Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
IMPRIMATUR,
GUIL. DELAUNE, Vice-Canc.
HUNC ego librum tibi commendo, mi Hethaee suavissime, paucis atque parce. Cum quis locus ei apud te, misso a tui amantissimo sit futurus, et plane scio, et enim et nuperoe amicitioe recordatio quid jucundum. Sed quos arctior nexus consuetudinis, et similis studiorum ratio semel conjunxerint: mirum est, quantum ex istis rebus capiunt ii voluptatis, quas etiam aut loco, aut fortuna, aut tempore sane disjuncti, senes meminerint, quibus juvenes una conficiendis interfuerint. Quoeres partim nobis evenerunt: reliquum adferet oetas. nam tu quidem
oetate paulo minor: neuter tamen ad mediam jam pervenerit. Sed tu longe superior sorte; humilior ego et inferior. Nos vero etiamsi sors diversa, et tantum locorum intervallum olim divulserit: animos tamen uti spero, neque id quod oevum afferre solet, poterit sejngere. Quanto gratior est istius diei memoria mihi, et honorificentior; qua primum mihi munus illud exoptatissimum contigit, meam in studiis tuis adjuvandis collocandi operam? cujus postea nostroe inter nos necessitudinis fructus adeo uberrimos percepi, ut idem plane esset animorum consensus, et utrique eadem quasi mens, atque voluntas eadem sentiendi; eosdem auctores et amandi, et perlegendi, atque imitandi. Inter quos, dum tu optimum quemque, et ad virtutem, et ad stilum recte conformandum seligendum esse duxeris; de hac re tamen, ita judicaris, ut Ciceronis Divinoe Eloquentioe anteponendam
esse nullam existimaris. Quoe pulchra tua sententia de homine eruditissimo et eloquentissimo effecit, ut totus in eo sis, et ut ejus similibus plurimum quidem delecteris. Quo fit, ut etiamsi sit animi tui candor, ea judicii tui temperata vis, et moderatio, ut hodiernam nolis Eloquentiam condemnae: malis tamen laudare illam oetatem, quoe eam peperit dicendi copiam et elegantiam, quoe tum maxime viguit, cum Ciceronis prudens et erudita quoedam imitatio, et foris apud exteros, et domi etiam apud nostros, maxime et felicissime floreret. habuimus enim nos, et Checos nostros, et Smithos, et Haddonos: quos si contuleris, aut Sturmiis, aut Osoriis, aut Manutiis, vix concederent; vel splendore ingenii, vel eruditionis laude, vel sermonis itore et proestantia. Quibus ego si Aschamum adnumerarem, habeo quorum auctoritate me defendam,
viros ex omni gente proeclarissimos. Hisce tu fidem adhibeas, et ex iis cognoscas, qualis nunc vir, te familiarem modo non adjungit, sed adoptat Patronum. Nam qui Ciceronem prudentissime ad imitandum proposuit, qua ratione eum imitaremur eruditissime docuit, et id quod docuit, idem proestitit accuratissime; ipse a te qui et ipsi Ciceroni, et tantopere faves Ciceronianis, submisse rogat et humiliter, tibi ut acceptus sit. Neque est ut nomen illud aspernentur ii qui recte sentiunt, aut Ersimi, aut aliorum permoti conviciis. de cujus auctoritate hac in re, multi quidem contendunt: pauci tamen recte. cum is et imitationem Ciceronis optimam esse norit, et spreverit tantum eos, qui eam adsequi sunt conati frigide et pueriliter. Sed de Erasmo quid? cujus eruditionem viri prudentes in omnibus fere laudant, stilum certe non semper probant, judicium onnunquam
requirunt. de coeteris minus laborabo. Nam cum totum illud, quod iis qui Ciceronem sunt sequuti vitio vertunt, in duabus rebus sitpositum: vel in iis quoe ad mores spectant, vel in ipsa forma Orationis. Quod de moribus dicunt, ab Imitatione Ciceronis esse eos corruptos et depravatos, ut falsum et inane proetermitto: adversatur enim et res ipsa, et ratio, et historia; quoe novit plurimos et ejusmodi Eloquentia florentes et summa erga Deum pietate. ad hoec, de moribus quis Cicerone honestius, de Doe quis scripsit divinius? Sed de optimo dicendi genere ab iis judicium est expetendum, qui cum rationem artificiosoe compositionis, et verborum delectum, et sententiarum, et numerorum vim atque potentiam ignorant: aut discendi toedium ferre non possunt, aut scientiam omnino negligunt? mittamus igitur et hos. iis enim nonconcessum est, ut discernant,
qui carent oculis. Sed quis ego, qui tot, de tantis viris, in tanta re? Ecce Aschamus tuus Te adloquitur. Quem tuo nomine ita nunc velim commendari, ut accendantur juvenes ipsius doctrina et exemplo, ad summam et perfectissimam orationis formam exquirendam perpoliendamque. Caeterum, quod ad me attinet, volui ipse, ut auctor quidem elegantissimus, vetustate autem sordidus et pene consumptus, aspectu atque cultu nunc exiret paulo ornatior. si visum erit illud secus, non repugno. facilem te tamen spero, omnes etiam eos, qui quid sit bene velle melius norint, quam ea adnotare et perstringere, quae minus sunt perfecta et accurata. Haec ad te is, qui et pietate, et virtute, et omnibus praeclaris artibus instructissimum te, ist ornatissimum esse cupit. Vale.
TRIBUS fere abhinc annis, Serenissima Princeps, nobilissimus Heros Dominus Burghleius, Summus Angliae Thesaurarius, Majestatis tuae praeclarissimus Thesaurus, Rogeri Aschami, Praeceptoris olim tui, perdilectus amicus, Domino Doctori Goodmanno, Collegii tui Westmonasteriensis dignissimo Decano, per literas commendavit AEgidium Aschamum, ejusdem Rogeri Aschami filium natu maximum, ut in tuorum hic alumnorum numerum adscriberetur. Tanti viri, et de nostro Collegio, et Schola tam optime meriti literis et commendatione, ac patris sui optimi et per eruditi viri, Majestati tuae de meliori nota cogniti, caussa nos omnes permoti; eum gratis animis recipimus, et constituto nostrae Electionis tempore, in eorum numerum cooptavimus, qui regalibus tuis stipendiis hic apud nos enutriuntur, et bonis literis operam navant. Erat equidem
Rogerum Aschamum adolescentiam tuam bonis literis effinxisse et insormasse, ingeniumque illud tuum immortalitate dignum liberalibus artibus excoluisse intelligebamus: et proximis superioribus annis eo honorato in loco Majestati tuae inserviisse animad vertebamus, quo antea, regnante Regina Maria, Majestatis tuae sorore carissima, perfungebatur. Per hunc AEgidium Aschamum bonae spei puerum, paternae virtutis et eruditionis, spero, haeredem, in manus meas pervenerunt varia eaque per erudita scripta, ejusdem Rogeri propria manu exarata: suavi, ut multi existimant, mira, ut ego judico, orationis elegantia, et structura contexta. Inter ea quasdam literas, quas olim ille vivus ad Majestatem tuam, aliosque nobilissimos viros, et ornatissimos amicos miserit, admodum libenter et magna cum admiratione legebam. Libenter quidem, quia ex illis, quanti tuam Majestatem fecerit, quantis laudibus Excellentiae tuae ingenium, indolem, ad literas imbibendas propensionem, et in omni excellenti virtute studium et prudentiam ornaverit, penitus intellexi: cum admiratione vero, partim, quia nihil in eo genere uberius, nihil aptius, nihil sua vius, nihil magis omnibus luminibus illustratum fieri poterat: partim autem, quod tam illustre scribendi genus ad tuam ornandam Majestatem contulerit. Quae omnia scripta, miro orationis lepore condita, cum plene pergustassem, statui continuo mecum transcribere, et ex variis chartulis, quae prima fuerunt exemplaria, in unum coepi fasciculum elegantissimas colligere, quo majorem in illis legendis et pervolvendis voluptatem caperem.
Burghleii approbatio, qui et ea videbat libentissime, et meum in ea re conatum, quae sua est prudentia, non vituperabat. Horum ego allectus verbis, et incitatus suasu, malui haec Rogeri Aschami Scripta, inepto licet a me ordine disposita, in hominum oculos emittere ac in publicam Latinae linguae studiosorum utilitatem divulgare: quam pati, ut diutius domi apud me in abditis musei mei angulis, delitescerent, et blattas et tineas perpetuo depascerent. Nolo certe in alios videri injuriosus, cum sine meo damno, multis possim prodesse, et nonnullos adjuvare plurimum. Sed cum de illis, communi jam et recepta scribentium consuetudine, dedicandis cogitarem; et de Bellona quae defenderat, et de Pallade, quae sua AEgide contra cruentos hostes protegeret, et circumcirca communiret, altius mecum animo agitarem; veniebat statim in mentem mihi Majestatis tuae, Princeps excellentissima, quae olim eo es usa praeceptore; et qua illius nunc demortui scripta possint uti, contra clandestinos nonnullorum ictus et latratus, potentissima Patrona. Quae et ea voluntate et humanitate abundas, ut paratissime velis hujusmodi Epistolarum defensionem
Rogeri Aschami probitas, prudentia, usus rerum, industria, orationis suavitas, scribendi facultas et promptitudo, et praecipua etiam in tuam Majestatem observantia atque fides. Cui ille omnia non solum amoris officia, sed honoris etiam ornamenta libenter detulit: quae vel ejus erga tuam Majestatem amor, vel tui tantae Principis dignitas postulare videbatur. In Anglia complurimi, in Germania multi, in Gallia et Italia non pauci, in Lusitania praecipue unus Hieronymus Osorius, ex literis ultro citroque missitatis, probe intellexerunt: quo studio, animo, observantia Rogerus Aschamus tuam Celsitudinem semper est prosequutus. Is enim egregiae virtutis, et eruditionis laudibus homo ornatissimus, omnem suam voluntatem, operam, orationem, ad Majestatis tuae dotes exornandas, et Excellentiae tuae laudes illustrandas, et decantandas semper aggregavit. Felicem te judicant multi, quae talem habuisti praeceptorem: feliciorem ego multo existimo eum, ut olim Joannes Sturmius Argentoratensis de te ad illum scripsit, cui talis contigit discipula. Cujus ingenium in concipiendo divinum et admirabile; memoria in retinendo, felix, fixa, stabilis; voluntas in discendo permagna; studium in progrediendo avidum; animus ad laborandum promptus, industria ad quasvis devorandas molestias paratissima. Cujus etiam
Henrico octavo patre, vel quia instituta es a tam prudentibus praeceptoribus, Guilielmo inprimis Grindallo, Rogeri Aschami pupillo, laudatissimo quidem juvene; ac deinde a Rogero Aschamo ejus Tutore, non possum facile quidem statuere. Hic pupillus in te docendo primum locum occupavit, non sine omni fortasse Tutoris consilio; Sequutus est pupillum Tutor omni eruditipnis laude cumulatissimus, qui et illam perfecit doctrinae effigiem, quam ille alter et primus Apelles tantum inchoaverat, nondum ad finem immatura morte correptus, perduxerat. Inauditum hoc et valde admirabile, ut post Apellem alius pictor exsurgeret, qui in ejus suffectus locum, et posset optime, et pertentaret felicissime, admirabilem illam oris pulchritudinem reliquarum corporis partium accessione illustrare, et splendidioripus coloribus nobiliorique artificio reliqua lineamenta exprimere, delineare, et perficere. Superavit hic Apellem Apelles, et erat inveqtus Apelles Apelle superior; hoc nullus unquam pictor efficere potuit. Neque hi fuerunt imaginum, sed mentium pictores. non penicillo sed ingenio, non coloribus sed eruditione, et artibus hanc duxerunt imaginem mentis tuae, prudentissima Elizabetha. Deus bone, quae est haec doctrinae effigies, quam admirandum artificium, quod undique omnibus numeris, omnibus partibus et coloribus est absolutissimum! Quae cum ita se habeant, cui ego potius eruditissimi Praeceptoris eruditas etucubrationes consecrarem, quam eruditissimae ejusdem discipulae. Cui prius fidelissimi servi et humillimi subjecti perdoctas Epistolas dedicarem,
Rogeri Aschami perjucunda scripta, quam Serenissimae Elizabethae, ejusdem Rogeri amplissimae, liberalissimae, carissimae Dominae? Offero igitur Majestati tuae has epistolas magna orationis suavitate conditas, et dulci sententiarum concinnitate conscriptas. quae certe et Rogeri Aschami qui scripsit, singularis erga tuam Serenitatem studii manisestum testimonium; ac paratissimae meae, qui non sine omni labore collegi et disposui, erga tuam Celsitudinem observantiae officiique apertissimum argumentum esse postum. Atque cum hisce patris epistolis suscipe quaeso, Clementissima Princeps, in tuam tutelam, hunc Rogeri filium Aegidium Aschamum, pauperem quidem, et ab amicis inopem, ac benigna liberalitate tua effice perpetuo tuum. Amisit patrem qui filium tueretur, qui utilitati consuleret, qui sumptibus educandum et in Academia instituendum curaret. Amisit, inquam, patrem, benignum patrem, eruditum patrem: et voluntate ad auxiliandum paratum, et amore ad tuendum et ornandum filium satis inflammatum. Habet matrem suae educationis satis studiosam: sed ad institutionis sumptus sustentandos non satis habilem et potentem. At quid de felici hujus pneri in bonis literis progressu dubitamus, cum tuam habeat Majestatem patris demortui memorem, Rogeri Aschami amplissimam Dominam, ac orphanorum benignissimam matrem? Hunc igitur puerum, et parente orbum, et amicis destitutum, Majestatis tuae mando et commito fidei: ac mirum in modum oro, ut eum accipias, acceptum serves, ut dixit ille apud Comicum adolesentulus. Tu potes quantum vis, velis igitur quantum potes, nec patere
divinum tuam in hunc Rogeri Aschami filium benignitatem claudier. Deus enim optimus te, optima princeps, nobis Anglis tuis, primum ad religionem quasi expiandam: ad impietatis fibras radicitus extrahendas, Christique gloriam latissime propagandam restituit. deinde ad inopes sustentandos, ad Gymnasia fovenda et constabilienda, ad literas excitandas, scholasticosque tuis largissimis benificiis e solo et pulvere ad summum literarum fastigium erigendos suscitavit. ac postremo ad immortalem famam nominisque celebritatem et perennem et nunquam morituram gloriam e hostium crudelissimorum faucibus reservavit. Sed quo vehor? Sum fateor, longior quam institueram. Sed in hanc me loquacitatera conjecit hic AEgidius Aschamus discipulus meus, tuus, spero, futurus, benificiis tuis astrictior. Mallem equidem Clementissima Princeps, honesta petendo videri nimis molestus et insigniter impudens: quam discipulum deserendo nimis ingratus haberi. Si Majestas tua, ea qua es clementia et liberalitate, huic petitioni acquieverit, et divinas aures ad has obscurissimi hominis supplicationes arrexerit; huic puero rem valde utilem, matri gratam et optatam, sed dignitate ac Majestate tua dignissimam fecisse videberis. Accipe igitur rursus, illustrissima Regina, haec quae ego offero observantiae et officii mei erga tuam excellentiam testimonia: ac scribentis praeclaram indolem egregiumque in literis conscri bendis artificium, cum colligentis et in lucem proferentis industria, benigno vultu quaeso amplectere. Deus optimus maximus, tuum felicissimum imperium latissime propaget, et longissime precor perpetuet et proroget. ut vel majorum tuorum Henrici tertii, ac Edvardi tertii imperandi annos felicissime
Henrici Patris, si humana te fragilitas sinet, triginta octo annorum imperium cum summo tuorum gaudio conduplices. Quod solum nos tui hic Collegii membra possumus, a Deo quotidianis precibus valde contendemus, ut salutem omnem et felicem in terris, et perpetuam in coelis, tu Majestati sua bonitate concedat.
E Schola Majestatis Westmonasteriensi Februarii XVII. 1576
Serenissimae
MAJESTATIS TUAE
Humillimus Servus, et Scholae tuae Westmonasteriensis Moderator.
EDVARDUS GRANT.
EPistolas omnes, optime Lector, prima editione impressas in tres distribui libros. primus eas complectitur, quas ad ornatissimum disertissimumque virum Joannem Sturmium Argentoratensis Academiae rectorem scripserit; suaves illas quidem, et summa elegantia conscriptas, dulci lepore et mira orationis venustate conditas. Has ego praeposui, non quod tempore erant priores, aut antea ad Joannem Sturmium missae, quam aliae qua secundo libro sequuntur, ad alios scriptae: sed eo consilio de industrta hoc feci quod et literarum longitudine, et orationis praestantia caeteras praecedunt. Et fateor equidem illam primam epistolam, de Imitatione, primo libro praefixam, commovisse me, ut literas postremo missas, priore libro collocarem. Liber secundus eas literas continet, quas ad amicos miserit, cum Cantabrigiae bonis literis ad suam magnam gloriam, ad Illustrissmae ELIZABETH felicem in literis progressum, ad totius Reipublicae maximam utilitatem, felicissime operam navaret. Tertius eas comprehendit, quas, et post abitionem ex Anglia, in Germaniam; et a reditu ex Germania in Angliam, ad amicos dederit. Neque hic omnes in sua propria loca eo quo erant tempore scriptae, detrusi et compegi. hoc enim fieri a me non poterat, nec a Bembo, Sadoleto, Longolio, aut P. Manutio hoc observatum video. nam multae defuerunt, variae amissae, complurimae aut combustae, aut nonnullorum incuria laceratae, nonnullae in eorum manibus, ad quas erant scriptae: ita per omnia, tempus et ordinem nullo modo observare possem.
sem. Habes igitur perelegantes epistolas, sed ineleganter et inornate a me dispositas. Hisce tribus familiarium Epistolarum libris, prima editione excusis, adjunxi Commendatitiarum, Petitoriarum, et similium hujus generis Epistolarum, aliorum nomine, ad alios conscriptarum, librum unum. Quae certe ex eadem officina prodiere, et candem orationis suavitatem redolere videantur. Addidi hac postrema editione JOANNIS STURMII, HIERONYMI OSORII aliorumque epistolas ad Rogerum Aschamum, aliosque Nobites Anglos missas. Eas omnes et prius editas, et nunc postremo adjunctas, eo tu animo, optime Lector complectere, ut soles: sic rem et tibi utilem, et mihi non ingratam feceris. Bene vale.
Pro captu lectoris habent sua fata libelli.
PRoditum est memoriae, studiosi adolescentes, Octavium Augustum, Imperatorem Romanum, et artibus excultum, et rerum gestarum gloria florentem, egregium illud et memorabile, Publii Virgili Maronis AEneidos Opus, ad Poetae perennem famam, ad literariae Reipublicae summum fructum, et ad Maroniani nominis perpetuam celebritatem, ab igne et flamma conservasse. Moriens enim, ut probe meministis, Publius Maro, testamento jussit, ut illud opus nondum ad finem perductum, igne consumeretur. Sed putavit prudentissimus Princeps, Poetae nomini consultius, et omni posteritati salubrius fore, si tot labores ab igne conservaret, quam ut legum severitati et supremae Maronis voluntati, ad summum literarum detrimentum, ad Poetae perpetuam oblivionem, indulgeret. Quamobrem, subductis utrinque rationibus, et operis utilitate commotus, et versuum cremandorum dispendio perterritus, in haec verba prorupisse dicitur:
In re fere simili, diversa tamen ratione, excubuerunt omnes cogitationes meae, omnes curae, omne studium. Rogerus
Aschamus, quem ego ornandum in praesentiarum suscepi, nullum hujusmodi opus in manibus habebat inchoatum. Reliquit haec scripta, sed multis chartulis dispersa, non in unum fasciculum congesta; hic et illic disseminata, non collecta, nec ordine disposita; non jussit haec concremari testamento, quae ego collegi meo studio. Non ab ignibus, sed a blattis et tineis reservavi; non ad meam laudem, cui nulla debetur; sed ad Aschami perennem gloriam, quam obnixe ejus nomini parare conor, in lucem et hominum oculos produxi. Haec inprimis ad meam utilitatem, et nonnullam fortasse delectationem, situ fere obducta, et crassis obscurata et circumfusa tenebris, collegi. non ad aliquam hinc aucupandam inanem gloriam, quam vanam et futilem judico: sed ad doctissimi viri perpetuam celebrandam memoriam, quam semper florentissimam esse cupio, divulgavi. Ego ne unquam quidem ullius existimationis tam sitiens, vel Aschami laudis tam invidens, vel meae tenuitatis tam insolens praedicator, vel summae Rogeri Aschami eruditionis tam parcus et restrictus aestimator fuerim, ut vel me in hominum voculas ad inanem quandam et fumosam quaerendam laudem committere vellem, vel ad Aschami famam, meo studio perpetuo concelebrandam, nomen meum ad gravissimos casus, extremosque ignominiae scopulos impingere nollem. Qui sie sentiunt, profecto de meo satis pudenti pudore, nimis impudenter sentiunt. et quibus rationibus commotus, caussisque adductus haec evulgaverim, non satis prudenter intelligunt. Videmus complurimos hoc factitasse. conspicimus multos talibus rationibus prolectatos, hujusmodi operam in amicorum scriptis colligendis, purgandis, et eventilandis posuisse. Quid impediet, quo minus ego idem, ad meam utilitatem, ad meorum fructum, ad nonnullorum explendam avidam expectationem, in Rogeri Aschami scriptis colligendis, et ex tenebris in lucem proferendis, quibus mea nunc opera, ad vestram, scio, exspectationem, et fructum, spero, nonnullum fruemini, quae alioqui periissent, feliciter pertentem? An aliquid de hiis, quae in Rogero Aschamo summa fuerunt detractum erit, si ego in quo omnia sunt vix mediocria, ad laudem nulla, ad eruditionem per exigua, hanc suscipiam provinciam, quam alii, qui melius praestare potuissent, nec attingere, propter horum scriptorum penuriam, nec adornare, propter laboriosam hujusmodi epistolarum conconquisitionem potuerunt? Atque, quemadmodum nunquam eram vel excellentis Rogeri Aschami laudis et ingenii tam ignams, quin vehementer exoptarem, ut alii hoc facerent,
Publii Virgilii Maronis praeclaro opere adeptus est Octavius, me impulit: sed voluntas mea ad lireras paratissima, studiosorumque adolescentulorum provehenda studia satis propensa, commovit. Res graves et pernecessariae attrahere me potuissent, utpote summus meus erga Rogerum Aschamum amor, egregia hominis laus, excellentis doctrinae admiratio, tacitae studiosorum de illius ingenio et eloquentia cogitationes: quae omnia ego non neglexerim, sed privatae meorum studiorum rationes et animi delectatio, quae mihi in ejus legendis chartulis obrepserit, ut hunc potissimum laborem susciperem, in primis adduxerunt. In hiis enim legendis, scribendi suavitate valde delectabar; in litteris perlectitandis, orationis alliciebar lenociniis; in sententiis diligentius appendendis, totus in ejus ingenii et doctrinae admirationem rapiebar. in verborum copia, ornatu et structura intuenda, mira perfundebar voluptate. Transcripsi statim omnia et vaviis locis dispersa, in unum fasciculum redegi. Ex quo consilio meo, operaque in hanc rem collocata, si ulla ad vestra studia utilitas exire atque emanare potuerit: tum satis me laudis paravisse, uberemque laboris mei fructum percepisse, arbitrabor. Nec hoc a me arroganter factum existimari velim, si de Aschamo meo illud carmen, valde fortassis amanter praedicem, ut ordine ultimum, sic mea sententia, dignitate primum, et huic meo proposito aptum, quod de suo Virgilio, Octavius valde laudabiliter usurpavit:
Sed de Aschamo meo longior mihi vobiscum instituendus est sermo, ingenui adolescentes. Et de Aschamo quidem, et Aschami laudibus et scriptis, multa dicenda videntur. Verum enim vero, ut ego rectius mihi dicendi de eo cursum
Aschamo dicere. primum de tota vita et obitu; deinde de ejus scriptionis, et dictionis laudibus pauca; postremo vos adhortabor, licet mea non indigeatis admonitione, ut haec ejus, et horum similia, diligenter perlegatis. Et quo citius vos hinc fructum aliquem capere possitis, ostendam quibus modis et viis ad hanc, quam ille cum aliis adeptus est, scriptionis elegantiam, et dictionis puritatem, facillime pervenire possitis. Et licet sus Minervam docuerit, malui tamen meam ineptitudinem prodere, et infantiam propalam patefacere, ut mei hinc saltem aliquid addiscant: quam officium in hac re meum imprudenter deserere, aut laborem, justa data occasione, negligenter subterfugere. Nihil fictum aut falsum ejus laudibus affigam, nihil vanum aut non necessarium introducam, nihil inutile licet vobis fortasse notum et cognitum, in medium proferam, ut vestros animos, satis ad studia propensos, ad haec et aliorum simillimorum imitanda scripta alliciam. Ea tantum de Aschamo dicam, quae vel olim a praeceptore meo Joanne Racstero, erudito, quidem et honesto viro, ejusdem Collegii, eo tempore alumno, saepissime audiverim; vel a Rogeri Aschami amicis et notis complurimis, praecipue a perdilecto amico meo Gulielmo Irlando, ejusdem Rogeri Aschami olim pupillo, aliisque praestantibus viris in summa dignitate constitutis, diligenti perquisitione didicerem; vel quae potissimum ex ejus scriptis et literis vel Anglice, vel Latine exaratis exhauserim et eruerim. Praebete quaeso mihi vestras attentissimas aures, dum haec a me proposita tenuiter pertractata fuerint.
Rogerus Aschamus, ut fertur, in agro
Hujus etiam pupilli fuerunt, praeter alios, quorum non occurrunt mihi nomina, Joannes Thomsonus, Edvardus Ravenus, et Gulielmus Irlandus: ita literis Graecis Latinisque instructi, ita moribus suaves, ita liberalium artium splendore conspicui, ut Rogeri Aschami discipulos facile possis agnoscere. Rogerus Aschamus jam juvenis, magnis ingenii ornamentis adjutus, maximis naturae praesidiis ornatus, summis diligentia et literarum benificiis praeditus, ad Graecam Linguam publice in scholis, Academiae nomine, totius Academiae suffragiis, cum satis luculento stipendio erat ascitus: priusqum munificentissimus Princeps Henricus Octavus, Lectionem suam Graecam in Cantabrigia instituisset. Ex quo tempore etiam Graecam linguam quotidie in Collegio Divi Joannis ubi socius fuit, longo tempore praelegebat. Hic inprimis novam Graecae Linguae pronunciationem, ab ornatissimis viris totius Academiae luminibus, Thoma Smitho, et Joanne Checo felicissime introductam, imitari, et amplecti nolebat: et ob eam caussam in initio, cum Poneto juvene ingenioso et diserto, Reginei Collegii socio velitabatur. sed in eam
Checi et Smithi auctoritatem, non audebat: quos suos ornatissimos amicos, doctissimos semper praeceptores agnovit. Cujus pronunciationis vestigia paulo post mente sua impressit, et ad extremum usque spiritum acerrime propugnavit: ut in quadam ad Hubertum epistola, virum Graecae Linguae cognitione instructissimum, Comiti Palatino Rheni secretis, tertio libro dilucide apparet. Honestas oblectationes, honesta exercitia, utpote quae erant docto homine digna, amabat plurimum. sed ea potissimum, quae et corporis prodessent sanitati, et animi robur et firmitatem augerent. Sagittando se multum exercuit, et quanta peritia exercuit, liber a se doctissime conscriptus, et Henrico Octavo ante profectionem in Galliam ad expugnandam Bononiam oblatus, Anno Domini, 1544. testificari potest. De quo libro Robertus Pemberus haec duo carmina lusit.
Nec defuerunt, qui ei hanc sagittandi oblectationem vitio vertebant. qui si cum Aschamo comparentur, aut prudentia, linguarum peritia, ingenio, rerum usu, scribendo, excogitando, honeste vivendo, pupillos diligenter instituendo, plane fri gescerent. Honesta exercitia honestam et studiosam decent vitam: nec in vita honeste agenda, sunt negligendae honestae oblectationes. Etenim honesta oblectatio molestiam a severioribus negotiis collectam fugat, et homines laboribus reparat et restaurat. Quam rem, ut tanquam licitam et legitimam, semperque omni hominum generi concessam comprobem; necesse est, ut paululum excurrat et ex suis limitibus expatietur oratio mea: dum ostenderit, Rogero Aschamo probe licuisse, ad animi relaxationem, honestis exerciis uti; et eum maxime, ad conservandam corporis sanitatem, debuisse talibus indulgere delectationibus. Licet ille ipse hanc rem, in initio prim libri De arte sagittaria doctissime tractaverit, unde defensio satis honesta, et responsum satis aptum peti possit: tamen quoniam tempus postulat, et occasio oblata didicendi materiam subministrat, non gravobor, pace quod fiat vestra, rem eandem, licet non eisdem viribus, communire, et exemplis rationibusque clarissime illustrare. Legimus Scipionem et Laelium, par verae amicitiae clarissimum, ut Valerii Maximi verbis utar, honestis oblectationibus sese dedisse. Qui rure feriantes puerilibus ludis animum relaxabant, et ad Cajetam, portum Campaniae, Lucrinumque lacum Campaniae,
Scipione, vero, Africano minore, et Caio Laelio sapiente, summa amicitia, teste Cicerone, conjunctis: omnium virtutum inter se societate, ut Valerius Maximus refert, copulatis, videtur fuisse honestissimum. Nesciunt hii homines nimis iniqui rerum aestimatores, Quinctum Scaevolam Crassi socerum, ac Caii Laelii generum, forensibus negotiis ministeriisque defatigatum, alea, et calculis, interdum pila, lusisse. Ignorant hii tetrici, et severi judices, Catonem minorem, aleae et potationibus indulsisse. Socratem more puerorum arundinem ascendisse. Amasim AEgypti regem compotationibus se dedisse jocoque, morionem et scurram egisse: postquam fori negotia curasset, et seriis occupationibus se defatigasset. Qui cum esset ab AEgyptiis eo nomine accusatus, quod rem regi non convenientem faceret, sapienter respondit; Arcus, si semper intenti sunt, ruptum iri; ita si homines assiduo labori, continuis studiis se dedant, nec ulla parte ad lusum uti velint, fore, ut pedetentim, aut mente capti fiant, aut membris. unde praeclare Ovidius:
Optime Plutarchus otium appellavit condimentum laboris. Moderatis enim et honestis exercitiis corpora exercent studiosi, ut ad studendum, laboresque in studiis perferendos alacriora et vegetiora reddant. Quemadmodum nimia intensio frangit arcum; ita perpetuo deditum esse literarum studiis, nec unquam animum honestis laxare oblectationibus; facit, ut animus humanus nequeat diu durare in seriis studiis et laboribus. Crassus apud Ciceronem 2. De Oratore, Catuli sententiam optime refellit. Dicit Gymnasia non animi, sed corporis gratia inventa et extructa fuisse. et affirmat otii fructum, non esse animi contentionem, sed relaxationem. In hac illustranda sententia, utitur inprimis exemplo Scipionis et Laelii, quo ego supra sum usus. qui fere rusticari et incredibiliter repuerascere solebant: cum rus ex urbe tanquam ex vinculis evolassent. Deinde aliud sumit argumentum a similitudine avium, quae huic confirmandae sententiae belle congruit. Quemadmodum, inquit, volucres videmus procreationis atque utilitatis suae caussa,
Galeno teste, maximum est malum ad corporis custodiam: at moderata corporis motio, ipso Galeno judice, maximum bonum. Ob hanc caussam Graeci in usu habuerunt certamina Gymnica, venationes, saltationes, nec non alia plurima: quibus quasi voluntariis exercitiis, ad veros et necessarios belli labores juventutem acuebant, ne otio torpesceret. Sic studiosi, ne studendo sine intermissione, ingenium obruerent, aut corporis vigorem labefactarent: habuerunt sua oblectamenta, musicam aut athleticam, aut alia hujusmodi, quibus animus studendo fatigatus, beilissime reficeretur. Quamobrem, si honesta exercitia molestiam fugent, et nos laboribus restaurent: si Scipio et Laelius gravissimi, et sapientissimi viri, conchas et umbelicos, puerorum more, collegerint: si Quinctus Scaevola pila luserit, Cato aleae indulserit, Socrates arundinem ascenderit, Amasis morionem egerit; si honestae exercitationes corpora ad sustinendos labores promptiora reddant; si Crassus apud Ciceronem hoc idem confirmet; si aves, cum nidos construxerint, levandi laboris caussa, labore vacuae libere volitent; si corpora continuis studiis enerventur, honestis exercitiis reficiantur; si moderatae corporis motines, corporis sanitatem conservent, quies vero corporis viribus noceat; si Graeci Gymnicis certaminibus, aliisque hujusmodi se exercuerint; si denique studiosi semper animos studiis defessos, aut musica recrearint, aut corpora arte athletica refocillarint; non video quid impediret, quo minus Rogerus Aschamus sua haberet honesta oblectamenta, arcu uteretur, aut Cantabrigiae esset: et
Edvardum Sextum, illustrissimam Dominam Elizabetham, honoratissimos fratres, Henricum et Carolum Suffolciae Duces, multosque alios, et viros et feminas. Et quod omnium praestantissimum, eique aptissimum fuit, frequens senatus Academiae, cum in Ioannis Checi locum, qui Anno Domini 1544. Julii X. ab Academia ad docendum illustrissimum Principem Edvardum, a nobilissimo patre Henrico Octavo erat avocatus, unanimi consensu Oratorem Academiae designavit. Quod munus novem fere annos, et praesens et absens retinuit. ac tanta diligentia, tanta dignitate, tanta admiratione, tanta denique scribendi dicendique commoderatione eo est perfunctus, ut a nemine melius, aut praeclarius adornari potuerit. Cujus suavitatem, ut testatur Christophersonus in quadam ad eum epistola, ita multi admirari so lebant, ut nihil plane fuerit, quod eos ad politioris literaturae studium magis incitaverit. Cujus in oratione gravitas ea fuit, ut animos audientium non ad prudentiam solam erudire, verum etiam ita promovere potuit, ut quo vellet, facile impelleret. Cujus Musae etiam in scribendo tam elegantes fuerunt, ut suavitas ne sermonis, qui tam concinne, artificiose, ornateque constructus fuit, an prudentia in sententiis, quae tam crebrae erant in oratione positae magis oblectaverit, plane nescirent. Potui hujus rei locupletissimos testes adferre: sed non est necessarium in re tam certa et perspicua testibus uti non necessariis. ut aetate et tempore, sic doctrina, ingenio, linguarum peritia, humanioribus literis
Episcopis innotuit. Quorum multorum gratiam aucupabatur, plurimorum benivolentiam conciliabat, nonnullorum benificam et liberalem naturam sentiebat. Inprimis autem Edvardo Laeo Archiepiscopo Eboracensi notissimus fuit. qui eum et amavit plurimum, et multis benificiis annuaque pensione liberalissime adornavit. Duci Suffolciensi lectissimae feminae, et ejus nobilissimis filiis Henricio et Carolo; nobilissimae feminae Annae, illustrissimi Comitis Pembrochiensis uxori, nobi lissimique Domini Marchionis Northamtonensis sorori; sanctissimo viro Domino Martino Bucero, defunctio jam Henrico Octavo Anno Domini 1546. circa finem Januarii, et patri succedente Edvardo filio ad religionem instaurandam nato, qui ex Germania amplissimis praemiis ab Edvardo Rege erat accersitus, ut Cantabrigiae sacram Theologiam regio stipendio profiteretur. Qui Bucero erat Rogero Aschamo carior? Quem majore amore complectebatur Rogerus Aschamus per Quem majore fide, observantia, studio venerabatur, colebat, observabat Aschamus? Hunc et aetate, prudentia, consilio patrem: et doctrina, moribus, vitae sanctitate, praeceptorem semper habuit diuque coluit. Postremo innotuit omnium adolescentularum Phoenici, generosissimae Dominae Elizabethae, Henrici Octavi filiae, Edvardi Regis sorori, quae ei, propter Gulielmum Grindallum ejus pupillum, qui eandem Dominam Elizabetham tum Joannis Checi opera docebat, plurimum favebat. A qua, post Gulielmi Grindalli obitum, cum jam Rogerus Aschamus octodecim fere annos in Academia felicissime studuisset, et inter illius memoriae viros floruisset: aetatis suae annum agens trigessimum secundum, a literario otio, ad literarium negotium; ab Academia, Cestoniam; ubi illa tunc temporis, ut fertur, commorabatur, accersitus fuit Anno Domini 1548. circa mensem Februarii, impetrata a magistro et sociis absentiae venia, ut eam doctrinae imaginem, quam in ea Gulielmus Grindallus inchoaverat, omnibus lineamentis, coloribus, formis, et perpoliret, et politissima arte perficeret. Hic pupillus in eam docendo priorem locum occupavit: non sine omni fortasse tutoris consilio, sequutus est pupillum tutor omni eruditionis laude cumulatissimus: qui et illam perfecit doctrinae effigiem, quam ille alter et primus Apelles tantum inchoaverat, nondum ad finem, immatura
Apellem alius pictor exsurgeret, qui in ejus suffectus locum, et posset optime, et pertentaret felicissime admirabilem illam oris pulchritudinem, reliquarum corporis partium accessione illustrare: et splendidioribus coloribus nobiliorique atificio, reliqua lineamenta exprimere et perficere. Superavit hic Apellem Apelles, hoc nullus unquam pictor efficere potuit. Neque hii fuerunt imaginum, sed mentium pictores; non coloribus, sed eruditione et artibus: non penicillo, sed ingenio, hanc duxerunt imaginem mentis illustrissimae Dominae Elizabethae. Illam ille tanta diligentia, tanta experientia et studio duos annos docuit, et illa illum tanta constantia, labore, amore, voluptate audivit: ut ille ne majore quidem cum jucunditate et voluptate praelegerit, an illa lubentiore animo didicerit, non possum quidem facile statuere. Unum hoc dicam, ab eo libentissime nos omnes discere, quem magni facimus. Et magnum certe ad nostros in literis progressus momentum adfert, si magnifice de praeceptore sentiamus. Illa Graecas literas avido quodam desiderio degustabat: Latinas indefesso studio arripiebat. In quibus quantum profecerit, aliorum sit judicium, qui et eam Latine Graeceque loquentem audiverunt, et ad stuporem usque admirati sunt. Perlegebat cum illa Domina Elizabetha integrum fere Ciceronem, magnam partem Titi Livii, selectiores orationes Isocrates, Sophoclis Tragoedias, Craecum Testamentum, locos communes Philippi Melanothonis, cum aliis hujusmodi insignioris notae auctoribus. Quo amore, toto hoc tempore, et qua benivolentia unica hac feminarumPhoenix Rogerum Aschamum praeceptorem prosequuta est, et qua observantia, studio, officio ille eam coluit, malui ego in tacita tantae Principis opinione relinquere, quam inepte et frigide aliis commemorare. Haec omnia aperre ostendebat ille invirus ab illa non satis consideratus, ut ille postea fassus est, discessus: quum, Domina sua Elizabetha invitissima, Cantabrigiam ad recolenda et celebranda vetera studia reverteretur. Nec aliquid unquam magis eum dolore afflixit, quam quod, illa invita, ab illa discederet, a qua maximum sui laboris fructum expectaret: ut postea felicissime contigit, cum Domina Elizabetha ad rerum gubernacula evecta fuit. Cum Aulica turba sic liberatus, et veteris otii literarii suavitati restitutus, Cantabrigiam rediisset: ubi antiquum in Collegio Divi Joannis locum possidebat, Graecas literas docebat, Oratoris munere perfungebatur, fatisque honestam conditionem Regis Edvardi benificentia obtinebat. nolo dicere, quanta hic voluptate perfundebatur, cum ad vetera recurrenda ingenii
Eboracensi visit: ubi cum parvo temporis spatio commoratus fuisset, erat inde statim praeclarissimi Equitis Joannis Checi literis ad Aulam accitus, ut cum ornatissimo viro Domino Richard Morysino, ad Carolum Quintum Regio legato, in Germaniam proficisceretur. Quo nihil potuit ei gratius accidere. nam magno quodam tenebatur desiderio, exteras nationes peragrandi, aliorum populorum mores cognoscendi, urbes invisendi, Academias inspiciendi, regionum ritus, monumenta, instituta perlustrandi. Nec possum hoc loco praetermittere, quod ille jucunda subinde recordatione recoluit, quomodo in via, ut, iter ab agro Eboracensi ad Aulam faciens deflexerit Lecestriam, ut illustrissimam adolescentulam Joannem Graiam nobilissimam Marchionis Dorsetensis filiam viseret, cui antea in Aula valde fuit familiaris. ubi, cum in ejus cubiculum esset admissus, invenit illam solam, legentem Graece Phaedonem Platonis. Sed ea, quae cum illa habuit, colloquia non est opus hic repetere, quoniam ille ipse pulcherrime in suo Praeceptore Anglice conscripto, ea partim expresserit. Cum ad Aulam pervenisset, et de suo itinere cum Domino Joanne Checo egisset: infra paucos dies, cum ornatissimo viro Domino Richardo Morysino Regiae Majestatis legato, in Germaniam, quam antea invisere animus gliscebat, iter instituit, et Thamesin XX. Septembris 1550. conscendit. In quo itinere, vir summae eruditionis, loca omnia diligenter perquisivit, hominum mores accurate didicit: Templa, Monumenta, Portus, Monasteria, Bibliothecas, Fora, Muros, Castella prudenter animadvertit. doctorum virorum notitiam sibi peperit, amorem conciliavit, multorum amicitiam sibi aretissimis vinculis copulavit: et ita continuis, laboribus omnia cognitu necessaria, indefessaque induitria civitatum situs, et oppidorum structuras studiose notavit, ut pulcherrimarum rerum experientiam, magno studio collectam, domum reportaret. Et is, qui in Anglia nuper complurimis valde carus et probatus exstiterat: nunc in Germania multis carissimus, in Italia pluribus salutaritate conjunctissimus vixit. Taceo Joannem
Sturmium, quem antea literis ex Anglia salutaverat, quem diu amavit, nunquam vidit, licet semel viserit Argentinam, et suum Sturmium domi non invenerit. Quam carus alter altert fuit, liber primus Epistolarum ad Joannen Sturmium conscriprus indicat. Et ipse Joannes Sturmius in multis ad eum et ad alios literis, hoc testatur. Non erit supervacaneum hic verba adfigere, quae in quadam ad Dominum Pagettum Epistola, idem Joannes Sturmius scripserit. Ego Aschamum, inquit, amo, quia me ab eo amari sentio ex suis ad me studiosissime scriptis literis, que mihi semper fuerunt gratissimae. Deinde ob similitudinem studiorum, ut non solum idem apud auctores intelligere, verum idem velle videamur. Tum propter doctrinam, qua nisi magna esset, non posset ita ad me scribere, ut scribit. Et in alia Epistola ad eundem. Incredibile est quam ego diligam et amem Aschamum, motus ejus literis, prudentia, docirina: quorum utrumque ex literis intelligo, quae mihi semper exstiterunt suavissimae. Haec Sturmius. Augustae Vindelicorum in multorum doctorum mutuam amicitiam incidit: sed cum Hieronymo Wolfio praecipue magna necessitudine et familiaritate vixit. Ita carus fuit multis Germaniae principibus et civitatibus, ut Joannes Sturmius optime in quadam, ad Dominum Pagettum Epistola, est testificatus. Propter Prudentiam, Humanitatem, Elegantiam, Doctrinam, Suavitatem, quas Virtutes ex se habuit. Deinde propter amicorum commendationes, quas ejus virtus merita est, ita, inquam, gratus et carus fuit; vt dignus videretur, qui in perpetuis esset legationibus; sed ita doctus, ita studiosus, ita idoneus ad literarum studia, ut Joannes Sturmius optaret eum perpetuo esse in scholis doctorum hominum. Dominus Richardus Morisinus legatus Regius eum ad omnia sua consilia, ad omnes deliberationes, quas de maximis gravissimisque rebus in Germania habuit, propter prudentiam et rerum usum semper adhibebat. Et tantum etiam ejus fidei, ingenio, et prudentiae fingulari tribuebat, ut omnes curas et cogitationes suas ei libentissime impertiret. Quem adeo studiosum, honestum, industrium, officiosum, literatum comperit, ut ejus consortio valde delectaretur. Et quamvis natura inflammarus, magna tenebatur res foris in Germania gestas videndi cupiditate: tamen magna constantia et voluptate, officio suo erga Dominum legatum domi perfungi cupiebat. Proponam vobis magnam hominis industriam, quam in variis literis Anglice scriptis, ex Germania in Angliam perspicio. Dicetis Rogerum Aschamum in Germania non fuisse otiosum, nec, communi peregre proficiscentium in alias regiones more, tempus incassum contrivisse: qui saepissime nequiores, ac quandoque etiam stultiores sane redeunt, quam
Tragadias Sophoclis, Aliquot Euripidis: viginti tres Orationes Demosthenis, ab ejus adventu in Germaniam Octobris XII. 1550. usque ad XII. Augusti 1551. Singulis diebus legebat bis, et hoc faciebat quatuor uniuscujusque septimanae diebus. tempore ante meridiano, tres aut quatuor paginas Herodoti interpretabatur: pomeridiano tempore, ducentos et duodecem, aut ducentos et tredecim versus Sophoclis aut Euripidis explicabat. Reliquis tribus hebdomadae diebus transcribebat literas, quae erant a Domino legato in Angliam missae. Non miramini hominis diligentiam, industriam, studium, qui sic continuis premebatur occupationibus, et tamen omnia elegantia, suavitate summa praestabat? Quod tempus jam quieti, otio, amicorum confabulationibus, scribendis in Angliam ad amicos literis relictum? Nocturno tempore hoc factitabat: nocturno tempore, diario suo res auditas, factas, aut visas mandabat. Si aliqua vacui temporis portiuncula a reliquis negotiis et studiis concedebatur, id tempus libentissime singula oppida, ubi cum Domino legato commorabatur, videndo, doctos adeundo, mores et instituta urbium discendo, nova audiendo, totum consumebat. Ad manus ejus varia nova pervenerunt, Turcica, Asiatica, Africana, Papistica, Germanica, Gaesariana; quae quidem omnia diligentissime notabat: nihilominus tamen illae literae, quas a Joanne Sturmio reciperet, plenissimas eruditione, elegantia, eloquentia, humanitate, multo majore voluptate illum perfuderunt. In omnibus literis e Germania missis ad amicos Cantabrigienses, Joannenses, ut ille vocabat, semper precibus valde contendebat; ut in ejus absentia, Collegii Divi Joannis alumni in literis Graecis et virtutibus, indies proficerent: ut bonos mores et pietatem cum doctrina imbiberent; ut Oratoris munus, cujus ille absens fructum percipiebat, diligenter suppleretur. Vix crederetis, quo studio et contentione hoc postulabat, in variis litteris Anglice scriptis, quas ipse humanissime amplector, et custodio diligentissime. Quidem etiam ad me contenderunt, ut has ederem, cum ob suavitatem linguae in qua sunt scriptae, tum ob sententiarum splendorem, quo sunt perpolitae. Sed quid haec? Cum Oenoponti et Halae in Italiae finibus commoraretur, generale Concilium Tridenti habitum Maii primo, visendi tenebatur desiderio: ut illic illius generalis Concilii et Synodi statum, ordinem, et tractationem aperte disceret, et studiose annotaret. sed nec facultas, nec facultates ei ad hanc rem suppeterent. Dici vix potest, qua sedulitate, omnia in illis regionibus oppida perlustrare, quo etiam
Cantabrigiae actae, nullam vitam etiam si splendida appareret, nec in republica Anglicana cum dignitate, nec in peregrinis nationibus, cum multarum rerum experientia et voluptate, comparandam esse judieavit. Dulces illic fortas et putabat esse studiorum comites, dulcia colloquia, tutas et sine periculo suaves obambulationes, dulcissimas Musas, fidelissimos amicos, intimos omnium consiliorum socios, quos idem amor, idem erga literas ardor, eadem studia arctissimis et quasi adamantinis amicitiae vinculis copulabant. Est enim ea verissima amicitia, quam virtus conglutinat, non voluptas, aut utilitas conjungit: quae ubi semel hominum animis recepta fuerit, ibique radices egerit, et coaluerit; nunquam extinguitur, etiamsi amici locorum intervallis sejungantur. per literas, vel per nuncios, aut alio modo amicitias studiose retinent, et firmissime conservant. Optime Cicero, ut semper solet, mihi dixisse videtur. Omnium societatum, nulla prastantior est, nulla firmior, quam cum viri boni moribus similes, sunt familiaritate conjuncti: nihil enim amabilius nec copulatius, quam morum similitudo bonorum. Praeferebat hanc vitam Rogerus Aschamus omni splendori, omni dignitati, omnibusque in Republica splendidis muneribus. Et quam aliam ob caussam praeferebat, nisi ut quiete se Musis totum dederet, animum continuo literis excoleret. Graecam linguam qua mire capiebatur, Cantabrigiae doceret, et Demosthenis, quem ille studiose semper, studiosissime vero cum in Germania esset, volvebat: succum, vim, suavitatem, phrasim, veneres, omnibus Graecae linguae studiosis enuclearet, et exprimeret? Solebat dicere eos homines, et res humanas nescire, et jucunde actae vitae delectum penitus ignorare, qui non sequebantur unam ex illis rationibus, quas M. T. Cicero in prima primi de Oratore sententia commendavit, nunquam assequutus est, hoc est. Perbeatos illos esse, qui eum vitae cursum tenere potuerunt, ut vel in negotio, sine periculo, vel in otio cum dignitate esse possent. Cum jam in multis Germaniae civitatibus, et aliquibus etiam Italiae urbibus, cum magna et videndi voluptate, et desiderii explendi cupiditate, maximoque experientiae fructu ab Anno Domini 1550. Septembris XX. usque ad annum 1553. commoratus fuisset: Julii VI. Nobilissimus Princeps Edvardus Sextus, immatura morte, ad hujus regni maximum detrimentum, ad piorum omnium
Roger, Aschami magnam calamitatem diem obiit. Quo pessimo fato exanimatus Rogerus Aschamus, quo dolore pene confectus, et curis, inopia, sollicitudineque valde implicitus, quod rex cecidusset, quod fortunulae suae periissent, quod amici omnes, evecta jam ad rerum gubernacula regina Maria, a pristina dignitate dejecti essent: reditum festinavit, et circa finem Mensis Septembris, a Germania in Angliam iter apparavit. Magno gaudio perfusus Germaniam adiit; summo moerore confectissimus domum est reversus. Erat jam omnibus exutus praesidiis, annuo stipendio spoliatus, amicis destitutus omnibus. Verum testante Seneca.
Et praeclare scribente Ovidio:
Ac erudite docente Juvenale.
Aspicite quaeso, varium fortunae eventum. Nam Rex clarissimae memoriae Henricus Octavus, pro libro de re Sagittaria, quem ei dedicaverat, annua pensione, opera ornatissimi viri Domini Pagetti locupletavit: sed cum Henricus diem obiret, Aschamus pensione privatus est. Nobilissimus Princeps Edvardus Sextus insigni bonitate, ejusdem Domini Pagetti erga Aschamum amore, illud stipendium a patre concessum, patrisque sublatum morte renovavit, liberalitate auxit, auctoritate confirmavit, et magno Angliae sigillo, sed cum hac acerba clausula, durante voluntate, communivit. mortuo rege Edvardo, nullum ei relictum stipendium; nulla ad studia in Cantabrigia sustentanda, praemia, nec praedia. Quarum rerum cogitatio una cum acerbissima Regis Edvardi munificentissimi principis morte, in anxiferas curas eum conjecit. Sed ecce in durissimis hisce temporibus magna ei jam domum reverso Dei bonitas illuxit. Nam cum omnia amisisset, nec aliquid aut expectare aut sperare posset, omnibus carissimis amicis a summa dignitate jam depressis: erat subito ab Academia, adquam post reditum ex Germania se contulit, ad regium consilium, benificio Wintoniensis et Domini Pagetti, qui ei valde favebant, accerfitus: et sancto coram regio Consilio, adhibito juramento, Secretarius pro lingua
Latina designatus. Quod quidem munus antea ei, regnante Edvardo, rogatu optimi et ornatissimi viri Domini Gulielmi Cecilii, regi Edvardo, a secretis, concessum erat, cum absens in Germania peregrinaretur. Hoc omnium in vita splendidissimum. quod, cum in summa rerum desperatione esset, regii consiliarii eum, ex omni doctissimorum hominum copia, delegerint: cujus, in conscribendis Latinis epistolis, opera et ingenio Regia Majestas uteretur. Quod officium apud Angliae Principes longe honestissimum semper fuerit. Literae, ut vocant, patentes, pro Toxophilo ab Edvardo rege concessae, nunc amissae et irritae, rursus Wintoniensis opera, et Domini Pagitti studio, redintegrantur: et annuum stipendium decem librarum, aliarum decem accessione augetur. Hoc munus tanta diligentia, studio, scribendi facultate, pingendique elegantia exercuit, tanta etiam fide et constantia praestitit: duabusque Reginis, Mariae in primis, et deinde carissimae, amplissimaeque Elizabethae, sic satisfecit: ut nemo, omnium judicio, in nostra memoria, aut majore eloquentia, aut ornatiore stylo, aut puriore dictione, hoc munus obire potuerit. Mirum est recensere, qua industria, quo indefesso labore, qua scribendi assiduitate omnia conficiebat, quo ingenio literas excogitabat, quo artificio perpoliebat. In initio regni Philippi et Mariae, in tribus solum diebus, quadraginta septem diversas epistolas, ad diversos principes, quorum infimi erant Cardinales, et exeogitabat ornate, et depingebat politissime. Si cui hoc mirum videatur, aut si quis me fingere putet, obsignatis ejusdem Aschami tabellis cum eo possum agere: qui hoc idem, in literis ad Edvardum Ravenum, Divi Joannis Collegii socium, Anglice scriptis, cum summa asseveratione affirmavit. In hac jam dignitate constitutus, hoc honorato loco adornatus, ex priore miseria ad hunc honoris gradum evectus: et locum in Collegio Divi Joannis, ubi adhuc in toto peregrinationis tempore, socius fuit, et oratoris etiam munus in Academia, fere ad festum Nativitatis Joannis Baptista MDLIV. Regiae Maj statis, et Wintoniensis opera retinebat. Junii primo MDLIV. duxit uxorem Margaretam Howam, honestam et castam adolescentulam: generosa familia natam, parentum consilio in matrimonium ei traditam. De cujus nuptiis, cum Joannes Sturmius audivisset, in qua Epistola, ad eum vicessimo quarto Junii MDLIV. missa, sic scribit. Sed quid ego? sponsus ne factus, id nos celare vis? ut ne tibi aliquod Epithalamium mittamus Germanicum? Audio sponsam tuam Domini Walopi, Ginensis olim cum ego Caleti essem praefecti, uxorem habere materteram. Deus bone quam pulchram
et venustam mulierem, quam honestam matronam. Si sic, hoc est, si uxorem habere illam vis, aut si qua est alia tibi desponsata, quaeso me fac certiorem; et scribe mihi quo sint die futurae, ut si ipse non adesse queam, mittam Thalassium, qui pro me tuos amores ornet, etc. Haec Joannes Sturmius. Sua virtute et diligentia multos et magnos sibi paravit nmicos. Wintoniensis qui eo tempore plurimum auctoritate valuit, multis eum affecit benificiis, magno amore complexus est. Cujus ingenio et scribendi facultati, cujus etiam fidei et honestati tantum tribuit, ut praeclare semper de Aschamo sentiret. Quem, licet religione prorsus a se discrepantem intelligeret, tamen ob ejus egregiam in literis conscribendis facultatem, prudentiam, taciturnitatem, noluit aut loco dimovere, aut obtrectatorum malitiosis calumniis fidem ullo modo habere. Vix enim credibile est, quantis et quam gravibus accusationibus, Ascharmus ob religionem, quam semper ille confidenter profitebatur, coram Wintoniensi ab eo, qui de Anglico campo nomen habet, onerabatur. Quibus, homo scelestissimorum errorum artifex, et vanarum superstitionum faecibus corruptissimus nitebatur, Wintoniensis voluntatem ab Aschamo abalienare. Sed ad hujus accusationes Wintoniensis, semper obduruit, et hominem illum, nimis invidiosum, saepius redarguit. plus Aschami excellentibus donis tribuens, quam alterius qui Aschamum haereseos accusabat, crebris reprehensionibus unquam acquiescens. Hunc Aschamus ob auctoritatem reverebatur, ob humanitatem, quam ille plus aliis sensit, diligebat, ob prudentiam suspiciebat. Scripsit ad eum multas epistolas, in quibus Wintoniensis eximiam in se benignitatem praedieavit. Ecce enim hominis gratitudinem, qui noluit vel in hominem superstitiosissimum ingrarus haberi, qui potius maluit hunc suum patronuni contrario erga puram religionem animo affectum, ob humanitatem in eum et prudentiam laudare: quam ingratissime, ad summum suum dedecus benificia accepra silentio praeterire, et turpissima oblivione penitus involvere. Nec Aschamus assentatiunculis ullis Wintoniensis gratiam aucupari tentabat: sed Wintoniensis sua sponte Rogerum Aschamum multis benificiiis, etiam in durissimis illis Aschami temporibus, sibi devinctissimum reddidit. Quid ? Hominem de se optime meritum convitiis convelleret? Episcopum ad summum honoris gradum eo tempore evectum, benignissimum Macenatem suum, maledictis conscinderet? Summum Angliae Cancellarium, qui eum fortunulis amicisque privatum, stipendioque spoliatum, in honorato loco collocarat, stipendium auxerat, in gratiam
Rogerus Aschamus invitissime ab Academia, ubi cupiebat caput abscondere, et in Musaei angulis latitare, ad inserviendum principi accersitus, non tantum tempori quam Principi parere, et Reipublicae inservire cogebatur.
Etenim certum est, eum potius coactum temporibus paruisse, quam hominum moribus et superstitioni lubens ullo modo acquievisse. Non destitit tamen in illius temporis mores invehi, hominum illius aetatis superstitionem irridere, caecitatem reprehendere: idcirco dicemus eum resigione inconstantem, quod principi paruerit? Vitio hoc ei vertemus, quod homines de se optime meritos, a quibus, propter animi virtutes et ingenii dotes, unice amabatur, celebrarit? Appellabimus eum opinione vacillantem, qui tempori, Reipublicae, et principi eo tempore invitus servierit? Sed quid tam multa? Ut Aschamum profecto omni inconstantiae et vanitatis vel minima suspicione liberem: qui ab istiusmodi nugis, et vana illius temporis superstitione immunis semper fuit. Aschamus semper religione idem, honestate idem, fide erga amicos idem, pietate idem, constantia, industria, sedulitate erga duas Reginas idem. Praeterea Cardinali Polo valde fuit familiaris, qui Aschamo contra communem superborum Cardinalium solitam elationem, et arrogantiam, conjunctissime et familiarissime est usus. Hic plus Aschamicae dictionis puritati, quam sui ipsius eminenti scribendi facultati, qui Latinissime quidem ornatissimeque scripsit, plus tribuisse fertur. Est apud me Cardinalis Poli oratio Anglice ad concilium Parlamentarium, cum a Pontifice Romano, huc legatus fuit missus, habita, elegantissime ab eodem Rogero Aschama ejusdem Poli rogatu et precibus Latinitate donata, et ad Pontificem, ut aiunt, Romanum postea, si diis placet, a Cardinale Polo missa. qua, quantum ad dicendi suavitatem, verborumqme ornatum attinet, nihil est pictius, nihil ornatius, nihil Latinius. Et cui non fuit familiaris eo tempore Aschamus? Quis non honorifice de Aschamo sensit? Apud Reginam Mariam magno favore floruit, cujus liberalitatem saepissime expertus est. Qua, post quinque annorum, quinque mensium, et undecim dierum imperium,
Novembris 1558. et nobilssima Elizabetha, munificentissima Domina ad summum Anglorum solarium, ad immensum Rogeri Aschami gaudium, in Regime Mariae vices eodem die suffecta, eundem locum, idem munus retinet, et felicissime obit, quod ante, regnante Maria occuparat. Apud Mariam, ut supra dixi, Rogerus Aschamus magna fide, magno etiam favore viguit; sed apud hanc suam amplissimam Domiham, munisicentissimam principem, doctissimam discipulam, praecipue sic favore et gratia valuit, ut nunquam fere ab ejus latere discederet. quoridie praesens cum ea fuit, assidue aliquid aut Graece aut Latine ei praelegebat: cum ea saepissime colloquebatur, talis, aut tesseris, aut aliquo hujusmodi lusu cum ea tempus dissipabat. Ejus consortio et sermone faceto, ac in nulla re rudi, valde delectabatur serenissima nostra Regina Elizabetha. Semper ad eam admittebatur Aschaimus, nunquam interclusus aditus, a nullo unquam prohibitus. Hoc favore principis, hac gratia, et praesentia suae serenissimae Dominae Elizabethae, facillime, et ad majorem dignitatem evehi, et facultates multo auctiores reddere potuerit: si aut anibitione, a qua semper animus alienissimus fuit, praeceps, aut divitiarum cupiditate dignitatisve splendore accensus fuisset. Sed ab omni ambitione sic alienus, ab omni aspirandi amore sic remotus, ab omni petendi desiderio sic abhorrens fuit, quod hac aetate, hiis hominum moribus, magis admirandum quam imitandum est: ut nihil unquam ab illustrissima liberalissimaque Regina Elizabetha petiverit. Natura a petendo adeo aversus, ut nulla unquam opportunitas ad petendum audacem reddiderit, nec ulla necessitas ad aliquid rogandum impellere potuerit. Eum nec natura impudentem, nec pecunia molestum, nec rerum inopia petacem unquam effecit. Quae haec hominis industria? quae honoris et dignitatis contemptio? quae divitiarum et opum neglectio? Minore dolore assiciebatur, cum ipse indigeret, quam gaudio perfundebatur, cumsuam aliis conditionem deploraret. Majore tenebatur desiderio, voluntate, fide, constantia, industria, officioque, servitio suae Principi satisfacere, quam audacibus et molestis rogatibus eidem molestiam exhibere. Hoc vulgo praedicare, et amicis saepe commemorare solebat, se nunquam in tot pulcherrimis diebus in suae principis praesentia consumptis, os ad aliquid rogandum aperuisse, quo se et suos ditaret, et locupletiores redderet: ita ut nobilissimum virum Marchionem Wintoniensem, summum eo tempore Angliae Thesaurarium, amicum Aschami perdilectum, saepissime eum objurgasse fertur, quod
Aschame, inquit, te oportet munus tuum minus officiose obire, et plura audacius a Regina petere. Multi praeterea solebant ei nimis pudentem pudorem suum in non petendo objicere. Quid non petis Aschame? inquiunt. Quid non Regiam Majestatem rogatibus sollicitas? Si careas, peccatum est in te, qui petere recusas: non in tua liberalissima Domina quae largiri tibi complurima cupit. Malui, respondit ille, mea diligentia et officio bene de mea principe mereri, quam praeclaris muneribus immerito adornari. Nihilominus tamen Regia Majestas multis eum et magnis benificiis e sua munifica bonitate collocupletavit. Sed ab illa semper prius dabantur, quam ab illo petebantur. Tanta erat hujus hominis ab omni largitione et muneribus accipiendis abstinentia, ut cum pro eo honorato loco, quo fungebatur, pro ea gratia et favore, quo apud suam principem florebat, multa et praeclara munera, et ut Homerus vocat Edvardo ab Archiepiscopo Cantuariensi licentia ei a piscium esu concessa fuit. et imperium tenente R. Maria, aliis uti rationibus
Martialis:
Et sic eruditione excellens, sic vitae integritate praestans, sic purioris religionis studio spectatus, complurimisque percarus, magno studio colebat Deum, omnium bonorum largitorem, omnium virturum fontem uberrimum. Sermones pii et honesti erant, qui Dei gloriam maxime illustrabant, et privatim domi se divino cultui quotidie dedebat: peccata sua assidue agnoscebat, misericordiam divinam vehementer implorabat, veniam submisse deprecabatur. Colloquia foris cum amicis de Deo, de humana miseria, iniquitate, malevolentia, invidia: de maximis Dei benificiis in humanum genus collatis, de mirabili Dei bonitate in creando, redimendo, reparando, vocando, sanctificando, eligendo nos miserrimos homines, semper instituebantur. Homines fide dignissimi, qui eo familiariter usi sunt, ferunt illum fuisse, et domi apud suos maxime pium, in colloquiis modestissimum, erga principem fidelissimum, amicorum amantissimum, literarum avidisiimum, in ambulationibus aut itineribus assidue Dei erga homines benificia commemorantem. Et haec de ejus sanctissima et integerrima vita a me dicta sufficiant. Reliquum est, ut de ejus ex vita discessu pauca dicam. Ut vita pia, honesta, integra, a vitiis abhorrens, virtutibus et studiis dedita, praeclaris actionibus relucens, nemini nocens, nulli inimica exstitit. Sic ejus obitus Christianus et vere pius, vitae per omnia similis fuit. Nec vitam honestissime et piissime actam potest sequi mala mors. Qui pie vivunt, pie etiam moriuntur. Erat, ut supra dixi, multis febribus afflictatus, quae et vires per se imbecilles multos annos comminuerant, et mirifice afflixerant: proximis autem superioribus ante mortem armis hectica febre laborabat, ex qua licet aliquantulum convaluisset, quasdam tamen faeces reliquit, quae prae nimio quodam studio in versibus ad Regiam Majestatem, pro insequentis novi anni auspicio condendis excitatae, et incensae, ingravescere coeperunt. Cum enim in illis contexendis versibus, ingenii vires valde occupasset, et ex nimio scribendarum literarum studio noctes multas insomnes produxisset,
Decembris Anno Domini 1568. Huic aegrotanti saepe adfuit vir, ornatissimus Theologus, Alexander Nowellus, Paulinae Ecclesiae dignissimus Decanus. qui eum consolabatur, qui pie et sancte saluberrimis verbis, hujus vitae taedia, hujus mundi miserias ante oculos posuit, et divinissimis sonis animam pavit: Ita ut post illius sanctissimi viri ab eo discessum, Rogerus Aschamus cum quadam exultatione praedicabat, Alexandrum Nowellum, pium hominem, integerrimae vitae virum, animam suam nunquam perituris cibis pavisse. Coepit morbus magis ac magis eum affligere, nullo tempore quiescere aut dormire permisit. Famulorum manibus nonnunquam sursum deorsum ferebatur, et cunabulis, ad provocandum somnum praeparatis, infantium more volvebatur. Sed haec somnum oculis inducere non potuerunt. Felici memoria multa repetebat eidem colendissimo Decano, aliisque adstantibus amicis divinitus de Deo, et ejus misericordia, amore, benificiis in humanum genus collocatis. Et quis tum sanctius, quis divinius, quis Christianius loqui aut cogitare potuerit? Valde illud mihi laudabile videtur, quod de eo idem vir sanctissimus Alexander Nowellus commemorat: se nunquam vidisse aut audivisse ullum hominem aut honestius vixisse, aut exspirasse Christianius. Cujus verbis et fidei ego tantum tribuo, ut putem illum nec posse, propter pietatem, fingere, nec velle, propter prudentiam et integritatem, nisi verissima pro certo affirmare. Fuit enim Rogeri Aschami, vitae morumque testis locupletissimus, summa familiaritate ei conjunctissimus, mortis epam oculatissimus testis. Postea uxori commendabat sua omnia, maxime vero suavissimos liberos. rogabat ut pro suo arbitrio omnia dirigeret, ut materno animo eorum educationi consuleret, ut virtute, pietate, literis, bonis moribus instituendos curaret. Adfuit etiam huic jamjam morituro, vir honestate et eruditione praestans Dominus Gravettus, Sancti Sepulchri Vicarius, qui eam ob caussam venit, ut eundem Rogerum graviter aegrotantem viseret, consolaretur, officioque ei debito fungeretur; Non veni, inquit, ut te doceam Domine Aschame, novi enim te esse undique colendissimi viri Alexandri Nowelli verbis, et tui ipsius eruditione instructissimum: sed ut te consoler, et officium meum praestem. Respondit Aschamus, magno ego crucior dolore, gravi opprimor morbo, haec mea est confessio, haec fides, haec precatio hoc totum est quod volo: Cupio dissolvi, et esse cum Christo Quam divinam et coelestem Divi Pauli sententiam, multoties
Alexandro Nowello repetiverat. Cum hanc sententiam tanquam Cygneam cantionem, et novissima verba protulisset, siluit: et hora a meridie fere decima, animam suam, quae antea cum Deo esse toties concupivit, Deo, maximis adstantium ploratibus et gemitibus, reddidit. Cum hujus mortis verus rumor Aulae penetralia penetrasset, et ad serenissimae Reginae aures pervenisset: dici vix potest, quo illa subito percellebatur dolore, cum de suo mortuo Aschamo intelligeret. Ferunt Divam Elizabetham dxisse: se malle decem librarum millia in mare projecisse, quam suum Aschamum amisisse.
Doluit ejus morte Princeps, doluit populus, doluit tota Aula. Quanto vero dolore haec Rogeri Aschami, mors Argentinam afflixerit, et in ea praecipue Joannem Sturmium et reliquos doctissimos Viros Rogero Aschamo familiaritate conjunctissimos, praestat in eorum animis relinquere, qui et summum dolorem senserint, et hujus obitum gravissime tulerint, quam fama et auditione frigide et exiliter commemorare. Obiit Decembris tricesimo, anno 1568. aetatis suae annum agens quinquagesimum tertium. Sepultus est sine ulla funeris pompa, Januarii quarto, in aede Sancto Sepulchro sacra, extra carcerem, quae Nova Porta a Londinensibus appellatur. Habita est eo die, in eo templo, a colendissimo viro Alexandro Nowello doctissima et piissima concio, in maxima hominum frequentia. In qua homo disertissimus, suavissima, ut semper solet lingua, eloquentissimi hominis, et perdilecti amici dolendum funus sic adornavit: ut neque honestissimi cujusquam vita, uberioribus laudibus condecorari, nec acerbissima alicujus mors dolentius et amarius deplorari potuisse existimaretur. Deus faxit, ut nos qui superstites sumus, integerrimae ejus vitec, et Christianissimae mortis vestigiis insistentes, similiter vivamus, similiter etiam, cum nostra nos fata tulerint, moriamur.
A vita et obitu, ad scriptionis laudes, et dictionis puritatem meum nunc convertam sermonem. Tantum ego tribuo semperque tribui Rogeri Aschami judicio, et ejus scriptionis suavitati, quantum ei tribuendum est, qui in linguarum artiumque cognitione, in philosophiae praeceptis, dicendi scribendique facultate, sacrarum literarum mysteriis, non tam discendo, quam agendo exercitandoque magna cum laude est versatus. Neque enim erudita solum sunt ejus scripta et suavia, sed pia etiam et Christiana: unde apparet, eum et spectasse verum studiorum finem, et assecutum eum esse: ut cum eruditione singulari, et dicendi scribendiquie
Angliae grarulor. cui tantum honorem, apud exteros, propter eruditionem, comportavit, tantumque apud suos utilitatis, propter prudentiam, rerum usum, et principis instirutionem attulit, quantum adferre et vir optimus, subjectus fidelissimus, et homO doctissimus potuerit. Quicquid scripsit, polite scripsit, et legentes omnes summa persudit jucunditate. Dici vix potest, quantopere viri summa eruditione praestantes, magna eloquentia ornatissimi, laudarint in Aschami scriptis civilitatem, modestiam, humanitatem, et charites innumerabiles: suavitatem in sententiis, elegantiam in verbis, moderationem in numeris, concinnitatem in rebus contexendis, lucem in omnibus, nihil non in eo exquisitum. Sed tamen nihil affectatum, vires insignes sine immanitate, dulcedinem summam sine ignavia, brevitatem cum succulentia, rursus prolixitatem sine luxuria, rotundum quiddam et crispum, sed sine aeterna micatione, qua seculum Plinii laborabat: castigatam et enucleatam dictionem, sed sine anxietate scrupulosa, qua Ciceroniani nostro aevo sese emaciant, et quasi compedibus, revinciunt. Joannes Sturmius testatur in elocutione, et dicendi generibus nihil se vidisse Rogeri Aschami scriptis acutius. Sic enim in quadam ait epistola: Literae tuae non solum suaves, verum etiam elegantes sunt: tanta enim in illis est flexibilitas verborum, et ad acutus comitatis, et ad graves Philosophae sententias; talis in collocando ordo, ut tum scriptionis suavitatem admirer, tum etiam intelligam a te accurate esse compositas; nisi a te nihil proficiscatur incompositum, quantumvis subito scriptum.
Hieronymus Osorius Lusitanus, Sylvensis Episcopus, homo laudibus eloquentiae ornatissimus, qui Rogerum Aschamum magno amore complexus est, nihil putavit esse uberius, nihil in hoc genere aptius. Petrus Nannius Alomarianus, in Collegio Buslidiano apud Lovanienses Latinus professor, dixit, nihil esse disertius, nihil politius Aschami literis. Michaelus toxites Rhoetus, laureatus Poeta, judicavit esse nihil suavius, nihil eruditius. Hieronymus Wolfius Oetingensis, nihil concinnius esse censuit. Multique alii eloquentiae eruditionis, et dicendi virtutibus perpoliti, domi forisque celebres, optime
Rogeri Aschami scriptione, et dictionis puritate existimarunt. Taceo nostrates: Cardinalem Polum Stephanum Wintoniensem, Joannem Checum, Thomam Smithum, duo poropugnacula, duo ornamenta eruditionis, literarum, Academiae, Angliae: Robertum Pemberum, Richardum Brandisbaeum, Joannem Christophorsonum, Gulielmum Billum, Gualterum Haddonum, Jacobum Pilkintonum, Thomam Wilsonum, Nicolaum Carrum et alios complurimos, qui summa doctrina eluxerunt, et de Aschamo semper praeclare senserunt. Quorum fere omnium literae ad Aschamum missae sunt domi apud me hujus rei testes locupletissimae. Ex hiis aliquot nunc primum in Iucem eduntur. Hic si se totum ad scribendum tradidisset, et ea quae a Cicerone, Platone, Aristotele, Demosthene, Isocrate, Thucydide, et Herodoto didicisset, tractare voluisset: quis Bembus ornatius, quis Sadoletus disertius, quis Longolius politius, quis Manutius praeclarius et artificiosius scribendi genus perpolire potuisset?
Duo tantum libri, Toxophilus et Praeceptor, cum parvo quodam tractatu de rebus in Germania gestis Anglico sermone conscripti, in hominum versantur manibus: qui et ipsi magnam ejus eruditionem redolent, et suavem scribendi elegantiam ostendunt. quos si Romano amictu convestire voluesset, nihil in eo genere illustrius, nihil copiosius, nihil ornatius fuisset. Praeterea, has Epistolas variis dispersas locis reliquit, quas, post distracta priorum editionum omnia volumina cum aliis scriptis, quae nunc sunt edita, ad vestram utilitatem collegi, quae certe non obscure ostendunt, ex cujus artificis officina prodierint. In quibus praeclarum habebitis imitandi exemplum; ad quod, si vestrum vos scribendi epistolas cursum direxeritis; et puram vobis dictionem, et eximiam scribendi facultatem comparabitis. Quam scribendi, et eloquendi praestantiam, ut facilius consequamini, ego, pro mea jejuna et exili facultatula, pauca de eloquentia dicam, et viam, qua ad scribendi dicendique elegantiam pervenire possitis, ante oculos vestros dilucide ponam. in qua re tertium institutionis meae membrum collocabitur. Magnum est hoc quod suscepi, magisque arduum et difficile, quam ut perexiguae ingenii mei vires ferre posse videantur. Nam dicendum mihi est de summa ac divina virtute, quae eloquentia nominatur: cujus laudi ac praestantiae parem orationem vix posse inveniri facile animadverto. Sed si vestras aures attentas praebueritis, et haec, quae a me arido quodam orationis genere proferentur, humaniter et amice perlegeritis: efficiam profecto, ut verba mea non solumjucunda
Rogeri Aschami exemplo, tota sit occupata. Quanquam in prima parte non multum mihi elaborandum esse puto: eloquendi enim elegantia passim, eloquentissimorum virorum encomiis ac laudibus est celebrata: atque multorum literis ac sermone Iustrata, ut nihil sit quod aut vobis novum, aut cuiquam inauditum a me adferri queat. Idcirco leviter et strictim attingam.
Est certe una ex maximis virtutibus eloquentia, quae ab eloquendo nomen accipit: quod is, qui ea instructus et ornatus sit, sapienter et ornate eloqui possit omnia ea, quae animo suo comprehensa habet. Quare nihil praestantius, nihil praeclarius, nihil divinius dici, aut excogitari potest. Etenim cum inter Deum et belluam homo quasi medius interjectus sit; hinc Deum rationis et orationis praestantia attingens; illinc vel voluptatis titillatione in sensus influente, vel affectionum immanitate in imperium rationis irruente, inter belluas repens; est illud profecto doctrinae genus studiis nostris aptissimum, et hominibus etiam dignissimum, quo non corporis sensuumque curatio suscipiatur, sed quo fermo ad diserte loquendum, ratio ad divinitus intelligendum provehatur. Et quanquam ceterarum artium, sed illius inprimis praeclara laus sit, quae morbos depellere, et corpus vitamque nostram scienter continere potest: tamen cum ad hoc praestandum infinitae belluae, et cautiores, ne laedantur; et peritiores, ut curentur, repertae sint: illum sane doctrinam, licet vitae nostrae perutilem, ut nimis tamen cum belluis communem, cum dicendi intelligendique praestanti facultate, qua sola nota a belluis discrepamus, quo solo judicio divinitatis participes sumus, comparare non audeo. Itaque nihil homini vel ad usum utilius, vel ad laudem ptaeclarius, vel ad immortalitatem stabilius video: nec aliquid, vel adolescentium studiis dignius aut accommodatius puto, quam sermonem ad ornate dicendum excolendo, rationem ad prudenter intelligendum instruendo, divinam illam vim eloquentiae consectari. ad quam cum pervenire non possumus, quia ejus omnis adipiscendae spem omnem adimit nobis Antonius
Cicerorem, quam proxime tamen aspicere, et aspirare omni studio et diligentia est elaborandum. Qua profecto eloquentia, praeterquam quod nihil cum bestiis commune habeat, sed tota ex ipsa divinitate hausta et delibata, et ita cum ea implicata et cohaerens sit, ut haec tria apud Latinos, sermo, ratio, et Deus, apud Platonem tantum Cicerone, in omni libero populo, dum in hominum genere fuit, perhonesta, et mirabilis est visa, maximeque in pacatis tranquillisque civitatibus, semper floruit, semperque dominata est. Non ignoro hanc dicendi exercitationem, quibusdam rem valde molestam ac laboriosam videri: ideoque illos difficulter adduci posse, ut se huic rei penitus dedant, atque in ea comparanda summo studio elaborent. Sed qui magnarum rerum gloriam adamarint; illos neque difficultas, quae huic rei inesse videtur, absteriere; neque labor frangere, neque desperatio avocare ullo modo poterit. Sed hii potius fructus uberrimos, honores amplissimos, gloriam sempiternam, quae inde paratur, ob oculos sibi semper positam habebunt. Non enim tantae rei adeptionem, difficultate, labore, et fastidio, quae momentanea sunt: sed honore, gloria, ac voluptate, quae perpetuo durant, metiri debent. Cum autem homines natura ita comparati sunt, ut utilitate rei plurimum moveantur, ac ante omnia, quid expediat, spectare soleant: non prorsus erit supervacaneum, dicendi rationis utilitatem hoc loco breviter attingere. Equidem ex copia dicendi, fructus copiosissimi, atque infinitae commoditates proveniunt, non tantum ad eos, qui eam sibi vendicant: sed etiam ad Rempublicam universam. Illi enim habent, quo se et vitam suam contra insidias inimicorum defendere ac tueri possint: haec vero, subsidio, et auxilio illius praestantissimae virtutis, facilius et gubernari, et amplificari, et conservari potest. prudentis enim oratoris moderatione ac sapientia, perditi
Rogerus Aschamus feliciter est assequutus pervenire queatis. Quinque igitur numero sunt, quibus omnis dicendi scribendique ratio continetur, perficitur, absolvitur: natura, doctrina, cognitio rerum, imitatio disertorum et probatissimorum auctorum, usus seu exercitatio. Equidem ut a natura exordiar, nemo vestrum est, qui ingenio vel natura mediocri non valeat, et natura satis bona si non optima, sit praeditus. Sed hanc naturae bonitatem, quae saepe exigua videtur, industria ac diligentia excitari oportet. Saepenumero enim fit, ut etiam optima ingenia socordia atque desidia corrumpantur ac depraventur. Hoc ita statutum sit, fundamenta seminaque artis dicendi jecisse et inchoasse ipsam naturam. Quoniam vero natura saepe ordine caret, et se ex difficilibus controversiis explicare non potest; recte accedunt Rhetoricae artis praecepta; quae etiam erudiunt, ac viam ostendunt, modumque dant, quem sequi oporteat. haec bonam naturam reddunt meliorem, et vagam moderantur, faciuntque oratorem, ut ab eo, quod proposuerit, minus aberret: haec sermonem gravibus sententiis illustrant, haec orationem lectissimis verbis expoliunt: haec hominum animos potentius, eo quo velit Orator, impellere docent. Sine hiis nemo neque bene dicere, neque ornate scribere potest. Haec, inquam, artis Rhetoricae praecepta, ex optimorum Rhetoricorum libris discenda sunt. Huc accedat rerum cognitio,
Cicerone audietis. qui in eo libro, qui Orator ad Brutum inscribitur, praecepta et vias ad artem eloquentiae proxime ducentes optime tradit. Ciceronis haec quamvis non verba ipsa, tamen mens est, omnem eloquentiam ex duabus rebus, materia et tractatione, efflorescere. Materies in rebus et verbis cernitur. Res ex Historicorum, Ethicorum, Physicorum, Politicorumque libris, qui rerum copiam cognitionemque satis magnam suppeditant, hauriendae sunt, verba cum haec propria, illa translata esse debent; vel a Cicerone si Latine: a Platone, Demosthene, Isocrate, si Graece malueris; vel ab horum simillimis sumenda. Tractatio partim ex Dialectica disputandi ratione, partim ex Rhetorica amplificandi facultate comparatur. Ex hiis fontibus totum illud eloquentiae flumen effluit, cujus cursu universi sensus atque animi hominum rapi convehique solent. Itaque quisquis ille est, qui prudenter cogitare, et cogitata apte explicare cupit, ab historia, modo Cicero aliquid videt, ad Physicam, et Ethicen, et ita ad ipsam divinam eloquentiae vim, quasi iter quoddam affectare debet. Ad haec eloquentissimorum hominum scripta nobis proponuntur, ut ad illa tanquam ad regulam atque ideam, compositionem nostram referamus. Ita enim consilium et mens auctoris ostenditur, ejusque tractatio atque compositio, ut etiam simile aliquid effingere non admodum difficile videatur. Nihil igitur est, quod nobis difficile videri queat: nihil quo ignaviae nostrae excusationem praetexere possimus: nihil denique quo non summo studio ad tantam adipiscendam et dicendi, et scribendi facultatem contendere debeamus. Tantum adhuc superest, ut hiis, de quibus dictum est, usus et quotidiana exercitatio adjungatur, sine qua omnia mutila et manca existunt. Haec promptum facit hominem, haec perfectum reddit, haec cetera consummat, et perficit omnia. Vim aut artis, aut imitationis, aut usus, nulla in re planius, vel evidentius videre possumus, quam in hiis sordibus et rebus mechanicis, quarum rerum experti, cum omnem in eisdem vitam suam conterunt, ipsa rei veritate persuasi trito illo, et omnibus in ore jactato Proverbio affirmant, Usum facere artifices. Qui vero in arte imbibenda, et ejus abstrusissima cognoscendo, omnem suam operam ponunt, nec ullam usus exercitationisque curam habent, si forte patrocinium cujusvis Hermogeni, et Quintiliano, dicendi aitificio instuctissimis. Porro, qui aliorum imitatione semper nituntur, et nunquam se scribendo dicendove exercent, perinde miseri et infelices sunt, ac si quis nec cernere, nec audire, nec incedere possit, nisi cum a proximo oculos, aures, et pedes mutuetur. Nec quantum in omnibus rebus usus possit, videlicet quonam modopluviarum guttulae dura ac horrida saxa crebro dilabendi usu cavant; nec quomodo ferrei vomeres, vel leviusculo terrae mollis attritu consumuntur; nec ingentem usus potentiam in rebus inanimis nunc declarabo: sed solum quantum in humana sorte conditioneque potest, commonstrabo. Cum multa, multorum juxta opinionem, in infantia nostra, nobis a natura benificia tribuuntur, ego vel ea omnia, vel certe meliorem eorundem partem, ab usu consuetudineque provenire contenderem. Nam ut maxime, quae maxima sunt, persequar, putamus ne ipsam fandi facultatem, qua ceteris praestamus animantibus, a natura nobis concessam, vel usu et consuetudine potius comparatam fuisse? Fateor, ut ante commemini, naturam semina jecisse, at maturasse usum: inchoasse naturam, at perfecisse consuetudinem. Nam quis, vel unam voculam quae rem aliquam significat, exprimere queat, quam non crebra consuetaque auditione ab aliis acceperit? Seponamus puerum statim narum, ab humano confortio, quodnam idioma usurpabit? quales edet sonos? an non vel ulusabit, vel rugiet? cesset ergo natura tantum sibi applaudere propter hoc donum: quod nisi usus perficit, absolvitque, rude, horridum, incultum, cumque aliis animantibus commune erit. Adeo enim usus nulla in re a natura separatur, adeoque mutua inter se junctura copulantur, ut merito a M. T. Cicerone altera natura appelletur. In liberalibus vero scientiis, usus vim potius admirari, quam ullis verbis exprimere cuiquam obvium est. In Grammatica, copiam ac verborum supellectilem parat. In Dialectica, inveniendi acumen excitat, judicandi prudentinm acuit. In Rhetorica, quibuscunque affectibus concutere, in quam cunque vis animi concitationem, rapere, facile dabit usus. Quid in ceteris moror, cum M. T. Cicero vocet usum optimum dicendi magistrum? Quid, quod etiamnum multa sunt, quae nec naturae, nec artis, neque imitationis adminiculo, sed solum usu, et consuetudine peraguntur? Nam Milo ille Crotoniates athleta fortissimus, neque ullius artis praeceptione instructus, nec quovis imitationis exemplo adjutus, nec ullo Demosthenem in medium adducerem, nisi illa historia nimis trita, nimisque decantata fuisset: qui si ulla politiore literatura ornatus erat, ut erat ornatissimus, id totum praecipue exercitationi acceptum referre debuit. Et quemadmodum ingenium quantumvis eximium aut praestabile, nisi diligenti usu exerceatur excolaturque, multa obfuscatur rubigine: ita quantumvis tardum hebesque, ingenium impigra exercitatione, solers, sagax, valdeque splendescens esse possit. Ex hiis omnibus scire licet, nihil esse tam arduum aut difficile, quod usus et exercitatio non superet aut devincat. Haec exercitatio variis modis suscipitur, audiendo, discendo, legendo, meditando, scribendo, convertendo, imitando, declamando. Sed potissimum in hiis tribus versatur, ut vel subito, vel sumto spatio ad cogitandum aliquid dicamus: vel stilo ac scribendi consuetudine illud idem efficiamus. Stilo Cicero primas partes attribuit; commentationi secundas: subitae vero dictioni postremas. propterea, quod subita dicendi consuetudo institui non possit utiliter et cum fructu, nisi diligens scribendi exercitatio antecesserit. In eloquentia enim comparanda caput est, quam plurimum scribere. atque ob eam caussam Cicero stilum, effectorem, et ut antea dixi, magistrum dicendi, appellare non dubitavit. Nam et omnes locos, qui modo in ea re inessent, de qua scribimus, ostendere se nobis atque occurrere: omnesque sententias graves, atque verba maxime illustria sub stili acumen subire: tum ipsam collocationem, concordiam, conformationemque verborum in saepe scribendo perfici, constanter affirmavit. Hisce exercitationibus se Rogerus Aschamus, saepe multumque exercuit: et natura habilis, artis praeceptionibus, potens, rerum cognitione excultus, Ciceronis imitatione adjutus, usu et quotidiana aliquid scribendi exercitatione corroboratus, ad tantam, et tam eximiam scribendi dicendique elegantiam, quam, si quis alius, felicissime est adeptus, facillime pervenit. Quare cum exercitatio stili et scribendi assiduitas, tantas commoditares habeat, tantamque laudem ab eo, qui parens et quasi torrens omnis eloquentiae dicitur, mereatur: atque cum Rogerus Aschittius cujus vos jam mea opera suavissimis epistolis aliisque scriptis fruemini, hisce quinque rebus tantam scribendi suavitatem assequutus fuerit, usu vero et exercitatione potissimum confirmaverit, et quasi callum illis obduxerit: vos oro, studiosi adolescentes, et si adhortandi locus detur, vos adhortor, ut in hanc rem diu multumque incumbatis: et scribendi crebritate vos sic exerceatis,
Rogerum Aschamum consequutum esse, animadvertistis.
