibentur provident. S. Juliani portus leucis duabus ab urbe distat, in quo statua ejus a Gallo quodam posita est. Quinquaginta anni effluxerunt ex quo apertus ibidem fons, quo lavantur Podagrici et Nephritici, moxque in vicinas arenas conjiciuntur, et sanantur, relictis in fonte interulis, sed praestare judicabat Monachus si nummi aliquot in usum pauperum relinquerentur. Quotidie in arena mulieres videas considere, sed major festo Ascensionis est confluxus. Statuae nomina multa leguntur inscripta, et nos nostrum


page 227, image: s227

quoque ibidem addidimus. Multa egregia de Insula hac Martis propugnaculo, et invicto ab Habela expectamus, qui justum de illa volumen confectum habet, cui carmine extemporaneo acclamavi. Vix finieram, quum navis Anglica, quam conduxeramus in Aegyptum navigaturi, propter contagium ab hominum commercio excluderetur, mutandum igitur erit consilium, et repetenda iterum Sicilia, sicque praeter spem brevi vos revisam. Vale. Salutant te comites mei Jo. van Horn et Theodorus Fuiren. Melitae 12. Maji 1644.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA LIV. De Saccharinis cannis Sicilianis, Manna Calabrica, et Salernitana schola. JO. WALAEO Leidam.

TAndem ad me eluctata est, quam mihi destinaveras, Epistola. Animum itinere molestissimo Siculo et Melitensi lassum, certissimo pristinae Tuae benevolentiae indicio, non leviter solabatur.


page 228, image: s228

Hackii vestri industriam operi nostro recudendo dicatam non possum non laudare, cujus editionem aliis omnibus praefero, etiam Italorum praelis tardioribus. Tres de operis mei impressione inter se contenderunt, dumque ex invidia singuli litigarent, ob iter meum, omnes lucri spe exciderunt. De figuris nonnullis monuit Cl. Veslingius in unam contrahi posse, illas nempe, quas de corde, partibus spermaticis, ossibus etc. rudior manus expressit. Pancreatis figura cum novo ductu Virsungiano omnino videtur addenda. Misit et Cl. Wormius de cranio figuram, proxime mittendam et cum aliis tuo judicio submittendam. Siquidem scio controversiam inter magnos vestros Heroas literarios Salmasium et Vorstium de saccharo adhuc pendere, quae de saccharo ejusque cannis in Sicilia, ubi uber illarum proventus, observaverim non gravabor perscribere, si forsan ad illustrandum illud argumentum aliquid conferre posse existimaveris. In itinere terrestri, quod Messana ad Cataniam versus fecimus, transivimus urbem Tahorminam cui mons arenis rubris seu saxo rubro conspicuus imminet. Mox descendimus saxosa et invia via ad molam saccharinam prope mare sitam, in qua apparatum magnum vidimus instrumentorum,


page 229, image: s229

torcularium et furnorum. Mense Junio et Julio succum exprimunt ex Cannis selectis. Modus hic est: Cannas primo minutim incidunt huic operi destinati homines, deinde forti torculari supponunt succumque exprimunt, qui per latera torcularis in subjecta vasa destillat, lapis molaris interea a praeterlabente aqua movetur. Secunda expressione supponunt reliquias sacco inclusas pervio, communemque succum injiciunt amplissimis furnis, foco largissimo, et quater coquunt. Deinde in formis suis instillant, quas campanas vocant, in modum campanarum confectas, quibus inferiori parte foramen insculptum, ubi reservatur per quatuor menses in cubiculo, vel alio loco clauso, ut sensim indurescat, et per foramen exstillat humor crassior quem melazza vocant, qui decidit in vas circumpositum, et saccharum exinde fit pauci valoris, reliquus verô depuratur longiori temporis mora. In mola hac plures quam centeni occupati sunt magnis impensis, ubi et cumulus reliquiarum ex cannis exstructus cernitur, ex quibus aliquas selegimus. Saccharum ipsum nigrius est et ignobilius, propter cannarum et terrae vitium, praestatque illud quod conficitur in urbe Laqueduce inter Messanam


page 230, image: s230

et Panormum, at quod Panormo apportatur praestantissimum est, et Messanae in cupediis adhibetur. Hinc devenimus ad agros saccharinarum cannarum, quas cana de mele incolae vocant, nuper plantatarum. Plantantur vero in Februario radices ex priori sectione superstites, ex quibus nova germina propullulant, quae Cochili appellantur, primo in locum siccum, mox in humidiorem transferuntur, et tandem matura secantur ad radicem usque. In Calabria quoque ex arundinibus saccharum conficitur. Singulis trienniis transplantatur arundo, tribus enim annis ex eadem radice novi stolones germinant. Arundinis pars inferior saccharo conficiendo, superior plantationi novae inservit. In variis Siciliae littoribus sal quoque coquitur, quod passim vidimus cum Syracusana littora usquc ad Trapanum legeremus, unde maxima salis quantitas exportatur. In scopulis vero receptacula efformant, ex quibus influens mare relabi nequit, unde a sole in salem siccatur, sed non nisi affusa aqua dulci. Reperiuntur alibi in Sicilia salinae fodinae, sed sal hoc amarius a paucis expetitur, nec emendare hoc vitium student incolae, quia alio sale abundant. In fodinis Calabriae, praesertim montis Montalto prope Belvedere, mina


page 231, image: s231

auri praegnantis, sal gemmae reperitur, quod in profundo montis mollius est, deinde aeri expositum durescit, unde in ipsis fodinis artifices artificiose elaborant et in varias formas aptant. Splendidiores quaedam sunt partes, quas vocant oculum salis, quibus eleganter distinguunt ornantque res exinde confectas. Ego rosam inde effictam habeo. Alioqui ex hujusmodi splendidis globulis corollas precarias componunt. Calabriam peragrantes gustavimus mannam ex ipsis arboribus Fraxini a nobis decerptam, non illam, quae in foliis ciceris figura et magnitudine reperitur, sed alteram, quae sforsata vocatur quia ex trunco Orni cultro vel securi exprimitur. Alternis enim ictibus truncum arboris proscindunt circumcirca vulneribus hunc in modum signatis ) ( et mane sequenti colligunt humorem exstillantem, excipiuntque et abradunt cultris ligneis, et abstergendo vasis imponunt. Lignei vel ossei cultri esse debent, ne colore nigrior manna evadat. Liquorem deinde in mensa explicant soli obversa, ut absumatur aquea humiditas et aciditas quae suavitatem corrumpit, idque saepe repetunt. Trunco arboris adhaerebat illa, quam gustavimus, candicans,


page 232, image: s232

dulcis, duriuscula, quia neglecta fuerat ab incolis. Impostores mannam foliatam imitantur, quam Bragerola vocant, nullius tamen pretii, transcolantes mannam Sforfatam per cribrum ut in ciceris formam mutetur. Cicadae quoque aperiunt suctione sua Ornum, ut succo dulci fruantur, deinde per apertum foramen liquor stillat. In civitate Apuliae Barri ex genu S. Nicolai liquor dicitur exstillare, quem incolae vocant manna de S. Nicolo, febribus commendatus, qui licet sparsim ad alias terras mittatur, sponte tamen redire ad corpus suum occulta sympathia fertur, si vera sunt quae credulis nonnulli persuadent. Hanc mannam ex alio loco venire rectius putat Santorellus noster, vel a Monachis afferri, quod hic Neapoli quoque factitatum, atque tum corpori balsamico affusam posse aliqua virtute imbui. Al monte Circello, qui locus est Ducis Caetani, ornus copiose crescit. Hincque magnus ex manna proventus. Spatio trium hebdomadarum mannam colligunt post incisionem trunci a superiori parte curvo cultello factam ad inferiorem, hinc exstillantem aquam quasi glutinosam et a sole induratam vendunt pretio sat magno, libra


page 233, image: s233

enim mannae hujus Juliis tribus venit, qua loco Calabrinae libentius Romae utuntur. Collegi et ipse et dulcedinem laudavi. Si autem pluvia accedat interea, omnis diffluit. Quicquid sit, eo modo manna ex trunco arboris Orni stillat, quo ex Pino resina, vel ex Ceraso gummi. In transitu Salernum quoque salutavimus, ubi Medicorum adhuc Collegium satis splendidum antiquis peristyliis ornatum visitur prope Templum Cathedrale S. Matthaei. Nulla alia hujus scholae gloria, nisi quod nonnullis candidatis Laurea conferatur praemisso examine aliquali ex textibus Hippocratis et Aristotelis, gaudeantque isti Medici privilegio, ut medicinam non solum in toto Neapolitano regno sine licentia Proto-medici exercere possint, sed et in Imperio Romano. Olim magna Doctorum Salernitanorum erat fama, quam ipsi sua invidiâ decoxerunt. Feruntur enim clam noctu Puteolana balnea praestantiora, in quibus salutaria remedia et modus utendi balnea erant scripta, destruxisse, ut illis major esset quaestus, quae balnea adhuc confusa jacent, quanquam hoc tempore conati sint quidam diligentius ea inquirere. De his Medicis ita Dion. Cartus ex Glossa ordinaria super Act. Apost.


page 234, image: s234

c. 28: Virgilius fecit balnea medicinalia Puteolis, singula propriis inscripta titulis contra quam valerent aegritudinem. Salernitani Medici invidia ducti supervenientes, manu forti titulos destruxerunt, et aedificia plurima mutilaverunt. Quod sequitur Lyra. Addit vero Jo. Villanus 1. Chron. Neap. illos Medicos, ubi noctu destruxerunt characteres, dum reverterentur, tempestate obrutos periisse inter Capreas et Minervae promontorium. Sed cursum retraho, ad gratissimas tuas literas pauca responsurus.

Manuscripta P. Pauli diligentiori studio perlustrabo, quum Venetias venero, eaque fidelitate quam ab amico expectas. Sed ut audio, multa in adversariis suis collegit, quae ab aliis accepit. Patavii Scribonium suum confectum habet Rhodius noster, et Veslingius de opobalsamo, dirimendae liti Romae inter doctos ortae, Apologiam in lucem emisit. Venetiis Folius pinguedinem Italo sermone illustravit. Florentiae Joh. Nardus de Melle et Manna scripsit. Romae quaestionem publicis libris de parte affecta in Pleuritide inter se agitant Baldus et Manelphus Lectores publici. Observationes a Panarolo editas referre non attinet. Neapoli opera expectamus maximi istius Severini, quae indice signavi a Bibliopolis


page 235, image: s235

Lugdunensibus expetita. Sanctorellus de sanitatis natura operosum Volumen nuper edidit, et praxin totam Maliocchus. Messanae defuncti Cortesi successor P. Castellus, amicus noster cum ibi haereremus, et Collega si voluissem, Emetica sua conficit tribus voluminibus, Methodum Consultandi, de Abusu Dierum Criticorum, ubi primum diem morbi ab hora invasionis incipere et cum occasu ejusdem diei finire ex Hippocrate probat, reliquosque dies cum sole et initium habere et finem: Hortum Messanensem a se in fossis urbis instructum: Antidotarium Romanum: Hyaenam odoriferam, cujus in Musaeo nobis Sceleton monstravit, Theriacam, Opobalsamum, de Abusu Phlebotomiae, et alia infinita, quae prompta ad scribendum manus effundit. Est vero Castellus totus Hippocraticus, olimque Romae cum Martiano Hippocrati illustrando operam suam contulit, sicut quondam Parisiis Duretus, Jacotius, Hollerius, magna illa nomina. Licetum fere transmisissem, qui pro Aristotele Cor vindicat, duplicemque circulum sanguinis invehit, pro sanguinis utriusque duplici in propriis vasis cursu, de quibus nec charta nec dolores Nephritici plura in praesenti sinunt perscribere. Vale, magne


page 236, image: s236

Medicinae Antistes, et me, ut soles, ama. Optatissimus noster comes, Jo. van Horne, plurimum te salutat. Neapoli 21. Jun. 1644.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA LV. De vomitu in calculo. PETRO CASTELLO Messanam.

CItius memoriam tui recoluissem, nisi me duplex morbus aedibus hactenus lectoque affixisset. Sane pruriit manus, calamusque saepe sponte sua impleri visus est, tui recordatione. Obversantur animo meo humanissima colloquia, quibus nos Messanae commorantes fruebamur. Debitam nomini tuo venerationem publico hoc de Aneurismate scripto orbi propalavi ea veritate qua praeclaris experientiae infinitae monumentis publice hactenus innotuisti. In eo cultu nos quotidie exercemus data apud summam Virum Aur. Severinum occasione, cujus genii operumque ideam a me procuratam editamque mitto, ut virtutibus tuis devotum nobiscum exosculeris. Nostrarum


page 237, image: s237

rerum status ob imminentes aestus Neapoli adhuc solito turbatior est, Sirii exitum anxie expectantes. Interea frequentioribus literis, si ita placuerit, leniam absentis desiderium, ut etiam ex Castello otii mei fructum hauriam. Secundae editioni Anatomiae nostrae accingimur. Si quid in pluteis Tuis foecundis haereat nobis ex usu quod esse queat, publico neutiquam invidebis, qui dudum de Sepulcreto tuo spem publicam excitasti. Quid de Unicornu illo, quod apud Illustrem vestrae urbis Virum latere praesens narrabas, sit statuendum, quo pretio aestimandum, quo colore et magnitudine efflorescat, Te interprete scire averem, ut etiam hanc opusculi de Unicornu paginam impleas. Multa enim cornua hinc inde venditantur, quae vel ad asinorum vel caprarum classem referuntur rectius. Imo omnia, quae in Gallia, Belgio, et in patria vidi, ejusdem sunt generis, nempe Cetacei ex Septentrione. Caeterum, quae calculoso meo symptomati singularis praesidii adjumenta suades? Frequentes prodeunt arenulae dolorum in pubis regione causae, quas vel Paternae imbecillitatis innata dispositio mihi impressit, vel calidiora vina in his oris et apud vos, quibus tamen parce usus sum, accerserunt.


page 238, image: s238

In tuo consilio magnum momemtum sanitatis posui. Varia, quae vel amici vel varia lectio suppeditavit, tentavi, sed a nullo levamen sensi, nisi ab aqua corticum fabarum, quae arenulas deturbavit, ut non dubitem id remedii genus pluribus commendare, et forsan plus illi in remedio illo calculum frangente apud Augenium l. 9. Consult. tribuendum, quam millepedibus. An autem in hujusmodi affectu vomitus conducat, a nemine rectius doceri possum, quam a Castello, qui libros de Emeticis confectos habet. Multi sunt artis initiati, qui ad praecautionem laudant, ut materia tartarea expellatur antequam vel ad renes vel vesicam derivetur. In ipso paroxysmo alii admittunt, quia natura per nauseam vomitumque viam monstrare videatur. Quanquam hujus vomitus alia sit causa, nempe compressio nervulorum sextae conjugationis et membranae venalis vellicatio, de nihilo non est, quod asseritur. Hippocrates tuus l. 6. Epid. post vomitum aeruginosum levius habere dixit. Meo judicio, vomitus ad expulsionem calculi vel arenularum eodem conatu confert, quo ad pellendum foetum, nempe totius vehementi commotione et musculorum abdominis compressione. Diligenter


page 239, image: s239

vero cavendum, ne promiscue vomitus excitetur iis, qui ferendo non sunt, adeoque morbus morbo addatur. Mihi vesicam dolenti, id remedium suasit noster Severinus, sed fere pleuresin eram passus. Consobrino vero meo Dn. Fuirenio, qui nobiscum est, ejusdem consilio, vinum Antimonio infusum feliciter successit, qui athletice exinde vixit. De his vero Te malo audire annis et usu probatum, quam plura verba perdere, ex quibus perpauci forsan vel docti fient vel sani. Cum literis expecto quoque Lapidem Lazuli in Sicilia natum, quem discipulus ille tuus, quem nosti, te praesente olim promiserat. Vale, immortale Reip. Medicae decus, et, si amici preces aliquod apud Te pondus habent, promissum sepulcretum, seu Observationes Anatomicas, quas ex Centum Cadaveribus Romae sectis, notasti, quasque in Antidotario Romano Messanae nuper edito promisisti, noli diutius supprimere. Salutaris amico voto a sociis meis D. van Horn, et Theod. Fuiren, ut et a Clar. Severino, qui Epistolae de Salvatella exemplar anxie expectat. Scripsi Neapoli. 23. Jul. 1644.

T. T.

Thomas Bartholinus.



page 240, image: s240

EPISTOLA LVI. De Glossopetris Melitensibus. THOMAE BARTHOLINO Neapolin. JOANNES VESLINGIUS S. P.

EGo vero de peracto feliciter Siculo Melitensique itinere tuo, Bartholine suavissime, tanto magis gratulor, ac gaudeo, quanto graviora fuere, quae subire voluisti, cum libertatis tum vitae discrimina: certoque mihi persuadeo, non defuisse, quae generosae et vegetae indoli Tuae materiam suppeditare poterant, curiosae pariter atque utilioris contemplationis. Nam de Glossopetris optimum agnosco judicium tuum, quae cur ex metallicorum ordine exigendae sint, basin rationum parum firmam apud F. Columnam observo, de quibus incoram pluribus, si Deo visum est, agemus. De Opobalsamo tractatum meum, spero jam accepisse Cl. Petrum Castellum, recepitque ejus in se curam Franciscus Corvinus Romae, qui affinitate illi devinctus est. Quod in Cl. Severini nostri complexu etiamnum degis laetor, de cujus transmissa imagine nitidiore, adjunctoque scriptorum [gap: Greek word(s)] indice gratias ago, habeoque plane singulares. Nos hic divino munere sospites, in otio degimus


page 241, image: s241

et feriis studiorum aestivis: quamvis feriae mihi nullae fuerint, quotiescunque bene de Te, deque Tuis promerendi occasio adfulserit. Historiam Aneurismatis velim ocyus pertexas, et inclusas interea meas ad Cl. Severinum, cum officiosissima salute eidem tradere non graveris, rogo. Vale feliciter, et amorem nostri conserva. Patavii. Prid. Kal. Julii. 1644.

EPISTOLA LVII. De Glossopetris. JOANNI VESLINGIO Patavium.

PRomissa de Glossopetris argumenta insignis affectus Tui in me argumentum fuerunt, quibus proximis literis me solito more inescasti. Columnam tueri videtur externa Lamiae dentis qualis qualis forma, quam ex Musaeo Imperati hesterno die accuratius consideravi. Sed jugulum petit interior facies, Glossopetrarum diversa, genere, magnitudine, colore et figura differentia, quae magno studio Melitae conquisivi mecumque adsportavi ut in argumento suscepto mihi praeluceant, de quibus si judicium tuum in his subactum experiar,


page 242, image: s242

itineris moram aegrius feram. Prodiit infelix meus de Aneurysmate foetus, quem fane citius confeci quam fungi nascantur. Tu humi jacentem suscipies, judicioque benigno confirmabis vel emendabis, donec ipse praesens praesentem stitero. Caeterum Anatomicas tuas de Vipera observationes expectat Severinus noster, quia Campios Lucenses amaret antevertere. Anatomiae nostrae editionem iterato in se suscepit Leidensis Hackius, meque per Cl. Valaeum ad augmentum exstimulavit, de quo negocio tecum deliberabo. Vale, doctorum delicium a Cl. Severino et Hornio salutate. Neapoli 26. Jul. 1644.

T. T.

Thomas Bartholinus.

EPISTOLA LVIII. De Aneurismate, etc. THOMAE BARTHOLINO Neap.

VInces, quamvis signa canere ipse non jubeam, et quaecunque de Glossopetris Columnae illi innixa, quae felicitas ingenii est, facile subrues. De aneurysmate tractatum


page 243, image: s243

tuum apud Dn. Rhodium vidi, elegantem Jupiter, et Aesculapidum scholis dignum. Habeo tamen, quibus cum Hildano Fabricio nostro conciliem, quae secus tibi visa sunt. Aurelio Severino Viro praestantissimo de Viperis dissectione satis jam fecissem, si gravidam vivis foetulis nancisci potuissem: quod si res moram menstruam haud patitur, conjiciam in chartam quae parata habeo, et quam id primum fieri potest, Neapolin mittam. Anatomiae vestrae, praeter pancreatis ductum, vix aliud adjiciendum arbitrer. De figuris aliquot partium accuratius repraesentandis jamdudum monui. Induxi animum syntagma meum Anatomicum augendi, emaculandi, figurisque totidem quot capita continet, ex dissectione propria depromptis exornandi, si vitam et valetudinem coelestis favor iudulserit. Vale feliciter, eruditissime Bartholine, et cum Cl. Severino nostro, et Dn. Hornio plurimum salve. Scribo Patavii 12. Augusti, Anno 1644.

Tuus ex animo

Joannes Veslingius.



page 244, image: s244

EPISTOLA LIX. MARCO AURELIO SEVERINO Copulae ET vindici Neapolin. THOMAS BARTHOLINUS. REddidimus vicem, quam copula nunquam dissolvendae amicitiae tanto Viro impetravit. Utrique voto gratulatus sum, et Tibi, et Copulae. Huic quidem de renatis te Aesculapio particulis, hactenus nescio quo Virbii fato detruncatis. Tibi vero, quod feliciter adeo minima tractes, ut maxima quaeque superent, copulamque non minori facilitate, quam curta Curtorum gnarus integritati suae restitueris. Si quae Vati fides, ex copula copulam quaesivisti, dum individuo virtutis geniique conjugio et arctiori nexu famae perpetuum vinculum tibi copulasti. Interea perge sexcenta ET, nomini aureo appingere, titulisque adde per copulam, quae solo vocabulo magnitudinis tuae capacitatem non assequuntur. Vale Vir summe, atque extemporaneam hanc Musam benigne, ut soles, excipe. Neapoli. Cal. Octobr. 1644.

Impress. Neapoli in libr. Severini Italico La querela della ET accorciata: 1644.



page 245, image: s245

EPISTOLA LX. De Gallis cornutis. THOMAE BARTHOLINO MARCUS AURELIUS SEVERINUS S.

AMicorum suavissime, literatorum eruditissime, literis optatissimis tuis equidem nescio majus inspersum affusumque fuerit undelibet humanitatis tuae specimen an suavitatis. Utraque certe sub argumento nil perquisito mirum in modum complexa se prodidere, quae proficiscuntur ab uno fonte, quae mihi videtur [gap: Greek word(s)]. Quamobrem oculate tuam ego necessitudinem expetivi, recte tuo praesidio quoque arctissime me munivi. Verum de his ne fusius, quam par est, quamve tua patitur pudibunda modestia. Gratuler satius incolumitati tuae, de qua solicitus animus meus plus semel veritus est, praesertim suspiciosa jam imbecillitate, neutrove statu valetudinis tuae. Gratulor et de pari firmitate sua Dn. Theodoro Fuiren, Dominoque Joanni van Horn Achati tuo. Gaudeo vero mihi, quod tam efficaciter me commendaveris insinuaverisque amplissimo Commendatori Puteo, ut indiciis et argumentis sese prodiderit in me propensum. Cui consummatas jam Hetruscae


page 246, image: s246

copulae vindicias Saturni die proxime venturo paro mittendas. Ipse, mi Bartholine, duplex exemplar inveneris Venetiis apud officiosissimum Aprosium, commendatum Archiatro Bensonio. Quod si plura exemplaria cupiveris, significa. Unum alterum destinabitur ornatissimo Wormio, plura non licet incommodo longinquitatis, praeterquam quod haud concipio futuras alioquin has vestras cupedias. Accepi quae solers Veslingii manus de Echidnatome procudit expostulata nulla non laude digna, de qua re dicam alias explicate. Choccolatam opperior gentis inquilinae nectar et ambrosiam. Cum miserim Amplissimo Puteo meam de Fungimappa dissertatiunculam; equitis confido diligentiae communicabit suam alteram ejus concrementi figuram. Cum consederis in Adriae subselliis, audies ab eruditissimo Benedicto Mariotto, expectari Venetorum typis meam Inermem Chirurgiam, quam doleo mihi recenseri mature non posse prae tot rerum ac negotiorum anfractibus. Ibidem ipse, Bartholine scientissime, fac tuum mirificum De Animantium Luce Volumen expeditissime cures excudendum. Inde lucem rerum magnarum eruerint Scriptores nostri seculi. Ad haec et lucidissimam tuam, ut vocare


page 247, image: s247

solitus sum, Historiam Anatomicam, incudi novae redditam amplissime instaura, dum nos hic et Schipanus, et Aemylius, et Capucius, et Riccius, et Meonius, et Donzellus, atque amici alii Deos Deasque omnes oramus, ut vita tibi suppetat felix, quatenus artes omnes bonas monumentis tuis indies exornare queas. De rebus tuis frequenter deque amicis rescribe. Expectatissimo libro tuo de Unicornu congruam Historiam nescio num adnotaris, quam tamen non dubitabo referre. Gallo gallinaceo provectiori calcaria radicitus recidunt vafri quidam veteratorcs naturae periti, quae resegminibus tenus in radices cristarum ejusdem gallinacei scarificatas inserunt colligantes sic ut fiat coalitus, quae imago quaedam Villicae insitionis, et Curtorum reparationis videtur. Ejusmodi gallum cum recurvis cornubus duobus alit in aula sua Excellentissimus Bisidiani Princeps Dn. Tiberius Caraffa Nobilitatis praecipuum ornamentum, cujus ejusdem Illustrissimum nomen mandes velim memoriae per hoc splendidissimi Viri in indagandas res novas studium et sagacitatem Lituris et sphalmatis inepti scriptoris, cujus me manu coactus sum uti tua bonitate fretus, quaeso, parce, et me ama. Claudio du Four Typographo Lugdunensi peculiaribus


page 248, image: s248

literis ad Juntarum procuratores Bibliopolas Neapoli datis flagitante parata est jam mitti Chirurgia Illustrata: quae amico doctoque Censore opus habet. Quare tuam humanitatem quaeso commendes Excellentissimo Medico, quem alias nominasti, Gras. Hactenus ad priores tuas literas. Caeterum quod tot Heroicos viros amicos mihi paraveris, in primis vero dignissimum Wormium, cujus beatrices nedum exornatrices accepi literas divinamque icona; sedulitati et comitati tuae nunquam pares acturus fuerim gratias, nisi quod habiturus fortasse non impares. Mittam ad singulos gestientis [ET] libellos parato jam amplissimo fasciculo, qui Juntarum Bibliopolis commissus est. Quod jussisti de Vipera deque Seilem non est dormitem cessemve exequi. Tibi vivo totus nostro quippe amicorum et literarum ornamento. Perductus ad extremas epistolae oras cogor tacere, Bartholini nunquam taciturus nomen. Neapoli 15. Octobr. 1644.



page 249, image: s249

EPISTOLA LXI. De sceleto cum ligamentis propriis. CAECILIO FOLIO Venetias.

JUcunda fuere et percuriosa quae nuper apud Te in Anatomicis vidi, quum ad aedes tuas Te reviserem, sed gratior animus benevolus, quem praesens variis officiis mihi monstrabas. Inprimis sceleton humanum arrisit a te constructum propriis ligamentis cohaerens, sedentis formâ. Quanto quis propius naturam aemulatur, ejusque nativas fibras servat, tanto et a natura et naturae ministris plus laudis merebitur. Medicus naturam presse imitari debct, quantum potest. Anatomicus quoque destructor machinae elegantis, in ejusdem restitutione omittat nihil quod ex natura servari potest, et si tali artificio vasa reliqua sceleto affigerentur, sicut in tabellis, cum musculis exsiccatis, inaestimabili opere conatus censeretur. Non dubito quin accuratâ tuâ manu indies arti nostrae ingens augmentum accedat. Auditus ossicula nitida erant quae nobis ostendebas. Quod vero quartum os Sylvianum diversum a tuo diceres, mirum mihi videbatur. Quaeso


page 250, image: s250

per otium auditus instrumenta tuo more separata et si quid circa illa dignum memoriâ notasti, nobis communica. De Chirurgicis aliisque observationibus, spem nobis faciebas, quum publice in Theatro Anatomico cadaver dissecares et compta vestra linguâ explicares. In Pinguedine ingenium excellens monstrasti et antiquitatis reverentiam in revocanda Hippocratica sententia. Dubia tamen non pauca me remorantur, alibi proferenda. Jam enim gratias agere Tibi constitui pro amicitia et honorifica mentione nominis nostri in laudata de Pinguedine Dissertatione. Ingenti vero desiderio teneor videndi Hippocraticam tuam Historiarum correctionem, de qua in coram faciebas mentionem, ut appareat, quomodo illos curare Hippocrates potuisset, quos mortuos scribit. Quidque denique insoliti in exercitatione tua Medica notaveris, non gravaberis verbulo ad me perscribere. Vale, Vir Illustris, et cum Magnis Vestris Aesculapiis Parisano et Aromatario plurimum salve. Scripsi Patav. 25. Octobr. 1644.

