06/2005 Ruediger Niehl markup
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check


image: s001

EPITOME PRAXEOS MEDICAE E VIRI CELEBERRIMI MICHAELIS ETTMULLERI Medicinae quondam in Acad. Lips. Professoris celeberr. ET ALIORUM PRACTICORUM SCRIPTIS AC MONUMENTIS EXPERIENTIA ET RATIONE FUNDATIS, studiose consarcinata, Atque tam STUDIOSORUM Quam PRAXIN EXERCENTIUM Usui accommodata.



image: s002

[gap: blank space]

page 3, image: s003

EPITOME PRAXEOS MEDICAE. LIB. I

SECT. I. De Appetitu, eiusque Vitiis.

CAP. I. De Appetitu imminuto seu Dysorexia [orig: Dysorexiâ], eoque abolito seu Anorexia [orig: Anorexiâ].

I. ACtiones seu Functiones in corpore humano multivariae exercentur, tam vitales, quam animales. Inter vitales primariae dicuntur illae, quae Nutritionem concernunt, Alimentorum ingestione et in Chylum mutatione perfici solitae. Assumimus autem alimenta, stimulati per Appetitum, qui [note: Fames.] quando fertur in sicca, vocatur Fames; oriturque a molestiae cuiusdam sensu, circa orificium Ventriculi superius seu sinistrum, per acidum volatile fermentativum excitato. Quaturo autem modis [note: Anorexia et Dysorexia.] laeditur Fames; aut enim imminuitur et dicitur Dysorexia, aut aboletur plane et Anorexia, aut augetur atque Bulimia, aut depravatur denique ac Pica vel Malacia nuncupatur.

II. Causa Anorexiae et Dysorexiae est vel totaliter abolita, vel solum imminuta vellicatio fibrarum nervearum in Stomacho. Causae antecedentes sunt


page 4, image: s004

vel in orificio Stomachi nervoso, vel in fermento [note: Causae.] digestivo. Imminutur vel deficit sensus vellicationis in orificio Stomachi tum propter nervos, aut per essentiam, aut per consensum in nephriticis colicisve Doloribus, affectos; tum propter spiritus animales a narcoticis stupidiores redditos, aut ab animi Passionibus et Doloribus a Stomacho avocatos, et impressionibus acidi minus audientes. Deficit autem Fermentum digestivum tum propter aerem aestivum, spiritus (alias a frigore concentratos) rarefacientem et absumentem; tum propter nimium potulentorum, in specie Seri lactis, oleosorum item, omniumque alcalium usum; sed et ob nimiam ciborum in gurgitationem; salivae in Hecticis et Hypochondriacis visciditatem; usum Cerevisiae non defaecatae, quae Tartarum alcalinae naturae in Stomacho deponit; potum Spiritus [orig: Spiritûs] Vini, qui sulpure suo acrimoniam acidi temperat; bilis in Stomachum regurgitationem; aut excernendorum, puta Mensium, Seminis, etc. suppressionem. Ex omnibus his causis, frequ???tissima est viscidum qualecumque, Ventriculi acidum enervans.

[note: Prognosis.] III. Prognosis. Appetitus prostratus sine causa manifesta in principio Febrium malignarum pessimum est signum. Si in declinatione morbi prosternatur, inprimis post Febres tam continuas quam intermittentes, signum est Recidivae. Peius est signum, si nil appetant Aegri, quam si appetant alimenta, allata vero fastidiant. Denique fatale est signum, quando Aegri in summa virium debilitate subito Alimenta, quae antea fastidiverunt, appetunt. In Morbis chronicis vel intermittentibus Anorexia plerumque Paroxysmos antecedit. In Pueris mali moris est.

[note: Curatio.] IV. Cura. Attendenda est causarum varietas:


page 5, image: s005

si a muco viscido procedat, expurganda sunt vinosa, quae in Stomacho haerent, idque ope Emetici antimonialis, quod Stomachum immediate evacuat; additis materiam viscidam attenuantibus, v. gr. rum. Crem. [note: Evacuantia] Tartar. ???. Salis Absynth. gr. vi. Olei still. Mac. gutt. i. Sacch. gr. viii. Tart. emet. gr. ii. Misc. F. pulvis, detur pro dosi. Qui abhorrent a Vomitoriis, Purgantibus utantur, Aloeticis puta, vel Pill. aloephanginis tantillo Scammonii acuatis, vespertino tempore ante cenam sumptis. Ubi fortius agendum est, conducit sequens massa, quae Stomachum egregie evacuat, et mucum obsidentem incidit.

[gap: abbrev. R] Mass. Pill. de Hier. cum Agaric. gr. xii. Extract. Absinth. vel Gumm. ammon. Aceto soluti gr. viii. Scam. sulpurati gr. ii. Extract. Troch. Alhand. gr. ???. cum s. q. Elixiris proprietat. f. Pilulae No. xii. Inaur. dentur pro dosi.

[note: Alterantia.] V. Evacuatione celebrata [orig: celebratâ] pergimus ad Alterantia, aromatica scil. paulo acriora, quae beneficio Salis volatilis oleosi mucum incidunt, et rugas Stomachi detergunt. Acida quidem blanda [orig: blandâ] sua adstrictione tonum Stomachi plus minus per opitat, copiosa potulenta, Spiritus [orig: Spiritûs] Vini abusum, aliisque modis resolutum firmant. See observandum, quod per acida irritetur quidem Fames; veruntamen digestionis stimulum suppeditare non Medici sed Naturae opus sit. Imo acida quandoque laedunt, illorum enim occasione plus ingerunt Aegri, quam naturali fermenti virtute digerere valent. Sane vix, praeterquam Tartari, in hoc casu usum proficuum observavi, ab aliis praesertim mineralibus effectum [note: Aromatica.] minus tutum animadvertens. Inter aromatica, quae hic conducunt, excellunt Mentha, Cinnamom. Piper, Galanga, Imperatoria, Calamus aromaticus, Zinzib. et Zedoaria. Hinc Elixir Menth. cum Spiritu proprio


page 6, image: s006

per infus. paratum egregium est. Radix Acori, vel recens minutim incisa, Spiritu Iunip. irrorata, hinc in loco umbroso siccata, pulverisata, et cum Extracto Tormentillae mista, multum confert. Radices Armoracii, et Helenii, recentes optime salivam glutinosam in declinatione Morborum corrigunt, et Appetitum provocant. Vel potest fieri Nodulus compositus sequens, aut siimiles.

[gap: abbrev. R] Rad. Acori veri [gap: abbrev. 06] . Zedoar. ???. Helen. [gap: abbrev. 05] . Herb. Card. ben. Menth. crisp. Nast. aqu. aa. Mi. Misc. pro Nodulo in Vini albi Mens. i. et Aqu. fontan. Mens. ???. ponendo. De quo Aeger bibat ante pastum, vel in ipso pastu haustulum.

[note: Amara.] Praeter haec conveniunt etiam amara acriora, Agrimonia, scil. Carduus ben. Tanacetum, Absynthium, Centaurium min. Radix Tarax. Cichor. Centaurii min. Cortex Aurant. in Vino et Aqua [orig: Aquâ] decocta, vel in Pulvere etiam usurpata. Elixir proprietat. c. acido in trivio notum est. Spiritus Panis egregium est Stomachicum. Tinctura Tartari, i. e. Sale alcali quasi caustica facta, ad 40. guttas: ut et Sal armoniacum cum aromaticis, non fixis alcalibus, quae acidum arripiunt, et partem volatilem dimittunt, praescriptum, egregie viscidum incidunt et Appetitum stimulant. [note: Acida.] Inter Salia conducit etiam Tartarus vitriolatus. Intus acida, Tartarus ante omnia primas vias blande abstergit et relaxat. In Cydoniis autem fere absoluta est Inappetentiae cura, inprimis si cum Alvi fluxu iam coniuncta fuerit. Unde

[gap: abbrev. R] Aq. Card. bened. [gap: abbrev. 06] i. Menth. [gap: abbrev. 05] . Aq. Cinnamom. [gap: abbrev. 04] i. succ. Cydon. [gap: abbrev. 06] . Syr. Cydon. aromat. [gap: abbrev. 05] . M. cap. cohleatim. Conferunt etiam Spiritus Salis et Vitrioli, modo cum Spiritu Vini dulcificentur, ad gut. XX. vel XXX. in vehiculo praesertim ccalido sumendi. Ad Aromatica pertinent Michaelis Elixir


page 7, image: s007

stomach. eiusdemque Pulvis stomachicus.

[gap: abbrev. R] Herb. Menth. crisp. M. iv. Melissae, Puleg. Salv. an. M. ii. Rad. Pimpin. [gap: abbrev. 06] i. Calam. aromat. [gap: abbrev. 06] . Granor. Mastich. 06???. Radic. Zedoar. Galang. an. 04???. Cubeb. Nec. mosch. Cinnam. Macis, Caryophyllor. arom. Zinzib. an. [gap: abbrev. 03] . Infundantur in Spioritu Menth. acuato Spiritu Vitrioli philos. ad gratum saporem. Essentiae hinc probe extractae adde Extracti Calami Arom. q. potest dissolv. Dos. gut. xxx. vel xl.

[gap: abbrev. R] Pulv. Radix. Ari. [gap: abbrev. 04] . Arcan. duplic. [gap: abbrev. 02] i. Salis Card. ben. [gap: abbrev. 03] . Olei dest. Menth. gut. vi. Sacchari rosat. [gap: abbrev. 05] . M. F. pulv. detur ad ch. Dos. [gap: abbrev. 02] i. vel rum. Pulv. stomach. Birckm. [gap: abbrev. 05] . divid. in dos. 6. Sumatur man. ac vesp. dosis cum Iusculo.

Si oriatur Inappetentia ex vitio Spirituum animalium et nervorum, v. g. in senio, convenit Ambra, et Balsamus Peruv. aut eius Essentia sive Tinctura, cum Tinctura [orig: Tincturâ] Tartari parata. Ut et Aromatica, Vinum, praeprimis generosum etc.

Si pinguia vel bilis Appetitum prosternat, convenit Elixir proprietatis sine acido paratum; imo conducunt heic omnia amara. Si narcotica id fecerint, convenient acida, et spirituosa.

[note: Externa.] Inter externa conveniunt Crusta panis probe ebria Vino et Aceto, pulvere Caryophyllor. insperso, et Ventriculo applicata; item Panis Elixiri Menth. intionctus, applicando desuper Laterem calefactum, praesertim in Spirituum defectu; ut et Pellis Vulturis, vel Cycni. Emplastra ex Tacamahac. et Caran. Unguenta ex Oleis Arom. destillatis facta.

CAP. II. De Appetitu aucto, Bulimo sc. et Appetentia canina [orig: caninâ].

[note: Bulimus.] BUlimus est ingens fames cum animi deliquio, propter orificium stomachi molestius affectum.


page 8, image: s008

Fames autem canina continua est appetentia, cum valida digestione, vel saltem subitaneo quandoque post pastum vomitu.

[note: Causa.] Causa utrobique est acidum volatile, potentius activum, Stomachi orificium continuo morsicans. Acida enim assumpta Appetitum promovent, et in Fame canina [orig: caninâ] ieiuno Stomacho succi insigniter acidi per vomitum quandoque reiciuntur. Atque haec causa ordinaria est; extraordinarie vero etiam produci potest vel per nimiam membranae stomachalis sensibilitatem, eiusque facilem irritationem; vel per Vermes Stomachi membranas vellicantes; sed si prompte digeratur alimentum, necesse est, ut simul adsit acidum esurinum. Ratione excessivi huius acidi massa sanguinea fit minus nutritiva, unde qui Fame canina [orig: caninâ] laborant raro pinguescunt.

[note: Prognosis.] Prognosis. Bulimos superveniens Morbis chronicis funesti eventus [orig: eventûs] est. Appetentia quasi canina post Febres est sine periculo, nisi nimium comedendo accersatur recidiva; si adsit Vomitus et Diarrhoea, in Cachexiam vergit.

[note: Curatio.] In Cura reflectendum est ad duas maxime Indicationes: ut 1. Temperetur acidum. 2. Temperatum evacuetur. Antequam temperetur, minime evacuandum est, ne acrimonia [orig: acrimoniâ] sua Stomachum vel Intestina laedat. Quae temperant acre acidum, sunt 1. Alcalia, praesertim fixa. 2. Terrea, quae absorbent: Et 3. Spirituosa sulpurea, ac oleosa, quae hebetant. Unde patet, omnia Martialia maxime convenire, una cum aliis fixis, v. gr.

[gap: abbrev. R] Corall. rubr. ppt. Lim. Martis minut. trit. an. [gap: abbrev. 03] . Lap. Cancr. Carpion. an. [gap: abbrev. 02] . Croc orient. ???. Misc. fiat Pulv. subtilis pro duabus dosibus, spatio 12. horarum assumendis in Iusculo pingui. Additur etiam subinde C. C. ustum, Creta, etc.



page 9, image: s009

Inter oleosa et spirituosa conventiunt Spiritus Vini, aut qualiscumque sulpureus, v. gr. Cerasorum nigr. Aqua vitae Matth. cochleatim subinde sumpta. Conducunt et Olea quaelibet expressa, et potentissime Olea destill. Carvi, Caryoph. etc. Huc pertinent Vitella Ovorum ad duritiem coctorum, quae multum continent Olei, acidum egregie obtundentis: Cochleae item, Cancri fluiatiles, Caro suilla, Oryza cum Butyro cocta, alique difficilioris paulo coctionis, adeoque acidum esurinum infringentia. Narcotica quidem sensum Stomachi stupefaciint, sed palliando solum conveniunt. Nihilominus tamen Fumus Tabaci frequentissime suctus, maxime temperat immodicam Famem.

Quoad Evacuantia convenit Pulvis seq.rum. Rad. Ialapp. gr. xviii. Resin. Scam. gr. v. Lim. Martis ppt. ???. Sal. Tartar. gr. v. F. pulvis. Vel rum. Pill. Hier. simpl. Gal. [gap: abbrev. 02] . Extr. Rhabarb. opt. ???. Scammon. sulpurat. gr. ii. Crem. Tartar. gr. i. cum Syr. Ros. f. Pill. aliquoties mane sumendae.

Bulimus curatur per Vinum, inprimis Malvaticum vel Hippocraticum, et odorem Panis Vino intincti. Interdum Theriaca in Vino dissolvitur et dimidiae drachmae dosi propinatur cum successu.

CAP. III. De Appetitu depravato, Pica [orig: Picâ] nempe, Maiacia [orig: Maiaciâ], et Fastidio determinato.

[note: Pica.] PIca est inusitatorum, Carbonum v. gr. Arenae, [note: Malacia.] similium appetitus. Malacia est usualium, Halecum v. g. Carniumve crudarum, aut similium intensum nimis desiderium.

[note: Subiectum.] Subiectum Picae sunt Spiritus animales vel vitiati,


page 10, image: s010

vel vitiose moti, quatenus exinde opus Phantasiae depravatur, utur crebrior occasio sit ex Ventriculo et huius Fermento alterato, ubi est subiectum radicationis. Licet enim vellicatio stomachi Appetitum inferat, non tamen determinat ad particulare obiectum, sed Phantasia hoc facit. Quin et multa appetuntur, quae Stomachum non respiciunt, v. g. Odor Corii, Fragorum, Cinerum, etc. Praeterea Phantasia necessario depravabitur, quia sensus externi depravantur: sic afficitur Odoratus, cum foetore quodam delectantur Homines. Afficitur Gustus, quatenus cibum cum voluptate comedunt, quem alias abhorrent. Videtur autem Gustus depravatio a saliva procedere, fermentum enim Stomachi, vel lympha vitiosa (v. g. a suppressione mensium) salivam indubie inquinat.

[note: Causae.] Causa proxima est vitiatus Spirituum motus. Remota est fermenti stomachalis alteratio: Huius enim varia specificatio, licet a priori imperscrutabilis, varios in variis animalibus Appetitus excitat. Fermentum itaque praeternaturale determinata ratione vellicando orificium Stomachi admodum sensile, Phantasiam ad certum quoddam edulium, vel loco huius aliud quid inusitatum, dirigit. Unde quidam Picam speciem esse credunt Melancholiae hypochondriacae. Causae occasionales remotiores sunt, Mensium in Gravidis cessatio, Sanguinis et consequenter Lymphae stagnationem et corruptionem inducens, Ulcera Paucium materiam in Stomachum deponentia, Seminis aliorumve excernendorum suppressio, aut a Matre graviter picante hereditaria successio.

In Pica appetunt utplurimum ea, quae sunt similia (non vero contraria) fermento stomachali; adeoque multa, alias satis noxia, sine noxa [orig: noxâ] digerunt,


page 11, image: s011

modo nimiam quantiatem non ingerant, secus enim Cachexias, etc. inferrent. Mulieres gravidae difficultur ferunt rei appetitae denegationem; sobrie tamen et temperanter comedant necesse est talia, nisi hinc graviter laedi velint.

[note: Cura.] In Curatione attendendum ad tres Indicationes. Etenim 1. Evacuandus est Stomachus Vomitorio leni ex Ipecac. in Gravidis sub initium et finem gravidationis: illis autem quae non facile vomunt, exhibendum est Catharticum mite, ex Infuso Rhabarbari cum Foliis Sennae et Manna [orig: Mannâ]; vel e Syrupo flor. Persicor. Syrupo de Cichorio cum Rhabarb. Vel ex Extracto Rhabarb. Pilul. cochiar. et Merc. dulci. Quandoque superadditur res appetita, ut fermentum vitiosum eandem avide arripiens una eiciatur. Si depravata est integra humorum massa, sudorifera antimonialia conveniunt. 2. Fermentum hoc acrius per Martialia saturandum, vel per alia appropriata alterandum. 3. Ipse Ventriculus appropriatis plus minus acidis roborandus. Inter haec egregie conveniunt Succi Dydon. Granat. Limonum. Specifice commendatur Aqua ex Vitium surculis stillans, mista cum Aqua theriac. Succ. Citr. et Aurant. in forma Iulepi. Vinum etiam generosum v. gr. Hispanicum, Creticum, Hungaricum, Frontiniacum, Malvaticum, simileve: inprimis Infusum Menth. Absinth. Centaurii minor. Pulegii, etc. singulariter Stomacho amicum est.

[gap: abbrev. R] Conservae Menthae crisp. vel Rosar. vitriolat. 06???. Ebor. ppt. [gap: abbrev. 04] . Pulv. Zedoar. [gap: abbrev. 03] . Syr. Cydon. aromatis. q. s. f. Electuarium, detur ad Fictile, ac inde bis vel ter quottidie magnitudo Nucis mosch. lambatur. Vel

[gap: abbrev. R] Aquae Menth. Meliss. Borrag. an. [gap: abbrev. 06] . Elix. Menth. ???. Succ. Cydon. [gap: abbrev. 04] i. Syr. Cydon. vel Cardui bened. ???. Corall. rubr. ppt. Matr. perl. ppt. aa. gr. xii. F.


page 12, image: s012

Mixtura, Gravidis (praemissis praemittendis) cochleatim exhibenda.

Alias in non Gravidis Cura fere ad imitationem Melancholiae hypochondriacae instituatur. Vitentur dulcia. Quandoque Mithrid. et Theriaca conveniunt. Venaesectio non suadenda, nisi adsit Plethora vel Mensium suppressio. Interdum Hirudinum ad Haemorrhoides applicatio utilis videtur.

[note: Idiosyncrasia.] Succedit Determinatum Alimentorum Fastidium quod oritur vel a memoria [orig: memoriâ] praegressae noxae, quando v. g. Virgo fastidit Cinnamomum, quo larvatum fuit purgans violentum; vel a similitudine molesti cuiusdam humoris, in iis v. g. qui in Febribus molestum habent amarorem in ore, et qui ab assumptione Opii vel resinosorum Purgantium amaritiem in ore contraxerunt, adeoque Cerevisiam lupulatam horrent, quatenus amara est, et facile nidorem hostilem contrahit. Ad restaurandam utique suavitatem, et facilem assumptionem Cerevisiae et Carnis nil melius est Elixiri propriet. dulci.

SECT. II. De Siti laesa.

[note: Sitis morbosa.] SItis est liquidorum appetitus. Inservit autem Liquor sppetitus tam nutrimentis intra corpus distribuendis, quam excrementis extra corpus eliminandis. Ille liquidorum appetitus, Naturae cursu in solam Aquam fertur; Homines vero per artem nutrimentum cum vehiculo coniungunt. Sitis [note: Differentiae.] laeditur trius modis, etenim vel nimia est, vel deficiens, vel depravata. Sitis nimia est vel moderata, in Pharynge sita, v. g. Post Exercitia, Loquelam diuturnam, etc. vel intensa et clamosa in Stomacho sita, et fere inextinguibilis.



page 13, image: s013

[note: Causa.] Causa est, quicquid acrimonia [orig: acrimoniâ] salsa [orig: salsâ] sua [orig: suâ] fauces et stomachum vellicat. Causae remotae externae sunt quaelibet salita, piperata, purgantia, Mercurius sublimatus, alique Venena, etc. Internae sunt triplices: 1. Est acrimonia alcalina Bilis, vel cuiuscumque fluidi in Stomacho corrupti in cruditatem nidorosam, qualem in Febribus observamus. 2. Acrimonia salsa Lymphae, praesertim salivalis, in Hydropicis, Catarrhosis, Scorbuticis, etc. 3. Saliva pauca glutinosa, plus minus acris, in Nephriticis, Hecticis, et ex morbo convalescentibus; ubi maxime culpatur Spirituum defectus, qui alias secretionem Salivae promovere deberent; vel eorundem ad alia munia avocatio, in Doloribus, Ira, etc. Ceterum in promovenda Siti Pulmones etiam multum conferunt in Vomica [orig: Vomicâ] et Empyemate. Nec negligenda est consuetudo bibendi. Observanda est differentia Sitis, etenim quaedam affligit cum ardore febrili, quaedam sine eo, ut in Catarrhosis, etc.

[note: Prognosis.] Prognosis. Sitis in Febribus ardentibus Pauca, est admodum suspecta. Si Lingua sit arida, Os glutinosum aut exsuccum, Aestus in signis corporis, etc. et Aeger de Siti non conqueratur, pessimum est signum, quia delirium vel stupiditatem partium significat. Sitis clamosa Appetitum prostratum indicat. Si liqquida cum sonitu in Stomachum dilabantur, innuunt eius tonum resolutum. Sitis inordinata absque causa, morbum imminere significat. In Febribus cum earum solutione evanescit. In Morbis chronicis non facile pellitur.

[note: Curatio, per Ablationem Causae.] In Curatione 1. tollatur Causa partim per acida, partim per temperata. Aqua simplex frigida caute usurpanda, metuendum enim est, ne ex coagulatione sanguinis in praecordiis Asthma inferat. In Affectibus febrilibus acida plus minus austera sunt optima.


page 14, image: s014

Haec inter sunt Acetosa, Semperv. Sucus Citr. Cydon. Tamarindi, qui etiam alvum subducunt, Acetum (sive simpl. sive Ros. sive Viol.) Phlegma Vitrioli acidulum Spiritus Vitrioli, Spiritus Nitr. Salis, et minerales Clyssi, potui inprimis ordinario guttatim ad blandam, iucundamque aciditatem instillandi. Huc. refertur Nitrum, praecipue antimoniatum, quod ad [gap: abbrev. 04] . vel etiam [gap: abbrev. 04] i. egregie sitim mitigat, et interea viscidum resolvit. Ita, quae temperando sistunt sitim: sunt inprimis Lac, eius Serum et Passulae, quibus suo modo Radix Chin. Graminis Cichorii, Acetosae, et Lignum Sassafras addi possent. Conveniunt haec Scorbuticis, Phthisicis, Catarrhosis, et Hecticis, ubi acrimonia salsa sitim inducit, et acida saepe nocent. Prae ceteris Serum Lactis cum Succo Citri a butyrosa [orig: butyrosâ] parte purgatum, in Febribus scorbuticis beneficio Nitri sui temperati alvum laxat, Salia corrigit et per Urinas expurgat. Elegans est etiam Decoctum Radic. Chinae et Ligni Sassafr. cum Liquirit. pro Siti scorbutica [orig: scorbuticâ]. Hecticis autem et Catarrhosis Decoctum Liquirit. et Foeniculi admodum convenit.

[gap: abbrev. R] Decoct. rad. et fol. Acetos. [gap: abbrev. 08] i. vel iii. Succi Acetos. rec. expr. [gap: abbrev. 06] ii. Syr. Ribium, Granat. an. ???. M. pro potu acido. Addi possent Tincturae Flor. Bellid. Rosarum, Viol. etc. Vel parentur Iulepi per infusionem cum Tamarindis ad instar Tincturae.

[gap: abbrev. R] Hord. rec. [gap: abbrev. 04] i. Passul. min. [gap: abbrev. 06] . Liquir. ras. [gap: abbrev. 03] . cinnam. sem Anis. Foenic. an. [gap: abbrev. 04] . Coq. in ???. Aq. font. bibat pro lubitu, qui temperata postulat.

[note: Per auctionem Salivae.] II. Augeatur Lympha Salivalis, per usum potus aquei, cavendo interim ne stomachus nimium gravetur. Inter omnia autem salivam viscidam attenuantia excellit Salammoniacum.

[note: Per irritationis ablationem.] III. Fallatur Sitis volutando in ore Cerevisiam secundariam, vel abluendo Fauces cum Succo


page 15, image: s015

Sempervivi mai. Mucilagine sem. Cydon. cum Aqua [orig: Aquâ] Sperm. Ran. extr. et Sale ammoniaco: praesertim si Lingua simus sit arida, scabra et plus minus nigricans.

Qui Sani Siti matutinae sunt obnoxii, levantur haustu Vini absinthit. Qui aestuantes, intensius laborantes, aut defatigati, Siticulosi exsistunt, levantur per Spiritus [orig: Spiritûs] Vini assumptionem.

Sitis deficiens rara est. Depravata ad Febrium, vel Picae et Malaciae Symptomata pertinet.

SECT. III. De Masticatione laesa.

CAP. I. De Musculorum Masticationi inservientium Vitiis; in Specie de Spasmo cynico et Tortura Oris.

[note: Masticatio laesa.] ANtequam Alimenta in Stomachum transmittantur, prius in ore masticari debent. Laeditur autem Masticatio vitio vel Musculorum, vel Maxillarum, vel Dentium.

[note: Causae.] Musculi temporalex, et qui Genis atque Labiis communes sunt, inserviunt Maxillae inferiori movendae, et ad superiorem convenienter, idque valide, si opus est, adducendae. Si hi musculi Spasmo laborant, inferior Maxilla superiori constanter adducta persistit: Si Paralysi afficiantur, inferiorem Maxillam pondere proprio deorsum labi permittunt, sine reductione ad superiorem. Convulsio ac Paralysis temporalis musculi rara est, si non cum universalibus Epilepsiis et Apoplexiis concurrat, quibus curatis curatur et ipsa; nisi interdum specialiter musculus vulneretur, aut alio modo afficiatur, quo


page 16, image: s016

in casu vulgari methodo externa [orig: externâ] curabitur. Genis et Labiis inservientium Musculorum simultanea Convulsio et Paralysis, pariter non nisi gravioribus huius generis aliarum partium internarum Affectibus superveniunt; et tunc speciatim utriusque partis faciei Convulsio, et Oris hinc facta utrinque [note: Spasmus cynicus.] deductio, ad modum Canum ringentium, Spasmus cynicus dicitur. Sin vero alterutra saltem faciei Musculorum pars vel convellatur vel Paralysi afficiatur, tum in Convulsione hac [orig: hâc] pars sana ad aegram, duram, dolore affectam et convulsam; in Paralysi vero pars aegra mollis, laxa, minus sensilis (cum eius oculi inferiori parte fere decidente) ad sanam trahitur. Exinde recta Oris fissura distorquetur, et [note: Oris tortura.] speciatim Oris Tortura dicitur, in qua alter Oculus rite claudi nequit, imo et Aeger literam O pronuntiare, ridere, exsufflare, aut exspuere, nisi ex altero tantum Oris latere, haud valet.

[note: Gausae.] Causae Convulsionum et Paralysium suo loco enarrantur, et exponuntur. Si dimidium Faciei totius, et aliae illius lateris partes, simul afficiantur, in radice et principio Nervorum alterius istius partis haeret malum: Sin vero specialiter musculus unus alterve afficiatur, tum haeret malum in Nervi cuiusdam surculo speciali.

[note: Prognosis.] Prognosis. Tortura oris superveniens Morbis acutis, vel Convulsioni aut Paralysi reliqui corporis, mortem portendit.

[note: Curatio. Torturae Oris paral.] Cura. Si paralytica sit Oris tortura, praemittuntur purgantia, deinde frequenter exhibentur sudorifera ex aromaticis et volatilibus, imo et ex Lignis; postea Vesicatoria aut Cucurbitulae cum scarificat. Nuchae vel Auri affectae applicantur. Detineatur in ore Extractum Castorei, vel gargarisetur os cum Castoreo in Vino soluto, vel Decocto rad. Pyreth. cum


page 17, image: s017

sem. Eruc. Quin et Essentia Castorei cum Tinctura [orig: Tincturâ] Benzoes loco affecto crebrius illinatur. Detineri quoque iubet Platerus in ore Rotulas sequentes:

[gap: abbrev. R] Nuc. m. [gap: abbrev. 04] i. Rad. Pyreth. Angel. Sem. Staphis agr. (vel Coriand. )Sinap. an. [gap: abbrev. 04] . Sem. Angel. (vel Cumin.) Cubeb. an. [gap: abbrev. 03] . Piper. ???. Mastich. 04???. Ceraeq. s. Misc. f. Rotulae.

[note: Spasmi.] Ex Spasmo si fuerit malum, Purgantia, Sudorifera, et ex Castoreo parata commode usurpantur. Curavit Platerus per Narcotica aromatica, e. g. Mithridat. Syrupum Papav. alb. et Opiata etc. Emeticum non est omittendum, si primae viae cruditatibus scateant.

CAP. II. De Maxillarum et Denium Vitiis.

[note: Maxillae vitia.] MAxillae luxatae a quavis violentia [orig: violentiâ], nimia [orig: nimiâ] oscitatione, aut oris hiatu, facile per inflictam sub Mento alapam restituuntur. Si a Tumore aut Inflammatione Faucium vel Parotidum, vel a decubitu lenti tartareique humoris in Iuncturam cum ossibus Temporum, Maxillae in motu libero impediantur, removendae sunt hae causae, qquae per se facile patent. Si tremule moveatur Maxilla, propter Spasmum reciprocum musculorum adductioni et abductioni inservientium, supervenit sonus ex crebriori collisione [note: Stridor Dentium.] natus, qui Stridor dentium dicitur. Specialiores Stridoris huius causae sunt frigus externum, Lumbrici intestinorum, imo et Febrium rigores, ob Dentium consensum cum partibus circa praecorida membranosis. Dentium stridor subito Adultis superveniens Apoplexiam aut Epilespsiam portendit. In Febribus delitanti contingens perniciosus est. Pro Curatione applicetur externe Balsamus Peruv. et removeantur Causae methodo suis locis dicta [orig: dictâ].



page 18, image: s018

Succedunt Dentium vitia, quibus laeditur Masticatio; quando scil. aut deficiunt, aut vacillant, aut Stupore vel Dolore affliguntur.

[note: Dentium defectus.] Deficiunt Dentes, quando evelluntur, aut a causa [orig: causâ] externa [orig: externâ] ita alterantur, ut instar partis mortificatae, cum Gingiva [orig: Gingivâ] viva [orig: vivâ] cohaerere nequeant, idque vel ratione Senii, vel ratione assumptorum nimis frigidorum, quae Senium eorum accelerant, aut nimis calidorum, quae Dentes et Gingivas amburendo penetrant et arrodunt; vel ratione nimii usus [orig: usûs] Narcoticorum, Aceti, aliorumque, in Odontalgia, quae stuporem iisdem inducunt; vel deniqque ratione nimis viscidorum, dulcium nempe, Lactis, Casei, etc. quae pertinaciter dentibus adhaerendo transpirationem impediunt, unde eorum nutrimentum in acorem nocivum vergit.

[note: Causae.] Inter causas Defectus [orig: Defectûs] dentium inprimis consideranda Caries seu Arrosio, qua Dens insensibiliter absumitur [note: Caries dentium.] et excavatur, donec frustulatim excidat. Incipit malum utplurimum in parvo puncto extrinsecus, quod nigrescit primitus, inde foraminulum aperitur, sicque ad interiora penetrat; unde sequitur Dolor propter Dentis radicem nerveam arrosam; et ex arroso Dente nascitur quandoque sanies, quae, si per foraminuum dictum non effluat, ad interiora pergit, et nunc Gingivas, nunc ipsam Maxillam rodit, et praesertim per huius formaina, per quae vasa in Dentes abeunt, effluens Tubercula excitat, quae rupta saniosum acre liquamen sundunt, et licet curata, nova tamen sanix ex carioso Dente generata [orig: generatâ] recidivant, et tandem in Fistulam degenerant. Causa Cariei est acidum ex nutrimento Dentis [note: Eiusque causae.] degenerato ortum. Nutritur autem Dens non solum per propria vascula, Arteriolas nempe et Venas, circa sui radicem implantatas; sed lateralite etiam ex firmiter adhaerentibus Gingivis; unde acutissimus


page 19, image: s019

eorum sensus, licet ex se indolentes sint. Quandoque nutrimentum hoc corruptum, et semina Insectorum in sese fovens, per horum vivificationem [note: Vermes.] Vermes in Dentium cavitatibus generat, gravissimorum Dolorum auctores; saepe etiam foetorem, halitum oris inficientem, inducit, inprimis si excavatio tanta sit, ut alimenta carnosa inibi ex parte haerentia putrescant.

Si Nutrimentum Dentium laterale ita depravatum fit ex flacciditate Gingivarum, subinde externas iniurias recipientium, ut perfecte cum Dente assimilari nequeat, tum abit in lapideam substantiam [note: Lithodontes] Denti adhaerentem, et Lapidem dentalem seu Lithodonton dictam; quae simul mucilaginem ciborum ac potuum secum indurat.

[note: Dentium nigredo.] Dentes nigri, sordidi, alivoe modo male colorati, Cariei et Lithodonto obnoxii sunt. Quid enim nigrities, etc. nisi alteratum Dentium nutrimentum, vel occasione externorum adhaerentium, speciatim viscidorum et dulcium, vel Gingivarum flaccidarum ut in Scorbuto, et post Inunctionem mercurialem in Lue venerea [orig: venereâ].

[note: Curatis Cariei.] Quoad Curam si longius processerit Caries, necessaria est Evulsio, quae peragitur appropriato Instrumento, et eo melius succedit, quo magis Dens vacillaverit. Quo autem disponatur ad facilem evulsionem, sunt qui globulos ex lacte Tithymali, cum Sale ammoniaco, aut farina [orig: farinâ] triticea [orig: triticeâ], cavo Denti immittunt. Commendantur item in hunc finem Lac Cataputiae, Lac ficulneum, Sucus Chelidoniae mai. et Pinguedo Ranis supernatans, dum in olla [orig: ollâ] vitrea [orig: vitreâ] affusa [orig: affusâ] aqua [orig: aquâ] coquuntur. Vel

[gap: abbrev. R] Gum~. ammoniaci, Sem. Hyoscyam. Succ. eiusd. an. 04???. Radic. Pyreth. Florum Salis ammon. aa. [gap: abbrev. 03] . Adde parum Pingued. Ranae virid. et Cerae. f. Ung.


page 20, image: s020

Denti extrahendo applicandum vel indendum.

Si Caries nondum nimium processerit, propter pericula sub Dentium evulsione observata, tentanda est curatio remediis eius pregressum inhibentibus; inurendo nempe in loco carioso cum Cauterio actuali, vel saltem potentiali, sc. Spiritu Salis ammon. vel secundum alios, licet cautius, Aqua [orig: Aquâ] forti, Spiritu Vitrioli, etc. et deinde replendo Dentem Auro foliato, vel Myrrha [orig: Myrrhâ] cum Cera [orig: Cerâ] viridi subacta [orig: subactâ], vel Zingibere in Oxymel. ocoto, aut Pulvere Corall. cum Camphora: haec enim a maiori putredine praeservant.

[note: Foetoris Curatio.] Tollitur Faetor dentium abluendo Os post prandium et cenam aqua [orig: aquâ], in qua Sal ammoniacum solutum sit; vel denti cavo indendo Galliam moschat. cum Cypero et Mastic. Eliciuntur Vermes ex Dentibus retinendo in ore Sabinam in Vino coctam, vel Suffitum Sem. Hyoscyam. seu Fructus [orig: Fructûs] Halicacabi ore suscipiendo; vel denique Spir. Sulph. aut Pulv. Gallarum cum Succo rad. Pyreth. denti indendo.

[note: Curatio sorditiei dentium.] Lithodontos, Dentium nigrities, sordities, etc. curantur, sordes illas abstergendo, vitiosum earum acidum absorbendo, et Gingivas roborando. In leviori malo sufficiet Dentes et Gingivas fricare Osse Sepiae, C. C. ust. Mandibula [orig: Mandibulâ] Lucii pisc. Testis Ovor. calcinatis, Cinamomo, Maioran. Rorismar. Urina [orig: Urinâ] calida [orig: calidâ], Tartar. calcinat. et Sale Tartar. etc. Vitanda sunt lapidea ex Silice, Pumice, etc. quia gingivas atterunt. Ubi fortius agendum, illinatur Gingivis Spiritus Salis, aut Oleum Sulpuris cum Melle, Spiritus Vitrioli suspectus est. Fit utique Pulvis dentifricius egregius ex Radice Polypod. infusa [orig: infusâ] in Vino cum Spir. Sulpuris acuato. Interea non incommodum est, huiusmodi Pulveribus addere Radicem Irid. flor. odoris gratia [orig: gratiâ], ut et Sal ammoniacum, quod in omnibus Oris affectibus admodum conducit. Paratis


page 21, image: s021

Dentifriciis aliquot guttae Olei destill. Caryoph. aut Lign. Rhod. possunt addi. Huc etiam facit Riverii Liquor ex Alumine usto. Vel

[gap: abbrev. R] Gran. Cherm. Santal. rub. an. [gap: abbrev. 05] Spirtus [orig: Spirtûs] Vini q. s. pro extrabenda [orig: extrabendâ] Tinct. qua [orig: quâ] irrora aliquoties Pulverem ex Osse Sep. C. C. usto, Coralliis rubr. ppt. Radice Ireos Flor. et Mosch. qui postea exsiccetur pro dentifricio.

[note: Vacillatio.] Succedit Dentium vacillatio, vel propria [orig: propriâ] culpa [orig: culpâ], de qua hactenus, vel Gingivarum vitio, quando sc. molles et flaccidae, aut a Sanguinis copia in spuriam Carnem, sub tactu cruorem stillantem, intumescunt; aut, si ulterius procedat negotium, exulcerantur, et ad Gangraenam disponuntur. Procedit plerumque haec Gingivarum Laxitas a vitioso scorbutico sale, in Saliva [orig: Salivâ] regnante, earum tonum resolvente, et plus minus rodente; unde Mercurii usus, et omnia salivam copiosam educentia, Gingivas valdopere laxant, et hinc Dentes mobiles reddunt.

[note: Curatio.] Praemissa [orig: Praemissâ] radicis morbosae interna [orig: internâ] curatione, Gingivae flaccidae adstringendae, exulceratae detergendae et consolidandae, gangraenatae vero ab ulteriori malo praeservandae. Si quid aliud, certe Myrrha et Lacca in Scorbuto oris multum conferunt; unde et Tinctura Laccae prostat, omnibus praeferenda. Convenit etiam Phlegma Vitrioli, in quo Alumen solutum sit, et Lacca pulver. infusa. Optime abluuntur Gingivae decocto Rutae vel Salv. sanando dein Ulcera cum Melle ros. et tantillo Spir. Salis. In genere conveniunt Flores Ros. rub. et Aquileg. C. C. Eburque ust. Alum. Lapid. cancr. Fol. Querc. Ligust. Rad. Ireos flor. Bistort. Tormentill. Flor. Malv. arboresc. Nasturtium Aq. Rut. Salv. et Rorismar. Ex his fiunt Pulveres dentifricii, et Decocta, vel denique Linimenta; e. g.

[gap: abbrev. R] Alum. crud. 04??? flor. Aquileg. fol. Salv. an. [gap: abbrev. 04] i. Rad. Ireos flor. 04??? Myrrh. elect. [gap: abbrev. 02] i. cum q. s. Mell.


page 22, image: s022

ros. f. Linimentum, Gingivis illinendum.

[note: Excrescentia Ging.] In Excrescentia Gingivarum scorbutica [orig: scorbuticâ] Spir. Cochl. cum Alum. usto est perquam egregius. Forsan et nulli cedit Decoctum Vermicularis cum Alumine et Melle. Probatissimum autem est sequens:

[gap: abbrev. R] Cremoris Aquae Calcis vivae supernatantis [gap: abbrev. 04] i??? Gumm. Lac. [gap: abbrev. 04] i Vitriol cypr. gr. vi. Aq. Ros. Salv. an. 06??? Solve calore leni, ut probe impraegnetur a Lacca [orig: Laccâ], et eo laventur Gingivae.

In graviori malo procedendum est ad Linimentum Hartman. deseript. in Praxi Chym. p. 123. et Unguentum Aegypt. cum Melle rosaceo: vel interdum ad Aquam Reg. sive Aquas virides ex Viridi aeris, pauco Auripigmento, et quibusdam vulnerariis, in Aqua [orig: Aquâ] infusis et decoctis, paratas. Pro Exulceratione sufficit quandoque seque Pulvis:

[gap: abbrev. R] Alum. ust. Salis ammoniaci an. [gap: abbrev. 04] i Mastich. Thur. an. [gap: abbrev. 04] ii M. f. Pulv. affricandus Gingivis, Decocto Salv. Torment. et Flor. Ros. rub. antea et post elotis.

[note: Stupor dentium.] Impeditur denique Masticatio a Stupore Dentium, ab acidis assumptis, vel vomitu reiectis orto, vel saltem ab Algore, dum a frigoris attactu afficiuntur. Stuporem curant Portulaca rec. masticata, item Caseus, Siliqua ceracea, Ovi vitellum ad duritiem coctum, et omnia alcali ditata. Algorem curant Spiritus Vini vel Panis calidus, vel Vitellum ovi assatum, vel denique Theriaca, dentibus applicata.

SECTIO IV. De Deglutitione laesa.

[note: Deglutio imminuta abolita.] LAEditur Deglutitio, quando vel aboletur, vel diminuitur, vel depravatur. Aboletur vel Imminuitur 1. Vitio Gulae, quando musculosa eius


page 23, image: s023

tunica, vel musculorum tria, paria una cum sphinctere, Paralysi afficiuntur; vel quando angustatur nimis ab Inflammatione aut Tumore, tam proprio quam partium vicinarum, quando coarctantur eius fibrae Spasmis epilepticis, hypochondriacis, hystericis, aut nimia exsiccatione in Febribus, et defectu Salivae; quando ab assumptis (v. g. infuso Rad. Consolid. mai. in Vino malv.) nimium corrugatur; quando denique ab haerentibus ossiculis, spinis, aciculis, et. obstruitur et inflammatur. 2. Orificii Ventriculi superioris culpa [orig: culpâ], quando alimenta, ritelicet per Gulam demissa, ad mittere recusat, idque vel quia inflammatum, excoriatum aut tumore obsessum est, vel quia a flatibus in angustiis inclusis pertinaciter stringitur, vel denique quia nauseat, et alimenta tamquam sibi hostilia recusat.

[note: Depravata.] Depravatur Deglutitio, 1. Quando liquida facile, solida difficulter assumuntur. 2. Quando solida quidem deglutiuntur, liquida vero, quia Epiglottis Laryngis aperturam debite non claudit, per os et nares reiciuntur. 3. Quando vel solidorum vel liquidorum quaedam facile, quaedam difficulter, quaedam non omnino deglutiri possunt. De eius ratione sub Titulo de Nausea Ventriculi pluribus actum est.

[note: Prognosis.] Prognosis. Deglutitio laesa a Paralysi musculorum Faucium semper periculosa est. In Morbis acutis Deglutitio laesa ob Spirituum defectum, ubi et potus cum sonitu in Stomachum descendit, mortem portendit. Si laedatur a Spasmis, in Vulneribus et Morbis acutis, malum est periculosum; In chronicis minus. Si ab Ulcere Oesophagi cancroso, vel ipso cartilaginoso facto [orig: fâcto] laedatur, letalis est. Deglutitae res alienae in faucibus haerentes Dolorem, Inflammationem, Abscessum, etc. inferunt.


page 24, image: s024

Quandoque rupto Abscessu una cum pure, vel sursum vel per secessum sine noxa [orig: noxâ] eiciuntur; vel per alia plus minus vicina loca, Collum nempe, intercostale spatium etc. exitum sibi quaerunt. Interdum dum ad Ventriculum res descendunt, Pyloro pertinacius adhaerentes mortem inducunt, vel in Intestina delatae asperitate sua [orig: suâ] Dysenteriam excitant.

[note: Curatio.] Curatio pro causarum varietate variat. Paralysis Linguae tollitur tenendo in ore Decoctum Salviae et Erucae in Vino, vel Aquam Salviae destillatam, vel Spiritum Vini ex Infusione Thymi, et Flor. Lavend. cum Castoreo. Intra Fauces quoque sumendo pulverem Nucis moschatae cum gutta [orig: guttâ] una [orig: unâ] aut altera [orig: alterâ] Olei dest. Succin. Anis. Lavendul. Rorismar. Thym. etc. vel Essentiam Castor. cum Spir. Theriacali, aut Aq. Anhaltina [orig: Anhaltinâ]; et Collum ac Nucham illinendo Oleo Lumb. terrestr. costin. destillato Succin. Anis. Lavend. etc. Clausura Faucium et Oesophagi a Spasmo, aromaticis et nervinis, blandis Opiatis additis, internis et externis curatur. Si a vitio Hypochondriorum, per acidum absorbentia, et opiata, item castoreata sanabitur. Si ab Exsiccatione in Febribus, Mucilago sem. Cydon. cum Aqua [orig: Aquâ] sperm. Ran. extracta lente deglutiri potest. Externe applicetur Unguentum Zacuti compositum ex Ung. Fil. Zachar. Ros. resumptiv. Oleo Amygd. dul. Viol. et Mucilag. cum Lacte muliebri. Salivae defectus potu Vini aut Cerevis. secundariae, vel Crystallis, Globulo plumbeo, aut Granis Mastichis, in ore volutis revocatur. Res alienae deglutitae, et in superiori tractu haerentes ocius eximendae sunt, vel instrumentis, vel artificiali Tussi, Sternutatione aut Vomitu, lambendo interea de Oleo Amygd. dulo. et aliis lubricantibus. Aciculae, Vitri frustula, Piscium spinae, aliave acutiora, per inferiora excludenda; propinando interea Pultem spissiorem ex Oryza, Milio, vel Panico, et abstinendo a Potu, ut nempe res acutiores inspisso involvantur.



page 25, image: s025

SECT. V. De Chyloseos Laesionibus.

[note: Chylosis lasa] ALimenta in Stomachum suscepta beneficio fermenti spirituosi blande salso-volatilis dissolvuntur, et volatilisantur in Liquorem plus minus spissum, lacteum, salsum, volatilem et temperatum, Chylum dictum. Laeditur autem Chyloseos opus, quando omnino aboletur, aut magis minusve imminuitur, vel quando depravatur, unde alimenta depravata alio nomine Cruditates dicuntur; suntque hae vel acidae, quando cibi abeunt in sucum acidum plus minus viscidum, nec sufficienter attenuantur et volatilisantur; vel nidorosae, quando abeunt in liquorem saporis horridi, plus minus putrilaginosum; quem imitantur Ructus isti, qui ab Ovis frixis cum Butyro comestis solent eructari.

[note: Causa [orig: Causâ].] Causae. Male Veteres Intermperiem Ventriculi frigidam, in eius laesionibus accusarunt; quandoquidem calor non effective sed dispositive digerat. Causa itaque proxima Chyloseoslaesae erit vel in Fermenti stomachici vitio, vel in vitio Alimentorum assumptorum. [note: In fermento] In Fermento quidem, quando non sufficienter aut non legitime digerit seu dissolvit Cibos sumptos; vel quia spiritus deficiunt, aut a dolore quodam vel abanimi perturbationibus praeoccupantur, aut ab exercitii defectu hebescunt; vel quia fermentum minus volatile est, et a peregrino acore in stomacho corrumpitur, v. g. in Scorbuticis et Hypochondriacis, ubi alimenta quidem prompte dissolvuntur, sed non debite volatilisantur, verum a nimio acore in Cruditates acidas mutantur; vel quia fermentum deficit, aut a Sale volatili oleoso Bilis in Stomachum regurgitantis, aut pinguium intro assumptorum


page 26, image: s026

substantia [orig: substantiâ], adeo obtunditur, ut Cruditates nidorosas inferat. Quin et reliquiae ex praeviis digestionibus, et copiosae pituitae viscidae rugis Stomachi adhaerentes, fermenti activitatem obtundunt, et coctionem laedunt. Verum in unoquoque subiecto peculiaris est fermenti digestivi varietas, adeo ut quae unus Ventriculus facile digerit, alius respuat. Ipse autem Appetitus varius monstrat, quaedam magis appropriata esse Fermento stomachali, et consequenter facilius digeri. Unde insueta Fermentum pervertunt, tamquam novum postulantia. Accedit inter causas Chyloseos laesae Stomachi relaxatio, excoriatio, et obstructio, vel eius consensus cum Renibus in nephriticis Doloribus.

[note: In Assumptis.] Altera Chyloseos laesae causa ab alimentis assumptis petita frequentior est; quando sc. nimia ciborum ingeritur quantitas, quam Fermentum sufficienter dissolvere nequit; vel tanta assumitur varietas, pinguium v. g. cum acribus, acidorum cum dulcibus, etc. ut dum fermentum promptius agit in unum, cui magis appropriatur, alterum in cruditatem transeat; vel quia appetita denegantur, et contraria offeruntur; vel quia deglutitur immodica [orig: immodicâ] quantitate panis, qui proin nimio acore assumpta impraegnat, et excessiva [orig: excessivâ] fermentatione mutationem Chyli in salsum impedit. Pari etiam ratione Literati, aut ii, quorum subtilius ac minus potens est fermentum, facile a Vino inebriantur, quia eius acidum praevalet acri fermentativo spirituoso: Hypochondriaci autem tardius inebriantur. Item potus nimius digestionem turbat, quia Fermentum nimis diluit, nimiam alimentorum fluctuationem facit, et Stomachi fibras distendit, Flaccidasque reddit. Abolita Chylosis cognoscitur per excrementa alvi reiecta talia, qualia fuerunt assumpta.



page 27, image: s027

[note: Diagnosis.] Signd. In imminuta [orig: imminutâ] Chylosi conqueruntur Aegri de dolore Stomachi post pastum, de Ructibus eiusdem cum assumptis saporis post quinque vel sex horas, de Inflatione Stomachi, phlogosi in Hypochondriacis, et subinde difficili Respiratione, quando dorso incumbunt. Matutino tempore Os mucore pletum est, qui revera a Stomacho regurgitat. Accedit interdum Vertigo Symptomatibus hypochondriacis comitata. Signa Digestionis depravatae sunt Ructus, in Cruditate acida quidem acidi cum flatibus copiosis: quae reiciuntur per Vomitum sunt viscida saporis acidi, et Alvus subinde est contumax. In Cruditate nidorosa Ructus sunt foetidi, sicut post ova frixa assumpta; mane in ore peregrinus et cinereus percipitur sapor; quae reiciuntur vomitu, sunt liquida subflava, aut insipido-dulcia, aut amarodulcia, et Alvus plus solito aperta esset solet.

[note: Prognosis.] Prognosis. Chylosis laesa morbos chronicos inducit. Ex cruditate acida in Stomacho oriuntur Febres intermittentes, Malum hypochondriacum, Colica Passio, Scorbutus, Cach exia, Morbi cutanei, Arthritis, et omne acidum vitiosum.

[note: Curatio.] Curatio. Promovetur Chylosis, impedimenta removendo, Stomachum aromaticis vol. extergendo, et irritando, atque acidis blandioribus eius tonum conservando. Removentur impedimenta vomitu vel secessu. Unde inprimis conducunt Vomitoria antimonialia, Tartarus emeticus, Infusum Croci metallorum, Oxysaccharum emetic. vel Gummi gutta, aut Radix Ipecacuanhae etc. hinc Purgantia, sc. Massa pill. Marocost. Pill. Emanuel. Pill. de Hier. cum Agaric. Pill. Mastich. vel Aloephang. Scammonio acuatae, una alterave hora ante prandium exhibitae, semel qualibet septimana, vel quovis menstruo spatio. Item Cremor Tartari non incommode in iusculo Pulli


page 28, image: s028

ante prandium semel in septimana [orig: septimanâ] exhibetur. Prosunt fere melius Infusa Rhabarbar. cum Foliis Sennae, aut Syrupi purgantes, Ptisanae laxativae.

[note: Aromatica.] Quoad Aromatica Stomachum extergentia et irritantia, conveniunt inprimis Semina 4. calida mai. Zingiber, quod egregium, Absinth. Rosmar. Lingu. cerv. Sassafr. Carduus bened. Tanacetum, Radices Pimpinellae, Calami aromat. Cichorii, Taraxaconis, Cortices Aurantior. amaror. Essentia Piperis cum Spiritu vini tartarisato parata, Elix. propr. (in cruditate acida s. acido parata, alias cum acid.) Elix. Vitriol. Mynsich. Facit huc etiam Sal armoniacum inprimis in Vino Absinth. vel Vinum Infusionis Lign. Sassafr. Item Tart. vitriolatus Tachenii, et Nitrum vitriolatum cum aromaticis mista. Senibus convenit Ambra in pulvere cum Saccharo, aut eius Essentia cum Spiritu Menth. vel Meliss. Huc pertinet Poterii Specificum stomachicum, quod probabiliter paratur ex Regulo Antimon. martiali, ad modum Antimonii diaph. Quin et Stomachum roborat Infusum Herbar. Card. ben. Thee. Nux moschata nimis oleosa est. Post partum cum fructu quoque assumitur Vini malvatici, Hispanici, aut frontiniaci haustulus; aut etiam Spiritus Cerasorum nigr. Vel Elixir qualecumque stomachicum, ad unum vel alterum cochleare deglutitur. Vel

[gap: abbrev. R] Rad. Helen. ??? Zz. vel Zedoar. [gap: abbrev. 04] ii Herb. Menth. crisp. Absinth. an. m. i. sem. Anis. [gap: abbrev. 05] Cinnam. acut. [gap: abbrev. 04] i f. Nadulus pro Vino medicato, in quo sumantur quoque Spirit. Salis dulc. gutt. xx.

In Cruditate nidorosa, praemissa evacuatione, conveniunt insuper Rhabarb. Tamarindi, Cremor Tart. Spiritus Salis dulc. et Conserv. Ros. vitriolata. Cruditatem acidam corrigunt Tinctura Tart. acris, Vinum Absinth. Infusum Rad. Armor. Spirit. et Essentia Menth. Spiritus Piperit. perquam egregius, Sal Absinth. cum Ocul. Cancr. et Coralliis.



page 29, image: s029

Inter Externa conveniunt Oleum Mastich. flav. vel Spongia Spirtu Vini ex Infusione simplicium stomachalium madida, et calide stomacho applicata, vel

[gap: abbrev. R] Olei stomac. Craton. [gap: abbrev. 04] i Ol. destill. Menth. [gap: abbrev. 03] Caryoph. Zedoar. an. ??? Misc. Illinatur stomacho, applicando desuper laterem calefactum; vel Emplastrum ex Gum. Tacamab. et Caran. Balsamo peruv. malaxatum.