De Seveniano nomine quod rogas ut faciam, faciam libenter et perstudiose; et effecturum me aliquid plane spero. pollicentur enim nonnulli, qui cum abundant et re et fide, fiet non dubito, quod pollicentur. Non fuit tamen nihil, quod scripsit ille ad Montium nostrum, me in animo habere, non ante literas ad te quam pecuniam mittere. mittere enim quam promittere malebam. Et te ac tuos, non promissi expectatione fovere; sed pecuniae repraesentatione aliqua ex parte vobis satisfacere cupiebam. Et quo minus hoc jam factum sit, in causa plane est, quod illi longius possunt, atque, ut aequum est merito etiam debent, ad hanc Germania, sed Argentorati potissimum, perhumaniter sunt accepti. Hi, ad Comitia Parlamentaria, cum illa fuerint, frequentes convenient. Interea vero quanquan ipse nullum nec tempus amittam, nec hominem praetermitta, in hoc promovendo
Episcopi Londinensis, optimi viri, et apud omnes nostros pergratiosi, cum mea in hac petendi ratione assiduitate conjuncta fuerit nescio qui certe amplius expectandum erit. Et nosti, quam sapienter ille omnia,
Literis igitur tuis hominem urge, ut una mecum hoc pium suscipiat officium. Ast quid dico urge, mone tantum, et pro illo pise spondeo, non invitum trahes, sed jam euntem duces; et facies, quod ingeniosus ille poeta prudenter docuit,
Et de his, haec hoc tempore. Gratum est, mi Sturmi, et mihi perjucundum, quod scribis de Imitatione Oratoria, tuis hoc tempore a te dictata. An mihi placitura sit quaeris? Mitte quaeso, et quam primum mitte, quae dictata sunt. polliceris enim, et ipsa repraesentatione nihil exoptatius, nihil longius mihi existit. Meum judicium praecognoscere vis. Non mihi tantum sumo, mi Sturmi, nec consilium libenter interpono. Sed meam, de imitandi ratione, sive opinionem quae levis est, sive desiderationem quae permagna est, satis quidem fuse, nimis fortasse audacter aperiam. et haec mihi cogitanti subinde occurrit, quam verum illud sit, quod dicitur, Amicorum omnia esse communia. non tam commodorum ac fortunae, ut ego intelligo, mutua munera, quam animorum et voluntatis eadem studia. nec magis illa humanitatis et officiorum, quam nostra haec doctrinae atque literarum. Scribis tu de Imitatione. et ego nonnihil cogito, de eodem argumento. sed tu absolute, eruditis jam, ac viris: ego inchoate, rudibus adhuc, et pueris. Et hoc quidem consilio. Sunt mihi duo filii, AEgidius et Dudlaeus Aschami. nam Sturmius AschamusPraeceptorem, non illum foris sumptuosa mercede conducendum, sed rudi a me stylo domi jam delineatum. Formam ejus in duos includo libellos. Prior, magnam partem disciplinabilis. Et quia meus hic Praeceptor non e Graecia, non ex Italia accersitus, sed in hac barbara insula natus, et domi intra parietes meos altus est: propterea barbare, hoc est, Anglice loquitur. Sic enim sermo ejus, convenienter quidem, et propior et proprior horum nostrae Gentis morum
Anglis, non exteris scribo. Praeterea officio, quod patriae, quod literis, utriusque in me merito, jure quidem debeo, aliqua ex parte defunctus fuero, si hoc meo studio, studium in parentibus liberaliter fovendi, in eorum liberis alacriter discendi literas, possit nonnihil excitari. Sed est Praeceptor hic meus non Cantabrigiensis, sed Vindesorius; Aulicus, non Academicus. Ideoque non illustriorem aliquam ostentat doctrinam; sed mediocrem et nonnullum, quoad potest, ostendit usum. Neque tamen ipse sum tam nostrae linguae inimicus, quin sentiam illam omnium ornamentorum, cum dictionis tum sententiarum admodum esse capacem; et esse item hoc argumentum non tam aridum et exile, quin Anglice etiam Smithus et Haddonus, incidisset. At siquid fortasse boni, in hoc tamen libello inerit, illud omne tibi, mi Sturmi, acceptum est referendum. Quae enim scribo, studui certe, ut essent omnia Sturmiana. Et volo quidem, ut filii mei, per hoc a patre rudi more congestum, et per quam humile vestibulum, in illustre illud et omni artificio perpolitum Sturmii Gymnasium ingrediantur. Exstabit tamen aliquid, et eminens erit in hoc meo Praeceptor igitur hic meus satis habet, si viam recte munit, et quasi per certos gradus, facilem paret assensum, ad sublimiores illas rite aperiendas fores Academiae Sturmianae. Gradus sunt hi. primus, linguarum versio. non dico simplicem explicationem ignotae linguae, quae in Scholis quotidiana est, et ore Praeceptoris solum traditur. sed iteratam, et quasi reciprocantem duarum linguarum, utriusque utrobique vertendarum rationem. Nimirum, ut Graeca Latine, et tum ut eadem ipsa Latina Graece denuo convertantur. justa commentatione, et diligenti scriptione cum proprio non alieno stylo, semper adhibita. Et sic ego intelligo utile illud inprimis, et prudens consilium, cum L. Crassi in primo de oratore, tum Plinii Secundi ad suum Fuscum in Latine tum Graece intelligendi facultatem, ipse DIVAM NOSTRAM ELIZABETHAM, hac geminatae conversionis ratione, scripto semper reddita, brevi tempore perduxi. Sequuntur reliqui gradus. Paraphrasis, Metaphrasis, Epitome, Imitatio, Commentatio, Scroptio, et Declamatio. Per hos gradus, Praeceptor meus
Praeceptoris mei tibi ostendere volui, non solum cetera membra aperio et explico, sed interiora illa ejus consilia et sensus omnes, nec prudenter, nec pudenter effero. Sed quid ni plane ac palam omnia ad te? Accipe igitur quod dicere institui etiam de Imitatione. In loco de Imitatione longiusculus est Praeceptor meus. Fatetur se omnes fere et veteres et recentes, qui de Imitatione scripsere, cupide perlegisse. Probare se multos, admirari vero neminem, praeter unum Sturmium. Aliqui certe recte qui sint imitandi, sed quomodo instituenda sit ipsa imitandi ratio, solus docet Sturmius. itaque, si cum illa perfectione praeceptorum, quae in Literata tua nobilitate, et Amissa dicendi ratione, plenissime tradita sunt, copiam etiam exemplorum conjunxisses; quid praeterea requirendum esset amplius, non video. ratione omni, longe plus possunt exempla quam precepta. In illarum vero rerum sive arte, sive facultate, quae sola imitatione perfici videntur; praecepta, aut nullum, aut perexiguum habent locum; cum exempla isthic vel solitaria plane regnant. Pictores, Sculptores, Scriptores hoc, et prudenter intelligunt, et perfecte praestant. Atque ut oratores etiam in horum numero collocem, movet nonnulla ratio, jubet, quae illa est, Quinctiliani auctoritas. Qui dicit Ciceronem, nec Cicero de se hoc ipse tacet, jucunditatem Isocratis, copiam Platonis, vim Demosthenis effinxisse. Et effingere, in imitatione nec ne propriam sedem habeat, omnes vident. Verum enim vero ostendere, et judicare solum ubi hoc facit Cicero, mediocris diligentiae, vulgaris et quotidiani est laboris. Hoc Perionius, Victorius, Stephanus, et alii in Cicerone. Hoc Macrobius. Hessus, et nuper diligentissime omnium Fulvius Ursinus in Virgilio. Hoc accurate etiam Clemens Alexandrinus quinto Cicero vel Demosthenem, vel Platonem imitatur; singularis, fateor, doctrinae, summi judicii, et narae laudis existit.
Demosthenis locum, illinc Ciceronis produci cupio. Tum, digito Artificis me primum duci volo ad ea, quae in utroque sunt aut eadem, aut simillima. Deinde, quae sunt in hoc addita, et quo consilio, tum, quae sunt ablata, et quo judicio. Postremo, quae sunt commutata, et quo ac quam vario artificio. Sive id in verborum delectu, sive in sententiarum forma, sive in membrorum circumductione, live in argumentorum ratione consistat. Nec uno aut altero exemplo contentus ero. Numero multa, genere varia, ex Platone, ex Isocrate, et Demosthene; et ex Aristotele in libris Rhetoricis exempla expeto. Patior Praeceptorem parcum esse in praeceptorum traditione, modo liberalem se et largum in exemplorum, non solum productione, quod laboris est et diligentiae, verum etiam tractatione, quod est doctrinae et judicii, ostendat. Horum volumen, illorum paginam ipse requiro. Nec mihi molestum erit, si eadem via et ratione, Caesarem cum Xenophonte, Sallustium cum Thucydide, Livium cum Polybio, Virgilium cum Homero, Horatium cum Pindaro, et Senecam etiam cum Sophocle, et Euripide conjungat. nisi forsan satius erit facere, quod hi prudenter faciunt, qui perfecte scribere volunt. Haerent enim hi, et defigunt se totos in uno, et eo perfectissimo exemplo. Nec se, vel distrahi ad varia, vel deduci ad deteriora exempla libenter patiuntur. Tamen si carmen pangere vellem, nihil Virgilio divinius, nihil Horatio doctius mihi possum proponere. Sed ad dicendi facultatem, ipsum Ciceronem si non solum, certe potissimum volo. Et dari mihi exemplum cupio Ciceronem Imitatorem; non Imitatorem Ciceronis. Equidem amplector unice Ciceronis imitationem. Sed eam dico, et primam ordine, et praecipuam dignitate, qua Cicero ipse Graecos, non qua Lactantius olim, Omphalius nuper, aut qua multo felicius, quidam Itali, Galli, Lusitani, et Angli Ciceronem sunt sequuti. Nam quisquis fuerit non solum diligens, sed etiam cum peritus doctrina, tum prudens judicio observator, quibus vestigiis insistit; et quos gradus facit ipse Cicero dum Graecos sequitur, assequitur, aut praecurrit. et scienter animadvertit quibus in locis, et qua ratione hic noster, ipsis Graecis plerumquo par, saepissime superior evadit; is demum tuto et recta via, ad imitandum ipsum Ciceronem perveniet. Qui enim intelligenter vider,
Cicero sit sequendus. Et propterea, non possum probare consilium Bartholomaei Riccii Ferrariensis, doctissimi licet viri. Qui cum sic scripserit de recta imitandi ratione, ut cum a Sturmio discesseris, ceteris omnibus mea certe opinione, anteponendus sit, praecepta enim ejus omnia sunt Sturmiana, et ex tuis fontibus hausta atque derivata. exempla tamen maluit Longolii ex Cicerone, quam Ciceronis ex Platone sibi proponere. et Virgilii ex Catullo, quam Virgilii ex Homero producere. Hoc ille, bene quidem, sed non optime; ad aliquem fructum, non ad eximiam laudem; ad nonnullam mediocritatem, non ad summam perfectionem instituit. Si vero optarem ipse fieri alter Cicero, et optare quidem nefas non est; ut fierem, et qua ratione fierem, quem potius ad consilium mihi adhiberem, quam ipsum Ciceronem? Et, si ipse cuperem eo recta ire, quo Cicero ante felicissime pervenit, qua meliore via, quam ipsis ipsius Ciceronis vestigiis insisterem? Habuit ille quidem Romae Gracchos, Crassos, Antonios, rarissima ad imitandum exempla. Sed exempla alia ipse alias quaerit. Proprietatem Romanae linguae, simul cum lacte, Romae, purissima aetate, ex ipso Latinitatis laetissimo flore, haufit. Ille tamen sermonem illum Latinum suum divinum, superioribus non cognitum, posteris tam admirabilem, aliunde sumpsit; et alio modo quam Latino usu, quam Latina institutione, et auxit et aluit. Ille enim sermo, non in Italia natus est, sed e Graecorum disciplina, in Italiam traductus est. Nec satis habuit Cicero, ut lingua ejus, proprietate domestica casta esset et ornata; nisi mens etiam Graecorumeruditione, prudens efficeretur et docta. Unde evenit, ut sola Ciceronis Oratio inter reliquos omnes Romanos, qui illi, aetate aut superiores, aut aequales, aut suppares fuere, non colore solum vernaculo pure tincta, sed raro et transmarino quodam plene imbuta, tam admirabiliter resplendesceret. Itaque, cum ipsa Lingua Latina, felicissimo, Suo tempore in ipsa Roma, in ipso Cicerone, ad summam perfectionem, sine Graeca lingua non pervenit; cur quisquam in sola Latina quaerit, quod Cicero ipse absque Graeca non invenit. Et cum nos sumus nec feliciores ingenio, nec prudentiores judicio, quam ipse Cicero fuit; cur temere speramus assequi, quod ille non potuit? Cur imprudenter contendimus eam viam inire, qua ipse insistere noluit? Praesertim cum hunc solum, aut hunc potissimum, tanquam summum ducem, sequendum esse ducimus. Et in re literaria, cum Ciceronis inprimis probamus judicium, cur ejus repudiaremus consilium?
Cicero ipse, judicio quidem prudens, aliis tamen et inutilis consilio, et ineptus exemplo plane esse videatur. Itaque quemadmodum perspicue cognoscimus, quid Cicero de hac re, prudenter saepe statuit, constanter semper docuit: ita nos libenter sequamur, quod ipse in eadem re felicissime fecit. Quas igitur Cicero linguas sibi reipsa utiliter, aliis exemplo prudenter conjunxit: absit ut nos, vel separemus illas quod est rudis imperitiae; vel repudiemus alteram, quod est superbae imprudentiae. Nam in hac florere sine illa, cum Summa aliqua laude; tam facile continget quam saepe usu eveniet, ut avis una ala cum pernicitate volare, aut vir uno pede cum velocitate currere possit. Ex omni enim seculorum memoria, sive ex lectione, sive ex auditione, sive ex notitia, commemorare habeo solum unum aut alterum, qui absque Graecis literis, ad eximiam eloquentiae laudem, in Latina lingua pervenerunt. Sed quemadmodum par est, ut hos homines admiremur, ita tutum non est, ut eosdem imitemur. Eos ex animo suspicio, et illis libenter gratulor hanc suam raram felicitatem. Sed aliis non sum auctor, ut vel parem sperent laudem, vel eandem sequantur rationem. Si non alio, hoc certe nomine, quod Cicero hac via insistere, aut prudenter ipse noluit, aut frustra cum multis tentare non sit ausus. Sed ait quis recte quidem Cicero; nam ante eum, nemo fuit praeter Graecos, ad imitationem proponendus. Sed nunc habemus ipsum Ciceronem, eum quidem, cum universa Graecia, et cum singulo quoque Graecorum, in ea eloquentiae laude qua maxime quisque floruit, comparandum. Cur igitur non Ciceronem solum mihi, variis illis Graecis relictis, ad imitandum proponerem? Aliquid est quod dicis. Ipse enim Citeronem praecipue imitandum volo, sed tuta via, sed recta ratione, suo ordine, suo loco. Et rationem meam, cur hoc volo, et quomodo hoc volo, aperte ostendam. Primum, si optarem ipse, alter fieri Cicero, quod ante dixi, qua ratione potius fierem quam ea ipsa, qua ipse Cicero, factus est Cicero? Hanc viam, certam, cognitam, et expeditam esse, optimus testis est ipse Cicero. Itaque cum gressus nostri, recte et solide firmati erunt, in hac ipsa via qua praeivit Cicero ad alios; sic, ut omnes ejus et abditos recessus, et varia diverticula, et difficiles anfractus, perfecte cognoscamus; tum tuto quidem, et feliciter etiam, duce ipsa Minerva, nostram ad Ciceronem viam muniemus. Et hoc quidem modo, ut ante dixi, si illustriora exempla,
Cicerone selecta, ubi ille optimos Graecos imitatur, per insignem aliquem artificem non solum, ut quidam faciunt, diligenter indicata: sed ut Sturmius docet, erudite explicata fuerint. Et haec est illa via, mea certe opinione, qua, ad Ciceronis imitationem recta pergendum est. Non, quomodo Riccius ostendit Longolium fecisse, hoc est ut ipse putat, excellenti ratione; ut ego existimo valde laudabiliter; ut multi sentiunt, mediocriter et tolerabiliter; ut Erasmus et P. Manutius judicant, inepte frigide, et pueriliter. sed qua ratione Sturmius Ciceronem imitandum esse, et praeceptis in Literata nobilitate perfecte docet, et exemplis in Quinctiana explicatione insigniter ostendit. Et hoc in loco, opportune mihi in mentem venit insignis ille in Quinctiana locus. nimirum, Etenim, si veritate, amicitia, fide Societas, etc. Quae sententia bis est a te, mi Sturmi, mirabili imitationis artificio expressa, primum, in Amissa dicendi ratione: postea, in ipsa explicatione Quinctiana. In utroque loco eandem orationis formam, diversis quidem in rebus, sed varia tractatione elegantissime effinxisti. Praeceptor meus a me petit timide quidem et verecunde, rogem ut ipse te, tua pace, ut illi liceat, in suo Commentariolo, hac duplici tua unius loci Ciceronis insigni imitatione, pro exemplo abuti. Et spondeo ipse pro eo, illum hoc cum honorifica de te, et amabili mentione facturum. Sed quorsum tantopere mi Sturmi, laboramus de Imitatione. cum non desunt, qui docti et prudentes videri volunt, qui Imitationem, vel nullam esse putant, vel nihil prosus aestimant, vel omnem temere permiscent, vel eam totam, quaecunque sit cujuscunque sit, ut servilem et puerilem repudiant. Sed hi sunt et inertes, et imperiti, laborem fugiunt, artem nesciunt. Qui cum naturae omnia, falso judicio tribuunt: eandem tamen, optimis suis praesidiis iniquo consilio spoliant. Et res semper conjungendas, magna temeritate, extrema imprudentia distrahunt. Artis enim et naturae dissidium faciunt, quicunque casu, non delectu; fortuito, non observatione, in literarum studiis versantur. Isti idem sentiunt, de eleganti illa Eloquentiae parte, quae in Numerorum ratione collocata est. Illam enim aut nullam esse volunt, aut inanem omnem judicant. Et aurium sensum cum artificioso et intelligenti animi judicio, nihil commercii habere existimant. Quem tamen doctrinae locum, id quod isti, aut imperite nesciunt, aut superbe contemnunt; Principes illi in omni doctrina viri, Aristoteles, Demetrius, Halicarnasseus, Hermogenes, Cicero, Quinctilianus, Sturmius tanto
Imitandi ratione cogitanti, gravis saepe subit dolor ob amissos illos libros Dionysii Halicarnassei, quos doctissime et fusissime scripsit de Imitatione, et oratoria, et historica. Quos libros ipse Dionysius in eo Commentario, quo suum judicium de universa Historia Thucydidis, et quid in ea, vel tuto imitandum, vel caute declinandum sit, erudite, prudenter, et plene explicat, ceteris suis libris omnibus anteponit. Sed interim omnes docti plurimum debent, cum Andreae Dudithio Pannonio, tum tuo Paulo Manutio, quod nuper hunc eruditum Commentarium, alter Latine doctissime vertit, Graeca enim non vidi, alter typis elegantissime excudit. Nam in eo libro sic omnes Thucydidis virtutes et vitia, et diligenter collegit, et libere exposuit; ut quicquid in eo, sive in verborum delectu sive in sententiarum forma et constructione, sive in rerum judicio et tractatione; vel praedicabile ad ejus laudem, vel vituperabile ad similium devitaionem scriptum est; id omne et plane et plene ab Halicarnasseo demonstretur. Tanta enim ejus est, in singula congerendo diligentia, in considerando doctrina, in ponderando judicium; ut si ipse jam revivisceret Thucydides, credo equidem non se ipse melius noscere, non de se aut rectius aut aequius statuere potuerit. De Imitatione Historica, doctius aut accuratius quicquam, credo nondum exstitit. Et quoties ego hunc lego Commentarium, quod saepe quidem et libenter facio, toties in hanc sententiam adducor, ut plane ipse existimem, neminem, nec Graecum, nec Latinum majori facultate ad scribendam historiam unquam venisse, quam Dionyfium Halicarnasseum. Praesertim, si ad tantam diligentiae, doctrinae, et judicii praestantiam accessit etiam Augusti beneficio, totus et tantus ille Thesaurus Bibliothecae M. Varronis. Si forsan hunc librum, mi Sturmi, Halicarnassei de historia Thucydidis, aliis rebus occupatus nondum legeris, rogo, ut meo rogatu legas. Et scribas quaeso, an sensus tuus cum mea opinione de hoc libro consentiat necne. Fatetur etiam ipse in eodem libro, se pari ratione de Imitatione Demosthenica, et alterum librum de Civili Philosophia scripsisse. Utinam illi exstarent libri
Civilem cognitionem attinet, plene abundavisse. Hae cogitationes de Imitatione, et illa mentio ante facta a me de Christophoro Longolio, qui voluit ipse esse, et aliis etiam visus est, insignis Ciceronis imitator, nonnihil me movent, ut quid ipse de ejus facultate, et aliorum de eo opinione sentiam, tibi aperiam. Qui bene de Longolio sentiunt, habent me non repugnantem: quanquam habeo et foris et domi, quos illi anteponam. Budaeus, amicum immerentem, ingrata invidia, in quadam ad Erasmum epistola, nimis acerbe premit. Erasmus apertius infectatur: et illum inepte, furaciter, servili et puerili more, nihil praeter Centones ex Cicerone consuere arguit. id quod ipse credo Erasmum aliquo potius scripsisse stomacho, quam certo suo statuisse judicio. Nam scio, ubi Longolio jam mortuo, non singularem aliquam, sed summam Eloquentiae laudem tribuit. Miror ipse magis quidem, quid tuo Paulo Manutio in mentem venerit, homini, ut audio. natura humanissimo, et ut video, doctrina excultissimo: ut is Longolium, vivusmortuum, bonus non malum, eruditus non indoctum, Italus Italorum delicias, in literis suis ad Stephanum Saulium, etiam in lucem editis, tam acri stylo pungeret. Quo consilio hoc fecit, nescio; parum humaniter quidem, scio, et an vero judicio, plane dubito. Dicit enim Longolium esse exilem in sententiis, non luculentum in verbis, inopem a Latina Lingua, esse prorsus nullum. In eo, et judicium requirit, et stultitiam notat. Quanto tu, mi Sturmi, moderatius, humanius, atque prudentius olim ad Ducem Juliacensium. Ubi, cum de Erasmo et Longolio et eorum tota controversia, gravissimum judicium dederis, laudem neutri adimis; sed suam utrique ingenue tribuisti. Atque in eodem loco, ubi Manutius Longolium eousque dejicere tantopere laborat, nonnihil ipse, mea opinione, labitur. Nam cum eximiam illam suam, et ei, ut ipse scribir, cum paucis communem, augendae linguae Latinae rationem, singulari praeconio efferat; nimirum quod exquisitas sententias de Cicerone excerptas, aliis verbis, quam poterat lectissimis ornare consueverat: an non plane ostendit, se malle cum Cn. Vid. Cic. de Orat. Edit. Oxon. p. 46. Sect. 24. Carbone, in errores abduci, quam cum L.
NEC ars ad usum vitae, nec scientia ad cultum ingenii, meo quidem judicio, ornatissime Joan. Sturmi, ulla inventa est; quae cum illius facultatis praestantia comparari potest, cujus praesidio efficitur, ut ratio ad prudenter intelligendum, sermo ad diserte loquendum instituatur; et reliqua hominis vita, ab immani feraque consuetudine longissime abesse, et ad divinam naturam proxime accedere videatur. Hinc incredibilis ille sensus amoris, quo omnes
Athenas illas Atticas, ex qua una urbe, una aetate, ut scis, plures dicendi intelligendique et principes et praeceptores exorti sunt: quam ex omni vel locorum, vel temporum universitare ad hominum memoriam unquam pervenerunt. Roma vero olim imperii domicilium, virtutis cumulo vel ipsis Athenis longe superior, eloquentiae laude par, aut non multum inferior; quanquam nunc praesentibus moribus, Papistico luxu, et imperioso Antichristianismo, se bonorum odio subjecerit; veteris tamen eloquentiae nomine, et Ciceronis ingenio, sic omni posteritati commendata est; ut quam diu Latinarum literarum vel fructu adjuti, vel laude illustrati ulli homines sunt; tamdiu urbis Romae memoria, cum summa caritate et benivolentia usurpata, duratura sit. Neque antegressae solum memoriae erudita secula, sed praesentis etiam aetatis praeclara ingenia, plurimum admiramur. potissimum vero eorum hominum qui hac eloquentiae laude floruerunt. Ipse enim multos excellentes viros, ex Italia, Germania, Gallia, vehementer diligo, quos nunquam vidi, propter insignem doctrinae splendorem, quem in illis elucere perspicio. At cum tu clarissime Joannes Sturmi, ex Platone, Aristotele, Cicerone, eum salubrem eloquentiae succum hausisti; quem in nullo alio nostrae aetatis nec longe superioris quidem unquam animadveiti; et illum etiam totum ad saniorem Christi doctrinam aggregasti; quo in loco te habeam, nisi de te ad te scriberem, libenter explicarem. Quanquam si id facerem, cur adulationis notam vererer, non video. Quae res si mihi proposita fuisset, quod tu quodam loco ad quendam scribis, alia via ad aliud genus hominum mihi effectanda esset. Judicium illud divinum tuum, quo singulos praefers, singula legis, animadvertis, selegis, appendis, expolis, construis, et exaedificas: meum si quod est judicium, in eam admirationem rapit, ut quicquid hactenus scripsisti, sedulo conquisiverim, avide perlegerim; inciderim etiam in nonnulla manu scripta, abs tuo ore excepta, in ea videlicet, quae doctissime dictaveris in integrum Gorgiam Platonis. Hunc librum Londini ante triennium nactus sum. Ad hunc modum, cum suavitate praesentis consuetudinis tuae frui non licuit, ope tamen ingenii tui quantum potui semper, uti placuit. Et me multos jam annos, ardore amoris erga te mirifice incensum: ecce tibi, quotidianus fere sermo, quem de te mecum reverendus pater praeceptorque meus M. Bucerus habet, sic nunc inflammar, ut nihil libentius facerem, quam ad te scriberem: praesertim
Buceri, te non magis esse Ciceronis excultum eloquentia, quam ornatum humanitate; qui hominis nihil potius esse judicat, quam respondere in amore his, a quibus provocetur. Sed vide audaciam meam, qui in ipso amicitiae nostrae principio, benivolentiae meae non solum significationem ostendere volui, sed fructum et remunerationem quandam repetere statui. Starui enim rogare te, ut aliquid facias literarum, nominis tui, et utilitatis etiam meae causa, nisi hoc hominis nimium sui amantis esse videretur. Ego ad lectionem sacrae scripturae, in qua potissimum tabernaculum et vitae meae et studiorum collocare, cum Christi benignitate statui; Platonem, Aristotelem, Demosthenem, et M. Ciceronem residuo meo studio adjungere in animo habeo. Nec tamen hoc studendi genere sic mihi vel praecise placeo, vel ignave contentus sum: ut medicorum et jurisconsultorum libros, omnino vel contemnam vel nunquam attingam. Hae enim artes, et praeclaram continent cognitionem, et ad omnem humanae vitae usum ac splendorem plurimum momenti habent. Sed in tanta varietate rectissimorum studiorum sequatur per me quisque illud, non seite Attilii poetae, ut ait Cicero, durissimi: Suam cuique sponsam, mihi meam. Aristoteles doctrina et judicio cum ceteros omnes, tum se ipse quoque superat, mea quidem opinione, in his libris, quibus dicendi rationem, pulcherrima doctrina explicavit. Divinam rationis quidem, naturae, et morum disciplinam divino ingenio recondit in reliquos libros. Hic nihil non fere ad popularem consuetudinem, et humanae vitae quotidianum usum promit et exponit. Et quo magis hos libros prae ceteris admiratus sum, tanto plus tribuo Danieli Barbaro, et P. Victorio, qui in eis magna quidem cum diligentia elaboraverunt. Scire enim dum, quanquam id per cupide aveo, non possum quid fit illis Gregorii Nazianzeni Graecis in hos libros commentariis, quos Erasmus, in Festina lente, testatur se apud Aldum perlegisse. Nam hos esse illud Sturmi quod tantopere abs te contendam, ut summi artificis praestantissimam artem, excellenti artificio tuo explicatam in lucem proferas. Nunc vero, si esset in me ulla vel persuadendi facultas, vel cogendi vis, eam universam ad te urgendum, ut hoc perficeres, adhiberem. Neque ego solus, sed innumerabiles alii, hoc abs te contendunt. Quorum postulata cum et literarum summa utilitate, et nominis tui immensa laude implicata sunt, quantum humanitas tua illis tribuere debet, etiam atque etiam considera. Ut novos haurias labores non requirimus: sed veteres ut fusissime ad veterem studiorum fructum dimanent, expetimus. Vidimus enim et legimus magnam partem illorum laborum, quos in istis Rhetoricis libris explicandis suscepisti: quibus tantum ardorem in nobis ad videnda reliqua excitasti, ut is nulla alia re, nisi luce ingenii tui, satiari possit. Age igitur optime Sturmi, et perge rogatu unius prodesse universis. Et quanquam durior esse vis, quod facile non credo, quam ut oratu multorum bonorum commoveare: prudentior tamen es, quod certo quidem scio, quam ut patiare unius plagiarii scelere committi, ut vel istis Rhetoricis libris, vel Gorgiae, vel Politicis tuis; aut aliud, aut aliter accidat, quam nunc vereri velis, aut in posterum mederi queas. Quod ipsum, in tanta turba excipientium dictata tua, facile alicujus vel stulti amici imperitia, vel sordidi typographi avaritia contingere potest. hanc injuriam saepe Erasmus, saepe multi docti viri experti sunt, quae si ad te solum perveniret, negligere eam non deberes. Cum vero ea omnium et literarum, et tui quoque studiosorum communis esset, diligentior quidem cautio adhibenda est. Et hoc sive recte monentis consilium, sive vere amantis studium, sive impense rogantis institutum: ea quaeso mente qua ego scribo accipias, et ea quoque ratione, qua maxime cupio, expleas. His proximis superioribus annis Aristoteles e Gallia prodiit, Latina lingua loquens, ut omnes existimant; aliena mente nonnunquam sentiens, ut quidem judicant. Joachimi Perionii in conjungendo Cicerone cum Aristotele, et voluntatem multi probant, et ex utroque infinita loca, sive in congerendo dilgentiam, sive in compellendo vim, plures in meliorem partem accipiunt; quam illud nimis projectum Cephae Chlononii os, qui in exagitando utroque Graecae, Latinaeque doctrinae, et principe, et praeceptore, utriusque beneficio, et suo in
Aristotelis doctrinam, et minus ornatam videri et magis obscuram esse, quam ut multorum in eo legendo possit vel studia allicere voluptas, vel labores compensare utilitas. quia ubivis fere docetur, sine accurata exemplorum appositione. qua in re et Latini plurimum, et Graeci ipsi peccant explicatores. Et tamen hoc vitio, claudicare non debet Dialecticorum schola. cum in tota illa subtili disserendi ratione, ab Aristotele tradita, nullum exstet praeceprum, cui in Socraticis sermonibus Platonis, et Xenophontis ingenio conscriptis, non respondeat expressum exemplum. Hoc tu, eruditissime Sturmi et prudenter animadvertis, et frequenter doces; potissimum vero in ea Ratione interrogandi, collocandique Dialectica, quam Platonis Gorgiae praefixisti. Ad quem locum legendum quoties accedo, quod saepissime quidem facio, toties cum nova quadam et utilitate laboris mei, et admiratione ingenii judiciique tui semper abeo. Sed ad hanc dicendi facultatem, quae tota ad illustriorem usum comparata est; nihil magis requiro, quam ex Demosthenis, Ciceronis, Thucydidis, Livii, et horum simillimorum oratorum historicorumque libris, sic ubivis exempla comportari; ut quicquid in virtute splendoris et aequitatis, in scelere foeditatis et fraudis, in prudentia providae opportunitatis, in fortuna insperatae temeritatis, ex omni seculorum memoria, colligi observarique possit, id semper ad Rhetorica praecepta, diligenti vel appositione exempli adjungatur, vel notatione loci referatur. Et quanquam hic cujusque literarum cupidi proprius labor esse debet, tamen cum ad id praestantis ingenii animadversio, delectus, et judicium adhibetur, nova profecto studiorum, et suavitas ad voluptatem, et fructus ad utilitatem, ex hac artis et imitationis conjunctione efflorescit. Et huic meo, si ita vis, sive errori ex imperitia, sive torpori ex desidia lubentius quidem indulgeo, quod plerumque video eos, qui in solitariis artium praeceptis adhaerescunt, exangues, frigidos, ineptos, sine sensu, sine motu, sine usu esse. Contra vero nonnullos qui nulla praeceptione instructi, sed sola oratorum et historicorum lectione contenti fuerunt, in aliquo loco constitisse. Neque haec eo a me dicuntur, quod aut vagam linguae jactationem, aut effluentem styli insolentiam ullo modo probem. sed quemadmodum in tradenda vera religione, exempla vitae, cum praeceptis doctrinae conjungi debeant: sic quidem ad omnem artis cultum, imitationis etiam usus adhibendus est. ut cursus studiorum, neque obscuritate inutiliter
Socrates; et tota illa nobilis animae doctrina, hanc artem propinquissima cognatione attingat, plurimi plurimum et huic disciplinae, et nostrae aetati congratularentur, si Phaedonem Platonis, et libros Aristotelis Ciceronis consilio uti, et bene naviterque impudentem esse. Ipse quoque Demosthenes, multorum infelices conatus hactenus rejiciens, te admodum flagitat. Bis nunc Italia ad nos misit AEschinene et Demosthenem Latine dicentes, sed nec iis oratoribus, nec ea regione mea opinione satis digne. Illi etiam Germani duo, quos semper admiror, et unice amo, in Demosthene multis non satisfaciunt. At vero cum illum primum circuitum, qui est in principio orationis contra AEschinem, a te in libro de Amissa dicendi ratione Latine versum lego, et cum diligenter animadverto, quo tu appendis judicio, quamnam in utraque lingua, vel singula verba vim, vel sententiae formam habeant, quid putas me primum, doctissime Sturmi, acclamare ne l. 5. l. 110. Ciceronianae amissae versionis desiderium, meo quidem judicio multum mitigabis. Et huic universae postulationi meae, audacter quidem scio susceptae, ad res tamen, spero, et praeclaras cupiendas, et justas petendas institutae, te multum tributurum facile intelligo. Postremo, videndum tibi est, ut expleas eam expectationem, quam omnibus literarum cupidis commovisti, de illis libris tuis, qui de Ratione loquendi, atque scribendi, a te scripti sunt. Et haec de te ac tuis nunc pauca de nobis ac nostris. De religionis cursu, reipublicae statu, literarum et cultu et fructu apud nos in Anglia, satis loquacem tecum instituerem sermonem; si tantae res in breves potuerint includi literas. Sed quae nunc unius epistolae modo terminari non possunt, in multas literas quas Deo volente, frequenter tibi scripturus sum, reservabo. Ea verae religionis cura, apud Josiam nostrum,
Cantuariensem, et universum consilium regium excubat, ut in nulla re aeque laboratum sit, quam ut religionis tum doctrina, tum disciplina, ex sacrarum literarum fonte purissime hauriatur: et ut sentina illa Romana, qua tot humanae sordes, in Ecclesiam Christi redundarunt, funditus obstruatur. Populi consensus, et obedientia ad hanc rem summa est. In studiis nostris Patrum consilia libenter sequimur, ubi ipsi non deflectunt a sacra Scriptura. Augustino plurimum tribuimus, cui, quod tu Graecos Basilium et Chrysostomum anteponis, non tibi concederem, nisi te valde amarem. D. M. Bucerus vir Dei, gloriam Christi strenue apud nos excitat. cujus habet tantam et doctrina auctoritatem, et vita moderationem, ut ne ipsi quicquam adversarii conqueri possint. Adversarii enim nonnulli adhuc apud nos sunt, qui cum a nobis nonnihil discrepent, hominum vires, virtutes, et consensum extra modum et ordinem efferentes: tamen quia complures eorum, sine stomacho et aculeis hoc faciunt, et plurimum se ipsi cum eruditionis laude, tum probitate vitae commendant, non possumus non amore eos prosequi, omnia referentes ad illius providentiam, qui extrema etiam die, nonnullos in vineam suam introducit. Publica res in magna expectatione est. Qui eventus hanc pacem inter nos et Gallos, per obsides principum filios factam consequetur, ignoramus. Illa quidem vox Ciceronis semper mihi suavis esse videbatur. Nomen pacis dulce est et res ipsa salutaris: Bellum autem quid aliud est, quam illa Sophoclea Galliae, quam gentem unice semper amavi, quae meo quidem judicio, in omni literarum et humanitatis laude, nec ipsi cedit Italiae. Hanc pacem utrique genti bonam, faustam, felicem, fortunatamque speramus. quoniam Comes Bedfordiensis, D. Pagettus et Joannes Masonus nostrae partis principes legati, non solum longum rerum usum, multiplicemque eruditionem; sed verum etiam Dei timorem, ad hanc fundandam concordiam adferant. Linguae et artes Cantabrigiae ab his passim hauriuntur auctoribus, qui tum dicendi, tum intelligendi magistri optimi semper habiti sunt. ut nec ratio propter infantiam, nimium obtumescere, nec oratio propter inscitiam, loquaciter insolescere discat. Ad utriusque linguae doctrinam perdiscendam, utriusque urbis non eadem quidem,
Joannis Checi et Thomae Smithi exemplis, praeceptis, ingeniis, consiliis provocati, ingressi sunt. Hi duo, olim hujus Academiae, nunc totius reipublicae, in eo splendore aulico, praeclara lumina eminent. Qui si ad scribendum sese dedissent, nec in Sadoleto Italia, nec in Longolio Gallia justius, quam in istis duobus Anglia gloriata fuisset. Hoc perspicuum nobis est, vel ex illo libello, quem de recta Graece pronunciandi ratione, qua nos Cantabrigiae utimur, contra Wintoniensem conscripserat. Sunt quoque hic Cantabrigiae multi praeclari viri, inter quos tamen sic elucet summus amicus meus Gualterus Haddonus, hujus Academiae nunc Procancellarius; ut cum illis superioribus duobus comparandus, non in nostrum numerum aggregandus esse videatur. Quid omnes Oxonienses sequuntur, plane nescio, sed ante aliquot menses, in aula incidi in quendam illius Academiae, qui nimium praeferendo Lucianum, Plutarchum et Herodianum, Senecam, A. Gellium, et Apuleium, utramque linguam in nimis senescentem et effoetam aetatem compingere mihi videbatur. Nobilitas in Anglia nunquam magis erat literata. Illustrissimus Rex Noster EDVARDUS, ingenio, industria, constantia, eruditione, et suam aetatem, et aliorum fidem longe superat. Non enim aliorum sermone persuasus, sed ipse saepenumero praesens, quod in suavissimam meae felicitatis partem deputo, omnium virtutum chorum in ejus animum immigrasse perspexi. Gallia non dubito agnoscet summam doctrinae laudem in clarissimo Duce Suffolciense, et reliquo illo nobilissimorum juvenum comitatu qui hactenus, una cum rege nostro, in Graecis literis et Latinis educati, hac ipsa die qua haec ad te scribo, in Galliam profecti sunt. Thomae Mori filiabus innumerae nunc honoratae feminae, in omni literarum genere praestant. Inter quas tamen universas veluti sidus quoddam, non tam claritate generis, quam splendore virtutis et literarum, sic eminet illustrissima Domina mea, D. ELIZABETHA regis nostri soror, ut in tanta ejus juste commendandae varietate, labor mihi non quaerendae laudis, sed statuendi modi propositus esse videatur. Nihil tamen scribam, cujus ipse praesens testis non fuerim. Me enim praeceptore, Graecae Latinaeque linguae duos annos usa est. Nunc vero ego Aulica turba liberatus, et veteris otii mei literarii suavitati restitutus; regiae majestati beneficentia satis honestam conditionem et locum, in hac Academia habeo. Fortunae naturaeque ornamenta, in illustrissimam Dominam meam collocata; haec ne an illa pluris aestimanda in comparatione,
Aristotelica laus in eam tota transfusa est. Nam Gallice, Italiceque, aeque ac Anglice loquitur. Latine, expedite, proprie, confiderate. Graece etiam mediocriter mecum frequenter libenterque collocuta est. Si quid Graece Latineve scribat, manu ejus nihil pulchrius. Musicae ut peritissima, sic ea non admodum delectata. In quavis adhibenda munditia Phaedram sed Hippolyten omni vitae ratione referre videatur. Perlegit mecum, integrum fere Ciceronem, magnam partem T. Livii. Ex his enim propemodum solis duobus auctoribus Latinam Linguam hausit. Exordium diei, semper novo Testamento Graece tribuit, deinde selectas Isocratis orationes, et Sophoclis tragoedias legebat. Hinc namque illius et linguam purissima dictione, mentem aptissima praeceptione, et reliquam ejus excelsae vitae conditionem, ad omnem fortunae vim recte instruendam esse existimavi. Ad religionis institutionem, post fontes Scripturarum D. Cyprianum, locos communes P. Melancthonis; et alios hujus generis simillimos, ex quibus pura doctrina cum elegante sermone libari potuerit adjunxit. In omni oratione, si quod invitum verbum, aut curiosius accersitum fuerit, facile animadvertit. Ineptos illos Erasmi imitatores qui Latinam linguam in miseras proverbiorum compedes illigant, ferre non potest. Orationem ex re natam, proprietate castam, perspicuitate illustrem, libenter probat. Verecundas translationes, et contrariorum collationes apte commissas, et feliciter confligentes, unice admiratur. Quarum rerum diligenti animadversione aures ejus tritae, adeo teretes factae sunt, et judicium tam intelligens, ut nihil in Graeca, Latina, et Anglica oratione vel solutum et pervagatum, vel clausum et terminatum, vel numeris aut nimis effusum, aut rite temperatum occurrat, quod non illa inter legendum ita religiose attendit, ut id vel magno rejiciat cum fastidio, vel summa excipiat cum voluptate. Nihil fingo mi Sturmi, nec opus est: sed adumbrare tantum volui tibi speciem ejus excellentis ingenii et studii. in cujus rei veluti forma, dum mens mea tota defixa est: hanc illustrissimae Dominae meae
Sturmi, illud et grato animo acceptura, et magno judicio perlectura est. Sed vereor ne ipse jucunda vel recordandi illius, vel scribendi ad te suavitate delectatus, extra modum epistolae prolixitate prodierim. Et de literarum apud nos ratione plura alio tempore. Rumor hic sparsus est, te venturum in Angliam: sive hoc verum sit, sive totum ex eo ortum desiderio, quo plurimi te hic videndi tenentur, non intelligo. Mihi nihil frequentius in votis. Interea dum ego adventum tuum gratissima spe expectem, desiderium quaeso meum absentis tui suavissimis literis tuis sic lenias, ut saltem intelligam te meas recepisse. Amorem meum quem tibi maxime absenti debeo: eum interea universum ad praesentem patrem Bucerum defero. His litteris inclusum dono tibi mitto argenteum nummum C. Caesaris. In sequentibus Caesaribus additi sunt semper loquaciores tituli. quod saepe animadverti in omnium fere Caesarum nummis, aureis, aut argenteis, usque ad Gotticam illam Barbariem. Hic ex una parte tantum Caesaris nomen inscribitur. His priscae antiquitatis reliquiis, quia plurimum ipse capior, hunc nummun tibi mittere volui, plures deinceps missurus; si te hoc antiquae et benivolentiae meae, et temporum vetustatis monumento delectatum esse cognovero. Vale in Christo Jesu Cantabr. e Collegio D. Joan. Evangelistae, quarto Aprilis, 1550.
VIde, mi Aschame, quid epistola tua effecerit. In libello meo, quem de oratorum conversionibus confeci, Penelopes Homericae telam recte cum poetarum versibus; et oratorum comprehensionibus posse comparari. Quorum utraque non solum componi debent, sed etiam dissolvi atque immutari et dissui; quoties emendari posse videantur. ac certe in aetate juvenili, et sexu foemineo, praesertim puellari, quae potest esse honestior
Angli, quam Germani: apud quos in nobilibus paucissimi sunt, qui ad suum ordinem literarum putant insignia pertinere. Cum istic plerique omnes nobiles vel enitantur, ut literati sint; vel si sero id intellexerint; tamen ad se nunc spectare suosque arbitrentur. Quamobrem spes jam data est, quod laudem, quam antea sibi arrogavit semper Italia; et post Italiae Gallia atque Germania aemulae vindicare conatae sunt; eam sibi deinceps Anglia cumulatissime queat assumere. Et quale domicilium quondam Athenis et Romae; de quibus duabus civitatibus scribis, dicendi et sapiendi magistri habuerunt; tale iisdem nunc sit in Anglia constitutum. Ut vester populus, quorum virtutes imitatur: eorum etiam comparet decus et gloriam. Sed ut ad te, mi Aschame, veniam. nescio tibi ne magis gratulari debeam; cui Deus talem dederit discipulam; aut ELIZABETHAE Principi; cui talem magistrum atque artificem. certe utrique et gratulor et gaudeo, et felix illud biennium judico: quo tu docuisti, et illa didicit. Nunc etiam tibi ob istud otium tuum laetor: quod EDVARDUS REX tibi et concessit benigne, et liberaliter est largitus. requirunt enim nostrorum studiorum rationes otia negotiosa, et negotia otiosa. nam in laboribus otiari, et in otio laborare vulgo videmur. Ceteri enim homines cum venantur, cum piscantur, cum fabricant, occupari creduntur laboribus. Literati cum scribunt, legunt, commentantur, pro otiosis habentur. cum tamen vitam ingenii laboribus anxiam atque sollicitam agitent; non periculorum metu, aut laborum vexationibus; sed susceptione atque cogitatione rerum maximarum et immortalium. Sed quia otium tibi summum datum est: ejus etiam ad me fructus jucundissimus atque uberrimus perveniet. promittis
Dialectici et Rhetorici esse volumus. sed tu es, ego vero ut sim, nitor et elaboro. et profecto absque eloquentiae ope, obscura et sordida est Dialecticorum professio; et haec ipsa eloquentia absque disserendi doctrina inflata tumet, et errabunda vagatur; nihil artificiose efficit. Itaque idem tuum et meum est judicium, idem volumus, idem sequimur, idem consectamur: omnibus etiam idem studium suscipiendum est, qui in literis vivere, et ex literis laudem assequi concupiscunt. Verum ut ad epistolam tuam revertar. fuit illa mini jucundissima. tum ob significationem tuae erga me benivolentiae, tum quia multa nuntiat de Regno vestro, quod semper nobilissimum et munitissimum multis aetatibus habitum est. de Rege, de quo praeclara et certa est prudentiae, clementiae, religionis spes concepta; de Guilielmo Pagetto; cujus ego probitatem et moderationem consiliorum et humanitatem Caleti ante annos quinque cognovi. de Checo et Smitho, qui nobis a multis sunt praedicati; de Joanne Masono, quem Montius noster magna benivolentia complectitur, et laudat mihi saepenumero, quoties ego Pagetti memini. de Haddono Procancellario vestro, quem tu cum superioribus componis; de nobilitate vestra; et de iis, qui in Galliam cum tribus vestris legatis profecti sunt. postremo de DOMINA ELIZABETHA, qui locus quo fuit prolixior quam reliqui, eo ego longiora legendo requirebam. Haec inquam, omnia fuerunt jucundissima. verum ubi mihi tantum tribuis, quantum ego minime possum agnoscere, ibi pudorem, ut Horatii utar verbis, incussisti, propterea quod prastare non possum doctrinam et judicium, ita ut tu mihi ascripsisti. Ubi vero petis, ut Phaedonem Platonis, ut Aristotelis libros de anima, et ut ejusdem Rhetoricos libros Latine interpreter et explanem: item ut Demosthenis et AEschinis adversarias inter se orationes convertam; ut promissos a me de Latina loquendi ratione libros divulgem, non tam laborem fugio, qui suscipiendus esset, quam in suscipiendo audaciam, et divulgando temeritatis atque arrogantiae suspicionem, quae superiore anno ingressum in hoc curriculum quasi revocavit. Statui enim Aristotelis Rhetoricos libros perpetuis explicare disserentium sermonibus: quorum aliquam partem Librario dederam, sed mutavi sententiam. primum,
AEschinis et Demosthenis orationes, meis interpretor auditoribus; sed ita, ut magis in explicandis illis, quam convertendis sim occupatus. Satis enim mihi est, si sententiam explicem, et verborum vim atque potestatem: reliquum quod laboris est, id in arte demonstranda consumitur. Ut inventionem intelligant, ut divisiones, ut partitiones considerent, ut collocationem; ut argumentandi modos; ut conclusionum formas; ut ornamenta sententiarum; ut quaestionum infinitarum exornationes; ut finitarum expeditiones, ut in utrisque amplificationes; ut in omnibus conversionum genera, ut principiorum et mediorum, et clausularum connexiones et numeros. Duplici hoc labore meo hiemali contenti esse debetis; et tu, mi optatissime Aschame, qui petis, et Bucerus qui tibi cohortator fuisse videtur. de Phaedone, et Aristotelis de anima libris alias, cum erit otium; si vita suppetat, et si potero. non enim si in Gorgia quaedam observavi, quae ad Dialecticorum pertineant officinam: idcirco etiam in Phaedone aliquid elaborare possum, quod perpetuam orationem habeat, et quod literatorum hominum aures animosque non offendat. neque si Rhetorica intelligo, et fortassis prodere in lucem aliquo modo possum; idcirco gravissimam illam disputationem de vita, de morte, de animorum immortalitate, de bonorum virorum vitali obitu, de clarissimorum hominum sempiternis praemiis; de aeternitate rerum potero disserendo atque scribendo sustinere. Quod tamen Libros de Latino sermone requiris, in eo me percelluisti, promisi enim eos ante annos aliquot. sed fateor plane, etiam si ingenio possem: tamen non possum facultatibus, ut ex me saepe Bucerus audivit. Quantum enim est? Ejusmodi opus elucubrare; ex quo brevi eam facultatem consequare, post praeceptionum perceptionem, ut quodcunque cogitatione complectaris, id etiam oratione possis Latina exprimere; non solum ut pura ea sit, sed ut elegans, ut ornata, ut decora; et exempla in promptu habeas, quae res quibus sint et verborum et sententiarum ornamentis expoliendae. Eaque omnia non solum congesta, sed etiam distincta locis et disposita habeas. Tale opus cum cogitatione inchoatum, commentatione demonstratum atque perceptum habeam: tamen facultatibus imperfectum cum aliis jacere patior, dum compellar: tametsi satis me Gymnasium nostrum compellet: tamen quia
Augustino scribis, laudo judicium tuum: et tuarum literarum in eo loco humanitare et amore delector: etiam ego sane huic Theologo prae ceteris plurimum tribuo. propter doctrinam; docet enim omnia. concludit acute, refutat argute, nihil nec in proponendo, nec dividendo, nec argumentando, nec expediendo peccans. Sed ego cum meos ad orationis cultum adhortor, non solum rerum considero doctrinam, sed earum etiam ornatum atque tractationem, ut illos dicendo superiores putem, sed Augustinum doctrina. veruntamen illos eruditos et literatos, itaque principio anteponendos. Etenim diligenter etiam atque etiam in sermone Latino et Graeco tradendo cavendum est; ne scriptores dicendo inferiores, propter rerum tractationem; Ciceroni, et Demostheni, ceterisque melioribus scriptoribus anteponantur. Omnibus enim scientiae sapientiaeque nomen gratum et dulce est: res vero ipsa non solum optata, sed etiam salutaris. Nam nec scribere quisquam aliquid potest, nec loqui aut dicere, quod sit praeclarum; qui artes et disciplinas, et qui rerum cognitionem nullam comparavit. Ergo qui hoc judicio praeditus est, et hac inopi facultate nititur, eum nec in eloquentium, nec disertorum, nec Latinorum sive oratorum, sive scriptorum, sive artificum numero habendum puto. et cujus inflata verbis tantummodo oratio est, non solum auctorem ineptum, sed etiam hominem stolidum existimo. Quamobrem, sive Longolius, sive Sadoletus, sive Bembus, sive Naugerius, sive alius quisquam vel Italus, vel Gallus, vel Germanus verba eorumque ornatum captavit, res neglexit, quod tamen hi minime fecerunt; sed siquis esset, eum laudandum non censeo. Nam quid ego de Budaeo excellenti doctrina viro dicam? quem tametsi amemus atque defendamus, tamen sunt nonnulli, quibus ille in aliquibus libris magis verborum, quam rerum sectator esse videatur. Non igitur in optimis, sed in deterioribus sive scriptoribus sive oratoribus ponendum puto: qui verbis, non rebus ornatum orationis constare credit. Sed hoc in primis considerandum est, omnibus ne temporibus quidvis legere liceat, an sit in temporibus, et aetatibus, et facultatibus aliqua distinctio. Homerum Graeci suis adolescentibus ediscendum proposuerunt. poterat illud fieri absque incommodo. propterea quod una cum materno quasi lacte imbibissent patrium pueri sermonem. Romani Grammatici etiam Virgilium suis scholis explicabant,
Romani de principio Homerum interpretabantur, nihil fuit incommodi in lingua aliena, Latine omnibus tum loquentibus Romae civibus, et idem Graeci facere poterant, si hic iis placuisset sermo. Sed quas utilitates ad linguae informationem atque puritatem puer accipiet, ex Catonis Distichis, ex Aquinate, Gersone, Cocca? Paucos nominavi. ex his quamplurimi possunt alii ejusdem gregis considerari, non quod vituperem, sed quod ad id quod volumus, non sint idonei. Sed addamus etiam his barbaram turbam grammaticorum, dialecticorum, medicorum, theologorum, philosophorum, quibus sordida puris, utilia spinosis fuerunt potiora. Quorum pars se adhuc magna tuetur in Sophistarum nostri seculi collegiis, quae de sua adhuc barbarie tanquam de Palladio aliquo atrociter pugnat. O gregem venustam! O religiosam conspirationem! in qua vinci gloriosum est, turpissimum vincere. Quis status literarum, quis religionis esse possit in hac sermonis et linguae et orationis foeditate? Quis enim non aspernetur in iis si videat oris sonitum, verborum deformitatem; sententiarum sordes; opinionum ineptias; animorum pertinaciam; consuetudinem illiberalem; mores peregrinos? qui barbariem liberalitari imposuerunt; qui artes et disciplinas corruperunt; qui historias faedarunt, religionem et caeremonias, non solum orationis putido genere; sed etiam imperitis opinionibus remotis ab omni consensu doctrinae, et obscurarunt altercando, et defendendo inquinarunt. Hine proponendi pueris, et horum scriptis imbuendae mentes adolescentum; ut pro puris foeda, pro Latinis Barbara, pro perspicuis obscura, pro compositis dissoluta in civitatibus audiantur? Quod igitur judicium facimus in malis, cur idem non retinebimus etiam in minus perfectis minusque consummatis? At rerum studium verborum semper praestantius habitum est. Est plane eloquentis officium; rerum primum, post verborum curam suscipere. Vitiosum enim est, dicere quod aut inane sit aut stultum. Veruntamen quoniam ab oratore non modo sapientia, verum etiam verborum ornatus requiritur: separemus ista duo, quae natura ceteroquin conjuncta haerent. Sapientia jubet quaerere quid dicas; ut verum, ut probabile, ut certum: ut acutum, ut disciplinabile, ut conclusione perfectum. Quid ornatus? ut significans, ut sonans, ut plenum, ut concinnum, ut ornatum, ut illustre. Sed si sapientia jubeat, ut ornatus rationem non habeam, puritate contentus sim, reliquum ornatum non affectem: liberari
Augustino Chrysostomum anteposui. non quod Augustinus non sapientior, aut non disertus: sed quia minus disertus quam Chrysostomus, et is tamen eruditus atque doctus. Chrysostomo primum temporis et linguae, non doctrinae et ingenii locum tribui. cum tamen huic ipsi Chrysostomo multos alios anteponam. In dicendi enim studio non solum barbaros omnino fugere: sed ante bonos etiam meliores semper oportet praecedere. Sed fortassis parum candori tuo confidere videbor, qui haec tam sollicite excusem: veruntamen, quoniam permagni referre puto, quo unaquaeque ordine legantur; visum fuit etiam hic meam tibi exponere sententiam, a qua te etiam non arbitror esse alienum. Feci etiam eo libentius, quod tu dulce nomen pacis esse dicis in tuis literis, et rem ipsam salutarem. scio quo in loco Cicero idem dicit, et iisdem verbis sentit, cujus loci formam hic conatus sum exprimere, ut tecum ludam Angliae placere. amo enim gentem hanc propter religionem, propter famam talis ac tanti Regis; idque in hac aetate. atque utinam, quam religionem Rex primis annis didicit; et Consilium ejus concordibus sententiis constituit; eam possit et tueri et defendere et stabilire; ut non oppugnetur. Quanquam id ad Deum ejusque providentiam et numen pertineat. sed id quidem reliquum est, ut quod institui absque perturbatione aliqua non potuit; neque sine metu periculorum retineri potest, id ecclesiasticarum pecuniarum dispensatione, et morum disciplina, et religionis doctrina, et judiciorum sanctitate; et ordinum confirmatione atque dignitate corrigatur atque ornetur. Sed minus jam timoris est, in hac consilii constantia; quod de Religione decrevit, quod eam instituit, quod edictis stabilivit. Ut autem idem permaneat, dum Regnum atque Religio requirit, et ut Rex nulla frangatur temporum intemperie, id summis votis a Deo patre omnium mortalium, et Christo omnium hominum Servatore
Regem taedeat periculorum quae impendere videntur. Tribuenda igitur non solum pietatis et religionis, et literarum laus est iis, qui auctores fuerunt praeclarae emendationis; sed etiam fortitudinis. qui non extimuerunt ea pericula, quae propter prudentiam ventura providebant, propter religionem contemnebant. O sanctam curiam, quae honestatem atque religionem utilitatibus et vitae otio anteposuit! Nati in hoc homines videntur, ut Angliae nomen renovent, ut in hoc Regno angularis Ecclesiae lapis locum suum rursus occupet, et refugium sit non solum nunc recipiendis atque defendendis: sed brevi etiam emittendis atque ornandis angelis et nuntiis otii literarum, religionis, dignitatis in Republica Christiana. In impietate enim status Rerumpublicarum instabilis: in religione firmus solet sperari. Etenim nulla conversio regnorum, nisi post Religionis contemptum atque foedationem est metuenda. Illorum igitur incerta Respublica est, qui in turpitudine vitae, etiam religionis atque doctrinae puritatem et sanctimoniam formidant. Qui vero haec suscipiunt et colunt et defendunt: hi cum nullo alio statu commutare Rempublicam possunt, nisi cum divino et caelesti, in quo perpetua sit et sempiterna felicitas. Nam hujus vitae non solum. Reges, et principes, et magistratus caduci et brevis aevi sunt, sed ipsae etiam urbes, et Respublicae atque Regna brevi momento florentia claraque, et collapsa dirutaque conspicantur. Haec aeternitatis felicitas bonorum virorum in omnibus ordinibus finis, in hac eorum praemia constituta sunt. Quae nisi essent, quis sapiens in maximis laboribus, et summis periculis, velit pro patria sese devovere, et pro religione mortem oppetere? Quamobrem sapienter consuluerunt prudentissimi viri quod id, sine quo Respublica nulla stabilis esse potest, Patriae recuperarunt: ut quod posteris suis optare debuissent, id ipsi suo periculo constituerunt. Et suam ipsi religionem atque pietatem Patriae cum periculo praestare maluerunt: quam eam posteris absque periculo committere. Haec laus quovis triumpho praeclarior est. quae non caede hostium comparata est; sed pietate atque religione nititur; quae non hostium sanguinem; sed civium suorum sanctimoniam requisivit; quae non novas res affectavit; sed amissas restituit. Postquam enim decretum de Religione fuit, pax cum Galliarum Regno constituta est; morum et
Gymnasia; apparuit rursus veritatis lux, et Evangelii lumen. Itaque de his bonorum virorum sermones nusquam silebunt, dum homines erunt quibus cara religio est, et jucunda fortium virorum memoria. Quanquam hujus facinoris vel potius sapientiae laus, etjam multo maxima ex parte ad Serenissimum Regem EDVARDUM pertinet; in quo nisi Senatus animadvertisset simul cum aetate, et prudentiam ejus ali, et gravitatem crescere, et religionis cupiditatem studiumque confirmari; idemque appetivisse et postulasse; majore cum periculo suscepisset, id quod in stituit atque decrevit. Quocirca, omnibus Regni ordinibus gratulandum est. Regi quod id, quod voluit, consentientibus omnium in consilio sententiis obtinuit. Consilio, quod Rex idem voluit, et quod intelligit nihil posse constitui sanctius. Et Populo, quod quoniam Regis atque Senatus auctoritas intercessit: non populari motu, sed Reipublicae voce actum videatur. siquidem pars populi melior exoptavit. Omnibus ordinibus, quod conjunctione animorum, dissidia non sint extimescenda; sed pax atque concordia reflorescat, Religio vera recolatur, Evangelii vox salutariter resonet. Et CHRISTI imperium in Regno Angliae auctoritatem summam habeat. Haec commoditas, imo haec Regni gloria tollere ex animis omnium metum debet, et Regem arrigere ad amplificandam hanc gloriam, et Senatum cohortari ad fortitudinem; et populum ad charitatem et observantiam excitare. ut et Regis auctoritas, et Senatus consilium, et Populi placitum: quasi propugnaculum exister, contra dolum et insidias et vim communis Dei hostis, a quo vinci non possumus, dum praestamus constantiam. nam si moriendum erit, vita mortalis cum immortali mutabitur; si vivemus, quid praeclarius quam in hac vita propter Religionem coelestem vitam repraesentare? Longius evectus, Aschame, sum quam volebam; excitatus epistola tua. In qua jucundius mihi fuit Regis atque Sororis laudes cognoscere, tametsi, eas ante a multis audiveram: quam accipere C. Caesarem quem ante hac non ita in nummis videram. Sed tamen gratum munus, et quia a te missum est, et quis vetustum, et quia ejus imago, qui cum fortissimis, peritissimis et fortunatissimis Imperatoribus belli gloria potest comparari, Vale Argentorati Nonis Septembris Anno 1550.
UTrasque literas tuas, optime Joannes Sturmi, et superiores Nonis Septembris, et recentiores XVIII. Novembris ad me missas, tradidit mihi prudens vir, et nunc communis noster amicus Christophorus Montius. Summo gaudio utrasque legi, frequenterque lego, et ab earum lectione nunquam discedo, nisi novae semper cumulatus accessione voluptatis. Laudem, quam tribuis mihi, ut alienam non agnosco, sed tanquam vestem, mihi quidem humaniter impositam, sed parum congruentem, libenter cum rubore exuo, judicium tamen laudis, tam laudati viri, in summa laude deputo. Suavis es, in meo, ut tu dicis erga te, caeco amore, et pateris esse caecum, ne si oculos aperiat, a te discedat, et transferatur in alium. Caecus amor, mi Sturmi, vagus est, et errat; et quia diligit, non deligit; praeceps non constans esse solet. Sed meus in te tam ocularus est, et si vis, tam Lynteus, ut nulla, non terrae, non Oceani intercapedo, aciem ejus impedire possit, quin longissime penetret et facile in cendatur ardore, ubi illustres virtutis doctrinaeque faces praetenduntur. Quod vis, utriusque epistolam in lucem apparere, et testem exstare perpetuae inter nos charitatis, facis quidem non plus, quam ipse exopto, plus tamen quam ego, vel a quoquam, sine nota impudentiae, vel a te, sine suspicione imprudentiae, efflagitare queo. et quia tu me facis impudentem, nisi ipse aliter vis, et nisi ipsae literae jam sunt impressori traditae, imprimis cuperem, ut epistolae nostrae aliquam reliquam paginam occuparent, in dialogis tuis Aristotelicis. sed stulte hoc peto, cum tu scis, quid potissimum faciendum. haec scribo, quia vereor ne literae meae nimis molestae sint, et quodammodo aegre ferant, si ab illo libro separentur, cujus tam cupidae, petaces, et Gallorum in ea re cum solertiam, tum elegantiam semper laudo. Totus gaudio perfundebar, mi Sturmi, cum veni
Aristotelicis meis dialogis, in quibus stylum meum quotidie acuo, ut ii quid possit contra barbariem, in bis ostendat, tum etiam in celebrandis amicis, etc. Quod REGI facis, optime Sturmi, non illi soli clarissimo principi, sed universo ejus regno, universis literis et aeternitati facturus es. Nam cum audiet abs te, quam praeclarum sit Aristotele exstitisse: ne dubites, quin hoc facto tuo, in instituendo principe nostro, uberrimam voluptatem, cum singulari laude tua confluentem in universam Angliam, et singulos Anglos transfusurus sis. Et quanquam princeps, ea est ejus praeclara natura, calcare non eget ad expeditiorem cursum doctrinae et prudentiae, in quem felicissime ingressus est: tamen ex suavi et fusa oratione tua, ad id accommodata, veluti ex applausu praeclari hominis illum currentem excipientis, novum laboris impetum, ad majorem laudis spem percepturus est. et nosti illud dulcissimum carmen dulcissimi poetae, quod frequenter ipse commemoro.
Fortunam in principe nostro, aequat natura. utramque superat virtus. sive, ut Christianum hominem loqui decet, multiplex gratia Dei, cupiditate optimarum literarum, studio rectissimae Religionis, voluntate, judicio, et, quam tu in studiis unice laudas, constantia, aetatem suam mirifice praecurrit. Et vix ulla felicitatis parte ego eum beatiorem existimo, quam quod Joannem Checum, ad praeclaram doctrinam, et veram religionem, adolescentiae suae doctorem nactus sit. Latine intelligit, loquitur, scribit: proprie, scienter, et expedite, et omnia cum judicio. Dialecticam didicit, et nunc Graece discit Aristotelis Ethicen. Eo progressus est in Graeca Lingua, ut in Philosophia Ciceronis ex Latinis Graeca facillime faciat. Pridie illius diei, qua ex Anglia profectus sum, cum essem Londini apud D. Joannem Checum, et inter loquendum rogarem ab eo, quid esset, quod Rex Ethicen Aristotelis, potius quam Institutionem Cyri perlegeret? Ille sapientissime et eruditissime, quod semper solet, respondet. ut mens inquit, ejus prius universis illis et infinitis virtutum vitiorumque praeceptionibus, ac particionibus instructa,
Anglia sit; mi Sturmi, cum principis ejus juvenilis aetas, nam nuper excessit ex decimo tertio anno, hat praestanti praeceptione informetur, nemo melius, quam tu judicare potest. Brevi absolvet Ethicen, quam sequetur Aristotelis Rhetorica, ut non opportune solum, sed divinitus etiam videatur tibi oblata occasio hujus suscepti laboris tui. Credo enim ego, non sine divino consilio factum esse, ut haec summa majestas regia, hac summa ingenii, judicii, doctrinaeque tuae facultate excoleretur. Si plusculum otii mihi esset, longiorem tecum de REGIA NOSTRA MAJESTATE instituerem sermonem. longiorem etiam de clarissima domina mea D. ELIZABETHA, de clarissimis Ducis Somersetensis filiabus, et illis quidem optima literarum institutione formatis. duas tamen Angliae feminas praeterire non possum, nec a te, mi Sturmi, praeteritas esse velim, si aliquid cogitas de celebrandis amicis in Anglia, quo mihi nihil exoptabilius esse potest. Altera est Jana Graia, filia nobilis Marchionis Dorcetensis. Quae cum aviam habuit Mariam Franciae Reginam, arcta propinquitate attingit REGEM NOSTRUM EDVARDUM. Annum nata est decimum quintum. In Aula fui illi valde familiaris, et scripsit ad me eruditas literas. hac superiore aestate, cum amicos meos in agro Eboracensi viserem, et inde literis Joannis Checi in aulam ut huc proficiscerer, accitus sum, in via deflexi Leicestriam ubi Jana Graia cum patre habitaret. Statim admissus sum in cubiculum, inveni nobilem puellam, dii boni! legentem Graece Phoedonem Platonis, quem sic intelligit, ut mihi ipsi summam admirationem injiceret. Sic loquitur et scribit Graece, ut vera referenti vix sides adhiberi possit. nacta est praeceptorem Joannem Elmarum, utriusque linguae valde peritum: propter humanitatem, prudentiam, usum, rectam religionem, et alia multa rectissimae amicitiae vincula, mihi conjunctissimum. Mihi discedenti, recepit se Graece scripturam, si ego illam meis literis ex aula Imperatoris scriptis provocarem. Expecto quotidie Graecas ejus literas: cum venerint, ad te statim mittam. Altera est Ethelreda Cecilla, quae haud aliter Graece intelligit et loquitur quam Anglice:
Antonio Coco et patre ejus, et praeceptore. qui propter singularem suam eruditionem, in erudiendo Rege, Joanni Checo socius adjunctus est. vel potius quod nupsit Guilielmo Cecillo, juveni quidem illi, sed tam senili prudentia, tanta literarum et rerum peritia, et ea in rebus gerendis abstinentia praedito, ut laudem illam solidam et quadripartitam, quam Pericli aemulus suus tribuit Thucydides,
Huic communis consentiensque Anglorum vox impartita sit. Post meum digressum ex Anglia Primarius Secretarius Regius factus est. Vereor, mi Sturmi, ne prolixo meo sermone molestus sim tibi. sed quia nihil magis cupio, quam longissimas literas tuas, longe et ipse scribo, scripturus etiam longius, si otium mihi suppeditaret. Nam nunquam fui in vita mea minus otiosus, quam nunc sum. Nova quae hic geruntur, nemo certius, nemo opportunius perscribere tibi potest, nostro Christophoro Montio. et quotidie rogo rogaboque, ut tibi singula perscribat, nec ipse deero, quoties offeratur opportunus Tabellarius. et ne in his gravissimis temporibus, leves et inanes literae mex ad te accederent, ecce tibi, sola Madelbargus sic occupat nunc Augustae, omnium hominum suspiciones, rumores, sermones, colloquia, consilia: ut ceteris rebus omnibus, minimis, maximis, mediocribus, silentium fere injecerit. De cujus urbis aut salutis spe, aut interitus metu, sic omnia sunt incerta; et rumoribus vel cum dolo excogitatis, vel sine auctore disseminatis implicata; ut ipse nihil habeam certi et explorati, quod scribam. De hac re certissimus sum, quod haec urbs nunc est, et ab alienis pressa acriter, et a suis defensa fortiter, quia nec prece, nec pretio, nec minis, nec meta impelli possit, ut eam doctrinam, aut omnino proditam abjiciat, aut foede vitiatam accipiat, quam omnes boni, ubi ubi sunt, ex divinis haustam fontibus amplectuntur. Nec mirum esse debet, si duo illi Tricipites, Cerberus Romanus, et Geryon Hispanus contendant hanc unam urbem expugnare, cujus si porta semel fuerit vel effracta vi, vel reserata voluntate, patet statim aditus, et Cerbero in totam Germaniam, et Geryoni in uni
Europam, ut nec in religione puritas, nec in republica commoditas reliqua esse possit, quae non brevi, aut illius foedata habitu, aut istius occupata raptu fuerit. Reliqua negotia, Turcica, Papistica, Caesariana, Diabolica, et Christiana in summo silentio jacent. Brevi scribam de his etiam rebus, si quid certi ad manus meas pervenerit. Vale doctissime Sturmi. Et me quod facis, ama. XIV. Decemb. An. Dom. 1550.
NUllas ad te literas, tam opportuno tabellario, dare non possum: et longas non opus est, mi optatissime Sturmi, cum unus Montius nostrarum longissimarum instar esse potest. Digressum a nobis tam honesti et integri viri, aegerrime fero, his temporibus, et hoc loco. non sum tamen tam durus in alios, nec tam mei amans, nec tam meorum obliviscens; ut non commovear sensu desiderii illius, visendi eos, qui ei sunt carissimi. Scribis Montio nostro divulgatam esse utriusque epistolam. Tu videris ornatissime Sturmi, quo tuo periculo hominem hactenus tenebris delitescentem, in lucem producis. Quanquam id ingenue tibi, quod sentio, dicam. pluris facio testimonium judicii tui, vel potius amoris tui, quam pertimesco vocem aut opinionem ullius hominis, hoc dictum aut valde arrogantis, aut sui nimium amantis videri potest. Si pecco, quia error est in me, non scelus in alios; a te, qui me amas, veniam expecto, ab aliis quos nihil laedo, offensam non metuo. Si epistola mea nondum impressa sit, haec duo aut tria verba adjungi illi loco velementer cupio, ubi Dominae ELIZABETHAE gradus et progressus in studio literarum explicabam. Videlicet, prima utriusque linguae fundamenta felicissimem hac PRINCIPE jacta sunt, assidua opera et diligentia Guilielmi Grindalli mei, Grindalli mei, inquam, et fi aliud vocabulum esset in omni ratione amicitiae, necessitudinis, caritatis, pietatis, quod propinquiorem, et arctiorem conjunctionem significaret, quam mei, illud ad memoriam mei Grindalli libentissime adhiberem. fuit enim is Cantabrigiae discipulus meus, et aparvulo inter parietes cubiculi mei septem fere annos, literis Graecis Latinisque institutus.
Mores, ingenium, memoriam, judicium tale habuit, quale vix cuiquam, in
Haec verba, mi Anglia contigit quem ego unquam vidi. An ego aliquid falso affigo ejus laudibus, intelligunt multi praeclari viri, qui in Aula illo conjunctissime usi sunt. Adulationis notam non timeo, quia mortuus est: invidorum repraehensionem contemno, quia virtutis laudem in aliis non ferunt, quod eandem in se agnoscere non possunt. Nam ex Academia in Aulam vocatus est a Domino Checo, brevi doctor ad instituendam hanc PRINCIPEM adhibebatur. Post aliquot annos, cum clarissima ELIZABETHA, et suo ingenio, et talis praeceptoris opera, ad praeclaram pervenisset cognitionem, atque meus Grindallus, et suo merito, et D. favore ad eximiam dignitatem adspirasset, ecce tibi, subita peste correptus, diem suum obit. Aula tantum sui desiderium relinquens, quantum haud scio an quisquam alius hos multos annos. me certe majori afflixit moerore, quam obitus utriusque parentis, qui una die, et eadem fere hora, cum quadraginta septem annos conjunctissime conjuges vixissent, una ambo ad Christum morte etiam ipsa jugati commigrarunt. In locum hujus et carissimi discipuli, et arctissimi amici suffectus ego sum. ubi invenio ea utriusque linguae fundamenta jacta, ut dubitarim, an istius ingenium quae didicit, an illius diligentiam qui docuit, magis admirarer. huic ego quod felicissime Grindallo meo, quanquam sine mea opera, non tamen absque omni meo consilio inchoatum est, diligenter sane et assidue exaedificare conatus sum.Sturmi, si in suum locum apte reponi possunt, et tuo judicio, et quasi lima sic perpoliantur, ut cum reliquis concinne construi queant, rem mihi peroptatam effecturus es. Nisi te valde amarem, et tribuerem omnia nostrae amicitiae, vererer te ad hunc modum tam imprudenter abuti: sed familiarem esse oportet, quae ficta non est amicitia, et nosti illud Ciceronis tui. Qui cum omnino nihil fingam, nihil dissimulem, nihil obtegam: nam illae sapientes amicitiae ostendunt fucum, suavitatem non habent, et plus foliorumquam fructus semper ferunt. In proximis etiam superioribus meis ad te literis, nobilissimae virginis Janae Graiae mentionem feci. Non est, si quid in me judicii sit, dignius exemplum, quod in oculis hominum feratur, quod in lucem et conspectum appareat, quo reliqua nobilitas ad veram laudem, et insigne decus evocari possit. Condona mihi hoc, mi Sturmi, si cupiam
Aristotelicis dialogis impartis inter turbare nolim. de illa tamen re audire cupio. Cum dicerem Domino Legato, hodie me literas ad te dare, jussit me, suo nomine, te plurimum salutare, et libentissime se inire velle rationem tecum arctioris amicitiae, quem jam multum amavit hos multos annos. hoc tamen se male habere, quod destineatur pluribus quotidie negotiis, quam ut possit crebritate literarum persequi hoc studium, quo te complexus est. Nihil libentius facio, quam scribo ad te. sed nisi invenero fidelem tabellarum, cavebo quid cui committam. nam vereor ego illud, quod lepide Cicero tuus conqueritur de suis temporibus. Vix quenquam esse, qui epistolam paulo graviorem ferre possit, nisi eam per lectioem relevarit. Si abs te aut Montio nostro cerrus nuntius, de meliori nota, a vobis commendatus ad me accesserit, libenter de motu reipublicae, de statu religionis, de apertis consiliis, de secretis studiis, quae ad meas manus pervenerint, vobis significabo. Tuas suavissimas literas, Sturmianis rebus, hoc est, eruditione, eloquentia, humanitate refertas; omnibus istis negotiis, Turcicis, Papisticis, Caesarianis, Gallicis longe antepono. De quibus tamen hoc tempore, aliquid ad te scriberem, nisi D. Montius noster, onustus omnibus gravibus rebus, quae ubique fere hoc anno gestae sunt, domum ad vos rediret. Ex cujus sermone opportunius, quam ex mea scriptura singulas res cognosces. Vale. Et saluta mihi Joannem Sleidanum et Valentinum Erythraeum. Augustae Vindelicorum XXIV. Januarii, An. Dom. 1551.
LIterae tuae, prudentiae et suavitatis plenissimae, una cum duobus libras a D. Toxite dono ad me missis, redditae mihi fuerunt XXII. Junii. Suaviter scribis de mea offensione silentii tui. Quanquam sic gratus es, quod scribis, optatissime Sturmi, ut etiam si non scribas, non possis non
Aristotelicis dialogis tuis, et Aeschinis Demosthenisque contentionibus, ad alias res abstrahatur. Quantum autem Toxitem nostrum amo, de hoc ejus in nos communi studio et amore, de benivolentia vel pietate potius, qua patriam meam, qua principem meum exornavit, de animo in veram religionem Christi, de judicio in elegantem doctrinam Sturmii, de multis denique aliis verae amicitiae vinculis, quibus me sibi in perpetuum conjunxit, brevi literis meis, semper omni officio meo, illi declarabo. Rogas, ut te, judicio meo et ope juvem, in confectione vitae Buceri. Qua in requanquam ope mea opus non habes, voluntati tuae tamen aliquid etiamsi non satis, libenter fecissem, nisi libram illum ex Anglia de obitu Buceri fuse conscriptum, ad te prius, quam has literas, perventurum intellexissem. Mutua voluntas, benivolentia, et Angliae in Germaniam, et Cantabrigiae in Argentinam, et utriusque gentis et urbis studium in veram religionem, in literas, in sanctissimum et doctissimum et Bucerum, ex illo libro facile perspici potest. Admirabile est quod Carrus noster de Redmanno refert, ut, scias, qualis hic vir sit, Cognatione proxime attingit Cuthbertum Tonstallum Episcopum Dunelmensem: ejus consilio, in studio literarum a puero versatus est. Cantabrigiae et Oxonii aliquot annos vixit. Post Lutetiam vidit, ubi diu commoratus tandem rediit in Angliam ante vicessimum jam annum aut plus eo; instructus ea peritia, Graecae Latinaeque linguae, et sic excultus diligenti Ciceronis lectione, ut ejus sive laudis aemulatione, sive praeceptionis imitatione, Joannes Checus, et Thomas Smithus, admodum juvenes, et omnibus modis aequales, excitati; spretis barbarorum sordibus, uberrimum illum prudentis eloquentiae succum ex Platonis, Aristotelis, et Ciceronis fontibus exhauserunt, quem, in horum discipulis, et meis conjunctissimis amicis, Haddono et Carro, animadvertis abundare. Redmannus, de quo ego institui scribere, totum se sacrarum literarum studio tradidit, tot praesidiis ingenii, doctrinae, eloquentiae munitus; ut omnes fere superaret. Usus est semper suavissimis moribus, modestissima vita, communis et bonus omnibus, etiam adversariis, nemini molestus aut durus. Tam praeclarus artifex in concionibus suis ad formandam Christianam vitam, qualem ego profiteor me vix unquam audivisse. In
de conjugio sacerdotum, et aliis controversiis rectissime in publicis scholis Cantabrigiae, sententaim et judicium suum declaravit. De justificatione autem solius fidei, nonnihil a nobis discrepavit, et id semper laude et sine aculeis, non tam, uti ego de illo existimo quod dubitavit de veritate illius doctrinae, quam quod metuit de licentia vitae, in quam virtutis Manes et tantum verbosi quidem homines praecipies fererbantur. Hoc igitur illustre judicium Redmanni, sive hominis multiplicem doctrinam, sive probatissimam vitam spectes, Bucero impartitam, universis Babylonicis, Ecciis, Billicis, et reliquis audacter potes opponere. Scriberem ad te copiose, qua pietate complexa est Bucerum nobilissima Dux Suffolciensis, qua cura curatione ipsa praesens noctes diesque illum fovit; nisi uxor D. Buceri, omnia illa opportunius commemoraret. Hunc locum, et hanc clarissimam principem scio, non praeteribis, mi Sturmi, vel propter exemplum reliquae nobilitatsi, vel propter eam benivolentiam, qua haec nobilissima femina te etiam complectitur, quae de te in Angliam accersendo saepe cogitavit. His etiam proximis superioribus diebus D. Checus pollicetur aliud separatum scriptum de obitu Buceri: cum recepero, statim ad te mittam. Commemoratio harum rerum, mi Sturmi, sensum mihi commovet doloris acerbissimi, summique desiderii istius sanctissimi viri; qui et multum me amavit, et plurimum doctrina juvit. cujus unius opera, haec nostra inter nos amicitia, qua nihil mihi dulcius, arctissime firmata est. In recentissima mea vigent memoria crebri illius mecum instituti sermones, de religionis, de reipublicae et statu, et motu, de literarum recto cursu, de te, de tua singulari humanitate et doctrina, de eo ejus consilio, quando nos conjuntis literis nostris, te ad Aristotelis explicationem concitare voluimus. At silebo, ne dolores et augeam meos, et non minuam tuos. quanqum in malis, malorum etiam refricatio, in sinu et sermone dulcissimi amici nonnihil consolatur. Vale in Christo Jesu. Satis est si intelligam te has recepisse, et cum satis otii et laxamenti, a gravioribus rebus nactus fueris, vell brevissimas literas tuas, de tuo Aristotele, AEschine, et Demosthene loquentes, omnibus illis Turcicis, Papisticis, Italicis, etc. Antepono. Si quid fuerit in Montii nostri literis, tecum communicabit. Junii 18. 1551.
PLus et nostrae amicitiae, et tuae humanitati, quam meverecundiae tribui, ornatissime Sturmi, cum literis meis superioribus ad Montium nostrum scriptis declararem, quam essem ego cupidus, ut AEschines et Demosthenes, in nobilissimae virginis Janae Graiae nomine apparerent. Neque tum quidem ignarus fui, quam operosis implicatus esses negotiis. Si quod peccatum ergo fuerit, fuisse nullum spero, assignabis Montio nostro, qui de divulgatione illarum orationum paulo ante ad me scripsisset. Nam quod tu vis, maxime probo, et id tamen scripsi, quod ego unice opto. Opto enim te, aliquid dedicare lectissimae virgini, tui semper, quod ego novi, et tuorum studiosissimae. cujus est cultior animus doctrina Platonis, et eloquentia Demosthenis, quam fortuna illustrior, aut regio genere, aut accessione amplissimae quidem, sed luctuosissimae haereditatis: clarissimi Ducis Suffolciensis avunculi materni Janae Graiae, quae ejus nunc facta est haeres ex parte dimidia. Et semper mihi ante oculos versatur spectaculum illud, cum offendi clarissimam virginem legentem Phoedonem Platonis, de qua re, opinor, tibi aliquando scripsi. Et quorsum haec? Minime, mi Sturmi, ut in hac aut ulla re velim esse molestus, sed ut ostendam, cum diu fuerim utriusque vestrum amantissimus, quam vestrae etiam mutuae inter vos amicitiae conjungendae, nunc quoque sum studiosus. amicitia, nec tibi dignior adjungi, nec illa optabilior osterri potest. Scripsi ad D. Checum in gratiam Toxitae nostri, et id perstudiose. scribam etiam, si ita vis, ad Dominum Pagettum. si in Anglia essem, multum navarem, et aliquid perficerem. Rumores Turcicos, Parmenses, Saxonicos fuse perscriberem, nisi qui hos perfert literas, communis noster amicus, opportunius ea omnia explicaret. Uter mansurus legatus, an uterque abiturus, quid certi habemus, Montius noster referre potest. Hieronymus Wolfius praeficitur Bibliothecae Fuggeranae. Impetravi a Fuggero scriptum AEschinem cum commentariis; sed librum nondum invenire potest Wolfius. incidi in commentarios Simonis Grinaei in secundum librum Rhetorices Aristotelis, curo mihi describi. sunt enim mea opinione, eruditi si intelligam
Grinaei, qui apud vos sunt, et haec, et multa alia scripta illius viri habere. De recuperata valitudine tua, cupidissime aveo scire. Vale in Christo Jesu. Saluta quaeso Joannem Sleidanum, Valentinum Erythraeum, et nostrum Michaelem Toxitem. Augustae Vindel. XXI. Aug. An. Dom. 1551.
NIihil libentius facio quam scribo ad te, ornatissime J. Sturmi, libentissime vero hoc tempore, cum Intelligerem, hunc clarissimum virum Joannem Halesium, Argentinam proficisci. Non dubito, quin tu scias, qualis hic vir sit, ex frequenti Montii nostri sermone: et credo, non ingratum tibi fore, pauca quoque ex me audire. Doctrina verissimae religionis Christi optime institutus est. disciplinae morum ut assiduus custos, sic censor valde gravis, taciturnus, pauloque gravior natura, ut multi putant, consilio, ut ego judico: cum eo nemo tamen sit, in omni humanitatis ratione, apertior ac facilior. Omnium rerum Anglicarum peritissimus, in quibustractandis, hos multos annos cum summa prudentiae, diligentiae, abstinentiae laude, versatus est. Itaque mi Sturmi, si nostrorum hominum, etiam principum qui sunt sensus et ingenia, et rerum nostrarum his superioribus annis, unde tot motus et conversiones extisterunt, scire cupis: nemo profecto fuit omnium, qui mores hominum melius noverit, qui ertiores causas prudentius providerit, aut difficiliora eventa, prosua parte capessenda, fortius prohibuerit. Literarum amore summo, cognitione vero praeclara imbutus est. Quae ejus laus eo major existit, quod non ex quietis Academiarum fontibus, sed inter medios Anglicos turbulentos fluctus, peritiam Latinae linguae perfectam, Grecae mediocrem, Italicae absolutam, Gallicae aliquam, et vestrae etiam Germanicae nonnullam exhauserit. et ad haec omnia est mi Sturmi, et tuae excellentis doctrinae admirator summus, et arctiore consuetudine tua fruendi cupidissimus. Libros tuos avide legit, et sermonem de te mecum frequentissimum habet. Cogitavit adire Italiam, sed totus traductus in admirationem eruditionis tuae, tuique amorem, Argentinam repetit. Digressum hunc ejus a nobis aegerrime fero, sed triste hoc desiderium ejus solabitur frequens cogitatio vestrae inter vos
Sturmi illustriora, quam a me praedicantur, apparebunt. De immani et mutua crudelitate, quam Turcae Hungarique inter se exercent, de expugnata Tripoli, de mari infero universo Turcicis terroribus circumfuso, de vastationibus Pedemontanis, de summo motu belli inter Hispanum et Gallum non amplius expectato, sed repraesentato, de legatis utrinque domum missis, et
De fortitudine et constantia Parthenopotitarum, de calamitosa conversione religionis in hac urbe, de moerore hujus populi, et ejus constantia, et aucto odio in falsum doctrinam: de multis aliis rebus longissimum tecum instituerem sermonem, si non haec omnia Dominus Halesius opportunius sermone quam ego scriptura, tibi fucissime declaret. Si Caesar Spirae subsidat, uti hic rumor percrebescit, libenter visam Argentinam. interea, si nihil scribas, quanquam literae tuae sunt exoptatissimae semper mihi, nihil displicebis tamen, plus enim faveo laborioso tuo otio, quam, ut velim tibi ullo modo esse molestus. Et quam gratum est tibi, ut ad me in quadam epistola scripsisti, me tam constanter amare te, sine offensione etiam silentii tui; quanquam tu non siles quidem: tam mihi quoque est jucundum, quod in eodem loco scribis; te aliquando effecturum, ut intelligam, te non pigrum fuisse. Gratulor immortali laudi Verterorum, quod tuo consilio, et eorum merito, tecum in tuo Rhetorico Aristotelico colloquuntur. Tu enim hoc modo essicies, ut nomen hujus familiae, non solum nobilitatis: sed virtutis et eruditionis, insigne posteris esse videatur. Exemplum Verterorum usurpavi et ego. et in multis literis meis, ad excitandum nobilitatem Anglicanam ad idem studium et similem laudem. Cum ad hunc locum venissem, ecce tibi hae literae meae, satis impudenter ut solent, et fortasse nimis imprudenter, a me visae sunt quaerere: ecquid illis, de more mandem ad te de Aristotele, de AEschine et Demosthene, de Analysi Ciceroniana, etc. Substiti tacitus, et quanquam suaviter mecum ridens, nonnihil tamen reprehendi superius factum illarum, quod non solum haec omnia abs te impense rogassent, sed nimis importune flagitassent. Commemoravi varias et multiplices tuas occupationes, et quantis
Sturmi, me insciente et imprudente, pergant porro tibi esse molestae, intelligant te esse iratum, et eas tibi fecisse eum stomachum, de quo, ipse suaviter scribis ad Julium Pontificem Numburgensem. Sed taceo et ipse, ne justius mihi, quam meis literis irascaris. Vides quantum tribuo amicitiae nostrae, apud quem quasvis etiam ineptias meas, confidenter promere audiam. Sed, quod sentiam, loquar, mi optatissime Sturmi, quanquam fateor me magno teneri desiderio, teneor quidem maximo, rerum a te susceptarum, et jam institutarum. et sedulo etiam superioribus meis literis laborabam, ut nobilissima virgo Jana Graia, scriptis illustraretur tuis. scias tamen eo haec omnia spectare, ut ego nihil aliud optare velim, quam quod tuo judicio, instituto, otioque maxime convenire videatur. Vale in Christo Jesu. Augustae. XXVII. Septembris, An. Dom. 1551.