T. T.

Th. Bartholinus.



page 251, image: s251

EPISTOLA LXII. Observationes quaedam Anatomicae. THOMAE BARTHOLINO Patav.

TEmporis mutationes accidentes repentinae verum eventum fecerunt sententiae Hippocraticae apportantes nobis Autumnum ita plenum infirmis, ut negando commoditatem cum cibo reddendi tributum debitum stomacho, et auferendo commoditatem somni et necessariae quietis corpori, simul cum occupationibus, ut prius exsequi non potuerim amica imperia Tuae claritatis, in causa fuerunt ut defectum commiserim quanto involuntarium tanto excusabiliorem apud tuam humanitatem, quae omni hora fuit promta extollendi me favoribus non meritis: Hac fiducia interim in praesenti mitto illi paucas quasdam ex desideratis observationibus Anatomicis, quae si merentur correctionem, non illam detrectant, si non merentur applausum, detrectant. Hoc tamen non postulabo a tua humanitate, sed libentius a tua intelligentia, cui me submitto, et consigno. Venet. 4. Novemb. 1644.

Caecilius Folius.



page 252, image: s252

HUmani corporis partium genericae divisiones, quae multae ab Auctoribus proponuntur, tanquam inutiles, ac falsae rejiciendae sunt excepta Hippocratica, quae clarioris intelligentiae gratia aliquali eget expositione.

Exterior corporis cortex graece epidermis, latine vero cuticula dictus, quamvis nullius usus, expers vitae, minimeque pars judicetur. Quoniam formatur ex semine, nutritur, augetur, nec non medium est sensus tactus, ideo secus asserendum affirmo.

Si quae pars ab aliis sejuncta adaequatum tactus organon vocari meretur, Cutis profecto ea erit, puta quae symbolici quid cunctis cum partibus habere videtur. Ast ego sum qui credo talcm nequam dari partem sed omnes simul subordinate animae ut sentiat inservire tanquam instrumenta proportionata.

Quas Peritonaeo ascripsit utilitates Galenus, nullius, aut parvi esse momenti censeo. Unica namque nec non praecipua est suspensio, et defensio vasorum umbilicalium, ne cum omento s. confundantur ac circumvolvantur, alter alterius actiones impediens; neve inter circumvolutiones intestinorum inserantur.



page 253, image: s253

Umbilicalia vasa (Arterias intellige) quamvis simplicia ab Auctoribus designentur varie et ramificata ostendi.

Carnosas, et Glandulosas partes quam maxime apostematibus atque exulcerationibus esse subjectas nemo sanae mentis negabit. Ideo nec mirum si pluries orificia Ventriculi similibus teneantur morbis, quibus ita miserrimi aegrotantes cruciantur, ut tandem post diutinos saevosque dolores saepissime vitam cum morte commutent.

Inter praecipuas intestinorum passiones non ultimum obtinet locum quem a Vermibus initiatur dummodo non vellicant ipsa tantummodo inquinantque, verum etiam ita in id ipsa infiguntur, ac ut ita dicam radicantur ut aegre evelli queant sine idipsarum membranarum laceratione.

Tormina Abdominis non a flatu tantum, calculis, humoribusque inibi contentis oboriri est dicendum, sed saepe ac saepius a glandularum Mesenterii pancreatisque abscessibus et apostematibus, quarum saevitie post vehementissimos cruciatus infelicissimi patientes ad commiserandam mortem vehuntur.

Pancreas glandulosum viscus, lactei humoris est receptivum non ut ipsum Hepati tantum impartiatur, sed et reliquis fortasse


page 254, image: s254

visceribus. De Liene non dubito, quandoquidem id fieri per tenuem Canaliculum Venarum comitem a me saepius in brutis fuit observatum.

Vermes ubique gigni ac permeare posse testimonia fida non desunt, nec mea ad comprobandum deficiet experientia cum et in Pancreate nec parvum adinvenerim.

Renes a natura duos fuisse formatos nemini dubium est, nec desunt qui hoc Corporis aequilibrio ascribant. Unicum tamen quandoque posse inveniri non sit qui neget, cum id ipse adinvenerim ac publice patefecerim.

Lien alterum Hepar seu adulterinum, ut loquar cum Philosopho, unicum ut saepe reperiri est satis notum, duos autem, tres, ac etiam quatuor, posse in uno corpore dari observavi, nec non etiam consuetam magnitudinem aliquando excessisse ut decem et septem librarum pondus aequarit.

Hepar lieni copulari, ac ita uniri vidi, ut unicum viscus apparerent propter coloris etiam uniformitatem.

In fellea Cisti lapillos diversicolores multiplicesque reperiri nec aliis, nec mihi latuit, albos siquidem, citrinos, nigros, atque rubeos adinveni.



page 255, image: s255

Non solum in Renibus, Urinaria, felleaque vesica lapides procreari, verum etiam alibi, puta palato, ac umbilico mihi videre licuit.

Menstruorum retentiones non ab auctoribus allatis tantum de causis exoriri est credendum, sed ab apostematibus etiam nec non scirrhosis Uteri tumoribus qui ad tantam quandoque duritiem deveniunt, ut ossis naturam, colorem, caeterasque acquirant qualitates, uti a me fuit demonstratum.

EPISTOLA LXIII. Auris internae delineatio. THOMAE BARTHOLINO Patavium. CAECILIUS FOLIUS.

QUas de auditus Instrumento Anatomicas desiderasti Observationes, Vir Clarissime, delineatas libentissime mitto, partim ut Studiosissimae tuae ac Virili obtemperem voluntati; partim ut orbi hac pagina innotescat a veritate Comici illud non recessisse:

Nunquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit,

Quin Res, aetas, usus semper aliquid adportet novi.



page 256, image: s256

Supervacuûs namque foret in Studiis longus labor, ait Quintilianus, si nihil liceret melius inuenire praeteritis. Haec quamvis minima, non infimae tamen utilitatis sunt censenda. Ad auditum enim perficiendum sicut maximopere faciunt, ita ad auditus naturam penitius introspiciendam, viam aperiunt, quod in Praelectionibus nostris Anatomicis fuse demonstrabimus. Interim Vale, meque tibi deditissimum, ut soles, ama.

Venetiis, Die 19. Novemb. An. 1644.

Figura prima.

[gap: illustration]

Figura prima ostendit Cochleam, Labyrinthum, foramina ovale et rotundum, nec non Aquaeductum Fallopii.

a Foramen rotundum, fenestra rotunda apellatum.

b Pars ossis petrosi a reliquo cranio separata, Cochlea nuncupata.



page 257, image: s257

c Foramen ovale Stapedis locus quod fenestra dicitur.

ddd Circumvolutiones tres in cavitatem auditus desinentes, Labyrinthus dictae.

e Aquaeductus Fallopii per quem transit portio durior nervi dicti Auditorii.

ff Exigua duo foramina, per quae exeunt ramuli parvi vonarum, et arteriarum.

Figura Secunda.

[gap: illustration]

page 258, image: s258

Figura secunda monstrat os temporis cum Labyrintho, Cochlea, tribus ossiculis, atque musculis duobus in situ proprio.

a Cavitas in qua inferuntur nervi auditorii.

b Gyrus Major Cochleae.

c Circulus offeus.

ddd Circumvolutiones osseae h. c. Labyrinthus dictus.

e Incus qua parte malleo jungitur.

f Caput mallei in situ proprio.

g Subtilior processus mallei a nemine antea observatus, cui alligatur musculus alter auris externus.

h Musculus auris externus.

i Minor processus mallei cui adnectitur musculus auris rotundus.

k Processus tenuior sed longior incudis cui stapes alligatur.

l Stapedis osseus quidam globulus a Thoma Bartholino in Anatomia Parentis descriptus.

m Stapedis figura, et insertio.

n Os spongiosum.

o Os temporis.

ppp Squamosae suturae dicti ossis.

r Musculus rotundus seu internus.



page 259, image: s259

Figura Tertia.

[gap: illustration]

Figura tertia exhibet Ossicula auditus tria, Malleum, Incudem, et Stapedem cum appendicibus novis.

a Caput mallei rotundum.

b Subtilior processus mallei a nemine antea observatus, cui alligatur musculus alter auris externus.

c Minor processus mallei cui adnectitur musculus auris rotundus.

d Extremitas mallei quâ medio tympani adnectitur.

e Incus qua parte malleo jungitur.

f Processus tenuior sed longior Incudis cui stapes alligatur

g Stapedis osseus globulus.

h Stapedis figura.



page 260, image: s260

Figura Quarta.

[gap: illustration]

Figura quarta habet Cochleam inversam, ut videatur cavitas cum propriis foraminibus, et loeo nervorum.

a Gyrus major Cochleae.

b Foramen per quod transeunt venulae exiguae.

c Foramen nervi durioris quo exit, ut per aquaeductum feratur.

d Circumvolutiones ossae, h. c. Labyrinthus dictus.

e Cavernula in qua terminatur portio mollior nervi auditorii.

f Origo aquaeductus.



page 261, image: s261

Figura Quinta.

[gap: illustration]

Figura quinta Ossicula in situ, nec non musculos, et circulum osseum cum osse temporis delineat, demptis Cochlea et Labyrintho in secunda figura delineatis.

aaa Membranam Tympanum vocatam ostendunt. reliqua patent ex superiori.



page 262, image: s262

Figura Sexta

[gap: illustration]

Figura sexta demonstrat foramina octo cavitatis internae.

aaa Cochlea dissecta.

bb Intermedium quoddam cochleam in duos gyros dividens.

c Foramen rotundum in cavitatem auditus, et in gyrum cochleae inferiorem desinens.

d Labyrinthi circumvolutiones apertae.

eeeeee Venulae per cochleam et labyrinthum disseminatae.

g Fenestra ovalis,

hl Duo foramina tertiae circumvolutionis labyrinthi.

i Foramen rotundum in internam cavitatem auditus desinens.



page 263, image: s263

mmm. Tres circumvolutionum duarum aperturae, quae tria foramina, dum nondum sunt dissectae, demonstrant.

EPISTOLA LXIV. De Radice Heliotropii. THOMAE BARTHOLINO Patavium.

QUantopere me literae tuae exhilararint, effari nequeo. Intellexeram enim Te afflictioris fuisse valetudinis, ac turbulento isto Italiae statu, haud tutum omnibus futurum iter per loca militibus obsessa transeuntibus, probe noveram. Verum ut ex tuis vidi Venetias vos appulisse, salva omnia gaudebam. De Severini mihi gratulor amicitia, sed doleo occasionem non dari crebrioribus literis de variis artem nostram concernentibus confabulandi. Caeterum commodum accidit tuas ubi accepi, quod in horto meo Heliotropium invenerim, cujus radices mox collegi, experturus an Tibi imposuerit experimentum. Collegi igitur, ac a sordibus et pulvere mundavi, exsiccavi et primo scindulae ligneae impositam, pelvi, aquae repletae commisi, visurus quo tenderet, quam motus rationem observaret. Sed


page 264, image: s264

frustra, ad motum aquae primo paululum movebatur; sed hac quiescente, quievit et illa. Locum quem utraque extremitate ostendebat diligenter, pelvi incisa linea, notavi. Post aliquot horas rediens, in eodem quo antea inveni situ, nihil a primo distante. Hinc sine scindula nudam aquae imposui, innatabat, levis enim est, sed pari successu. Non igitur possum quin dubitem de hoc arcano. Si res ita haberet dudum hoc ipse expertus fuisset Kircherus, qui in minutioribus curiosior esset solet, et nihil, ut scribit, sine experimento prodere. Planta namque adeo rara non est, ac radicem habet teneram, lignosam, fibris crebris divaricatam, cortice puniceo, interiore substantia candidam. De monumento Wilhelmiano in Sicilia quod certiorem me reddideris, gratias ago. Inprimis quod solicitus sis adeo de Musaeo meo locupletando. Avus longiorem tuam in exteris moram aegrius ferre videtur, utpote qui adventum tuum hac hyeme expectaverat. Deus Te salvum et incolumem cum reliquis nobis sistat. Vale. Hafnia 29. Nobemb. 1644.

T.

Olaus Worm D.



page 265, image: s265

EPISTOLA LXV. De sceleto ficus Opuntiae. THOMAE BARTHOLINO. Patav. MARCUS AURELIUS SEVERINUS. [gap: Greek word(s)].

QUod nomen meum exile depraedicantes extenderint te auditore plerique profecti ad vos undique gentium populares litterarum periti, utinam hanc celebritatem meis extenderim factis, neque laus interea promota fuerit penes amicos, a quibus sentiant honores meos libenter approbari, tuae vero mirificae erga me benevolentiae voluerint astipulari. Nihilominus dicam, quod exinde accidit, gratiossime Bartholine, doceor his vocibus, excitorque potius ipsam, quae longe me fugit, gloriam animosius capessere, praesertim ut tuae gravissimae de me existimationi quaqua parte respondeam. Quod ad repraesentatrices vultus mei, quas expetis, formas, curassem ex his quae supersunt, mittendas ad te quamplurimas; Verum amabo Te, moram sustine tantisper, dum hac idea fideliorem e Chalcographis Romanis expromat Illustrissimus a Puteo, qui delineatam coloribus imaginem dudum


page 266, image: s266

accepit. Sic Anatomicorum Principi Bauhino, cujus nomen jampridem a me cultu atque Illustratae meae Chirurgiae mandatum est, ut jam nosti, cujusque benevolentiae atque in me proclivitati plurimum debeo, satisfacere satius licebit. Interim si prioribus exemplis ad omnem modum uti velis, est comissimus Ludovicus Pouchius, qui ex duodenis illi communicatis, tradere valeat, quod velis.

Excell Wormii summa cum voluptate, parique cum admiratione semper audio nomen, nec minori cum mea superbia accipio, Heroicum virum bene de me sentientem, ac bene mereri studentem. Ego vero dum paratas suas opes, quae monumenta sunt divinae mentis, non dat habere, contentus fruar ejusdem specimine felicibus chartis expresso. Epistolam meam ad hunc virum jamdiu residem, uti voluisti, mittebam, verum ubi praelo destinatam sensi, vix sustinui mandatum; quippe vereor, ut aureum ejus monumentum obscuretur plumbeo nostro contrectatu. Verum tamen id me confirmabit mittentem, si tantum absolutissimus Rhodius scriptum omne recenseat, et expoliat. Suavis, ut dissertissimi Wormii, sic feracissimi fuit Liceti commemoratio; qui cuperem omnino declararet acceptas secundas meas


page 267, image: s267

litteras, grave alioquin esset, in ambiguitate praeteriri debitum veneratissimo viro meum officium, qualecunque sit ipsum. Hujus et Clarimontis inimicitias ferre Pallas aequa non potest; adeo videntur absurdae, ita sunt literatorum abominabiles etiamnum simultates. Quae vero suscitaverit Alecto dissidium, operae pretium esset agnosci, quo compositionis et conciliationis officium subire posset Amicus quispiam. Illustrissimi Cassiani Studiorum Mecaenatis sanctissimum hoc foret arbitrium, cui domino commendassem equidem provinciam, verum ignotis injuriae seminariis, quidquam ego non ausus sum, ne male peritus aut inconsultus ejus rei viderer legatus. Quod Legati munus quis te, optime Bartholine, dexterius aut aptius exequatur? Praesertim in ista locorum vicinia auscultandis utriusque causis accommodatissima. Studium infinitum, Bartholine, tuum, quo me per tui monocerotis antidotum adversus posteriorem interitum praemunisti, tantundem etiam infinite laudo, gratias item suo mature tempore repensurus; sed has interim egit amplissimus Carasa Princeps, qui fructus praecoces vellet. De Zootomia Democritaea, quaesote, Bartholine, percontare, num ad hoc


page 268, image: s268

tempus uspiam visatur, indicibus porro Francofurtensibus autumnalibus anni praeteriti legi promissam; vulgatam opperior avidissime. Cl. D. Combacho debeo plurimum, devoveoque me meaque omnia quantum huic domino sint ex usu. Ejus expectationem nitar adimplere. Pleraque mea concredita Typographis referas licet; inter quae omnia Zootomiam in mei gratiam curet Musaeo suo cohonestandam. Non paenitebit legisse; sic neque Choccolatae medicaminis enarrationem. Hujus ego Viri nomen Illustratae Chirurgiae nostrae interserendum curavi, implorata typographi ad hanc rem fide. Sed heus bone non respondisti quidquam ad meam petitionem, qua rogabaris, ut alicui Amico Lugdunensi Docto Viro commendares editionis meae castigationem. Tuo isthoc officio plurimum opus est. Scioppium a me suspici renunciato, quem ne degravem Literis, non interpello. Tantum sciat veterem meam erga tantum virum propensionem. D. D. Veslingium, Rhodium, Offredum mihi fac in amando quam calentissimos. Quod ad salebrosam tuam de Pleuro-pulmonia quaestionem, mirum est profecto, quid Palaemonem me constituas, qui ad ambas usque aures tanquam Tantalus inter aquas hac


page 269, image: s269

cruditione affluas, praesertim in istis vestris, ut magnus Thomasinus vocat, Athenis; quid, inquam, ad meum rivulum recurras; omnium quippe mare non indiget, ut in veteri prudentium sermone dictitari consuevit. Verum de his postmodum. Bene tibi vult esse D. Capuccius, et D. Maeonius. Ego vero Dominis germanis tuis fratibus, atque ornatissimis Fuireniis, cum quibus et tute Musarum ocelle, Patriae spes, literarum columen, amicorum delicium, majorum tuorum et domus incrementum [gap: Greek word(s)] diu feliciterque vive, cujus ego simulacro fermc loquenti viventique tam oppido delectatus sum, quam fieri potest maxime. Cum hoc vix minus ac tecum, mi Thoma suavissime, deinceps vivere credam. Verum me ineptum, quid praeterieram Opontii folii resolutionem artificiosam? Parabitur haec porro simplici tabefactu per affusam uberem aquam tamdiu complexuram, dum fibris lignea duritie restibilibus, omnis exsolvatur carnea portio. Quae tibi ars ad Analyses plerasque felici soli servator, nulli praeterquam Achati revelanda. Fuit huic fabricae opificium divinum in Dendranatome mea parva apud Zootomiam enarratum. O si viderim, aut contrectarim unquam hoc monumentum


page 270, image: s270

pridem per transennam a nomenclatoribus Francofurtensibus indicatum. Interim sedulo mihi vigilans amicus Sebast. Ernestus Schefferus attrahit has operas in Begerum civem suum Francofurtensem, qui bene refotus ex priore tertiam affectabat operis de abscessibus editionem, nisi quod monui per Lugdunensem exactissimam odornari, cui patrii professores operam conferant suam. Quae Te vosui, mi Bartholine, rescire consulturus quandoque mihi, si quid in hoc genere queas. Neapoli 25. Febr. 1645.

EPISTOLA LXVI. Dubia de Circulatione Licetiana. FORTUNIO LICETO Bononiam.

QUod jamdudum officii memor transmisissem, nisi Aeoli imperio diutius apud Neptunum haesisset oneraria navis quae opuscula mea Neapoli deferebat, id jam oculis tuis sisto, et judicio pressiori examinandum committo, Eruditorum Princeps Licete. Historia est sine legibus, quia ea libertate scripta fuit, quam liber animus dictabat. Vera tamen, et actae rei seriem sincera fide pertexit. Utinam sequaces haberet, quae exemplo caruit. Saeculi


page 271, image: s271

enim mores nosti, omnia ex affectu potius quam veritate aestimare. Nec tamen dubitant false dictis Historiae speciosum titulum suspendere, ut vel ficta specie pretium mendaciis emendicent. Nolo in dictorum fidem aevi nostri historicos advocare, vanis rumoribus fallaci judicio et partium studio superbientes, ne de me histotiam condant. Volusii profecto annalibus accensendi et loco digni unde prodierunt, foro nempe, quod sibi Circulatores verba vendentes vindicarunt. Sincerius de historiae nostrae contextu judicabis, Vir Magne, qui mores meos novisti. Non enim Principum arcana revelavi, nec furentes in perniciem humani generis acies instruxi, nec falsas de secretis dissidentium partium voces adoptavi; sed inter arma inermis, inter sanguineos tumores innocens, inter pugnantes naturae morbique partes arbiter, in omnibus ita me gessi, ut plus rei difficultati quam mihi tribuerim. Quod penes te dijudicetur, cui has partes sublime divinumque ingenium, nullo mortalium invidente, concessit. Quidquid enim inter me et maximos saeculi Viros J. B. Sylvaticum et F. Hildanum controversiae Aneurismatis obscurum nomen suscitavit, tuum nutum exspectat, quo vel damnentur


page 272, image: s272

illi vel triumphem ego. Digna sane res, quae ad Liceti calamum, cui in litteras imperium summum Numen concessit, exactius revocetur. Quo fato extra naturae concessos fines dilapsus cruor a corruptionis labe se tueatur. Qua lege redeat et egrediatur. Cujus imperio, reciproco pulsus motu ventiletur sanguis, quum et disruptae sint tunicae per quas tremulum motum pulsandi vis transmittit, si Vew. Sequamur, et locus effluenti continuo cruori sufficiens non sit, nisi eum in ingentem molem excrescere sinamus. Qua ratione sine alterius noxâ membranarum altera rumpatur. Quo denique indulgentis naturae privilegio oberrans extra limites vitalis liquor vel in pus non mutetur, vel in universali circularis motus circuitu non facile regrediatur. Gordii hi nodi te Alexandrum optant, qui ex novis circularis motus principiis nova et scriptoribus nostris hactenus vix audita, ingeniose curiosorum mentibus suggeres, nisi falsus ego serius Liceti genii aestimator. Quod si calami benignioris ductu ad vitae fontem fons eruditionis diverteris, ne pigeat quaeso explicare quem in expellendo sanguine motum perpetua vicissitudine servare potuerit cor Germanici filii Drusi, quod adco solidum, densumque fuisse


page 273, image: s273

Suetonius et Plinius narrant, ut concremari non quiverit. Quo durius sine dubio erat scelesti illius cor, quod cartilagineum nobis in Anthropologia Riolanus descripsit. Notum enim humani corporis dissectoribus, si vel durioris substantiae cujuscunque particula meatus ejus obsideantur, ob interceptum liberi motus commeatum, non contemnendam vitae inferri noxam. Quippe ad venae cavae orificium in inopinata morte suffocatis, carnea quaedam frustula cum pingui mole invenit Riolanus idem, et in phthisico Cl. Wormius noster ex utroque cordis ventriculo carunculas quasdam emergentes vidit, ut et Bauhinus Anatomicorum Princeps, quod nobis quoque Patavii pridem observatum. Ut taceam palpitatione cordis laborantem Sacerdotem apud Schenckium l. 22. Obs. cui circa cordis basin excrescentia sex drachm. dependebat. Majoris autem miraculi est os in corde humano a Gemma et Riolano adversum, et illud quod ex cadavere Urbani VIII. P. M. nuperrime extractum fertur. Platerus etiam osseum quid in palpitatione invenisse se testatur 1. I. Prax. Verum cur brutis innoxium, quod exitio mortalibus nobis stat? Ossis ex corde cervino nota et fama et virtus, cujus obscuras rationes ad te fama et virtute


page 274, image: s274

notissimum, lubens devolvo, cui a tanto naturae magistro erudiri volupe est. Tu interim, Vir cordate, has circa cordis fabricam et vitalium ductuum secretos excessus difficultates minimo verbo expedi, donec alias generoso tuo calamo digniores unicornu meum, quod ex prelo brevi eluctabitur, obtulerit. In quo profecto mirari subit Aristotelis altum silentium, inter clara Ctesiae, Herodoti, Aeliani, Plinii, Philostrati et aliorum testimonia, ut Mercuriali Viro docto persuaserit animal hoc nec esse nec fuisse, silente Philosopho, cui obviam eo animo ivi, quo Bartholinum decuit. Ad te vero summum Philosophi Interpretem, vel verius Magistrum, litis hujus deferam arbitrium, si jusseris, sententiam mutabo, nunquam devotum animum. Vale publico bono, meque ama. Pat. 17. Mart. 1645.

Thomas Bartholinus.

EPISTOLA LXVII. De Menstruo Universali. THOMAE BARTHOLINO Patav.

PEr mihi gratum feceris, si quod commodo tuo fieri queat, ad me quamprimum


page 275, image: s275

accedere non gravaberis. Sin minus, te rogo ut in hoc tuo itinere meis verbis salute amoris, et officii plenissima impertiri velis, Mediolani Illustriss. D. Vercellinum Vicecomitem, Clarissimos D. D. Franc. Bernard. Ferrarium, Ant. Olgiatum et Anton. Salmatiam Collegii Ambrosiani Doctores, Clariss. D. Jacobum Valerium Canonicum Scabanae Ecclesiae, Clariss. et Nobiliss D. Caesarem Burrum. Mantuae Illustriss. ac Reverendiss. D. Scipionem Agnellum Episcopum Casalensem, aetatis nostrae decus, Illustriss. D. Comitem Bruscum Medicum praestantissimum. Curiae Clariss. D. Fortunatum Sprecherum. Basileae Clariss. D. Danielem Tossanum. Lutetiae Nobiliss. fratres Puteanos, Illustriss. D. Hugonem Grotium, Clariss. D. Guilelmum Setonium Scotum. Leidae summum Virum Claudium Salmasium, Clariss. Virum D. Fridericum Spanhemium. Amsterodami summum Virum Gerardum Johannem Vossium. In patria tua Clariss. Virum D. Olaum Wormium. Sicut iter ex sententia tibi evenire in votis habeo, ita omnium successuum tuorum literis tuis certior fieri aveo. Patav. ult. Maji. 1645.

T.

Gaspar Scioppius.



page 276, image: s276

P. S. Per far il menstruo Universale. REcipe Marchesita negra netta e fanne ballotte, stringendole con le mani, e di quelle empie cinque ô sei Ritorte lutate fin a mezzo, ma nel liuto di terra ô di vetro ascende meglio il spirito. Dagli fuoco prima lento, et uscira lo flegma. Poi come vedi uscir lo flegma, muta Recipiente serando ben le gionture, et augmenta il fuoco: et usciranno fumi albi, et si convertiranno in acqua, della qual' acqua potrai fare da dodeci fin a vinti boccali. Mettilo per alcuni giorni nel letame di cavallo per putrefattione. Poi comincia a metterlo a destillare per cenere con una boccia di vetro col suo capello, et uscira olio, e nel capello si congelera un sal volatile, come cristallo.

Poi abbruccia le feccie della marchesita, dalla quale destillasti l' acquas in forno di mattoni con fuoco gagliardo. Tirai poi fuori il sal fisso con acqua caldissima: poi si congela seconda l' arte chimica. E troverai un sale bianchissimo di fuora, ma di dentro ha color di sangue invisibilmente. Li Filososi lo chiamano il loro Re, Sole, oro, fuoco, vita, sangue, et mille altri nome.



page 277, image: s277

Havendo purificato questo sal fisso come cristallo, si unisce insieme col sal volatile e con la sua humidita cavata col sale della marchesita e non con altra acqua: E cosi si fa materia Triuna, quale si fermenta poi a suo tempo.

Del sale volatile. QUesto sale misto con la humidita acquea crea tutte le cose del mondo e sana tutte le infirmita con gran maraviglia. Qualche parte di questo sale misto con l' acqua sua cavata dalla marchesita, (o vero con acqua fontana, o del pozzo) sette o piu volte distillata solve tutti i corpi de metalli sine strepitu, e li riduce in olio.

Li Filosofi lo chiamano il lore Mercurio, Spiritum mundi, Reginam mundi, Lunam, Sal armoniacum, Aceto acerrimo, la loro Acqua.

La Marchesita cavata nel mese di Marzo entrando il Sole in Ariete e ottima.

Un altro modo.