SECT. VI. De Assumptorum Retentionis in Stomacho Laesione.

CAPUT I. De Flatibus.

TUrbatur Chylosis nonnumquam a Flatibus, qui si erumpant cum sonitu Ructus dicuntur, sin copiose sursum et deorsum exeant Cholera sicca audiunt; si Stomachum sine eruptione distendant, Inflatio Stomachi nominantur.

[note: Causae.] Causae. Flatus omnes fiunt in primis viis per vitiosam fermentationem ab acido in materia viscida, unde Hypochondriaci Flatibus obnoxii sunt. Quod autem Flatus non insint assumptis sicut in Intestinis hominum, patet ex eo, quod idem alimentum in uno homine Flatus generet, in altero non, propter diversitatem fermentorum. Unde Hypochondriaci et Hystericae fere ex omnibus alimentis Flatus eliciunt. Verum est, esse cibos alios prae aliis aere compresso impraegnatos, adeoque aptiores, ut ex illis generentur Flatus, uti sunt Raphanus, Rapae, Allium, et Cepae; quoniam tales Sale volatili acri abundantes incidunt mucilaginem Stomachi, et


page 30, image: s030

postmodum cum acido concurrunt. Quod autem adsit talis mucilago viscida, testantur viscida et tenacia vomitu excreta.

[note: Differentiae.] Differentia. Ructus sunt vel acidi, vel nidorosi; vel assumptorum saporem satis referunt, vel denique insipidi sunt.

[note: Diagnosis.] Signa. Si in Inflatione Stomachi erumpant Ructus, sponte proditur malum: verum quando orificium Stomachi sinistrum est occlusum, tum adsunt praecordiorum angustia, distentio, et ad tactum renisus quidam, difficilis Respiratio, praesertim si supinati sunt, propter diaphragmatis a distento Stomacho motum impeditum. Subinde dum se iactitant ex uno latere in aliud, flatulentias in Stomacho percipiunt. Accedit gravitas et distentio non solum circa ventrem, sed totum pectus, imo collum et dorsum, ubi inanes sunt ructus, et Flatus, qui per alvum excerni consueverunt, inhibentur. Si ante perfectam restitutionem accipiatur Cibus, angutur inflatio.

[note: Prognosis.] Prognosis. Inflatio Ventriculi in convalescentibus recidivam morbi prioris significat. Si diu duret, ad Tympanitidem disponit. In Hypochondriacis ordinarium sunt Symptoma. Ructus foetidi pessimi et funesti sunt.

[note: Curatio.] In Curatione 1. Evacuanda est materia viscida. 2. Flatus discutiendi, et acidum temperandum per aromatica salina vel oleosa. Priori scopo inserviunt Vomitoria, et Purgantia aloetica seu Pill. Mastich. Pro secundo conveniunt Rad. Angelicae, Imperator. Zedoariae, Ireos Florentin. Gentian. Aristol. rot. Calami Arom. Galangae, Folia Pulegii, Meliss. Menth. Aneth. Abrotoni, Matricar. Tanaceti, Calaminthae, Origani, Summitates Centaurii min. Flores Chamomillae, horumque Olea stillatitia et Aquae, Semina cal. mai. vel min. in


page 31, image: s031

Vino bullita; Extractum et Essentia Castor. Balsamus Sulph. terebinth. Essentia carminativa Wedel. Spiritus Salis ammon. oleosus, Spiritus Anisi, Essentia Zedoar. Galangae; Olea destillata Anisi, Foenic. Carvi, Cumin. Corticum Aurant. Baccarum Iuniperi. In Ructu contumaciori Ambra in pulv. cum Saccharo est egregia. Tali Leporum pulverisati, Cornu Cerv. phil. ppt. Corallia, Ocul. 69. ppt. agendo in acidum Flatus corrigunt. Ad Ructus acidos contumaces grana Piperis ieiune deglutita commendat Riverius. In Ructibus cum iuncto ardore et phlogosibus, ex Bile cum acido concurrente ortis, singularis est Spiritus Nitri dulcificatus cum Spiritu Anisi.

[note: Externe] conveniunt Olea carminativa; item Empl. e Bacc. Laur. malax. cum Oleo Absinth. Menth. et Iuniper. item Spiritus Vini infusionis Aromatum extrinsecus calide applicatus, Saculi carminativi.

CAP. II. De Vomitu et Nausea.

SI Pylorus ab irritatione quapiam gravi contrahatur, mediantibus fibris circularibus et transversis insequitur totius stomachi et Gulae convulsio, unde Vomitus. Si orificium Stomachi superius contrahitur, [note: Vomitus. Nausea.] sequitur Nausea. Unde in nauseantibus Ructus deglutitionem rei alicuius sequuntur, quia tum temporis aperitur orificium antea clausum. Et quando audimus res horridas, aut olfacimus ingratas, hoc ipso nauseamus, quia contrahitur orificium Stomachi. Patet ex dictis, Vomitum esse actionem involuntariam; nisi in Hominibus ruminantibus Ventriculo solito carnosiori praeditis.

[note: Causae.] Causa Vomitus et Nauseae est irritatio seu impressio


page 32, image: s032

molesta in fibras Stomachi nerveas facta, cuius occasione Spiritus ad illa loca impetu elastico moventur. Irritatio talis vel est per Essentiam, vel per Consensum. Irritatur Ventriculus per Essentiam, quando humores acres ex Duodeno in Ventriculum regurgitant, ut in principio Febris intermit. quando inflammatur aut exulceratur Stomachus; quando Saliva acrimonia [orig: acrimoniâ] scorbutica [orig: scorbuticâ] inquinatur; quando assumuntur Stomacho ingrata, emetica aut pinguia fermento reluctantia, et orificium superius laxantia, adeo ut Pylori constrictioni et ciborum protrusioni facile cedat. Ceterum quando diuturni sunt Vomitus, oriuntur a Pyloro occluso vel callo obducto: item ex Sphacelo Pancreatis, Pancreate lapidoso, aut Herpete Ventriculi. Irritatur Ventriculus per Consensum in colicis Doloribus, propter continuitatem tunicarum Ventriculi et Intestinorum; in nephriticis aliisque Doloribus propter membranas Cerebri Stomacho aliisque partibus internis communes. Mulieres etiam Virorum cupidae, et quibus non rite fluunt Menses, Vomitu per consensum saepe corripiuntur.

[note: Diagnosis.] Signa. Vomitum praecedunt Praecordiorum anxietas, Vertigo, Tremor labii inferioris, Salivatio copiosa, et Ventriculi convulsiones. Vomitus essentialis ex eo dignoscitur, quod post Vomitum artificialem remaneant adhuc vomendi conatus, Stomachi inflatio, Gravitas, Nausea, et Ructus. Symptomaticus autem sine praegressa nausea, aut debilitate Stomachi homines invadere solet.

[note: Prognosis.] Prognosis. In genere Vomitus moderatus salutaris est. In principio Morborum acutorum criticus est et bonus. Vomitus lividi, Fusci aut Foetidi humoris, aut Vermium in Morbis malignis, utplurimum letalis est. Vomitus periodicus, qui Spleneticos,


page 33, image: s033

Hypochondriacos, et Mulieres quasdam constanter invadit, saluberrimus est, modo non nimius sit. De Vomitu Sanguinis dicetur infra.

[note: Curatio.] Quoad Curam. Causa irritans removenda est, opiatis Pylori sensus et Spirituum impetus reprimendus, Ventriculus aromaticis et astringentibus roborandus. Pro his autem scopis obtinendis observetur 1. Somnum, quantum fieri potest, conciliandum esse. 2. In Vomitu scorbutico calorem et acrimoniam mitigantia, ut Lac caprillum um Succ. Nasturt. magis convenire quam calida et acria. 3. In Vermibus Vomitum promovendum, et Alvum solutam semper esse debere. 4. A Veneno Vomitum semper continuandum, donec nil Veneni remaneat. 5. Clysteres valde convenire, sed pauca quantitate, ne Colon distensum fundum Ventriculi comprimat. 6. In Nausea [orig: Nauseâ], Anorexia [orig: Anorexiâ], etc. mature vomendum, ne humores alio rapiantur.

[note: Remedia.] Quoad Materiam medicam. Causam removent Vomitoria, vel etiam Purgantia, interdum cum parca Opii dosi usurpata. Si Vomitus sit per consensum, curato primario morbo curabitur et Vomitus. Quoad Opiata, conveniunt Essent. Op. Laud. opiat. Theriac. Extract. Theriacae, sive Theriaca caelest. Syrupus anodyn. vel Papav. alb. Crocus, interne et externe. Inter aromatica conveniunt Mentha, Absinthiam, Zedoaria, Cort. Citr. et Aurant. Caryoph. Nux moschata, Macis, ac prae ceteris Cinnamomum. Horum Extracta quoque, Olea destillata, Aquae simplices et comp. Elixir propr. Tinct. Cass. ligneae, Balsam. Peru. nec non decoctum Ioelis ex Caryoph. Mastic. et Ros. rubr. in Vino rubro coctis laudantur. Inter adstringentia excellunt Succ. et Caro Cydon. Syrup. Rosar. sicc. et Corallor. Querc. Acetum Zedoar. Decoct. et Extract. rad. Torment. Sp. Vitrioli Martis, Tinctura Martis adstring. Liquor stypticus ex


page 34, image: s034

Ter. sigillata cum Spiritu Nitri paratus, Conserv. Rosar. rubr. et Menth. vitriolat. Potus quoque Acidularum convenit, praecipue in Biliosis. In Vomitu Febris malign. Sal Absinth. cum Succo Limon. egregium est. Vel

[gap: abbrev. R] Theriac. [gap: abbrev. 03] . Ol. destill. Mac. gutt. ii. Laud. op. gr. 1. Cum Sacch. et Succ. Cydon. f. Bolus.

[gap: abbrev. R] Aq. Carduiben. Menth. aa. [gap: abbrev. 06] i Aq. Cinnamom. [gap: abbrev. 05] Spir. Vitriol. ??? Ol. dest. Macis gut. vi. Sal. Alum. gr. iv. Sacchar. cand. alb. [gap: abbrev. 04] ii m. Capiatur cochleatim.

Inter externa Vomitum sistentia sunt Oleum Nuc. Mosch. expr. (pro corpore) Olea destill. Carv. Caryoph. Mac. Menth. Zedoar. item Empl. de Carann. cum Bals. peruv. inuncta, Panis tostus in Aceto maceratus, Aromatibus inspersis; Sacculus item Croci, fotus ex Decost. Absinthii, Abrotoni, tanaceti, Pulegii, Origani, Menth. etc. in Vino, vel seque Cataplasma:

[gap: abbrev. R] Ferment. acerr. [gap: abbrev. 06] v Pulv. Menth. [gap: abbrev. 06] Zedour. [gap: abbrev. 04] i Mastich. Cortic. Granatorum. an. 04???. Nucis mosch. no. iii. Mac. Cinnam. an. [gap: abbrev. 02] i. Aceti ros. q. s. f. Catapl.

[note: Consideranda in Vomitu.] Haec de Vomitu in genere. In specie Vomitus spontaneus cum euphoria Aegri, ut et non spontaneus criticus, non sunt curandi, nisi nimii sint et debilitent. Si Vomitus sit per consensum, curetur primarius morbus, et Opio aromatibus misto compescatur Vomitus. Si per Essentiam sit Vomitus, tum considerandum, an vitium sit in Stomachi fibris irritatis, ubi Opiata multum faciunt; an causa materialis generetur in Stomacho, quo in casu praedictae methodo insistimus; an vero aliunde adv ehatur, in quo casu corrigenda est, et per alvum educenda, vel alio avertenda, qua [orig: quâ] ratione Gravidis nimium vomentibus Venaesectione in Brachio saepe succurrimus. Si Vomitus artificialis nimius evadat,


page 35, image: s035

convenit externe sacculus calidus ex Absinth. Menth. et Aromatibus in Vino decoctis; item haustus Vini generosi tepidi supervomitiones ab Antimonialibus sistit. Theriaca etiam, si vires ferant, vel grana quatuor Theriacae caelestis in Pilulis, aut Pillula unica Laud. opiati, aut parum Essentiae Opii in Elix. Menth. propinatae. Praesentaneum etiam remedium dicitur potus Lactis cum Pane cocti, aut Panis Vino generoso acido intinctus et comestus. Clyster itidem ex Lacte, in quo Theriaca dissoluta, iniciatur; item Crusta panis tosta, vino generoso imbuta, cum pulvere Aromatum insperso applicetur. Si Nausea vel Vomitus immineat ab assumpto medicamento ingrato, convenit masticatio Corticum Citr. cui subinde Pulpae aliquantulum adhaereat; vel Panis tostus Aceto intinctus, et pulvere Caryophyll. conspersus, Ori ac Naribus admoveatur.

CAP. III. De Vomitu Sanguinis.

[note: Vomitus Sanguinis.] INter res varias, quae evomuntur, etiam est Sanguis. Fit autem Sanguinis Vomitus, ex aperta quacumque ratione arteriola [orig: arteriolâ] aut venula [orig: venulâ] ad Stomachum pertinente, idque vel vitio suppressarum consuetarum sanguinis, aliorumve humorum Evacuationum, Mensium puta [orig: putâ] tam in Virginibus, quam Praegnantibus, [note: Causa] Haemorrhoidum, etc. Vel vitio Splenis ex aperto vase brevi, si modo Sanguis tum potest in Ventriculi cavum irruere; vel denique vitio Pancreatis, in quo una alterave vena a lympha [orig: lymphâ] eius praeternaturaliter acida [orig: acidâ] exesa, sanguinem in Duodenum deponit. Fit etiam Vomitus cruentus ex Ulcere antiquo consolidato, quia nempe sanguis sub forma puris evacuari


page 36, image: s036

consueverat, vel forsan Ulceris fermentum Vasa pulmonica corrosit. Ceterum Spleneticis maxime familiaris est, propter Splenis infarctum, qui sanguinem [note: Diagnosis.] in Vase brevi stagnare facit; hoc autem ad Ventriculi fundum subrepens illum ibidem dimittit. In Spleneticis ante Vomitum percipiuntur Pulsationes circa dorsum prope latus sinistrum. Non tamen semper culpandus Lien, quippe et ex Hepate fieri potest. In Sanguinis Vomitu ex Pancreatis vitio sentitur dolor profundus in loco, ubi inseritur Ductus pancreaticus in Duodenum; ut et dolor gravativus in superiori Lumborum parte, ubi situm est Pancreas. Imo sequi solet Puris vomitus propter Pancreas exulceratum. Sanguis ex Arteriis profluens fluidior est et rutilans; ille autem ex Venis grumosus apparet et fusci coloris.

[note: Prognosis.] Omnis Vomitio Sanguinis, si frequenter et cum copia [orig: copiâ] excessiva [orig: excessivâ] contingat, periculosa est, ac subinde Tympanitidem, Ascitemque Hydropem cum Hectica [orig: Hecticâ] Febri post se trahit.

[note: Curatio.] Cura. Causae antecedentes removendae extra Paroxysmum, vel Excretiones consuetas revocando, vel Viscerum vitia corrigendo. In Proxysmo Sanguis a Ventriculo revellendus per Venaesectionem; vel avertendus per Hirudines Haemorrhoidibus applicatas. Sanguinis vero iam effusi ratione, vasa adstringentibus coercenda, et sanguis grumosus resolvendus atque eiciendus. Inter Remedia, quae huc spectant, primatum obtinent Sucus Plantag. et Portulac. prae omnibus aliis Sucus radicis Urtic. Item Syrup. de Symph. Fernel. Sed expertissimus est Syrupus paratus ex Succo fol. Plantag. et Radicis Nymphaeae. Alias optime sanguinem supprimit Oleum vel Spir. Vitriol. in Aqua Urticae mai. cavendo, ne Mixtura nimis acida, et hinc corrosiva evadat. Addi potest Syrupus de Rosis siccis, vel Conserva


page 37, image: s037

Rosar. rubr. Porro Trochisci de Carabe et de Terra [orig: Terrâ] sigillata [orig: sigillatâ] cum Tinctura Martis, Tinctura [orig: Tincturâ] Sulph. Vitriol. et blande acidis, conducunt: v. gr.

[gap: abbrev. R] Aquae Burs. Pastor. Portulac. Plantag. an. [gap: abbrev. 06] i. Acet. Rosarum 06??? Troch. de Carab. de Terra sigillata an. 04??? Syrup. myrtin. a ??? ad [gap: abbrev. 06] Misc. et cochleatim da.

In huiusmodi misturis commode adduntur Oculi Cancrorum, quando nempe metus est coagulati sanguinis in Stomacho haerentis; aut etiam Sperma Ceti in iusculo calido dissolutum aslumatur, ad dissolvendos Sanguinis grumos, ubi fluxus rite fuerit sedatus. Sanguinem autem coagulatum adesse ostendunt post Vomitum color Faciei citrinus aut lividus, debilitas Pulsus [orig: Pulsûs], aut Syncope, aut Stomachi inflatio, Nausea.

In Spleneticorum Vomitu, crebriores recidivas optime arcent Martialia. In Vomitu copiosiore, ad Syncopen, Ascitem, etc. tendente, mira praestat Absintbium, quocumque modo usurpatum. Praemittenda tamen aut subinde socianda erunt Martialia.

Externe applicetur Theriaca cum Croco, Aceto Rubi idaei irrorat. vel Panis tostus Aceto intinctus, et Pulvere Caryoph. inspersus.

SECT. VII. De Doloribus Stomachi.

CAP. Unicum. De Praecordiorum anxietate, Cardialgia et Soda.

VEntriculus ex se nullo sensu nullaque [orig: nullâque] molestia [orig: molestiâ] corpori molestus est. Sed vero in Praecordiis, id est, in ea [orig:] regione, quae costis nothis, anteriora


page 38, image: s038

versus Sternum se inflectentibus, circumscribitur, [note: Anxietas praecord.] non raro sunt Anxietates seu inexplicabilis quaedam molestia, quae Aegros maxime inquietos reddit. Subinde etiam Dolores difficillimi in Scrobiculo Cordis sentiuntur, qui Dolor Stomachi seu Cardialgia dicuntur. Anxietates excitat Vomitus ab assumpto [note: Cardialgia.] vomitorio imminens; Cardialgiam vero dolor ille atrocissimus, qui duriora aut grandiora deglutita sequitur. In utroque casu malum oritur ab affecto sinistro Ventriculi orificio, quod maxime sensibile, et ad Contracturam proclive est. Anxietas vaga est, et ab irritante oritur; Cardialgia autem fixa, et a convulsiva adstrictione provenit.

[note: Causae.] Anxietates omnes oriuntur a superiori Ventriculi orificio; quod ostendunt similes angustiae Vomitum praecedentes, et cenam largiorem insequentes; Hystericas etiam affligentes, cum a ructibus saepius leventur, item Febrium intermittentium Paroxysmos nunc concomitantes nunc antecedentes, cum a potu frigido insigniter exasperentur. Accedunt Anxietates eiusmodi, contorsioni Vertebrarum supervenientes, quae indubie in Stomacho hospitantur; sicut et illae in Febribus malignis, quae, licet per sudorem levari videantur, cessante tamen sudore redeunt, parili fere ratione ac Diarrhoeae imminuta [orig: imminutâ] diaphoresi. Causae Anxietatum remotae sunt nunc acriora assumpta, v. g. Mercurius sublimat. Arsenicum etc. nun Alimenta corrupta, ut Fructus horaei; nunc Flatus et Humores aeruginosi in Stomacho; nunc Fermenta, nunc aliunde suscepta, in Peste, Morbisque contagiosis; nunc Ventriculi ipsius vitia, Infsammatio puta, Eschara, etc. nunc denique nervorum eius vitia convulsiva, ut in Vertebrarum Contorsione. Pro quarum causarum varietate varianda est Cura.



page 39, image: s039

[note: Cargialgiae naturae.] Cardialgia nomen sortita est a Lipothymiis, Sudoribus frigidis, aliisque eius Symptomatibus, licet Cor immediate non afficiatur. Dolor sane est toti corpori funestus, in sinistro Ventriculi orificio locatus, quod maxime sensibile est, et in quasvis operationes animales ius habet; adeo ut Vulnus leve ibidem inflictum letale sit. Observandum autem, quod quandoque anteriorem Abdominis partem fugiat, et circa ultimas pectoris Vertebras dorsum affligat; ime et ex subsequente Oesophagi dolore saepe inter Scapulas sursum ascendere videatur. Interdum etiam Collo compressionis sensum infert.

[note: Causae.] Causa proxima Cardialgiae est laesio Orificii sinistri Ventriculi, quod ratione nervorum et spirituum, quibus ditatur, interdum totum genus nervosum in consensum trahit. Laeditur autem Orificium illud sinistrum vel per Consensum, ut in Nephritide atque contorsione Vertebrarum; vel per Essentiam, idque 1. ex Stomachi contentorum vitio, in specie Flatuum, frequentissime in Ventriculo vacuo oberrantium, quique Hypochondriacis et Hystericis, praesertim si corripiantur Febre quadam [orig: quâdam] intermittente, familiares sunt; et oriuntur primario ex pituita [orig: pituitâ] acida [orig: acidâ], vel sponte, vel Bilis aut Succi pancreatici in Pylorum regurgitantis vitio, effervescente. Sunt et Contenta porracea, a viridi colore sic dicta; partim ex corruptione assumptorum, partim ex varia Lymphae pancreaticae, aut biliosi Succi inquinati miscela [orig: miscelâ], in specie ex Bile aeruginosa, acido vitiose austero repleta [orig: repletâ], cum Bile amara [orig: amarâ] concrescente, oriunda [orig: oriundâ]: quae Anxietates et Cardialgias inferunt. 2. Propter vitiosa Assumpta, v. g. Caseum, Lac coagulatum, quod Symptomata Venenis similia infert, Hirudines intus receptas, Aqua


page 40, image: s040

salita [orig: salitâ] denuo evocandas, Arsenicum, Scarabaeos, etc. 3. Ex ipso Ventriculi, aut partium vicinarum, vitio, v. g. Ulcere in orificio Ventriculi, Scirrho Mesenterium, Pancreas, Ieiunum et Pylorum occupante. Pertinet huc maeror ad Cardialgias contumaces disponens.

[note: Diagnosis.] Signa. Frequenter imminentia Deliquia, faciei Livor, Sudores frigidi superveniunt: Aegri interdum quasi exanimati iacent, interdum mire se iactitant nescii quid agant. Bene distinguenda est Cardialgia a Colica [orig: Colicâ], dolor enim in priore sursum vergit, in posteriori versus Lumbos et Renes descendit. Quin et Cardialgia raro sola est, eaque horrenda, interdum fere epileptica Symptomata infert.

[note: Prognosis.] Prognosis. Qui os Ventriculi sensilius habent, et rarae sunt texturae, magis periclitantur; praesertim si in Cardialgia frigeant, aut si Lipothymia aut Convulsiones superveniant. In Febribus acutis, praesertim malignis, Cardialgia merito suspecta est. Pessima Anxietas et Cardialgia oriuntur ex Bile porracea [orig: porraceâ] et aeruginosa [orig: aeruginosâ]; quam proxime sequitur, quae est ex Lacte coagulato. Ista ex pituita [orig: pituitâ] viscida [orig: viscidâ], plus minus acida [orig: acidâ], contumacior quidem, sed minus periculosa est.

[note: Curatio.] Cura. Removeatur Causa, et placetur Dolor per appropriata Opiatis mista. Ad removendam causam in Affectu per Essentiam ex contentorum aut assumptorum vitio, optima imo vero necessaria sunt Vomitoria v. gr. Radix Ipecacuanhae ad [gap: abbrev. 03] cum Tartari vitriolati ??? in forma [orig: formâ] Pulveris, cum Infuso folior. Thee, vel Iusculi alicuius, sumenda. Conveniunt post haec Purgantia, sed Opiatis miscenda, ne malum exasperent, adeoque in maiori dosi propinanda. V. gr.

[gap: abbrev. R] Massae Pilular. Eman. vel Mass. Pilul. e Succino


page 41, image: s041

Craton. vel Pil. Aloephang. cum Scam~on. gr. xv. ad [gap: abbrev. 02] . Extract. Troch. Albandal. gr. i. vel tutius Resin. Ialapp. gr. ii. Laud. Opiat. gr. 1. vel iss. cum s. q. Extract. Absinth. f. Pill.

Conveniunt tales misturae iis, quibus facile solvitur Alvus, quibusque Lympha acrior salso-acida est, ut in Scorbuto; et quibus denique Intestinorum dolores, aut ex levi purgatione Suffocatio, superveniunt. In Poterii Pilulis cathol. in hoc casu commendatissimis, praecipuum ingredciens sunt Antimonii flores correcti, ut per inferiora purgent, qui Magnesia saturnina meteorizata dicuntur.

Alias si Cardialgia oriatur a flatibus, exhalationibus ex effervescentia [orig: effervescentiâ] humorum in Duodeno,m v. gr. in Febribus intermit. aut Paroxysmo hypochondriaco, conveniunt inprimis Clysmata ex Carminativis parata, V. gr.

[gap: abbrev. R] Radic. Angel. [gap: abbrev. 04] i. Fol. Origan. Brunel. Menth. an. M. i. Flor. Chamonm. M. ???. Sem. Anis. Foenic. Dauc. an. [gap: abbrev. 04] . Bacc. Laur. [gap: abbrev. 04] i???. Coq. in s. q. Aq. et Urin. humanae. Colaturae ???. adde Olei Chamomill. vel Aneth. 06???. Salis Anglic. lax. [gap: abbrev. 04] i. Elect. lenitiv. Elect. de Bacc. Laur. an. [gap: abbrev. 05] . Ol. still. Anis. Foenic. an ???. M. F. Clysma, una [orig: unâ], vel si flatus obstent, duplici vice iniciendum. Parantur etiam huiusmodi Clysmata ex Vino albo cum Oleo still. carminativo.

Venaesectio in Cardialgia nil iuvat, nisi per accidens, ut in inflammato Ventriculo. Conveniunt autem post Purgantia, pro Causarum ratione, vel Aromata blanda in flatibus, vel absorbentia inn bile porracea [orig: porraceâ], ut taceam propria Ventriculi vitia, debitis modis curanda. Aromatica sunt Radices Enulae campan. Angel. Faenic. Folia Origan. Menthae, flor. Anthos. et Verbasc. Cort. Citr. et Aurant. horumque Elixir. Egregium specificum est Chamomilla, praesertimm Romana, eius decoct. vel Essentia cum proprio Spiritu,


page 42, image: s042

vel Spir. carmin. vegetab. parata, et Oleum still. saphyrinum commendatissima exsistunt. Subinde Oleum destill. Carvi et Succini, efficacissima sunt. Commendatur etiam Spiritus Salis ammoniac. cum Essent. Opii. Si simul percipiatur Ardor in regione Stomachi, addantur his temperata acida, sc. Spiritus Nitri cum Spir. Anis. dulcific. et Syr. Granat. acidorum.

[gap: abbrev. R] Aq. Chamom. [gap: abbrev. 06] ii. Syrup. Cydon. [gap: abbrev. 06] i. Elix. Menth. [gap: abbrev. 05] . Ol. still. Chammom. gutt. vi. Laud. opiat. gr. iii. Syr. de Canella [gap: abbrev. 06] . M. Dosis cochl. ii. vel iii.

Vel quod prompte iuvat: rum. Aq. Card. bened. Flor. omn. Poeon. an. [gap: abbrev. 06] . Syrup. de Absynth. de Semperviv. an. [gap: abbrev. 05] . Liqu. Terr. fol. Tart. [gap: abbrev. 02] i. Antimon. diaph. Cinnab. Antimon. rectif. an. [gap: abbrev. 02] . Theriac. caelest. gr. vi. Misce detur ad Vitr. Sumatur pars dimidia statim una [orig: unâ] vice, de residua [orig: residuâ] vero portione singulis duabus vel tribus horis cochleare plenumm capiatur.

Si Dolor oriatur a contentis acribus, acidis, porraceis, specificum est Crystallus, v. gr. rum. Crystall. ppt. [gap: abbrev. 04] . Coral. rub. ppt. C. C. ust. an. [gap: abbrev. 03] . Laud. opiat. gr. ii. vel iii. M. pro aliquot dosibus. In Dolore ex haustu Mercurii sublimati conveniunt Crystalli cum Theriac. et Butyro rec. desuper hauriendo vel Lac copiosum, vel Cyathum Muria [orig: Muriâ] Brassicae capitatae repletum. In Dolore ex Aciculis aut Vitri frustulis deglutitis, convenit Oleum amygd. dulc. ad [gap: abbrev. 06] i???. in Iure Galli. Pro Senibus egregiae sunt Pilulae Poterii, sc.

rum. Ambr. grys. gr. ii. Mosch. Croc. orient. an. gr. i. Opii Theb. gr. iv. M. f. Pill. devorandae, sumendo interea Decoct. Lign. Sassafr.

[note: Externa.] Inter Externa Tacamahaca cum p. 3. Bals. Peruv. fubacta omnibus praefertur, cui vix cedit Caranna. Conveniunt etiam Olea dest. Chamom. Mac. Carioph. Item Ol. stomach. Cratonis. Nec non Fotus aut Sacculi ex Cirminativis in Vino decoctis. Si Dolor


page 43, image: s043

oriatur occasione frigoris externi, et inde natae flatulentiae, convenit Sacculus sequens:

rum. Milii tost. m. ii. Furfur. m. iii. Sal. com~. decrep. m. i. M. Calefiant in sacculo interpassato, et applicentur. Mulieribus, quae ex impuritatibus matricis, ut putant, Dolore Ventriculi affliguntur, conducit Unguentum pomat. cum duabus partibus Sevi hircin. scrobiculo Cordis mane et vesperi in ungendum. In Cardialgia ex hausto Mercur. sublimato proficui sunt Fotus ex fol. Hyoscyam. alb. Absinth. Rom. et Mastich. in Ol. rosac. violac. liliac. et anethino coctis. Item Cataplasma hoc egregium anodynum:

rum. Fol. Hyoscyam. alb. et Malv. sub prunis coctorum et pistorum an. [gap: abbrev. 06] ii. Farinar. Hord. et Lenitum cum decoct. Malv. ad debitam consistentiam redactar. an. [gap: abbrev. 06] i. Mucilag. sem. Psyl. Cydon. an. [gap: abbrev. 06] . Misce et Applicetur calide.

[note: Soda.] Succedit Soda seu Ardor Stomachi, in quo sentiuntur quasi copiosi Fumi sulpurei seu igniti per gulam ascendentes. [note: Causae.] Causa est ab acido Sitioso effervescente cum quodam Salino oleoso. Salina enimm dum effervescunt, acoremm inducunt, qui eo maior, quo plus Olei vel Sulpuris adiunctum est. Unde iracundi quibus bilis prompte in Ventriculum regurgitat et cum acido effervescit; item Hypochondriaci, assumptis pinguiibus, butyraceis, dulcibus et saccharatis, quae facile acorem contrahunt, vel aromaticis acribus, Allio, Cepa, etc. quae facile cum acido effervescunt; ingurgitato plus minus copioso Vino, Sodae obnoxii sunt.

[note: Curatio.] Cura. Temperanda humorum acrimonia, aut acidum vitiosum invertendum, per Absorbentia: unde Morsuli ex Creta [orig: Cretâ] Mynsicht. et Later. pulveris. expertissimi sunt. Conveniunt etiam Lapilli Cancr. Ebur. ust. Bol. Armen. Coral, ppt. Lapis Carpion. Crystal.


page 44, image: s044

ppt. Lac Lunae, Siliqua ceracea, Syrup. ex Sum~it. Querc. Sucus et Syrupus Portulacae, Lapis Prunellae in Aq. Sambuci dissolutus, tandem et Cremor Tartari. Post sedatam effervescentiam evacuentur Contenta per Decoctum aut Infus. Tamarid. vel usum Rhabarbari.

SECT. VIII. De Contentorum in Intestinis Expulsione laesa.

[note: Vitia Exseretorum.] EQuidem tractanda prius veniret tam Chyli a faecibus secretio laesa, quam Succorum pancreatici et fellei effervescentia vitiosa; sed ne actum agam, sufficiet annotasse [orig: annotâsse], quosvis Morbos chronicos propter cruditatem acidam Stomachi, vel oriri, vel foveri a vitio horum duorum Succorum, ac vitiata inde Chyli perfectione et separatione. Adeoque et isti morbi, qui ordinario obstructionibus Hepatis, Lienis, Mesenterii, etc. originaliter adseribuntur, revera [orig: reverâ] vitio digestionis primae, et hinc alterationi Chyli in Du deno tribuendi erunt: non secus ac plura Mulierum circa Menses Vitia radicem primam circa has partes figunt; unde si quae Obstructiones, Tumores aut similia Mala Viscerum abdominis in chronicis Morbis subinde observentur, producta potissimum morbosa asserenda sunt.

Expulsi Contentorum in Intestinis laeditur. 1. Quando diminuitur, ut in Alvi Suppressione. 2. Quando augetur in Alvi Fluxibus. 3. Quando depravatur, ita ut contingat cum Torminibus, Dolore etc.

CAP. I. De Alvi Retentione.

[note: Alvi suporessio.] ALvi retentio, suppressio, vel costipatio appellatur Symptoma excretionis Intestini recti abolitae


page 45, image: s045

vel imminutae, quando faeces alvinae vel plane non reiciuntur, vel segniter et parcius, quam fieri deberet, excernuntur.

[note: Causae.] Causa Mali haeret vel in Intestinis vel in Contentis In Contentis, quando illa non rite perveniunt ad [note: Vitio Contentorum.] Intestinum rectum, ut idem possint stimulare; vel propter paucitatem, ex alimentis paucis assumptis; vel propter ineptitudinem ad motum, idque tribus ex occasionibus. 1. Propter eorum exsiccationem et indurationem, ut in Febribus ardentibus, aut in iis, qui crebrius sudant; aut in convalescentibus, ubi uberior liquidi intra corpus fit distributio; aut in illis, qui Spiras, placentarum genus, Ova ad duritiem cocta, Cerasa horumque nucleos, Uvas crispas, aut Uvas Vitis tenaci pellicula [orig: pelliculâ] obductas, magna [orig: magnâ] copia [orig: copiâ] assumunt; haec enim contentas faeces irretiunt et indurant. 2. Propter Visciditatem Faecum, in iis, quii vitam agunt sedentariam, minusque Intestina concutiunt; item in illis, qui parce nimis potant, qui viscidis utuntur alimentis, eadem ex vitiata [orig: vitiatâ] digestione transmutant in mucum viscidum; item in iis, qui subinde conngerunt pituitam vitream, sive mucilaginem acidam tenacem, Hypochondiriacis familiarem. 3. Propter Faecum coagulationem, idque probabiliter ex austeritate Lymphae pancreaticae in Hypochondriacis et Hystericis, vel defectum Bilis in quibusdam Icteri specibus, quae alias Faeces diluere deberet.

[note: Vitio Intestinorum.] Intestinorum vitio fit Alvi Retentio, 1. Quando nimis angustantur, propter Inflammationem, Gangraenam, Ulcus, aut Excrescentiam. 2. Quando Paralysi afficiuntur, ut in Apoplecticis, quibus Clysmata frustra iniciuntur. 3. Quando convulsionibus aut irritationibus dolorificis contrahuntur, ut in Colica (quo in casu acriora purgantia ratione


page 46, image: s046

maioris irritationis minus proficua sunt, quam leniora, emollientia et quasi demulcentia) item ex consensu in Nephriticis doloribus.

[note: Prognosis]. Prognosis. Si Alvi suppressio contumacior fuerit ratione Ilei, mortem inferre potest. Interdum superinducit Animi deliquium, et semper capitis auget symptomata; unde in Vulneribus et affectibus Capitis, Melancholicis, et inprimis Hypochondriacis alvus sit libera: induratae enim faeces in angustiori Coli parte, quae in hypochondriaco sinistro sita est, varia inferunt Symptomata, quae Lieni vulgo imputantur: cui non obstat, quod Purgantia suum faciant officium, tenuem enim educunt materiam et crassiorem in Colo relinquunt.

[note: Curatio.] Cura. Ratione Faecumm conveniunt ea, quae emolliunt, easque fluxiles reddunt, ut aquosa, mucilaginosa, dulcia, et hinc Gummata. Ratione Intestinorum, ea quae vel angustiam, pro Affectus [orig: Affectûs] ratione, vel irritationem et spasmum tollunt, ut anodyna, narcotica, vel eadem plus minus insensibilia stimulant, ut Salia acria Purgantia, et horum instar intense amara.

[note: Remedia interna.] Quae dictis Indicationibus satisfacit Materia medica ex Internis sunt Oleum Amygd. dulc. rec. expr. ad [gap: abbrev. 06] i. vel iii. blande alvum subducens; Ova sorbilia; copiosior potus in Hypochondriacis et Hystericis. Passulae in Decoctis egregium lenitivum, et laxativum in Scorbuticis et Hypochondriacis. Post Passulas convenit Serum Lactis, quod ratione nitrositatis in alcali volatili oleoso fundatae egregie temperat acrimoniam Salis scorbutici, acidumque vel austerum Succi pancreatici saporem, Phlogoses item in Hypochondriacis, et aestum Febrium egregie temperat; nec non Alvum obstructam reserat. Usurpetur per se, vel coquatur cum Tamarindis, aut misceatur


page 47, image: s047

cum Syrupo Ros. solut. Alias nota sunt Decocta ex Emollientibus, v. gr. Violaria [orig: Violariâ], Mercuriali, Malv. Parietar. Althaea [orig: Althaeâ], etc. additis Purgantibus.

Si duriores faeces, aut viscidior pituita alvum clauserint, Gummi ammoniacum est egregii usus, seu per se, seu cum stimulantibus laxativis. In contumaciori malo detur Mercur. vivus ad [gap: abbrev. 06] i. vel iii. imo ad ???. pluresve, una [orig: unâ] vice in Iusculo pingui, vel Ol. Amydg. dulc. Vel Cochlearia duo Vini, in quo Mercurius vivus per mensem infusus fuit, intercedente crebra [orig: crebrâ] agitatione; vel Aurum fulminans ad gr. vi. quod faeces nigerrimo colore inficit: magis tamen prodest, si non nimis edulcoretur, atque salina textura non nihil remaneat: sic cum Extracto Rhabarb. vel Hellebori nigri redigitur in Pill. Convenit etiam Succ. Rad. Ireos ad [gap: abbrev. 04] . Sed caute utendum purgantibus acrioribus, ne aegros in Morbum Iliacum praecipitent. Tandem tartarea Remedia, ut Cremor Tart. in Decocto emolliente, Tartarus Vitriol. ad [gap: abbrev. 02] . cum gr. ii. Scam. sulpurati acuatus; item horum loco Sal essent. Tart. a [gap: abbrev. 03] . ad [gap: abbrev. 04] i. in vehiculo calido.

[note: Externa]. Externe usurpantur Clysmata ex emollientibus parata, addito Sale communi vel Saccharo. In Nephritide ex Terebinth. vel Oleo Oliv. Lin. Rap. etc. Praevotius [gap: abbrev. 06] v. Olei comm. singulis horis feliciter iniecit. Si haec nonn sufficiant, addatur pro induratis faecibus Sal Gemmae a [gap: abbrev. 04] . ad [gap: abbrev. 04] i. vel in Paralysi intestinorum Decocti emollientis [gap: abbrev. 06] x. addatur Pulpae Colocynth. [gap: abbrev. 03] . Salis Gem. [gap: abbrev. 04] . Benedict. laxativ. [gap: abbrev. 05] . Si Colocynthis non sufficiat, addantur infusi Croci Metallor. [gap: abbrev. 06] ii.

Post Clysmata conveniunt Suppositoria ex Sale et Melle cum pulv. Helleb. nig. vel ex Melle cum Sal Gem. et Troch. Alhand. vel Aluminis frustulo rite formato, aut eiusdem pulv. cum Gum. Tragac. in Aq.


page 48, image: s048

Lil. alb. soluto. Ut autem eo melius operentur Suppositoria et Clysmata, Medicamenta emollientia vel lubricantia per os praemittenda sunt, ne frustra irritetur alvus.

Praeter dicta, et externe Umbilico adhibentur Linimenta, ex Extractis Purgantium, vel Unguento Arthan. aut Felle Tauri cum Ol. Colocynth. Applicatur etiam Pedibus Linimentum ex Oleo popul. cum Hiera [orig: Hierâ] Picr. Si Faeces in Podice subsistant, promovenda sunt Sternutatione, Tussi, et fomentatione Podicis cum Oleo. Tandem Balnea Aquae dulcis, ceu optimum emolliens, minimme negligantur.

CAP. II. De Ileo seu Volvulo, Chordapso, Miserere mei.

[note: Ileos] ALvus obstructa pertinacior non raro causa exsistit, ut per superiora eiciantur excrementa; id quod fit in Morbo iliaco dicto. In hoc Morbo nihil aut parm descendit per inferiora; sed contra nauseant Aegri, singultiunt, ac tandem Intestinorum excrementa vomitu reiciunt. Adsunt utplurimum Febris Lipyria, Tormina, Tensio valida Abdominis Anxietas inexplicabilis; tandem Sudor frigidus, Convulsiones imminent, aut etiam superveniunt, [note: Signa.] et saepius in tali puncto more acceleratur. Imminentem Ileum produnt Alvus pertinaciter suppressa, Intestinorum tenuium crudelia Tormina, Nausea cum Singultu, et Podex ita adstrictus sive introrsum retractus, ut specilli extremum non admittat. In Colica analoga observantur Symptomata, sed magna tamen inter haec est differentia.

[note: Causae.] Causa Ilei est motus Intesti norum peristalticus inversus, incipiens in Intestinis, et plerummque in


page 49, image: s049

ea parte Ilei, quae Colo inseritur, in qua [orig: quâ] magis viget motus peristalticus. Eadem est et continua membrana, quae Gulam, Ventriculum et Intestina constituit; habetque in statu naturali unum continuum motum peristalticum, quo iniecta protruduntur. Si invertatur hic motus, excernuntur contenta per superiora, estque haec excretio Vomitus, si incipiat motus inverti a Pyloro; si autem incipiat circa insertionem Ductus pancreatici et cholidochi, dicitur Cholera; si in Ileo vel reliquis Intestinis, dicitur Ileus, qui frequentius sedem habet in ipso Ileo convoluto, licet et quandoque in ipso Podicis extremo incipiat, qua [orig: quâ] ratione non solum Clysmata, sed et Suppositoria per Os reiecta fuerunt, nostra [orig: nostrâ] quoque observatione. Sistitur naturalis motus nunc vitio Retentorum induratorum, Intestina infarcientium; nunc vitio Intestinorum vel inflammatorum, vel gangraenatorum, vel ingressorum mutuo, vel coarctatorum, vel ulceratorum, vel Hernia [orig: Herniâ] translocatorum, vel denique convulsorum etc. Ab hic nempe causis quibusvis irritantur Intestina, et motum suum invertunt.

[note: Occasionala] Causa itaque efficiens occasionalis est partim pertinacior irritatio, Spirituum animalium motum provocans; partim remora quaedam, naturalem fibrarum motum deorsum versus impediens. Praeter causas praecedenti capite adductas, accedit Hernia tam inguinalis quam umbilicalis, frequentissima huius mali mater, Scirrhus aut Ulcus cancrosum in Caeco, Ileum adeo opplens, ut nihil ad Colon penetrare possit; Ulcera Intestinorum cum Inflammatione, potius quam eorum intorta convolutio, austera assumpta, v. gr. Cydonea, Avellanae, etc. quae pertinaciter alvum occludunt. Peyerus affirmat, lympham in Glandulis intestinalibus


page 50, image: s050

austeriorem factam, pertinacem stricturam efficere posse. Panarolus quaturo habet Volvuli species, 1. Ex Hernia. 2. Ex convolutione Intestinorum; quae tamen revera [orig: reverâ] impossibilis est, dum Mesenterio adhaerent: Et quae post mortem observatur convolutio, potius corrugatio est a Gangraena [orig: Gangraenâ] orta. 3. Ex Adstrictione Ilei instar farciminis Lucanicae 4. Ex subintratione, seu descensu unius Intestini in alterius cavitatem, qui satis frequens est; oriturque nunc a flatibus, nunc a nimia et inordinata commotione; nunc a Veneno assumpto, quemadmodum id contigit Puello bimulo Basileae, cui propter haustum Arsenici, loco cornu Cervi usti per incuriam subministrati, decoctum Intestina post mortem quinque in locis subintartionem passa conspiciebantur Anno 1713. Unde nunc superior pars Intestini descendit in inferiorem, nunc inferior ascendit in superiorem. Ceterum notum est, pertinacem utplurimum alvum Ilei esse Causam. In Ileo quidem letali, ante mortem quandoque excretio alvi supervenit; sed pessimum est signum, innuit enim defectum spirituum anim,alium, adeo ut Intestina, tamdiu irritata, iam flaccida concidant.

[note: Prognosis.] Prognosis. Ileus cum stercoris omitu, utplurimum exitialis est. Mutuus Intestinorum ingressus per ascensum curabilis est; per descensum vero incurabilis. Dolor acutissimus subito evanescens, Gangraenae signum est. Singultus, Convulsio, aut Desipientia, mala habentur. Arabes quinque gradus Ilei constituerunt, quorum periculosissimus est 1. Quando stercus vomitur. 2. Quando sudor foetet. 3. Cum spirituo respiratione emissus est foetidus. 4. Cum Ructus est foetidus. 5. Cum per alvum crepitus foetidus exit. 6. Cum Aegri toto corpore frigent et madent.

[note: Curatio.] Cura. Irritatio sistenda, et Excretio naturalis


page 51, image: s051

promovenda. Variatur subinde specialis cura pro varietate causarum. In genere observandum, 1. Opiata sistere quidem irritationem, sed simul impedire alvi excretionem. Hinc considerandum est id quod magis urget; si est irritatio, prae mittenda sunnt opiata, et subiungenda alvum stimulantia: si est obstructio, praemittenda foeces educentia; et subiungenda opiata ad irritationis et motus universi memoriam tollendam. Deinde omnibus aliis irritis, quando propter continuum vomitum nil intromitti potest, usurpetur Opium, constantibus adhuc viribus. Porro in Spasmo Intestinorum a Sale acri scorbutico, ad illius remissionem usurpari possunt opiata, ut remittente per illa Spasmo alia abstergentia melius operari possint. Sed eadem opiata in Inflammatione Intestinorum fugiuntur, ne ad Gangraenam disponat. 2. Purgantia per os malum exasperare, nisi prius corroborato Ventriculo, et sedata [orig: sedatâ] irritatione; et in genere laxantia fortioribus purgantibus praeferenda esse. 3. Aegrum non esse extra periculum, nisi sequatur Alvi profluvium, aut sponte aut ope artis; quia cum totus venter commotus erat, facile recidivam patietur. 4. Propter animi deliquia, et spirituum a foetore prostrationem, semper propinari debet Spiritus theriacal. cum vel sine Caphora [orig: Caphorâ], aVinum generosum, aut Aqua Cinnamomi. 5. Ubi stercora dura sunt, nil praestantius, quam emollientibus Clysteribus primo educere: nam si exspectetur, donec sursum eiciantur, raro evadunt. 6. Omnia frigida vitanda. Convalescentes etiam tamquam Puerperae tractari debent, victum imperando tenuissimum, ut non nisi cochlearia aliquot Iusculi ex Pullo gallinaceo, subinde concedantur.

Inprimmis Ratione alvi clausae conveniunt Clysmata ex Vino, Urina [orig: Urinâ] Pueri et Sem. carminat. Item ex


page 52, image: s052

Olei Sem. Lin. ???. in quibus 04???. Troch. Alhand. parum bulliat; iniciendo nempe, et Umbilicum interea eodem inungendo. Riverius commendat Decoct. Intestin. et Omenti Vervecum, cum Butyro et tantillo Salis Gem. In Inflammatione Intestinorum Lindanus adhibendum suadet Clysma ex Decoct. Hord. cum Sale. Quo facit illud Zacuti ex Oleo cum Ruta et Nitro decocto.

Ubi motus peristalticus inverti incipit in Intestinis crassis, vel ab ipso podice, exhibeantur simul interne Iuscula gallinacea cum Chamomilla decocta; vel Oleum Amygd. d. rec. expr. ad [gap: abbrev. 04] ii. Mirabilis in hoc casu est Sucus Pomorum curtipendulorum vel Borsdorfian. Item Decoctum Raparum sive crudarum sive assatarum copiose haustum. Imo et Pulpa Pomorum Borsdorf. putridorum, cumm pauco Croco super totum Abdomen instrata, multum iuvat. Si haec non sufficiant, conveniu nt Globuli Sclopetorum deglutiti, praemisso prius haustu Olei Olivarum opt. vel Amygdalarum dulcium ad vias lubricandas; praesertim illi ex Amalgamate Mercurii et Saturni. Sed notandum, quod conveniant hi tantum Globuli, quando a foecibus remorantibus, vel ascensu Intestini inferioris in superius oritur Malum. Quando descendit superius in inferius, vel si adest Inflammatio, minus conducunt.

Ceterum usum horum lobulorum superat Mercurius vivus copiose ingestus, ad minimum ad [gap: abbrev. 06] ii. vel iv. imo ad [gap: abbrev. 07] . aut ultra, applicando simul externe Fomenta blande calefacientia, et agitando Aegrum in Curru, vel mittendo in Solium aqua [orig: aquâ] tepida [orig: tepidâ] repletum, ut Mercurii operatio promoveatur. Quamprimum autem per alvum effluxit, capiat Aeger Olei Amygdal. d. [gap: abbrev. 06] i. cum Olei destillat. Anis. guttulis aliquot Vel

rum. Aq. Meliss. 06???. Menth. [gap: abbrev. 06] . Mercur. viv. purgati


page 53, image: s053

???. Aq. Cinnamom. [gap: abbrev. 04] ii. M. Repetatur singulis diebus si opus sit; Interea Clysmiata inicienda sunt ex Lactis bubuli ???. Terebinth. vitello Ovi solutae [gap: abbrev. 06] ii. Salis Tartari [gap: abbrev. 04] ii. pro duabus vicib us. Et Insessus ordinandi ex Decocto Chamomil. Malv. Alth. flor Sambuc. Baccar. Iuniper. Laur. Abdomen inungendo Axungia [orig: Axungiâ] anserina [orig: anserinâ]. Si diutius Mercurius haeserit, inungatur Abbomen Ung. de Arthan. cum Oleo diacolocynth. et applicetur denuo Emplastrum ex Empl. de Cicut. et Gum. ammoniaco in Acet. solut. ac simul cum Oleo Tart. stil. malaxato. Praeter dicta, ratione irritationis, prosunt Anodyna, ut Decoctum Malvae, flor. Chamom. flor. Anth. vel denique Raparum, quae simul blande abstergunt. Si absit Inflammatio, Theriaca ad [gap: abbrev. 02] . in Vino generoso calido multum valet. Vel ad imitationem Sydenham.

rum. Aq. Menth. [gap: abbrev. 06] ii. Sal Absinth. [gap: abbrev. 03] . Spirit. Theriacal. simpl. 04???. Syr. de Spin. cervin. ???. m. f. Potio, mutatis mutandis, saepius repetenda. Loco tamen Xyrupi de Spina [orig: Spinâ] cervina [orig: cervinâ]. utpote valde acris, praestaret Syrupus flor. Persicor. vel Rosar. sol. simpl. aut compositus.

Externe illinitur Abdomen Oleo Chamom. still. cum pinguedine Taxi subacto; vel Galbaneto Paracelsi cum Ung. de Arthan. et Oleo Chamom. comm. lintea probe calefacta desuper applicando. Convenit etiam Stercus vaccin. rec. Abdomini illitum. Mire dolorem lenit Omentum vervecinum recentissime exemptum, et applicatum adhuc calens. Item Exuviae Serpentum in Oleo Rosar. coctae, et Ventri impositae. Veteres solebant applicato folle per ventumm copiosum Intestina distenta a Scybalis impactis separare, ut facilius dein per Clysmata elicerentur. In Casu desperato sunt, qui Abdomen aperire et Intestina manu reponere suadent, sed ne unicus quidem inde salvus et incolumios evadere posset.



page 54, image: s054

CAP. III. De Alvi Fluxu, seu Diarrhoea.

[note: Diarrhoea.] COmmunissimus Alvi Fluxus Diarrhoea dicitur, quae pro excretorum varietate, nunc serosa audit, nunc biliosa, nunc pituitosa, etc. Adest utplurimum appetitus deiectus, sitis aucta, urinae et sudoris suppressio; interdum torminam murmura et borborygmi, immediate scilicet excetionem antecedentia.

[note: Differentiae.] Differentia. Diarrhoea est modo artificialis, per medicamentumm instituta, modo naturalis. Haec est vel spontanea, vel non spontanea. Spontanea fit 1. Ob errorem externum; ut v. g. ex Fructibus horaeis, frigore nocturno, etc. 2. Ob internam materiae metastasin, v. g. in Pleuritide, disrupto Lienis vel Hepatis Abscessu, Fluxu cerebrali, etc. 3. Ob spontaneum humorum motum, tempore verno, v. g. vel ex mutata diaeta in peregrinationibus, ubi orinario Bilis peccat. Diarrhoea non spontanea est vel Morbus, vel Symptoma Morbi. Atque haec iterum est vel symptomatica, v. g. in principio Febriumm malignarum, ubi adsunt Praecoriorum, ubi adsunt Praecordiorum anxietates, Deliquia, Sudores frigidi, praesertimm in fronte; aut in Phthisicis vel Hecticis, quibus Diarrhoeae colliquativae facile superveniunt, unde ros nutritivus instar liquaminis serosi per alvum evacuatur. Vel denique critica est, in declinatione Morbis, eundem solvens. Sunt et Diarrhoeae periodicae, Cacochymicos singulis, v. g. mensibus affligentes.

[note: Causae.] Causa. Excreata per Diarrhaeam reiecta, deferuntur in Intestina partim ex Ventriculo, ratione assumptorum; partim ex Massa [orig: Massâ] sanguinea [orig: sanguineâ] per Ductus, tam pancreaticos, quam cholidochos, ac Glandulas


page 55, image: s055

intestinales. Si per cholidochos, dicitur Diarrhoea biliosa, si per pancreaticos serosa audit; si ex chylifictionis vel Intestinorum vitio excreta viscidiora ac minus tincta fuerint, pituitosa dicitur, et in Dysenteriam vergit. Fititaque Diarrhoea eodem modo, quo Hypercatharsis, a medicamento purgante oriunda: scil. vel per Irritationem, adeo ut uberior fiat liquorum fluxus, v. gr. a Resinis purgantibus, vel Mercurio sublimato: vel per Fermentationem, v. gr. ex usu fructuum horaeorum, eorummque fermento humores turbante wet colliquante. Paret itaque, Causam proximam Diarrhoeae esse humorem acrem, vel potius fermentum acre, nunc Intestina irritans, nunc Massam sanguineam liquefaciens. Fermentum istud acre ac volatile, nunc acidum nunc biliosum est.