DIU, et id avide expecto, nunc pene necessario requiro literas tuas, Ornatissime Sturmi. Ex Anglia enim ad me scribunt certi amici mei, Petrum Ramum nescio quid scripsisse contra meas tuasque literas, per te Argentorati impressas. Scis tamen, optime Sturmi, quid ego in aliis literis meis de Ramo scripsi ad te, quantum ego illius ingenio, doctrinae, et etiam instituto tribui: quod existimarem eum ineptos et frigidos aliquos Aristotelicos potius conscindere, quam ipsum refutare Aristotelem. Scis etiam nisi tibi e memoria excidit, aut meae scissae sunt literae, quantum ego Petrum Ramum anteposui fratri illi Joachimo Perionio, cujus ego ridebam Ciceronianos contra M. Bucerum, et P. Melanchthonem inepre consutos, et male concinnatos; cum putarem Ramum recte sentire de Christi doctrina, et hoc modo his temporibus, et eo loco, suum consilium tegere; studium tamen declarare, scribendo contra eos quos animadvertit intendere se apertos adversarios in veram religionem. Et hoc meum de Ramo Judicium, postea Augustae, noster Hieronymus Wolfius,
Lutetiae fuit, verum esse confirmavit. Et in illis etiam literis meis, quanquam licentiam oris reprehendi, neque nunc probare volo, ingenii tamen et doctrinae laudem, et aperte tribui, et tacite quoque comprobavi illius institutum, meis verbis insequentibus, cum dico me existimare praeclaram Aristotelis doctrinam, et minus ornatam videri, et magis obscuram esse, quam ut multorum in eo possit, vel studia allicere voluptas, vel labores compensare utilitas, quia ubivis fere docetur, sine accurata exemplorum appositione. Nosti etiam quomodo ego requirebam, ut ad omnem artis cultum, imitationis etiam usus adhiberetur: ne cursus studiorum, vel obscuritate inutiliter impeditus, vel erratione licenter abductus videretur. Ex animo profecto faveo Ramo, et si ita res est, doleo illum rejicere meam amicitiam. et suspicor certos Anglos Cantabrigiae, qui nonnihil religione a nobis discrepant, eandem ob caussam Ramum in nos inflexisse, ob quam ipsi, relicta Anglia, Lutetiam concesserunt. Sed quomodocunque res cecidit, de me minus laboro, de te minus miror. Nam ut hoc verissime, sed apud te dicam, mirum est illius cerebrum: qui nullos alios quos exagitet, sibi proponit praeter Aristoteles, Cicerones, Sturmios. Aristot. Rhet. Lib. II. Cap. X. Invidia non solet suscipi, nec ulla inimicitia geri cum mortuis. sed fortasse, quia hoc etiam docet
NON ego scribere, sed tu facillime cogitare potes, Ornatissime J. Sturmi, quam libenti animo ego Argentinam accessi, et quam moerenti desiderio illic te non reperi. Libenter peragravi Germanioe magnam, et Italiae aliquam partem: sed nihil in tota hac peregrinatione, cogitatione mea aut jucundiori, aut frequentiori exoptabam, quam aliquando
Argentinam quidem, sed potissimum in suo Nidrusiano meum Sturmium. Cogitabam ego, longo sermone, tuto, et solitario, in tuum sinum infundere, quomodo, his superioribus temporibus, in hac aula Caesarea, singulae res gestae, veri excitati sermones, ficti jactati rumores fuerunt. A fuga enim Oenipontica, ad hodiernam diem, memoriam singulorum dierum continenti ordine conservavi. Risisses, audiens me narrare, quanto metu Villaci, secundo Julii, imo longe majori quam Oeniponti decimo nono Maii, et universi nos tacti, et singuli fere disjecti, et ad fugam effusi sumus. Quem terrorem revera Pan aliquis, aut Nympha ex Alpibus in nos jam miserunt, inanes autem, et rumores de Turcis, et suspiciones de Venetis nobis attulerunt. Haec et multa alia tibi narravissem, et a te quoque plurima, quae aliis in locis, sed iisdem perturbatis temporibus, gesta sunt, accepissem. Sed istam jacturam aliqua ratione, alias fortasse resarcire possumus: illam vero ego non queo redimere, quam feci spei mei interveniendi tum temporis eruditissimae illi disputationi Nidrusianae. id quod ego inepte credo et moleste, sed cupide scio et familiariter fecissem: praesertim cum puto me potuisse incidere in illum diem, qui sermoni tuo, cum Grempio instituendo, assignatus est. Antonius et Philippus tam veri nobiles quam Germani fratres, praesentissima sua humanitate, nonnihil levaverunt meum absentis tui desiderium. ostenderunt nihi secundum librum, atque profecto gratularus lum morae, atque negotiis Grempii, et in eo loco opinor, video tuum consilium, cerre multum probo tuum judicium: quod Grempium, ni fallor, reservas ad fusissimam explicationem earum quinque rerum, de quibus potissimum, in omni republica, gravissimae deliberationes instituuntur. Si haec praesens audivissem, et ex ore utriusque vestrum, praesentibus auribus meis, sununa consilia, et illustria exempla, non priscorum solum, sed potissimum nostrorum, imo istorum et principum et temporum excepissem: putassem me non minus felicem esse, quam video illos praedaros viros fuisse, quid apud Platonem, et Ciceronem, hujusmodi sermonibus interveniunt. Credo te, mi Sturmi, et quantum audeo, te hortor comparare, et instituere totum hoc opus, non tam ad eruditissimas praeceptiones, quam ad civilem horum temporum et morum usum. Omnia tibi suppeditant, purissima religio, rarissima tempora, partium meliorum studium rerum experientia, principum notitia, usus, judicium, eloquentia, omnia profecto summa. Quid volo, tu vides, et quid potes, ego intelligo. Quantum debes verae religioni,
Sturmi, et fortasse mirari vis, quo judicio haec requiro in explicatione praeceptorum Rhetoricorum, eo ipso profecto judicio, quo ipse usus est, qui suum amicum rogavit, ut in se ornando, omnes historiae leges negligeret. Et eo rectius, in hac, caussa me sentire puto, quam ille ipse intelligendi dicendique praeceptor, quod is nonnihil se amare, ego ad summam amici laudem, ad praesentem maximum usum, ad posteram et nunquam interituram admirationem omnia referre videor. Vereor, mi Sturmi, stultus tibi videri, ineptus atque insolens, in toto hoc loco; si non quantum semper censurae tuae prudentiae ego soleo tribuere, tantum nostrae amicitiae, cum ad te scribo, putarem abs te concedi. Sed pergo ad alia. Est hic Spirae una nobiscum clarissimus vir D. Marcus Antonius Damula, Venetus legetus ad Caesarem, tui studiosissimus, et mei amantissimus: mutiplici doctrina, linguarum peritia, et usu magnarum rerum, quibus, in insulis et reliqua Venetorum ditione, summa cum laude prudentiae et abstinentiae praefuit, mirifice excultus. Ego ab illo multa audio de Contareno, Bembo, et Sadoleto; et ille vicissim saepe a me perquirit de Sturmio. Aiebat mihi, se misisse ad te donum, cum esset proxime Argentinae, et maxime indoluisse, quod tum caruerit expectata confuetudine familiaritatis tuae. Rogavit me, ut aliquam diligentiam, in suo studio erga te declarando, et te, nomine suo officiossime salutando, adhiberem: et nisi hoc tempore in lecto infirmus decumberet, hunc meum mihi sane pergratum laborem, suis ipse literis longe gratioribus levavisset. Intelligat quaeso proximis tuis ad me, aut si vis, ad illum literis; et me memorem, et te gratum existere. Accessione praeclarae amicitiae, nullas opes praeclariores esse duco. Rogavit me, ut cras ad se venirem, et mecum adducerem Rhetoricum tuum Aristotelicum, ut illo dulci sermone acerbos doloris sui aculeos, quibus pungitur, veluti ablineremus. Atque cum ego libenter legam, et ille auscultabit avide, uterque profecto gratissimam tui memoriam usurpabimus. Vide quam prolixussum, mi Sturmi, quoties ad te scribo, quod facio, vel quia te plurimum amo, vel quia tecum loqui videor, vel quia te ad longissime scribendum elicere cupio. Cum essem Argentinae, putabam me veterem Spartam videre, exceptis vestris fortissimis moenibus. et multum laudabam Laconicam illam et frugalitatem in victu, et tristitiam in vultu, mores simplicitate rustica potius horridos, quam ad versutiae
Laconico more valde cunctantes. D. Legatum scias tui esse studiosissimum, qui sic in Angliam de te scripsit, ut nec melius nec aliter ego ipse exoptarem. Quando ad illum scribis, scribe diligenter, nam inter omnes Anglos, neminem repperi, qui, quod prudenter et erudire scriptum est, aut aestimet graviori judicio, aut accipiat gratiori animo. Toxites noster fuit nobis longe gratissimus, quem olim eruditum virum ex literis, nunc optimum hominem ex consuetudine et moribus facile esse judico. D. Legatus, credo nunc tibi rescribit, ex illis spero literis plura intelliges. Saluta quaeso, Nobiles illos fratres, Antonium et Philippum Verteros. Vale in Christo Jesu. Spirae. XX. Octobr. An. Dom. 1552.
FActum est hoc longum, et duorum annorum scribendi intervallum, non voluntate mea, non oblivione tui, non neglectione officii, clarissime J. Sturmi. Nec sane ulla defuit mihi vel scribendi materies, vel mittendi facultas: sed rerum, non quidem publicarum conversiones et communia tempora, at privatarum difficultates et propria negotia, impedimento mihi solummodo fuere. Nuptias meas intelligo, de quibus ad te allatum est: quas homo turbulentus, irritas facere summopere contendebat. Sed sententia juris, et aequitate causae meae hic homo fractus est; et omnia mea rite explicata, et ex animi mei sententia conistituta sunt. Itaque, quod commissum est hac nimis longa scribendi intermissione, literarum crebritate deinceps libenter reponam. Et ecce tibi percommode, Joannes hic Metellus, vir doctissimus et tui studiosissimus instat, et urget ut scribam ad te. Nam repetens Italiam, Argentoratum cogitat, tui solius salutandi et conveniendi gratia. In Angliam venit, comes itineris, et socius consiliorum Antonii Augustini, quem Papa Julius III. ad Reginam nostram superiori anno nuncium legavit. Hi duo Antonius Augustinus, et J. Metellus interlocutores sunt in eo libro, quem Hieronymus Osorius Lusitanus, Ciceroniane, id est prudenter et diserte conscripsit de Gloria. Ut amplectaris Joannem Metellum, tam eruditum
Metellus literas et longas, et gratiarum plenas scribat. Ex sermone J. Metelli omnem rerum Anglicarum statum intelliges, ab eo qualis sit, nobilissima D. mea, D. ELIZABETHA, quam ipse mea opera alloquutus est. Quantum illa praestat, Graeca, Latina, italica, et Gallica lingua, imo qua rerum cognitione, et quam docto et intelligente judicio praedita sit, ipse tibi fuse enarrabit: ut vel Metello teste, plane cognoscas, nihil unquam a me assixum fuisse ejus laudibus. Sed haec et multa alia ab ipso Metello. Nunc pauca de me, meisque rebus. Quantum debeo tibi, mi Sturmi, mi optatissme Joannes Sturmi, pro illis literis quas Pagetto, in meam gratiam scripsisti: non praesentes literae declarare, non fortunae meae compensare poterunt. Efficiam tamen, Deo volente, ut posteritas intelligat, amicum fuisse et Sturmium valde gratum, et Aschamum non immemorem. Quae mihi superiores reges HENRICUS ET EDVARDUS concesserunt, ea non solum integra restituta, sed conduplicata omnia sunt. Factus sum etiam Regi et Reginae Secretarius pro Lingua Latina. Quod munus, ut me Christus amet, non commutarem, si quaevis mihi alia pro arbitratu meo vivendi optio proponeretur. Stephanus Episcopus Wintoniensis summus Angliae Cancellarius, summa humanitare atque favore me complexus est: ut paratior fuerit Pagettus ne in me commendando, an Wintoniensis in me tuendo atque omando facile dijudicare non queam. Non defuerunt, qui cursum benivolentiae illius in me conati sunt impedire, religionis caussa, sed nihil profuerunt. Itaque plurimum debeo Wintoniesis humanitati, et libenter debeo. Neque ego solus, sed multi etiam alii experti sunt illius humanitarem. Cogitabam et id saepe, agere cum eo de tuo praeclaro Opere Analytico. Scio enim eum ita favere studiis literarum, ut plurimum pollicear mihi de illius largitate. Et si tu ita velis, ad meque scripseris mentem tuam, rem libenter, et, uti spero, feliciter tentabo. Nihil incommodi erit in hac re, mea certe opinione. Gratias ago tibi summas pro tuis ad Pagettum literis. in quibus tam gratum mihi fuit, tui de me judicii testimontum, ut longe optatior mihi sit voluptas, quam capio ex tua benivolentia, quam esse possit ulla commoditas, quae proficiscitur ex Pagetti beneficio. Sed de his alias et fusius. Reverendissimus Cardinalis Polus valde humanus est, et haut scio an quisquam Italur, eloquentiae laude, cum eo comparari queat. Me uticur valde familiariter. Hac aestate cum apud
Analytico opere, de Rhetorico Aristotelico, pro nostro amore, et meo de te judicio libenter et copiose. ille vero probavit valde institutum tuum. postquam ego loquutus sum, de ratione hac et facultate Analytica, quae non in conquisito literarum ordine, sed naturali rerum compage cemeretur. Et palam et ingenue affirmabat in te fuisse, non solum magnam doctrinam, et raram eloquentiam, sed moderationem etiam atque judicium. Quaerebat porro a me, an quicquam ego unquam vidi de libris Ciceronis de republica. Aiebat se semel millia duo aureorum consumpsisse, mittendo certo quodam homine in Poloniam, qui eos libros perquireret; quorum illic inveniendorum spem quidam ei fecerat. Ego statim narravi, quid tu ad me olim de illis libris. Et rogavit, ut ad te scriberem, ut sciremus, ecquid ne certi de illis libris. Valde sollicitus sum de quinque Rhetoricis libris quos Verteri frates, uti scribis, secum in Italiam deportarunt. Eo sum securior, quo amantiores tui eos essescio: valde tamen avidus sum sciendi, quid fit illis libris, et quo progressus es in reliquis. Et an mutares consilium introducendi me in eum sermonem: quod amanter potius quam prudenter a te factum esse judico. Sed nihil optatius mihi accidere potest, quam nostri inter nos amoris, tam praeclarum posteris etiam exstare testimonium. Omnia praeclara in primo et secundo libro, eos tantum vidi: sed te ipsum superas, quando digrederis, ut in illis insignibus locis, de vitae brevitare et temporis habenda ratione. Cumque ego tres dies permansi Argentinae, valde credibile erit nos incidisse in varios sermones, de Aula Caesaris, de belli pacisque temporibus, de ratione studiorum, et non consumpsisse totum illud tempus, in subtilibus de ipsa arte disputationibus. Et illa apud Platonem potissimum, et Ciceronem etiam D. R. Walopi uxorem. et habeo ralem uxorem qualem Joannes Sturmius rogero Aschamo libenter optaret. nomen est Margaret, dies nuptiarum fuit primus Junii Mensis 1554. si quid vel in illo nomine, vel illo die laeti ominis insit. Si aves scire, quidnam rerum ago in Aula, intelligas nunquam mihi magis optatum otium concessum fuisse in Academia; quam nunc est in Regia. D. ELIZABETHA et ego una legimus Graece orationes
AEschinis et DemosthenisMetello nostro, qui aiebat se pluris facere vidisse illam, quam vidisse Angliam. Si quis amicus tuus optatissme Sturmi, quidquam negotii habuerit expediendum in Anglia, vel apud Regiam Majestatem, vel apud D. Cancellarium, scribe tu ad me: et intelliget amicus tuus, quantum Aschamus Sturmio suo tribuendum esse judicat. Si unquam enim vel tibi gratum quidquam, vel tuis commodum ullum facere possum: si non dixeris, jusseris, mandaveris, ingratum te esse judicabo. Sed oblitus sum pene illius rei, de qua in primis ad te scribere volui. Liber Cardinalis Poli de unitate ecclesiae, hoc anno impressus Argentinae, pervenit ad manus illius. Ille ipse ostendit mihi librum. Est hie cum Cardinale quidam patricius Venetus D. Priulus electus Episcopus Brixiae, valde doctus in omni genere literarum, et vir perhimanus, cujus frequentem mentionem faciunt in suis epistolis Bembus et Sadoletus. Hic perquisivit a me, an non putarem Praefationem Vergerii praefixam libro Poli a te fuisse scriptam. Aperte affirmabam, non solum illum stylum, longissime discrepare a tua scriptione: sed tale etiam factum, valde abhorrere a tuo animo et cogitatione. Nolui hoc te ignorare. Si non tertiana febre jam correptus essem, intervallum scribendi duorum annorum, harum literarum prolixitate compensarem. Sed huic brevitati ignosces. Metior enim tuam voluntatem, meis cogitationibus. Nam omnes literas, quas tu scribis, nimis breves esse puto. Saluta omnes nostrates, et integerrimum viram D. Christophorum Montium, cujus caussa, si aliquid possum in Anglia, sentiet me et amicum et diligentem. Est Argentinae juvenis quidam Anglus, Thomas Lakin, quem ego diu amavi, saluta quaeso et complectere mea caussa. Saluta D. Sleidanum, D. Erythraeum, et in primis meum suavissimum Michaelem Toxitem, cujus longum silentium summam admirationem mihi attulit. Si deest materies scribendi, nihil prius cupio, quam scire ex illius literis cursum studiorum et scriptorum Joannis Sturmii hoc superiore biennio. De Thalassio tuo in Angliam mittendo, vel toga Romana, vel Atiico pallio, vel Dorica veste induto saepe cogito, et libenter expecto. Postremo, ego te, et mea tuam uxorem salurat. Vale et rescribe. Grenovici Septembris XIV. 1555
QUID hoc est mi Sturmi, Michael Toxites, tam communis amicus, tam optatus Tabeliarius, isthinc huc sine tuis ad me? An Coocus, an Halesius, an quisquam Anglorum omnium, aut tui studiosior, aut tuarum literarum avidior quam ego sum? Ast videor audire te contra, hem mi Aschame? Tu mecum silentium scribendi expostules, qui ne aliquid quidem literarum hoc triennium ad me? Et tota haec mea tecum expostulandi ratio, non iracunda, non objurgatoria: sed insidiosa prorsus, et a me data opera, subornata est. Verebar enim ne tu, quod jure quidem poteras, priores de taciturnitate, expostulandi partes occupares. Sed valeant ista, jam vere et aperte scribam mi Sturmi, non voluntate mea, non oblivione tui, non neglectione officii, factum est hoc tam Iongum scribendi intervallum. Non quia deerat mihi, vel scribendi materies, vel mittendi facultas, tam diu nostrae conticuerunt literae. Sed cum justam caussam a me audies, non iram tibi, et stomachum contra me: sed dolorem et moestitiam pro me, quem scio amas, commovebo. Hos quattuor proximos superiores annos, ita continentibus febribus correptus sum, ut una vix me unquam reliquerit, quin etiam altera statim sit consequuta. Atque sic rationes, salutis meae omnes, istis nexis et jugatis febribus, sunt fractae et convulsae; ut jam corpus meum omne, febris illa hectica occupaverit; cui medicorum filii, allevamentum aliquando, remedium solidum nunquam pollicentur. Jam, qui sunt veri amici, et inter eos certissimus amicus meus Joannes Halesius, crebro occinunt mihi lugubre illud Thetidis ad filium apud Homerum carmen.
Sed quando refero me ad illum verae integraeque salutis praeceptorem, qui affirmat, tantum adjici homini interno, quantum adimitur externo, non moeroribus me dedo; sed
Januarii, 1560. Quarum literarum duo capita, alterum de negotio Scotico, alterum de Reginae connubio me commovebant, ut eas ipsas Reginae legendas darem: illa in utroque singularem tuam erga ipsam observantiam, et prudenter animadvertir, et amabiliter agnovit, atque praedicavit. De rebus tum temporis Scoticis, tuum valde probavit judicium: et te, de tua pro nobis et nostris etiam nunc deamat sollicitudine. Locum de connubio, ter, probe memini, perlegebat, suaviter quidem subinde arridens; sed pudice admodum et verecunde conticescens. De illius connubio, mi optatissime Sturmi, certi quidquam, nec ego quod scribam, nec quisquam alius, scio, apud nos quod statuat, habet. Non de nihilo, mi Sturmi, sed judicio olim, in primis ego meis illis prolixis ad te literis, scripsi, illam in omni vitae suae ratione, Hippolyten non Phaedram referre. Quem locum ipse tum, non ad corporis cultum: sed ad animi castitatem, omnino referebam. natura enim sua, non cujusquam consilio, a nuptiis tam aliena, et abstinens existit. Cum sciam aliquid certi, primo quoque tempore scribam ad te. interea de Rege Suecorum non habeo ullam, quam tibi spem faciam. Cupio ut scribas aliquando ad D. Cecillum. est enim et in religione integerrimus, et in republica prudentissimus, et utriusque sane post Deum et principem columen firmissimum: et etiam literaium et literatorum hominum amantissimus, et in utraque lingua ipse quoque pereruditus. De rebus nostris, aves, scio, audire ex me. neque ego habeo, quod potius scribendum putem, quam de ipsa REGINA. Complectar igitur breviter, quam magnas ipsa atque praestantes res, ex quo gubemacula rerum suscepit, et prudenter molita est, et feliciter perfecit. Primum officium suum Deo dicavit. nam religionem, quam misere foedatam invenit, praeclare perpurgavit. in qua re perficienda eam adhibuit commoderationem: ut ipsi Papistae non habeant dicere, secum duriter actum fuisse. Hanc pacem cum Deo constitutam, sequuta est pax cum omnibus principibus, et tamen cum ipsa ad summam rerum accessit, regnum hoc, gemino implicarum bello, Scotico et Gallico, invenit. Deinde Guisianis mira
Scotia; ut jam inter utrunque regnum, et inter utramque principem, tam secura pax, tam arcta amicitia intercedat: quam inter duas, vel quietissimas vicinias, vel concordissimas sorores queat intercedere. Postquam religio primum, deinde respublica, tam optatae tranquilitati fuerat restituta: animum apputit ad alia regni magis domestica ornamenta rite constituenda. Pecuniam depravatam universam, et tot am factam aneam, argenteam, et puram effecit. opus orduum et regium, quod, non EDVARDUS, non HENRICUS ipse, vel aggredi unquam ausus est. Armamentarium conquisitissimo apparatu sic instruxit, ut nullus Europaeus, scio, princeps, par ostendere queat. Classem itidem ab omni apparatu, sive rerum copiam, sive hominum facultatem spectes, ita ornavit ac munivit, ut opes opulenti alicujus regni in hanc unam rem erogari videri queant. Haec publica totius regni sunt. ipsius magis propria, sive studia, sive amores aspiciamus. Injuriae privatae facile obliviscens, justitiae communis severe colens est; sceleris gratiam nulli facit, impunitatis spem nemini relinquit, licentiam omnem omnibus praecidit. Hoc denique Platonis praeceptum in omni actione sua, ante oculos suos semper proponit, ut Leges dominae hominum, non homines domini legum, in toto Angliae regno existant. Praeterea, res et opes subjectorum, minime omnium principum appetit. suas ad privatam omnem voluptatem, parce, et frugaliter; ad publicum quemque; sive communis commoditatis usum, sive domesticae magnificentiae splendorem, regifice et largiter attribui jubet. Jam vero quas ex se laudes habet, et quae sunt in ipsa ingenii et doctrinae ornamenta, in aliis literis ad te perscripsi. hoc nunc adjiciam, non esse in Aula, in Academiis, non inter eos, qui vel religioni, vel reipublicae praesident, apud nos quartuor nostrates, qui melius intelligunt. Graecam linguam, quam ipsa REGINA. Cum leget Demosthenem vel AEschinem, admirationem mihi ipsa saepenumero movet. cum video illam scienter intelligere, non dico, verborum potestatem, sententiarum structuram, proprietarem linguae, orationis ornamenta et totius sermonis numerosam ac concinnam comprehensionem: sed illa etiam quae majora sunt, oratoris sensum atque stomachum, totius caussae contentionem, populi et scita et studia, urbis cujusque mores, atque instituta, et quae sunt hujus generis reliqua omnia. In aliis linguis, quid et quanium potest, omnes domestici, plurimi exteri,
Imperatorio, Gallico, Suecico, triplici lingua, Italica uni, Gallica alteri, Latina tertio, facile non haesitanter, expedite, non perturbate, ad varias res, tum illorum sermone, ut fit, jactatas respondebat. Ut ipse videas quam polite illa scribit, mitto ad te, his literis inclusam scedulam, in qua habes verbum, QUEMADMODUM, propria REGINAE manu conscriptum. An jucundum tibi sit spectaculum, et gratum munus, proximis literis tuis, significa. Et haec de nostra nobilissima REGINA, et mea seorsum munificentissima Domina, et Joannis Sturmii etiam perstudiosa. Atque si contigerit unquam tibi, in Angliam venire, ex ipsius ore, credo, intelliges, Rogerum Aschamum Joannis Sturmii, apud tantam principem, memorem amicum fuisse. Hunc sermonem de hac praestantissima nostra REGINA, tu credo, legis, ego certe scribo, cum summa utriusque nostrum voluptare. Si nuberet, laudi ampliori locum non relinqueret. Utinam tu, mi Sturmi, quam ex optimis et sapiendi et dicendi fontibus hausisti, sive vim ex Demosthene, sive eloquentiam ex Cicerone, ad hanc rem persuadendum adhiberes. Neque a te honestior caussa suscipi, quam haec est, nec a me major facultas optari, quam in te est, altera ulla potest. ut ipsa deligat quem vult, cupimus; ut alii quenquam ei designent non cupimus; et nostratem potius quam ullum extemum, omnes nos expectamus. Nolim te haec nescire, si fortasse tu aliquid aliquando de hac re cogitare velis. Nam si ad tot illa ejus erga hoc regnum beneficia, quae a me paulo ante commemorata sunt, hoc unum addat, nulla gens nobis beatior esse poterit. De aliis rebus nostris, alias nunc venio ad te, mi Sturmi. Gaudebam cum intellexi ex tuis ante annum literis, ad Joamam Halesium scriptis, Aristotelem tuum Rhetoricum esse absolutum. Et mirifice mihi placuit illud, quod addidisti. In illis vos omnes, etiam Merysinus et Checus. Cum intellexi ex sermone Toxitae nostri, eos libros omnes, Verteros frates secum in Thuringiam deportasse, minime quidem gaudebam. Cavere debent illi fratres, ne non tam genere et doctrina nobiles, quam hoc facinore nobilitati sint. Injuriam faciunt tibi, ipsis literarum studiis, et multorum bonorum sollicitae expectationi, et nisi de me ipse scriberem, in primis etiam mihi. qui licet non auctor, hortator tamen tibi fui, ut hos praeclaros labores luce et immortalitate dignos, tenebris et sordida aliqua cistula indignissimos susciperes. Si vero isti praestantes ingenii
Sturmi, dum adhuc vivo, nam ut scripsi, hectica mea mihi valde minitatur, ne permittas me fraudari suavissimo horum librorum fructu. Primum et alterum librum habui: sed primum, quem legendum commodabam Gualtro Haddono supplicum libroram Magistro, negligentia famulorum ejus amisi. His libris saepe perlectitandis me ipse delectavi; his superioribus nundinis reliquos omnes expectabam. Effice quaeso ne diu frustretur hec nostra expectatio, quae cum tua tanta laude, cum studiosorum omnium tanta commoditare conjuncta est. Vehementer gaudeo, te, quod scribis ad Joannem Halesium, scriplisse pro Philippo, contra Stapbilum Sycophantam. Ex scriptis illius, colligo eum esse non solum Gnathonem circumforaneum, sed Thrasonem etiam aliquem, scilicet honorarium. nam quam inepta sit ejus et insolens arrogantia, satis apparet ex subscriptione suarum literarum ad Episcopum Eystatensem, ubi ait, Tuae Dominationi etc, Fredericus Staphilus Caesareae Majestatis Consiliarius. id quod populus curat scilicet. Nec puto ego hanc esse impressoris culpam, sed ipsius Staphili projectam impudentiam. nam hoc idem ipse de se, in libello contra Philippum scribit. Liber ad Eystatensem Episcopum, superiori anno, ab eo scriptus est Germanice, versus Latine opinor, per Fratrem Carmelitanum: impressus Coloniae, totus virulentus est. Rogo te, non per Siceides Musas, sed per ipsas sacras literas, ut librum tuum contra Staphilum, in lucem exire primo quoque tempore permittas. Mirifica perfundebar laetitia, cum legi in literis tuis impressis, ad Coocum nostrum, te scripsisse, de controversia Coenae librum, ut ipse ais, minime iracundum, tamen ut tu speras, argumentosum. Facile fidem tibi adhibebo, mi Sturmi, novi enim naturam tuam, ad quietem et pacem, non iracundiam, et contentionem esse propositam. Novi etiam doctrinam tuam, qua facile soles, et probare quod suscipis, et vincere ubi pugnas, et ubi vires tuas exerendas jure esse censes. Gaudium milii grandius non contigit hos multos annos, quam cum. Toxites noster mihi narravit, tua studia sacris literis mirifice esse addicta. Caussa religionis plurimum quidem amisit, discessu Philippi atque Buceri. Sed plus profecto recuperabit accessu Joannis Sturmii ad illius propugnationem. Precor a Deo patre et Domino nostro Jesu Christo, ut ejus spiritus
Parnassi et Heliconis, ad laetissima pascua montis Sionis, montis pinguis; in illius spiritus ductum, te torum ipse des. Et quanquam ipsi tibi libenter concederem hospitium Romae, et diversorium Athenis, ut ad utram velis urbem, voluptatis caussa, et vereris necessitudinis atque familiaritatis recolendae gratia, aliquando divertas; assiduam tamen habitationem tuam, et tabemaculum non solum vitae, sed studiorum tuorum omnium, in ipsa Hierusalem, civitate magna Dei, optarem perpetuo collocari. Et credo ego, multa orationis et clariora lumina, et grandiora fulmina posse abs te ostendi, in nostris illis, Davide, esaia, Joanne et Paulo, quam in omnibus Pindaris, platonibus, Demosthenibus, atque Ciceronibus unquam emicuere. Oro Deum, si fas sit hoc petere, ut eam mihi hujus vitae usuram concedat, aliquando ut videam aculeos styli tui, vel tua sponte exertos, vel quovis alio elisu excussos, contra fucos Pontificum qui cellas caelalatiores, et nidos omnes fere meliores in ipso Dei templo occupant. Vereor, mi Sturmi, ne plus te hac praesenti mea prolixitate offendam, quam omni illa mea superiore scribendi tacitumitate, et expostulatione. quanquam si partiri vis hanc loquacem, in varias literas, dici non potest quin multas ad te jam scripserim. Sed ignosces, uti spero, meae prolixitati. quam si offensam ullam tibi pariat, ulciscere quaeso prolixioribus tuis. Rogo te, mi Sturmi, quid sentias de Dionysio Halicarnasseo? credo ego illum fuisse ipsum Dionysium qui docuit in aedibus Ciceronis, et cujus frequens mentio est in epistolis Ciceronis. Cicero ejus probar eruditionem plurimum, mores non item. Cum discesseris ab illa una urbe, et ab illa una Philippi et Alexandri aetate, non video, quem Graecum, non Plutarchum ipsum excipio, cum hoc Dionysio Halicarnasseo possis comparare. Cupio scire ex te, an haec opinio mea, tuo judicio, sit aliqua, an prorsus inanis. Libellus enim ad Tuberonem, de judicio suo de Historia Thucydidis, mirifice mihi placet. Uxor mea, quia scit te a me amari, ipsa etiam diligit tuam uxorem. et suae benivolentiae Donum fidelis amici. Toxites habet annulum. Vale. Londini XI. Aprilis, an. Dom. 1562.
CUM nos inter nos eodem erga literas, religionem, Rempublicam, et mutuam amicitiam, studio, judicio, animo atque sensu conjungimur: opto ego saepe, adeoque volo, ut nostri itidem aliquo insigni nexu, nonnulloque paris inter se quoque amoris alendi incitamento contineantur. Et propterea, cum uxor mea ante octo dies, jam terrio me patrem fecerit, cui meo filiolo, in perpetuam nostrae amicitiae memoriam, nomen posui, Sturmius Aschami, precor a Deo, et in dies singulos precaturus sum, ut is, perinde ut nominis, ita doctrinae vistutisque tuae aliquam similitudinem referat. Hunc ergo tuum tibi, licet non agnatione, non gente, sed ipsa nominatione, ac parentum voluntate conjunctum, quomodo fieri potest, tuae fidei trado, tuae tutelae commendo. ut si quid mihi humanitus accidat, tu eum eadem humanitate et benivolentia complectare, qua me Patrem ejus, antea semper prosequi, consuevisti: Aprili, per Toxitem nostrum, ad te missis, ipse soripsi. Sollicitus sum et avidus sciendi, an illae literae ad manus tuas pervenerint. Scripsi etiam ad te per Henricum Knolles, Oraterem Serenissimae Reginae ad Germaniae Principe, ab eo, est enim tui perstudiosus, commodissime intelliges omnem rerum nostrarum in Anglia statum. SERENISSIMA REGINA est, et optime animata, et ab omni re commodissime parata, ad frangendam vim illam et Tyrannidem Guisianam; ad propugnandum pro incolumitate impuberis regis, pro salute innocentis populi; sine omni, vel injuria in illum regem, vel detrimento in illud regnum ullo modo intentando. Hoc, credo, die, milites nostri ingressi sunt in Normaniam. quod tu prius ex ipso rumore, quam ex his nostris literis intelliges. Utinam mi Sturmi, tu scribere velles separatem historiam hujus conjurationis Gusianae. Materies praclara est, digna tua doctrina, facultare, studio erga puram religionem, amore erga illam gentem, animo in ipsam caussam, et stomacho etiam contra illos tam impiae tyrannidis immanisque
recta ratione scribendae historiae, in quadam tua epistola ad Erasmum Episcopum vestrum Argentoratensem. Cum ad illam facultatem, quam in te esse is locus arguit, respicio, ceteros facile contemno, et ut tu tale munus aliquando suscipias, a Deo optimo maximo precibus et voto exposco. Hoc meum desiderium, multum lenivit sermo huc e Germania allatus, tibi a Principibus Germaniae provinciam esse datam persequendi stylo tuo Joannis Sleidani. Hoc ita esse, ipse REGINAE nostrae omni asseveratione affirmavi. An ita sit, quaeso, me certiorem facias. De Rhetore tuo Aristotelico, de libris, altero contra Staphilum, altero de Coena Domini aveo scire. De reliquis item studiis et rebus tuis. Halesius noster ruri est, hodie ad illum scripsi. Coocus quoque ruri est. Cecilius, studio, ingenio, prudentia, et constantia primum illum versum secundi libri Iliados Homeri, cum magna et ejus laude, et nostrorum utilitate, et exterorum, ut spero, salute, praeclare sustinet. Ipse, nunquam, Deo sint gratiae, in majori gratia fui apud SERENISSIMAM REGINAM. Aliquid Grece aut Latine quotidie mecum legit. Mea uxor tuam et te salutat. Vale. Londini vicesimo die mensis Octobris, An. Dom. 1562.
CUM saris apertum et expressum jam antea; cum scriptura, tum coram sermone, audaciae atque remeritatis meae testimonium apud dignitatem tuam sanctissime Pater, reliquissem: ufque eo tamen confidentius ad novam quandam interpellationem gravissimis tuis occupationibus inferendam adducebar; quod partim humanissimae Dominationis tuae procuratione animatus, partim officii mei ratione concitatus, ad id essiciendum impellebar. Petitiones autem atque vitae nostrae rationes omnes plene et abunde satis in literis nostris Graece ad Dominationem tuam scriptis exposuimus. Ostendimus enim nos, jam nunc AEgypto relicta et quamvis non eximiis illis et primariis, haud poenitendis tamen spoliis illius contentos; ad exoptatissimam et desideratissimam illam patriam studiis nostris colendam, viam propediem acceleraturos. Et cum satis felix et prosper nobis prius aditus patifieret; ecce subito oppositis et objectis immanissimis bestiis longinqui morbi gravirate, et inde summa rerum collecta angustia, sic undique literarum mearum cursus impeditus erat atque retardatus; ut non solum omnis libere progrediendi, et expe ditum iter habendi facultas esset intercepta; sed vel tardius et pedetentim subsequendi spes etiam universa esset erepta.
Graecis etiam transferendis opellam meam libentissime impenderem et navarem: cum hujus rei non exigua, sed ampla satis et eximia, suppetit copia in Basilio, Chrysostomo, Theophylacto; et in ceteris tam excellentis notae viris. Qui quamvis satis eleganter, nescio an satis integre et tute Latine loquantur: cum in eorum hominum manus venerint, qui a justa haereseos suspicione liberi et immunes non fuerint. Diligenter itaque videndum est, ne quid sanum polluerint, rectum obtorserint, sincerum deleverint, novum obtruserint. Sunt etiam in omnes Pauli et ceteras epistolas canonicas scholia, quae nominantur Graecanica; ex probatissimis et antiquissinus Patribus selecta, Latinis auribus ad hunc usque diem, quod scirem inaudita: opus vetustatis juxta ac eruditionis plenum, in quo quis stylum suum summo cum fructu suo et emolumento publice exercuerit. Haec et hiis confinia literarum officia non prorsus, ut spero, inepte Dominationi tuae effecta curarem. Tam procaci et arroganti apud Dominationem tuam loquendi licentiae meae ignoscet, spero, illa tua omnibus illustrissima et testarissima humanitas, etc. Desunt pauca.
CUM tot sustineas ac tanta negotia, Praesul amplissime, Praesesque dignissime, magnam ego et injuriam aliis, et tibi molestiam asportare videar; si tantillum temporis vel caussis et negotiis aliorum detraham, vel ad immensum illum tuarum quotidianarum curarumcumulum ipse quid adjiciam. Videar etiam improbe et inique nimis fecisse, cum cogitationes tuas literis nostris interpellare auderem, qui sic omnibus naturae prudentiaeque praesidiis es munitus; ut cum homines summam illam tuam in decemendo prudentiam, in administrando justitiam, in promovendo auctoritatem animadvertant: communi quodam consensu atque sermone, te ad hoc munus gerendum quasi solum natum esse judicent. Eruditi tamen homines, qui rerum aestimatores sincerissimi sem per putabantur; quoties consilia moderationis et prudentiae plenissima considerent, et animum tuum tam eximia omnium literarum ubertate abundantem sciant et agnoscant; collatis omnium hominum suffragiis, atque una voce te, Praesidem, qualem Jethro in Exodo Mosi descripsit Praesulem, qualem Paulus ad Timotheum expressit omnes ad unum praedicent. An non te nos omnes merito suspiciamus et admiremur? Cum Dei bonitate atque providentia, quae omnium donorum dispensatrix est aequissima, Episcopus fias vigilantissimus? Regiae vero majestatis judicio prudentissimo, magistratus efficiaris summus? Quid est, si istud non sit, Euge serve bone et fidelis, supra decem Civirates te constituam: et, Ecce, inveni virum juxta cor meum. Cum tu sis ergo, Amplissime Pater, non tam judex justissimus, quam praesul et antistes literarum ornatissimus; hinc Musae nostrae animatiores redditae, licet lugubres et squallore obsitae; ad pedes tamen Dominationis tuae devolutae atque prostratae, manus supplices, vultumque confusissimum ad bonitatem tuam tendentes, omnium literaium atque Musarum nomine te orant atque supplicant, ut caussam earum contra infestissimum omnis eruditionis hostem et adversarium, patrocinio tuo suscipias et complectare. Caussam
Cantabrigiensi versatus; ut AEgypto relicta, ad sacrosanctam illam promissionis terram studio nostro colendam, jamjam viam affectare instituerim; plus minus sexto ab hinc mense, quartanae febris accessione, in eam rerum angustiam sum adductus; et cursus literarum nostrarum sic est praeclusus, ut non solum omnis expedite progrediendi facultas literis nostris interciperetur; sed ad Academiam etiam revertendi omnis mihi potestas prope adimeretur. Iraque, si Dominatio tua rebus nostris sic fractis et imminutis, literarum nomine, aliqua ex parte subvenire dignata fuerit; non solum studia nostra ope tua atque munificentia retenta et conservata esse, publice apud omnes doctos praedicabimus; sed etiam in posterum quoad usque vixero, omnia nostra, studium, officium, operam, dilisentiam, observantiam, Dominationis tuae nutui paratissima, hoc tam eximio et exoptato beneficio adjunxeris. nec non Christum etiam Optimum Maximum, qui nec sinit poculum aquae frigidae, suo nomine petenti, tributum, mercedem, perdere, quotidianis precibus fatigabimus; ut quicquid in hoc tempore impartiveris, id universum copiosissimo cum foenore ipsemet tibi rependat, qui, quemadmodum ait Paulus, omne donum ipsi abundare potens est efficere. Pater caelestis sanctissimae Dominationis tuae curas atque studia in omnem temporis longinquitatem promoveat et moderetur. Vale.
CUM proximo hoc anno, Reverendissime in Christo Pater, officii mei ratio, qua me tibi obstrinxisti, Londinum ut peterem, Dominationis tuae visendae gratia persuasit; iter illud me in triplicem animi moerorem, et doloris acerbitatem conjecit. Nam tui videndi et adloquendi fructu, quem sperabam, carere peracerbum, illud tamen incomodum meum, quod me solum tangebat, cum tanto salutis tuae discrimine, quod plurimos ut par erat, angebat, conjunctum esse, longe acerbius. verum ad haec duo incommoda, tertium accedere, nimirum eam viam, quam mihi ad majorem gratiam
Basilio, Gregorio, et magnam partem ex Chrysostomo, quasi horto purissimo, et omni cicuta ac noxiis herbis vacuo, Oecumenius collegerat; plus veneni et praesentiorem pestem ad exitium comparandum; quam succi integri atque salubritatis ad salutem conservandam posse continere. Haec res me domum regressum in varias cogitationes, et anxiferas animi curas atque sollicitudines distraxit. et eo me gravius premebat, quo nullam ejus partem vel intimis meis impartiebam: sed eam totam mihi ipsi animo meo inclusam tenebam. Et cum ista me diu anxietas torsisset, nec longo tempore ab ea cogitationem meam abducere potuissem: tandem id in mentem meam venit, quod ex animo omnem hanc mihi aegritudinem adimebat, et voluntatis tuae non ullam factam mutationem, sed illustrem ac testatam ejusdem significationem ostendebat. Nam hinc facile perspexi graves et prudentes viros, nonnunquam nutu et obscuris signis, imperitorum hominum, et rerum insolentium errores redarguere. Censebat enim prudentia tua eam cogitationem stulte a me esse susceptam, ut ante in tam rebus gravibus vertendi munus attentarem, quam in aliis rebus vel momenti levioris, vel periculi minoris, vires ingenii mei periclitatus essem. Cum igitur Dominatio tua, si quid ego video, non tam ullum factum meum reprehenderit, quam quomodo quid a me sit faciendum ostenderit: ad hocgrave consilium, prudensque monitum tuum, omnes protinus studiorum meorum rationes accommodabam. Statim enim in manus sumpsi Sophoclis Philoctetem, quae tragoedia ad imitationem. quantum potui, Senecae versa, et versibus eisdem Iambicis atque Choricis fere omnibus, quibus usus est Sophocles, reddita, in tuo nomine divulgata apparebit. nisi huic meo proposito Dominationis tuae sententia palam adversata fuerit. Quo facto officium meum et observantia, qua me obligasti; tibi erit declarata: et propensissimus Dominationis tuae animus et voluntas, qua indies studia literarum sustentas, aliqua ex parte erit manifestata. Restat ergo ut rogem Dominationem tuam, ut quemadmodum ego omnem observantiam meam ad Dominationis tuae nutum atque voluntatem detuli et servavi, ita Dominationis tutae favor atque bonitas nullo modo erga me diminuatur. Dominus Jesus Christus Dominationem tuam incolumem conservet.
MOderatissime vir, mundum ex amicitia constare, et sese mutua quadam et concordi charitate complecti prudenter meo judicio, et Poeta bonus, et Philosophus gravis Empedocles Agrigentinus judicabat. Quam sententiam divinitus ad nos delatam, et in nostras mentes infusam: vel rude illud et imperitum hominum vulgus, ipso rerum usu et pertractatione tritum, multis retro abhinc seculis veram esse comperiebat. Hinc est quod nobis in novum quemque annum ingredientibus, et mundum veluti de integro renatum excipientibus; nihil prius aut majori cura efficiendum, aut alacriori studio elaborandum esse ducamus: quam ut summum illud amicitiae numen, quod omnem hanc rerum universitatem tuetur et conservat, mutuis ad invicem officiis conferendis, xeniolisque ultro citroque missitandis; tanquam sacra facta libatione, auspicato nobis inprimisque placare contendamus. Idem censuit et sanctissimum illud vas Dei Paulus, quo, quum a Christo discesseris, nihil majus aut sublimius habes, cum dixerit totius legis, impletionem, mutuam quandam et conjunctam esse dilectionem. Hii ergo qui distractis animis et voluntatibus, in dies singulos rixis et contentionibus student, praeterquam quod universas Dei leges perfringunt atque violant: hanc ipsam etiam omnem praeclaram rerum fabricam, quantum illi maxime possunt, convellunt et labefactant. Itaque nos, quos idem virtutis et honestatis studium in unum domicilium conclusit, quos arctior consuetudo conjunxit, quos civilior quaedam humanitatis nota tinxit, hanc eximiam alendae quotannis amicitiae consuetudinem, ab ipsis priscis seculis prorfectam, insigni quadam hominum humanitate semper cultam et firmatam; ad nostra denique tempora ductam et perpetuatam, in nobis omnis humanitatis cultoribus cessare non permittamus. Quamobrem, cum ego de munusculo hoc tempore, ad te amicum praestantissimum mittendo, multum cogitarem, nihil antiquius esse duxi, quam tale donum parare, unde, nec de facultatula nostra, vel tantilla facta est diminutio, sed cumulata potius quaedam quodammodo accederet accretio. et ex quo tu ipse etiam non vulgarem
Oecuwenius quisquis ille fuerat, qui hos commentarios congessit; idem, quod Theophylactus, si quid ego judico, consilium intendisse videtur: nempe, ut omnia ea quae apud D. Joannem Chrysostomum vastum illud atque perenne Christianae Religionis flumen, fuse ac profluenter essent dilata; hic coarctaret, et in angustiorem quandam expositionem, velut in unum aliquem alveum referciret. Neque e solius Chrysostomi hortulis hos excerpsit flores; sed plurima etiam deprompsit ex Cyrillo, Gennadio, Theodoreto, Gregorio, Basilio, Sevriano, Phocio antiquioris notae viris, et eximia eruditione, cum summa vitae integritate conjuncta praeditis. Quorum monumenta in Epistolas Divi Pauli, aut magna ex parte jam temporis injuria exciderunt, aut certe ad manus nostras, hominum incuria, nondum pervenerunt. Multum interim debemus Oecumenio. qui sanctas relliquias, veluti ex incendio quodam, et temporis edacis faucibus, eripuerit, ereptas Scripturae mandavit, et nobis omnique posteritati transmittendas curavit. Verti etiam commentarios in Epistolam ad Titum, quos Reverendissimo Patri ac Domino meo Edvardo Eboracensi destinavi, modo illi tuo judicio digni esse videantur, qui tanto praesuli offerantur. Majora, Deo volente, aggrediar, si ista ita non displicuisse intellexero: et tu ulterius progrediendi, si non auctor mihi et impulsor, saltem approbator tacitus esse velis. sin minus, facile pedem referam. In ipsius Epistolae versione, Erasmum per omnia sum sequutus, nisi quod pro Rogo, verto ego Deprecor, auctorem habens summum illum M. T. Ciceronem, qui ait nos tum deprecari cum non factum defendimus, sed delicti veniam postulamus in qua re una tota haec ad Philemonem versatur Epistola. Sin vero hoc, in re tam sublimi, summique momenti audacius factum esse videbitur, culpam fassus, veniam pro meo DEPRECOR, me a te facile deprecaturum non despero. Vale. Et Aschamum tuum, ut soles ama. An. Dom. 1542. Calend. Januar.
CUM et praeteriti nostri officii, et singularis cujusdam negligentiae crimine manifesto teneri non immerito videar, Reverendissime pater, quod hac superiore aestate nullas ad Dominationem tuam literas dederim: quamvis omnem praetermissi muneris accusationem, justa et idonea quadam purgatione redimere potuerim; magis tamen ingenui magisque pudentis ego esse existimarim, errati veniam agnoscendo impetrare, quam liberationem culpae occultando vendicare. Ut non scriberem, inprimis me persuaserat magnificus ille Regiae majestatis accessus. qui, id quod minime me latuerat, Dominationem tuam in eas curas demiserat, tantisque occupationibus detinuerunt: ut vix tibi respirandi, nedum otiosa nostra relegendi facultas concederetur. Neque hoc tamen sic mihi opposito impedimento destiti, quin tum quidem scriberem. cujus rei, ut est integerrimus vir, ita locupletissimus testis esse poterit D. Joannes Redmannus, cui eas literas ad Dominationem tuam perferendas committebam. Quem cum jam esset in itinere, et caeli gravioris, et quartanae febris metus, qua superiore anno misere affligebatur, ad nos una cum literis nostris reportabat. Sed utcunque justa negligentiae nota mihi inuri possit, nunc tamen facere non potui, quin aliquid Sublimitati tuae offenem: quo cum meritorum acceptorum testificationem, tum debiti nostri officii et observantiae declarationem tibi significarem. Accipias ergo, ornatissime Praesul, Praesulem illum Titum, quem vel eo nomine multo tibi acceptiorem fore existimo. quod, ut olim Cretensis Ecclesiae summae moderandae apud Titum, ita nunc Eboracensis quam simillimam curam apud Dominationem tuam excubare novimus. Oecumenius quisquis ille fuerat, qui hos commentarios congessit, etc. Si quid eruditissime Praesul in hac versione, quae prima ingenii nostri periclitatio est animadvertatur, quod vel negligentia oscitanter perpendimus, vel imperitia non plene assequuti sumus, in hac re, ut in ceteris omnibus, a Dominatione tua moniti, erratum libenter agnoscemus. D. Jesus Christus Sublimitatem tuam diutissime servet incolumem.
QUO majore semper studio laborabam Reverendissime in Christo Pater, ut vitae meae rationes summis benificiis tuis non indignissimae esse viderentur, eo sane nunc acerbius graviusque ferre debeo, ullam in me animi Dominationis tuae, quod mihi ita esse ex fratre tuo viro optimo retulit Thomas Conyerus noster, aliquorum hominum sermone factam esse offensionem. At quamvis non ignorem, quam sit mihi vel accusari grave, de prava et perversa opinione multo gravius, apud Dominationem tuam longe gravissimum: tamen cum sciam has falso de me jactatas voces, non posse sic prudentiam tuam occupare, quin plus apud Dominationem tuam aequo et bono, quam ulli ullorum perverso sermoni loci reliquum sit: non credo equidem tam gravia suspicionis vestigia, illorum hominum rumores in animo tuo reliquisse, quin ea omnia vel caussae meae innocentia debeat, vel Dominationis tuae bonitas velit facillime abstergere. Si res postularet, vel si id Dominationi tuae complacitum iri existimarem, illi de me sparso rumori judiciorum hominum, qui in nostro Collegio sunt non solum singularium sed etiam singuloram, de me testimonia opponerem. quod non sim opiniosus, vel novitatis alicujus studiosus, ipsae studiorum meorum rationes, in Aristotelis, Platonis, Ciceronis lectione, quotidiana mea consuetudine solum ocoupatae declarant. Quid, quod etiam tantum semper abhorruit animus meus ab omnibus cum Anglice tum Latine scriptis libris, quibus nova aliqua importaretur doctrina, ut excepto Psalterio Davidis et Novo Testamento, eoque Graeco, nullum de Christiana religione librum, Platonis utar, nunquam usurpaverim. Quamobrem immensum in modum a Dominatione tua contendo, ut veteris tuae de me existimationis, quam novae ullorum contra me delationis cursus liberior esse possit. Quod beneficium, si reliquis tuis cumulatissimis adjiciatur, Deo adjuvante, perficiam, ut nec mea in Dominationem tuam observantia, in literas diligentia, nec in religionem sinceritas unquam desideretur. Duas Homilias D. Joannis Chrysostomi e Graeco in Latinum, opera Joannis Checi nostri, viri
etc.
OPtime semper hii de Republica merentur, Ornatissime Praesul, qui ut publicae juventutis animi atque mores fingerentur, nullum aliquem privatum sumptum nimis magnum esse judicant. Ex hujus enim initiis atque fundamentis, et Rempublicam florere, et privatam sibi laudem excitare rectissime quidem sentiunt. Cujus praeclari facti atque instituti laudem cum Dominatione tua, quod nos omnes intelligimus, licet non parem; communem tamen ante aliquot annos commeruit piae memoriae vir D. Rogerus Luptonus. qui scholam publicam, ubi literis et humanitate juventus excoleretur, apud Sedbarienses instituit, institutam praediolo quodam ad ludimagistrum sustentandum donavit, donatum nostri fidei ac quasi gubernationi commisit ac commendavit. Huic scholae nos nuper praefecimus honestrum, moderatum et eruditum virum R. Hebil. Hic cum sentit nonnullam injuriam de praediolo isto per Blandum quendam et Couperum, homines apud suos et opum et amicorum copia potentes, sibi intentari; perfecit, ut nos nostris literis Dominationem tuam rogaremus, ne qua vis aut injuria huic scholae imponatur. sed ita prudentiae tuae auctoritas horum hominum libidinem reprimat et coerceat, ut hinc reliqui discant, quid sit in scholas et otia juventutis, quae sunt ipsa melioris Reipublicae fundamenta, impetum facere. id quod si feceris, nos, literas, et Rempublitam uno hoc beneficio tibi multum obligabis. Universam caussam fusius enarrabit is, qui has perfert literas: cui ut fidem adhibeas, vehementer Dominationem tuam rogamus. Dominus Jesus Dominationem tuam diutissime servet incolumem.
ISocratem tuum, colende vir, cujus usum eo usque mihi pateris, dum repetiturus fueris, tandem recepi. in quo certe libro commodando, adeo me praeter aequum et justum audacem effecit facilitas ac divina illa tua humanitas, ut alium etiam porro librum, nempe commentarios in Hermogenem, a fratre tuo, primum tamen cautione Chirographi mei data, mutuo itidem sumerem. Pro utroque libro gratias non magnas, sed ut ait ille, ingentes hoc tibi egissem tempore, nisi satis mihi prius compertum comprehensumque fuisset, quam vehementer, a trita illa et populari gratiarum actione, dicam an assentatione sane dubito, animus tuus abhorreat. Verum si quanta mihi ad referendas gratias est voluntas, tanta ad easdem aliquando praestandas suppeteret facultas; animum certe meum non beneficii immemorem aut ingratum argueres, sed singulari erga te studio affectum persentisceres Audio, verum sit nec ne incertus sum, Reverendissimum Cicestrensem ordinem illum Psalmorum a D. Herefordiensi inchoatum, in manus sumpturum, et ad exitum perducturum. Gauderem si opella mea D. Cicestrens. ea in re usui esse possit. quem et propter summam eruditionem suspicio, et propter eximiam vitae suae sanctimoniam colo venerorque. Libentissime scire vellem, an tu pagellas eas, quas pro. D. Herefordiensi descripsi, et ad te per D. Deium misi, habeas nec ne? Sed quid pergo molestus esse, condones quaeso ei, quia ita exigit res, dum tui studiosus, quod maxime velit, annitatur: perquam tibi operosus, quod omnium nolit, reperiatur. Graece tibi pro libris tuis gratias agere animus fuit. Quod nunc facere non potui, propter tabellionem jam iter arripientem. Id quod alias tamen effectum dabitur. Dominus Jesus, etc.
ORnatissime Brandisbaee, Tennandus noster hic apud nos fuit his proximis nundinis. a quo ego lubens admodum de te rebusque tuis quaerebam. id quod eo lubentius
Brandisbaeo jucundissimus mihi sermo fuit, ejus semper in me vel puerum benivolentiam eximiam, et singularem experiebar. Committere non potui, quamvis vix unam aut alteram horam apud nos se manere posse dicebat Tennandus, quin aliquid ad te, non tam loci intercapedine a nobis sejunctum; quam quotidiana quadam tui recordatione animis nostris propinquum, de rebus quae hic aguntur, scriberem; jam usu et experientia vel ipse edoctus, quam verum illud Coelii sit ad Ciceronem. Ad Fam. Lib. VIIl. Epist. I. Nihil posse peregrinantibus esse gratius, quam vel minimarum rerum, quae domi gerantur, fieri certiores. Hoc ita esse, biennium hoc praeteritum, cum ab amicis literas receperim, commonstrabat: quod tempus fere mihi omne, a gravioribus studiis abripuit, et domi apud parentes in agro
DIU in animo habui ad te scripsisse, Ornatissime vir, vel quia tibi cognatione et sanguinis propinquitate conjunctissimus; vel quia magno amploque beneficiorum
Foxum utrique nostrum et amicum eximium, et affinitate propinquum, optata et insperata tempestate allatis. Nihil habeo, ornatissime vir, quod tibi pro tanto meritorum cumulo rependam, nisi gratum erga te animi mei studium et propesissimam voluntatem. quae tibi gratam rem facere nunquam desistent, modo aliquid contigerit, in quo certam voluntatis meae significationem tibi ostenderem, et firmum benivolentiae testimonium relinquerem. Valeas in Christo Cantabrigiae, e Collegio D. Joannis Evangelistae, Festo D. Marei.
CUM magnitudinem cumulumque beneficiorum tuorum, intergerrime vir, jucunda subinde recordatione repetam, et meam rursus in ferenda gratia nimis angustam facultatem agnoscam: facile quidem perspicio, gratias me pro tantis meritis referre nullas posse, agere vero perexiguas, et tamen debere longe maximas. His ita sese habentibus, non levis mihi est incussus timor, ne tu putes, harum rerum non solum commemoratinem omnem mihi excidisse; sed universam earundem vel cogitationem quidem, perpetuo e memoria nostra efluxisse. cum tot praesertim dies mensesque praeterierunt, ex quo aliquid a nobis literarum accepisti, quibus vel beneficam saltem nostram voluntatem, cum res non suppeterer, ostenderemus. quod propter honestatis rationem factum esse oportuerat; vel quibus receptarum a Lepero nostro pecuniarum mentionem faceremus; quod propter utilitatis magnitudinem omissum esse non debuerat.
Baino, Redmannoque unice probaretur, judicabam officii mei rationem postulare, ut, cum accepti beneficii recordationis certum aliquod testimonium manifestarem, tum gratae voluntatis et ardentis erga te studii mei non obscurum judicium declararem. namque in eas sunt adductae et compulsae angustias Aschami cui facultates, ut aliud nihil pro tanto officiorum cumulo rependere queat, praeter grati animi significationem. Dominus Christus te perpetuo tueatur et conservet.
FUIT tempus, Ornatissime, vir, cum multo opportunior ad te scribendi occasio mihi erat oblata, animus meus ab eodem non solum non abhorrebat, sed perquam ingenti id praestandi desiderio commotus gliscebat. Quo tempore attemperata admodum data praestitaque est Xenophontis illud. Non minus esse sinceri pectoris, homines in publica aliqua dignitate et procuratione constitutos, si quid ab illis recte et cum laude gestum fuerit, probitatis suae certiores facere: quam si officium creditum sibi et impositum socordia neglexerint, redarguere. Confido itaque hanc meam sinceram simplicemque erga te voluntarem, non caussam meam laesuram, quam apud te agere, graves me rationes compulerunt. Sunt, ut nosti, apud nos in hoc tuo Collegio, quaedam Joannes Thomsonus, hujus Collegii alumnus, literis ex cultus, moribus honestis praeditus; Aschami tui observantiam jam pridem tibi addictissimam, multo addictiorem constringeres. Quantum ad juvenem spectat, praeter illos,
Joannis Checi viri femper integri, et Barkeri judicio fidem tribuas. Sunt et alii ejusdem muneris competitores, honesti juvenes et eruditi; alter Domini Redmanni pupillus, alter nondum Baccalaureatus dignitate insignitus; cui M. Truslaeus amicos et fautores hac in re rursum prorsum parat. At vero, si tu mihi favorabilem tuam et propensam voluntatem in hac mea petitione, qua majorem aliam nunquam sperabo, ostenderis; me etvoti honestissimi citra controversiam compotem efficies, et tibi, in omnem sempiternitatem, beneficio maxime obligatissimum reddes Cum domi fueris, rem plenius meliusque pernosces. Dominus Christus Jesus te perpetuo conservet et tueatur. E Collegio tuo nono Die Martii 1539.
QUoties memoria repeto, carissime Cordinglaee, jucundissimam illam familiaritatem: quae mihi tecum arctistime intercessit, Cordinglae, magnopere Joannes Thomsonus meus, juvenis, ut nosti, moribus, literisque feliciter instructus: qui hoc anno apud nos Dominus Hethaeus herus tuus, ita hanc rem non gravetur apud Magistrum nostrum agere, ut ipse Tomsonum favore, gratia, praesidioque suo hac in re adjuvare, et in omne aevum beare velit. Quicquid hac in re facies carissime Cordinglaee, mihi non solum factum esse putabo; sed tale tamque immensum beneficium a te cepisse fatebor, quale vix a quoquam alio sperare potuero. Nec dubito quin Dominus Haethaeus, vel tuo rogatu adductus, vel literarum nomine, quas ille semper coluit auxitque commotus; libenter velit, et pro summa ejus auctoritate et gratia, qua plus eo apud Magistrum nostrum nemo valet, facile possit; hujus rei tam exoptatae desiderataeque me compotem facere. Ut haec ad te scriberem, et amor in te meus instigabat, et hujus rei rationes magnae provocabant, et Checi nostri, hominis summi, ut id facerem, consilium, satis mea sponte paratos stimulos admovit. Haec res maturam quandam celeritatem postulat, fac rescribas, non me senties elinguem. Multam salutem meo nomine Joanni Dousaeo nuntiabis: Vale viveque in Christo 1539.
CUM hic apud nos nuperrime fueras, carissime Cumberforde, variae multaeque in animo meo versatae sunt curae. quas summa necessitate, honesta tamen constrictus, apud te deposuissem; absque quibusdam fuisset qui te semper aliquo sermone aut negotio detentum, mihi meisque rebus ereptum abstulissent. Scis apud nos brevi electionem fore, in qua juvenes quattuor, omnes et eruditione eximia, et morum probitate insignes, Sodalitium quod vocant, D. Roff. ambiunt atque prensant. Verum cum omnibus, licet omnes sunt dignissimi beneficium illud conferri non possit: te per illam aequitatem tuam, quam omnes in te unice admirati sunt et suspiciebant, rogo absecroque, ut ejus caussam suscipias, susceptamque tuearis, omnibus tamen prius rationibus
Joannem Tomsonum, non solum plus aliis indigere; sed cum aliis aliunde prospici abunde possit, si hic repulsam patiatur, omnes illos labores, quos hic literarum studio dilgenter collocaverat, cum summa rerum suarum desperatione inane consumpsisse. Fischerus enim vir, non inchoata, sed perfecta eruditionis fastigia adeptus. nempe et linguarum peritia et rerum cognitione excultus, magno felicique praeterea sacrae Scripturae progessu evectus; nusquam non gentium possit, si hic spes ejus non penitus illum beaverit, vitam honestam, honestoque viro dignam facile comparare. cum alii, si aliam vitae rationem sequi compellerentur, licet sunt variis literarum ornamentis insigniti, adjuti, et instructi; ut nunc tamen dierum sunt vel infausta tempora, vel pervicaces hominum mores, si aut absit scripturae cognitio, sic contemti spretique despicerentur, ut ad panem ostiatim petendum et mendicandum prorsus adigerentur. Quid, quod etiam Fischerus, si quid ego video, voti sui compos reddi nullo modo possit. Cum venio ad Burtonum juvenem meliorem aut doctiorem incertum; vehementer pertimesco, quid primum proferam. praesertim cum perspiciam sic caussam nostram undique impeditam, tot obstructam tot obsessam difficultatibus. hinc summa semper gratia, singularique apud omnes Redmanni auctoritate: illinc numerosa non infimorum fautorum caterva, dubius plane animi, quid agam nescio, progrediarne, an hic sistam gradum. Desistere tamen pietas non sinet, officium tam honesto pupillo debitum non permittet, non feret. Contendam aliquo modo certe, nec deturbabor. contendam, inquam, cum ipso Redmanno, me tantum debere pupillo meo, propter vitae probitatem, omnisque virtutis rationem, quantum neminem alium suo. Nec hunc in illum affectum impressit mihi spes commoditatis ab illo percipiendae ulla, cum sit pauperrimus: non amicorum copia, et gratiae cum sit orphanus: sed expressa quaedam virtutis imago, quam ego singulis diebus in eo magis magisque elucentem et exauctam, immensa quadam voluptate contemplor et intueor. Atque licet videatur caussa Tomsoni, summa Redmanni gratia vehementer fracta et imminuta; illa ipsa tamen insignis Redmanni gratia et singularis apud omnes favor, me unice recreat et consolatur. et spem mihi omnem prope extinctam suscitat,
Burtonum facillime posse, si hic praetereatur, in alium domum absque magno negotio cooptari. qui Redmannum senserit sibi patronum, Setonum adjutorem, Praesidem caussae suae susceptorem, Watsonum honestatis illius non rudem praedicatorem, Kecwickum eruditionis testem atque laudatorem. Quid hii in Aula Pembrochiana non impetrabunt? Quid a Swinburno, Clarensibusque Sociis non exorabunt? Quid apud Michaelenses non obtinebunt, ut ceteros taceam, a quibus nihil unquam illis esset denegatum? Si vero Tomsonus hic repulsam et offensionem pateretur, si hic a nobis refutatus repudiaretur, cum tam exigua adesset illi amicorum copia, juvenis ad literas et modestiam natus, Academia relicta, Musis valedictis, expulsus, exterminatus, e memoria multorum deletus et abrasus ejiceretur. Tale quiddam, quod Deus plane avertebat, anno praeterito Christophoro Browno viro optimo contigisset, absque re inprimis fuisset, et aliis novis junioribus, ut ita loquar Sociis. qui, veluti numine quodam afflati, praesentientes quanta quanti hominis jactura immineret, e faucibus illorum, constantia singulari eripuimus. Et nunc carissime, Cumherforde, conscientiam tuam et intimas cogitationes appello, utrum putas, si C. prius fuissete lectus, illos velle alium locum B. licet honestissimo, id temporis tanta diligentia et animi alacritate conquisivisse: et dic bona quaeso fide, an credis syluam illam, non Satyris et Faunis, Sed C. auspicato, consecratam et colendam, potuisse tam brevi temporis curriculo tantum in B, favorem excrevisse. sed nimis jocose in re seria. Haec dico, optime Henrice, quod sentiendum est, ut addam quasi apologo morale, illos qui tantos habeant sibi fautores nunquam posse Sodalitio hic Cantabrigiae carere. Cum alius amicis destitutus, quantumvis dignus, si oblatam occasionem amitteret, tale beneficium nunquam esset consequuturus. Ne putes quaeso, hanc levem esse rationem. sed eam iterum iterumque cogitatione tua excussam, agitatam, quanta sit vide diligenter, et subinde tecum cogita. Nunc ut ad te redeam, amantissime Cumberforde, cum saepenumero variis in rebus, varia officia, et grati animi in me studia, manifestis mihi indiciis declarata, apertissimisque testimoniis confirmata expertus sensi; nullo tamen alio beneficio me tibi firmius devinxisti, aut devinctum etiamnum arctius tenes, quam quod te auctore, et Langdallo consuasore, Joannes Tomsonus, cum huc migraverat, primum
Pokclintoniensi immunem declararem. Nec opes tuas, sed opem ad hanc rem conficiendam postulo, opem dico tui solius. namque non paucos sibi Tomsonus honesta morum probitate adscivit, quibus si tu adjunctus fueris, procul dubio, ut plane dicam, eligetur. Imo ut hoc addam amplius, carissime Cumberforde, si tu non obstiteris, quod non facies certo scio, si tu non alium contra eum adjuveris, eligertur. Ille ergo fidei meae consilio tuo, olim commissus, ad idem iterum consilium tuum, veluti ad portum salutarem, sese recepit. Jam ego fidem ipsam, quam tibi obstringebam in illo recipiendo, constantur hactenus servari, curam salutis ejus gessi, literis pro virili excultum adornavi, ut mores ingenuos, ab omni procacitate alienos, a furiosis opinionibus integros et illaesos imbiberet, curavi, omnia quae potui praestiti. Itaque in visceribus Christi obsecro te, ut Tomsonum, non tam meum quam tuum pupillum tuteris adjuvesque, ut in illum opem, fidem, gratiam miserecordiam tuam conferas; ne omittas occasionem benifaciendi, ne praeripiant alii quod in tuum debet a te conferri. Si quid alii exigant, habes quod honestissime respondeas, te nolle illum ejicere, quem in hoc Collegium recipiendum curaveras. Si Tomsonus esset mihi ulla sanguinis necessitudine conjunctus, si eos haberet amicos, a
Tomsonus positam et defixam unice habet, quod omen avertat Deus, falsam et inanem invenerit, ad me statim convertet, in haec irrumpens verba. O me, carissime Tutor, infelicem! O ter miserum! per hoc ego hic retineri non possum, quos ego semper salutis meae auctores, quos insignes adjutores mihi proposueram? Quid commerui? Quam culpam, quod crimen designavi? Quae vis, que infelicitas mea illos mihi eripuit post tot sudatos in literis labores, quos agrestis rusticitas mea, eximios potuit sentire auxiliatores? O illam tuam caritatem prodige nimis in me effusam et collatam, nunc frustra inaniterque susceptam! Quin ullum amoris, nullum studii, nulum pietatis officium omittebas, quo me tibi devinctissimum redderes. Desunt cetera.
QUO majorem voluptatem, semper praesens ex praesentis tui prudentia, in domesticis nostris motibus sapienter sedandis, literarum studiis diligenter excitandis capiebam, ornatissime vir, eo gravius equidem et acerbius nunc fero, talia tempora post tuum digressum esse consequuta; ut eas literas ad te pernecessario scriberem, quae moerorem meum praecipuum potius, ex desiderio consiliorum tuorum, quibus caruimus; quam ullam communem Iaetitiam, ex fructu eorundem, quibus non omnes usi sumus, declararent. Eo enim nunc perducimur, ut quid jam amplius ex consensu illo bonorum, ut putabatur, ad literas excolendas, ad turbulentas quorundam hominum intolerantias coercendas, licet multum semper caussae susceptae honestate nixo, plurimum tamen prudentiae tuae moderatione hactenus retento, sperandum sit, nescio. Ita omnibus operibus a quibusdam elaboratum est, ut ego, per quem illi ipsi aliquid sunt, nihil jam in posterum momenti, non ad ornandum meos, qui semper tui, si qui alii, fuere; sed vix
Grindallum meum, propter hominis indigentiam adjutare studiosissime cupiissem; ad illiusque consilii effectum, non omnem rationem; sed eam solum quam honestissimam maxime tibi probatum iri sperabam, adhibuissem; et tantummodo ad M. B. A. et ceteros illius notae viros, nec id ante unum aut alterum diem, quam res conficeretur, caussam illam detulissem; ecce tibi F. et B. tuus, consilio sive suo, sive H. sive utroque perfidiosissimo; junctis copiis cum S. suis, M. P. et nos omnes de vetere nostra auctoritate dejecere. et cum per nos idem, quod jam factum est, perficere potuissent, ita tamen belle M. A. me et M. quod ille ipse fatetur, contempserunt, ut apertis vocibus, jactarint, se citra nostrma opem et posse et velle, quemcumque pro arbitratu suo designare. Quod factum, si aut probandum aut ferendum sit, prudentes illi quidem et frugi homines, qui undique utilitati suae consulere possunt; stulti alii, qui ut honestam caussam non desererent, et sese ludibrio, et suos discrimini extremo subjicerunt. Quos turbulentos homines, ut ego tum, prae omni in desiderio meo explendo, et in Grindallo meo tuendo, utilitate fortiter contempsi: ita etiam nunc me in eo consilio constitisse, sicque per omnia fecisse vehementer gaudeo atque glorior. ut si postea ex hac tempestate aliquod malum in communes Collegii nostri rationes, quas hactenus sartas tectas sola consilii tui gubernatio servavit, redundaverit; et quo turbine illud acciderit, tu a quo non solum amari, sed in omnibus factis meis probari volui, plane inteligeres. Sed de levi caussa nimis gravem offensionem me fortasse suscepisse dicis. Profecto, ut leve putetur, Praesidis nostramque Senioriam auctoritatem spretam et circumscriptam fuisse! ut hoc condonem, meas spes omnes eo tempore, cum vel ad tuendum meos, vel ad laedendum malevolos maxime valerent, inanes cecidisse! ubi nec benivolentia mea ad leniendum, nec facultas ulla nocendi, ad reprimendum tantum illorum odium, aliud momenti habuit! ut perpetuae oblivioni hoc dem, Grindallum meum, ita literis excultum, quod ego certo scio, ut cum a te ipso et Simitho discesseris, in Graecis literis nemini in hac Academia concedat; ita paupertate opressum, ut nec alacritas ad studium, nec mediocritas ad victum illi suppetat, ita benivolentia mihi conjunctum, ut ejus commodum incommodumque, meum plane existat, a literis, quibus excelluerit, a studiis, quibus se totum dederit, a me quicum
Aschamo tuo perpetuo existima, ut de homine, qui ones injurias, odia et contumelias prius deponeret, quam minimam benivolentiae tuae partem dimitteret. Tibi igitur me et omne hoc negotium trado, ut pro arbitratu tuo modereris, quamvis nec ipsa voluntas mea aliquid sit immutata, sed perfidorum hominum incredibilis perversitas hiis literis potius expressa. qui, cum me, nisi tu aliter vis, abs se, quem firmissimum retinere potuerunt, abalienaverunt, de veteri tamen mea in communi caussa tuenda sententia minime depulere. Impera igitur mihi quicquid vis, spero tamen effectum iri, ut tua salubri monitione, auctoritas M. quam omnes sequi debemus, non amplius contemnatur
Eboracensis, ut scis, moritur, quo fato fortunulae nostrae multum imminutae sunt. Sed ea res minime omnium me angit. Tamen de alio Domino cogito, et de eo, qui Laeo successurus, multum spero, quicunque is fuerit. nihil in votis majus habeo, quam ut optimus Praesul Westmonasteriensis ei succedat. Tu si vis, trades me cuicunque vis: sed si tibi ipsi, nihil spe mea esset expletius. Si aliquid tale in posterum cogitas, felicem me vel levi aliquo significatione redde. Cum has obsignarem literas, ecce Madaeus et Billus ad me, de Grindallo ad te mittendo. quae res propter arctam meam, cum eo conjunctione aliquid commovit, propter utilitatis tamen suae rationem immensa laetitia perfudit. Quem hominem de optima nota, ut Cicero noster loquitur, tibi commendo: quemque diligentia et amore observantissimum, doctrina et studio tuo aptissimum, taciturnitate, fidelitate, et abstinentia honestissimum, ad quodvis opus tuum faciendum demississimum fore recipio, atque promitto. Quamobrem, si ad eam voluntatem, quam vel tu olim tua benivolentia, vel nuper B. et M. commendatione contulisti, novus cumulus hiis literis meis accedat: non in illum, sed in me, totum illud beneficium collocatum esse putabo. Dominus Jesus, solem illum illustrissimum orientem, patris patriaeque spem maximam, fidei, tutelae consiliique tui quadrigis commissum, ab omni occasu immunem sustentet et tueatur. Vale in Christo Jesu.
SI quanta semper fuerit tua in me voluntas, ac studium, Ornatissime Praesul, tanta mihi hoc tempore animi saltem grati significandi facultas suppeteret, me, etsi non ad
Dioecesi tua, relicto, quod illic habebam, Sacerdotio, nomine Thorington, exiturum. Quamvis enim, ut ingenue dicam, et eximius Dominationis tuae favor, multis gravibus indiciis significatus: et summa etiam eorum, qui vice tua functi sunt, benivolentia, variis testimoniis confirmata; me potius illic quam ullus illinc fructus percipiendus detinuere; diutius tamen ut mea cum salute ac commodo fieret, commode commorari non potui. Nam ipsa coeli gravitas, illaque terrae plaga suapte natura, propter maris illam regionem alluentis vicinitatem uliginosa, tam gravem acerbumque mihi creavit morbum, ut vix adhuc ex ejus longinquitate integer recreatus sum. Cum ergo et propter coeli conditionem, et corporis mei imbecillitatem illo beneficio carere putaverim: summum beneficium a tua Dominatione vehementer peto, ut Richardo Alvaeo, viro honesto, gravi et literato, Collegii nostri socio, omnibus omnium nostrorum suffragiis ad id evecto, ejusdem, ut dicunt, praesentationem concedere dignetur. Id quod si feceris, tanto me aere Dominationi tuae devinctum tenebris, ex quo postea exire non licebit. Dominus Jesus Dominationem tuam diutissime servet incolumen.
HUmanitas tua facit, ornatissime vir, quam omnes tibi singularem tribuunt, ut ego omnis humanitatis oblitus, te cui obscurus et ignotus sum, literis meis interpellem. Pernecessaria tamen res mihi incumbit, ad quam expediendam, quia tu solus is es, qui tantum facultate potes quantum vis, et tantum humanitate tua vis, quantum potes, inprimis ad te scribendum esse duxi. In qua re opem tuam, non opes ullas expecto et requiro. Ex obitu Reverendissimi Patris et Domini mei Edvardi Eboracensis, dolorem cum plurimis communem, jacturam praecipuam et prope singularem
Mariae, et D. Michaelis soluta est. Cujus rei locupletissimus testis esse potest D. Langeriggus, qui tum praesens fuerit, cum Reverendissimus pater fidem meam sibi obligabat. Viginti solidos hoc proximo superiore festo Michaelis recepissem. quam pecuniae summam eo justius me posse exigere videor, quod ceteri Reverendissimi Patris famuli omnes, ut intelligo, integra stipendia sua obtinuerint. Qua pecunia si carerem, eo gravius ferrem, si solus carerem. Et cum ea pecunia, nec ita magna fit, ut pensio ejus hiis, qui Reverendissimi Patris voluntatem exequuntur, gravis esse possit; nec ita exigua, quin tenues studiorum meorum rationes plurimum sit levatura: obsecro te, per humanitatem tuam, humanissime vir, et per eam voluntatem tuam, qua literas et literatos omnes unice fovere diceris, ut tantum laboris, opis, et gratiae tuae, huic petitioni meae tribuas, quod sine magna molestia tua fiat, quantum ad hanc exiguam pecuniam obtinendam satis esse potest. Pecuniane mihi solvatur, an aliquot ex ejus Graecis libris mihi concedantur, non magnopere curo: praecipue si illi in numero oratorum, philosophorum, aut historicorum fuerint. Est liber Graecus, qui decem Rhetores nominatur, continet enim orationes AEschinis, Lycurgi, Dinarchi et aliorum, hunc vehementer expeto, quia apud nos parabilis non est. Istum librum, si vel ad eum modum quem dixi, vel pecunia mea mihi comparare potueris; rem non gratissimam solum, et perpetua recordatione mihi usurpandam; sed omni mea observantia tibi compensandam facies. Et haec omnis mea petitio est, quam tibi significandam hisce literis esse duxi. Ad quam adjuvandam literas ornatissimi praesulis D. Georgii Daii Cicestrensis Episcopi, facillime paravissem nisi in hac ego semper fuissem sententia, hujusmodi omnia intempestiva literarum subsidia, prudentibus viris, non tam molesta, quam supervacanea existere. Quamobrem, me et caussam meam omnem in unius tui benivolentiae sinum depono; cui tantum tribues, quantum vis, tantum scio, voles quantum ipsa caussa, literarum studia, tenues fortunae meae, sive possunt. Est et alia res, quam tibi participare volo. Reverendus Pater mihi ipse narrabat, se scripsisse in universum Pentateuchum Mosis. et quantum ego tum ex sermone
Pasquilli, respondeam, qui praeter alias maculas gravissimas nomini Reverendissimi Patris aspersas, tribuit ei, etiam in Dialogo quodam, personam indoctissimi et barbarissimi Quaestionistae. cum ego tamen noverim, illum omnis elegantiae et purae dictionis amatorem praecipuum, ad quam rem perpoliendam, non me semel exhortatus est. Hujusmodi hominum obtrectationes silentio prudentissime obruerentur; si non immoderate nimis procacitate linguae abuterentur: De commentariis Reverendissimi Patris in lucem divulgandis plurimi hic idem, quod ego, sentiunt facias tamen, prudentissime vir, quod tibi hac in re consultissimum fuerit. Si de universa harum literarum ratione, cum primum opportunitas tabellarii oblata tibi fuerit, quid sentias, tribus verbis significares, singulari humanitati tuae hoc esset tribuendum. Vale.
QUID scribam, nunquam mihi deesse potest quoties ad Setonum scribo. Quod sane libenter semper facio, nunquam tamen libentius quam hoc tempore. cum me et mea sponte currentem vehementer ad id incitavit etiam Watsonus noster. Ecce Thomas Thwaus tuus discipulus est, ad cujus rei effectum, mirifice singuli, sed potissimum Thwatus et Madaeus, et id tua caussa elaborarunt. Qua in re, quicquid ego feci, abundantia amoris erga te feci, et illud totum quicquid fuit, et jampridem debeo tibi, et plus eo, si usus ad id unquam tulerit. De Grindallo meo, de qua re mecum aliquid B. noster, stomacharai tibi non possum, cui aliquid certo scio, tribuisses, si aliquid tibi rogatu
Watsono discesseris, non, habemus. Hinc migravit, ut scis, in meliorem sedem Reverendissimus pater, et D. meus D. Eboracensis. ex cujus obitu animus meus dolorem cum plurimis communem, fortunae meae jacturam praecipuam et prope singularem, exceperunt. Alius Dominus mihi quaerendus est. Nemo omnium est, cui potius me et omnem observantiam meam traderem, quam ornatissimo Wintoniensi tuo, qui cum sit omnium doctissimus, quid etiam docti sint, optime novit. Molestus esse ei non cupio, nec tam opes quam opem ejus requirere volo. Puto me usui illi aliqua ex parte esse posse. Si tu ita vis, scribam ad eum, vel Graece vel Latine, vel utrumque vel ex alterutra lingua versum, vel ex meo cerebro profectum. Sin tu non vis, non faciam. Quid mihi in hac re faciendum est, tu optime potes vel consulere propter prudentiam, vel monere, propter amicitiam, vel imperare, propter auctoritatem. Quas singulares facultates sive ingenii, sive bonitatis tuae, ut in aliis rebus singulas saepenumero periclitatus sum, ita in hoc gravi flexu fortunarum mearum, non sine gravi caussa universas vehementer expecto. Si me amas ergo, quam primum poteris, quid auctor mihi eris, literis tuis suavissimis mihi significa. Te in quartanam incidisse graviter fero, quod consilium meum in ea re requiris, amanter accipio. Quod igitur vel usu, vel auditione cognovi, id tibi libenter defero, id quod ut plurimum prosit tibi, vehementer exopro. Rescribe quaeso, nihil literaium tuarum sermone dulcius esse potest. Vale.
QUO aretiore benivolentiae vel pietatis potius necessitudine nos inter nos aliquot hos annos conjuncti fuimus, eo et acerbius digressum tuum quotidiana cogitatione usurpo: et molestius oculos meos in his hominibus intuendis defatigo, qui, in nos deserendo, perfidiae crimen subire, quam in te tuendo, amicitiae nomen retinere maluerunt. Quam eorum, sive malevolentiam, sive contumeliam, sive injuriam, utriusque sane nostri acerbissunum
Checo remittamus, ut Christo Jesu hoc totum quicquid sit, condonemus; nostram tamen suavissimam vitae consuetudinem ita proditam et distractam esse, haud secus fero quoties de ea cogito, toties autem cogito quandocunque te in cubiculo meo, in cibo, in ambulationibus, in studiis meis non video, quam hii homines faciunt, qui grave aliquod vulnus faciei inflictum, et eminens, ab inimicissimis acceptum, cicatrice nulla nisi deformissima obducendum identidem in speculo contemplari solent. Nec vulnus certe ulli ullum humanae societati gravius imponi potest, quam ab eo abstrahi, quem in omni pietatis officio carissimum, morum suavitate conjunctissimum, obsequio pupillum, consilio veluti tutorem quendam semper habere licuerit. Qui ergo, te mihi abstulerunt, mi Grindalle, non divitias, sed ipsam vitae meae animam exhausisse videntur. Quorum opera elaboratum est, ut necessario ad ea remedia compingamur, quae ut sunt extrema in amicitia, ita vel rarum vel obscurum semper consolationis levamen afferre solent: et quae partam amicitiam tueri, non veterem cumulo aliquo et accessione augere possunt. Iiteras dico, quarum crebritate non solum utriusque nostrum absentis desiderium deliniri, sed notitia nostra hactenus semper mutuis officiis, culta, sanctissime et confirmata, utcunque contineri potest. Dum haec scribo, mi Grindalle quantum angor vel stomacho, propter hominum indignitatem: vel moeroris acerbitate, propter absentis tui desiderium: melius tu cogitatione, quam ego scriptura, colligere potes: ab ea re igitur paululum abducere me ipsum volo, ut scias, quid hic rerum geratur. Conierus et ego in cubicula nostra, et si vis in studia nostra in singulos dies abdimus, te optamus, jucundissimum consuetudinis tuae fructum desideramus. Desunt reliqua.
SALVE et vale carissime Grindalle. Hoc exordio libenter utor, quoniam fere nihil suppetit quod attexam. Potes per Pullaenum nostrum bene et tute scribere quicquid vis, et in primis, ecquidne placeat tibi illa vivendi via,
Ruddum nolui scribere, nunquam enim fiet meo suasu, ut ullius gratia relinquas Academiam, nedum Ruddi. Scripsi longissimas literas ad Dominum Cantuarientem si Magister noster nondum obsignaverit, vellem ut legeres, et de tota illarum literarum ratione ad me scriberes. Non omnino dedo me acerbitati et luctui, canimus, sed tum tui maxime pungit desiderium. Feci ego Rhythmum quendam Latinum in modos illius cantilenae Natali EDVARDI PRINCIPIS. Dialogum fecit Christophorus hoc natali, et in eo lepidissime Cant. utrumque mittam ad te, si adhuc delectaris hujusmodi nugis. De Corona nihil audeo, quam misit Dormerg. tibi pro loco Pensionarii tui. Recepi Chrysostomum summi Checi nostri, cum tua praefixa Epistola, nihil legi avidius. Irelandus et Ravenus, diebus singulis festis cum Graeco conferunt: volo enim ut cum eruditione pietatem imbibant, alias in Platone et Cicerone toti sunt. Saluta quaeso mihi heroicum illum herum tuum, apud quem quaeso de me saepissime loquitor, nam nihil aeque peto, quam ut nunquam dimittam gratiam illius viri. Est hoc stulte a me petitum, Grindalle, sed omnes meas stultitias libenter apud te efferam: facit hoc nostra amicitia, facit studium meum, quo rapior ad Checum perpetuo admirandum. Quaeso, mi Grindalle, elabora, ut placeas hero tuo: nihil Deo, hero, mihi jam acceptius esse potest. Scribe quaeso saepius ad Magistrum Cheke, illa res erit gratior hero tuo quam ullum aliud officium, nihil erit magis ex usu tuo. Totus sum in Toxophilo meo, seposui Herodotum ad tempus. Si scripsissem Toxophilum Latine, videor potuisse mediocriter illud munus ornare: meo nomini melius consuluissem, sed non hiis qui eum librum libentissime lecturi
Tabellarius non sinit me plus scribere. Scribe longissime. XIII. Febr.
AD te scribere, illustrissima ELIZABETHA, magis ne absterreret dignitas tua, an invitaret bonitas multum diuque dubitavi. At cum cogitatione complexus sum, quanta me et absentem memoria, et praesentem saepe humanitare prosequuta es, malui certe committere, ut importunitatis potius in scribendo accusares, quam taciturnitatis ullius ingratae, in scribendo convinceres. et facilius passus sum meum inmium reprehendi officium, quam meum ingratum culpari silentium: cum certissime sciam, literas meas amplitudini tuae molestas esse non posse. Et cum mihi infinita suppetant ad te scribendi argumenta, nihil tamen lubentius facio, quam gratulor tibi, quod tanta fortunae naturaeque ornamenta, tantis literarum praesidiis in dies magis ac magis illustras. ex qua re majorne tibi ipsi ad veram gloriam facta sit accessio, an illustrior ingenii industriaeque tuae in sermone omnium excitata commendatio, dubium et incertum est. Et quamvis hoc institutum tuum, in jungenda praeclara doctrina cum summa dignitate tua, ex Platonis disciplina affluxisse certo noverim: tamen non dubito, quin plurimum tua sponte et praestanti judicio susceptum, multum ex praestantissimae feminae D. Champernownae consiliis profectum, nonnihil etiam Gulielmi Grindalli mei optimis praeceptis adjutum et promotum esse vere affirmaverim. Legimus praeterea, et ante Platonis tempora, et in veris historiis, et in fictis poematis: optimum quemque semper principem, prudentem aliquem Philosophum, sibi ad omne vitae consilium adhibere solere. Sic Jovem Prometheo, et Agamemnonem Nestore usum esse fingunt Poetae. Sic Hieronem Simonidem, Periclem Anaxagoram, sibi adjunxisse tradunt historici. ex quibus docemur sive praeclaris factis praeclarissimorum principum, sive prudentissimis consiliis prudentissimorum philosophorum, nihil antiquius esse debere, quam ut summa potestas cum summa
QUAM omnium, qui sese literis dediderunt, commune perfugium bonitas tua sit, optime ornatissimeque vir, communis omnium fere bonorum vox est, et praedicatio. Quae sane res facit, ut ego nunc nec magnitudines negotiorum tuorum quibus te propter singularem prudentiam tuam prudentissimus princeps praefecit, ullam rationem ducam: nec tenuem mei ipsius conditionem, cui me mea fortuna subjecit, ulla in memoria habeam. Qui sic te a gravissimis gravissimorum horum temporum negotiis, quibus in singulas horas circumfusus es; ad hanc meam caussam, licet non maxime necessariam, non minime tamen, nec tibi, ad agendum honestam, nec mihi ad obtinendum exoptatam abstrahere studeam. Hujusmodi res est. Graecae linguae Professionem quam proximo hoc triennio munificentissimus Princeps noster publice in schola Cantabrigiensi instituit, ambiunt duo juvenes: et literarum ornamentis exculti, et summis summorum amicorum praesidiis adjuti. Ego cum hos ope et gratia amicorum aequare nulla ex parte potuerim, non modo omnium spem, sed omnem etiam illius rei vel cogitationem abjeci, donec rumor quidam apud nos in Academia
Regiam majestatem statuere ei, qui in Graeca lingua peritissimus esset, illud munus tribuendum fore. Qua re audita, multi docti viri de me, quam vere nescio, optime sane sentientes; me non tam obtinendi spe, quam illis morem gerendi voluntate incitarunt, ut Londinum irem: periclitaturus, nunquid Deus orphanorum et pauperum, qualis ego sum, adjutor; meam etiam caussam promovere vellet, qui optime semper potest et incredibiliter saepissime solet. Dum ego hic in Aula inter obscuriores homines, obscurissimus verser, nec eruditionem meam, quae ipsa perquam exigua est, in contentionem cum illis duobus committere, omni amicorum ope destitutus, ausus fuerim, nec, si maxime auderem ullam viam, qua illud facerem, scirem: ecce subito tu, legatione tua, ut omnium in ore est, prudentissime confecta, domum revenis, cum summa omnium optimatum et infimorum congratulatione. quod ego tum forte praesens, ex laeto hominum aspectu, qui in te omnis conversus est, et ex perpetuo omnium de te sermone, et eo quidem laudum tuarum plenissimo, facillime intellexi. Tum cepi ego multas cogitationes versare, ecquis ne tu quasi Deus: Regiam Majestatem tibi summe benivolam conciliasti, qua omnium hominum voluntates et studia ad te diligendum aggregasti, qua literas et earum cultores unice amplecteris, qua caussas omnium prudentissime conficis, ad meam etiam caussam aliquid adportaturum. Quamobrem, ornatissime vir, si Regia Majestas opera et gratia tua, hoc munus Gracae linguae profitendae, modo eruditio mea non ineptissima inveniatur, mihi concesserit, ut, quod res est, loquar, remuneratio a me nulla expectari potest, sed totum hoc beneficium illi feres, et ab eodem satis copiosum fructum reportabis, qui dicit, Quicquid feceritis uni ex minimis istis, mihi feceritis. Quod dictum ab hujusmodi auctore profectum, nunquam inane aut irritum fore tu ipse optime nosti. Si quaeris momentane ulla sint, quae caussam meam adjuvare possunt, sunt qui dam nonnulla, et ea non levissima. Nam antequam Regia Majestas Lectionem suam in Academia instituerit, fui ego adscitus totius Academiae suffragiis, cum satis luculento stipendio, ad Graecam linguam publice profitendam. Et ex eo tempore, Graecam linguam quotidie in collegio D. Joannis ubi ego socius sum, praelegi. Literae praeterea quas Academia ad Regiam majestatem, sive ad quoscunque
Regiam Majesttem, qui nunc sub praelo est, de re Sagittaria, quam apta sit Anglis, tum domi, cum in bello, et quomodo certa quaedam ejusdem ars tradi possit, ut plenissime ad perfectionem ejus ab omnibus Anglis discatur. Hic libellus, ut spero, cum apparebit in lucem, quod fiet, Deo volente, ante Regis profectionem: nec obscurum amoris mei in patriam signum, nec mediocris meae eruditionis mediocre testimoniun erit. Qualis sum, satis noverunt Dominus Cicestrensis, Redmannus, et Ridlaeus, sed optime Joannes Checus si adesset, quicum in studio Graecarum literarum hos aliquot annos conjunctus fuerim. Et haec sunt a me non ficta, ut nimis insolenter me ipsum jactem atque venditem: sed absque omni arrogantia, a qua longissime abesse cupio, dicta, ut caussam meam apud te, ornatissime vir, quantum possem, adjuvem. Si aegre fers, quod hiis literis meis tempora tua atque negotia impediantur, tibi ipsi hoc assignare debes, qui sic spectatissima quadam bonitate praestas, ut omnes, ad eam, a qua optima sperant, provoces. Postremo quicquid in hac re facies, non mihi solum, sed literis et Christo Jesu, qui me ut scriberem ad te excitavit, facies. Quem in singulos dies precabor, ut te literis benivolum, et Reipublicae salutarem perpetuo conservet.