REcipe Marchesita ben purgata da ogni cosa estranea (il che si fa lavendola bene con acqua) tenendola due mesi alla aria e rugiada: Recipe ancora acqua piovana


page 278, image: s278

in vasi di terra invetriati e larghi di bocca, rivoltandola e mescolandola insieme una volta il giorno. Poi fa bollir la Marchesita con tanta acqua piovana che sopra avanzi una spanna per spazio di 12. hore a fouco lento sin che si veda l' acqua piovana pregna di sostanza in modo che non possa capirne piu; avertendo che mentre bolle per 12. hore spesso si rimetta acqua piovana calda sopra, accio si mantenga sempre nella medesima quantita. Poi decanta, feltra, evapora suavemente in vaso di vetro, o di terra invetriata: e restera nel fondo una materia come miele liquido. Mettilo in luogo fresco, e si congelera in lapilli, altri come ariste di grano, altri come foglie, altri come diamanti, et altri in varie forme. Metti il tutto in boccia a distillare suavemente. Prima uscira un' acqua insipida, poi un' acqua et olio fetidissimi et acutissimi, doppo un fumo bianco che si congelera nel capello, in sal volatile. E questa e la fontana del Trevisano.

Se non seguisse la prima volta, si ridistilli di nuovo l' humidita distillata, e seguira.



page 279, image: s279

Sis felix, Thoma, fueris quocunque sub axe, hocque tibi serva morientis munus amici.

Excellentis ingenii, eruditionis ac virtutis tuae amator et praedicator idemque mortis beatae candidatus

Theophilus Montanus quem nosti

i. e. Gasp. Scioppius.

EPISTOLA LXVIII. An cruor in vulneribus thoracis per pulmones illaesos ad fauces feratur. THOMAE BARTHOLINO Patavium. MARCUS AURELIUS SEVERINUS.

SUper eo problemate, quod a plerisque controversum est, vitii lateralis, an hoc sibi sedem determinet pleurae, vel pulmonis, quo via pateat eruendo partis aiterius, veriori decreto, declarandam ex me voluisti petitionem, num sub plagis penetrantibus in vacuitatem thoracis, pulmonibus nihil attactis, prodeuntem unquam ex faucibus compererim cruorem. In quam equidem quaestionem, ut verum fatear,


page 280, image: s280

meam aperire sententiam cunctatus fueram, quia, cum, humanissime Vir, judicio meo tribuas supra quam par est, veritus equidem sum, ne, solemni hac inter doctos controversia dudum extante, consuetus ipse decoris mei nunquam negligere usuram, hac eadem, quam agnosco nullam, in medium proferendam, uti velles autoritate: Quod si ad tui solius usum, placitumque privatum certus ego fuissem, crisim exposci meam, expeditior calamus, deliberatior animus observationem rescribere statuisset. Interim vero ne debito deessem meo, sedulitati satisfacerem tuae, doctiores amicos consului, qui communi sic consensu censuere. Sub vulneribus transfossi quidem thoracis, verum non sauciati pulmonis, pro explorato sibi esse, suffusum pectore sanguinem ex ore saepe rejectatum; sic in Empyematis nihil temerato corpore pulmonis educi diu visam purulentiam. Ex quo tabis discrimine post longum servatis hominibus apparere potuit demum nil respiratorii visceris violatum. Nimirum ab hocce periculo, nullus unquam restitutus empyicus fuisset, [gap: Greek word(s)] siquidem, et [gap: Greek word(s)] suapte natura praeter aliquot casus, qui miraculo fuerunt, observatione vulgata comperta sunt ulcera, vulneraque pulmonis. Atqui pulmo


page 281, image: s281

nil mali post Empyematis exsiccatum, post vulneris solidatum perpessus restitit, longa sequuta sanguinis purisque rejectione. Quae puris a profunda sede thoracis ad os superius eructatio neque difficilis, si verum amemus, videri debebit, eo spectato, quod et alia pulmo corpora in semet transsumere consuevit. Quod testimoniis observatorum non paucis relatum est, e quibus unus Nicolaus Tulpius in 2. suarum Observationum cap. XV. perhibuit, et solidum penicillum, seu per medentis, seu per aegrotantis incuriam e plaga perfossi thoracis, in hujus inanitatem demissum, post aliquod tempus naturae ministerio per os expulsum: Verba sunt ejus haec: Danus vulneratus in bello Germanico, et negligentius a Chirurgo habitus, attraxit in thoracis vacuum turundam plagae impositam; sed post mensem sextum excrevit eandem iterum per os; sed qua via difficile dictu; valuit tamen deinceps satis pancreatice, et sustinuit satis animose, quibus equidem et ipse praefui, variolas curans. Si sapis Chirurge fuge hunc scopulum, et constringe potius filo linamenta, quae immittes in lubricum pectoris vulnus, quo resistant potius thoracis suctui, qui interdum tam validus est, ut per exilia diaphragmatis foramina attraxerit nonnunquam in se


page 282, image: s282

non modo ventriculum, verum etiam non exiguam intestini coeci partem, teste Paraeo lib. 9. c. 30. Haec ille. Quia vero commemoratus est Paraeus, et hic etiam Vir praeclara duo prodidit testimonia, quae monstrant in thoracis saucii sinus injectis medicamentis amaris, horum sensum ad os usque pervenisse; quod fieri profecto nequisset, nisi medicamenti portiuncula palatum et fauces attigisset; attigit autem ex ventre praecordiorum ad pulmones, et ad arteriam, et hinc ad linguam delata. Ambrosia non pigebit verba referri: Postera luce aliam injectionem validius detergentem paravi addito absinthio, centaurio, aloe. Sed hinc tantus amaror in ejus os surrexit cum nausea, ut diutius sustinere non posset: tum subiit in mentem, quod olim parem rem ad parem fortunam in quodam, cui fistulosus erat ad thoracem sinus, in Nosocomio Parisiensi observaveram. Itaque cum animo repeterem res ejusmodi amaras facile transsumi in pulmoncm, indeque in asperam arteriam, fauces, atque os assurgere, professus sum, me nunquam ejusmodi amara aegris exhibiturum: hinc enim multo plus molestiarum accedit, quam fructus, et emolumenti. Caeterum hac et simili arte tandem aeger ille praeter


page 283, image: s283

meam exspectationem convaluit. Haec Paraeus. Caeterum quod ex me quaeris, omniscie Bartholine, num ex ore, nil laeso pulmone, rejectus fuerit aliquando sanguis? Scilicet idem ipse Paraeus hoc eodem, quem nuper assignavi, libri loco professus est, sanatum ab eo militem Lutetianum, cui secundum thoracem confosso, sanguinis ingens in septum transversum effusio facta est, quem tussi saepe rejectabat cruorem. Verum enim vero quid Ambrosium nominavi, non priorem Galenum? qui lib. VI. de Locis male affect. cap. IV. monstravit e pectoris lacunis, Natura curante, sublatum pus ad rimosas pulmonis intercapedines, inde ad biclinium cordis laevum, et hinc per aortam ad emulgentem sinistram, atque ad vesicae vias deduci solitum pus. Caeterum qua via, quave ratione materiei haec transpositio fieri possit; hoc explanatu non est ita facile. Nonnulli, de quorum numero Gal. fuit, in com. lib. Aphoris. ad solam naturae providentiam vias invias adinvenientis, adstruxere; alii vero tunicam corpusque pulmonis maxime porosum allegavere. Mihi placuit tum ad motus vim perennis, tum et ad eum pulmonis superni, tum diaphragmatis inferni complosum referri, quemadmodum in Opere de Absc. in consultatione


page 284, image: s284

singulari pag. Franc. 55. declarasse memini. Hactenus de his carptim, et compendiose, quae tu, sapientissime Bartholine, qua viges ingenii facundia, qua styli polles disertitudine, commode valebis exercere ac dilatare. Interim vale, et amorem mei fove, foveque Clarissimorum Virorum Veslingi et Rhodi gratiam. B. Vale. Neapoli 3. Kal. Junii 1645.

EPISTOLA LXIX. An aqua ex latere Christi effluxerit ex cavitate thoracis vel pericardio? THOMAE BARTHOLINO Patavium. HIERONYMUS BARDI, F. P. P.

NIhil mihi unquam antiquius fuit quam de Rep. literaria benemeritorum Virorum amicitiam inire, quod mihi ex voto perbelle nunc accidit, dum tuae cumulatissimae literae opera et industria P. Aprosii Poetarum et Minervae mancipatorum antesignani, cui vel hoc solo nomine me plurimum debere profiteor, ad me deferuntur. Enimvero tuarum laudum cumulo me mirum in modum cohonestasti,


page 285, image: s285

Vir omniscie et politissime, sed extra lineam et orbitam meae tenuitatis tua sunt encomia, cum quantus quantus sim omnis praecognoscam: tamen quod tuis delicatissimis labiis mea placuerit opella maxima sum delectatione affectus. Sed quid mirum, quod a tanto Viro bonarum artium amantissimo, tanta praeconiorum seges pullulaverit, non erit utique admirationi locus, si omnium ore decantatum occupetur, quod tui Doctissimi Patris vestigia prosequens, et longe superans sis

Mercurialium custos Virorum.

Verum enimvero tuo patrocinio praemunitus Zoilorum tabidam luem me inficere posse in posterum non pertimescam. Meus igitur eris verus Apollo, mea altissima Minerva, a cujus foecundissimo Capite cum scientias omnes effluxisse finxerit antiquitas, vere ab indeficienti tuae virtutis, et gloriae Patris tui fonte manasse, vel apud Te firmam sedem fixisse, cum Encyclopaediâ omnia occupes, apud omnes melioris notae Viros sine fuco, et invidia necesse est ut in confesso habeatur, quo factum fuit ut prima subsellia typis inclyta cum Patre tuo occupaveris. Grates igitur quas possum, si non quas debeo tuae maximae humanitati rependo, meque tibi addictissimum


page 286, image: s286

esse scias pro tanto in me collato officio, et beneficio, et pro majori eorum pondere quo a tua humanitate occupari in votis habeo. Limam, a domesticis tricis prorsus solutus, aliis operibus adhibeo, sed quibusnam typis exarandis prorsus ignoro, cum tumultuosorum bellorum fragores torcularium strepitum impediant, et librorum negotiationem prorsus tollant, sunt ad umbilicum perducta omnia a me promissa opera praeter Medicinam sacram quam ad incudem revoco. Verte igitur, cruditissime Vir, ingenii tui vastissimi dignissima promptuaria, et quidquid boni habes mihi libenti animo aperias et libere sententiam tuam proferas pro meae Ideae Med. sacrae opella, cum eam tuae censurae, penicillo, et spongiae subjiciam, tuus enim erit in mea Medicina Sacra dignissimus locus, et favoris tui ampla commemoratio, et si quos libros mihi favere cognoscas admoneas, cum tui commentarii ad nos non perveniant, dies enim diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam, quod mihi indies semper accidit, et cum nil sit sub sole novum quoad substantiam, tamen quoad rationem ab autoribus perpetratur, quod etiam a me factitatum in meorum operum argumento pertractando esse profiteor,


page 287, image: s287

cum alienam orbitam calcare semper abhorruerim.

Venio nunc ad quaesita mihi proposita, quibus ut ingenue satisfaciam, et quid libere sentiam proferam hic habes ut tuis mandatis obtemperem; velim tamen quod pro mercede tui Patris, et tua commentaria ad me deferri cures, ut meam emendem opinionem, et tuis dictis acquiescam. Quaeris igitur primo de Aqua lymphaque illa, quae cum sanguine de Christi Domini mortui latere effluxit, an ex pericardio, seu cordis tunica exsilierit, an potius ex pectoris cavitate, ut Tibi Patrique tuo Viris doctissimis placuisse asseris; sed non possum opinando tuae adjungi sententiae, nam Christi Domini temperies perfectissima ab humorum cruditate immunis quam maxime fuit, nullis rheumatismis obnoxia, nullisque morbis, ut Theologis omnibus visum; et quanquam in immani passione diris cruciatibus referta, probabile videri possit a calore destitutum sanguinem aqueis humoribus respersum fuisse, morte inprimis ipsa accedente, nihilominus ab excessu frigoris non aqueus, non fluidus, sed crassus evadit sanguis, fluxuique ineptus, ut in cadaveribus dissectis apparet. Nec dissentio a quibusdam Theologis,


page 288, image: s288

qui nulla excrementa in Christo Domino agnoscunt, non quidem ipsum sputum, non sudorem, non alia crassiora excrementa, sed de hac re alibi. Scio tamen non primos vos Proceres Viros fuisse qui contrarium senserint, nam Abulensis Vir fastigiatus in omnibus scientiis, nam scibile discutit omne, ex ejus Epitaphio, aliique id opinati fuerunt, sed Medicos in hanc ivisse sententiam ignoro, quos tecum cum tuis argumentis tuam sententiam fulcientibus scire percupio.

Sentio ego ad ictum Tribuni divinos latices effluxisse fracto lancea pericardio, in quo aqua perennat ad cordis exaestuantis refrigerium, ut placet melioribus anatomicis Bauhino, Salomoni Alberto, et aliis, et Praeceptori meo Cabeo de Philosophia Magnetica meritissimo. Ut id opiner facit Hippocratis inprimis autoritas, qui lib. 1. de Corde. Cor, inquit, tunicam circumdantem habet, et in ipsa aqueus humor, ut putari possit iu vesica diversari cor, factum est autem ea gratia ut sanum in custodia efflorescat. Nec aliunde putandum est hujusmodi lympham emanasse ad ictum divini lateris, in quo inerat hujusmodi Vesica, sicut in reliquis humoribus omnibus adest, cum citra miraculum aqua ab aperto eo latere


page 289, image: s289

manarit, citraque humorum crudorum, et excrementitiae aquositatis proventum. Dixi citra miraculum, non quod ablegem omnino supernaturalem influxum, hoc enim esset impium arbitrari cum nonnullis, sed quia substantia illa in pericardio perennabat antea, absque novae aquae productione, ut inter alios etiam docet insignis Anatomicus Laurentius 9. 8. Igitur quoad substantiam nihil erat quod miraretur natura, sed modus egressus miraculi stuporem effecit. Sanguis enim illico cum aqua effluxit sanguine ab aqua non diluto, sed florido atque germano, sicut limpida omnino exiit aqua, non infecta, sed clara, nam continuo exivit sanguis, et aqua, ut habetur apud D. Joh. c. 19.

Scio D. Thomae aliter censere visum esse 3. p. q. 66. ar. 4. ad 3. ut vetustiores omittam, qui miraculum etiam ab ipsa substantia non separant, quos seqvuti sunt recentiores Theologi eximii Fr. Suarez q. si ar. 3. ad 3. et ante ipsum doctissimus Salmeron tom. X. tract 47. de apertione lateris Christi mortui. Mald. in cap. 27. Matth. Sed cum Anatomiae inscii fuerint, videntur merito excusandi, si cum rei natura philosophati non fuerint, in Theologicis potius versati. Multa alia essent a me adhibenda, quae


page 290, image: s290

cum Epistolae limites transcendant, in praesentia libere silentio involvo, et haec satis sunto, quae aequi bonique consulas prolata a vero et candido veritatis philosophicae Professore, praesertim vero ut tuis jussis obtemperarem. Quod secundo loco a me requiris de hyssopo Christo Domino morituro ab Hebraeis propinato, nusquam legi; si sese obtulerit aliquid, quod legendo eligam, in medium proferam, et a quo originem ducat haec traditio scire percupio, cum de hyssopo pertractet doctissimus Lemnius de Herb. Biblicis, sed de eo nulla huic mentio habeatur. Caeterum vale iterum atque vale maecenas augustissime, meque tuis in me maximis pro meritis ne cesses condecorare. Napalli ex meo Musaeo Idibus Septemb. 1645.

Impress. Leidae 1646.

EPISTOLA LXX. De Hydrope acclamatio. HENRICO FUIREN Basil. THOMAS BARTHOLINUS B. A.

QUod aquarum colluviem et exsurgentes inde humanae vitae insidias sub


page 291, image: s291

doctiorem calamum vocaveris, mirabitur fortasse iniqvus Censor. Non miror ego, et in sinu gaudeo, quod opinionibus ab illo distem. Ingenium enim tuum novi et generosi pectoris impetus, quod colluvies et morborum et hominum susque deque habeas, quibus in luto se volutare adeo est volupe, ut in hoc palmam sordidis manibus quaerant. Quaerant, dum velint. Nunquam ab erectis mentibus harum deliciarum, quas nitidissimo scilicet porcorum gregi debent, impetrabunt commercium. Tu dudum huic consortio valedixisti, antequam lucem videris, quae superum risu, nativitatis splendore et cultissimi genii favore tibi eluxit. Et quoniam universi fluentium rerum cursum aquae juxta mutabilem, animo plusquam constanti intueris, non poterit firmam mentem in contrarium flectere orbis simulacrum, mutabiles elementorum vices, aut fallaces principiorum ductus. Quidquid ex corporis similitudine communi sorte circumfers, licet aquae subjectum, animo paret, qui igneae divinitatis et aethereae conditionis portionem mutuatur. Frustra erunt, qui adiment, quod certatim superi contulerunt, et, quod sibi denegatum sciunt, ne inferiores aut ad stygias aquas damnati videantur, furtivis vocibus invident. Quid


page 292, image: s292

hos moraris, qui ex se sapiunt, et ex lutulento naturae suae fato te metiuntur? similes sane videntur in mari perituris, qui in aliorum excidio salutem quaerunt. In vado es, terras legis, mox coelum, quid suspirantes in mediis aquarum angustiis respicis, qui animi sui iniquitate ad inferos veluti suspenso pondere trahuntur et invitum genium ducunt jam jam ignobili elemento periturum. Emersisti ingenti felicitate, et aliorum naufragia securus in portu spectas. Virtutis hoc non fortunae opus, quae cunctis subinde favet quibus volubilia abblandiuntur. Tu tamen infra virtutem non putasti aquarum in corpore turgentium rivos exhaurire. Quid dicent, qui altiora a tanto calamo exspectarunt? Vis dicam? Jovem lapidem jurarim, nisi se turpes dederint. Nesciunt etiam ad coelos aquas pertingere, quia sacra ob profanam mentem excidunt, et aquas sua Numina condere. Quid quod immortalitatis hieroglyphicum sit indivulsus aquarum fluxus et famae duraturae. Quaeso continuum liquidorum nexum dividant, qui in aquis infelices sapiunt, et nudam virtutem monstrent. In se recurrit quod elabitur, et posterior priorem trudit, partes habet, sine partium discrimine, videmusque quod praeteriit, et praesens est quod futurum credimus, in


page 293, image: s293

orbem fertur quod mansurum putamus, et sui copula manet quod fuit divisum. Aeternitatis hoc exemplar pressius imitaris qui in aquis invenisti, quod seculi infelicitas texit, et in iis triumphas quae incautos oppressit, immortalitate indignos. Diluvium invida mortalibus sors corporibus saepe indixit, et aquas minitantur aquae ventris utre conditae. Tantalo miseriores sitim cum anhelante anima explerunt. Tu calidiores Phoebi radios orbi inducens terris siccitatem, lymphaticis salutem, utrique securitatem erudito scripto promittis. Et ne quid ad laudem desit, insitum naturae suae liquorem liquor abjurat, ut tibi superiori imperium deferat. Hoc demum etiam inviti non recusabunt inscriptum aquis permansurum nomen. Obscura aliorum merita absorbent lymphae. Tu famam perennaturo aquarum motu ad alios soles deferendam innoxie trades. Sed jam fluentem cum aquis pennam sisto. Votum ibit, et post secula reversum subsistet. Vale, mi Consobrine, vel eo nomine, ut invidiam superes. Basileae Octobr. M DC C XLV.

Impress. Basileae 1645.



page 294, image: s294

EPISTOLA LXXI. De Hyssopo in cruce Christi, THOMAE BARTHOLINO Patavium. HIERONYMUS BARDI F. P. P.

SCripsi D. V. nusquam me invenisse in Sacris Bibliis, Hyssopum formaliter propinatum fuisse mortuo Redemptori nostro. Verum cum de Hyssopo multiplex sit mentio, de quo tamen Lemnius obsitus est, rem bene meditanti occurrit Augustinus et alii antiquiores, qui spongiam aceto plenam Hyssopo seu ramusculis Hyssopi, quasi funiculis circumponentes arundini, scilicet ne spongia dilaberetur, et ut acetum virtute Hyslopi condiretur, aperiunt. Verum malim fortasse cum Estio, et quibusdam aliis dicere vitio Typographorum, vel Scriptorum positum [gap: Greek word(s)], pro [gap: Greek word(s)], id est pilo, hasta, telo, velut Marcus cap. 15. vers 36. calamo, ut Matth. cap. 27. v. 48. arundini. Primum tamen etiam potest sustineri, et si dixissent Hyssopum, nullam mihi facesseret difficultatem, et existimo fuisse Hyssopum nostratem amarissimum, ad experiendum an sensus gustus mortuus esset, illa enim amaritie acuitur acetum; vel ad illusionem,


page 295, image: s295

quam Judaei impii maxime attectabant. In lubrico laboranti haec sunt quae addere possum ut tuo quaesito satisfaciam, quae aequi bonique consulas a candido amico tibi obsequio mancipato.

Addo quod unus militum lancea latus ejus aperuit, ut exploraret (secundo signo) an certo mortuus esset, inquit S. Cyrillus. Putat Cornelius a Lapide in Zacch. c. 13. v. 1. non solum latus sinistrum, sed etiam dextrum apertum fuisse, verum huic meditationi opponitur sanctissima Sindon Taurini asservata, in qua observatur unicum vulnus. Impacto autem vulnere continuo exivit sanguis, et aqua vera, et elementaris, inquit idem Cyrill. et Innoc. 3. lib. 3. Decret. tit. 41. de celebr. Miss. c. 8. In quadam. Non quae ex resolutione mortui corporis nata fuerit (ut sentit idem Innoc. verum minus probabiliter,) quia Christi corpus, etsi anima destitutum, corruptionem non sentit Psalm. 15. v. 10.) sed quae in Pericardio receptatur, ut docent Anatomici, et Jo. Bapt. Ruschius Anatomicus Pisanus ad me nuper rescripsit, in quocunque secto cadavere magis vel minus observasse. Verum quid in vivo vere sit corpore quis scit? Caeterum hac pericardii perfossione simplici mortis Christi omnino plena facta est fides, inde enim aqua


page 296, image: s296

promanante certum dabatur signum lanceam pericardium penetrasse illius aquae receptaculum, quo vulnerato necesse est protinus animal omne mori, sed et Cor penetrasse etiam dicere debent, cum exicrit sanguis, sicque confossum esse, et lanceam imum pectus penetrasse. Sed quid dicet Tilesius, et cum eo Campanistae, qui animal vivere posse etiam corrupto aliqua ex parte corde observari omnino putant, quibus quanta sit fides adhibenda, nescio. Peroptarem Parentis tui libellum, et argumenta pro tua sententia. Admoneas quaeso quos scias mihi aliquam luculam allaturos pro mea medicina sacra fere ad umbilicum perducta, ut fiat luculentior, et qui novi isthic procudantur, qui nostro genio et ingenio possint deservire. Vale mi amantissime, meque tibi deditissimum esse senties pro innumeris in me, tua dulciloqua epistola quae operis frontem occupabit, collatis beneficiis. Vale, Medicinae decus eximium, iterum atque iterum. Napalli ex meo Musaeo Kal. Decembris 1645.

Impress. Leidae 1646.



page 297, image: s297

EPISTOLA LXXII. De latere Christi aperto Responsio. HIERONYMO BARDIO Genoam. THOMAS BARTHOLINUS, S. P. D.

DUdum humanissimis tuis reddidissem vices, nisi pudore suffusus, an forsan ad alium potius quam me spectarent, diutius deliberassem. In nomine sane tituli errasse suspicio non levis fuerat, qvum eas laudes in me non agnoscerem quas plena manu largiebaris. A me tamen impetravi, ut crederem laudasse te impensius illum, quem amabas vehementius. Unde affectus potius tui haec signa interpretor, quae meritum meum quanquam transgrediantur, infra nimium tamen amorem subsistunt: quem vel ideo majoris aestimo, quod insigni eruditione temperata institutum meum non parum videantur promovisse. Ea docto calamo excutis, in quibus multa secula laborarunt, non ita pridem sudavi ego. Sed doleo te a nostra sententia dissentire, qvum tantum Virum partibus nostris optaremus. Aequior tamen fores sine dubio, pro candore, quem ostendis, sententiae meae, si levia illa vidisses, quae olim pro novo cavitatis thoracis sero in publicum


page 298, image: s298

expendi. Nunc quia hanc mihi imponis necessitatem, in tuis versabor, ut amicus, qualem singularis tua humanitas me adoptavit, plane amico calamo. In utraque Epistola elegantissima id agis, ut pericardium vulneri lanceae patuisse demonstres, eoque confidentius, quo ibi aquam fluxui promptam reperiri, Medicorum placitis sit stabilitum firmius. Ad scopum omnia fere collineant, quae sparsim leguntur, nempe de perfectione corporis Christi et sanguinis natura. Verum enim vero nihil illorum plane est, quod non pro liquore thoracis aequius pugnet, quam pericardio. Nam quod perennem aquarum moram in pericardio propugnas, non repugno, modo id quoque mihi des, perennem etiam in capacitate thoracis inveniri, quod satis hactenus a prosectoribus diligentioribus observatum, suadetque ratio invicta. Nulla enim pars cava in corpore reperitur, quae non suo complexu humorem quendam contineat, ut per singulos ventres discurrenti innotescet. At enim major necessitas liquorum in thorace, partim quod siccior ob ossium viciniam sit haec regio, partim quod perpetuo motu manifestius agitentur hic viscera, unde, quo commodius id siat, liquorum substerniculo indigebant, ne ad partes duriores alliderent.


page 299, image: s299

Quemadmodum enim cordi prospectum crumena illa lymphatica, ita aquam totius cavitatis, reliquis partibus in thorace et ipsi capsulae cordis, ut molle stragulum, substravit Natura. Hanc vero non humorum cruditas in Christo produxit, quod tuum argumentum est, sed nativa corporis temperies, quae quo magis ad sanguinem probum accedit, eo plus sanguinis serosi excernit, sine quo nempe sero cruor nec est nec fluit. Christi autem temperies sanguinis probi mixturam habuit plurimam, ut testantur Eusebius et alii Patres: unde non mirum, serum hoc sanguineum copiosius a prima nativitate parietes thoracis inundasse: quoque cor temperatius, eo quoque minus seri discutit naturalis. Igitur quod ex Christi perfectione desumis argumentum, pro me militat. Sed non cogar huc me conferre. Fateor enim nativam Christi temperiem nihil pravorum humorum produxissc, quia perfectissima; at a causis externis, vigiliis, cruciatibus, itineribus, vulneribus et mille tormentis quid non praeter consuetam naturae divinae perfectionem productum credimus? Ad haec sano sensu id accipiendum, nihil pravorum humorum in corpore Christi generatum. Quod verum quidem si de praeternaturalibus


page 300, image: s300

loquatur excrementis, secus si de naturalibus, quae etiam perfectissimam temperiem necessario conseqvuntur. Sputum enim, sudores et alia excrementa hominis perfecti necessaria imperfectio, quam non potuit effugere Salvator, partim quia per omnia nobis, excepto peccato, fertur similis, partim quod non semper optimis usus sit cibis in itineribus perpetuis, vel si maxime exquisitum victum habere potuisset, supcrflui tamen humoris plusculum omnia condunt quaecunque hominum animaliumque ori destinavit Numins indulgentia, ut in substantiam nostram verti cunctae particulae nequeant. Idque de Salvatore innoxie dixeris, quem scimus manducasse, bibisse, dormivisse, ambulasse et quid non egisse, ut se hominum cunctis actionibus, quae secundum naturam sunt, submitteret: sputum emisit, qvum luto misceret ad curandum caecum, et sudavit ingruente martyrio, et sine dubio non parum seri in thorace collegit, quod, aperto post mortem latere, emanavit. Non me movet frigus extincti corporis, quo sanguis condensatus fluxui fit ineptus. Primo enim frigus non statim corpus Christi cum morte invasisse norunt illi, qui morituris adesse solent, integro subinde die post animae exilium


page 301, image: s301

permanere in cadavere calorem superstitem, me teste, confirmantes, ut nulla congelatio liquorum in Christi corpore, quod brevi interposita mora aperuerunt, potuerit induci. Ad haec in cadaveribus, etiam frigidis jam, nulla unquam congelatio observatur ab Anatomicis nostris, nisi in grumos subinde abeat, quin fluxilis manet semper seri liquidi beneficio. Quod si vel maxime obtinuisses cruorem congelari, nunquam sane evinces serum sanguineum posse concrescere. Manet quippe liquor, et ubique humoris fluidi servat conditionem. Si me urgeas ulterius, ipsum te ad te remittam, quia concedis Pericardii aquam fluxisse et sanguinem cordis, certissimo indicio, etiam propria confessione, non concrescere mortuorum liquores. Hinc autem quum fluorem illum repetere possimus, non necessarium reor ad pericardium remotius confugere, varias ob rationes alias. Quippe non statim exivisset, sed mora interposita. Praeterea non extra latus effluxisset, sed ad inferiora loca interius concidisset. Ad haec latus nec pericardio, nec cordi attribuitur, quod perforatum urget Scriptura. Novi quidem Praecordia lateris dici apud Poetam Medicum cujus MSum possideo membranaceum.



page 302, image: s302

Cum dolor insanus lateris praecordia pulsat.