[note: Remotae.] Causae remotae sunt, quaecumque acidum spirituosum stomachale destruunt, Ventriculi enim culpam subito Alvus luit. vel Bilem in orgasmum cocitant. Accedit densa cutis textura, illi enim, qui poros habent apertos, minus Diarrhoeis obnoxii sunt. Inter Assumpta externa, Fructus horaei, Cucumeres, Melones, Pruna, et omnia facile effervescibilia, aut corruptibilia, Diarrhaeam inducunt.

Ex his etiam differentiarum Diarrhoeae essentialis patet ratio. In specie Diarrhoea maligna epidemica ex fermento acri, Stomacho hostili, vel cum aere, vel assumptis, vel ex Aegrorum excretis suscepto, oritur. habitualis fundamentum habet in vitio fermenti digestivi, quod non rite assumpta subigat et assimilet, et in vitio Bilis, quod eadem non separet ab excremento, unde simul commista acria evadunt. Colliquativa procedit a deficiente acido Stomachi, et acriori reddita [orig: redditâ] Bile, unde Chylus salsus evadit, Intestina stimulat, et acrimonia [orig: acrimoniâ] sua [orig: suâ] Massam sanguineam resolvit.



page 56, image: s056

[note: Prognosis.] Prognosis. Diarrhoea critica est optima; nec reicienda est illa ex materiae metastasi, aut spontaneo humorum motu, utpote de quibus intelligendus est Aph. 2. Sect. 1. Hippocr. Item Sect. 7. § 6. Item Sect. 7. § 29. Symptomatica in principio Morborum acutorum semper mala, adeoque sistenda, quia impedit materiae concoctionem,, vires prosternit, et subsequens est febrilis Colliquationis, ut patet ex excrementorum foetore. Superveniens Vomitus longam Diarrhoeam solvit. In morbo diuturno sincerae deiectiones malum. Si Mulieri uterum gerenti alvus fluat, periculum est, ne aboriat; sed hoc non obstante, ubi videris Fluxum ad sistendum inobedientem, ne multum urgeas, mire enim ferunt nonnumquam Praegnantes huiusmodi evacuationes. Excreta crassa, alba, viridia, crocea, spumantia, omnia mala sunt. Item mala est deiectio pauca, glutinosa, subpallida, et lubrica. Exitiosa vero nigra, pinguis, livida, aeruginosa, foetida. Versicolor quidem diuturnior est, sed nihilominus exitialis. Diarrhoea colliquativa Phthisicis confitmatis, vel quibus Capilli defluunt superveniens, letalis est.

[note: Curatio.] Cura. 1. Acrimonia fermenti, vel acida vel alcalina seu aeruginosa, temperanda est; Massae sanguineae colliquatio fermentativa inhibenda, et iam facta per sudorem eicienda est. Huc faciunt absorbentia, inorimnis Smaragdus et Crystalli. 2. Irritationis sensus et spirituum impetus opiatis, inprimis Diascord. sistendus. 3. Stomachus apprime restituendus, quo facit Vinum cydoniatum, vel absinthites, Mastiche, etc.

[note: Quae observanda.] Pro his scopis obtinendis, sequentia probe sunt observanda. 1. Ut Ventriculi summa semper habeatur ratio. Unde vitentur omnia frigida: parce bibatur; applicentur etiam Fotus stomachici, vel


page 57, image: s057

Emplastra ex Tacamahaca [orig: Tacamahacâ] cum Aromatibus mista. 2. Ut in Diarrhoea, a fermentatione praesertim maligna [orig: malignâ], diaphoresis promoveatur: in ea, quae est ab irritatione, non adeo necessaria est. 3. Ut in principio purgatio neutiquam instituatur. Sufflaminato prius humorum impetu, et deleto irritationis sensu, potest Clysinatis usu Alvus elui, vel blando Rhabarbarino abstersio institui 4. Si maxime urgenat Stomachi symptomata, Vomitum exercitandum esse. 5. Adstringentia, qua talia, minime convenire, nisi prius curata fuerit Diarrhoea, pro tono primarum viarum redintegrando. Dum enim omnia in motu sunnt, quid iuvat excernenda retinere? Quin potius metastaseos in aliam partem nobilem, et graviorum Abdomionis symptomatum ingruit metus. Multa quidem, sapore styptico gaudentia, v. g. Tormentilla, Terra sigil. etc. conducunt; sed non tam adstringendo, quam acidum absorbendo, corrigendo, etc. 6. Vinum tam simplex quam medicatum egregie conferre.

Praecellit omnibus aliis medicamentis, in Dysenteria [orig: Dysenteriâ] etiam epidemica [orig: epidemicâ], Extractum ex Radice Tormentill. cum Spiritu Vini paratum, et cum Laudano vel Theriaca [orig: Theriacâ] caelesti exhibitum. Imo pulv. Radicis Tormentil. vel ipsum Extractum aqua [orig: aquâ] quadam factum, et in Iusculo calido ad [gap: abbrev. 03] . vel [gap: abbrev. 04] . propinatum. Hinc Rad. Plantaginis et speciatim eius Semen, Portulaca, Mespila, inprimis cruda, feliciter usurpantur. Roob Sorbi, speciatim torminalis, nobile specificum est, in Diarrhoeis etiam epidemicis, item in diuturnis ex usu Fructuum horaeorum. Hinc Cydoniata quaelibet, Nux mosch. Macis, caput mortuum Cinnamomi, ex quo nempe Aqua et Oleum destillata sunt. Decoctum Mastiches cum Aqua [orig: Aquâ] Cinnamomi, et Succo Sydon. sulpurato nobile stomachicum es tin hoc casu.


page 58, image: s058

Ovi vitella bina ad duritiem cocta cu Aceto ros. usurpata, euporiston sunt p0raestantissimum. Laudatur Decoctum gran Iunip. item Spongia salicis exsiccata ad [gap: abbrev. 03] . sicuti etiam Sem. Sophiae Chirurg. ad [gap: abbrev. 04] . Porro Bolus armena, Terra sigillata, et hinc Martialia, Crocus Martis, Lapis Haematites, praesertimm artificialis, egregia sunt. Gelatina C. C. et pro potu ordinario Decoctum C. C. in epidemicis Diarrhoeis egregie confert. Theriaca recens, et inprimis Diascordium, nec non Confectio Hyacinthi compl. vel incompl. cum Conserva [orig: Conservâ] Rosarum rubr. vitriolata [orig: vitriolatâ], Conserv. fl. Tunic. Vinum rubrum nonnihil austerum, cum Pulvere Nucis mosch. et Saccharo, cochleatim saepe haustum, merito laudantur.

[gap: abbrev. R] Aq. Menth. [gap: abbrev. 06] i. Aq. Cinnamom. [gap: abbrev. 04] i. Extract. Tormentil. [gap: abbrev. 02] i. Croci Martis adstring. [gap: abbrev. 03] . Laud. hyster. gr. vi. Syr. Cydon. [gap: abbrev. 05] . Misce, et detur cochleatim. Vel

rum. Aq. Plantag. Portulac. an. 06???. Acet. Ros. [gap: abbrev. 04] i???. Diascord. Fracast. 02???. Terr. sigillatae [gap: abbrev. 02] i. Antimon. diaphor. [gap: abbrev. 02] . Syr. Ros. rub. ???. M. pro 3. dosibus. Acida nempe cum Terra sigillata, ac similibus propinata texturam quasi aluminosam acquirunt.

[gap: abbrev. R] Conserv. Menth. vitriol. 06???. Diascord. [gap: abbrev. 03] . Terrae Sigill. [gap: abbrev. 04] . Antimon. diaph. Bezoardici martial. Extract. rad. Tormentil. an. [gap: abbrev. 03] . cum Syr. Imperat. f. Electuar. Dos. [gap: abbrev. 04] i. bis vel ter de die.

[note: Externa.] Externe Theriaca vel sola, vel cum Bals. Peruv. aut Oleis still. Iuniperi, Mac. Curyoph . applicetur Ventriculo et Umbilico; item Crusta panis tosta, Vino austero vel Aceto ebria, Pulvere Nucis mosch. insperso. Cetera vide in Capite de Vomitu.

Quando opus est abstersione intestinali, propinatur Rhabarb. ad [gap: abbrev. 04] . cum Conserv. Ros. et pulv. Nucis mosch. item Decoctum Tamarind. Haec tamen non conveniunt nisi in declinatione; vel tanum in


page 59, image: s059

principio, quando metastasis humorum et Fructus horaei Diarrhoeam inducunt.

[note: Diarrhoea speciales:] Atque haec in genere de Diarrhoeae Cura [orig: Curâ]. In specie Artificiales spontaneae ab errore externo, ex metastai humorum, aut humorum spontaneo motu, item Symptomaticae, si aegro commodae, et Criticae, non sunt curandae, sed si deficiant, moderate stimulandae- Si autem nimiae sint, adeo ut Appetitum et Coctionem prosternant, tum prorsus curandae ac sistendae veniunt.

[note: Hypercatharses.] In Diarrhaea artificiali nimia [orig: nimiâ], seu Hypercatharsi, convenit Theriaca cum Aqua Cinnamomi: item Terra sigill. Antimon. diaph. C. C. sino igne; in specie Pumex: praeterea Opium, Diascordium; Vinum generosum, inprimis rubicundum, atque Absinthites. Externe abdomini applicetur Theriaca, vel Fotus ex Absinth. Menth. et Aromat. in Vino decoctis. Si Tormina aut Alvum egerendi conatus adsint, iniciantur Clysmata ex Lacta tepido, in quo Theriaca soluta sit; quae etiam conferunt in aliis casibus, quando nempe crebrius sed parce deiciunt, peccante magis acrimonia [orig: acrimoniâ] quam copia [orig: copiâ].

In Diarrhoea ab errore externo conducunt absorbentia, v. gr. Coral. rubr. Nux mosch. C. C. ust. cum opiatis et stomachicis. In ea quae ex metastasi fit. et plerumque noctu invadit, conducunt Vesicatoria et Fonticuli, , quae Catarrhum avertant et aliorsum derivent. Diarrhoea ex spontaneo humorum motu per amara et theriacalia speciatim curatur. Diarrhoea habitualis inprimis curanda venit Thermis usurpando interne aromatica Stomacho grata. Colliquativa vix nisi curato primario morbo auferri poterit, interim temperantibus et blande adstringentibus eius ulterior progressus, quantum possibile, cohibendus. In Epidemica [orig: Epidemicâ] appropriatis alexipharmaca et sudorifera misceantur.



page 60, image: s060

[gap: abbrev. R] Antimon. diaphor. Terrae sigill. an gr. XV. Sal. volat. Viper. gr. vi. Pulveris Nucis mosch. gr. iv. m. pro dosi; bis quottidie repetenda [orig: repetendâ], exspectando sudorem. In Praecordiorum angustiis iunctis inungantur Ol. destill. Mac. Iunip. et Caryoph. cum Ol. Nuce mosch. expr. pro corpore Balsami.

CAPUT IV. De Cholera.

[note: Cholera.] SUmmus Diarrhoeae gradus Cholera dicitur, quando nempe non absque impetu recrementa sursum et deorsum expurgantur. Adest simul Ventris ac Intestinorum dolor, inflatio et distentio, Cardialgia, pulsus celer et frequens, interdumm parvus; anxietates praecordiorum insignes, inquietudo et iectigatio, animi imminentia deliquia, partiumm externarum refrigeratio, Sudor circa frontem, et tandem Convulsiones. Haec Cholera humida dicitur; praete4r quam datur et sicca seu notha, Hypochondriacis familiaris, in qua Flatus supra et infra eructantur.

[note: Causae.] Causa. Cholerae humidae, quae modo consideranda venit, est fermentumm acre, utplurimum acidum, nunc solitarium, nunc bili poermistum, unde illa aeruginosa redditur, Stomacho maxime adversatur, et gravisssima praecordiorum Symptomata inducit. Hoc fermentum acre non solumm irritat, sed et massam sanguineam fermentativo motu colliquat. Quandoque in specie humoris copiosi se exhibet, ex assumptis nempe corruptis genitum; frequentius autem sub mole minima exsistit, et vere malignum est, in vehementi nempe affectu ab interna [orig: internâ] causa [orig: causâ] orto. Quod irritationem attinet, locus illius est finis Duodeni et principium Ieiuni, ubi succi vitiati effervescunt, et tam Intestina ad naturalem, quam


page 61, image: s061

Pylorum ad praeternaturalem et inversum motum stimulant. Quoad Fermentationem colliquefactivam, patet, quod Massa sanguinea partes sui vitiosas, a fermento cortuptas, per vasa pancreatica et cholidocha in Intestina amandet, ex eo, quod licet ex alimentis corruptis inchoetur Cholera, Excrementorum tamen quantitas quaevis assumpta longe superet. Hinc enim est, quod in Hystericis, Scorbuticis, etc. purgantia saepe Choleram inducant, salia nempe contraria, praesertim acida, in horum corporibus stabulantia, in Intestina detrudendo. Hinc etiam est, quod fructus horaei, in Chylum fermentativum abeuntes, Massae sanguineae crasin turbando et colliquefaciendo, Choleram excitent. Hinc febrilia symptomata ex praeternaturali illa sanguinis commotione oriuntur. Ventris et Intestinorum dolor, inflatio et distentio, sunt effectus genuini contentorum acrium effervescentium. Fermentum illud in Cholera saepius malignum est, id est acerrimum, in minimo efficacissimum, et nervosis partibus quam maxime hostile, id quod tetra testantur Symptomata, quae alias a vero Veneno procedere observantur.

[note: Causae remotae.] Causae remotae sunt vel internae vel externae; hae sunt assumpta varia facile fermentescibilia, indeque corruptibilia, in specie Persica mala, Raphanus, Cucumeres, melones, Lac corruptum, Oryza cum lacte parata et frigide assumpta, Fructus praecoces cum Ovis fixis, desuper hausta frigida [orig: frigidâ], Mustum, Cerevisia novella, Vinum non rite defaecatum, Ova Barbi et Lucii, Medicamenta item acriora, v. g. Infusum Helleb. albi (cuius antidotum est pulv. flor. Nymph. alb. ad [gap: abbrev. 04] i.) Aq. fortis, Sublimatum, Arsenicum, et quidam Fungi. Internas inter Causas sunt Febres malignae, occlusa Fontanella, Menses deficientes, nimia


page 62, image: s062

Venus, a qua Cholera nata scrupulis quatuor Pulveris Haematites in Succ. Granat. curatur; ut nihil dicam de singulari Idiosyncrasia, ratione cuius ex audito dtonitru Cholera subinde enata fertur.

[note: Prognosis.] Prognosis. Periculosissimum est malum; praeprimis si Febris acuta fuerit iuncta: periodum fere observat tertianariam. Saepius convalescentibus recidiva letalis supervenit. Quo magis Venter aut Ventriculus perturbatur, eo periculosior est. Si a bile aeruginosa oriatur, malum; si livida aut nigra aut foetida eiciantur, pessimum est signum. In principio Febrium quarundam potest esse critica et salutaris.

[note: Curatio.] Cura. Temperandum est fermentum acre et malignum; opiatis humorum motus sistendus, et appropriatis Ventriculus roborandus. Pro his scopis obtinendis observandum 1. Opiata numquam omittenda. Si tamen magna sit virium exsolutio, praestat partitis vicibus, quam integram dosin simul exhibere. 2. In initio nec adstringentia, nec purgantia conveniunt, quorum illa humorem a fermento inquinatum incarcerant, qui gravia inducere posset symptomata. Haec licet lenissima, novos insuper excitant tumultus. 4. Bibat oportet Aeger parce, idque tepide.

[note: In principio.] In principio itaque conveniunt blande abstergentia, praecipue in corruptione alimentorum, v. gr. serum Lactis, vel solum, vel cum [gap: abbrev. 04] . aut ii. Syrupi Ros. solut. mistum; vel cum [gap: abbrev. 06] . Tamarind. ebullitum; Item Infusum blandum ex Rhabarb. aut Bolus ex eodem cum Conserva [orig: Conservâ] Ros. Conducunt etiam Clysteres ex Lacte cum [gap: abbrev. 04] i. vel iii. Theriacae. Interne Mentha egregium est specificum, una cum Portulac. et Plantag. Item horum decoctum cum Syrupo Cydon. et Cons. Hyacinth. propinatum. Pariter Emulsiones conducunt, paratae ex sem. 4. calid. mai. Amygd. d.


page 63, image: s063

cum appropriatis, inprimis Terra [orig: Terrâ] sigillat. et Antins. diaphor. Bezoardico martiali, speciatim Crystal. ppt. tamquam specifico pro Bile aeruginosa temperanda [orig: temperandâ], et curanda [orig: curandâ] Cholera [orig: Cholerâ], ex usu Acidularum, corpore non praeparato, nata [orig: natâ]. Iuxta Crystallum est Smaragdus, singulariter commendatus, ubi Convulsiones imminent. Inter Opiata sunt Laudana, Theriaca, Spiritus et Essentia Theriac. tam simplex quam camphor. et Diascord. In Cholera a Veneno corrosivo, v. gr. Aqua [orig: Aquâ] forti sumpta [orig: sumptâ], conducit haustus egregius, isque repetitus Aquae muriaticae, Lac, imprimis chalybeatum, cum Cerae flavae tantillo, Nux moschata et Terra sigillata additis demulcentibus, Oleo puta, vel Emulsion. Amygdal. dulc. Ex dictis facile est formulas concinnare, v. gr.

[gap: abbrev. R] Conserv. Menth. [gap: abbrev. 04] . Terr. sigillat. Coral. r. ppt. Crystal. alb. ppt. an. ??? Laudan. opiat. gr. ii. cum Syr. Coral. F. Bolus.

[gap: abbrev. R] Aq. Menth. [gap: abbrev. 06] v. Cinnamom. Essent. Theriac. an. [gap: abbrev. 04] i. Syr. Coral. ??? M. et cochleatim sume.

Externe applicatur Regioni epigastricae Spiritus Vini camphoratus, cum panno vel linteis multiplicatis, quam calide ferre potest Aeger: Item Panis tostus Vino generoso intinctus, et pulvere Nucis mosch. Cardamomi, aliorumve Aromatum aspersus.

Quoad differentias; si a Veneno oriatur Cholera, oleosis, pinguibus, et absorbentibus curatur, ut supra. Si ex Hypercatharsi, Opiata cum Theriacalibus et Vino Absinth. egregie conferunt. Si a Fructibus horaeis sit malum, praeter blande abstergentia, conducunt terrea fixa, sc. C. C. ust. et Salia lixivialia, ad imitationem nempe Cerevisiae vel Musti, effervescentium impetuosius, dictis mediis cohibitorum.



page 64, image: s064

CAPUT V. De Lienteria.

[note: Lienteria.] SI assumpta, prout ingesta fuere, per alvum egerantur, Lienteria dicitur: oriturque 1. Quando fermentum stomachale aut deficit, aut iners est, aut ex retentis variis impeditur. 2. Quando tanta est Pylori laxitas, ut alimenta non retineat, sed dilabi sinat antequam sint dissoluta; inprimis si coniungatur irritatio quaedam et molestia Stomachi. Hinc Ulcus Ventriculi, eundem coptinue irritans, Lienteriam inducit, quod curavit Forestus primo mundando per Aq. mulsam, et Decoctum Hord cum Melle rosac. et postmodum adstringendo cum Decoct. Radicis Symphyt. Terrae sigill. etc. Humores etiam acriores retenti, et salis acria scorbutica, tam cum saliva [orig: salivâ], quam per membranam Stomachi glandulosam ad Ventriculum delata, eundem continue irritando, ad praematuram excretionem stimulant. Pariter nimius potus Pylori laxitatem, adeoque Lienteriam producit. Lienteria gravioribus Morbis superveniens ad Tabem disponit; item diu durans virium postrationem necessario infert.

[note: Curatio.] Cura. Stomachus roborandus Remed. tam aromaticis, quam moderate acidis. Vel Irritatio sistenda temperando acrimoniam humorum, et Ventriculi sensum sopiendo. Pro his scopis obtinendis observandum est 1. In praesentia [orig: praesentiâ] Excrementorum pituitosorum, aliorumve vitiosorum retentorum convenire Vomitoria, sed lenia; fortiora enim aut tonum laxant, si oleosa sint, aut Malum irritant. Si Vomitus minus conveniat, exhibeantur blande abstergentia, et simul adstringentia, v. gr. Rhabarb.


page 65, image: s065

Aloetica, Pilulae mastich. etc. 2. Si a Veneno, Fungis, aut Fructibus horaeis excitata fuerit, appropriatis obviam eundem esse. 3. Fortiora Purgantia minime conenire, sed praestare, quae stypticitatem aliquam secum vehunt.

In genere hinc conveniunt Stomachica, scilic. Absinthium, Menth. Salvia, Nux mosch. Macis, ZZ. Cydonia, Mespila condita, etc. Item Corallata, inprimis Tincturae Coral. quae ratione Corallii temperant, et ratione menstrui Stomacho gratae sunt. Pariter Elixir propr. s. acido, Spiritus Mastich. et Syrupus Mastich. Timaei. Helmontius euporiston habuit ex Vitello ovi indurato, cum Aceto; sicut Forestus ex Vitello ovi, cum pulvere unius Nucis moschatae, super tegula [orig: tegulâ] ignita [orig: ignitâ] assato. Alumen legitime usurpatum optimum est. Item Vinum Absinthites chalybeatum, Vinum infusionis Absinthii, Menthae, Meliss. etc. Panis bis coctus in Spiritu vini maceratus, hinc Theriaca [orig: Theriacâ] illitus et comestus. Denique Miva Cydon. aromatica cum pauca [orig: paucâ] Terra [orig: Terrâ] sigil. et Diascordii Electuario conveniunt.

[gap: abbrev. R] Conserv. Ros. rubr. [gap: abbrev. 06] ii. Theriac. opt. [gap: abbrev. 04] i. Spir. Vitriol. gut. viii. cum Miva Cydon. aromat. F. Elect. sumat mane et vesperi quantitatem Nucis Iuglandis.

Externe convenit pro fotu Sacculus ex aromaticis et stomachicis in Vino coctis; et alia pariter in Sectione de Vomitu laudata.

CAPUT VI. De Fluxu chyloso, seu Caeliaca Passione.

SI assumpta in Chylum mutentur, atque hic dein [note: Caeliach passio.] cum excrementis una per alvum egeratur, dicitur Caeliaca Affactio, fitque duobus modis. 1.


page 66, image: s066

Quando Chylus non secernitur a foecibus in Intestinis, unde excreta, grysea, plus minus albicantia, invicem permista apparent. 2. Quando Chylus rite secretus non debite distribuitur, sed cum excrementis [note: Cousae.] confusus exsernitur, ipsa autem excreta a Bile satis tincta flavescunt. Prius fit ob defectum vel inertiam Bilis; sine Bile enim Sucus pancreaticus non potest Chylum perficere et secernere. Posterius oritur ab obstructione Vasorum lacteorum per mucilaginem viscidam. In utraque hac Caeliacae forma Ventriculus videtur salvus, quia alimenta in Chylum concoquuntur. Potest tamen Caeliaca oriri a Chylo male digesto, adeoque inepto pro subeunda [orig: subeundâ] alteratione Bilis, quo in casu merito culpatur Stomachus. Si diu duret hic Fluxus metuenda est Atrophia.

[note: Causae.] In Curatione prioris speciei acuenda est Bilis iis, quae Sale volatili acri constant, et simul amara, et Stomacho grata sunt. In altera specie abstergendus est mucus Interstinorum parietibus adhaerens. Utrisque scopis satisfaciunt Metha, Absinth. Agrimon. Radices aperient. inprimis Cichor. cuius amaror abstersivus hic est egregius. Conveniunt item Tinctura Tart. acris, tam vulgaris, quam ex Scoriis Reg. Antimon. parata; Tinctura Tart. compos. Spir. carminat. de tribus, in Aq. Menth. vel Vino Absinth. et Spir. Sal armoniaci cum Spir. Cochlear. mistus.

CAPUT VII. De Dysenteria.

EXpedita [orig: EXpeditâ] excrementorum per alvum expulsione, tam diminuta [orig: diminutâ], quam aucta [orig: auctâ], sequitur depravata. [note: Dysenteria.] In qua specie primatum ducit Dysenteria, quando nempe per alvum evacuatur sanguis, idque vel cum


page 67, image: s067

muco, atque torminibus Ventris, Tenesmo, aliisque Symptomatibus; vel etiam sine talibus.

[note: Differentiae.] Differentiae inprimis tres observandae. 1. Quando sine Intestinorum vitio, motu et impetu naturae, per alvum sanguis evacuatur, v. gr. in Spleneticis, Melancholicis, et in Dysenteria scorbutica [orig: scorbuticâ] nothu [orig: nothû]; Item in Mensium suppressione, vel Ulcere Mesenterii aut Pancreatis. 2. Quando Fluxus est hepaticus, de quo postea. 3. Quando ob vitium Intestinorum, cum torminibus et simultanea excretione muci albidi, plus minus purulenti, sanguis eicitur. Et haec est proprie sic dicta Dysenteria.

[note: Diagnosis.] Signa. Agmen ducunt Tormina; sequuntur deiectiones cum ingenti Intestinorum depressione, dolore, et molestissimo Viscerum quasi omnium descensu. Deiectiones non sunt stercorosae, sed nunc simpliciter mucosae, nunc intermistim sanguineae, nunc simpliciter sanguineae. Si sanguis abundet, cruenta; sin vero mucosus humor, alba Dysenteria vocatur. Adest subinde Febris; lingua subalbida, mucilagine dense obsita, et, si vehementius aestuet corpus, nigra etiam atque sicca. Prosternuntur vires, Aegri vigiles semper sunt, anxii et inquieti, sitiunt insigniter; et si maiora vasa corrodantur, sanguis sincerus confestim effluit. Nonnumquam Intestina inflammantur, indeque Gangraena [orig: Gangraenâ] incurabili afficiuntur. Si adstringentia intempestive adhibeantur, Aphthae interdum fauces aut Intestina obsident. Tandem plerumque Intestinum rectum Tenesmo dolorosissimo afficitur.

[note: Partis affectae signa.] Pars affecta denuntiatur a dolore, loco doloris, tempore exitus [orig: exitûs] excrementorum, et horum varia mistione. 1. Si intestina tenuia afficiantur, dolor adest intensus et discindens, qui in Crassis remissior et obtusior est. 2. Si tenuia afficiuntur, circa


page 68, image: s068

Umbilicum et Regionem hypogastricam magis eminer dolor: sin vero crassa, infra et iuxta Stomachum, et utrinque iuxta latera, magis Tormina vexant. 3. Excretio post Tormina celer, crassa; tardior vero, tenuia labefactata arguit. 4. In tenuibus affectis propter magnum iter bene permiscentur sanguis et mucus; in crassis vero, apertius distinguuntur. 5. Tenuia (Ventriculo proxima) affecta ad Vomitum stimulant, et Anxietatem augent; crassa minus.

[note: Causa.] Causa efficiens proxima est fpiritus influus occasione irritationis membranarum dolorosae ad impetum provocatus. Causa materialis est acre quodcumque Intestina vellicans, ita ut propter irritationem continuam tandem et Sanguis efluat. Hinc videmus, quod in Hypercatharsi non raro superveniat sanguinis excretio. Acre hoc in specie est acidum, membranis Intestinorum Nervisque inimicissimum; unde v. g. Hystericae purgatae facillime Dysenterias incurrunt, ob acres, acidos, erodentes sucos. Sic praeter Hypercatharses, et Casus hystericos, non rarum est, quod Diarrhoeis, si acrius affligant, superveniat Dysenteria. Sic ex Uvarum, Peponum, Carnium animalium, Cassia [orig: Cassiâ] fistula [orig: fistulâ] nutritorum, esu; ex Musti potu; ex Mercurii inunctione, et Ulcere Pedum diuturno, oritur interdum Dysenteria. Item ex Aceto vel Aqua in vase plumbeo asservata [orig: asservatâ]; et ex efflorescentia [orig: efflorescentiâ] candida [orig: candidâ] in canalibus plumbeis tectorum per diuturnam siccitatem orta [orig: ortâ], et per supervenientem pluviam abrasa [orig: abrasâ]. Cibi etiam dulces, vitiosa [orig: vitiosâ] fermentatione impense acescentes, ut et Adamas non exacte pulverisatus, propter angulorum acumen Intestina perforans, Dysenterias inferunt.

[note: Dysenteria endemica.] Dysenteria endemica, nullibi praeterquam a Sydenham, inter Morbos quasi hibernos memoratur. Epidemica frequenter autumnali tempore invadit,


page 69, image: s069

oriturque ab acido sale pene acerrimo, subinde minimo et efficacissimo, adeoque maligno; interdum [note: Contagiosa.] benigno; utroque tamen insigniter contagioso. Usque adeo ut duplex sit constituenda Dysentetia, benigna una, sine vehementibus symptomatibus, interdum et sine Febri, vel non nisi cum leni et benigna [orig: benignâ], Hominem affligens; maligna altera, quae cum Febri acuta [orig: acutâ] et maligna [orig: malignâ], aliisque vehementibus Symptomatibus periculose excruciare solet, ac frequentissime non solum per Latrinas, sed et per Clysteres communicatur. Oritur autem, praeter aerem plus minus fervidum et acrem, inprimis ex potu gelidarum Aquarum, ac Fructuum horaeorum, nimiopere deglutitorum, corruptela [orig: corruptelâ].

[note: Doloris origo.] Dolor acerrimus Dysentericos torquens, non promiscue ex corrosione, sed maximam partem ex Intestinorum spasmo et motu vermiculari oritur; unde excretionem praecedit, quia spasmus Intestina propellens contenta exprimit. Sanguis excretus in Dysenteria benigna ab excoriatione Intestinorum, in maligna a miasmate acri, Intestina ad proprium cruorem fundendum stimulante, procedit. Ita ut cruoris profusio consequens sit alterationis seu vellicationis Intestionorum, ab acri rodente in benigna, et miasmate virulento in maligna [orig: malignâ] Dysenteria [orig: Dysenteriâ]. Vellicatis enim Intestinis, sicut a spina [orig: spinâ] alicubi infixa [orig: infixâ], [note: Mucus exseretus quid.] Sanguinis fluxus illuc derivatur. Mucus, qui excernitur, pituita Intestinorum parietes oblinens esse nequit, propter nimiam excreti copiam. Nec sanies est aut pus, licet haec in diuturniore malo interdum observentur. Est itaque nihil aliud, quam nutrimentum Intestinorum non recte assimilatum, sed diversimode corruptum. Excernuntur quandoque Carunculae, quae non tam substantiae Intestinorum membranosae, quam Glandulae intestinales


page 70, image: s070

tumefactae, et morbi progressu ab Intestinorum substantia [orig: substantiâ] separatae atque abrasae esse videntur. Exulceratio Intestinorum rarissime locum habet; alias Dysenteriae curatio per specifica tam cito fieri nequiret.

[note: Prognosis.] Prognosis. Si afficiantur Intestina tenuia, mala; si epidemica sit cum Febre, periculosior est, praesertim ubi maligna fuerit. Si adsit Vomitus, qui sere iungi solet cum singultu, deterrima est. Si excreta sint viridia, nigra aut varia, aut admodum graveolentia; vel si ab atra bile incipiat Dysenteria; si superveniant Convulsiones ac Deliria; si veluti carunculae deiciantur, exitiosa est. Dysenteria indolens Intestinorum Gangraenam ostendit, estque haec in Dysentericis praecipua mortis causa. Si adsit vomitus biliosus in principio, vel singultus in progressu morbi, funestus est, Si superveniant Aphthae, aut Lienteria, aut si intendatur Febris, malum. Si macula nigra vel tubercula post aurem appareant, instat mors. Gravidarum Dysenteria Abortum minatur, superveniente tamen Partu legitimo subinde solvitur. Si adsit Tenesmus cum paralytico Ani hiatu, ita ut clysteres iniecti statim elabantur; aut cum tanta adstrictione et tumore, ut nihil intromitti possit; plerumque mortis signum est. Superveniens ructus vel crepitus Ventris, bonum signum est, sc. redeuntis fermenti digestivi. Tandem continuum extremorum frigus cum vel sine madore, utcumque actiones apud Aegrum videantur satis adhuc ivegetae, animusque praesens, letale signum exsistit.

[note: Curatio.] Curatio. Observandum, an benigna, an vero maligna; item an a causa interna [orig: internâ] vel externa [orig: externâ], et haec vel ab assumptis acribus, etc. vel contagio nata fuerit Dysenteria. Omnes enim epidemicae non sunt


page 71, image: s071

malignae, et ex his differentiarum confiderationibus variat Praxis. Quoad methodum medendi igitur, 1. Irritatio Intestinorum, opiatis et acria corrigentibus sistenda. 2. In benigna [orig: benignâ] laxantibus abluantur Intestina; in maligna [orig: malignâ] absorbentibus ac blande sudoriferis miasma contagiosum eliminetur. 3. Noxa Intestinis illata vulnerariis adstringentibus ac similibus restituatur. Qui communiter purgantibus, clysteribus, anodynis, et mundificantibus curationem aggrediuntur; tantummodo productum morbosum, non autem Morbi radicem respiciunt.

[note: Regulae curationis observandae.] Pro his scopis obtinendis observantur sequentes regulae. I. Obtundentia, ut Lac, aut absorbentia, ut Corallia, acre vellicans in genere corrigunt, specifice autem Priapus Ceti, etc. II. Opiata utramque faciunt paginam, sed appropriatis, sudorificis nempe ac laxantibus, debite mista. III. In Dysenteria epidemica, plus minus maligna [orig: malignâ], sudor tam per se, quam diaphoreticis provocatus, probe attendendus est. IV. Abstergentia primas vias Cacochymicis in principio conveniunt; uti et si a Fructibus horaeis malum ortum fuerit. Contrarium faciendum, si a causa [orig: causâ] opposita [orig: oppositâ] originem duxit Malum. In morbi progressu, et in malo contagioso, exulent Laxantia. V. Clysmata irtitatione sua [orig: suâ] Malum. facile exasperant. Conveniunt igitur solum 1. In benigna [orig: benignâ], ubi eluendae sordes. 2. Ubi temperanda acrimonia. 3. Ubi necessaria est consolidatio. 4. Quando tenuia superiora et Pylorus, nimis afflicta, revulsorio stimulo liberanda, VI. Semper habenda est ratio Stomachi, unde Vinum v. gr. rubrum bonae notae, praesertim in iuncto Vomitu, non nocet, licet acoris ratione nonnihil suspectum videatur. VII. Venaesectio omnino exulet. VIII. Adstringentia, ut talia, nocent: siquidem non


page 72, image: s072

relaxata, sed irritata sunt Intestina. Inprimis nocentissima sunt intempestive, h. e. ante sudorifera in maligna [orig: malignâ], et ante laxativa in benigna [orig: benignâ] exhibita. IX. Si tantillum refrigererentur extrema, praesertim pedes; item si potus non calidus ingeratur, Tormina et acerbiores superveniunt dolores. Unde calor, et Iuscula decoctionis Gallinarum, sunt maxime proficua. X. Quies, et iectigationis absentia, maximae utilitatis est.

[note: Speoifica Remedia.] Inter specifica, acre dysentericum corrigentia, inprimis se offerunt Priapus Cervi, Tauri, et praesertim Ceti. Usurpantur, vel exsiccati in pulveris forma [orig: formâ] ad [gap: abbrev. 04] , in Iusculo calido aliquoties propinati; vel in forma [orig: formâ] Decocti, tam pro potu et remediorum vehiculo, quam pro Emulsionum liquore. Pertinet huc Gelatina C. C. recens, in Potu ordinario vel Iulepis propinanda. Quin et ex Priapis, qui sunt concretum quasi medium inter cartilagines et offa, paratur Gelatina, Ossa et Cornua animalium, usta vel non usta, conveniunt. Rasura Cranii humani ad [gap: abbrev. 04] . vel eiusdem Usnea ad gr. XV. nobilissimum habetur antidysentericum. Item Dens Hippopotami, vel Unicornu verum ad [gap: abbrev. 03] . Sanguis Leporis aut Agni sub pavore mortis iugulati, exsiccatus et propinatus a [gap: abbrev. 03] . ad [gap: abbrev. 04] . cum Syrupo Cydon. et Lapide Haematites, specificum est. In Dysenteria epidemica maligna Hepar Serpentum et Viperarum rite exsiccatum et pulverisatum, a gr. XV. ad [gap: abbrev. 02] . propinatur saepe.. In Dysenteria acri cum Bile porracea [orig: porraceâ] aut aeruginosa conveniunt Crystalli pptae. Ungula equina exsiccata, aut cum Butyro frixa et deinde pulverisata, ad [gap: abbrev. 04] . nobilissimum habetur specificum. Quoad Hepata Ranarum virid. sit fides penes Auctores. Pauperculis commendatur Album graecum. Uva quercina, vel in eius defectu Viscus aut Fungus quercinus


page 73, image: s073

specificum est. Item Pulvis Granorum Actes ex succo Bacc. Sambuc. cum Farina secalina bis in fornace ad duritiem cocto, deinde pulverisato; pulvere dein secunda [orig: secundâ], ut et tertia vice cum succo Sambuci in panem formato, et cocto; et tandem massae pulverisatae addendo Sanguinem Lepor. crudum, Priapum Ceti, et Sucum Granor. Sambuc. quae massa denuo in Clibano coquatur et pulverisetur; eius dosis [gap: abbrev. 03] . inspergenda Pani tosto Vino intincto. Cydonium maturum excavatum cum Cera et Gum. arab. repletum, affatum et comestum, etiam specificum ist. Item Aqua suberina, Pulvis Suberis combusti, Pulvis et Decoctum Tormentillae, Rooh Sorbi torminalis, vel aucupariae, Unicornu fossile, et Terra iVitrioli dulc. ex Vitriolo martiali desumpta, quibusvis martialibus longe praeferenda. Martialia quidem acidum saturant, ubi ab acido malum oritur; sed in Dysenteria contagiosa [orig: contagiosâ] aut maligna [orig: malignâ] minus conveniunt. Sulpur, huiusque flores sunt praestantes; Saccharum Saturni, et Alumen crudum in Vino rubro vel Lacte vaccino prosunt. Tandem Opium numquam negligatur. Hinc Theriaca Androm. et Theriaca caelestis, Mithridatium Damocr. Diascord. Laudana, et Trochisci de Carabe, admodum conveniunt. Pro optimo omnium specifico, et tantum non certissimo Remedio extollitur hodie Radix illa exotica, Ipecacuanha dicta, per superiora et inferiora purgans, ad grana 20. 25. vel 30. pro dosi exhibita, ac quottidie, sed fracta [orig: fractâ] magis ac magis dosi, reiterata. Verum hoc Remedium, utut in Castris Militum forte egregium effectum praestare deprehensum sit, in Civitatibus tamen, apud delicatioris texturae Homines non aeque feliciter semper operari solet; aut non ita confidenter aliquoties, sicuti opus est, hucusque exhibitum a Medicis fuit; habet enim certum satis effectum excutiendi acrem


page 74, image: s074

illum, atque corrosivum humorem dysentericum e plicis et muco Intestinorum.

[gap: abbrev. R] Decoct. Priap. Cerv. [gap: abbrev. 08] . Gelat. C. C. [gap: abbrev. 06] . Aq, Cinnam. cydoniat. ??? f. Iulepus in plures doses.

[gap: abbrev. R] Terrae sigill. 06???. C. C. s. igne, Ras. Priap. Cerv. an. [gap: abbrev. 06] . Pulv. rad. Tormentill. Coral. rub. ppt. an. [gap: abbrev. 04] ii. M. f. Pulvis. Dosis [gap: abbrev. 04] .

[gap: abbrev. R] Pulv. Hepat. Viperar. [gap: abbrev. 02] i. Extract. Formentill. [gap: abbrev. 03] . Laud. opiat. gr. ii. M. pro 2. dos. in Dysenteria [orig: Dysenteriâ] maligna.

[gap: abbrev. R] Aq. Plantag. [gap: abbrev. 06] ii. Aq. Cinnamom. cydon. [gap: abbrev. 05] . Diascord. Fracast. [gap: abbrev. 04] . Trochisc. de Carabe [gap: abbrev. 02] i. Lap. Haemat. ppt. [gap: abbrev. 02] . Syr. Card. ben. [gap: abbrev. 05] . M. sumatur cochleatim.

[note: Adstringentia.] Haec fere sunt Specifica. Progredior ad ea, quae communiter usurpantur, adstringentia nempe, absorbentia, temperantia, et vulneraria. Inter dicta magis usitata sunt Plantago, Pimpinella sanguisorba, Lysimachia, Folia Quercus, Bursa Pastoris, Millefolium, Consolida maior, Nymphaea, Bistorta, Rosae rubrae, Balaustia; flores Papav. rhoead. Bellid. Hyperic. Sem. Papav. et Plantag. Cydonea, Mespila, Spongia Cynosbat. Nux mosch. etc. Mentha cum Absinth. in fine mire Ventriculum roborant. Unde horum sucus bene depuratus, et Syrupus Absinth. cum Syrupo de Rosis sicc. et Aqua [orig: Aquâ] Cinamoms cydoniata [orig: cydoniatâ] post esum Fructuum horaeorum valde conveniunt. Hinc Essentia et Syrupus Symphyti, Tinctura Sulpuris Vitriol. Tinct. Lap. Haemat. Crocus Martis adstringens, Succinum, Bolus Armenas, Terra sigillata, Tinctura antiphthisica, Tus, Os Sepiae, aestimantur. Prae ceteris convenit Lac, inprimis serosius, postea ipsum Lac, sed chalybeatum, vel addita [orig: additâ] [gap: abbrev. 04] . Stercoris canini singulis haustibus. Incoqui etiam possunt Radices Symphyti vel Tormentill. vel si ipsum Lac solitarium incommodum videatur, addatur dimidia quantitas Aquae communis, vel cuiusdam alius [orig: aliûs] appropriatae.



page 75, image: s075

Si in principio laxandum, Rhabarbarum solum tutum est, utpote quod vim habet anodynam, ac si in pulvere sumatur, etiam in fine leniter adstringentem. Verum aliquoties, non secus atque Radix Ipecacuanhae, fracta [orig: fractâ] quoque dosi exhiberi debet. Cum Rhabarbaro etiam Panacaea solutiva alcalina, valide absorbens dari pluries potest in Iusculis farinaeceis, vel Decocto Priapi Cervi, vel Infuso Plantarum traumaticar. vel Emulsione Amygdalarum dulc. Sed aut praemittendum, aut simul iungendum, aut subiungendum opiatum. Laxantia commodius mane, opiata vero sub noctem dantur, quia raro de die agunt; et Dysenteria circa noctem ordinario exasperatur.

[gap: abbrev. R] Diascord. Fracast. [gap: abbrev. 03] . Rhabarb, pulv. [gap: abbrev. 02] . cum s. q. Syr. de Ros. sicc. f. Bolus.

[gap: abbrev. R] Rhabarb. elect. [gap: abbrev. 04] i. Rosar. rubr. p. iv. Infund. in s. q. Seri lactis, colatur. [gap: abbrev. 06] i. vel iii. add. Syrupi de Ros. sicc. [gap: abbrev. 04] ii. vel iv. Usurpetur hauriendo aliquot dosibus.

Interdum Dysenterici patiuntur dolorem gravativum sub umbilico, quasi materia quaedam ibidem incuneata haereret, propter suppressos per opiata secessus; quod tamen non est, quin potius is ex continuato Intestinorum Spasmo originem ducit. Unde externe lenientia, item later calefactus Abdomini applicatus, dolorem illum sistunt.

Istis hactenus recensitis legitima [orig: legitimâ] methodo usurpatis, quando mitigatum est malum, pro restituendis Intestinis in declinatione Morbi conveniunt Vulneraria, quae inter eminet Bals. Peruvianus, Vomitum Dysentericis molestum sistens, et Intestinis laesis mire conducens, vel in forma [orig: formâ] pulv. cum Sacch. et Coralliis, vel in Vitello ovi dissolutus ad [gap: abbrev. 03] . Additur Simul quandoque Clysteribus. Conducit etiam Potio vulneratia sequens:



page 76, image: s076

[gap: abbrev. R] Herb. Heder. terrestr. M. ii. Alchym. Plantag. an. M. i. Summit. Hyper. florent. p. ii. Ras. C. C. 06???. Coq. in s. q. Aquae simpl. Colaturae [gap: abbrev. 08] i. adde Syrup. Coral. de Symphyt. Fernel. an. [gap: abbrev. 06] . Detur ad Vitr. Capiatur subinde haustus cum 6. vel 8. gutt. Balsami Sulph. terebinth.

Inter externa eminent Clysmata acrimoniam temperantia, ex Lacte Decoctionis flor. Chamom. et Capit. Papav. aut Rad. Symphyt. cum Theriaca aut Sevo bircino dissolutis; speciatim Clysmata terebinthinata. Conducunt etiam Clysmata consolidantia, ex Decocto Herbar. vulnerar. vel Iure Capitis et Mesenterii Vervecum aut Agnorum, aut Succo Cancror. fluviat. cum Balsamo Peruv. et Vitello Ovorum, saepius ad uncias quatuor tantum infundenda, quae Tenesmum molestum brevi [orig: brevî] sedant.

Inter externe applicanda, adstringentia non penetrant, adeoque nullius sunt usus. Conveniunt quidem inunctiones Ventriculi et Stomachi, ex Oleo Hyperic. Absinth. Menth. nardino, Nucis moschat. etc. cum Ol. destillatis subinde acuatis, item Theriaca. Inter Fomenta egregii sunt Sacculi ex foliis Querc. Furfure, Florib. Chamom. et Verbasci, in Aceto cocti et calide applicati. Porro Suffitus egregii fiunt ex Rasur. C. C. vel Aceto, vel ZZ. aut Succino, super laminam ferream ignitam, Ano crebrius excepti. Sympathetice curatur Dysenteria, si foeces deiciantur super Caput mort. Vitriol. vel si Persicaria cum Vino decies chalybeato in Cataplasmatis formam contusa, iuxta Renes calide applicetur, refrigerata dein semel repetatur, et post aliquot horas in fimo equino sepeliatur.



page 77, image: s077

CAPUT VIII. De Tenesmo.

[note: Tenesmus.] TEnesmus est continua cupiditas egerendi per alvum, in qua iparum materiae mucosae, aut nihil [note: Causa.] excernitur. Causa est irritatio Intestini recti perquam sensilis, cuius occasione se contrahit et excretionem urget. Fit haec irritatio vel per coniensum in Calculo Renum, propter nervos ex ramulis plexus [orig: plexûs] mesenterici ad Intestinum derivatos; item in Calculo Vesicae et Partu propinquo, propter pondus incumbens. Vel fit per Essentiam, propter mucum acidum in Dysenteria Interstinum stimulantem, aut acriora excreta post purgantia violentiora; quo in casu saepe etiam particulae purgantes resinosae intestino pertinacius affixae, hoc continue stimulant. Porro Inflammatio, Exulceratio, aut Fistulae Ani, item Haemorrhoides caecae et Ascarides, Tenesmum frequenter iunctum habent.

[note: Prognosis.] Prognosis. Tenesmus praegnanti Abortum minatur. Per consensum est absque periculo. Per Essentiam, non raro Ani procidentiam vel Ulcus sordidum infert.

[note: Curatio.] Curatio. Si fiat per consensum, Vellicatio Opiatis sistatur, et curetur prior Morbus. Sin vero est per essentiam, humor acris removeatur, et inde facta excoriatio aut exulceratio mundificetur, ac denique consolidetur. Hinc conveniunt Clysmata in pauca quantitate, tantum ad [gap: abbrev. 07] . iniecta.

[gap: abbrev. R] Flor. Verbasc. m. i. Ros. rubr. m. ???. Lumbric. concis. [gap: abbrev. 04] . Sem Psyll. Poenugraec. an. [gap: abbrev. 04] i. Coq. in Lacte rec. ubi magis dolor leniendus, vel in Sero lactis, ubi materia peccans abstergenda. Colat [gap: abbrev. 08] . adde Sevi bircin. [gap: abbrev. 06] . M. F. Clyster pro 2. vicibus. Convenit etiam Ius Carnis vel Capitis Vervec. cum aliquot guttis Ol. still. Cerae.



page 78, image: s078

Oleum hoc Cerae destill. egregie abstergit et consolidat; cui substituitur Balsamus Peruv. Prae ceteris Decoctum Verbasci in Lacte cum Spongia [orig: Spongiâ] et lInteis multiplicatis applicatum commendatur. Item Decoctum fol. Querc. cum Furfure et Aqua [orig: Aquâ] chalybeata [orig: chalybeatâ], tam cum spongiis quam in forma Sacculi admota. Item suffitus ano excepti ex Acetv ferventi lateri affuso, vel Ture et Pice super Carbones vivos proiectis; vel Aceto et Aqua decoctionis Sabinae lateri infusis. Quoad Suppositoria cum Opio instructa, vereor ne Intestinum exasperent. In Ano exulcerato conveniunt Ununctiones ex Oleo Ros. et Lumbric. terrestr. probe in mortario plumbeo agitatis; vel etiam cum solutione Lithargyr. in Aceto in Linimenti formam subactis, uti et Suppositoria ex Sevo hircino cum palv. Thur. Tutia et similibus, quae Unguento diapomphol. aut de Ceruss. camphorat. illinantur; vel Unguenta ipsa cum tantillo Terrae Vitriol. dulc. applicata.

Si adsit Anti pruritus, expertus est Fotus ex Aqua [orig: Aquâ] Plantag. in qua modicum Aluminis decoctum fuerit. Vel rum Tragacanth. Sulph. citr. Litharg. an. [gap: abbrev. 04] . cum Aceto, adiecto pauco Oleo Ros. F. Linimentum. In Dolore Ani ex charta piperata, etc. prodest fotus Lactis, addita [orig: additâ] pauca [orig: paucâ] Aqua [orig: Aquâ] Rosarum.

CAP. IX. De Fluxu hepatico.

[note: Fluxus hepaticus.] SI excernatur sanguis aquosus, tenuis, loturae carnium similis absque doloribus, dicitur Fluxus hepaticus, ex falsa Veterum hypothesi, quod nempe defectu sanguificationis in Hepate oriatur.

Diarrhoea haec cruenta, Dysenteriae contradistincta, est vel 1. Haemorrhoidum internarum fluxus; vel 2. Dysenteriam sequitur propter depauperatam Massam


page 79, image: s079

sanguineam, ac nimis hiantia Intestinorum vasa; vel 3. erit Haemorrhagia Intestinalis, easdem cum reliquis Haemorrhagiis causas agnoscens. In specie acrimonia serosa Sanguinis, vasorum orificia [note: Causa.] perforans; item suppressio consuetae Sanguinis evacuationis; item obstructio insignis in Intestinis Vascula aperiens, fluxum hunc cruentum excitant.

Prognosis. In Senibus raro curatur. Ad Cachexiam, Hydropem et Tabem disponit.

[note: Prognosis.] Curatio. si sit Haemorrhoidum apertio, curatur in specie per Tincturam Sulph. Vitriol. Si sequatur Dysenteriam, [note: Curatio.] eadem est cura quae Dysenteriae levioris. Inprimis Decoctum Agrimoniae Poterii specificum est. Conveniunt etiam Remedia ex Tormentil. Plantag. Sanicul. Coral. nec negligenda Opiata. Si acrimonia serosa dictum malum induxerit, Rhabarbarina, item Vulneraria et Adstringentia cum Opiatis conducunt. Hinc Corallia, Trochisci de Carabe, Unicornu fossile, etc. conveniunt. In progressu conducit sudores provocare decocto Milii, vel Rad. Chin. et Sarsaeparill. Sed si Hepar afficiatur, vix unam sudoris guttam emittent. Ad sanguinis dyscrasiam corrigendam multum faciunt Passulae; Gelatina C. C. cum Aqua Cinnam. parata a quibusdam laudatur. Huc facit Foresti observatio, quod nempe Diarrhoea cruenta ex sanguine acriori nata, cum Suppressione Urinae, curata fuerit hac sola Potione, sc.

[gap: abbrev. R] Folior. Malv. Viol. an. m. i. Hyssop. M??? Rad. Petrosel. Foenic. an. [gap: abbrev. 06] . Glycirrh. ras. 06???. Prunor. Damasc. N. UX. Uvar. passar. [gap: abbrev. 06] . Coque in Cerevisia, cuius usu aliquamdiu continuato Aeger sanitati pristinae restituebatur. Laudat Faber usum Aquae frigidae et Lactucarum cum Aceto multo, praemissa purgatione ex Extracto Rhabarb. Syrupo Coral. cum Aqua Cinnam. saepius sumpto.

Si ex suppressa Sanguinis excretione, aut Visceris


page 80, image: s080

infarctu oriatur, tollendae sunt hae Causae, et instituenda Venaesectio revulsoria.

CAP. X. De Affectibus Haemorrhoidalibus.

[note: Haemorrhoidum Morbi.] HAEmorrhoides proprie usurpantur de Fluxu Sanguinis ex vasis Intestini recti; suntque vel superiores ac internae, quarum Arteria ex mesenterica inferiori, Vena vero ex ramo splenico Venae portae oritur; vel inferiores et externae, quarum Arteria ex trunco hypogastrico Arteriae iliacae interne, Vena vero ex ramo hypogastrico derivatur. Cum itaque ex iisdem ramis hypogastricis deriventur vasa menstruala, patet exinde, quare idefectus Mensium subinde compensetur per Fluxum Haemorrhoidum.

[note: Caecae.] Differentiae Affectuum haemorrhoidalium inprimis sunt attendendae. Sunt nempe Haemorrhoides vel furentes seu caecae, propter clausuram insigniter [note: Fluentes.] dolentes et tumentes; vel fluentes seu apertae, quae itidem exsistunt vel spontaneae, ex naturae beneficio, vel non spontaneae; suntque hae vel criticae vel morbidae sive symptomaticae. Dividuntur etiam fluentes in erraticas et periodicas. Ordinario materia excreta est sanguis; subinde tamen etiam alius humor, albidus, aquosus, aut imucosus excernitur. Interdum etiam Aqua citrina effluit in Haemorrhoidibus, quas vesicales appellant. Haemorrhoides caecae sunt insipiens Ani inflammatio. Ordinario fere insequuntur se mutuo dolor, tumor, fluxus. Primo, Sanguis propter sibrarum vellicatarum stricturam, et vasorum clausuram stagnat, et in partis porulos intrat, unde Tumor, Inflammatio et Dolor insignis; adeo ut, praesertim in internis Haemorrhoidibus,


page 81, image: s081

saepius patiantur animi deliquia, etc. sub faecum deiectione. Extornae, praeter dicta symptomata, sessionem et ambulationem molestam reddunt. Caecae externae interdum ad insignem magnitudinem foras eminent, et a tumoris varia [orig: variâ] figura [orig: figurâ] varia sortiuntur nomina, a Verrucis, Uvis, etc. petita. Caecae nonnumquam in Ulcus abeunt, ac interdum in perfectos Scirrhos mutantur. Suntque nunc benignae, nunc malignae, cancrosae, gangraenosae. Haemorrhoides plerumque non voluntariae sunt, licet consuetudo interdum voluntarias rdddat.