EX omnibus primariis viris tu primus et princeps es, Nobilissime vir, cujus manibus hic liber inprimis gestari gestit. tibi enim uni quam ceteris fere universis, se plus debere agnoscit. Nam tu primus eras, cui se primum committere, et cujus praecipua ope in lucem conspectumque hominum apparere ausus est, moderatissimam tuam prudentiam in eo cognoscendo, et paratissimam tuam voluntatem in eo exornando vehementer admiror et suspicio. Quod enim tu de eo dicebas, vel tum, cum amplissimo consilio regio ostenderit, vel nuperrime, cum Regiae Majestati sese verecunde admodum et timide obtulerit, perpetuo usurpabo memoria. Videre enim vel jam videor, et quasi praesenti quodam obtutu intueri; quam divina animi tui inductione, quanta vultus suavitate, quam eximia. laudis praedicatione, hunc librum extuleras commendaverasque Divae, semperque Augustae Catharinae,
Angliae decora et ornamenta manifestissime testantur: summopere mihi elaborandum esse video, ut cum minimam partem hujus summae tuae in me bonitatis, omni mea sedulitate consequi nequiverim, parata tamen voluntate et studio semper praesto sim, ad eum nominem perpetuo me praestandum, in quem hanc opem non indignissime consumptam esse judicabis. Perge igitur, nobilissime vir, et literas etiam atque etiam exorna, ut illae te vicissim exornent, et contende hanc Iaudem ceteris omnibus praeripere, ex qua re vere nobilis, et germana semperque duratura gloria solet proficisci. Dominus Jesus, etc.
NEC prius mihi quicquam faciendum putavi, nec magis opportunum, honoratissime vir, quam ut in hoc omnium et hominum et negotiorum ad te concursu, hunc libellum tibi ad legendum offerrem. Inique enim comparatum est, si universi tibi libellos litibus, queremoniis et turba refertos porrigerent, et nullus pateret aditus illis hominibus, qui libros otii et delectationis, tibi adferrent: cum nec prudentissimae cogitationes tuae, sic quotidianis hominum controversiis attritae, diutissime in negotiis consistere, ac durare potuerunt, nisi aliquo aliquando otii fructu recreatae, jucunditati sese dediderint. Contrariae enim res contrarias retinent, et complectuntur. Hoc enim omni naturae consilio, et artis imitatione cernitur. Sic diei labores fovet noctis requies, sic somnus vigilias sequitur: nec scamnum ullum, ad sedem firmum et stabile est, quod contrariis inter se pedibus, cohaerens ac fultum consistat.
Praesulis Domini Cicestrensis, cui unum ex istis libris obtuli. qui mihi animum addidit, affirmans fore hanc operam meam, tibi non ingratam, quia plus tu unus, quam universi alii, rei et literariae, et sagittariae tribuendum esse sentis; Itaque si hunc laborem meum non penitus displicuisse tibi intelligam, aliquid posthac certe navabo et perficiam: quod cum fuerit minus literati homihis magis proprium, et mihi ad dandum tibi aptius, et tibi ad perlegendum acceptius esse poterit. Dominus Jesus, etc.
LIbrum meum Regio Consilio, tam communi omnium consensu probari, mirifica quadam laetitia me perfudit, Ornatissime Pater, singulari tamen praedicatione a te tam laudato viro laudari, incredibili sane infinitae voluptatis abundantia, me totum delibutum reddidit. Nam cum tu in omni rerum gerendarum susceptione singulos confisio, in quavis autem rerum scribendarum institutione, universos judicio superas: tibi profecto uni quam ceteris universis, hoc institutum meum probari, longe pluris facio. In hoc libro scribendo, longissime abesse, et discrepare ab universo fere Anglorum scriptorum numero studebam: non quod, aliquid anglice scriptum esse aegre feram, sed quod plurimum homines indoctos et temerarios in hoc studendi genere elaborasse intelligam. Materiam autem inanem, aut eorum facultati imparem sequuntur, in qua re verba propria et perspicua fugiunt, translata et ad verum splendorem accommodata nesciunt: dem omnis rectae tractationis ignari et imperiti sunt. Nam Dialecticam, ad ratiocinationem, aut Rhetoricam, ad exornationem, ne summis
Anglos ad Anglice scribendum nudos et inanes facultatis, praecipites autem et plenos temeritatis, tam inconsiderate irruere, vehementer aegre fero. Audaciores enim, non peritiores in hanc rem fere soli hos aliquot annos incubuere: quae res et magnam confusionem in nostram linguam invexit, et hoc regnum ineptissimis omnis generis libris opplevit. Sequutus sum ego rem, nec mihi propter usum imparem, nec cuiquam perniciosam et inutilem: ubi si tuo judicio aliqua ex parte satisfeci, et voto meo plurimum, et optimorum certe expectationi aliquid me satisfacturum scio. Ad hunc vero librum scribendum plurimae me rationes cohortatae sunt, vel ut aliquibus praeclaris viris, qui me nimio sagittandi studio a gravioribus rebus distiheri putabant. aliqua ex parte cognitum esset, non omne tempus meum Edvardi Eboracensis, in magnam solitudinem conjectus, vel hac saltem via insisterem, quae me, si non aliquem vitee splendorem et speciem, quod non desidero, ad quietam tamen aliquam, et studioso homini necessariam vivendi facultatem, qua re vehementer opus habeo, aliquando esset perductura. Et hoc meum consilium felicior consequetur eventus, si pro eo amore, quo literas et earum cultores unice amplecteris, aliquod testimonium judicii tui de me, cum occasio ad id tulerit, me meamque caussam, apud Regiam Majestatem A Regia autem majestate nihil prius aut majore studio expecto, quam ut studia mea, in Italia et transmarinis partibus, aliquot annos sustentari possint. Hic scopus est, quem Toxophilus meus ferire elaborat: hunc si attigero et rectissime et honestissime collimasse putabo. In eo majorem spem hujus petitionis meae adducor, quo certius intelligo, Regiam Majestatem solere praestantibus sagittariis, cujus rei nec ego omnino imperitus sum, sed literarum penitus rudibus, praeclaras et eas perpetuas vivendi conditiones tribuere. Ego igitur ad hanc rem conficiendam, tantum de Dominatione tua mihi polliceor, quantum honestissima caussa
etc.
ET nos intelligimus, quantum tu, eruditissime Praesul, literis et earum cultoribus faves; et saepe etiam accepimus, quantum rei sagittariae prae ceteris primariis viris tribuendum esse sentis. Ego igitur, qui omnem vitae meae cursum literarum otio destinavi, nonnihil tamen tempora studiorum meorum sagittandi crebritate, tanquam honestissima oblectatione temperavi; hunc librum tibi offero, qui tantum utrique rei tribuis quantum utraque a prudentissimo Praesule expectare potest. Qui si Dominationis tuae judicio satisfaciet et nunc minus laboro, quid vulgus hominum de eo existimaverit, et in posterum studebo, ut is fructus ex studiis meis in apertum proferatur, qui cum literarum magis proprius erit, et mihi ad scribendum aptior, et tibi ad legendum acceptior esse poterit.
EXimiam bonitatem tuam, Eximie vir, in literas et literarum studiosos cum ante saepe et privato ex sermone Joannis Cheti, et communi omnium voce, tum nuperrime, ex praeclaris tui dictis et vultus suavitate, cum librum meum Regiae Majestati obtulerim, cognovi. Opem, gratiam, studium tuum saepe doctioribus contulisti, Optime vir, apud neminem tamen, qui vel majori literarum cupiditate teneatur, vel tenaciore memoria hanc bonitatem tuam complectatur, unquam deposuisti. Perge igitur, clarissime vir, et etiam atque etiam tuere illum dignitatis locum ad quem te evexit Christus optimus maximus, ut, quasi alter Josephus constitutus, inopum, sed praecipue literatorum, patrocinium susciperes. Auge illam tuam opinionem de me, quam tibi
Joanne Checo in omni arctissima studiorum voluntate conjunctioneque aliquot annos habuerim, vel summa illa tua bonitas, qua cunctos complecteris et tueris. Scripsi ego Toxophilum meum, non tam quod honestatem sagittationis et ejus usum scripto me illustrare instituerim: quam potissimum, ut hac via insisterem, periculum facturus, num ea aliquando vitae meae rationes tenues admodum, et infra communem studiosorum conditionem positas promovere potuerit. intellexi enim aliquot peritos sagittarios summa beneficia a Regia Majestate accepisse. Ea res me in magnam adduxit spem, in aliquo loco et numero, fore hanc operam et industriam meam, qua ipsum sagittariorum numerum, aut peritiorem aut copiosiorem efficere elaborarem. Hanc spem meam sequutus est praeclarus eventus. nam Regia Majestas, ut audio ex summo patrono meo Domino Pagetto, certam quandam annuam pecuniam mihi concessit. Nunc tu orandus es a me, optime vir, ut illam opem tuam in hac re conficienda mihi adferas, qua literas ipsas et earum studiosos fere omnes tibi arctissime devinctos retines. Denosueris hoc beneficium non apud insignem sagittarium: sed apud mediocrem cultorem literarum. qui hac bonitate, et Regia, et tua, non ad sumptum et speciem abutetur, sed per quem ea omnis ad literarum otia sustentanda convertetur. Dominus Jesus, etc.
QUoties de praeclara aliqua indole cogito, quae nata ad virtutem, comparata ad doctrinam sit, toties tui mihi in mentem venit, carissime Joannes Whitnaee, qui in tanto Aulae negotio, literarum otium sequeris, et in maximorum vitiorum illecebris, minime ab honestatis et germanae virtutis via deflectis. Hoc spatium certe, et curriculum verae laudis existit, in quo, tu superari ab aliis non potes, si teipsum quotidie vincere velis. Opus non habeo, ut te in hunc doctrinae virtutisque cursum incitem, sed currentem potius inprimis collaudem. Si ad reliqua studia tua, has mortis imagines, hoc est, istius humanae vicissitudinis, et istius Aulicae vestrae inanitates certissimum exitum
Grindallus difficiliora omnia explicare potest. si non ita facit, pessime facit. Accipe quaeso, carissime Whitnaee, hunc juvenem Gulielmum Irelandum meum in eo loco, quo me accipere velis. si noveris eum, quemadmodum ego novi, dignum magna humanitate tua esse diceres. Fac ut ex ejus sermone, cum redit, veterem humanitatem tuam recognoscam. Adventum tuum avidissime expectamus. Saluta omnem illam nobilem familiam, potissimum ornatissimam sororem tuam. Vale et me ama, ac rescribe.
QUanquam intelligo, quo ardore ad literarum cognitionem incensus es, clarissime Barnaba, te tamen etiam aliquid commovere meis literis institui. vel quia tu ita rogasti, et ego ipse praesens coram me sic facturum recepi. Et cum multae res sunt, quae te ad studium doctrinae commovere multum possunt, summa ingenii tui indoles, tempestivae aetatis opportunitas, praeclara industriae spes, locus iste quem prae ceteris apud Regiam Majestatem tenes, et Praeceptorum tuorum excellens doctrina, cum haec quidem singula plurimum possint, ne ea tamen universa tantum debent te excitare, quantum splendor ille ingenii, studii, virtutis, et literaium qui in illustrissimo principe nostro EDVARDO te indies inspectante, eminet et ellucet. Majorem industriam, perfectius exemplum, clariorem laudis spem, proponere tibi ipsi non potest. Sat dixi, omnia dixi, quae vel tu ad laudem, vel ego ad imitationem tibi constituere queam. Pollicitus es te rescripturum mihi, quod facies, vel ut liberes fidem tuam, vel ut declares quam bene scribis, et quam diligenter studes. Tabellarium aptiorem, quam qui has perfert literas, requirere non potes. Misi exemplaria ad Regiam Majestatem, et reliquum illum nobilissimum chorum. Faxit Christus ut Divus Edvardus laude patrem, doctrina praeceptores, annis et felicitate preces Anglorum suorum superet. Et Christus te novo indies virtutis, eruditionis, et nobilitatis cumulo adaugeat.
IN toto illo splendore dignitatis tuae, illustrissima Domina, nihil habes illustrius, quam quod maxima haec tua et fortunae et naturae ornamenta, sic majora indies literarum accessione efficere conaris. Et in hoc studio discendi, nihil studiosius discere debes quam quod, quaecunque tibi sunt, vel generis nobilitate concessa, vel naturae fortunaeque praemio commodata, aliena laude esse conjuncta, aut incerta possessione ad tempora occupata: quae vero virtutis tuae industria parta sint, studiique assiduitate comparata; ad utilitatem certissimum fructum, ad veram gloriam maximum ornamentum semper allatura. Haec laudis opinio inanis non est. neque hanc gloriae partem praescindendam tibi unquam sentiet prudentissima femina M. A. sed ab aliis etiam atque etiam tibi inferendam, et a te omni studio augendam perpetuo judicabit. Perge vero clarissima Princeps, et ratione qua initium fecisti, extrema persequere: ut hae virtutis industriaeque tuae fruges, quae nunc in spe et expectatione, supra aetatem tuam, efflorescant, re aliquando supra hominum opinionem maturitatem assequantur. Cum his literis pennam tuam reparatam, per hunc tabellarium misi, honestum juvenem, et amicuna meum. Deus Jesus, etc.
MAgna tua in Midletonum beneficia, et major tua in me benivolentia, maximas meas postulant gratias, amplissima Domina. Sed cum sic sumus utrique et in ea conditione positi, ut tu aptior sis ad conferendum nova beneficia, quam ego ad reponendum veteres gratias: gaudeo tamen vehementer, hoc beneficii genus, a te hoc tempore postulandum
Pindarus tuus te utatur tam munifica adjutrice, quam hactenus usus est. Et quanquam satis intelligo, quod hic a te sic tractabitur, ut meam commendationem non desideret, et quod omnia per se ipse a te consequi possit, peto tamen a te, et majorem in modum, ac si mea res esset, ut tua ope et gratia sic apud Serenissimam Reginam ut Pindarus sentiat et ego intelligam, novam aliquam accessionem ad cumulum veteris tuae in illum benivolentiae his literis meis adjectam esse. Quamobrem, in hanc curam omni studio tibi incumbendum est, ut nulla sint, nec ingenii tui praesidia, nec doctoris tui praecepta, nec N. fratris tui exempla, nec clarissimi patris vestigia, quae non te ad industriam, ad doctrinam, ad laudem, ad nobilitatem incitent, et commoveant. Neque haec scribo, in hanc sententiam, ut te cunctantem evocem, sed festinantem potius in hoc praeclaro cursu incitem: et ut videar, non tam suscepisse munus monentis, quam officium declarasse gratulantis, quanquam literae meae praeclarum illud imitantur carmen Ovidii.
Verear ne nimis longus sim. hoc solum reliquum est, ut te rogem, vel tribus verbisiescribere mihi per nunc juvenem amicum meum. literae tuae erunt in me, vel quantum in Latina lingua proficis, vel quantum me diligis, certissimum testimonium. Saluta quaeso summum virum T. S. et Winslaeum opinor, nisi nomen mihi excidit, cum morum ejus suavitas fixius inhaeret mihi, quam ut unquam evelli queat.
TAndem Ciceronem tuum mitto, nobilissima Domina, cujus libri studio, quod tantum delectaris, sapienter quidem facis. Cicero enim reliquos omnes in hoc libro seipsum superat. Sermo prudentior, prudentia disertior, requiri non potest. reliquam ejus philosophiam splendor religionis Christi obscurat, veteres ejus orationes nova fora nostra non recipiunt. Libri Officiorum nullam non partem
IS ipse juvenis est, ornatissime vir, cujus caussam ut apud Reginam ope et gratia tua adjuvares, tantopere efflagitabam. At cum ex suavitate sermonis tui in colloquendo, et ex alacritate studii tui in Reginam adeundo, facile perspexi, quo ardore incensus es, quemque tuendi ornandique, literarum nomine: minus mihi laborandum esse putavi, de nova aliquam istius nunc instituenda commendatione. hoc tantum mihi spondendum, in meque recipiendum esse duxi, eam hujus juvenis et morum probitatem, et studiorum optimorum aviditatem esse: ut tu illum, et mea scriptione ad commendandum, et tuo praesidio ad sublevandum dignum sis reperturus. Si mea res esset non tantopere laborarem: cum aliunde fortunae meae sustentatae sunt. istius autem angustiae tantae, et nunc sunt, et ante fuerunt, ut nisi Serenissimae Reginae unius beneficentia nixae, hactenus constitissent: omnis spes eruditionis quae in hoc juvene nunc est, singularemque pollicetur fructum, in ipsa veluti herba repressa, omnis exaruisset. Itaque si nova gratia et ope tua, vetus in istum Reginae beneficentia contineri potest, eisdem Officiis, quibus hunc tibi obstrinxeris, et me etiam tibi obligatum judicabo Et sic spes, vel hujus juvenis in mea commendatione, vel mea in tua gratia et auctoritate, vel nostrum omnium trium in Amplissima Reginae beneficentia, minime falsa et inanis existet. Vale
QUAM illustri ope tua, et eximia gratia me, cum in Aula essem, complexus es: nec propter ingratitudinem tacitus praeterire, nec propter rei magnitudinem unquam satis commemorare possum, ornatissime Praesul. Haec summa bonitas tua, me ad novum poscendum beneficium, quam ad veterem reponendam gratiam, multo paratiorem reddit. Dominus Norfolciensis hoc onus mihi imposuit, ut unum aliquem doctum probumque virum ad nepotem illius erudiendum appararem. is est, qui has perfert literas, mihi famili aritate intimus, propinquitate conjunctissimus, et ea eruditione praeditus, quae a Watsono melius commendari, quam a me commemorari potest. Hoc tamen a me dici potest, paucos admodum in Academia esse, qui omni solidioris eruditionis parte instructiores existunt. Unus ex eorum numero est, ornatissime Praesul, quo ego a literis et Academia divelli aegerrime ferebam. Sed ne, vel mei nominis honestati, vel illustrissimi Domini expectationi deesse viderer, eum hominem paravi, quem ei muneri praefici, vehementer gaudeo: a mea tamen familiaritate, quam eisdem cubiculi et animi parietibus, multos annos arctissime conservavimus, ullo modo abstrahi etiam atque etiam doleo. In cujus gratiam ad te literas scribo, eruditissime Praesul, cum tu solus nobis fere reliquus es, qui tua prudentia scis, auctoritate potes, voluntate soles tantum literis literatisque viris tribuere, quantum tribuendum est. si hic aliquo judicii tui testimonio Domino Norfolciensi de meliore nota commendaretur, et meis literis, hujus voto inprimis satisfactum esset. Quod ipsum ut facias nequaquam rogo, nisi eum hoc beneficio tuo dignum Watsonus affirmaverit. Dominus Jesus, dominationem tuam diutissime conservet incolumen.
EX sermone Gulielmi Grindalli mei, Ornatissime Astlaee, facile intellexi, illam sententiam Platonis a Cicerone usurpatam verissimam esse. quod, s. 5. p. 3944. Edit. Gron.Honesti facies si oculis cerneretur, admirabiles sui amores hominibus excitaret. Vix enim credibile est, quas faces ad te perpetuo diligendum, admoverit mihi eximia illa virtutis tuae vis, quae in sermone Grindalli, et assidua commemoratione tui, tanquam in speculo aliquo, mirifice elucebat. Hic ardor amoris tui, hiis excitatus initiis, me admirabiliter inflammabat, et quasi hominem nimis pudentem, et in angulos obscuritatis suae libenter sese abdentem, evocabat: ut hunc libellum, quo ipse libentissime utor, studii et voluntatis meae certum testimonium mitterem. Quod factum meum, non tam audacter sane susceptum, ut me tibi venditem: quam amanter certe institutum fuit, ut aliquam amicitiae tuae partem, vel hoc pacto, mihi adjungerem. Hunc librum mitto, quia, ut audio, vehementer eo legendo delectaris. Consilium profecto hoc tuum est prudentissimum, et ad omnem honestioris vitae dignitatem, quam tu summa constatiae laude sequeris, adipiscendam accommodatissimum. in hiis enim libris, non adumbratum aliquod honestatis simulacrum informatur, sed germana, et vera virtutis effigies exprimitur. ita cum ipsa Jesu Christi religione cohaerens et implicata, ut si non aeterna salus hinc quaerenda sit, tamen omnis is vitae nostrae cursus, quem ad eam destinamus, non hiis legendis impeditior, sed paratior multo et facilior efficiatur. Qui aliter sentit adeat Christum loquentem. Qui non est contra me, mecum est. Perge igitur, ornatissime Astlaee, et sic circumsonent aures tuae honestis praeceptionibus libri hujus, ut nunquam cum vulgo aulicorum, ad perniciosas Aulae illecebras, quibus imperiti magis, quam ullis Sirenum cantibus capiuntur, adhaerescas. Non haec scribo, quasi ipsa in mentem tuam non sine mea hortatione veniant, aut quasi ullum opus
Grindallum meum, quicum conjunctissime hos aliquot annos vixerim, a me, nescio quo fato, abreptum, a te in tuam familiaritatem receptum esse, gaudeo vehementer. eaque ut perpetua illi sit, etiam atque etiam opto: tantum in illo diligendo, tibi nihil cadam. in quam sane contentione, ego te, an tu me vincas, nihil moror. Sentiret Grindallus tamen in carendo possessione veteris familiaritatis meae, et tam auspicato immigrando in tuam, praeclaram atque utilem mutationem fecisse. Postea longior ero si haec tibi non displicuisse cognovero. Vale.
QUOD tanto intervallo nec praesens ipse, nec absens literis te interpellaverim, ornatissime vir, nolim ut vel mei erga te officii debiti, vel tui in me beneficii summi, oblivione factum esse existimares. Sed cum ego proximi hujus superioris anni magnam partem gravi tentatus morbo, Cantabrigiae non fuerim; et tu, pro tua summa prudentia, ad summa Reipublicae nogotia cum Gallis pertractanda, communi totius Angliae et voce et voluntante selectus legabaris: hinc consequutum est, ut officium meum, non culpa mea praeteritum; sed horum temporum varietate interruptum esse videatum; sed orum temorum varietate interruptum esse videatur. Nunc vero, cum in Angliam redieris, pacem patriae ad immensam singulorum congratulationem apportans, laudem tibi ipsi ad infinitam singulorum temporum memoriam excitans: committere non potui, quin literis saltem significarem, quanto studio et laetitia hunc prosperum cursum, cum publicae salutis per te partae, tum tantae laudis sermone omnium in te congestae, ipse prosequutus sum. Laetitiam autem meam cum commoditate Reipublicae confusam et implicatam, cum tua gloria cohaerentem et permistam non possum sermone meo ostendere: sed volo eam opinioni tuae relinquere, quam non ex mediocritate infimae
Joannis Checi locum, Oratorem Academiae designavit. Nec eo a me hic suscipitur sermo, ut me ipse ostentem, in quo omnia sunt per exigua: sed ut ostendam, hanc gaudii partem mihi eripi non posse, quod judicium prudentiae tuae, de me ignoto susceptum, testimonium Academiae, cui notissimus sum, sic aliqua ex parte comprobaverit. Nihil enim mihi exoptabilius est, quam id, quod tuam de me veterem existimationem ulla nova accessione adaugere possit: quae ut perpetuo mihi conservetur, omnis mea in omni genere observantia tibi perpetuo deservitura est. Vale.
TAndem, clarissime Astlaee, Catalogum Epistolarum, ad claras feminas ex Hieronymo, et Augustino tibi mitto. in quibus rebus investigandis, animadverti, felicissimum illum, et doctissimum seculum fuisse, in quo plures feminae, quam nunc viri literarum laude floruerunt. Omni laude superiores sunt illustrissima Regina nostra, et nobilissima Domina mea, Domina ELIZABETHA, quae in hunc antiqui feminei decoris cursum, sese tradiderunt. Turpe est, si tu vir, ab istis feminis literarum studio superareris: et frater tuus Richardus, nisi valde properes, tantum brevi anteibit tibi doctrina, quantum tu illi aetate. Est hic Irelandus, qui has perfert literas, honestissimus juvenis. quicquid illi, aut feceris aut dixeris, mihi factum esse putabo. Expectamus, imo Deum oramus, ut omnis Grindallus noster. Veram doctrinam Christi populus omnis libentissime amplectitur. sola sacerdotum natio contra veritatem repugnabit. hoc novum non est, hii Prophetas, hii Christum, hii Apostolos, hii reliquos pios omnes semper perturbarunt. Sacerdotes expectant literarum interitum, quia illi contemnuntur: quasi unquam
MAgnitudinem doloris tui, ex obitu Grindalli nostri, ex magnitudine amoris et observantiae illius erga te, facile aestimo, illustrissima Domina. Hunc dolorem magis apud te renovando augere, quam consolando lenire vererer, nisi perspecta esset mihi prudentia tua, sic consiliis prudentissimae feminae, Dominae Catherinae Astleae munita, et optimis praeceptis optimi Grindalli mei sic olim instructa, ut facile intelligam, illud remedium quod dies et tempus stultorum moeroribus adferre soleat: in tua cogitatione, mente, et prudentia ita reconditum esse, ut illud ad omnem acerbitatis sensum mitigandum facile depromere possis. Atque si a me, et hiis lugubribus literis meis consolationem expectas, qui non minimo meo dolore impeditus, minimum remedium, vel aliis, vel mihi ipsi praestare queam: nullus tamen certiorfructus consolationis meo judicio, vel magis ex dignitate tua, vel ex voluntate Grindalli tui, qui obiit diem suum, vel ex omnium nostrum expectatione esse potest, quam si maxima in te spes excellentis doctrinae, Grindalli opera excitata, ad speratam maturitatem perduci queat. Ad quam rem perficiendam, aptiorem praeceptorem tibi, post Grindallum illum tuum, quam iste Grindallus est, sperare non potes. qui ut nomine
Grindallum tuum proxime attingit, ita literarum praestantia, morum cum suavitate tum gravitate propinquissime accedit. Et haec de hiis. Ex arctissima conjunctione studii, voluntatis, benivolentiae, amoris, et intimae necessitudinis ac pietaris, quae mihi cum Grindallo meo multos annos intercessit, nullum fructum majorem spectare unquam potui, quam quod ejus opera tanta benivolentia tua mihi parta fuerit. Nec in optatis meis quicquam nunc magis quotidianum esse debet, quam ut tuus erga me vetus favor, veteri Grindalli de me judicio nitatur, non ad novum vel sermonem vel opinionem alterius hominis referatur. nam cum Grindallum meum, summa cum mea acerbitate amiserim: Grindalli tamen de me judicium apud te amittere, nullo modo velim. Et ego laborabo, ut quantum spem collocaverim in bonitate tua, tantam etiam operam navem in omni diligentia mea, ut studium, fides, et observantia mea universa, ad tuam voluntatem, gratiam, honorem, dignitatem perpetuo referantur. Et maximam felicitatem esse putabo, si illud tempus mihi oblatum fuerit, cum mea opera amplitudini tuae usui esse possit. Dominus Jesus, etc. amplitudinem tuam, virtute, doctrina, et honore ampliorem indies faciat. XXII. Januarii 1548.
CUM mihi peropportunus oblatus esset tabellarius, amantissime Watsone, aliquid certe scribere, licet inane, Watsono impellente, licet arduum inprimis et innumeris obstructum difficultatibus recusat abnuitve; non dico tolerabilior, sed jucunda propemodum atque suavis redditur. De novis quae hic aguntur, sic accipio. Buckmasterus iterum, aliis licet ambitiosissime prensatibus, Vicecancellarius est, et designatus et factus: absque illo esset, caussa mea penitus concidisset, et spes illa, quam in multis amicis, potius quam amantibus, positam et defixam habui, etiam Hodgessonum, ut ultima hebdomada perlegat Dialecticen, si majora fuerint negotia mea in comitiis, quam bene expedire possim. In Christo valeas, vivas, rescribas, nihil jucundius, redeas, et diligas mutuo redamantem.
QUA moeroris acerbitate afflixit me Grindalli mei obitus, tu facile existimare potes, ornatissime vir. is tamen ejus animus, in ipso extremo spiritu, tam ceteris curis expeditus, et in Deum intentissimus, magnum mihi solatium attulit: ut testimonio talis animi, desiderium tanti amici, aliquantulum levari videatur. conjunctio arctissimae amicitiae, quae mihi cum Grindallo intercessit, semper mihi perjucunda fuit; nunquam tamen gratior exstitit, nec comparatior ad usum meum; quam cum ad illius opportunitatem, tanta benivolentia illustrissimae Dominae ELIZABETHAE mihi collecta fuerit. Haec bonitas illustrissimae Dominae ELIZABETHAE, vivente quidem Grindallo, maxima apparuit. sed post discessum illius, ita nunc eminet, et effundet sese ex omni parte; ut in haereditatem totius benivolentiae Grindalli pervenisse, non possessionem veteris illius in me gratiae amisisse videar. cogitat enim clarissima Domina me in locum Grindalli sufficere. Et quanquam hanc tantam gratiam tantae feminae, dimittere non instituerim: non libenter tamen in eam vitae rationem, me ipse darem, nisi aliquo testimonio voluntatis tuae et judicii de me, ad illud munus accederem. Neque hoc a te contendo, vel favoris illius augendi gratia, qui cumulatissimus est; vel commendationis tuae aucupandae studio, quae mihi exploratissima existit: sed quod, nescio quomodo, tantum de te mihi largior, ut nihil magnum
Goldsmitho laborarent Regina, et Dominus Admirallus. Suasi ego ut illis morem gereret. commendabam Goldsmithum illi, et hortabar quantum potui, ut judicio consilioque tuo uteretur potissimum, ad hanc rem. rogabamque, ut posthabito omni favore in me, hoc ante omnia curaret, ut illa spes singularis in illa doctrinae Grindalli opera excitata, ad maturitatem perduceretur. vix enim credi potest ornatissime vir, ad quantam peritiam Latinae Graecaeque linguae illa pervenire poterit, si eo, quo, Grindallo duce, ceperit cursu, progressura est. Tandem huc pervenimus, ut illa pro summa sua in me benivolentia, solum me: ego pro fide mea in illam et debita observantia, optimum aliquem Praeceptorem illi exoptaverim. De me nihil dicere possum. in hanc spem tamen adducor, ut quanquam in omnibus fere rebus ineptus et nullus sim: in tradenda tamen Graeca Latinaque lingua, et in munere illo Secretario, aliquis certe esse possum. Cum Londinum venerit Domina ELIZABETHA, hanc rem actura est cum Regina et Domino Admirallo: nec abs te quicquam, credo conficietur. Quantum ad me spectat, operam omnem meam, studium, rationem vits, et meipsum prudentiae tuae trado, cujus consilii ductum sequi perpetuo laborabo. Dominus Jesus te diutissime servet incolumem. Duodecimo die Februarii, Anno. 1548.
LIterae tuae, quas Petrus Perusinus mihi attulit, pergratae fuerunt. Libentissime vos visissem cum Joanne Whitnaeo meo, in hiis proximis superioribus comitiis: si illustrissima mea Domina non impedivisset hoc meum consilium. vel quia Huntleus mortuus est nuper apud vos, vel quia libenter me nusquam dimittit. Cogito ad vos iterum ad festum Michaelis. hoc est, ut perpetuo vobiscum maneam. si hoc cum bona Dominae venia impetrari possit: quod certe vix spero, favet enim mihi unice. Multi Aulici facti, veterem quietem magnopere probant, sed hunc splendorem et speciem vitae Aulicae, relinquere nolunt: polliceri de me quicquam non possum, cogito tamen aliquid. Et utinam, mi carissime Irlande, unum aut alterum diem mecum hic Chestoniae consumere velles: ut omnes intimas cogitationes meas in fidissimum sinum tuum infunderem. Summas gratias, sed eas indebitas pro nescio qua mea in te benificentia mihi agis, tuum gratissimum animum, meum nullum beneficium agnosco. Si literas illas duas intelligis, quas a Domino Marchione Northamptoniae, et Domino Francisco Briano, pro ferina in tuam et Raveni mei gratiam impetrabam: gaudeo si Grinwodus noster eas tradidit tibi, et id libenter scire cupio. Quomodo traduco vitam meam, vellem ut vel ipse praesens cognosceres, vel ex aliorum sermone, disceres: quanquam si sciam hoc te cupere, fuse in aliis literis tibi perscribam. Saluta gravissimum virum et mihi amicissimum Dominum Madaeum, cui quantum debeo non excidit mihi: sed quotidianae inhaeret memoriae, ad quem, Deo volente, scribam brevi. Saluta nobilissimum Stafordum, cui id opto quod ille sibi: hoc est, summam eruditionem cum summa virtute conjunctam. Fui nuper in Aula cum Regia Majestate. vidi in cubiculo Domini Somer. multos nobiles viros, quibus in Aula multum Dominus Staffordus usus est, sermonem de rebus levissimis audivi. Ohos miseros! cogitabam, et felicissimum Dominum Staffordum nostrum, qui nunc cum Cicerone Cantabrigiae, de rebus gravissimis
Crosleum, Langdallum, Faudingum, Faucetum, Brownum, Bullocum, Elandum, Hut. Leuerum, Pilkintonum utrumque, Tomsonum meum quem constitui seniorem pro me, Patrickum, Pindarum meum, Tailerum, Letum, Thextonum, Saltum, Squierum, Wilsonum utrumque, si major apud vos sit. Lakinum meum, cui tantum virtutis et eruditionis exopto, quanta fuit mea semper de illo spes et existimatio. Et hoc dico etiam Calibutto meo, quem video, nescio quomodo, a me alienatum esse, quod nunquam ad me scribit. Audio aliquid, et cupio multa esse falsa, injuriam factam cuiquam probare non possum, nisi a Christi sententia discrepare vellem: utinam affuissem, opinor hos motus aut sustulissem, aut sedassem. De optimo Staffordo, optime sane judico: et interim de Hutchinsono meo pessime cogitare non possum. est enim, si quid ego video, magno ingenio, singulari eruditione; et paucissimis cedit, honestis moribus, judicio in religionem sincero; est fidus, et Papismum ex animo odit. Quo immerita injuria quemvis impellere possit, tu facile intelligis. Ingenium, eruditio hominis, nulla nec recepta nec sperata commoditas me haec loqui cogit. At natura fervidiore est? Quis sapiens hoc vitium non facile ferret, quod tot compensant virtutes? Quantum gaudium Papistis nostris haec turba attulit, facile video: et video etiam quas illi faces huic incendio admoverunt. Major injuria doctrinae Christi puriori allata est, quam ulli homini. si Dominus Staffordus omnia remitteret, majorem laudem hinc reportarer, quam ex Bononiensi illa expugnatione retulerit. quod non dubito illum facturum, cum novi animum ejus ut excelsum et magnum ut par est, ita ad gloriam Christi adaugendam quidvis cuivis concedentem. Et spero jam omnia inter illos constituta et integra esse. si scirem aliquid residere, quo minus animi illorum conjungantur, ego ipse advolarem, periculum facturus, an quos habeo mihi conjunctissimos vinculo pietatis, quod neuter opinor detrectaret, copulare potuerim necne. Nava tu interim, mi Irlande, et effice, quod me putares effecturum, si apud vos essem. Verba Huttoni ut acerbissima, ita sine ulla caussa Hiltoniae in me conjecta facile tuli: nec sic tamen dimittebam amorem hominis, sed conciliabam in arctissimam necessitudinem. Spero idem eventurum clarissimo Staffordo nostro, quem scio multo prudentiorem, quam ego fuerim, ad id perficiendum esse. Saluta officiosissime venerandam illam feminam Magistram Cheke, Dominum Blith, et uxorem ejus. Saluta optimum virum
Joannem Barnes, uxorem ejus, cum tota familia, neque putet me abjecisse curam illius. Saluta Dickinsonum, et Guilielmum, Cocum. Ravenum meum ex industria non salutabam, quia has literas, perinde ut tibi, illi scribo. Katharina R. lectissima et honestissima puella fuit mecum, eram eo die in Aula Regia, cum illa Chelsonam venit, sin minus adduxissem ad Dominam illustrissimam. dixi illustrissimis et puellis nostris me unice amare illam, et fore uxorem, quod facile omnes fere credebant. Si Wittamiam iveris, saluta omnes officiosissime. Serva cubiculum meum et exiguam illam supellectilem diligenter et nitide, ut facis. Scribe longissime et fusissime, literae facile tradi possunt. AEgre divellor a colloquio tuo. Vale in Christo Jesu. Chestoniae, VIII. Julii.
UT me ipse, cum omni mea voluntate, studio, opera, et fide tibi adjungerem, semper laboravi, Clarissime vir. Quod semper ego feci, Deum testem habeo, non magna fortunae benificia per te aucupans, sed maxima virtutis ornamenta in te admirans. Haec una res me saepissime commovebat, ut si non re obtinerem, voto saltem expeterem, eam mihi rationem vitae aliquando oblatam iri: per quam, fructum consuetudinis et usus tui, propinquiore aliqua suavitate delibarem. Hanc meam cogitationem animo meo semper usurpatam, et sermone meo tibi verecunde saepe significatam, veluti novo auspicio, hiis novissimis. diebus excitavit in me, sive Dei, sive mea, sive amicorum nostrorum voluntas et consilium: ut experirer, ut illi sperabant feliciter, ut ego putabam, audacter, ut utrique judicabimus, satis honeste, possit ne fieri, ut amor in te meus, propter virtutem tuam jam maximus, per nova vincula propinquitatis et affinitatis etiam major existeret. A. B. neptem tuam intelligo clarissime vir, quam mihi dari cum voluntate tua si vehementer exoptem, quanquam audax factum vel mea opinione videri potest, nullum scelus tamen, vel tuo judicio existimari debet: et ut tam speratam optarem literis meis propinquitatem, nulla in me dignitas, sed summa in te
QUAS ego maximas habeo gratias, Deo semper ago, agamque dum vivam. quod ejus praecipua in me benignitate factum sit, ut vitae meae magnam partem in studio literarum, Cantabrigiae, in amplissimo Collegio collocarem. et id potissimum, ubi te et summum amicum, et doctissimum praeceptorem haberem. Nam, quaecunque ego consequutus sum praesidia, sive fortunae ad usum vitae mediocria, sive doctrinae ad cultum ingenii perexigua: ea quidem universa, ex abundantia amoris tui in me singularis, et ex hiis literarum fontibus quos tu nobis magno multos annos ingenio, praecepto, exemplo, consilio feliciter constanterque aperuisti, profluxerunt. Et quo jucundior mihi semper exstitit frequentissima illa, dies noctesquo mihi usurpata cogitatio, de suavissima vitae consuetudine, qua tecum in Academia usus sum; de illis sermonibus quos nos inter nos separatim, in tuo sedentes cubiculo habuimus; quibus persaepe, et tuum in me singulare studium declarasti, et meam in te certissimam spem excitasti: de universa denique superioris humanitatis tuae ratione, quae semper, et in Academia, et in Aula, in omnes partes vitae meae abundantissime se effudit: tanto sane acerbior mihi jam solitudo injecta est, quod in hoc recenti naufragio, quod ego nuper Aulica vi et injuria jactatus, fortuna magis quam culpa calamitosum feci; tantopere, certi homines laborarent, ut in meo maxime alieno difficilique tempore, tuae etiam de me benivolentiae cursum impedirent. Sed in hoc concursu gravissimarum injuriarum, hoc me potissimum levat; quod nullo modo mihi tam molestum esse potuit, me apud te, aperto odio, et conquisito mendacio accusari; quam jucundum certe fuit, tacito tui de me judicii testimonio defendi. id quod ex sermone tuo, quem mecum, cum proxime in Aula fuerim, habebas, facile intellexi. Neque ego profecto unquam potui, nec in posterum adduci potero, ut plus timoris in ulla nova malivolorum calumnia, quam roboris in veteri tua benivolentia defigam. Et hoc in loco videtur mihi aptum tempus dari, exponendi de tota illa ratione Aulicae vitae meae, et ejus relinquendae consilio. quod
Cumberfordus vero et Wilkinsonus viri tibi de meliori nota multos annos cogniti, in hac re nec falsum fingere, nec verum reticere volunt. itaque si vel hiis testibus non sunt inde omnes illae derivatae injuriae, quibus Aulica me tempestas obruit; unde fructum potius officii delibare, quam offensionis metum haurire debuissem: facile tum patior quidem, et tuam mihi quoque occludi benivolentiam, ex qua et commodiores omnes superioris vitae meae rationes dimanarunt, et praeclara etiamnum, ad multas insequentes opportunitates efflorescit spes. Sin aliter, et me acerbe nimis, absque ulla culpa mea, injuriis non Illustrissimae Dominae meae, sed Oeconomi illius oppugnatum esse comperies: hoc impetrem abs te, quod sponte dabis, ne te sic auferant vel hominum literae, vel temporum injuriae, quin vetus humanitas tua veterem Aschamum agnoscat et tueatur. Et hoc eo vehementius contendo, quia nunquam pluris feci me abs te diligi, quam probari: id quod ut perpetuo teneam, omni studio, diligentia et observantia laborabo. Nunc vero in hac deposita et jacente conditione mea, nihil magis me ad aliquam spem excitare potest, quam si post Regiam Majestatem, et Illustrissimam Dominam meam, cujus gratiam invitissime dimitterem: voluntas, fides, et opera mea, quae nonnunquam nonnihil tibi probata est, in aliquo loco et numero apud te esse possit. Studium hoc meum certe non reprehendes, cum illud non ab ulla alia re potius quam ab inductione quadam et applicatione propensi, hos multos annos in te animi, proficiscatur. Reliqua quae scribenda mihi fuissent ad te, vel de vita mea interea in Academia commode constituenda; vel in transmarinis studiis duos annos sustentanda, ad quae perficienda, nonnihil polliceor mihi de tua ope et gratia; vel aliis literis brevi, vel coram sermone opportunius explicabo. Elandus noster commendavit tibi juvenem quendam ex nostro Collegio Henricum Wrigthum, qui, si quid ego judico, tanta ingenii, industriae,
Aristotelem et Platonem cum Cicerone conjungit: ut, si qua ratione coepit, progredietur, dignus sane erit, quem tu et tui simillimi, hoc est, hi qui a Deo studiis fovendis praeficiuntur, favore et opibus complectantur. Christus Jesus te diutissime servet incolumen. Januarii XXVIII. 1550.
SI scires, ornatissime Cicelle, quomodo in hoc alieno tempore tuo percrebuerunt, et frequentissimo omnium sermone, et publica etiam Reipublicae voce, cum innocentiae tuae singula testimonia, tum de salute tua communia vota: plus sane sincerae voluptatis ex istis omnium in te studiis, quam moeroris ex illis temporum et fortunae acerbitatibus, haurire deberes. contigit enim tibi soli, quod nemini alteri, ut cum tempora essent tibi maxime difficilia, nunquam hominum in te studia fuerint expeditiora. Et cum hoc consequutus es, invita etiam fortuna, non tantum felicitati tuae, quantum virtuti tuae tribuimus: ex qua plus verae laudis, quam ex illa rarae salutis contigerit. nam dici non potest, quam praecise, universae Reipublicae singulae voces, quibus vox Dei semper fere se permiscet, tribuerunt tibi, quadripartitam illam laudem, quam Pericli tribuit Thucydides,
Ex qua moderata prudentia tua, et singulari abstinentia, quo major vel laus tibi, vel utilitas innumeris aliis profecta est, tanto mea quidem fortuna infelicior est, ut cum nemo alius quam ego, vel certiori judicio, tuam semper dignitatem, vel majori gratulatione, tuam nuper salutem prosequutus est, solus tamen a te laesus sim, a quo ceteri sunt mirifice adjuti. Et, quanquam omnia in me inferiora semper fuerunt, quam quae unquam debuerint promereri ullam partem singularis tuae benivolentiae: nunquam tamen credere ponum, ut tu, qui aliis spectatam opem attuleris, mihi soli
Joannis. XV. Febr. 1550.
QUAM quotidiana cogitatione, magnitudinem beneficiorum tuorum complector, non literis ostendere: sed opinioni tuae relinquere possum, ornatissime vir. scribendum tamen mihi hoc tempore ad te esse putabam, vel quia vetus noster communis, et certissimus amicus T. F. recta ad te proficisceretur: vel ut significarem, licet ne minimam partem meritorum tuorum re ipsa tibi reponere queam, quo modo tamen tu tibi aliquid a me referri vis, in eo praestando me summopere laboraturum. nempe, ut qua ratione literarum fundamenta, te auctore, in hoc Collegio nostro jacta sunt: eadem me, quantum possum, adjutore, reliqua perficiatur exaedificatio. Et hunc cursum doctrinae bifariam expedire tu semper judicabas. primum, ut singuli sic in singulis, natura duce, elaborarent: ut universa illa literarum societas, in hac Societate nostra contineretur. deinde ut Christi omnis doctrina, inprimis ex ipsis Scripturarum fontibus libata: vel certe ex his, qui illos proxime attingunt fontes, hausta semper sit. videndumque summa cautione esse, ne quid ex illuvie illa sentinaque Pelagiana, ad haec inficienda studia derivetur. Verum vix credere vis, prudentissime vir, quantum exarescit hic vigor ille germanae doctrinae, qui vel hoc anno praeterito maxime effloruerat: et quomodo repressa est illa alacritas, quae in multis tuis summa spe exorta est. Nunc, minus miror dictum illud tuum saepius mihi inculcatum in Aula, Cantabrigienses Protectoris. Pecunia amissa, curari multis modis potest: cubiculum autem, commodum praesertim, si in illius possessionem devenit qui ossa sua, ut T. F. solebat loqui, et tabernaculum vitae suae, in hoc Collegio defixerit, parari iterum nunquam potest. Praeterea, me Fauceto conferri non aequissime fero. praesertim, cum tu ipse scis qualem adversarium, et olim Tailero, et nuper Billo sese intendebat. Tu nunquam probabas eorum levitatem, qui audaciam inimicorum, et obedientiam amicorum, sic compensare volunt. Vale in Christo ornatissime Chece.
HUNC juvenem, sine meis ad te literis, Londinum proficisci nolui, Carissime Railtone: nam ex amicis meis universis, ne unum in Aula, cum plurimi mihi sunt, habeo, ad quem, vel majori studio, vel justiori de caussa, scribere debeam, quam ad te. versatur enim, semperque versabitur ob oculos meos, et magnum beneficium tuum in me adjuvando, et major benivolentia tua in me tam amice suscipiehdo. Nec mirari debes, si existimem magnitudinem beneficii tui, superatam esse opportunitate benivolentiae tuae. nam beneficium a quovis accipere; et populare et quotidianum quiddam est: uti autem benivolentia, opera, consilio, gratia, et auctoritate talis viri, qualis tu es; rarae certe propeque divinae felicitatis est. Et hic fructus benivolentiae tuae, qui singularis mihi fuit ad usum meum, eo gratior ad animi jucunditatem, et eo paratior ad memoriae diuturnitatem existit, quod abs te profectus sit: qui virtutis opinione, non mercedis ullius expectatiorie, adductus, voluptatem potius ex officio capiendam, quam
Ciceronis sententiam, qui putat, Nullum nec opum, nec gratiae, nec dignitatis fructum, vel uberiorem ad usum, vel ampliorem ad laudem, posse existere quam is est, qui in aliorum transfertur et collocatur commoditatem. Neque hoc, quasi novum beneficium aucupans scribo: sed ut intelligas, quanti viri judicio, hujus facti tui institutum comprobetur. Vides, Ornaetissime Railtone, ut inanibus literis meis, certa benivolentiae tuae ratio, compensata est: nam, cum par in referenda gratia tibi esse non potui, studium tamen et voluntatem non deesse mihi, his literis, ut declararem, laboravi. Quod consilium meum, si non displicuisse tibi vel uno verbo significes, literarum crebritate te posthac sum defatigaturris. Vale in Christo.
CUM proxime Cantabrigiae Dominus Joannes Redmannus esset, Nobilissime vir, et tum mecum coram sermone, et nuper literis vehementer agebat, ut me totum, et omnes vitae meae rationes, ad te, vel in Aula tibi ut servirem, vel domi ut filium tuum instituerem, honesta sane conditione deferrem. De qua re, cum diu multumque cogitarem, et viderem meipsum, qui aliquot annos otio me literarum dedidissem, ab Aulae negotio, et rerum tumultu nonnihil abhorrere; et libertatis suavitate, qua jamdiu fruebar, a serviendo me libenter velle abstinere: nec ad filium tuum instituendum, quantum vel prudentia tua a me expectat, vel aliorum benivolentia de me praedicat, vel talis muneris susceptio postulat, tantum a me posse exhiberi; tamen, et tanti viri hortatu, multum commovebar, et literatissimae Mountjoiae familiae nomine atque celebritate plurimum alliciebar. Revera enim censebam, me non ab otio in negotium, non a literis in Aulam, non a libertatis fructu et suavitate, ad gravem serviendi usum ac molestiam: sed ad illud Musarum domicilium ac familiam vocari, cui praeter unam in Italia Medicaeam, in omni seculorum, et
Eboracensis, biennio abhinc, omnem meam fidem et observantiam maximis suis benificiis, sibi divinctam obstrinxisset. Quamobrem si ulla alia res sit, in qua tenuitas nostra usui tibi esse possit, nec lubentiore animo, nec paratiore studio quemquam id effecturum invenies. Per literas ergo te rogo, quas tu sic quotidie ornas, Ornatissime vir, ut illam voluntatem, quam de me aliorum praedicatione concepisti, eam perpetuo integram, tua bonitate mihi conservatam esse velis. Dominus Jesus, etc.
LIterae tuae, Ornatissime vir, quas mihi abs te nuper G. Hodgessonus attulit, mirifica me quadam voluptate affecerunt. nam, praeterquam quod temporis illius, cum nos inter nos quotidiana familiaritate conjunctissimi essemus, perjucundam mihi memoriam renovabant: singularem praeterea illam benivolentiae tuae voluntatem, qua me a puero unice semper es complexus, nec ulla vel temporis iniquitate mutatam, nec locorum intervallo diminutam, sed retentam animo tuo, et amantissime conservatam esse, grave inprimis et eximium testimonium dabant. Quod benivolentiae tuae erga me studium dimittere, eo gravius et acerbius semper
Joannem Checum attinet, quantum tu a me, in ea caussa ut facerem, vel Cantabrigiae, vel cum essem apud te Londini rogabas: tantum omni opera, diligentia atque fide navavi et perfeci. nam, non ut majorem ad victum affluentiam inde caperet, sed ut aptiorem ad studium opportunitatem ibi haberet, te velle illum in nostrum Collegium cooptari, ipse tu mihi dicebas. Quam rem, ut in primis potui, curavi. ita in eorum sententia nunquam fui, sed ab ea longissime abesse cupio, qui putant, quod pro uno facias, pro nihilo esse habendum, nisi contra alterum inopem et honestam te intendas gravem adversarium. Invitus sane facio, optime Redmanne, ut ullam, vel horum temporum memoriam renovem, vel cicatricem dolorum meorum acerbitate obductam refricem: eo tamen lubentius hoc apud te facio, quoniam si te novi, si tu hiis turbis affuisses, et minus ego ab aliis tua moderatione laesus fuissem, et ea vulnera quae excipiebam, maturo prudentis ingenii tui remedio facilius multo curassem. Nam, ur domesticas injurias praeteream, et gravissimas repulsarum acerbitates, quibus haec pie pene tempora conficiebant, ut lenissimis verbis in tanta
Redmanne, loquor, si quemadmodum omnem illatae mihi injuriae recordationem, jam diu, non solum mitigavit dies, sed totam oblivione contrivit; ita mutatas aliorum voluntates redemisset dies, et violatam existimationem, in integrum mihi restituisset: haud unquam vel ejus memoriam refricuissem, vel tam gementes cogitationes meas apud te, hoc tempore deposuissem. Vehementer tamen laetor, hanc ad te scribendi mihi oblatam esse occasionem, libenterque facio, ut haec apud te effundam, quoniam amorem tuum erga me, plus et vetustatis et virium habere spero, et moderationem tuam, vel in gravissimis injuriis, placabiliorem esse scio, quam ut, cum in toto hoc negotio, nulla mea certe praecipua culpa fuerat, ulla gravis et singularis offensio, in animo tuo resideat. Quamobrem te rogo, Optime vir, per vetustatem amoris nostri, per pias omnes et intimas necessitudines, quae mihi tecum unquam intercessere: ut veteris potius tuae de me, non meo merito, sed benivolentia tua conceptae opinionis, quam ullius, non culpa mea, sed aliorum malivolentia recens excogitatae offensionis, cursum liberiorem et expeditiorem esse velis. quam rem a te pariter, et ab eximio viro, quem mihi semper ad colendum, et observandum proposui, D. N. exoratam esse cupio. Sed de his rebus, si tu ita voles, coram opportunius nos inter nos communicabimus. Nunc venio ad literas tuas. quibus tu me in Aulam, ut Domino Mountjoio servirem, et filium ejus literis instituerem, non pessima conditione accersis. Atque ut breviter ad singula respondeam. non tantum mihi placuisset, ad longe amplius vivendi munus vocari: quantum nunc laetor, me a te ad hoc, etiamsi multo esset tenuius, requiri. Verum mihi, et omnes mei ipsius, et vitae meae rationes consideranti, et eas difficultates in quas hujus muneris susceptio conjiceret, prospicienti: non tot ad alliciendum invitationes propositae, quot ad absterrendum avocationes objectae esse videntur. Nam vitae genus commutare,
Mountjoius, quamvis a literis, ut opinor, alienus non sit, optimo patris exemplo nonnihil incitatus: ad alias tamen res vereor magis proclivis ne sit, adolescentiae fervore, et Aulae quasi aucupio et tendiculis prolectatus. Nec me fugit, quam esse solent omnes Aulici ad pollicendum largi et prolixi, ad praestandum tamen tenaces et restricti. Quid, quod nec animi aut ingenii ornamenta, quae in me sunt perexigua, ita ullo judicio aestimant: quemadmodum corporis vires ac praesidia, quae in me sunt prorsus nulla, ad tempus desiderant. Quod mones, ut hanc conditionem, ad quam Dominus Mountjoius me invitat, aliquot mensibus experirer, et si arrideret, amplecterer: sin minus, ad Collegium redirem, quod interim mihi salvum esset; amanter quidem facis, illud tamen consilium haud mihi sequendum esse duco. nam si ita facerem, vel temeritatis in suscipiendo, quod praestare non potuerim, vel perfidiae in deserendo, ut fama esset, cui me addixerim: vel levitatis, et inconstantis vivendi rationis, quam sic indies commutarem; insignem quandam notam, gravemque reprehensionem apud illos quibus hoc consilium non satis esset explicatum, sustinerem. ad docendum pueros Grammaticam quam primoribus labiis, vix satis ad usum meum degustavi, non perfecte pleneque, ut alios cumulate instituerem edidici: nec re ipsa habilis aut accommodatus existo, et ab eo munere quodam animi mei judicio, vehementer abhorreo. Stipendium, quamvis exiguum, non contemno: namque ipse jam diu satis usu obdurui, ad quamtumvis
Mountjoium aequo animo laturum spero, si voluntati ejus hac in parte satisfacere non queo. Verum, ut haec omnia mihi essent solutissima; alia re, istis omnibus longe majori, ab hujus muneris susceptione excluderer. Reverendissimo enim Eboracensi, omne meum studium jampridem, observantiam, et officii rationes deferebam. quo Praesule, nec ad res meas adaugendas magis munificum, nec quicum otium literarum amplexer magis opportunum quenquam quaerendum mihi esse duco. cui literas, quas ad cum scribo ut tu tradas, optime vir, vehementer es mihi rogandus. Quod eo impensius a te efflagito, quo magis timeo, ne de ea voluntate, quam in me sponte sua propensissimam contulit, aliorum iniqua perversitas, hac temporum iniquitate, nonnihil detraxerit. nam neque ullus est tam longinquus locus, quo eo non pervasit, Antigone Sophocles. nec ullum pectus tam sanctum atque integrum, quod ea non attentavit. Nec eo ista dico, quasi conscius mihi sim, aliquid a me commissum esse et designatum, qua animus ejus a me ullo modo sit abalienatus. nam, nisi Setonus et Watsonus studiorum et vitae meae rationis, si requirantur, testimonium dederint honestum, non amplius ego te rogabo, in meam gratiam, ut ab ore tuo verbum exeat unum. Hoc tamen te non celabo. Proximo anno, ut tu scis, verti Titum, quos, quasi observantiae meae significationem, Reverendissimo Eboracensi offerendos esse duxi. Cum ad aedes ejus accesserim, nec in conspectum ejus, quem tum in lecto gravitas valetudinis detinuerat, venerim, librum ei tradendum Galfrido Laeo fratri ejus committebam. Tradidit, perlegit: in illo, quod eum offenderat, invenit: librum remisit non sine munere, ut locum excuterem, locus hic fuit: Chrysostomum, ex quo hos commentarios Oecumenius magnam partem excerpsit, inspexi; locum inde mutuatum esse facile intellexi. Graecus Chrysostomus non erat ad manum, quaeso excute tu locum. Et puto ego multa, nascente Ecclesia, necessitate quadam fuisse permissa, quae cum ea adoleverit, et quasi aetate grandior facta fuerit, prudentum magistratuum consiliis sint rescissa. Et hoc torum illud est, quod te celare nolui. Quam ergo vel Reverendissimo Patri de me suspicionem, vel tibi de toto negotio cogitationem haec res movere potest, plane non video. hoc scio, me tantum de ulla re quae non esset integra aut orthodoxa, tum cum eum librum verti, cogitasse, quantum quid in Utopia ageretur, eodem tempore cogitavi. Quamobrem ut fidei et observantiae meae, quam omnem jampridem ad eum detuli, et ad ejus solius usum atque voluntatem hactenus conservavi, aliqua ratio constet; utque sciet quam gravi animo ferrem, gratiam ejus mihi collectam, cujusvis rei spe, vel hominis favore, effundere, et dimittere; a te per omnia sanctioris nostrae necessitudinis vincula quaeso, ut, si aliquid de ejus animo erga me, extra meam manifestam culpam detrahatur, id tui de me judicii testimonio in integrum mihi restituatur. Tantum enim apud eum opinionis tuae testimonium habiturum est, ut non dubitem quin novus quidem ac singularis gratiae cumulus, ad priorem ejus voluntatem, vel levi tua commendatione, mihi accessurus sit. id quod si feceris, nec mihi, vitaeque meae rationibus gratius et commodius: nec tibi, veterique mori et perpetuae consuetudini tuae proprius et conjunctius quicquam excogitare potes. Cum hoc facies, vides quantum mihi de tua bonitate polliceor, etiam adhuc aliud mihi rogandus es ut facias: nempe, ut cum Galfrido Laeo vel qui familiae Reverendissimi Patris procurationi praesit, agas, ut eam pecuniam, quam mihi Reverendissimus Pater quotannis, ad studia literarum sustentanda suppeditat, per te mihi mittat. Summa est quadraginta Solidorum. viginti enim ad festum Michaelis praeteritum debebantur, et tantum hoc tempore recepturus sum: ita enim pecuniam solvendam esse constituit ipse Dominus Eboracensis. At vero, si hoc annuum stipendium, in aliquam Praebendam, quam vocant, vel infimi praetii et aestimationis, licet maximum quiddam ad retinendum una cum Collegio mea Lectio Graeca mihi permittat, opera tua, et ejus munificentia commutaretur, nec tibi ad faciendum mea caussa majus, nec illi ad tribuendum tua petitione facilius, nec mihi, quod vel a te
Platonis, Aristotelis, Ciceronisque lectione, quasi ministra et ancilla comitatam: et cum finem mihi esse propositum, ad quem reliquum vitae meae cursum, Dei voluntate, intendam atque dirigam. Verum, si optio. mihi daretur, et facultas a Domino Eboracensi concederetur, et fortunarum nostrarum tenuitas pateretur, nihil prius optarem, quam ut aliquem praeclarum virum, qui a Regia Majestate ad exteras nationes legaretur, aliquot annos comitarer. Nam, ut confido, me posse in hujusmodi munere non ineptissime versari, sive R. M. obtulisti transcribendum pergratam esse potuisse. Doleo profecto, non tam eam mihi occasionem tibi gratum faciendi ita male cecidisse, quam te cogitare aliquod meum officium tibi esse ad requirendum commodum, quod idem ad praestandum tibi, non sit mihi perjucundum. Quamobrem, si vis ut intelligam me a te amari, cum aliquod opus tuum quod non nimis longum erit, operam meam postulabit, tantum, quantum cupis, de me tibi pollicere: nam si quanta est in me id faciendi voluntas, tanta idem efficiendi in me esset facultas, haud profecto quemquam, qui illud munus vel alacrius susciperet, vel ornatius expoliret, invenires. Nec est quod lubentius facerem, quam ut aliquot dies apud te ponerem. quae res non tantum tibi usus et opportunitatis ad ullam commoditatem, quantum
Christophersonum nostrum, vel per quemcunque vis, scriberes. nam nihil mihi literarum tuarum sermone jucundius. Vale.
S. P. in Christo Jesu. Ornatissime Chece, proxima hebdomada ad te per Wilsonum, aut Joannem Christophersonum scripsissem, si non eodem tempore ad Dominum Eboracensem, Dominum Mountjoium, et Joannem Redmannum, qui ad me prius, ut Domino Mountjoio servirem, scripserat, literas, dedissem. Nosti me aliquando tecum, de itinere communicasse, quod Londinum ante Pascha facerem: quod facere nullo modo possum, abfque eo libro, quem e Graeco Chrysostomo convertendum in manus sumpsi. Te ergo rogo, per amicitiam nostram, ut librum Graecum quam celerrime remittas, vel per Christophersonum, vel per alium, qui brevi sit reversurus. Haec scribit ad te ornatissime Chece, Aschamus tuus, lachrymis et gemitibus confectissimus. qui paulo antequam has literas scripsi, patrem meum, virum prudentissimum, e terris ad Christum commigrasse, longe certior quam infirmitas mea cupit, factus sum. Et cum hoc solum ad maximum dolorem acerbissimum esset, huic tamen accedit alter longe gravissimus cumulus. nam carissimae matris meae salutem, quantum ad hanc vitam pertinet, omnes amici mei in desperatissimis habent. O durum fatum! Quod primum fratrem mihi talem abstulit, qualem non familia nostra, sed vix unquam Anglia tulit: et nunc simul ambos parentes meos, ne non satis calamitate et undis lachrymarum obruar. Quam hoc acerbum sit, tu ipse intelligis, mihi praesertim homini, ut scis, animo etiam in levioribus rebus, valde fracto et humili. Quid gravius, quid tristius, quam utroque parente simul orbari? O me infelicem, qui tuo nunc sermone et colloquio, solatio mihi desideratissimo privor! Utinam adesses, mi Chece, ut lachrymas meas apud te effunderem, ut gemitus et suspiria mea, in prudentissimo et suavissimo consilio tuo deponerem.
Chece, me literas a Patre meo paulo ante Christi natalem diem, et eas heu extremas excepi! accepisse: quibus me monuit Pater, et quasi quodam benedictionis sacramento me obstrinxit, ut quam mox relicta Gantabrigia, ad aliquod honeste vivendi genus me conferrem. nos enim irritare in nos contentionibus nostris gravissimam iram et offensam Dei. quantum haec res me tum commovebat, tibi, nisi fallor, impartiebar. Ea nunc in animo meo ita renovata est, et nocte dieque mihi ita in perpetuis cogitationibus meis versatur, ut nullum dictum Esaiae. Joannis vel Pauli, vel fixius mihi possit inhaerescere, vel majus pondus auctoritatis apud me habere. An aliquid monitione patris, ad sequendum gravius ? Gregorius Nazianzenus. An aliquid ultima patris voluntate, et extremo testamento, ad religiosissime conservandum sanctius? nam has ego extremas literas, hanc etiam extremam vocem excipiebam. An hoc, mihi leviter imperabat? An non eo tempore, quo anima ejus jam brevi tempore ad Christum evolatura, de Christo, et quae ad Christum pertinebant, philosophata est? Cum ego ergo tanto paternae monitionis sacramento obstrictus sum, ninil prius habeo, ornatissime Chece, quam ut te in visceribus Jesu Christi rogem: ut quemadmodum tu semper, cujus ego rei locupletissimus testis sum, ex quo primum ulla familiaritas inter nos intercessit, teipsum ad omnes res honestas persequendas, non ad ullas vel minimas contentiones suscitandas, ducem praebuisti: ita alias omnibus, vel hiis qui in te iniquissimis fuerint animis, ad tranquillitatem inter nos omnes constituendam, te auctorem principem praebeas. Nam, quemadmodum illud erat ad aequitatis tuae laudem praeclarissimum: ita hoc erit et ad prudentiae tuae commendationem, et omnium nostrorum utilitatem perpetuum et immortale monumentum. Et quamvis Ethnici quidam honestum bellum inhonestae paci praeferant, licet neque id Ciceroni placeat, tamen vereor ut possint, nobis Christianis, nobis, inquam, quos idem literarum, virtutis, et honestatis studium, in unum domicilium conclusit. quos arctior quaedam necessitudo conjunxit, quos tanta literarum, et Dei voluntatis
Psalmi versum, Nec declines, Domine, cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis. Si pax nobis et animorum conjunctio in integrum restituta fuerit, tum satis me reliquisse Cantabrigiam, juxta patris monitionem, hoc est, e tanta dissensionis confusione liberatum esse putabo. sin minus, quod omen obruat Deus, suavissimae familiaritati tuae totum me dedam, et omnibus reipsa placere, nemini vel verbo displicere conabor. si neque hoc bene successerit, ab Academia, quam primum potuero, discedam. Has literas sic miseras, ut vides, et fere flentes, et ab omni sensu praeterquam doloris vacuas, ingemiscens admodum cogitatio mea vix inter lachrymas meas mihi expressit. nihil sermone literarum tuarum ad solatium, et doloris levationem potest esse exoptatius. Saluta quaeso officiosissime Henricum Cumberfordum nostrum. Jesus Christus, etc.
CUM tu hiis proximis diebus, ornatissime Praesul, Cantabrigiam venisses, et congratulatione omnium, consalutatione plurimorum, quibus tecum necessitudo ulla aut notitia intercessit, exceptus fuisses: vix dici potest, quanto nos et consalutandi desiderio, et animi nostri ac voluntatis erga Dominationem tuam declarandi studio exarsimus. Quod eo lubentius fecimus, quoniam multum diuque pertimuimus, ne aliqua animi tui facta esset offensa illorum temporum iniquitate, quibus nos tum, sive consilio, propter imperitiam, sive judicio, propter aetatem, temere nosmetipsos dedebamus. Fuit tamen quod me semper unice consolabatur, cum ego nunquam existimarem, tantum adolescentiae meae temeritatem ad offendendum, quantum prudentiae tuae moderationem, et benivolentiae erga me vetustatem, ad ignocendum valere potuisse. Neque profecto nunc committerem, Optime Praesul, ut horum temporum recordatione, cicatricem imprudenti facto meo jampridem
Isocratis mei sententiam libenter sequutus, non ex hiis rebus, quarum tu abundares copia, ego laborarem inopia, mihi aliquid selegi: sed tale quiddam, quod cum esset mihi ad tribuendum aptissimum, et tibi etiam ad recipiendum, non omnino esset injucundum. Hunc ergo Psalmum jam fere ante annum, cum Turca, Hungariae immineret, ad studiosorum nostroram rationem, in modos senarios illigatum, eo quo soles vultu, accipias; quo nihil mihi gratius aut optabilius possit evenire. Deus Dominationem tuam diutissime servet incolumem.
NEC tibi novum literas ab obscuris et ignotis hominibus accipere: nec homini mei loci insolens et inauditum esse potest, ad tantum virum libenter velle scribere, ornatissime Praesul. nam dum in te tantum emineat bonitatis et eluceat, ad quemvis provocandum; et nobis, qui nosmetipsi literarum studiis dederimus, tot monumenta suppetant ad excitandum; dum alter rerum inopia urgeatur, alter studio sese venditandi efferatur; singuli singulis, et una aliqua certe caussa, fere omnes; vel necessario compulsi, vel sponte sua adducti, ad id faciendum fuerint; literas profecto nec tibi accipiendi occasio, nec nobis scribendi opportunitas unquam deesse potest. Novum ergo non tibi usu recipiendi, sed novum fortasse more scribendi, novus homo a te postulo, eruditissime Praesul. quod veteri tamen, non novo aliquo modo ut accipias, omnem veterem humanitatem tuam vehementer rogo. Rogo autem, non opes tuas, aut quicquid illius generis sit: sed opem tantum tuam et aliquam
Cantabrigiensem, institutum vitae, perpetuum literarum cultorem; natura imbecillem, valetudo melancholicum reddit. Sed quorsum haec pertinent? dicis. Ut scias, cum Dei inprimis provisio, amicorum aliquid cura, nonnihil mea me voluntas, omnem ut aetatem meam in literarum studio contererem, commovisset, atque in ipsam studiorum viam non infeliciter ingrestus fuissem: ecce tibi partim otiosum hoc literarum studium, et vitae institutum quod sequor; partim situs loci, et caeli intemperies, in qua vivo; partim imbecillitas naturae, et febris quartanae vis qua non paucos menses gravissime jactabar, ita omnes salutis meae, et salubrioris sanitatis rationes, vel urgent haec singula vel opprimunt universa; ut eum cursum, quem in literarum studio conficere instituerim, nec constanter ad laudem, nec diligenter ad usum, diu tenere potuero. Itaque cum nec meae me fortunae sinant, hoc solum, sedis mutatione vertere, nec mea voluntas, et animi inductio gestiant vitae institutum relinquere, nec curatio ulla possit naturae imbecillitatem corrigere, nec tempus adhuc voluit amissas vires restituere, vel colluviem illam faecemque melancholiae, et reliquias quartanae febris ejicere: et cum me contra, ab optimo remedio victusque ratione excludunt, partim constitutiones humanae, in quas impetum facere nefas esse duco; partim superstitiosae aliquot hominum conscientiae, quarum nullam ducere rationem iniquum esse scio; cum inquam, fortunarum angustia, loci intemperies, studiorum rationes, natune imbecillitas, melancholiae vis. lex dura, hominum sive imperitia, sive superstitio, gravi impetu in salutem corporis facto, immensum in modum cursum studiorum meorum impediunt: rogo Dominationem tuam per hanc Academiae sedem, quam incolo; per vitae studiorumque rationem quam sequor; per naturae valetudinisque imbecillitatem, qua graviter implicatus premor; ut ego, auctoritate tua, non amplius tenear ea traditione; qua certus ciborum delectus, certis temporibus praecipitur. Quam meam petitionem, nec cura carnis ad concupiscentiam finxit, nec licentia ulla ad insolentiam subornavit: sed salutis meae ratio tantum, ad expeditiorem studiorum meorum progressum excogitavit. Cujus si compos fuero, vulgi nec in offensam, nec in sermonem efferendo,
Paulo: ubi ait, Herodotus in Euterpe, de sacerdotibus AEgyptiis memoriae prodidit. Hi homines, cum ab illis, tanquam ab ipsis fontibus, omnes artes, omniaque disciplinarum genera profluxerunt, quod Homerus, Pythagoras, et Plato, tres viri omnis doctrinae et ingenii principes, eo nomine Egypto peragrata intellexerunt: in studio literarum semper versati, et in naturae virtutisque contemplatione omnem, et mentis cogitationem, et aetatis cursum conterentes, ab omni piscium esu, religione quadam obstricti, perpetuo abstinebant. ob hanc caussam solam, sine omni controversia: ne ignea vis ingenii, atque praestantia, ullo frigido succo, quem esus piscium ingeneraret, extingueretur. Et hic inique compararum est, ornatissime Praesul, ut cum tot superstitionum genera ab Egyptiis, quod facile probari potest, primum ad Graecos deinde ad Romanos redundarunt: post in nostra tempora per sentinam illam Papisticam derivata sunt, unum istud praeclarum sapientissimorum virorum consilium ac remedium ad doctrinam amplificandam susceptum, sic esset vel ab indoctis propter imperitiam, vel ab imbecillis propter superstitionem, cum magno magnorum ingeniorum incommodo, nobis interceptum Itaque cum nemo melius quam Dominatio tua intelligat, unde haec consuetudo orta sit, a quibus alta atque fota sit, per quos ad
Melancholiae pestiferus, et stomacho meo semper odiosus: precor te per literas ipsas, quibus omnia tribuere soles, ornatissime Praesul, utquemadmodum ego, in possessionem hujus libertatis irruere nunquam instituerim; ita per tuam auctooritatem liceat mihi quiete, in eam immigrare. quam si integram recuperare, et in ea sedem ac domicilium collocare non permittis: at saltem vel pedem ponere, et in ea si domum ad habitationem, certe diversorium aliquod ad commorationem, condonare mihi velis. Nummum quo redimam istud mihi, nullum habeo, praeter unicum illum exiguum, quem concredidit mihi caelestis ille paterfamilias, quem profecto integrum, ut aliqua veteris libertatis possessio redhibeatur, vel e Graecis Latine vertendo, vel publice in Academia, vel privatim in hoc Collegio, sive Graecum sive Latinum pro tenui mea facultate praelegendo, ad arbitrium nutumque Dominationis tuae erogabo. De hac re aliquid aete, vel hac lata conditione, in summa ista gratia et auctoritate tua, me impetraturum spero, cum ego certus sum, quod quantum apud alios magna pecuniae vis extorquendo possit exprimere: tantum apud Dominationem tuam ipsum literarum nomen exorando soleat obtinere. Et ipse etiam scis, hujusmodi libertatem aequius literarum studiosis, ad salutem suam retinendam dari: quam ullam licentiam, in nescio quos homines, ad libidinem suam explendam conferri debere. Rem omnem cognoscis, cui tantum tribues, quantum vis, tantum scio voles, quantum honesta petitio ab aequissima auctoritate sperare, et literarum cultor, ab earundem vero Antistite, et summo Patrono expectare debet. Et quia longo sermone literarum mearum jampridem scio me, nimis insolenter humanitate tua abusum esse, et omnes verecundiae fines transiisse: libet profecto nunc ipsius Ad Fam. L. V. Epist. XII. ad Lucceium. Ciceronis consilio uti, Et bene naviterque impudentem esse. Si cupias igitur scire, quam floreat Academia, quis fructus literarum apud nos sit, meam sententiam sic paucis explicabo. Ad sacrarum literarum cognitionem viam affectant plurimi, ad eum tamen diversi homines diversa voluntatum studiorumque ratione delectati, alium atque alium aditum sibi patefaciunt. Quidam, et hii sane multi, insano tamen judicio, immensum quantum Pigio tribuunt; et in illa controversia
Peccato originali, ac Praedestinatione Dei, ejus vestigiis insistentes, praecipites in errorem ferri malunt, quam cum Divo Augustino rectam viam persequi. qui, et ingenii eruditionisque praestantia superiore, et industria; opportunitateque id plenissime illustrandi majore, reliquos omnes, qui aetare aut antegressi aut subsequuti sunt, superavit. Alii ad quotidianam Verbi Dei lectionem, Augustini inprimis sententiam, et eam quam possunt maximam linguarum cognitionem, quasi subsidio comparant. Linguae passim ab iis discuntur, qui cum discendi, tum intelligendi magistri optimi habiti sunt: ut nec ratio propter infantiam nimium obmutesceret, nec oratio propter imprudentiam loquaciter insolescere queat. Ad hanc rem Platonem et Aristotelem, ex quorum fontibus inter Graecos, loquens illa prudentia optime hauriri potest, adhibemus: ad quos, e Latinorum turba, solum fere Ciceronem adjungimus. Herodotus, Thucydides, et Xenophon, tria temporum, veritatis, et Graecae eloquentiae lumina, magnum splendorem ceteris studiis nostris apportant. Homerus, Sophocles, et Euripides, elegantis omnis doctaeque Poeseos, hic fons, illi duo flumina: affluentius nunc ad ceterorum studiorum nostrorum irrigationes redundant, quam his proximis superioribus annis Terentius ac Virgilius. Et in hanc optimam studendi viam, potissimum Joannis Checi vel ope ac praesidio adjuti, vel consilio et exemplo excitati, plurimi sese dediderunt. cujus a nobis digressum, per quem in tam facilem paratumque cursum producti fuerimus, eo facilius ferimus, quo certius cognoscimus, hanc nostram incommoditatem cum universae Reipublicae commodo ac salute conjunctam et implicatam esse. Hinc tamen facile quam vera illa Platonis sententia sit, intelligi potest, nempe Plurimum Reipublicae interesse, ut unus aliquis existat semper praestans excellensque vir, ad cujus virtutis imitationem ceteri voluntate, industria, studio, et spe erecti totos sese effingant et accommodent. Istis studiorum nostrorum rationibus, hoc modo satis in praeclaro cursu expeditis, duo inferuntur gravissima impedimenta: alterum quod nescio, quo fato, vel potius quorum facto effectum sit, ut pauci admodum majores natu viri, in Academia commorentur, quorum exemplo, studia literarum excitari; auctoritate mores adolescentium fingi atque formari rectissime potuissent: alterum, quod illi fere omnes, qui huc Cantabrigiam confluunt, pueri sunt, divitumque filii, et hii etiam qui nunquam inducunt animum suum, ut abundanti aliqua perfectaque eruditione perpoliantur.
ORnatissime Ponete, Literas scripsi ad Reverendissimum Patrem Cantuariensem, quas si tu ope tua et gratia, qua plurimum apud illum vales, adjuturus sis, et mihi rem gratissimam, et amicitia nostra dignissimam facies. Opem ejus, non opes ullas peto, et eam etiam, quae non foris molestiam adfert. non enim ut literas scribat, non ut quicquam a quoquam meo nomine impetret, requiro: sed quae tota in ejus potestate sita est, quaeque illi ad tribuendum expedita, et mihi ad accipiendum necessaria, et tibi ad
Gregorium Nyssenum Graecum, si habes, doctissime Ponete, ad tempus mutuo libentissime sumerem: sin tu non habes, rogo te per vetustatem amicitiae nostrae, ut illum a Reverendissimo Patre ad aliquot menses mihi impetres: quod si facies, quam gratam rem facies, proximis literis meis declarabo. Vale in Christo ornatissime Ponete.
LIteras meas, ad eum modum, quem mihi retulit Jacobus Bingamus, a te fuisse acceptas, ornatissime Praesul, singularis cujusdam humanitatis tuae illustre fuit, et expressum signum: meam autem de ciborum delectu petitionem, tam prudenti facilitate a te esse concessiam, eximiae bonitatis tuae in tuenda studiosorum salutis incolumitate, sincerissimum est testimonium. sed tenuitatem fortunarum mearum, tanto tuo sumptu, in ea, pro Regio sigillo, solutione esse allevatam: perpemum apud me semper divinae liberalitatis tuae repositum erit monumentum. Cum ergo pro singulari tua in literis meis accipiendis humanitate, pro eximia tua in concedenda petitione mea bonitate, pro ampla tua in rerum mearum angustia levanda liberalitate, gratias quas agerem tibi, vulgares tantum habeam et tritas, quas referrem tibi, aut nullas aut perexiguas, et tamen pro tanto benificio debeam tibi longe maximas. Video sane eam tantum mihi remunerandi tibi rationem reliquam esse, quae tamen ipsa, uti spero, et meae facultati erit ad perficiendum aptissima, et Dominationis tuae voluntati ad accipiendum gratissima. nimirum, ut literarum studium assidua perfequar diligentia, singulare hoc benificium tuum perpetua usurpem memoria, facultate ista a te mihi concessa, considerata semper perfruar prudentia. De sigillo licentiae meae quod nec ipse scripserim, nec ad Dominationem tuam accesserim, caussa fuit, quia in eis locis ex eo tempore semper commoratus es, quo nullus certus tabellarius proficiscebatur, cui vel recte literae meae, vel tuto sigillum illud committi potuerat. Nunc rogandus es, per humanitatem tuam, ut illud per Ponetum nostrum Domino Tailero Praefecto nostri Collegii concedatur. Breviter et indiligenter nunc scribo, ornatissime Praesul, quia valetudo mea hos duos fere menses, ardentissima febri afflicta, accuratiores scribere non permittit. Postea Deo volente, diligensius. Jesus Christus, etc.
SI tu is es, clarissime Smithe, in quem Academia haec Cantabrigiensis, universas vires suas, universa pietatis jura exercuerit; si tibi uni omnia doctrinae suae genera, omnia Reipublicae suae ornamenta libentissime contulerit; si fructum gloriae suae in te uno jactaverit, si spem salutis suae in te potissimum reposuerit: age ergo, et mente ac cogitatione tua complectere, quid tu vicissim illi debes; quid illa, quid literae, quid Respublica, quid Deus ipse pro tantis pietatis officiis, quibus sic dignitas tua efflorescit, justissime requirit. Academia nihil debet tibi, imo omnia sua in te transfudit: et propterea, abs te non simpliciter petit benificium, sed merito repetit officium. nec unam aliquam caussam tibi proponit, sed sua omnia, et seipsam tibi committit: nec sua necesse habet aperire tibi consilia quorum recessus et diverticula nosti universa. Age igitur quod scis, et velis quod potes, et perfice quod debes; sic Literis, Academiae, Reipublicae, et Religioni: sic Christo et principi rem debitam et expectatam efficies. Jesus te diutissime servet incolumem.
EX universo illo numero clarissimorum virorum, clarissime Chece, qui ex hac Academia in Rempublicam unquam prodierunt, tu unus es, quem semper haec Academia, prae universis aliis et praesentem complexa est, et absentem admirata est. Quam tu vicissim, plus quam universi alii, et praesens ornaveras, et absens juvas. Presens enim ea praecepta doctrinae, ad omnem institutionem tradidisti, et ea exempla ingenii, ad omnem imitationem proposuisti; quae,
Platone tuo, ad pessimum regem Dionysium exhausimus: fructum tamen et usum ejus nuper, ope tua, in optimo Principe nostro EDVARDO experti sumus. Itaque, cum tot mutua officia, tam piae propinquitates et vincula, inter te et Academiam intercedunt, ut repetendo memoriam ab ipsis infantiae tuae incunabulis ad hanc dignitatis laudem, in qua nunc verlaris, nullum in te reperiri possit vel naturae benificium, vel industriae fructus, vel ingenii laus, vel fortunae praesidium, vel dignitatis ornamentum, cujus non sit Academia nostra vel adjutrix ad usum tuum, vel particeps ad gloriam suam. non dubitamus quin Academia, nunc fructum ornamentorum suorum in te collatorum, abs te sperare, et repetere possit. ut nulla posthac facultas dignitatis tuae esse queat, quae non in Academiae dignitate conservanda, omnes vires suas exercere velit. Non unam, sed caussas nostras universas, tibi commendamus, in quibus tantum te elaboraturum speramus, quantum vel tu nobis tribuere; vel nos a te expectare debemus. Dominus Jesus, etc.
S. P. in Christo Jesu, carissime Edvarde Ravene. Quanquam Joannes Daeus noster instar multarum literarum esse potest, tamen cum sciam quam carae tibi nostrae literse sunt, nolui committere, ut tam idoneus nuncius sine meis ad te literis Cantabrigiam proficisceretur. Suavitates itineris mei, quod alioqui jucundissimum erit, nonnulla acerbitate, illa, quam feci Cantabrigiae jactura permiscuit. Nec tantum vexat me fortunae invidia, quantum etiam nunc pungit amici quidem, sed non eo modo, quo ego soleo, et tu facis, mi Ravene, amantis nimis supina incuria: saluta tamen Barvicum, et Barvicum meum, quem amo ex animo, et quem puto nonnihil commoveri, hac mearum rerum angustia, in his potissimum meis temporibus. Nisi Barvicus scripserit ad me saepius, verebor ejus a me alienum esse animum. Utor bono et valde bono domino, et optima Domina. proxima Veneris, Deo volente, Tamesin conscensuri sumus. Literas vestras ad me perferendas curabit Stephanus Halesius, qui duxit sororem Morysini: domus ejus Londini in eo foro est, quod Stokes vocitatur. Gulielmus meus Irlandus novit ubi habitat. Scribatis saepissime, longissime: quod ego etiam facturus sum. Saluta diligenter Martinum Bucerum patrem
Joannis Sleidani cum Domino Morysino, quem facile video plurimum favere Sleidano, et illius scribendi instituto: sed Bruno ille nescio quomodo, multas dubitationes multis bonis viris injecit. Audivimus Caesarem in animo habere, restituiere in pristinam dignitatem Ducem Saxoniae. Cum aliquid certi, etiam in itinere, ad manus meas pervenerit, id accurate ad Dominum Bucerum scribam. Vale carissime. Saluta universum coetum nostrum, Joannem Barnes, et uxorem, etc. optimam matrem tuam, et lectissimam sororem, Ex aedibus Gulielmi Elandi Londini XVII. Septembris.
S. P. in Christo Jesu, carissime Ravene. Hoc vicesimo primo Septembris in festo Divi Matthaei, hora undecima antemeridiana e portu Belini solvimus. Heri salutabam domi suae summum amicum meum Joannem Checum: Londini enim nunc valetudini servit. A meridie fere nos duo inter nos soli, variis sermonibus tempus traduximus usque ad horam nonam. Multas res ad Religionem, ad Aulam, ad Rempublicam, ad Academiam pertinentes tractavimus. Statum et disciplinam Collegii Divi Joannis mirifice approbavit: cujus, crede mihi, est Studiosissimus. In eo sermone omnes nostros Pilkintonos, Leveros, Wilsonos, Elandos, etc. singulos nominatim commendavi: omnibus prodesse, nemini omni um nocere studui. Te unice, mi Edvarde, hoc est, suavitatem morum, ingenium, prudentiam, diligentiam, judicium tuum, quo amicos soleo modo, commendavi, et quodammodo ejus fidei tradidi. Caussam tuam cum Lucasio illo universam explicavi, et statim recepit se facile te expediturum ab eo negotio. Audacter igitur, nomine meo, adeas hominem, et caussam tuam explica. Ab Augusta, Patavium et Venetias expeditissima ratio est mittendi et literas, et quasvis alias res. Scribam, Deo volente, saepius, quod spero vos etiam facturos. Gravesenda, XXI. Septembris.
S. P. in Christo Jesu, suavissime Edvarde Ravene. Patriae meae recordatio mihi carissima quidem est: sed tuae consuetudinis omni humanitate, benivolentia, et officio plenissimae, nescio quomodo, mihi carior existit. Ab hoc jucundissimo itinere meo duas aut tres horas facile paterer me abesse, et in cubiculum meum domi Cantabrigiae includi, ut in sinum tuum, praesentibus carissimis meis Pilkintonis, Leveris, Elandis, Wilsonis, Beis. Washintono, et Wrighto, omnes suavitates itineris mei infunderem. vigesimo primo Septembris pervenimus Gravesendam, favente quidem Neptuno, sed subirata iride. vigesimo secundo, lasso et brevi equo, sed longo itinere, et via lutosa, Cantuariam pervenimus: ea nocte lautissime accepit nos humanus et prudens vir Joannes Halesius. Ego tantum descendo ab equo meo, et statim confero me in amplissimam Christi Ecclesiam, perscrutor omnia vetera monumenta, epitaphia Henrici Quarti, et Edvardi nobilissimi Principis Filii Edvardi Tertii, locum ubi occisus fuit Bekettus, et omnes fere abditos recessus, deinde bibliopolas adeo, tum officinas aurificum: post intueor situm, muros urbis. interea inter deambulandum, diligenter adverto mores, et universum habitum populi. constitui enim, carissime Edvarde, quocunque ivero, cujusvis civitatis invisere, quantum facere possum, templa, monasteria, et in his vetustissima monumenta, bibliothecas, bibliopolas, aurifices, fora, muros, castella, portus. Et hae res nunc non brevibus literis, sed longo sermone refervandae sunt, vigesimo tertio visimus Reverendissimum Cantuariensem. deducit ille nos fere usque Doverum. Castellum illic in altissimo et praeruptissimo promontorio situm est, quod ab usque Gallia, ab usque Flandria prospici facillime potest. Videtur imperiose quidem, non universo mari solum, sed ipsa Galliae quoque minari. Cum sumus in medio freto, ipsa tellus Angliae sublimior est, Galliae multo humilior. Castellum Doveri refertissimum est monumentis longissimae vetustatis. Vigesimo quarto trajecimus fretum, reliquo comitatu nostro gravissime laborante ex mari, cum Domina Morysina parum, ego solus cum quodam nobili juvene Thymlibaeo Lincolniensi, nihil acerbi passi sumus. Vigesimo quarto, et quinto
Caleti refecimus nos. ego statim circumeo omnem circuitum opidi, adverto situm, vires, portus: viso Risebank et Newnambridge, duo fortissima munimenta. et eminus video, Arde, Ginnes, Hammes, et omnem situm sic illius regionis, ut nunquam e memoria mea excidere possit. Vigesimo sexto, et si tu nunc vis, suavissime Edvarde, comitari me in Flandriam usque Antverpiam, inspice chartam meam Galliae, et perpetui mei comites eritis. Primum Graveling venimus, quod opidum initium est Flandriae, separatum ab Anglico solo solum fluvio, distat a Caleto novem miliaria. ea nocte mansimus in Dunkirck piscatorio quidem opido, sed quod magnificis aedificiis conferri potest fere cum ulla urbe in Anglia. et illic sedulo a nobis perquisitum est, num Domina Morysina fuerit nec ne Domina Morysina, quam aiebant se expectare. Vigesimo septimo Newportum venimus, quod. non cedit Dunkircko: opportunitate portus excellit. Vigesimo octavo Brugis amplissimam urbem venimus tandem, sed decem miliaria tam lutosa via, Sili vocatur, ut superet silvestrem Cantiam. Si in hac urbe liceret mihi diutius morari, mi Ravene molestus essem tibi longo sermone, longe superat Londinum. Vigesimo nono, Calfum venimus, obscurum locum: de quo nihil scribam, quia tam male illic accepti sumus, nam in ocreis pernoctabam. Tricesimo Antverpiam venimus, Dii boni! non Brabantiae, sed totius mundi ditissimum Emporium. Splendida magnificaque structura sic eminet, ut eo modo superet reliquas omnes urbes quas ego vidi: quemadmodum Aula Divi Joannis theatrali more ornata, post Natalem seipsam superat. Et hic nunc sumus sani quidem et laeti, Deo sint gratiae. Antverpia non recepit edictum Caesaris de immutatione religionis. In tota fere Flandria, tam pinguis et crassus Papismus est, ne dicam puerilis, ut si is in Anglia, qui ei maxime favere videtur, hic adesset, facile respueret. Gipkinus meus ostendit mihi, indicem novorum librorum, et illic Sturmium de Periodis. et Sturmium in Rhetoricam Aristotelis: libros non vidi, et quantum desiderabam tu conjicere potes. Audio uxorem Buceri in Anglia esse, puto illam habere literas ad me a Sturmio, recipe, serva, mitte si potes, sed reservato exemplo. Scribam Reverendissimo patri meo Domino Bucero: cum ad manus meas aliquid pervenerit, quod intervenit illum scire. Saluta eum officiosissime, et carissimum meum Pemberum, qui quotidie versatur in memoria mea. Barvicum, Joannem Scarlet, familiam Barnesianam, omnes nostrates. cum omnes dico, neminem excipio: sed de omnibus nominatim quanquam non scribo, cogito
Antverpiae in Brabantia, primo Octobris.