Sed latus non ad praecordia referendum quum solum ponitur. Urget enim Poeta, insanum lateris dolorem etiam sensum mali ad praecordia deducere. [gap: Greek word(s)] solius est lateris externi thoracis munimenti, ubi vera fit [gap: Greek word(s)], nec unquam cordi, vel pericardio consignatur, quanquam de pulmonibus aliqua ex Coo nostro sit dubitatio. Nolo omittere, aquam pericardii illam non fuisse, quae effluxit. Nam illa simplex est, urinae non absimilis, ut depingunt Auctores nostri. Haec autem sanguinea fuit et tincta rubore, qualis in capacitate Thoracis apparet ubique. Scio sanguinem te cum nonnemine a Corde advocare. Sed vulnus prosundum adeo vix concipio. Puncturae enim comparatur. Et in Romana, Complutensi et Plantiniana editione [gap: Greek word(s)] constanter legas, hoc est, insultarunt. Quod agnovisse et videtur B. Hieronymus, nec non 70. Interpretes. Praeterea ex mente istius vulneris, quod inducitis, liquores seorsum, non mixtim, fluxissent, cui tamen Patres plurimi et vis vocabuli [gap: Greek word(s)] apud Euangelistam repugnant. Non potuit seorsum fluere sine miraculo, quod hic, citra impietatis


page 303, image: s303

culpam, plane excluserim. Enim vero si in substantia, quod concedis, nihil miraculosi, cur quaeso in modo effluxus mirabilia ponimus? quum ita fluat quemadmodum secundum naturam aptum est fluere. Meo judicio non opus erit confingere duplicem motum aut diversum, nec binos liquores distinctos, quando et unus motus sufficit et uni motui simplex serum, substantia sua aquam, colore sanguinem monstrans. Quod, nisi fallor, alibi variis demonstrationibus obtinuimus. Vehementer sane doleo, adeo obtuso me natum genio, ut percipere non possim, qua necessitate cor aut pericardium debuerint pertundi, siquidem ex sola pleura perforata omnia potuerint perspicere, quae ex corde et pleura vos urgetis. Vultis, ut signa vitae vel mortis perforato corde de se daret: profecto majorem doloris sensum ex pleurae membranae laesione, quam seu ex corde crassiorum partium seu pericardio minus sensibili ostendisset. Acutior enim membranae pleurae dolor, et acrius se movet compuncto latere cruciarius quam tacto corde, quod experiuntur illi infelices, quibus in Empyemate costarum tunica aperitur. Fallax quoque ex corde et pericardio vitae experimentum desumimus,


page 304, image: s304

quum pericardium sine noxa vitae possit aperiri, imo deesse, ut in Echino terrestri, nec vulnera cordis lethalia sint omnia, ut optime quoque insinuavit Tilesius tuus, cui cur non sit adhibenda fides, quum ei plurimorum adsistat auctoritas alibi a me adducta? Vivimus enim quamdiu movetur reciproco motu cor, quod etiam in vulneratis persistit et corrupto ex parte corde, quanquam imperfectior. At imperfectiorem motum cordis in tota passione facile divines, quia ad omnem injuriam patuit. Vulnus lateris non hoc fine inductum indicat Euangelista, quia jam viderant eum animam exspirasse, sed a petulantia mera militis, ne sine vulnere esset post fata, quum reliquis frangerentur ossa, id solidum dependebat. Addo ad majorem fidem, nec cor nec pericardium aperta fuisse, quia solum latus S. Thomae monstravit inspiciendum. Ex qua historia rectius de simplici unius tantum lateris vulnere judices contra Cornelium a Lapide, quam ex alio signo, quo omnium fere Interpretum Versiones conspirant. Haec breviter ad pericardium a te defensum reponere volui, donec pleniorem rei explicationem ex Opusculo meo hujus argumenti ipse hauseris, quando ad te mittendi dabitur


page 305, image: s305

occasio. Non quod te docere vel intendam, vel desiderem, qui inter haec sacra quotidie versaris, sed ut curiositati tuae morem geram ad quaevis mutui obsequii officia paratus. Tu interim, aequata lance quando expenderis cuncta, quid ulterius tibi de nostris responsis sit animi, candide, ut soles, perscribes, simulque, quid doctior pollex in promisso opere premat, amice monebis, ut commodius autorum operi instituto proficuorum catalogum, quem expetis, tibi pertexam. Tuus enim sim ad quaevis amici vota, si in amore incepto paria non sis omissurus. Vale, Vir Doctissime, cum Aprosio nostro et Ruschio, meque ama.

EPISTOLA LXXIII. Fernelii Epitaphium. JO. WALAEO Leidam.

POst Helvetiam relictam Parifios revertimur hyemem traducturi. Dum de amicis solliciti apud curiosissimum Patinum, intelleximus bene valere quamplurimos, inprimis Walaeum, gaudio exultavimus, et laetitiae testes has literas expedivimus, donec futurum Ver ipsos nos unxerit. Interea, ne inanes magno temporis


page 306, image: s306

tui pretiosi dispendio compareant, lectionem magni Fernelii nomine tibique grato interpungam. Quanti facias Fernelium, testari possumus, qui Te, Fernelii monumenta olim explicantem, non semel audivimus et hoc nomine nobis adhuc gratulamur. Extat ejusdem Epitaphium hic Lutetiae in templo D. Jacobi de Macello, quod, quia nusquam legi, placuit exscribere, Tibique mittere:

Deo immortali Opt. Max. et Christo Jesu hominum Salvatori sacrum.

JOANNI FERNELIO,

AMbianensi, Henrici II. Galliarum Regis Consiliario et primo Medico nobilissimo atque optimo, reconditarum et penitus abditarum rerum scrutatori et explicatori subtilissimo, multorum salutarium medicamentorum inventori, verae germanaeque Medicinae restitutori: summo ingenio, exquisitaque doctrinâ Mathematico, omni in genere Philosophiae claro, omnibusque ingenuis artibus instructo, temperatissimis sanctissimisque moribus praedito,


page 307, image: s307

socero suo pientissimo, Philibertus Barjotius supplicum libellorum in regia Magister, magnique Regis Consilii praeses, affinitate gener, pietate filius, moerens posuit, anno a salute mortalibus restituta M. D. LVIII. Obiit XXVI. Aprilis, Anno M. D. LVIII. Vixit annos LII.

Magni hujus Parisiensis Doctoris vestigia legunt alii adhuc superstites Doctores Parisienses eruditi, qui, cum magna laude et bonis suis aegrorumque rebus medicinam facientes, scholae hujus ornamenta singularia florent. Jo. Riolanus ad hanc classem spectat, vivens adhuc valensque redux ab itinere decennali cum Maria Medicaea, quam ad tumbam duxit. In scholis thesin proposuit de circulatione sanguinis, quam suo modo correxit. Invisere senem morosum animus fuit hisce diebus, sed dissuasit Ren. Moraeus, quia mihi non faveret, quod in nervis pudendorum contradixerim parenti illius. Aegre quamvis feram magnorum Virorum inimicitias; tamen obfirmandus erit animus, susque deque ferendum quod mutari non potest. Laudatus Moraeus candoris, gravitatis et eruditionis laudem meretur. Ingenio, officiis


page 308, image: s308

et varia promptaque lectione eminet G. Patinus, totus noster, cujus nuper filium Carolum Patinum nondum natum annos 13. in collegio Praeleo-Bellovaco de Philosophia erudite respondentem audivimus. Est autem gymnasium Praeleo-Bellovacum illud idem, in cujus aream decidit e summo tecto Petrus Ramus, ejusdem gymnasii Gymnasiarcha, in laniena Parisiensi anno 1572. a perditissimis sicariis quammultis vulneribus misere confossus. Non praetereundus Jac. Mantelius, qui magno merito majorum gloriam tuetur, et praeclara multa pollicetur in re medica, quibus perficiendis felicitatem precor, Tibi vero, Vir summe, annos Nestoreos, quos fama asseqvutus es meritisque antevertisti. Vale diutissime publico commodo, cui invigilas, meque amare perge. Paris. ult. Decemb. 1645.

T. T.

Thomas Bartholinus.

EPISTOLA LXXIV. De Dubiis in Anatome nostra. THOMAE BARTHOLINO Paris. ABRAHAMUS PRATAEUS.

PAucis te volo, Vir Clarissime: Ecce aliquot Institutionum Anatomicarum


page 309, image: s309

penultimae editionis loca, quae luce egere aliqua mihi videntur. Pag. 181. lin. 2. mentis dissectioni subjicimus, legendum puto, ventris dissectioni. Pag. 199. lin. 14. sicut fasciculus stramineus quo diuturnior sit (videtur addendum ignis) a fabris aqua mergi solet. Pag. 221. l. 20. nec ab aere impulso elevatur pulmo etc. Totum hunc articulum non intelligo, nec vim rationum sentio. Tu rem, si placet, apertius declarabis. Pag. 234. l. 34. in foeminis magis perspicua est, dubito an legendum conspicua. Pag. 243. lin. antepenul. pili non plane abradendi, quia defluxiones inde concitantur, et Pag. 244. lin. 7. Celsus in diuturno pituitae cursu pilos ad cutem tondere praecipit. Haec duo loca videntur contradictoria. Pag. 244. l. 13. In demortuis sunt qui ad 24. annos cum Plempio animam superesse volunt. Dubium an pro Plempio Paraeum indicare volueris, de quo supra hoc ipso capite. Qui sint illi quinque modi, quibus virgo illaesa virginitatis nota concipere possit, de quibus tu pag. 165. lin. 8. fac sciam. Tu interim aequo animo accipe nostram in te adeundo et consulendo libertatem, quae non aliunde proficiscitur quam ex ingenti illo studio, quo praeclarum illud [gap: Greek word(s)] opus ornare contendo. Vale et me ama tui studiosissimum.


page 310, image: s310

Dabam Lugduni Gallorum VI. Idus Decemb. An. 1645.

EPISTOLA LXXV. De Triremibus veterum. THOMAE BARTHOLINO Paris. JOHANNES SCHEFFERUS.

DIci non potest, Vir Clarissime, quam jucundae mihi litterae tuae fuerint. Sentiebam enim ex iis meum erga Te amorem ratione ineffabili quam maxime confirmari; tantum humanitatis, tantum eruditionis ac doctrinae continebant. Ac uti de humanitate tua prius dicam, quam singularis ea est, quam contra perfidi et arrogantis et cuncta juxta se despicientis seculi consuetudinem? Ultro mihi scribis. Doctus, indocto. Genere literisque clarus, ignobili. Instructus rerum plurimarum experientia, omnium earum vacuo. Et amicum interim me vocas, cum melius servum aut clientem dixisses. Addis elogia, scripta nostra laudibus attollis: quae etsi non agnoscimus, haud illibenter tamen legimus, quoniam indices affectus tui animique erga me ac voluntatis esse videbantur. Dissertatio de Navibus ante triennium invito


page 311, image: s311

et tunc peregre in Galliis agenti ab amicis extorta potius, quam nostra sponte emissa est in lucem, ex quo fit, ut multa secus se in ea habeant, quam vellem, optemque nunquam lucem aspexisset. Interea, quam de triremibus in ea proposui sententiam, non muto, eamque accuratius in majori opere declaro. Tu interim imaginem hanc, interpretem ejus, nisi fallor, clarissimum accipe. Dextrum triremis latus est, cui simile sinistrum cogitabis. Orbiculi, foramina indicant, per quae remi exeruntur. Caetera ex literis adjectisque nominibus intelliges.

[gap: illustration]

a [gap: Greek word(s)]. Unde Thranitae remiges, de quibus videnda Aristophanis Scholia.

b [gap: Greek word(s)]. Unde Zygitae.



page 312, image: s312

c [gap: Greek word(s)]. Unde Thalamitae remiges. Hi sunt tres versus sive [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)].

d primus ordo Hi sunt tres ordines, ex quibus navis dicta est Triremis.

e secundus ordo Hi sunt tres ordines, ex quibus navis dicta est Triremis.

f tertius ordo Hi sunt tres ordines, ex quibus navis dicta est Triremis.

g parasimon

h rostrum

i aplustre.

[gap: illustration]

Pro nummi, alteriusque naviculae imaginibus transmissis gratias Tibi ago, deque iis ita sentio. Navim, quae in nummo est, non ordines, sed versus indicare, si quid omnino in ea est, quod ad rem pertineat. Alteram esse ex fluviatili navicularum genere, ut ita dicam, quod Graeci a contis, quibus impellitur, [gap: Greek word(s)] solebant nominare. Primum enim incedentis nautae totoque corpore nitentis est


page 313, image: s313

imago, cum in aliis navigiis sederent. Perticam deinde pectori et humero admovet, navimque protrudere videtur, cum qui remis impellerent, eos scalmis haberent alligatos, protensisque manibus, ut Batavorum Rusticae, cum ex pascuis veniunt, moverent. Non tamen eo minus inter lusorias referri potest, si nimirum eas intelligimus, quas Seneca et prius aevum ita appellarunt. Aliae enim sunt, de quibus loquitur Vegetius sub finem sui operis, Epiphanius, et, quod Cl. Gothofredus me admonuit, cum apud ipsum super ista re disputaremus, Codex Theodosianus. De reliquis nummis, in quibus simplicem ordinem conspici scribis, ita judico: non simplicem sed plures ordines ostendere, singulos tamen non pluribus sed singulis tantum remis indigitari. Ita enim fieri necesse erat, ob spatii angustiam. En exempli gratia nummum Antonii. Hexerem esse dico, versusque ejus inferiores tegi a superioribus, atque ideo in tam parvo praesertim spatio exprimi non potuisse. Hexerem inquam, quia sex remorum ordines exhibet, nam unumquemque remum in hoc nummo veri hexeris ordinem (sive is quinque aut sex pluribusve remis constiterit) exhibere puto. Aeliani variam, non et animalium historiam hac vice dare


page 314, image: s314

constitui, tantum ut in scholis pueri haberent, quod cum jucunditate simul et utilitate legerent. Igitur praeter textum, quantum fieri potest, emendatum, notas paucas, quibus aliqua in scriptore vel emendamus vel explicamus, graecum latinumque indicem nova forma confectum, nihil continet. Pueris enim scribimus, ut dixi, non eruditis, conscii infirmitatis nostrae, quae ipsa prius uberiori instruenda est doctrina. Quod si tamen etiam hanc operam carmine quodam perennem esse jubebis, contraque saeculi malignitatem tuebere, gratissimum mihi feceris. Si praesertim caveas, ne, humanitatis benevolentiaeque modum excedendo, invidiam pro amore mihi concilies. Opera tua de Unicornu, De naturali corporum lumine, pridem videre gestio, sed frustra hactenus, nescio an invidia Italorum, num propter temporum calamitatem. Si ex M. S. Aeliani Codice enotatas habere possem lectiones, optatissimum mihi foret, operamque darem, ne ingratus tibi viderer. Sed tantum laborem tibi non impono. Vale Vir amicissime, meque ama. Cl. Boeclerus iterum officiose Te salvere jubet. Fratres jucundissimos, caeterosque, quorum erga nos benevolentiem experti olim sumus, non omittes meo nomine salutare.


page 315, image: s315

Dabam Argentorati 17. Januar. An. 1646. quem annum cum sequentibus vicissim prosperum ac secundum tibi esse precor. Iterum Vale.

EPISTOLA LXXVI. De Respiratione Cartesiana. THOMAE BARTHOLINO Paris. A. PRATAEUS [gap: Greek word(s)].

GRatias ago quamplurimas, quod abunde satisfactum a Te fuerit ad illa mea dubiola proposita. Dubius tamen etiamnum haereo circa vim ratiocinii tui contra Cartesium et Falcoburgium. Nam quod ad primam rationem attinet, aerem facile condensari posse, illos non videtur urgere, cum nondum probaveris tunc temporis actu condensari, nullamque assignaveris causam qua haec fieri possit condensatio: quae certe nec a natura interna aeris, nec a causa aliqua extrinsecus adveniente contingere posse videtur. Ad secundam respondere possunt adversarii, satis esse, modo aer motu thoracis moveatur. Ad tertiam vero, aerem vicini cubiculi moveri motu thoracis ob agitationem


page 316, image: s316

aeris ambientis alteri continui. Meam autem sententiam ea de re si exquiras, non absurdum censeo, totum respirationis negotium peragi tum insito et interno Thoracis et inprimis Diaphragmatis motu, tum etiam appulsu aeris externi a Thorace agitati et in ejus cavitatem irruentis. Quaecunque accesserunt postremae editioni, singula suis locis reddidi. Lunulas illas de consilio amicorum praetermisi, tum quia nonnullis in locis alteram deesse reperi, tum etiam quod notarum illud genus nimis insolens et pereginum nostris hominibus fore putavi, nec eas ferre posse gallicum idioma, ut non omnis fert omnia tellus. De fide et diligentia mea in interpretando opere Anatomico securus esto. Tua enim in re agenda, meam etiam nonnihil versari scio: ut et de observationibus Praestantissimi Gassendi, de quibus adjiciendis nunquam cogitavi, ex quo te repugnantem sensi. Quaedam ecce loca ultimae editionis, quae nonnihil remoram faciunt. Pag. 69. lin. 34. ordinato defectu. Explica clarius. Pag. 148. lin. 3. In Virginibus Prayanis Campaniae. Haereo hic, nec satis scio qua voce reddendus hic locus. Pag. 195. fig. 1. litera E. Vena aorta. Dubium an recte dictum. Pag. 288. lin. 14. Permanet. forsan prominet.


page 317, image: s317

Pag. 289. lin. 29. Placentio. forsan Placentino, videlicet Casserio? Pag. 317. linea 7. Galenus qui sectiones vivas amplius sexcentas habuit. Num hîc hyperbole, et numerus certus pro incerto? Pag. 319. lin. 21. quod advertit Frambesarius. Fortassis addendum in venis mesaraicis. Dubius sum, utrum scribendum Fueren an Fuirenus, utroque enim modo scriptum reperi. Quaecunque a me proficisci possunt officia ex animo offero. Cl. Meyssonerii literas habes apertas, quales mihi redditae fuerunt. Cl. Sponius te quam plurimum salutat. Vale. Scribebam Lugduni Gallorum 14. Cal. Febr. 1646.

EPISTOLA LXXVII. De motu pulmonis contra Cartesium. ABRAHAMO PRATAEO Lugd. Gall. THOMAS BARTHOLINUS, S.

GRatissimae mihi fuerunt instantiae, quibus opinionem Cartesianam juvare nuper es conatus. Eruditae illae quidem et ingeniosae, qui enim aliter potuerunt a Te proficisci? verum parum, ut mihi videtur, dubiam sententiam promovent.


page 318, image: s318

Manet quippe argumenti primi veritas, in qua sufficiebat aerem posse in se recedere ob diffusam tenuitatem et raritatem, nec alium locum necessario quaerere si prematur, quod in fistulis videmus et tubis flagellisque quibus verberatur aer, et omnino in quolibet igne, qui ex repercussione pyritis chalybisque emergit. Urges tamen, nos non probare tum temporis actu condensari, quia nec externam causam assignavimus, nec internam. Possem dicere, probatione non esse opus actu tum condensari, quia tantum inferre voluimus, ex possibilitate condensationis non necessario aerem in thoracem ingredi, si a thorace prematur. Unde ad condensationem dispositus aer est etiam ab interno principio. Densior enim aeris congressus non mutat ejus naturam, quae in minimis atomis, si veri veteres, consistit, modo latius expansis, modo arctius constrictis. Sed ab externo thoracis impulsu condensari aeque dixerim quam ad pulmones compelli. Si illius probationem aliam quaesiveris, ego hujus quoque petam. Hinc quum probassem non necessario moveri ad alium locum aerem circa thoracem diffusum, superadditis rationibus experimentisque demonstravi revera non moveri ad thoracis motum ea violentia ut proximam


page 319, image: s319

cavitatem anxie quaerat. Quandoquidem thoracis motus nec levissimum corpusculum permovet, quod tamen necessarium foret, si aer, in quo haerent volantque levia, premeretur, et pelleretur. Nec satis est, quod pro adversariis adfers, modo aer motu thoracis moveatur, quoniam si non moventur subtilissima in aere corpuscula, quomodo aer dimovebitur. Medici sane ex motu plumae ori admotae respirationem explorant adhuc superesse in Apoplecticis, mulieribusque ab utero praefocatis. At si in imbecilli corporis statu tantum movet aer, cur non in sano moveret, fi a thorace ipsus agitaretur nondum morbis debilitato? Quod si pennam graviorem dicas, suppone lanam, vel quodcunque placuerit aere subtilius, in quibus si motum quendam a thorace deprehenderis, manum porrigam. Non denique experimento secundo opposita responsio nos stringit. Clarior enim est experientia, quam ut negari possit. Aer vicini cubiculi continuus neutiquam illi est qui thoracem ambit, quum densum parietis corpus subinde intercedat. Nam tantum fiat foramen, quod applicato ori sufficiat. Ingeniosus autem tuus in concilianda utraque dissidentium parte conatus valde placeret,


page 320, image: s320

nisi entia citra necessitatem augerentur. Quid enim extra quaerimus, quod insito nobis principio largita est natura? Caeterum laudare oportet insignem operi promissam operam, cujus debendi reus mecum erit literatus Galliae vestrae orbis. De fide versionis tanto minus dubito, quanto de Tua certior sum eruditione et sinceritate, quam praesens vidi et per literas indies experior. Lunulas praetermitti, quia ita Tibi visum, non improbo. Verum ne mea additamenta cum Parentis textu confundantur, lectorum interest, et Parentis qui aetate sua et scriptis plerosque antecessit, quos in Notis meis advocavi; praesertim quum in prioribus Anatomiae Parentis editionibus nihil horum inveniatur. Unde vel monendus ea de re in Praefatione Lector, et additamenta mea textui Parentis immediata serie compingenda judico, sed alio charactere, currente nempe, si textus erectior fuerit stantibusque similis. Quod si fiat, propria autorum nomina iisdem quoque cum textu typis poterunt exprimi. Parum enim retulerit. Et alia quae currente stylo leguntur, v. g. Pag. 1. Definitio Ferneliana, majoribus paulo literis commode exponuntur. Raro lunulas istas in ultima editione abesse animadverti. Pag. 69. lin. 34. ordinatum defectum


page 321, image: s321

illum voco, qui ordine fiat a majori ramo ad minimum mediis ramulis eandem proportionem inter se servantibus. Pag. 148. lin. 3. Prayani incolae sunt Regni Neapolitani, cujus princeps olim pars fuit Campania. Pag. 195. venam aortam vocat Folius, sine dubio quia ex corde pari ratione amplo orificio oritur quemadmodum Arteriae. Quem tamen religio non est, deseruisse. Pag. 288. Permanet retinendum, quia Deltoides totus carnosus est et talis permanet. Pag. 317. lin. 7. rectissime hyperbolen interpretaris. Pag. 319. lin. 21. Frambesarius de venis lacteis loquutus est, non mesaraicis, in ultima Scholae Medicae editione. Nomen autem Consobrini mei ubique Fuiren est, qui te amice per me salutat itineris hactenus comes. Clarissimum Meyssonerium quoque ex me salutabis amico voto, cujus doctissimas accepi literas, sed non facile ob difficilem festinantis manum a me intellectas. Quod si ulterius me dignatus fuerit alloquio, Te parario per Bibliopolas nostros recte acceperim. Jam enim iter me habet totum, cujus successum patriae redditus Tibi amicissimo perscribam. Interea vale, et me Tibi ad mutua obsequia addictissimum amare perge, sique amicitia communis meretur, bonas aves amico precare.


page 322, image: s322

Clarissimo Sponio mea officia deferes. Scripsi veloci ut vides calamo, in procinctu itineris. Lutetiae Parisiorum Cal. Febr. 1646.

EPISTOLA LXXVIII. De Usu glandulae Pinealis Cartesiano. THOMAE BARTHOLINO Parisios. LAZARUS MEYSSONIERIUS [gap: Greek word(s)].