[note: Causae internae.] Causae sunt vel internae vel externae. Priores semper sunt praeter naturam, et non nisi Affectibus melancholicis, atque ab acido vitioso natis obnoxiis contingere solent. Adest nempe in Sanguine eiusque sero fermentum salinum, quod vellicando loca illa sensilia et fibras nerveas stringendo, clausuram, stagnationem, tumorem, dolorem, ac tandem Fluxum infert. Unde Aegrorum color Faciei semper ad viridem declinat. Causae externae sunt [note: Externae] equitatio aut vectio laborosior, conatus in Partu difficilior, sanguinis circulum circa dicta loca inhibens. Utut Haemorrhoides talia non inducant, nisi in iis, qui ad melancholica pathemata proclives sunt, aut in Mulieribus, quae crebrius pariunt, praesertim in ultimis gravidationis mensibus, Purgantia resinosa, inprimis Aloe, non raro Haemorrhoides excitant, partim quia particulae resinosae, Intestino agglutinatae, illud stimulant, partim quia humores acres evacuati dolores excitare solent. Nimia etiam Sanguinis commotio, ex iracundia, motione forti, cursu, saltatione, et quaecumque habituales alias sanguinis evacuationes inducerent, similiter Haemorrboides in praedispositis excitant.

[note: Prognosis.] Prognosis. Haemorrhodes criticae, non nimie


page 82, image: s082

fluentes, Maniam, Melancholiam, Scorbutum, Tumores viscerum, Arthritidem, etc. levant; suppressae vero morbos exasperant. Menstruationis loco sunt salutares. Si nimiae sint, Hydropem, Tabem, ad Venerem impotentiam, debilitatem, etc. inducunt. Si supprimatur Fluxus, simpliciter vasa stringendo, sine fermenti interni correctione, Sputum sanguinis vel eiusmodi mala insequuntur. Haemorrhoides valde dolentes, facile inflammationem contrahunt, unde Ulcera et Fistulae, quae optime Unguento ex Oleo Amygd. dulc. cum Auro fulminante tractantur

[note: Curatio.] Curatio. 1. Haemorrhoides fluere consuetae, ad consuetam periodum reducendae. 2. Nimium fluentes sistendae. 3. Numquam fluere consuetae raro aperiendae, nisi chronici Affectus [orig: Affectûs] ratio, aut suppressa sanguinis Evacuatio illud postulet. 4. Caecae aut discutiendae, aut si alias fluxerint aperiendae: semper [note: Remedia.] vero dolor sistendus. Unde patet, Remedia 1. Aperientia. 2. Claudentia. 3. Anodyna hic locum habere. In Haemorrhoidibus apertis vonveniunt omnia, quae in Diarrhoeis et Dysenteriis specifica [orig: specificâ] virtute pollent: in caecis vero omnia ea, quae Morbis spleneticis, et reserandis Viscerum obstructionibus adhibentur: in specie martialia, nec non vegetabilia amaricantia et aromatica, quibus subiunguntur appropriata, uti sunt Scrophularia, Millefol. Crassula Pill. de Bdellio etc.

[note: Aperientia.] Inter Aperientia et Fluxum moventia excellunt Hirudines Ano applicatae. Si profundius delitescant vasa, ita ut commoda applicatio fieri nequeat, per cucurbitam manifestentur. Aperiuntur etiam Haemorrhoides fricando foliis Ficus contusis, donec lac exeat. Consultum interim est, prius vasa emollire fomentis, inprimis cum Lacte paratis. Sucus Cyclaminis, vel solus, vel, si Inflammatio adsit, cum


page 83, image: s083

Succo Betae, externe applicatus; item Sucus Ceparum, praesertim cum Aloe; Succi Ari, Bryoniae, Centaur. min. etc. egregie aperiunt; ut et Suppositoria ex Rad. Cyclam. vel Hiera picra cum pulv. Colocynth. et Melle parata; item Linimenta ex Cancris fluv. in oleo coctis. Si metuatur Inflammatio aut ardor Ani, agitentur dicta in mortario plumbeo, donec lividum colorem acquirant: sic enim vim refrigerandi obtinebunt. Inter aperientia interna eminent Aloe, Elixir propriet. Myrrha, et resinosa Purgantia.

[note: Claudentia.] Inter Remedia Haemorrhoides claudentia conducunt interne Rhabarb. Myrobalani, ac prae ceteris Tamarindi. Item Conserv. fol. Querc. Syr. de Ros. sicc. Syr. et Sucus Portulacae, Sucus Urticae mai. ad [gap: abbrev. 06] i. Sucus et Syr. Stercoris asinini, Decoctum Sanguisorbae, Dens Hippopotami praep. Trochisci de Carabe, ac inprimis Pill. de Bdellio ad [gap: abbrev. 04] . Martialia, quo pertinet Haematites, et Opiata, quo spectat Theriaca, satis nota sunt. Externe Fluxum sistunt et Ulcera sanant Crepitus Lupi siccatus; item Fuligo furni conquassata cum Album. ovi, et applicata cum Telis aranearum; Pulvis sanguinis recenter excreti et exsiccati; Pinguedo stillans ex Anguilla [orig: Anguillâ] dum assatur; Pulvis ex Mumia et Subere usto; Linimentum ex Terra [orig: Terrâ] Vitrioli dulc. rite edulcorata [orig: edulcoratâ], et Succo Plantaginis; Unguentum de Tutia cum cinere Ostrearum subactum; Annulus ex dente Hippopot. pollici pedum applicatus; Pulveres sympathetici, ac inprimis suffitus ex Bdellio. Venaesectio in brachio non necessaria est, nisi suppressa [orig: suppressâ] sollenni aliqua [orig: aliquâ] Sanguinis evacuatione.

[note: Anoayna.] Caecarum dolorem sistunt, easque discutiunt Lac, Opiata, Fotus ex decocto fol. Hyoscyami in Lacte chalybeato: specifice autem Oleum ex infusione Pomor. Momordicae in Oleum comm. vel Amygd. dulc. Hinc Oleum Olivarum ex infusione florum Verbasci, Fotus


page 84, image: s084

vel Cataplasmata ex flor. Verbasci et Sambuci cum Sem. Hyoscyami in Lacte coctis. Primarium specificum contra Fluorem Haemorrhoidum est Linaria, et quidem tam eius Oleum et Unguentum, quam Sacculus ex Linar. et flor. Chamom. in Lacte coctis, vel:

[gap: abbrev. R] Ung. de Linar. [gap: abbrev. 06] . Ol. Hyoscyami express. [gap: abbrev. 04] i. Sacchari saturni (in ardore) [gap: abbrev. 03] . M. pro Linimento.

Egregium in Haemorrhoidibus caecis est Linimentum ex baccis Herbae Parid. in Oleo cum modio Vini coctis. Aselli et Scarabaei stercorarii, in Oleo Lini cocti dant Linimentum, quod Haemorrhoidibus externis commode illinitur, in internis vero in forma Glandis immittitur. Idem dicendum de Millepedibus in Oleo Nucis moschatae expresso coctis vel digestis. Si ingens sit ardor cum dolore, certissimum remedium est Suber ustus cum Oleo Rapistri et succo Sedi mai. mistus; idque in mortario plumbeo, si Inflammatio adsit. Conducunt etiam Mucilag. Sem. Psyl. Cydon. Lini, etc. continent enim in se Sal volat, ipsius concreti; quibus in ardore commode adduntur Sucus Portulacae, Saccharum Saturni et Camphora, quae etiam ad [gap: abbrev. 03] . cum Aquae Ros. [gap: abbrev. 04] . subacta convenit. Laudantur praeterea Sacculi ex Glandibus contusis et fol. Quercus in Aceto coctis. Scrophulariae radix Autumno collecta atque Lumbis applicata Haemorrhoides fluentes sistit, dolentes dissolvit. Recens contusa dat Unguentum, quod cum Butyro recenti in olla per 15. dies in cella repositum, dein liquefacto sensim Butyro lento igne expressum, egregium evadit Linimentum contra Haemorrhoides. Scrophulariae radix femori alligata, Infulsum aut Decoctum Radicis et Foliorum pro potu ordinario, et Folia minutim concisa cum Butyro comesta, omnem absolvunt paginam. Huic succedit Crassula mai. seu Sedum, ac Telephium pro usu externo et interno. Eius folia


page 85, image: s085

primo Vere turgentia contusa cum Oleo Ros. cocta, egregium reddunt Linimentum: Radix Lumbis applicata convenit in caecis: Cerevisia etiam macerationis Rad. Scrophul. et Crassul. mai. mane et vesperi oblata confert. Chelidonium minus siccatum et Cerevisiae infusum, omne Haemorrhoidum vitium curat. Sucus eius expressus externe idem praestat. Aqua eius destillata eos curavit, qui ex nimio Haemorrhoidum profluvio fere Hydropici facti sunt. Tusa Planta, et oleo incocta ad dolentes et tumentes prodest.Flores et Herba mane commode comeduntur. Hinc alii recipiunt Pulverem radicis Scrophul. Chelid. min. an. 04???. cum Ol. Verbasci fiat Linimentum. Hisce tandem addatur, quod pro usu interno ad sedandum dolorem et dissipandas haemorrhoides proficuum est, decoctum Millefolii totius, pulvis item Millefolii et Tormentillae. Quod si dolor Haemorrhoidum chronicus evadat, speciatim post Mensium emansionem, egregie convenit Fonticulus in Tibia [orig: Tibiâ]. Optime notat Wedelius, Unguenta non semper conferre, quia Venarum capacitatem augent, transpirationem inhibent et ardorem exasperant.

SECT. IX. De variis Intestinorum Doloribus; Inprimis de Dolore colico

QUandoque Intestina praeternaturales patiuntur [note: Tormina.] dolores, Tormina dictos, a torquendo, quod circum volvi videantur. Proveniunt fere omnes hi dolores a Spasmis Intestinorum convulsivis, unde et ordinario pene alvus suppressa est, ex impedito nempe motu peristaltico naturali.

[note: Differentiae Dolorum.] Differunt Dolores intestinales, inprimis ratione


page 86, image: s086

Partis affectae. Dum afficiuntur tenuia, Ieiunum et Ilium, vocatur proprie Dolor Iliacus, qui propter situm Intestini, in circa, et infra Umbilicum percipitur. Quando in Intestino crasso, Colo, situs est dolor, sequitur ductum ipsius intestini Colli, superiorem et anteriorem Abdominis partem circuli instar ambiens, usque ad Umbilicum, imo interdum usque ad Vesicam se extendens. Ad Partem affectam pertinet et situs doloris, ratione cuius dolor est vel hypochondriacus, vel umbilicalis, vel lumbaris. Lumbaris est nunc nephriticus, nunc mesentericus, nunc pancreaticus, nunc intestinalis. Dolor [note: Eorumque situn] Hypochondriacus, qui in Hypochondrio sinistro percipitur, Lieni adscribi neuquit, quia punctorius est et terebrans, quandoque cum Tumore ad tactum renitente; Lien autem per se minus, sensilis, vix potest habere dolorem, nisi gravativum aut tensivum ab infarctu nimio enatum; praeterea cum in profundo situs sit, ad tactum intumescere nequit. Situs est itaque punctorius hic dolor in Intestinis, partim quidem in Ieiuno, sed utplurimum in Colo. In angulo Ieiuni, ubi Lumbis et Mesenterio assurgens contorquetur in Abdominis meditullium, saepe latent Flatus, vel utplurimum mucilago acida, quae dolorem acerbum in profundo Hypochondrii sinistri inducit. Verum mucilago haec acida et flatus frequentius in Colo observantur, ubi dolores plerumque siti sunt. Dolores punctorii in Hypochondrio dextro non sunt ex Hepate sed Intestino. Dolor lumbaris nephritico similis, in Duodeno circa principium Ieiuni subinde oritur. Pancreas transversim lumbis incumbens, obscurum et profundum dolorem subinde infert. Mesenterium Lumborum Vertebris annexum, subinde lancinantem circa Lumbos dolorem excitat.



page 87, image: s087

[note: Colica.] Omnis Intestinorum dolor in genere Colica appellari solet. Est autem haec vel humorosa, vel convulsiva. [note: Humorosa.] Humorosa oritur a mucilagine viscida [orig: viscidâ] et acida [orig: acidâ] haerente in Intestino, inprimis in Colo, sub Hypochondriis, in cuius cellulis aptum invenit diversorium. Et hic dolor est iste, qui Hypochondriacos non raro vexat, exsistitque nunc fixus et terebrans, quando scil. Intestina uno quodam loco perterebrari videntur; nunc distendens et disrumpens, qui frequenter oritur a flatibus, ortis ex materia [orig: materiâ] viscida [orig: viscidâ]; per fermentationem vitiosam ab acido productam; quibuscum concurrit Spasmus flatibus exitum intercipiens: nunc gravis seu contundens, ortus ex pituita [orig: pituitâ] vitrea [orig: vitreâ] seu muco viscido non acri: nunc rodens, qui a salso est acri, muriatico et vellicante: nunc denique pulsans, ab Arteriarum spasmo, aut Inflammatione quadam [orig: quâdam] proveniens.

[note: Convulsiva] Colica convulsiva, cum contorsionis aut vagae lancinationis in Abdomine sensu, a Convulsionibus, sine humorum interventu, oritur. Estque vel accidentalis, a causa [orig: causâ] externa [orig: externâ] et per consensum frequentius excitata [orig: excitatâ], ut in Nephriticis et Parturientibus; vel habitualis radicatam causam in corpore habens, ut in Doloribus scorbuticis, hystericis, et post Febres intermittentes male curatas. Colica haec convulsiva saepe coniuncta est cum Doloribus nephriticis, oritur enim non a vitio contentorum in Intestinis, sed a plexibus Mesenterii nerveis irritatis, qui diffundunt ramos ad Intestina, Renes, et Stomachum: unde dolor renalis, per Nervum Renum plexui racicali communicatus, Intestinorum ramos similiter infestat. Huius generis est Suffocatio hysterica, seu tormina ex Convulsionibus mesenterii et plexuum nervosorum, Contracturam Faucium inducentibus. Similiter Tormina graviora insequuntur


page 88, image: s088

Convulsiones Mesenterii et Intestinorum, quae sub difficili Mensium fluxu et post Partum eveniunt. Pertinent hunc etiam Dolores Morbis diuturnis male curatis supervenientes, qui videntur oriri ex metastasi fermenti morbosi, irritantis glandulas et nervos Mesenterii. Accedit Dolor Abdominis scorbuticus [note: Scorbutica.] contumacissimus, qui ex Convulsionibus Intestinorum et Mesenterii indubie oritur; inchoatque ordinarie in dorso, ubi annextitur Mesenterium, pergens interiora versus usque ad Umbilicum. In tali Colica [orig: Colicâ] saepe podex pertinacissime [orig: pertinacissimê] clauditur, propter spasmum Intestini recti, ita ut nihil intromitti possit. Non raro etiam Umbilicus introrsum retrahitur, propter Convulsiones, quibus Umbilicus, et forsan ipsum Peritonaeum afficitur. Vagus est hic dolor, nunc Abdomen, nunc Artus occupans.

[note: Symptomata] Symptomata omnis Colicae sunt, nunc ardor et aestus, vel universum corpus occupans, propter impetum spirituum et sanguinis a dolore ortum; vel sub Hypochondrio dextro, ubi inseritur Ductus pancreaticus et colidochus in Duodenum, perceptibilis, propter Bilem acriorem cum Succo pancreatico acidiore effervescentem, sicut ex confusione Spiritus Vitrioli et Olei Terebinth. intensus ardor oritur. Nunc adest Algor in Abdomine perceptibilis, ex Succo pancreatico austero, Bili paucae aut inerti occurrente ortus: estque non tam positivum frigus, quam frigoris quasi sensus ex Spasmis membranarum ab acido vellicatarum. Colicam convulsivam comitatur Vomitus; minus humorosam, nisi Intestina tenuia magis affligantur; vel assumpta in Ventriculo malum induxerint, vel Colon male affectum Ventriculum, cui substernitur, irritet. Alvus adstricta in Colica [orig: Colicâ] convulsiva [orig: convulsivâ] frequens est, ubi


page 89, image: s089

et Alvi solutio parum prodest; secus autem in humorosa [orig: humorosâ].

[note: Causae Colicae humorosae.] Causae Colicae humorosae sunt variae: nunc assumpta vitiosa, vel vitiose digesta; nunc ad Intestina ex Pancreate derivatum acidum austerum. Crebriores oriuntur Colicae a flatibus, stercoribus induratis, in Intestinorum cellulis commorantibus; comestis Fructibus horaeis fermentescibilibus, Cerevisia [orig: Cerevisiâ] novella [orig: novellâ], assumptis pinguibus, superingesto potu frigido vel acidulo. Bilis sale vol. temperante gaudens, per se Colicam non inducit, nisi porracea vel aeruginosa sit. Purgantia Intestina stimulando, et humores commovendo, Tormina excitant; omnia item alimenta difficulter digestibilia, praesertim si superveniat Abdominis nimia refrigeratio; acescunt enim, et in mucilaginem viscidam abeunt. Hypochondriaci Tormina saepe patiuntur propter excessum acidi, cum cruditate materiae viscidae. Ictericis defectus Bilis idem praestat. In Lue gallica [orig: gallicâ] acidum specificum Tormina infert; quae nullis nisi mercurialibus Unguentis succumbunt. Faciunt hunc deglutiti Nummi aurei, calculi in Colicis reperti, et Vermes. Accedunt Inflammatio Intestinorum, eorum in Dysenteria [orig: Dysenteriâ] conglutinatio, obstructio occulta meatus [orig: meatûs] cholidochi, Calculus in Vesica [orig: Vesicâ] bilaria [orig: bilariâ] Intestinum atterens, et pituita in externa Intestinorum superficie haerens.

[note: Convulsivae] Causa Colicae convulsivae pariter est acidum, sed in plexibus nerveis Mesenterii, vicinisque locis membranosis, sive cum nutrimento, sive cum vehiculo lymphae, ut in Scorbuticis et Hystericis, depositum. Saepe etiam Abscessus in glandulis Mesenterii et Pancreate Tormina Abdominis inferunt.

[note: Prognosis.] Prognosis. Colica ex fe leve quidem malum,


page 90, image: s090

ratione tamen adiunctorum interdum letalis est Humorosa benignior est convulsiva [orig: convulsivâ], cui tamen non raro Epilepsia, Parhesis, Cephalalgia et Mania superveniunt.

[note: Curatio.] Curatio. In Paroxysmo. 1. Sensus dolorosus opiatis sistendus. 2. In humorosa [orig: humorosâ], causa materialis corrigenda et per alvum educenda. 3. In convulsiva [orig: convulsivâ], appropriata nervina, in specie, Salia vol. oleosa Opiatis miscenda sunt. Pro his scopis obtinendis observetur 1. Clysmata saepius prodesse, magis tamen, quando in Intestinis crassis haeret malum, vel quando Ventriculus afflictus stimulo revulsorio indiget. Si alvus pertinaciter adstringatur, et fomes haereat in Intestinis crassis in Colica humorosa [orig: humorosâ], usurpantur acrius stimulantia, praesertim si purgantibus non respondeat alvus. Si malum haereat in Intestinis tenuibus, praeferuntur laxantia per os. Si Clysteribus acrioribus malum non mitigetur, iis ulterius non insistendum. In Colica [orig: Colicâ] convulsiva [orig: convulsivâ] praesertim nephritica [orig: nephriticâ], Clysteres anodyni, inprimis terebinthinati, multum praestant, v. g. rum Urinae human. [gap: abbrev. 08] . Olei Chamomill. [gap: abbrev. 06] i. Terebinth. Vitell. Ov. solut. 06???. m. Ubi flatus adsunt, Clysmata ex Urina [orig: Urinâ] pueri valde proficua sunt, quibus addi possunt Olea cocta v. gr. Lini, Anethi, Menthae, Chamomill. simulque iungi Olea destillata carminantia. Sed haec in modica quantitate inicienda sunt, propter flatus iniectioni obstantes. Praestant etiam Clysmata ex fumo Tabaci. Si acrius stimulandum sit, addantur Infusa antimonialia, v. g.

[gap: abbrev. R] Iuris Pisor. ???. Sacchar. [gap: abbrev. 05] . Aq. benedict [gap: abbrev. 06] i???. Ol. comm. [gap: abbrev. 06] v. m. Clyst. qui iniciatur quavis hora recrudescentis doloris.

[note: In Colica [orig: Colicâ] convulsiva [orig: convulsivâ] quae usurpanda.] 2. In Colica [orig: Colicâ] convulsiva [orig: convulsivâ] Purgantia proprie dicta contracturam augent, adeoque minus laxant quam


page 91, image: s091

mitiora. Si Vomitus simul affligat, blande abstergentia conveniunt, v. g. Potio passulata, Pulvis salinus num stimulo Scamm. Vel Plateri potio ex Ol. Amygd. dulc. 06???. Vin. malvat. [gap: abbrev. 05] . Syr. Papav. alb. [gap: abbrev. 06] . M. Conducit etiam Manna et Sperma Ceti. Si dolor ab Inflammatione oriatur, exulent vel levissima [note: In humorosa [orig: humorosâ]] Purgantia. In Colica humorosa ab errore externo in assumptis, et ubi dolor non adeo urget, initio purgandum cum Cremore Tart. et Resinis; secus differendum donec dolor cesset. In Colica ex pituita [orig: pituitâ] viscida [orig: viscidâ] vel acida [orig: acidâ], ocius evacuanda est illa per Purgantia proprie dicta, attenunatibus iuncta, ex Mercurio dulci, Gumm. ammon. et Scamm. sed nonnisi summa [orig: summâ] necessitate urgente anodyna evacuantibus praemittenda. Vomitoria caute usurpanda, ne Colica in Ileum transmutetur. Si Ventriculus et Intestinorum partes superiores repleantur, necessaria sunt: sed si infernae potissimum afficiantur, frustra tentatur Vomitus, utpote qui volvulosos quandoque reddit homines.

[note: Opiatorum utilitas.] 3. In convulsiva [orig: convulsivâ] conveniunt Opiata appropriatis mista, praesertim si alvus aperta sit. In humorosa [orig: humorosâ] ab acri et tenui materia, eadem usurpari quoque possunt, quia istam temperant; minus tuto autem in usum adhibentur, si viscidior sit materia, quia hanc figunt. In humorosa [orig: humorosâ] neutiquam dentur ante purgantia, sed una mista, vel post purgantia, nisi tanta sit Ventriculi debilitas aut Vomituritio, ut Pilulae deglutiri nequeant; quo in casu dari potest anodynum, subiungendo catarthicum paucis post horis, ita ut ab opiato non vincatur. Finita [orig: Finitâ] Catarthici operatione sollenne est, Anodynum ingerere, inprimis ex Essentia Opii, Laud. hyster. Syr. Papav. alb. Theriaca [orig: Theriacâ] Andromach. Mithridatio Dam. Theriaca [orig: Theriacâ] caelesti, etc. Pro exemplo Opii cum purgantibus misti. rum. Aloes


page 92, image: s092

succotr. vel Pill. Aloephang. [gap: abbrev. 03] . Opii, Croci, an. gr. ii. vel pro Croco ponatur Castoreum. F. Pilul. n. XV. pro dosi.

[note: Frigus noxium.] 4. In omni Colica [orig: Colicâ] cautissime fugiendum est frigus, praesertim Ventriculi et Pedum. Unde Potus sit semper calidus. Et si recepta sit noxa ab aura [orig: aurâ] frigida [orig: frigidâ], haustus bonus Aquae Vitae Iuniper. optime convenit. Potus Aquae multa [orig: multâ] nive refrigeratae, apud Septalium, per accidens sanavit, Spasmos nempe Intestinorum relaxando. Sed non sine periculo tamen quis imitaretur.

[note: Remedia.] 5. Si alvo relaxata [orig: relaxatâ] Dolores persistant, quod in Convulsiva [orig: Convulsivâ] saepius accidit, adhibenda sunt appropriata, Flatus resolventia, acidum temperantia, Ventriculo et Intestinis grata; et hinc etiam hysterica.

[note: Appropriata] Appopriata plus minus aromatica contra Dolorem Colicum, sunt inprimis Veronica, eiusque cum Myrrha in Vino decoctio: Chamomilla, eiusque Florum in Aq. vel. Ceevis. decoctum, quod in Colica [orig: Colicâ] convulsiva [orig: convulsivâ] calide haustum, est instar omnium; hinc et eius Aqua atque Oleum dest. saphyrinum, ad aliquot guttas haustum: Sclaraea, huiusque Decoctum, Essentia, vel Spir. saepius abstractus, in Colica [orig: Colicâ] Virorum, et Hysterica Mulierum: Helenii Radix cum Vino decocta: Allium, in iusculo nempe calido et oleo cum parte dimidia [orig: dimidiâ] Vini: Cortices Aurant. quorum Pulvis, Essentia, et Ol. destill. potentissime acida quaecumque temperant. Absinthium decoctum, vel minutim dissetum cum Saccharo, praesertim in Colicis peregrinantium, et illis ex Febrium reliquiis ortis: Gentianae pulvis ad [gap: abbrev. 04] . si alvus sit aperta: Semina 4. cal mai. in Vino ebullita et hausta, quae acidum host???le spasmos et duritiem inducens, egregie corrigunt: zedoaria in substantia, Tinctura [orig: Tincturâ], et Extracto, carminativum egregium, si alvus aperta sit: Fuligo pulverisata cum Aceto dest. calide hausta, item eius


page 93, image: s093

Spiritus urinosus: Olea destillata Angelicae, Sem. 4. frig. et Ol. baccar. Laur. per. express. cum Vino factum, ad aliquot guttas; Castoreum, non solum ubi adest pituita viscida, sed in Colica [orig: Colicâ] etiam convulsiva [orig: convulsivâ], hysterica [orig: hystericâ] aut scorbutica [orig: scorbuticâ], inprimis cum Salibus volat. Item in forma Tincturae cum Tinctura [orig: Tincturâ] Tartari acriori, vel Spir. Salis ammoniaci urinoso paratae, ad [gap: abbrev. 04] . cum Essentia Opii sociatae; vel in forma Extracti cum Theriaca et Laud. opiat. vel cum Ol. destil. Succini in Pill. redacti: Mandibulae Lucii piscis, Unicornu praep. aliaeque partes Animalium durae acidum absorbentes: In specie Stercus Lupi ad [gap: abbrev. 04] . contra Colicam quamcumque decantatissimum: Stercus equinum recens ex Equo avena [orig: avenâ] pasto, eiusque Sucus cum vehiculo calide propinatus, nobile remedium, inprimis in convulsiva [orig: convulsivâ]: Sucus Stercoris columbini cum Lacte expressus: Aurium humanarum sordes cum vehiculo calido: Pulvis Testicul. equin. cum pauco Croco in Aqua [orig: Aquâ] Lib. alb. ad [gap: abbrev. 03] . vel [gap: abbrev. 04] . cum [gap: abbrev. 03] . Sem. Anisi: Et tandem Flores Sulph. ad [gap: abbrev. 03] . in Vino calido. Inter praeparata eminent Syrupus de Alth. ubi temperandum; Syrupus cort. Aurant. Papaveris, etc. Species Diacum. Diacalaminth. Diagalang. Diapiper. Diasulph, Salia volatilia, inprimis Spiritus carminat. de tribus in Colica [orig: Colicâ] flatulenta [orig: flatulentâ] hypochondriaca [orig: hypochondriacâ]; Liquor C. C. succinatus in hysterica convulsiva; Spiritus Nitri dulcificatus cum Spiritu quodam vegetabili carminat. ad [gap: abbrev. 04] . in vehiculo calido, ubi phlogoses adsunt. Ex his variae fiunt praescriptiones, v. g. in quavis Colica.

[gap: abbrev. R] Aq. Chamom. [gap: abbrev. 06] ii. Spir. Theriac. [gap: abbrev. 04] i. Laud. opiat. gr. iii. Syr. cort. Aurant. [gap: abbrev. 05] . Misc. Capiatur cochleatim.

[gap: abbrev. R] Aq. Menth. Chamom. an. 06???. Aq. carminat. inferius paulo descriptae, ???. Elix. Menth. [gap: abbrev. 05] . M. Cap. cochleatim in Colica flatulenta [orig: flatulentâ] humorosa [orig: humorosâ],


page 94, image: s094

exspectando, si possibile, aliqualem sudorem. Si adsit aestuatio febrilis, adde Spiritus [orig: Spiritûs] Nitir dulcis anticol. [gap: abbrev. 04] i.

[gap: abbrev. R] Olei destill. Carvi, Cumni. Angel. Chamom. an. gut. vi. Sacchar. albiss. [gap: abbrev. 04] i. m. F. Elaeosacch. vel rum. Flor. Sulph. [gap: abbrev. 04] i. Mandib. Luc. piscis [gap: abbrev. 04] . m. F. Pulvis. Dosis [gap: abbrev. 04] . cum s. q. Laud. Op. in Colica alia humorali.

[gap: abbrev. R] Aq. Menth. Chamom. Veron. Cheref. an. [gap: abbrev. 06] . Essent. Castor. [gap: abbrev. 04] ii. Liquor. C. C. succin. vel Spir. Salis ammoniaci [gap: abbrev. 02] i. Essent. Op. [gap: abbrev. 02] . Syr. Cort. Aurant. Poeon. an. [gap: abbrev. 06] . m. in Colica convulsiva. Quibus inimica sunt Volatilia, utantur seq.

[gap: abbrev. R] Aq. flor. Scambuc. Chamom. an. 06???. Essent. Castor. [gap: abbrev. 02] . Unicorn. ver. [gap: abbrev. 02] i. Mandib. Luc. piscis ???. Sal. volat. C. C. gr. Xii. Syr. Artemis. 06???. m. Aqua carminativa spirituosa anticolica.

[gap: abbrev. R] Flor. Chamom. Rom. Sambuc. Fol. Menth. Rut. sicc. an. m. iii. Bacc. Iunip. recent. [gap: abbrev. 06] i???. Bacc. Laur. excort. ???. Sem. Cum. [gap: abbrev. 06] . Sem. Anis. Foenic. an. [gap: abbrev. 05] . Radic. Cal. aromat. 06???. Flav. Cort. Aurant. [gap: abbrev. 06] ii. Cinnam. acuti ???. Zedoar. [gap: abbrev. 04] ii. Pulveisentur omnia tenuissime, adspergantur Spiritu Nitri rectif. ???. Infundantur in Spiritu Vini non adeo exacte rectificato; stent per 12. horas in M. B. Digerantur lento igne, vase bene munito; tandem destillentur ex arena, vel cineribus per alembicum lente, ut caveatur Empyreuma. Dos. cochl. i. vel ii.

[note: Remedia externa.] Externe illinitur Umbilicus Oleis Aneth. Chamom. rutac. laurin. Item Ol. dest Laur. Bacc. Iunip. Rut. Cort. Aurant. Mac. etc. cum Castoreo, imponendo desuper Laterem calefactum. Nobile in Colica convulsiva est Galbanetum Paracelsi, vel eius loco Oleum Saponis ex Sapone in Spiritu Vin. soluto, et cum Calce viva [orig: vivâ] cohobato; item Oleum Succini cum Oleo Spic. mistum; item zibetum cum Ol. Nuc. M. expr. et Oleo dest. Macis. Conducit etiam Empl. ex Tacamah. aut Caran.


page 95, image: s095

vel Linim. ex Galbani in Aq. vitae solut. [gap: abbrev. 04] i. Ol. Chamom. Rutae. an. [gap: abbrev. 05] . Croci g. vi. Misce.

SECT. X. De Situ Intestinorum mutato.

CAP. I. De Hernia.

INtestina a Mesenterio interius collecta, et a Vertebris lumborum suspensa, naturaliter in Peritonaeo, veluti bursa [orig: bursâ], continentur. Si vero haec bursa laxetur aut rumpatur, prolabuntur Intestina cum tumore, [note: Hernia.] qui Hernia audit. Prolabuntur autem nunc sola, nunc iunctim cum Omento, nunc denique Omentum solum prolabitur. Intestina crassa tam firmiter lumbis et hypochondriis anectuntur, ut Herniam non patiantur. Sola utique tenuia huic malo obnoxia sunt. Contingit Hernia plerumque in processibus Peritonaei, per quas in Scrotum descendunt [note: Inguinalis.] Vasa spermatica; estque vel inguinalis seu incompleta, quando in Inguina solum, vel scrotalis [note: Scrotalis.] et completa, quando in Scrotum descendunt Intestina. Post hos processus est Umbilicus, ubi facile laxatur aut rumpitur Peritonaei membrana fibrosa. Ceterum praeter loca haec magis ordinaria, sunt et alia, ubi Herniae oriuntur, quae ab imperitis tamquam Abscessus tractantur. Unde observatae fuerunt Herniae, ex rupto Peritonaeo in parte musculosa [orig: musculosâ] Femoris, prope Spinam dorsi, infra Cartilaginem ensiformem, etc.

[note: Causae.] Causae sunt, quaecumque laxant, dilatant aut rumpunt Peritonaeum. In ruptura [orig: rupturâ] Peritonaei subsitunt plerumque Intestina intra musculorum confinia,


page 96, image: s096

quae alias per dilatatum Peritonaeum, tamquam per demonstrata vestigia, in Scrotum descenderent. Causae hae plerumque sunt externae v. g. Motus nimius, clamor nimius, praesertim in Infantibus, Tussis, Sternutatio et Vomitio nimia; Partus difficilis praecipue in Omphalocele, quandoque nimia Purgatio.

[note: Diagnosis.] Diagnosis. Sedulo distinguatur Hernia a Testiculorum altero retracto, super Os pubis haerente; Herniarum enim Tumor in stantibus accrescit; decumbentibus vero successive evanescit. Sine dolore etiam est tumor Herniarum, nisi faeces indurentur, aut Intestina in angustiore foramine includantur. Praeterea si tussiat Aeger, et aliquid in Scrotum descendat, crepaturas observamus. Quoad Prognosin, In Infantibus facile, in Adultis rarissime absque chirurgica [orig: chirurgicâ] operatione curatur. Periculum est in Herniis, ne Morbs Iliacus ingruat ex Intestinis in loco prolapso, a frigore, contusione, retentis faecibus, flatibus, etc. irritatis; vel ex Inflammatione quadam [orig: quâdam] in Gangraenam aut Suppurationem Intestinorum tendente.

[note: Curatio.] Curatio. Reponantur Intestina, et reposita firmentur vel subligaculis vel consolidantibus remed. Observandum itaque est. 1. In prolapsu recenti Clysteres non infundendos, ne una cum Intestino in Scrotum descendant: quo in casu praefertur Suppositorium, cum Sacculo emolliente et discutiente in aqua [orig: aquâ] cocto, et applicato. Sin vero confirmatus sit prolapsus, et symptomata gravia urgeant, Enemata plane necessaria sunt. 2. Flatus numquam negliegendi. 3. Frigus subitaneum dolorem, hinc spasmum, duritiem et letalia symptomata inducit. 4. Ut reponantur Intestina prolapsa, sit corpus resupinum cum natibus elevatis, et removeantur impedimenta, flatus nempe, stercora et inprimis durities, quae


page 97, image: s097

non tam a fecibus duris, quae in tenuibus nondum tales sunt, quam a membranarum tensione oritur, unde aromatica interna, et blanda fomenta externa, irritationem sistendo, duritiem amovent.

[note: Intestina reponenda.] Ut disponantur Intestina ad repositionem, conducunt onterne Sem. 4. cal. maiora in vino cocta. Externe applicantur Emollientia in faecum crassitie, Discutientia in flatibus, Anodyna in dolore et duritie. Unde applicatur Spiritus Vini calide; item Fotus ex Lixivio acri. Sem. Cumin. cum pauco Malvatico, filo crudo seu stupa [orig: stupâ] exceptis. Fotus aut Cataplasma ex Stercore ovillo dulci Lacti incocto, in Flatibus aut Faecum duritie, Intestina saepe reponit frustra tentatis aliis. Illinitur quandoque Pinguedo ursina vel leporina dorso, ad Intestinorum retractionem; uti et Emplastrum Hoffmanni ex Sagapen. Gum. ammoniac. Galban. an. [gap: abbrev. 04] ii. Terebinth. Cer. virgin. an. ???. [gap: abbrev. 02] i. Magnet. arsenic. [gap: abbrev. 04] . gr. XV. Rad. Ari. [gap: abbrev. 04] . in Aceto solutis et coctis.

[note: Conglutinanda per vulneraria] Ut repositis Intestinis Peritonaeum iterum conglutinetur, usurpantur interne Vulneraria, inprimis Symphytum mai. Perfoliat. Sem. Nasturt. Vinum decoctionis Betonicae, et prae omnibus Herniaria in Pulvere, Essentia [orig: Essentiâ] aut Potionibus. Sane Sem. Nasturt. ad [gap: abbrev. 02] . cum Vino rubro singulis diebus sumptum maxime iuvat: et externe eius Pulvis cum Album. Ovorum subactus, et super alutam extensus, vel cum Cum. Caran. in Ceratum redactus, mira praestat. Post hoc egregium est Decoctum Rad. Sigill. Salom. in Vino ad plures dies.

[note: Externa.] Externa similiter vulneraria et adstringentia sunt. Prae ceteris laudatur Sucus Herniariae cum Farina [orig: Farinâ] Fab. subactus. Prostant multa Cerata, qae parum valent. Curavit multos Emplastrum ex Resina [orig: Resinâ], Pice, ac Lateribus coctis pulveris. et crasse subactis. Laudatur etiam Emplastrum seq. rum. Empl. contra Rupt. Picis navalis


page 98, image: s098

liquefact. Empl. Diasulph. Ruland. an. q. s. Malaxentur cum s. q. Ol. Hyper. et quam calidissime applicetur: quando sponte decidit, applicetur denuo recens. Cataplama ex Mucilag. Symph. mai. merito extollitur, uti Oleum Vitell. ovorum; quibus omnibus prae fertur Oleum Lacertarum.

Sunt qui pinguia tamquam nimis dilatantia reiciunt: adeoque non inepto consilio applicant lintea intincta Acet. destill. acerr. in quo Lithargyrium solutum fuerit. Coeterum una cum externis multum faciunt debita Subligacula, quies corporis, et continuus in dorso decubitus.

CAP. II. De Ani Procidentia.

[note: Ani procidentia.] INtestinum rectum in Alvi excretione protrusum, naturaliter a musculis levatoribus sursum extrahitur. Si vero protrusio ista excrescat, aut retractio deficiat, oritur Ani procidentia. Nimia et frequens exstrusio infertur ab humoribus acribus Intestimum vellicantibus in Dysenteria et Tenesmo, item ab acri Clystere aut Suppositorio, a stercoribus duris aut viscidis continuo stimulantibus, Partu difficili [note: Causae.] motum excretorium augente, et Haemorrhoidibus perpetuum stimulum suggerentibus. Musculi impedita retractio, adeoque Paralysis sit vel vitio fibrarum musculi nimium relaxatarum ab excrementis serosis copiosis, aut Intestino recto nimium protruso; vel vitio nervorum, in percussione sive casu ab alto, facto super Os sacrum aut spinas Lumborum. Quandoque exstrusio Ani et Musculi retractio simul peccant, v. g. in Calculo Vesicae, a quo per consensum irritatur Intestinum ad protrusionem,


page 99, image: s099

et a crebriori excretionis conatu in tantum extenduntur aut relaxantur musculorum fibrae, ut pertinax [note: Prognosis.] Alvi hinc sequatur protrusio. Quoad Prognosin. Si diutius procidit Anus, subinde Tumorem insignem contrahit, in specie Inflammationem, quam facile Gangraena sequitur. Procidentia a fibrarum paralysi orta, difficulter curatur, curata autem recidvam facile patitur.

[note: Curatio.] Curatio. Anus reponendus, et repositus firmandus. Reponitur autem indice digito, circumvoluto linteo, decocto emolliente vel adstringente ebrio. Reposito Ano, extenduntur Coxae et Crura, et quietus iacere debet Aeger. Sed et ante repositioenem ungitur Anus Oleo Hyper. vel Rosar. adsperso pulvere Gallarum. Si stercora repositionem impediant, iniciatur Enema ex Meliloto, Verbasco, flor. Sambuc. etc. in Lacte coctis; alias recidivat malum. Si acria quaecumque Intestina stimulent, iniciatur decoctum Folior. Querc. Parietar. Cicer. rubi. et flor. Verbasc. in Aqua ferrariorum. Si adsit Inflammatio aut Tumor, repositio est impossibilis, donec tollantur haec mala fotu ex Flor. Sambuc. Chamomil. Hyper. an. m. ss. Ros. rubi. p. iii. Summit. Absinth. Melilot. an. m. ss. in Lacte vel Vino rubro coctis. Si adsit Paralysis Intestini, rum. Flor. Chamom. Anthos, Fol. Salv. Balaust. an. m. ss. Gallarum paria duo. Coque in Vino Chalyb. quo abluatur Anus et successive reponatur.

Ut Intestinum repositum firmius cohaereat, applicetur Emplastrum Offi sacro aut Lumbis calidissime ex Gum. Sagapen, et Opopan. Conducit etiam Suffitus Ani ex Alphalto, Succin, Mastic. Thur. et Myrrh. super carbonibus ignitis. Insideat item Aeger asseri probe calefacto, Mastiche illito, vel Medulla [orig: Medullâ], aut Pinguedine cervina [orig: cervinâ] inuncto, vel floribus Verbasc. in Butyro non salito frixis et probe transcolatis, imbuto.


page 100, image: s100

Firmant etiam Anum, inprimis post Partum difficilem, Sacculi calidi ex Furfure, fol. Millefol. et Verbasc. in Acet. destil. coctis. Si natum sit malum ex Haemorrhoidibus, inungatur Ol. Scarabaeorum in Ol. Mastich. bullitorum; sin a Tenesmo, bulliant Flor. Verbasc. in eodem Mastiches Oleo. Si post repositionem remaneat rubedo et Inflammatio, foveatur podex Aqua [orig: Aquâ] Plantag. in qua [orig: quâ] solutum est Saccharum Saturni. Tandem aestivo tempore usus Thermarum aluminoso-sulpurearum maxime conducit.

SECTIO XI. De Chyli Distributione laesa.

SI obstruantur Vasa lactae, effunditur Chylus, et stagnat; unde Ascites frequenter inducitur, de quo vide Sylvium. Occasione huius obstructionis explicanda quaedam, quae ad antipraxiam et obstructionem Viscerum referri solent. Antipraxiam [note: Obstruxtiones Viscerum] reiecimus in Pathologicis. Obstructiones quod attinet, observandum, tres inprimis meatus inveniri, in quibus Obstructio fieri supponitur. 1. Vasa sanguifera, in quibus sanguinis stagnatio Tumorem, vasorum capillarium ruptionem, extravasationem, et dein Inflammationem inducit. 2. Vasa lymphatica, in quibus stagnans Lympha infert vasorum distentionem, ruptionem; unde Lympha effusa, aut Hydropem in cavitate quadam [orig: quâdam], aut Tumores serosos in partibus solidis inducit. 3. Pori et meatus partium continentium, inprimis Viscerum et Glandularum, per quas continua est liquoris traiectio. Si enim obstruantur hi meatus, stagnabit liquor, unde Tumor, qui vel in Abscessum degenerat, vel scirrhosus


page 101, image: s101

evadit. Tumores scirrhosi ab acido coagulante proveniunt, ut patet ex eorum facili degeneratione in Cancros depascentes. Ex his Tumoribus patet, frequenter omnino inveniri obstructiones. Observandum autem, has obstructiones non tam causam esse [note: Earum origo] quam productum Morborum chronicorum. origo igitur prima omnium istorum Affectuum diuturnorum, ex Viscerum infarctu derivatorum, est ex Stomacho et primis viis. Digestio nempe prima in Ventriculo, et eius perfectio in duodeno, plus minus laesa, sunt fons omnium Morborum chronicorum: in specie cruditas acida, et multiplex alteratio Succi pancreatici, ut et Bilis vel parcior el inertior. Adeo ut acidum in vehiculo seroso aut pituitoso sit prima origo istorum Affectuum. Hinc non raro in talibus subiectis Sanguini emisso supernatat mucus albidus, multis modis variatus, qui revera [orig: reverâ] nil aliud est, quam Chylus vitiose digestus, qui cum non commode assimiletur Sanguini, fermentationem [note: Martialium Remediorum virtus.] impedit, et ad Cachexias atque Chlorosin disponit. Confirmant hoc remedia ad horum morborum curam usitata; tam generalia, acidum corrigentia, viscidum attenuantia, quam specifica, sapores acidos enervantia. In minerali Regno, decantata sunt Martialia, quae revera adstringunt, et per accidens tantum obstructiones reserant, quatenus scilicet ratione suae texturae terrestris, promptissime absorbent in se acida, quae ab illorum particulis tamquam vinculis constricta sub forma [orig: formâ] nigrarum faecum una [orig: unâ] evacuantur, id quod sane signum est Martis recte operantis. Notandum autem, sub usu Martialium corpus apertum servandum, et movendum esse; item quod illi, quorum Stomachus sensibilior est, Tincturas et Vina martialia melius ferunt, quam praeparata crudiora. Pari ratione


page 102, image: s102

convenit in hisce casibus Saturnus, inprimis eius Saccharum et exinde parata tinctura. In vegetabili Regno conducunt 1. Amaricantia, v. g. Absinth. Centaur. min. Helen. Gentian. Cichor. Tarax. Gum. ammoniac. et Galbanum. 2. Aromatica oleosa, v. g. Rosmar. Salvia, Foeniculum, etc. 3. Acria volatilia, qualia sunt omnia antiscorbutica. 4. Temperata diuretica, v. g. Rad. 5. aper. Rubia tinct. Genist. etc. Ex hisce omnibus parantur Essentia, Spiritus, Salia volatilia et fixa. Inter salia eminent Tartarus vitriol. Sal hypochond. speciatim Sal volatile ac Spiritus Tartari. In animali Regno huic scopo conducunt, praeter marina absorbentia, etiam Salia volatil. aut Spiritus urinosi, v. g. Spiritus sal armon. CC. Lumbric. Formic. etc.

[note: Curatio.] Quoad methodum medendi horum Morborum chronicorum, ex obstructionibus vulgo derivatorum; revera autem ex acido vitioso natorum. 1. Propinantur digestiva, v. g. Tart. vitriol. Sal hypochond. Ter. fol. Tart. etc. 2. Hinc vomitoria. 3. Praeparato sic corpore, martialia; quibus 4. Interponuntur per e)pi/krasin laxantia, inprimis gummata cum laxativis acuata; item Mercurius dulcis. 5. subiunguntur Aromata, praesertim volatilia, plus minus amaricantia.

Artificium chronicos huiusmodi Affectus rite curandi consistit in eo, ut tempori inservias, nec per usum intempestivum nimis acrium, acriores sucos. excites, et partes nerveas irrites. Hinc praemittuntur digestiva et vomitoria martialibus; quibus interponuntur blande laxantia, non autem proprie purgantia, quae acriores sucos in Intestina derivarent.

Patet utique, Obstructiones et Scirrhos Viscerum ex acido vitioso nasci; cuius hostili praesentia [orig: praesentiâ] stringuntur fibrae, clauduntur pori, ac ordinarius


page 103, image: s103

fluidorum transitus impeditur. Verum est, quod huiusmodi scirrhi Morbos chronicos pertinaciter foveant, et mira inducant symptomata. Mesenterii affectiones difficulter cognoscuntur, quia in profundo fere latitant. Supervenire tamen solet mollis quidam, et sine fluidi contenti induciis, Abdominis tumor, cum dolore obscuro plus minus gravativo in eiusdem profundo, excreta Alvi liquida, subinde varia, successiva Macies; nec, nisi ubi longius processerit malum, cognoscitur Tumor tactui renitens. Lienis aut Hepatis Obstructiones et Tumores comitatur dolor gravativus obtusus, plus minus tensivus (dolores enim punctorii ad Intestina referuntur) AEgrorum faciei color obscurus et lividus. Hepatici quidem ad vitiosam fere flavedinem declinant; accedunt Urinae crudae, subinde variantes, eaeque fere pauciores, et tandem Tumor hydropicus. Deteriora sunt haec mala, si Lien affectus Hepar in sui consortium traxerit, cum omnis ex Splene refluus Sanguis Hepar immediate petat. Si Tumores hi in Scirrhos abierint, incurabiles exsistunt; saltem in perfecto Scirrho martialia nocent.

Quoad externa Remedia ad huiusmodi Tumores usurpata, primatum ducunt Gum~ata, et hinc vegetabilia narcotica, v. g. Nicotiana, Cicuta, Hyoscyamus, imo ipsum Opium; quibus sociantur alia appropriata. Hinc conducunt Cataplasma et Emplastrum ex Nicotiana [orig: Nicotianâ], emplastrum ex Cicut. et Ammon. Emplast. de Ran. cum Merc. In specie praestantissimum est Emplastrum carminativum Sylvii. Malaxari possunt talia Emplastra Ol. destill. Gum. ammon. utut foetido.



page 104, image: s104

SECT. XII. De Chyli Sanguificatione, Sanguinisque Fermentatione laesa [orig: laesâ].

[note: Sanguificatio laesa.] NOTUM est, Sanguinem continuo fermentari, et ipsius fermentationis medio Chylum successive sanguificari. Laeditur autem haec sanguificatio et fermentatio, vel vitio Chyli inepti pro assimilatione, vel vitio Sanguinis similiter ad Chylum assimilandum inepti. primaria fere causa in Chylo latet. 1. Quando non sufficienter fermentatur, aut attenuatur, aut volatilisatur in primis viis. 1. Quando non rite secernitur a scoriis, beneficio Succorum, fellei et pancreatici. Massae sanguineae vitio laeditur Sanguificatio, quando deficit a debita crasi seminali propter acidum et urinosum volatilia, male constituta. Laeditur autem Fermentatio sanguinis multis modis; in genere, quando augetur, imminuitur, aut diversimode depravatur. Signa, quibus proxime cognoscitur Fermentatio sanguinis laesa, sunt Pulsus et Urina; licet utrumque interdum fallat, cum Pulsus ex quolibet animi affectu mutetur, et Urina alteretur ab admisto potu, aliisque ex laesione partium urinalium enatis.

[note: Causae.] Causae itaque, a quibus vitiatur haec sanguinis Fermentatio, sunt omnia ea, quae salium, inprimis acidi et urinosi, proportionem variare possunt. Talia sunt assumpta, inspirata vel suscepta contagia, quibus accedunt Viscerum Sanguinis perfectioni inservientium labes. Sanguine hinc ita vitiato, non tantum Chylus perverse assimilatur, sed totius coporis habitus a Sanguine dependens in consortium trahitur: adeo ut exinde omnia ea derivanda sint, quae vulgo de Intemperie dici solent. Sic nimius


page 105, image: s105

Sanguinis calor, eiusque producta, ex aucto motu fermentativo derivantur, et primario quidem ab acido volatili tamquam efficiente, intensius cum Alcali oleoso tamquam subiecto ebulliente, non secus ac Aromata ratione volatilis acidi corpus calefaciunt. Similiter cessante debita [orig: debitâ] fermentatione caloris remissio observatur, propter acidum quasi fixius, constitutivis partibus nostri corporis praeternaturale, quod acidum figit et subigit. Certe omnis calor producitur ab acido, agente in terreum plus minus alcalinum, unde in ipso Igne adurendi vis, et Calcis vivae incalescentia oritur. Ceterum in vitiata [orig: vitiatâ] Sanguinis temperie, ex mutata [orig: mutatâ] fermentatione nata [orig: natâ], observandus est sapor specificus, crasin plus minus vitians, ut proxime per specificum remedium curari queat.

SECT. XIII. De Aeris Inspiratione laesa [orig: laesâ].

CAP. I. De Suffocatione.

[note: Respirationis laesiones.] NOtum est, Sanguinem circulari per Pulmones pro debita [orig: debitâ] sui suscipienda [orig: suscipiendâ] perfectione: in quem finem dilatantur pulmones ope vesiculosi Parenchymatis, quod facile expandi et complicari potest. Aeris in Pulmones dilatatos susceptio, Inspiratio dicitur, laediturque 1. Quando aboletur. 2. Quando augetur. 3. Quando depravatur.

[note: Suffocatiae.] Abolita Inspiratio Suffocatio dicitur: oriturque 1. Vitio viarum, aerem non transmittentium. 2. Vitio Pulmonum, aerem non admittentium.


page 106, image: s106

3. Vitio Musculorum ac Nervorum, Thoracem non legitime dilatantium ac moventium.

[note: Causa prima.] Quoad primam causam, quando viae clausae non admittunt aerem, suffocantur propter externa, vias angustantia, Laqueum, v. g. in strangulatione laryngem constringentem: item propter Inflammationes Faucium, Tonsillarum, aut Musculorum adiacentium: item propter varia deglutita, quae vel in Faucibus haerentia, ratione nimiae molis, Epiglottidis motum impediunt; vel in ipsam asperam Arteriam ingredientia, ratione irritationis sensilissimae pertinacem ab Epiglottide clausuram efficiunt, et ita Suffocationem inducunt. Pertinent huc Pili casu Epiglottidi involuti, eiusque motum impedientes; et Polypus narium, sua crura in Fauces protendens.

[note: Secunda.] Secunda causa haeret in Pulmonibus, quando Sanguis ibidem stagnat propter sui abundantiam, vel viarum impedimenta, Calculum v. g. in Arteria [orig: Arteriâ] venosa [orig: venosâ], materiam viscidam in dextra [orig: dextrâ] Cordis auricula [orig: auriculâ], Polypum cordis, etc. vel denique propter Sanguinis coagulationem, quae frequentissime oritur a subita [orig: subitâ] ingurgitatione potus [orig: potûs] frigidi, post nimium corporis [note: Suffocatio ab aquis.] calorem. Pertinent huc sub aquis Suffocati, in quibus, partim ex impedita [orig: impeditâ] aeris admissione, partim [note: Ex fumis et vaporibus.] ex aquarum irruptione, fit suffocatio. Faciunt huc inprimis Suffocationes frequentissimae ex fumis metallicis aut subterraneis, exhalationibus Vini sive Cerevisiae fermentantis, parietibus Calce viva [orig: vivâ] recenter incrustatis, odotibus Aquae fortis, Sulpuris, etc. Quaestio est de his, an Fumi exhalantes Pulmonem et Sanguinem, an vero Cerebrum et Spiritus animales immediate afficiant. Pro resolutione considerentur symptomata: ante omnia enim Auxietatem circa praecordia, quandoque Respirationis difficultatem, et hinc Vertiginem caducam et


page 107, image: s107

tenebricosam experiuntur. Hinc statim vox, sensus et motus intercipiuntur; imo absque pulsu frigidi et quasi syncoptici iacent, utplurimum cum spuma [orig: spumâ] circa os. Ubi nonnihil ad se redeunt, plerumque vomitu exercentur, et mucosa multa sponte, vel arte, ex ore, naribus et ventriculo reiciunt. His suppositis probabilior videtur sententia, omnia ista mala oriri ex alteratione subitanea [orig: subitaneâ] anguinis per Pulmones circulantis, hinc Spirituum vitalium inchoata [orig: inchoatâ] extensione, et continuati radii cum spiritibus animalibus interruptione. Confirmatur hoc ex eo, quod in tali aere ignis statim exstinguatur, et parilis sit aeris ad ignem et vitam necessitas. Ceterum percipiunt tales AEgri angustiam praecordiorum, quasi suffocatoriam mox in principio, quoniam ex hostili praesentia aeris vitiati inspirati, Pulmones et Thorax se stringunt; hinc supervenit Syncope, Vertigo, Sensus [orig: Sensûs] et Motus [orig: Motûs] abolitio, propter interruptum radiosum Spirituum nexum; pari ratione atque Suspensis, eo ipso quo constringuntur Carotides, mox eadem symptomata superveniunt, propter interceptam Spirituum continuitatem. Interim tamen dubium adhuc restat, an Fumi hi Sanguinem et Spiritus alterent, Sanguinem coagulando, an vero Spiritus inebriando et figendo.