S. P. in Christo Jesu, carissime Edvarde. Si scirem Thomam Leverum meum apud vos esse, literas ad eum scriberem: scribam enim ad vos, quoties ullus mihi oblatus fuerit tabellarius. sed nullam Antverpia non literis, sed longo sermone describenda est, tot res dignissimae occurrunt in eo oppido, quas fusissime ad ignem problematarium depromerem. Hoc primum accipite. Edictum Caesaris de religione in inferiori Germania, jussu ipssus Caesaris irritum factum est. Tertia Octobris Antverpia profecti sumus Macliniam, urbem quae Londino vix comparari potest, Nordovicum longe superat. et hoc in loco mecum mirabar, quomodo tantus numerus hominum, qui habitant frequentissimi in Brugis, Antverpia, Gandavo, Maclinia, et Bruxella ali possit: hae quinque urbes, altera ab altera ad duodecimum lapidem sitae sunt. Si quinque Londina in tantas angustias collocarentur in Anglia, exhaurirent statim regnum nostrum. Et pecudes et pecora rara hic cernuntur, si Flandriam, Brabantiam, Leodiam, et Geldriam circumspiceres. Sed mirari desino: nam ad panem fere nihil adhibent praeter olera et herbas. Brabantia quidem, et potissimum Leodia, Geldria, bonitate soli, et larga ubertate frugum longe lateque patenti, non quemvis comitatum Angliae, sed ipsum agrum Cantabrigiensem aequant et superant. Magna vis olerum, diligenti cultura crescit in omnibus locis. nunquam famem sentiunt hic homines, si non deficiantur frugibus. Macliniam venimus, in suburbano monasterium amplissimum est, non otiosarum, sed navarum Nonnarum. mille et sexcentae sunt in eo loco lineis vestibus faciendis victum quaeritantes; nubunt et exeunt cum volunt. Quarto Octobris, quod mihi jucundissimum fuit, vidi Macliniae in aedibus Caesaris, nobilem illum Landgravium Hessiae, quam Hispani male tractant. Singulis diebus, hora octava antemeridiana, Landgravius distribuit pauperibus 40. Stivers. i. e. 6. s. 8. d. tunc opportune illum contemplatus sum. Sed avocor a scribendo, cum vix unius
Octobris, reliquum iter meum persequar Coloniam usque, ubi haec scribo, ubi Billicus est, quem vidi. et audivi Justum Velsium legentem Ethica Aristotelis Graece. Sed Dominus Morysinus avocat a scribendo. nam navis parata in Rheno expectat nos, qua ituri sumus Moguntiam. Vos ornnes literis meis libenter saluto, quotidiana memoria jucundissime colo, et vestris precibus me commendo. Nihil dum mihi in toto itinere acerbum fuit, nunquam defatigatus, omnia comparata sunt ad summam jucunditatem. Scribite. Valete in Christo Jesu. Saluta reverendissimum Patrem Dominum Bucerum, Pemberum, ornatissimum Haddonum. Coloniae XII. Octobris.
VEnerande Domine Bucere. Non oblivione tui factum est, quod nondum literas a me acceperis, neque excidit mihi quod dixeras abeunti; Praesentes prolixe polliceri scribere, absentes vero statim, et suam fidem, et amicorum curam abjicere. Non sic fit, mi Bucere. nam ex quo primum Augustam venerim, otium mihi non exiguum, sed nullum est. tabellarius nullus datus est, nisi communis ille, cui aliquid committere nec postum, nec audeo: et has inanes literas tibi scribere, omnino inane esset, nisi significationem adferrent memoris et grati animi. Si graviores ad te scriberem, pertimesco ne obiter per lectionem relevarentur. Excutiuntur hic tabellarii, et quicquid a quoquam scriptum est, illi periculo commissum est, ut aut intereat, aut aperiatur, aut intercipiatur. Sed abutor hoc exiguo meo otio antelucano. Christi gloria, hic Augustae, supra quam credi possit, efflorescit, fructus in lucem uberrimos effundit. Ecclesiis Protestantium nihil frequentius, nihil ardentius, ministri sunt diligentissimi: Popestantium contra, nihil infrequentius, nihil frigidius. Consilium generale Tridenti resumetur
Maij. Bulla Papalis missa est ad Caesaream Majestatem. Reginaldus Polus Cardinalis praeerit, ut percrebescit fama, illi Consilio. Res Africanae in magno motu sunt. nam quanquam opidum quod Africa dicitur, fortiter expugnatum sit hoc anno ab Andrea Dorea, tamen post ejus digressum cum omnia illic essent pacata: ecce tibi praefectus opidi Africae, ejectus per Doream, subito revertitur, et praeter expectationem omnium occupat insulam Jarbe, et interfecit illius regem, amicum Caesari. Hic profectus crudelis Turca, et infestus praedo atque pirata est, nec dubito quin Caesar feliciter fracturus sit hanc insolentiam Turcicam, Majus tamen periculum imminet Hungariae, quam, Turcae brevi, ut hic frequentissimus rumor est, adorietur. Caesarea majestas resistit illi in Hungaria, ingentibus copiis ex Hispania, Italia et Germania collectis. Apparatus est in summa diligentia, et profectio nostra in majori expectatione: brevi movebimus ab hac urbe Ratisbonam. hinc recta per Danubium Hungariam petituri, nisi forsan, quod quidam dicunt, per Saxoniam et Poloniam hoc iter sumus facturi. Magdeburgenses ceperunt Georgium Ducem Mecleburgensem hiis recentissimis diebus. Edvardus Ravenus meus, quem juvenem unice tibi commendo, ostendet tibi literas, ex quibus elicere potes statum illarum rerum. Clemens Alexandrinus imprimitur nuper Florontiae elegantissime. Paulus Jovius Italus scripsit historiam hotum temporum, duos tomos ingentes ad hunc annum. Est apud nos hic, Dominus Christophorus Montius tut studiosissimus. auctor sum illi in dies singulos, ut diligenter ad te perscribat omnem rationem, horum hic temporum. habet ille majorem opportunitatem, et nulla res est fere, quae non pervenit ad ejus manus. Spero me brevi, longiores literas ad te daturum: si dabitur facultas, non deerit mea voluntas. Rogandus es, et majorem in modum, optime Praeceptor, ut aliquam curammei, filii tui absentis suscipias. Meministi, quomodo olim, cum primum in Angliam veneris, et Lambethi vixeris, ego ad te accessi, tum quidem ignotus tibi declaravi, quam male tractarer, non a Domina mea Elizabetha sed a nonnullis illarum aedium. Rogabam te tum, ut tuis literis me reponeres in gratiam Dominae meae, quae nulla mea culpa, teste deo loquar, sed iniqua aliorum opera, nonnihil a me abalienata fuit. Ante digressum meum ex Anglia, adivi illustrissimam Dominam, humanissime me accepit, et multo humanius me objurgavit, quod sic vellem eam relinquere, nec unquam laborarem
Dominam scriptis significes, quantum laboravi, ut hoc tu faceres, quod etiam opinor fecisses, nisi valetudo tum te impedivisset. Munitus sum mi Bucere, optima conscientia recte factorum et dictorum in illa Aula. et nisi pudor me revocaret, exponerem tibi, quam praeclaras res a me clarissima Domina acceperit. hoc benificium tuum in me absentem collocatum, erit mihi et meis longe gratissimum. Tu nosti quod hoc benificium olim Lambethi abs te petebam, quaeso intelligam et ipse Augustae, quam Dominae meae huc usque perflaverit, eam tibi magna ex parte acceptam referam. intelligam per literas tuas, quantum mihi in hac re tribues. Sermone literarum tuarum nihil mihi expectatius. Saluta ornatissimum Haddonum nostrum. commendo tibi omnes Joannenses: et me, quod facis ama. Vale in Christo Jesu, Augustae Vindelicorum, e Coenobio Divi Georgii, postridie
CLarissime vir, libenter, crebro, prolixe scriberem ad te, et nunc etiam post abitionem nostram ex Anglia, singulorum iter dierum ob oculos tibi proponerem: nisi te, legendis nostris cum multarum levium rerum spectatorem, tum mearum inanium cogitationum judicem constituere pertimescerem. Si scirem te non solum gravium rerum monumenta expectare, sed horum etiam quotidianorum morum commemoratione aliquando delectari, prolixus saepe esse potuerim. Sed quomodocumque scribam, credo, contentus esse vis, et volo ego quoque, ut et judicium in me potius, et Germania, ut omnes vocant, inferior, ut multi sentiunt, inferorum, ut ego plane perspicio, nobili concursu mercatorum excepto, omnibus modis infima et depositissima est. in quam turpissima Romanae faecis, et sordium illuvies inundans, jam stagnare videatur. Antverpiae vidi commentarios in Timaeum Platonis, sed Latini hominis. Lovanii fuimus: sed non diutius quam prandii appararus postulabat. audivi tamen integram horam in Trilingui Collegio insignem, ut illi putant, virum Theodarum Laudium profitentem Tyrannum Sophoclis. sequutus est in omni nostram pronuntiationem. Si hic cum Carro nostro, aut Lovanium cum Cantabrigia conferretur, plane friget. Coloniae audivi Justum Velsium Argentinensem olim, nunc metu factum Herodianum, exordientem Grace Ethica Aristotelis. probare, non admirari potui. Audivi eodem die Dominum Alexandrum Blancartum Carmelitam praelegentem. Acta Apostolorum, insignis est Papilla. Ursit Nonam Epistolam primi libri Cypriani pro ablatione in gratiam defunctorum. Doctior et pejor habetur ipso Everardo Billico, qui illic publice profitetur Genesin: sed eo die non legebat. Ego adivi monasterium Billici, tantum vidi hominem: fingebam mihi allatum esse, illum habere certos libros Divi Bernardi nondum impressos. Hoc feci, ut aliqua ratione provocarem hominem, ad privatum colloquium, ut perspicerem, ecquid haberet ingenii: sed distentus negotiis, ut servus aiebat, tunc temporis vacuus esse non potuit. ego rejectus in aliud tempus, rejeci ipse quoque superbum Papistam. Multas bibliothecas perlustravi, non vidi tamen unum insignem librum. Spirae est, ut ferunt insignis bibliotheca, referta priscis, Latinis, Graecis et Hebraicis libris. Qui praefuit, abfuit: sin vero non, omnia perlustrassem.
Gavisburgi, hoc oppidum abest novem milliaria Germanica ab Augusta, adivi aedes Judaeorum, ubi multi habitant. libros vetustos Hebraicos per multos eleganter scriptos habent: emere unum non potui, tamen experiebar. Vidi quoque vetustos nummos elegantissimos: emi duos, Nerorem et Augustum. Vidi quoque vetustum Hebraicum nummum aureum, elegantem, elegantissimis literis Hebraicis. emissem, si in pretio fuisset ullus modus. Haec urbs Augusta habet instructissimam bibliothecam, et plurimos Graecos priscos et Hebraicos. Qui praesunt, seposuerunt ad numerum sexaginta, optimorum librorum, ne Caesar, aut Caesariani illis auferant. Habent integrum Chrysostomum Graecum et alios insignes. Honestus vir promisit mihi se curaturum, ut ipse viderem. Religio Christi haud aliter floret Augustae, praesente Caesare, quam tua pronuntiatio floruit Cantabrigiae furente Wintoniensi. Gaudent omnes nostri, et ego quoque congratulor. sed vereor ipse, ne Caesar, dum praesens cum dolo facilis est in caussa religionis, absens facilius, sine suspicione, frangat omnes vires politicas, ut lapsu politiae, corruat etiam religio. Sed est in coelis, qui angelis suis mandabit, nosti reliquum Psalmi, etc. Hamburgus, Brema, et potissimum Magdeburgus animo, calamo, et gladio religionem defendunt. Vidi confessionem Magdeburgensem. Argumentum libri hoc est. Si superior magistratus vim exercet in subditos contra jus aut naturale aut divinum, licet tum inferiori magistratui resistere. Urbem Magdeburgensem, et mentem laudo, hanc Gipkinum haec omnia tibi curavisse. Wittenberga cum Melancthone, et Lipsia cum Camerario reprehenduntur hic a multis bonis viris, quod doctrinam intermisticam et adiaphoricam admittunt. Joachimus Camerarius oratione habita Lipsiae, proximo superiori anno, perfudit animos multorum hoc tempore in religione. Cum aliquid certi sive ad religionem, sive ad Rempublicam spectans, ad manus meas pervenerit, fuse tibi perscribam omnia. nunc quidem, in nostro primo adventu, nec multa, nec magna, nec mira habeo quae scribam. Mirum vero mihi, in hoc toto itinere, nullum tale visum est, quam quomodo Dominus Legatus noster impensarum magnitudinem ferre queat. nam his recentissimis diebus, immensum quantum et rerum singularum crescunt pretia, et Anglica ubique jacet pecunia. Dimensum regium novi, expensum diurnum perspexi: provisio
Georgius Wheetlaeus non ignotus tibi, hic prope habitat: rerum et suarum dives, et Germanicarum peritus. Anglorum omnium in hac regione negotiis et commodis, tam commodus, ut eo commode carere non possint. cupit esse servus Regiae Majestatis, nec lucri compendium ex Anglia quaerit, sed commendationis testimonium ex patria poscit. Hanc ejus postulationem, majori voluntate quam necessitate institutam, Dominus Hobbaeus, novi, sedulo illi curabit impetratam. justissimae tamen rationes sunt, quamobrem optarem, ut hoc benificium ille tibi, non alteri deberet. Pridie illius diei, quo Londino Dominus Legatus profectus est, eum sermonem in cubiculo tuo Londini mecum de vera religone, et recta studiorum ratione instituisti, qui nunquam mihi excidere potest. Vehementer gaudebam tam familiarem tibi esse Demosthenem. cujus et AEschinis inter se Latine verteres: rem tuo loco, studio, ingenio, judicio, facultati aptissimam susciperes. Demostheni, et Ciceroni, Graecae et Latinae linguae, ad praeclaram imitationem maximam lucem adferres. etiam pronuntiatio tua, ne diutius delitescat in Anglia: si mitteres ad me exemplaria, efficerem, ut brevi in conspectu hominum prodiret. nec dubito, quin opera etiam Joannis Sturmii uti possim, ad eam illustrandam. Si de me quoque aliquid audire vis: profectio haec vehementer placet, et in tota hac profectione, nihil magis placet, quam consuetudo haec quotidiana, qua cum Domino meo suavissime utor. cujus sunt sermones et eo sale humanitatis sparsi, et hiis prudentiae notis tam insignes, ac si disputatio aliqua acciderit, contentiones tam argutae, cum viribus etiam et nervis; quibus accedit multiplex rerum scientia, memoriaeque vis, ut ego non a studiis divelli, sed in studiis jam demum vivere videar. Id quod multo verius brevi dicemus, cum post digressum Domini Hobbaei, plusculum
Homeri, facile pollicetur, me non solum Italtam aditurum, sed eas etiam regiones, quas videndi illum ardorem tu ipse mihi incendisti, cum Euterpen, et Polymniam Herodoti enarrasti, ut is nullo neque laboris, neque periculi metu restingui possit. Ad promptum studium et voluntatem adfero corpus, non id robustum quidem, sed laboris, frigoris, caloris satis patiens, quemvis potum et cibum cum salute etiam ferens. Si ad has opportunitates, ope tua, ad opes aliquas comparandas abuti potuero, fructum hujus itineris tu ipse aliquem perciperes nam praeter diligentem priscorum monumentorum conquisitionem, adferrem ad te certo quidem meo sermone, praesentem consuetudinem, mores et faciem eorum locorum, quorum admiratione tu semper tenebaris. In Anglia favent mihi Nobiles multi, et nosti illud Hesiodi Illustrissima Domina mea non dubito, multum tribuet huic petitioni meae. Domina Suffolociensis, hoc proximo superiori anno, prolixe et large mihi pollicita est, cum aliquot menses Dominum Carolum Graecis literis institui, et ad pulchram manum formavi: ejus liberalitatem, ad hoc tempus, et hunc usum reservavi. Clarissimus etiam Dux Suffolciensis, cum mihi favet, et elegantiam scribendi, qua ille praestat, mihi quoque debet, hanc postulationem meam apud matrem adjuvabit. Largior mihi multum de utroque Marchione. Sed taceant petaces literae, quibus pudor jampridem silentium injecisset, nisi eundi cupiditas erubescendi verecundiam, et illis et mihi abstersisset. Sed spem mihi, et tua antiqua in me benivolentia, et mea petendi non inhonesta ratio auget. Prolixior sum quam in principio constitui. Si scire possim te has literas una cum confessione Magdeburgensi recepisse, paratius et aliis quoque temporibus ad te scribam. Vale, ornatissime vir, et me, ut facis, ama. Anno Domini 1550. Novembris 11.
IN hac longinqua peregrinatione mea, clarissima Domina, emensus sum grandia locorum spacia; urbes amplissimas perspexi, mores hominum multorum vidi, instituta, leges, religionem, disciplinam diversorum populorum, qua maxima potuerim diligentia adverti: nihil tamen in tanta rerum varietate, tam justam mihi admirationem adfert, quam quod hac proxima superiori aestate offenderim te, tam nobilem Virginem, absente optimo praeceptore, in Aula nobilissimi Patris, quo tempore reliqui et reliquae venationi et jucunditatibus sese dent, offenderim inquam, Platonis Phoedonem Graece sedulo perlegentem: hac parte felicior es judicanda, quam quod Elmarum meum felicissimum, cui talis contigit discipula, et te multo fefeliciorem, quae eum praeceptorem, nacta es! Utrique certe et tibi quae discis, et illi qui docet, et gratulor et gaudeo. Haec verba Joannis Sturmii sunt, ad me, de meo munere docendi illustrissimam meam Dominam Elizabetham. sed ad vos duos verius traduci possunt. vobis duobus hanc felicitatem integram cedo, cum ego acerbam offensionem, sine omni caussa hinc exhauserim, unde suavem laboris mei fructum optimo jure expectare debuerim. Sed intempestive refrico asperitatem doloris mei, qui si non prudentia mea, certe ipso tempore, callum sibi obducere potuisset. Hoc tantum dico: Dominam Elizabetham accusare non possum, qua usus sum semper optima Domina, nec M. A. quidem: sed si unquam in Elmarum meum incidero, in ejus sinum abunde meos omnes dolores effusurus sum. Duas res a te peto mi Elmare, credo enim te has meas legere, ut tuo suasu et hortatione, Domina Jana Graia ad me quam primum poterit, Graecas Literas scribat: hoc illa recepit se mihi facturam. Scripsi etiam nuper Joanni
Sturmio, quod hoc ipsum ea mihi pollicita sit: fac literae tuae et illius advolent ad nos. Via longinqua est. Joannes Halesius commodissime curabit, ut ad me perferantur. Si Graece etiam scribat ad ipsum Joannen Sturmium, nec te, nec illam poeniteret illius suscepti laboris. Alterum est, quod peto, mi Elmare, ut tu cures quomodo nos inter nos, perpetuam hanc vitam una traducamus. Quam libere, quam suaviter, quam philosophicos Elmare, frueremur omnibus illis bonis quae Cicero nunc in ipsa extrema conclusione Tertii Libri de Finibus, hujusmodi vivendi rationi tribuit? Nihil in utraque lingua, nihil in omni temporum memoria aut illa superiori, aut hac praesenti esset, ex quo non aliquid ad suavitatem vitae nostrae excerperemus. etc. De novis, quae hic sunt, clarissima Domina, nescio quid scribam: inanes literae essent, quae inania adferrent. et quod de suis temporibus conqueritur etiam ipse Cicero, paulo gravior res nulla ad vos referri potest, Quae non in via per lectionem relevaretur. Praeterea omnia haec loca, et omnes hos sermones, occupant motus, strepitus, et rumores bellici, qui plerique, ut sunt aut cum dolo excogitati, aut sine auctore disseminati; sic cum inani aut nulla delectatione ad vos perscriberentur. nec tua multum interesse puto scire. Generale Consilium primo Maii, Tridenti incepturum: Reginaldum Polum Cardinalem Anglum, ut ferunt, Praesidem illius Consilii futurum. praeterea, qui tumultus fuerunt hoc anno in Africa; quis apparatus belli fiat adversus Turcam; et quomodo expeditio Caesaris in Hungariam in maxima expectatione sit. cujus belli si non miles, certe comes ipse, Deo volente, futurus sum. Quid attinet scribere de obsessis Magdeburgensibus, et quomodo hii ceperunt Dominum Mecleburgensem: et de universo illo motu, qui omnibus modis, hiis temporibus, miseram affligit Saxoniam? Haec fuse explicare, quae coarctavi in has angustias, nec otium, nec tutum est. In redditu meo, qui non longinquus est, uti spero, integrum mihi erit, coram de integro haec eadem retexere, et singula horum temporum fila longius opportune, praesente sermone producere. Liberalitas tua, nobilissima Joanna Graia, praesenti mihi perquam erat grata, sed ea ipsa mihi absenti longe exstitit gratissima. Parentibus tuis nobilissimis, longam felicitatem: tibi quotidianam tui ipsius in literis, in virtute, victoriam: sorori Dominae Catharinae, ut tui simillima evadat: et tantum Elmaro meo, quantum Aschamo suo, ex animo quidem expoto. Et nisi vererer, gravare tantam Dominam, pondere levium
Elizabetham Astlaeam, quam quoniam fratris sui Joannis summi amici mei, in omni morum et suavitate, et integritate similem esse credo, libenter diligo. Saluta quaeso propinquam meam Mariam Latin, et uxorem meam Alisiam, cujus dictum saepius memoro, quam felicius sequor. Saluta etiam nobilissimum juvenem Garettum, et Jacobum Haddonum. Vale, clarissima Domina, in Christo. Augustae XVIII. Januarii 1551.
EXplicare non possum, illustrissime Rex, quanto, hoc tempore, in moerore versor, quod, cum reliquis Legatis integrum sit, et praesens suum officium, et suorum Principum erga tuam Majestatem studium declarare, ego solus tot difficultatibus exclusus, aedium mearum commutatione subita, intempestiva, et inexpectata: inde febris accessione, tum via et per se satis longinqua, et nunc caeli asperitate valde incommoda, his, inquam, tot difficultatibus exclusus, invitus praeteriti officii rationem per literas excuso, quod ipse libentius sermone coram praestitissem. Hunc moerorem aegre deponerem, et has difficultates gravius ferrem, nisi mihi explorata, penitusque perspecta esset singularis tuae Majestatis natura, quae sic est et insita humanitate imbuta, et multiplici doctrina ornata, ut et velit propter summam bonitatem, et possit propter maximam prudentiam, haud aliter officium, si recta voluntate instituatur, ac si feliciter, perficiatur, aestimare. Studium et Principis et patriae meae, erga te, praesens verbis non amplificavissem: et tamen, cum tua Celsitudo, quotidie aliquid virtutis cumulo adjiciat, quomodo potest Princeps meus non aliqua nova benivolentiae accessione, novaque indies admiratione, et te et tua suspicere ? Admirari volo: arctius copulare non queo vos duos Principes, qui tot vinculis simillimae vitae rationis, universis naturae, fortunae, virtutis, ornamentis, suavitate eorundem morum, varietate multiplicis doctrinae, uno eodemque amore germanae virtutis sic conjuncti estis. Sic inter reliquos Principes omnes elucetis, ut cum solummodo uterque
etc. Longior fortasse, et molestior sum, quam par est: sed ista commemoratio partis illius dulcis sermonis, quem tecum ipse praesens paulo fusiorem instituissem, tam mihi suaviter obrepsit, ut non tam nunc veniam praeteriti oficii, quam longius provecti sermonis his literis meis impetrare debeam. quam veniam, si Amplitudo tua mihi tribuerit hoc tempore, alias spero, et id quoque brevi, cum valetudinis ratio id tulerit, et ex istis me expediero molestiis, quicquid nunc absens praeterii, non mea voluntate, sed certoram hominum injuria, id praesens aut debito supplere officio, aut justa purgare excusatione, apud Majestatem tuam laborabo. Deus largiatur tibi, maxime Princeps, ut non tam hostes in praelio, quam teipsum in omni prudentiae, doctrinae, veraeque virtutis laude indies magis magisque superes.
DUbito, an superiores meae literae per Franciscum tabellarium ad te missae, ad manus tuas venerint. Responsum, clarissime vir, non exspecto. nam video te gravioribus rebus distineri, quam ut tot literas Domini legati, singulis hebdomadis summo benivolentiae studio ad te missas, vel tribus verbis compensare possis. quanquam non est ulla tam praesens amicitiae suavitas, quam absentis vel defensa salus gratis officiis, vel culta memoria crebris literis: et contra nihil acerbius illo hominum genere, de quibus Cicero, cum provinciam procuraret, graviter conqueritur. qui absenti illi, aut silentio ingrati, aut reprehensione injurii exstitissent. Nos obscuri et humiles, hac parte feliciores sumus, quia nec dolemus, si praetereamur silentio,
Anglos in hoc cursu superet, nisi ad vos etiam aspiret Olympiacos quod facturus est, etiamsi caveatis. Ad hunc modum ego tempus traduco. aut studeo, aut cum Domino lego, aut transcribo literas, quas Dominus ipse scribit in Angliam. rarissime proficiscor in urbem, sed omnem meam voluptatem ex domestico meo officio quaero. In omni officii genere, quod Domino meo praestare possum, nam quod non possum, exigere, uti spero, non vult: universam meam operam, diligentiam, observantiam, cum summa voluntate, fide, constantia exhibebo. Et quanquam hoc postulat ratio et honestatis meae, et bonitatis illius, te tamen, ornatissime vir, veluti praesentem spectatorem factorum meorum omnium, ob oculos quotidie propono; ut nihil absens committam, quod tibi praesenti non probarem. Et quemadmodum tua unius opera huc missus sum, sic mea in memoria semper inhaerebit illa Ciceronis sententia, Graviorem esse sponsionem alienae honestatis, quam alieni aeris. Neque quicquam mihi in hac longinqua absentia mea, frequentius obversatur, quam ut assidue laborem, ut antiquae tuae in me benivolentiae aliquis indies novus cumulus accedat, etc. In Graeca lingua diligens sum, in Italica aliquis, in Latina nullus: nam usum habeo illius legendae infrequentem, loquendae insolentiorem, scribendae rarissimum. Ad aliquot menses libenter viserem Italiam. Quod scripsi ad te superioribus literis. aliqua utilitas hujus itineris mei ad te praecipue
Bartholomeum Trahernum, et facilius patiar tam honesti viri caussa, mihi praecludi bibliothecam, modo aditus mihi pateat ad aliquem similem conditionem. Si tu, optime vir, indigeres ulla opella mea, opinor nosti, quo animo, quo studio, in id totus incumberem: sentiam et ipse quam feliciter trado et commendo meum negotium tibi: alium, qui benivolentia plus velit, aut facultate opportunius possit hoc mihi perficere, nullum habeo. Clemens Alexandrinus im primitur Florentiae, Romae Theod. et Venetiis nuper Dionis Chrysostomi orationes Graece 80. tractat insignia loca communia Camerarius, et alia similia, ad usum civilem accommodata. hunc librum et reliquos mitterem libenter ad te, si commode hinc in Angliam deferri possint. Joannes Jacobus Fuccarus, insignis mercator hujus urbis, curavit sibi ex Italia, ex Gallia, et Germania transcribi elegantissime magnum numerum optimorum Graecorum librorum. bibliothecam nondum vidi: si videro, diligenter notabo, si quid venerandae antiquitatis illic existat. Musculus superiori anno dedicavit Ecclesiasticam historiam Regiae majestati: adhuc non intelligit, an liber traditus sit. Si tu, Cicellus, et Cocus virtutis atque literarum caussas in loco tueamini, opinioni omnium respondebitis. si in extremis literis tuis ad Dominum Legatum significes, quod has meas receperis, gratum faceres: sed longe gratissimum,
Augustae. XIV. Januarii. 1551.
MAgna cum voluptate, vir ornatissime, cognovi ex literis tuis ad Dominum Morysinum, quanta animi propensione eniteris, ut me tibi benificio tuo in perpetuum devincias. Spes quam proponis, est mihi admodum certa: et res quam exspecto, erit valde grata: sed omnino, tua voluntas est longe jucundissima. quae ita expedita est ad bene de me merendum, ut omnem in me praecurrat, vel gratias agendi facultatem. Itaque, cum gratiae, quas tibi referrem sunt penitus nullae; et quas tibi haberem, sunt etiam perexiguae: ego superatus re, et distiturus oratione, referam me ad eam, quae sola mihi reliqua est compensandi rationem. Subsequar te voluntate, studio, et perpetua mea observantia. cujus propositi mei duos luculentos obsides mitto ad te, duos insignes Caesares, qui ut se tibi praesentes sisterent, ego veritus nec hunc aereum Deum, nec illum aureum diabolum, utrumque in literas inclusi tuas. Aureus nummus minus erit tibi gratus: nam quid pessimo Principi cum optimo viro? Sed quia materies est purissima, et opus praestantissimum, fortasse juvabit te intueri illam tyrannidem et immanitatem quae etiam nunc apparet in ipso vultu, et in ipsis faucibus, quomodo in Suetonio etiam scite describitur. AEreus nummus est valde insignis, et ita insignis, ut ex hac mea facultatula nihil habeam, quod tibi, tanto viro, tanto meo patrono pretiosius offerre possim. Superiore mense fui apud Don Diego di Mendozza, virum literarum amantissimum, et omnis antiquitatis peritissimum: ostendit mihi magnam nummorum vim, dedit aliquot, rogat ecquos haberem? eduxi hunc aereum, quem praesentem habui: inspecto nummo, respexit ad me: intelligis inquit, quem nummum habes? Augusti Caesaris, inquam ego: recte, ait ille: at ex omni temporum et vetustatis memoria, nullus nummus insignior isto ad hominum manus pervenit. Legis, inquit in Tito Livio, de templo Jani bis clauso universa pace
Augusto: quo anno Christus nasci voluit. S. P. Q. R. imperitus providentiae Dei, referebat hanc universam pacem ad providentiam Augusti, et facto S. C. salutabat eum, et DIVUM et PATREM, feriens hunc nummum, cum templo Jani clauso, et hoc verbo PROVIDENTIA. Interrogabat me unde haberem? respondebam, in oppidulo, secundum Rhenum sito. credibile inquit: nam paulo post Drusus et Tiberius, illa loco circumcirca bello infestabant. Obtuli ei nummum dono, quoniam videbam illum eo delectari, sed noluit accipere, addens dignum esse, cum in Angliam redirem, quem Regiae majestati offerrem. Sed nimius sum, in re tam levi, praesertim ad talem virum, et memor tuae humanitatis, imprudens, oblitus sum auctoritatis et occupationum, quibus distineris. Recipies una cum hiis literis, chartam Mirandulae, cum maxima parte Longobardiae, et longissimo volumine Padi Fluvii. credo te antea habere: sed quid impedit duobus locis eandem affingere? Nisi explorata mihi esset tua humanitas et singugularis in me benivolentia, nec tam res leves, nec literas tam inanes, ad te mitere ausus fuissem. Vale, ornatissime vir, Bruxellis, Julii 7. Anno 1553.
IS mihi nuntius longe gratissimus fuit, ornatissime vir, quo te, in Regium senatum cooptari ad nos allatum fuit. Sed quia haec dignitas, doctrinae, prudentiae, et integritati tuae, omnium hominum voluntate, consensu, et voce, tanto antea debebatur, non eam tibi uni, imo non tantum tibi eam gratulor, quantum hiis, quibus meo judicio, major prudentiae laus in te eligendo, quam tibi felicitatis pars in conscendendo ad hunc dignitatis locum accessura est. Gratulor itaque universo nomini Britannico. primum vero, et quidem praecipue, optimo nostro Principi, quod cujus te pueritia usa est excellentissimo Praeceptore, ejusdem jam adolescens, virilis, et grandaeva deinceps aetas, in longissimos annos eundem te prudentissimum et fidelissimum habitura sit Consiliarium. quorum alterum tuae praestanti
Angliam, uno hoc benificio beare voluit, libenter attribuimus. Plurimum enim gratulor nostrae rei et publicae et literariae, et Christianae, quarum trium rerum salus tam tibi semper cara exstitit, ut singularis nunc singulorum hominum tranquillitas, exoptatum studiorum otium, et purioris religionis quies, in tua jam plurimum unius auctoritate, in excellenti doctrina, in ardenti erga Deum studio, sint deinceps conquietura. Gratulor multum quidem Cantabrigiae, quae te genuit: sed unice Collegio divi Joannis, quod te docuit. quia altera te habuit optatissimum alumnum, alterum florentissimum discipulum, utrumque nunc te videt utriusque optimum potentemque Patronum. Seorsim vero, ultimo in loco glatularer ipse mihi, nisi hominis sui nimium amantis hoc esse videretur. gratulor tamen, et impense gratulor: sed ea ratione, ut alias malim opera aliqua mea et observantia, cor ipsum ostendere: quam nunc verbis indicare studium et benivolentiam. Hanc meam laetitiam adauget, hominum, in his regionibus, et nostrorum et exterorum laetans certansque de hac tua dignitate congratulatio. separatim vero sermones Thomae Hobbaei, quos mecum creberrimos usurpat de tua probitate, et sua in te singulari observantia. hic juvenis praeclare ostendit, ex cujus artificis prodierit officina. frater ejus Dominus Philippus, vir prudentissimus, utitur eo, et utitur solo ad omnes res pertractandas in hac Caesarea Aula: in qua perfunctione, tam opportune, diligenter, considerate, et tacite se gerit: ut illorum seminum, quae tu in eo puero Cantabrigiae jecisti, non nascens jam aliqua spes se proferat, sed florens, eaque insignis maturitas, in eo nunc adolescente facto sic emineat; ut recte quidem meo judicio ipse faceres, si effeceris, ut is intelligat, te non solum illum in hoc cursu libenter cum voluptate spectare, sed ipsum tam praeclare currentem cum aliquo etiam applausu incitare. Quia nullus stimulus ad virtutem aptior adhibetur, quam laudati viri, laeta collaudatio. hunc ergo totum tuum, tibi adjungito, et saltem aliqua salutatione, in aliorum literis, ad majorem spem excitato. In sinu meo, nonnunquam conqueritur, se plurimas literas ad te scripsisse, se tamen scire non posse, an ad tuas pervenerint manus. Nos vero vetulos, obscuros, effoetos, et tacentes, Morysinum tam memoriter, et amanter facis. Minus faepe jam ad te do literas, quia vereor scribere praesertim ad tantum virum, et in re, aut nulla, aut levi. propterea metuo, ne istae literae, aut nimiae, aut intempestivae sint, cum tibi nec molestus esse, nec ineptus videri ullo modo velim. Superiore tamen mense, scripsi ad te, per famulum D. Chamberlani. laetor, si illae tibi traditae fuerunt, propter duos vetustos nummos, alterum C. Caesaris, alterum, P. Clodii, quos in eas includebam literas. Literae quas proxime ad me dedisti, traditae mihi fuerunt superiori anno Argentinae: gratissimae quidem illae, sed non adeo, quemadmodum ceterae esse solent, jucundae. judicabam enim ipsas valde amantes, sed opinabar tum quidem eas non nihil esse pungentes: quarum aculei mihi aliquandiu inhaeserunt. Quod ipsum credo mihi accidit, quia nihil abs te profectum lego, cujus non singula pondero verba, singulasque appendo sententias, ut ipsum animi tui intimum eruam sensum, et quo pluris te facio, eo magis semper sum sollicitus, quid de me in ulla re existimes. Sed scrupulum, quem inanis injecit metus, certum excussit Judicium; nec volui committere, ut opinioni meae leviter susceptae, quam benivolentiae tuae mihi perspectatissimae plus ullo modo tribuerem. Et hunc metum, mihi concedes valde amanti: et hanc libertatem, tuae assignabis humanitati; quae facit, ut libere proloquar, etiam ea, quae inaniter cogito. Si scire cupis, quidnam hic rerum ago, intelligas me nunc describere certas illas caussas, quamobrem Parmensis, Salernitanus, Erandonburgensis, et Saxo Caesarem deseruerunt; deinde continentem singulorum dierum memoriam colligo, quid in Aula Casaris contigit, ab Oenopontica fuga, usque ad Metensis obsidionis derelictionem. quibus temporibus, magnae amicitiarum, dissidiorum, praedationum, bellorum confusiones, mutabiles fortunae varietates, et gravissimae rerum conversiones exstiterunt. quas miserias omnes, Chece, cum talem materiam etiam Latine mediocriter perpolire potuissem: sed succus ille purioris dictionis, quem ego hausi ex hiis fontibus, quos tu perfluenter quidem mihi, sed felicissime aliis multis aperuisti, totus nunc exaruit, et stylus, quem excellentis ingenii doctrinaeque tuae cos mihi etiam nonnihil exacuerat, nunc omnis est retusus, ad duram hanc meam et desperatam etiam ex melioribus studiis, meliorem fortunam. at fortunam non deplorare meam, sed tibi gratulari tuam institui. Domi hoc coram praesente sermone opportunius faciam. Nostrum reditum indies singulos appropinquare speramus, quem ut acceleres, etiam atque etiam rogo. id quod facio commotus rerum, non domesticarum stulto desiderio, nec exterarum inconstante sastidio, cum magnam capio et voluptatem ex consuetudine prudentissimi viri: et utilitatem, ab experientia gravissimarum rerum; praeter usuram rectae conscientiae in perfungendo illo munere, fideliter et constanter, quod tu mihi imposuisti. Joannes Sturmius nuper scripsit ad me, petiitque ut ex meis literis ipse intelligeres, illum tui et studiosum esse et percupidum: sed quo plus ille me amat, et melius de me existimat, eo timidius sumo, et parcius facio quod ipse rogat. itaque rejicio te ad Judicium duorum optimorum virorum, Christophori Montii et Joannis Halesii, qui laudem doctrinae maximam: sed humanitatis, prudentiae, usus, consilii, judicii, et religionis, longe majorem Sturmio tribuunt. Compendium fortunae suae; credo, non querit: sed suavitatem benivolentiae tuae maximopere appetit: cum is sit, qui praeclare possit in summis versari nummis. Attamen vehementer ipse dolerem, si laudem praestantis illius operis, Gallus, aut Polonus optimo nostro principi eriperet. Aureum nummum Antonini Pii hiis literis inclusum ad te mitco: felix illud seculum, propter auri puritatem, et artificii praestantiam, sed longe felicius propter optimum Principem. Hiis priscis monumentis delector, non solum quia sidem vetustissimae memoriae faciunt: sed quia ad ipsius aeternitatis naturam proxime accedunt. soli enim nummi, isti praesertim aurei, nulla temporis Ionginquitate vitiari possunt, cum cetera res universae tempore consumuntur. Vale ornatissime vir, et me ut soles, ama: quia nullum benificium majus aut gratius mihi, ipsa tua benivolentia, unquam judicabo. Bruxellis, 7. Julii.
MUltos magno dolore, et me non mediocti affecit, subita illa Metensis obsidionis derelictio, doctissime Huberte, quae impedimento fuit quo minus Heidelbergam accesserim: ubi singularem voluptatem ex suavi consuetudine, et erudito sermone, tuo videlicet, Micylli, et Cisneri percepissem. de recta namque Graece pronuntiandi ratione, quomodo inter nos constitutum fuit, commode et fuse disputassemus. Magnum fructum scio ex vestra eruditione, et palmam ipsam, credo ex meliori caussa domum reportassem. De Huberto meo, hoc est, de summa bonitate tua, et multiplici doctrina, et de illa instituta nostra disputatione, saepe multumque cogito. et ita cogito, ut id literis, aliqua ex parte, nunc tentem inchoare, quod opporruno sermone, coram, plene praestare potuissem. Ex hac tamen una re, et mutua scribendi ratione, duplicem capiemus commoditatem. nam initam nostram amicitiam, literaium crebitate stabiliemus: et institutam nostram disputationem, magna cum voluptate persequemur. persequemur autem eo modo ut modum literarum nunquam excedamus: propterea, singulis literis nostris, singulam quamque Graecam literam expediamus. et sic nostrae literse, nunquam nimis longae, et materies scribendi semper valde copiosa nobis proposita erit. Auspicemur igitur faventibus Musis, et agnoscite caussam: nam vos tres, quos habeo adversarios, libenter in hac caussa patior esse judices. Prodeat ergo utraque pronuntiatio, vestra et nostra. pugnent inter se. Quibus telis? Rationibus? Facile accipio. Doctrina? Id a vobis doctissimis expecto. Testibus? Et ego quoque laudo. Rationes scio nullas habetis, nisi quas subornavit multiplex vestra doctrina. Sed testes quos? Excutiendi enim sunt. Testem habetis primum, usum, quia omnes pronuntiant ut vos, exceptis nobis Anglis. Deinde, producitis ipsam Graeciam, quae hodie retinet vestram pronuntiationem, cujus auctoritas, longe anteponenda est istis divisis toto orbe Britannis. Si usum intelligitis priscae illius aetatis consuetudinem, cum
Aristoteles, qui adhuc in libris doctorum hominum conservatur et viget, usum et ego recipio. Sin usum vultis hunc vulgarem, imperitum, et quotidianum, a prisco illo doctissimo usu longe alienissimum, tot mutationibus corruptum, tot erroribus implicatum, et temporis longinquitate exesum, ego vero non admitto. Usus, nisi doctrina, et ratione nitatur, praeceps in errores semper ruit: et hinc sit quod nunquam ulla fuerit vel Respublica tam recte gubernata, vel lex tam sancte posita, quin unius consuetudinis vitio, sit tandem eversa atque labefactata. Taceo, quos errores, solus usus in ipsa verissima Christi religione producit, fovet, et tanquam sus porcellum suum, in foetido sinu amplectitur, et mordicus etiamnum defendit. Vis corrigere, vis emendare aliquid, quod vitiatum sit? Solus usus repugnat, et sese opponit, clamitans, Consuetudo, Consuetudo: a qua vulgus et imperiti homines aegerrime divelli possunt. Vos ergo duces scientiae videritis, an tantum usui omnis erroris auctori, et propugnatori, in hac caussa tribuendum sit: praesertim cum nulla res exstet quae quotidianis mutationibus magis obnoxia sit, quam verborum sonus et pronuntiatio. Praeterea cum Graeca lingua diu jam recesserit ex usu vulgari, et sermone hominum, et sese omnino abdiderit in doctorum libros. taceat ergo et facessat usus vester ex hoc judicio, et prodeant libri, quos nec Jovis ira nec ignis, nec aetas omnis poruit corrumpere. Libri, inquam, antiquioris illius fidei. quanquam nullius libri vocem, et testimonium rejicio, quem vos tres, dignum et idoneum testem judicabitis. Ast libri, dicitis, non Ioquuntur, non possunt exprimere sonum literarum. Scio tacebunt omnes libri et literae, et erubescent, de vestra corrupta et vitiata pronuntiatione loqui: at de nostra, copiosa et luculenta dicent testimonia. Sin ulli libri de vestra quicquam loquuntur, producite, nullum rejicio: et ego vicissim libros doctissimos summae auctoritatis, pro mea in medium adferam, et id jam statim, cum ad disceptationem accessero. Alter testis vester, est ipsa Graecia. Recte. Graecia scilicet, quae jam nescit loqui, novit recte pronuntiare? Graecia quae jam diu amisit suum imperium, gloriam, ingenium, doctrinam, imo nomen suum, et linguam: retinet tamen, si Diis placet, ipsam veram pronuntiationem? Graecia tot urbibus eversis, et ipsa suis pulsa sedibus, et tot Barbarorum cedens invasionibus, pronuntiationem tamen puram, inviolatam, et nulla mutatione jactatam hactenus conservavit? Alii profecto
Italorum. nisi hoc fortasse dicturi sunt, se aliter quidem, sed melius pronuntiare, quam veteres illi doctissimi Graeci consueverunt. et tunc pugnabo cum hiis, qui ad inveterarum aliorum errorem, singularem etiam suam adjicient impudentiam. Quisquis ergo, in hac caussa contendere vult, praesidio scientiae, non errore consuetudinis, sese muniat. doctorum monumentis, ubi tota jam habitat Graeca lingua, non Graeciae olim, nunc Barbariae regionibus, unde omnis exulat doctrina, et ipsa etiam lingua, hanc disputationem contineat. Et haec de universo genere pronuntiationis: nunc brevissime de una litera, ut rationem literarum, non libelli magnitudinem nobis proposuisse videamur. De Chiverno. in qua una dictione, tres errores admittitis, in Verno, an cum nobis Berno. Producite testes vestros, Conticescunt omnes, excepto mendaci usu, quem comites sui, error et ignorantia, obtorto collo, et impudenti facie in hunc locum provehunt. Audite nostros testes, quos vos scio non rejicietis. Primus est, doctissimus Eustathius, qui sic explicat illum Homeri locum, Hujusce soni rationem, in loco citato frustra quaeras. Editio autem Romana, Anno MDLXII. pag. 592. l. 18. 768. 13. 1721. 28. Eandem rem plane confirmat.Anglae scio omnes oves, et Germanae, et Italae pro nobis faciunt: sed fortasse Graecae oves olim non balabant, sed vilabant etc. Ast, qualis haec, dicetis, disciplina est, quae petitur ab ovibus? Certe rubore
Marcus Cic. qui Graece loquendo, ipsis Graecis gloriam, ut ille ait, eripuit: in epistola illa, satis vobis nota, de
ERuditum te, ex tuis scriptis, Hieronyme Frobeni, humanum atque honum ex aliorum sermonibus esse intellexi: et eo facilius patiebar me adduci rogatu doctissimi viri, et utriusque nostrum valde amantis Hieronymi Wolfii, ut inprimis tibi significarem literis meis illos Desiderii Erasmi Antibarbarorum libros diu desideratos, et olim Romae Richardo Paceo surreptos, adhuc in Anglia reservari. Liber ad me proximo superiore anno adferebatur, et eo utebar Cantahrigiae aliquot mensibus: integri ne libri sunt, an Frobenianae familiae, cum Erasmo intercessit; hane rem tibi communicare, consilium fuit: ut, si tu ita vis, mea opera utaris ad id, quod tibi de hac re, tuoque judicio consultissimum esse videatur. Itaque expecto literas tuas. sequor Aulam Caesaris: si miseris literas tuas Argentinam, ad Joannem Sturmium, ubicunque fuero, curabit ille ut ad me commode perferantur. Vidi ego Graecam Bibliothecam Jacobi Fuggeri, et habeo indicem scriptorum librorum. multi libri sunt, nondum in lucem divulgati: quanto major laus esset hujus viri, si tot praeclaris auctoribus, non civiratem, ut potens Consul, sed mundum et vitam, ut aliquis Deus, daret, quam compingens eos in perpetuas tenebras, non Basileam visere, et fortem Helvetiorum gentem peragrare sperabam: sed vereor, ut mea negotia, hiis temporibus, hoc me patiantur facere. Religionis verae cursum, lirerarum cultum et progressum, populi mores et locorum illorum opportunitates avide perspexissem: nunc reli quum est, ut quem fructum ipse praesens ex contemplatione
Augusta 10 Junii.
TRES sunt res, Francisce Alane, quae in rebus humanis, plurimum possunt, fereque dominantur; forma, pecunia, et hohor. Formae, praecipuus voluptatis sensus: pecuniae, maximus commoditatis usus: honori, summus dignitatis locus merito tribuitur. Hiis enim tribus rebus, tres olim Deos, vel imperita vetustas propter usum, vel olim docta poesis, propter prudentiam ingeniose affinxit. Nam voluptati, ipsam Venerem; divitiis Plutum: dignitati, summum Jovem praeesse voluerunt. Postea, eisdem rebus ipsae philosophorum scholae, ultimum bonum: et omnium semper sapientum sententiae, maximam vim assignarunt. Itaque cum ego probe cognosco te, Francisce Alane egregium esse formarum spectatorem; cum te cupio esse ditissimum, cum, te judico ad dignitatem esse natum; volui tibi hunc librum offerre: in quo uno, tu, quem unice amo, his universis tribus rebus felicissime potieris: formas enim hic non has fastidiosas et quotidianas, sed lectas et lautas illas, et Caesarea Majestate dignas, et libere sine impedimento et tuto sine periculo et suspicione contemplaberis. Hic virginora et matronarum vultus Venere ipsa venustiores, non matres minaces, non mariti truces, non infensi rivales, non parietes, non serae ab oculis tuis exeludent. Divitias hic porro, non ipsius Croesi misere collectas gazas, sed illius universi et urbis et orbis imperii cumulatissime congestos Thesauros accipies. adeo ut quicquid vel bonorum frugalitas collegerat in pace, vel potentum vis corraserat in bello, vel tyrannorum libido extorserat in omni tempore, hic tibi quiete, tuto, et certo jure possidere liceat. Honor vero et dignitas, quomodo major tibi proponi potest, sive ad imirationem, sive ad admirationem, quam Caesarum et Augustorum? Atque ut plane videas mi Alane, me in hiis tribus rebus cogitare tibi
Cicero in initio de Oratore summo opere laudat, sed nunquam consequutus est, is tibi liber offerre videatur. Ad has tres superiores commoditates summas, accedunt duae aliae, doctrina et amicitia. altera hujus libri: altera inter nos haec arctissima nostra. Et quae doctrinae pars major, quam a maximis imperatoribus gestarum rerum erudita historia? quae cum ad civilem disciplinam tota referatur: tibi, qui te totum civili vitae tradidisti, non jucunda solum ad legendum, sed optata etiam ad usum futura est. De amicitia nostra parce, et paucis dicam. ne dum te libenter et merito laudem, meipsum obiter et imprudenter, reprehendendum exhibeam. nam quorum voluntares, studia, et in aliqua etiam re, ipsa consentiunt vota, nihil fere nec laude nec vitio dignum inter eos separatum esse potest. benivolentia vero mihi, omnium in hac Aula, grata: certorum hominum etiam jucunda: sed tua sane inprimis optata mihi contigit. cujus humanitarem tantam esse erga me saepe expertus sum, ut nemo sit de quo vel mihi, vel meis plus polliceri queam. Et, cum multa vincula studii et amoris, nos inter nos conjungunt, nullum puto, aut re ipsa firmius, aut utrique nostrum optatius esse, eo favore et gratia, qua optimus et humanissimus Praesul, utrumque nostrum, sibi tot meritis arctissime divinxit et obligavit. Itaque, si forma, sine malis illecebris: si divitiae sine curis, si dignitas sine peririculis; si doctrina cum maximo usu: si amicitia, cum pari studio, tibi probanda fuerit: hoc meum, spero, consilium, tibi offerendi hunc librum, minime reprehendes. Deus optimus maximus, et te diutissime incolumem servet, et utrumque nostrum, utriusque voti quamprimum compotem faciat. Vale.
SALVE plurimum doctissime, humanissime, amabilissime Francisce Duarene. Hanc te ignoti hominis novam affandi rationem, ratio et meriti tui, et officii mei, merito postulare videtur. Doctrina enim tua quam sit ex imia, frequenter ex libris tuis editis cognovi: humanitatem vero erga omnes, atque singularem in me seorsim amorem, ex sermone ornatissimi viri Thomae M. tui studiosissimi, et mei etiam amantis saepe quidem, magnaque semper mea cum voluptate intellexi. Te igitur, de hac tua singulari doctrina, humanitate, et benivolentia, mi optatissime Francisce Duarene, et imperitus ego si non suspicerem, et inhumanus si non colerem, et peristgratus si non redamarem, jure videri debeam. Sed doctrinae tuae deinceps, ut statuo, memoriam, et tecum saepe crebris mittendis literis, et mecum quotidie tuis perlegendis libris, jucundam atque fructuosam usurpabo. Humanitatem vero tuam, mutuo ego libenter subsequar studio, atque grata voluntate. semper laborabo, ut cum tui instituti consuetudinem tantopere laudem, tui etiam exempli imitationem a me alienam esse non putem. In amore autem, quantus tu cunque fueris, tibi non concedam, ut tu me plus diligas quam ego te amem: nam, quamvis ipse tibi partes in amando sumpseris priores, ego tamen vendicabo justiores, cum tu opinione, ego judicio ad hunc amorem accessi. Tu enim unius epistolae satis incultae lectione, uniusque hominis, amici admodum quidem, amantis nimium fortasse sermone, te ad hominem ignotum atque obscurum diligendum tradidisti. ego non ex literis privatim scriptis, sed ex libris publice editis, neque ex unius amici erga te studio, sed ex universae doctorum hominum nationis de te judicio, ad te amandum me ipse dedi. adeo ut amor meus certus, tuus caecus esse videatur. Caecum tamen tuum amorem et nunc esse libenter fero, et in posterum sic permanere admodum cupio, ne si oculos recipiat, me deserat, alioque avolare velit. Verum, ut ingenue fateor, et Joannis Sturmii facto, et Thomae M. sermone plurimum atque libenter debeo, quorum opera effectum est, ut tu de me non vulgariter existimes. Nullius
Joannem Sturmium: sed cum eum Platonis, Aristotelis, et Ciceronis doctrina ita excultum esse perspicerem, ut pauci admodum in hiis nostris, ne temporibus quidem longe ante superiorbus, mea certe opinione, cum eo conferri possint; illius amore non calere solum, sed exardescere coepi. Eadem ratio, easdem faces mihi admovet, quibus incendor, ut te persimili modo amem. quem meum erga te animum, mi optatissime Francisce Duarene, si tibi gratum esse, ex literis tuis intelligam, certe vel cum nostro Thoma M. contendam, ut in omni mutuae benivolentiae ratione, atque officiorum genere, licet me commodandi facultate vincat, gratificandi tamen voluntate, nunquam superaturus sit. Et tamen, cum gratiore homine, aut tibi, ut saepe ex ejus sermone intelligo: aut mihi, ut indies ex ejus humanitate sentio: aut cuivis, ut quotidie ex consentiente hominum de illo voce excipio, contendere in ullo humanitatis certamine non queo. Et quantum amandus est de hac humanitate, tantum certe congratulandum est ei, quod ad illius tam gratam naturam, tam digna accesserit fortuna. cum ei, ad benigne faciendum omnibus, non voluntas solum parata atque proposita, sed facultas etiam, et opportuna et ampla tribuatur. Ast ego non recte quidem. qui fortunae et communi felicitati tribuo, quae virtutis praemia, prudentiae munera et sunt, et existimari debent. Et quia haec clarissimi viri recordatio, mentem scio utriusque nostrum, et meam in scribendo, et tuam in legendo magna suavitate profundit: non sedes solum, ad quas pervenit, sed gradus ipsos, per quos ascendit, breviter designabo. Cum summa rerum jure haereditario, illustrissimae Principi nostrae Mariae veniret, ut in exordio, cujusque Principis apud nos de more fit, lustratio ratioque habita est externorum hominum. quorum tantus huc confluxerat numerus, ut hiis passim urbs Londini redundaret. Thomae M. impositum fuit hoc munus decernendi, quinam civitate et patria nostra donandi, et qui ad suos amandandi essent. Hoc tempore fui saepe una cum M. cum ille frequenter atque suaviter arridens ad me, Aschame, inquit, multi Galli hodie multum debent Duareno nostro: nihil enim prius mihi existit in hoc munere obeundo, quam benivolentiam quam Duareno absenti debeo, hominibus Gallicis repraesentare, ut
Angliae Cancellario, maximas hominum controversias cognoscunt, et decidunt. Ubi illius, et doctrinae praestantia, et rerum usus, et ingenii moderatio, primo tempore, tam perspecta probataque fuit prudentissimo Praesuli Domino Stephano Wintoniensi, summo Angliae Cancellario, ut non solum in communi illo judicio, sed in suo etiam privato domicilio, ad res maximas, et mature explicandas, et feliciter expediendas, ejus solius fere opera uti consueverit. Propter hoc munus, ab eo tam fideliter gestum, et prudenter moderateque perfunctum, tanta jam de eo excitata est, cum optimae Principis nostrae existimatio, tum prudentissimi Concilii judicium, tum universi populi expectatio, ut ex hiis gradibus, in quibus sua virtus et doctrina, aliorumque judicium atque prudentia eum collocavit, creberrimus jam sermo sit, illum brevi ad aliam deinceps atque aliam dignitatis sedem, cum maxima omnium voluntate atque congratulatione aspiraturum. Imo, ego in hac praesenti jam sum spe, ut antequam istae ad te perveniant literae, ad majora Reipublicae munera perventurus sit M. noster, adeo ut nova amici dignitas, novam mihi ad te scribendi opportunitatem, et commode, et brevi oblatura sit. Sed ecce dulcis haec amici memoria, ita me mei immemorem facit, ut nec tui rationem habere, nec epistolae modum tenere, tibi videri possim: et te quidem ita de hoc meo facto existimare credam, nisi longitudo tuarum literarum hanc nimis inverecundam meam scribendi prolixitatem excusaverit. Vale.
PRaeclara res est, vel nobilibus nasci parentibus vel vetustis inseri familiis, clarissime vir. qui vero, una cum istis bonis, rerum abundantiam, et praestantem animi indolem secum attulerit; ut non naturae solum exornetur muneribus, sed fortunae etiam communiatur praesidiis; habet hic quidem ad excelsum dignitatis locum, insignem sibi patefactum aditum. Sed cum hae commoditates omnes, ad majorum plerumque referantur, vel laudem, si erant probi: vel labore n, si erant divites: faciunt illi certe multo prudentius; qui non istis alienis solum nituntur gradibus, sed doctrina crescere ad laudem, et virtute surgere ad gloriam, ac suis pedibus, non suorum vestigiis, ad dignitatis fastigium pervenire elaborant. Hanc vero rectissimam verae nobilitatis viam, cum tu, clarissime vir, ducibus quidem virtute ac doctrina, comitibus etiam natura ac fortuna, et prudenter ingressus, et feliciter sequutus sis, hunc librum tibi, De Nobilitate Civili Christiana, offerendum esse duxi. Auctorem hujus operis, tibi propter materiam, valde gratum: et propter tractationem, per jucundum fore existimavi. ea enim scribit, quae tu facis; et eo modo scribit, quo tu excellis: ut idem utriusque vestrum consilium; illius in scribendo hoc opere, tuum, in instituenda vita fuisse videatur. Nam hic liber, non cogitationes solum, et mentis tuae consilia, sed actiones etiam, et vitae instituta adeoque teipsum tibi, tanquam aliquod illustre speculum, ostendet et demonstrabit. Videbis etiam, quam commodum semper omni populo fuerit, ut vel principis sese subjiciant imperio, vel ut prudentum tradant se gubernationi atque consilio: quam contra non formidinem solum et periculum, sed vastitatem etiam et exitium, vulgi furores et Catilinarum libidines, omnibus et Regnis et Rebus publicis minitantur, prudenter, fuse, partite, et diserte narrat. Plebis etiam amentiam, et eorum mores atque consuetudinem, qui magis noti sunt
Augusti Caesaris tempora, aut puriore, aut praestantiore usus est. Est enim in verbis deligendis tam peritus, in sententiis concinnandis tam politus; ita proprietate castus, ita perspicuitate illustris; ita aptus et verecundus in translatis, ita frequens et felix in contrariis, suavis ubique sine fastidio, gravis semper sine molestia; sic fluens ut nunquam redundet, sic sonans ut nunquam perstrepat; sic plenus ut nunquam turgescat; sic omnibus perfectus numeris; ut nec addi illi aliquid, nec demi quicquam, mea opinione, possit. Imo, tam praestans artifex est, ut nec Italia in Sadoleto, nec Gallia in Longolio, nec Germania in Joanne Sturmio plus, quam nunc Hispania in Osorio gloriari possit. Quod eloquentiae flumen, eo salubrius existit, quia illud totum non ad inanes et aniles rerum levitates, ac vagantes hominum opiniones redundat et excurrit: sed universum, ad veram Christi gloriam praedicandam, et certissimam animi immortalitatem propugnandam emanat et placide fluit. Et haec auctoris eloquentiae consiliique vera laus, quanquam per singulos libros, aequabiliter fusa sit: in extremo tamen, quem contra Nicolaum Machiavellum Florentinum, seorsim scripsit, potissimum enitet et elucet. Machiavellus enim magno semper ingenio, sed non sano saepe consilio, Christi optimi maximi religionem, et improbe elevare, et impie etiam irridere, multis bonis viris visus est. Hic igitur Osorius tibi, propter libri istius materiem gratus: propter eloquentiam, jucundus: propter institurum etiam, valde pius videbitur. qui sese ipsa re, gravem Philosophum; tractatione, disertum oratorem; religionis studio, verum Christianum esse omnino declarat. Et hoc porro nomine, optatus tibi ac percarus esse debet, quia non tam monumenta ingenii sui quam ornamenta virtutis tuae: nec tam laudem
Osorio. De me vero nihil aliud, nisi quod, dum mea universa spes, tua unius bonitate mihi sese et humaniter offerente, et suaviter pollicente nitatur: jussi hunc librum, ut sese in conspectum tuum nunquam intruderet, sed aliquando offerret, ut esset apud te non flagitator importunus, sed pro me meisque rebus postulator pudens atque verecundus. Si vero nunc prudentissime vir, vel propter Domini Wintoniensis, Domini Pagetti, et Domini Cecilli de me judicium: vel propter aliquod mediocris meae facultatis specimen, quod ex literis meis, vel privatim ad te, et publice, pro Regia Majestate scriptis, jam potes capere; ita de me existimas, ut non omnino ineptus videri possim, qui hoc munus literas scribendi subeam; me ad tuam voluntatem, nutum, usum, et omnem etiam opportunitatem libenter reservabo. Sin vero aliter sentias, in locum nonnulli benificii deputarem, si illud mihi significare velis. ne nimis diu hic et spem alam et tempus teram, et ipse mihi alieno aere gravior, meisque diurno sumptu molestior indies fiam. nam viginti libris non Aulicam, sed Londinensem vitam quomodo integrum annum sustinere queam: cum hii proximi quinque superiores menses, mihi parce restricteque viventi, quadraginta libras exhauserint? Itaque, quemadmodum omnino statui, perpetuam tuae in me benivolentiae memoriam, perpetuo meo studio, officio, et observantia colere atque conservare: sic, nonnihil etiam vereor, ne usum benificentiae tuae, hic diu expectare non queam. Sed haec cura minus me sollicitat et perturbat, cum cogito, te eum esse, cui ego, fortunaeque meae, non tam traditi sumus necessario, quam a te libenter suscepti et benivole. cujus bonitati, omnium consensu et voce, tantum tribuendum est, ut minime ego dubitem, quin, quarum rerum spe, ad Aulicam vitam me vocasti, harum maturo fructu alacriorem me ad omne officium facturus sis: ut quantam nunc voluptatem, ex hac tua peroptata mihi benivolenti capio, tantam brevi commoditatem, ex aliquo tuo grato benificio, percepturus sim. Quam meam spem, in te hoc modo repositam expedies, pro mea vero voluntate, cum qua mora volueris: pro mea, autem necessitate, cum qua maturitate potueris: pro tua denique prudentia et bonitate, cum qua opportunitate commodissime esse duxeris. Vale.
TAntum ego et communi omnium voci de tua eruditione, et frequenti Morysini sermoni, de tua humanitate semper tribui, doctissime humanissimeque Cole, ut imperitus ipse si te non colerem, et inhumanus si non amarem, merito videri possim. Hunc igitur libellum, mei in te studii, et si vis, sique id aliquid esset, judicii etiam testem, tibi libenter offero. Hic auctor, quia et tempore priscus, et lingua Graecus, et usu rarus, et instituto pius, et consilio prudens existit, gratus tibi et acceptus, atque etiam propter ipsam linguam, in quam nunc felicissime versus est, jucundus, spero, futurus sit. Hoc itaque munus, pro mea quidem in te voluntate sane pusillum, reipsa tamen aliquid, si grato animo acceperis, te mihi pergratam rem fecisse existimabo. Vale.
OBitus Edvardi optimi nostri Principis, vitalis quidem illi, luctuosus vero mihi, et meis rebus perquam calamitosus exstitit, optime Praesul. itaque cum mens mea maeroribus confecta, et fortunae meae curis, inopia, et solitudine valde implicitae impeditaeque fuissent, non laetus ego, sed totus gemens, literas illas meas superiores Anglice scriptas, minime lautas, sed omnino lugubres, tibi offerebam. At vero, cum eas ipsas literas sermone barbaras, scriptione incultas: prolixitate molestas importuneque petaces, tanta humanitate, non solum ipse legeris, sed aliis etiam ostenderis: committere certe nolui, quin et mentem et manum excitarem, ut has novas laetiori loquentes voce, et lautiori indutas veste, atque gratiori institutas ratione, Amplitudini tuae offerrem. Intellexi enim et ex aliorum
Angliae suam felicitatem, cujus rem, et publicam in Curia, et literariam in Academia, multis jam jactatam modis, variisque diu afflictatam miseriis, consilio nunc tuo juvare, eruditione promovere, tantopere conaris. Quarum rerum salus, tibi jam semper cara exstitit, ut jam spes tandem affulserit singularem nunc singulorum hominum tranquillitatem, exoptatum studiorum otium, totiusque Reipublicae quietem, in tua jam plurimum unius auctoritate, in excellenti doctrina, in ardenti erga Rempublicam studio, deinceps conquietura. Et cum prudentissima
Mauritani motus, et belli Gallici temporibus interfui: in quibus magnae amicitiarum, dissidiorum, praedationum, bellorum confusiones, mutabiles fortunae, varietates et gravissimae rerum conversiones exstiterunt. ubi praesens oculis meis perspexi. quantum Edvardo Principe, nonnihil exacuerat, nunc vehementer est retusus, ad duram hanc meam, et absque te fuisset, plane desperatam inopiam et solitudinem. At vero si aura favoris et gratiae tuae mihi, quomodo spero, aspiraverit; ita me excitabo ad novam spem, et comparabo me ad tuum sensum et voluntatem; ut te nunquam poeniteat, hoc in me contulisse benificium. Tertium meum postulatum fuit, ut ad literas Regiae Majestatis Latine conscribendas ponar, quod mihi officium EDVARDUS REX benigne assignavit. Ad hoc munus, quanquam non ingenium, nec artem, fidem tamen et diligentiam, atque nonnullum cum mentis tum manus usum, in simili perfunctione, adferre possum. quae tres res, ductu prudentiae tuae
Octobris 8. Anno Dom. 1553.
EST hic libellus, ornatissime Praesul, re, tractatione, lingua, insignis: Psalmos enim Davidis, eleganti carmine, eoque Graeco, complectitur. res et lingua, altera vitae, altera studio tuo aptissime convenit. Et quam carmine etiam delectaris, scio, cujus condendi usu, et suavitate, illam superiorum temporum, et castigare insolentiam, et Ienire acerbitatem frequenter consuevisti. Hinc certam facio conjecturam, simillimorum hominum simile esse studium, consililium par, et eundem fere sensum. Te optime Praesul, Intelligo, et Socratem Atheniensem; uterque enim potenti calumnia, simili de caussa, ingratae jussu patriae, in custodiam datus est. utrique vestrum in tanta et hominum injuria et temporum tristitia, et indignitate loci, aequalis fortitudo, constantia par, idemque etiam relaxandae mentis propositum fuit consilium. uterque enim
Plato narrat, fabellas AEsopius tu grandiores res, sollicitam carceris solitudinem, soliti estis mitigare. Reliqua omnia paria, dispar fuit sola fortuna: vitam enim illi ingrata abstulit patria, tibi pene restituit gratiosissima Regina. Carmen igitur, quod tum in deposita jacentique fortuna fuit gratum, in erecta jam atque florenti erit perjucundum. tale praesertim carmen, quod rem optimam, optima explicatam lingua continet. Nonnus in faciliori versatus materia, versu, mea opinione, magis impedito magisque obscuro usus est. itaque hunc libellum tibi offerre volui, ut esset studii atque observantiae meae aliquis testis, et pro me meisque etiam rebus apud prudentiam tuam, licet non flagitator importunus, postulator tamen non satis fortasse verecundus. De fortunulis meis constituendis, minus jam laboro, cum tu me tuendum tibi suscepisti. vereor tamen nonnihil, ne perpetuam potius benivolentiae tuae memoriam colere, quam fructum benificentiae tuae diu exspectare queam. Tenuitas enim mea, me jamjam Londino abiget, et officium compellat nunc, brevi etiam Cantabrigiam coget, ne exigua non mea, sed temporis transgressio facile mihi eripiat, quod multi anni, longaque studia, et vix et diu collegerant. Et quanquam non dubito, quin ego tuae auctoritatis praesidio munitus, tuaeque prudentiae ductu gubernatus possim, licet non ingenio et facultate, fide tamen, et diligentia, et taciturnitate, munus illud scribendi literas Latine sustinere: ad eum tamen locum sollicitus accedo, cum sic in Aulam Principis ex Schola Biantis prodiero, ut non solummodo mea, sed nonnihil etiam alieni, mecum apportaturus sim. Sed haec me cura minus perturbat, quoties cogito: cujus mea et spes bonitate nititur, et res auctoritate constituetur. Deus, etc.
EX sermone Domini Cecilli cognovi, et ex nostro inter nos mutuo colloquio perspexi, ornatissime vir, quam parata voluntatis inclinatione propendes, ut me tibi, tuo benificio, in perpetuum devincias. a quo benivolentiae nexu, tantum abest, ut me expedire velim; ut in illa ipsa vincula, me arctius induere, omni diligentia, fide, officio, et observantia
Praebendas non admodum mihi expetam. satis multi sunt, nimisque multi, qui ista extraordinaria cujusvis utilitatis aucupia, nimis avide consectantur. Istorum hominum consilium non ego impedire, nec multum reprehendere statui: eorundem tamen nec consuetudinem sequi, nec numerum in Aula augere, unquam in animo habui. Neque tamen sic durus et iniquus mihi ipse sum, ut commoditates meas aut negligam, aut aliis tradere velim: sed vehementer laetatus sum, cum superiore die in cubiculo tuo, pensionem illam Petri Vanni, et dimidiam praesentem mihi benivole promiseris, et reliquam etiam integram brevi mihi, praeclara spe, sposponderis. Sed hanc rem, et reliquas omnes fortunas
MIRA mihi silendi necessitas imposita fuit in utraque tua fortuna, honoratissime Domine, cum nec in spoliata, dolorem meum ostendere, sine offensione; nec in recuperata, gratulatione uti, sine adulandi suspicione, potuerim. Gratulandi tandem vicit voluntas, literasque Bruxellis tibi scripsi. quas cum antiqui officii monitu, novique gaudii impetu paravissem; eas tamen pudoris suasu, apud me retinui et suppressi: ne non rationem officii, sed ostentationem studii; non benivolentiam tuam, sed usum meum: non rectam opportunitatem, sed tempus praesens sequi tibi viderer. Sed, cum istis proximis superioribus diebus vetera tua in me collocata benificia, non solum mihi retenta et conservata, sed per te etiam, adaucta et conduplicata esse voluisti: atque id, eo modo, ut multo gratior esset benivolentia tua, propter humanitatem; quam benificium tuum propter commoditatem: nolui committere, ut licet a compensandi facultate sim revera inops, a gratificandi etiam studio et significatione, habear itidem alienus. gratissimus igitur tibi, et nunc cupio videri, et perpetuo volo esse. Sed cum gratias tibi possem referre quidem nullas, agere vero perexiguas; et quas tibi nunc habeo maximas, et illae benificiis tuis impares sint, et indignae: hanc officii partem amicissimis meis, Sturmio et Nannio imponam. qui, uti spero non minus ostendent se tibi laetos et gratos, in explicata mea fortuna et constituta: quam antea erant solliciti pro me, ac fortasse tibi molesti, in eadem impedita atque dubia. Scribendum mihi quidem est necessario, illis viris. ac scribam nunc libenter, non solum propter officium illis debitum, sed propter materiam abs te mihi datam. Illis duobus multum sane debeo: quorum ad te scribendi pro me studium, quia sunt amicissimi, et judicium, quia sunt prudentissimi, plurimi quidem facio. de te vero, non ad te, sed ad illos scribam. Et quanqum soleo libenter praedicare, te natum esse, fatali quadam providentia, qui
Cancellarii in me juvando, conjuncta sint studia, ego posthac vestras non separabo laudes. quorum duorum prudentia, humanitate, et moderatione, non mea solum, sed reliquorum fere omnium, et hominum et rerum salus constituitur. Hoc tempore, hunc librum de Gloria tibi offerre volui. munus tibi valde consentaneum. si enim Gloria, nihil aliud est, quam incorrupta recte judicantium vox, et consentiens bonorum hominum laus, de excellenti alicujus virtute, et insigni probitate, non alia res offertur a me in hoc libro, quam omnes homines certatim deferunt ad te suo sermone atque judicio. In universo tamen choro laudem tuarum, ingenii, doctrinae, usus; industriae, consilii, prudentiae, moderationis, abstinentiae, morumque suavitatis facillimae; nulla virtus tua altius emicat, quam ea, quae cum hominis maxime propria sit, Humanitas appellatur. Haec virtus, nomen quidem ab homine, sed officium quidem a Deo sortita est: cujus bonitatem potissimum referre videatur. Et cum te semper perspexi, cum natura propendere, tum voluntate comparatum esse, ad benigne faciendum universis: hanc laudem in te non humanitatis, sed divinae cujusdam naturae semper esse judicavi. Cum tanta igitur in tua et natura voluntas, et auctoritate facultas, et in istis etiam temporibus, materies benefaciendi tibi proposita sit: perge, honoratissime vir quod semper fecisti, perpetuo facere; hoc est, benificiis juvare quam plurimos, et bene promereri de universis. Et cum in hoc laudis cursu, neminem habes, quicum majore contentione certare debes, aut gloriosiore cum victoria superare potes, quam te ipsum; age porro hanc laudis palmam aliis praereptam, teipsum etiam vincendo ampliorem reddere. Sed quorsum ego haec? qui non hortantis Personam induere, sed gratificantis partes suscipere volui: nec monentis consilium, sed collaudantis officium, sequi institui. quanquam mihi semper placuit, dulcissimum illud suavissimi poetae carmen:
Attamen hoc modo ad te scribere ausus non fuissem, nisi quantum debeam tuae bonitati, tantum etiam faveam honori tuo et laudi. Et haec de te, paucis ac parce. De Osorio vero auctore hujus libri, sic plane existimo, neminem exstitisse, post illa M. T. Ciceronis feliciora tempora, cui puriore et prudentiore oratione, aut majore eloquentia
Gloriae materiam ornavit et perpolivit. est enim in verbis deligendis tam prudens, et in sententiis concinnandis tam peritus, ita aptus et verecundus in translatis, ita frequens et felix in contrariis, ita proprietate castus, ita perspicuitate illustris, suavis ubique sine fastidio, gravis semper sine molestia: sic fluens ut nunquam redundet, sic sonans ut nunquam perstrepat, sic plenus, ut nunquam turgescat, sic omnibus modis perfectus: ut nec addi aliquid nec demi quicquam ei, mea quidem sententia possit. Nec video jam cur plus aut Italia in Bembo, et Sadoleto; aut Gallia, in Longolio, et Periono: aut Germania, in Erasmo, et Joanne Sturmio; quam Lusitania nunc in uno Osorio gloriari possit. Si hanc meam opinionem, inter legendum, judicio etiam tuo comprobaveris, vehementer gaudebo: leges enim, credo, et libenter leges hunc Osorii librum. qui non magis monumenta ipsius ingenii atque doctrinae, quam ornamenta virtutis et vitae tuae; nec tam laudem eloquentiae illius, quam commendationem tuae prudentiae, continet et declarat. Vale honoratissime Domine et me, ut facis ama atque tuere. Londini. 14. Novembris. 1553.
INsignis iste in te, clarissima femina, et virtutis amor, et literarum cultus, cum tanto ingenio et industria conjunctus, laudem quidem, per se magnam, majorem, quia femina es, maximam quia in Aula vivis, commeretur. aliae enim solent esse, cum hujus sexus occupationes, praeter literas, tum hujus loci deliciae praeter virtutes. Hanc duplicem laudem tuam, auget etiam geminum illud exemplum, quod tibi, et proposuisti prudenter, et sequuta es fideliter. quorum alterum haec Aula, alterum tua familia elargita est. Illustrissimam intelligo nostram Reginam Mariam, et nobilem illum avum tuum, Thomam Morum, quo viro uno universa Anglia exteris gentibus nobilior est habita. Ab hac Principe nostra, industriam ad virtutem, ab illo avo tuo, ingenium ad doctrinam: ab utroque, utriusque facultatis laudem summam consequuta es. Cum tu igitur hiis, quos memoravi,
Margareta Ropera, femina et illo tanto patre, et te tali silia dignissima, ex Academia Cantabrigiensi, accersivit ad se ad aedes Domini AEgidii Alingtoni necessarii vestri, rogavitque ut te, reliquosque suos liberos, Graeca Latinaque lingua instituerem. sed tum ego nullis conditionibus ab Academia divelli me patiebar. Hanc matris tuae tum postulati memoriam mihi perjucundam, libenter nunc apud te renovo, et ejusdem si non perfectionem, conatum tamen aliquem jam in Aula tibi offerrem, nisi ipsa sic et praestares per te doctrina, et abundares etiam opere, cum opus est, duorum doctissimorum virorum Coli, et Christophersoni, ut mea opera non indigeas. sin hiis perpetuo praesentibus uti non poteris, me aliquando voles, et quoties voles abuteris. Et hoc scribo ad te non propter facultatem ullam quae in me omnis perexigua est, sed propter voluntatem quae in me maxima est: et propter opportunitatem quae mihi jam peroptata data est. Amplissimi enim Praesulis Domini Stephani Wintoniensis voluntate, gratia, et auctoritate accersitus sum ex Academia, ut illustrissimae nostrae Reginae serviam in Aula: et serviam in eo loco, ubi eadem mihi sequenda est vivendi ratio propter officium, quae a me suscepta fuit in Academia propter studium. munus enim literas, pro Regina Latine scribendi mihi impositum est. quam provinciam si non ingenio et facultate, cum aliqua laude: fide tamen, et diligentia, sine magna reprehensione, spero, sustinebo. Sed dum meam tibi et gratulandi occasionem, et gratificandi voluntatem atque oppportunitatem significem, vereor ne importunitate etiam scribendi, tibi nimius et molestus siam. Sed admiratione quadam, et amore etiam virtutis tuae, longius provectus sum, quam institui. Te enim tam insigne, cum tui sexus, tum hujus
Januarii 15. 1554.
SCribo saepe quidem, et libenter semper ad te, amplissime Praesul, timide tamen et valde sollicite hoc facio. ne literae meae, si aliquid negotii adferant, permolestae: sin nihil contineant, non necessariae in hoc multiplici negotiorum publicorum concursu, esse videantur. Tibi enim, Cum tot sustineas ac tanta negotia solus, si quantulumcumque scribam, nimius: sin nulla de re, ineptus facile videri possum. Sed quia nimis saepe importunus esse, quam nimis valde ingratus haberi maluerim: hoc tempore certe, nullam rationem potius tuorum negotiorum habuisse, quam nullam memoriam tantorum in me benificiorum retinuisse, videri volui. scribo tamen hoc tempore nonnihil confidentius, quam soleo: quia non negotiorum tuorum turbam augere, sed dulcem tantum tuorum in me benificiorum memoriam repetere statui. Froximis meis superioribus literis, Anglice scriptis, hoc sum conatus efficere: at veritus ego, ne turbarum undae, quibus in singulas pene horas obnieris, illa literas absorpserint. idem officium jam resumere volui, sed nunc paucis ac parce. et re potius, quam ratione, exigua quidem illa, sed ad id, quod volo, exquisica et perapposita. Superioribus meis literis, me, hoc est, mea omnia officia, studia, fidem, et observantiam, ad tuum sensum, voluntatem, et nutum, arctissimo quasi nexu alligavi. Hiis literis.
Helena, quae maximam gloriam ex investigatione Crucis, majorem ex sedatione calamitatum Crucis, quibus Christianum nomen, nimis tam saeve et crudeliter exercebatur, reportavit. Accipe igitur, doctissime Praesul, et grato animo et fausto omine, hunc nummum. non tam illorum temporum insigne monumentum, quam tuarum rerum, tuorumque et studiorum, et consiliorum in Republica praesens atque expressum judicium. Hoc monumentum mihi propter materiam, opus, Personam, tempus, Treverim veni. incidi in Secretarium reverendissimi Electoris, qui cum mihi antea, Augustae, in Aula Caesuris multus usus, et intima familiaritas fuit. multa ab eo tum percontatus sum de Treveri, celebri olim Academia, et nunc ruinosa urbe, quam cognoveram Divi Hieronymi testimonio, qui eo se studendi gratia receperat, nobilitatam esse, multa etiam de Helena et Constantino magno, quorum in ea urbe, et corpora condi et vestigia apparere, et monumenta multa et culta et conservata esse intellexi. Cum singula meis, non auribus solum, sed oculis etiam exposuisset, ecce, hunc nummum aureum promit, mihique dat: quem illius urbis, illorum Principum, ejus erga me studii, atque benivolentiae gratum Reginae Mariae cum brevissima epistola offerre in animo habui. quia eadem utriusque patria, consimilis imperii dignitas,
Gulielmus Petrees, te credo brevi, uti ait, conventurus est, de me in Aulico meo officio constituendo. sed quia illa res non magis jam mea est, quam tua, cujus unius gratia et auctoritate, ex otio literario, ad negotia Aulica accersitus sum, spero, eandem et tuae voluntatis, et meae utilitatis rationem habitum iri. hoc est, tuam bonitatem, nisi perfecta re, rebusque meis rite constitutis, nunquam de me bene merendo conquieturam. Hac spe confidentius ad Aulam accedo, ubi si mens, aut manus mea rebus tuis inservire possit, me, meaque omnia ad tuam voluntatem, sensum et nutum comparabo. Dominus Jesus Amplitudinem tuam diutissime server incolumem. Londini Jalendis Januarii, Anno Dom. 1554.
ORnatissime vir, cum libris multum delecteris, cumque multos, nec in itinere commode circumferre, nec in Aula per negotia legere possis; hunc unum, instar multorum, libenter tibi mitto. Verisimile est hunc Libellum fuisse Petri Lagnerii Compendiensis, diguus sane is, ut in manibus Juniorum sem per versetur.Cicerone colligi; quicquid suavis et sanae voluptatis, ex optimis Poetis
Londini. XXVIII. Augusti 1554.
INter tot hodie in hac urbe praeclara spectacula, quae oculos tuos oblectant: inter tot laetas congratulationes, quae aures tuas demulcent: ecce vocem et gemitum pauperum, quae animum tuum, ut speramus, etiam commovebunt: vocem quidem laetitiae, gemitum vero miseriae. Libenter enim laetamur omnes propter optatissimum adventum in hoc regnum tuae Majestatis: necessario autem nos seorsim congemiscimus, ob miseram sortem nostrae infelicitatatis: miseri enim nos sumus, et in ipsam, ut vides, inclusi miseriam. Sed quia fortuna, non scelere miseri, et aliorum magis injuria, quam nostra culpa calamitosi sumus, confidenter ad tuae majestatis clementiam accedimus quidem minime, quia non possumus: sed voce et gemitu, et scripto, quod hoc tempore, et hoc in loco solum facere valemus, divinam tuam et invocamus clementiam, et imploramus opem et bonitatem. Hic locus, prudentissime princeps, non sceleratorum carcer, sed miserorum custodia et est, et nominatur: et in hanc custodiam, nos non intrudimur ab aliis, sed ipsi confugimus: et huc confugimus, non metu
Loudinenses, qui vitam ante et satis affluentem inter nostros, et valde, ut speramu. probatam inter vicinos, traduximus: sed nunc, quod saepe accidit mercatorum sorti et fortunae, vel crebra pecuniae nostiae depravatione, vel variis Gallorum in mari latrociniis, vel tempestatum jactationibus atque naufragiis, vel creditorum valde gravibus usuris, vel debitorum nimis levi perfidia et dolis, in eam miseriam collapsi sumus, eoque tam gravi aere alieno obstringimur, ut nisi ab eodem aere, divina tua ope et bonirate levemur atque liberemur, in hiis duris vinculis atque foedis carceribus vitam miserrime simus consumpturi. Et quod nostra neque libidine neque insolentia, hoc aes alienum contraximus: sed aut maris tempestare, aut hostium vi, aut debitorum fraude, in has rerum angustias devenimus, testes non magis idoneos proferre possumus quam ipsos creditores nostros. qui cum probe intelligant nos, non studio faciendae injuriae, sed communi quadam mercatorum sorte, atque infortunio, in hunc locum confugisse, memores humanae conditionis atque vicissirudinis, ita faciles, itaque bonos sese nobis praebent, ut cum nos qui triginti numero hic sumus, decem millia librarum et eo plus, eis debemus: duobus millibus contenti, quod reliquum est condonaturi sint. Per tuam igitur, optime Princeps, divinam bonitatem; per hunc tuum et in hoc regnum, et in hanc urbem felicissimum ingressum, per spem non tuam unius, sed universae Angliae optatissimae tuae sobolis, Majestatem tuam rogamus, ut hanc nostram tam deploratam, tamque depositam fortunam, amplissima tua munificentia benigne consolari, atque in integrum erigere velis. Deus Optimus Maximus ita convertat mentem Majestatis tuae, ad eam commiserationem nostrae miseriae, ut cum Devide vere cantare, primum Deo, proxime tibi possimus, Propter vocem et gemitum pauperum, Nunc exurgam dicit Dominus. spem itaque voti nostri consequendi eandem nobis promittimus quam in hoc fausto die, abs te felicissimo Principe, exspectare debemus. Deus Majestati tuae annorum et liberorum longissimum numerum, in hac Britannia florentissimum regnum, in ipso orbe universum imperium benigne et cito concedat, feliciter et perpetuo conservet. E custodia et vinculis. 18. Augusti 1554.
In nulla caussa multum, pro me vero ipse in mea, et minimum possum, et invitus semper dico: hoc tamen tempus me conjecit in eam controversiam, ut necessario mihi ad te scribendum esse putarem. quod facturus sum, pro me paucis, contra alios parce, et pro rei indignitate valde, ut spero, moderats. Insolens sum ego quidem, et imperitus in re uxoria: et controversia mihi est cum eo adversario, qui re quidem non admodum potens, sed ipso usu valde gnarus est auferendi aliis justas suas uxores: id quod non ita pridem, in eadem domo, persimili via, et pari credo exitu, aggressus est. Cum tua prudentia diligenter consideraverit, quibus uterque nostrum, et ille machinis ad expugnandam simplicem Puellam; et ego viis ad deligendam mihi primum, et diligendam in perpetuum honestam et castam uxorem, usi sumus; facillime de tota hac caussa statues et judicabis. Circumspice quaeso hinc inde, I. B. cum globo, non dico profligatorum nepotum, certe insolentium juvenum, qui, uti ferunt, nunc sunt illius socii consilii, ut postea sint ejusdem participes voti. Filiam ab obedientia et complexu parentum, a Domini potestate et aedibus, indignissimo plagio abripere attentaverunt: quod flagitium gravius est, quam ferre unquam potuit recte instituta Respublica. Praeterea, si non illa ipsa maxima eorum firmamenta, ut confessio puellae, ut concursus suo tempore duorum testium, non deprehendantur et ficta et falsa, caussa libenter cadam. Ex altera parte respice, quaeso, moestos parentes, qui magnis et itineribus et sumtibus huc pervenerunt, ut caram sibi et primo genitam filiam, de suo consilio, matrimonio conjungerent: respice sollicitudinem eorum, quibus haec virgo commissa fuit, re. spice curas et anxietates aliorum, et parentum et Dominorum, si hoc modo dignissimae puellae, cuivis pro sua libidine prodi debeant. Postremo, eruditissime vir, et me respice, qui hoc anno, voluntate et gratia reverendissimi viri,
Wintoniensis in me studio, et Principis in me benificio: da hoc literis, quarum et tu peritissimus, et ego cultor non mediocris. Hoc itaque uno officii vinculo, me uxori, filiam parentibus, et omnes tibi in perpetuum obligabis.
AMantissime Radcliffe. Rodulphus noster, communis enim jam factus utriusque est: in hoc totus hoc tote tempore fuit, ut tuae voluntati morem gereret et expectationi etiam satisfaceret. Literarum omnium, justam formam, aptam conjunctionem et rectum ordinem valde perite novit; et ut vim atque potestatem cujusque literae, in quoquo loco, perfecte cognosceret, eum quotidie exercui; in qua re, eos progressus fecit, ut non spes in eo atque conatus, sed maturitas jam atque perfectio exspectanda sit, si ad hanc facultatem jam comparatam quotidianus scribendi usus, et sedula manus exercitatio accedat. Cum enim Rodulphus noster natura sit valde aptus, et institutione etiam satis peritus, ut usu quoque fiat admodum perfectus, uterque, credo nostrum vehementer exoptat: ad quam rem plene obsolvendum, nec tuo voto, nec Rodulphi commodo mea opera unquam deerit. Coepi diligere Rodulphum tua caussa, et nunc suo merito illum valde amo; est enim in hoc puero ea indoles, pudor, et morum probitas, ut per se quidem plurimi faciendus sit; itaque, et tibi talem filium, et illi talem patrem ex animo gratulor. Sed haec fusius coram domi tuae quod fiet, ut spero, circiter Festum Palmarum, nisi meum hoc privatum consilium impediant publica negotia. Vale amicorum certissime. Saluta lectissimam conjugem, et suavissimum meum puerum Hieremiam, et fratrem meum carissimum Joannem H. una cum reliquo coetu tuo, inprimis vero integerrimum virum D. Hypodidasculum.
UTriusque vestrum, ornatissimi Juvenes, singulare in me studium, coram in Italia, ex multis gratis officiis: et postea in Flandria, ex suavissimis vestris literis, cum summa mea semper voluptate expertus sum. ut antea vestro amore calere, nunc plane exardescere merito videri possim. Hanc mihi cum vestra familia institutam necessitudinem, eo pluris facio, quod ea, non ab utilitatis spe ulla profecta, sea ab ipso solo humanitatis fonte tota derivata sit. quam, sic a vobis humaniter susceptam, et nostra deinceps inter nos mutua voluntate, utrinque et sancte cultam, et constanter conservatam, ego semper in posterum, omni amoris officiique cumulo, indies magis atque magis augere et amplificare laborabo. De vobis, vestrisque, et nunc in Italia praesentibus studiis, et postea in Anglia futuris vitas rationibus, frequentes sermones cum patre vestro, mihi admodum jucundi: illi, ut video, non ingrati, et vobis, ut spero, aliquando commodi, domi apud se saepius, ut fit, instituuntur. Et cum ego, revera semper sum vestrae virtutis fautor, et etiam cupio aliquando esse vestrae dignitatis adjutor, ecce quam opportune interea temporis, factus sum vestrae laudis testis atque applausor. Literas, quas Petrus Vannes in utriusque vestrum laudem, amanter sane et fuse scripsit ad reverendissimum Wintoinensem, ego ipse, de patris vestri consilio illi tradidi. illas ipsas mihi recitavit eo vultu, et eo gestu, ut sensus illius erga vos animi, atque adeo judicii, multis sese modis ostenderet. Multa ille ex me de vobis: multa de vestris studiis, de aetate, forma, statura, de permansione in Italia, de reditu in patriam: multa de vestro praeceptore Domino Turnbullo diligenter perquisivit. ad quae singula, ego sic respondi, quomodo benivolentia inter nos et vestra, et paterna, et mea, quomodo judicium meum de vobis, quomodo expectatio vestra de me, quomodo ipsa res atque veritas postulavit. Deninue illum nostrum sermonem illustri de vobis conclusit judicii sui testimonio, dicens, felicissimorum parentum felicissimi existunt liberi.
Videtis, ornatissimi juvenes, quam gravem expectationem sustinetis, non laudis, quam adepti estis; sed dignitatis, ad
Wintoniensis gratiam et auctoritatem simul conjungemus, etc.