REdditae sunt mihi tuae literae nudius quintus, dum practicis distractus artis operibus extra domesticos lares abessem: cum vero per eos nullum daretur vel hospitis vel diversorii signum in urbe numerosissima, vix in tanto pelago, quo optabam, me appellere posse sine hac cynosura, ut te mutuo convenirem, sperare ausus fueram, moeftumque illa me diutius detinuisset [gap: Greek word(s)] ut quasi mollius loquar, nisi Vir ingenuus, qui comitate sibi familiari tabellarii vice fuerat, me iterum atque iterumque adiisset, si non per se, per amicum saltem Lutetiae habentem, quod avidius expetebam indicaturus. D. Prateum intelligis satis opinor interpretem ut audio in


page 323, image: s323

Gallia nostra tuum, quem non hae modo quas protuli animi dotes, sed etiam eruditio singularis et erga sincerioris Philosophiae Professores studium inprimis commendant. Iis tamen me distrinxit temporis angustiis, ut paucis atque nocturnis horis coactus brevius quidem quam mihi proposueram et forsan minus accurate respondeam, at votis quae excupiveram tuis satis sim: maxime circa illa, quae Cl. N. Fontanus de Conario movet dubia in suis ad Vesalium notis, quae an hic prostent nondum satis scio. Cum tamen res sit mihi cum homine rei Anatomicae peritissimo, sed quod magis est oculatissimo totius Naturae contemplatori, non verebor, dum cogar brevis esse, obscurus fieri, quod de se Lyricus. Nam et principia Physiologiae nostrae tibi nota sunt, illius inquam in Pentagono duplici et novae febrium doctrinae exercitationibus orbi datae, et non semel tecum secuit cerebri totius parenchymatis illius nobilis molem accuratissimus et diligentissimus, ut aliquid epitheto tuo addam, D. Franciscus Sylvius, ut ex nutu intelligas statim quod [gap: Greek word(s)] responderi possit objectis a Cl. Fontano rationibus, quarum summa est, (si, quod in Epistola scribis, recte capio) non posse Conarion esse genuinam specierum ab


page 324, image: s324

externis partibus per nervos in unum locum delatarum sedem, quod et a centro cerebri et ab origine nervorum longius absit, ut communione tanta frui et tam facile spirituum commeatui ultro citroque inservire possit. At ignoscat mihi Vir aliunde perspicax, ut ex aliquot ejus editis superioribus annis observationibus notare licuit, ignoscat inquam, si mihi non satis perite centrum exacte geometricum in cerebro quaerere videatur, cum ipsa quae Te et Cl. Sylvium docuit [gap: Greek word(s)] illa eadem saepius etiam mihi ipsi demonstraverit, caudati cujusdam cometae instar inter humana membra cerebrum exporrectum esse, capillitii cujusdam et radiorum more non solum superiores nervos, sed et equinam illam quoquoversum expandens ramulorum membranis vestitorum caudam; Et si aliquod dari debet, aliud [gap: Greek word(s)] assignari non posse, quam spatium illud, quod est inter nervorum paria sensui maxima parte inservientia, et ea quae potissimum movendis partibus assignata esse videntur. Ego enim, ut hic, sed non sine fructu, digrediar, privatim sensum omnem tactum esse sentiens motorium, cumque a sensifica differre tantum arbitror quantitate spiritus, ad motus necessariâ


page 325, image: s325

multâ, minore ad sensus, et mollioribus cerebri medullae fibris, ac ut conceptui meo vocem inveniam ex chymicorum officina filtris qui facilius moveri possint ab objectis speciebus, et verberatione sua, ut ita loquar, majori aut minori, simili aut dissimili efficere hoc vel illo modo spiritum; cum duriores et validiores necessariae sint in motibus ne divellantur et disrumpantur partim, quod convulsionem induceret, dum spiritus sursum retrahitur aliis inversis aliis ruptis, sed coagmentatis. Uno eodemque conatu spiritus ejus fluxum et refluxum qui librationem inaequalem semper in antagonismo musculorum et conjugatorum nervorum distributione efficit. Adsit ipse Polycletus et ad normam suam expendat omnia corporis loca ut inveniat concursui nervorum centralem sedem, non possit commodius; circularem nihil opus est, in qua lineae sint omnes aequales, nam distantia tam varia tot partium, quibus natura sensum motnmque concessit, minime patitur in humano corpore quod non est [gap: Greek word(s)] ut fingam cogitationi meae vocabulum. Miror praeterea, quod Vir sagacissimus tantopere laboret de motus spiritus difficultate a conario ad nervos et vicissim,


page 326, image: s326

cum ipse ad imos pedes in momento feratur, et quod adhuc expetat in nervis explosam a praeceptore Hippocrate [gap: Greek word(s)] lib. de locis in Homine, et ab experientissimo ejus interprete Galeno comm. 1. in 6. Epidem. si non fallit memoria, turget ille locus, in quo glandula pinealis sita est, spiritu, et haec sedes ex contactu truncorum quatuor medullae spinalis rudem quandam imaginem ani nobis exprimens, turget inquam spiritu, qui sequitur praedictae medullae fibras ubicunque meningibus illa vestita coarctatur, et derivatur in partes corporis ac fruitur illapsu aquae per anastomoses venarum et arteriarum imbris cujusdam rorantis instar (quod in renibus Cl. Beverovicius, et nos in omnibus partibus arteriis venisque donatis aperuimus) cerebrum perfundentis ac tandem per ventriculos primum et secundum in tertium et ab eo in praenotatos medullae rivos: Et ne superfluens evolveretur ros magis quam supra notatus eorum usus postulat exundansque in cerebrum superius tanquam a spongia excepta quod lethargum et paralysin facit; aut opprimens arterias retium instar cum venis per oscula coeuntes, per quas spiritus vitalis cum sanguine circulariter


page 327, image: s327

motus excitat spiritum animalem ut in doctrina nostra febrium nova indicavimus, apoplexiam induceret; anteriori altero foramine ne tertio praedicto ventriculo quod superest ad glandulam pituitariam descendens sequitur membranarum tunicas et musculorum fibras, ut in os delabatur et subjectas partes irriget, quod fusius libro nostro jam citato Exercitatione prima proposuimus. Haec a me ideo dicuntur, ut intelligi possit non difficilius quam ex cordis cavitatibus in quibus vitalis spiritus potissimum viget et quoquoversum in universum corpus per arterias diffunditur, Animalem etiam spiritum e porta nobilis sui ventriculi in divaricatione medullae in omnes nervos quotquot sint illi qui sensui motuique inserviunt ire, redire, agi, commoveri et motu suo commovere ennoetice species censatas in conarii gradibus profundius immersas vel ad faciem tantum adhuc expansas, quod memoriae varietatem facit commovere, eo modo qui a nobis explicatus est in libro nostro gallice edito sub titulo Des maladies nouvelles et extraordinaires, chap. du mal d'amour. Unde facile indicavimus tum loquelae infantium, tum varias deliriorum et mentis motionum causas veras genuinas et ut


page 328, image: s328

metaphorice diagnostices vocabulum huc transferam pathognomonicas quo melius assequaris, quemadmodum et varietates somniorum, quod, absit verbo ut jactantia sic invidia, a nullo factum fuisse certo scimus. Doleo sane, quod noluerit hunc tractatum nostrum tibi seorsim concedere Typographus meus. Adjunximus Practicae Medicinae, quae Gallice inscribitur Le Miroir de la beaute et sante corporelle, editionis novissimae, invenies apud omnes Bibliopolas Parisienses, qui cum nostris Lugdunensibus negotium exercent, quales sunt plerique qui vicum Jacobaeum dictum inhabitant. Alias, si dabitur occasio, de novis Gangraenae causis ex sententia nostra scribam; temporis angustiae, quod in principio dixi, anxie me retinent plura dicere volentem, ut quaesito tuo de tonico musculorum hyoidis motu satisfaciam. Non insolens erit nova diatriba, quae exercuit Piccolomineum, Laurentium et Bauhinum in varia distractos. Angit me haec plurimorum hominum doctissimorum scribendi ratio, qua, nomen suum ut extollant, aliorum conatus deprimere, impetu quodam in singulos, nituntur; unde jurgia et rixae in literata Europa nostra: Te tamen laudo, qui paternum


page 329, image: s329

nomen a malevolorum nebulis, ut emineat doctrinae tuae radiis, liberare contendis, et magno conamine circumvolitantem caliginem dissipas; perge Vir Eruditissime, et, priusquam in Daniam tuam redeas, indica sigillatim, quibus hominibus Lutetiae et Amstelodami possimus communes observationes et cogitationes Philosophicas Medicas vicissim transmittere. Interim vale et amare ne desine Tui amantissimum, qui Tibi iterum et affini tuo, quem hic tecum videre contigit, salutem dicit plurimam. Lugduni ad confl. Araris et Rhodani, Anno Aerae Salutiferae 1646. 17. Kal. Februarii sub ipsius noctis medium, raptim adeo, ut vix relegere potuerim, quod addo, ut lituras et [gap: Greek word(s)] excuses.

EPISTOLA LXXIX. De Hofmanno et Helmontio judicium. THOMAE BARTHOLINO Aureliam.

LIteras tuas Aureliis 24. Nov. datas 6. Januari accepi, quo tempore mater tua, ut et matertera, vestras Parisiis datas simul monstravere. Gratulor vero vobis de acquisitis in celebri Academia Basileensi


page 330, image: s330

summis honoribus, in qua et Avus et Parentes et ego eosdem nacti sumus. Deus porro conatibus adspiret, patriae honori, vobis emolumento ut cedant. Miror vero Te non respondisse iis quorum Tua maxime intererat, cujusque gratia ultimas meas ad Te dedi. Est procul dubio quod Te moretur, quodque haud scio an ex usu tuo sit futurum. Hofmannus generalem sibi in omnes censuram vendicare videtur, quomodo tractet Fernelium, Comitem, Montanum et alios, non sine indignatione vidi. Sic satis pro imperio omnia. Institutiones non vidi. Omnibus insultare qui gestit, paria exspectabit. Elegans fateor est ultima editio Anatomiae Bartholinianae, quam Hackius nobis dedit, nec credo futuros, qui typis et iconum splendore eum superabunt. Noster Simon Paulli Germanicam ejus meditatur versionem in Chirurgorum gratiam, sed, ut intelligo, in Synopsin redactam. Charisium bene valere cupio, ejus de reditu in patriam meditationes, tot fuere annorum, ut jam spem frangant omnem. Ante mensem circiter ad me pervenit Lochensis monumenti accurata descriptio, sine literis mittentis, ni me fallit manus Charisianae referebat lineamenta. Si ab ipso profecta, summas age gratias meo nomine. D.


page 331, image: s331

Henrico Fuirenio fausta quaevis meo nomine precare: in aere meo est, siquidem ad ultimas meas nondum respondit. Est in Belgio prope Bruxellas, ni fallor, mirus Paradoxorum faber Johannes Baptista van Helmont, qui Medici nomine indignum judicat, qui febricitantem non restituit intra quatriduum, qui unica falce amputat omnium febrium causam occasionalem, qui per emplastrum centenas quartanas se tuto sanasse absque recidiva gloriatur, aliaque miranda in re Medica praestare se posse ait. Eo si veneris, hominem inquire ac, num quid veritatis hisce subsit ampullis, investiga. Vale feliciter. Hafniae 24. Januar. 1646.

T.

Olaus Worm D.

EPISTOLA LXXX. De Laryngotomia. RENATO MOREAU Parisios. THOMAS BARTHOLINUS S.

VErsabar nuper cum Severino nostro in diligentiori Anginosae puerorum affectionis cogitatione, dubiâ subinde curâ,


page 332, image: s332

nec satis certâ mente. Commune tandem consilium fuit, infestum aetati huic fascinum forti manu et intrepida aggrediendum. Frustra enim Caprimulgus ille Lilith et Stryx, cunis parvorum inimica cohors, vel lustralibus salivis vel appensis collo bulla, allio, re turpi, vel alysso terretur, nisi, ut loquitur ille, infamis digitus

--- frontemque atque uda labella
Expiet.

Fideli digitorum medicorum indigent opera, quibus et restis conficitur et adigitur ferrum. Sed cum de hoc cogito, horret animus, sensuque dolorum infantilium tangitur. Hinc operis difficultas remoratur, illinc imminens periculum, nec jugulum jugulari sibi ex re putat. Laryngotomiam Chironis filii appellarunt, quam ad te Vir Eruditissime, magnum seculi lumen, devolvo, ut, quod genii nubecula assequi non possum, te magistro perspiciam. Tu enim salutari sidere orbi literato renatus dignissimis cedro monumentis monstrasti alias, quid supra vulgus divinior animus possit. Qui innocentissimas Musas ita sustincs, ut severioribus medendi curis misccas, omniumque seculorum labores tui juris fecisti et arbitrii,


page 333, image: s333

fidus antiquitatis Machaonicae interpres. Pereant illi licet temporum injuria, te salvo reviviscent, apud quem eorum salus vertitur. Accedit invidendis animi tui dotibus rarum non fictae humanitatis exemplum, quo falsam aliorum industriam superasti. Quam felicem eruditionis comitem, a quo in amicitam tuam admissus fui, admiratus sum semper, eaque fiducia adhuc fretus nomen tuum hic advocavi, ut, quo loco Laryngis sectionem antiquis medendi legibus introductam nos habere velis, more tuo h. e. solide et candide perscribas. Ab ea quidem non abhorruit nostro aevo Spigelius, notae famae Anatomicus, ut supertres adhuc muliercula amicorum hospitio Patavii cognita fidem facit: Nec aversabatur Neapoli Severinus, manu promptus et genio, ne Tulpium in Observationibus aliosque referam cordatae Chirurgiae autores: Ego tamen jure vel injuria in Angina nostra puerili an damnem cruentam hanc manum, penes te deliberabitur. Acutus enim morbus et motus celerioris, tardum hoc remedii genus vix expectat, dum cutis separatur et cuticula, musculique ordine suo distinguantur, cannula intrudatur, aptetur, alligetur, vires praesertim tenerioris colli, ubi confusiores annuli et omnia ex aetate molliora, dispereunt. Augetur insuper ex


page 334, image: s334

inflammationis metu difficultas, ne spe auxilii incensae partes incrementum capiant. Sin adultior fuerit, laesae Laryngis difficilem nobis sanitatem spondet. Verum ex voto successerit apertio Laryngis, vel frustraneus ejus erit usus, vel noxius. Frustraneus, quandoquidem ea annulorum est conditio, ut levissimo quocunque colli motu in se redeant, et spreto exilis plagae intervallo concidant. Idque magis in medio tertii quartique circuli spatio, quo loci sectio imperatur, quia adeo hae cohaerent cartilagines, ut pro continuis aliqui venditarint. Noxam tam vulneri inflicto, quam pulmonibus afferet. Illi quidem ob liberum aeris tactum et insolitam cannulae metallicae viciniam; his vero ob repentinum crudi aeris transitum, qui alioquin in ore praeparatus alienam solet qualitatem deponere. Nulla denique ad extremum remedium suoque periculo gravius cogit nos necessitas. Respirationis quippe gratia instituitur. At, si veterum stamus opinione, ad sui refrigerium cor per extrema arteriarum venarumque in cute oscula, aerem simul recipit et expellit fuligines. Quod aucta necessitate Cynanchicis, crebris frictionibus foret promovendum. Praeterea nonnunquam respiratione ipsa, quae voluntatis fertur fieri motu, carere possumus, ut suo malo mulieres


page 335, image: s335

hystericae experiuntur, inprimis pueri, quibus exordio vitae laxior pulmo contigit. Hujus nempe ratione ranas, mures fluviatiles et alia diu a respirationis munere vacare, Aristoteles de Respiratione prodidit. Id privilcgii autem sanguineis denegat propter caloris abundantiam, quae sane infantibus copioso humido temperatur, per patula corporis spiracula facile, si opus, ventilando expurgandoque. Vocis ante omnia in gratiam, quum aer reciproco itu attrahatur, ea quidem curationis tempore per se non loquax poterit caruisse. Sed jam mali commercio vox deficiet et oratio, nisi per calamum tibi familiarem auram inspiraveris, qua tot eruditis vitam reddidisti. Non deerit suscepti laboris gratia. Pro utroque sponsor sum, non Castori aut Polluci, sed Tibi ob filios saluti restitutos vota soluturos. Nec minori me devincies beneficio, si aliquid de silo purpureo monueris, in quo adeo nuper sudaui. De eo quum Marcellum Empiricum cap. 31. consuluissem, plus dubii reportavi quam solutionis. Quid enim coccum galaticum, aut quod auxilium sedandis haemorrhoidibus afferat phoenicium linum, non satis perspexi. Deinde quo modo antiquitati consonat, dum filum illud rufum per aciam exponit


page 336, image: s336

cap. libri secundo. Nam plures in re metallica fibularum consentiunt eruditi, qui a tuo libenter arbitrio dependebunt, si vel authoritate tua juveris, vel excusaveris. Quo titulo haec mea quoque suspendo, gloriae certus, si a tanto Viro didicero. Vale Galliae tuae orbisque ornamentum, ut felicius et literae valeant et mortales, atque cum Clariss. Patino amorem mihi perenna.

EPISTOLA LXXXI. De eadem Laryngotomia Responsio. THOMAE BARTHOLINO Parisios. RENATUS MOREAU S. P. D.

EX morbis, qui populariter grassantur (Vir eruditissime), frequentissima est Angina ab [gap: Greek word(s)] Graecorum dicta, non secus ac ango [gap: Greek word(s)] quod stringere et strangulare significat. Est enim Angina [gap: Greek word(s)], quemadmodum loquitur Aretaeus, suffocationi juncta velut a constringente laqueo; quo nomine ab Hispanis Garrotillo appellatur, ut eadem patiantur Angina laborantes quae facinorosi homines, cum injecto circa collum fune strangulantur. Non constat, quo vocabulo


page 337, image: s337

veteres affectum eum vocaverint, aut [gap: Greek word(s)] aut [gap: Greek word(s)]. Hanc perpetuo vocem usurpasse Hippocratem observavimus, quasi Canum morbum esse voluerit, vel quod eo affectus genere canes tententur (quod nondum ab iis, qui de educatione Canum egerunt, video animadversum, ac ne quidem a Phoemone in [gap: Greek word(s)], nisi cum Josepho de Aromatariis rabiem cum Angina confundamus,) vel quod etiam per valetudinem exerere linguam soleant, quod in Angina saepe contingit, lingua propter inflammationis vehementiam non solum oris capacitatem implente, sed extra quoque dentes prominente. Video tamen apud Aretaeum et Caelium Aurelianum Anginam appellari [gap: Greek word(s)] quasi interius urgentem et angentem. Sed utcunque vocata fuit, gravis illa est, periculosa et ipso aspectu horrenda, deglutitionem et respirationem intercipit; atque eo ipso metuenda, quod quibus subito finita est, in pulmonem id malum transeat, et saepe intra septimum diem occidat, vel saltem aliqua parte suppuret, ut loquitur divinus senex aphoris. 10. sect. 4. et post eum Hippocrates Latinus. Vagari autem frequentissime per constitutiones epidemicas et pestilentes, praeter Hippocratis


page 338, image: s338

auctoritatem libris [gap: Greek word(s)], testatur Joa. Wierus lib. observationum rararum facta descriptione Anginae cujusdam epidemicae, quae an. 1564. et 1565. in quibusdam inferioris Germaniae locis grassata est. Nec profecto absque ratione; cum enim populares morbi communem causam habeant, aerem inquinatum et infectum; quod ille ob respirandi necessitatem eatque redeatque viam toties per fauces et asperam arteriam, malignitatis suae vestigia partibus istis imprimit, maxime in iis corporibus quae calidiora sunt, humidiora, atque molliora, quibusque caput infirmum et imbecille, cujusmodi sunt puerorum. Nota est Galeni sententia cap. 7. lib. 8. meth. Naturas calidas et humidas [gap: Greek word(s)] etiam per ipsam sanitatem proximas esse putredini. Observabat vero com. ad part. 24 sect. 2. lib. 1. epidem. pueros convulsionibus obnoxios [gap: Greek word(s)], ob idque facile ex parvis causis fieri illis affectus. Commemorat Hipp. lib. de aer. loc. et aq. humidam regionem incolentes pueros corripi [gap: Greek word(s)], convulsionibus quidem ob caput infirmum, anhelationibus vero ob angustiam


page 339, image: s339

partium respirationi ministrantium, vel inflammata arteria et larynge, vel repletis arteriis, vel accenso pulmone, ex comm. Gal. ad Aph. 34. sect. 4. Porro circa Garrotillo Hispanorum ignorare non potes (Vir Doctiss.) jam a longo tempore excitatos tumultus et gravissimas contentiones obortas inter eorum scriptores: aliis suffocatorium affectum ad aphthas, aliis ad carbunculum Anginosum, nonnullis ad ulcera Syriaca Aretaei et Aetii, caeteris ad Anginam revocantibus; qua de re disputaverunt Joa. Alphonsus de Fontecha disputationibus de Angina et Garrotillo Compluti excusis an. 1611. Franciscus Perezius Libro de affectionibus puerorum Madriti edito eodem anno; Andreas de Tamayo opusculo de Garrotillo Valentiae emisso 1621. Alphonsus Gometius de la Parra in Polyanthea sua Madriti impressa 1625. et Hieronymus Gil y de Pina singulari opere Sarragonae vulgato 1636. Nec minus acriter pugnatum Italos inter Neapolitanos, Siculosque Medicos, Franciscum Nolam de Epidemio phlegmone Anginoso, Joa. Bapt. Carnevallem de Epidemico strangulatorio affectu, Joa. Anton. Fogliam de Anginosa passione, Joa. Andream Sgambatum de pestilente faucium


page 340, image: s340

affectu, Marium Paramatum de Angina pestilentiali, Marc. Anton. Alaymum de ulcere Syriaco, Aetium Cletum Signinum de morbo strangulatorio, Marcum Aurelium Severinum de pestilente ac praefocante pueros abscessu, qui fere in diversas semitas abeunt uno articulo concordes, tam perniciosum videlicet affectum et epidemicum et contagiosum esse. Circa ipsum video te esse securum, nec quo nomine donandus sit, aut quibus praesidiis expugnandus, valde laborare. Angit duntaxat te Laryngotomia, de qua meum expostulas judicium: An scilicet tuto et ex arte in Angina suffocante pueris administrari possit. Paucis rem expediam de Angina vera et solitaria, non de illa Epidemica Neapolitana, quae et Febris est pestilens, et conjunctos habet alios affectus, lethargum, haemorragiam lethalem, pustulas in ore, ulcera in faucibus, crustas, gangraenam, sphacelum. Equidem video de hoc praesidii genere a veteribus fuisse dubitatum. Nam inter Graecos Aretaeus lib. 1. de curat. acut, cap. 7. nec in usum revocatum putat, nec innoxium esse credit. Quicunque, inquit, strangulationem ab Angina verentes, quo laxius spiritus duceretur, arteriam secuerunt, non sane experimento rem comprobasse videntur.


page 341, image: s341

Quippe caliditas inflammationis major ex vulnere efficitur, strangulatum adauget, tussimque commovet. Quin etiam si aliqui periculum id evaserunt, vulneris orae in unum coalescere nequeunt, ambae enim cartilagineae atque inter se inglutinabiles sunt. Apponam auctoris verba, ut legi debent [gap: Greek word(s)]. Ex Latinis vero Caelius Aurelianus lib. 2. acut. morbor. cap. 4. fabulosam censuit arteriae ob respirationem divisuram, quam et Laryngotomiam et Pharyngotomiam lib. 1. acutor. c. 14. vocavit, atque a nullo antiquorum traditam, sed et caduca et temeraria Asclepiadis inventione affirmatam, cum tamen paulo ante a veteribus eam Asclepiadem accepisse scripsisset: quod fortasse de Hippocrate aut ejus genero Polybo est intelligendum, qui libro [gap: Greek word(s)] docet manisestum esse, quod praesecto gutture [gap: Greek word(s)] aer attrahi in cavitatem oris non possit, sed


page 342, image: s342

per praesectam partem exhalet. Verum posteriores Graeci, Arabes, Latini, non inutile axilium in Bronchotomia (sic enim vocari debet) reposuerunt, nec ita periculosam eam [gap: Greek word(s)] agnoverunt. Ingenue tamen profitebor, paucos hactenus extitisse, qui eam in usum adducere ausi sint, vel periculi metu deterriti, vel agendi opportunitate destituti, vel ab aegrorum amicis propter rei novitatem revocati. Ad me quod attinet, infinitos vidi Angina laborantes sola venae sectione e brachiis multoties celebrata servatos, pauciores aut vehementia morbi, aut praesidiorum opportuno tempore administratorum defectu e vivis sublatos, paucissimos quibus consulto et tempestive Bronchotomia administrari debuerit. Nec nisi semel atque iterum, memini a me fuisse in usum revocatam, primo quidem in Hortulano qui adhuc integra valetudine fruitur, deinde vero in Milite, qui a morbo et a vulnere convaluit, superstite tamen levi vocis raucitate. Neque plurimum negotii, aut molestiae in illa administratione sustinendum. Decumbat aeger in lecto, erecto pectore, inclinato quantum fieri potest in posteriora capite, eoque in pectus famuli requiescente: deinde arrepta


page 343, image: s343

per eundem famulum utrinque transversim anterioris colli cute, quod intermedium est e regione asperae arteriae, scalpello vel forcipe secundum longitudinem dissecetur, mox phlebotomo latiore, aut simili instrumento, quod in eam rem paratur, vocarique potest Bronchotomon, spatium membranosum inter tertiam et quartam cartilaginem interjectum transversim latitudine unius pollicis aperiatur exiguo e plumbo vel argento tubulo leviter incurvo et depresso, amplioris capitis seu umbellae introducendo, cui habenulae longiores linteae annexae sint, collo circumvolvendae instar retinaculi. Hac patente via spiritus a pulmone trahitur expelliturve cum sibilo, donec, inflammatione fauces constringente resoluta aut ad suppurationem perducta, respirandi per fauces libertas restituatur. Ut acutissimus ille morbus est sua tempora velocissime percurrens, sic intra paucos dies educta fistula facilius vulnus obducitur quam tibi persuadeas sarcoticis praesidiis et delinctis et admotis. Labia vulneris inter se junguntur perpetua capitis versus sternum inclinatione ac depressione, quae instar vinculi est et suturae. Verum si tales moras duceret


page 344, image: s344

morbus, ut propter sistulam et externum aerem labia vulneris aliquo pacto occallescerent; renovandum esset vulnus inductis levioribus scarificationibus, suturaque instituenda foret. Nec enim minore negotio induceretur cicatrix, quam vel vulnerata nasi cartilagine soleat, aut remota ex aperto thorace fistula post empyema exsiccatum. Atque ut haec in grandioribus et adultis felici successu peracta observavi, sic non diffiteor quin eadem felicitate in pueris perficiantur. Non expectanda ad celebrandum praesidium extrema suffocatio aut virium exolutio. Captet peritus et prudens Medicus agendi occasionem, ut nec pendente administratione deficiat aeger, nec ea peracta statim exolvatur. Facile coerceri possunt pueri a famulo et constringi ad operationis non admodum diuturnae exitum. Imo ut ignoratione rerum, nec ferrum nec manum Chirurgi reformidant, blandimentis quibusdam et ludicris rebus ad tempus quieti contineri poterunt. Non ita quidem in illis distincti cartilaginum annulli quia molliores, sed eo quoque ipso vulnerati citius coalescunt. Tubulus brevior et leviter inflexus in oppositum arteriae parietem, unde tussis et dolor excitari possent, non impinget. Externus aer


page 345, image: s345

frigiditate quidem eximia, quam cruditatem vocas, pulmonibus adversus tepore cubiculi facile emendatur. Nec a vulnere inflicto inflammatio circumstantium partium, nec pulmonis incendium superveniet, ob earundem partium mollitiem et humiditatem, pulmonisque constitutionem humidiorem, propter quam videmus pueros raro peripneumonia tentari, et ea semel correptos longe facilius quam adultos liberari. Non est sccurum committere totum spei sustinendae et protrahendae vitae negotium perspirationi, quae nonnunquam respirationis vices subit, sed in iis qui nec inflammatione insigni premuntur, nec febrili uruntur incendio. Periculum non video a viribus: neque est enim diuturnior illa operatio, neque acerbitate dolorum ferox, neque immoderato sanguinis profluvio stipata. Nam et ea aetate secamus venam, et modiolum, cum necessitas exigit, capiti admovemus, et fracta luxataque ossa restituimus, et feliciter lithotomiam exercemus longe periculosiorem et atrociorem. Terremur saepe rebus inexpertis, quae in usum semel revocatae eadem securitate admittuntur qua peraguntur facilitate. Quod de jugularium venarum apertione et calculi extractione confirmatum habemus. Centies enim Jugulares


page 346, image: s346

aperiendas curavi, non tantum innoxie sed etiam feliciter, nec operose magis aut periculose quam caeterae venae secantur, quod tamen plerique omnes vel sola cogitatione praestare exhorrescunt. Lithotomia aevo magni Hippocratis Medicis omnibus terrori fuit, aegris exitio: Nisi divini Senis verba in alium, quam vulgo accipiantur, sensum trahantur. Nam et intelligi possunt de Orchotomia et Eunuchismo illis temporibus familiari, a quo abstinendum, velut a re impia, praecipit Hippocrates [gap: Greek word(s)], non secabo vero inquit, ne quidem lapidem non habentes, cujusmodi fuere qui castrabantur: Cum enim calculo non laborarent, exsecabantur tamen, ex quo dicebantur [gap: Greek word(s)]. Vir autem pudicissimus, ne castrationem, rem turpissimam et ut fieri solebat sceleratissimam, verbo nominaret, honesta circumlocutione usus est, ut ambiguo sensu significaret, nec se calculosos, nec eos, qui calculo non laborarent, secaturum. Quae igitur veteribus calamitosa habebatur calculi extractio, nobis est salutaris; ut idem dicendum sit de plerisque operationibus Chirurgicis, ac nominatim de Bronchotomia. Ad Marcelli Empirici nostratis (nam oriundum e Gallia alias demonstrabimus) locum quod attinet ex


page 347, image: s347

cap. 31. desumptum, qui sic habet Luna XIII. hora nona antequam exeant vel erumpant mori arboris folia, oculos tres tolles digitis Medicinali et pollice manus sinistrae, et in oculis singulis dices, absi ab sa phereos, mittesque in coccum Galaticum, et in Phoenicio lino conchiliatae purpurae conligabis, et dices, tollo te hinc tota haemorrhoida, absis paphar, et nudum eum, cui remedio opus est, praeligamine illo cinges, non est a me tibi lux speranda, sed a Rhodio nostro magno seculi nostri lumine, qui propediem auctorem illum emaculatum et illustratum editurus est. Dicam tamen in Cocco Galatico nihil esse obscuri; [gap: Greek word(s)] enim [gap: Greek word(s)] intelligit primae notae et melioris, qualem ferebat Galatia: Eam Tertullianus de pallio Gallaticum ruborem vocavit. Coccum inquit Plinius lib. 2. cap. 41. Galatiae granum rubens aut circa Emeritam Lusitaniae in maxima laude est. Addit granum illud gigni et in Galatia, Africa, Pisidia, Cilicia cap. 8. lib. 16. ubi Galaticum primo loco memorat, quod et fecit lib. 22. c. 2. Atque ut sileamus, inquit, Galatiae, Africae, Lusitaniae granis, coccum imperatoriis dicatum paludamentis; transalpina Gallia herbis Tyrium atque conchylium tingit, omnesque alios colores. Pausanias in Phocaicis


page 348, image: s348

auctor est, coccum a Galatis, qui supra Phrygiam sunt, patria lingua vocari [gap: Greek word(s)], unde Hysginus color dictus, quem tamen differre a Coccineo, Salmasius Eruditorum Phoenix in exercitationibus Plinianis Pag. 272. demonstravit, et ex illo Joa. Bodaeus ad lib. 3. Theoph. de Historia plantarum cap. 16. sed nec praetermisit Dioscorides lib. 4. cap. 48. Optimum inquit gignitur in Galatia et Armenia, denique in Asia et Cilicia, locum postremum obtinet, quod in Hispania provenit; quae a Serapione iisdem prope verbis repetuntur, ut non alio consilio commemoratus videatur coccus Galaticus a Marcello Empirico quam ut optimus et praestantissimus intelligeretur. De auxilio Phoenicii lini in haemorrhoidum doloribus, nihil est quod a me expectes. Eadem superstitione adducta libro illo sunt, quâ pleraque alia et anilia et fabulosa, quae fidem non merentur. Explorata et experta multa dicuntur, quae ne quidem tentata, sed soli famae pervia, At ea plerumque ut loquitur Plin. lib. 5. cap. I. fallacissima experimento deprehenduntur. Quia dignitates, cum indagare vera pigeat, ignorantiae pudore mentiri non piget: haud alio fidei proniore lapsu, quam ubi falsae rei gravis auctor existit. De Acia


page 349, image: s349

et de fibulis metallicis te non morabor, res enim est confecta ab eruditissimo Rhodio, jamque recordor me in leges Epistolarum peccasse, quae brevitate commendantur. Vale ergo et de republica litteraria bene mereri perge. Scriptum Lutet. Paris. Calendas Martias. an. 1646.