[note: Tertia causa] Tertia causa in musculis et nervis haeret; unde in forti Apoplexia [orig: Apoplexiâ], item in Syncope, et Nervorum resolutione, ex spirituum animalium defectu supervenit Suffocatio letalis. Fit etiam Suffocatio ex convulsione Nervorum, v. g. in Hystericis, in quibus Nervi paris vagi et intercostales, Spasmo affecti, ut pleraque Viscera Abdominis, ita in specie Musculos Thoracis ac Laryngis constringunt. Huiusmodi etiam est Suffocatio ex Fungis venenosis, strangulatoriis dicits, sicut et illa ex Coitu nata, notum enim


page 108, image: s108

est, quod congressus recte appelletur parva Epilepsia.

[note: Curatio.] Cura variat pro causarum ratione. Sic v. g. Suspensis laqueus solvendus, vena secanda, frictiones artuum instituendae, spirituosa liquida infundenda, Aegri in loco calido seponendi.

Si in Faucibus haereant frusta, descensus eorum promoveatur concussione in dorso, ac propinentur incidentia, v. g. Oxymel. squill. et lubricantia v. g. Cassia lente deglutita. Platerus in Officulo GUlae infixo, cum dolore et ardore, per cataplasma maturans et suppurans, facta [orig: factâ] Ossiculi cum pure excretione malum curavit.

Ex potu Aquae fortis Fauces fere occlusae, exhibita [orig: exhibitâ] Mucilagine Cydon. in potu curatae sunt. Sanguis stagnans vel Venaesectione vel Sanguinem attenuantibus restituatur. Suffocatio ex sanguine coagulato a subitaneo frigore, nimium calorem subsequente, optime curatur cum Succo expresso ex Bellidis flore rubro, quae praeter vim vulnerariam, insignem habet virtutem dissolvendi Sanguinem congrumatum.

Sub aquis suffocati elatis pedibus inclinato corpore concutiendi sunt, ut aqua effluat; admoveantur interea Panis assati micae Spiritu Vini calido imbutae, saepiusque repetitae. Quandoque lenis Vomitus non male procuratur. Ubi reviviscere incipiunt, pro alteratione corporis interna [orig: internâ] corrigenda [orig: corrigendâ] propinetur Decoct. flor. Chamom. in Cerevisia [orig: Cerevisiâ], evocando in lecto sudorem.

Suffocatis ex fumis, convenit inprimis Vomitorium ain maiore longe dosi; tam praemittendo quam permiscendo spirituosa, v. g. Spiritum Vini, Spir. Theriacal. Aq. apoplect. et simul etiam Sternutatoria insufflanda sunt naribus. Item in aerem exportandi sunt AEgri, os diducendum, continuo ventus faciendus, facies crebro frigida [orig: frigidâ] adspergenda, Acetum


page 109, image: s109

naribus admovendum. Nonnulli curati sunt solo vapore calido Aceti. Conducit etiam Castoreum cum Aceto naribus admotum: item Acetum Rut. Aqua Hirund. cum Castor. Dubito an larga Venaesctio conducat, nisi forsan in Plethoricis aut Obesioribus, in quibus natura [orig: naturâ] tardior est Sanguinis motus.

In Suffocatione denique convulsiva [orig: convulsivâ] eadem conveniunt, quae in Hystericis et Epilepticis, in specie Castorina et Salia volatilia. Sin ex Fungis sit malum, horum Alexipharmacum est Oxymel squillit. vel solum, vel cum Theriaca, praemisso, pro circumstantiarum ratione, Vomitorio.

CAPUT II. De Asthmate.

[note: Asthma.] DEpravata Inspiratio, sive ea quae fit cum difficultate, Dyspnoea dicitur; cuius primus gradus Anhelatio audit, secundus Asthma, tertius Orthopnoea, quia tales corpore erecto t sublatis talis respirare [note: Humidum.] nituntur. Asthma est vel humidum vel siccum. Humidum oritur a materia vitiosa, et ab eius remotione iterum cessat; estque eius sedes vel in Pulmonibus, [note: Vitio Pulmonis.] vel in Stomacho. Fit Astha vitio Pulmonum, tum ob nutritionem substantiae propriae depravatam; tum ob metastasin materiae ex alio loco [note: Nutritionis propriae.] ad Pulmones depositae. Fit Asthma vitio nutritionis propriae, quando laeduntur Pulmones, vel ab aere, vel ab aliis inspiratis, praesertim fumis metallicis, ita ut vitietur eorum digestio, et coacerventur succi crassi viscidi, in Pulmonum parenchymate vel Bronchiis haerentes, et aeris motum reciprocum impedientes. Par ratio est, quando Lympha catarrhalis asperam Arteriam laedit, adeo ut alimentum eius


page 110, image: s110

proprium in Sucum vitiosum degeneret. Patet itaque, huiusmodi Asthmata oriri a liquido hoc excremento nutritivo, in gypseam et vitream visciditatem mutato. Pertinent huc simili fere occasione geniti Abscessus et Vomicae pulmonum; item Phthisicorum et Empyematicorum Dyspnoea, propter pus in Pulmone vel Thoracis cavo fluctuans. Fit [note: Asthma pneumonicum.] autem Asthma pneumonicum per metastasin, quando Febres continuae solvuntur per decubitum in Pulmones materiae in Sanguine coctae; quando ipsum serum suppressum intra Pulmones supponitur, quo in casu larga Urinae excretio iuvat; quando Sanguis in suo motu impeditur, et in vasis Pulmonum stagnat; aut etiam impensius ebullit et turgescit, adeo ut vix tam prompte per Pulmones moveatur, quin nonnihil in illis subsistat; quando suppressio Mensium vel haemorrhoidum, item et Cachecticorum levissimus corporis motus, Sanguinis per Pulmones circulum sufflaminat. Cachecticorum interim alia est ratio quam in dictis Suppressionibus: horum enim Sanguis crudus et glutinosior, tarde ab aere alteratur, et lente Pulmones transit; unde celerius moto Sanguine sub corporis motu, facilius circa Pulmones subsistit; atque Dyspnoeam infert. Huc pertinent terrores Sanguinem in Pulmonibus coagulantes, materia viscida in auricula [orig: auriculâ] Cordis sinistra [orig: sinistrâ] coagulata, potus subitaneus Aquae frigidae sub nimio aestu, et tandem Hydrops pectoris, quae omnia Asthmata gravia inferre solent.

Ex modo dictis duo notanda veniunt. 1. Materiam hanc, quae in Pulmonibus talia Asthmata producit, non ex capite destillare, sed solummodo ex vasis sanguifluis vel lymphaticis eo inferri. 2. Asthmata haec humida graviora esse, si materia peccans acrimonia [orig: acrimoniâ] sua [orig: suâ] insigni Pulmones et asperam Arteriam ad constrictiones stimulaverit.



page 111, image: s111

[note: Stomachicum.] Datur et Asthma humidum ex vitio materiae crassae, in Stomacho et primis viis stabulantis, quando nempe quacumque occasione turgescit et quasi inflatur, partim quia nimia [orig: nimiâ] Ventriculi distentione impedit motum Diaphragmatis deorsum, ad Pulmonum dilatationem summe necessarium; partim quia ipsum Diaphragma per consensum, ex irritatione Ventriculi Convuisiones paritur. Adeo ut frequentissima sint Asthmata ex Stomacho, per vomitum saepius curata, sed pectori male dicata. In talibus Asthmaticis saepe coniuncti sunt flatus, ut in Scorbuticis et Hypochondriacis, post pastum praesertim vespertinum, qui multum ad Dyspnoeas conferunt. Ceterum Hydropici etiam fiunt Asthmatici, partim propter liberum Diaphragmatis motum impeditum, partim propter distentos musculos Abdominis, respirationi inservientes, partim propter copiosius retentum serum, crasin Sanguinis vitians, et acrimonia [orig: acrimoniâ] sua [orig: suâ] Pulmones nonnihil vellicans.

[note: Asthma siccum.] Alterum Asthma siccum dicitur, quod citra materiae sensilis accessionem aut excretionem Paroxsmum inchoat et finit. Ut pateat huius Asthmatis causa, considerandum, tria esse quae ad legitimum Pulmonum motum faciunt.

[note: Eius causae.] 1. Legitima partium mechanica conformatio. Atque ex huius defectu fiunt Asthmata sicca, propter Tuberculum, Calculum, Scirrhum, aut alia concreta [note: In conformatione pulmonis.] praeternaturalia, in Pulmonum parenchymate vel bronchiis haerentia. Gibbosi etiam, et illi, quibus Sternum et Costae nothae vitiose conformantur, utplurimum sunt Asthmatici. Facit huc deficiens Pulmonum nutritio, unde Pulmones aridi et flaccidi redditi minus expandi queunt: quo etiam disponit crebrior Nicotianae fumus, immediate Pulmones ad Atrophiam disponens, non vero caput immediate alterans.



page 112, image: s112

[note: Musculorum pectoralium] 1. Ad legitimum Pulmonum motum requiritur Musculorum instrumentaliter moventium, et Nervorum hos dirigentium sana constitutio. Cum enim Thorax per tot et tam insignes musculos moveatur, non mirum est, creberrima inveniri Asthmata sicca, quae fiunt ration nervorum, musculos hos ad Spasmum adigentium. Huiusmodi sunt Asthmata ex subluxatione Vertebrarum dorsi, nervos ibidem prodeuntes comprimente et irritante, ex Vermibus Intestinorum, partes hasce ad Convulsiones irritantibus, ex Passionibus hystericis et hypochondriacis, ubi partes respirationi inservientes vitio Nervorum constringuntur. Vitium itaque hic haeret in nervis, sive in exortu, sive in progressu circa plexus, ut in Hystericis, sive denique in ipsis Musculis, quibus inseruntur; Nervi enim intercostales et paris vagi, qui Thoraci praesunt, pluribus plexibus diversimode sociantur, et hinc varios Spasmos, etiam remotioribus in locis, excitare valent; ut in Nephriticis et Hypochondriacis manifestum fit. Est etiam maxima varietas musculorum, duplici dilatationis et constrictionis motui inservientium, qui omnes et variam structuram et distinctum motum obtinent; adeo ut non mirum sit, tam insignem varietatem circa Asthmata convulsiva observari. Pertinent huc Arthritici confirmati, quibus rarius vel difficilius superveniunt, Paroxysmi; in talibus enim huiusmodi Asthmata solent supervenire, quae denique per paroxysmi podagrici accessionem levantur. Ceterum Asthmata haec convulsiva saepius sunt hereditaria, non secus ac Morbi epileptici; sunt enim utplurimum Periodica, et ubi cessaverint aliquandiu, facile per multiplices occasiones externas, v. g. per iracundiam, mutationes tempestatum, etc. recidivam incurrunt. Causa proin horum


page 113, image: s113

Asthmatum convulsivorum ac acidum vitiosum, nervis inimicissimum, quocumque in loco nervos vellicarit [orig: vellicârit]. Hinc Hypochondriaci, Scorbutici, et ii, qui Inunctionibus mercurialibus male tractantur, huic morbo frequentissime sunt obnoxii.

[note: Fibrarum pneumoni carum.] 3. Requiritur denique ad legitimum Pulmonum motum, ut fibrae nerveae istius membranae, quae Pulmones undique cingit, aliaeque ad vescias pulmonales, pro istis recte colligendis et constringendis, hinc inde dispersae, rite moveantur. Sin autem fibrae hae irritentur, vesiculas constringent, et pro aere suscipiendo ineptiores reddent, unde Asthma. percipitur hoc, quando a Sulpure incenso, aut Aqua [orig: Aquâ] forti naribus admotis, Fauces et Thorax exinde constringuntur, et spiritus intercipitur. Fibrae enim dictae irritatae vel ab acido interno, vel a spiritibus metallicis, vel ab aere inclementi, Pulmonem corrugant.

[note: Asthma humidum et spasmodi cum iunguntur.] Asthmata haec, humida nempe et convulsiva, saepe coniuncta sunt. Scabiosorum Asthma, ex Scabie retropulsa [orig: retropulsâ] ortum, videtur complicatum esse, ex fermento Scabiei Pulmones irritante, et Sanguinis crasi quasi cachectica [orig: cachecticâ]. Notandum autem, materiam in Asthmate per os reiectam, esse quidem causam Asthmatis humidi, sed in Asthmate sicco eorum, qui gaudent copia [orig: copiâ] lymphae, esse duntaxat effectum agitationis Pulmonum et reciprocationis aeris, qui in declinatione Paroxysmi convulsivi eicitur. Ceterum in humoroso etiam concurrit aliquid convulsivi, ratione irritationis Pulmonum, unde idem sequitur effectus. Notandum ulterius, difficilem Respirationem, quae tam in statu Tussis humidae, quam in principio Tussis siccae adest, saepe non ab infarctu Pulmonum, sed eorum irritatione et contractura [orig: contracturâ] procedere. Signum mihi erat, adesse talem irritationem, quoties Aeger vel loquens, vel validius


page 114, image: s114

respirans tussire cogebatur. Nam in talibus casibus, propter crebriorem aeris reciprocationem, irritati magis Pulones Tussim concitabant. Imo in simili casu, liberiorem respirationem semper observavi ex Opiatis, vellicationis sensum sufflaminantibus. idem dicendum de sensu doloris compressivi in Pectore, quod nempe non a copia [orig: copiâ] materiae, sed fibrarum pulmonalium constrictione procedat. Observandum denique quod in Asthmate spasmodico adsit Malarum ac Faciei rubor, vasorum in collo maior intumescentia, aut sensibilis etiam arteriarum pulsatio; in tali enim casu tardior est Sanguinis circuitus per Pulmones.

[note: Signa Asthmatis humidi.] Signa. In Asthmate humido adest respiratio difficilis, cum sonitu ex profundo, eoque stertente, quando nempe malum fit a muco in bronchiis Pulmonum, una cum Tussi ac pituitae excretione, quae quo magis excernitur, eo magis minuitur effectus. Si vero materia peccans sit in substantia Pulmonum, fit sonitus minor, et minus excernitur per Tussim, idque successive. Asthma humorale solet esse continuum; et semel curatum successivi incrementi signa prodit, antequam recurrat. Hoc autem omni Asthmati commune est, quod ea cum aere mutentur, motu corporis exasperentur, quod denique [note: Sicci.] vesperi ac noctu acerbius affligant. Asthmatae sicca, speciatim convulsiva, ingruunt ex improviso, sine materiae peccantis indiciis, et cessant absque manifesta [orig: manifestâ] excretione, aut sensibili respirationis nocumento. Si vitium sit in capite, praecedunt aut adsunt Vertigo; sin vero in Abdomine (in plexibus Mesenterii, lienaribus, etc.) antecedunt vel coniunguntur sonitus, murmura, et vermiculatio in Abdomine, aliaque Abdominis symptomata; si Diaphragmatis musculi, aut loca vicina sunt affecta primario,


page 115, image: s115

sensus instar Zonae in ista regione percipitur. Si musculi Thoracem moventes affligantur, sensus est constricti vel compressi Thoracis. Si Laryngis et Faucium musculi, adest suffocationis, quasi laqueo iniecto, sensus. Si denique Pulmo constrictus primario sit, inexplicabile quoddam respirationis impedimentum experiuntur Aegri.

[note: Prognosis.] Prognosis. Asthmata omnia sunt periculosa, et quidem inveterata, sive sint humorosa, utpote quae insignem Pulmonum laesionem arguunt, sive convulsiva, nam talia epilepticum, in quodam nervorum plexu radicatum, fomitem praesupponunt. Rarissime curantur perfecte, etenim vel levissimo diaetae errore subito recidivant. Tandem omnes Asthmatici sub contumacia [orig: contumaciâ] morbi vel cachectici vel hydropici moriuntur.

[note: Curatio.] Curatio. In Paroxysmo libera et sufficiens respiratio promovenda, tum impedimenta in Pulmonibus remoendo, tum Organorum motus convulsivos compescendo. Ratione prioris, aeris ambientis [note: Indicationes] ventilatio, erecta sessio, alvi subductio, Venaesectio, Potiones sanguinem attenuantes, et viscida incidentes, blande dulcia Pulmones demulcentia, et interdum Vomitoria utiliter administrantur. Ratione posterioris, antispasmodica, anodyna, volatilia, etc. sunt optima. Extra Paroxysmum in Asthmate humido, pro causarum varietate, varianda curatio: 1. Asthma humidum a viscido muco genitum, curatur per incidentia, vomitu vel tussi eicientia, et stomachica Recidivam praecaventia. 2. Si pus sit Asthmatis causa, evacuandum erit vel per expectorantia, vel per Paracenthesin Thoracis. 3. Si vitium sit sanguinis, minuatur eius copia, coagulatus dissolvatur, cachecticus emendetur, suppressus revocetur, et turgescens temperetur. 4. Si serum fuerit asthmatis causa, evacuandum est per urinam, vel sudorem, vel Vesicatorium confestim, aut


page 116, image: s116

per Fonticulum pedetentim. 2. Si vitim sit in Stomacho, conveniunt Vomitoria cruditatem corrigentia. In Asthmate autem sicco 1. Conformationis vitia difficillime curantur: excrescentia tamen tubercula aut grandines, beneficio Spiritus Sulpuris per campanam successive absumi posse, nonnulli asserunt. 2. Acidum nervis inimicum in Paroxysmo antepilepticis corrigendum; paroxysmus imminens per opiata suspendendus; recursus paroxysmi praecavendus Vesicatoriis vel Fonticulis. 3. Si fibrae pulmonares primario stringantur, causa irritans removenda, vellicatio opiatis sopienda, vulnerariis et balsamicis Pulmonibus succurrendum.

[note: Vomitoria proficua.] Pro his scopis rite obtinendis observandum. 1. Vomitoria in quovis fere Asthmate esse egregia, tam in Paroxysmo, quam extra Paroxysmum; in humido sane aequaliter materiam tam ex pectore quam ex stomacho eiciunt; quin etiam expectorantibus [note: Cura Asthmatis sicci.] non male miscentur. In Asthmate sicco maxime conveniunt, ubi radix mali est in Abdomine, nisi metuantur pathemata hysterica. Hunc in finem optimum est Vinum emeticum Heurnii, ex [gap: abbrev. 05] . Rad. Helleb. alb. macerat. in lib. 1. vini Hispanici, concinnatum, et Solis radiis aliquandiu expositum, cuius cochleare vomitum excitat, vel guttae aliquot additae expectorantibus, eadem acuunt. Alii tamen hoc in casu praeferunt Guttam gamandram ad ??? cum sex granis Tartari vitriolati, vel Pulverem radicis Ipecacuanhae sive Asari ad [gap: abbrev. 03] . cum Cremoris Tartari ??? 2. Purgantia in Asthmate convulsivo nequaquam, et in humido non nisi sedato Paroxysmo conveniunt. Postea vero ad reliquias exhauriendas conveniunt Pilulae quaecumque cum Gummi ammon. vel Mercur. dulc. 3. Venaesectio in Asthmate per se nil praestat: per accidens vero, si Sanguis in Pulmonibus stagnet,


page 117, image: s117

liberiorem circuitum conciliat. 4. Sudorifera in Asthmate convulsivo, tam in fine Paroxysmi, quam etiam extra ipsum, non negligenda sunt; praesertim decoctum Lign. Guaiaci, quod etiam in humido fuligines discutit et pituitam incidit. 5. Respectu paroxysmi Opiata multum conferunt, praesertim appropriatis mista. Tutiora autem sunt in Asthmate sicco, in Humido enim excretionem sufflaminant, licet in concitatiori spirituum impetu nimiam Paroxysmi ferociam benigne satis mitigent. Huiusmodi sunt Essentia Opii theriacalis, Mithridatium Dam. Syrupus iviub. Diacod. et similia, quae in Asthmate sicco Paroxysmum etiam praecavent. Sane Veteres in quovis Paroxysmo asthmatico potius materiae fluxionem opiatis inhibebant, quam evertentibus eandem agitabant. 6. Si Asthma sit ex Scabie retropulsa [orig: retropulsâ], curandum, ut Scabies revocetur, per Essentiam Fumar. compos. Extractum et Essent. Helen. Extractum Theriac. Decoctum Radic. Helen. et Faenic. Antimonium diaphor. cum Salibus fixis; item per Vesicatoria Femoribus et Brachiis applicata, vel denique collocando Aegrum in eodem lecto cum Scabioso. 7. Si Sanguis coagulatus fuerit a subito post aestum frigore, et Asthma produxerit, conducunt grumos solventia; inprimis Sucus Fumariae, Cherefolii, Bellidis min. 8. Si sit Asthma ex sumis metallicis, non expugnatur nisi mineralibus et metallicis appropriatis.

[note: Asthmatis humidi.] Remedia ad Asthma humidum ordinario usurpata sunt incidentia et expectorantia. Inter quae eminet Syrupus Nicotian. diuturna [orig: diuturnâ] digestione a vi emetica [orig: emeticâ] liberatus; item Decoctum Folior. Tabac. ad [gap: abbrev. 06] . in Lib. ii. Aquae ad medietatem, addendo in fine Malvae, Branc. ursin. Violariae an. M. i. cum Sapa [orig: Sapâ] calide haustum; item Essentia Peti cum Spiritu vini extracta, et Melle excepta. Quin et solus Fumus Nicotianae


page 118, image: s118

Paroxysmum cohibere observatur. Asthmaticis etiam perutilis est sequens potus.

[gap: abbrev. R] Vin Malvat. Melicrat. coct. an. [gap: abbrev. 08] viii. Fol. Tabac. sic. 06???. Rad. Enul. [gap: abbrev. 06] v. Rad. Polypod. [gap: abbrev. 06] i. ebulliant invicem, in Aqua [orig: Aquâ], et colentur: dos. [gap: abbrev. 05] .

Egregium incidens est Gummi ammoniac. et in Paroxysmo humido admodum laudatur haustus ex Aquae Hyssop. [gap: abbrev. 06] ii. Vini Rhenan. 06???. Gum. ammon. [gap: abbrev. 04] . M. Facit huc spiritus asthmaticus ex [gap: abbrev. 06] i. Aeris viridis, [gap: abbrev. 06] . Gummi ammon. et ??? Sulpuris, destillatus per retortam et rectificatus per alembicum, cui imponatur nodulus Croci. Dosis ft. 20. vel 30. Porro Aqua ex Raphano recenti in taleolas inciso, et Saccharo adsperso, inter duas patinas expresso, potentissime mucum resolvit. Item Radix Ari pulv. aut etiam Spiritus radicis Zedoariae. Bryoniae radix praeter vim laxativam, grumosum quodcumque in corpore dissolvit. Egregium est Helenium pulv. in Electuarii forma cum Melle, praesertim in Asthmate stomachico. Mirabilis est effectus Spermatis Ceti ad [gap: abbrev. 04] . in Paroxysmo. His addantur Marrubium Hyssop. Calamint. Rosmar. et Crocus. Vidimus a Cochl. ii. aceti Rutae paroxysmum mire sedatum; cui addatur Acetum et Oxymel squillit. Oxymelita enim talia praestant fere cum Syrupis pectoralibus. In paroxysmo etiam egregius est Spir. Sulpuris, et extra paroxsmum Flores Sulph. aut Balsamus Sulpur. terebinth. et anisat. Observandum interea, Saccharata in Affectibus pectoris non conducere, sed contra materiam viscidiorem reddere, et corruptelam Pulmonum intendere. Millepedes denique unum ex praestantissimis specificis sunt contra Asthmata: turgent enim sale volatili nitroso admodum penetranti, et praeterea vim habent anodynam: exhibentur in Pulvere cum Melle vel Syrupo Nicotian. Optimum autem inde


page 119, image: s119

praeparatum est Vinum infusionis Millepedum expressem et Filtratum, quod quidam in diaeta adhibent. Tentandum etiam aliquando, quid Salivatio mercurialis in Asthmate humido contumaciori praestitura sit. Multi commendant Pediluviorum usum revulsorium. Solum destillatum Hippent. m. ac v. ad. [gap: abbrev. 06] ii. potum suvit multos. Ex his haud difficile erit plures concinnare formas, v. g.

[gap: abbrev. R] Aq. Fol. Rapar. [gap: abbrev. 06] ii. Aq. Cinnamom. spirituos. [gap: abbrev. 05] . Syr. de Nicotian. [gap: abbrev. 06] . Spir. Sulpur. gutt. x. Misc. d. ad Vitr. Dosis singulis triboriis aliquot Cochlearia. Addi posset Gummi ammoniac. nisi sapor esset molestus.

[gap: abbrev. R] Rad. Ireos storent. [gap: abbrev. 06] . Rad. Helen. 06???. Rad. Zedoar. [gap: abbrev. 05] . herb. Marrub. m. ii. Comar. Hyssop. Rosmarin. an. m. i. sem. Anis. Foenicul. an. ??? Passul. min. 06???. Incisainfundantur in Vino; vel coquantur cum Aqua et Melle pro Mulsa pectorali; vel cum Aqua [orig: Aquâ] et Aceto, pro Oxymelite.

[gap: abbrev. R] Aq. Hyssop. [gap: abbrev. 06] ii. Aq. Menth. [gap: abbrev. 06] . Aq. asthmat. Rudolph. ??? Spir. Gum. ammoniac. cum Virid. aeris 04???. Syr. Nicotian. ??? Misce, capiatur cochleatim.

[gap: abbrev. R] Vini Infus. Millepedum ???. Syr. de Marrub. et de Hyssop. an. [gap: abbrev. 06] i. Extract. Helen. [gap: abbrev. 04] i. Extract. Croci [gap: abbrev. 03] . Misce et usurpa cochleatim, vel cape unciam dimidiam pro dosi.

[note: Asthmatis sicci curatio] Ad Asthmata sicca valde conveniunt Remedia antepileptica, tam fixa quam volatilia; quibus addatur Laudanum, in tali casu nulli remdio cedens. Conducunt etiam Vesicatoria, scapulis aut brachiis applicata, tam spiritus influentes divertendo, quam serum acre scorbuticum avertendo. Dabuntur itaque Salia vol. Succin. C. C. Sanguinis human. aut horum Spiritus; Castoreum, atque ex hoc parata remedia; Medicamenta ex Asellis et Lumbricis; Cinnabarina, Sulpura metallica, etc.



page 120, image: s120

CAPUT III. De Singultu.

[note: Singultus.] INspiratio interrupta cum impetu et sono ingrato, Singultus dicitur; fitque a subitanea diaphragmatis doersum versus contractione. Cum impetu enim et subitaneo motu in hoc affectu inspiramus, et Abdomen antrorsum propellimus. Parum itaque considerate statuitur Singultus affectus Stomachi; [note: pars affecta.] Diaphragma enim primario affici probant sequentia. 1. Omni tempore voluntario possumus singultire, et necessario singultimus inspirando: sed nullus datur musculus inspirationi inserviens pro voluntatis imperio actionem illam mutare valens, excepto Diaphragmate. praeterea Ventriculus ita alterari nequit. 2. In Singultu Abdominis contenta deorsum et sursum moventur, sub inspirationis actu; quod per solam Diaphragmatis convexitatem nimiam explicari potest. 3. Saepius curatur Singultus Inspiratione continuata [orig: continuatâ], et inhibita [orig: inhibitâ] Exspiratione. Iam si esset motus Ventriculi, tum per Inspirationem, in qua [orig: quâ] Diaphragma Stomachum premit, potius aggravaretur malum. 4. Ioco quandoque, et terrore, aut nimio animi motu curatur, ergo aliquid voluntarii, Diaphragma nempe, afficitur. Sternutatio superveniens Singultum tollit, quia sub forti Exspiratione Diaphragma concussum ex se dispellit, quod antea istud irritabat. 6. Absque Ventriculo Hepatis Inflammatio dat Singultum, quia illa immediate contingens Diaphragma, istud stimulat, ut convellendo singultiat. 7. Observatur Singultus non raro in Morbis convulsivis, a contractione nempe Diaphragmatis inspiratoria [orig: inspiratoriâ] oriundis.

[note: Causa.] Causa est omne id, quod quidem ad violentam,


page 121, image: s121

reciprocam tamen sui contractionem Diaphragma cogere potest. Hoc ipsum saepius haeret in Ventriculo, et specialius affficit superius eius Orificium, quo pertinent inprimis assumpta. Unde Panis nimia [orig: nimiâ] quantitate comestus, refrigerantia, prout Aqua frigida et Nitrum, item Oleum Vitrioli, Singultum induxerunt. Ita in Febribus Iulepi refrigerantes Singultum quandoque inferunt, solo Vini potu curandum. Praeter occasiones hasce externas, et ex internis Singultus supervenit Stomacho affecto, sive per consensum in Vulneribus Capitis, Nephritide, Hernia [orig: Herniâ], imminente Ileo, etc. sive per essentiam propter sucum acriorem et viscidum in rugis Ventriculi haerentum, cuius expellendi nixum Singultus insequitur. Patet autem, superius Ventriculi orificium affectum facile Singultum inducere, irritando nempe musculum Diaphragmatis posteriorem, per quem transit. Inflammatio item Hepatis, compressa [orig: compressâ] Thoracis vertebra [orig: vertebrâ] undecima [orig: undecimâ], Costarum ad Ventriculum detrusio, Arthritis non amplius artus vellicans, Purgatio effrenis et Febris continua, imminentibus iam Convulsionibus, Singultum inducere observata sunt. Imo in Febribus ardentibus et malignis paulo ante mortem Singultus quandoque molestus evadit.

[note: Prognosis.] Prognosis. Singultus inquavis Febre continua mortem fere praenuntiat, licet contrarium quandoque observetur. Superveniens Purgationi, Diarrhoeae, Dysenteriae, Ileo imminenti, aut Hepatis Inflammationi, periculum innuit. Si malum diuturnum sit, et penitus incurabile, subesse videtur occultum quoddam conformationis vitium, Os Ventriculi, aut Diaphragma aut Nervos afficiens.

[note: Curatio.] Curatio. Tollatur irritationis sensus in Diaphragmate, et removeatur causa occasionalis. Prioris ratione optima sunt Opiata cum appropriatis, v. g.


page 122, image: s122

Theriaca, Castoreum, Sem. Anis. eiusque Spir. et Ol. item Spir. Sal. ammon. anisat. ut et ZZ. in India conditum. Interim pro causarum varietate varianda curatio. Si malum haereat in Stomacho, praesertim ratione pituitae vitreae, orificio Stomachi impactae, optimum est Vomitorium. Si purgandum est, conveniuntPill. aloet. cum Laudan. item Mercur. dulc. cum Diagryd. itam Hiera cum Oxymell. Peracta [orig: Peractâ] purgatione, vel vomitu, ubi languet Stomachus, propinetur Mistura sequens:

[gap: abbrev. R] Aq. Meliss. [gap: abbrev. 06] i. Menth. 06???. Spir. Theriac. [gap: abbrev. 04] ii. Conf. Alkerm. [gap: abbrev. 04] . Laud. opiat. gr. ii. Syr. de Menth. ???. M. usurpetur cochletim. Pertinet huc Mixtura saepius ad singultum experta, cydoniata, cum Extracto Zedoar. et Laudano. Si adsunt flatus, misturi talibus addatur Spir. Nitri dulc. a [gap: abbrev. 03] . ad [gap: abbrev. 04] . Sin fiat Singultus a cibo crudo, aut vitiata [orig: vitiatâ] digestione, conducunt Aloetica, Pill. rosac. Elix. proprietatis.

Si Singultus fiat ab humoribus acribus, corrosivis, aerugionsis, plus minus effervescentibus, convenit Ebur vel C. C. ustum ad [gap: abbrev. 04] . Lapides Cancror. Terra sigill. Lapis Percar. Carpion. in specie Pelliculae internae stomachi Gallinae, siccatae, et in Aqua cumSyrupo Portulacae propinatae.Laudatur alias Decoctum sem. Anis. Aneht. Carvi,Portulac. et Papav. alb. in Cerevisia. Externe in tali Singultu egregium est Cataplasma ex Bacc. Laur. flor. Ros. rubr. fol. Menth. an m. i. pulveris. et subactis cum fermento acerrimo ad quantitatem Ovi; hinc cum Aceto ferventi calidissime applicatum, Si exsiccetur, denuo irroretur Aceto. Item Panis calidus, Vino generoso irroratus, Ventriculo commode applicatur. Alii Fotum parant ex Aceto calente cum Castor. Piper. Sinapi ac Pane calido, cum Spongia [orig: Spongiâ] applicandum. Pariter Oleum destill. Anisi Umbilico et Ventriculo illitum est egregium.


page 123, image: s123

Si suspicio sit, subesse in singultu malignitatem, aut si oriatur in Febre maligna, tunc aliis addatur Aqua Cordialis Herc. Saxoniae, Aq. Cinnam. Syrupus Citri, Extract. Theriac. etc.

Singultum ex assumpto acriori. v. g. Oleo Vitriol. lenit Mistura sequens. rum. Aq. Plantag. Endiv. an. [gap: abbrev. 06] i. Succ. Semperviv. mai. depur. [gap: abbrev. 06] . C. C. usti. [gap: abbrev. 04] . Ter. sigill. [gap: abbrev. 03] . Lap. Cancr. [gap: abbrev. 02] . Laud. opiat. gr. ii. vel iii. Syr. Portulac. [gap: abbrev. 06] . Misc. detur ad Vitr. sumatur cochleatim. Singultus symptomaticus curatur addendo appropriata remediis morbum primarium respicientibus. Observavit Riverius, Singultum ex frigidae potu post calorem ortum, Balneo Aquae dulcis cum Plantis nervinis fuisse curatum.

CAP. IV. De Incubo s. Ephialte.

[note: Incubus.] INCUBI Symptomata fere tali ordine sequuntur. 1. Laeditur Inspiratio. 2. Sensus aut motus, cum imminente plus minus suffocatione. 3. Depravatur Loquela; sonum enim Aegri inconditum et boatum quandoque gravem edunt. 4. Adest praecordiorum anxietas. 5. Insomnium rei cuiusdam thoracem prementis. 6. Maculae rubrae, lividae, caerulescentes, artus artus inprimis pingentes, et mane postmodum apparentes. 7. Expergefactis, dum omnia cetera Symptomata evanescunt, Corporis tremor, et non raro Diaphragmatis vibratio celerrima et violentia superest, una cum totius corporis lassitudine.

[note: Causa.] Causa est omne id, quod liberum Thoracis respiratorium motum impedire potest. Impeditur autem ille motus, vel vitio obiecti externi, vel vitio nervorum motui inservientium. Prioris ratione


page 124, image: s124

Incubus accidentalis dicitur, quando nempe Dia-Phragmatis liber motus impeditur. propter impedimenta in primis viis et Abdomine motui eius deorsum resistentia. Haec inter inprimis est Stomachus nimium repletus, in quo materia viscida in Flatus abit. Experimur enim esum Castanearum et potum Vini faeculenti, Incubum inducere. Unde pueris nimia alimenta ingurgitantibus, aliisque temulentiae aut diaetae crassae deditis, familiaris est Incubus. Frequentior est etiam illis, qui dorso incumbunt, unde Diaphragmatis motus inferiora versus impeditur. Incubus habitualis oritur a vitio nervorum respirationi inservientium, idque inprimis eorum, qui ex Cerebello primas radices habent, adeo ut fundamentum Incubi habitualis in parte postica [orig: posticâ] capitis circa Cerebellum statuat Louverus. Dubitatur. an vitium hoc nervorum sit paralyticum, an vero convulsivum; i. e. an denegetur spirituum influxus, an vero illi nimis impetuseinfluant. Varia prostant apud Auctores exempla utrumque concludentia. Et sane, sicuti non rarum est, quod Paralysis cum Spasmis, et contra, subinde permutetur; ita quidem causa Incubi, Acidum nempe peccans lymphae medio ad Cerellum delatum, nunc irritando nervos Respirationi inservientes, atque Cordis motui dicatos, Affectus spasmodicos; nunc vero spirituum motum nonihil sufflaminando, leviores Affectus paralyticos inducere potest.

Pars affecta Revera igitur Incubo infestante, laborant Musculi thoracis motui insvervientes, praesertim Diaphragma: Et cum idem Nervus ex intercostali surchlum ad Laryngem mittat, adest etiam strangulationis sensus, [note: Symptomata comitantia.] loquela impedita, aut saltem sonus inconditus, gemebundus. Thoracis autem motus impeditus ad somnia et imaginationes compressionis Thoracis


page 125, image: s125

disponit; dubium enim nullum est, quin anima rationalis in somno alterationes corporis percipiat, teste Pollutione nocturna [orig: nocturnâ]. Incubus itaque formaliter ad Affectus nervinos refertur; subiective vero ad melancholicos vel scorbuticos, ratione Lymphae acidae subtilis nervos afficientis; quo etiam respiciunt Maculae, quae declinante Paroxysmo cutim pingunt.

[note: Prognosis.] Prognosis. Incubus accidentalis parum refert, habituais vero Epilepsiam, Apoplexiam, aut Melancholiam Portendit; praesertim si adsit etiam Vertigo diuturna. Si accidat partim dormienti, partim vigilanti, Epilepsiae propinquior est; sed adhuc deterior, si post excretionem Sudor frigidus, Tremor cordis, Spasmus aut Syncope sequatur.

Curatio. accidentalis curatur Stomachum evacuando, Diaetam bene ordinando, lautam cenam et subitaneum post pastum decubitum vitando, et remedia antepileptica propinando. Habitualis vero ad mondum Mali hypochondriaci curatur, nempe per digestiva praesertim martialia, hinc per evacuantia inprimis vomitoria, quibus subiunguntur volatilia ac antepileptica.

[note: Curatio.] Pro his scopis obtinendis, post vomitoria, excellund evacuantia helleborina cum Mercurio dulci. Deinde per epicrasin evacuantia, inprimis Passulae cum Aloe, vel Pillul. aloephang. quae non tantum ebrietatem arcent. sed insimul coctionem iuvant. Nobile specificum est Radix Paeon. in pulvere, ut et Semen, eiusque Emulsio, item Aqua. Huic annumeratur Semen Anisi eiusque Oleum destil. sub introitu lecti usurpatum. Ceterum in Incubo habituali, martialia et sudorifera volatilia non negligenda.



page 126, image: s126

SECT. XIV. De Laesa Exspiratione.

CAP. I. De Sternutatione immoderata.

Sternutatio nimia. COmprimuntur Pulmones, pro aere exspirando, a musulis intercostalibus internis, sacrolumbo, et etiam musculis Abdominis; quibus in supplementum accedit Abdominis spontanea remissio. Laeditur autem haec aeris exspiratio. 1. Quando fit cum impetu in Sternutatione. 2. Quando fit interruptim et cum Tussi. 3. Quando aer exspirans vitiatam vocem profert.

[note: Quid sit?] Sternutatio est motus convulsivus musculorum Exspirationi insvervientium, in quo, post aliquam Inspirationis suspensionem, subito per nares et os aer una [orig: unâ] vice exploditur. Percipimus in hoc casu Thoracem a suis musculis constringi, et Abdomen etiam a suis comprimi; et hinc a contentorum sursum versus motu Diaphragma intra Thoracem cogitur. Unde in Partu difficili proficua, et in Herniis [note: Causae.] nocua est Sternutatio. Causa occasionalis huius motus convulsivi est. quicquid membranam narium internam superiorem irritat; sine hac enim irritatione nulla fit Sternutatio, quoniam nervuli ex pari tertio et quarto ad Nares derivati, connectuntur per plexus cum pari nervorum vago et intercostali, Thoracem inpirmis moventium: adeo ut nervuli illi irritati hos etiam convellant, unde Diaphragma aliquandiu propter Inspirationem protarctiorem deprimitur: sicuti et ceteri musculi Respirationi inservientes magis tenduntur; sed mox


page 127, image: s127

superveniente contrario Spasmo nervorum et musculorum Exspirtationi inservientium, Sternutatio supervenit. Quae irritant narium membranam, sunt vel externa, odores nempe fortes, aliaque vellicantia; vel interna, ut Lympha acrior in Coryza: item coitus, et conspectus pulchrae Mulieris post abstinentiam a Venere. Ceterum haec membrana a nimio Pulveris sternutatorii usu, et conpiosiore lympha [orig: lymphâ] affluente, minus sensilis evadit. In omni Sternurtatione insons est Cerebrum; quae enim eiciuntur, primario sunt ex contextur glanduloso post membranas narium et fauciumsito; secundario autem ex Bronchiis asperae Arteriae, unde in Pleuritide et Peripneumonia Sternutatio mala est; proficua vero ad pituitam in Bronchiis expellendam, quae Tussi reici non poterat. Adeo ut ex Capite nihil plane educatur.

[note: Porgnosis.] Prognosis. Sternutatio sine causa manifesta crebro repetens mala. Infert mala paralyticos aut epileptico insultus. Sternutatio oculis nociva est. In Epilepsia [orig: Epilepsiâ] aut Apopelexia [orig: Apopelexiâ] post usurpata sternutatoria non succedens, malum est signum.

[note: Curatio.] Curatio. Removenda causa vellicans, et irritationis sensus opiatorum usu. Unde odor Opii omniumque Narcoticorum multum iuvat, inprimis Ol. rosaceum Opio impraegnatum interioribus naribus illitum. Post acrius sternutatorium, conducit nares abluere cum Lacte tepido, aut inicere Cremorem lactis aut Mucilag. sem. Psyl. vel Cydon. vum Aq. Nymph. extractam; item pro odoratu admovere Semina Faenic. et Anis. Aceto intincta.



page 128, image: s128

CAP. II. De Vocis Vitiis.

[note: Vicis vitia.] VITIA Vocis sunt, quando vel deficit vel Vitiatur. Deficit autem vel Thoracis vitio in Apoplecticis, Hystericis, etc. ubi nulla respiratio contingit; [note: Causae.] vel vitio Laryngis, propter eius rimulam, a Tumoribus vicinis, vel ab assumptis adstringentibus constrictam; vel denique Musculorum et Nervorum [note: Aphonia.] vitio: quo in casu Vox deficiens Aphonia dicitur. Sin vero Linguae motus deficiat, dicitur Loquela amissa. Ceterum Vitium hoc musculorum nunc paralyticum nunc convulsivum est; prius fit vel vitio proprio, vel vitio nervorum recurrentium, ad eos distributorum, [note: CAusae.] unde his dissectis, Aphonia canibus supervenit. Quandoque Raucedo Aphonia infert, propter nimiam humiditatem, et exinde flacciditatem musculorum; qua [orig: quâ] ratione Crapula, et abundans phlegma idem praestant, Casus item ab alto, et Terrores, Paralyticum hoc vitium inferre observata sunt. Virgo etiam fumo Lapidis ex oleo constructi per somnum inspirato, incidit in Paralysin Laryngis et subsequentem Aphoniam. Quoad alterum Aphoniae fiendi modum, Convulsionem nempe musculorum et nervorum Laryngis, observatur haec in Hystericis et Epilepticis, item ex Vermibus. Huc spectat Aphonia ex retenta [orig: retentâ] Gonorrhaea [orig: Gonorrhaeâ] virulenta, propter acre Luis Venenum, nervos recurrentes vel musculos irritans, Fonticulis in inguine curata. Huc etiam referenda Aphonia Febribus superveniens, inprimis Variolis, quarum acre venenum Nervos recurrentes facile irritat. Ceterum praeter Paralysin ac Convulsionem, etiam Terror, aut subitanea spirituum perturbatio Aphoniam producit.



page 129, image: s129

[note: Prognosis] Prognosis. Apoplexiae iuncta Aphonia diuturna est et difficulter curatur. Quae cum singultu sunt Aphoniae, pessimae exsistunt. Per se autem rite tractatae curabiles sunt. Balbi Profluvio alvi saepe corripiuntur, teste Hippocrate, quo ipso fere sanantur.

[note: Curatio.] Curatio. Respicfendum ad primarium morbum aut causam antecedentem. Remvoeatur Paralysis et Spasmus musculorum. aut nervorum Laryngis, per cephalica interna, subinde Sudorem simul provocando, et Ptyalismum masticatoriis promovendo, In contumaciori malo, praesertim paralytico, diaeta sudorifera ex Lignorum decoctis instituenda venit. Externe applicentur collo Sacculi ex nervinis aromaticis Spiritu vini irroratis; vel Spiritus apoplectici cum Spirit. Lumbric. aut Formic. calide, vel denique Oleum Succin. Lavend. Rut. Iunip. cum Theriac. sive Bals. Peruv. mista, aut cum Essent. Castor. sociata. Interdum, ubi circumstantiae permiserint, Venaesectio sub Lingua [orig: Linguâ] institui potest.

[note: Raucede.] Sequuntur Vitia Vocis depravatae, inter quae inprimis occurrit Raucedo; quando nempe aer exspiratur per asperam Arteriam aut Laryngem nimis humidam. Notum est, continue in asperam Arteriam transsudare Lympham e Glandulis iuxta annulos Laryngis sitis, et membrana [orig: membranâ] glutionsa [orig: glutionsâ] interius asperam Arteriam cingente; quae partim ab aere inspirato inclementiori, vel variis pulveribus rebusque aliis permisto ipsam defendat; partim eandem [note: Causa.] planem ac voci firmandae aptiorem reddat. Quod si itaque Lympha haec copiosius effundatur, et nimis humectet asperam Arteriam, Raucedo oritur.

[note: Disserentiae.] Observanda autem est differentia Raucedinis, vel recentis, a lympha simpliciter tenui, nunc mitiori, nunc acriori, minus saltem humectante; vel inveteratae, a crassiori mucoso tegmine aquoso Bronchum


page 130, image: s130

interius abducente, ortae. Causa remota est irritatio Laryngis, producta vel externe, ab inclementia aerishiberni, inspiratione Fumi sulpuris, aliorumve acriorum; quibus et suo modo Loquela, Cachinnus aut Vociferatio intensior annumerantur; vel interne, a lympha acriori, salsiore. aut acidiore, ad asperam arteriam delata [orig: delatâ]; quae nullatenus a capite destillare putanda est, sed ex propriis Laryngis et aspereae Arteriae glandulis effunditur. Scorbutici autem et Lue venerea [orig: venereâ] correpti facile raucescunt propter serum acrius partes asperae Arteriae internas excorians. Phthisici etiam, Empyematici, et qui Tussi crebriori laborant, non raro rauci evaduut, propter acrem materiam frequenter reiectam, quae Laryngem irritat, et hinc copiosioris Lymphae instillationem provocat. Omnes hae causae moderatae levem inferunt Raucedinem, sin vero maiori impetu aut diutius affligant, ita ut Lympha contimuo effusa in Mucum spissiorem degeneret, et aspera Arteria successive excoriata nutrimentum proprium cum lympha transmittat, ac undique Bronchiorum cannis affigat, talia inveteratm Raucedinem, quae non nisi per muci spissioris expectoraionem solvitur, inferre solent; in quo casu ad Plumones maxime respiciendum.

[note: Prognosis.] Prognosis. Raucedo per annum vel ulterius confirmata vix sanatur, si quidem ob Suppurationem vel Tabem contingat. Sed et in Phthisicis plerumque ante mortem proxime futuram contingere hominibus solet.

[note: Curatio.] Curatio. Attendendum inprimis an causa sit interna vel externa; an Lympha mitior sit, an vero acrior, quod iuncta Tussis ostendit; an deiquie sit recens, tenuis nempe et copiosior, an vero mucus sit crassior, quod partim ex sensu maioris vel minoris


page 131, image: s131

titillationis, partim ex excretis per os, screatu vel Tussi reiectis, manifestum est. In recenti igitur malo a causa externa [orig: externâ], hac remota [orig: remotâ], opiata, lenientia vel temperantia irritationem, et hinc Lymphae effusionem sistentia maxime conducunt. Si vero sit recens a causa [orig: causâ] interna [orig: internâ], temperantia ac opiata, acrimoniam irritantem demulcentia, sudorifera, Lympham mundificantia, et ordinarium eius motum promoventia, conveniunt; praemissis, si opus fuerit, Purgantibus talibus, quae sub seri forma [orig: formâ] evacuare solent, in specie Ialappa, Esul. Elaterium etc. Inveterata vero curanda venit per incidentia, et hinc expectorantia, pro quo scopo interdum Vomitus etiam necssarius est. Quod si altiores in corpore radices habeat malum, v. g. Luem veneream, Scorbutum, vomicam Pulmonum, etc. ad haec primaria Curatio dirigenda, simultamen symptomati Raucedinis succurrendum erit.

Inter temperantia eminent Syrupus Papav. Essent. Opii, Diacod. Mont. Theriac. item Syrupus Glyzirrh. Syr. Viol. et inprimis Syr. de Iuiub. Egregium etiam temperativum est Decoctum Raparum secundum cum saccharo, ut et quaelibet e Rapis parata remedia. Passulae quoque elegantes sunt, in specie minores, unde Roob Passular. Decoct. Passul. cum Aniso vonveniunt. Flores sulpuris etiam Lympham temperant et erosionem praecavent in Raucedine recenti. Sed Balsamus Sulpur. anis. vel terebinth. in Raucedine inveterata [orig: inveteratâ] convenit, Sperma Ceti itidem ad [gap: abbrev. 04] . in Iusculo calido hic multum conducit.

Inter incidentia et expectorantia, in Raucedine inveterata [orig: inveteratâ] excellit Syrupus de Erys. cuius basis est Erysimum, quod sapore acri penetrante, quasi antiscorbutico praeditum, egregie Mucum incidit et dissolvit. Loco huius Syrupi usurpatur Pulpa Passul. min. cum Sem. Erys. subacta, vel eorundem Decoctum.


page 132, image: s132

Convenit etiam Electuar. ex Scord. Salv. et Rad. Helen. pulv. cum Melle subactis; item ipsum Mel squilliticum. Commendatur denique Pulvis rad. Ari, cum ana Sacch. cand. addito Syr. Iuiub. instar Eclegmatis. Admodum etiam a nonnullius extollitur sucus Brassicae. Ceterum experta sunt sequentia duo remedia, prius quidem in recenti, posterius in inveterata [orig: inveteratâ] Raucedine.

[gap: abbrev. R] Hord. opt. non excort. Passul. min. enucleatarum an. [gap: abbrev. 06] . Rad. Liquir. mund. et concis. [gap: abbrev. 04] i. Caric. ping. N. 6. Herb. Capill. Vener. Hyssop. an M. ???. Sem. Brassic. [gap: abbrev. 04] i. Pinear. recent. [gap: abbrev. 05] . F. omnium decoctio in Aqua [orig: Aquâ] fontana [orig: fontanâ]. Colaturae sumantur ???. ante somnum et in diluciulo.

[gap: abbrev. R] Succ. Brassic. depur. [gap: abbrev. 06] i. Sacch. penid. vel Syr. de Erys. [gap: abbrev. 06] . Rad. Hel. [gap: abbrev. 03] . cum Oxymel. squillit. q. s. f. Electuarium saepius lambendum.

CAPUT III. De Tussi.

[note: Tussis.] FAmiliare exspirationis vitium est Tussis, quae fit, dum musculi thoracem cingentes, et aerem sic expellentes, non blando nec naturali modo subsident, sed potius violenter simul contrahuntur, contractione quidem momentanea [orig: momentaneâ], saepius tamen reiterata [orig: reiteratâ]; qua ratione ad motus convulsivos Pectoris, non autem veras Convulsiones, refertur Tussis. Ceterum una cum vehementi aeris elisione, ad est etiam stictura aliqualis Laryngis ob irritationem, unde ille sonitus, qui in Tussi obsbervatur.

[note: Pars affecta.] Pars affecta sunt Nervi ac Musculi, a spirituum impetu in motum convulsivum acti. Afficiuntur igitur hi a quavis irritatione; ac interdum quidem


page 133, image: s133

ex solis spasmis et motibus convulsivis, tam ex primario Affectu, quam ex consensu cum aliis partibus nerveis. Unde Tusses hae convulsivae dicuntur, ex simplici nervorum spasmo, sine vitio partium spritilium, ortae; suntque Hypochondracis et Hystericis familiares. Frequentior autem est Tussis, quae causam materialem, respirationis organa afficientem, agnoscit, praesertim eam, quae oritur ex sensu noxii, sive mediate sive immediate infestantis Laryngem a sui principio usque ad Pulmonis profunditatem. Focus autem causae occasionalis irritantis nunc in Pectore nunc in Stomacho observatur.

[note: Differentia.] Differentia. 1. Ratione modi Tussis est vel sicca, quoties magno labore nil excernitur, sed fatigatur universum corpus Tussi inani, non raro cum Capitis, Hypochondriorum, aliarumque partium dolore contundente ac plus minus lacerante, qua [orig: quâ] ipsae nunc Herniae, nunc involuntarium Urinae aut alvi Profluvium excitatur; vel humida est, quando concussionis illus ope humor per os excernitur. 2. Causae irritantis ratione oritur Tussis vel ab interna [orig: internâ] vel ab externa [orig: externâ] causa [orig: causâ]. Utraque Tussim tam siccam quam humidam, et quidem foci materiae occasionalis ratione vel pectoralem vel stomachalem excitare solet.

[note: Tussis pectoralis] Tussis pectorialis sicca oritur frequenter ab externis inspiratis, v. g. aere inclementi, aut fumis acidis mineralibus, qui asperam Arteriam et Menbranam pituitariam irritant et contrahunt, adeo ut simul adsit Pectoris angustia et sensus Pulmonum compressivus, Tussis haec ex successiva partis irritatae laesione tandem humida evadit; ac materiae primo serosae, dein mucosae expectoratio sequitur. Colligitur enim lympha, ex irritatione transsudans, in Larynge, Bronchiis, imo et in ipso Pulmone; quae


page 134, image: s134

pedetentim condensatur in mucum viscidum: et si gravior sit laesio, tum partium ipsarum nutrimentum, successive alteratum, etiam sub forma muci evacuatur. Hinc ordinarie duo tempora in tali Tussi distinguere solent; quando enim est sicca, Tussim a Catarrho tenui crudo esse asserunt; dum vero est humida, materiam coctam esse dicunt et evacuationi aptam. Male autem Catarrhus ipse ex capite transmitti fingitur; nullae enim patent viae; sed in ipsis his partibus colligitur partim ex irritatione glandularum, partim ex degeneratione alimenti proprii, et debilitate spiritus insiti. Oritur etiam non raro Tussis pectorialis ex vitio lymphae [note: Catarrhalis] acrioris et salso acidioris, hincque catarrhalis dicitur, comitem habens Febrem catarrhalem, a meridie et vesperi vagis horripilationibus, ingruente vero nocte aestu totius corporis praesertim capitis, non tamen adeo intenso, vexantem, revertente autem dein aurora [orig: aurorâ] cessantem. Hinc non raro accidit, ut etiam sub Aestu illo febrili, artuum lancinationes et dolores vagi una affligant, ex acido lymphae, partes nerveas vellicantis, oriundi.Tussis [note: Nocturna.] itaque haec catarrhalis, quae inprimis nocturna est. originem ducit ex lympha vel salsa [orig: salsâ] magis, vel acidiore, tam organa spiritalia irritante, quam in massa sanguinis Febrem talem plus minus lentam excitante. Non rarum quoque est, hanc Tussim catarrhalem saepe affligere sine Febre. Ipse autem Catarrhus non ex capite, sed ex glandulis, post membranas pituitarias sitis transsudat. Observatur Tussis haec nocturna frequentius in Phthisicis, Scorbuticis, aliisque, quibus Lympha vitiata est; et procedente ulterius malo exulceratur aspera Arteria aut Pulmo; unde Phthisis perfecta pulmonaris insequi folet, et tandem pus genuinum tussiendo expectoratur.


page 135, image: s135

Lympha autem vitiata, Tussis huius nocturnae causa, radicem habet in stomacho; ex defectu enim digestionis Chyli, eiusque perfectionis in Intestinis, generatur Chylus salsus aut acido-salsus, qui suam labem mediante lympha [orig: lymphâ] variis partibus, et hoc in casu Plmoni affricat. Exacerbatur autem haec Tussis, uti et omnes Affectus lymphatici, remittente die, forsan, quia tum temporis minus procedit Transpiratio insensibilis. Ad has Tusses catarrhales pertinent etiam Tusses, inprincipio Variolarum et Morbillorum praesentes, item quae a Scabie, Tinea [orig: Tineâ], aut Achoribus repulsis nascuntur. Ad Tusses pectoriales referuntur ulterius humidae illae post Febres ardentes, praesertim minus acutas, contingentes, in quibus natura materiam coctam ex vasis sanguineis in Pulmones deponit, et ita crebra [orig: crebrâ] Tussi mucilaginosa copiose reicit. Eiusdem speciei sunt istae in Pleuritide observatae, in principio siccae, procedente tempore ex lympha et sanguine mistis mucosae, et suppurata [orig: suppuratâ] Pleuritide purulentae.