SIMUL mihi traditi fuerunt libri tui, humanissime Petre Nanni, et ego proficiscebar Legatus Orator in Brabantiam ad Ceesaream Maj statem. qua nostra subita profectione factum est, quo minus ego tum, libros eos, ea qua cupiebam, opportunitate, iis quibus destinati sunt, tradere ipse atque commendare potuerim. Hoc tamen negotium dedi, offerendi libros tuos, alteri ex primariis secretariis, qui ad id praestandum cum esset non solum facultate valde idoneus, sed voluntate etiam admodum paratus, subita tamen et repentina infirmitate, ita fuit ab omni officio obeundo exclusus, ut libros tuos non redditos, sed ad reditum meum reservatos, ipsa ad Aulam reversus offenderem. Quos ego primo quoque tempore, ita commode, itaque ex arbitratu meo et ex sententia tua, iis quibus cupiebas, tradidi atque commendavi: ut non solum eos laeto vultu, et lubenti animo, sed cum magna tua laude tuaeque doctrinae praedicatione acciperent atque perlegerent. Itaque ex hiis laboribus tuis fructum, et laudis in praesenti magnum, et utilitatis in posterum aliquem, uti spero, percepturus es. Orationem tuam, qua horum superiorem proximorum temporum apud nos turbas atque rumultus explicas, diligenter perlegi: consilium tuum valde laudo, et studium etiam erga hoc regnum vehementer probo. Tractatio ipsa pererudita: sed materies omnis, non ea fide, ad te comportata est quam res ipsa postulat. Itaque ne hoc tuum laudabile institutum careret ea laude, quae prima est cujusvis historiae, calamum ipse sumam, et certis quibusdam in locis, ut res feret, addam aliquid et immutabo, si tu ita vis: aut si tu non aliter sis per literas mihi significaturus. Quod te non accerserem, cum proxime essem in Brabantia, non tui oblivione id feci, sed temporis angustia, et rerum, quibus distinebar, magnitudine impediebar. postridie enim illius diei, quo Bruxellas veni, et salve et vale
Caesari dixi, perendie in Angliam. nam sic me totum occupabant, et cum istic essem, negotia publica, ut nec privata meorum: nec mea, neque me curandi facultas, vel levissima, mihi tum temporis concessa fuerit. Sin aliter, nihil mihi certe prius fuisset, aut optatius tua doctrinae et humanitatis plena consuetudine atque familiaritate. de qua saepe et crebris literis R. Brandisbaeus, multum et frequenti sermone Rogerus Aschamus libenter prolixeque mecum egit. Itaque, mi Nanni, tibi de me meoque in te studio atque adeo judicio polliceri potes, ut quicquid vel tibi gratum, vel tuis rebus commodum facere queam, id quando voles, paratissime semper praestiturus sim. Vale ex Regia, Westmonasteriensi, X. Februarii 1555.
OPtimorum Parentum, felicissimi salvete liberi. Non oblivione vestri, non neglectione officii mei factum est, quod ad literas vestras multis nominibus mihi perjuneundas nihil hactenus responderim. Scribendi materies ampla, mittendi facultas opportuna, et quotidiana mihi oblata fuit. ego solus, hiis commoditatibus defui, non quia alienior a vobis, sed quia offensior nonnihil omnibus Musis, hiis superioribus mensibus, mihi ipse esse videbar. sed jam denuo repositus in gratiam cum literis, arrepto calamo, praeteriti silentii mei, si non culpam omnem excusare, saltem veniam aliquam a vobis impetrare cogitabam. Culpam silentii fateor magnam, judicii vero sinistri mei de vobis, de quo me sic accusatis, penitus agnosco nullam. omnes enim mihi Musae in perpetuum irascantur, si aliter unquam existimavi de vobis, quam de rarissimis non solum nostrae aetatis, sed longe superioris memoriae, virtutis et literarum exemplis. Mirabar equidem, et non injuria mirabar, vos puellos in hac aetate, te virginem in hoc sexu, intra domesticos parietes, sub quotidiana matris indulgentia, in praesenti hac urbana licentia et luxu, aspirare potuisse ad eam literarum praestantiam, quam sequuti multi, assequuti sunt admodum pauci. et id quidem, facti jam viri in ipsis Academiis, sub durissima disciplina, ubi ad literarum impedimentum nihil, vad incrementum omnia comparata esse videantur. Fallimini igitur si pucatis meam admirati,
etc.
ACceptae mihi fuerunt literae tuae, Anioni Fili, fuissent quoque pergratae, si illae gratiae, tuae quas pro vestitu agis, paulo maturius ad nos venissent: venerunt enim tardiores, quam nostra de ea re expectatio, aut tui ergo nos officii ratio postulabat. Silentium hoc tuum, aliquam sollicitudinem mihi, magnum moerorem matri apportavit: quomodo ageres, quid faceres, ubi esses, omnino ignoravimus. cogitabamus ambo, et id quidem anxie, potuisse fieri, ut tu, vel morbo correptus, vel ab Academia, et studiis absens, vel, quod nos magis commovebat, negligens tuae erga nos observantiae, vel obliviscens nostrae in te benivolentiae, nihil ad nos tanto tempore scriberes; ita ut tu culpam, vel officii negligenter a te praeteriti, vel pietatis ergo nos parentes ingrate violatae effugere non potueris. Sed bono animo sis, Antoni Fili, hanc enim culpam facillime redimes, facileque et quando et quam primum volueris, in gratiam mecum redieris: si in tuis ad me literis post hac scribendis crebritatem, mittendis opportunitatem, sedulo studueris adhibere. De matre, credo minus sollicitus es: hanc enim in te offensionem, ante illa deposuit, quam suscepit. et tu propterea artem tenes matrem tractandi pro tuo arbitratu. hic doctior es, quam vellem, aut quam par est: si negligentiam amas in discendo, permitto tibi, ut negligentior sis, quam soles in hac discendi arte. Sed jam a delicto, quod commiseris, in neglectione officii, ad certa quaedam errata, quae admiseris, in scriptione lirerarum, accedo. Errores quidem sunt, non delicta, et errores etiam leves; sed quia leves, ep etiam nomine, graviori animadversione sunt castigandi. hos enim errores, non ignoratio, sed negligentia peperit. Atque in literarum studiis, ignoratio saepe, negligentia nunquam excusari potest. Fateri ignorationem, laudem in loco, habet modestiae. Prae se ferre negligentiam, omnem virtuti aditum, omnem doctrinae viam obstruit, et sibi ipsi nullum veniae, nullum excusationi locum relinquit. Sed hos etiam errores tibi condono libenter, Antoni Fili, sub pari tamen conditione, quam tibi ego ante in notatione neglecti
Antoni Fili, hac enim via, et fere sola hac via, summas commoditates tibi, maximas nobis parentibus tuis Iaetitias cumulabis. Praeterea, si in hoc studiorum cursu constanter progrediaris potest fieri, ut tu aliquando, non solum illi Academiae decori, sed patriae tuae ornamento esse possis: ad quam rem perficiendam, si tu voluntatem et constantiam in studiis adhibueris, nos parentes tui opem et opes nostras, assiduasque ad Deum preces, cum istis tuis conatibus, libenter conjungemus. Vides, quam longas literas in hoc concursu publicorum negotiorum ad te scripsi; videre etiam tu debes, ut ego videam, et ut alii intelligant, has literas, ab amante parente, ad memorem et obedientem filium pervenisse. Deus te, ut annis, sic pietate, virtute, et doctrina adaugeat. Ex Regia, ad D. Jacob. 22. Septembris. 1557.
ORnatissime vir, et amice carissime, literae tuae, Francofordiae Calendis Quobris datae, pergratae mihi multis nominibus fuerunt: ex hiis enim libenter intellexi, meas literas, et opportune a te receptas, et tibi valde quoque acceptas fuisse. Oblectavit me, mirum in modum tam expressa declaratio, tot tuorum officiorum, Angularis studii in me, benivolentiae in meos, humanitatis in omnes Anglos, congratulationis de fortuna et privata mea, et publica, cum Regni, tum Principis nostrae illustrissimae. ut taceam de gaudio, quod immensum concipis, de pura Cluristi religione, non solum auspicato revirescente, sed felicissime jam florente, per omnes et Angliae partes, et Anglorum animos.
Angliae Regnum, repurgatis primum in cultu religionis omnibus foedis erroribus, emendatis, deinde in usu vitae, temporum et morum vitiis, purum illud unicum Evangelii tandem semen in animos nostrorum hominum perspergatur, unde salutares Christianee vitae fructus, certe et solide efflorescant. De vicinis nostris Scotis, quoniam tu tam libenter commemoras, non invitus ipse quoque aliquid de illis scribam. id quod, licet ad audiendum, non ita tibi futurum est jucundum: ad te tamen, de praesente istic motu, certiorem faciendum admodum erit appositum. Galli, consilia sua, multos jam annos, vires omnes hoc tempore huc conferunt, ut religionis in Scotiae nunc nascentis occasus, legum omnium ac priscae libertatis interitus, et universae demum Reipublicae vastitas, agatur feraturque in eo regno. Speramus tamen Deum, qui exurgere consuevit ad gemirum pauperum, ut ipse diserte promittit, et dissipaturum istorum impia consilia, et fracturum omnes eorundem crudeles cruentosque conatus. Et haec spes eo certius nobis affulget, quo jam est exploratius omnium hominum judicio, universam pacem, per hanc praesentem Christiani nominis universitatem, ubique gentium, optatissime, felicissimeque fore jam constitutam, absque, hac turbulenta ratione Gallica esset. Par itaque est, ut communes
Regia, Londini. 28. Decembris 1559.
EA ingenii, doctriae, judiciique praestantia mihi semper in Joanne Sturmio elucere visa est, doctissime Erythraee, ut non cum nostrae aetatis hominibus conferri, sed in eorum numero potius reponi debeat, quos Deus in utraque urbe, utriusque linguae Principes et Praeceptores, ad omnis posteritatis et summum usum, et maximam admirationem excitavit. Et qunntum consentiens eruditorum vox huic excellenti viro tribuit, quod pro summa ingenii sui luce, diderendi dicendique doctrinam felicissime partiendo tradiderit, tantum universae literarum Scholae, et tibi quoque, mi Erythraec, debent, qui praeclaro studio, industria, ingenio, et judicio, Oratoriarum partitionum perfectissimos Matthaeum Negelinum inciderim: et is statim mihi singularem eruditionem tuam, morum et humanitatis tuae maximam suavitatem declaraverit: vix credibile esse potest, quas subito faces ad te perpetuo diligendum admoverit mihi, eximia illa probitatis tuae vis, quae in Negelini sermone, jucundissimaque commemoratione tui, tanquam in speculo aliquo, mirifice elucebat. Hic vero labor tuus, sic omnium judicio comprobatus est, ut nihil potius optemus quam ut eundem laborem, in Khetorica Aristotelis ad Theodesten, Joannis
Sturmii praestanti ingenio explicata susciperes. Matthaeus Negelinus ostendit mihi, quam industrius artifex sis in conjungendis Oratorum exemplis, cum Rhetorum praeceptis: nihil est, quod majorem aut lucem literis, aut commoditatem studiis adfert. Hoc docet unus ille locus apud Cicerorem in partitionibus Oratoriis, de conversa oratione atque mutata, tam illustri exemplorum appositione a Joanne Sturmio explicatus, ut has tres paginas integris aliorum commentariis facile anteponerem. Utinam sibi amputarent reliquos labores: et in congerendis exemplis, ubi nimis parci et restricti sunt, diligenti animadversione, delectu et judicio adhibito, quantumvis prolixi et largi esse velint. Luculente explicat praeceptum, qui aptum ad jungit exemplum: tu hortatione mea non eges ut hoc facias, nisi fortasse consilium suavissimi Poetae sequeris, dicentis:
Quod tam audacter ad te scribo, non multum curo, si prudentiam in me desideres, quoniam solius benivolentiae ratio hoc tempore mihi omnino proposita fuit. Et hoc amicitiae constituendae initium, quod nulla lucri sordida suspicio, sed eruditionis atque humanitatis commendatio sola excitavit, aut tacitus silentio improbabis, aut mutuum tuum in amore respondendi studium, literis tuis libenter declarabis. Vale in Christo Jesu. Mense Aprilis Anno Dom. 1559.
QUantum celeberrimo isti Collegio, celeberrimi viri, et inclytae vestrae consociationi debeo, suavi ipse indies recolo memoria, frequentique apud omnes meo saepe commemoro sermone: et quo libentius me, meaque omnia vobis debeo, eo plus deinceps me velle quoque debere, ingenue prae me fero. Nam ut antea, non voluntate solum et studio, sed officio atque merito, isti nostro Collegio, ego,
Bromehallensem, prope hic a Regia Windesoria situm, pro anniversaria de more pensione, et pro consueto inde vobis percipiendo fructu, mihi meisque ad certos annos conductum, de vobis habere. Haec mea omnis petitio prudentissimi viri, non perinde ad utilitatem rei, quam ut ad commoditatem loci a me instituta est: nam quo opportunius et melius istic habiteur, ipse meis non parcam sumtpibus, cum aedes illae, jam, ut nunc sunt, sive villicorum incuria neglectae, sive temporum vetustate exesae, male materiatae, et valde ruinosae existunt. De conditionibus non ambigemus; accipiam enim quae offerentur. Si quid ultra etiam requiritis vel ad publicum augendum aerarium, vel ad communem et mihi olim dulcissimum vestrum ornandum convictum, nec ad commodandum universis, nec ad gratificandum singulis, ullum meum, pro vestro arbitratu praetermittetur officium. Ad hanc porro rem urgendam non extraordinariam aliquam gratiam, non adscitam cujusquam auctoritatem, quae res mihi non ita difficilis fuisset, sed vestram solummodo benivolentiam libenter adhibeo vobis enim non aliis, debere hoc benificium volo. Si qua in re ipse, aut Collegii servire dignitati, aut cujusquam vestrum vel utilitati consulere, vel ornamento prospicere queam, non vestras morari expectationes, sed omnes persequi opportunitates, studiose et diligenter laborabo. Deus, etc. Jan. 18. 1563.
Ornatissime Vir,
ANTE mensem, aut plus eo, disputatum fuit in hoc Collegio, more nostro, de Missa. ipsane coena Dominica fuerit, necne. Magna sane eruditione haec Quaestio tractata fuit a Thoma Levero, et Rogero Hutchinsono, quos opinor nosti. Sunt profecto docti viri. Quidam in Academia hanc rem aegre tulerunt. Huc tandem res est perducta.
Missam. Quae non solum summum locum in religione et conscientiis hominum occupat: sed omne fidele propemodum ministerium Verbi Dei et Sacramentorum, ex usu et consuetudine Christianorum, abstulit. Rem quietissime aggressi sumus; communia studia nos inter nos conferebamus; Scripturam Canonicam nobis proposuimus; cujus auctoritate totam hanc rem decidi cupiebamus. Veteres Canones ineuntis Ecclesiae, Consilia Patrum, Decreta Pontificum, Judicia Doctorum, Quaestionistarum turbam, recentiores omnes, quos potuimus et Germanos et Romanos, ad hanc rem adhibuimus. Quidam in Academia publicis concionibus notabant hoc factum nostrum: et tandem laborarunt, ut Dominus Madeus Vicecancellarius Literis suis hanc disputationem prohiberet. nos libenter paruimus, ut par fuit; sed aegre tulimus disputandi facultatem nobis intercipi, concionandi vero copiam pro libidine aliis concedi. Audivimus Cantuariensem nobis iniquiorem fuisse. nec mirum est. nam adversarii nostri, cogor invitus, acerbiori voce uti, Prudentissime Vir, tragicis clamoribus hanc rem illi detulerunt. Quod factum illorum majorine malitia, aut Imperitia institutum fuit dubitari potest. Thomas enim Aquinas probat Missam Dominicam coenam multis praerogativis superasse, et longissime ab ea discrepasse multis notis. Sexu, missare enim Mulieres non debent, a Coena tamen non excluduntur: AEtate, Vitio Parentum, Luxatione Membrorum; nam Pueri, Nothi et mutilati a Missae dignitate repelluntur, ad coenae humilitatem recipiuntur, et multis aliis modis. ut si quis affirmaret eandem esse Missam et coenam, multo magis exclamarent. Sed quid dicam de iis nostris. nihil aliud, Nisi Herodes turbatus est, et tota Hierosolyma cum eo. dicunt nos esse praecipites. Certe nemo tam praeceps est, quin facile revocari possit: ut calcaribus, potius quam habenis tota Cantabrigia egeat. Sed quod institui tibi enarrare, quanquam disputatio nostra fuerit prohibita, studia tamen nostra in eadem re quodammodo aucta sunt. scripsimus enim fere justum librum de Missa. quem brevi offerre instituimus Domino Protectori, nisi tibi et Magistro Checo aliter visum fuerit. Quantum ad tractationem rei pertinet, vellem ut judicium tuum, non sermoni aliorum, sed ipsi rei reservare velis. neque hoc dicimus, quia de nobis aliquid polliceri
Checi ad Collegium nostrum fuerunt omnibus nobis gratissimae. ubi minimis verbis maxima benivolentia, et ejus, et tua comprehensa fuit. Domini Protectoris Liter ad Academiam, a te scriptae, mirifice nos omnes delectarunt. Commune votum est apud nos ut Cantabrigia aliquando, imo brevissime, sentiat Joannem Checum Praepositum Regii Collegii. Episcopus ille nihil prodest studiis, vellem ut non obesset. et hoc non dico ad aucupium cujusvis gratiae, sed ad commodum totius Academiae. Plurima sunt, quae nos sic sentire cogunt, et plura tua Prudentia videt. nos sic Amici inter nos communicamus. fortasse non prudentissime, cautissime tamen: et quod minimum est, valde amanter. cogita de hac re quid vis, promove tamen quantum potes. nimis molestus sum. Vale in Christo. 5 Januarii, 1548. E Collegio Divi Joannis Cantabrigiae.
Dignitatis tui studiosissimus
ROGERUS ASCHAMUS.
NOS homines in hac humili conditione positi, ad te in altissima Reipublicae sede collocatum non scriberemus, nisi nostra caussa magna, nisi tua bonitas maxima existeret, honoratissime Dux. Et cum Deus in te congessit singularem gratiam suam, cum tu a Deo excitatus in hoc totus sis, ut aut publicam salutem alas, aut patriam ab hostibus defendas, aut veram religionem restitutas: habes tamen aliud quiddam a Deo, cujus utilitas erga Rempublicam aequat singulas virtutes tuas, cujus laus in te superat vniversas commendationes tuas, hoc est quod caussas inopum respicis, quod gemitum pauperum exaudis. Haec non prudentia humana, sed benerdictitio
Joannis Evangelistae Gantabrigiae. Si unde orti? Ex omnibus Angliae partibus in hoc Collegium promiscue confluimus. Quorsum? Ut studeamus. In quem potissimum finem? Primum ut Evangelium Domini populo Dei dispergamus. Dein, ut humanam doctrinam, hoc est, Papismum, cum omni hypocrisi, superstitione, et idololatria, quantum nos possumus, tollamus. Quae leges continent vos? Ad laborem difficillimae, ad fructum studiorum valde comparatae. Quam operam et opem Reipublicae confertis? Primum, alimus optima ingenia, optimis disciplinis, et moribus. deinde, ex nostro coetu proficiscuntur, qui reliqua fere singula Collegia explent et ornant. demum, in vineam Domini mittimus plurimos operarios: in reliquam Rempublicam, aptos et instructos viros. Quem numerum sustinetis? In hac re superamus singula in hoc regno Collegia. Quibus praediis et fructibus hoc efficitis? Et hic quidem superamur nos a singulis fere Collegiis. Quae certa pecunia vobis penditur? Ad victum, singulis hebdomadis, hii tres denarios, illi septem: qui maximum capiunt, duodecim. Ad vestitum discipuli nihil, socii. Marcam unam. ad reliquam vitam sustentandam, ad supellectilem universam, ad libros emendos alteram Marcam accipiunt. Sed adjuvant boni viri? Hii vixerunt. At patres? Nunc dierum non possunt. Quae reliqua spes vobis est? Ut ad re veniamus supplices nobilissime Dux. Quid petituri? Partim, ut aequum, et quod nostrum est, postulemus; partim, ut pietatem tuam excitemus. Quod aequum et vestrum est postulare licet. Nunc sane licet, et felicia haec tempora, in quibus licet; et te felicissimum, per quem licet. Fingant adulatores quicquid velint, felicissime agitur cum Republica, cum suum cuique postulare libere licet. qua felicitate ad laudem tuam maxima, ad Reipublicae salutem utilissima, ut Anglia diu per te fruatur commune omnium Anglorum votum est. Sed quam petitionem instituitis? Petimus re ipsa justum, nobis certe utile, sed Reipublicae utilissimum, et nomini tuo valde gloriosum. Ausculta benivole quae dicimus, et da benigne quae petimus. Diva Margareta, proavia: Edvardi Regis nostri, hoc Collegium
Collegium afflictarunt. primum, certi quidem homines regii ministri, qui divitias Regis in acervis pecuniarum ponunt, cum benivolentia populi, salus Reipublicae, vera Religio et optima doctrina, optimi Regis certissimae divitiae existant; hoc benificium Divae Margaretae magnam partem nobis abstulerunt: quadringintae enim minae annuae ex nostris praediolis concisae et amputatae sunt. Multis annis post, Joannes Fischerus Episcopus Roffensis, dum falsam doctrinam nimis perverse defendit, optimas literas in hoc Collegio, suis ornamentis, et suis divitiis denudavit. Hic vir nutu suo rexit hoc Collegium: et proptera in manu ejus posita sunt clarissima ornamenta, quae Diva Margareta huic Collegio elargita est. Singula recensere nolumus, universa uno verbo complexi sumus. Libri etiam ejus universi nostri erant. Cum libros ejus dicimus, magnum Thesaurum dicimus. Thesaurus sane ille dignus erat, qui incidisset in bonos et peritos homines. Quid multis? Ejus perversa doctrina, et illum vita, et nos summis divitiis nostris privavit. His duobus modis, in magnam penuriam Collegium nostrum redactum excipit tertia calamitas, quae diu nos pressit, in miram angustiam compegit, et in extremam conditionem hoc tempore non nos solum, sed reliquos omnes studiosos detrusit. Quae illa est? Durissima caritas omnium rerum vendibilium. Augetur pretium omnium, pecunia nostra non augetur. Quomodo olim duodecim denariis, nunc non licet vivere viginti. Unde haec miseria? A Deo? Verba meliora. Deus nunquam magis benedixit terram. A singulis hominibus? Facile credimus: quia singuli homines singulariter peccant. Ubi culpa? In multis magna, in certis hominibus maxima. Et quia huc oratione nostra devenimus, et tu is es a Deo constitutus, qui istis rebus et potes et debes mederi: aperte maximam Reipublicae ruinam ostendemus. Nullus est tam imperitus rerum Vestiarius, Lanius, vel Sutor, qui non didicit expilare publicam utilitatem. In singula quaque arte, peritissimi sunt, ad augendum commune rerum pretium. hoc est, ad tollendam omnem humanam societatem, et ad permiscendam summa miseria totam Rempublicam. Culpa igitur residet omnis in his quotidianis artificibus? Aliqua certe, sed ea minima, quia non tam sua voluntate, et malo animo commoti, quam extrema necessitate, et aliorum scelere coacti, hoc faciunt. Qui auctores sunt tantae miseriae? Dicemus, et Domino monente,
Esaiam Prophetam: nos apertius loquemur. Sunt illi qui hodie passim, in Anglia, praedia Monasteriorum, gravissimis annuis reditibus auxerunt. Hinc omnium rerum exauctum pretium: hii homines expilant totam Rempublicam. Villici et coloni universi, laborant, parcunt, corradunt, ut istis satisfaciant. hinc singuli coguntur singulis imponere, et universa Respublica gravissime premitur. Hinc tot familiae dissipatae, tot domus collapsae, tot communes mensae aut jam nullae, aut in angulos et latebras conclusae. Hinc quod omnium miserrimum est, nobile illud decus et robur Angliae, nomen, inquam, Yomanorum Anglorum fractum et collisum est. Et haec etiam miseria maxime redundat ad auctores ejusdem. Quotusquisque enim est mercatorum Londinensium, hii homines hanc miseriam mirifice concitarunt, qui non angustius, tenuius et pressius hiis temporibus vivit, quam cum passi sunt alios homines vivere? Nam vita, quae nunc vivitur a plurimis, non vita, sed miseria est. Tum, omnes res parabiles et venales erant: pretium rerum moderatum erat. Nunc plurimi in hanc unam curam incumbunt, quomodo ad satiandos paucos mercatores, pecuniam, quam non habent, quoquo modo corradant. Quomodo haec res fregit Reipublicae vires, quomodo stomachum omnem et facultatem ad bellum sustinendum abstulit, quomodo nova furta, et inauditas intolerantias invexit, nimis longum esset percensere. Hoc omnes experiuntur: infinitam omnium miseriam esse. Bubones illi Babylonici qui lucem oderunt Evangelicam, totam hanc calamitatem assignant relucenti verae doctrinae. Sed haec vox horum hominum nova non est: ad hunc modum sub lege, contra Prophetas: et sub Gratia, nascente jam Ecclesia contra Apostolos, vociferatum est. Quanto sanius insanus ille apud Sophoclem Ajax, qui dona et spolia inimicorum damna esse ducebat? Haec spolia AEgypti, Scripturae verbis utimur, et haec bona Monasteriorum, quemadmodum olim domini illorum: sic illa nunc, culpa certorum hominum, Rempublicam vehementer perturbant. haec nimis longa, sed profecto nimis vera. Vides ergo, prudentissime Dux, quomodo tota Respublica convellitur, et in miserrimas angustias compingitur, et quibus modis et quorum hominum improbitate hoc fit. Quae calamitas eo certe calamitosior existit, quod illi viri eam minime sentiunt, qui tanto malo
Joannes Checus, et Gulielmus Gecillius, olim duo alumni hujus Collegii, nunc duo clarissima humina totius Reipublicae, tibi explicare possunt. qui nec tibi falsum dicere audent, nec in caussa honesta verum reticere debent.
Petimus tantum, quantum tu dare vis. Sumus centum septuaginta et plures, qui hoc petimus, qui participes unius tui benificii esse cupimus. Cupimus, ut clarissimum hoc Collegium, conditum ad illustrandam doctrinam Jesu Christi, quod instruit optimis disciplinis optima ingenia, quod sustinet minimis praediis plurima corpora. Cupimus hoc communibus precibus projecti ante bonitatem tuam, ut aliqua pars spoliorum Babylonis sustentare possit, in hoc Collegio tantum numerum ingeniorum, quae gloriam Christi postea illustrabunt. Intelligimus multos privatos viros ex benignitate Regum magnas divitias consequutos esse.
Graeci Romanique Principes nobilissimi, qui belli aut pacis laude floruerunt, Trophaea, Statuas, Pyramides, et Arcus Triumphales sibi erexerunt: monumentum profecto nec illustrius ad laudem, nec stabilius ad omnem perpetuitatem erigere tibi ipse potes, quam si insigne alimod testimonium animi tui erga virtutem, et doctrinam Jesu Christi, in hoc Collegio constitues. Haec pyramis altitudine sua superabit omnes illas Memphicas, imo penetrabit in conspectum Jesu Christi, qui hoc opere tuo multum delectabitur. Age igitur clarissime Princeps: fove et complectere spem nostram, quae in te tanta sita est, quanta tua bonitas est, et tantum nos abs te expectamus, quantum ab optimo Principe sperare debemus. Dominus Jesus Sublimitatem tuam, etc.
IN maximis illis curis, quas tu quotidie in Reipublicae procuratione suscipis, honoratissime Princeps, speramus te quoque aliquam partem temporis tui, et huic cogitationt impartiri, quomodo literarum dignitas sub te dignissimo Reipublicae Protectore conservetur. Nam, cum omnes consihorum tuorum rationes, in hiis tribus rebus versentur, ut Dei purus cultus, Principis vera obedientia, Populi salus et quies et restituantur et conserventur; et cum prudenter intelligis quantum adjumenti ad has res constituendas doctrina conferat; facile quidem perspicimus, quo in loco, et quo numero literae apud te sunt. Literae tamen, ut dignitatem suam non solum judicio tuo commendatam: sed auctoritate etiamtua confirmatam retineant, vehementer hoc tempore laborant. laborant enim, ut in hoc consilio Parlamentario earum ratio habeatur, ut illae immunitates et privilegia, quae longissimis ab usque temporibus ad nostra tempora deducta sunt, et singulorum Anglorum Regum et voluntate et
Regis, Parlamenti, et tuo benificio, novam quandam alacritatem ad vetera sua studia persequenda Academia nostra suscipiet, unde novus certe et singularis fructus, ad magnam Reipublicae salutem exoriturus est. Non dubitamus igitur quin quantum commodi, literae quotidie Reipublicae adferunt, tantum adjumenti Respublica vicissim literis per tuam auctoritatem in hoc Parlamento sit allatura. Dominus Jesu s, etc.
POpulo pacem dare summa laus summorum Regum semper fuit, ILLUSTRISSIME REX, pax autem nulli Reipublicae parti confirmari potius debet, quam illi, unde pacis germanae artes, et vera doctrina ad alios transfundi solet. si hii fontes exaruerint, vel aliqua injecta turba occludantur: quomodo ulla quietis spes reliquae Reipublicae ali excitarique possit, non videmus. Petimus igitur, a te, NOBILISSIME REX, ut quibus legibus, ad quietem studiorum nostrorum quietissime hactenus, benificio majorum tuorum, usi sumus: iisdem deinceps nos communiti, in veteri tranquillitate nostra, auctoritate et jussu tuo conquiescamus. Novum benificium non petimus, sed vetus ne nobis auferatur, requirimus: quod a vetustissimis majoribus tuis tradirum accepimus, et longissimis temporibus quiete usurpatum possedimus. Quomodo vero quies Academiae tuae ab inquietis Oppidanis nostris perturbata est, Majestati tuae literis referre, nimis longum esset: hanc rem propterea commisimus istis gravissimis viris Academiae
Cantabrigiensi derivata, in reliquas Regni tui partes affluentissime redundet. Dominus Jesus Majestatem tuam imperio majorem, doctrina et virtute maximam indies semper efficiat.
MOS fuit majorum tuoram, MAXIME REX, susceptis a Christo Regni gubernaculis, inprimis in hanc curam incumbere, ut habitis descriptisque solennibus comitiis Parlamentariis, primum verae Religionis, dein Reipublicae salutis ratio haberetur. Ad quas duas res constituendas, cum animadvertissent literarum cognitionem maximum conferre adjumentum, nihil prius faciendum sibi ducebant quam Academias Regni sui Privilegiis et immunitatibus sic munire, ut spes ingeniorum excitata benificiis illorum, ad omne disciplinae genus alliceretur. Nunc autem, si nos longo sermone apud te urgeremus, exemplum hoc majorum tuorum, ad nostra Privilegia de integro confirmanda: committeremus certe, ut tu merito existimares, nos aut stulte ignorare, qualis tu nunc es, aut improbe dubitare, qualis erga nos perpetuo futurus sis. Da igitur, OPTIME PRINCEPS, tantum huic majorum tuorum exemplo, quantum vera Religio, salus Regni tui, voluntas animi et bonitatis tuae tribuendum esse postulet. Christus optimus maximus praestet, ut annis imperio, doctrina, virtute, felicitate votum et spem Anglorum tuorum superes.
PRinceps prudentissimus HENRICUS OCTAVUS pater tuus, ILLUSTRISSIME REX, maximam et sibi laudem, ad sempiternam nominis memoriam: et huic Academiae spem, ad singularem Doctrinae cultum excitavit. cujus divino benificio factum est, ut omnium linguarum et optimarum scientiarum optimi professores, amplissimis ab eo donati praemiis, in hac Academia constituerentur. Inter haec patris tui immortalia monumenta, munus profitendi juris civilis nunc vacuum est. cujus scientiae praeclarum doctrinam, tanto ingenio, eruditione, et assiduitate, frequentissimo hominum concursu, Gualterus Haddonus hoc triennium apud nos tradidit, ut nihil prius, universi nos una voce a Majestate tua contendamus, quam ut hoc docendi munus huic doctissimo viro conferatur. Et talem virum Majestati tuae commendamus, cujus unius ingenio, et illustri doctrina, universa haec Academia commendatior existit. Huic omnium nostrum, de hoc viro testimonio, et consentienti Academiae voci, quantum Majestas tua tributura est, facile intelligimus: et quanto praestat amplissimae doctrina magnis quidem divitiis, tanto erit tua, in praeficiendo eruditissimo Doctore, quam patris in constituenda utilissima lectione major et illustrior gloria. Dominus Jesus etc.
CUM singuli vos, maxima beneficia, in hanc Academiam seorsim saepe collocavistis, honoratissimi Domini: universi unum, et id quidem vobis ad tribuendum perexiguum, Academiae vero nostrae ad impetrandum summe
Juris Civilis, nunc apud nos conticescit. quae cum hosaliquot praeteritos annos, doctissima Gualteri Haddoni voce, ad illius immensam laudem, ad Academiae summam utilitatem, circumsonuit: lubentes quidem hoc tempore facimus, ut cujus divino ingenio, et singulari doctrina, universa haec Academia mirifice illustrata est, is ipse etiam, publica Academiae voce, vicissim ad hoc munus commendaretur. Quanquam non Haddoni caussam, sed literarum cum praesentem salutem, tum posteram spem agimus. Tantum enim abest, ut pertimscamus, ne plus studii erga privatum virum, quam officii erga Rempublicam haec consentiens Academiae vox declaravisse videatur; ut multo magis nobis verendum sit, ne vobis, quos Deus, ad tuendam doctrinam, in hanc celsam sedem evexit: videamur indigni vel eruditione tanti viri, vel beneficentia tanti Principis, si nostro silentio committeretur; ut inferioris notae homines irrependo in possessionem praemiorum doctrinae, illustrem hanc illustrissimi Regis in Academiam liberalitatem obscurarent. Itaque commendando talem virum, cum nos et nostrum debitum officium sequuti fuerimus, et vestram justam offensionem effugerimus: non dubitamus quin si hoc eruditionis praemium, huic eruditissimo viro conferatis, hoc unum vestrum benificium, et plurimos Haddonos ex hac Academia procreabit, et reliqua excellentia ingenia, simili praemiorum spe, ad similem doctrinae laudem excitabit. Dominus Jesus, etc. 1550. 1. Martii.
INveni virum secundum cor meum: Vox est aeterni patris, et clarissimum elogium in Davidem, honoratissime Dux. Sed unde tanta tanti viri laus? Pax, salus, et justitia; timor Dei, et vera Religio, mentis altitudo, et divina ad frangendos hostes prudentia, haec singula Deo placuerunt; haec universa Davidem Deo commendaverunt: Familia Jessae magno timore erga Deum, non maximo honore apud populum efflorescebat: et ex parvis initiis magna providentia Dei Davidem non maximum virum, in summum locum evehebat. Et nos cum singularem gratiam, et praecipuum Dei favorem erga familiam Semuriam animadvertimus: cum te, et omne aetatis tuae praeteritae spacium, ab ipsis incunabulis tuis in hunc
nobilissime Dux, non virga Mercurii, sed novo Samuelis spiritu, et digito Dei, e reliquo numero hominum selectum esse, cui uni quatuor res, in hoc mundo maxime a Deo commendarentur. Pax et salus Reipublicae, cura laborque belli, purioris Religionis sollicitudo, DIVI EDVARDI Regis virginis sacrosancta custodia, tibi uni imponitur. Attende quid nos dicimus, intellige quantum tu sustines, et agnosce, quantum in his omnibus Deo debes. Pax per te tanta, tantaque vivendi suavitas Angliae nunc constituta est, ut quae vox populi de te sit, quantus favor singulorum existat, quomodo Patrem Patriae universi certatim te appellant, animo tuo te suaviter concipere, quam nos literis nostris ostendere maluerimus. In bello Deus Gedeonis gladium tibi commisit: victoriam dat non communem cum quotidianis mundi principibus, sed qualem Josua a regibus Madan, et Asur: qualem Judas a magno Antiocho, et Nicanore olim reportarunt. In Religione ejusdem Gedeonis spiritum, ad demoliendam aram Baal, in te Deus excitavit. cujus abominationes universas ut radicitus evellas, universi nos obsecramus. In sacrosancta custodia Josiae nostri, tam divinam suscipis curam, ut hic Rex virgo, primus enim nostrae memoriae Regum merito esse dicatur, qui ab omni non labe solum, sed suspicione etiam fornicationis cum meretrice Babylonica purus et integer virgo exisiat. Itaque cum te unum Deus constituit domi, pacis auctorem, militiae, patriae propugnatorem, Religionis fortissimum vindicem, sacrosanctae regiae Majestatis sanctissimum Tutorem, vox profecto Dei et vox populi de te est, Inveni virum secundum cormeum. Et cum haec dignitas tua ornata hiis quatuor rebus maximis amplissima existat, ut nullus locus ejus augendae reliquus esse videatur: ecce Deus, quia illum et providentiam ejus in hiis omnibus sancto timore agnoscis, suscipis, et veneraris; novo cumulo honoris, nova accessione laudis te etiam atque etiam augere instituit. En literae et studia literarum universae Academiae Cantabrigiensis se offerunt tibi; quintum locum laudis apud te occupare student, tuae voluntati, opi, consilio, gratiae, et auctoritati sese tradunt et commendant: te DUCEM ET PROTECTOREM, te summum earum CANCELLARIUM, una mente et voluntate, una voce et ore agnoscunt. Ut literarum dignitatem in tuam fidem recipias, Pax publica rogat, laus Bellica postulat, vera Religio obsecrat, et Regia Majestas exemplo suo imperat; quoniam hae quatuor res, licet maximae
Invenimus virum secundum cor nostrum. Scripsimus nuper ad te de literarum dignitate in hoc Parlamento conservanda: nunc tua res tota est. incumbe igitur eo, quo te in hac re Religionis et Reipublicae salus, quo te Regiae Majestatis, et tua voluntas provocat. si beneficium quaeris, audi prudentissime vir: libere, vere, et obligata tibi fide nostra loquimur. In nullum hominem, in nullam rem benevolentiam tuam unquam contulisti, quae diuturniore in memoria retinere, et omni posteritati opportunius benificii recordationem transmittere porest, quam literae facere solent. Quid te facere cupimus, et antea nos scripsimus, et tu optime nosti. hoc tantum addimus; et in alta mente tua condere cupimus, ut non tantum laborare velis, quomodo hii, qui nunc doctrina florent, praemiis afficiantur: quantum quomodo spes parentum, qui liberos suos solent mittere ad studia literarum, quomodo spes juvenum et ingeniorum ad novam alacritatem, excitari possint. Maximam rem paucis verbis complexi sumus. Si haec una res bene ibit, expeditissimum cursum optimorum studiorum Republica expectare potest: quae res cum universis summo emolumento, tibi uni profecto maximo ornamento erit. Veremur ne simus molesti Amplitudini tuae. Deum igitur rogamus omnes, vt, qua providentia Deus te ad hunc multiplicem honorem hos multos annos reservavit, eadem etiam providentia, te perpetuum pacis auctorem, fortissimum Reipublicae vindicem, sincerae Religionis repurgatorem, Regiae Majestatis fidissimum tutorem, et Academiae Cantabrigiensis summum Cancellarium diutissime servet incolumem.
SI magnam commoditatem ex beneficiis tuis in nos collatis, si majorem voluptatem ex literis tuis proximo superiori anno ad nos scriptis percepimus, clarissima Princeps:
Joannes Maddew Vice-cancellarius noster, tibi, si ita libet, coram fuse declaraturus est. cui ut fidem habeas etiam atque etiam omnes rogamus. Dominus Jesus Amplitudinem tuam honore, felicitate, doctrina, et virtute ampliorem indies faciat.
QUantas quotidie curas laboresque exhauris, reverendissime Pater, in repurgandis faecibus illis, quae per sentinam Papisticam in ecclesiam Anglicanam derivatae influxerunt, universi nos cum summa et laude tua et congratulatione nostra accepimus. Et cum tibi sedulo inprimis incumbenti ad hanc puram tradendam constituendamque doctrinam, haec nostra Academia, singularem opem, paratissimum studium, instructissimos semper viros praestiterit: vicissim illa a te postulat et expectat, ut mutua ope auctoritateque tua, ejus dignitas atque salus conservetur. Salus autem ejus hoc tempore graviter tentata jactataque est, nova audacia veterum vexatorum quietis nostrae, Oppidanorum Cantabrigiensium. privilegia enim nostra, quibus omnis Academiae salus continetur, auctoritate Regum, consensu Parlamentorum, longinquitate temporum munitissima, de tradendis in publicum carcerem sceleratis hominibus, eripere nobis ceperunt. Hujus facti, et horum hominum importunam indignitatem et vim, qui has perferunt literas, late explicare possunt. Nos satis mirari non possumus, unde hanc spem, et haec nova consilia susceperunt Oppidani nostri: nec scimus quorsum haec insolentia his Reipublicae temporibus eruptura sit. Hoc omnes scimus, Academiam nostram, quomodo nunc est, per se satis depositam et inclinatam esse, quo veniendi paucissimis spes, et hic diu manendi paucioribus alacritas est. Itaque si Academia extrinsecus et foris, ne umbram quidem veteris dignitatis et loci tueri queat, intus autem et domi vincula nervique salutis ejus concidantur, quid Regnum, quid Religio, quid Regia Majestas ab hac Academia sperare amplius possit, non videmus. Et profecto literarum studiis, nulla insignis pernicies importari potest, quae non veram etiam religionem,
etc.
AD decimum Calendas Octobris, reverendissime in Christo Pater, juvenis iste, quem ad te misimus, nomine Josephus, natione Gallus, officio servus Domini Roberti Staffordii, importuna quadam et imperita audacia, funiculum illum, quo Pyxis superaltaris in nostro Collegio ligata est, clam nocte concidit. Hanc rem inprimis Dominationi tuae significandam esse duximus. Qua ratione, quibus vestigiis, haec res a nobis investigata est, Thomas Leverus, qui has perfert literas, vir eruditus admodum et gravis, Collegii nostri socius, tibi explicabit. Qua mente autem, et quo consilio, hoc factum ab eo institutum fuit, ab illo ipso intelliges. rem ipsam tractavimus, minimo motu, nullo tumultu: veremur tamen, ne certi quidam homines qui occasum interitumque superstitionis admodum stomachantur, et relucenti, hoc tempore, Evangelio tenebras quovis modo offundere conantur, hoc ejus facto ad imminuendam dignitatem hujus Collegii abuti velint. Ipse juvenis eruditus certe est, et quiete honesteque hactenus se gessit apud nos. Et quanquam Dominus Staffordius, qui literarum studio mirifice sese dedidit, istius juvenis opera carere dolet: prudenter tamen, quid tu vel de facto judices, velde poena statuas prudentiae tuae committit. Nos omnes orabimus Deum ut Pauli spiritu, quod hactenus fecisti, hanc rem, et reliquas purae Religionis a te susceptas institutasque rationes modereris. Christus Jesus Dominationem, etc. Ad octavum Calendas Octobris 1547.
ALiquid a te suppliciter petere, cum tu omnia nobis Iubenter tribuis, doctissime Praesul, non inane et supervacaneum negotium, sed gratae voluntatis debitum potius officium esse ducimus. Rogamus igitur te, ut in hoc Senatu vestro, privilegia nostra confirmentur. Quantum Reipublicae interest, ut doctrinae ratio haberetur, omnes fere intelligunt: quantum vero purae Religionis interest, tu unus plus univeris aliis animadvertis. scis enim tu, quod annis ab hinc quingentis, aut plus eo, cognitio literarum, Regum vitio, a quibus ali debuerat, e conspectu hominum sese abducere, et in tenebras relabi coepit. In quibus temporibus sic caligine obductis, sic ignorantia involutis, aper ille singularis de sylva, supra modum depopulatus est vineam Jesu Christi, non proculcans solum Reges terrae, et imperium sibi collocans mundi: sed ita invasit erupitque in sanctam sedem et templum conscientiae, ut nulli fere nunc sint mores hominum, nulla institutio vitae, nullus ceremoniarum ritus, nullum Ecclesiae sacramentum, nullum Christi vestigium, quod non sit ejus aut fulmine prostratum, aut halitu foedatum: quod non sit, ut mitius, sed significantius cum Divo Paulo loquamur, prudentia humanae etc.
CUM intelligimus, nobilissime Domine, te esse et salutis Patriae strenuum defensorem, et verae Religionis fortem propugnatorem; ut non majorem soleas incutere terrorem hostibus regni, quam inimicis Jesu Christi, et verbi Dei; in eam cogitationem adducimur universi nos qui Cantabrigrensem Academiam incolimus, ut credamus, te literarum etiam dignitat multum tribuere velle. Nec dubitamus quin eam laudem quam maximam tibi in propugnanda et Republica et Religione consequutus es, majorem in dies, suscepta quoque literarum defensione, accumulare velis. Atque, si splendor laudis bellicae, si studium Religionis purae, si patrocinium doctrinae, tria maxima ornamenta maximorum semper Principum, in uno Warwisensi conspiraverint, quid amplius ad veram gloriam, in hac vitae usura, accidere tibi potest, profecto non videmus. Et animum tuum mirifice inflammari literarum amore, vel hinc certe perspicimus: quod tantam curam suscipis tibi in educandis omnibus filiis tuis, potissimum vero in nobilissimi patris nobilissimo filio tuo Domino de Lysse: nec apud te prius quicquam est, quam ut claritas generis, et fortunae dignitas, splendore literarum indies illustraretur. Academia nostra petit a te, nobilissime Vir, ut ope et gratia tua, privilegia et immunitates ejus iij hoc primo Senatu Parlamentario Edvardi Regis nostri, quemadmodum mos semper fuit, confirmentur. Rationem petitionis nostrae universam declarabit tibi fusissime, qui has perfert literas, gravissimus vir Dominus Vicecancellarius noster. Expectamus igitur te tantum laboraturum in hac re, quantum ad veram laudem tuam, ad dignitatem Academiae, ad certam nostram de te opinionem pertinebit. Faxit Deus, ut te Christus fortem Religionis suae propugnatorem:
etc
CUM in te tanto viro, tanta humanitas, consilium, et auctoritas cernitur, amplissime Domine, ut major in quavis justa caussa, vel suscipienda voluntas, vel agenda prudentia, vel perficienda facultas, quam in te sit, requiri non possit: mirifico sane Academia nostra studio excitata est scribendi ad te, hoc postulans, ut literarum dignitas dignissimo tuo patrocinio, in hoc proximo Senatu Parlamentario, ad privilegia sua confirmanda uti possit. Rationem caussae hujus tuendae universam, fuse tibi explicaturus est, qui has perfert literas, gravissimus vir Dominus Joannes Maddew Vice-cancellarius noster. Quae caussa ut defendatur, non tam nostra interest, qui scribimus: quam vestra, qui a Deo ad veram Religionem conservandam, ad salutem Reipublicae procurandam constituti estis. quam aliorum omnium, qui ex literis ullum fructum percipere queant. Nos enim qui ista scribimus, tantum adjumenti ex studiis nostris copimus, quantum ad mediocrem vitam in Republica sustentandam, quomodocunque fors tulerit, sufficere possit. At cum Academia singularem opem suam, ad opes certe aliquas, et vitae commoditatis nobis constituendas contulerit, manifesta officii praeteriti culpa teneremur, si non significaremus vobis, nam et hoc tantum possumus, quomodo salus et dignitas ejus confervari potest. Vos autem non dubitamus, quin sic cogitetis, quod quo major a Deo vobis auctoritas conceditur; eo major cura ab eodem imponitur, et eo major poena a vobis etiam repetitur, si vestra culpa, splendor literarum ullis tenebris obscuraretur, obscurabitur cerre, si non ea lux bonitatis et auctoritatis vestrae hils temporibus refulserit, quae et literis veterem honorem; et ingeniis
Anglia relegandam, polliceri quidem nos non audemus. At plures quotidie illuc confluent. Qua spe? honore artium? Nullus fere est. Expectatione praemiorum? Sed illa et rara sunt, et exigua. Nomine et honestate literarum? Quo loco nunc jacent literae, vel ignari omnium literarum facile animadvertunt. Et qui posthac docti erunt? Pauperes? Athic non diu manent propter inopiam. Sed divitum filii? At hii minus, vel propter alterius vitae expectationem, vel literarum hiis temporibus obscuram conditionem. Sed parentes ut filii instituantur literis semper curabunt. Ast hii spe lucri magis, quae jam sublata est, quam doctrinae cupiditate, quae in illis nulla est, hoc fecerunt. Ast boni viri inopiam studiosorum levabunt. Hoc olim factum est; sed nunc prioris seculi felicitatem potius admirari, quam hac spe studiosorum vitam alere et sustentare possumus. Quorsum tot Scholae in Anglia si ad Academias pauci sese conferunt? Imo aut paucae sunt, aut relictae et contemptae sunt; et parentes hodie cuivis rei potius, quam literis liberos suos addicunt. Sed Respublica huic rei remedium adferet. Digna certe res, in qua totum occupetur Parlamentum. Nisi enim haec semina doctrinae, teneris animis tempestive sparsa fuerint, quaenam in Republica vel exoriatur spes, vel adolescat virtus, vel efflorescat pura Religio, et vera felicitas, prudentia tua intelligit. Multa ad hunc modum verissime dici possunt delabenti jam et admodum proclivi ad occasum literarum dignitate, nobilissime Marchio: quae res, quantum in se veri habet, tantum adjumenti a te requirit ad maturum illi adferendum remedium. Hoc dabis Religioni et Reipublicae, hoc dabis multorum parentum sollicitae spei, multorum ingeniorum praeclarae indoli: dabis hoc etiam saluti posterorum temporum, in quibus nullus doctrinae fructus exoriri potest, cuius sementis superioribus temporibus facta non fuerit. Dabis hiis omnibus quantum vis,
etc.
LAUS florentis Reipublicae amplior esse non potest, amplissime Comes, quam ubi nobilitas fortunae suae doctrinam sociam, sapientiam moderatricem adjungit. Hinc prudenter fingunt Poetae Nestorem Agamemnoni, Polyidum Minoi, Prometheum Jovi praesto semper fuisse. Hinc etiam vera tradit historia, Simonidem Pausaniae, Anaxagoram Pericli, Polybium aut Laeliam Scipioni, in omni vitae rerumque ratione assiduum comitem fuisse. Haec laus illustrandi claritatem generis, splendore doctrinae, et societate virtutis, ficta Poetarum monumentis; expressa clarissimorum virorum exemplis, tradita Platonis ad Dionysium praeceptis, neglecta tandem multis seculis, relegata ex omnibus fere regionibus, nuper in Italia, excitata Medicum familiis, et nunc postremo in Anglia in Arundelio nomine sic omnem sedem suam et tabernaculum posuit, ut tuo merito, et omnium judicio nec inter nobiles doctior, nec inter doctos nobilior quam tu es quisquam reperiri queat. Itaque, cum literae nobilitati tuae tanto ornamento sunt, aequum sane est, ut tua vicissim nobilitas literis magno praesidio esse velit. Hac de te opinione provocata Academia, ad te in primis scribere instituit, postulans ut ope, consilio, gratia et auctoritate tua, immunitates ac privilegia ejus in hiis primis Regis Edvardi solennibus Comitiis, quod fieri semper solitum est, confirmentur. Haec caussa non ad nostram utilitatem suscepta, sed ad singularem potius usum verae Religionis, Reipublicae salutis, spei omnium parentum, alacritatis ingeniorum, curae etiam posterorum temporum instituta nobis fuit. et quanto tu magis scis, quam reliqui homines, quod haec vera sint, tanto libentius scribimus ad te atque rogamus, ut dignitas literarum, a te dignissimo earum patrono, in hoc Parlamento conservetur. Nos Deum orabimus,
QUantum tu unus universae Academiae nostrae, et praesentem alacritatem, et posteram spem alis, clarissime Domine, singuli fere nos cum summa et utilitate sentimus, et congratulatione agnoscimus. Nam quomodo et ope tua utimur, et opibus tuis fruimur ad omnes nostras, sive publicas caussas in Aula promovendas, sive privaras tenuitates in Academia sustentandas, nemo omnium nostrorum est, vel tam ignarus, qui nescit, vel tam ingratus, qui non summe praedicat. Et hiis proximis superioribus diebus, sic per Thomam Leverum, et inopiam plurimorum sublevabas, et spem omnium excitabas, ut haec nova alacritas studiis per te reddita, novos literarum fructus in hiis etiam difficillimis temporibus ad immensam Religionis Reipublicaeque utilitatem procreatura sit. Sed haec singularis et Academiae commoditas, et laudis tuae commendatio diuturna esse non potest, si literarum fontes, e quibus Academiae deductae sunt, sic, ut fit, passim, in Anglia exaruerint. Ruinam intelligimus et interitum publicarum Scholarum. in quibus nisi radices juventutis recte cultae fuerint, nihil in Academiis adolescet, quod in vineam Domini, aut in administrationem Reipublicae postea assumi possit. Et quam gravis universa haec Scholarum calamitas est, nos facile experimur in una Sedbarensi schola, ex qua multa praeclara ingenia ad hoc Collegium multos jam annos prodierunt Cujus Scholae recuperandae, nisi spes nova aliqua nobis affulserit, quomodo hujus Collegii veterem splendorem et laudem contineamus, plane nescimus. Ad te ergo, nobilissime Domine, nos convertimus: quoniam neminem cognoscimus, qui majori aut auctoritate possit, aut studio velit, tam honestam caussam suscipere. Rem totam, venerabilis vir Guliolmus Billus Praefectus Collegii nostri, et Thomas Leverus tibi explicabunt. Age igitur, clarissime Domine, fove et complectere spem nostram, quae in te tanta sita est, quanta tua bonitas est. ex qua, tantum in hac literarum causa expectamus, quantum ipsae literae ex optimo earum Patrono sperare possunt. Dominus Jesus, etc. 1550. Martii XXV.
IN quam sollicito absentis tui desiderio, universa nostra Academia hisce jacuit temporibus, non tam explicate nostra scriptione ostendi, quam vere et expresse tua opinione comprehendi potest, ornatissime Praesul. Et quamvis in hac communi omnium de reditu tuo congratulatione, vetera potius erga nos benificia tua grato animo repetere, quam nova ulla negotia tam subito tibi imponere debeamus: tamen, ut nunc sumus ad tres res non tam natura sua difficiles, quam ipso tempore implicatas, consilium, opem, et gratiam tuam vehementer requirimus. Quemadmodum Collegiorum nostrorum omnium praedia, cum annuis suis fructibus per regios Procuratores censentur, et in certos libellos relata sunt, obscurum Dominationi tuae esse non potest: rumore tamen ad nos perfertur, novos etiam alios Procuratores, ad universa Collegia ubivis in agro Cantabrigiensi, sita per Regiam Majestatem amandari, qui ne potestatem suam in Academiam etiam exerceant vehementer pertimescimus: quoniam, ut auditione accepimus, neque nos quidem nominatim excipimur. Quae cerre res, nos omnes in varias et perturbatas conjecit cogitationes. Quamvis enim certus et explicatissimus nobis sit perpetuus illae Regiae Majestatis favor, et immortale literarum dignitatis tuendae studium, manuque etiam tenemus Serenissimae Reginae literas, quibus hoc ipsum praecise et explorate nobis significatum sit: non nihil tamen veremur, ne certorum hominum nimis projecta importunitas, alipuid nobis importet turbae et negotii. Quorum hominum audacia, nisi prudenti consilio, et auctoritate praecipua, repressa coerceatur, quid amplius literis sperandum sit, nemo dubitare potest. Itaque, cum haec una caussa finibus suis, non dignitatem solum literarum,
Maxwellus, moribus oppidanus turbulentissimus, vitae instituto aut carceris semper aut vrsi custos; nunc tamen, ut fit, vecturae Regiae piscis praeficitur. Hic homo, in hoc positus loco, equos pro sua libidine, istius vecturae nomine, cunctis absque delectu adimit: et paucis abhinc diebus, cum currus ejus aliquot jam horas in itinere fuisset, novo more, nullo exemplo, si in multorum seculorum memoriam respicere velis, equum Praefecti Collegii Divi Petri in ipsa platea abducit, nulla minima pactione facta cum equi domino, quae tamen ante fieri debet: ut taceamus privilegia nostra, quibus cautum est, ne quid in nos juris habeant hujusmodi homines. Istius sive hominis intolerantiam, sive rei indignitatem, et reliqua ea universa, quae tam insolenti opportun tati adjuncta esse solent, facile prudentia tua ob oculos tibi proponere potest. Vides etiam quo haec audacia fluat, et quid turbae ex hac re struatur omnibus eis, qui equum aliquem sibi hic alere volunt, nisi istius hominis tam effluens improbitas aliquo supplicio coerceatur. Est et alter homo, natura sua perquam litigiosus, qui Magistrum Edovardum Bucknamum virum quietum Collegiique tui socium, Londinum ad jus experiundum de peculii debitis coram summo Angliae Cance Ilario arcessit. In qua caussa, si auctoritate tua tantum effecerit, ut nec innocenti viro injuria illata, nec privilegiis nostris vis ulla imposita sit: et tranquillitatem magnam nostris studiis comparari, et spem omnem malis negotii facessendi praecidi existimabimus. Has tres gravissimas caussas leviter attigimus, singulas autem fuse persequi non potuimus. Quamobrem, vehementer Dominationem tuam rogamus, ut huic nuntio nostro G. Sh. prudenti et gravi viro, fidem adhibeas, qui singula longissime explicabit, quae ad has caussas pertinebunt. Dominus Jesus, etc.
QUAM fecure hactenus hos aliquot annos in tuae solius auctoritatis praesidio Academia nostra conquieverit, ornatissime Praesul, et nos universi intelligimus, et singuli fere experti sumus. Veremur tamen, ut amplius possimus cum cursum, quem tranquillum diu tenuimus, nisi recens orta ab Oppidanis nostris et nimis imminens nostrae quieti rempestas, veteri consilii tui gubernatione devitetur. Chartam nostram antiquissimam de juramento, a duobus Aldermannis et aliis oppidanis ad pacem conservandam exigendo, abrogare conantur. Jusjurandum Aldermanni repudiant. ratione, ut illi opinantur, arguta et aliqua: ut nos arbitramur, inani et nulla, et Dominatio tua, ni fallimur, judicabit, insolenti admodum et inepta. Aiunt enim se jurejurando ad pacem semel obligatos, novo deinceps obstringi non debere. Omnem nostram disceptationem hic nuntius, qui illis rebus interfuit fusissime narrare potest. Nihil non confusione miscere conantur. Quae hominum nimis effluens audacia, nisi auctoritate aliqua primaria coerceatur, ad magnam quietis et studiorum nostrorum calamitatem redundabit. Hanc caussam, et reliquas Academiae nostrae rationes universas, more nostro, prudentissimo tutissimoque consilio tuo tradimus et commendamus. Dominus Jesus, etc.
ANtiquum tuum perpetuumque studium in tuenda, hoc tempore, Academia nostra, nova quadam voluptate nos omnes perfundit, ornatissime Praesul. Nam, quamvis semper ante hac usitatum quotidianumque tibi fuit, omnem opem gratiamque tuam in augenda literarum dignitate consumre: nuper tamen hiis proximis superioribus mensibus,
Apollonis Pythii non olim Argivae civitati editum, sed Cantabrigiensi Academiae in hoc tempus conservatum fuisse putemus:
Laboramus vehementer, eruditissime Praesul, quibus verbis abundantiam amoris tui, et magnitudinem pietatis erga nostram Academiam, complecti vel cogitando possimus. Quae singularis bonitas tua, nec amicis sollicitando, nec precibus rogando, nec literis suadendo, evocata est: sed tota ex voluntate animi que tui inductione sua sponte effusa, ad laudis tuae immensum cumulum, ad utilitatis nostrae uberrimum fructum perpetuo redundabit. Gratias quas maximas tibi~ habemus, et laetitias, quas summas per te exhausimus, non sermone nostro exprimendas, sed opinione tua metiendas relinquimus. semper sperantes, Academiae nostrae nec praesidia, ad suam stabilitatem, nec ornamenta, ad ullam dignitatem unquam defutura, quamdiu te talem Cancellarium et patronum singularem est habitura. Plurimum etiam debemus universis Consiliariis regiis. quibus seorsim per literas, gratias egissemus, nisi te et libenter velle, et opportune posse hoc ipsum nostro nomine praestare putavissemus. potissimum tamen Magno Angliae Cancellario. cujus paratissimum semper nobis praesidium, multum absentis tui delinivit desiderium, ut eodem tempore eundem virum, Anglia et Academia haberent Cancellarium. Quo minus solide gaudeamus, ornatissime Praesul, hoc commune nostrum gaudium, communis quaedam difficultas et sollicitudo nos vehementer impedit: admiratio enim nos magna tenet, quid sit, quod electio sociorum Collegiis nostris hoc tempore adimatur. vix dici potest, quam exigua spes, quam nulla alacritas juvenibus relicta sit. Comitia nostra splendida olim et celebria, abjecta
etc.
PRocuratores regii, ornatissime praesul, qui pecuniae contribuendae praeficiuntur, etiam nostra Collegia in hanc solutionem illigare conantur: quam tamen vacua ab hujusmodi solutionibus Academia solet esse, nemo melius intelligit, quam Dominatio tua, cujus ope et gratia ad omnem immunitatem nostram obtinendam semper utebamur. Quantus autem literis occasus immineat et interitus, si nostrae tenuitati haec solutio imponeretur, penitus prudentia tua perspicit, et certius videt, quam nos possimus literis explicare. Videt etiam prudentia tua infinitas alias difficultates cohaerentes et implicatas cum hac solutione, nisi ab ea, ope et consilio tuo, expediamur. Petitio nostra eadem est quae semper fuit. ut literarum cursus liber et solutus, et nullis impedimentis retardatus, eo progrediatur, quo ut perveniat, omnes prudentiae tuae cogitationes cum magna sedulitate hactenus elaborarunt. Haec caussa nostra non nova est, sed novis temporibus renovata est, quae ut nullum nopis novum onus importet, omnem veterem tuam in nos pietatem et studium imploramus. Dominus Jesus, etc.
INviti facimus, honoratissime Domine, ut tibi tantam regni molem soli fere sustinenti, ullum novum onus imponamus. Veteres tamen vexatores quietis nostrae Oppidani Cantabrigiae, eo nos compellunt, ut hoc tempore, tempora tua paululum morari cogamur. Cogimur autem injusta illorum opera, et eo injustiori, quoilliad magis justam Reipublicae partem complectendam a nobis hactenus excitati nunquam fuerint, nempe ut pacem regiam inviolatam nos inter nos conservaremus. Res haec est. Charsam habemus ab Henrici III. usque temporibus deductam, perpetua deinceps Regum auctoritate firmatam, et longo seculorum serie in annuo usu apud nos positam, ut singulis annis Vice-cancellarius et Praefectus urbis ad dictum diem et locum coirent, quo jusiurandam a certis Scholasticis et Oppidanis ad pacem quietemque publicam tuendam exigerent. Ex Oppidanis duo Aldermanni, et ex singulis parochiis duo alii requiruntur. Hoc anno nec Aldermannus ullus, et vix etiam ex grege populi quisquam alius, perduci potuerat, ut hoc faceret: cum illud tamen, ut facerent, Vice-cancellarius saepe Regis nomine postulabat. Quod nomen Regis, ne publica auctoritas centemnatur, in omnibus juramentis veluti sacramentum quoddam interponi putamus. Universam rem in longam verborum disceptationem productam, brevibus complecti literis non possumus: fidem propterea ut huic nuntio nostro gravi viro adhibeas, etiam atque etiam rogamus. Unum tamen hoc verbum ut animo figas, vel potius memoriae tuae revoces, vehementer cupimus. Fuit tempus, cum Oppidani nostri, metu Scholasticorum, se probe in officio continerent: nunc autem, cum nos sic sumus, et eo status Academiae devenit, ut nullus metus a nobis immineat, nulla nocturna grassatio illorum ferociam comprimat: eo jam sese efferunt, ut quod antea non sperate, hoc jam palam audere, et cuncta pro libidine miscere non vereantur. Nos contra nihil praesidii in domesticis fortunis porimus: sed nos totos aequitatis tutelae, hoc est, tuae prudentiae jampridem tradidimus. Quod sane consilium nostrum in hanc spem nos perduxit, ut nunquam possit esse tam projecta Oppidanorum
EX literis quas nuper ad Academiam, Regiae Majestatis Consiliarii dederunt, intelligimus, clarissimo vir, quantum Oppidani nostri, conatu quodam novo, sed antiquo suo more et instituto, laboraverunt, ut omnis illorum sumptus in rem militarem faciendus Academiae aeque ac illis imponeretur. Quae caussa illorum constare minime potest: cum ea omnis duplici fundamento nititur. quorum alterum verum non est, alterum admodum imbecillum. Nam, quod de consuetudine adferunt, quantum nos ex his, qui multa provecti aetate, multos annos in Academia permanserunt, elicere quimus: vel quantum ex omni superiorum temporum memoria, et monumentorum nostrorum omnium antiquitate colligere possumus, nihil tale unquam in usu apud nos positum fuit. Ex illo vero decreto, quo Academiam, ad eum, cum Oppidanis, sumptum partiendum teneri contendunt, facilius conjicere possumus, quanto studio veteres illi vexatores quietis nostrae, ad Academiam perturbandam incumbunt, quam quid Academia et Musae ad belli vires sustentandas, conferre ullo modo debeat. Quod profecto decretum, si pro ea re unquam quicquam facere potuisset; certe Oppidani nostri, homines ad suam rem tam attenti excubatores, in Academiam tam intenti semper adversarii, in tanta temporum opportunitate, in tam justa, ut ipsi ferunt, caussa; cum et injustissimam quamque atrentare audeant, tam diuturno silentio obrutam delitescere minime
Cantabrigiae. E Senatu nostro.
ESacra Scriptura discimus, honoratissime Domine, tum demum populo suo Deum Optimum Maximum unice favere, cum non pueros, sed viros prudentes ad rerum publicarum gubernationem divinitus designasse videtur. Splendor autem et decus prudentis viri nulla alia in re eminentius elucet, quam cum tota mente in hanc incumbit curam, ut illa hominum societas, cujus rectionem susceperit, summa cum felicitate tranquillam vitam traducat. id quod semper evenire solet, ubi hominum cum mens doctrina exculta, tum reliqua omnis vita publicae pacis praesidio communita fuerit. Doctrinae homines, ut homines sint, et ut germanum humanitatis nomen retineant, solae faciunt. Praesidium pacis hic homines inter se devincit, ut absque ea esset, omnis hominum humanitas in immanitatem belluarum brevi prolaberetur. Quantum vero prudentia tua divina ad haec duo Reipublicae vincula conservanda elaboraverit, jucunda nos profecto memoria tenemus, et in literarum monumentis in infinitam posteritatem transmittemus. Nam si ab ipso primo ortu crescentis dignitatis tuae, benificia tua in Academiam nostram commemorando perveniremus ad hanc celsam sedem, in qua nunc collatus es: sentiemus, nunquam tibi aditum patefactum esse ad sublimioxem dignitatem, quin iisdem ipsis gradibus tuis literae nixae et insistentes ad majorem semper splendorem et amplitudinem, una tecum excitatae aspiraverint. Et, ut vere fateamur, agnoscimus bonitatem tuam sic se effudisse, ad complectendum omnes partes dignitatis literarum, ut ipsae literae ignorent, quid amplius a te ad earum conservationem petere queant, nisi hoc tantum, ut quod semper fecisti, hoc perpetuo facias, ut dum literarum petitiones a tuis meritis vincantur, minime formident, ne aliorum imperita; crudelitati subjiciantur. Age igitur, clarissime Vir, et perpetuo age, ut literae in hunc locum, ubi nunc sunt tua potissimum opera evectae, tua itidem auctoritate in eodem, cum dignitate sua, et consuero otio, acquiescere queant: quo otio, quo minus more nostro frui liceat, tentatum est per hominem apud nos valde turbulentum, nomine Maxwellum. Res primo aspectu gravis esse non
Maxwellus ad vecturam regii piscis, cui praeficitur, equos solet, per auctoritatem scripti cujusdam, a certis hominibus ademptos ad hanc vecturam traducere. et nuper, sive imperitus, quantum facere debet; sive improbitate concitatus, ad quicquid ei libet; Praefecti Collegii Petri, cui uni propter temperatum et compositum incessum, ad salutem suam recuperandam, quae valde hoc anno imminuta est, certis temporibus consuevit; in ipsa platea, ubi multi alii fuerunt equi, invito servo ejus, nulla ante pactione cum equi domino facta, abducit. nec id quidem ad vecturam piscis, nam currus ejus jam aliquot horas in itinere progressus fuerat: sed ad servum ejus vehendum, qui longe post currum insequutus est. Nec hujus equi, nec hujus Praefecti caussam agimus, prudentissime Domine: agitur caussa omnium eorum qui equos in posterum hic habituri sunt. Prospicimus jam, nisi hic homo auctoritate tua reprimatur, quo haec importunitas paulatim serpendo evasura sit. Sentit etiam prudentia tua, quam insolenter ad vexandum ceteros solet sese jactare hoc genus hominum, si imperita illorum libido nulla prudenti moderatione coerceretur. Cautum enim est nobis antiquissimo Senatus consulto, ab usque Edvardo Primo nobis confirmato, ne ulla tali in re vexaremur. Quod privilegium nostrum, tot seculis, in tam intenta adversus Academiam, Oppidanorum audacia, in tanta improborum hominum licentia, inviolatum hactenus et integrum nobis fuit. Rogamus igitur te, per prudentiam, ne subjiciamur istius modi hominum intolerantiae contra privilegia nostra: sed ita in eum animadvertatur, ut omnes tum quieti tum turbulenti homines intelligant, quid a Dominatione tua expectare debeant. et quod, te Cancellario, nec bonis praesidium, ad suorum levationem deesse: nec malis spes ulla, ad aliorum vexationem, relinqui possit. Rogamus etiam Dominationem tuam, ut huic nuntio nostro viro integro et prudenti fidem adhibeas, qui tibi has et alias res fusius possit exponere. Christus Jesus Dominationem tuam ad publicam, et literariam rem tuendam perpetuo servet incolumem.
QUAM primum cognovimus te in hanc celsissimam Reipublicae sedem evectum esse, prudentissime Domine, in qua tu sedens habes in te conjectos omnium hominum oculos, in qua tu quamvis Judex sedens, judicia tamen aliorum sustinebis et colloquia etiam plurimorum hominum subibis. Ecce Academia Cantabrigiensis tibi hanc novam dignitarem gratulatura, ut debet; et veterem opem suam ex hac sede, quam tu nunc possides, imploratura, ut solet: offert sese tibi inter reliquam hominum turbam, qui salutem suam ex aequitate tua postulant, et expectant. Petit vero ut privilegia ejus in hoc primo Regis nostri Parlamento confirmentur. sine quibus nec spes literis, nec alacritas ingeniis, nec ulla Academiae salus contineri potest. Quid Academia sit, quam Reipublicae partem complectitur, quos, et quot viros quotidie emittit, et in vineam Domini, et in administrationem Reipublicae: quantam spem optimorum ingeniorum sustinet, et quantam curam salutis etiam posterorum temporum in se recipit, prudentiae tuae obscurum esse non potest. Haec utilitas ab Academia saepissime percepta, et in universas verae Religionis reliquaeque Reipublicae partes latissime diffusa, excitavit omnes Reges, omnia Parlamenta, omnes Angliae Cancellarios, in magnam curam procurandae salutis Academiae nostrae. Hinc favor ille, quo nostra aetate mirifice Academiam hanc complexi sunt omnes, qui te in hoc officio antegressi sunt: quos cum tu aequas in omni ratione potestatis et prudentiae, superari certe te ab illis in ulla parte voluntatis erga literas, non solum obscuratae laudis tuae certissimum indicium: sed praereritae etiam alicujus partis officii tui, quod Deo, Principi, et Reipublicae debes, clarum esset testimonium. Libere, sed vere loquimur. nec magis ad utilitatem nostram comparandam, quam ad laudem tuam immensam excitandam. Utilitatem enim quam nos ex studiis nostris quaesivimus, magnam partem jam percipimus, aliorum caussa, qui nihil didicerunt; Religionis, Reipublicae caussa, quibus duabus rebus doctrina plurimum confert: ipsius etiam prudentiae tuae
Angliae Cancellarium, novum verae Religionis adjutorem, et novum etiam Academiae nostrae patronum diutissime servet incolumem.
SI Oppidani nostri, prudentissime Vir, vel jurisjurandi quo se obstrinxerint: vel Academiae tranquillae lenitatis, qua nunc usi fuerint: vel horum Reipublicae nostrae temporum, vel tuae dignitatis, et reliquorum Regiae Majestatis Consiliariorum ullam rationem habuissent: aut nullas hoc tempore, aut certe alias literas ad te scripsissemus. Sed cum tempus nunquam fuit, quando Oppidani nostri usi sint mitiori Academia, cum nullus metus a nobis immineat illis, nulla nocturna grassatio, nulla juvenum ferocia eos interturbet; et cum hac nostra lenitate non contineantur, sed hinc potius sumpta occasione, in quamvis audaciae libidinem sese effundant; cogimur, profecto cogimur, cum nihil praesidii in domestica ope jam aliquot annos posuimus, Academiae salutem prudentiae tuae tradere et commendare. utpote in cujus unius auctoritate et consilio acquiescere cogitamus. Hiis proximis superioribus Nundinis nostris, Procuratores nostri multorum bonorum virorum vocibus et querelis excitati, certa quadam nocte peragrarunt suburbana loca, et reliquos Nundinarum recessus atque latebras, in quas abdere sese solet magna nefariorum hominum eluvies, qui hoc semper tempore, in has confluunt Nundinas, et magna turba deprehensa, in hiis etiam facinoribus, quae honeste nominari non possunt, ad Majorem, qui vocatur, Oppidi Procuratores veniunt, clavem communis carceris petituri. Major autem, nova audacia, absque omni more: nullo exemplo, contra omnia privilegia: quibus conservandis ille ipse singulari
etc.
CUM studium tuum, et in hac Academia nostra complectenda, et in omni Reipublicae parte procuranda majus sit, prudentissime Vir, quam ut nos vel hoc augere possimus, vel istud imminuere de beamus: non commitemus,
Angliae Regibus sanctissime cultus constanterque servatus est: fieri certe non potest, ut literae hoc tempore sub Edvardo Principe, et Pagetto Patrono, novam aliquam et inusitatam repulsam patiantur. Age igitur, clarissime vir, ac si judicio tuo literae sunt, Dei amplissimum munus, Regum optimorum clarissima insigma, florentis Reipublicae certissima praesidia: age atque perfice, ut ex ope consilioque tuo, magna Academiae spes, major Reipublicae fructus, maxima tibi ipsi laus excitari possit. Dominus Tesus, etc.
QUantam diligentiam, ad Academiae nostrae dignitatem tuendam, hiis superioribus diebus contuleris, et quam omnis pene literarum salus tui unius consilio contineatur, omnes nos intelligimus clarissime vir: dolemus tamen eam hoc tempore necessitatem nobis obvenisse, ut nova tibi potius negotia imponere, quam debitas gratias referre, paratiores esse videamur. Academia enim nostra omnis, frequentissimo Senatu, consentiente voce, se, decus ac salutemsuam universam, sic tibi commisit: ut quicquid prudentia tua in omnibus caussis nostris, cum consilio Joannis Checi, Th. Smithi, Gulielmi Maii, Th. Wendy, G. Cicelli faciendum esse judicaverit, hoc totum ratum, firmum et conclusum habeamus. Ut hoc negotium a nobis tibi darum suscipias, non nos tantopere ad usum nostrum postulamus, quantum universa Respublica et omnis vera Religio efflagitare videntur. Quae duae res, sine literarum praesidiis, non decus suum cum summa laude tueri: sed vix mediocrem conditionem sine maxima reprehensione sustinere poterunt.
CUM te virtus tua, et singulare ingenium magnis literarum praesidiis ornatum in summo dignitatis gradu collocaverit, ornatissime Vir, nihil profecto est vel in spe nostra majus, vel in sermone nostro frequentius, quam quod tu perpetuo vis, universam hanc praeclarae fortunae tuae dignitatem, vicissim ad virtutem et literarum studium convertere. Et cum nos omnes intelligimus, quanto favore, ope, et gratia, singulos quosque complecteris, qui literarum nomine a re quicquam petunt: nullo modo sane diffiteri possiumus, quin nos universos, cum universa literarum caussa, ad te confugientes, consilio et auctoritate tua adjuvare velis. Atque, cum nullum benificium vel amplius ad splendorem existat, vel latius ad Reipublicae utilitatem omanet, quam id quod in universos transfundatur: nihil
Anglia tenentur Collegia. Atque ut certo scimus, quod optime et consideratissime literarum studiis propagandis consultum prospectumque fuerit: ita vehementer petimus, ne caussa literarum illis hominibus tradatur, qui melius cognoscunt, quid pecunia solet facere, quam quo in loco doctrina debet esse: sed ab hiis, ut tota transigatur, qui ex utriusque rei natura, utramque rem probe aestimare norunt. Nihil aliud in hac caussa petimus: quam quod tu ipse literis tribuendum esse judicaveris. Literae enim nullo modo fluctuare possunt, si in prudentissima consilii tui gubernatione conquiescunt. Nam minime existimavimus, quod tantum possit ullius hominis libido aut potestas, ad praediola nostra diminuenda: quantum tua gratia valet apud Regiam Majestatem, et auctoritas ad studia literarum adaugenda. Quicquid ergo ad rationes Academiae nostrae constituendas allatum fuerit, id primum Regia munificentiae acceptum feremusdein, totum illud quicquid sit, a tuo consilio profectum esse dicemus. Quo benificio tuo, neque nobis, ad usum: neque posteritati nostrae ad memoriam: neque tibi ipsi, ad veram laudem, majus aliud esse potest.
QUoties tuam olim in consiliis nostris domesticis prudentiam, et singularem nunc in negotiis nostris aulicis diligentiam consideramus, clarissime Vir, toties optimi viri et maximi patroni Academiae nostrae Gulielmi Butti mememoriam, acerbam animis nostris, sed debitam ejus in nos benificiis renovamus. Sed cum tu nuper immigrasti in possessionem non solum ordinis et loci illius, ad tuam dignitatem:
Buttum reviviscere. Qua cogitatione non modo desiderium tanti viri melius toleramus, sed vehementer et tibi, propter aequalem dignitatem, et nobis, propter parem commoditatem, gratulamur. Indue totum Buttum ergo. clarissime Wendaee, hoc est, totumanimum, studium, voluntatem ejus erga literas. locum, gratiam, et dignitatem ejus apud Regem, capesse. Clarior vir ad imitationem proponi, major dignitas ad laudem requiri profecto non potest. Neque haec scribimus, ut munus videamur suscipere monendi, sed declarare potius officium tibi gratulandi, imitantes praeclarum illud praeclarissimi Poetae carmen:
Academia vicissim pollicetur, tibi, eundem animum, eandem voluntatem, qua semper Buttum unice complexa est: et hac sane caritate, nec a te expectari, nec ab illa dari gratius quicquam potest. Dominus Jesus, etc.
ILlustrior ne sit in te, clarissime Vir, prudentia, consilium, gratia, et auctoritas tua: an voluntas, studium, suavissimi mores, et humanitas tua, anceps sane quaestio inter omnes esse solet. Sed cum haec omnia sunt, vel fortunae ornamenta, vel naturae benificia, vel industriae et laboris tui fructus: ex hiis certe commoditatibus quamvis magna, non maxima tamen laus tua efflorescit. Omnium voce et consensu percrebrescit alia tui commendatio, quam tu tibi, non auspicio fortunae, sed ductu spiritus sancti, in restituenda vera Religione, in procuranda Reipublicae salute, in tuenda lirerarum dignitate comparasti. Hae tres res studia tua sunt. quorum laus in sermonem omnium temporum pervolitabit,
Dennae, non agitur eorum studiosorum, qui nunc Cantabrigiae moenibus includuntur: agitur salus absentium, qui aut ignari, propter inscientiam; aut exclusi, propter aetatem; nec agnoscere quod utile est, nec petere quod aequum est, possunt. Agitur spes eorum patrum, qui huc ad studia literarum liberos suos mittere solent: agitur salus etiam posterorum. aguntur ornamenta florentis Reipublicae, aguntur praesidia verae doctrinae. Caussam hanc urgere sane possumus, sed apud te profecto nolumus. unam tamen rem in altissima mente tua condere cupimus, nec in tua solum, sed in eorum omnium, qui hoc tempore Reipublicae gubernatores a Deo constituti sunt. Illa hujusmodi est, ne ea ratio, quae ignorantiam malorum sacerdotum justissime puniat, optimorum etiam ingeniorum spem a studiis literarum una auferat. Hoc remedium non malos ad sanitatem adduceret, sed bonos, ad desperationem adigeret. Sed tu haec melius prudentia tua complecti, quam nos Scriptura nostra explicare possumus. Quo igitur te ducit cura Religionis, salus Reipublicae, et utilitas Doctrinae, studio, ope, gratia, et auctoritate tua incumbe. Dominus Jesus, etc.
CUM nemo te sit, ornatissime Vir, vel majori apud Regem gratia et auctoritate, vel paratiori erga literas studio ac voluntate, in certam spem ducimur, ipsas literas, quas tantum diligis, a Rege, apud quem tantum potes, te praesertim patrono, quicquid impetraturas. Scis quod fortunae et facultates nostrae universae, Regiae potestati sese tradiderint. Prudentes viri, qui prudentiam Regiae Majestatis
Dennaee, plane vides. Scis enim literarum initia a parentibus imperitis ortum habere. hii liberos suos literarum scholis committunt, non praestantia doctrinae excitati, sed spe vitae fortunatae consequendae allecti. Si praemia tollas, concidit parentum spes: et sic in ingressione, omnis via literis obstructa est. Quamobrem, nisi certa literarum praemia, infirmam parentum spem concitaverint, omni fructu, qui ex doctrina percipi solet, Respublica carebit. In hoc rerum metu, quo plerique circumfusi sunt, maturum remedium cum magna celeritate expectamus. Eo enim res redit, ut vix ulli ad Academiam veniendi spem, et admodum pauci diutius in Academia manendi alacritatem habeant. A te petimus igitur, ornatissime Vir, ut gratia et ope tua eveniat, primum, ne nos cum nostris fortunis, quibusvis hominibus committamur: deinde, ut aliqua etiam in hiis rebus conficiendis celeritas adhibeatur. Quo facto, parentum vota meliore spe allicies, adolescentium ingenia alacritate acues, ornamenta literarum, quasi de integro, excitabis, et perpetuam tibi ipsi laudem in omnium memoriam comparabis. Deus, etc.
TUam in Deum pietatem eximiam, singulare in bonas literas studium, egregiam et plane summam in egenos quousque sublevando caritatem, atque amorem abundantissimum,
Sedbariensem jam nutantem, imo dilapsam, et plane desperatam, vigilantia et industria tua assidua tam mirabili modo recuperaveris: non modo superiorem fundorum venditionem impediendo, verum etiam diligentissime praecavendo, ne in simile posthaec periculum deveniat: in ea re egregie ostendisti tum quantopere pietati faveres, tum cujus modi sis doctrinae patronus, tum qualem te habeant adjutorem, et quam insignem defensorem, omnes tenuioris fortunae, et pauperculi homines. Haec cum ita sint, et re multo majora, quam ut ulla par oratio reperiri possitcerte uno ore omnes confitemur; benificium nos magnum de te accepisse, et pro hoc summo maximoque officio tuo in nos, gratias sane maximas animo gratissimo libenter habebimus. Nec solum dignitati tuae obligatissimos reddidisti, quos tanto munere auxeris: sed patriam illam communem, inopem et longinquam, de qua nunc optime meritus es, quae fructum hujus rei cumulatissime sentiet, preces ad Deum facies perpetuo fundere. imo ne dum natos pueros, qui ex ista schola emittentur, et per te optimam educationem assequuturi sunt, immortali hoc benificio in perpetuum obligabis tuae Dominationi semper fore devinctissimos. Dominum Jesum precamur, ut, quemadmodum feliciter jam diu coeperis, omnia pia studia, et bonas caussas graviter promoveas; sic progrediare indies in consimilibus adjutandis: ita fiet, ut toti Reipublicae corpori sis ornamento non vulgari, piis solatio summo, Academiis patrocinio maximo, Collegio nostro adjumento incredibili, tibi ipsi commendationi singulari. Cantabrigiae. E Collegio nostro D. Joannis. Anno 1549. XIX. Martii.
INdigentia petendi pudorem abjicit, et sapientia honestas petitiones non repudiat: cum igitur talibus animi ornamentis Dominatio tua abundet, ut propter magnitudinem sapientiae tuae et eruditionis, in summo loco et dignitate collocatus sis: arbitramur neque auctoritati tuae facultatem, neque sapientiae tuae studium deesse, ut Academiae inopi et miserae opem et prsesidium afferas. Nam de qua Dominatio tua florente gloriari potest, quasi patria ad procreandum, et parente ad educandum: de eadem afflicta et egente Dominationem tuam laborare par est, quasi digna, quae adjuvetur, et idonea quae exornetur. Tres sunt res, quas Vicecancellarius noster, Academiae nomine Dominationi tuae commendabit. Caussam privilegiorum, et exequiarum Regis Henrici Septimi pecunias, et Franciscanorum adium comparationem. in quibus rebus promovendis Dominationem tuam obsecramus, ut Academiam respicias, et illius salutem in hiis rebus positam et constitutum putes. quibus si deficiatur, non crescere lirerae et florere, sed ne consistere quidem aur permanere possunt. Privilegia ab Oppidanis oppugnantur. decem minae pro exequiis nobis detrahuntm. in Franciscanorum aedibus comparandis magno labore parvas progressiones feeimus. privilegiis nostris salus Academiae, et tranquillitas literarum continetur. Pecuniae illae nervi sunt et quasi firmamenta nostrae Reipublicae. Franciscanorum aedes non modo decus atque ornamentum Academiae, sed opportunitates magnas ad Comitia et omnia Academiae negotia conficienda habent. Haec cum Dominatio tua plane cognita et perspecta habeat, speramus te neque tranquillitatem nostram Oppidanorum libidini concessurum, nec non effecturum, ut pecuniam illam antiquam, ad Academiae inopiam recreandam, retineamus, et aedes Franciscanorum ad
Cantabrigiae. E Senatu nostro, XIX Januarii.
CUM Regii Consilii auctoritas de novo militum delectu habendo, ad nos perveniret, ejusque rei procuratio summis et optimis viris traderetur, ut toto hoc comitatu Cantabrigiensi conquirerentur: quia nulla nos exceptione excludebamur, ejus mandati jus, ad nes etiam putabant pervenire; institueruntque, ut reliquorum, sic nostrorum hominum delectum habere. quod cum nos animadverteremus, et superioribus temporibus, simili in caussa, Regiae Majestatis Consilio essemus liberati: putavimus nostris rebus accomodatum fore, si qua immunitate eramus exclusi, eandem illis ostenderemus. quam quidem perhumaniter accipiebant, libenterque sese aiebant hoc nostrae libertati condonare velle, si vestrae etiam auctoritatis testimonium accederet. Quare pro singulari tua benivolentia erga nos, magnopere a te contendimus, ut exigui laborem temporis, in voluntate tua
Cantabrigiae. E Senatu nostro, XIX. Augusti.
AUdivimus literas tuas, colendissime Vir, datas, ut putamus, vicessimo quarto Novembris. Audivimus quidem, et id semel, sed tanta cum animi nostri acerbitate, quantum nec tu opinione tua concipere, nec nos literis nostris exprimere possumus. Quattuor Seniores profecti sunt ad Magistrum Crosseum petituri has literas, vel ad unam horam: quod cum denegatum est, vel saltem, ut relegerent, petierunt. neque hoc sane concessum est. Veremur tamen, ne hae literae tuae hiis hominibus saepe libere perlegantur, qui non multum nobis, et minime tibi favent. Hoc modo impediti sumus, quo minus tibi plene scribamus: satis tamen superque satis habemus, quod scribamus, et maluimus gratias tibi agere pro hoc studio tuo, quo Collegium indies juvas, quod debemus, et quod etiam facimus, quam acerbitates ammorum nostrorum ostendere. Quieti fuimus, tranquilli, laeti, abditi in optima studia nostra, Deum testem invocamus, antequam tuae literae nos conjecerint, in nullum certe tumultum, sed in maximum profecto moerorem. Nullum factum nostrum commeruit tam acerbas literas tuas. Faudingus, pie, Christiane, tranquille, quiete erudivit juventutem nostram in aurora: ubi sane nos omnes, quotquot adfuimus, summo gaudio perfufi sumus, postquam semel gustaverimus quid sit Deum in spiritu et veritate colere. et exoptamus ut hoc semper nobis fiat: tantum abest, ut ejus factum ullo modo damnemus. Sunt qui obedientiam magistratuum nobis objiciunt, fuerunt etiam qui dixerunt, non es amicus Caesari. Utinam non eodem modo ab utrisque hoc dictum fuisset. Utinam corda et nostra et illorum, anviti hiis verbis utimur, ita revelata essent, ut quem animum erga Principem nostrum, et ejus leges, utrique nos
Rogerus Hutchinsonus, et Thomas Leverus, duo viri et docti, et graves, et pii, disputabant an Missa sit Coena Dominica. Sacramentum Eucharistiae reverendissime perlaudabaht, ne verbum apud nos de hac re. quidam, nescimus quid, nec quos, in oppido loquuntur de hac re et propterea, ne videamur sic disputationes nostras in. angulos compingere, ut lucem et conspectum hominum ferre non possint, communi consilio, communibus studiis, communibus precibus apud Deum, nos inter nos constituimus, hanc ipsam propositionem in publicas scholas adducere quod jam fecimus, ut doceamur quid pro Missa, quae sic possidet conscientias hominum dici potest. Rem, Deo volente et ad juvante, sic tractabimus, ut nec vera Religio jacturam, nec hoc Collegium scandalum, nisi a certis hominbus, qui neutri favent, patiatur. Hoc faciemus non fisi eruditione, quam non agnoscimus: non aetate, non gradibussed fisi spiritu ejus, qui potest omnem imbecillitatem corroborare. Deus veritatem suam miris modis promit mundo, et propterea, est admirabilis in omnibus factis suis. Obedientiam magistratuum nos summopere amplectemur, et credimus quod illi probabunt factum nostrum, si nos conscientias hominum primum aramus et colimus, ut illi postea opportunius optimas leges serant. In solo inculto nihil seri potest. Hoc magnum est, licet paucis verbis comprehensum est. Et, si ulli operarii tempestivitatem urgere debent, Academia certe debet, et in Academia nulli ante nos. Quiete, Christiane hoc instituimus, et in Domino progrediemur, et in eo fulmina Papistarum omnium contemnimus. Tu absens es, nec particeps eris nostrae stultitiae. libenter, nisi tu aliter vis, declarabimus, quantum tu a nobis discrepas. Sed interim, hoc nos omnes vehementer perturbavit, quod de te jactavit in prandio M. B. nempe te non multum curare, si nostra caussa ponas hunc magistratum, quem geris apud nos, cum summa nostra voluptate et voluntate. Quinam nos sumus? Aut quinam illi sunt? Quae studia? Quis fructus utrorumque ? In quibus residet laus et doctrina hujus Collegii ? Per quos instituitur juventus? Qui solent hoc facere? Qui volunt? Qui possunt? Qui faciunt? Vitae modestiam et honestatem circumspice? Quid si unus aut alter ex nobis nimis praeceps et vehemens est, hoc omnibus imputas? Audi quid dicimus. Habes tu hic chorum talium virorum, qui si dissipatus fuerit, talem vix iterum in hoc colliges. Sunt certe qui non maximam alacritatem habent hic manendi, interim
EX universis ornamentis tuis, clarissime Vir, quae aut tributa a natura, aut comparata industria, aut fortuna donata sunt: nullum sane existit vel illustrius ad laudem, vel majus ad admirationem, humanitate et benivolentia tua. Reliquas omnes virtutes tuas vel cum quibusvis hominibus communes, vel pares cum multis, vel mediocres cum plerisque possides: in ista autem humanitatis laude paucissimos pares, nullos te superiores habes. Quae quidem humanitatis tuae laus, quanto magis cetera ornamenta rua splendore et dignitate antecedat: tanto sane diligentius elaborandum est, ut hac virtutis gloria, amplitudini tuae major dignitas indies accedat. Quanta sit autem hujus virtutis vis, ad conciliandos hominum animos, et aeternam nominis gloriam comparandam, tua prudentia, clarissime Vir, facilius cogitare, quam nostrae literae declarare possunt. Nos vero Collegii Divi Joannis socii, et discipuli universi, quia maximos semper benivolentiae tuae percepimus fructus, et nunc plane videmus quantum tibi curae sit de nobis, quantum Collegii nostri caussam tanto cum studio, apud Dominum Protectorem promoveas, cogimur profecto, nisi ingratissimi haberi velimus, hoc, quodcunque est, testimonium voluntatis nostrae ad te mittere. Et quanquam grave est petere quicquam grave ab eo, de quo quisquam bene meritum se putet, ne id quod petit, exigere magis quam rogare videatur: tamen quia tua in nos et clarissima et maxima exstiterunt benificia, estque animi ingenui cui multum debeas, eidem plurimum velle debere: petimus a te, ut, quos coepisti labores cum eximia laude tua, in Collegio nostro, virtute
ILlustrissime et excellentissime Princeps, Domine honoratissime. Pro summis Excellentiae tuae in me jam saepe collocatis benificiis, et gratias, quas habeo maximas, in praesentia libenti animo ago, et omnia mea deinceps in posterum officia, paratissima voluntate Amplitudini tuae offero et addico. Ista bonitas Amplirudinis tuae, antea sic mihi cognita et experta, facit, ut non solum libenter, sed etiam audacter jam petam a vestra Excellentia, quod Amplitudini vestrae ad concedendum valde facile, mihi vero meisque rebus ad accipiendum ita necessarium erit, ut novus cumulus ad vetera benificia in me saepe collocata accessisse videatur. Peto igitur summopere. a vestra Amplitudine, ut libera mihi vestra facultas concedatur aedificandi quatuor naves in urbe vestra Regiomontana: utque ad eam rem perficiendam, integrum mihi sit, vestro bono favore atque gratia, eo adducere fabros et architectos Anglos qui periti sunt construendarum navium ad morem et usum Anglicanum. utque mihi liceat preaterea in illa vestra ditione materiam ad id aptam, justo pretio emere, et operam etiam subditorum vestorum, qui gnari sunt illius artis, communi mercede conducere. Si hoc benificium mihi meoque nomine, meis procuratoribus vestra Amplitudo concedat, quicquid erit in Anglia quod vestrae Excellentiae aut voluptati aut usui esse possit, quod mea diligentia perquiri, aut meis fortunis comparari queat: tantum in ea re navabo, et perficiam, quantum, uti spero, me et memorem talis accepti benificii, et paratissimum deinceps ad omne genus reliqui officii vestrae Excellentiae praestandi ostendet et declarabit. Reiponsionem favoris et gratiae vestrae Amplitudinis plenam
Londini. Aprilis VI.