Impress. Paris. 1646.

EPISTOLA LXXXII. De cruce apud Prudentium et Lancinantibus Medicis, et oculorum Phoenicis jubare apud Claudianum. NICOLAO HEINSIO Dan. Fil. Lutetiam.

QUanquam gratissima mihi semper visa sit Lutetia, nuper tamen solito magis placuit. Non quod rerum fuerit mutata facies, et aedium superbarum additamentum, sed quod magnis Viris, quibus urbs abundat, tu quoque accesseris. Gratulabar saepius Belgio vestro ingeniorum feracissimo, quod Te in spem maximam genuerit, nec minus orbi nostro literato, quem feliciter illustrare coepisti. Parenti quoque inter summa famae dudum collocato aeternitatem augurabar, quam meruit


page 350, image: s350

dudum, non solum quod divinis scriptis orbem impleverit, sed quod in Te expressam virtutum suarum imaginem transtulerit. Inprimis vero meam amicitiam optime sperare jussi, cui Tu accessisti, veteri nomine charissimus. Nolo in laudes tuas ire, quas mecum recolo. Sat erit ad laudem tuam, si Te Heinsium dixero. Accedit, quod connatam famam et eruditionis gloriam haereditario quasi jure a Parente derivatam pari exemplo juves. Perge igitur de Nasone tuo, ut coepisti, porro bene mereri, nec diuturniore mora spem nostram illude. Pro Claudiano, digno tuae industriae Heroe, pariter intercedo, et Aurelio Prudentio, quo aurei tui ingenii prudentia eluceat. Locus apud hunc dubius mihi occurrit, de quo judicium tuum expecto. Is in Hymno est de Hyppoliti Martyris Passione:

?? crux istum tollat in auras,
Viventesque oculos offerat alitibus.

Quid in auras tolli sit, mihi cum Lipsio non convenit, qui lib. 1. de Cruce c. 4. allusisse arbitratur Poetam ad ethymon [gap: Greek word(s)] ab Hesychio traditum. Nam tolli in auras is mihi videtur, qui in cruce alta omnibus spectandus proponitur. Stauri autem apud Hesychium in aura consistunt,


page 351, image: s351

quia libero aeri exponuntur sine fulcro. Ille crucis altitudinem designavit, a qua [gap: Greek word(s)] illa apud Johannem, et cruci salum apud festivissimum Plautum, de quibus data industria fusius egi in Dissertatione mea de Latere Christi. Apud eundem Prudentium Lancinatores maximorum gregum, nescio an Medicorum filii dicantur, quorum manus lanienam Hippocraticam ibidem appellat. Alii apud eundem legunt laniantes, alii lancinantes, quod ex Celsi praefatione mutuati sunt, in qua Herophilus veteresque vivorum prosectores Latrocinantes audiunt. Idem sane Herophilus Tertulliano Prosector, et Lanio nuncupatur, Asclepiades Sector Celso, et Medicus Archagothus carnifex Plinio. Tu de loco Prudentii quaedam mone, si forte occurrant, dum ego Medicorum justae incumbo defensioni. Si in otium tuum pecco, amicitiae condonabis fiduciae, et Prudentii amori, cui curas tuas partitus es. Ex Claudiano tuo pauca delibarem, si epistolii angustiae permitterent. Unum tamen de Phoenice decerpo, cui

Arcanum radiant oculi jubar.

Radios hos non oculis, sed temporibus contribuit Ausonius:



page 352, image: s352

Ales Cinnameo radiatus tempora nido,

seu nimbo, ut Scaligero placuit. Toto capiti applicat Lactantius in Eleg. Phoenicis:

Aequatur toto capiti radiata corona.

Ubi membranae meae manu scriptae habent: aequataque noto capiti radicata corona. Qua id veritatis specie, per otium indicabis. Nescio an huc respexerit Solinus: Capite honorato in conum plumis extantibus. Quid si capite coronato reponamus, ad Lactantii imitationem? quanquam et honoratum caput dici possit, ut apud Claudianum:

?? igneus ora
Cingit honos rutilo etc.

Sed haec prosequor in Comm. de Luce Animantium. Tibi interim iter, quod laudabili animo in Latium suscepisti, ut ex voto succedat, Deum oro. Ego patriam meditor diu desideratam. Tu mihi bonas aves precare, et amorem perenna. Vale amicorum decus. Leidae 18. Mart. 1646.

T. T.

Thomas Bartholinus.



page 353, image: s353

EPISTOLA LXXXIII. De Scorpii marini in tenebris fulgore. THOMAE BARTHOLINO Leidam.

EXultimis tuis Lugduni Batavorum 11. April. datis, intellexi ad Te non pervenisse meas, quas fratri Erasmo perferendas tradidi. Nervosissimam tuam Disputationem Basiliensem, ut et Orationem elegantissimam apud Avum vidi, quorum participem me quoque reddes, cum scias avidissime me expetere, quae a Te proficiscuntur, utpote ingeniosa et raro judicio elaborata. De Luce tua cogitans, non possum quin referam quid hisce diebus mihi contigerit. Emerat in foro piscario nuper ancilla mea, inter alios pisces Scorpium marinum, Schonveldio sic dictum, nobis vulgo en Ulck, hunc cum excoriasset, ac exuvias cum capite in locum sordibus excipiendis destinatum projecisset, post dies aliquot illac circa crepusculum transiens famulus, vidit insolitam lucem in tenebris ibidem micantem, quae terroris haud parum ejus animo incussit, unde domesticos reliquos convocans ostentum demonstravit. Qui attoniti cum aliquamdiu lucem hanc aspexissent, ex iis animosior quidam propius


page 354, image: s354

se admovit, quid subesset rei exploraturus. Offendit vero caput et corium piscis exenterati, quod in diem sequentem studiose asservavit. Mane me convenit ac rei gestae historiam pluribus exposuit circumstantiis. Jussi, corpora luminosa adferret, quae semiputria in angulum Musaei abdidi. Aliquoties vero in diurno lumine versanti ac tractanti, nihil tale animadvertere licuit. Vesperi vero ingruentibus tenebris rem, ut narravit, comperi: accuratius vero observanti, quatuor quasi discretae luculae oculis obversabantur, ex quatuor diversis capitis partibus emicantes; supra quemvis oculum una, ad inferiorem mandibulam utrinque una. Hae autem partes, unde lux emicabat, per candelam lustratae, non ut corium reliqvum, nigrae, sed candicantes et mucosae observabantur. Spectaculo hoc per noctes quatuor aut quinque diversis temporibus oculos pavi, aliisque id monstravi, donec calore ambientis exsiccatum caput, paulatim lumine destitueretur. Humidum igitur illud lentum et mucosum in subjecto niveo ad putredinem disposito, ad hujus lucis naturam multum contulisse arbitror. Haec dum considero, venit mihi in mentem, quod non ita pridem legeram in Epistola Allatii ad Licetum, de Gammarorum reliquiis in tenebris lucentibus.


page 355, image: s355

Extat vero haec Epistola in Doctissimo Clarissimi Liceti tractatu de Lapide Bononiense cap. 33. pag. 123. sed haec hactenus. Controversiarum mearum spem nulli facere valeo, cum non sit, qui excudendi laborem in se suscipere velit. Vale et porro ama. Hafniae 24. April. Anni 1646.

T.

Olaus Worm.

EPISTOLA LXXXIV. An Aneurisma tuto secetur? JOHANNI BEVEROVICIO Dordrechtum.

TUae humanitatis dulcedine nuper inescatus qvum ex itinere devius ad urbem vestram inclutam tuo solius videndi desiderio deflexissem, absens gratius memoriam vestram recolo, quo certiori augurio divinus animus praesagit Charontis terrorem et mortalium delicium jam publico literarum bono morbi taedium superasse quo affligebaris. Interest sane communi saluti, cui dudum te devovisti, tam chari capitis salus, in quo Musae habitant omnes et Charites aeterno foederis vinculo sociatae. Quid si amici aliquid votum apud


page 356, image: s356

superos valet, te serum coelorum incolam velim, ne tecum justo citius migrent et literae, quas illustras, et salus mortalium, quam divinâ arte promoves. Quid enim ad utriusque contuleris hactenus dignitatem, me tacente, orbis loquitur eruditus, maximis ingenii industriaeque tuae monumentis clarior redditus et superbior, ut frustra essem, si tanto famae splendidissimae lumini foenerarer lucem, sat erit, si et me, quod praesens inchoavi, tuarum virtutum cultorem protulero, qui in tui admirationem jamdudum ivi, ex quo videre contigit, quae felicissimâ pennâ in publicum hactenus expedivisti. Quo securius credas, cuntem ad urbem vestram Doctissimum Virum Dn. Mollerum, sine litteris mei proni affectus interpretibus abire passus non sum, et ne vacuae ad manus tuas occupatissimas venirent, adjunxi Anatomicam Aneurismatis Historiam olim a me conscriptam, ut et de Monstris Oratiunculam, et Cl. Folii mihi de Ossiculis auditus inscriptum munus, ea mente ut limatissimum tuum judicium singula experirentur. Inprimis autem, quid de Aneurismatis nova ab Hildano causa inducta, contra quam disputavi, sententiae feras, et cur extravasatus sanguis in pus non convertatur, de quo anxie laboravi, ex summo tuo ingenio


page 357, image: s357

mihi exponere ne dedigneris. Supersunt non paucae Observationes de ejusdem Aneurismatis curatione, quas iteratae editioni destinavi, si symbolam quoque huc contuleris. Digna sane altiori Tuo genio quaestio, An tuto sectio hic adhiberi possit, praesertim in minoribus tumoribus, et partibus a pectore remotis? Suadere videtur similis varicum apertio, et Arteriotomiae usus antiquis usitatus, nec nostro aevo cordatioribus invisus, aliaque quae non affero, ne sus Minervam. A te enim solidam horum expecto solutionem, qui tot dubiis hactenus facem praeluxisti ipse, partim certatim Eruditorum excitasti industriam. Vale, Vir Maxime, publico bono diutissime superstes, me amare ne cesses, ad quaevis officia et amici obsequia paratissimum. Leidae XXVIII April. 1646.

T. T. Thomas Bartholinus.

EPISTOLA LXXXV. Responsio. THOMAE BARTHOLINO Leidam. JOH. BEVEROVICIUS [gap: Greek word(s)].

CEleberrime Vir, gratissimae mihi fuere literae Tuae, quas heri uxor Dordrechto


page 358, image: s358

ad me misit. Summas etiam gratias tibi habeo pro tot muneribus literariis, quibus me liberaliter honorare dignatus es. Jam magnam partem legi, quare vereor ne impar futurus sim scriptioni, quam requiris. Ne tamen videar peccare in exorientis et exoptatae amicitiae sacra, tentabo aliquid, ubi domum et cum Musis in gratiam rediero. Hic enim longe dispari negotio sum implicitus. Effigiem tuam inter [gap: Greek word(s)] cum aliis magnorum Virorum imaginibus servabo. Raptim Hagae 4. Maij 1646.

EPISTOLA LXXXVI. De Hyssopo in Cruce Christi. JOANNI BEVEROVICIO Dordrechtum. THOMAS BARTHOLINUS S. P. D.

REcte meas curatas humanissimae tuae Literae testantur, quas Haga nuper ad me misisti, in quibus id amo, quod semper in Musis aestimare solemus. Expressa enim animi tui elucent vestigia et humanitati junctus candor, quem immensa eruditione adeo feliciter temperas, ut digniorem Musae Charitesque sedem haud facile inveniant. Unum doleo, quod publicae


page 359, image: s359

res, quibus in patriae commodum destinaris, non patiantur frui otio literario. Ita est, partem tui patria sibi vindicat, quae se totam in sinu tuo reponit sapientum arcanis gubernandam. Hic fructus philosophiae severioris, quae nobis imperia dividit; supra quam dignitatem major non est felicitas. Utrique ego, tibi patriaeque, gratulor, quod tu patriam consiliis, haec honoribus tantae virtuti debitis te augeat. Caeterum, si publica commoda permiserint, optarim equidem tibi ab aula inducias vel mei solius causa, qui nuper in Epistolicas tuas Quaestiones eruditissimas incidens de Hyssopo in cruce Christi plures concepi difficultates, quam ex proprio possim expedire ingenio, et tamen in Dissertatione mea de Latere Christi aperto aliquid mihi erat determinandum: Hyssopum enim pro arundine seu frutice accipere te cum Incomparabili Salmasio intellexi, quod consensus Evangelistarum suadere videtur, variorumque Interpretationes. Arabs enim [gap: a] calamum reddidit, arundinem seu cannam, et Persica Xavieri Historia summitatem arundinis, Italica quoque Versio vetus, un bastone d'Isopo expressit. Quod ut verum sit, hyssopum antiquorum a nostro diversum statuendum,


page 360, image: s360

et genere differre, quia illorum frutex, nostrum herba sit. Sed ut securius vestrae sententiae applaudam, discere a te Medicae rei pertissimo velim, qua veritate veterum hyssopus, non minus quam nostra, [gap: Greek word(s)] nuncupetur a Dioscoride lib. III. cap. XXX. Augustino 2. de Doctrina Christiana cap. XVI. herba brevis et humilis, Aetio quoque Tetrab. IV. sect. III. c. XXV. hyssopus herba, qvum ab hyssopo humida, dc qua Myrepsus Sect. III. de Ungu. c. II. distinguitur. Nusquam sane inter frutices locum obtinuit, sed cum herbis eadem serie explicatur a Dioscoride, media inter Absinthia et Stoechades classe. Imo ubique Pulegio, Origano aliisque humilis generis in compositionibus veterum sociatur, ut ex Galeno, Oribasio, Aetio, Marcello reliquisque auctoribus nostris liquet. Eadem suspicio ex veterum descriptionibus emergit. Nam folium Origano Heracleotico assimilat Dioscorides lib. III. cap. XXXII. et pro Origano substituit Galenus. Onitidem haud dissimilem hyssopo prodidit Plinius, et idem lib. 27. Hist. Nat. c. 12. comam Hyssopi stoechadi assignat. At inter herbas qvum referantur Origanum, Onitis et Stoechas, non video, quo jure ex hac nomenclatura


page 361, image: s361

excludatur veterum hyssopus, nisi [gap: Greek word(s)] dicamus. Et quanquam Dodonaei vestri argumentis lib. 4. Pempt. 2. c. 19. propositis convictus largirer aliam esse hyssopum nobis notam ab illa, quae in veterum hortis colebatur; non tamen fateri cogar illorum fruticem fuisse, quum id necessitatis non imponant mihi indicia a Dodonaeo prolata. Quod si vel maxime id verum foret, auctoritate antiquorum caret, caules fruticis calamum vel arundinem appellare, quae voces in historia Evangelica occurrunt. Ego quemadmodum calamum spongiam amplectentem libenti animo in Cruce concedo, quia altior crux talem requirebat; ita arundinem hanc ex hyssopo confectam non facile inducor ut credam. Utrique enim historico sacro, Matthaeo pariter ac Joanni, ratio constat. Nam adfuit fortasse utrumque et hyssopus herba et calamus cui alligatur, quod Toletto in Johannem et Michaeli de Palatio Granatensi Theologo quoque placuisse video, ne antiquiores repetam. Calamum hunc sui generis nescio an bona Eruditorum venia ex thyrso mihi liceat derivare Libero Patri Venerique olim sacro, quippe ut canit Sidonius Apollinaris carm. 22.



page 362, image: s362

Cantharus et Thyrsus, dextra laevaque feruntur.

Thyrsus enim globoso cacumine spongiam alligatam facile sustinebat, unde latens telum Liber Pater gerere dicebatur apud Macrobium in Saturnalibus. Huc conjecit me Arabica N. T. vox [gap: Arabic word] quae pro hyssopo posita est et calamum signat seu baculum thyrsi, ut in plurium numero [gap: Arabic word] advertit Raphelengius. Caeterum, si aliquod amicitiae pretium ponis, de singulis sententiam tuam mihi aperias, ut, quae pleniori calamo in Dissertatione mea deduxi, auctoritate tua vel confirmentur, vel emendentur. Hanc enim legem scriptis meis posui, quam vitae moribusque. Meliorum exemplum sequor, quamquam subinde haud passibus aequis. Interim tuum responsum avidius exspectabo, quam in Phoenicia servi faces orientis diei, si res tuae publicae permiserint, in quas videor longiori epistola peccasse. Sed menti calamoque insedit illud Comici, Rud. Act. 2. sc. 3.

Omnes sapientes decet conferre, et fabulari.

Vale, Vir Amplissime et magnum literarum


page 363, image: s363

columen, ut felicius utraque Respublica per te valeat, et, si me amas, munus hoc literarium de Ascite Amantissimi mei Consobrini D. Fuirenii, benignis oculis excipe.

EPISTOLA LXXXVII. De Hyssopo Responsio. THOMAE BARTHOLINO JOH. BEVEROVICUS S. D.

QUod eruditissimis literis tuis, Vir Clarissime, iterum me condecorare dignatus sis, vix dici potest, quantum tibi debeam. De Aneurismate quae edidisti, talia sunt, ut omnem plura cogitandi ansam aliis praeciderint. Nec minus accurate excepisti Hyssopum, de quo paullum reponam, non quod necesse sit, sed quia amica flagitatione mihi necessitatem imponis. Dicis, me Hyssopum cum incomparabili Salmasio pro frutice accipere, idque consensum Evangelistarum suadere videri, suadereque variorum interpretationes. Recte. Frutex enim debuit esse, cujus cuspidi circumponeretur spongia, quae erigi posset in altum. Ideo, quod Johannes dixit [gap: Greek word(s)], Matthaeus


page 364, image: s364

expressit [gap: Greek word(s)]. In quem locum Beza nodum tangit, sed non solvit. Et circumposuisset, inquit, [gap: Greek word(s)], i. e. [gap: Greek word(s)], imposuisset, extremo nimirum calamo circumvolutam. Calamum autem potius, quam arundinem, interpretor hoc loco, non modo, quia usitatum est Latinis vocabulum: sed etiam, quia fortassis Hyssopi culmum declarat, sicut videtur apparere ex Johannis 19. 28. ut illis quasi arborescere Hyssopum oporteat, sicut et Sinapi Matth. 13. 32. quemadmodum etiam Sesamum et Milium Herodotus serio testatur, ut oculatus testis, in Babylonia in proceram arborem assurgere. Hoc tamen affirmare non ausim, cum 1 Samuel. 4. 33. videatur, tanquam inter herbas humillimas, cedris, arborum procerissimis, opponi. Verum fruticantem Hyssopum hic confirmant interpretes, quos adducis, ut et Hispanus, qui vertit, una vara de Hyssopo. Hoc cum minus conveniat Hyssopo nostro vulgari, eum differre a veterum statuunt Monachi, qui in Mesuen commentati sunt, Dodonaeus, Poena, Lobelius, Dalecampius, Bauhinus, etc. Sed non opus est diversas species statuere; quod ratione magnitudinis solenne Botanographis, cum quotidie videamus, plantas pro loci proprietate (quod etiam notat Dioscorides)


page 365, image: s365

et anni temperatura citius tardiusque adolescere, atque celsius assurgere. Sic scribit Plinius 29. 4. authores tradere, in Arabia Malvas septimo mense arborescere, baculorum usum praebere extemplo. Idem, non facta mentione Arabiae, cultura fieri testatur Theophrastus 1. Histor. Plantar. V. Itaque si Malva, quae herba flaccida est, varietate soli, vel sola cultura, ad tantam magnitudinem, ac firmitatem pervenire potest, ut baculi usum praebeat, quanto magis solum Orientis natura sua aptum, quippe a coelo et fole praeparatum, id efficere queat in Hyssopo, herba per se fruticosa? Cur ergo, objicis, veteribus habita pro herba, et Dioscoridi simpliciter [gap: Greek word(s)] appellata, qui etiam Origano Heraclcotico similem facit? Similem facit, sed folio: quanquam vidi hic faepiusutrumque lignosis surculis duorum pedum superare altitudinem. Et talis Hyssopus absque dubio in Judaea altius excrevit, ita ut pro calamo facile usurpari potuerit. Quod urges vocem [gap: Greek word(s)], scio ex divisione Theophrasti cit. [gap: Greek word(s)] quartum plantarum genus constituere, cum eam ab arbore, frutice, et suffrutice distinguit: Sed nec ignoro etiam sumi pro quavis planta. Hesychius, [gap: Greek word(s)]. Et quidni talis Hyssopus etiam pro frutice haberi queat, cum Thymum [gap: Greek word(s)],


page 366, image: s366

exiguus frutex, surculosus, quod Gaza diceret suffrutex, et Abrotonon [gap: Greek word(s)] frutex arborescens Dioscoridi nuncupentur. Abrotono, magnitudine, aut surculorum duritie vix cedit Absinthium, quod tamen eodem, quo Hyssopus nomine, [gap: Greek word(s)] indigitatur a Dioscoride; qui et ipse in praefatione cum Abrotano, Absinthio, et aliis, inter fruticosa, [gap: Greek word(s)], recenset Hyssopum. Quare frustra duo, quos citas, ad duo diversa confugere videntur, Hyssopum nempe et calamum, cum ipse Hyssopus calamum praebeat satis longum spongiae ori cruciarii admovendae. Et idcirco, quod alteri Evangelistae Hyssopus simpliciter dicitur, alter ab usu calamum vocat. Vale, Vir praestantissime, et applaudente fama praestare perge, quae alii ea aetate solent promittere. Pro elegantissimo libro Cl. Fuirenii iterum tibi debeo. Dordrechti 4. Eid. Quintil. 1646.

EPISTOLA LXXXVIII. De quibusdam MStis. THOMAE BARTHOLINO Leidam.

ITa ego infortunatus fui, ut, quo me tempore hic quaereres, ego te Lugduni


page 367, image: s367

frustra quaesiverim. Verum non mihi idem licuit, quod Tibi, ut testimonium aliquod affectus mei tibi relinquerem, quemadmodum tu mihi fecisti. Non minus interim mente gratus fui, quam tu re beneficus. Quod si nullum grati animi dederim indicium, sorti id potius, quam voluntati, imputandum. Gratias itaque ago pro munere mihi relicto, quod quamvis carissimum mihi fuerit suo merito, carius tamen fuit propterea, quod a te profectum sit. Remitto observationes tuas de Unicornu, quas quanto cum gustu legerim, vix dixerim. Illud quod minimi ponderis in illis obtinct, id unica nominis mei litura possit redimi. Gaudeo, quod me monueris de duobus illis libellis scriptis, qui in auctione Commeliniana prostabunt. Vidi utrumque. Sed illud Cyrilli non magni facio. Si tamen parvo pretio possit haberi, velim mihi comparari. Alterum vero, Chronicon nimirum Stuvonense, quovis pretio habere velim. Aliquid in eo est, quod mihi usui esse possit. Folia Theae, simulatque acceperim, transmittam: id autem fiet cras, aut perendie, ut spero. Corpus Medicorum, cujus editionem parat Rhodius, admodum videre desidero. Celsi novam editionem parat D. van der Linden. De Marcello


page 368, image: s368

Empirico scripsi Salmasio. Vale Amstelodami 1646. 17. Maj.

T. T.

Isaacus Vossius.

EPISTOLA LXXXIX. De Terra antiscorbutica: Aue Topau, et Unicornu cranio. THOMAE BARTHOLINO Leidam.

TErra illa Antiscorbutica, cujus mentionem facit Catalogus meus, prope Bergas in Norwegia reperitur, cam mihi attulit D. Fabricius Medicus Regius, qui refert, ejus civitatis Poliatrum non sine successu, ad sudores in scorbuto movendos, ejus uti Drachma una in aqua appropriata. Cum effoditur, impura valde est, radiculis, fibris et fabulo mista: mundata lentorem et pinguedinem nullam habet, sed formam pulveris refert, colore Turpethi mineralis ex mercurio confecti. Ego ejus experimentum nunquam feci. Aquae meae Antiscorbuticae, cujus miram hic indies experimur efficaciam, mitto descriptionem. Quid conferre possim laboribus Dn. de Laet, commentarium in Boethium de Lapidibus meditantis, non video, cum vix quicquam possideam,


page 369, image: s369

quod ab aliis non sit descriptum. Noctuas ergo Athenas feram. Interim capsas meas data commoditate lustrabo ac, si quid invenero notatu dignum, proxima commoditate Dn. de Laet perscribam. Ad alteras tuas literas (quae mihi oblatae, cum haec scribere meditarer) ut transeam. Felicitatem istam vestris literarum Antistitibus non possum non invidere, quod egregiis tuis Opusculis de Unicornu et aliis gaudeant, nobis vero hic ne tantillum concessum. Interim gaudeo, Te familiariter uti magno Salmasio et meo Laetio, Viris de Republica Literaria optime meritis. Sed si animus sit iterum de Unicornu agere, suadeo legas Samuelis Purchassii Anglica lingua conscriptum Tom. 3. lib. 3. c. 1. 22. et lib. 4. c. 19. etc. ubi de hisce animalibus observationes invenies haud ingratas. Avis istius, quam Topau vocavi, rostrum a quodam mercatore accepi hoc ipso nomine ex Indiis advectum. Interim non me latet, ab Aldrovando lib. 12. Ornithol. cap. 20. Rhinocerotem avem vocari. A Domino de Laet, in Exoticis istis versatissimo, certiora disces. Interim neminem adhuc videre licuit, qui integram historiam hujus avis proposuerit. Rostrum saltim habuisse videtur Aldrovandus, ego totum caput cum rostro.


page 370, image: s370

Balaenae Narhual sceleton, ut potuit delineavit glyptes, ita est, ut dicis, non accurate observavit in totius icone, sinistram maxillae partem occupare dentem, aut in minuta ista forma exprimere non potuit, corrigi hoc facile ex reliquis quae junguntur, cum accurate satis id ostentent. Penes me adhuc extat cranium mutuo acceptum a Nobili Viro, quod Te vidisse exoptarem. Quid jam agat Salmasius, mone. De materia medica opus meditari, mihi retulit quidam, utinam huc cogitationes dirigeret, nemo enim ipso felicius eam tractare posse abunde docent divinae Exercitationes Plinianae. Ebenbeterum cur nemo vestratium in Arabum scholis enutritorum nobis det, valde miror, cum vel solius hujus authoris Versio gloriam polliceatur immortalem. Inter rariora, quae ex Hispania attulit Eilhardus Ulfeldius, et lignum erat quadratum, utrinque literis Arabicis, ut hic vides, insignitum, hujus enucleationem a vestro Professore Arabico si impetraveris, rem gratam feceris. De rebus tuis in Italia relictis aut Neptuno commissis quid tibi sit spei mone. Hafn. 22. Maji 1646.

T.

Olaus Worm D.



page 371, image: s371

EPISTOLA XC. De Unicornu variae Observationes et Annotationes. THOMAE BARTHOLINO. Leidam.