Ne autem confundatur Tussis pectoalis cum stomachali, in specie consideretur 1. Locus irritationis: si enim Aeger prosundius respirare iussus, mox tussire incipiat, vitium est in Pectore et Pulmonibus; secus si in Stomacho. 2. Respiratio circa superiora pectoris loca magis impedita, Tussim pectoralem esse dicit. 3. Sonitus porro locum indicat. 4. Adiuncta quoque symptomata simul consideranda sunt; sane ubi magis noctu affligit, aut Febricula simul adest nocturna, Tussim pectoralem ostendit.

[note: Tussis stomachalis.] Quoad Tussim stomachalem, certum est hanc frequentiorem esse; quando nempe occasionalis fomes in Oesophago et Stomacho latiata, et hinc mediate asperam Arteriam affligit; sive quatenus


page 136, image: s136

Diaphragma ab affecto orificio Ventriculi superiore vellicatur, sive quod simul Oesophagus vellicatus contiguam sibi asperam Arteriam per consensum afficiat, ac ad Tussim proritet. Quando Tussis furibunda est, in qua vix aliquid egeritur, licet cum summo conatu tussiant, tum semper delitescit in Ventriculo materia salsa et tenuis. Sane pleraeque Tusses originem ducunt a materia [orig: materiâ] vellicante in rugis et orificio [note: Causae.] superiore Ventriculi. Quod confirmat quottidiana experientia, observamus enim, Tusses siccas, subinde satis vehementes, mitigari. quoties Aqua vitae, aut aliud spirituosum acrius gulam transit, etiamsi non intret asperam Arteriam. Adeo ut frequentes sint Tusses slomachales, tam siccae quam humidae, tum es causa interna tum ex assumptis, Huius notae sunt Tusses illae in principio paroxysmorum Febrium intermittentium, quae sequuntur motum fermenti febrilis in Stomacho et in primis viis, uti et hypochondricae, et illae, quas quidam contrahunt, dum in lectis aeri liberiori regionem stomachalem nudam exponunt.

[note: Stomacl alis sicca et humida.] Tusses fiomachales siccae ferinae oriuntur a materia salsa, acri, praesertim tenui, pertinacius orificium superius affligente Humidae stomachales oriuntur interdum, sed rarius, ex praegresso errore diaetae aut digestionis, et hinc congesto muco salso, qui ex prosundo excerntiur, elevata [orig: elevatâ] regione stomachi. Sed [note: Causae.] frequentior Tussis humida fit ex laesione membranae pituitariae posterioris, sive ab aere externo, sive a lympha acriore. Talibus enim occasionibus per hanc membranam copise lympha spissior, et iunctim simul nutrimentum eiusdem proximum, pedetentim per oesophagum destillat, orificium Ventriculi superius vellicat, et hinc primitus Tussim siccam, dein humidam stomachalem, non raro


page 137, image: s137

superveniente vomitu pituitae vel alimentorum ingestorum, concitat. Estque haec Tussis, quam communiter Aegri dicunt esse catarrhum ex capite depluentem, cuius defluxum per fauces exacte sentiunt.

[note: Dianosis.] Diagnosis. Cognoscitur stomachalis Tussis, ex loco ubi primo sentiunt tussiendi stimulos, ex sonitu profundiore quam in pectore, ex vomitu item Tussim concitante, et adiuncta Anorexia [orig: Anorexiâ]. Si subsit catarrhale vitium, vespertino tempore exasperatur. Si Senes, sine occasione inspirati aeris, copiosa viscida per Tussim excernant, ac simul conquerantur de dolore plus minus compressivo circa scrobiculum Cordis, Tussis est revera stomachalis, nata ac sustentata ex defectu digestionis. Arthriticorum Tussis humida cum sensu molesto circa scrobiculum cordis, ac difficili plus minus inspiratione, et superveniente Podagra quasi sponte evanescens, revera stomachalis esse videtur. Ceterum subinde complicantur hae Tussium differentiae; stomachalis nempe, humida cum pectorali, et frequentissime Tussis humida cum Tussi convulsiva.

[note: Prognosis.] Prognosis. Tusis a causa externa est absque periculo: Si vero crebrius affligat in Subiecto, quod debiles habet pulmones, aut quod lympha [orig: lymphâ], sero aut sanguine salsioribus et acrioribus est praeditum, Phthisin pulomnalem vel Haemoptysin infere potest. Tussis capiti et oculis nocet: ferina autem Infantibus et adultis Maribus Herniam, Praegnantibus Abortum minatur. Nocturna catarrhalis et pectoralis prodromus est Phthiseos. Tusses Senum diturnae non maturantur. In Scorbuticis frequentiores Phthisin introducere possunt. Tussis humida in declinatione Febris continuae, rite expectorans, bona est; sin minus excreent Aegri, Hecticae periculum infert.

[note: Curatio.] Curatio. Ante omnia attendendum, an Tussis sit


page 138, image: s138

morbus primarius, an vero secundarius, v. g. Phthisicorum, Pleuriticorum, etc. nam haec primarium morbum sequitur. Si motus materiae deficiat, ut in Phthisicis, promoveatur expectorantibus; si sit nimius, ut in Tussi ferina, crebrius inani, inhibeatur. Alias materia medica in Tussi tribus fere generalibus capitibus absolvitur, scil. incrassantibus, opiatis nempe ac tempertis, quae irritationis sensum sistunt, acre vellicans mitigant, et ita materiam vellicantem ad consistentiam moderatam pro meliore expectoratione disponunt: Incidentibus, quae in Tussi humida mucum glutinosiorem pro meliori expectoratione disponunt, attenuant, ac mobiliorem reddunt: et Balsamico vulnerariis, quae noxiam excoriationem Bronchiorum, aut Stomachi emendant, ut sic ulteriores progressus mature inhibeantur.

[note: Tussis pectoralis siccae.] His ita praemissis 1. Tussis pectorialis, si fuerit recens, et a causa interna inducta, hac [orig: hâc] tantisper remota [orig: remotâ] vel correcta [orig: correctâ], opiatis paulatim sedatur. Praeservat ab aere inclementi Balsamus apoplecticus, largiter naribus illitus; a mineralium fumis, panis comestus copioso Butyro illitus.Theriaca, sudorem exspectando, aliqualem noxam prompte elicit. Si Tussis nocturna sit et catarrhalis, curatur praemisso Vomitu, per volatilia sudorifera opiatis mista, vesperi inprimis assumenda, v. g. Spir. sal. ammon. anisat. Liquor. C. C. succin. cum Essent. Opii mistus, modo adsit Febris. Citra Febrem optimae sunt Pilulae de Styrace Sylvii vel Schroderi. Item praeter opiata ac papaverina temperata, incrassantia dicta, ex Rapis, Violis, Iuiubis, Succino, Benzoe, Spermate Ceti, Flor. Sulpuris, etc. parata; nec non Ficus cum Spiritu Vini combustae, Species diarireos usitatae, Pulveres pectorales varii. etc. v. g.

[gap: abbrev. R] Aq. Foeic. [gap: abbrev. 06] ii. Aq. asthmat. ???. Diacod. Montan. 06???. Misc. capiatur cochleatim.



page 139, image: s139

[gap: abbrev. R] Syr. de Iuiub. Papav. simpl. an. [gap: abbrev. 05] . Aq. Papav. rhoead [gap: abbrev. 06] . m. pro 2. dos. bihorio ante cenam, et sub introitu lecti sumendis.

[gap: abbrev. R] Spec Diair. usitat. [gap: abbrev. 04] . Flor. Sulph. [gap: abbrev. 03] . Laud. opiat. gr. iii. m. f. Pulv. pro 3. Dos.

[gap: abbrev. R] Spir. Sal. ammon. anis vel Tinctur. Sulph. Willis. [gap: abbrev. 04] i. Essent Opii [gap: abbrev. 03] . m. Dos. gut. 40. vel 50. plus minus ante introitum lecti.

[gap: abbrev. R] Aq Scabios. [gap: abbrev. 06] ii. Liq. C. C. succin [gap: abbrev. 02] . Syr. Papav. alb. ???. m. capiatur crebro in Tussi sicca cum Febricula catarrhali, imminente paroxysmo, et post mediam noctem, exspectando sudorem.

[gap: abbrev. R] Conserv. fl. Tussilag. [gap: abbrev. 03] . Laud. cpiat. gr. i. m. f. Bolus cum Sacch. bihorio ante cenam sumendus.

[note: Pectoralis humida.] 2. Tussis humida pectoralis curatur materiae irritantis evacuatione, adeoque per incidentia, expectorantia dicta, interpositis praesertim Vomitorio vel moderato Purgante (nam Tusses pectorales a purgantibus fortioribus folent exasperari) deinde per pectoralia vulneraria, noxam tollentia et recidivam praecaventia. Pro 1. scopo faciunt Gummata, in specie ammoniacum, Spir. asthmaticus, Syr. Nicotian. Oxymel, Sucus Raphani, Electuarium ex Melle cum Scordii et Helenii pulvere, et in genere omnia ea, quae in Asthmate humido et Raucedine inveterata commendata fuerunt. Pro posteriori scopo conveniunt Potiones pectorales ex Tussilag. Heder. terr. Sigillo Salom. Scabios. Helen. Veron. Lign. Sassafr. Item ex Sulpure, Bezoe, Bals. Sulph. etc. paratae. In Purgantium classe nota sunt Vomitoria, nunc per se pro evacuationis scopo danda, nunc potionibus pectoralibus ad promovendam expectorationem in minuta dosi addenda. Per inferiora commode purgant Pill. de Hier. cum Agar. addito Gummi ammon. et Merc. dulc. In Tussi humida [orig: humidâ] opiata non conveniunt, quia materiam spissiorem reddunt,


page 140, image: s140

et expectorationem impediunt in fine tamen, ubi maximam partem evacuata est mucilago, et superest crebrior Tussis inanis, saepius repetens antequam aliquid eiciatur, ad vestigia laesionis delenda commode cum aliis papaverina miscentur. In Tussis pectorali a lympha [orig: lymphâ] acri commendatur [gap: abbrev. 02] . flor. Sulpur. in Ovo sorbili quovis mane exceptus. Pro omnibus his casibus sufficient sequentes formulae:

[gap: abbrev. R] Aq. Hyssop. Tussilag. an. [gap: abbrev. 06] i. Syr de Tussilag. ???. Syr. Nicotian. [gap: abbrev. 05] . Oxymel. squillit. [gap: abbrev. 06] . Aq. asthmat. [gap: abbrev. 05] . m. Detur cochleatim.

[gap: abbrev. R] Aq. Hyssop. [gap: abbrev. 06] ii. Aq. asthmat. ???. Gum. ammoniaci aceto solut. [gap: abbrev. 04] . Syr. Nicotian. ???. M. Capiatur per cochlearia.

[gap: abbrev. R] M. P. de Hiera cum Agar. gr. xv. Gum. ammon. acet. solut. ???. Extract. Troch. alhand. gr. i. cum s. q. Ol. dest. Anis. f. Pillulae pro scopo purgandi, dandae pro dosi.

[gap: abbrev. R] Aq. Scabios. [gap: abbrev. 06] ii. Aq. asthmat. ???. Flor. Sulph. [gap: abbrev. 03] . Diacod. Motan. [gap: abbrev. 06] . m. Detur in fine Tussis humidae cochleatim.

[gap: abbrev. R] Rad. Ireos Florent. [gap: abbrev. 04] i. Flor. Sulph. [gap: abbrev. 04] . Ol. destill. Anis. [gap: abbrev. 03] . Ol. dest. Faenic. gutt. xv. Sacch. cand. alb. [gap: abbrev. 06] ii. m. f. Pulvis subtilis in declinatione mali dandus. Vel fiat Electuarium ex Pulp. Passul. min. flor. Sulph. et Syr. Papav. alb.

[gap: abbrev. R] Herb. Marrub. Hyssop. Tussilag. Pulmonariae, an. m. ???. Veron. Heder. terrestr. an. m. i. Flor. tussilag. Bell. min. Scabios. Helen. an. P. ii. Rad. Ireos flor. Helen. an. ???. Sem. Cartham. contus. ???. Mechoacan. albiss. [gap: abbrev. 05] . Passular. minor. [gap: abbrev. 06] . f. Decoctum pectorale in Aqua vel Hydromel. bis terve de die usurpandum. Conducit etiam. Decoctum. Lign. Sassafr. cum aliis vulnerariis.

[note: Stomachalis siccae.] 3. Tussis stomachalis sicca ferina curatur, praemisso Vomitorio, tantillis temperatis assumptis, v. gr.


page 141, image: s141

decocto Rad. Helen. cum Uvis corinth. in Vino hispanico, post coctionem fortiter expresso, addito Diacodio et Essentia [orig: Essentiâ] Opii. Conducunt itaque opitata et temper antia supra in Tussi sicca laudata.

[note: Humidae.] 4. Tussis stomachalis humida curatur, praemisso Vomitu, aromaticis nonnihil temperatis, reliquias attenuantibus, et Stomachi tonum restaurantibus, v. g. Elixiri Menth. Elix. Propr. Tinctura [orig: Tincturâ] Tartari acri cum Spir. Sal. ammon. anis. Syr. Diacod. Malvat. iuniperino, Ficubus Spiritu Vini maceratis, hunc postmodum deflagrando. Quin etiam praemissis praemittendis in tali Tussi aliquando Liquor. Terr. fol. Tart. item Tincturam Mart. pro debita rugarum Stomachi extensione proficua observavi.

Non omittenda est Sudoriferorum utilitas. Decoctum Guaiaci materiam Pulmonibus impactam mire attenuat et evacuat. In Tussi chronica, praesertim sicca [orig: siccâ] pectorali, a Lympha [orig: Lymphâ] acri oriunda [orig: oriundâ], optime conducunt Decocta Ligni Guaiaci, Sassafras aut Chinae cum Passulis. ratione Faucium, ab acriori lympha [orig: lymphâ] quasi inflammatarum, conveniunt blande dulcia pedetentim deglutienda, quae partim Fauces leniunt, partim pro expectoratione lubricant. Talia sunt Syr. Scabios. Viol. Iuiub. Liquirit. inprimis Diacod. cum baculo Liquiritiae saepius lambenda.

CAP. IV. De Catarrho suffocativo.

[note: Catarrhus suffocativus] QUaecumque respiratio subito difficilior reddita, et suffocationem plus minus minitans, inprimis cum Tussi sicca [orig: siccâ] subinde coniuncta, Catarrhus suffocativus dicitur. adeo ut Asthmata occulta interdum recurrentia, et humorosa inprimis vesperi


page 142, image: s142

affligentia, sub hunc censum ventant. Catarrhus dicitur ex praeconcepta falsa [orig: falsâ] opinione, quasi ex capite flueret. Revera autem complicatus est Affectus ex Asthmate, praesertim sicco, Tussi et Raucedine Ceterum Catarrhi suffocativi putatitii, Asthmati convulsivo contradistincti, triplicem pono differentiam.

[note: Paumonibus] 1. Ex Pulmonibus ab hostili acido, vel inspirato vel intus genito, irritatis, et proprias fibras fortius stringentibus; adeo ut immineat Suffocatio, non prius cessans, quam lymphae uberioris irrigatione irritans illud abstersum fuerit, et ex eorum mutuo coalitu concretum mucosum expectoretur. Remanet interea vestigium in fibris, ita ut levi occasione Spasmum denuo minetur. Talem Affectum observavi in Muliere ex fumorum sulpureorum elevatione, sub affatione Alaudarum, genitum, ubi acidum viscidum ex Butyro et Alaudae pinguedine in censis exhalans et inspiratum, asperae Arteriae cuneos, et hinc Pulmones tam acrimonia [orig: acrimoniâ] quam adhaesione glutinosa irritavit; unde Tussis sicca, hinc ex irritatione uberior lymphae affluxus, et ab utrisque gravior irritatio et strictura fibrarum. Duravit hoc, donec fuligo illa adhaerens lymphae a nutrimenti proprii affluxu abstersum fuerat; et ex utrisque concretum novum, ob moram et exactam mistionem spissum, candidum, et glutinosum genitum, excretum erit. Sed ex laesa nutritione Pulmonum, et fibrarum facili contractura [orig: contracturâ], mansit vestigium, adeo ut levi occasione revocaretur pristinus Affectus. Huc pertinere videtur Infantum quorundam Catarrhus suffocativus, Epilepsiae motui iunctus, sed cum levi vel nulla Tussi; constringitur nempe Pulmo, ita ut sanguis non debite circuletur, et facies rubicunda fiat: Cui praecedere solet per aliquot dies Raucedo levis, vel Tussicula. Uti proin talem


page 143, image: s143

Affectum in Adultis opiata et attemperantia, vulgo incrassantia dicta, optime levant, etiam in paroxysmo; ita et talibus Infantibus thoracica, inprimis Sperma Ceti; etc. in vehiculo calido propinata observantur proficua: cum contra Asthmata humida, item Tusses humorales, praesertim ex Stomacho, in Infantibus non rarae, maxime per Nicotianam, item per blanda emetica curari debeant.

[note: e Larynge.] 2. et 3. Differentia Catarrhi suffocativi revera est Laryngis Catarrhus ad Bronchum pertinens; si enim Larynx afficiatur vel ex proprio vitio, vel ab aliquo extus Laryngi et Epiglottidi incumbente, sequitur pertinacior strictura ad instar Catarrhi suffocativi. Notum est, ab Aquae guttula [orig: guttulâ], vel panis micula [orig: miculâ] Laryngem ingressa [orig: ingressâ], maxime irritari Laryngem, et pertinaciter eius rimulam ab Epiglottide occludi; et quo diutius fit ista irritatio, (quae ex quacumque causa fieri potest) eo plus muci postmodum excernitur. Ceterum Causa respectu Laryngis est vel interna, affluxus nempe seri et lymphae acrioris; vel externa, lympha nempe viscidior ex membrana [orig: membranâ] pituitaria [orig: pituitariâ] posteriore ad Fauces delata [orig: delatâ], Laryngem quasi inviscans et Epiglottidis liberum motum impediens, unde iungitur materiae viscidae screatus. Sic ex aere inclementi, Tussi diuturna [orig: diuturnâ], et frigore sub somnum suscepto, huiusmodi Catarrhi orti sunt: atque evanescente paroxysmo, remansit aliquot dierum Febris lenta, Tussis frequens, et pedetentim muci copiosi excretio, atque sic morbi solutio.

[note: Curatio.] Curatio. Si provenit Catarrhus Laryngis a causa interna, curatur eodem modo ac Raucedo recens, vel Tussis nocturna sicca; v. gr. per Opiata, incrassantia, et acrem lympham temperantia, praemisso, si opus fuerit, Vomitorio. Si malum est a Causa


page 144, image: s144

externa, curatur ut Asthma humorosum, vel Tussis humida stomachalis, nempe per Vomitum, dein per attenuantia et mucum viscidum incidentia, veluti sunt Sucus Raphan. Syrupus Nicotian. Spir. Asthmat. Oxymel. squill. etc. Patet itaque, in paroxysmo et sistendo et praecavendo primatum obtinere opiata, anodyna et temperantia; sopiunt enim spiritus, quorum impetu humores in partem feruntur, et in parte ipsa irritationis sensum tollunt, eiusque inchoatos spasmos curant. Clysteres acriores, quantumvis usitati, nil valent, nisi per accidens, quatenus primas vias evacuant, et Abdominis viscera in motum concitant, adeoque pectoris angustiam ex indirecto levant. Venaesectio item per se nil prodest, nisi impediatur Pulmonum motus reciprocus, et gravior sit sanguinis in illis stagnatio. Frustra etiam Capiti, Nuchae et Vertici applicantur Balsama, Emplastra, etc. cum non sit in Capite mali radix. Vesicatoria item nil praestant, nisi per accidens, ubi Asthmatis convulsivi quidpiam adest, quo in casu brachiis applicari possunt. Ceterum in Subiecto phlegmatico Fonticuli non male admittuntur.

[note: Suffocatio subitanea.] Accedit et 4. Differentia, quae nil aliud est, quam Suffocatio subitanea a sanguine in pulmonibus stagnante. In hoc casu adsunt Gravedo, Dolores pectoris, Difficultas respirandi, vox fere amputata, periculum suffocationis, Anxietas, interdum Tussis (quando nempe vasa Laryngis simul lympham uberius effundunt) pulsus tardior et rarior. Differt autem ab Apoplexia, quod in hac Aeger bene adhuc spiret, et anima cum spiritu feratur. In Apoplexia [orig: Apoplexiâ] certe leviori, abolitis ceteris actionibus, non adest magna respirandi difficultas; et in graviori vix ulla sunt vitae indicia, si excipias praesentis adhuc respirationis signa. Adeo ut Catarrhus talis ad


page 145, image: s145

Peripneumoniam magis accedat. Adest praeterea in eo spuma, quae ex Pulmonibus oriri videtur; et interdum mucus, qui nil aliud est, quam Lympha paulo viscidior, ex ipsa Larynge tunc uberius emulcta, in tantis angustiis, mediante crebriori respiratione, [note: Causae.] cum aere foras protrusa. Causae huius stagnationis remotae sunt variae, inprimis aeris vitia, ratione quorum epidemicus et malignus interdum inducitur Catarrhus. Causae propinquiores sunt 1. Sanguis nimis abundans, maius spatium in Pulmonibus occupans. 2. Sanguis chylo crudiori impraegnatus, et ad motum tardior. 3. Sanguis ab acido vitioso, ab inspirato aere frigido, vel Olei Sulpuris in Canis venam iniectione, etc. coagulatus.

Curatio. Promoveatur Sanguis per Pulmones, vel eius quantitatem minuendo, vel eundem attenuando, vel coagulum solvendo. Fere semper necessaria est Venaesectio, nam nil magis motum circularem accelerat. Unde etiam Cuourbitulae cum scarificatione hinc inde applicandae. Clystere quoque acriori eluatur Alvus. Interea remedia sunt Aquae asthmaticae et pectorales spirituosae, anodynis mitioribus mistae. Egregium autem est Sperma Ceti ad [gap: abbrev. 03] . in vehiculo calido. Forsan etiam hic locum invenit Mistura Sylvii, quam habet in Praxeos L. 1. p. m. 280. Quod si Tussis et materiae per Laryngem transudantis superveniat reiectio, declinante paroxysmo, commode etiam leniter expectorantia usurpari possunt. Sed de his vide Schneiderum in Libr. de Catarrhis.



page 146, image: s146

SECT. XV. De Sanguinis motu per Cor vitiato, adeoque huius Pulsu laeso.

CAP. I. De Virium Languore et Syncope.

VItiatur Cordis motus 1. Quando deficit in virium Imbecillitate et Animi deliquiis. 2. quando auctus est, nimisque impetuosus in Palpitatione Cordis. 3. Quando depravatur in Febribus.

[note: Im becillitas Virium.] Virium imbecillitas non solum quibusdam nativa est, sed etiam variis ex causis supervenit: in qua languidi sunt Aegri, tardi ad motum, membra ponderosiora et torpida, pulsus parvus et debilis, quandoque per intervalla certa aut incerta intermittens, etc. Concurrunt simul sensuum, tam internorum quam externorum vacillatio, item motus corporis plus minus languens. Ceterum praeter talem virium imbecillitatem, successive Aegros affligentem, observatur etiam nonnumquam subito Virium prostratio, non tamen diu permanens, per intervalla subinde recurrens.

[note: Lipothymia.] Huius subitaneae Virium prostrationis tres statuuntur gradus. 1. Lipothymia, in qua praeter pulsum minorum et debiliorem, sensus simul externi et interni obfuscantur, et motus animalis, tam voluntarius, quam et quodam modo naturalis plus minus aboletur, ita ut Respiratio obscura aut fere nulla [note: Syncope.] observetur. 2. Syncope, quae gravior est species; in qua subito concidunt Aegri, pulsus mox nullos, nullaque respiratio observantur, corpus friget et pallet, interdum Urinae et Alvi excrementa sponte


page 147, image: s147

[note: Asphyxia.] effluunt. 3. Asphyxia, in qua eadem Symptomata, sed graviora adhuc observantur.

[note: Causae.] Debilitas virium repentina fit remote et fundamentaliter vitio Sanguinis, formaliter vero et effective vitio Spirituum, vel vitalium in Sanguine, vel animalium in Systemate nervoso. Observandum autem, hos spiritus a se invicem dependere, ita ut vitalibus pessum euntibus eclipsentur animales, sicut his evanescentibus Corbis ac Sanguinis, nec non Spirituum vitalium motus itidem cessant: prius in Suspensis, posterius in Apoplexia forti manifestum [note: Proxima.] fit. Ex dicis clarum est, quod causa virium imbecillitatis omnis sit deficiens Sanguinis in Pulmonibus et sinistro Cordis ventriculo trugescentia ac spirituascentia, unde huius respectu pulsus minores et rariores, sicut ex hinc dependente Spirituum animalium moventium defectu debiliores exsistunt.

[note: Remota.] Causa remota consistit in vitiata [orig: vitiatâ] crasi Sanguinis, speciatim in deficiente acrimonia [orig: acrimoniâ] salis volatilis urinosi, oleosi, cui contra non raro supervenit acidi vitiosi exaltatio. Horum causa in cruditate Chyli plus minus acida [orig: acidâ] primario latet. Hinc est, quod post morbos acutos curatos, ex nimia alimentorum assumptione, languores adhuc superveniant, quodque in Scorbuto, vires subinde sint adeo imbecilles, quoniam ex vitioso acido Sanguinis fermentatio et spirituascentia imminuitur, unde spiritus animales pauciores sunt, et functionibus suis non sufficientes. Observatum est etiam, ab odoribus ingratis nonnumquam Syncopen induci, item ex odore Zibethi, vel Moschi in Hystericis, ex praesentia rei, v. g. Felis, etc. quam ex idiosyncrasia quidam horrent; ex affectibus etiam fortioribus vel subitaneis, v. g. gaudio, terrore, imo et sola [orig: solâ] imaginatione rei horrendae; ex nimia sanguinis aut seminis effusione, nimio sudore,


page 148, image: s148

nimia [orig: nimiâ] aquarum hydropicarum evacuatione, puris ex thorace emissione, subitanea [orig: subitaneâ] mutatione ex aere calido in frigidum, ingurgitatione potus frigidi post insignem aestum, veneno aut intus assumpto, aut extrinsecus per morsum, etc. applicato, nimio corporis motu ac defatigatione, et tandem in iis, qui sunt rarioris texturae, ex graviore dolore. faciunt huc Abscessus Cordis et partium vicinarum rupti, qui periculosas dant Syncopes. Sanguinis quoque habenda est ratio, qui aut nimis parcus, aut pure vitiatus, aut subito coagulatus, ac spirituascentiae debitae ineptus evadit, et exinde necessarium spirituum animalium atque vitalium com~ercium intercipitur. Porro epilepticis Paroxysmis, et aliis Affectibus convulsivis gravioribus, subinde iunctum symptoma Syncope est.

[note: Syncope stomachica.] Inprimis considerari meretur Syncope stomachica, ex Lacte coagulato, esu Fungorum, aut acribus Sucis, praesertim aeruginosis, orificium Ventriculi sinistrum gravius infestantibus: frequens etiam est haec Syncope stomachica, nunc per se ex contentis stomachi, nunc per consensum cum affectis partibus stomachum afficientibus, et tales Syncoptici, praeter inexplicabiles circa Stomachi regionem molestias (quae omnem fere Lipothymiam comitantur) sub imminente Syncope sentiunt Vertiginem et Caliginem oculorum, unde sic animo delinquunt.

[note: Ortus Syncopes.] Ex dictis patet, causas Syncopes proximas esse aut Spiritus vitales subito deficientes ob cessantem Sanguinis fermentationem ac circulum, aut animales subito in motu deficientes, unde quasi abrupti movendo Cordi minus inservire possunt. Omnes enim causae modo dictae vel Sanguinem et Spiritus vitales afficiunt, vel Spiritus animales in motu suo alterant, ita ut 1. vel in motu deficiant, v. g. in subitaneo Terrore: vel 2. dissipati evanescant: vel


page 149, image: s149

3. in motu quasi exorbitent, et ex irritatione indeque natis spasmis Cor in continua [orig: continuâ] systole detineant, quod in Morbis convulsivis non raro contingit. Patet itaque, quaslibet evacuationes, mutationes subitaneas aeris, Sanguinis quascumque insignes, aut in crasi aut in motu locali alterationes, Syncopen inducere, sanguinem et spiritus vitales afficiendo: dolores autem, odores graves, praesentiam obiecti ex idiosyncrasia [orig: idiosyncrasiâ] hostilis, gaudium nimium, et illa quae Stomachi orificium, cum universo nervorum systemate consentiens, affligunt, Syncopen excitare, Spiritus animales dissipando et abrumpendo.

[note: Prognosis.] Prognosis. Sine causa manifesta languidi in Morbos inclinant; reconvalescentes, praesertim a Morbis acutis, diu languidi vel Cachexiam vel Recidivam incurrunt. In morbo quocumque praeter manifestas causas, mox superveniens summa virium prostratio maligni Morbi signum est. Si Aegri post exhibita spirituosa, post irritationem faciei cum frigida [orig: frigidâ], post ptarmica adhibita, ad se non redeunt, sum~um id periculum portendit. Sudor frigidus superveniens, quo copiosior et frigidior eo peior; est enim nil aliud quam mucilago rorida nutritiva partium subcutanearum, quae Syncope resoluta [orig: resolutâ], spontaneo motu per poros, ob resolutum fibrarum tonum hiantes, emanat.

[note: Curatio Languoris.] Curatio. In Languore successivo conveniunt inprimis aromatica, et acrioribus particulis salinis, praesertim oleosis turgentia, quae acidum corrigunt, Bilem acuunt, Ventriculum restaurant, Sanguinis glutinositatem attenuant, et eiusdem fermentationem promovent. Pertinent huc Vina hippocratica, Noduli ex aromaticis Vino infusi, Salia volatilia oleosa, Elix. propr. Aquae apoplect. et 600. alia, mane, meridie, sub introitu lecti, vix autem sub ipso pastu usurpanda.



page 150, image: s150

[note: Lipothymia et Syncope.] In Syncope et Lipothymia praestantiora requiruntur remedia, habita tamen semper ratione causarum antecedentium. Ratione spirituum deficientium conveniunt volatilia penetrantia: ratione deficientis motus [orig: motûs] spirituum animalium, conducunt ea, quae partes sensiles tam internas quam externas fortrus vellicant, et ita spiritus animales in motum debitum revocare valent. Ratione Spirituum aut facile dissipabilium, aut in motus convulsivos pronorum, conveniunt ea, quae Spiritus quodammodo figunt, et convulsivum eorum impetum sistere valent. Remedia igitur ad tres classes revocari possunt, quae sunt 1. Spirituoso sulpurea ac oleosa: quo pertinent Spiritus inflammabiles per fermentationem parati: Spiritus et olea destillata aromatica suaveolentia (quae tamen Mulieres quaedam, imo et Mares literati aut rariori textura [orig: texturâ] praediti, non commode ferunt) Aqua et Ol. Cinnamom Spir. Lil conval. vel theriacal. vel Rosar. ambrat. Essentia Ambrae cum spir. Ros. parat. Essent. Croc. Quinta Essentia Meliss Angelic. etc. tam interve, quam externe usurpata. 2. Spiritus salini volatiles aores urinosi, inprimis oleosi redditi, v. gr. Spir. Sal. am~on. oleosus anisatus, aut foeniculatus, Spir. C. C. Liq. C. C. succin. quaeliber ex Succino parata remedia volatilia, et Elixir vitae Matth. cum Sale Viper. dissoluto. 3. Acida volatilia acria, v. gr. Vinum, Acetum destill. Acetum thericale, caryophyllatum rutaceum. In Aceto infusum Castoreum, Sucus Citri, etc. quae partim sensuum organa potenter afficiunt, partim spirituum dissipationem praecavent. His addi possunt Opiata v. gr. Laudanum in parva [orig: parvâ] dosi, theriaca, Mithridat. Extract. Theriac. etc. quae certe Spirituum aut dissipabiliorem, aut in motus convulsivos pronorum impetum sistunt. Quoad externa, Naribus, Temporibus et Labiis affricantur eadem spirituosa; sicus


page 151, image: s151

et Spir. sal. ammon. Acetum vini vel florum Tunicarum naribus adhibentur. Ex dictis variae concinnari possunt formulae, v. g.

[gap: abbrev. R] Aq. Meliss. cum Vino [gap: abbrev. 06] ii. Syr. flor. Tunic. ??? conf. Alkerm. [gap: abbrev. 04] . Quint. Essent. Matth. [gap: abbrev. 04] ii. M. detur cochleatim.

[gap: abbrev. R] Aq. Cord. Herc. Saxon. 06???. Aq. Cinnam. [gap: abbrev. 05] . Borrag. Aq. Meliss. cum Vino an. [gap: abbrev. 06] . Spir. Theriac. simpl. [gap: abbrev. 05] . Elix. Citr. ??? Essent. Ambr. [gap: abbrev. 02] . Syr. de cort. Citr. [gap: abbrev. 05] . M. capiatur subinde cochleare plenum.

[gap: abbrev. R] Aq. Meliss. et Foenicul. an. 06???. Flor. Til. [gap: abbrev. 06] i. Liq. C. C. succin. 04???. Syr. Foenic. [gap: abbrev. 04] ii. flor. Tun. [gap: abbrev. 06] . M. Sumatur per cochlearia.

[gap: abbrev. R] Ambr. grys. gr. vii. solve in Ol. Cinnam. et Cardam. an. gut. iii. adde Extract. Lign. Aloes. 04???. Margar. praep. [gap: abbrev. 02] . Sacch. cand. [gap: abbrev. 06] i???. M. et sumatur hinc per vices, quantum cuspis cultri admittit.

[note: Syncopes stomachica.] In specie quoad causarum varietatem subinde varianda curatio: v. gr. in syncope stomachica, ubi Nausea et similia symptomata urgent, confert Vomitus: in hoc enim casu Spiritus non tam resoluti, quam oppressi aut inordinate agitati, per vomendi conatus excitantur. In ipso autem vomitionis actu, ne animo delinquant, odores penetrantes, inprimis vini generosi, Naribus admoveri solent. Quod si Vomitus non aeque tutus videatur, iniciatur Clysma paulo acrius. Si ex Veneno sit Syncope, praeter alexipharmaca et appropriata convenit etiam Vomitus, ubi in primis viis Venenum latuerit. Si ex evacuationibus quibusvis, inprimis purgatione nimia [orig: nimiâ], immineat Syncope, conveniunt Thericaca, Extractum Theriac. in Aqua [orig: Aquâ] Cinam. item Mistura ex Aqua [orig: Aquâ] Menth. Spirit. theriac. et Conf. Alkerm. Sin ex terrore nata sit Syncope, praeter volatilia urinosa, in specie Salia volat, oleosa, conducit etiam Venaesectio in Brachio, praesertim in graviore Syncope: item in Syncope ex


page 152, image: s152

Mensium suppressione conducit Incisio Venae cuiusdam in Pede. Syncope a gaudio curatur per Acida, Vinum, Sucos vegetabilium, aut Iulepos acidulos. Sin ex Venaesectione immineat Syncope, imponatur Aeger supinus pavimento, ac Sal commune Ori ipsius indatur, vel Labia eius hoc ipso fricentur. In defectu Salis communis utiliter Urina usurpatur, vel Acetum applicetur Naribus et affricetur Linguae. Ubi metuitur Lipothymia a Venaesectione, optimum est praemittere Iusculum, antequam Vena secetur, et hinc in dorso cubantibus Vena aperiatur. Si ex nimia Sanguinis excretione immineat Syncope, opiata acidis sociata addito pulv. Coral. sunt optima. Sin in Convulsis, Hystericis, etc. Sycope adsit, Salia volatilia, Liquor. C. C. succinatus, Spirit. carmin. de tribus praesertim cum castorinis, si ferre queat Aeger, propinetur, aut etiam opiatis additis malum praecaveatur.

CAP. II. De Palpitatione et Tremore Cordis.

[note: Palpitatio Cordis.] PAlpitatio Cordis est motus eiusdem convulsivus, quo forti systole se contrahit; cognosciturque ex pulsu Arteriarum vix ullo, adeo ut plurimum necessarium sit lateri sinistro admovere manus, ut rite percipiatur. Interdum est malum adeo vehemens, ut solo auditu et visu possit cognosci, imo exempla prostant costarum exinde diffractarum, si verum est, quod Fernelius aliquando ex ore Chirurgi alicuius audivit. Unde patet, Palpitationem Cordis esse convulsionem musculi eius.

[note: Tremor Cordis.] Cognatum malum est Tremor Cordis, in quo fibrae musculorum eius celerrime, et quasi semicontractae


page 153, image: s153

systoles et diastoles vices abeunt. Differt a Palpitatione in eo, quod Palpitatio sit vehementissima contractio, et impetuosissima systoles molestia; in Tremore vero minores sunt pulsationes, sed crebriores, et quasi tremulae.

[note: Causa Palpitationis externae.] Causa Palpitationis Cordis est, quicquid musculos et nervos eius irritare potest. Causae tales irritantes sunt vel in ipso Corde, vel in Nervis. Ratione Cordis causa irritans est vel externa vel interna: inter externas refertur vulgo Hydrops pericardii; sed dubium est, annon lymphae huius ubertas potius Palpitationis effectus, quam causa sit; siquidem Aquae Pericardii in Homine vivente parcior, in mortuo maior reperitur quantitas? Ceterum inter externas sunt Vermes Cordis dicti, praecipue intra Pericardium adhaerentes. Affectus rarus nec ubique cognitus: patiuntur tales Aegri Palpitationem subinde recurrentem, nec non rosiones, puncturas et dolores Cordis; Facies pallet; ex improviso interdum Lipothymiae imminent, interdum etiam convulsiones supervenire notantur. Observavit Clariss. Petrus a Castro, Scabiosam in Succo, iusculo, decocto, aut syrupo, omnia alexipharmaca hoc in casu antecedere. Alias medicamenta ad hunc Vermem usitata sunt Mercurialia, praeterea Sucus Allii, Raphani, Nasturtii, etc. Externe expertum est Cataplasma ex soliis Cinarae, Tanaceti, et Absinthii, Aceto vini incoctis, et cum pauco Mithridat. Mixtis, regioni Cordis admotum. [note: Interne.] Causae internae respectu Cordis, palpitationem inferentes, rariores sunt Abscessus in Corde et similia; frequentius culpatur Sanguis in circulo suo impeditus, et circa Cordis basin aggestus, cuius signum est pulsus in carpo languidus, et motui Cordis minus respondens. Has inter causas sunt tam ipse Sanguis vitiosus, minus turgescibilis, ad stagnationem


page 154, image: s154

et coagulationem pronus, unde ex Mensium suppressione post levem motum, non secus ac in Cachecticis, supervenit Palpitatio; quam alia, quae Sanguinis bene constituti motum impediunt, v. gr. Pulmonum infarctus, truncus Arteriae magnae prope Cor osseus, Vena pulmonaris cartileagine adnata [orig: adnatâ] fere obstructa, excrescentia Polypi aut Calculi in [note: Irritantes.] corde. Causae irritantes ad nervos Cordis referendae sunt, inprimis eorundem irritatio, vel Spasmus ex quacumque causa occasionali, v. gr. Animi affectibus, praesertim Terrore, consensu nervorum splenicorum cum cardiacis in Affectibus hypochondriacis et scorbuticis ortus; in horum enim paroxysmis videtur Cor quasi constringi, aut ambabus manibus comprimi: acidum nempe vitiosum Hypochondriacorum utcumque commotum, nervos vel Stomachi vel Lienis fortissime irritat, unde Spasmus eorum ac partium appensarum concitatur, et hinc facile Nervi cardiaci per consensum afficiuntur, sicque ad Palpitationem Cor adigitur. Imo et nervuli arteriis Cordis vicini, spasmo affecti, et ita Sanguinis circulum turbantes, atque mediante vasorum arctiori strictura [orig: stricturâ] impedientes, consequenter ex Sanguine circa Cordis basin congesto, huius Palpitationem inferre possunt.

[note: Causae Tremoris.] Tremoris cordis, in quo pulsus inaequalis et languidus, interdum quasi vermicularis percipitur, Causa vel in Musculo Cordis, vel in Nervis investiganda, cum pariter convulsivi quid sapiat. Quod ipsos Cordis musculos attinet, equidem in his aliquid vitiosum sive praeternaturale contineri videtur, quod fibras motrices Parenchymatis continuo ad contracturas irritat; cum autem necessario diastole Cordis a Sanguine influente superaccedat, haec vix sufficiens conceditur, quin ex dicta causa subito contractio


page 155, image: s155

repetita superveniat, et ita continuus sed interruptus, atque adeo tremulus fiat motus. Quoad Nervos, Scorbutici etiam ac Hy pochondriaci, ex his ipsis affectis, et ab aliorum Viscerum nervis per consensum in spasmum coactis, leviores licet Tremores in Corde pati observantur.

[note: Prognosis.] Prognosis. Palpitationo Cordis superveniens pulsus sensim remittens, imminentis Syncopes signum est. Qui Iuvenes, aut in derlinante aetate sani, subito sine ullo manifesto symptomate Palpitatione cordis corripiuntur, ante senectutem moriuntur. Quae ex Malo hypochondriaco aut Scrobuto est Cordis palpitatio, frequentior quidem est, ac saepius recidivans, levior autem reliquis speciebus, praesertim per idiopathiam Cordis et partium vicinarum accedentibus.

[note: Curatio.] Curatio. In Paroxysmo fortiori subinde necessaria est Venaesectio, inprimis si subiectum sit plethoricum, sive revera tale, sive apparens; item si ex terrore, aut suspicione stagnationis vel grumorum Sanguinis oriatur; vel si ex insigni commotione impetuosus circa vasa feratur Sanguis. Si a conformatione laesa [orig: laesâ] sit vitium, fere incurabile est malum, ac saltem per exactam diaetam et minimum animi corporisque motum, quantum possibile, sustentandi tales Aegri, Quoad coeteras Causas, sive Sanguinis subsit vitium, sive spasmodica per hypochondriorum consensum Pathemata, pro his corrigendis tria prostant remediorum genera. 1. Martialia. 2. Terrea, in specie Coralia. 3. Salia volat. inprimis temperata. Fortiter enim oleosa non omnibus conveniunt, quia quibusdam Hypochondriacis et Hystericis, genus nervosum fortius afficiendo, paroxysmum asperant; et in casu huiusmodi exasperationis conducunt acida, inprimis Spiritus Nitri dulcificatus.



page 156, image: s156

[note: In Paraxysmo.] Excellunt itaque in Paroxysmo Cinnamomum, [note: Extraipsum.] eiusque parata; licet Palpitatio ex usu Cinamomi orta, per Acida curata fuerit. Extra Paroxysmum igitur, ut ista absorbentia inprimis conducunt; ita in paroxysmo volatilia salia praestantiora sunt. Inprimis laudatur Melissa tam interne, quam externe, fotus cum Meissa [orig: Meissâ] viridi et Flor. Borrag. cum Aq. rosacea [orig: rosaceâ], et Aceto destill. applicatus calide. Prae ceteris laudantur Camphora, Crocus, Castoreum, tam interne quam externe: Item Essentia Croci cum Essentia [orig: Essentiâ] Castor. et Ambr. mista in largiori dosi: Nodulus ex Croco et Camphora, circa Cordis regionem suspensus: Essentia Castorei cum Spiritu Sal. ammon. urinos. parata, inprimis in Hypochondriacorum Palpitationibus; in quorum paroxysmo optima sunt Coralia, et hinc Sal volat. etc. Cor cervi, vervecis, etc. nil valet; horum tamen Spiritus et Salia volat. proficua sunt. Multi usus est Tinctura Corall. cum Spir. C. C. Externe Balsama, Olea et Spiritus, regioni Cordis applicata, quandoque graviora symptomata inhibent, parum saltem Spiritus reficiendo. Sed in malo ex Passione hysterica, item per consensum Abdominis et Lienis nato, utiliter Lieni applicatur Emplast. de Nicotiana [orig: Nicotianâ].

[note: Palpitationes Arteriarum particulares.] Quoad particulares arteriarum Palpitationes, tres inprimis agnoscunt illae causas. 1. Est Inflam matio, a qua [orig: quâ] tenduntur, et cum dilatationi renitantur, pulsatorium dolorem adiunctum habent. 2. Impedimentum in Sanguinis circulo, unde arteriae etiam nimis distenduntur. In specie Hypochondriaci ex dicta causa pulsationem Arteriarum percipiunt, nunc in toto corpore, nunc in dorso infra costas, ubi sita est Arteria caeliaca, et insignior eius ramus. In his Arteriae per consensum Splenis, aut partium vicinarum aliquid convulsivi patiuntur, unde


page 157, image: s157

rigidiores propter fibras sensibiliter pulsant, et talis pulsatio paroxysmi eiusdem hypochondriaci, aut Melancholiae, aut sanguinei Vomitus [orig: Vomitûs] indicium esse solet. Curatur hoc malum per martialia, sicut priores duo modi inprimis per sudorifera.

CAPUT III. De Febre.

ARTIC. I. De Febre in Genere.

[note: Pulsus febrilis.] INTER Febrim concomitantia symptomata immediate exsistit pulsus [orig: pulsûs] notabilis mutatio, et speciatim naturali frequentior, adeo ut recte a Sylvio signum laudabilis et aequabilis Sanguinis fermentationis dicatur. Vehemens, spirituum influentium vigorem insequens, non reici debet: etenim magnus et vehemens pulsus animosum reddit Medicum. Sed parvus et debilis, non nisi sub periculosa constitutione, vel in maligna Febri adesse solet, virium enim deiectionem iunctam habet.

[note: Calor febrilis.] Vulgo Calorem praeternaturaliter auctum signum pathognomonicum Febrium asserunt, definientes calorem illum in Corde incensum, et hinc per arterias in totum corpus diffusum; sed male, non semper enim convenit Febri calor, cum in principio paroxysmorum Febrium intermittentium horror et frigus urgeat. Nec omni convenit, in malignis enim nil minus quam calor molestus est, quae tamen pessimae. Imo et frigidae Febres dantur, quae minus molestae sunt, absque aestuatione superveniente. Nec rarum est, Intermittentes diuturnas cum solo frigore et aliquali rigore statis temporibus invadere, ita quidem ut nullum vestigium aestus [orig: aestûs] superveniat.


page 158, image: s158

Prostant exempla Veterum de Febrium frigidarum [note: Febres frigidae.] observatione, quod notarunt [orig: notârunt] Hippocrates, Avicenna et Galenus. Exemplum tale mihi observare contigit: erat enim hic Artifex, qui laborabat perfecta [orig: perfectâ] Tertiana [orig: Tertianâ], anticipando tamen semper duabus horis, nullo cum subsequente calore: inclinabat ad Phthisin, ac erat insignis Scorbuticus. Paroxysmus ingruebat cum insigni horrore et gravissimo rigore, qui ultra horam integram durabat, postmodum nullus sentiebatur calor, sed loco huius acerbissimi dolores totum corpus et artus excruciabant, inprimis regionem dorsi, femora, et in specie regionem lumbarem circa connexionem Mesenterii. Sub finem interdum materia maxime viridis et saporis amaricantis reiciebatur, absque ullo calore. Urina turbida, crassa, cum copiosio sedimento erat. Paroxysmi observabant ordinarium typum anticipando bihorio. Vocatus ego, cum iam ab Uxore purgatus esset, praescripsi ad temperandum acidum sequens: rum. Tart. vitriolat. Ocul. cancr. pp. an. gr. xv. Misce F. Pulv. pro dosi, quae exhibeatur cum Iusculo vel Potu ordinario, hora una [orig: unâ] ante paroxysmum, qui tunc erat quartus; post hoc frigus et dolores remiserunt insequente blando sudore absque insigni incalescentia. Die intermissionis hinc sequens tulit: rum. Sal. ammon. [gap: abbrev. 04] i. Spir. Cochlear. [gap: abbrev. 04] . m. Capiantur 20. gutt. bis in die intermissionis, et die sequenti paroxysmi tantum bihorio ante accessum. Paroxysmus eodem modo redibat, cum frigore absque calore, remittentibus doloribus. Die 9. intermissionis Spiritum illum continuavit. Hic vero pulvis: rum. Salis Absinth. [gap: abbrev. 04] . Ocul. cancr. [gap: abbrev. 03] . m. datus fuit bihorio ante paroxysmum, qui dein non rediit. Die intermissionis continuavit Spiritum, et tempore paroxysmi adhuc semel praefatum pulv. et sic curatus fuit.



page 159, image: s159

[note: Pars affecta] Subiectum sive pars affecta in Febribus sunt sanguis et spiritus. Sanguinem affectum esse indicant praeter alterationem pulsus [orig: pulsûs] supra notatam, vel sudor, sine quo nulla Febris perfecte iudicata et curata dici potest, vel coctio et cruditas materiae in sanguine contentae, et per Urinam manifestatae, vel Icterus, facile Febribus superveniens, vel alteratio Sanguinis; ni quae post absolutas Febres observetur, eo maior quo diuturnior exstiterit, dum indolem Sanguis acidam exinde recte acquirere dicitur a Maiow. Tract. de Nitro pag. 135. [note: Spiritus afficiuntur.] Spiritus vero influos in Febre simul laborare, asserit Opii usus, qui Spirituum sistendo impetum, Intermittentium paroxysmos penitus sistit, et minus hinc affligere facit. Sed et Opium pariter in continuis obtinet, quorum ferociam mitigare, et exstinguere interdum penitus necessarium est, Vid. Bartholin. Cent. 1. Histor. 84. Ephemeram, aut Synocham sine putredine dicas istas Febres, eo ipso enim quo Ephemeras tales unius sive plurium dierum, a Spiritibus affectis, undecumque alteratis, unice dependere concedis, Spiritus in Febribus aliis quoque multo magis affici negare non poteris. Id quod magis confirmant maligniores, spiritus magis quam Sanguinem alterantes, quae tunc etiam, ubi Urinae sanorum similes, nec adeo insignis, pro ratione scil. pessime habentis Aegri, in pulsu mutatio observatur, adeoque Sanguis minus alteratus notatur, tamen Aegros facile necant. Spirituum magis affectorum culpa tandem, quantum in concitanda [orig: concitandâ] Febre valeat, illi satis probant, qui ex horrore vel metu sibi facile similem Febrim contrahunt, aut qui rebus ludicris Intermittentes subinde fugant, ob solam imaginationem Spiritus solum affligentem.

[note: In quo consistat Febris.] Consistere proin dicimus Febrem formaliter in fermentatione Sanguinis praeternaturali, eaque


page 160, image: s160

depravata [orig: depravatâ], sive ut aliis placet disproportionata, quandoque aucta [orig: auctâ]; inducta [orig: inductâ] a fermento peregrino, nunc Sanguinem, nunc Spiritus, nunc utrumque immediate afficiente, quo depurentur aut separetur inde, quod ipsis praeternaturale et hostile exsistit.

[note: Primaria Febrium symptomata] Quatuor primaria symptomata sunt, in quavis [orig: quâvis] Febre notabilia. 1. Mutatus pulsus. 2. Calor, sive aestus. 3. Frigus, sive horror et rigor. 4. Urina mutata secundum liquorem et contenta.

[note: Forum causae.] Pulsus mutatus fit a fermento peregrino Spirituum animalium, et Sanguinis motum praeternaturalem incitante. Vehemens semper bonus existimandus. Aestus omhis occasionalis fit ab acido, crasin Sanguinis immutante. Peccare autem acidum in corporis aestu probatur sequentibus. 1. In Febribus symptomaticis ex Vulneribus vel Ulceribus acida nocent, aestum enim intendunt, atque hinc curantur per acidum imbibentia; ut saturnina, Oculos canc. Caput mortuum Vitriol. etc. 2. Pleuritides, Anginae et quaelibet Inflammationes internae curantur per acidum imbibentia, uti per Dentem Apri, Maxillam Lucii piscis, Salia volatilia, Stercus equinum. 3. Omnes Inflammationes erysipelaceae per acidum imbibentia etiam externe curantur, uti sunt Creta, Cerussa, praeparata ex Saturno, Lac virginis, et sic acido ablato Febris in Erysipelate evanescit. 4. Intermittentes ab acido viscido originem ducunt; hinc per alcalia fixa et volatilia curantur, sicut sunt Sal Absinthii, Spiritus Salis ammoniaci, Ostracoderma et alia testacea. In Quartanis conveniunt magis martialia et saturnina. 5. Febres catarrhales, a lymphae acrimonia [orig: acrimoniâ], originem ducunt, sicque curantur exhib. spiritu Sal. am~on. anisato, Liquore C. C. succinato; item Opiatis lymphae motum suspendendo. 5. Non secus in Variolis et Morbillis acidum peccat. Curantur per absorbentia,


page 161, image: s161

Salia volatilia invertentia, Tincturam Tartari, etc. 7. Sic et Arthritis curatur per acidum imbibentia. 8. Etiam Febres istae, quae ex retropulsa Scabie oriuntur ab acido salso, plus minus viscido, superiora confirmant. 9. Febris lenta et hectica ex Ulcere partis cuiusdam internae nata, et sic saniem acrem producens, idem confirmat. 10. Infantes patiuntur Tormina ab acido Lactis vitiato; testes sunt excreta viridia semigrumosa: Haec si durent, sequuntur Febres, Convulsiones, etc. Sed destructo acido omnia cessant. 11. Urinae videntur hoc illustrare, quippe in Febribus intensius tinctae et perquam rubrae observantur; quo intensior enim aestus, eo color magis flammeus rutilans observatur. Declinante autem Febre citrino colore apparent. Colorem illum intensum ab acido fieri, mechanice Chymia docet, instillatis enim Spiritibus acidis Vitrioli, Nitri, Salis, Sulpuris, Aceti, intensius rubescunt; e contrario instillatis alcalicis, v. g. Oleo Tart. per deliq. Lixivio Cinerum clavellator. aut nonnihil pallescunt, aut nullam coloris mutationem patiuntur. In Scorbuticis Urinae subinde intensissime tinctae sunt ab acido luxuriante, et hoc absque aestu febrili. 12. Symptomata ex Vini abusu accidentia, non nisi ab acido tartareo volatili originem ducunt, ut Orexis, Aestus corporis, etc. Curantur hinc Pulverib, praecipitantib. spiritu Salis ammon. Osse sepiae, Lacte ipso, etc. 13. Ita Aestuationes et Phlogoses in Hypochondriacis, acidum praecipitantibus, ut Corallis, Ebore, Alcalibus fixis, sanantur. 14. Sic Soda et Ardor stomachi, correcto acido, evanescit. 15. Aliqui acido praedominante vegetabilia calida, et alcali superante frigida danda esse asserunt. Saepius autem observavi, in Febribus intermittentibus aestum et ardorem multum remisisse ex usu Spiritus [orig: Spiritûs] Sal. ammon. urinosi ante


page 162, image: s162

paroxysmum. 16. Sensus ardoris, qui post combustionem ab ignitis subiectis remanet, fit ab acidi spiculis, in parte laesa relictis, et per saturnina, alcalia Animalium, Sperma Ranarum, Urinam human. Spiritum Salis ammon. tollitur. Equidem plures ex Bile ardoris, tam naturalis quam praeternaturalis febrilis, rationem derivare amant. Sed 1. An ex bile ardor ille oriatur, dubium? 2. Si ex Bile, quaeritur, qua [orig: quâ] ratione? 3. Unde in Febribus intermittentibus amara, resinosa, Bili quasi analoga tam proficua sint?