ILlustrissime et excellentissime Princeps, honoratissime Domine. Literas Excellentiae vestrae undecimo Junii, Montiregii datas, accepi. Ex quibus literis duplicem cepi voluptatem. primum quod ex hiis literis intellexi, meas, sexto Aprilis, Londini datas, ad manus vestrae Excellentiae pervenisse: deinde, vestram Excellentiam petitionem meam de quatuor navibus istic aedificandis, clementer benigneque mihi concessisse. Eo animo accipio hoc benificium, ut summopere mihi laborandum esse putem, ut quemadmodum ego nunc expertus sum vestram Excellentiam munificentissimum esse Principem, sic vestra Excellentia aliquando sentiat me esse virum et gratum, et tanti benificii non immemorem. Quod, ut verbis nunc libenter ostendo: sic re ipsa, brevi, Deo volente, idem declarabo. Conditiones omnes, quas vestra Excellentia scribit mihi esse sequendas in aedificandis hiis quatuor navibus, et accipio libenti animo, et praestabo certissima fide: ita, ut nec cuiquam privato viro, nec ipsi Reipublicae occasionem daturus (im juste in hac re de me conquerendi. De incommodo ullo, vel periculo minimo expectando, vel Regi Daniae, vel ullis vicinis vestsis ex aedificatione harum navium, non est, ut vestra Excellentiam quicquam timeat. Nullus enim non levis rumor, sed ne minima quidem suspicio ullius motus contra quenquam in hoc regno Angliae existit. In qua re fidem mihi velim vestra Excellentia habeat, in ceteris vero meis rebus omnibus, summo studio rogo, ut procuratori meo eandem fidem vestra Excellentia tribuere dignetur, ac si ego praesens istic essem. Deus, etc.
CLementissime Princeps. Servivi hic in Anglia multos annos duobus Caesareae Majestatis Oratoribus, D. Eustathio Chappio, et D. Francisco Dilpho. uterque in patriam reversus, intestato moritur. quo fit, ut ad me ex longa servitute nihil, praeter senectutem et inopiam, perveniret. Itaque, nisi solamen senectuti, et subsidium inopiae meae tua divina bonitas attulerit, spes mihi reliqua nulla omnino est. Natus sum in Burgundia: consumpsi et mea omnia et meipsum in Anglia. Respice ergo, clementissime Princeps, me, non natura solum, sed side atque voluntate, obedientissimum subditum tuum. Deus mihi spem, et bonitas tua mihi animum auget, ut ego tuus subditus, ad te Principem meum confugiam: non ex jure et merito meo, sed ex gratia et benificentia tua, quicquid facis, facturus es. Exiguum quiddam mihi, hac oppresso miseria magnum solamen adferet: propterea quantum egenus et fidelis subditus ab optimo Principe suo expectare queat, tantum mihi inopi seni, ex tua clementia polliceor. XV. Julii.
ILlustris et magnifice Vir. Serenissimus Rex noster, Serenissimaque Regina scripserunt ambo nuper ad illustrem Principem, Regem Daniae, in favorem Thomae Banisteri civis Londinensis: id quod uterque fecit et libenter et studiose, cum propter aequitatem caussae, tum propter probitatem viri. Ipse quoque eadem de caussa eundem virum, vestrae prudentiae libenti animo et magno studio commendo. Itaque si Thomas Banisterus vestro consilio, vestraque ope atque gratia,
Daniae ad explicandam suam caussam, meo rogaru, uti possit, libenter ego vicissim, quicquid aut grati vestra Amplitudini, aut commodi cuiquam, vestro nomine, facere queam, praestiturus sum. II. Aprilis. 1555.
MAgnifici Viri, et gratias vobis pro vestro favore, et laudem etiam pro vestra aequitate, libenter tribuo, quam in cognoscenda explicandaque caussa C. B. mercatoris Angli adhibuistis. Ea est hujus viri perspecta probitas, ut ego ipse illius caussa valde libenterque velim. Itaque cum intelligerem ejus adversarios tam importunos et turbulentos esse, ut in prudentissimi Senatus vestri judicio et aequitate acquiescere non possint, quin a vestra sententia tam rite acta et juste lata, ad auctoritatem Regis Poloniae provocent, scribendum vobis esse duximus et a vobis petendum id, quod, me etiam tacente, libenter facietis, ut cum illius caussa, et vestra sententia in idem discrimen adductae sunt, utrique patrocinare jam velitis. quod. factum vestrum et vobis laudabile, huic viro optatum, et mihi valde gratum futurum est. quemadmodum facile sentietis, quando idonea aliqua opportunitas aut gratificandi vobis, aut commodandi vestris, mihi oblata fuerit. Valete. XXII. Martii.
sErenissime Rex, ET Princeps clementissime. Cum libertatem marito meo, et meum maritum mihi restituisti, te vitam denuo utrique dedisse, ambo libenter praedicamus. Et cum mortales omnes, suos propterea venerantur parentes, quia dulcissisnum lucis aspectum ab eis acceperunt: in loco certe parentum, ut tuam Majestatem habeamus, arctissimo vinculo non necessitatis nostrae, sed paternae bonitatis tuae,
Regina tamen, pro sua divina clementia, quanquam jus praediorum amisissem, fructum tamen eorundem integrum mihi benigne elargita est, et liberaliter concessit. Postulo igitur suppliciter, ut quemadmodum fructum meorum per Reginae clementiam retineam, sic jus etiam eorundem per tuam regiam bonitatem recuperem. Et hoc quidem necessario postulo. Nam, dum hunc fructum sine jure veteri capio; vitam sine fide aliqua inter homines dego. Nemo mihi nec mutuum dare, nec vendere quicquam, nec mecum commercium ullum exercere libenter vult, in hac mea mearum rerum incerta possessione. Itaque, ut nos, qui quasi novae vitae usuram a tua clementia cepimus, veteris etiam vitae nostrae libertatem, ut per tuam bonitatem recuperemus, supplices prostratique postulamus: id quod, ut per literas patentes magni sigilli hujus Regni consignatas firmum ratumqus habeatur, suppliciter etiam rogamus. XXII. Februarii.
SErenissime Rex, Domine clementissime, Henricus Octavus clarissimae memoriae Princeps, pro meo servitio, fide, et observantia illi praestita, annuum stipendium quadraginta Marcarum mihi, quamdiu viverem, et benigne concessit, et liberaliter largicus est. haec pecunia integre mihi pleneque persoluta est, per Thesaurarium regiae camerae, usque ad quintum
Edvardi sexti: ex quo tempore, nihil mihi, ex ea summa solutum est. Praeterea, hoc proximo superiori anno, tot milites, talemque apparatum militarem, contra Wyatum curavi, ut illa solum expeditio ducentas mihi libras exhauserit, quemadmodum ex certa expensarum mearum ratione palam perspicueque constare possit. Postea ex jussu, et mandato Regineae Majestatis mihi injunctum fuit, ut certos homines rebellionis Wyatanae conscios atque participes in agro Cantiano perquirerem: in quo negotio fideliter et diligenter obeundo, grandem sane sumptum sustinebam. Itaque suppliciter peto, ab aequissima vestra Majestate, primum ut concessio illa et donatio quadraginta librarum quam diu vivam, mihi rata et cofirmata maneat: utque illa pecunia, quae mihi ex hac concessione debita est, integre et plene persolvatur. deinde, ut sumptuum illorum, quos, illis Wyati temporibus libenter feci, ea habeatur ratio, quae vestrae Majestatis aequitati justa atque debita videri possit: Postremo, suppliciter peto ut Iiteras vestras, quae, et concessionem veteris mei stipendii confirment, et pecuniae mihi debitae praesentem solutionem mandent, ad D. Marchionem Wintoniae summum Angliae Thesaurarium, vestra Majestas dignetur scribere. Et ego me paratissimum semper, ad omne serviendi munus comparabo, quodcunque mihi, quibusvis temporibus, domi militiaeve Majestas vestra mihi imponere voluerit. Deus sacram Majestatem vestram optatissimis liberis, longissimis annis, maximis imperiis, et omnibus felicitatibus, perpetuo beare dignetur. XIV. Decembris 1554.
ILlustrissime Princeps, Domine clementissime. Divina Majestatis tuae natura, ad omnem benignitatem et misericordiam proposita, me multis miseriis depressam, et jacentem excitavit, et in magnam spem erexit: ut mihi miserae et afflictae mulieri opem ferse dignari velis. Pro me vero separatim nihil, sed pro carissimo meo conjuge Ed. Ro. Equite, misericordiam tuam imploro, is enim longo jam tempore, et in carcerem inclusus, non solum fortunis et falcultatibus
Novembris 1554.
ILlustrissime Rex. Domine clementiffime. Emi nuper a Reginea Majestate eos fundos, pro quibus mihi solvendae sunt aerario vestro, librae mille, septingentae, octoginta, decem et octo: quatuordecim solidi, et duo denarii. Majestas sua, fidei meae et observantiae in illam habita ratione, praesentem pecuniam non exegit, sed ejus solutionen ita benigne rejecit, ut dimidia pars solveretur ad hoc proximum Purificationis Festum: pars altera ad festum jam proximum S. Michaelis; et Annuntiationem D. Virginis. Si haec pecunia, munificentissime Princeps, exigatur a me, ad hos constitutos dies, non solum rustica mea praedia, sed bona etiam domestica, mihi divendenda sunt. Multi mihi esse testespossunt, quam graves sumprus, domi militiaeque, vita et aulica et bellica mihi hiis superioribus annis imposuit: quo effectum. est, ut grandis pecuniae debitor, non solum vestrae Majestati sed mulris etiam aliis viris in praesenti fiam. Itaque, si creditores mei, paulo duriores sese praeberent huic meae praesenti fortunae, et diserere hanc Regiam, cum infamia, et quaerere aliam vitam, cum miseria omnino coactus essem, Rogo igitur munificentissimam vestram Majestatem, ut hanc pecuniam aerario vestro debitam, aut integram mihi condonet, aut eam partem remittat, quae vestrae divinae clementiae et bonitati, idonea, ut remittatur, visa fuerit. Hoc tuae Majestati, ad concedendum, parvum quiddam est: mihi vero, atque meae fortunae, ita magnum et necessarium, ut absque eo, nec diutius inservire in hac Aula, sine alloquo dedecore; nec aliam vitam sequi, sine magno meorore,
D. Marchionem Wintoniae, summum Angliae Thesaurarium dignetur scribere. Et ego me paratissimum semper ad omne serviendi munus comparabo, quodcunque mihi, quibusvis temporibus, domi militiaeque Majestas tua demandabit. Deus Optimus Maximus sacram Majestatem tuam optatissimis liberis, longissimis annis, etc. XX. Nonvembris 1554.
AUgustissime Rex, Domine clementissime. Diu multumque ego jam laboravi apud Majestarem tuam, pro conjuge meo D. Amb. D. Reliqui fratres tua bonitate atque gratia, et conjugum labore atque opera, in libertarem restituti sunt. Tuae Majestati, hanc laudem, et sororibus meis, hanc felicitatem vehementer gratulor: meam tamen, meique mariti miseram sortem non satis deplorare queo. Ex meis laboribus sola ego hunc cepi fructum, ut mihi nunc laborandum sit, non quommodo maritum in libertatem, sed meipsam ab infamia vindicare possim. Non enim illum plus deliquisse, nec te minus illi concessisse: sed me minus pro illo laborasse, vulgo credibile erit. Age ergo, clementissime Princeps, et perfice, ut maritus meus id tuo recipiat benificio, quod suo amisit delicto. Quo uno benisicio, et illum a miseria, et me ab infamia, et utrumque a summa sollicitudine et cura, divina clementia tua misericorditer liberabit. Quam bonitatem, is, qui omnis bonitatis fons est et auctor, abunde largiterque compensabit. Deus tuam Majestatem conservet, et tueatur. VIII. Novembris. 1554.
AUgustissime Rex, clementissime Domine. Gul. St. maritus meus abest in Gallia, et abest, non propter delicti conscientiam, nec propter. periculi metum: sed quia eo
Rex Gallorum ampla conditione largoque stipendio ei proposito, in militiam vocaret, adduci nullo modo potuit, ut arma contra Caesaream Majestatem ferret. Quod venia non petita, hinc discesserit, ego pro illo, non facti excusationem: sed offensae deprecationem, ad tuam clementissimam Majestatem adfero. Suppliciter igitur peto a tua divina clementia, ut per auctoritatem Majestatis tuae literis patentibus declaratam, ad aliquot annos abesse possit. Quo toto tempore, eam vitae rationem sequuturus est, quam obedientissimus subditus suo Principi, et fidelissimus servus suo Domino probare praestareque debeat. Deus optimus Maximus Majestatem tuam diutissime servet incolumem.
POtentissime Rex, clementissime Domine. Sum ego unus, ex ea hominum amentium colluvie, qui proximo superiore anno, furores Thomae Wyati sequuti sumus. Et quanquam hoc flagitium, imperitia potius quam voluntate, et aliorum consilio, non meo studio admiserim: justa tamen poena, hanc injustam meam temeritatem jure quidem sequuta est. Nam in carceres et vincula conjectus, multum me metus praesentis mortis, plus infamia reliquae sequentis vitae, potissimum vero ipsa conscientia sceleris mei, noctes diesque cruciabat. Sed prudentissimi judices, non privatum sanguinem, sed communem salutem quaerentes, nostra non tam contenti poena, quam commoti poenitentia, a mortis metu me cum multis aliis liberarunt: hac tamen conditione mihi proposita, ut centum libras regio fisco persolverem. Postquam ex hujus tempestatis fluctibus Dei optimi maximi, et Reginae clementissimae immensa misericordia emerseram, ita me gessi, ut optimus vir Dominus Joannes B. unus ex primariis Secretariis Majestatis tuae, me in suum famularum cooptaret: qui eam de mea fide, officio, et obedientia concepit opinionem, ut curaret me ascisci in eum numerum, qui Majestati tuae inservirent: ubi, Deo volente,
etc.
SErenissime, potentissime, clementissime Princeps. Intelligit vestra Majestas, quomodo, ante aliquot annos, nos mercatores Angli, Gul. Causton. Gul. Smith, et ego cum aliis nostris sociis in Wespende Insula, a certis Scotis, misere fuimus spoliati. Intelligit etiam vestra Majestas, hoc Scotorum facto, non solum nostras fortunas valde misere esse spoliatas: veram etiam multo magis vestrae Majestatis auctoritatem, protectionis jus, et jurisdictiones in ea Insula, nimis insolenter et audacter esse violatas. Nimis enim grave nobis, et non tolerabile vestrae Majestati fuit, ut, cum nos omnia debita vectigalia, omnia justa portoria, vestris istic officiariis, plene persolvissemus, statim vestra et violata jurisdictione, et spreta protectione, et contempta Majestate, tanta vi et injuria opprimeremur. Has nostras querelas, nimis veras esse, nemo melius intelligit, quam vestra Majestas. Quae, pro sua regia innata bonitate, pro nostra justa caussa, in nostram gratiam, superiori anno, ad serenissimam Scotorum Reginam scribere dignata est. Quid vero sua Serenitas responderit, nos quidem non intelligimus: hoc plane nos ac certo scimus, post Deum in terris, aliam non esse Majestatem, ad cujus auxilium, in hac nostra calamitate nos confugere possimus, praeterquam ad vestram regiam protectionem,
Scotorum audaciam in auferendo, quam vestram Majestatem in restituendo nostras fortunas posse valere. Atque ut finem faciamus, si haec nostra praesens calamitas, aequitate vestra et matura ope levetur, certo scimus, Deum, justum omnium Judicem, pro hac nobis exhibita justitia, justum aliquando praemium, cumulate vestrae Majestati elargiturum. et nos assidue precabimur Deum, ut sacram vestram Majestatem optatissimis liberis, longissimis annis, maximis imperiis, et omnibus faustis felicitatibus, perpetuo beare dignetur.
ILlustrissime Princeps, magnisici Domini, amici carissimi. Cum singularis vestra humanitas, ac benivolentiae studium, in gentem Anglicam, praecipue vero in omnem ejus Nobilitatem, perspectum diu jam, et acceptum semper valde nobis fuerit: magis gratum tamen atque opportunum visum non est, quam cum nobilissimum Arundeliae Comitem, pro vestro honore, pro illius dignitate, cum amice et laute, tum splendide ac magnifice in vestra nuper urbe, accepistis. Haec grata vestra officia, in tantum virum declarata, qui nobis, et ordine eodem, et intima amicitia, et cunctis arctissimae propinquitatis vinculis conjunctissimus est, in nos ipsos studiose a vobis ac certatim conferri, plane existimamus. Vobis igitur, pro hac vestra humanitate, magnas nos gratias et libenter habemus, et studiose agimus, et cumulate etiam sumus relaturi, cum usus, aut vestrarum rerum, aut vestrorum hominum, quod nonnunquam apud
Danielus Foscarinus, homo venetus, eundem nobilissimum Comitem, alio quidem modo, et magis alieno animo tractare Patavii, quam vestrae magnisicentiae Venetiis accepistis, attentaverit. Tolerabile quidem foret, si Foscarinus, et suae, et communis et Ventae humanitatis oblitus fuisset, modo ejus hoc facto, nomen et dignitas tanti viri non violaretur. Sed facinus illud nobis jam visum est et novum in illa regione, et grave ipso facto, ut tantus vir in re non levi, sed nullius quidem momenti, primum inhumaniter, tum injuste istic vexaretur. qui sic domi et dignitate, et fortunis, et opibus floret, ut totius Anglicanae Nobilitatis et fidem, ad ejus dignitatem, et fortunas ad ejus usum, pro suo arbitratu et voluntate paratissimas habeat. Atque in Italia quidem non incognitum, et Venetiis potissimum haud obscurom esse potuit, quod Arundeliae comes, sui ordinis in Anglia, non solum genere et nobilitate principem locum obtineat: sed quod ea prudentia atque auctoritate etiam polleat, ut hiis illustribus ornamentis, et multis ante superioribus Angliae Principibus, et nunc huic nobilissimae Reginae, et cunctis hujus regni statibus, cum summp ejus honore Jonge carissimus existat. Et hoc porro nomine etiam, longe iniquior habenda est haec Foscarini inhumana insolentia, quod saepe experti sunt multi Itali, plurimi Veneti, et testes item sunt omnes Angli in omni nobilitate Anglicana multis jam annis, neminem exstitisse, qui propensiore voluntate, aut plura, aut majora officia, omnibus apud nos Italis, et praesertim Venetis detulit, quam hic nobilissimus vir, omni, non oblata solum, sed quaesita etiam occasione libenter semper detulerat. Sed quod ad hanc rem pertinet, licet nobilissimus Arundeliae Comes, hunc Foscarini, et contumeliae conatum, et injuriae impetum, vel pro sua modestia tacitus praeterire, vel pro sua prudentia facile contemnere voluerit: nos tamen, qui cum illo plurima paris loci et ordinis officia, ac omnes mutui studii et benivolentiae necessitudines libenter partimur atque communicamus, hanc sane ejus dignitati atque existimationi aspersam isthic in juriam, huc etiam in nos, et Nobilitatis Anglicanae commune nomen transfusam esse judicamus. Itaque, non dubitamus, quin satis jam exploratum habeatis, quam solliciti nos omnes sumus, ut vestra auctoritate, Foscarinus intelligat, cui viro, quam injuriam
Foscarini, et pro dignitate nobilissimi Comitis, non honorifice a vobis statuatur. Ex quo vestro facto, orbis ipse judicabit, inclytum vestrum Senatum communis aequitatis, veteris Venetae humanitatis, honoris, et omnis exterae nobilitatis, justam rationem habuisse. Quod vestrae aequitatis studium, et nostrae expectationi plene satisfaciet, et commodam nobis pari aequitatis et humanitatis ratione, cum opportunitas tulerit, respondendi vobis occasionem dabit. Deus vestrae Excellentiae, et inclyto illi Senatui, omnem felicitatem concedat. Londini, Ex Regia serenissimae nostrae Principis. II. Novembris 1556.
SEenissima Princeps, Domina nostra clementissima. Ad vestrae Majestatis genua prostrati, nos, Gulielmus et Georgius Winteri fratres, vestrae Serenitatis et obedientissimi subditi, et addictissimi famuli, in difficillimo rerum nostrarum statu, misericordiae vestrae opem, et majestatis vestrae praesidium, humillime imploramus. Casus et caussa nostra haec est. Nos Anno Domini 1565. Mense Septembri, navem nostram, quae Maria Fortuna nominata fuit, factore, gubernatore, nautis et mercibus Anglicis instructam negotiatum expedivimus ad illas AEthiopiae partes, quae inter Caho Verde, et Rio de Cesto sunt interjectae. Cumque istic nostri factores perhumaniter ab incolis accepti, commercia sua amice et quiete obivissent; et comparatis, quas expetebant, mercibus, in navemque comportatis, cum omnia jam ad reditum spectarent; ecce, duae bellicae naves cum duabus triremibus, ex Armada Serenissimi Regis Portagaliae, illam nostram negoriatoriam, non procul ab ipso Rio de Cesto, more plusquam hostili invadunt. Navem enim cum onibus vectoribus, ad numerum viginti unius personarum, cum omnibus bonis, ad valorem septies mille sexcentarum
sterling, et plus eo in profundo demergunt. Nostri factores nihil commiserunt, nihil tentarunt, cur ab amicis, tantam hostilitatem, a Christianis tantam crudelitatem, et praesertim Anglia Lusitanis, tam immanem inhumanitatem expectarent. Populus enim is, quicum nostri factores sunt negotiati, Regi Portugaliae, nec obedientia subjectus, nec vectigali obligatus, nec ulla societate magis conjunctus, quam cuivis alteri Principi existit. Itaque cum haec Lusitanorum non ferenda vis, prorsus tendat, non magis ad utriusque nostrum privatam quidem, sed extremam miseriam, quam ad communem Anglici nominis summam contumeliam, humillime supplicamus vestrae Majestati, ut illam opem et illud praesidium nobis in hac nostra calamitate concedere degnetur, quod ipsa aequitas, quod omnes leges, cum hujus regni propriae, tum omnium gentium communes, nobis in hoc casu concedi volunt et praescribunt. Et nos Deum optimum maximum, ut vestram majestatem in omni florenti felicitate, in longissimos annos conservet, orabimus. X. Aprilis 1567.
SErenissima Princeps, Domina nostra clementissima. Nos N. Mercatores civitatis Londini, una cum aliis aliarum urbium maritimarum mercatoribus, hoc superiori anno, factores nostros cum octo navibus, more nostro jam per mulros annos solito, in Hispaniam, negotiandi gratia misimus. Et cum circiter vicessimum diem proximi superioris mensis Novembris, omni sua mercatura amice et perhumaniter transacta cum gente Hispanica, et rebus jam cunctis ad reditum paratis, in Portu Gibelterrae in anchoris stantes secundum expectarent ventum: ecce, navis Gallica Rhotomagensis eundem ingressa portum, in contumeliam Anglicae gentis, militibus hostilii more in armis effusis in transtra navis, cum insolenti insignium jactatione et gladiorum vibratione, nostrorum animos mirum in modum incitavit.
Gallicam aggreditur navem: et aliquot utrinque occisis subito tanta vis tormentorum, ex oppido, in omnes nostras naves, explosa est, ut sublatis anchoris, in tutiorem prope istinc locum, se omnes recipere coacti fuerint. Die perendino, adest Don. Alvarus Praefectus maris cum quinque triremibus regiis. qui adoriens nostros, et aliquot emissis globis, nemine nostrorum repugnante, sed pacate quieteque omnibus cedentibus illi, utpote summo regio Magistratui, in naves nostras invadit: mercatores in carcerem, nautae ad remum, omnes in vincula compinguntur. Naves, ejectis Anglis, novis et occupantur Dominis, et armantur militibus. Commeatus, omnis aut exeditur, aut dissipatur, merces misere distrahuntur: spoliantur et suis naves armamentis, et homines suis bonis. etiam hiis, quae ad quotidianam corporis necessitatem protegendam comparantur. Mercatores inscii hujus facti et tum temporis absentes in oppido, rerum suarum quiete satagentes in foedos tamen carceres, inter fures conjiciuntur; nec ratio cujusquam hominis, nec discrimen ullius facti habetur. Una navis quicquid factum est, admisit: in omnes tamen promiscue saevitum est. Non in facta certorum hominum, sed in cogitata, pro suo arbitratu, singulorum animadversum est. Cum tamen, sine ratione, contra jus, sine exemplo, contra morem gentium existat, ut factum et cogitatum, in eandem, non solum culpam, sed eandem etiam poenam pertraheretur Hae privatae omnes injuriae, etiam publica contumelia, supra modum augentur: namque, non, solum in contemptum Anglici nominis, insignia hujus regni sunt hostili more dejecta, et e navibus nostris abrepta, atque de ima puppe ipsorum navis suspensa, quasi omnia jam essent ad triumphum comparata: verum etiam, quod indignissimum omnium fuit, insignia vestrae Majestatis propria, insolentia non toleranda sunt dilacerata. In tota hac nostra nostrarumque rerum calamitate, hoc unum nos solatur, quod pro certo et saepe jam comperto habemus, Serenissimum Regem Hispaniarum, pro ingenita sua bonitate, pro divina ejus in aequitatem inclinatione, et pro perpetuo etiam illius in omnes semper Anglos amore, non gravate concessurum, ut haec tota nostra caussa, juris potius committatur aequitati, quam cujusquam hominis permittatur libidini. Est enim ratio, qua facileduci possit, ut ita faciat: nam in recenti adhuc memoria, regnante Edvardo Sexto, et postea Regina Maria
Hispanos et Gallos, cumque hoc regnum, amicum esset utrique genti, semel atque iterum accidit: ut Galli Hispanos, et Hispani Gallos intra Angliae fines, vi et spoliationibus alter alterum vexarent. Et qua aequitate quaque commoderatione, utrique tum in Anglia accepti tractatique fuerunt, neutri adhuc genti e memoria potest excidere. Propterea, nos supplices provoluti ad genua vestrae Majestatis clementissima Princeps, humillime petimus, ut vestra dignetur Serenitas, literas suas in nostram gratiam ad potentissimum Hispaniae Regem scribere: ab eoque rogare, ut pro tot utrobique inter Hispanos Anglosque sanctioris necessirudinis vincusis, vetustissimisque confoederationibus, concedere velit, ut nostra caussa favorabiliter et benigne, ab ejus Majestate accepta, illius jussu, ab hominum cupiditate ad judicum sententiam, et juris aequitatem, mature possit transferri.
CErti nostri mercatores, qui annuas negotiationes exercent in Hispania, graviter apud nos conquesti sunt, suos factores, superjori mense Novembri, in portu Gibelterrae, durius acceptos fuisse, quam Angli in Hispania ante solent accipi, aut ipsa aequitatis ratio postulare videtur. Rogamus itaque vestram Serenitatem, ut nostrorum subditorum caussa, benigne et cum favore a Judicibus et Jurisconsultis istic vestris cognoscatur, et pro ratione aequitatis explicetur. Exemplum supplicis illorum libelli nobis exhibiti, hiis literis nostris adjungi jussimus, unde, explicatior ratio totius hujus negotii plane apparebit. Et, si qui nostri, vel stomacho in hostium insolentiam, vel ignoratione vestrarum legum nonnihil deliquerint: speramus tamen innocentium numerum, certorum culpam minime luiturum. Quod ad caussam nostrorum attinet, nos confidimus sic prorsus actum iri cum illis, prout vetus mutuae inter nostra regna necessitudinis mos, prout ipsius caussae aequitas queat postulare. Cum res vestrorum subditorum, parem sub nostro imperio, vel aequitatis, vel humanitatis, vel commoderationis rationem requirent,
CLarissime Vir. Frequens tua memoria mei, et testi ficatio tui singularis in me studii, quae saepe quidem, et per amice semper repetita est in illis litteris quas ipse scribis. ad Serenissimi Regis Catholiei assiduum hic Oratorem, admodum grata mihi existit. Hanc tuam nostrae inter nos notitiae fovendae voluntatem, et ipse vicissim alere, et deinceps etiam augere studebo. Quod facturus sum, et juste et libenter. juste quidem, quod id plane jure tibi reddo, quod merito tuo tibi ipse debeo. animum nimirum et voluntatem in te amando mutuam. libenter vero, quod nullius rei fructu plus delector quam eo, qui ex cultu amicitiae recte institutae percipitur. Te igitur talem et tantum virum ipse quidem ingratus si non redamarem, et inhumanus, si non colerem, merito censendus essem. Et cum tu ita vis, volo ego etiam porro, ut deinceps inter nos, non solum gratae benivolentiae aperta indicia: sed mutuae amicitiae explorata officia, prout utrobique feret opportunitas, crebra commeent, et ingenue intercedant. Et vide quantum ipse primum mihi largior de tuo in me amore. qui cum fuerim hactenus in benivolentiae studio ostendendo posterior, nunc in amicitiae deposcendo officio factus sum prior. Rogo enim ut mea caussa sis amicus huic amico meo, qui has perfert: quique oratoris assidui munere, pro nobilissima nostra Principe, apud Serenissimum Regem Catholicum functurus est. Facturus es, et amanter si meo rogatu hoc facis, et recte si ejus merito hoc tribuis. Est enim ipse tui per se, non solum meo sermone: sed sua etiam sponte, perstudiosus. ut taceam prudentiae, gravitatis, eruditionis et commoderationis in
Grenovici. XX. Februarii 1565.
MAgnifici Domini, Viri Spectabiles, Amici carissimi. Et nos accepimus, et vobis valde perspectum esse intelligimus, qua fraude, et quanta injuria, Martinus S. civis ac mercator urbis vestrae, altero superiori anno tractavit istic apud vos Georgium N. factorem fidelis nostri, et dilecti subditi Joannes G. civis ac mercatoris Sandwicensis. Ubivis gentium, et. bene cum bonis, et humaniter, cum amicis semper agi oportet. At vero inter quos Religionis summa consensio, amicitiae firma ratio, et opportunae negotiationis multa mutua, et commoda commercia intercedunt: si istis ulla vel conventorum justa pacta, vel hospitalitatis tuta jura, vel aequitatis communia subsidia desiderarentur, per inique quidem esset comparatum. in quibus tamen omnibus duriter secum, hoc tempore, in vestra civitare actum esse, culpa vero Martini S. sed vestro quidem permissu, fidelis noster subditus graviter apud nos conqueritur. Martinus enim ille S. ut nobis allatum est, pactionem rite initam, et recte confirmatam deserit: certas merces, pro certa navis emptione, in manus nostri subditi per ipsum depositas, effracta sera, convulsis claustris, privata vi, et intempesta nocte abducit. Is tamen nihilominus, ut nos audimus; suorum gratia istic potens, communis aequitatis remedium tollit, et publici juris cursum impedit. Haec quidem agendi satio multo
Westmonasterii. XII. Maii 1567.
ILlustrissime P. Cons. et amice carissime. Commode et peropportune accidit hoc tempore, ut, cum nos diu jam studium et propensam voluntatem scribendi ad vestram Excellentiam habuerimus, id jam ut necessario faciamus, certi nostri dilecti subditi negotium pernecessarium, nos in praesenti commoveat. Nos non latet, sed diu nobis explorarum fuit, quinam sensus rectae Religionis, quantus amor bonarum literarum, quam acre justitiae studium, in vestrae Excellentiae animo residet. Itaque, in perjusta caussa fidelis ac dilecti nostri subditi Joannis G. civis et mercatoris Sandwicensis;
Martinus S. vester quidem subditus, et civis Stralsoniensis: is fraude non ferenda, et injuria non tolerabili, ut nobis allatum est, adversus Georgium N. factorem Joannis G. dilecti subditi nostri, nimis audacter et insolenter usus est. Est praeterea, uti accepimus, ille Martinus S. homo et sua natura valde litigiosus, et suorum istic gratia et amicitia admodum potens. Horum ope, et istis opibus munitus, nostrum hominem istic peregrinum, ignotum fere omnibus, imparatum ab amicis, rudem vestrae jurisdictionis, in tanta solitudine, et inopia subsidii, pro suo arbitratu, quavis, et publica invidia, et privata injuria, facile premendum esse sperat. Hiis incommodis omnibus ut vestra Excellentia, sua bonitate, prudentia, et auctoritate occurrat, et magistratum Stralsoniensem nostro subdito jus quamprimum expedire, ut jubeat; eo paucioribus verbis rogabimus, quo fidentius speramus, et certius expectamus, vestram Excellentiam sic hanc fraudem, vim, et potentiam coercituram; ut nostro fideli subdito pro debita sui juris ratione, cum justa damnorum et expensarum compensatione, primo quoque tempore, in illa urbe satisfaciendum sit. Et quam necessario nunc scribimus de aliorum injuria, tam libenter deinceps, uti spes est, denuo scribemus de vestra aequirate: ut vos non magis jam propensae ad commodi officii postulationem, quam semper paratae, ad grati animi, et mutuae, cum benivolentiae erga vos, tum aequitatis erga vestros, declarationem, esse videamur. XII. Maii 1567.
MAgnifici Domini, Viri spectabiles, Amici dilecti. Graves ad nos querelae delatae sunt, de facto certorum hominum Gedanensium. qui hac superiori aestate, navem fidelis, et dilecti nostri subditi R. N. civis et mercatoris
Hullensis, negotiatum proficiscentem ad ea loca quibuscum nobis, et bona pax, et firma intercedit amicitia: ac redeuntem nuper ab illa profectione, hostiliter invadentes, vi Gedanum abducunt. ubi, ejectis mercatoribus ac nautis, et ad extremam miseriam compulsis, ipsam navem tanquam Piraticam, et omnia bona, veluti praedam, occupant atque detinent. Atque ut nos ferre non possumus, ut fideles nostri subditi tanta premantur injuria; ita eam de vestra etiam prudentia et aequitate existimationem habemus, ut non solum statuamus, inscientibus vobis, hoc a vestris fuisse admissum sed plane expectamus, ut primo quoque tempore ea justitiaeratio, in hac caussa, a vobis habenda sit; ut nec vestri impune hoc perpetrasse, nec nostri frustra apud nos conqueri videantur. Itaque, rem facietis, et nostrae expectationi, et vestrae aequitati valde consentaneam: si fidelis noster subditus R. N. navem suam cum bonis universis, hac literarum nostrarum commendatione, et vestra auctoritate recuperet. Et nos parem aequitatis rationem in vestrorum negotiis, cum usus, et occasio tulerit, libenter ostendemus. Feliciter valeatis.
ALiquot jam sunt anni, tempore parentum utriusque nostrum, clarissimae memoriae Principum, cum Thomas Martinus Anglus, Nicolaum B. et Barnard. T. cives Gedanenses, nomine grandis pecuniae sibi debitae, Gedani, apud Sabinos, in jus vocaverit. Sententia, pro aequitate caussae lata est secundum nostratem. Gedanenses tamen, domestica sua, et potentia, et opportunitate freti, ad superiores istic magistratus, Consales, et Senatum Gedanensem provocant. Res denuo secundum Thomam Martinum dijudicata est. Adversarii gemina jam sententia domi superati, alienum ab omni aequitatis ratione, frustrandae justitiae consilium ineunt. Et caussam et hominem in Poloniam usque protrahunt, ad judices istic, qui nominantur Terrestres: non bonitate caussae sisi, nec de injuria sibi, a suis domi imposita conquesturi:
Gedanenses illi, ut nullum sibi injuriae faciendae locum reliquum facerent; ad regem ipsum Poloniae provocant, parentem vestrum clarissimae memoriae Principem. Sed justitia apud justissimum Principem tantum valuit, ut non solum pro nostro sententiam ipse tulerit, sed mandatum quoque suum, ad magistratus Gedanenses perscripserit, ut ipsi executionem justitiae, pro tot latis sententiis, in hac caussa, quam primum expediri curarent. Cursus tamen justitiae, tot morarum diverticulis impeditus Gedani fuit, ut Thomas Martinus prius e vita sua discesserit, quam ad jus suum pervenire potuerit. Gulielmus Martinus Thomae filius, parvulus quidem cum pater moriebatur, famulus nunc noster fidelis, et per dilectus, haec paterna debita, jure et haereditario, et testamentario repetit. Huic famulo nostro, suppliciter saepe opem imploranti nostram, in caussa tam justa, et in re tam manifesta de esse non possumus. Nam, quo tanta res exploratior nobis esset, negotium, dedimus certis nostris Jurisconsultis: ut illi caussae hujus rationem, ab initio, omnem, litis progressum uinversum, et sententiarum singularum unumquemque exitum, considerata deliberatione cognoscerent. qui rem tam explicatam, et apertam ad nos deferunt, ut plane constet nobis, caussam, et justam, et necessariam, nostrum famulum habere omnem justam sequendi viam, qua jus suum consequi et obtinere queat. Nos itaque admodum rogamus vestram Serenitatem, ut dignetur suis literis atque jussu mandare magistratibus Gedanensibus, ut haec caussa famuli nostri, omni legitimo processu apud eos tam manifesto evicta, sic mature expediatur, ut debita pecunia integre illi persolvatur. Atque si aequitatis cursus, antea nobilissimi patris vestri justissima sententia rite terminata, nunc similiter, vestra auctoritate ad justum exitum perducatur, curabimus nos vicissim, ut a vestris itidem subditis, in nostris ditionibus cum par occasio ferat, injuria omnis atque molestia similiter prohibeatur.
MAgnifici Domini, Amici carissimi. Intelligimus caussam debitae pecuniae, ante aliquot annos inter Thomam Martinum Anglum, et Nicholaum B. ac Bernardum T. cives vestros, in illa vestra urbe fuisse disceptatam. Et cum ea ipsa caussa, et apud vos et in regno itidem Poloniae, omnibus et legum processubus rite explicata, et adversariorum appellationibus, quoad fieri potuit, impedita, et cunctis semper judicum sententiis, secundum nostratem fuerit dijudicata: executioni tamen juris, tot repagula sunt objecta, et frustrandae justitiae tot sunt quaesitae morae, ut Thomas Martinus, e vita prius excesserit, quam ad jus suum pervenire potuerit. Galielmus Martinus Thomae filius, parvulus quidem tum, cum pater moriebatur, haec ipsa paterna debita, jure nunc et haereditario, et testamentario repetit. Cumque hic Gulielmus fidelis noster famulus, saepe nostram gratiam atque opem, ad consequendum jus suum, suppliciter imploraverit: nos, ut de caussae aequitate, quid certum et exploratum esset, cognosceremus, certis nostris Jurisconsultis mandatum dedimus, ut litis progressionem omnem, et sententiarum exitum unumquemque accurate excuterent. qui rem sic ad nos deferunt, ut nos aequitate rei magis quam hominis misericordia commotae, scribendum ad vos esse duceremus, et a vobis petendum; ut, quod leges vestrae jusserunt, quod judices omnes, cum vestrates, tum Poloni consentientibus sententiis statuerunt; id vos jam huic nostro famulo integre expediri, pleneque consici quam primum curetis. Nos enim vel aequitatis ipsius nomine in caussa tam justa, in re tam aperta, in injuria tam eminenti, famulo nostro deesse non possumus. Malumus tamen, ut hoc modo nostro rogatu atque literis, quam ullis aliis juris remediis, indemnitati nostri famuli prospiceretur. Si igitur vos aequitatis ipsius respectu, et nostro etiam hortatu, jus suum famulo nostro repraesentari efficiatis: rationem vos, et justitiae rectam, et nostri quoque gratam, habuisse judicabimus. Quod vestrum officium, nos etiam grata memoria retinebimus. Bene valete.
MAgnifici Domini, illustres, spectabiles, Amici carissimi. Varii nostri subditi, probi et exploratae fidei viri graviter conqueruntur, quod merces illae quas isthic Gedani de more comparant, et in Angliam apportant, ut Linum, Canabis, Pix, et id genus aliae, cum aridae tum fluidae merces, jam veteri vestrarum mercium, nec bonitati, nec mensurae quidem respondeant. Quae res non solum detrimentosa nostrorum fortunis, sed per incommoda nostrae classi, propter fallacem, atque inhabilem hoc modo omnem funestrem apparatum, et nimis etiam periculosa, eadem ipsa de caussa, omnibus nostris existit, qui vitam suam navigationi, et venti marisque discrimini, addixerunt. Hanc, non vestrae inclytae urbis communem culpam, sed certorum vestrorum vel negligentem incuriam, vel dedita opera admissam fraudem, nostri nobis plane esse asseverant. et nominatim eorum hominum, qui mercium examinatores, et fabri vasarii apud vos designantur. Atque, licet, uti plane judicamus, inscientibus vobis, et invitis etiam, hae injuriosae imposturae et excogitatae, et exercitae sint: ipsa tamen aequitas postulat, et vestrae item erit prudentiae, diligenter inprimis videre, ne haec nova paucorum hominum fraus, ad privatum structa quaestum, communi vestrae urbis nomini, et dignitati, quae prisca et praecipua justi commercii laude multis jam seculis floruit, graviorem aliquam notam inurat. Sed qui persuasum habemus, vos prudenter et opportune, maturum remedium huic malo adhibituros, volumus itaque, ut haec quae scribimus, non graviter expostulandi, sed amice commonefaciendi nomine, a vobis accipiantur. Atque quo melius statuatis, de nostrorum detrimento, et vestrorum injuria, mandavimus: ut omnes illae damnosae fraudes, de quibus nostri conqueruntur, in separato seorsum scripto, communi civitatis nostrae Londini sigillo consignato. fusius, et explicatius perscribantur. Praeterea, pergratum est nobis intelligere, ex sermone Thomae Alani dilecti famuli nostri, nostrique mercatoris, quod superiori anno, factores ejus in parandis isthic, isthincque transportandis multis rebus, nostro jussu, nostraque pecunia, ad nostrae classis usum comparatis praecipuam quandam vestram in nostram quidem gratiam, et
NEgotium dedimus dilecto nostro famulo atque mercatori Thomae Alano, ut ad usum classis nostrae, certas res necessarias, malos, funes, asseres, picem, et alia ejus generis, nostra pecunia, Gedani hoc tempore comparet. Rogamus itaque vestram Serenitatem, si naves Thomae Alani bonis nostris onustae, in vestrae Serenitatis vel classem inciderint, vel portum appulerint, ut vestra bona gratia, atque mandato, a vestris subditis, benigne cum humanitare acceptae, et libere sine impedimento dimissae, tuto per vestra freta, atque jurisdictiones, ire, redireque possint. et nos vicissim curabimus, ut vestri itidem, vestrae Serenitatis negotia procurantes, cum opus nostra gratia, aut praesidio nabuerint, persimili humanitate a nostris, sub nostro imperio, nostra quoque, et voluntate, et jussu accipiantur. Deus, etc. XX. Martii.
THomas Pope, ut ad nos amrum est, et Joannes Kyrrie, viri Angli, fideles nostri subditi, cum nave nuncupata Le Margareta de Mynheade, instructa nautis, et onusta mercibus, profectionem hac superiori aestate, ex Anglia versus insulam Tarsero instituunt: ut, cum vestrae Serenitatis isthic subditis amice, de more negotiarentur. Inter trajiciendum,
Ludovicus de Almeda, vestrae Serenitatis subditus, cum duabus armatis navibus hanc nostrorum solitariam, et negotiatoriam navem, more hostili, nulla a nostris praebita caussa, aggreditur: navem capit, nautas et vectores omnes, tanquam captivos, in insulam Tarsero abducit, ubi nec justitiae nec humanitatis habita ratione, male et misere accipiuntur. Nam nostri, per idoneos isthic praedes ad omnia, quae iliis objici potuerant, offerentes se plene responsuros, non solum ab omni juris patrocinio duriter rejiciuntur: sed per eundem Ludovicum de Almeda, in ipsa insula Tarsero, bonis suis omnibus inhumaniter spoliantur. Quae bona ad valorem bis mille, quadringentorum octoginta octo ducatorum, et plus eo, accedunt. Quae quidem bona, particulatim, in scripto quodam testimoniali, cum hiis literis conjuncto, explicantur: quod scriptum, communitas, oppidi nostri Bridgewateri, pro hiis nostris subditis vestrae Serenitati exhibet. Ludovicus de Almeda non contentus hoc facto, etiam porro nostros mercatores melioris notae, in varias naves Portugallenses dispersos, in urbem Ulyssiponam abducit: ubi sistuntur coram Domino Manueli de Almeda, vestrae isthic Serenitatis supremo justiciario. Et audita caussa, nostri liberantur quidem crimine, una cum ipsa nave: sed bona illis ablata minime restituta sunt. Nostri, hoc modo, misere vexati, et ad inopiam redacti, nostram opem implorant, quam illis, in re tam justa, denegare non possumus. Petimus itaque per fraternum amorem, et mutuam nostram confoederationem, vestra ut dignetur Serenitas, eam curam hujus caussae ita suspicere, ut per hos nostros subditos intelligere possimus, bona eorum eis primo quoque tempore esse restituta. Et hanc aequitatis rationem, nostris subditis, in eorum tam justa caussa, vestra gratia, auctoritate, et jussu declaratam: nos similiter in vestrorum negotiis, cum par casus feret, studio se subsequemur.
PRaeter illas multorum nostrorum mercatorum varias caussas, de quibus, per certum nostrum nuntium, Joannem Foxal, nuper ad vestum Serenitatem scripsimus,
Rodulphum Glayton, ejusque caussam, vestrae Serenitati commendaremus. Nobis quidem cognitum, et isthic satis exploratum est, in quas angustias, altero superiori anno, is cum nave ac fortunis suis sub vestro imperio incidit. Postulabatur gemini criminis, cum se utriusque culpa vacare plane comprobaverit. Primum, quod vectigali non soluro, stationem vestram Oresundianam sit transvectus: dein, quod hostem vestrum, certorum commodorum subsidio juverit. De vectigali, cheirographum ipsius, qui Portorio vestro isthic praeest, pro cautione sua, habet: cum vis, et injuria, et inhumanitas, qua Sueci illum misere exagitarunt, ipsum ab altera noxa plane eximant. Res enim ratione nulla nitebatur, ut is, fallende vestros, et favendo Suecis, dubii commodi incerta spe: in apertam cum rerum omnium jacturam, tum vitae discrimen, se suasque fortunas conjiceret. Cum hoc ita esse, primum vestri Consiliarii, dein vestra Serenitas, plane cognoverit: primo quoque tempore, justo judicio, et summa aequitate, voluntate, bona gratia, et expresso mandato vestrae Serenitatis; et subdirus noster e custodia liberatur, et merces ejus omnes illi restituuntur: sic ut cum is domum in Angliam redierit, fuse et prolixe cum vestrae Serenitatis summam gratiam, et bonitatem; tum vestrorum Consiliariorum in cognoscendo prudentiam, in statuendo aequitatem, in expediendo se, suumque illud negotium, magnam humanitarem passim praedicaverit. Et haec ipse de sua et libertate, et mercium restitutione. At vero cum navis ejus ab omni apparatu et victualium, et armamentorum bene instructa et munita, vestrae Serenitatis nomine, auctoritate, et mandato, ad serviendum in bello vestro, cum reliqua vestra classe adhibita sit: in quo vestro servitio periit illa navis, ut ad nos allatum est; propterea Rodolphus Clayton suppliciter a nobis nostram commendationem, et nos libenter a vestra Serenitate parem vestram, et gratiam, et aequitatem expetimus; pro justa, et plena hujus navis satisfactione, quam ante vestra Serenitas sua sponte, recto judicio, et innata sua bonitate, in illo homine liberando, et bona ejus illi reddendo, summa vestra cum laude palam omnibus innotescere voluerat. Caussam hanc, tam apertae aequitatis plenam, apud vestram Serenitatem aequissimum Principem paucis attingere, non acrius urgere, aequum esse ceneemus. Qua in re, paratam potius nostram commendandi voluntatem ostendi, quam magnam ullam postulandi necessitatem
etc. Primo Junii 1567.
MAgnifici, spectabiles, amici perdilecti. Accepimus literas vestras tricessimo Julii Gedani datas: quae vestrae literae, si quantam observantiam erga nos, ipsae prae se ferent, tantam aequitatem erga nostros, vos ipsi repraesentaretis, multo acceptiores nobis fuissent: sed speciosa verba, factis injuriosis, nec belle respondent, nec recte satisfaciunt. Cum haec dicitis, alia facitis: rebus, non verbis nos fidem adjungimus. Scribendo, nihil proficimus: agendo, aliquid tentabimus. Quod ratio non impetrat, jus obtinebit. Sed, cumserenissimi Regis vestri, justissimi Principis, carissimi fratris nostri, eam quam par est, rationem habemus, quid ille de hoc negotio statuerit, prius explorare volumus. Quanquam nos malumus, atque adeo optamus, ut vos vestra potius sponte, quam alterius jussu recte faceretis. Id quod si adhuc faciatis, et nobis satis, et vobis utiliter facietis. Bene valeatis. Primo Novembris.
AMplissime, et clarissime Domine. Rodolpbus Clayton famulus meus, e Dania nuper reversus in Angliam, se, in sua quam isthic est perpessus duriori fortuna, tua inprimis bonitate, ope, et gratia levatum fuisse, libenter frequentique suo sermone commemorat. Et quanquam sponte tua, et innata quadam omnes juvandi voluntate hoc feceris,
Demiam revertitur, cum literis serenissimae nostrae Principis, ad serenissimum Regem Daniae, pro satisfactione navis suae, quae Regis vestri nomine et jussu, ad serviendum illi una cum reliqua sua classe, adhibita est. in quo servitio, navis, uti ad nos allatum est, periit. Itaque, primum, uti par est, gratias libenter ago, pro illo tuo superiori, et mihi pergrato officio, et meo famulo admodum opportuno et optato subsidio. Dein, impense rogo, ut, quod tua sponte, tam benigne ante in juvando famulo meo susceperis, hoc jam, meo rogatu, ad felicem exitum perducere digneris. Ac vicissim ipse diligenter curabo, ut tui, quorum res hoc postulabit, tuo etiam rogatu, parem humanitatem in Anglia, pari favoris mei praesidio aliquando experiantur. Felicissime valeat Amplitudo tua.
MUltae graves querelae ad nos sunt delatae, et crebrae etiam literae ad vestram Serenitatem sunt scriptae, de ea pecunia, quam certi mercatores Londinenses, viri snectatae probitatis, fideles nostri subditi, vestra caussa, et vestro etiam nomine, atque id ad vestrae Serenitatis usum, ante aliquot jam annos, D. N. G. vestro apud nos Oratori, in tempore ejus pernecessario mutuam libenter dederunt. Haec pecuniae commodatio, contestnta syngraphis, communita sigillis, multis etiam testibus, cum nostratibus, tum exteris, praesertim apud Belgas, passim in vulgus innotescit. Nos plane persuasum habemus, hanc caussam aut non recte, aut non omnino apud vestram Serenitatem esse declaratam. aliter enim, res tam justa, et explicata, tam diu, tot temporum difficultatibus, et morarum diverticulis intricata, apud justissimum Principem non fuisset. Si qui vero sunt, qui hoc negotium istic impediunt, illi certe, et vim nostris, et infamiam
etc.
ILlustrissime et nobilissime Domine. Quanta observantia, amita mea Domina Clareneux sanctae memoriae femina, vestram Excellentiam, et qua benivolentia illam Excellentia vicissim vestra prosequuta est; in Hispania multi, in Anglia plurimi probe cognoscunt. Haec mutua vestra, eaque spectata multis, cum illius observantiae tam grata aliquando officia, tum vestrae benignitatis tam propensa semper studia; spem mihi nunc certam faciunt, id quod sententia quoque, ac judicio hic omnium, qui utrumque vestrum norunt, mihi plane confirmatur; vestram Excellentiam libenter velle, aliquam partem illius propinquioris benivolentiae, mihi etiam ejus propinquo, proximoque haeredi, tanquam haereditariam impartire. Et sic sunt res meae, ut tempore jam meo pernecessario, et in caussa per se justissima, opus plane
N. Kempius homo Anglus, amitae defunctae ingratus, mihi superstiti iniquus, contra omnes et communis aequitatis, et domesticae amiciriae leges intentare conatur. Universam caussam, et singulas illius circumstantias, in has litetas, ne sim molestus, includere nolui: eas omnes, articulatim in certa capita, in separato scripto cum hiis literis conjuncto, fusius explicatas distribui. unde, opportunius et plenius rationem omnem, et statum illius negotii, vestra prudentia intelliget. Jus meum juris subsidio persequi, non cogito: quia id omne praesidio vestrae bonitatis assequi plane spero. atque adeo expecto, neque ego solum mihi hoc spondeo, sed omnes in Anglia, quibus aequitas, bonitas, et vera nobilitas vestrae excellentiae explorata unquam fuit, certo mihi asseverant atque pollicentur. Deus vestrae excellentiae omnem florentem felicitatem concedat.
D. Alb. K. LL. Doctor, vestrae Serenitatis Orator, literas vestras, vicessimo Sexto Januarii Hafniae datas, in initio hujus Mensis Aprilis nobis tradidit. Rumores illi, de immutata nostra voluntate, veri quidem non sunt: sermo tamen isthuc perlatus, de frequentibus nostrorum mercatorum querelis, inanis vero non fuit. Tot enim, tamque graves injuriae, hiis proximis superioribus potissimum annis, sub vestro imperio, nostris spectatae probitatis mercatoribus factae sunt: quarum injuriarum remedium nullum hactenus, nec nostrorum isthic supplicationibus, nec nostris hinc crebro missis literis obtineri potuerat, ut tandem nos ipsi tot justis nostrorum querelis manne consulendum esse duxerimus. In qua cogititatione nostris quam primum prospiciendi, multum nostra versabantur consilia, eo ipso tempore, quo D. K. ad nos pervenit. Injuriae et damna, quae nostri pertulerunt; vestrae Serenitatis Oratori, nostro mandato; et suse explicata, et probe pleneque cognita sunt. Ut hae nostrorum caussae, in longiores moras, et sumptu intolerabiles, et ipso taedio non ferendas, amplius rejiciantur, quomodo nimium jam diu factum est, non vult ratio, non
etc. XXII. Aprilis.
CUM nulla laus in Principe illustrius emineat, quam bonitas, benigneque quam plurimis faciendi proposita voluntas; qua una Christum virtute Principes unice referunt, et propinquissime ad eum accedunt: cumque bonitas humana quidem omnis, et peropportuna, at illa sola divina, et admirabilis existat, quae respicit afflictos, et calamitosos erigit; cumque ex omni miseriarum conditione, nulla sit, vel deflen da magis, vel juvanda prius, quam eorum hominum, qui Christi sequendi caussa mundi relinquunt commoda universa. Qua propter, nos captae misericordia clarissimi viri N. quem domi impia crudelitas e patrimonio expulit, et e patrio solo ejecit, non alio quidem nomine, quam quia puriorem doctrinam Christi, Majestatem Principis sui, libertatem patriae, paucorum libidini, impie, et indigne subjici, non sustinuerit: et propter alias justas caussas nos plurimum commoventes; de gratia nostra speciali, ac ex certa scientia, et mero motu nostris, dedimus, et concessimus, ac per praesentes pro nobis, haeredibus. et successoribus nostris, damus, et concedimus, dicto clarissimo N. annuam pensionem quater mille coronatorum Gallicorum, habendam, et percipiendam praedicto N. de Thesauro nostro per manus Receptoris generalis curiae nostrae Wardorum, et Liberationem, ad quatuor anni tempora, incipiendo ad festum Sancti Michaelis Archangeli proxime praeteritum. Qua quidem annua pensione praedictum N. frui, et gaudere volumus, donec pacatis hiis durioribus temporibus, in Gallia integrum, illi atque tutum esse possit, domi apud suos, Deo, Principi, et Patriae, secure inservire: vel quovis alio modo contingat illi, in patrimonium suum, et pristinum statum quiete, et ex animi sui sententia, reponi. In cujus rei testimonium, etc.
CLarissime Domine. Cum probe intelligo ex frequenti bonorum hominum sermone, qua aequitate semper vestra Excellentia cognoscit omnes justas caussas: et quanta humanitate saepe allevat multos afflictos Anglos; plane consido, me in mea, et justissima caussa, et miserrima fortuna, praesens, et praesidium in vestra aequitate, et solamen in vestra humanitate reperturum. Superiori aestate, navem, de more misi negotiatum in Hispaniam. tempestatis vi, et sali jactatione compulsa, ad oram Castri appellit. per magistratus ac cives de Bilbo, et Castro capitur pro praedatoria. excutitur. Praefectus, cum aliquot nautis, rapitur in custodiam. diripiuntur bona; auferuntur armamenta; et facta in ipsos magistratus isthic severa inquisitione, cum nullius maleficii convinci potuerant, liberi ad navem iterum dimittuntur. Cum nihil agere poterant ista aequitatis via, ecce suboriuntur certi testes, qui affirmant, hanc meam navem anno 1563, mense Januario, non procul ab Ulyssipona piraticam exercuisse: se ipsos, ab hac mea nave, tum temporis isthic spoliatos fuisse. cum contra, exploratissimum sit, hanc ipsam navem, eo ipso tempore, et sex menses ante, et post, sine omnibus, et armamentis, et apparatu, in Anglia, in navali de Portesmouth, suae reficiendae gratia jacuisse. Et quod hoc verissimum sit, publicum instrumentum sigillis multorum hominum oppido de Portesmouth consignatum, in praesentia ostendendum vestrae Excellentiae habeo. Itaque, supplex venio ad vestrae Excellentiae bonitatem, tam propositam sua natura ad benigne faciendum omnibus calamitiosis hominibus, summopere rogans, ut dignetur, literis suis, hanc justam caussam meam, Magistratibus de Bilbo, et Castro commendare. nimirum, ut navis mea cum Praefecto, nautis, et bonis universis, libere, et integre dimittatur. una cum hujusmodi damnorum compensatione, quam aequitas, et justitia requirit. Hoc factum vestrae bonitatis, ut commodum, et optatum mihi, sic praedicabile apud omnes bonos, et Deo ipsi, uti spero, gratum officium est futurum. Deus vestrae Excellentiae omnem longam, et laetam felicitatem concedat XXVII. Januarii.
ELizabetha Dei Gratia, etc. Universis ac singulis Regibus, Principibus, Ecclesiasticis, et Secularibus, Archiepiscopis, Episcopis, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Nobilibus, Provinciarum, Terrarum, Civitatum, Oppidorum, Villarum, et quorumvis aliorum locorum Praefectis; Gubernatoribus, Rectoribus, et locum eorum tenentibus: nec non Admirallis maris; portuum, passuum, et pontium Custodibus: et aliis universis, ac singulis hominibus, cujuscunque loci, et aliis universis, ad singulis hominibus, cujuscunque loci, status, gradus, ordinis, ac conditionis existant, ad quos hae nostrae praesentes literae perventurae sint, salutem, et sincerae dilectionis effectum. Senerenissimi, Illustrissimi, Excellentissimi, Religiosissimi, Reverendi, Consanguinei, Amici, ac nobis sincere dilecti. Cum hin hac domestica tranquillitate, et communi pace, quam Dei benignitate, nos hoc tempore, cum omnibus vicinis circumcirca Principibus firmissimam habemus, Gul. G. nobilis Anglus, fidelis noster et perdilectus famulus, otii quasi domestici pertaesus, externam adire militiam instituat; potissimum vero ubicunque gentium, terra maxime, contra Tucam, communem Christiani nominis hostem, res gerenda sit: Nos hanc ejus laudabilem voluntatem, et nobile institutum, non solum valde probamus: sed ex mera gratia, et singulari favore nostro, multis justis de caussis, eundem proficiscentem, praecipua nostra commendatione prosequendum esse duximus. Est enim nobili domo oriundus. et nobis ipsis quidem, clarissimae Havardinae Northfolciensis familiae ratione propinquus. quo nomine nobis etiam seorsim valde carus existit. Praeterea, ab ipsa natura ad bellum factus, a parvulis militari, et disciplina, et usu apprime institutus: atque multis variis bellis, sub nobilissiniae memoriae patre, fratre nostro, atque forore, serenissimis Angliae Regibus, et sub nostro item imperio, operam semper fidelissimi subditi, industriam strenui militis, et prudentiam saepe terra, marique solertis Capitanei, ad Reipublicae commodum, ad suam non vulgarem laudem, et commendationem declaravit. Itaque nos admodum cupientes,
Londini X. Februani 1565. regnorum vero nostrorum VIII.
ILlustrissime Princeps, Consanguinee, et amice carissime. Intelligimus ex sermone fidelis famuli nostri H. K. quam praecipua grati animi propensione, vestra Excellentia, et nos, et statum nostrorum prosequitur. intelligimus item, quam intenta cogitatione, et sollicica cura, ad puram Christi Religionem tuendam, vestra indies, prae ceteris Principibus incumbit Excellentia. Utriusque hujus vestri, et grati erga nos studii, et pii erga Deum officii, multa quidem, et ea valae illustria testimonia in literis quoque vestris decimo Decembris Heidelbergae ad nos datis, insigniter sunt contestata. Quae mentis vestrae tam laudata voluntas, a nobis ingentes gratias, apud omnes bonos praecipuam laudem, jure promeretur. Cum vero jam ex literis vestris exploratum nobis sit, vestram Excellentiam hactenus, gravissimis de caussis abstinuisse communibus scriptis foederibus; etiam cum hiis, qui et sanguine, et patria, et eadem Religione vobis essent juncti;
Augustanae Principes, haec fuit. ut exploraremus, an ulla hujusmodi confoederatio, inter vos sancita esset, qualem esse communis fere omnium opinio confirmavit. Sin vero fuisset, habebamus in animo, illam consociationem favore, consilio, ope etiam nostra promovere. cum plane constet vobis omnibus, nos ex eo tempore, quo ad rerum gubernacula accessimus, nihil omisisse, quod spectaret, vel ad restaurationem doctrinae Christi, in hoc regno nostro, e cujus finibus paulo ante fuit ejecta: vel ad eandem in circumcirca vicinis regionibus fundandam, et propagandam. licet ad interturbandum omne illud animi nostri propositum, multa undique objecta nobis essent impedimenta. Et cum intelligimus, hanc esse omnium vestrum consentientem opinionem, nimirum securitatem Religionis, melius stabiliri, et firmius niti conjunctione animorum, quam scriptione foederum: sic, ut mutua subsidia opportune suppeditarentur, pro rerum, et temporum ratione, et non compingerentur in argutas illas scripti angustias, quibus summa saepe rerum in moras rejecta, in extremum plerumque discrimen conjicitur. Nos sane haec vestra consilia ita probamus, ut nihil
etc. XXVI. Martii.
CLarissima Princeps, Consanguinea carissima. Quo planius apparet, quam propensa sit, et ad omnem observantiam erga nos parata vestra voluntas, eo gravius ferimus eorum injurias, qui bis jam hoc anno interceptis nostris literis effecerunt, ut declaratio nostrae vicissim mutuae benivolentiae nondum, perinde ut voluimus, ad vestram Excellentiam pervenerit. Et si hominum improbitas, in literis excutiendis constitisset, tolerabilior quidem fuisset: sed cum irruerit
Angliam ad nos perveniendi, et nos ipsae valde amplectimur. et quod ad illam rem promovendam spectat, ad serenissimum fratrem vestrum diligenter conscripsimus. Vos ergo non vestras expectamus literas. cum in Anglia eritis, sedulo curabimus, ut omnibus vestro et respondeatur voto, et satis fiat voluntati. nec permittemus, ut observantia vestra, quam benivolentia nostra expeditior existat. Et in hac mutua voluntatum nostrarum conjunctione, eosdem etiam animorum sensus inesse experimur. Nam, quantum capimus voluptatis, ex vestra erga nos benivolentia, tantum sane haurimus doloris, ex vestro nunc moerore, quem, indignus obitus dignissimi viri, et vobis quidem carissimi nuper attulit. At, si quam sumus nos propensi ad respondendum in omni mutuo amore, tam essemus itidem felices in consolando, in hoc vestro luctu; facile efficeremus, ut omnis vestri moeroris aculeus, vel omnino sublatus, vel magnam partem delenitus esset. Sed, cum inter reliquas vestras virtutes, prudentiam sic eminere intelligimus, ut illa omnibus vestris non intersit solum, sed praesit etiam consiliis: non dubitamus, quin eam doloris medecina, quam ipsa dies, paulo post necessario sit allatura. Auditione accepimus, multas magnas fuisse illustrissimi Belzensis Palatini virtutes: sed fratrem ejus patruelem, illustrissimum Dominum Joannem Comitem in Theuczem, Capitaneum Rohatinensem, de quo, quid sentimus, ut scribamus rogamur, hic in Anglia vidimus. cujus in mente, et moribus, praestans quaedam dignitas elucebat. Hunc itaque carum vobis fore existimamus, et per se, et propter illius etiam respectum, qui olim fuit carissimus. Sed de hiis, et aliis multis fusius, cum opportunior, et temporis, et loci commoditas nobis dabitur. Interim omnes florentes felicitates, ad animi vestri sententiam vestrae Excellentiae Deo exoptamus. XXV. Februarii.
ILlustrissime, Clarissime. Leo Curio fidelis vester servitor, et G. N. dilectus noster subditus, vestras literas, cum vestro grato munere, decimo Januarii H. datas nobis tradidit. Pro munere quidem, et gratias magnas nunc habemus, et easdem, re quidem, cum opportunitas feret, plane sumus relaturae. Literae vero vestrae majorem voluptatem ne, an dolorem attulerint, dubium quidem est. Pergratum enim nobis fuit intelligere, quam officioso obsequio, et constanti observantia atque studio, vestra nos colit Excellentia. Non minus luctuosum nobis fuit audire, de dura illa vestra in Dania tractatione, deque tristi obitu illustrissimi P. B. qui tempore, et insperatissimo sibi, et alienissimo suis, ex hac vita, indigno quidem modo sublatus est. In hoc tam aerumnoso casu, hoc plurimum nos interim recreavit, quod intelligimus vestram Excellentiam, illi cognatione propinquam, virtute parem, fortunis nunc etiam atque dignitate factam esse aequalem. ut jam non magis opportuna consolandi, quam gratulandi tibi, occasio mihi hoc tempore oblata sit. Scripsimus ad Principem Ceciliam. verum in hoc ejus praesenti luctus sensu, et in hoc recenti sponsi desiderio, novarum nuptiarum, disertis verbis, mentionem facere, et ratione, hoc tempore, et pro re ipsa, alienum fuisset. Hujusmodi consilium non literis nunc committere, sed cum in Anglia ipsa fuerit, praesenti sermoni conservare, longe opportunius esset. De nobis vero, ita existimate nos in respondendo omnibus gratis vestris officiis, quibuscunque modis commode poterimus, cum omni animi nostri propensione, paratos semper fore. Bene valeat vestra Excellentia. XXV. Februarii.
ELizabetha Dei gratia, etc. Potentissimo, et invictissimo Principi magno Sophi Persarum, Medorum, Parthorum, Hircanorum, Carmanorum, Margianorum, populorum cis, et ultra Tigrim fluvium, et omnium intra mare Caspium et Persicum sinum, nationum atque gentium imperatori, salutem, et rerum prosperarum felicissimum incrementum. Summi Dei benignitate factum est, ut quas gentes non solum immensa terrarum spatia, et in superabiles marium vastitates, sed ipsi etiam coelorum cardines longissime disjunxerunt: ipsae tamen literarum, et mentis certa cogitata, et humanitatis grata officia, et intelligentiae mutuae multa commoda, facile inter se, et opportune possint communicare. Itaque, cum perdilectus et fidelis noster famulus A. Jenkinson, qui has literas nostras perfert, cum bona venia, favore, et gratia nostra, hoc Angliae nostrae regno excedere; et in Persiam usque, vestrasque alias ditiones, Dei benignitate, penetrare constituerit: hoc illius institutum, perlaudabile quidem, grato nostro favore persequi, et promovere studuimus. id quod eo nos libentius facimus, quoniam hoc ejus propositum, ex honesto studio commercii constituendi, potissimum cum vestris subditis, aliisque peregrinis hominibus ad vestra regna confluentibus, omnino exortum sit. Propterea, et scribendum ad vestram Majestatem, ab eaque petendum esse duximus, ut nostro rogatu dignetur concedere huic famulo nostro A. Jenkinson literas publicae fidei, et salvi conductus. quarum auctoritate, atque praesidio, licitum liberumque sit illi, una cum suis familiaribus, servis, sarcinis, mercibus, et bonis universis, per vestra regna, dominia, ditiones, atque provincias, libere et sine impedimento proficisci, ire, transire, redire, abire, et isthic morari, quamdiu placuerit, et inde recedere, quandocunque illi libitum fuerit. Si haec sancta hospitalitatis jura, et dulcia communis humanitatis officia inter nos, regna nostra, nostrosque subditos libenter constitui, sincere coli, et constanter conservari queant: speramus nos, Deum, Optimum, Maximum effecturum, ut ab hiis parvis initiis, grandiora rerum momenta, nobis ad magna ornamenta atque decus, nostris ad
Anglia in celebri nostra urbe Londino XXV. die Mensis Aprilis. Anno Mundi 5523. Domini ac Dei nostri Jesu Christi 1561. regnorum vero nostrorum tertio.
QUUM excellenti Dei bonitate ad imperium paternum, atque avitum venissemus, nihil antiquius habuimus, quam ut Religionis statum, hominum et temporum improbitate non solum collapsum, sed penitus deformatum, et Sedis Apostolicae Reverentiam ail pristinam dignitatem ac splendorem, quod in nobis erat, restitueremus. Qua in re quos labores, quae regni, et status, atque adeo virae nostrae discrimina adivimus: nisi Sanctitatem vestram multorum sermonibus, atque adeo orbis Christiani voce antelligere putaremus, esset nobis de eo per has literas pluribus exporiendum. Illud certe magnae nobis consolationi fuit, quod in rebus nostris arduis, et temporibus illis dissicillimis, Sedis Apostolicae, non solum gratia et favore, sed etiam auxilio usi sumus. Accepimus enim ab ea Legatum reverendissimum Patrem, et Consanguineum nostrum, Reginaldum Polum Cardinalem. qui quum subditos nostros ad Sedis Apostolicae obedientiam reduxisset; magnam post ea tempora, et vehementer utilem in rebus Ecclesiae cemponendis, et confirmandis operam collocavit. Cujus ut Legati auctoritate,
Itaque justis de caussis, magno dolore affecti sumus, quum literis quibusdam, et multorum sermonibus ad nos perlatum esset, Legati auctoritatem, semper utilem, bis vero temporibus etiam necessariam, qua pietas in Deum, et in Sedem Apostolicam obedientia augetur, e Regno nostro, quod nondum satis confirmatum est, revocari. atque ita revcari, ut Legationem Sedi Cantuariensi innatum, et penitus annexam, multorum retro Summorum Pontificum actis confirmatam, multorum qui ante nos fuerunt Angliae Regum Praerogativa usurpatum, Vestra Sanctitas non exciperet. Quod, quia aliorum, qui Rem non satis intelligebant, consilio et impulsu, non Vestrae Sanctitatis judicio, et sententia factum existimamus: si nos ad pietatem, et religionem confirmandam, omnes nostros conatus, ita ut Christianos principes decet, semper contulimus; si erga sedem Apostolicam ea, qua debemus, religione, et observantia, et ante regnum susceptum, et in regno fuimus: si vestram Sanctitatem omnibus pietatis, et obedientiae officiis prosequuti sumus, rogamus, ne nobis Paternam pietatem, et regno nostro justa privilegia, ne populo nostro, qui gregis Vestri, et Ecclesiae Catholicae portio est non contemnenda, auxilia ad pietatem negare velit. ne eam nobis sine nostro merito notam inurat, quae a Vestra, et Sedis Apostolicae dementia, et nostra in eam pietate et obedientia, vehementer aliena est. Atque hanc postulationem, quoniam religione, et pietate nititur; et ad populi Christiani, cujus vobis curam Deus commendavit, profectum et salutem pertinet: vestramque ad Sanctitatem, orbis Christiani parentem destinatur; et audiendam libenter, et facile concedendam, non dubitamus. Deus Vestram Sanctitatem diutissime conservet. Ex Regia nostra Westinonasterii XXI. Maii 1557.
Vestrae Sanctitatis Humillimi et Obedientissimi filii
Hanc Epistolam nunquam ante hac impressam, accepi ipse a reverendo viro Joanne Strype, amico meo humanissimo, Antiquitatis, veterumque scriptorum, earum praecipue rerum que ad Historiam Religionis in Anglia reformatae spectant, literate perito.
AMoris erga me tui argumenta nulla, vel plura, vel illustriora dari potuerunt, Rex serenissime, et illustrissime, quam cum proxime fructu jucundissimae consuetudinis tum perfruerer. Cujus sane cum recordor, quotidie autem recordor, quasi tecum esse, et collocutionum tuarum humanitate, praesens ipsa frui plane videor. Ceterum cum in mentem veniunt innumerabilia tua illa in me benificia, quibus isthuc advenientem excepisti, discedentemque abs te dimisisti: non facile habeo commemorare, quantopere in diversas partes distrahatur animus, ancipitemque cogitandi curam adferat. Nam ut ex benificiorum erga me tuorum magnitudine, amorem in me tuum propensum, maximeque fraternum perspiciens, non parum inde gaudii, laetitiaeque concepi: ita rursus meritorum erga me tuorum multitudinem, aequa, justaque lance expendens, doleo, quod intelligam me eorum vim, ne cogitanda quidem, nedum referenda gratia, ullo unquam tempore consequi posse. Ne tamen tua Majestas tot, tantaque in me benefacta, aut male locata, aut potius, ut Ciceronis ex Ennio sumpris utar verbis, malefacta esse arbitraretur: aut denique parum me memorem, gratamque esse judicaret; volui nunc saltem, cum re non possem; verbis tuae Majestati gratias agere. Quod quidem ipsum citius a me, vel literis, vel nuncio misso factum fuisset: nisi opusculum quoddam, quod etiam ad tuam Majestatem mittere cupiebam, propositum meum intervertisset. Id quod, cum propter angustiam temporis, quod mihi vel aqua citius effluxisse video, ad calcem, uti me facturum opinabar, a me ipsa perduci minime potuerit: spero nunc hasce literas quantumvis rudes, meam absentis caussam apud tuam Majestatem acturas esse, simulque, animum erga te meum quomodocunque saltem declaraturas. Nam ut id plane, abundeque satis mutis vocibus a me fiat, minime fieri posse existimo. praesertim cum, ut tua non ignorat Majestas, meae naturae quasi sit proprium; non modo non tantum verbis dicere, quantum mente cogitare; verum etiam non plus dicere, quem cogitare. Quorum posterius, plus dicere, puto,
Hatfildiae II. Februarii.
Majestatis tuae humillimia
Soror et Serva.
ELIZABETHA.
Exstat haec Epistola in Archivis Bibliothecae Bodleianae, propria ipsius Elizabethae Principis manu conscripta.
FINIS.
LITERARUM Aschame, quas uxori Buceri ad te dedi, exemplum, quod curaram mihi describi, ad te mitto. quo videas epistolam tuam non loquacem, sedeloquentem fuisse. Plane enim mihi persuasit, omnes in te esse eas virtutes, quarum indicia in illa praeclara elucent: humanitatem, veritatem, judicium, doctrinam, amorem etiam erga me tuum. nisi quod nimium tribuis mihi. in quo patiar amorem caecum esse, ut ne si oculos aperiat, a me decedat, et transferatur in alium. Cupio enim abs te omnino amari, et volo utriusque epistolam testem inter nos exstare perpetuae inter nos caritatis. Itaque utramque divulgabo hisce proximis diebus. Sed quam male accidit, quod Dominus Morisinus legatus Regius ad nos non deflexerit ? propter conjunctionem nostram, propter necessitudinem religionis, quae est nostrae civitati cum regno Angliae. plus enim religionis consociatio in hominibus valere debet, quam quodvis aliud foedus. Declarassemus certe non facultates neque opes nostras,
de Periodis; misi Dominae Elizabethae, sed desiderat patronum, et commendatorem suum, id quod ei de te persuaseram. Veruntamen gratum fuisse munus audio Dominae Elizabethae. fortassis quia tu mihi aliquando tribuisti aliquid in tuis ad eam sermonibus. Regis non memini in Praesatione, ut nunc loquuntur. ejus Majestati locum designavi in Aristotelicis meis dialogis. in quibus stylum meum quotidie acuo. ut si quid possit contra Barbariem in hiis ostendat, quantulum sit quod in ea conficienda possit: tum etiam in celebrandis amicis, ad quos mihi tuus amor jucundissimus hospes, imo familiaris nunc et domesticus accessit. Vale mi Rogere Aschame. valere etiam Dominum Morisinum Legatum opto. et Deum Christumque oro, ut valeat; omnesque vos incolumes et prosperos conservet. Argentorati XVIII. Novembris 1550.
SCribo haec in Bibliotheca Domini Montii: fui etiam tota die occupatissimus, itaque ignosces. Gratum mihi est me magni a te fieri, et meas te literas expetere. quorum alterum praestare non possum, ut sim magnus: alterum jam facio. scribo enim, verum paucis: nam pluribus non vacat. Gratiam tibi habeo quod literas ad Montium communes esse volueris: et me sane delectarunt, cum rebus ipsis de quibus scribis, tum etiam tua prudentia tuoque judicio. Cogito tuis omnibus epistolis, uno aliquo scripto publice respondere, ut non me pigrum esse putes. Dialogos Aristotelicos conficiam hoc anno, gratum mihi est, quod huc usque pervenerim. Dominum Legatum pro me meisque verbis saluta. Vale. Argentorati, XVII. Martii, Anno Domini 1551.
ET ex hiis quas ad me antea miseras, et ex multis literis quas ad Monitum communes post dedisti, plane intelligo, me abs te amari, atque etiam amari constanter, nulla offensione silentii mei. Ego vero ad amicos raro scribo, non solum ob quotidianos labores atque molestias: sed etiam propter summum istud Christianae reipublicae tempus. Quis enim quicquam scribat, ut de hoc non cogitet? ut non gemat? ut non conqueratur? Praesertim ad amicum: sed vides quanto id fiat cum periculo. Nihil tutum habemus praeter cogitationes, precationes, vota. quae si gemitum aut voculam edant, suspiciosum est, et objectum calumniis facinus. nullus homo turpis est qui tibi, tuique similibus viris, ac mihi non sit inimicus. Et locus iste vester, totus mihi ex oculis atque auribus videtur esse coaedificatus. Veruntamen nulla injuria tanta nobis adferri poterit, ut a veritate religionis declinemus. Tibi tamen gratiam habeo quod scribas: et amo quod me amas, et diligo quod ita scribas ut scribis. Nos hic nihil audivimus: omnes gentes aut mutae sunt, aut sunt in otio. Quid autem magis agitatum et exercitum quam Magdeburgum: et tamen de hoc etiam nihil certi. etiam Parmenses hominum opiniones obmutuerunt. Constitui in libris Buceri, quos ad Edvardum regem scripsit, praesari, ejusque vitam conscribere: in qua confectione nihil mihi molestius erit, quam vitare Toxites meus: qui ita te amat propter me, ut tuus esse velit etiam solus, qui meus totus solummodo est. Vale. Argentorati, XV. Mensis Junii, Anno Domini 1551.
CUM has ad te scribere incepissem, commodum mihi Buceri Diaconus Joannis Checi, et Nicolai Carri de Buceri morte epistolas attulit. Adjuncta etiam hiis sunt multorum epigrammata: placet mihi pietas vestrae gentis, placet doctrina et orationis genus. et tametsi tu mihi tuis literis magnum desiderium ejus libri excitabas, tamen vicit voluptas desiderium: ut nunc magis gaudeam me legisse, quam antea videre desiderabam. Ergo ego in vita Buceri describenda, non solum auctoritate, testimoniisque horum juvabor: verum etiam exemplo, imitatione, invitamento. Gaudeo etiam mihi occasionem datam, ut utriusque in meo scripto meminisse possim. Animi virtutes fere easdem video, et doctrinam utriusque excellentem. De Principe Suffolciae Duce, antea ex aliis audieram: sed quid in me tantum? grata mihi tamen ejus benivolentia est, et ego de ipsa idoneis locis honorifice quoad potero, de filio etiam, de quo in quadam tu ad me epistola. Fui auctor Toxitae, ut ad legatum et ad te suas commentariunculas mitteret: qua in re si quid erroris est, id mihi ascribes. Vale. Argentorati, VI. Mensis Julii, Anno Domini 1551.
OFficium quod tibi scribendis literis declarare debebam: id tibi in operis cujusdam confectione honorificentiore praestabo. Hos duos versus volo tibi in hoc tempore pro data fide, et pro excusatione esse, dum persolvam quod debeo. Gaudeo tibi placere Rhetoricum meum Aristotelem. non quod aliquid esse purem, sed quod gratum mihi sit tuum judicium. veruntamen et quod contextum est, retexam, ubi non placebit: et pergam, etiam si absolutum doctrina opus non possum, tamen labore et opera et magnitudine
Halesius et ego librum secundum tibi brevi descriptum mittemus. Sed ecce Aschame, quidam in hac vicinia mihi promisit libros Ciceronis de rePublica. sexies misi ad eum: si adferantur, me quid poterit esse beatius? Senatoriam prae me gravitatem feram: ex antiqua disciplina, si obtinebo. Sed ut nunc homines sunt, valde metuo, ne sit nihil: sed si verum sit, mittam etiam tibi, ut mecum sapias Romanam curiam, et forum, et rostra. verum particulatim, ut si sapientia te superare non possum: tempore antecedam. Quam vereor ne sit nihil? Veruntamen in epistola quam ad me scripsit: attingit loca quaedam et eorum argumenta, quae non puto esse de nihilo. Non putavi me tam prolixum fore: dabis veniam, praefertim cum nihil habeam novi. id quod proprium esse debet epistolarum, ut inanes esse non videantur. Vale. Argentorati, XXX. Mensis Januarii, Anno Domini 1552.
NEscis, eruditissime Aschame, quanto mihi dolori fuit, te bis summo cum desiderio mei Lovanium excurrisse, et semper frustra. sed in ultima frustratione, id saltem laeti, quod Nannium conveneris, non fratrem meum, hoc est, fere alterum, sed prorsus meipsum. Gaudeoque te tuaque omnia ita illi placuisse, qualia a me describi solent. ille mihi dixit, virtutes, quas in scriptis tuis deprehendit, etiam in vultu et moribus deprehendisse: est enim ille, ut optimus conjector indolis, ita physiognomus haud quaque imperitus. Dici non potest, quantopere laudarit in te tuisque scriptis civilitatem, modestiam, humanitatem, et Caritates tuas inenarrabiles: et tantam sanitatem in sententiis, tantam elegantiam in verbis, tantam moderationem in numeris, tantam concinnitatem in rebus contexendis, tantam lucem in omnibus, nihil non in te exquisitum. sed tamen nihil affectatum, vires insignes sine immanitate, dulcedinem summam sine ignavia, brevitatem cum succulentia, rursus proxilitatem sine luxuria, rotundum quiddam et crispum, sed sine aeterna micatione, qua seculum Plinii laborat. Florentem sine muliebribus fucis, castigatam et enucleatam dictionem, sed sine anxietate scrupulosa,
Ciceroniani nostro aevo sese emaciant, et quasi compedibus revinciunt. Haec ipsius de te verba, atque ista formula concepta fuere: quae quia gratissima erant, et summo judicio profecta, meis scriptis inserui. quamobrem vereor, ne plus in Nannio possideas, quam ego hactenus possedi: non tamen invideo. Candidae Musarum fores, et erga Aschamum corpore et animo candidissimum, quicquid in Nannio, quicquid in omnibus, quicquid in me ipso possideo, patere, et expromptum, et obvium esse debet. Ego in proximo tumultu Gallico res meas Mechliniam convexi: ibique per aestatem manebo. domicilium meum tibi indicabit hospes in Sancto Georgio: ibi te expecto, et si mature me de tuo adventu certiorem feceris, Nannium evocabo, tui videndi cupidissimum. Ego ad quinque dies Mechliniae haerebo, defixus ibi tui expectatione. neque pedem interea foras elaturus, ne denuo nobis oboriatur istius absentiae calamitas. Clarissimos Dominos Oratores inclytissimi regis nostri officiose a te meo nomine salutatos velim. Vale Mechlinia, XI. Junii, Anno Domini 1553.
MIhi Antverpia Lovanium reverso Aschame ornatissime, significatum est, te eo, me solum et Brandisbaei nostri visendi caussa venisse. diligenterque et valde amice de utroque nostrum a Petro Nannio percontatum esse. Quod quidem humanitatis officium uti vehementer equidem amplector, habuit enim permagnam sane tuae erga nos benivolentiae significationem: ita certe doleo plurimum, me eo tempore abfuisse, quo uterque nostrum, de rebus utriusque ultro citroque tam opportune colloqui potuisset. Nam est quidem viris doctrinae liberalis, et honestarum disciplinarum studiosis, quoddam quasi penitus insitum desiderium, si modo ulla inter eos intercedat necessitudo, ut hic de illius, ille contra de hujus studiis certior fieri magnopere cupiat. Quod profecto in me ita jam exardescere sentio, ut nihil magis mihi in optaris sit, quam ut plene cognoscam, quid Musae Aschami nostri moliantur: sileant ne, quod Cicero scripsit de Varrone, an celent potius ea, quae in hac legatione regia commentatae
Philonis, quos modo Antverpiae imprimendos curavi. in quibus de Graeco in Latinum convertendis si tuo judicio, quod propter acumen, tanti aestimare soleo, uti licuisset: tum certe non dubito, quin multo perfectiores, politioresque in manus hominum venissent. quos quidem non tam perficiendi spe, quod Marcus Tullius de suo oratore scriptum reliquit, quam experiendi voluntate edidi. Verum mihi persuasum habeo te, et alios tui similes, hoc est, qui propter singularem doctrinam, in hoc genere excellunt plurimum, non modo meam probaturos diligentiam, verum etiam si quid non ita diserte conversum sit, me de eo perhumaniter admonituros, ut, amoris caussa me docuisse potius, quam inscitiam reprehendisse videamini. Atque te, Rogere doctissime, etiam atque etiam rogo, ut cum hii libri meae erga te benivolentiae declarandae gratia ad te missi sint, eos grato atque benivolo animo accipias. tuque, qui, et propter eximiam in omni genere doctrinae praestantiam, cum primis possis, et propter veterem nostram necessitudinem, libenter velis, judicium de illis libere facias, mihique vere, et ex animo quid sentias, per literas significes. uti licet non in hiis qui jam editi sunt, in aliis tamen libris, quos habeo in manibus, tuum consilium mihi adjumento esse possit. Vale. Lovanii, IX. Calendis Maii 1553.
SImul mihi nunciatum est, nuncium discedere, et haec scripsi. quare dolet mihi non me posse esse loquacem. Amo te ob amorem tuum erga me, et studiorum morumque,
dialogum Aristotelicum, verum etiam tertium. Sed in hoc tertio sermone, Grempius noster nos fefellit. non enim adfuit nova legatione impeditus. quare si de republica et legibus non ita disputabitur, ut res postulant: malo id mini ascribi, quam in Grempio non retineri. totum sermonem de elocutione, et dicendi generibus tibi tribuam: quo nihil vidi in hoc genere acutius. Atque utinam stylus meus, ut tuum ingenium. nam est aliquando hebetior. itaque ubi confecero, mittam tibi, ut acuas et emendes. De Metensibus gratum mihi fuit audire: sed ingratum tantos sumptus frustra fieri. tanta lue tot taliumque hominum, non per decennium ante Trojam, quot illic una hieme. Nisi imperii principes eripiant eam urbem, et Lotharingiam, habituri sumus nos vicinam nimis potentem. Dominum Morisinum doleo ante revocatum esse, quam eum ego donarim aliquo munere nostrae Bibliothecae, et styli. Mei Rhetorici sermones, omnes continebunt meos et amicos, et patronos. sed tamen aliqua seorsim aliquibus: modo pariam, quod nimis diu parturio. spero tamen partum non fore monstrosum. Cum ad Dominum Checum scribes, rogo ut ex literis tuis intelligat, me ejus esse et studiosum, et percupidum. Scripsi ei nuper brevissimas. sed metuo has et nuper missas inanes fuisse, et nimis longas. Nam cum non habeo quod scribam, puto nimium esse quantulumcunque scribo: praesertim ad talem virum, et in re nulla. si vis scire quantum te amem, pete aliquid a me, quod in mea sit potestate. Magnum esse oportet, et carius quam Achilli Briseis fuit, quod tibi negare possem. neque quicquam tam laboriosum, quod tua caussa non cupiam sumere, suscipere, recipere, et quoad queam, efficere. De Germanicis rebus nihil habeo quod scribam, tanta est confusio amicitiarum, bellorum, praedationum. Haec subito scripsi, sed ita ut malim tibi animum meum, et cor ipsum ostendere, quam verbis indicare amorem, quorum utrunque quoniam videre non potes, experire quaeso cujusmodi sit cum voles, et quoties voles. Vale. Argentorati, IX. Mensis Maii 1553.