QUas ad me 20. April. dedisti Lugduno Batavorum cum adjuncto fasciculo literas, jam primum 29. Maji accepi. Gratias vero ago maximas pro transmissis et diu a me desideratis Opusculis, in primis, quod in tractatu de Unicornu non solum saepicule mei mentionem facias honorificam sed ad calcem Doctorum, de Aureo Cornu judicia subjunxeris praeclara. Si quid in tui honorem vicissim a me proficisci possit, senties me in paribus haud segnem. Avide et magna cum delectatione ubi perlustrassem eruditissimum De Unicornu opus, juxta monitum, Avo tradidi, qui summis laudibus non semel illud extulit. Perge, non de Patria modo, sed toto orbe literato bene mereri: si non aliud, certe immortalem nominis gloriam hinc reportabis. Caeterum quia intelligo tam ex literis tuis, quam catalogo Nundinarum Francofurtensium, Te iteratam ejus moliri editionem, non potui quin, quae percurrendo animadverterim notatu digna, monerem, ut, si inde conatibus


page 372, image: s372

tuis quid accedere possit augmenti, diligentius expendas. Erat et mihi cum doctissimo et nobilissimo Viro Dn. Isaaco Peyrerio Gallo, qui in comitatu Illustriss. Dn. Legati de Thuillerii hic fuit, dum Christianopoli de pace tractabant, per litteras de Unicornu colloquium, quod communicandum duxi iisdem quibus inter nos habitum verbis, ut inde aliquid in rem tuam decerpas. In meliorem partem cuncta interpreteris rogo. Vale mi Bartholine et amare me perge. Hafniae 5. Junii 1646.

T.

Olaus Worm.

Quae obiter percurrendo librum tuum de Unicornu observaverim haec sunt: Pag. 47. Si erraverim vocando avem Rhinocerotem Topau, in errorem inductus sum a mercatore nostro, qui rostrum attulit. Facile igitur me corrigi patiar a Clarissimo amico meo de Laet, in his exercitatissimo.

Pag. 53. Rhinocerotis insecti aliud genus depictum ex Galliis mihi transmisit Charisius noster, cornu ostentans in extremitate bifidum, et in dorso gibberum valde eminentem bifidum quoque. A nemine, quod sciam, hoc animal depictum; magnitudine


page 373, image: s373

et reliquis lineamentis cum eo convenire mihi videtur, quem tu proponis.

Pag. 91. Inter pisces cornutos non immerito Centrinam, nobis Hafmus, et canem marinum, Haa nostratibus dictum retuleris, qui unicum cornu, vere corneum et acutum, in dorso gestant, quo ad dentes purgandos, etiam argento et auro ornato, utuntur nostrates, a doloribus et aliis incommodis praeservare credentes. Quamvis alii hoc cornu aculei nomine (cum parvulum sit respectu totius piscis et aliorum cornuum) potius dotandum censeant. Illorum piscium duos in Museo teneo, marem et foeminam. uterque duplici praeditus est genitali.

Pag. 95. Anteriori dentium serie, etc. Balaena nostra nullos plane habet dentes, praeter unicum illum longissimum, quem Unicornu vocant, unde arbitror illum quem vidit Holstenius, Rosmari fuisse. Nec prope Spitzbergam invenitur aut capitur, sed in freto Davis Grönlandiam alluente. Mercatores nostri totas naves hisce non implerunt, sed inter reliqua mercimonia particulas quasdam et unum aut alterum integrum, ab incolis emptum, reportarunt.



page 374, image: s374

Pag. 103. Strias in dente non rite expressit glyptes tuus, radicem etiam tenuiorem justo finxit; melius meus, quamvis in radice exprimenda etiam erraverit, cum crassitie aequalis ferme sit parti vicinae. Forsan ex re esset monere, datam a Te effigiem, partem palati interiorem referre, ne in dextra maxillae parte situm dentem quis existimet. Accuratius cuncta exhibere mihi videtur tabella nupere tibi a me missa.

Pag. 103. Non puto Scaligerum per Elg intelligere Uros seu Uhroxen. Elg enim convenit cum nostro Els, quo addito Diur, Alcem, exprimunt nostrates, cum cervo majorem, quam cum bove, habentem affinitatem.

Pag. 123. Carnem Alcis gustavi, duram, nervosam, concoctu difficilem, quae, quamdiu asservatur cruda, sanguine ichoroso scatet, ut ego in frustulo mihi dono dato expertus sum.

Pag. 140. Poculum ex cornu Rhinocerotis in India eleganter elaboratum possideo, colore succinum referens flavum, nisi quod in fundo maculas quasdem nigras ostentet. Iconem misissem, si favisset pictor.

Pag. 141. Ex eodem animali dentem possideo molarem, quem ad dolorem dentium summe depraedicabat is, qui ex Indiis attulit.



page 375, image: s375

P. 142. Miror, cur porosam substantiam tribuas cornu Rhinocerotis, cum aeque sit solida ac cornuum boum nostratium. In pocula adaptatum liquorem infusum percolari aut diffluere non sinit. Graveolentia exusti cum omnibus cornibus ipsi est communis. Pro nutu animalis contrahi, extendi et flaccescere, vix mihi persuadeo, cum solidae, durae et corneae ejus substantiae hoc repugnet.

P. 197. Cavitas illa naturalis est omnibus ejus generis dentibus, ut in aliquibus, quos tractavi, animadverti, et ex epistolis, quas mitto, uberius percipies.

P. 199. Subtilitas non impedit, quo minus ex iis pocula conficiantur, cum natura cavi ex parte sint dentes hi, ut ex Aldrovando lib. 1. de Quadrupedibus colligis, ubi iconem proponit poculi Sigismundi Regis Poloniae ex eo confecti. Mihi particula est hujus dentis pedem Romanum longitudine superans, adeo cava, ut ex ea facili negotio poculum eximium conficere valeam.

P. 200. Cavitas naturae dentium non repugnat, cum dentes Elephanti, Apri, Rosmari et aliorum ejus generis animalium cavi sint ex parte.



page 376, image: s376

P. 203. Cornu Sereniss. Regis nostri non apte satis expressit. Striae enim angustae nimis, ut supra monui, et radix tali involucro, quale proponit, non tegitur, saepius enim vidi et tractavi. In omnibus radicem concernentibus, cum nostro convenit.

P. 257. Mihi sunt aliquot sagittae, ex Lapponia, ut credo, allatae, cornibus acutis armatae, ea parte, qua scopum tangere debent.

P. 259. Edda non est conditor Historiae alicujus, nec nomen Viri, aut Autoris alicujus: sed liber ita dictus, continens fabulas varias, quarum usus est in Poesi Danica prisca. Similis plane liber ei, quem edidit Natalis Comes, quo Graecorum et Latinorum fabulas persequitur, quibus in carminibus uti solent Poetae.

Sed manum de hac tabula.

EPISTOLA XCI. De Cruce dubia proposita. CLAUDIO SALMASIO. Leidam. THOMAS BARTHOLINUS. S. D.

EO jam simus ingenio, qui mortalitatem conscia mente circumferimus, ut de illis,


page 377, image: s377

quae fugax transmisit aetas, magis simus soliciti, quam quae futura speramus. Haec enim, quum non dubia minus sint, quam metuenda, ancipiti non raro nobis spe illudunt; illa non certa tantum, sed ex transactâ aetate venerationem mutuantur. Solemus quippe tantum fanis tribuere sanctitatis, quantum adstruxerint vetustatis, et in lucis antiqua robora non tam ob speciem, quam aetatis religionem amamus. Idque jure meritissimo; quod non ignoras, qui omnis Antiquitatis es promus condus. Nam praeterita in exemplum ducimus, ut ex singulorum fato nostrum informemus, si conferamus utrumque. Futura vel ideo detestamur, quod eventu dubio incertam volvant sortem. Unde jam de felicitate certus, qui occulto omine non fallor, sed certa praeteritorum fide nitor, Oraculum tuum consulo, Delphico eo nomine praeferendum, quod hoc fallaci spe et ambage flexa pavorem mortalium, solatia ficta blandiretur; illud certissimo eventu de omnium seculorum dubiis dat responsa, et in antiquis obtinuit palmam, ne cum tripode in futuris falleret. Magna profecto ingenii Tui, Vir maxime, majestas, quod antiquorum aetate inferior omnes tamen magnitudine antecedas, et qui veteres excussisti, omnes ut disceres;


page 378, image: s378

jam versa rerum vice si redirent prisca secula, in tuis invenirent quae ignorarent. Adeo te solum sacrorum suorum videntur optasse custodem, qui et judex esses et interpres. Duumviros ad custodiam Sibyllini libri a Tarquinio impetrarunt, eosque sacerdotes nobilissimos, quorum numerus cum adulta Roma crevit, donec plane decresceret et in auras iret. Nostrum seculum in eo antiquis felicius, quod et plura habet oracula, sacra, profana, publica privataque, sed unum Oraculorum mystagogum, qui et libros custodiat, et sine S. C. adeat, renunciet, procuret, omnia denique agat solus, in quibus ad publicam veterum laudem per partes desudarunt plurimi. Quod singulorum jus ad te devolverunt penes quos literarum stat arbitrium, Regemque sacrorum in Comitiis literariis, non Centuriatis, publico orbis applausu crearunt, ut in Deorum gratiam et mortalium, regnum amplissima cruditionis dignitate sustineas, ultra quam in humanis spcrare audemus amplius nihil. Ego, qui ad sacra haec adspiro, crucisque altiora secreta sum secrutatus, nunquam penetralia mihi promisi nisi ejus admissione, cui omnia patent. Quod tanto feci confidentius, quo mihi praesenti majora facilitatis tuae nec fucata ostenderis


page 379, image: s379

indicia. Suasit quoque publicus majorum gentium Virorum consensus, qui a te didicisse nunquam infra decorum putarunt. Qui enim potuerunt majora sperare, quam ab illo, cui nihil magnum videtur aut arduum, quod non altissimo ingenio assequatur? Nec ego gloriosius duxi quicquam, quam ab eo sacris his initiari, qui et sacrarium ipse in corpore circumfert, et justissimo imperio moderatur. Hoc si recluseris, non alium Te videbimus, quam hactenus admiramur. Crucem mihi in cruce esse fixam non quidem ignoras, qui Dissertationem inspicere nostram benignis nuper oculis voluisti. Ascendi crucem altiorem, ex qua, deficientibus gradibus, si vera fama, nullus regressus. Adstat quippe militum caterva, quorum Antesignanus Longinus fertur, qui et hasta petit et gladio, et suppedaneum vehiculumque subtrahunt non pauci, quibus et pedes sustinentur et medium corpus. Quo utrumque jure fiat, non tam ex nostra eloquentia, quam ex tuis sensibus dijudicabitur. Longini hastam [gap: Greek word(s)] vocat sacer Joannis Vates et ex antiquioribus plerique, tibi, quam mihi, magis cogniti. Nonnus tamen [gap: Greek word(s)] appellat diversa omnino instrumenti


page 380, image: s380

militaris nomenclatura. [gap: Greek word(s)] Praetoriani milites gestare solebant, quam Polybius Hispaniensem nominat, dextramque fuisse ex Commentariis vestris eruditissimis in AElium Spartianum perspexi. Eodem instrumenti genere ad capiendum Christum Matth. XXVI. Marc. XIV. et Luc. XXII. sese armaverat cohors impia: quo etiam in perfodiendo sanctissimo latere uti potuerunt, quia punctim quoque feriebant gladiis tiones apud Vegetium lib. 1 c. 12. An igitur, ut auctoritatem D. Joannis tueamur, dicendum suades, vel [gap: Greek word(s)] dictam fuisse hastam ob brevitatem, vel utroque telo sese accinxisse milites? Praetorum sane insigne et hasta erat, et gladius, unde utriusque ad milites Praetorianos forsan transiit usus Christo adstantes, siquiden subactissimo tuo ita visum fuerit judicio, cui etiam [gap: Greek word(s)] crucis utrumque committo, ut felicius de cruce mihi suscepta descendam. Vehiculum apud Irenaeum lib. 2. cap. 42. adversus Kalentimum, neutiquam medium illud esse lignum, ubi medio quasi corpore requiescebat cruciarius, eo ducti argumento existimant novitii quidam, quia et in suppedaneo solo requiescere posset clavis affigendus


page 381, image: s381

quanquam stans: adeoque etiam apud Justinum Martyrem in medio defixum lignum, in quo feruntur et quasi invehuntur, de eodem Suppedaneo esse explicandum, siquidem et stantes in curribus vehi dicantur triumphantes. Verum quidquid de triumphis decreveris, qui totiens victor tot eruditos in triumphum duxisti, quietem illam cruciarii in sedilis excessu expressius collocat Tertullianus adversus Nationes, distinguitque sedile a Soli staticulo. Sed quid huic Afro dipalus, quod in vetusto codice invenerat ille Doctissimus (Jacobum Gothofredum puto) cujus in amplissimis Solini Exercitationibus injectam reperio mentionem? An in rudem palum mutandum? An potius de antenna explicari concedis, cujus antennae duo cornua seu extremitates, quibus bipalium, rusticum Varronis instrumentum, exacte refert, ut ita apud Tertullianum legamus: sine forma cum dipalio: pro eo quod Codex Regius habet: sine formarum dipalo. Inter multa circa crucem nostram dubia, veritatem conjectura imitari potest, quum ad obscuriorum intellectum pectus nimis alioquin nobis sit angustum. Tibi mortalium doctissimo, cujus illustrior gloria et perspectior humanitas totius literati orbis in se convertit


page 382, image: s382

oculos, quidquid obscurior nobis mens suggessit in solidum committo, vel sinceriori approbandum laude, vel debita corrigendum censura, ut nobis doctrinam frustra apud alios quaerendam, tibi vero, quam dudum summo tuo merito obtinuisti, ingentis nominis praestes perpetuitatem. Vale, Vir vere incomparabilis, ut et Musas languentes foveas, et nos ames.

Impress. Leidae 1646. cum Responsione Cl. Salmasii, quae prolixior est, quam ut hic inseratur.

EPISTOLA XCII. De Hyssopo pauca. JOANNI BEVEROVICIO Dordrecht.

PRo eruditissimis de Hyssopo controversa literis eas gratias ago, quas mens concipere possit imbecillior. Utinam tanto favori par essem, sidera crederem tetigisse vertice. Quantum ex illis didicerim, nollem privatim edisserere. Publice id testabor in Opusculo, quod sub prelo jam fervet, ubi, quia aliud nequeo, Tibi tua reddam publice relegenda cum aliis, quae egregiis suis Epistolis additura


page 383, image: s383

sunt maxima lycaei hujus lumina Salmasius et Vorstius, quorum nec tibi ignota virtus nec amicitia. Erudite sane, ut soles, fruticescentem hyssopum ex conjectura et similium herbarum comparatione asseris. Unum tantum desiderare mecum cogit summus Vorstius, praesentis nempe hyssopi [gap: Greek word(s)], quam quidem ad fruticem surgere nulli orbis incolae oculatam fidem fecerunt. Sed ingeniose a te prolatis tanto minus ausim repugnare, quod Salmasium, daemonium illud hominis, a tuis habeas partibus, qui operosa Epistola fusius id ad me perscripsit. Movet me tantum [gap: Greek word(s)] seu arundo, quam si fruticem ullo auctorum testimonio asserueris, mecum deinceps mussitabo. Aliquid quidem ex Constantino Geoponico in eam rem meditatus sum ex cava utriusque natura; sed nescio, an Vorstii nostri impetraturus sim assensum, cujus ad prelum exspecto responsionem. Interea dum haec inter nos agitur fabula, Observationes meas novas de Unicornu, et de Angina Exercitationes, benevole Tuae censurae submittendas transmitto. Memini quidem, te aliquid de Unicornu scripsisse, ut praesenti narrabas, sed necdum tale opusculum licuit invenire.


page 384, image: s384

Verbo significabis, quid ex hoc genere cornutorum observaveris, ut iteratae editioni, quam Magni Salmasii et Laetii suasu meditor, commodius inspergam ante abitum. In procinctu enim sum itineris, ut patrios fumos aspiciam, quod tanto alacrius suscipiam, quo de perennaturo tuo securior ero affectu. Quem sicut mihi ad felix iter auguror, ita Tibi felicissima cuncta apprecor et seram aetatem. Vale, Vir maxime, et me ut coepisti, quamquam remotiorem et alio Sole calentem, porro ama. Lugd. Batav. 17. Jul. 1646.

T. T.

Thomas Bartholinus.

EPISTOLA XCIII. De cranii vulnere. THOMAE BARTHOLINO Leidam. JOH. BEVEROVICIUS bene navigare.

NOn desinis me, V. N. obstringere literatis foecundi ingenii monumentis. Ego ne plane ingratus sim, remitto Thesaurum, nomine, vereor ne reapse carbones. Unicornu nobis docte et copiose enucleasti, ita ut nihil


page 385, image: s385

ad Persium, quae ego inter alia remedia scripsi. Historiis de laeso cerebro non absimile est, quod ante paucos dies hic vidi. Puero sexenni, ex alto baculus in sinistram capitis partem perpendiculariter decidebat, unde fractum ad mensuram crassitudinis baculi cranium. E parvo tamen primum ossis syncipitis foramine cerebrum paullatim prodiit instar fungi, donec tandem sponte decideret. Statim ab illato vulnere convulsus est in opposito latere, mox in eodem, quo laesus, resolutus, deinde iterum convulsus, donec vulnus et symptomata decimo quinto a vulneris accepti die cum morte commutaret, exhausto usque ad corpus callosum cerebro. De calamo, cum Salmasios et Vorstios domi habeas, frustra quaereres alios foris. Gratulor Te V. N. patriae, quam petis, et ut diu sospes ejus decus sis, aeternum Numen veneror. Dordrechti Idib. Sextil. 1646.

EPISTOLA XCIV. De Crucis altitudine et Hyssopo. CLAUDIO SALMASIO Leidam. THOMAS BARTHOLINUS.

SIcut illi, qui diutius carceribus clausi et tenebris damnati fuerunt, si subita mutatione


page 386, image: s386

luci libertatique donentur, caecutire plane incipiunt, et vi insueti luminis affici: ita mihi quoque mens oculique stetere et obstupuere lectis nudius tertius literis [gap: Greek word(s)], quas Typographo excudendas de cruce dedisti. Ita enim affectus sum, ut prae tanto tuo lumine et immortali eruditionis face jam obriguerint oculi imbecilliores. Dubito de illis, quae scire mihi videbar, quum tenebras quorundam palparem, et scivisse erubesco, quae falsa judicasti. Solis enim tui radios quis intentis oculis innoxie ferat? sistamus gradum necesse est, si obsistas tu, in quo an magis mirer scientiae capacitatem universae, an tantae eruditionis fiduciam, non facile dixerim. Unicum collatae in me gratiae deest, quod a tua benignitate exspecto. Tenebras quaeso discute, magne literati orbis Phoebe, quas veteris ignorantiae constantia mihi ingessit, quum tua opera ad veritatis lumen pertraherer. Nolim praeter te sapere, sed de quibus nunc dubito, mox pressiori gradu advolvar, si manum dederis adjutricem, ne amplius tenebras credam, quae tibi [gap: Greek word(s)] placuerunt. De crucis altitudine agitur, cui tu exequias ivisti, metuoque ut perpetuo damnetur, quia ipse glebam congeris. Illam tamen,


page 387, image: s387

opis indigam, adstruxerit quis ex famosa Christi persona, cui omnia magna minabantur Judaei, sive odii causa sive putati delicti. Hic enim supra vulgus eminebant cruces. Praeterea singularis famae, Prophetae, sive Messiae, Vir, singulari quoque praeter consuetam cruce fuerat mulctandus, non minus quam Haman, Regulus, Poeni, aliique veteribus memorati. Quod persuadet et Tertullianus 2. adv. Marcionem:

Hujus de latere, ligno pendentis in alto.

Et statura seu corporis forma requirebat, quam prae aliis eminentiorem depraedicant Patrum nonnulli et communis Romanorum fama. In quam rem urgent quoque G. Nazianzenus Orat. Apol. I. Lactantius l. 4. c. 26. conspicuum omnibus esse debuisse, ut cunctis gentibus passio Dei innotesceret. Id quod a commodo astantium dependebat aspectu. At si uno tantum vel altero capite crux supra hominum regionem surrexisset, a remotioribus non visa fuisset, quibus viciniores intercipiunt aspectum, nec typum expressisset serpentis in deserto erecti, qui omnibus, qua patebat campus, erat conspicuus. Necessaria etiam vel ideo visa ex mente Hebraeorum, ne cruciarium Christum facile discipuli sectatoresque, quod metuebant, surriperent ex cruce


page 388, image: s388

breviori, quia per aliquot dies in cruce erat relinquendus nisi Paschae imminuisset solennitas. Ex pedum loco idem suspicari licet, sive suppedaneum credamus, sive non. Hunc locum tribus tantum vel quatuor a terra pedibus dimetitur Epistola nunquam non laudanda, qua me orbemque erudire dignatus es. Ex eo autem et crux longior hominis statura haud minimi videtur, et suppedanei necessitas infertur. Nam gressus nostri vix trium pedum excedunt spatium, ne ulterius protensos ad vehiculum dicam, quod dubio procul erat a pedibus remotius, quantum nempe a pedum digitis inguina distant. Tres autem vel quatuor pedes vix jam languentis Christi languidiores gressus assequebantur. Multo igitur minus ad medium [gap: Greek word(s)] potuit insilire, nisi gradus apponamus, certissimo majoris crucis, ut videtur, indicio. Stratores quidem equum ascensuros olim sublevabant, verum sanos, et qui conatum stratorum ipsi possent adjuvare robore suo. De Christo autem viribus plane exhausto, alia ratio et diversa. Praeterea veteres Equites an subice pedaneo caruerint, nolim ab alio quam te discere, qui unicus omnis Antiquitatis es Dictator. Nihil sane de illis stapiis Xenophon de arte equestri,


page 389, image: s389

nec Julius Pollux, nisi aliter monueris, a cujus dependeo auctoritate. Scythas plane caruisse, Hippocrates noster L. de Aere Aq. et Loc. tradidit, indeque ex equitatione [gap: Greek word(s)] oborta equitantibus, quod semper pendulos ex equis pedes habuerint. Videtur nihilo secius suppedaneum alias apud Romanos inductum, ut ex inscriptione Mulae lepida liquet in Vico Tiburtino:

CIUCIAE DORSIFERAE. ET. CLUNIFERAE. UT. INSULTARE. ET. DESULTARE. COMMODETUR. PUB. CRASSUS. MULAE. SUAE. CRASSAE. BENEFRUENTI. SUPPENDANEUM. HOC. CUM. RISU. POS. VIXIT. ANN. XI.

Et illud quanquam equitibus denegemus, vices tamen stapiae supplebant eminentes in viis lapides, quos ascendebant. Eos in via Appia adhuc reliquos non semel vidimus. Quos. similesve si Christo quoque substernamus, nihil erit ad crucis magnitudinem validius. Sed cur scabellum inducimus, aliaque adjumenta? Praestaretne suppedaneum retinere, quod Gregorium Turonensem ex cerebro suo finxisse nimis forsan foret durum dicere, quum et Nazianzenus in Tragoedia sacra, si verus is sit


page 390, image: s390

auctor, idem [gap: Greek word(s)] agnoverit, cui affixit pedes. Quod si aliorum de ligno hoc silentium obtendatur, in promptu erit responsio tibi examinanda, qui cunctorum potes moderari judicia. Quippe et ignobilior crucis fuit pars, et adeo insilienti crucisalo crediderunt necessariam, ut non opus fuerit quidquam de illo narrare, quod omnium confessione credebatur adesse. Et quum pedibus tegeretur, non minus quam sella, vulgo non apparebat. Caeterum de crucis Christi magnitudine liberius ferrem judicium ex latronis patibulo, quod Helenae tempore fertur cum sancta cruce repertum, nisi suspectam illam apud te, cunctarum rerum perspicacissimum censorem, historiam viderem. Refert Jo. Helffrich, civis Lipsiensis, in itinere suo Orientali, adhuc servari in monte Olympo Insulae Cypri apud Monachos crucem ligneam excedentem parum hominis justam magnitudinem, quam pii latronis dicebant esse crucem, a qua monti quoque crucis indiderunt nomen. Vero simile autem est, Christo altiorem fuisse, in quem omnium convertebantur oculi. Credoque, si credere sat sit, impiam Judaeorum turbam data industria tantum Christi addidisse cruci, quantum detraxerunt latronibus, ut illum, innoxium


page 391, image: s391

nempe, magis redderent astantibus conspicuum, hos vero, quantum possent, supprimerent. Cur autem tibi, maxime sacrorum veterum mystes, adeo inventae crucis historia displiceat, non ausim quaerere, quia nec quicquam gratis dixisse te unquam memini. Eam tamen historiam bona fide, ut credimus, Theodoretus, aliique Classicae monetae auctores texuerunt. Eusebius forsan ejus seculi scriptor illam pressit, vel quia cunctis nota, vel quod incerta adhuc esset referentium fides, ut optimo consilio silentii pallio involveret, donec clariora indicia sequens tempus addidisset. Cruces ibi tot bellorum eversionibus conservatae, singulari fortasse Dei providentia, vel casu aliquo a Superis directo. Ita tot antiquitatum monumenta relicta nobis Romae visuntur alibique, quanquam nullum fere solum majores fortunae variae vices fuerit expertum. Testantur nummi, statuae, inscriptiones, saxa, marmora, columnae, portae, obelisci, amphitheatra, thermae, piscinae, pontes, aquaeductus, templa, lucernae, ossilegia, et alia numero non pauca, quae casu quodam furorem militum effugerunt. Quam aleam experta quoque crux Christi a summo forsan Numine temperatam. Miraculum hic damnare vetant iidem, quia etiam in utriusque


page 392, image: s392

crucis discretione sanatam mulierem scribunt. Repertos latronum titulos tacuerunt, quia tacuit et Evangeliorum historia, facile ignobiliora illa supprimentes, dum magnae Christi crucis indagationi vacarent. Vel fortasse literas coloresque ex tabella aetas detriverat, quam [gap: Greek word(s)], atramento pictam, non sculptam satis, Vir admirande, hactenus probasti, ut postea post tot seculorum recursum nequiverint dignosci. Sed horum, ut dixi, arbitrium a te, Heros literarum, dependet, qui crucem hoc nomine deprimis, quod a reo debuerit portari. Ego, qua sum ingenii infelicitate, exinde inducor, ut suspicer, longam quidem fuisse, sed leviorem, nec compactam adeo aut ponderosam, siquidem, ut obvium pluribus, magnitudini exile pondus non repugnat. Patibulum, quanquam alibi totam crucem designet, apud Nonium de antenna sola sumi, ex Plauto pro Lipsio videor posse probare, quia expresse inter patibulum distinguit et crucem totam Plautus. Imo ex Varrone apud eundem Nonium cruciarius deligatur primo et circumfertur ad patibulum, deinde demum cruci defigitur. Ubi apparet, aliud fuisse crucem, aliud patibulum. Nec enim ad crucem circumferebantur, sed patibulum, nec ad patibulum


page 393, image: s393

solum defigebantur, sed totam crucem. Quod si crucem gestasse dicantur, eam crucem homo ipse efformabat antenna humeris imposita. Titulum cunctorum in oculos incurrisse puto, ob candorem in nigra tabula admodum illustrem. Nihil enim ad remotiora diffunditur magis, quam in candido pariete nigrae emicantes notae. Quia, ut explicant Aristoteles in problematis et de coloribus, et Aphrodisaeus, ex luce candor componitur, ad quam quo color quis propius accedit, ita lucidus magis est et conspicuus, praesertim si cum extremo dissidentis nigroris gradu conferatur. [gap: Greek word(s)] enim majoribus literis exarata vetas credere. Sed eadem forsan cum aliis Inscriptionibus titulorum fuit ratio, quae et in edito loco collocatae, et majoribus characteribus, pro diversa ejus dignitate, cui erigebantur monumenta. Ita Romae grandioribus literis quadratis signata sunt peristylia augustae Antonini aedis in foro Romano, sublimi adhuc loco, a me tamen, quanquam non satis oculato, lectis. Pari pacto, ut majorem cruciario Salvatori conflarent invidiam, superbam cruci nostrae potuerunt praefigere inscriptionem. Scalas admotas crucibus altioribus video concedi, ut nec


page 394, image: s394

Christo eas subtrahere sit fas, si quidem inter altiores numeratus fuit. Eas scalas passim annotarunt in picturis suis Durerus, Sadlerus aliique Apelles, quos urgerem acrius, nisi infelicius a pictoribus succederet argumentum. Hae si denegentur, ex jacente cruce commodum foret effugium, de qua sive prona adhuc, sive cum cruciario erecta, optime quoque quadrare arbitrarer loquutiones, excurrere in crucem, ascendere crucem, insilire in crucem, tolli in crucem, ubi nempe nulla altitudinis fit mentio, sicut scamnum ascendimus ad pedes positum. Tollebatur igitur Christus cum cruce sublata et cum eadem ascendit. Crura de plano fracta dubium fuit nonnullis. Militem equitem fuisse, qui latus aperuit, Fr. Xavier in historia Christi Persica divinavit, quo cum facit et Versio N. T. Bohemica. Et quia in orbem longiori spatio cruciarius patibulum circumferebat, vero minus fit simile, milites idem iter taediosum pedibus fuisse emensos. Dici quoque posset, nescio an tua venia, siquidem pedites erant, crura latronum fregisse ex minoribus crucibus dependentium, Christi autem sublimiores pedes quum tangere nequiverint, ad hastam coactos confugere, ut loco pedum fracturae, quo aegre quoque illi


page 395, image: s395

facerent mortuo, quem mortuum tam cito dolebant, latus aperuerint. De calamo per hastam non explicando, is mihi ortus est scrupulus, quod locus Plinii dubius sit, quia et hastae sua habent spicula. Favetque Plinius idem de Indicis calamis, pro hastis, ut et Theophrastus, quos calamos ad Palaestinam in mutuo gentium commercio pervenisse mirari non possum. Nec opus fuit ex Indiis advocare, quum, si magnitudo ad hastas desideratur, Cypria vicina fuerit crassa satis, auctore Dioscoride l. 1. c. 97. Unde et [gap: Hebrew word] Hebraeis de hasta, et [gap: Arabic word] Arabibus. In opinione Ludovici de Dieu haereo, quia calamus [gap: Greek word(s)] non semper de odorato sumatur. Nam Discorides [gap: Greek word(s)] lib. 1. cap. 99. simpliciter agit de quinque speciebus aliis arundinis, neutiquam de calamo aromatico, quem descripturus cap. 17. restrictim addit [gap: Greek word(s)]. Ita et [gap: Greek word(s)] dicitur [gap: Greek word(s)] eidem cap. 16. Quod si hoc loco Dioscorides sine additamento [gap: Greek word(s)] expressisset, excusari debuisset, quia ex se intelligeret lector aromaticum esse, qui in serie aromatum collocatur. Idem de junco existimandum, quem, extra hunc scilicet


page 396, image: s396

ordinem, [gap: Greek word(s)] appellat Hippocrates noster de Morb. mul. non simpliciter, sed [gap: Greek word(s)], et [gap: Greek word(s)], et [gap: Greek word(s)], alii [gap: Greek word(s)]. Extra quem aromatum catalogum quum in historia Christi describatur, sine dubio non [gap: Greek word(s)] solum, sed adjecto cognomine compellasset, si de odorato calamo intelligi voluisset. Quod quo magis opinemur, hyssopum aromatico calamo non fuisse congenerem, illi jubent, qui veterum hyssopum non inter aromata, sed alexiteria numerarunt. Inter quos Theophylactus, qui [gap: Greek word(s)] traducit, et Cous ipse, Aetius, Celsusque, qui vomitorium poculum ex hyssopo miscent. Hae sunt densiores tenebrae oculis meis mentique oblatae, quum satis clarissimam vestram lucem perspicere non possem, de qua quanto minus dubito, tanto alacrius perpetuo applausu sectabor, si obducta caligine lumina, solita tua dexteritate exterseris, Nec amplius mussitare animus erit, si silentium imposueris, apud quem summa eruditi orbis est potestas. Vale, valere dignissime Vir, et si pro aliis intercedere licet, crucis altitudini, sin minus, mihi quaeso favere perge, homini, quo nullum spondeo inter mortales


page 397, image: s397

tibi habebis devotiorem. Scripsi Lugduni ad Rhenum in procinctu itineris 28. Julii 1646.