[note: Caloris differentiae.] Observetur hic caloris duplex in Febribus differentia, Etenim 1. Vel humidus est velsiccus. 2. Vel mitis vel acris. Humidus melior est sicco, quia copiosa hic datur transpiratio, et tempsio minor sibrarum: contrarium autem fit in sicco calore. Mitis calor vel acris, crasin sanguinis sequitur, hic enim si minus particulis acidis turgidus sit, mitiorem, sin magis particulis iisdem impraegnatus, acrem, et ad tactum mordacem calorem exhibet.

In Febribus Aegri utplurimum de Frigore, sed adhuc magis de rigore conqueruntur. Si sensibili Convulsione quatiantur membra, et per consensum [note: Rigor febrilis.] musculi, Rigor dicitur, medio modo Horror appellatur, ita ut talis Rigoris insultus epilepticis similis videatur. Afficiuntur in hoc Rigore omnes membranae sensibiles, tam internae quam externae: (excepto solum Panniculo carnoso) si nimirum ab acido irritantur. Hinc in Colica Rigores frequentes sunt, uti et in Abscessibus internis rumpentibus, etc. Rigores in Intermittentibus fiunt ex partibus membranosis primarum viarum affectis, quod etiam fit in principio Continuarum: vide plura apud Fernelium. Urinas quod attinet, tinctura harum intensior fit ab acido praedominante, ut supra. Cruditatis signum est Urina clara absque sedimento excreta; crassiores


page 163, image: s163

vero Urinae, contentis saturatae, et sponte turbatae coctionem inchoatam ostendunt. Quod si remaneant [note: Signa.] turbidae, contrarium indicant. Sin vero clarescere, et contenta ad fundum sufficienter demittere incipiant, ulterioris concoctionis signum erit. Particulae enim illae, non bene miscibiles, per fermentationem a Sanguine separantur; ita in sudore Intermittentium Massa sanguinea, sub paroxysmo plus minus colliquata, propriae substantiae una iacturam facit: atque in fine earundem quadam velut crisi Sudor copiosus supervenit.

Quamprimum ergo se insinuant Massae sanguineae particulae facile fermentescibiles et non miscibiles ex primis viis, fiunt statim Fomes Febris, Sanguis enim naturaliter constitutus fermentatur et [note: Critiea et Prognostica signa.] spirituascit. Ab isto negotio cruditatis et coctionis, et universa Crisium dependet ratio. In praecipita tione faecum varia concitantur symptomata, veluti Rigores, Sudores, Haemorrbagiae, Deliria, Narium Pruritus, etc. Hinc observavi, quamdiu Urinae sunt in Continuis crudae, tamdiu versari rem in ambiguo statu; si coctionis signa appareant, fausta praedicere licet; sin vero recrudescant, periculum portendunt. Exemplum exstat Puellae Purpura [orig: Purpurâ] affectae; die 9. Urina crassa et coctionis signa apparebant; sed die 15. Urina pallida, et ex improviso Delirium, Convulsiones, circa meridiem Mors; ideoque bene notabimus in Urinis signa coctionis continuantis. Opus hoc coctionis solius est naturae; cuius motus circa istud negotium in eo consistit, ut atidum morbosum corrigatur mediante motu fermentationis.

Ex dictis hactenus patet, neque Calorem, neque Frigus esse de Essentia Febrium, sed tantum Symptomata supervenientia, non secus ac Sitim et Cephalalgiam, naturam Febris praesentis indigitare.



page 164, image: s164

[note: Putredo Veterum.] Patet denique hinc, Putredinem, a Veteribus descriptam in Febribus putridis, non nisi per fermentationem posse explicari. Patet etiam, Cor, aliamve partem solidam non esse Subiectum primarium Febrium, sed Sanguinem et Spiritum. Alia tamen est ratio Foci febrilis, cuius subiectum est Visc us quoddam, uti v. gr. Ventriculus; item Febris symptomatica ex Ulcere, Vulnere, etc. Interim Febris ratione circumstantiarum nunc hanc nunc illam partem corporis magis aut minus affligit.

[note: Differentiae februium reales.] Differentiae Febrium reales sunt 1. Ratione conditionis causae. 2. Ratione modi afflictionis. Causae sunt omnia, quae sanguinis crasin pervertunt, ut Ulcus internum, Abusus Fructuum horariorum, etc. In specie acidum volatile, miasmate quodam putrido in Ventriculo relicto, impraegnatum.

Causae remotae sunt variae ac multiplices. Prognosis Febrium in genere ex Pulsu et Urina [orig: Urinâ] desumitur.

[note: Curatio.] In Cura [orig: Curâ] Febrium in genere 1. Acidum illud volatile corrigendum. 2. Materia vitiosa fermenti separanda. 2. Utrumque, qua [orig: quâ] data [orig: datâ] porta [orig: portâ], per peripheriam cutis eliminandum; fitque hoc medicamentis specificis, fermentum febrile enervantibus: v. gr. Febrifugo River. Kerkr. Helmont. Cortic. Peruv. Sal. ammon. Antimon. diaphoret. etc. Evacuationes fiunt in principio, conferunt enim ad futuram concoctionem. Ex Fonte chirurgico, inter alia auxilia hic se offert Venaesectio. Conceditur iis, qui ad ebullitiones Sanguinis et fermentationes sunt proni, et detractionibus Sanguinis artificialibus consueti, laudabili et euchymo victu utentes; verum a principio locum habet in benignis, minus in malignis. Ex Fonte pharmaceutico se offerunt Evacuantia in specie, sive purgantia, sive diuretica, sive sudorifera.



page 165, image: s165

[note: Purgantia,] Purgantia non conveniunt nisi in declinatione; turbarent enim magis massam sanguinem. Secundum Hippocr. cocta medicari oportet non cruda. Interim blanda diaphoretica adhibeantur. Quod vero attinet in specie Evacuantia primas vias, sunt illa [note: Vomitoria.] vel vomitoria vel per inferiora laxantia. Priora fere in omni Febris principio locum habent; Intermittentes certe aliaeque Febres, a cruditate Ventriculi ortum ducentes, vix absque vomitu, vel peralvum laxante curantur. Prosunt Clysmata, vel assumpta Pharmaca, aestum partium, praesertim capitis, mitigando. Binae saltem conditiones observentur, Clysmatum usum prohibentes. 1. Quando natura inclinat aliorsum evacuationem instituere. 2. Quando excretio cutanea in Febribus malignis imminet, adest, vel facta fuit. Hinc in Variolis et Morbillis, Purpura, Petechiis, non conducunt, nisi summa necessitate urgente ad eadem, eaque lenissima. Blanda laxantia per os sunt Tamarindi, Rhabarbarum, Infusio fol. Sennae, etc. Sudoriferorum usum nobis natura [note: Diaphoretica.] monstrat. Hinc in toto Febris decursu diaphoretica utilissima, item praecipitantia, volatilia macra non oleosa. In malignis semper socianda sudorifera alexipharmacis, in principio temperata sunt longe meliora, [note: Opiatorum usus.] in incremento autem et statu fortiora. Opiata non conveniunt in Statu Morbi, ne motus critici impediantur; nec in principio, ne naturae conatus sufflaminetur: in incremento autem, ad mitiganda atrociora symptomata, per accidens interdum conducunt: in Intermittentibus vero, vel ante paroxysmum vel in ipso, appropriatis mixta iu. vant.

[note: Sitis remedia.] Ex fonte Diaetetico, urgente Siti conveniunt Potus tenuis; item guttae aliquot Spiritus Sulph. quae plus le vant quam integra mensura potus [orig: potûs] cuiusvis. Vinum


page 166, image: s166

etiam in die intermissionis, vel post paroxysmum Intermittentium, in Febre item maligna [orig: malignâ] et continua [orig: continuâ] sub virium prostratione utile est. In Continua [orig: Continuâ] benigniori et ardenti, eius vis fermentativa et acidum nonnihil suspecta sunt, nisi adsit Vomitus, Syncope, etc. Ceterum nocumenta ab usu Vini, non a spiritu eius volatili, sed ab acido procedunt; talia sung Phlogosis, etc. quae absorbentibus removenda. Cerevisiam lupulatam utplurimum recusant Febricitantes, quia cessante Stomachi digestione nidorem contrahit. Cerevisia autem secundaria et potus aquosiores non sunt denegandi, sed quia flatus generant et Stomachi tonum laedunt, addi debet Spir. Nitri dulc. aut Nitrum antimoniat. In continuis Febribus Aqua cum parte tertia Vini, addito Pomo citrico convenientissima est; itam Serum lactis cum Succo Citri a parte caseosa [orig: caseosâ] depuratum, quod et in Intermittente scorbutica, nisi laxior sit alvus, locum habet. In specie Spiritus Sulph. cum s. q. Aquae praeter alia commoda sudorem movet. In genere concedatur potus in Continuis, crebrior certe, sed et parcior, nec minus frigidus. In Intermittentibus autem, non prius quam sub aestus [orig: aestûs] vigore. Quoad [note: Victus.] Victum, tenuis is esse debet, inprimis si Febris magis acuta sit; in Ventriculo enim languido corrumpitur cibus, et Febri fomitem praebet In specie nocent Carnes, sacharata et dulcia, uti et Fructus horaei, alique facile fermentescibilia. Sufficiunt enim Iuscula, inprimis avenacea, Pultes ex Pane et Cerevisia, et ad summum Ova sorbilia. Quies corporis optima est, et bonum signum; uti et Somnus, nisi praeternaturalis sit, comatosus nempe; in Somno enim spiritus suo munere funguntur, et coctio materiae, et insensibilis transpiratio promovetur.



page 167, image: s167

ARTIC. II. De Febribus Intermittentibus.

[note: Febres intermittentes] FEBRIS intermittens redit per intervalla diversis paroxysmis, tempore intercalari ab omni Febre vacuo. Hinc diversa sortitur nomina, ut quottidiana, tertiana, quartana, etc. vid. Sennert. Schenkium. De paroxysmorum invasione et intervallo temporis vide Sylvium. Praeter has Febres periodicae quaedam dantur, quae nullam periodum observant, et tales sunt erraticae vel vagae. Sic erratica est, v. g. hodie invadit hora [orig: horâ] 12. perendie 6. matutina [orig: matutinâ], rursus perendie vesperi octava, et sic porro. Vagae sunt, quae nullum certum tempus abeundi et redeundi [note: Earum Symptomata.] habent. In Febris intermittentis paroxysmo frigus, rigor aut horror calorem praecedunt, et in sudorem largum terminantur. Haec tria primaria symptomata paroxysmorum constituunt, quorum delineationem vid. in Sylvio; rarum enim est, ut calor praecedat sequente frigore.

[note: Differentia.] Ratione Symptomatum graviorum, 1. Febres observantur algidae, aliquando tanto frigore molestae, ut raro calor sequatur. 2. Ardentes inprimis Tertiana, in qua plerumque rigor, raro autem nullus horror observatur, sed talis molestus calor, qui non remittit, antequam novus paroxysmus revertatur. 3. Epialae, in quibus frigus et calor vehementer urgent. 4. Siticulosae ab inextinguibili Siti. 5. Famelicae, a fame inexplebili. 6. Cardiacae a dolore orificii superioris Ventriculi. 7. Torminales et colicae. 8. Syncopales. 9. Praefocantes. 10. Anhelosae. 11. Asthmaticae. 12. Tussiculosae. 13. Catarrhales. 14. Arthriticae. 15. Insanae. 16. Vomitoriae, etc. Affirmatur etiam, dari Febres intermittentes malignas


page 168, image: s168

a vitio aeris et alimentorum, vide Auctores. Omnes hae Febres intermittentes, cuiuscumque fuerint typi, sunt eiusdem prorsus naturae, diversificantur tamen ratione Subiectorum, unde talis diversitas Symptomatum: in genere autem una medendi est ratio.

[note: Causa proxima.] Causa proxima est Fermentum praeternaturale in Ventriculo gentium, Massam snguineam alterans, et motum fermentativum immutans; estque hoc fermentum saporis salino acidi. Conspirant in hoc Symptomata, et Intermittentium cura. Origo eius ex Ventriculi digestione emergit, seque ex reliquiis alimentorum in Stomachi rugas inserit. Notum enim est, aliquos incidisse in Febres ex horrore aut intenso appetitu rei alicuius, errore diaetae. E contrario exempla dantur eorum, qui appetitu intenso rei alicuius postea fuerunt curati. Non igitur putandum est, ex distinctis Visceribus distinctas oriri Febres, nam in principio utplurimum Viscera sunt sana, sed diuturnis, vel etiam male curatis morbis Tumor scirrhosus plus minus Visceri tali supervenit. Facile rursus concedo, menstrua suppressa sanas subinde feminas disponere ad Febres, vel aliunde natas fovere, primo tamen auctore Ventriculi digestione. Dum hoc Fermentum se exserit, partes nerveas primarum viarum vellicat, hinc earum Spasmi, ac Succorum, fellei et pancreatici, nimiae effusiones. idem Sanguini permixtum motum eius fermentativum pervertit, hinc spirituum vitalium emersionem et volatilisationem sufflaminare potest aliquantisper; in tali statu pulsus est parvus, donec ipso Fermento cum sale volatili oleoso Sanguinis ad praeternaturalem effervescentiam concitato, oriatur incalescentia cum Sanguinis turgescentia [orig: turgescentiâ], pulsu magno, celeri, etc. atque hinc dictae inordinatae


page 169, image: s169

fermentationis motu separatis, et praecipitatis illis particulis heterogeneis, Sudor quasi criticus superveniat. Unde Urina in paroxysmo collecta sanorum similis videtur, motu fermentationis adhuc vigente, post paroxysmum, turbida et multo sedimento onusta observatur.

[note: Acidum valde peccat] Ex acido proin volatili tota hic potest explicari historia, quod dum membraneas particulas Abdominis, Ventriculi, Intestinorum tenuium afficit, convulsivo motu quatiuntur, unde frigus, horror et rigor. Confirmat hoc 1. Cura per alcalia et acidum absorbentia. 2. Oleosa destillata, tam intus propinata, quam Stomacho illita, rigores sopiunt corrigendo acidum. 3. Opiata rugente necessitate conveniunt. Anxietates, Vomitus, Tussis clamosa, hypochondriaca symptomata, Tormina oriuntur a copiosa effusione succorum Hepatis et Pancreatis; non secus ac frigus Abdominis et circa Lumbos, Flatus, Intumescentiae, Inquietudines, praecordiorum Anxietates, difficiles Respirationes, etc. Aestum inducit acidum illud volatile per fermentationem inordinatam. Aestuationis compescentia sunt nitrata, Nitrum antimon. Nitrum vitriol. Spir. Nitr. dulc. etc.

In Febribus diuturnis, ut Tertianis et Quartanis non videtur adesse insignis materiae morbificae moles cum paroxysmi sint satis tolerabiles. Verum Sennertus vult, miasma aliquod in massa sanguinea haerere paroxysmos illos revocans.

[note: Differentia Intermittentium mitio.] Tota differentia Intermittentium uno verbo residet in Fermento febrili plus minus libero aut impedito. Liberum propter nullum impedimentum graviora infert symptomata, sed citius saturatum Febri finem imponit. Impeditum, propter vehiculum aut fomitem, cui inhaeret, viscidius atque tenacius, vulgo pituitosum, quo humores


page 170, image: s170

temperatiores exsistunt, minus se exserer potest, adeoque mitiora symptomata, diuturniores vero paroxysmos, et Febres magis chronicas solet inducere. Cephalalgia, Agrypnia, Deliria, etc. ex Sanguine aestuante et Spirituum intenso calore solent oriri. Itaque quo diuturnior Febris eo magis viscosus ac glutinosus fomes fermenti exsistit in primis viis, indeque in Actioribus absorbentia et praecipitantia, in Chronicis vero incidentia et abstergentia dantur.

[note: Scorbutus intermittentium.] Scorbutus saepe se Intermittentibus associat, et periodum erraticam inducit, ut demonstrant lancinantes artuum Dolores, vagae Maculae post sudorem evanescentes, Arenulae urbrae et friabiles parietibus matulae adhaerentes, quae nempe salia sunt subtilia acido salsa, crystallisata: contumaces propter Scorbutum exsistunt, et si non eius habeatur ratio, in cura recidivare solent.

[note: Periodi febriles.] Febres hae periodicae nunc stata [orig: statâ] redeunt hora [orig: horâ], nunc ante, nunc post, nisi Aegri aut Medici culpa [orig: culpâ], turbato nonnihil naturae motu, inaequalitas inducatur. Anticipatio vel postpositio illa duas habet causas. 1. Robur naturae validius vel debilius. 2. Fermentum febrile magis vel minus viscidum aut copiosum, etc.

[note: Febrium multiplicatio.] Multiplicantur Febres, vel 1. errore curae, vel 2. ipso errore diaetae. Ex errore curae a. cum minus tempestive specifica, et figentia adhibentur. b. Cum Opium inconsiderate praescribitur. g. Cum acriora aromatica, purgantia vegetabilia vehementiora, ante coctionem, praesertim in Quartanis, usurpantur. Verissimum est, Quartanam in primcipio lente esse tactandam, ne in duplicem, triplicem, aut continuam lentam mutetur. 2. Errore diaetae; quanimminente paroxysmo Aegri non habent Stomachum vacuum, et ante ipsum Lacticinia bibunt, vel quando ipso nondum absoluto comedunt, vel


page 171, image: s171

quando die intermissionis nimium comedunt, vel horarios Fructus aut similia fermentescibilia tempore Morbi ingerunt.

[note: Prognosis.] Prognosis. Urinae inspectio, proter legitimum specificorum usum, observanda: Nam quo citius concoctionis signa apparent, eo brevior morbus innuitur, sin vero pauca et imperfecta, eo diuturnior, et morbi diuturni generatio metuenda. Inspicienda autem est Urina aliquamdiu post paroxysmos; nam omnes in paroxysmo crudae excernuntur, mediante autem fermentatione post paroxysmum costae exhibentur. Si propter Febris siuturnitatem Scirrhus Visceri superveniat, malum, metus enim Hydropis aut Tumoris cachectici adest. Intermittentes successive ac lente, vel male curatae in Febrim hecticam degenerant. Cura per sudores omnium tutissima; interdum superveniens Icterus Febres solvit, sicuti Ulcuscula in labiis erumpentia idem praestant. Tertianae benignae utplurimum absque periculo sunt; dantur etiam malignae et pestilentes cum intermissione, sed raro e medio tollunt. Nothae vero curatu difficiliores, et si error committatur, in lethales Morbos degenerant. Quottidianae si longae fuerint et pertinaces, periculosae: nam cum Ventriculus hic afficiatur, atque Sanguis crudus et aquosus exsistat, facile in Cachexiam, Carum et Lethargum mutantur. Diurna nocturna [orig: nocturnâ] periculosior est, cum tempus medium desiciat. Ciuturnae, si accessiones longae, somnolentia, capitis gravitas simul adfuerit, exsistunt periculosae; Carum enim affuturum notant. Si deiectiones accedant pituitosae et viscidae, Dolores articulorum, spem salutis donotant, solvuntur enim utplurimum his. Quartana tutissima propter longa intervalla, sed medicamentum exasperans vitetur, facile enim tunc in


page 172, image: s172

Melancholiam hypochondriac. Hydropem, aut lcterum nigrum degenerat. Sexagenariis non omnibus letalis est. Aestivae breviores, autumnales longae, atque raro, nisi Vere sequ. solvuntur, ealiis anni aequinoctiis. Urinae Quartanarum extra paroxysmum aqueae, tenues, et pallidae, die paroxysmi ex obscuro flavae, ante solutionem Febris turbidae et nigrae: in his nigredo Urinae salutare signum, in aliis periculosum.

[note: Curatio.] Cura Intermittentium. 1. Fomes materiae morbosae in Stomacho et primis viis removeatur incidentibus, [note: Quae agenda] abstergentibus et evacuantibus. 2. Fermentum febrile specificis enervetur. 3. Symptomata ut rigor, calor, et sitis mitigentur. 4. Dyscrasia Sanguinis debitis alterantibus restituatur; et hoc fiet praemissis salibus digestivis, v. g. Tart. vitriol. Vomitorio, blando Purgante, tum sequantur diaphoretica, et specifica ante paroxysmum. Diebus intermissionis digestiva, abstergentia, et postea alterantia aromatica, aperientia dicta v. g. Essentia Absinth. Elixir propriet. etc.

[note: Maturanda Curatio.] Sed nota 1. Maturandam esse Curationem, non paroxysmi inhibitione, seu Febris suppressione, sed motum naturae semper promovendum, alias [orig: aliâs] concentratum cum fomite Fermentum febrile ad alias partes transmittetur, et Colicas convulsivas, Hydropem [note: Venaesectio.] vel alios morbos inducet. 2. Venaesectio in his Febribus non nisi summa necessitate urgente instituatur, nempe in aestu sed magis opus videtur sudoribus. [note: Emetica.] 4. Vomitoria hic conducunt; sed propinanda quarta [orig: quartâ] vel quinta [orig: quintâ] hora [orig: horâ] ante paroxysmum; si vires non permittant isto die, dies ante paroxysmum eligatur; conveniunt praesertim in principio, neque nocent in progressu vel declinatione. Indicantur, si Aegri conquerantur de saporibus amaris in ore, et nauseabundis post somnum, Angustia [orig: Angustiâ]


page 173, image: s173

praecordiorum, Vertigine extra paroxysmum, etc. Interdum enim in principio paroxysmi moventur humores vitiosi in primis viis ad os Ventriculi; nec terreat tum spontaneus Vomitus, quin ulterius blando potius vomitorio facilitetur. Peracta [orig: Peractâ] vomitione capitat haustum ex Vino generoso, et Aq. Cinnamomi. Vomitoriorum formulae sunt v. g. rum. Sal. armoniac. gr. xv. Tart. emet. gr. ii. vel iii. plus aut minus. M. d. in vehiculo in Quartanis. rum. Rad. Asari pulv. [gap: abbrev. 03] . Crem. tartari gr. vii. Misce detur ex Aq. Carduiben. [note: Purgantia noxia.] ante paroxysmum. 4. Purgantia fortiora, praesertim vegetabilia, a principio in nulla Febre conveniunt, turbant enim illa Massam sanguineam, vires debilitant, et Febrim vehementiorem reddunt. Imo in Morbi statu, si copiosa sedimenta onerant urinas, prorsus sunt Venena. Si veor instituenda videtur purgatio ob vomitionem impeditam, aut suspicionem excrementorum in primis viis stabulantium, sit lenis illa, ultra 4. sedes non provocans, specialiter in Quartanis. Genuina purgantia ex antimonialib. aut mercurialib. desumenda sunt; fomitem enim et febrile fermentum corrigunt. Substitui possunt mitiora vegetabilia ut rhabarbarina, sennata.

[note: Quartanae uti tractandae.] Quartanae a principio leniter sunt tractandae, nullumque tum, nisi salino-lixiviosum fere medicamentum adhibendum est. Observatum enim fuit, illas ab exhibitis remediis in duplices mutatas esse, et consequenter diuturniores et contumaciores evasisse. De Quartanis vid. Ballonium, Deckerum, etc. Formulae Purgantium leniorum sunt. rum. Tar. vitriol. gr. xv. Scammon. sulph. gr. viii. Troch. alhand. gr. ???. Ol. Caryoph. gut. i. M. s. Pulvis pro dosi. rum. Mass. pill. de Gum~. am~on. vel Tartar. [gap: abbrev. 02] . Extract. Absinth. gr. iii. Scammon. Sulph. gr. iii. M. f. Pill. Optimum purganst in chronicis. rum. Conserv. ros. [gap: abbrev. 04] . Mercur.


page 174, image: s174

dulc. [gap: abbrev. 02] . Scammon. sulph. gr. viii. M. s. cum Sacch. Bolus. Mercurius hic viscidas et pituitosas, Scam~onium acriores et biliosas cruditates evacuat. Pertinet huc specificum empiricum, praesertim in Tertianis. rum. Mechoacannae alb. [gap: abbrev. 02] i. Granor. Piper. alb. no. xxi. Ocul. cancr. [gap: abbrev. 02] . M. divid. in iii. partes aequales, singulas propinando imminente paroxysmo, exspectando semper largum sudorem. Sic pulvis Comitis de Warwich, additione Martis correctus, ex Corall. rubr. pp. Sal. Absynth. aa. gr. xii. Scammon. sulph. gr. ii. vel iii. detur ante paroxysmum. Confert etiam, [note: Clysmata.] si mox in recidiva [orig: recidivâ] capiatur. 5. Clysteres optimi sunt usus, si adsint flatus, borborygmi, ardores Abdominis, dolores acres et mordaces circa Vertebras lumbares, excrementa indurata, etc. Stomachi debilitate laborantibus et difficulter vomentibus, fiunt ex leniter abstergentib. aut carminantib. v. g. ex Rad. Levistici, Althaeae, herbis Malvae, Bismalv. flor. Camomill. Sambuc. Sem. Anis. Foeniculi, Foenugraec. Elect. e Bacc. Lauri, Hiera cum Agar. Iniciantur, imminente paroxysmo hora i. vel ii. ante invasionem. In Scorbuto, ubi dolores Lumborum et Abdominis adsunt, ex lacte fiant, v. g. rum. Lact. caprill. [gap: abbrev. 08] . Mel. rosac. rutac. an. [gap: abbrev. 06] . ad 06???. Vitell. ov. no. ii. M. pro duabus vicibus. 6. Raro autem Febres hae solum purgantibus aut V. S. terminatur, ideoque hic recte [note: Diaphoretica.] diaphoretica communia, tam salina fixa, quam volatilia appropriata, quae Fermentum illud febrille per sudorem destruunt et expellunt, simul in usum vocantur. Assumenda autem duabus vel tribus horis ante paroxysmum: sed et eligenda diaphoretica pro varietate Symptomatum in paroxysmo. Ubi intensior aestus, fixa conducunt; itaque calida, aromatica, [note: Alexipharmaca.] sive theriacalia vitanda. 7. In Tertianis perniciosis sive malignis alexipharmaca semper


page 175, image: s175

miscenda sunt specificis diaphoreticis; atque cautus sit Medicus, si lingua aspera, et virium prostratio adsit. In Paroxysmo hic convenit dare aliquot grana Citri et [note: Opiata.] eorum Emulsionem. 8. Opiata lenissimo usu conducunt, praemissis evacuantibus universalibus, praecipue duobus in casibus: a. Si paroxysmi ex consuetudine naturae febriendi recurrant, et non efomite quodam. b. Si graviora in paroxysmo adsint symptomata. Numquam autem sola ea danda, sed Febrifugis immiscenda. Theriaca in Quartana ne detur ante coctionem, sed tunc potius rum. Succ. Absynth. [gap: abbrev. 05] . Theriac. [gap: abbrev. 04] . M. d. ex haustu Vini. Quod si nimius aestus Theriacae usum respuat, capiat ex moderato haustu Aceti, et mediante Sudore Febrim profligabit. 9. In omnibus Febribus periodicis Aeger ante paroxysmum nec cihum nec potum assumat. Utilissime vero alvus exoneratur Clystere. Pro potu [note: Vinum Absynth.] in Febribus utatur Vino absinth. diebus intermissionis. Potus non concedatur nisi in vigore et declinatione paroxysmi, et sit calidus vel seltem non adeo frigidus. In quartanae paroxysmo nimia potus [orig: potûs] copia est noxia, nam Febrim magis contumacem reddit. Potus sit Vinum dilutum, Cerevisia secundaria cum Vino medicato correcta; in Scorbuticis Serum lactis depuratum, decoctum Tamarindor. cum Passulis. Quod si nimius sit aestus, aliquot guttae [note: Salium usus] Spir. Nitri addantur. 10. Salia fixa vegetabilium et volatilia animalium, adeoque quaelibet alcalia, omnes Febres intermittentes tollunt; uti sunt Salia Absinth. Cent. minor. additis Ocul. cancr. Antimon. diaphor. coralliis, etc. si frigus, salia fixa, si aestus volatilia convenientiora; uti Spirit. Sal ammoniac. [gap: abbrev. 03] . ante paroxysm. et repetito usu praemiss. praemittendis universale Intermittentium remedium est: in Scorbuticis cum Spiritu Cochleariae datur.


page 176, image: s176

Sequuntur formulae. rum. Flor. Sal. ammon. [gap: abbrev. 02] . Corall. rubr. pp. gr. xv. Ol. Iunip. gutt. ii. M. f. pulv. Vel rum. Corall rubr. pp. Sal Absinth. an. gr. xv. Ol. dest. Caryoph. gut. ii. M. f. pulvis, pro dosi. Vel rum. Sal Carduib. [gap: abbrev. 02] . Antim. diaph. gr. xii. l. xv. Laud. opiat. gr. i. M. f. p. Vel rum. Aq. Carduib. [gap: abbrev. 06] . ad 06???. Spir. Sal. ammon. ??? ad [gap: abbrev. 02] . Essent. Opii gutt. viii. Syr. Carduib. [gap: abbrev. 05] . M. f. Haustus. Dentur omnia illa praescripta ante paroxysm. contra Quartanam rum. Sal. Absynth. Corall. rubr. ppt. an. gr. xv. ad [gap: abbrev. 02] . Aur. fulmin gr. vi. M. Vel rum. Aq. Cichor. [gap: abbrev. 06] ii. Sal. Absinth. [gap: abbrev. 03] . Spirit. Sulph. vel Vitriol. gutt. x. M. capiat duabus horis ante paroxysmum. [note: Antifebrilia fixa.] 11. Fixa et calcinata non conducunt, nisi universalia, abstergentia primas vias, fuerint praemissa, ut sunt Specific. Strobelberg. Crollii, Mynsicht. a [gap: abbrev. 03] . ad. [gap: abbrev. 04] . v. g. rum. Aq. Taraxax. [gap: abbrev. 06] i. Specific. Strobelberg. [gap: abbrev. 04] . Syr. Carduib. [gap: abbrev. 05] . M. vel rum. Specific. febril. [gap: abbrev. 03] . Sal. Absinth. [gap: abbrev. 02] . M. pro 1. dosi. Post profligatam Febrim, die illo blandum laxans dandum est. Propterea commendatur hic Magisterium Aluminis Schroder. ante paroxysmum sumptum. Non inelegans quoque est hic Pulvis. rum. Ocul. Cancr. ppt. [gap: abbrev. 03] . Saccbar. saturn. ??? M. d. ante paroxysm. 12. Salia fixa, ut, Tartar. vitriol. Sal hypochondr. Arcan. duplic. in principio ante universalia recte exhibentur, diebus scilicet intermissionis, uti et ante paroxysmum. Scorbuticis convenit v. g. rum. Arcan. duplic. gr. xv. Sal. absinth. Coral. rubr. ppt. an. ??? [note: Acida quando bona.] laudan. opiati g. i. M. 13. Acida non convenire solent, nisi rigori superveniat intensior aestus, sitis clamosa; hinc dari sequens potest declinante paroxysmo, v. g. rum. Aqu. Rubi idaei [gap: abbrev. 06] ii. Succi eiusd. [gap: abbrev. 04] ii. Antimon. diaph. [gap: abbrev. 04] . Syr. Rub. idaei [gap: abbrev. 05] . Spir. Nitr, dulc. ??? M. Capitatur subinde cochleatim. Si ad sint angustiae et anxietates Praecordiorum, Flatus, etc.


page 177, image: s177

[note: Remedia Rigoris.] eadem quoque proficua sunt. 14. Frigus et Rigor optime compescitur aromaticis, sub Olei vel Extracti forma [orig: formâ] usurpatis, v. g. rum. Ol. dest. Macis, Caryophyll. arom. an. ??? Iunip. [gap: abbrev. 02] . Nuc. mosch. expr. [gap: abbrev. 06] . M. f. Bals. ingruente paroxysmo Praecordiis inungendus. Pro interno usu v. g. rum. Sal. Absinth. [gap: abbrev. 02] . Matr. perlar. pp. gr. xv. Piper. alb. gr. vi. M. pro 1. dosi ante paroxysm. Vel rum. Extract. Absinth. [gap: abbrev. 02] . Sal. Absinth. ??? c. s. q. Ol. [note: Intermitt, ardentes Debilitatis.] Caryoph. f. Pill. 15. Ad ardentes Intermittentes nil melius quam Sal. armon. solum a [gap: abbrev. 02] . ad [gap: abbrev. 03] . vel cum ??? Antihect. Poterii mixtum. 16. Post Rigorem superveniente insigni virium prostratione, respiratione anhela, celeri et parva, cum successu propinatur Spirtius Sal. armon. vel ocul. Cancr. cum Aceto. [note: Cardiulgiae.] 17. Si Cardialgiae, Erosiones stomachi adsint, adhibentur recte Clysteres, Emplastra ex gumm. Tacamah. gum. Ladano. Ol. destil. quandoque et blanda Vomitoria, etc. [note: Cephalalg.]18. Cephalalgiae removeantur sudoribus, vel blando Epithemate camphor. 19. Vesicatoria, nuchis vel carpis manuum applicata rigorem cessare faciunt, quandoque Febrim tollunt; applicantur die intermissionis. 20. Post Intermittentes diuturnas curatas subinde Convalescentes Febriculis lentis affliguntur. aut saltem Appetitus haud perfecte redit, leni Vomitorio illis occurrere possumus. 21. Diuturnae, quae [note: Chronicaruim.] per copiosa absorbentia, aut calcinata terrea diu usurpata curatae fuerunt, vix sine insigni labe Viscerum solent evanescere. Unde Colicae, Cachexiae, Tumores pedum, etc. insequuntur. Talibus optime convenit Decoct. Absynth. Crurum tumor saepe evenit illis, qui copiosius in Intermittentibus chronicis biberunt et parum sudaverunt. Externe Cheliconio maiori plantis pedum admoto cutatur. 22. Post remissionem universal. Febris convenit bis in die sumere gut. 30. vel 40. Essentiae Absynth.


page 178, image: s178

Cent. min. Spir. cochlear. Elixir. propriet. s. a. Elix. [note: Recidivarum.] febril. Mynsichti, etc. 23. Febres intermittentes saepe recidivam patiuntur propter Scorbutum, ideoque semper remediis antiscorbutica iungenda. V. g. rum. Elix. febril. Myns. spir. Cochlear. an. [gap: abbrev. 04] i. M. capiantur gut. 40. bis in die intermiss. Vel rum Aq. antiscorb. [gap: abbrev. 06] ii. Spir. Sal. Ammon. [gap: abbrev. 03] . Cochlear. [gap: abbrev. 02] . Laud. op. gr. i. Syr. sceletyrb. [gap: abbrev. 06] . M. Si sitis intensa, convenit Serum lact. depurat. cum succ. Citri, Decost. Tamarind. 24. Iulepi refrigerantes, locum non habent, sufficit potus ordinarius. Nobilissimum remedium ad temperandum calorem febrilem est Nitrum depuratum, dissolutum in potu calido. 25. [note: Externa remedia.] Externa specifica, praemissis universalibus, sunt, Emplastra, Cataplasmata, Amuleta. Parantur illa ex Allio, Sabina [orig: Sabinâ], ruta [orig: rutâ], Terebinth. Calce viva [orig: vivâ], Croco, Araneis, Fuligine fornamcum, Salvia [orig: Salviâ] et Albumine ov. mixtis, etc. v. g. rum. Fuligin. fumi splendent. 06???. Terebinth. ??? Telar. ARanear. Camphorae an. [gap: abbrev. 02] . Ol. Aran. q. s. f. Empl. carpis manuum applicandum. 26. Notatu dignum est in Tertianis, ante paroxysmos dextri hypochondrii, et cruris dolores cum calore intenso, quievisse, 27. In Cura Quartanarum Medicus tangat Hypochondria, et observet an adsit tumor, durities aut Scirrhus Lienis, Hepatis, Mesenterii. Quaerat itidem, an adsint Flatus; quo facto demum Prognosin et Curam instituat. Cum saepe hic adsit vitium Lienis recte conducunt martialia [note: Martialia.] febrifugis mixta: ut, Tinctura Vitrioli Martis, Vitriolum Mart. compos. et pulver. diaph. martiale, si Icterus supervenire velit. Externe Splenis regioni applicetur Empl. de Cicuta cum Gumm. ammon. Acet. sol. Empl. carmin. Sylv. vel rum. Tabaci q. v. affunde Vini q. s. coq. ad ebullit. per med. horam, postea col tur et exprimatur. Colaturae expressae adde Succi Nicotian.


page 179, image: s179

inspiss. Cerae, Olei Olivar. aa. q. s. ut f. Empl. Tepide applicetur regioni Lienis. 28. In quartanis et chronicis aliis Aegri diu tempus paroxysmi observent, [note: Pathemata Febrium male curatarum.] ut observata [orig: observatâ] diaeta [orig: diaetâ] recidivam declinent. 29. Inter Pathemata, quae Febres male curatas insequuntur, inprimis se offerunt Dolores colici convulsivi cum retractione Umbilici versus interiora, atque Alvi adstrictione. Hinc rum. Aq. fl. omn. [gap: abbrev. 06] i Menth. 06???, Spir. Sal ammon. [gap: abbrev. 03] . Laudan. opiat. gr. ii. Syr. Card. ben. ??? Cort. aurant. [gap: abbrev. 04] ii. M. capiatur cochleatim subinde. Dolore paulum sedato Potio laxativa passulata detur. Si dolor, et tumor, farciminis parvi instar, remaneat, tum applicetur illi regioni Empl. rum Gumm. ammoniac. Acet. sol. Empl. de Galban. q. s. Malaxet. c. q. s. Ung. Alth. compos. irroretur denuo Ol. philosophor. et fiat. s. a. Emplastr. Omnibus sedatis in usu absinthiacorum persistendum aliquamdiu, inter Febrifuga vegetabilia locum habent quaevis amara, ut: Absinthium, Carduus bened. Centaurium minus, Tanacetum, Gentiana, Herbae antiscorbutiae omnes, Taraxacum, etc. Quartanis Zedoaria, Imperator. Cortex Peruvianus sive Kinkinnae, aut Chinae chinae; Myrrha, etc. In Scorbuto rum. Myrrh. Castor. Opopanac. Extract. Gentian. Absinth. an. [gap: abbrev. 02] . cum Mithrid. f. pill. num. 40. conspergendae Pulvere Cinamom. deglutiat 7. vel 8. duabus semper horis ante paroxysmum. Facit huc Pulvis Febrifugus. rum. Nitri fixi [gap: abbrev. 05] . flor. Sulpur. [gap: abbrev. 04] ii. Sal. ammoniac. [gap: abbrev. 04] . Santal. rubr. ??? Sacchar. alb. [gap: abbrev. 04] i. M. detur a [gap: abbrev. 03] . ad [gap: abbrev. 04] . His ita observatis Ratio medicandi et Remedia satis patent.



page 180, image: s180

ART. III. De Febribus continuis.

[note: Synochus putrida.] OCurrunt 1. Febres continuae acutae; suntque hae vel primariae, vel secundariae. Primariae sunt simplices, vel compositae. Primaria simplex dicitur Synochus putrida aut continens, ad differentiam Ephemerae sive non putridae, quae ab abusu Rerum nonnaturalium, et subsequente fermentatione sanguinis plus minus turbata oritur, sed ultra 5. vel 6. diem non durat, et aliquo critico naturae motu finitur, adeoque raro sub Medici curam cadit.

[note: Diagnosis.] Synocha febris sive continens incipit cum frigore, vel aliquali rigore, praegressa [orig: praegressâ] quadam [orig: quâdam] capitis perturbatione, quam insequitur aestus corporis, eodem tenore vel persistens vel similiter accrescens, vel decrescens, usque ad finem status [orig: statûs]. Estque hic aestus similis fere illi, quem ex intensiori corporis motu aut animi Pathemate percipimus. Adsunt urinae intense tinctae, successive turbatae, et tandem sedimentum deponentes. Qui tamen Biliosi sunt, Scorbutici, aut Phthisici, levi etiam Febricula [orig: Febriculâ] urinam reddunt intense rubram, ob salia nempe acriora in sanguine; illi vero, quibus Sanguis magis temperatus est, et dulci succo chyloso aequaliter permixtus, urinam dant intensius tinctam et crassiorem; suntque his etiam pulsus rariores et tardiores. Quoad cetera, adest Sitis, Saliva pauca et glutinosa, Cephalalgia, utplurimum Agrypnia. Pergit tali cursu haec Febris donec solvatur, idque vel subitanea Crisi die 7. vel 14. vel 21. evenire consuera [orig: consuerâ], sed in frigidis hisce regionibus perrara [orig: perrarâ]; vel successiva [orig: successivâ] lu/s1ei mediante Urina aut Sudore, aut interdum copiosa [orig: copiosâ] expectoratione, aut Ptyalismo, aut denique


page 181, image: s181

Abscessu quodam: materia nempe successive cocta, vel excernitur, vel in loca quaedam transfertur, alias in lentam Febrem, Hecticae similem, aut Recidivam degeneraret.

[note: Causae.] Peccat hic Chylus, plus minus sub digestione corruptus, et ob id in Duodeno a Bile minus perfectus, sed vitiose alteratus; qui successive Sanguini instillatus, tandem vero copiosius congestus, aut occasione quadam excitatus, spirituascentiam eius naturalem turbat, indeque effervescentiam febrilem inducit, mediante qua [orig: quâ] materia ista hostilis vel secernitur in morbo salubri, vel sanguinis texturam ad mortem usque immutat. Adeoque depuratur Sanguis in salubri, penitus vero pervertitur in letali; sicut Mustum fermentando in Vinum abit, laesa [orig: laesâ] vero fermentatione in Vappam. Confirmantur dicta ex analogia, quae inter Febrim intermittentem et continuam talem intercedit; facile enim complicantur aut permutantur, et unus in Intermittente paroxysmus est integri morbi cursus in Continua [orig: Continuâ]: acidum enim primarum viarum utrohique Massam sanguineam turbat; et recte dicitur, omnes succorum in corpore fermentationes esse solum continuationes fermentationis in Stomacho inchoatae. Grassantur autem hae Febres in corpore athletico ob particularum fermentescibilium in Sanguine copiam, item vernali et aestivo tempore, imo sub iracundiae fervore, acrium et volatilium abusu, immersione subitanea in frigidam post aestum.

[note: Febres mixtae.] Succedunt Febres continuae compositae, cum Intermittentibus nempe complicatae, adeoque periodicae dictae, ratione exacerbationis sub certo temporis recursu, sine autem Febris intermissione. Sunt hae utplurimum tertiana, raro quottidianae, rarissime


page 182, image: s182

autem quartanae: aut saltem, si hae aliquando occurrant, ad Lentarum naturam proxime accedunt. Continua in his periodicis est febrilis fermentatio, adeoque pulsus mutatus, et calor certa [orig: certâ] sua [orig: suâ] periodo exacerbatus, sed rarissime ad horroris sensum remittens. Componuntur itaque hae Febres ex intermittenti et continua, et contingit complicatio tribus modis, 1. Dum Intermittens in Continuam. 2. Dum Continua, correcta [orig: correctâ] plus minus Massa [orig: Massâ] sanguinea in Intermittentem degenerat. 3. Quando utraque simul inchoat et pergit.

[note: Causus.] Febres hae acutae pro varietate symptomatum diversimode denominantur. Quaedam dicitur Causus sive Febris ardens, praesente nempe aestu intenso et siti clamosa cum Linguae ariditate, Labiorum fissura [orig: fissurâ], Capitis dolore. Oritur autem intensissimus ille aestus ex volatili acriori acido, intensiorem effervescentiam excitante; clamosa autem sitis ex contentis Stomachi depravatis, a calore partis et nimio aestu febrili, in texturam alcalisatam colliquatis, ac membranam Oesophagi, adeoque ipsius Linguae, per consensum [note: Lipyria.] irritantibus. Alia Febris lipyria dicitur, qua interiora uruntur ex inflammatione Visceris interioris valde sensilis, exteriora vero, universi nempe corporis habitus, frigent. Algor autem non ex tactu, sed ex Aegri iudicio diiudicatur. Periculosa est Lipyria ex inflammatione partis membranosae, Ventriculi nempe, Uteri, Vesicae etc. oriunda. Adsunt autem summus aestus partis affectae. Linguae crusta nigra, corporis agitatio, sitis, delirium, pervigilia, etc. Notatur, partis sensilis Inflammationem sequi Lipyriam, non sensilis vero Febrim plus minus lentam. Porro dantur cum Prunella iunctae Febres; saliva hic alterata, et mox glutinosa, mucilaginis instar obducit partes teneras,


page 183, image: s183

quae pedetentim exsiccata, ab aestu, mox Phlogosin sive inflammatoriam dispositionem inducit, unde rubedo, ardor, dolor, mucus spissus, etc.

[note: Delirae.] Febres acutae quaedam sunt delirae. In his fermentum febrile inimicum videtur Spir. animalibus, et generi nervoso circa partes interiores capitis, et hinc sua [orig: suâ] continua [orig: continuâ] vellicatione (unde intensioraestus circa frontem) vigiliarum, deliriorum, atque convulsionum causa exsistunt. Benignae quoque hae acutae Febres saepius malignae evadunt, eaeque periculosae: accedit enim saepe, ut malignitas earum primis diebus lateat. Dantur et colliquativae, corpus subito emaciantes, ex dissolutione roris chylosi in Massa sanguinea et solidis partibus, imo ipsa pinguedinis fusione oriundae. Accidit nunc mediante sensili substantiae colliquatae excretione crebriori, [note: Colliquativae.] hinc dicitur Diarrhoea colliquativa, in qua copiosa foetida oleosa et pinguia excernuntur, item Urinae fluxus colliquativus copiosus, interdum plus minus calidus et glutinosus. Nunc autem sine sensili excretione, dum ros corporis paulatim absumitur et non alius suggeritur. Causa colliquationis partim in subiecto patiente aut succo chyloso nutritio, partim in efficiente causa [orig: causâ] consistit. In patiente, si sucus iste rarioris texturae, minusque ab acido concentratae exsistit, hinc facile resolvitur. Ex. gr. Olea per Spiritum Nitri acidum in pinguedinem coagulare possumus, e contrario alcalia et Saccharum Butyri coactionem penitus imminuunt. Causa efficiens menstruum dissolvens, non est tantum motus caloris, sed acrimonia septica sive caustica fermenti febrilis, sucum illum, et pinguedinem liquefaciens, simili fere ratione ac particulae acres purgantes sudorifera [orig: sudoriferâ] resinosa [orig: resinosâ] acrimonia [orig: acrimoniâ] sua [orig: suâ] partes nutritivas dissolvere solent. Distinguendi sunt autem hi duo Affectus:


page 184, image: s184

1. Generalis Atrophia, quae a colliquatione seu emaciatione oritur. Partium mollium concidentia, a spirituum influorum defectu orta, vitio enim vel influxu illorum denegato partes molles, ut Nasus, Facies, Oculi orbitae, etc. subito afficiuntur. Itaque mutatio illa subitanea in quovis statu Morbi malum signum denotat.

[note: Pemphygodes, flatulenta.] Plures apud Veteres adhuc annotantur differentiae acutarum, v. gr. Pemphygodes, latine ampullosam diceres, in qua totum corpus bullulis protuberantibus dispergitur. Effectus videtur esse fermenti maligni, cum suo vehiculo, quasi critico motu naturae, [note: Sudorificae.] exclusi. Febres, elodes, hydrodes, latinis sudorificae dictae, ubi Aegri primo invasionis die copiose sudant; de his Sylvius consulatur. Febris assodes sive anxiosa, in qua ab anxietate saepe figuram [note: Causa.] iacendi variant. Causa huius frequentissima est oris Ventriculi affectus a sermento maligno vel pravis humoribus ortus; accedit orgasmus vel malignitas materiae, item imbecillitas. Febris lyngodes, quae singultum per totum morbum comitem habet, utplurimum ex Ventriculo per essentiam vel consensum affecto. Febris phricodes, cum continuo nempe horrore et rigore; idque non solum in Suppurationibus partium, sed et in Febribus compositis.

[note: Semitertiana.] Inter Febres compositas eminet semitertiana, quam vulgo compositam esse dicunt ex tertiana et quottidiana, quarum una sit continua periodica, altera intermittens, cum horrore sub quovis paroxysmi insultu. Unde Regius exemplum dat tertianae cum quottidiana intermittente; Timaeus tertianae intermittentis cum quottidiana continua; Riverius continuae quottidianae cum quadruplici tertiana; Platerus continuae minus acutae cum duplici tertiana, singultu et sinistri


page 185, image: s185

hypochondrii Tumore. Sennertus adhuc alium addit typum ex intermittente, praesertim tertiana, vel simplici vel multiplici, coniuncta cum Febre symptomatica [orig: symptomaticâ] continua [orig: continuâ], Inflammationem partis internae sequente. Observandum etiam heic, Febrem malignam interdum Semitertianae typum referre, vel ex vago exacerbationis quasi morsu, vel quia revera tertianae intermitt. iungitur. Unde Hemitritaeus pestilens passim ab Auctoribus describitur. Observandum heic, et intermittentes male curatas in continuas facile degenerare, unde et tali Febri continuae lentae ipsa Intermittens complicatur. Ceterum probabile est, Semitertianam non tam complicationem Febrium esse, quam Febrim continuam horrificam, et plures Intermittentes invicem succedentes. Signum autem pathognomicum Hemitritaei fere esse solet, quando Febris continua adest, inque ea [orig:] singulis circiter alternis diebus novae accedunt exacerbationes, hoc est, rigores, cum insequente aestu intensiore, si Tertiana sit intermittens, vel quottidie horrores occurrunt, sed cum incalescentia, si sit Intermittens quottidiana. Ex dictis patet, fermentum acidum membranas vellicans, horroris et rigoris; vel Massam sanguineam inquinans, exaestuationis occasionem suggerere. Unde multiplex ille complicationis typus facile derivari potest. Sic in Variolis nonnumquam Semitertiana observatur, ab acri Variolarum fermento, partes membranaceas vellicante, et in Sanguine aestuante; cui accedit ratio specialis contentorum Idiosyncrasiae. In Erysipelate etiam acidum, membranas vellicans, Febrim infert, quae typum hunc repraesentat. Ut dignoscatur denique, an simplex vel complicata sit Febris, observandum, rigorem sine subsequente sudore, aut forte plures rigores cum uno sudore in continuis.


page 186, image: s186

compositam indicare. Nam in Synocha rigor non apparet, nisi crisis tempore, quem sudor sequitur. Deinde pulsus [orig: pulsûs] crebrior contractio in continuis novi paroxysmi, adeoque Febris compositae indicium exhibet.

[note: Prognosis.] Prognosis. Febres acutae continuae perfecte ad sanitatem, vel imperfecte ad mortem terminantur. Perfecte quando crisi subitanea [orig: subitaneâ], aut lu/s1ei successiva [orig: successivâ] convalescunt Aegri. Imperfecte, dum ab usu praecipitantium fermentatio febrilis supprimitur, et fixatur in tantum ab acido morboso, ut recidiva periculosior insurgat. Alias Febris tam continens, quam continua tertiana, ceu acutae, sunt ambigui exitus [orig: exitûs]: per se quidem minus periculosae, quibus tamen facile periculum supervenit. Periculosae illae sunt, quae nimis acutae, atque symptomata in principio vehementia obtinent, et tales fere malignae censendae. Urina alba, aut cruda in Febribus ardentibus, periculosa, alba tenuis et clara in delirantibus cum Febre et aestu letale signum est. Quando rubicundior initio est, cum signis alias [orig: aliâs] bonis ad bonum, cum signis malis ad malum terminatur. Quae letales exsistunt, vires, citra ullam evacuationem criticam, prosternunt. Apud nos Morbi acuti septima [orig: septimâ] aut decima [orig: decimâ] quarta [orig: quartâ] die finiuntur, quin et ultra hunc terminum quoque solent extendi, dum in aliis locis rarius ad decimum quartum diem extenduntur. Unde ratio cirstumstantiarum habenda, signa coctionis probe attendenda. Crisis, quae in his frigidioribus per Sudorem vel Alvi fluxum, in aliis calidis regionibus per haemorrhagiam fere contingere solet.

[note: Curatio.] Curatio. In Febribus acutis Medicus naturae sit minister. Cum enim Massae sanguineae effervescentia heic a sua heterogeneitate depuratur, et sic per


page 187, image: s187

illam Crises manifestantur, medicatio fit conatum illius moderando et adiuvando. 1. Impedimenta removentibus. 2. Alterantibus et blande diaphoreticis, h. e. acrimoniam absorbetibus et bilem corrigentibus. 3. Symptomata urgentia mitigantibus; quem in finem a. Prodest Sanguinis per Venaesectionem evacuatio. b. Conveniunt Nitrum Antimonii fixatum; Partes quin et Animalium durae. Et 3. In genere anodyna, in specie moderata acida, aliave appropriata. Hac methodo Medicus non negligit, sed exspectat Crisin.