MOntius noster sero me de Abeli dicessu monuit. Itaque hoc tempore tibi tres meos Aristotelicos Dialogos nora possum emendatos mittere. Descriptos habeo: verum non fido puero scribae. Mittam primo quoque tempore, quoniam in praesenti fieri non potest, atque haud scio, an potero ad omnes epistolae tuae partes respondere. quare capita ego praecipua deligam. Placet mihi petitionis tuae principium, verecundum profecto, et liberale, atque urbanum: ut faciam quod facio; hoc est, ut eloquentiae lumen splendore ingenii, industriae, et doctrinae meae, sic enim scribis, illustrem. Modesti est viri, et liberalis, pro se nihil, sed pro omnibus aliquid magni petere, quod in alterius sit potestate: sed haec tria in mea potestate non sunt, sed sunt in me prima illa duo exigua, doctrina nulla: ergo jocari te magis, et me excitare ad industriam potius arbitror, quam recte judicare, aut plane errare benivolentia, etcaritate, ut parentes in forma liberorum. Licet enim mihi etiam tuo argumento uti, ne solus sis modestus. De Bembi epistolis, et de historia ejus recte judicas, id quod sinui tuo ut commissum, esus epistolae scriptae mihi magis quam missae esse videntur. Indicia sunt hominis otiosi et imitatoris speciem magis rerum, quam res ipsas consectantis. Caesarem nullo fere in loco expressit: Herodotum minus. In principio Urbini ducem, verbis magis Ciceronis, quam animi dolore, et sententiis luget. Cicero verius Hortensium, et ornatu decentiore. Lege rursus Brutum, et compara utrunque. Vide quantum te amem, qui haec audeam ad te, sed tu me provocasti. Galli eodem modo admirantur Budaeum. de quo quid sentias, ex tuo de Bembo judicio possum aestimare. Sed profecto viri doctrinarum studio magni, et ejusmodi, ut nobis et auctoritate, et exemplo plurimum profuerunt: verum desino laudare, ne de tua fide dubitare videar. Quin tu historiam scribis Aschame? Qui tam belle historiae leges nosti: non adulor; vere dico, officii tui esse, historiam scribere. Quamnam inquis? earum rerum, quas in Germania legisti, audivisti, vidisti. Simulata Mauritii ad Oenopontum adventatio: Caesaris necessaria fuga: pax consecuta,
Mauritii mors. si verum est quod dicitur, an non haec magna, et te digna? aut tu istud facito, quod potes prae ceteris, aut desine a me rogare, quod mihi est difficile et arduum. De dialogis meis respondi: mittam propediem descriptos et emendatos. Domino Checo honorem tantum obtigisse laetor, semel ei scripsi brevi, sed vereor ne fuerint importunae literae, atque idcirco nimis prolixae. Domino Cecillo mihi plane jam non vacar scribere, propter subitam hujus profectionem, cum dialogis mittam. interea tu meis literis viam sterne, ut mollius ad eum perveniant. et si potes animum in me quam primum tuis literis confirma. nam pudet me ad tales viros. vereor enim ne ipse mihi videar aliquid tribuere, si scribam ad tales, ad tantos, praesertim non notus. Sed quid hoc est? tu ad me nihil de Regis valetudine. Deum immortalem! quam omnes boni, et literis negotiatorum, et rumoribus hominum, de ejus morte, non enim ausim graviori verbo uti, fuimus perculsi? heri tandem lirei ae de ejus salute allatae fuerunt, datae octavo hujus mensis. Inchoaveram Eclogam,
non Daphnim nominabam: et alius versus fuit, et aliud cognomentum. hunc posui, ut videres quem statuerim imitari. Nunc et hanc famam falsam repetam, et contra istam postremam obducam, et argumentum exstabit jucundius mihi ad scribendum. non enim is sum pastor, ut canere possim, et aliis ad legendum, ut ne utroque sim molestus. satis enim molesta res est versus malus: mors est, vox adjuncta deterior. Vale, et me ama. non excuso brevitatem, non enim putavi me tam prolixum esse posse. Vale, salve, atque vale. Argentorati, XXII. Mensis Julii, Anno Domini 1553.
SCripsi de te ad Dominum Pagettum: et ut libenter, et vere scripsi, jam molestum fuit, quod ad hoc usque tempus Doctor Montius Tabellarium nullum habuit. Scribo ad eum, te ignorante, ut vides, et certe puto id recte factum esse: tametsi tu quidem potes laudari, et pluribus, et amplissimis
Montius noster cupit has vesperi habere literas, ut suis adjungat, et ego jam sum occupatissimus. Scribo Domino Pagetto quo faciat, ut intelligas, et ex eo, non ex me quid scripserim. non possum tamen aliter facere quin tibi meum amorem indicem, et tibi earum literarum exemplum mittam, sive isthic sis Bruxellis, sive in Anglia. Si ignoranter feci, ignosces, qui nostram consuetudinem scholasticam non ignoras. Vale. Argentorati, XVII. Septembris 1553. Uxor mea te salutat, et quoniam tu me amas, ipsa te diligit.
LUctuosissima quidem nobis ad audiendum fuit, et adhuc ad recordandum acerbissima est, Regis mors, qui in tarta fuit expectatione clementiae, prudentiae, doctrinae, religionis: ut non vester solum, verum etiam noster, et omnium rex hominum fore videretur. Sed de hoc alias. nunc de quo coepi scribere. In hoc nostro, et luctu, et moerore tamen recreat nos non mediocriter, te pristinae dignitati, et honoribus restiturum esse. Et jam mihi gratulandi occasionem datam esse; cum dolendi antea, non consolandi potuerim habere. Quanquam non tam tibi gratulandum sit, quam Angliae universae, quam bonis omnibus. Fuerunt mihi semper gratissimae Rogeri Aschami, tamen nullae gratiores literae, quam in quibus de tua bonitate scripsit, quae nulli nisi sibi ipsa nocuit. Scripsit in quadam epistola, ubi de tuis Laudibus scripsit, te ad juvandum omnes homines natum esse. Credo, si jam scriberet, scriberet te solum ejus caussa esse natum. Et quanquam non dubito, quin ei ultro adfuturus sis: tamen ego, mea sponte, etiam ejus caussa, ad te scribere statui. Et ut videas me nullam mihi velle apud te novam gratiam colligere, in hac tua restituta dignitate, qui in spoliata scribere non potui, de me nihil scribam, neque petam aliquid pro me deinceps. sed pro Aschamo meo. de eoque scribam, nihil aliud in hac epistola cogitans, quam illius studia, literas, otium, quietem. Fortassis autem onus non
Aschamum amo, praepostere quidem, tamen hoc ordine meorum consiliorum amo: primum, quia me ab eo amari sentio, ex suis ad me studiosissime scriptis literis. deinde ob similitudinem studiorum, ut non solum idem apud auctores intelligere, verum idem velle videamur. tum propter doctrinam, quae nisi maxima esset, non possit ita ad me scribere, ut scribit. Postrema caussa est, quam tu maxime facies, ego propter adulandi suspicionem primam ponere non potui: regni vestri utilitas, quam non solum ad commoditatem, verum etiam ad dignitatem refero. Nam ita carus est multis nostris Principibus, et civitatibus propter humanitatem, elegantiam, doctrinam, suavitatem, quas virtutes ex se habet: deinde propter amicorum commendationes, quas ejus virtus merita est, ita, inquam, gratus, et carus est, ut dignus videatur, qui in perpetuis sit legationibus. sed ita doctus, ita studiosus, ita idoneus ad literas nostras, ut optandum sit, eum perpetuo esse in scholis doctorum hominum. Et quoniam ad utrumque per aeque idoneus est: rogo te, ut quem locum ante habuit duobus Regibus, eundem hac Regina retineat. quoniam idem Aschamus est, qui fuit excellenti doctrina, ingenio miti, mansueto, tranquillo, omnium amans, nulli inimicus. Vide quanta scribam sollicitudine, non cupio solum eum manere eum, qui fuit: et per te manere, et commendari Serenissimae Reginae: verum etiam ut intelligat, meam commendationem sibi apud te profuisse. Cupio enim ei imprudenti, et non cogitanti adesse, ut eo post me amet magis. Nosti enim aliud Isocratis consilium, quod Demonico dedit, illud mihi bono erit, si Aschamo intellexerit suam salutem mihi curae ad te in hac dignitate fuisse. Scriberem plura, nisi antea scripsissem de solo Aschamo me scribere: et non velle rogare, ut cogites me tuae dignitatis studiosissimum esse, et vestri regni salutem, quietem, amplitudinem, magnopere expetere. Vale. Argentorati, XVII. Septembris, Anno, Domini 1533.
EX amicorum literis, et sermonibus certorum hominum intellexi, Rogerum Aschamum, pristinum sui muneris locum, quem duobus regibus habuit, hac Regina per te tenuisse. Atque id Aschamum fateri: meas literas sibi in eo profuisse. Si gratias agere satis esset: scriberem jam ad te in eam sententiam prolixissime. sed scio te neque id requirere, et me non posse satis, quam mihi illud officium tuum, vel potius benificium placeat explicare. Itaque ego gratiam habiturus sum: dum tu mihi aut nuntiabis, aut scribes, quid me tua, vestraque tuorum caussa facere velis. Nihil recusabo, quod me posse sperem honeste perficere; hoc ita scribo, ut meam fidem tibi obligem. Incredibile enim est, quam ego diligam, et amem Aschamum: motus ejus et literis, et prudentia, et doctrina. quorum utrumque ex literis intelligo: quae mihi semper exstiterunt suavissimae. Sed quo magis hunc amo, eo observantiam tibi majorem a me deberi sentio: propterea quod cum, quem ego omni benivolentia amplector, conservasti. Vale. Argentorati, XXIII. Mensis Junii.
DE mea erga te, tuamque dignitatem voluntate et studio, tametsi ex Toxite nostro intelliges; aptius et copiosius quam ego queam perscribere: tamen istud in istis ponam literis, nullum esse neque patronorum, neque amicorum meorum, quos habeo multos, cui tantum debeam: propter multas, et magnas significationes liberalitatis; quantum uni Dominio Antonio Cooko, et propterea omni illius stirpi, atque genti. Caussam quamobrem venit: oro ne negligas, posteaquam quae sit, ex Regina intellexeris, ope tua adjuva. Obfuit Romano imperio; non omnia Sibyllae fuisse
Gaspari Gamutii negotium tibi commendo, hominis optimi, fortissimi atque constantissimi exulis. etiam quod me consolatur: Omnes illius et Bruti et Cassii, omnes, inquam intermortui. solus ipse adhuc sperat liberos suos lares. Hac de caussa, vestram tum caussam voluit: oro ut in re parva adsis amico magno. Vale. Argentorati.
ADmiratio tuae eruditionis mihi amorem peperit, non amor eruditionis admirationem. quapropter, optime, et disertissime Aschame, non erro in tuis dotibus aestimandis, ad quas judicium, non amorem adhibeo: et soleo in perpendendis, et amicorum, et inimicorum virtutibus, satis incorruptus censor esse. sed hoc interest, quod dotes amicorum applausu, et gratulatione, inimicorum dolore, non invidia prosequor. Doleo enim id mihi meisve deesse, quod inimicis superest. Epistolam ad Pagettum scripsi, suspenso certe animo, quum sensus illius non calleam, et qua parte teneri possit, in tantis mutationibus rerum, non ad liquidum intelligam. Usus sum divinatione, utinam felici, certe admodum sedula. non ausus fui petere, ut tuam fortunam tueretur, ne oleret illi, me a te ad hoc instigatum fuisse. Adjunxi multos, et inter multos te, ut quod dicerem verisimilius esset, et minime subornatum videretur. Tu judicabis, mutabisque ut voles. si te aut Brandisbaeum in consilio habuissem, melius ad illius affectus, et ad rem proesentem moderatus fuissem dictionem. nunc id per absentiam vestram obtingere non licuit, etiam si mihi ejus consilium permisisses. Valde desidero tuum adventum, cum quo liberius loquor, quam scribo. Literas tuas remitto, sed ea lege, ut, subductis iis, quae oculis multorum non velis exponi, mihi reddas. Ego enim eruditorum literas, quales tuae sunt, quae
Lovanii, XV. Calend. Septembris 1553.
NON possum satis explicare, quam varie me affecerint literae tuae. quod enim erant scriptae ab nomine egregiae virtutis, et eruditionis laudibus ornatissimo, et magna illius in me amoris indicia continebant, fuere mihi longe gratissimae. in quo vero significabant, te molestissimo morbo conflictari, maximum mihi dolorem attulerunt. Si igitur me amas, da operam, ut me hac aegritudine leves. Tamdiu enim ero de valetudine tua sollicitus, quamdiu non fuero factus certior per literas tuas, te pristinam sanitatem recuperasse. Interim vero Christum Jesum, qui est verus medicus, precabor, ut tibi integram salutem cum verorum bonorum amplificatione restituat. Exemplum literarum quas olim ad Cardinalem Polum misisti, admodum libenter et cum magna admiratione legi. libenter quidem, quia ex illis quanti me faceres penitus intellexi, cum admiratione vero, partim quia nihil in eo genere uberius, nihil aptius, nihil magis omnibus luminibus illustratum fieri poterat: partim autem quod tam illustre scribendi genus ad me ornandum contuleris. Quo enim minus eas laudes agnosco, eo magis admiratus sum quid tibi venerit in mentem, illud nescio quid, quod adolescens elucubratus fueram, tam magnifice laudare. Quamvis autem mei in te amoris magnitudo facit, ut nulla in re tecum pugnare velim, tantaque sit in te prudentia ut illis qui a te in judicio literarum dissentiunt, temeritatis infamia metuenda sit: erat tamen pudoris mei, cum opinio, quam de me habeo, valde ab opinione tua discrepet, sententiae tuae repugnare, et testimonium, quod mihi eruditionis, et eloquentiae das, oratione mea refellere. Sed contineo me, ne quidquam de amore in me tuo diminuam. cum enim vix quidquam sit, quod magis optem, quam ut me valde diligas, et intelligam eam, quam de me habes opinionem, te mihi conjunxisse, facillime patior te in isto errore versari. Tantum igitur abest, ut aliquid contradicam, ut etiam mihi summopere laborandum existimem, quo ea tua
AEschinis atque Demosthenis, quas per me in Latinum sermonem conversas videre desideras: partim quia non tantum mihi sumo, ut id praestare posse confidam, partim quia multis oneribus oppressus sum, non audeo quidquam polliceri. Nostri de justitia libri, in nostri Antonii Augustini manus pervenerunt; spero itaque, ut, illius opera, brevi in lucem prodeant. Sunt alia quaedam a me diligenter elaborata, quae cupio similiter edere. Emanuel Darango consanguineus meus officio suo egregie functus est. Nec enim solum mihi literas tuas diligentissime reddidit, sed etiam quantum me amares, ostendit: et morbum, in quo versabaris, cum magno sensu doloris exposuit. Haec sunt, quae ex me scire te velle demonstras. De meo in te amore atque singulari studio quid dicam? Crede mihi, me nemini concessurum, qui te amet ardentius, vel observet, cum poterit, diligentius. Omnia igitur quae tibi ab homine tui amantissimo, et studiosissimo expectanda atque postulanda videbuntur, a me velim expectes; nihil enim erit tantum quod ego non tua caussa libenter, et studiose suscipiam. Vale. Olyssiponae, Idibus Decembris, Anno Domini 1561.
NON possum tibi in hoc tempore respondere ad gratissimas tuas literas: hoc solum. Ego Sturmii Aschami, propater esse volo, et ille mihi profilius, non futurus est, sed est. Mittam ei imaginem meam: ut si moriar, antequam me videat, post me aliquid mei videat. Caussa me cogit, ob quam isthuc Dominus Albertus venit, literas hasce tuas in hoc tempore deserere: quae vero ea sit, ex ipso cognosces.
Sisyphi simus in hisce quotidianis consiliis auxiliorum: sine quibus periit Gallia, Anglia, Germania. non sentit, qui istud non sapit. Homo a quo isthuc mittitur, optari non possit melior, neque magis idoneus. Gratias ago Utenhovio, qui occasionem dederit: quam vellem horam tecum esse, vel ob hanc solam caussam. Legatos vestros nondum conveni: heri, invitarunt ad prandium. sed plane non vacabat, conveniam hodie. scripsi haec bene mane, hora tertia. Tales enim habemus nuncios de rebus Gallicis, ut quiescere me, et somnum capere omnino non sinant. Speramus falsa, aut non esse ejusmodi, quae nuntiantur de Rotomago, de Durassio, et de vestris, atque etiam de Andelotto. si vera sint, elaborandum est, ut malos eventus bonis rationibus resarciamus, inter quas nulla commodior, quam ista quae nobis divinitus oblata est. Vigila quaeso, et prius non quiescas, quam eo perveniamus, ubi conquiescendum est. Adeste consilio vos Albani patres: video enim non unam AEneam, neque unam navem, sed multos mortales profugos, nisi vestra Alba atram istam tempestatem depellat. Vale mi Aschame. Francofurti XIII. mensis Novembris Anno Dom. 1563.
GRatum tibi esse studium meum, Rogere Aschame, erga te, gentemque tuam, et literarum studiosos, non solum ex literis tuis ad Joannem Sturmium, Montiumque datis intellexi, verum etiam ex munere mihi a te misso clarissimo perspexi. Qua ex re non voluptatem modo summam percepi, sed animum etiam sumpsi, ad cetera quoque publicanda, quae promisi. Tribuo enim judicio tuo tantum, quantum ei tribuendum est, qui in linguarum, artiumque optimarum cognitione, in philosophiae praeceptis, in sacrarum literarum mysteriis, non tam discendo, quam etiam agendo, exercendoque, magna cum laude est versatus. Neque enim
Angliae gratulor. cui aliquando tantum utilitatis adferes, quantum adferre, et vir optimus, et homo doctissimus potest. Sed nunc de me pauca. Ego tibi Aschame ornatissime, commentarium meum miseram non aliam ob caussam, quam quod benivolentia tua, et humanitare frui cupiebam. quibus non minus, quam Sturmius, ut de se ipse, et tu de ipso scripsisti, in amicitia contentus esse soleo. Verum tu ad amorem, benivolentiamque erga me tuam, munus etiam addidisti. quod ego a regibus ac principibus, cum datur, accipiendum: ab amicis nec sperandum, nec petendum esse judico. Cum igitur expectationem meam viceris, nec verba solum pro verbis: sed aurum potius remiseris, gratias tibi immortales ago, meque daturum esse operam polliceor, ut me tibi ex animo favere intelligas. Quod reliquum in Quinctianam, citius ad te non misi, fortuna, sive Dei potius consilium in caussa fuit. Nam cum vix dimidium impressum esset, alter compositorum, ut ita appellem, aegrotare coepit; alter ob amici aegrotantis vacationem abire est coactus, ut diu cessare ab operis Typographus etiam coactus fuerit. Nunc tamen mitto, rogoque, ut librum quem Reginae tuae una mitto, ad eam perferri cures. Nam quia ejus feci mentionem honorificam, cupio meum de ejus virtute atque pietate, cum eruditione conjuncta animum ab illa cognosci. Miseram ad Sturmium, cum adhuc in Helvetiis essem, hunc librum, ut eum in Angliam una cum aliis mitterer: sed nescio quo casu ille inter suos libros eum reliquerit. quem ego cum in ordinem libros nuper redegissem, fortuito inveni. In fine Quinctianae apologiam addidi, quoniam sunt etiam apud nos, Aschame, qui tametsi quidquid in literis assequuti sunt, id totum a Sturmio habent: tamen et ejus lectiones negligunt, et hoc meum institutum reprehendunt. Malitiosum est genus hominum: quanquam enim dissimulent fraudem, tamen latere non potest. Sturmium non audiunt: quid ita? Quia sibi belle videntur docti, et quoniam nonnullis quoque docendum est: corradunt undique annotata Sturmit, curant describi, inde postea, sesquipedalibus verbis ambitiose declamant, et omnia sibi vendicant, pudetque Sturmii ullam facere mentionem. Illas ego corniculas deplumare meo instituto statui. Magnos labores impendo, dum studeo omnia
Sturmii annotata ederentur. id quod jam futurum erat aliquo in loco, ni si praevenissem. Extorqueri haec a Sturmio difficillime aut nunquam potuissent, nunc nunquam possunt, cum accinctus tam immenso operi. Ego tibi gratificer, si ullo modo fieri possit. ex Aristotele ejus Rhetorico, quantum est confectum, mittam; et subinde mittam quae ab eo conficiuntur. Curabo itaque ab aliquo describi: sed velim tibi serves, nec pluribus communices, antequam absolvatur. Divisit eum in libros novem: primus est perfectus, sed nondum emendatus a Sturmio. Hac in re, me tibi gratum esse facturum spero. Demosthenem statuit a principio legere, quemadmodum Ciceronem; qua in lectione dabo operam, ut ipse annotet artificium, et edat. Vale, mi Aschame, et me ama: et si quid est quod me exequi velis, manda. Id enim tibi concessum esse volo. Argentorati, X. Calend. Septembris 1551. raptim inter multa negotia.
AD meas Decembri mense scriptas, accepi responsum tuum datum vicessimo sexto Januarii. Calendis Februarii rursum ad te scripsi. quibus quidem ex literis intelligere potuisti, quid ad postremam sessionem hic a nobis actum sit. Tertia die Februarii cum altero Saxonico legato Venetias adivi, per Patavium, et Viennam: at Veronam huc redii, ad decimum sextum hujus. Venetiis nihil erat rei novae, et alioqui sunt magni silentarii. Turca fertur ab iis petiisse transitum suis copiis, per ipsorum fines: an impetraverit, plane ignoro. Vidimus armamentarium, quo nihil esse potest instructum magis. parant novas triremes, aliaque navigia, et his rebus omnibus destinatae sunt, ut quidam nobis confirmabant, mille sexcentae operae, Tentatum ibi fuit nuper nescio quid, et ex suspicione comprehensos esse aliquot, mihi tum quidam arcane dicebat: hic autem fertur senatus scribam esse comprehensum,
Theologos interea de matrimonio disserere, sed plane cessatur. idque in gratiam nostrorum, ut quidem prae se ferunt, quos ad esse velint. equidem optarim Petrum Martyrem posse huc etiam traduci, et Calvinum, et AEpinum, ut una cum Philippo dogmatis facerent, et confessionem, et explicationem. Pridie quam huc redirem, audiebam in itinere Concilium iri prorogatum, propter bellorum tumultus: hic etiam ita mussatur, etsi alii negant. Quod si pacem cum Gallo faciet Julius, non assentiente Carolo, tum certe crediderim dissipationem esse futuram Concilii. Cardinalis Turnonius Romae dicitur magna cum laetitia fuisse exceptus, et diligenter agere de pace. De Turca non eadem est fama. parare dicitur ingentes exercitus, et terra, et mari. Sunt qui dicunt esse tenuissima valitudine ex Phthisi, ejusque filium natu majorem consociasse arma cum Persis. Galliae regis edictum in Lutheranos, ut habet titulus, divulgatum Septembri mense vidisse vos puto: Patavii sum illud adeptus excusum. Habet Julius per Italiae partem illam suae ditionis, et aliis etiam in locis inquisitores acerrimos. Monachi quidam duo nuper abducti sunt Romam captivi. Ravennas unus, Ariminensis alter, qui de coelibatu sacerdotum, et coena Domini liberius quaedam dixissent. Venetiis mihi jam recens scribitur, Monachum quendam captivum, ordinis Augustiniani, Roma remissum a Julio Venetias, impetrata venia, palam in concione, doctrinam, quam antea professus fuerat, mirificis modis abjurasse, ac detestatum esse legato quodam pontificio, et quatuor praesentibus Episcopis, ita quidem ut populus etiam offenderetur. fuit hoc decimo quarto hujus. Posteaquam Julius intellexit, cujusmodi nostra sunt postulara, et quae doctrinae confessio per Wirtemberg exhibita, parum opinor afficitur. Hic etiam rumor est, legato hic suo valde iratum esse, quod, tali, ut vocant, salvo conductu nobis caverit, quodque sessionis prorogationem indulserit. Non eadam omnes spectant in his actionibus, quanquam in hoc uno mirabilem esse puto consensum, ut vidilicet dogma istud omne pessundetur, et aboleatur in perpetuum. Viennensis hic mortuus est ad sextum hujus, et aliquot post diebus domum relatus. Trevirensis ob incommodam valitudinem domum repetit. Qui cum ipso huc venit monachus
Pelargus, in concione habita hujus mensis die septimo, per occasionem ejus loci qui est de zizania subcresente in tritico. multa dixerat de haereticis, quocunque modo tollendis, ita tamen ut triticum non laederetur. Alii quidam hoc etiam addidisse ipsum ferebant, non esse nobis publicam servandam fidem: qua quidem re cognita, Saxonicus Legatus alter, qui hic remanserat, ad Caesaris hic legatos questus est. Accersitus Monachus ut rationem redderet sui dicti, negavit hoc posterius; de haereticis vero loquutum se dicebat in genere; et illum Scripturae locum sic interpretarum esse, de Augustini sententia. fatebatur etiam, quod si alterum illud dixisset in poenam se capitis incurrisse, propter violatum Concilii decretum. Septima hujus, publici fuerunt hic ignes excitati ab Hispanis, et Italis ob electionem: vicessima prima vero propter coronationem Julii, et postridie missa peracta solennis eandem ob caussam: et centum, opinor annorum indulgentiae, ut vocant, iis, qui interessent, attributae. An non pulchre resipiscimus? An nos anteactorum poenitet? O ludibrium! De Domino Redmanno quae scribis, magna cum voluptate legi, quibusdam etiam hic recitavi, et sane exemplum est, quod omnium permovere possit animos. verum accidit hodie, de quo post Esaiam, Christus etiam loquitur, ut plerique sapientiae titulo turgidi, non videant videntes, ac audientes non audiant. Theologorum Parisiensium articulos doctrinae, superioribus annis editos, nuper autem renovatos, pro concione rex jussit diebus quibusque festis, ad populum recitari et explicari. vidisse vos illos puto. Quam sunt astuta et insidiosa hominum consilia! de Mauritii ad vos adventu, non idem est sermo. Lusitani filius hoc mense fertur uxorem duxisse Caesaris alteram filiam: de reditu filii rumor etiam est. Emi Venetiis historiam Bembi de Republica Veneta: num ea sit vobis ante hac visa, nescio. Paulus etiam Jovius tomum primum sui temporis historiarum edidit. Quod de meo negotio nihil adhuc certi cognoscam, valde miror, inprimis vero D. R. silentium. Oro plurimum, ut dominus legatus ne cesset interpellare ac sollicitare. Nam progrediente regis aetate, facilior deberet esse ejus rei confessio, quam ipsemet recte potest intelligere. Te quoque rogo, ut quantum omnino potes, tam praeclarum et utile institutum promoveas. Priusquam domo discederem, quod fuit initio Novembris, copiose scripseram ad Dominum Checum: ad ea nihil esse renunciatum, qui fiat, nescio, multumque me fallit expectatio. Domino legato velim esse quam commendatissimus. Vale. Tridenti ultima Februarii 1552.
QUOD ad aliquot epistolas tuas eruditas, sane et jucundas, hactenus non responderim, Doctissime Aschame, ne putes quaeso negligentia tui, aut negotii, pro quo scriptae erant factum. Absit enim hoc a me procul, ut tantum amicum negligam, vel Reipublicae literariae signa deseram, mutatisve armis transfuga, in tua castra confugiam. Turbulenta tempora, et vertigo capitis, qua dudum laboro, non tulerunt me hisce rebus vacare, quae meditatione egent. Praeterea expectabam Olympiae ad nos adventum, quae certiora et nimirum, in iis literis ab ineunte aetate nutrita, doctiora scribere potuisset, quam a me queas expectare. Sed proh dolor! ea in oppido Swinfurto una cum marito, longo jam tempore gravi obsidione cincta detinetur. Quapropter, ne te diutius literis nostris frustrari querare, exoravi Cisnerum, ut nostro, hoc est suo, Micylli, ac meo nomine rescribendi officium susciperet. quod ille non gravate fecit, putoque ab eo tibi saltem in parte satisfactum iri. Quod si etiam a me, ultra quid sentiam requiris: neque in hoc tibi deesse volo. scito igitur invictum me in acie perstare, nec velle sacramento absolvi: sed, ut quemadmodum tu, a badizo, et baino, et ballo dicerem: sed potius per quasi beta ut Juvenalis, dicamus quam vita, et alphabetum quam alphavitum. Sed ut certum habeas exemplum et auctorem, scribit Eustathius Graecos quosdam Bavari, ut ex barbaris aliquid praesidii assumam? Nonne dicunt pro barbara Warwara? et sic de aliis B habentia, W Germanicum, pro b, usurpantes.
Eustathius ejus esse soni. etiamsi dicat esse imitationem vocis ovium, non propterea sequitur, eam literam ad amussim sonare vocem ovillam. Quod ut verum esse scias, et tuo te jugulem auctore. ponam ipsissima Eustathii verba Suidas. Audis esse imitationem, non expressionem vocis. Aliud autem est imitari, aliud exprimere, aut adsequi vocem. quemadmodum, quod pace tua dixerim, tu imitaris in scribendo Ciceronem, non exprimis, aut adsequeris. Praeterea audis Atticos Balare dicitur ovis; sic latrare canis, sic grunnire porcus, et hujusmodi. sic et etiam h. Itali non exprimunt, nisi usque adeo exiliter, ut aspirare non deprehendas; sic Graeci etiam aspirationem notant. AEoles prorsus rejiciunt, plerique Cicerone non potes negare in dictione bini, ubi binei illi dicendum fuisset, pro Saxonibus et Helvetiis rideantur Suevi, hianti ore hanc dipthongum proferentes
Aschame, ne sonueris mihi Dores, admittam apud indoctam et rudem plebem olim fuisse moris, ut apud Theoritum, Dorice garrire, hoc est, nimium latiori ore loquentes, in his versibus,
Docti autem et civiliores non multum curarunt
ubi Dorice Ciceronis seculum tibi adversatur, quem tamen Graecissime locutum, etiam admiratione Graecorum, non ignoras, ut tu ipse in dictione bini, intellexisti. Praeterea scis quam inviti Dores et AEoles in secundis et tertiis personis et infinitis AEoles Dores Evandri et Osci aque Volsci loquebantur, quam quae aurea Ciceronis aetas garrivit. Haberem adhuc plurima scribenda, de reliquis dipthongis, et literis. quibus ostenderem, vos innovatores literarum, ad mille quingentos annos observatum pronunciandi modum velle jam confundere, et ad Phaenices, et Cadmum revocare, vehementerque errare: sed nec caput meum admittit, imo et amnuensi
Aschame, boni consule, et clarissimum Dominum Morysinum meo nomine plurimum saluta, atque vale. Heidelberga nono die Augusti, Anno Domini 1553.
ACcepimus ab Huberto nostro binas literas tuas, eodem tempore pridie idus Maii, quae nos partim delectarunt, partim perturbarunt. Nam grata nobis vehementer est memoria nostri tua, quam tanta cum benivolentia et amore in nos declaras: ut plus etiam, mihi praesertim; quam res et veritas ipsa concedit, largiare. Itaque nisi nobis omnino de te persuasum esset; te propter humanitatem tuam, et studiorum conjuctionem non permissurum unquam, ut ex animo effluamus tuo; valde te rogaremus, ut quam voluntatem literis significasti perpetuo conservare velles. Sed quia nobis de tua constantia nullum est dubium, nos etiam operam dabimus, ut coeptam nuper inter nos notitiam, bona literarum, et mutuis officiis indies magis atque magis confirmenus. Quod vero non suspicari modo, sed ut certo statuere videris: nos a tuo judicio, de recta Graece pronunciandi ratione dissidere, id grave nobis molestumque est. Nam tametsi Dominus Hubertus amicus noster summus nobis significavit, te nobiscum de recta linguae Graecae proununciatione conferre voluisse: tamen quia eam nobis facultatem, tuus nec opinatus, et improvius a nobis discessus eripuit, non credo te cognoscere potuisse, quid nobis in illa caussa probetur. At, credo in eam de nobis opinionem, ex sermone clarissimi viri Domini Huberti venisti: qui cum eadem nos secum uti pronunciatione dixisset, quod nostram tueri, vestram infirmare conatus est; eodem tu etiam in loco nos ponendos esse judicasti. Et quanquam nos plurimum Domino Huberto tribuimus, nec dubitemus, quin, pro eruditione sua singulari, exquisitas ad id quod sibi defendendum sumpsit, rationes
Graece pronunciandi ratione sentiamus. Quod mallem a Domino Micyllo susceptum esse. qui, quae volumus, rectius, apertius, et elegantius explicare posset. Sed quia id ille onus mihi imposuit, cujus nec voluntatem negligere, nec auctoritatem aspernari licet: peto a te, ut hanc imprudentiae, et temeritatis culpam illi potius, quam mihi tribuendam putes. Cum igitur consideramus, nos nec in vocalbus, nec in diphthongis, nec in consonantibus etiam, quae cognationem inter se quandam habent, ullam fere adhibere in efferendo soni distinctionem: facile damus depravatm, et vitiosam esse apud nos pronunciandi consuetudinem. Nam quid illa varietas inter Theocriti versibus, quod et Micyllus saepe nos admonuit, af et ef, sed, ut Latine Taurus, et Eurus sonaremus? Quare et Erasmum recte in libello de pronunciatione judicasse censemus, et eorum institutum probamus, qui morem corruptum ratione pura emendare conantur. Quid igitur est, dices, quod non eorum numerum augetis, qui in id incumbunt, ut depravatam pronunciationem restituant et corrigant? Primum, quia apud nos in Germania, in omni genere literarum principes non immutarunt, sed in communi vulgarique usu permanent. deinde, quod periculum est, ut, ne, si ad rectam rationem aspirare velimus; in contrariam partem his turbatis seculis peccemus; praesertim cum non omnium certa nobis rato constet. Nam nondum nobis exploratum est: quomodo veteres Athenienses habuisse existimo, ut non animadvertere discrimen inter Graecorum pronunciationem consequamur, summa nobis diligentia, assiduo usu, limato judicio, natura idonea opus esse judico. Nam quo horridior est vox nostra, spiritus asperior, sonus vastior, eo difficilius ad lenem illam, pressam et aequabilem vocis moderationem, qua olim in Graecia usi sunt, accidere possumus. Quo circa timemus, ne in hac impuritate insolentia a vitio in vitium, ab errore in errorem, incidamus. Quod scimus cuidam nostratium accidisse: qui, ut commune vitium, ab errore in errorem, incidamus. Quod scimus cuidam nostratium accidisse: qui, ut commune vitium in suppressione alterius vocalis in dipthongis effugeret, dum vastius utramque diducit, omnibus se deridendum praebet. Quid igitur? satin ne hoc est, ut non delinquere videamur? errorem nos quidem, Rogere, fatemur: sed quia auctores nobis, et duces desunt, qui pristinam et in corruptam pronunciationem apud nos revocent, tollere eum non possumus. Neque enim tantum nobis eruditionis et auctoritatis sumimus, quicquam ut nos, nova hac in re, praestare posse existimemus. Velim igitur tu apud illos, quorum doctrina, existimatio, et auctoritas altiori in loco posita est, efficias, eam ut in scholas docendo inducant: nos quoque operam dabimus, ne nostro officio defuisse videamur. Quod si vobis in Anglia bene haec pronuntiationis emendatio successerit, erit id nobis tam gratum, quam quod gratissimum. Bene vale. Heildebergae. XV. Calend. Augusti 1553.
EX summa spe tuae praesentiae, in summam desperationem incidi eruditissime, et humanissime Aschame: quod eo tristius erat, quo vicinior adjunctiorque rebus optatis esse mihi pulchre videbar. Cum enim audissem Bruxellis eloquentissimum nostrum oratorem Dominum Richardum Morysinum Antverpiam appulisse, statim decrevi, primo quoque tempore te illumque invisere. Veni igitur, abruptis omnibus
Anteverpiam: fessusque ab itinere, eam noctem interquievi. Postridie, fuit ille dies Saturni, te Dominumque oratorem a meridie requiro: renuntiatur illum cum sarcinis Bruxellas abiisse, et ubi eo in loco aliquot dieculas commoratus esset, Lovanium petiturum. Hic mihi ingentem intercapedinem temporis pollicitus sum; tamen ne ego mora spem tui eo conveniendi, illiusque salutandi corrumperem, die Lunae Lovanium repeto, ut domi meae pro mea tenuitate, et erga illum officiosam reverentiam, et erga te consuetam humanitatem, benivolentiamque exhiberem. Hic dum in itinere sum, occurrit mihi ad primum lapidem a Lovanio Georgius Gilpinus Secretarius, una cum nostra Damosello? statim sermo de vobis: aiunt collectis sarcinulis vos Lovanii non substitisse. Quod mihi primo ut prope modum incredibile, ita, re cognita, postmodum tristissime accidit. Venio domum. statim illae moestissimae, sed tamen humanissimae tuae literae meis oculis offeruntur, quae quanquam cum vulnere, Libenter, carissime Brandisbaee, tuas aedes vidi, sed multo libentius te ipsum videssem. Memoriam multorum annorum, et rerum in Anglia gestarum suavi sermone tecum repetere constitui, de te et tuis rebus tibi impartiri volui. Haec tui absentia vehementer me dolore afficit. scribe ad me, saltem te recepisse has meas, sequemur Caesarem. His verbis lectis optime, et animo meo carissime Aschame, non est decorum, si me dicam lacrimis immaduisse: id libenter confiteri me moestissimo aspectu, immotisque oculi literis tuis inhaesisse. sed redibis, spero, et redibis brevi, et utriusque tristitiam mutuo colloquio consolabimur. Quod si te diuturnior tenebit absentia, quaeso communices mihi per literas, de rebus meis quod certum habes. Ego ob insinceritatem quorundam ex meis ne dicam perfidiam, mortuo fratre, multarum rerum mearum satago. Clarissimum et eruditissimum Dominum Oratorem officiocissime, ex me saluta: in cujus obsequium et ministerium offero, et devoveo quicquid possum. Quicquid scribes, si miseris Bruxellam, ad aedes Dominis oratoris Anglici Camberleni, ejus amicitia et humanitate multum utor, optima fide ad me perferetur. Quod serius scripsi, nihil in caussa est, nisi quod Caesaris adventus hic exspectabatur, in cujus comitatu te haesurum non dubitabam. Malebam praesens cum praesente quam per literas agere; bene vale doctissime et carissime Aschame. Sexto Idus Februarias.
OPtime et eruditissime Aschame, ex animo doleo. Nimium illud nunc Virgilii de Marcello in nostros dolores congruit.
Et obnixe te rogo quid vides, et quid futurum speres nobis perscribe, ut Pomponius Atticus tibi elegantia ingenii, morumque et animi sinceritate simillimus, ad Ciceronem suum scribere solebat. sed ut bene Atticus, ita ad Brandisbaeum minime Ciceronem scribes, neque minus scribes, quod parum dinus videar tuis tam expolitis, et enucleatis literis. Cupio nunc quam prolixas literas. Si quid autem ad me scribes, optime celabitur. Literas tuas Mechliniam mittas quaeso ad Tabernam divi Georgii, reddentur optima fide. Bene vale optime et amicissime Aschame, Mechliniae, die XVIII. Julii 1553.
DICI a me vix potest, Aschame doctissime, quanta me voluptate affecerint tuae ad me datae literae, nimirum e quibus maximum non modo officii, verum etiam voluntatis, erga me tuae fructum perceperim. Itaque cum gratias tibi ago maximas, uti debeo, tum ut ista in me anmi tui inductione perpetuo manere velis, etiam atque etiam oro.
Patricium hunc attinet, quem tuis literis commendavisti, vellem sane meo ipsum juvandi studio eventum respondere potuisse. Quid, et quantum tuam ob commendationem pro ipso fecerim, apud eos qui regis hujus sunt quasi Rex lectis Serenissimae Reginae Elizabethae, et Reginae Scotiae literis, per Cancellarium respondit, Anglorum suis in portubus spoliatorum caussam se tempore, ac loco magis opportuno nequaquam neglecturum: cumque fore existimet, ut brevi, de gravioribus quibusdam negotiis cum Scotis tractationem sit initurus, hujus quoque caussae, jam binis Serenissimae Reginae literis sibi commendatae curam clementer suscepturum. idque hunc Patricium, ceterosque spoliatos re ipsa intellecturos, si modo vel ipsi, vel eorum caussae procurator quispiam eodem tempore interpellet. Haec caussa est, cur neque ad Serenissimae Reginae Angliae, neque ad Reginae Scotiae literas, rex hoc tempore quicquam respondeat. Legi ipse utrasque. Reginae quidem Elizabethae pro spoliatorum caussa per sane clementer scriptas: alteras vero alterius adversus Anglos querimoniarum plenas. Queritur enim, et valde queritur Regina, suos ab Anglis antea non semel tantum, sed aliquoties in regis hujus stationibus misere esse spoliatos, navium vero aut bonorum direptorum hactenus nihil etiam obnixe sollicitantes recuperare potuisse: Anglos neque ita gravem injuriam passos, neque ita frequenter, restitutionem petere: cum prius ipsos direpta reddere conveniat, quam a Scotis restitutionem postulare. Id ipsum si Regina Angliae ignoret, de eo Majestatem ejus admonendam esse. Haec et ejus generis alia, quantum memini, in Scotiae Reginae literis continebantur, quae Patricii ac aliorum caussam non parum videntur gravare, quemadmodum et illud quod officiarii, qui rebus Islandicis, nomine regis, eo tempore praefuerunt, pro certo affirmant, portorium quod dari solet, non esse persolutum, nec cautionem de solvendo postulantibus datum, idque ipsum Comitem ab Arundel, Doctorem Petrum Secretarium ac ceteros consiliarios non ignorare, cum huic caussae audiendae praefuerunt. Quae res si ad veros calculos revocetur, verendum est, ne ipsa spoliatorum caussae plus sit obfutura, quam profutura. Tametsi enim regis hujus in Islandia jurisdictio a Scotis graviter sit violata, tamen cum vestrates portorio non soluto, domum abierint, quaeri fortasse poterit, utrum hic rex defensionem ipsis debeat,
Cancellarium suum promiserit. Habes, mi Aschame, quid in hac caussa tota actum sit. in quo commemorando ideo fui prolixior, ut intelligeres, in ea apud hosce homines promovenda, quidvis potius, quam aut voluntatem, aut juvandi studium mihi defuisse. Quo me animo erga omnes tuos mihi abs te commendandos semper esse futurum, tibi velim persuadeas. Serenissimae Reginae et Domino Secretario Cecilio, ubi dabitur occasio, me quaeso commendes, huic etiam verbis meis gratias agas, pro multis et magnis ipsius in me tum officiis, tum benificiis, quae ipsa memoria perpetua retinebo, pro incolumitate ipsius, Deum assidue precaturus. Bene vale Aschame doctissime, et mutuam amicitiam nostram mutuis literis, quotiescunque erit occasio, fove atque confirma. Hafinae XXV. Decembris, Anno Domini 1561.
CUM salutem nobis tuo nomine dixisset nobilis quidam Britannus, qui in aula nostri regis forte nobis occurrisset, rogati quisnam in Britannia nostri tam studiosus esset, ut etiam trans Oceanum Lutetiam usque hoc animi benivoli signum perlatum curasset. tumque de tua virtute atque eruditione multa jucunde ac libenter accepi, quae me desiderio sic incenderunt, ut prima quaque occasione salutis gratiam referendam putarem, juberemque hominem nostri cupidum et amantem pro mutuo amove valere plurimum. ac reciperem, si quid in otio Musae nostrae tua caussa possent, nullum a nobis tibi benivolentiae studium, vel officium defuturum. En vero cum e comitatu Thomae Smithi, Serenissimae Reginae apud Regem nostrum praestantissimi Legati, Matthaeus Scynus ad vos reverteretur, tempus arripui amoris erga te mei declarandi, id est, tui interpellandi. sic enim te amari, a nobis colique tibi persuadeas velim, si abs te liberaliter et ingenue petam, quod te non gravate praestiturum confido. Primum igitur est, ut Matthaus hic vester, tametsi et morum suavitas
Archimedis Pappi, et Apollonii, et Sereni, quae perlubenter vicissim, cum eo communicabo. Itaque, si benificium hoc in mathematicis rebus, quibus me dedere incepi, abs te impetravero, magno, animi tui fructu cumulatum me sentiam. Vale. Lutetiae, Calend. Martii VI. 1564.
SI meus conspectus, vir clarissime, tibi jucundus esset, si adessem isthic, non dubito quin Alexandri Citolini, qui has reddidit, tibi multo gratissimus adventus sit. Cum aeque mihi atque germanus frater gratus sit atque acceptus, et majores ipse, quam ego, in literis nostris communibus progressus, ut mihi videtur, fecerit. Royana: ut hunc virum mea pecunia non potuerim apud me retinere. quod communicata inter nos opera atque industria hoc opus perficeremus. Quaeso effice, ut Regina hic rebus mortalium non desit: et sua liberalitate adsit viro optimo, doctissimo, sane magno in literis homini. Mitto tibi exemplum epistolae meae ad Reginam, ut videas quomodo queas Reginam, et eos, qui Reginae auctores fuisse viderentur. In exilium proficisci cogitur propter Papistarum crudelitatem, ex amoenissimo
Reginam aderis, ut sedem suis musis adipiscatur. Habet alterum a me sibi commissum negotium, quod ad vos pertinet, et ex ipso intelliges. Certe ego nullam aliam viam video perveniendi quo propositum est, si est propositum, quam hanc: magis fructuosam, et gloriosam, et tutam. Quod vos statuetis, Deum precor ut felix faustumque sit vobis, populoque vestro. Dominae Royanae persidia, me pauperem et egenum fecit. Coactus sum intercessionem nostrorum Principum implorare, qui scripserunt omnes, etiam praefecti militares: imploro etiam Reginae Regisque auctoritatem. jus meum jure persequar vel civili, vel, detrimentum enim egestate mihi attulit, et periculum fidei meae. quam ego pro crudelissima muliere obligavi creditoribus. Si Regina Angliae graviter pro me scriberet, plurimum mihi prodesset: et gratissimum faceret, Principibus nostris. Admiralius aliquam spem ostendit Principibus, sed nostri gentem et populum. Redeo ad Citolinum: obsecro te, si mihi gratum facere cupis, huic gratificeris. Ex hoc cognosces, et de hisce rebus omnibus, et de Germania, atque imperio. Vale vir clarissime, et patrone observande. Argentorati Calendis Octobris.
SI unquam, vir clarissime, jucundum tibi fuit, adesse viris bonis, innocentibus, eruditis: certe aderis Alexandro Citolino, qui hos reddidit, viro optimo, integerrimo, literatissimo. Ex illius septem dierum sermonibus intelliges, qualem et quantam rationem animo complexus sit, scripto explicarit, et eo progressus sit, ut ad arcem et caput
Serenissima Regina suam benignam manum, et felicem dexteram porrigat. Quaenam ista ratio sit ex socero etiam intelliges: cui scripsi copiosius, reveritus ne tibi homini occupatissimo, et viro gravissimo molestus essem, si scriberem prolixius. Quaeso atque oro adsis exuli isti Christo: adsis etiam literarum studiis, atque ipsis literatis hominibus. qui hujusmodi rationem omnes vel exoptarunt, vel investigarunt. Commisi ei quaedam, quae ad vos maximopere pertinere mihi videntur: in quibus ei fidem haberi cupio. homini scilicet humanissimo, viro fidelissimo, exuli innocentissimo: pudicissimae uxoris castissimo marito, carissimorum liberorum cupidissimo parenti. denique quantum huic benefeceritis, id totum Christo vos facturos. Vale vir clarissime. Argentorati Calendis Octobris 1565.
SErenissima Regina, Et Domina clementissima. Alexandrum Citolinum, ita paucis diebus amare coepi: ut dicere non possim, patrem ne majore benivolentia, si viveret, queam colere. Hanc sive amoris et studii, sive pietatis et caritatis flammam, excitarunt, multa indicia incredibilis virrutis, et confirmavit magna significatio excellentis judicii et singularis doctrinae. Sed in hac doctrina una inest ratio, in qua ipse annos jam triginta et amplius versor: quam ille mihi videtur, perfecte consecutus esse Quid enim praeclarius esse potest, quam in arcem sapientiae certa via et ratione conscendere. in qua quicquid in universa natura est, totum illud sit locis notatum, generibus partitum, formis distinctum: idque plenum atque congestum rebus et sententiis, earumque verbis atque formulis. Usque adeo, ut quicquid cogitanti in mentem venire possit: illius queat ad locum decurrere, et uno aspectu intueri quaecunque de eo
Citolinus tenet, et eam septem dierum sermonibus ostendit dilucide: quemadmodum Majestas vestra cognoscet ex iis quae sermone suo patrio conscripsit. Congestione rerum adhuc opus habet: et deportatione ad locos singulos, quo compleantur. qua in re auxilio opus habet, non solum operarum, sed locupletis, et liberalis dextrae. quam si Majestas vestra viro optimo, et homini doctissimo porrexerit: habebunt non solum studiosi literarum, verum etiam viri doctrinis artium liberalium eruditi, quo utantur. cum ad suas studiorum rationes, tum ad publicas omnium commoditates. inprimis vero ad decus, et celebrationem vestrae Majestatis: et illius dextrae, quae sumptus atque impensam largita erit. Sed haec cujusmodi sint, Majestas vestra et ex Alexandri volumine Italico: et ipsius auctoris atque inventoris oratione cognoscet. Commisi etiam ei aliquid, quod ad Majestatis vestrae laudem atque decus pertinere videtur: in quo eandem ipsi fidem haberi cupio, quam mihi, si coram adessem. In utraque re oro Majestatem vestram, ut Alexandrum clementer atque benigne audiat. Sed natura est praeditus verecunda. nihil audet. nisi ex vultu et oculis, aures avidas intelligat: non efficere solet, quod vult, et quod potest. Ubi vero placere se posse sentit: ita disertus est, ut mihi videatur eloquentis viri facere officium.
Deum patrem, et Dominum nostrum Jesum oro, ut Majestatem vestram sanam, salvam, incolumem, felicem, et prosperam conservet. Argentorati Calendis Octobris, Anno Dom. 1565.
Serenissimae Majestatis vestrae, perpetuus famulus
SCribo haec valde moestus: literis Citolini nostri commotus. in quibus scribit, nullam a me positam fuisse Citolino, totum illud ego praestabo. Novi virum, minime circumforaneum. Obsecro ne quid eum pati patiaris, vel propter me, vel propter bonitatem tuam. Exulat ob religionem, a patria, ab uxore, a liberis. homo domi non obscurus, neque inops. paucorum verborum homo est: minime malus, bene literatus. Exhilara me quaeso literis tuis. exhilarabis autem si intellexero, neque Reginam mihi offensam esse: et Citolini salutem vobis curae esse. Vale vir clarissime. Argentorati III. Decembris Anno Dom. 1565.
SAEPE mihi in memoriam redire solet jucundissima illa cohabitatio et consuetudo, qua in aedibus Domini Morisini, tum temporis Oratoris apud Carolum quintum, sanctissimi regis Edvardi VI. conviximus, Aschame carissime. nec eam a me abstulit, vel auferet, vel temporum longinquitas, vel locorum distantia. Memini te valde delectari solitum tostis castaneis: quando iis vescor, memoriam, et desiderium tui mihi revocant. Si eauem delectatio ejus fructus, et idem
Halesii lapsum omnes hic dolemus. et speramus eum propediem commiseratione, et clementia Serenissimae Reginae, libertatem, et integritatem recuperaturum. Nam voluntas, et propositum distinguunt maleficia. Uxoris et liberorum Seveni caussam apud bonos viros agere non graveris. Nihil enim Christiano viro magis dignum, quam succurrere egentibus. Duplex benificium est opitulari viduae, et orphanis. Praeclarissimi viri mors Domini Massoni perpetuo luctu me affligit: paucissimos modo in aula patronos superstites habeo, in quorum ordine vetustissimi sunt Dominus Wottonus, Dominus Gulielmus Petreius. quibus ut officiosissime me commendes, rogo. similiter ut reverendissimo Episcopo Londinensi: Domino Antonio Cooko, et Domino Henrico Knolles. animi mei erga eos studium et observantiam perpetuam annuncies, amanter rogo. Vale. Argentina, nono Calendas Januarii, Anno Domini 1566.
CHristophorus Montius mihi superioribus diebus dixit: Londinensem Episcopum graviter aegrotare, et periculum mortis esse. Doleo profecto, cum ipsius viri caussa: tum etiam propter publicum detrimentum tanti viri: atque etiam meorum Pupillorum nomine, quos tibi, mi Aschame, commendavi, et qui tibi curae sunt, ut ex illius literis intellexeram. Si igitur vivit adhuc et bene valet, laetor et suo, et omnium Pupillorum meorum gratia; quam divinitus concessam agnosco. Sin diem sum obiit; oro te tamen ut curam Pupillorum meorum non deponas, et pergas peragere quod reliquum est, et mihi significes, quid effectum sit, et quid spei sit reliquum. Ego certe totum illud aes Sevenianum in me recepi; sed tamen in eo per solvendo, spero mihi adjutores fore Deos. hoc est, viros bonos, quos libenter nominarem: si non viderer aut adulari illis velle, aut eos voto meo obstringere officio humanitatis. Domino Cooko, Domino Halesio, ceterisque patronis literarum, et meis; verbis meis veneranter, oro, salutem dicito. Non scribis an vivat et ecquid vivat Sturmius Aschamus. Sed neque de aliis rebus
Seveni caussa me conjecerim, in dispendium mearum rerum. Neque Condianum aes alienum vetus persolutum est: et ad illud hoc bello, adjeci duodecim millia florenorum, quos accepi mutuo a negotiatoribus, qui plus fidei habent, fidei meae, quam rei domesticae. Istud fatum meum est, hac aetate devexa mea, alienis cruciatibus cruciari. Seveni vidua omnem spem in tuo patrocinio, et fide positam habet: ego in tuo, et bonorum virorum. obsecro adeste vos pauperibus et egenis Pupillis. sed si commodo vestro queat fieri, nisi enim absque hoc foret, malo meo non fieri, commodo: sed incommodo persolvi quod debetur. Vale, mi optatissime Aschame, et saluta meis verbis omnes eos, quos salvos esse vis, et optas. Argentorati. Calend. Maii, 1568.
Christophorus Montius haec in fine hujus epistolae carminae attexuit.
IN epistola quadam ad Doctorem Montium scripta, legi nonprius scripturum te ad me: quam pecuniam queas mittere. quid dico pecuniam? eleemosynam inquam Seveni haeredibus, uxori viduae, et liberis multis. Laetor horum nomine, et tibi gratiam habeo, de hoc tuo studio, et bonitate hac tua. Ego me obstrinxi omnibus creditoribus: sperans tua prudentia, et benignitate solvi et liberari, hoc nexu posse. Nullum etiam mihi dubium est, de ceteris heroibus vestris Domino Cooko, Domino Halesio, et ceteris, qui Sevenum patrem noverunt. Sed etiam si non statim corrogari poterit quod petimus; tamen oro te, ne desinas ad me scribere. hoc est, intermissam multorum annorum scriptionem revoces. et nos inter nos mutuis literis salutemus, et consolemur. Esset mihi tamen quam gratissimum, posse me aliquando libe
Aschame. Argentorati. XXVI. Julii 1568.
MI Aschame, quid profilius meus, Sturmius tuus, vivet ne? atque ecquid vivit? et quaenam de illo spes literarum: nunquid patri similis? nam ut propatri similis sit, precari non ausim, nec volo, volo enim esse meliorem. Utinam eos annos haberet, ut Citolinum nostrum queat intelligere, qui hase reddidit: et quem tibi etiam atque etiam commendo maximopere. Cognosces ex hoc uno viro, ea omnia, quae a me scire potuisses, si istic fuissem, sed longe plura atque majora. Aperiet se tibi: oro et obsecro adsis ei consilio tuo, ut nequid peccet in mores, et ordines hominum. Nosti nostra ingenia, qui musas colimus liberas, utile nobis est a vobis aulicis erudiri. Non jocor. si ullum unquam tempus fuit, caussa ulla, vir ullus, in quo tuam mihi benivolentiam voluisti declarare: oro te declara huic viro, et hoc tempore, et in hoc negotio, illius, meo, et reipublicae vestrae, aliorum omnium. Peterem ista pluribus abs te, si de tua voluntate dubitarem: sed plane non dubito. Itaque concludam epistolam. Vale mi Domine Aschame, una cum uxore, profilio, totaque familia, et amicis, bonisque viris omnibus. Argentorati, Calendis Octobris 1568.
CLarissime vir, Alexandrum Citolinum qui has reddidit, ita tuo patrocinio commendo, ut virum optimum, et hominem literatissimum, et in ea ratione perfectum, in qua scis me annos versatum esse quam plurimos. Regina rem praeclaram fecerit, si hominem exulem, et virum innocentem suo patrocinio tueatur, et stipendio adsit: quo id quod septem sermonibus delineavit, id totum coaedificare, et omni supellectile consummare possit. Ego nihil malim, quam mecum per biennium esse. Efficeremus aliquid, quod etiam posteris profuturum esset, non solum ad doctrinam perfectiorem, sed etiam faciliorem. Ex ipso cognosces rem omnem, oro te, adsis tua solita, et antiqua bonitate. De meis rebus, et de injuria Gallorum adversus me, ex ipso intelliges. Crudelissime jam triennium exerceor, misereret te Sturmii, si sensus illius sentires. Ego triennium jam quaero in Gallia, et nullum possum gratum hominem invenire. novem millia coronatorum cogor, hujus mulieris nomine, exsolvere, solum, quia interposui fidem meam, nulla spe lucri, ne teruntii quidem. nullum etiam teruntium vidi, ex hac tanta summa, quam per suum procuratorem accepit a negotiatoribus. Sed quid ego tibi homini humanissimo dolorem moveo, quaeso recrea Citolium: et te illius studiis atque inventis refice. Vale vir clarissime. Argentorati Calendis Octobris.
MITTO tibi exemplum epistolae nostrae ad Dominum Antonium Cookum: velim te novisse hominem, pro cujus nos uxore, et liberis scribimus. Fuit mihi arctissima
Halesio, cui importunus esse non audeo, in hac sua molestia. cujus partem ego libenter ferrem, si mihi eam posset imponere. Sed novi constantiam viri. Sermones meos Aristotelicos recognosco: post nonum, imo bis nonum annum. Placent multa: quaedam requiro Moresinus quia mortuus, valde me delectat, loquens in hisce sermonibus. sed ecce caussam amici reliqueram. Oro te recrea me tuis literis: cum me dico, intelligo uxorem hominis amicissimi, liberos carissimos: cineres intelligo demortui viri, boni, docti, multorum virorum magistri, qui adhuc vivunt, quibus gratissimum vestrum futurum est benificium. Vale, mi Aschame: de profilio meo nihil scribere audeo: metuo ne tuis acciderit, quod meis accidit liberis. sed aeterna fruuntur felicitate. Salve vale, vale salve, vale mi Aschame, Argentorati, XVI. Decembris 1568.
MIrifice mihi rem gratam fecisti, mi Aschame, quod hanc figuram astronomicam ad me miseris. Laudo quidem certe illum quicunque fuerit, qui hanc descripserit diligentia sua. Et aveo cum illo familiaritatem inire. Scis enim quanti aestimo doctorum omnium familiaritatem, et amicitiam. Non est profecto novum, ut qui in eadem disciplina philosophentur, et amici inter se, vel hac ratione sint. Ut, qui aliquando in eodem campo militarint, aut in eodem carcere fuerint conclusi. Tu quidem auctor eris famliaritatis nostrae, cujus si utriusvis nostrum poenituerit, et
Rheinoldi, sed Alphonsinas potius: De eadem hora et die figuram erexi, secundum Ephemerides Joannis Stadii. Quot homines tot sententiae. Ita hoc mihi, illud alteri videtur fortius ac potius, ut fere quot sint capita, tot etiam diversi sensus appareant. Libellus meus, quem requiris, jampridem absolutus est, et Waldinum transcribendus mittitur, ne una et primum exemplum, et totum inventum pereat. Haddoni epistolae sunt inventae, sed non omnes, de meis ad illum adhuc incertius. Tu vale, et meo quaeso nomine, conjugem tuam, et illum tuum Astronomum, quem absens et ignorans amo, meo nomine saluta. Ex aedibus meis Montis Aulae XX. Decembris, ut Astronomi supputant 1568.
ARnoldus Birckomarmus vir optimus, tuique valde studiosus, mihi retulit, te nondum mei memoriam ex animo posuisse, licet jam tot annis, neuter alterum, literarum colloquio lacessivit. Hoc tu, crede, mutuo facis. Amo enim praeclaras virtutes tuas supra modum, easque dum vixero, colam. Quo fit, ut saepe de te quaesierim: cum multi tamen testarentur, te, Regia excessisse, atque studiorum tuorum caussa privatam vitam agere. Nam et hoc Joannes Dius vester affirmavit. Gaudeo igitur, te non degere ut narrabant, in obsuris locis, sed eodem in statu, quo apud Mariam Reginam, permansisse. Sic enim accidet, ut ad te frequentius ego scribam, id quod ego sane cupio, ni tamen tibi
Osorius noster huc edendos misit duos de coel sti justitia libros. Vellem eum moderatius cum hostibus, quos sibi deligit, agere: ac potius in Philosophicis argumentis, quam Theologicis, quae sane sunt invidiosa, versari. Quod ego ad te scribo, ut mitius feras, cum ipse ames, ac summam eloquentiam. Secl ita natura comparatum est, ut quisque naevum habeat. Huc allatum est, crudelissimam pestem in vos saevire, quod ego doleo. Francofordiae etiam grassatur. Carolus Gallorum Rex, a senatu Parisiensi, tutela dicitur emancipatus, fortassis, quo denuo, constituta subvertantur: pacem tamen observaturus, edictumque fore firmum fertur. Tanta est omnium rerum ubique mutatio, ut nihil jam humana prudentia, sed sola divina providehtia regi; vel invitis Philosophis, fatendum esse videatur. Quare orandus est Deus, ut nostri tandem misertus, omnia ipse componat atque restituat. Vale. VI. Idus Septembris.
THomas Wilsonus, vir ornatissimus, Reginae vestrae legatus salutem nomine tuo nuntiavit, quod mihi fuit gratissimum. idemque dixit, te eo tempore, quo isthinc digressus est, febri impeditum fuisse, quo minus ad me scriberes, quod mihi gravem molestiam attulit. Neque tam ob eam rationem, quod literarum tuarum fructu carui, quam propter morbum ipsum, qui te tenuit, ne ad me scriberes. Quare si me amas, fac quam primum poteris ut me hac cura et sollicitudine liberes, et certiorem facias te pristinam valetudinem recepisse. De meis rebus nihil aliud est, quod scribam, nisi me bene quidem valere, sed negotiis molestissimis
Algarbiensem provinciam literas tuas, si ad me scripseris, statim mittat. Wilsonus tibi librum dabit, quo Gualteri Haddoni laudes persequor, ut possum. Gratissimum mihi feceris, si librum diligenter evolueris. Olyssoponae VI. Calend. Novembris.
MI Aschame, amabo te, ama me: et ignosce, quod toto hoc biennio vel nihil, vel exiguum admodum ad te scripserim. Ita me Royana Domina multos jam menses, imo annum et amplius aere suo exercet alieno, ut omnino meae literae et Musae, non solum sileant, sed lugeant etiam. De hoc meo angore, cognosces ex Gamatio, qui has reddidit. item de ceteris meis rebus omnibus ego tecum sum, cum hic erit tecum. Oro te adsis ei apud eos ad quos misi: ut gratus sit atque acceptus. Sic enim illi recepi. Summam spem positam habeo in Domino Cooko, et Domino Halesio. si tu excitator accesseris, non dubito quin facturi sitis: quo Gamatius noster receptum bonum habeat, ad Reginam, Dominum Robertum Dudlaeum, et Dominum Gecillum. Jesus Christus vos omnes defendat atque amplificet. Vale. Argentorati.
EGO patrem meum mihi restitutum putavi: cum audiremus te esse restitutum valetudini. valetudini dico. ? imo vitae. Diem enim te tuum obiisse, et auditum et scriptum fuit, idque credebat doctor noster Montius. Nisi blandiri me putares: mitterem tibi Epitaphium, quod tum cum lachrymis conficiebam, nunc cum laetitia recordor. Gaudeo igitur nobis, et regno Angliae gratulor: quid enim dicam, me tibi laetari? qui non potes hanc vitam cum deteriore commutare: propter religionem, et sanctitatem tuam. Sed de hoc verborum est satis. tametsi non satis sit gaudii atque laetitiae. Venio ad caussam amici Gasparis Gamatii. Is mihi illum architectum comparaverat: quem ad legatos vestros Cammersium miserat. Dedit abeunti quadraginta quinque coronatos: ego fide jussi, et spospondi: jam repetit, et meo quidem judicio, merito. Caussae quid fuerit non dubito quin ex Gulielmo Rostorno, quem mihi commendabas proficiscentem in Burgundiam, cognoveris. Si pax non coisset: attulisset vobis quaedam Gamatio est molesta: quae Barrae in finibus Lotharingicis habitat. Oro ut cum genero tuo Domino Cecillo agas: quo Gasparus habeat suum, et ego sponsione liberer. Quamquam ea tua et virtus, et doctrina et sapientia est, et erga me tua studia ac merita: ut si praestandum mihi damnum sit, existimaturus sim, neque ignoraturus plura me tibi debere: qui meus patronus es, et ego mus benificiarius, multis et magnis acceptis benificiis, nullo adhuc compensato benificio, ne quidem officio ullo, nisi studii, benivolentiae, observanti, pietatis. Vale, Argentorati, XXX. Januarii.
CRedo te memoria tenere, cum post bellum Mauritianum hac iter faceres cum quodam legato Anglico, atque a meo Principe piae memoriae, Friderico secundo, Comite Palatino Rheni Electore, in arcem ad prandium vocatus fuisses, me te per aedificia visu digna duxisse, officiumque amici praestitisse. Id enim humanitas morum et polita doctrina merebatur. Ab eo tempore, nomen Rogeri Aschami semper mihi carum fuit. Quia vero Immanuel noster, ad vos proficiscitur quem tibi notum esse scio: Volui has, tanquam testes, mei erga te amoris, illi committere, ex quo praesentem rerum nostrarum statum intelliges. Cui in reditu aliquid literarum ad nos dabis. Valde enim tuis scriptis mira puritate, et ornatu conditis delector. Beabis me, si scriptori Anglico, pio, prudenti, polito et facundo, meam bibliothecam locupletabis. Erit id pignus nunquam intermoriturae amicitiae. Bene vale. Heidelbergae. XVI. Februarii, Anno 1568.
AMice perdilecte, de praestanti tua doctrina, puriorisque religionis studio, ex libris tuis intelligimus. De tuo item multiplici rerum usu, atque prudentia, ex sermone multorum accepimus: accepimus etiam id quod libenter quidem accepimus, magna te, et observantia nos, et benivolentia nostros, jam diu esse prosequutum. Te igitur de hac tua eruditione, et religionis cultu, rerum usu, observantia
Christophorus Montius, praesenti suo sermone, sed nostris verbis, plura et fusius tecum communicaturus est. Viam ergo studiorum, atque etiam consiliorum, quam es feliciter ingressus, constanter persequere, et nos te in cursu tuo, non solum benivole incitare, sed benigne etiam deinceps promovere, magis magisque studebimus. Bene valeas, etc.
VIR clarissime, et patrone observande. Prope aberat ut ipse isthuc venerim, nisi cum Nivernensi, hoc est: Possano legato Gallico Condiano: cras necessariis de caussis redeundum esset Argentinam, sic enim flagitant haec tempora. Dominum Albertum tibi commendo cum ipsius caussa, et propter ejus virtutes, tum propter caussam communem, quae certe laborat, et quidem periculosissime. Commendo tibi caussam, sed etiam virum a quo ad vos est missus. quo nullum possitis invenire magis idoneum ad hanc rationem, quae profecto pernecessaria est. Utinam istud vestrum negotium succedat ita ut in Scotia. Praeclara fama illius facti, et perpetua: sed haec et immortalis, et plane divina, verum perfecta et consummata gloria, si quod volumus, assequamur. Sed vides inopiam pecuniarum, auxiliorum, et quae nunc nunciantur, Rotomagum expugnatam; desiderari ex vestris mille, qui ad Rotomagum occubuerunt; Durassianam copiam Aquitanorum, caesam esse a Monlucano; Andelottum non posse pervenire ad castra Condiana. Speramus falsa, metuimus tamen, non dubito quin vos certiora habetis quam nos. Ut ut sit, et ut ut sese res habeant, imo quo pejora loco sunt, eo magis elaborandum est, et resistendum idque primo quoque tempore, et celerrime. et confirmandus Condianus ne animo deficiat, id quod vos quotidianis vestris consiliis, atque auxiliis facere poteritis. Spero atque confido, ita te adfuturum Domino Alberto, ut mihi gratias acturus sit, propter tuam prudentiam, consilium, operam, et opem apud Reginam,
Cecillum generum. de negotio illo, de quo nihil vere superiore mense, opinor Martio, aliquid scripsi Domino Cecillo: tuae literae effecerunt ut probare prius velim rem, quam plus confirmare. Haec tempora Gallicana faciunt, ut de nostro dissidio, quod a Marbachio concitatum est, nihil possim scribere: tamen consenesco, propter fastidium et injuriam. prope ubique esse malim quam ibi, ubi annos permultos fui libenter. Redeo ad caussam Alberti, oro et obsecro, ut tibi curae sit. Vale vir ornatissime, nobilissime, et patrone observande. Francofurti XII. Novembris.
CTjus rei caussa Dominus Albertus isthuc venit: tametsi sciam eam tibi curae fore, tamen ita mihi curae est, ut hanc curam deponere possem, neque commendem tibi, et aliis isthic heroibus. Valde censternati sumus nunciis Gallicanis: solum consolantur quod ab inimicis veniunt, atque idcirco falsos speramus. Is qui misit Dominum Albertum, aliquid plus habet laudis quam illa antiqua fuit: bonus miles, bonus colonus. optimus vir est, fortissimus dux est, debetis optime, et amplissime sperare de illius fide, industria, usu, scientia. Caussam non opus est ut commendem verbis pluribus. Gallia absque vestro auxilio, nullum videtur habere subsidium, ni Deus adsit. Sed aderit Deus Galliae: aderit etiam vobis, quoniam vos vobis non defuturi estis. salutem autem vestram negligetis, si Galliae salutem negligatis, quae absque vobis salva esse non poterit. Nos tertio certe perimus proximi: et tamen quotidie deliberamus. nunquam quicquam facimus, perdit nos otium, voluptas, discordia, fastus. Quo nostra ignavia major est, eo praeclarior vestra est gloria. quae Scotico bello fundamenta jecit, hoc Condiano egregias habitura est, atque magnificas superstructiones. Redeo ad rem: Albertum Theologum optimum, Comitem, virum fortissimum, caussam ipsam necessario isto tempore pernecessariam, ita tibi commendo, ut vestram, ut communem, ut universorum, ut omnium et singulorum, ut tuam nostramque, ut amicorum nostrorum, ut patriae, ut Dei, et Jesu Christi. Vale vir clarissime. Francofurti, XIII. Novembris.
IN honoribus vestris mandandis, et Cancellario deligendo, quod me potissimum, unum idoneum judicaveritis, cui literarum vestrarum ac studiorum cura, atque administratio traderetur, viri ornatissimi, magnas vobis gratias habeo, et illustre testimonium amorum vestrorum erga me esse judico. Qui quod maximum habetis, sic in illum confertis, in quo maxima, et clarissima multarum rerum ornamenta esse putetis. Ego vero si quae sit in me vel ad Rempublicam administrandam prudentia, vel ad res gerendas felicitas, vel ad commovendos hominum animos auctoritas: eam ego divinae bonitati, corda principum gubernanti, assigno; et vos ut idem cogitetis adhortor. et eadem illi tribuatis, qui efficit omnia in omnibus, qui dividit dona quemadmodum ipse vult, qui ad mensuram singulis dat, non pro merito utentis, sed pro bene placito, et gratia donantis. Literas vestras Regiae Majestati ostendi, et quam me apud vos gerere personam volueritis declaravi. Qui non modo factum vestrum, et studia probavit: sed me ad id etiam suscipiendum hortatus est. Quae res non modo me promptiorem ad hoc capessendum fecit: sed etiam animos vestros excitare de bet, ut in eorum studiorum genere in quo nunc estis, maxima cum diligentia, ad religionis fructum, et Reipublicae usum versemini. Cum videritis Regem clarissimum non modo literatis favere: sed etiam in literarum studia cum laude incumbere. Quod si id nunc effici possit, ur non modo communiter omnes in studiorum cursu conficiendo diligentem operam ponant, sed etiam se totos ad sanctitatis, pietatis, ac verae religionis indagationem, conservationemque tradant, satis praeclare et vos officium vestrum fecisse, et me muneris mei uberrimos fructus percepisse putabo. Quid enim est aliud in quo vobis hoc tempore elaborandum et contendendum est, quam ut primum vera religio exquiratur, et ejus puritas teneatur, verbum Domini ab humanis inventis separetur, consuetudinis auctoritas sempiternae veritati cedat. tempora rebus inserviant, judicii rectissima regula
Ex aedibus Somerset. Decembris IX. 1547.
Vester bonus amicus, et studiorum patronus singularis
EDVARDUS SOMERSET.
AUdio te firmiorem esse factum, et omnem aegritudinis languorem, quae te adflixerat repulsum esse. de eo vehementer sicuti debeo ago gratias DEO patri omnium consolationum, qui ex tanta magnitudine morbi eripuit, et ad munus tuum suscipiendum in Ecclesia, et obeundum, confirmavit. Sed vide ne te nimis acrem in initio praebeas, et plus suscipias quam imbecillitas valetudinis tuae ferre possit. Ita est laborandum ut non quam cito, sed quam diu hoc efficere possis cogitetur. Illud Pauli
De Sleidani caussa et ceterorum sic habeto. Dominus Cantuariensis benivolus, sed tardus est caussarum patronus: et in hac re opus est Consiliario Regio, idque ea animi magnitudine, qua par est ad honestas caussas cum moderatione, et
Cantuariensem non cesso, et quod praeterea possum, efficio. Bene vale.
Grenuici 1550. XI. Maii. Ed. Sexti quarto.
Tuae dignitatis studiosissimus
JOANNES CHECUS.
TAndem, ut potui, perturbate et incondite absolvi quae de restituendo apud nos Christi regno instituerem, nec minus sordide sunt ea descripta. Studium meum et conatum S. R. M. commendabis: veniam tum audaciae meae, tum ineptiae ab ea mihi impetrabis. Statueram autem haec commenta tibi primum hic exhibere, verum cum jam tandem expectatione adventus tui sumus frustrati, et cum ob negotia mea famulum meum deberem mittere Londinum, opportunum existimavi ad te perferenda et haec mea scripta et libellum Sturmii nostri, binis exemplaribus. cum enim membranaceum ex nondum siccato atramento fuerit Argentorati inter compingendum commaculatum, misit ad me ille chartaceum, quod hic curarem compingi mundius. Id quantum praestari a Remigio meo Typographo in hac instrumentorum inopia potuit, confieri curavi. pro mea opera, tam abest ut quicquam debeas mihi curare praemium, ut satis superque praestiteris amicitiae officium, si veniam mihi impetraveris. attamen cum eum famulum qui mea descripsit non ut decuit, sed ut potuit, nunc dimittam in Galliam, ita ejus parente poscente, nec possim eum qua velim benignitate dimittere, quamque probe meruit suis sidelissimis per omne tempus morbi mei, et alias ministeriis. In adducendam enim reliquam familiam meam, per uxorem meam, et eidem alterum
Lutetium bona fide mittam. nec est opus properato, hac in re. Dimittam illum ut admodum gratus sit. Si contingat te impediri, quo minus ad nos venias, famulus meus qui haec praesentavit, Cantuaria, quo nunc fert, quasdam ab uxore mea allatas pelles, reversus de te responso appellabit. sed utinam venias, pernecessarius enim huic scholae tuus adventus. Dominus Jesus te, honestissimam uxorem, filium, et tuos omnes servet, et felices efficiat per omnia. XII. Calend. Novembri 1550,
Deditissimus tibi
M. BUCERUS
Libros quos mitto nemo nisi qui descripsit, et Dominus Petrus Martyr legit. qui etiam eadem mecum optat, ita non dubito legendos a nemine, nisi qui eos lecturi sint, suo et Ecclesiarum commodo.
AEgerrime quidem fero, quod in eo Collegio in quo primum educatus, et quasi, ut ita dicam, fere natusfuerim: hae sunt exortae controversiae, per quas, si quidem leges et statuta Collegii fuerint non ad aequum et bonum, sed ad jus strictum exactae, alteram necesse est partem, exactam iri. Sed id me rursus consolatur, quod ad vos, ut audio, refertur caussa tota. Qui componere potius per aequitatem, quam ad extremum eam intorquere velitis. Quid sentiam in tota caussa, Gasconus amicus meus, qui idem et leges, et statuta nostri Collegii norit optime, potest narrare. Vos oro, ut
Londini XXI. Martii.
Anno Elizabethae primo.
Amicus vester
THOMAS SMITHUS
FINEM Contentionum non disputatio, sed submissio facit. Ego ex celsitudinis vestrae consilio, et auctoritate, a varietate doctorum ad Ecclesiae unitatem accedo. In quo, et celsitudini vestrae de consilio gratias ago, et de successu Deo. Precor a Celsitudine vestra ut hac mea sententia, quia vir doctus et pius Ecclesiae Paulinae Decanus Celsitudini vestrae tradet: quemadmodum est a me non ad tempus sicta, sic sit Celsitudini vestrae accepta, et omnis reliquae de me Quaestionis finis. Magnam habeo de virtutibus tuis, de pietatis, et clementiae laude, de doctrina humilitatis, fiduciam. Vellem te, mei, et pietatis, et literarum, etiam aliqua ex parte studiosi, non nullam rationem habere. Reliquum spero vitae meae cursum talem futurum, ut gratia tua et favore non indignus videar. Quae necessariae sunt meae hoc tempore petitiones, eas Dominus Decanus Celsitudini tuae exponet. In quibus etiam, atque supplex peto, ut me juves. Dominus Celsitudinem vestram servet.
Londini, e Turri, XV. Julii 1556.
Celsitudini tuae addictissimus.
JOANNES CHECUS.
HOC tempore nil mihi potuit aut optatius aut jucundius evenire, quam ut censuram tuam viderem in Librum Sacrorum. quare quod eam ad me dignatus sis mittere, gratias immortales ago. Jam rogatus fueram ut ipse quoque annotarem quidnam mihi de eo videretur: et cum propter ignotam mihi linguam fuisset data versio Domini Cheeki legenda, ut potui ex ea colligere, annotavi quae digna correctione visa erant. Sed quia in versione mihi tradita complura deerant, ideo multa praeterii, de quibus in meis annorationibus nihil dixi. Haec deinde cum ex tuo scripto deprehendissem, in ejusmodi libro contineri, mihi doluit quod jam ante duos aut tresdies meam censuram Reverendissimo, qui me pro ea urgebat attulissem: ceterum hoc demum remedium adhibui. quae de tuo scripto cognovi defuisse in meo libro summatim collegi, et cum eadem quae tu reprehendisti mihi quoque non ferenda viderentur, ea in breves articulos redegi, exposuique Reverendissimo, qui jam sciebat, haec ad Dominum Episcopum Eliensem te scripsisse, me in his omnibus capitibus, quae illi offerebam in articulis notata consentire tecum, ut mutarent. In prioribus autem annotationibus omnia ferme quae te offenderunt, a me fuerant adnotata. exemplum quidem ad te nunc mitterem: sed non habeo ita descriptum, ut illud posses legere. Tantum sum miratus, quomodo praeterieris de comnunione egroterum id reprehendere, quod statutum est. Si eo die fiat, quo in Dominico habetur coena Domini, tum minister partem symbolorum secum deferat, atque ita communionem in domo aegrotantis administret. qua in re id me offendit, quod ibi non repetunt, quae praecipue ad coenam Domini pertinent. cumque, ut tu quoque sentis, arbitrer verba coenae magis ad homines, quam aut ad panem aut ad vinum pertinere, monui omnino mihi videri ut, coram aegroto, et simul cum eo communicantibus omnia quae ad coenam Domini necessario requiruntur, et dicantur,
Reverendissimus, ut multa immutent: sed quaenam illa sunt quae consenserint emendanda, neque ipse mihi reposuit, neque ego de illo quaerere ausus sum. Verum hoc non me parum recreat, quod mihi Dominus Cheekus indicavit, si noluerint ipsi ait, efficere ut quae mutanda sint, mutentur, Rex per se ipsum id faciet, et cum ad Parlamentum ventum fuerit, ipse suae majestatis auctoritatem interponeret. De Wintoniensi jam actio quarta in judicio habita est, neque dum respondet alio spectat, quam ut se a contumacia purget, verba ejus a Papisticis hominibus ut docta et acuta praedicantur, a veris autem et sanis judicibus, vafra, et subdola, aliena a caussa, et ut uno verbo dicam sophistica. quod mihi etiam fit verisimile, cum illum in rebus Theologicis non aliter agere animadverterem, verum quicquid sit caussa omnino existimatur casurus. Quae de Hoppero ad me scribis, non potuerunt non videri mira, certe illis auditis abstupui. Sed bene habet quod Episcopi meas litteras viderunt, unde invidia ego quidem sum liberarus, et illius caussa sic jacet, ut melioribus, et piis nequaquam probetur. Dolet, dolet inquam, mihi gravissime talia inter Evangelii professiores contingere, ille toto hoc tempore, cum illi interdicta sit concio, non videtur posse quiescere. Suae fidei confessionem edidit, qua rursus multorum animos exacerbavit, deinde queritur de consiliariis, et fortasse, quod mihi non refertur, de nobis. Deus felicem Catastrophen non laetis actibus imponat. Doctor Smithus quondam Oxonii Professor, qui me de votis monasticis praeterira jam aestate lacessivit, nunc librum Anglice scriptum, contra Dominum Cantuariensem edidit De re Sacramenteria. de quo cum lingua mihi sit ignota nequeo judicare. Sed tamen sensum ejus et ineptias brevi cognoscam. nam scribet se etiam sub praelo habere, quae contra me de eadem re composuit. quanquam haec ego vel parum, vel nihil moror: cum a satanae atque Papae mancipiis nihil nisi mendacia expectem. Peccata nostra me terrent, atque
Caesaris successus, quem severissimam Dei virgam esse video. Et inter haec mala, nostris peregrinorum ecclesiis vacat nugari. Est enim inter illas, de templo a rege concesso, exorta magna contensio: adeoque sunt animi illarum implacables, et eo exarserunt, ut earum dissidium per Consilium regium sit dirimendum. precor Deum, ut res non male juxta merita cadat: multo ante voluissem discedere, sed hodie tandem abeundi facultatem impetravi. Scriptum tuum Petro Alexandro tradam. ut id tibi cum ipse perlegerit, remittat. Tibi vero interim, ac omnibus tuis cuncta salutaria ac felicia precor, una cum Julio, qui vos plurimum salvere jubet. X. Jarmarii.
Apud Lambeth.
Tuus in Christo
PETRUS MARTYR.
AUDEO equidem pro veteri tuo erga me favore familiariter impetrare, vir honestissime, ut tantum petitioni meae honestae tribuas, quantum commodo tuo facere potes. Hoc in caussa est. Accepimus, et constans apud nos fama est, de nobilissimae Reginae magnificentia. quae cum immensum quendam modum erga studiosos late patuit, nunc sit adaucta multum, et amplificata: quod ad compendii nostri primo quoque anno reditum dissolvendum spectat. Intellegimus autem nuper in se recepisse Reginam hoc ut faceret, et promisisse ut si qui tenui in re, et in egestate positi; quorum praeterea morum ingenuitas, et candor aliquis ingenii praeluceret, ad virtutis, et literarum studia; libenter se illorum nomine dissoluturam, atque illorum nomine perscripturam, modo illi significatio detur aliqua, vel per Dominum Skippum, vel aliquem ex vobis qui clarissimae Reginae a sacris estis; qualem se gerat, et qualem se ostendat, moribus ac eruditione. Jam vero cum nos habeamus apud nos
Paschatis, nisi quod ex hoc aere exire non potuit, et pecuniam istam nequibat habere expeditam, Dominum Billum: multum a te desidero, et requiro; ut aliqua via ad Reginam perferatur, esse adolescentulnm gravi paupertate oppressum, cui iter ad victum suum interclusum est, quod colligere certam pecuniam nequeat, quam numerare ante debeat quam societatem inire posset. Quod si cures pro tua humanitate faciendum, facies rem valde piam, et sanctam: quod promoves ad studia, et bonas literas eos quibus paupertatis malum ingravescit. Id si ante omnium sanctorum feceris, dupliciter demereberis nos tibi: et quod illum in locum suum curabis restitui: et quod alii dabis ansam, in ejus locum quem nunc habet veniendi. Est enim solenne nobis ad Festum Sanctorum omnium creare novos discipulos, qui in vacua eorum loca veniunt, quos ante hoc tempus abiisse hoc munere cognoverimus. Ergo hoc facto nos duplicem reportabimus commoditatem. Et tu una ex re duplicem capies laboris tui fructum. Me autem in infinitum tibi devinctum habes. Vale.
Cantabrigia pridie Michaelis.
Tuus si quid potest, JOANNES CHEKUS.
NEgotium non solum arduum ac difficile, verum etiam infinitum et inexplicabile, vestra caussa sumus aggressi; ut vestras, et oppidanorum controversias componeremus. Et quidem existimamus nos, quamvis saepe definita et, praecisa interlocutione, multas aliquando quidem odiosas, aliquando
Londini XXI Feb.
Anno Dom. 1547.
Vestri
GULIELMUS PAGETTUS,
THOMAS SMITHUS.
DOctissime, et optime, et mi Parkere. totum hunc diem cum censoribus nostris transegi, magno labore meo conquisitis: minus datum quam vellem, et tamen plus quam expectabam; praesertim in tam singulari perversitate nostrorum hominum. delineaverunt multas res nostras illis a me repraesentatas, sed adhuc desunt vivi colores, propediem, ut spero, consequentur. Tu vero quoniam non solum amas Procancellarium, sed etiam Haddonum diligis; fortasse de propriavis caussa mea cognoscere; quae cum ex his viris religata sit qui ipsi adhuc soluti non sunt, eam quoque vineulis illorum implicatam esse necesse est. Et plane constricta tenetur Smithi compedibus, de quo si quicquam esset constitutum, facillime transigerem. Sed totum hoc genus in expectatione summa est,
Decembris in diversorio meo festinatissime. Si Bucerum aliquando visitabis, accurate illum meo nomine saluta: dii boni quem, virum! id scripsissem ad illum, si quicquam fuisset vel argumenti, vel temporis: plenius etiam ad te nisi paulo post sperarem me tecum fore, tunc quae supersunt. Etiam Dominum Sandum meum, et uxorem primum tuam, deinde illius, denique parentes meos ut aequum est, quaeso saluta, rursus vale.
Tuus ad Omnia
GUALTERUS HADDON.
DOminum Bucerum in ordinem vestrum cooptavimus. Nihil illi praeter admissionem deest. in qua doctorem Theologicum inesse oportet, qui illum, ut scis, mihi et Academiae commendet: hoc abs te fieri aptissime posse arbitror, nec opus est, ut cur ita sentiam afferam, cum nec ipse dissentias, nisi vehementer fallor, nec caussas ignores. Si non vis aut non potes, non postulo: si vis, et si commode licet, huc ad nos quaeso paulisper. ut inaugurati Buceri laudem visam arripias, ut senex olim commemorare possis. Imo inquis, non tanti est. Si non est, taeco. quod si esse putas, cras aut perendie
Redmannum, et ille cubat. Vale optime, et mi Parkere.
Assensum est.
Tuus ad Omnia
GUALTERUS HADDON.
VEtus Collega tuus et familiaris, vir consideratissimus, recens est cum Regina collocutus; et quemadmodum spero plenissime reconciliatus. Coram Regina concionem habuit plane militarem, in qua tantum ex omni parte fuit offensionis, quantum nec ego libenter commemorare possum, nec tibi jucundum erit ad audiendum. Plus moderationis requirit Reginae praesentia: venerationis aliquid amplius et verecundiae. Nunquam in illo loco quisquam minus satisfecit, quod majorem ex eo dolorem omnibus attulit, quoniam admodum est illis artibus instructus, quas illius theatri celebritas postulat. Sed nescio quomodo fastus optimorum ingeniorum fere pestis est, nisi meditatione rerum coelestium condocefiat. Nisi mansuetiores spiritus posthac Concionatores ad aulam attulerint, metuo ne multum ex eorum temeritate damni Religio sit aeceptura. De peregrinatione regali dies est indictus ad vigessimum hujus mensis: et itineris descriptio Stamfordiam yersus est. sed est adhuc certi nihil. Regina prandet hodie cum Domino Sackvilio. Nihil est aliud novi. Deus te servet tuaque omnia.
Pridie nonas Julii 1564.
Tuus Benificiarius et benivolentissimus,
GUALTERUS HADDON.
Colloquium nostrum operosius est, et impeditius quam fore credebamus: itaque vereor, ne diutius quam vellemus anglia SImus carituri. Dominus Wottonus saepe praedicat, et libenter, ut videtur, de publicis impensis et apparatibus tuis Cantuariensibus: et illa credit ad honorem, et existimationem tuam vehementer pertinuisse. Renuntiatur etiam, exstare jussu tuo precatiunculam in qua Chistianorum salus publice contra Turcarum vim Deo commendatur: quod propositum ut institutione fuit valde pium, et susceptione necessarium, ita videtur ad finem inprimis optabilem pervenisse. Rumores enim hic in omnibus locis percrebescunt, primum summotos ab arce Melitensi Turcas, deinde profligatos, postremo caesos illorum exercitus, et Ducem interfectum: et nostros in acie superiores ad arcem tetendisse, et eandem nunc esse omnibus ex partibus munitissimam. Magna sunt haec et memorabilia, si vera sunt; et licet aliquid fama fortassis assingat, ut solet, tamen credibile est Deum ibi nostris adfuisse, quoniam arx ante mensem, omnium consensu desperabatur, nec quicquam erat propius quam ut nostri turris terroribus cederent: nisi Deus singulari quadam et subita virtute illorum animos imbuisset. Sed haec ad te particulatim non dubito perscripta fuisse: tamen cum nihil communi Christianse professioni jucundius esse possit, meum etiam in his testimonium adjungere volui. Vale, Deus te servet tuaque omnia.
Brugis Tertio Calendas Augusti 1165.
Tuus deditissimus
GUALTERUS HADDON.
ACcepi literas tuas, et libellum una missum; et utrumque mihi gratissimum fuit, quoniam fuit te dignissimum. Hoc etiam restissime factum est, quod Buceri sententiam et Petri Martyris apponi curavisti; quorum auctoritas licet sola pleberorum istorum, et novitiorum commenta frangere posset: tamen perfectissimi Theologi tam graviter in his caussis argumentati sunt, ut ipsis rationem momentis omnibus satisfieri possit, qui secum aures sinceras, et nullis errorem praejudiciis occupatas afferre volunt. Quapropter in doctrina satis arbitror esse processum; in disciplina reliquum esse debet, ut illorum importunitas poena divinciatur, qui contra Principis edictum, et publicas Ecclesiae constitutiones in rebus arbitrariis vociferantur. Tua maximam commendationem providentia debet habere, qui prius istos errores exploras, quam se in Rempublicam insinuent: et illorum Magistros eo ablegas, ubi ipsi sibi prodesse possunt si velint, aliis obesse, si velint, non possint. Deus tibi Spiritum suum continenter impertiat, ut ejus Ecclesiam diu et feliciter administres Vale. Brugis Idibus Junii 1566. Valde te salutant Dominus Montacutus, et Wottonus, et etiam Aubraeus nunc convictor meus.
Tuus benivolentissimus
GUALTERUS HADDON.