Impress. Leidae 1646. cum Responsione Secunda et Tertia Cl. Salmasii.

EPISTOLA XCV. De calamo in cruce Christi. ADOLPHO VORSTIO Leidam. THOMAS BARTHOLINUS, S. D.

MEmineris, Vir Eruditissime, quum nuper ad deambulationem me humanissime invitares, pares gressibus nos aequasse sermones, et inter pedum labores menti quoque litasse. Nolo repetere, quae tum sibi devorarunt Nymphae nemora vicina incolentes et perpetua arboreti corona Palladis vestrae urbem cingentes. Unicum de Hyssopo colloquium illis inviderim, quia foris degunt, et nuper in eandem rem ego pluribus in Dissertatione prelo Mariano submissa disputaveram, quae non parum lucis sunt habitura, si repetito quasi gradu in chartam conjeceris, quae pari passu sed erudito ingenio in Florae regno maximus Florae amor alterno colloquio reposuisti.


page 398, image: s398

Res tota ad Hyssopum in Cruce Christi redibat, quam de arundine seu [gap: Greek word(s)] cum Camerario explicasse te memineram, nec favere hyssopo arborescenti, quia neque in Oriente, utpote plaga sicciore, ad talem magnitudinem excrescere videatur simile vero, quod tamen credit in data ad me Epistola Doctissimus Jo. Beverovicius, amicus quoque tuus. Me judice, hoc tota vertitur controversia cardine, de quo certiorem me fecerit ingenii tui ubertas, ut majori securitate opinioni huic diffidere queam. Variis id quidem probare satagit Vir idem Amplissimus, sed scrupulum non eximit, qui adhuc me pungit. Quippe admissa hyssopo arborea, restabat, eidem arbori arundinem ceu calamum consignare, ut anctoritatem sacrorum Vatum tueamur. Videor mihi aliquid pro magno Viro invenisse. Nam caulis arboris hyssopi, arundinis potuit mereri appellationem, ob similem porosi cavique corporis substantiam, quemadmodum hippuris seu caudae equinae caulem vacuum velut harundinis vocat Cassianus Bassus in opere Geoponico lib. 2. c. 5. ex Democrito. Eodem sane jure arundini compararetur caulis hyssopi, si cavum esse ulla constaret authoritate. Quanquam Democritum credam hippurim


page 399, image: s399

arundini comparasse, non quia cava esset, sed quia articulos haberet illi similes, unde Geoponicum scriptorem ita, mutata parum verborum serie, emendarem: [gap: Greek word(s)] illa alibi [gap: Greek word(s)] nuncupat, quae omni calamorum generi sunt propria. Secus de cavitate. Nam arundines quoque solidas describunt Dioscorides et Theophrastus, et ipse Cassianus ex Democrito [gap: Greek word(s)] agnovit, hoc est, plenas harundines, ut interpretatur Cornarius, imo [gap: Greek word(s)], densas et teneras. Videtur quidem [gap: Greek word(s)] confundere cum syringa, quem [gap: Greek word(s)] vocat Theophrastus tuus lib. 4. hist. plant. c. 12. non habentem [gap: Greek word(s)] nec [gap: Greek word(s)], sicut et Plinius lib. 16. cap. 36. distinxit, Theophrasti, ut suspicor, sequutus ductum: Verum a partibus suis habet Dioscoridem, qui l. 1. c. 114. [gap: Greek word(s)] appellat [gap: Greek word(s)] ex vetusto Saraceni Codice. Non tamen ita sunt [gap: Greek word(s)], quin leves maneant et porosi calami; adeoque ad conficienda tela et hastilia apti erant apud Romanos milites in martyrio


page 400, image: s400

Christi. Hinc apud Virg. l. 1. et 5. Aeneid. sagittae celeres, quia ex arundine levi, et, si fides Operi Geoponico lib. 5. c. ult. [gap: Greek word(s)] a ventis nutriuntur, quod de alimento terrae aquaeve leviori et ventoso intelligendum vel ideo reor, quod per bulbos serantur. Sed siquidem pro arundine pugnas, quaeso erudito tuo calamo nos doceas, quodnam calamorum genus tibi arrideat. Scio Dioscoridem [gap: Greek word(s)] advocare, [gap: Greek word(s)], idque, quia solida ea sit arundo et farcta, ut exponit Matthiolus, hastis peridonea, unde Plino sagittaria, eadem forsan, quae Theophrasto [gap: Greek word(s)], et Democrito apnd Constantinum, si verus sit, Geoponicum, [gap: Greek word(s)], seu, ut Sarraceno placuit, [gap: Greek word(s)], quanquam constanter [gap: Greek word(s)] legatur in exemplaribus omnibus MSis Palatinis, quae Illustris Salmasii manu collata apud te vidi, servaturque in edito Codice Jo. Alexandri Brassicani. [gap: Greek word(s)] apud crucem habere potuerunt milites, siquidem in usum sagittarum accipi a Syris probat Matthiolus, quibus vicinus miles Hierosolymitanus Praetoris. Sed quum idem memoriae nostrae prodiderit, in Italia arundinem eam non


page 401, image: s401

oriri, militibus Praetorianis, tanquam Romanis, fortasse denegabimus, nisi dixeris ex Syria derivatos illuc bulbos. Quorum omnium difficultates effugere videtur conciliatio a me tentata in dissertatione de Latere Christi, si quidem exactiori judicio tuo probabitur. Vale, Musarum et amicitiae delicium, et in orbis Lyceique ornamentum cum Floralibus publicis porro floresce.

EPISTOLA XCVI. De eodem Calamo Responsio. THOMAE BARTHOLINO. Hafniam ADOLPHUS VORSTIUS.

VIx tanti erant, Vir doctissime, ut chartis illinenda putares, quae tecum ambulanti mihi, ante discessum hinc tuum, in sermone familiari [gap: Greek word(s)] exciderunt. De Hyssopo, Divo Joanni, in historia Passionis Dominicae, memorata, tum temporis actum esse memini probe; ducente nos eo Dissertatione tua de aperto Christi latere, in qua huic enodandae controversiae caput peculiare a te tributum. Dixi pro re nata sententiam tunc meam; quae cum tuae aliquo modo videretur favere, iteratis litteris, hanc uti scripto


page 402, image: s402

consignarem, petere tibi visum. Obsequar igitur voluntati tuae, quia id me facturum in me recepi, scribamque, quam potero brevissime, quid sentiam, aut potius conjiciam. Quaecunque enim vel olim ad locum veteres, vel recentiores, maximique hujus aevi viri attulerunt, quorum non unius eruditioni libens assurgo, omnia merae sunt conjecturae, plurimum inter se discrepantes, prout ingeniorum judiciorumque magna solet esse diversitas. Quibus lectis idem evenisse mihi fateor, quod Terentiano illi Seni, qui filii in causa cum varios consuluisset advocatos, auditis singulorum pugnantibus sententiis, Incertior, inquit, sum multo, quam dudum. Non permittam mihi tantum, ut aliorum aut examinem opiniones, aut prolixe refutem. Est enim illud tum operosum nimis, tum minus fere gratum. Suo proinde quemlibet frui sinam ingenio, ut mihi meo liceat. Joachimi Camerarii, viri de tota re literaria optime meriti, correctionem, pro [gap: Greek word(s)] in Joanne, [gap: Greek word(s)] legentis, hoc est hastae, non displicuisse mihi apud te professus sum, sed obiter tantum, et re nondum accurate perpensa. Nunc vero penitius eam introspicienti excutientique, nihil prorsus mutandum videtur,


page 403, image: s403

quod tota vetustas, et quotquot antiqui hactenus reperti fuerunt Codices MS. ad unum omnes in hac lectione concordes sint. Nam cum sine horum autoritate, ne in profanis quidem scriptoribus ejusmodi facile sit admittenda ex sola conjectura mutatio, multo minus in sacro Codice, cui major quaedam debetur reverentia, hanc licentiam ferri posse existimo. Ad commodam itaque interpretationem, quo in speciem modo dissonantes Euangelistarum loci in concordiam redigantur, confugiamus potius. Tradunt Euangelistae duo, Matthaeus nempe et Marcus, Servatori nostro in cruce pendenti, extrema jam omnia perpesso sitientique, spongiam aceto imbutam, calamoque circumpositam, ab astantiam uno ad os fuisse porrectam; sive id prae commiseratione fecerit et sitis sublevandae gratia, sive contumeliae, quod magis reor. Postremum hoc confirmant Lucae cap. 23. v. 36. verba. [gap: Greek word(s)]. Illudebant autem ei et milites, accedentes et acetum offerentes ei, et dicentes: si tu es rex Judaeorum, salvum te fac. Atque hoc modo divini oraculi impleta est


page 404, image: s404

veritas, quod exstat 69. Psalmo Davidis, qui Christi typum gessit: Potaverunt me aceto in siti mea. Scribit enim Joannes, [gap: Greek word(s)], et subjungit mox, [gap: Greek word(s)]. Ex altera parte Joannes rem gestam eandem enarrans, pro calamo Hyssopum posuit, cujus vehiculo spongia acetata Christo oblata fuit. Eadem apud omnes loquendi ratio, [gap: Greek word(s)], idem usus calami et Hyssopi, quorum interventu Servatoris os attingi debebat, satis arguunt ipsos in summa rei convenire Euangelistas. Sed tota in eo consistit difficultas, quod calamus et Hyssopus res sint diversissimae. Cui etiam ego opinioni, ut herbarum scientiae peritus, adhaerere cogor. Quis enim per [gap: Greek word(s)] simpliciter et [gap: Greek word(s)] positum, Hyssopi plantam intelligere qucat? Ac, vice versa, per Hyssopum, calamum aut arundinem, ut vetus interpres in Matthaeo eam vocem transtulit? quam tamen [gap: Greek word(s)] nonnulli hic sibi sunt imaginati, et ex veteribus nominatim Origenes, arbitratus sic ab omni dissensu immunes se praestitisse Euangelistas. Non hac ratione incidendus erat isti nodus, neque ulla huc nos impellit necessitas. Nam


page 405, image: s405

in calami summitate et Hyssopi, passim in montibus Hierosolymitanis obviae, fasciculus esse potuit et spongia commode eidem imponi, quod ego planissime credo. Dicat quis, cur ergo reliqui Euangelistae Hyssopi non meminerunt? Nimirum satis illis erat, instrumentum indicasse, quod spongiae in altum tollendae sufficeret. Joannes autem, qui oculatus testis passionis Dominicae cruci proximus adstitit, Hyssopum additam, vel contemptus ergo, vel ut spongia melius extremitati arundinis haereret, et ab aliis omissam, historicae huic narrationi inseruit. Quae discrepantia in levi quadam circumstantia sita est, non autem in iis, quae aliquod dogmatis, aut historiae momentum in se habent, nihilque detrahit autoritati scriptorum N. Foederis. Quinimo, autore Theophylacto, Bulgariae Archiepiscopo, [gap: Greek word(s)]. Loquitur autem, [gap: Greek word(s)] non [gap: Greek word(s)], in quibus mira ubique omnium consensio. Arundini ergo


page 406, image: s406

verae, non calamo aromatico, qui exiguus, rarus, pretiosus et alterius usus, Hyssopus adjecta, brevis frutex sive [gap: Greek word(s)], et quotidiani in Judaeorum religione ad immundorum expiationes usus, sicuti ex veteri T. patet. Numeror. c. 19. ita praecipitur. Et quicunque in agro cadaver gladio caesum tetigerit, aut alioqui mortuum, aut ossa hominis, aut sepulchrum, immundus erit septem diebus. Accipiant igitur pro immundo isto de cinere combustionis peccati, et infundantur super illum aquae vivae in vas aliquod, et accipiat mundus aliquis Hyssopum, et intingat in aquam, et spargat super tentorium, et super omnia vasa, atque super animas, quae fuerunt illic, et super eum, qui tetigit ossa, aut interfectum, aut mortuum, aut sepulchrum. Vides hinc, aspergillis ex Hyssopo usos fuisse Judaeos, quibus aquam lustralem contaminatis et expiandis aspergerent. Cum vero [gap: Greek word(s)], in quo Christus crucifixus est, plenus ossium et immunditiei esset, mirum neutiquam videri debet, Judaeos, rituum suorum observantissimos, qui eo ad spectandum convenerant, de Hyssopo cogitasse. Huc quoque facit egregie, quod me monuit doctissimus collega, idemque amicissimus cognatus, Constantinus L'empereur, scribere Talmudicos,


page 407, image: s407

ubi de immundorum lustratione agunt, Hyssopum ad aspersionem aptam tribus constare debuisse culmis sive caulibus, qui breviores si essent, tum ligno alicui Hyssopum alligasse Judaeos. Quae observatio meam quoque roborat conjecturam, Hyssopum, cui spongia fuit circumposita, calamo sive arundini longiori fuisse alligatam, eximitque praeterea cogitationem omnem de Hyssopo arborea, quae nusquam gentium hactenus observata, ne in ipso quidem Oriente, teste Clarissimo Golio, Collega et amico veteri. Qui in Syria cum esset, non semel Hyssopi humilem plantam vidit, legitque per terram repentem, cubitalibus ramis, foliis Majoranae similibus, odoris grati, saporis amari, quibus notis, ab ipsis Arabum Botanographis, Malaiesa, Abubeitharo aliisque insignita describitur, et [gap: Arabic word] appellatur, ab [gap: Hebrew word] Hebraeorum procul dubio, per [gap: Greek word(s)] Alif. Ex quo liquet, Hyssopum nostram vulgarem ab Orientali, atque ea etiam, quae Dioscoridis est, distare plurimum. Haec, amicissime Bartholine, mea qualiscunque est de hac controversia sententia, quam doctiorum judiciis aequissimo animo, si non arrideat, corrigendam submitto. Vale, et boni consule, quae valetudine non ita


page 408, image: s408

firma, animoque minus ob id excitato, in chartam conjeci. Scrib. Lugd. Batav. An. 1646. 4. Novemb.

Impress. Leid. 1646.

EPISTOLA XCVII. De Cartesio judicium, et alia. THOMAE BARTHOLINO Hafniam. SAMUEL SORBERIUS.

QUod in patriam, Vir Clarissime, tandem post longam admodum peregrinationem fauste appuleris, ex voto nostro factum est, qui Tibi secunda omnia solventi adprecabamur: quod vero commodum apellens nostri memineris, id summae humanitati tuae debetur, qui ex affectu in literas et bonas artes nos potius aestimas, quam ex re et operâ navatâ: Etsi enim desides haud quaquam simus, et horas multas quotidie impendamus mentis cultui, imo subinde chartis aliquid perituris illinamus: at nescio quomodo nobis in dies tanto fieri obtusiores videmur, et tanto altiores radices infigit [gap: Greek word(s)]. Exspectamus adhuc Incomparabilis nostri Gassendi Commentarios de vitâ, moribus et universâ Philosophiâ


page 409, image: s409

Epicuri, unde lux tenebris nostris affulgeat. Librum Hobbii de Cive edi curavimus, ut eliceremus, quae Vir ille admirandus circa naturam mittere pollicitus est. Nam quae Cartesius et Regius emiserunt non omnibus satis faciunt, et cum tenuitate fili operisque admirabilia, quoad usum tamen et rerum veritatem frivola et inania apparent. Tuum de Luce Animalium Tractatum avide expeto, quem inter desiderata reposuerat acerrimi judicii Cancellarius. D. Beverovicium fuisse, hic boni omnes et eruditi aegerrime ferunt. De Bibliothecâ Avunculi mei Samuelis Petiti gratias ingentes ago, quod sermonem feceris et catalogum ostenderis Episcopo Reverendissimo, cui, si traderet nobis Amstelodami decem millia librarum, quas vocant Turonicarum, ibidem deferri tradique curaremus amplissimam illam suppellectilem librariam, MS. Codicibus ornatam, atque inprimis Excerptis illis Constantini Porphyrogenetae, unde Valesius sua in Polybium desumpsit, et innumera alia supersunt passim usurpanda ad bonos authores illustrandos. Verum si emptores Massiliae merces accipere vellent, aliquid detrahi de pretio illo posset. Sed Tu, Vir Clarissime, videbis, et rescribes quamprimum ad fratrem mentem nobilissimi


page 410, image: s410

Viri, quam materterae meae significabo, efficiamque, ut quam commodissime res ista perficiatur. Vale. Lugd. Batav. Kalend. Febr. 1647.

EPISTOLA XCVIII. De sinistris judiciis. JACOBO MATTHIAE Arhusium.

OTium hactenus optavi, ut commodius te compellarem, sed frustra video me fuisse, quum majora indies mihi emergant negotia. Invitum sane in hoc studii genere spiritum traho. Aliis enim inserviendo, gratis ipse consumor, nec tantum quicquam mihi indulgere possum, vel literis. Tu ex praesentium necessitate affectum metiaris, nec ex silentio immemoris animi culpam arguas. Dum occasionem exspecto, elabitur ex insperato, quia curis premimur, quas novis aliis videmur pellere. Nihil tamen promoveo. Unum concoquere non possum, quod cum Musis benignioribus redire in gratiam non liceat. Retrahunt Receptae, horrendum aegris mihique nomen. Nec sinunt bonam mentem amplius tueri iniquiora invidorum judicia, qui in Reipublicae nostrae sinu malum delitescunt. Quid amplius sperandum, nisi ut antiquum animum damnemus, bonum


page 411, image: s411

quidem, sed malum patriae incolam. Geographos brevi consulam, ut ad fontem Lethes me perducant. Nihil enim scivisse commodum videtur, et moribus patriae non ingratum. Prius tamen mihi erit adversariis respondendum, qui nuper partim publicis scriptis meam Dissertationem de Latere Christi aggressi sunt convellere, partim furtivis vocibus ea mihi affinxerunt, quae nefas esset hic credidisse. Dolco, occupationes Practicas (invitas sane) omne otium mihi surripere, ut necdum composito animo ad Apologiam accesserim. Accedit, quod ignorem ipsus, quid olim definiverim, nisi per primum tabellarium libri mei partem transmiseris, quam apud te reliqui, quia necdum, confectum alioquin opus, ad nos detulerunt Bibliopolae. Quod vere proximo futurum auguror. Dabunt quoque ex officina sua Libros meos de Luce jam sub prelis ipsorum sudantes, forsan et de Armillis Veterum schedion, quod confeci. Iniquiores quippe sunt typographi nostri, nescio an coeli patrii vitio, et ego hic rude videor donatus, ut nec de aliis Opusculis meis cogitare velim, nec possim. Tu interim, inter rara patriae exempla numerande, si mereor, me ama. Vale. Hafn. Cal. Mart. 1647.

Thomas Bartholinus.



page 412, image: s412

EPISTOLA XCIX. De Philologiae abusu. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

VIr Cl. Affinis pl. dilecte, Intervenisse varias differendi officii causas, ex quo vultum nobis vocemque subtraxisti, non est quod operose adeo excuses. Facile enim differt, qui quotidie scripturus est, nec ideo obsequium omittit, qui secuturae occasionis captat compendium. Novi quonam sis animo, et quali vigore sanguis Tibi caleat, vacillent alii, et fidem mutent, nunquam pectus illud levi erit sententiâ, in quo se humanitas et eruditio pari cultu et concordia explicuit. Non placent, qui amicos intra dentes conclusos habent. Ego cum affectus tui sim securus, nihil in amore nostro revoco ad vulgi arbitrium, nec tanti erit ulla in scribendo mora, ut ea propter praejudicio velim peccare, aut vadimonium deserere. Spiritum ducit, qui dormit, quid obstat, quo minus amare possit, qui manum ad tempus succingit, et a scribendo nonnihil feriatur. Unâ voce, tuus ero, quamdiu ero. De caetero, gratulor tibi, quod ea fiducia numeroque operam tuam ambiunt, quos imbecillior valetudo affligit, ut nec tibi nec Musis ex voto possis


page 413, image: s413

vacare. Amoenioribus studiis satis datum est; in eo genere quid possis, orbi meliori, non sine eruditorum applausu, testatum fecisti. Noli aegre ferre, quod Aesculapius tibi aurem subinde vellicet, manumque ad practicas occupationes convertat. Habent literae humaniores, et illa [gap: Greek word(s)] nescio quam vim [gap: Greek word(s)], ut, quos Musa illa semel afflavit, semper ad antrum illud respiciant. Sentiunt praeter te et alii. At vero ubi expendimus, qualem spicam culmus iste ex se effundit, quid quaeso cultoribus suis nisi steriles aristas, nudam, inquam, delectationem, et famam sui taedium sensuram, tandem relinquit. Quod certe non eo fine a me scribitur, ut conatus tuos omni laude majores improbem, aut te in stadio [gap: Greek word(s)] currentem sufflaminem, quod qui tentare vellet, suam inscitiam turpiter proderet, sed consilii mei hic scopus, haec meta est, ne ita te studio rerum antiquarum et humanitatis impendas, ut medicinam ei postponas. Illa lusum, haec usum habet. Sit illa pedissequa, haec dux et comes. Male autem sit illis, qui scripta tua, stimulante invidiâ, arrodunt. Si fas esset tempora tua morari, rogarem, ne grave duceres, verbo me docere, quid in Dissertatione


page 414, image: s414

tua de latere Christi invenerint obelisco aut tristi litera dignum. In me ne sit mora, quo minus adversariis tuis mature occurras, librum, de quo certandum est, remitto. Vale et, si quid ultra est, vive immortalis. Arhusii 16 Martii 1647.

Semper Tuus

Jacobus Matthias, D.

EPISTOLA C. Contra Pharmacopoeos. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

DE elegantissimo tuo libro de latere Christi, cum Cl. Salmasii et aliorum de Cruce Epistolis, gratias ago infinitas. Non sine summa animi voluptate eum ex amantissimi Fratris Casp. Bartholini manibus accepi, sed illud mihi paene funestum fuit, quod nullas a Te literas acceperim; suavissimum enim mihi fuisset, si per tuas discere licuisset praesentem rerum tuarum statum: nempe quid nunc habeas laboris in manibus? An cogites de tui Itinerarii Europaei promovenda editione? An de Opusculo, quod ante hac habuisti in mente, pro Clariss. Parentis vindiciis, adversus hominem


page 415, image: s415

morosum et mordacem, Casp. Hofmannum? an quid aliud? Quidquid sit de illis, summo me afficies beneficio, si me monueris docuerisve, quid de singulis istis opusculis habeas in mente. Hanc quoque gratiam a Te postulo, Vir Clatissime. Patere qnaeso, ut refricem Tibi memoriam, a Te antehac Dominisque Fratribus tuis, ante aliquot annos promissorum, nimirum Operum Clarissimi Parentis vestri Casp. Bartholini Hafniae editorum, praesertim vero suae Physicae, quam ardentissime desidero: quibus singulis si addideris Instit. Medicas eruditissimi spectatissimique Viri D. Olai Wormii, Regem me feceris. Cura precor, et da operam, ut haec omnia in hanc urbem devehantur tutoque mihi reddantur: quod si effeceris, et ut spero facies, gratus ero de tanto beneficio, pretiumque libentissime refundam ei, qui mihi istum thesaurum in manibus tradiderit: aut quidquid volueris librorum ex hac urbe pro acceptae gratiae compensatione per eam viam, quam mihi indicaveris, ilico mittam. Postremo vero, fuit hîc, me Praeside et Autore, disputata Quaestio De Sobrietate ad longam vitam requisita: ipsa Thesis omnibus placuit, praeterquam Pharmacopoeis nostris, qui de illa mihi litem moverunt: sed misere cum illis actum


page 416, image: s416

est: in medio enim Senatu, me perorante, sine ullius Patroni opera, et eorum fraudes, suaeque artis imposturas aequissimis judicibus indicante et aperiente, causâ suâ turpiter ceciderunt, non sine eorum contumelia, publicoque infinitorum auditorum risu. Illius Theseos exemplaria duo ad Te mitto: quorum unum, si placet, per Te accipiet D. Wormius, cujus tuumque de ea judicium utinam tandem accipiam. Valete ambo, quos toto corde saluto, ut et D. D. Fratres tuos: vobisque singulis omnem felicitatem tota mente exopto. Dabam Lutetiae Parisiorum, 20 Junii die, 1647.

Tuus ex animo

Guido Patinus, Bellovacus, Doct. Medicus Parisiensis.