[note: Cautela prima.] Observandum interea unum atque alterum probe: etenim 1. Cautus sit Medicus, ne pro Causo, aliave continua [orig: continuâ], curet praesentem malignam Febrim, malignitas enim primis diebus latet, et formam Causi prae se fert. Ideo statim bezoardica et alexipharmaca commendanda, ita tamen ut nequaquam ad sudorem cogatur Aeger; si certo constet, nullam malignitatem [note: Secunda.] adesse, reliqua tuto peragi poterunt. 2. In tali Febre continua [orig: continuâ] acuta [orig: acutâ] Venaesectio locum habet, in qua [orig: quâ] nimius urget, aut metuendus est aestus, aut nimia turgescentia contentorum corporis, assuetis item aut quibus suppressa est sollennis evacuatio. Venaesectio instituatur mox in principio, quocumque diei tempore. Ut igitur frenetur aestus, et ut fiat circuitus Sanguinis liberior, instituatur mane aut vesperi in meliore aliquo tempore morbi et remissiore calore. Quantitas mittendi sanguinis a conditione [note: Tertia.] subiecti ac impetu Febris desumitur. 3. Vomitoria conducunt; si inanis vomendi conatus, ructus acidi, vel praecordiorum anxietas urgeant; item si dubium, annon maligna, aut si ex contagio ortum traxerit. Observandum simul Vires, ne vomitoria sint nimis valida, quoniam in talibus Aegris multum et vehementer solent evacuare. 4.


page 188, image: s188

[note: Quarta.] Purgatio, non nisi cocta [orig: coctâ] materia [orig: materiâ], in declinatione Morbi convenit; si vero Morbi decursu alvus admodum constipata videtur, utimur his blandioribus: ut Syrupo Ros. solut. Sero Lactis, cui Tamarindi sint incocti. In Febribus malignis, in quibus natura vere intendit motum ad partes intercutaneas, cautissimi simus in alvo aperienda [orig: aperiendâ]: rum Pulv. Rhab. Cremor. Tart. an. [gap: abbrev. 02] . Scammon. pp. gr. i. m. capiatur in vehiculo calido. Vel: rum. Tart. vitriol. gr. xii. ad xv. Scammon. sulpurat. gr. ii. vel iii. m. f. Pulv. Item [note: Quinta.] Infusum folior. Senn. cum Rhabarb. 5. Alterantia et blanda diaphoretica, et quae symptomata urgentia [note: Sexta.] mitigant, conducunt. 6. Clysmata duobus in casibus, nimirum si vel symptomata Praecordiorum et Abdominis urgeant, et orgasmus ad Caput ferri videatur: vel si nimia ebullitio sit et aestuatio sanguinis. [note: Septima.] 7. Diaphoresis, ut in omni Febre, ita in specie in continuis servanda est libera: sic enim calor et aestus, aliaque symptomata mitiora esse solent. In principio, dum omnia sunt cruda, Aegri ad sudorem minime cogendi; conveniunt autem tum diaphoretica salina, terrea, ninus volatilia, sulpurea [note: Octava.] vel resinosa. 8. Opiata in Febribus ardentibus optima sunt quandoque. Si materia peccans turgeat et orgasmus sit humorum, optime datur Syrupus Papaver. alb. ad [gap: abbrev. 06] . cum Nitri s. q. Etiam alia opiata, semper additotantillo Nitri dum vires constant, dari possunt; aestum enim compescendo Aegro quietem conciliant, atque diaphoresin promovendo orgasmum nonnihil mitigant vel imminuunt, et hinc, ut coctio melius procedat, per accidens iuvant, ac Spiritus blande figendo, absumptionem et dissipationem eorum nonnihil praecavent. In Causo cum dolore Ventriculi, v. gr. rum. Aq. Scabios. ??? Syr. papav. alb. [gap: abbrev. 06] . Succ. Limon. [gap: abbrev. 05] . Spec.


page 189, image: s189

diamarg. frig. [gap: abbrev. 04] . M. Exhibeatur singulis horis per cochlearia. Vel ad tumultum ab emetico concitatum sopiendum: rum. Aq. Papav. rhead. [gap: abbrev. 06] i. Aq. mirabil. [note: Nona.] Syr. de Mecon. an [gap: abbrev. 04] i. Papav. err. [gap: abbrev. 05] . M. f. Haustus. 9. Victus in Ardentibus sit tenuis. Appetitus hic fere prostratus est, et quaecumque assumunt, calore febrili putrescunt, et sic Stomachum gravant. Reconvalescentes a carnium, aliorumque ciborum dyspeptorum usu sibi aliquamdiu temperent, ne relabantur. [note: Decima.] 10. In Ardente continua [orig: continuâ] Potus liberalior concedendus; quo maior sitis et aestus, eo liberius indulgendum, sed parcius et frequentius, ne nimia [orig: nimiâ] ingurgitatione tonum Ventriculi labefactet. In Selectu potius ratio effervescentiae, atque symptomatum circa primas vias urgentium, praesertim Alvi plus minus clausae vel apertae, habenda est. Hinc Serum Lactis depurat. et Sucus Citri aliquantum edulcoratus convenit; sic Aqua fontana vel Cerevisia secundaria cum quinta [orig: quintâ] vel sexta [orig: sextâ] parte Vini mista, atque Syrupus Cydonior. vel Rubi idaei edulcorata, etc. gratissimum potum Aegris suggerit. In aestu nimio [note: Undecima.] Causi acida mineralia, in aestu moderatiori vegetabilia conveniunt. 11. Vesicatoria quomodo in his applicanda, infra de Malignis exponetur.

[note: Remedia alterantia,] in his usitata vel ipsum Affectum eiusque causam materialem occasionalem, vel Symptomata primaria respiciunt. Illa sint Nitra et nitrata, inprimis Nitrum antimoniat. Nitrum vitriolatum, Antimon. diaphor. tam simplex quam compositum, aut martiale Ludovici, stomach. Poter. Antihecticum eius, Bezoardic. miner. simpl. aut saturn. Antimonii. Hinc absorbentia animalia, hisque cognata terrea, v. g. C. C. sine igne, huiusque Gelatina, cuiusvis acris temperativa, Ebur sine igne, Maxillae Lucii piscis, Corallia pp. cum Succo Citri, Unicornu fossil.


page 190, image: s190

Terra sigill. etc. Quin et Sal. volat. C. C. it. Liquor C. C. succinat. Hisce refrigerantia et hepatica e Regno vegetabili addenda, v. g. Cichorium, Tarax. Plantago, Acetosa, Portulaca, Fumar. Fragar. flor. Ros. ex quibus decocta parari possunt. Item Emulsion. ex Semin. frigidis mai.

[note: Corrigentia Bilis.] Corrigendae Bilis acrimoniae Apozema convenit, v. gr. rum. Rad. Acetos. cum fol. m. ii. Fol. Fragar. Violar. an. m. i. coq. ex Aq. Hord. colaturae ??? add. Syr. acetos. Citr. [gap: abbrev. 06] ii. Spir. Nitr. dulc. ??? M. Hinc singulis sex horis duae vel tres unciae hauriantur. Ad emendandam vero bilis oleositatem inflammabilem rum. Rad. plantag. [gap: abbrev. 06] . Fol. Semperviv. mai. Portulac. an. m. ii. coq. ex Aq. pura [orig: purâ] ad ???. adde Syr. Portulac. [gap: abbrev. 04] ii. Ol. Sulph. per campanam q. s. ad acidit. temperatam. Ad Bilem Sanguini immistam secernendam rum Rad. Tarax. cum fol. m. ii. Herb. Fumar. m. i. coq. ex Aqua [orig: Aquâ], Col. ??? add. Syr. de Cichor. simpl. [gap: abbrev. 06] ii. Tart. vitriol. [gap: abbrev. 04] . M. Praescripta Apozemata bis vel ter quottidie mediocri quantitate, tepide sunt usurpanda, nempe ad [gap: abbrev. 06] ii. vel iv.

Pro Bile ad evacuationem iam disposita [orig: dispositâ] minuenda [orig: minuendâ] evacuanda [orig: evacuandâ] sensim et blande, conducit sequens. rum. Rad. Cichor. [gap: abbrev. 06] i. Fol. Endiv. m. ii. flor. Ros. pallid. m. i. Cremor. Tort. [gap: abbrev. 04] i. coq. in Vase fictili vitreato ad ??? add. Syr. de Cichor. cum Rhabarb. [gap: abbrev. 06] ii. M. Singulis quinque vel sex horis tres unciae capiantur.

[note: Remedia Symptomatum.] Remedia symptomata magis respicientia, sunt inprimis acida, aestum, sitim, oris squalorem, virium diminutionem mitigantia. Ubi quae ex Regno vegetabili sumuntur, mitiroa sunt, quae vero ex minerali, acriora exsistunt. Haec in aestu minori, illa in maiori conveniunt. Haec facilius in salsum, temperatum, diureticum in nobis alterantur: Illa contra fixioris magis naturae, et acida potentiora figentia,


page 191, image: s191

[note: Vegetabilia.] ac inde aestuationes natas mitigantia evadunt. Vegetabilia usitatiora sunt Succi Citri, Cydonior. Ribium, Rubi idaei, Acetosae, Tamarindorum, etc. Commendabiles sunt hi per spontaneam residentiam post [note: Mineralia.] sulpurationem depurati. Mineralia suggerunt Spiritus acidos tam simplices, primario Sulpuris, hinc Vitrioli, Nitri, quam compositos, nempe Clyssos sulpureos. Temperatis semper insistamus, quia intemperata nimiam mutationem inferunt, et numquam bona. Ex omnibus eligerem Spiritum Sulph. hinc Spiritum Nitri dulcem. Ex dictis plures Formulae in incremento et statu Morbi usurpabiles concinnari possunt. V. gr. rum. Arcan. duplicati gr. xvi. Antimon. diaph. ??? m. pro dosi. Pulvis hic ita compositus nonnihil laxare observatur. rum. Nitr. antimonial. [gap: abbrev. 03] . ad [gap: abbrev. 02] i. Antimon. diaph. [gap: abbrev. 02] . m pro 2. Dosibus, Vel rum. Nitr. antimonial. ??? ad [gap: abbrev. 02] . Antimon. diaph. ??? ad gr. xv. m. pro Dos. Vel rum. C. C. sine igne gr. xv. Bezoard. miner. vel saturnal. ??? Camph. gr. i. m. Vel rum. Ebor. sine igne, Unicorn. fossil. Cinnab. Antimon. an. gr. viii. m. pro Dos. Vel rum. Aq. Tarax. Card. Bened. flor. Acaciar. an. [gap: abbrev. 06] . Gelatin. C. C. [gap: abbrev. 06] . ad 06???. C. C. sine igne [gap: abbrev. 02] . Antimon. diaphor. Antihect. Poter. an. gr. xii. Syrup. de Portulac. ??? m. Ubi magis acrimonia salina peccet, rum. Sem. 4. frig. mai. an. 04???. Papav. albi [gap: abbrev. 04] i. c. s. q. Aq. flor. Papav. errat. f. Emulsio, add. Eboris sine igne [gap: abbrev. 02] . Antimon. diaph. [gap: abbrev. 02] i. Sacch. parum, misce capiat subinde haustum. Alias ubi Iuleporum forma [orig: formâ] prascribuntur, v. g. rum. Aquae Hord. ??? flor. Ros. rubr. [gap: abbrev. 05] . Spir. Vitriol. q. s. ad grat. acid. Stent per 3. horas in loco calido, dein Colaturae add. Syr. iviubin. [gap: abbrev. 06] ii. m. f. Iulep. rum. Decoct. Hord. ??? Aq. Cinnamom. [gap: abbrev. 06] . Syr. Violar. simpl. [gap: abbrev. 06] i???. Sal. prunel. [gap: abbrev. 04] . m. Dosis erit haustus mediocris. Vel rum. Decoct, rad. Scorzoner. cum C. C. [gap: abbrev. 08] . Syr.


page 192, image: s192

Acetos. de Nymph. an. [gap: abbrev. 06] . ad 06???. Tinct. Ros. Viol. an. 04???. Spir. Sulph. parum. m. Vel rum. Rad. Scorzoner. [gap: abbrev. 06] . Glycirrh. [gap: abbrev. 05] . Fol. Acetos. m. i. flor. Violar. Ros. rubr. Borrag. an. p. 11. Hord. select. m. i. Ras. C. C. [gap: abbrev. 06] . ad 06???. Passul. mund. [gap: abbrev. 06] . coq. in s. q. Aq. simpl. ad [gap: abbrev. 08] v. add. Spir. Vitriol. q. s. ad gratum saporem. M. de quo Aeger subinde capiat.

[note: Medela Hemitritaeorum] Par ratio est quoad methodum medendi continuarum tertianarum, nisi quod in his ad exacerbationem et vicissitudinem magis respiciendum, adeoque supra laudata conveniunt, in specie Nitrum vitriolatum, Corallia, Lapid. Cancr. Antihect. Poter. etc. Imminente paroxysmo conservandum corpus in diaphoresi blanda [orig: blandâ]. Eadem fere de Semitertianis aliisque compositis tenenda. Sunt autem omnes tertianae periculosae, nunc magis nunc minus acutae, et pro varietate compositionis cura est varianda, attendendo an magis benigna vel maligna fuerit. Si Intermittenti iuncta fuerit lenta, pro ratione originis Prognosis et Curatio nonnihil modificanda. In genere rigorem et horrorem tollunt absorbentia alcalia, etc. aestum vero eadem, diaphoresi et alvi libertate iuncta. Si stata periodo recurrant paroxysmi, ante exacerbationem remedia possunt propinari. Vomitoria in plerisque optima; si cum Inflammatione iuncta, diaphoret. et sudorifera, si cum lentis salia abstergentia et incidentia, ut sunt Sal ammoniacum, Arcan. duplic. etc. prosunt. Quoad differentias [note: Caust.] continuarum iam recensitas, Causus nil singulare in cura [orig: curâ] obtinet, saltem nitrata, ratione sitis et aestus, tam in forma [orig: formâ] sicca [orig: siccâ] quam liquida [orig: liquidâ] conveniunt, v. g. rum. Nitr. antimon. [gap: abbrev. 05] . dissolv. in mensura [orig: mensurâ] potus ordinarii, ita ur [gap: abbrev. 05] . liceat in die dare, nisi liberior obstiterit alvus. Quod si Nitro dato Aeger incipiat liberalius et cum nullo ardore meiere, bonum


page 193, image: s193

signum. Spiritum Nitri in Iulepis et Potionibus vide supra. In hoc passu Laudanum opiat. prudenter exhibitum [note: Lypiria.] omnem vim caloris refrenat. Lipyria periculosa saepe, propter internas quasdam partes inflammatas, curanda per diaphoretica, tam absorbentia, quam volatilia alcalia, penetr antia et discutientia, quae medendi ratio infra de Inflammatione, in specie [note: Prunellae.] Pleuritide tradetur. Prunellam s. Inflammationem Faucium corrigunt ac discutiunt Sectio Venarum raninarum, oris lotiones tam cum, quam sine gargarisatione, v. g. rum. Fol. Brunel. Salicis, Fragar. an. m. i. Hordintegri p. i. Coq. in Aqua [orig: Aquâ] font. ad ??? add. Roob diamoron. [gap: abbrev. 06] . Lap. prunel. [gap: abbrev. 04] . M. quo Os saepius colluat et gangarizet Aegrotus. item rum. Mucilag. Sem. Cydon. Aqua [orig: Aquâ] Rubi idaei extract. 06???. Syr. Portulac. ??? Nitri parum. M. detineatur subinde aliquid in Ore. Item ex Cancr. fluviatil. cum Aceto contusis fit expressio, cui add. Succ. Sedi mai. [gap: abbrev. 06] ii. et hoc liquore fricanda Lingua. Item rum. Aquam Sempervis. vulg. Succo eiusdem rec. impraegn. et in eius [gap: abbrev. 08] . dissolv. Salis ammon. [gap: abbrev. 04] . qua [orig: quâ] ipsae fauces eluantur aut humectentur. Si autem Fauces sint siccae et aridae, sine crustae pituitusae praesentia [orig: praesentiâ], tum rum. Aq. commun. 08???. Mel. comm. cochl. ii. Spir. vin. rectif. [gap: abbrev. 05] . vel [gap: abbrev. 06] . M. pro Collutione. Si post tales collutiones in graviori malo mox Lingua denuo arescit, optime conducit eam emollire Butyro non salito, aut fricare frusto Lardi non saliti, etc. Curam [note: Delirit et] malignarum infra tractabimus. Delirium, Agrypniam, Cephalalgiam in Febribus curant blanda anodyna et opiata, cum appropriatis caute usurpata. Quod si aestus intensior circa Frontem, quam reliquas partes observatur; et ratione Pathematum capitis, vel ratione iunctae Prunellae, apertio Venarum raninarum subinde proficua exsistit. Imminente Delirio Hirudinum applicatio pone aures non inutilis foret. Epithemata


page 194, image: s194

tepide applicat, ita ut tempora etiam tegant, hic locum habent, v. g. rum. Aq. flor. Sambuc. ??? Aq. apoplect. usit. [gap: abbrev. 05] . Philon. rom. [gap: abbrev. 04] . M. Vel rum. Sem. papav. alb. [gap: abbrev. 04] i. Nucl. Persic. [gap: abbrev. 04] ii. Aq. Sperm. Ran. [gap: abbrev. 06] ii. Aq. Semperviv. mai. Solan. an. 06???. Misc. fl. l. a. Emulsio, add. Camphor. gr. 8. vel 10. Huic ana Succi Canc. fluviat. permisceatur, et ita crebrius fronti applicetur. Tandem Pedum plantis applicantur v. gr. rum. Rtae recent. M. iii. Rad. Raphan. inc. N. iii. Sal. com. m. i. Ferment. acerr. m. i. c. s. q. Aceti rutac. f. Cataplasma. Aliqui Linum recens cum Aceto mistum, vel Fermentum acre Aceto et Sale subactum, Plantis pedum applicant. Quin et si impetuosior raptus ad Caput metuatur, Vesicatoria, Femoribus vel Brachiis applicata, conveniunt. Quoad Febres colliquativas, heic acre colliquefaciens corrigendum, omnium optime per absorbentia, v. g. Antimon. diaphor. Bezoardicum min. vel martiale, Terra sigill. Unicornu fossile, etc. quae eo videbuntur efficaciora, si associatione blandor acidorum aliqualem quasi austeritatem contraxerint. Hinc Spiritus Sal. dulc. et quodvis acre temperans; ac inter composita Diascord. Frac. iuncto Succo Citri, conducit. Haec de continuis acutis.

ARTIC. IV. De Febribus continuis lentis.

[note: Febres lentae] SEquuntur Febres continuae lentae, ita dictae, quod tardiori motu sua tempora absolvant, quodque calore minus intenso et acri, et mitioribus symptomatibus stipentnr. Sunt quidem Febres lentae minus proprie sic dictae, nonnihil ad acutarum naturam accedentes, quae graviora symptomata habent, et brevius tempora sua, absque tamen motu critico,


page 195, image: s195

successiva [orig: successivâ] tantum solutione percurrunt. Lentae sunt omnes benignae, licet et petechiales prae ceteris malignis lentae esse videantur.

[note: Differentia.] Sunt hae Febres lentae nunc primariae, quae per se incipiunt et subsistunt, nunc secundariae, ab alia causa dependentes, v. g. a corruptione partis internae, Febri alia [orig: aliâ] male tractata [orig: tractatâ], etc. Sunt autem omnes Febres lentae fere periodicae, quae certis periodis exacerbantur, idque vel vespertino tempore, et sic quottidianae typum repraesentant, vel ab omni pastu Hecticarum ad instar.

[note: Symptomata] Symptomata Lentarum primariarum sunt horror levis sed diuturnus, insequente calore non ado intenso, utut subinde mordaci, qui vesperi intenditur usque ad mediam noctem, et dein absque sensibili excretione solvitur, pulsus celer ad parvitatem declinans, appetitus nullus, sitis intensa, os glutinosum, urinae crassae intensius tinctae, quae facile turbantur, et subinde multum crassamenti seponunt. Adsunt simul lassitudo corporis contundens, et subinde lancinationes artuum cum cephalalgia tensiva et gravativa [orig: gravativâ]. Ex dictis patet lentas ad acutarum naturam accedere, quod confirmatur ex eo, quod acutae in lentas facile degenerent. Haec enim sola est differentia, quod in acutis acidum acrius ac volatilius concitatiorem impetum febrilem excitet; in lentis autem acidum minus acre, aut in subiecto viscidiori haerens, remissiorem det impetum. Notum enim est, morbos lentos ex materia viscida, acutos autem ex acriori originem ducere.

[note: Causa.] Causa itaque lentarum Febrium primariarum erit vitium digestionis primae, dum ex inertia [orig: inertiâ] Fermenti digestivi aut Bilis, Chylus minus volatilis et vitiose acidus fomitem febrilem Sanguini continuo suppeditat. Si poterit Sanguis heterogeneum hoc


page 196, image: s196

concoquere, et per urinam ac sudores eliminare, salubriter cessat Febris. Sin vero Chylus ille vitiosus Lympham totius corporis aeque ac Sanguinem vitiaverit, sane vitium illud Lymphae ad Gelatinae naturam accedens Febrem fovebit, et nonnulla Symptomata inducet, qualia sunt Exacerbatio vespertina, in specie caloris; notum enim est, Affectus lymphaticos appetente nocte intendi, forsan quia uberiore transpiratione impedita [orig: impeditâ], Lymphae aut copia aut acrimonia augetur, aut textura eius vitiatur; eiusmodi etiam est Lassitudo contundens et lancinans, quae lymphae vitia sequi solent; et si in acutis observetur, semper fere subest Scorbutus, adeoque Lymphae vitium.

[note: Epiala Febris.] Refertur huc Epiala, in qua [orig: quâ] interiora algent et exteriora fervent. Lindanus hanc fictitiam esse voluit, et hoc nomine nil aliud intelligit, quam Febrem contimuam cum calore leni, humido ac molli, et merito quidem. Si enim talis observetur Febris cum calore et frigore coincidente, non est Febris peculiaris, sed symptomata sunt Intermittentium copulatarum, vel saltem Intermittentium cum Continuis iunctarum, dum calori unius miscetur horror alterius. Simile quid observamus in Puerperis, aliisque purpura [orig: purpurâ] affectis, in quibus ante purpurae eruptionem, urgente licet aestu, aliquo tamen membro extra lectum porrecto, mox horroris sensus in corporis peripheria [orig: peripheriâ] percipitur, a particulis salinis iamiam excernendis, Panniculum carnosum contrahentibus. [note: Syncopalis.] Referuntur huc Febres syncopales, licet animi deliquium in aliis Febribus etiam observetur. Et videtur originem ducere vel a muco vitioso superius Ventriculi orificium irritante, vel ab humore aeruginoso in Ventriculo contento.



page 197, image: s197

[note: Prognosis.] Prognosis. Continua quottidiana magis vel minus diuturna esse solet, difficilis hinc curatu, nec semper omni periculo vacat. Quo peiora symptomata habet, eo periculosior est. Considerandae hinc probe veniunt omnes circumstantiae. Paroxysmi vespertini si sint longi, cum ad 16. horas aliquando extendantur, si vires debiles, appetitus prostratus, periculum subest. Salubris haec Febris, nisi caute curetur, nunc in Cachexiam, si nempe plus minus acuta, nunc vero in Hecticam, si lenta magis exstiterit, degenerat. Epiala lenis periculo vacat, sed diuturna facile in Hecticam terminari potest.

[note: Curatio.] Curatio. 1. Fermentum acidum corrigendum. 2. Fomes pituitosa, cruditas acida removenda. 3. Symptomata mitiganda. Pro his scopis consequendis. 1. In principio et incremento, atque dum vires constant, optime mitius Vomitorium conducit. 2. Diuretica, attenuantia Massam sanguineam, quae cruda excrementa circa primas vias aut aliis in locis stabulantia dissolvunt et abstergunt, atque remotioni aptiora reddunt. Remedia itaque, hac in Febre proficua, sunt Sal ammoniac. Nitr. antimon. Tart. vitriol. Antihect. Poter Spir. Sal. dulc. etc. verb. gr.

[gap: abbrev. R] Sal ammon. depur. [gap: abbrev. 02] . Antihect. Poter. ??? ad gr. xv. M. detur ante exacerbationem. Vel rum. Aq. Hyssop. Carduib an. 06???. Spir. theriacal. simpl. [gap: abbrev. 04] ii. Spir. Sal. dulc. [gap: abbrev. 03] . ad [gap: abbrev. 04] . Syr. de Hyssop. [gap: abbrev. 05] . M. pro 2. dosib.

[note: Epialae et Syncopalis.] Epialae curatio facile ab origine aut generatione derivatur. In Syncopali habenda ratio causae. Hinc optime Unicornu verum in principio paroxysmi, tempore Syncopes, datur. Item decoctio Tamarindorum, ubi succi nidorosi acres, etc. adsunt. Si viscidum plus minus flatulentum in causa fuerit, spirituosa volatilia alcalia, vel sulpurea, seu inflammabilia ad Syncopes curationem conveniunt. Si interdum


page 198, image: s198

Lipothymia praecedit Febrim, non cardiacum, sed purgans potius est dandum. Si suspicio sit cruditatum pituitosarum, aut adsit Cephalalgia et aestus intensior, sequens conducit emeticum.

[gap: abbrev. R] Aq. Menth. [gap: abbrev. 05] . Syr. emetic. [gap: abbrev. 04] ii. M. detur ante exacerbationem.

[gap: abbrev. R] Sal. ammon. Arcan. dupl. an. ??? M. pro 1. dosi. Item Spir. Sal. ammon. bis in die ad gut. 30.

[note: Lentae secundariae.] Praeter primarias etiam secundariae lentae, ex aliis morbis enatae, non raro in Praxi Medica [orig: Medicâ] occurrunt, eaeque frequentius Febres continuas acutas, vel intermittentes insequuntur, quando praecipitantium sive absorbentium abusu nimio, fermentum acidum morbosum praemature figitur, et hinc copiosae particulae heterogeneae in Massa [orig: Massâ] sanguinea [orig: sanguineâ] retinentur, quae alios humores inquinant, uti lympham, salivam, succ. pancreat. etc. quibus occasionibus Febres lentae continuae oriuntur cum calore mediocri, Aegro interdum vix adeo sensili, nisi ubi suas habeat exacerbationes, easque vespertinas, in quibus aestus intensior et mordax percipitur, pulsus celer, mollis, vires abolitae, appetitus prostratus, os glutinosum, e Saliva quo copiosa viscida subinde reicitur, molestia praecordiorum gravativa, excrementa liquida et spirituosa, nunc cum, nunc sine torminibus, urinae crassae, copiosum album crassum sedimentum seponentes. Superveniunt hae Febres etiam iis, qui post Febres supradictas curatas, aut alios Affectus, avidius alimenta ingerunt; ubi depauperata Massa sanguinea ex copiosiore et crudiore chylo, non rite assimilabili, Febris lenta, et quasi hectica gignitur.

[note: Earum curatio.] Pro harum Febrium curatione acidum salsum peccans est corrigendum, viscidum attenuandum, incidendum, et eiusdem excretio per vomitum, alvum, aut sudorem, promovenda. V. gr. rum. Sal. ammon. depur.


page 199, image: s199

gr. xv. d. in duplo. Vel rum. Antihect. Poter. gr. xvi. Salis ammon depur. [gap: abbrev. 02] . M. pro 2. dosibus. Etiam matutinus et vespertinus usus Spiritus [orig: Spiritûs] Salis ammon. cum Elix. Proprietat. conducit, praemisso vomitu, si vomituriat Aeger.

Contingit etiam, ut aliquando haec Febris lenta eveniat iis, quorum corpus ante mercurialium usum non sufficienter est evacuatum, atque hi cura nturiam praescriptis. Et si Appetitus sit prostratus, potest praescribi Decoct. seq. rum. Rad. Chinae ??? Rasur. Lign. sassafr. [gap: abbrev. 06] ii. Rad. Liquir. [gap: abbrev. 04] i. Santal. rubr. [gap: abbrev. 04] ii. Macera per noctem in Aq. comm. ???vii. Incoq. Passul. min. [gap: abbrev. 06] ii. De Colaturae ???vi. hauriat Aeger mane, meridie et noctu haustum largiorem, unicuique haustui adde Tincturae Antimon. gut. 30.

Si Lenta evenit post Scabiem male curatam, optimae sunt Pill. ex Extract. cathol. vel panchymag. et Helleb. nig. cum Mercur. dulc. Essentia Viperar. etc. Pertinet huc etiam Chlorosis sive Cachexia ex cruditatibus primarum viarum viscidis orta, hinc Bilis inertia cum Suppressione menstruorum.

[note: Secundariae.] Fuerunt hae Febres continuae primariae; sequuntur secundariae, h. e. quae non proprie subsistunt, sed a graviori alicuius partis Affectu originem trahunt. Dicuntur etiam symptomaticae, quia velut Symptomata Morbos sequuntur, et ita remoto Morbo removetur haec Febris. Sunt autem hae secundariae nunc acutae, idque crebrius, nunc lentae, pro Affectuum, quos sequuntur, et Partium affectarum conditionibus; dum nempe Affectus graviores vel leviores sunt, Partes vero sensiliores et nobiliores; aut e contrario.

[note: Symptomaticae.] Inter has symptomaticas se offerunt 1. Illae, quae Vulnera insigniora sequuntur, ab acido in Vulnere oborto, doloris, inflammationis, et hinc Febris


page 200, image: s200

auctore. Praeter externa, interne Mistura sequens est egregia, viz. rum. Aq. Scab. Card. ben. an. 06???. Aq. Foenic. [gap: abbrev. 06] . Spir. theriacal. [gap: abbrev. 04] ii. Aceti vini [gap: abbrev. 04] i. ad [gap: abbrev. 05] . Ocul. cancr. pp. [gap: abbrev. 04] . Syr. Card. b. Rub. id. an. [gap: abbrev. 05] . M. Vel rum. Ocul. Cancr. pp. [gap: abbrev. 02] . Extract. theriacal. gr. ii. M. qui bus alia appropriata pro ratione symptomatum addi possunt.

2. Febres, quae Inflammationibus gravioribus [note: Acutae.] adsunt, ab acido producuntur; suntque nunc acutae, v. g. in Pleuritide, Angina, Erysipelate; nunc lentae, ut in Inflammatione prope fundum Mesenterii, etc. Curantur per attenuantia, acidum absorbentia, volatilia, etc. vide Caput de Inflammationibus. 3. Quae a sanguine, intra corporis cavitatem coagulato, oriuntur ex corpore putredinem antecedente. Conducunt hic grumos resolventia, putredini resistentia, uti sunt Bellis minor Papav. rheas, Antim. diaph. et Potiones vulnerariae. 4. In suppuratione Apostematis semper adest Febris, magis tamen lenta quam acuta, v. g. dum ex Lacte coagulato, vel in auribus fit, et tamdiu durat Febris, donec facta sit suppuratio. Unde maturatio promovenda remediis supra indicatis. 5. Ulcera insigniora interna insequi solent Febres symptomaticae, lentae, fere hecticae, adeoque diuturnae, et ad Tabem ac Mortem comitantes, a Sanguinis infectione, a pure salso, acri, viscido, ut in Ulcere pulmonum. Curantur per absorbentia, Potiones vulnerarias, e Heder. terrestr. Chaerefolio, Bugul. Pulmonar. Scabios. Decoct. Lignor. item Sulpur. balsamicis, flor. Sulph. Myrrh. Balsam. sulph. Vide Caput de Phthisi. Sane plures Lentae oriuntur a latente quodam Ulcere partis cuiusdam internae, ut Mesenterii, Pancreatis, Renis, Hepatis, Vesicae, Uteri, et difficulter curabiles exsistunt. Febres lentae perpetui Abscessuum latentium comites esse dicuntur, et non nisi


page 201, image: s201

causis remotis curantur. Eaedem a Fetu mortuo, Secundinis retentis, ut et a Fistulis diuturnis oriuntur.

[note: Febres catarrhales.] 6. Prae ceteris notandae hic sunt Febres catarrhales, quae in principio et incremento Coryzae, Tussis, Raucedinis, etc. molestae sunt, et ex vitio Lymphae glandularum circa Caput et Pectus consitarum oriuntur, dum nempe illa acidior aut salsior facta, copiosius circa dicta loca essunditur, occasionem saepius suggerente aeris inclementia [orig: inclementiâ], aut alio subiecto. Talem catarrhalem Lymphae motum comitatur Febris ex alteratione Sanguinis, in qua cum capitis perturbatione, et dolore gravativo, levis horror molestus est, quem vesperi insequitur ardor rodens, magis mordax, sat magnus; increscens fere ad mediam noctem, a quo remittit; durat tamen lentus, sed obscurus calor, qui omni vespera exacerbari solet. Pulsus est celer et moderatus magnitudine, sub exacerbatione acutus. Urinae excernuntur intensius tinctae, sed uno alterove die elapso crassescere, turbari et copiosum sedimentum deponere solent. Durant illa symptomata sub Coryza et Tussi gravioribus ad Statum morbi, dum materia catarrhalis cocta fuerit, et glutinosior pituita expectorari incipiat. Si enim acrimonia Lymphae sit correcta, cessat Febris. Catarrhales hae Febres subinde epidemicae esse solent, ab aeris vitio communi, nunc et crebrius benignae, raro malignae, et tunc subinde acutae; quae malignae contagiosuo Lympham inquinant. Ac sane Lymphae constitutio et motus naturalis praesertim Glandular. conglobatar. observetur in Febribus tam intermittentibus quam continuis, cum diversa symptomata, ut lancinationes Artuum sub paroxysmis urgentes, a Lymphae vitio oriri videantur.

[note: Earum euratio.] Catarrhales hae Febres, utut ex se graviori periculo careant, ob insignem tamen molestiam curam


page 202, image: s202

postulant. 1. Irritatio partium solidarum, indeque natus spirituum impetus, ac copiosior lymphae effusio opiatis sistenda. 2. Lymphae acrimonia corrigenda per incrassantia. 3. Correcta evacuanda, universaliter per diaphoretica et diuretica, particulariter per nares et os, atque hoc saltem in statu, cessante Febre et cocta [orig: coctâ] materia [orig: materiâ]. Verb. gr.

[gap: abbrev. R] Aq. Serpilli, Scabios. an. 06???. Spir. Sal. ammonanis. [gap: abbrev. 03] . Syr. papav. alb. [gap: abbrev. 06] . vel loco istius Laudan. opiati gr. ii. M. capiat ante exacerbationem vespertinam cochleatim. Vel

rum; Liquor. C. C. succin. [gap: abbrev. 04] i. Essent. opii [gap: abbrev. 03] . dosis gut. 20. ad 30. aliquot horis ante exacerbationem, et iterum ingruente nocte. Ubi diuresis intenditur, rum. Liquor. Terr. fol. Tartar. [gap: abbrev. 05] . dos. gut 20. ad 30. bis in die.

Sufflaminata [orig: Sufflaminatâ] Febri, et impetu Spirit. ac Lymphae sedato, si opus fuerit, laxatio blanda institui potest v. g. ex Mass. pill. de Ammon. Querc. Deinde expectorantibus evacuandum.

In Catarrho epidemico optime hoc sudoriferum conducit: rum. Aq. stor. Samhuc. Card. b. an. 06???. Spir. C. C. cum Sal. volat. prop. acuat. [gap: abbrev. 03] . Sal. vol. Succin. ???. Syr. Papav. rhead. [gap: abbrev. 05] . M. pro I. dos.

[note: Tussis humida.] Pro Tussi humida conducit Potio expectorans ex Aq. asthmat. Oxymel. scyll. etc. Pro Coryza et capitis Affectibus inunctio Verticis cum Ol. Succin. item Empl. ex Cerati pro Bregmate usit. et de Betonica an. p. aeq. cum Ol. Succin. malaxatum, Vertici imponendum. Pro Artuum affectibus et debilitate, ubi dolores adsunt, conducit, v. g. sequens: rum. Aq. Foenic. flor. Papav. rhaead. Menth. an. [gap: abbrev. 06] . Aq. asthmat. Rudolph. [gap: abbrev. 04] ii. ad ??? Spir. Lumbric. terrestr. per putrefact. 04???. Specif. cephal. [gap: abbrev. 03] . Syr. flor. Tunicae [gap: abbrev. 05] . ad ??? M. pro aliquot dosibus aliquoties in die capiendis.



page 203, image: s203

[note: Febris dolorum comes] 7. Insigniores aut diuturniores dolores quarumvis partium, plerumque Febrim symptomaticam comitem habent, cum pulsu celeri, in principio vehementi, in progressu debili ac parvo, dum membranosae partes afficiuntur, interdum duro, calore lento et miti; sive acidum vel acre Massam sanguineam simul alteret, et fermentationem praeternaturalem inducat; sive simpliciter ex spirituum animal. concitatiore impetu, hinc vigiliis, inedia, etc. Febris quasi Synocha simplex plurium dierum concitetur. Sic v. gr. Colicas contumaces, Aurium dolorem, Odontalgiam graviorem, Febricula talis sequitur, quae consopito dolore evanescit, et blando sudore terminatur. Pertinent huc Febres, quae in principio paroxysmor. arthriticorum usque ad Statum fere observantur, de quibus vide Sylv. Sed de Febribus symptomat. in specie vide Sennertum.

ART. V. De Febre Hectica.

[note: Febris hectica.] LEntarum agmen claudit Hectica, quae plerumque secundaria est, licet et interdum primaria observetur. Est autem Hectica lenta admodum Febris, Aegro non multum, aut vix sensibilis, cum calore leni, et nisi diutius contineatur manus Aegri, vix perceptibili, duabus vel tribus post pastum horis nonnihil acriori; a labe Partis alicuius internae, quandoque ex externae, Sucum Sanguinis nutritium destruente, aut quomodocumque ineptum reddente, adeoque a defectu eiusdem Succi quottidie maiore, oriunda. In hac [orig: hâc] proin Febri Corpus insensibiliter emaciatur, pulsus frequentior est solito, sed parvus et debilis, cum clandestina [orig: clandestinâ] virium


page 204, image: s204

[note: Eius gradus] prostratione. Ratione marcoris dividitur Hectica in tres gradus. 1. Quando rorida substantia, in Partium nutrimentum abire consueta, absumitur. 2. Quando substantia iam matura et Partibus plus minus assimilata, successive denuo liquefacta consumitur. 3. Cum absumpto rore, ipsa stamina Partium fibrosa manifestam ariditatem contrahunt.

[note: Diagnosis.] Ceterum Urinae Hecticorum in Principio sunt sanorum similes; sin vero concurrat Vitium Stomachi, subinde albae, pallidae, et tenues excernuntur. Sunt autem oleaginosae, Hectica [orig: Hecticâ] ad Marasmum progrediente, cui simile quid observatur in Febre ardente, in qua [orig: quâ] liquefacta [orig: liquefactâ] corporis pinguedo cum urina [orig: urinâ] excernitur, item in Scorbuticis et hypochondriacis, ubi non vera pinguedo, sed salia vitiosa coagulata pelliculae instar Urinae supernatant. Haec vero salia ad latus aspecta Iridis colorem exhibent, vera autem pinguedo uniformis est, sine splendori laterali. In principio et incremento Hecticae faeces sunt durae, postea vero, labefactata [orig: labefactatâ] Ventriculi digestione, liquidae et copiosae. In ultimo Hecticae gradu Fluor alvi fere est continuus, adsunt Sudores colliquativi nocturni, et tandem Capilli defluunt.

[note: Origo.] Hectica primaria oritur vitio rerum nonnaturalium. Secundaria vero supervenit, instar symptomatis, Febribus continuis aut intermittentibus contumacioribus, aut inepte curatis, Viscerum, in specie Pulmonum, Inflammationi, et hinc natis Apostematibus, Abscessui Mesenterii, Ulceri Renum, Lui venereae, aut denique multitudini Fonticulorum, omnem humiditatem et rorem consumentium.

[note: a Stomacho.] Incipit ordinario Hectica primaria vitio Ventriculi, reliquae enim causae naturales Hecticam inferre vix sufficiunt, nisi subsit Stomachi vitium, et hinc [note: Causae.] alimentorum corruptela. Causa itaque proxima


page 205, image: s205

omnis Febris hecticae est discrasia Sanguinis acido salsa et acris, cum nimia [orig: nimiâ] eius et exinde Lymphae viscositate. Unde vitiatur fermentatio Sanguinis in praecordiis, deficiunt etiam Spiritus, et nonnihil intenditur calor. Particulae enim salinae, acidae et urinosae, in hoc casu inertes factae, partim in tertium fere salsum coaluerunt, partim adhuc liberae in debita fermentatione impediuntur. Augentur haec omnia insigniter a visciditate salsa Lymphae. Sanguis interea salsus et viscidus asperitate sua rorem nutritium vitiat, eumque acri ac lento calore successive colliquat. Post pastum fluidior alimentorum pars Sanguini infusa istum diluit, et ob resoluta magis salia fermentatio intensior insequitur, unde calor sequitur auctus, pulsus frequentior, et color faciei plus minus roseus. Hoc autem chylosum supplementum, minus commode Sanguini, aut Partibus solidis assimilatum, tempore nocturno sub specie sudoris emanat. Ulterius propter dictam salivalis Lymphae visciditatem impeditur assumptorum fermentatio, et imminuitur Appetitus. Confirmantur dicta ex eo, quod causae remotiores Hecticae disponant Sanguinem et Lympham ad acrimoniam acido salsam.

[note: Prognosis.] Prognosis. Hectica incipiens facile, confirmata vero difficilius curatur; tertii gradus plane incurabilis est. Febri putridae superveniens plerumque letalis. In Adultis difficilius, in Senibus nullo modo curatur. Si adsit Facies Hippocratica, Lienteria, Alvi profluvium, aut si intumescant Crura, instat mors. Longitudo ac difficultas ex aetate corporisque constitutione est mensuranda.

[note: Curatio.] Curatio. Observandum an sit symptomatica, an vero primaria, eaque vel simplex, vel complicata cum Febre quadam putrida [orig: putridâ]. In genere acrimonia


page 206, image: s206

Sanguinis et Lymphae acido salsa temperetur, eorundem visciditas corrigatur, et Ventriculi digestio restauretur. In Hectica primaria simplici nec evacuationes nec Venaesectiones instituendae. Si prima regio corporis excrementis sit referta, tuta est blanda purgatio. Si oriatur vitio Stomachi, quod multoties contingit, convenit Vomitus. Inter symptomata maxime funestum est Alvi fluxus colliquativus, adeoque is refrenandus, remediis ex Cydoneis, Ros. ruhr. sicc. Lacte chalyb. Diascordio Frac. Terra [orig: Terrâ] sigill. Unicornu fossil. Specifico siom. Pot. Diaphoretico mart. Theriaca [orig: Theriacâ], Mithridatio, Radice Torment. Nuce mosch. etc. Denique dulcia saccharata et mellita vitanda, quia visciditatem augent. Si superveniat Febri male curatae, tum utilissimum est Sal ammon cum Antihect. Poter. praemisso vel omisso Vomitu. Sin ab Ulcere, Abscessu, aut simplici vitio dependeat, tum huius curatio instituatur ea [orig:] ratione, qua [orig: quâ] superius de Febribus symptomaticis insinuatum est.

[note: Hecticae primaria.] In Hectica [orig: Hecticâ] primaria [orig: primariâ] remedia Chirurgica nil valent. Pharmaceutica talia sunt, quae salsum temperant et attenuant viscidum; inter quae eminent Terra fol. Tartar. eiusque Liquor rite paratus, Sal ammon. Antihect. Poter. Conserva Ros. rubr. aut Fumariae, Bezoard. iovial. Antimon. aliaque diaphoretica; Mixturae ex Aceto destill. cum Lapid. Cancr. vel Perlis. His accenseri solent remedia ex Cichor. Endivia, Lactuca [orig: Lactucâ], Nymphaea [orig: Nymphaeâ], etc. In specie non datur melius nutriens quam pulpa Passularum. Item Decoctum Passul. cum Rad. Cichor. vel Chinae, egregie Sanguinem temperat, et quasi renovat. Hisce nonnulli addunt Rorem maialem, et ex eodem paratum Spiritum et Sal essentiale; quibus accedit Phlegma Vitrioli roridum ante stagma acidum erumpens, quod licet insipidum, Sulpure tamen volatil. singularium virium, est


page 207, image: s207

impraegnatum; id subinde rectificatum, et reiteratis digestionibus a Vitriolo abstractum, egregium fit remedium ad Hecticam, ab exacerbationibus Partium internarum natam.

[note: Lacticiniorum utilitas] Ceterum in Hecticae cura [orig: curâ] multum praestant Lacticinia, Sed praemissis necessario praemittendis, nempe primas vias mundificantibus, et acidum destruentibus, quod Lac alias [orig: aliâs] coagularet. Cavendum autem, ne adsit Febris putrida, Capitis dolor, Hypochondriorum tensio, et Ventriculi excrementa acria ex digestionis vitio nata. Convenientissimum est Lac ipsum muliebre, inprimis si per Ubera sugatur. Extra hoc usurpatur Lac bubulum ex Bestia [orig: Bestiâ] sana [orig: sanâ], vel in specie Lac ebutyratum. Quidam Lac caprillum praescribunt, sed prae ceteris expertum est Lac asininum. Usurpentur autem huiusmodis Lacticinia mature viribus adhuc utcumque constantibus. Deinde sumatur Lac adhuc calidum, addito tantillo Sacchari, ut impediatur eius coagulatio; et denique primarium alimentum sit Lac, carne interdicta [orig: interdictâ], ceteris nonnisi levioribus, et facile digestibilibus, iisque paucis, assumptis. Ante omnia exploret Medicus an Aeger Lactis usum tolerare queat; nempe Ventriculo leniter purgato, exhibeat Aegro initio [gap: abbrev. 06] ii. vel iv. Lactis, et si nulla insequatur Ventriculi gravitas, nec Singultus, Vomitus aut Nausea, imo neque calor aut pulsus intendatur, tum potest eius [gap: abbrev. 08] . mane et vesperi propinari. Post sumptum Lac necviolentius se commovebit nec dormiet Aeger. Optima sunt alimenta temperata, v. g. Pultes ex Oriza, Iuscula avenacea et hordeacea, Amygdalata, Nuclei Pinearum, Pistaciarum, Semina 4. frigida mai. etc. Ostreae a quibusdam laudantur; Cancri quoque fluviatiles rore alcalino nutritivo turgidi, modo a Stomacho digerantur, egregie conveniunt, et Sucus


page 208, image: s208

ex his expressus cum Butyro salito optime miscetur. Prostant Historiae Curarum ex Viperis, quarum Iuscula per plures hebdomadas pota sunt efficacissima; vel ex Ostreis, Ranis, aut etiam Testudinibus comestis, sed in his habeatur ratio Stomachi, eiusque quoad Appetitum dictamen, et quoad digestionem operatio. Si adsit Fluxus alvi, propinentur Lac chalybeatum, et Alimenta crassa ex Oryza, Pultes farinaceae, etc.

ARTIC. VI. De Febre maligna.

[note: Febris maligna.] FEBRIS dicitur maligna, quando causa occasionalis vel materialis a sua natura degenerat in peius; unde et malignitas communis affectio est quorumvis Morborum. Symptomata itaque graviora [note: Eius Symptomata.] in Febre maligna, quam possunt ex causa [orig: causâ] ordinario modo constituta [orig: constitutâ] oriri; suntque haec Symptomata valde multiplicia. Frequentiora autem exsistunt virium Subitanea et omnimoda sine causa [orig: causâ] manifesta [orig: manifestâ] prostratio; pulsus ab initio naturali similis, sed subito debilis et parvus evadens; interdum in principio frequens, debilis, parvus, et in progressu multis modis inaequalis; in genere autem pulsus parvus in Febre ardentem Simulante, malignitatem semper innuit; maior autem evadens, bonum est [note: Bona malave.] signum. Sitis intensa, sine gravi de calore querela, malignitatis signum est; item si potus non prosit, sed anxietatem pariat, Linguamque scabram, aut aridam reddat. Urinae sanorum similes sunt, praesentibus aliis pravis signis. Interdum in statu turbidae fiunt, sed tenues, sine sedimento, et cum colore dilutiore; adeo ut in malignis coctionis et


page 209, image: s209

cruditatis ratio vix tanta habeatur. Interim tamen salutare est siguum, si Urinae excernantur crassae, et fiant turbidae, ac sedimentum candidum vel lateritium, sed aequale, deponant, etiamsi pessime habeant Aegri. Ceterum in malignis, etiam melioribus signis praesentibus, Urina [orig: Urinâ] exsistente cruda [orig: crudâ] et perspicua [orig: perspicuâ] cum sedimento quodam flavescente, (quod tantum chyli portiuncula est) quandoque intereunt Aegri. Calor in his Febribus non adeo acris est foris; intus vero vehemens calor pravum malignitatis signum est, partibus externis moderate interea calentibus. Subito perit appetitus, interdum cum nausea [orig: nauseâ] et fastidio ciborum; unde bonum est signum, si potum ordinarium non aversentur, et saporem adhuc percipiant genuinum. Adsunt utplurimum Agrypniae mox in principio, eaeque vel anxiosae ex affecto Stomacho, vel non anxiosae ex affectis nervis et spiritibus. Accedit anxietas et inquietudo insignis, non quidem semper in toto corpore, sed nunc brachium, nunc pedem etc. agitando, nesciis interim Aegris, quare hoc faciant. Frequentissimae sunt hae anxietates, nunc, utut rarius, in principio, nunc frequentius in Morbi incremento et statu; et sedem habent in Stomacho, unde etiam vomituriunt saepe Aegri. Hinc observavi, vomitorium in primo malignarum insultu propina. tum, quietem per integrum morbi cursum procurasse, praesertim si a contagio sit malum. Levantur quidem hae anxietates per sudores, sed his cessantibus recidivant, non secus ac Diarrhoeae ex suppressa [orig: suppressâ] diaphoresi. Alvus interdum clauditur, quod melius est, praesertim si excretio cutanea exspectetur; frequentius nimis fluida est, cum excretis liquidis faeculentis, et pessime olentibus.

[note: Malignitas saepe latet.] Haec et similia symptomata varia malignis in


page 210, image: s210

Febribus observantur, sed saepe latent Febres tales, ut non nisi tarde Medicus illas valeat internoscere. Verum suspicio earum oritur 1. quod Aegri plus solito sint imbecilles citra manifestam causam. 2. Quod, licet omnes functiones sint naturales, tamen Appetitus sit prostratus. 3. Agrypnia sine causa Aegrum vexet. 4. Urinae sanorum similes exsistant. 5. Pulsus sit minor et debilis. 6. Sitis et aridura linguae et faucium exsistat citra calorem. Observandum autem, haec symptomata non nisi ante coctionis signa malignitatem innuere, possunt enim post coctionem a conflictu naturae et morbi provenire.

[note: Malignitas in quo consistat.] Quoad rationem formalem Morborum malignorum, asserunt quidam, eandem consistere in singulari humorum corruptione, quam tamen explicare nequeunt. Willisius eandem ad coagulationem sanguinis refert; Sylvius autem ad acrimoniam nimiam falis volatilis alcali, enervantis acidum lymphae et sanguinis. Alii denique malignitatem in verminatione consistere volunt, ex eo quod per microscopium innumeri vermiculi in Febribus, aliisque malignis Morbis, observati fuerint. Sed Marcus Marci hanc sententiam reicit ex eo, quod Vermes praecedentem corruptionem sanguinis, tamquam rationem formalem agnoscant. Ceterum probabilior sententia videtur, malignitatem consistere in fermento acerrimo spirituoso, fluida corporis immutante, et solida irritante; ita ut accedat ad venenorum naturam, quorum vis in acrimonia [orig: acrimoniâ] summa [orig: summâ], sub minima [orig: minimâ] mole maxime activa [orig: activâ], consistit. Sylvius acrimoniam alcalinam intelligit; sed alcalia passiva et acidorum ductum sequuntur, et nervosarum partium symptomata, v. g. Deliria, Vigiliae, etc. potius ab acido acri, quam urinoso oriri videntur; partes item solidae et fluidae maxime ab acido volatili oppugnantur.


page 211, image: s211

Accedit ad hoc, quod remedia usitatiora polleant vi acidi volatilis temperativa [orig: temperativâ], admodum correctiva [orig: correctivâ], ac plus minus fixativa [orig: fixativâ]. Hoc facit, quod Febres continuae, inprimis Causi, Variolae, item Pleuritides, similesque manifesto ex acido natae, saepe malignae exsistant. Sed si haec probe consideremus, malignitas hactenus explicata, nonnisi illas Febres attingit, quae ex contentis humoribus, fermento tali inquinatis, oriuntur, et mitiores sunt; cum graviores ex maligno afflatu, spiritus vitiante et quasi siderante, unde contenta corporis, in specie Sanguis, notabiliter corrumpuntur, primario oriri videantur.

[note: Febres Spiritus Primario afficiunt.] Sunt itaque quaedam Febres malignae, quae primario et immediate Spiritus, et deinde mediante horum praevio inquinamento Massam sanguineam afficiunt. Harum Symptomata graviora, sunt nimia Virium prostratio, pulsus parvus et debilis, urina naturali similis, agrypnia, delirium, contagium citissime et latissime se diffundens; quae omnia probant, venenum primo Spiritus occupare, et his in specie inimicum esse. Probe itaque distinguendum, an vitales Spiritus una cum Massa [orig: Massâ] sanguinea [orig: sanguineâ], an vero Animales cum genere nervoso magis vitientur. In priori casu adsunt 1. Aestus intensus, cum pulsu celeri, frequenti, parvo. 2. Sitis clamosa, fauces aridae, lingua [note: Earum symptomata.] scabra, nigra et fissa. 4. Aestus moderatus cum pulsu celeri, frequenti et inaequali; mox sub ingressu morbi apparentes. Si vero Spir. animales magis afficiantur, adsunt ardor capitis continuus circa frontem intensior, pulsus durus citra partis membranosae noxam, aut pulsus laudabilis cum summa debilitate et stupore, urina parum a naturali statu recedens, aut saltem tenuior quam Morbi Aegrive conditio requirit, adeoque pertinaciter cruda; agrypnia contumax sine causa manifesta, et forsan cutis arida,


page 212, image: s212

scabra, squalida, absque vaporoso calore aut blando madore. Ratio, qua malignitas haec Spiritus pessundet, nondum plene innotuit. Ipsa autem imaginatio, contagiorum receptionem promovens ministerio Spirituum, contagia in Spiritus inprimis agere evincit. Ex dictis patet, quare aestus et febrilis ebullitio in Malignis sit remissior, et quaevis malignitas Sanguinem adoriens sine insigniori febrili ebullitione longe periculosior sit. Innuit enim, aut Spiritus magis esse affectos, aut Humores in confusionem, et texturae inordinationem a miasmatis malignis redigi. Sane in Febribus eruptionem cutaneam moventibus, remissior aestus et effervescentia febrilis, valde periculosa sunt. Fermentum autem hoc malignum nunc in corpore generatur, praesertim in primis viis, ex Bile aeruginosa [orig: aeruginosâ], Succoque pancreatico acriori exsistente; nunc ad extra a Contagio, aut epidemica [orig: epidemicâ] aeris et alimentorum alteratione communicatur.

[note: Disserentiae.] Tres observantur malignarum Febrium differentiae. 1. Malignae simpliciter, quando nempe benignae ex degeneratione fermenti febrilis in malignas mutantur. 2. Malignae contagiosae, v. gr. petechiales, epidemicae, etc. 3. Pestilentes. Et 4. Pestis ipsa.

[note: Ratio Contagii.] Fundamentum Contagii consistit in fermento maligno, summe acri et activo, minima [orig: minimâ] mole contento, ob spirituositatem Spiritibus nostris inprimis communicabili, et mediante intestino motu assimilabili et multiplicabili; quod mediantibus effluviis spirituosis aliis Spiritibus symbolyzantibus ad distans se sociat; unde ab Aegris maxime consanguinei, et in Peste Homines non Bruta Contagio afficiuntur. Solet hoc Contagium stomachum sensibiliter afficere, quatenus aer eodem impraegnatus salivam inquinat; unde semper adest molestia in orificio


page 213, image: s213

Ventriculi superiori, imo et interdum Ventriculus alteratus, [note: Epidemicae, cum earum genesi] atque eschara [orig: escharâ] affectus deprehensus fuit. Generantur autem Febres epidemicae (malignis privatis ex particulari contentorum dyscrasia [orig: dyscrasiâ] oriundis oppositae) vel vitio Atmospaerae, quam inquinant effluvia, aut in se hostilia, aut mutuo halitu et associatione contraria fecta, aut denique spiritus nitro-aerei alterativa [orig: alterativâ]; orta ex fracedine rerum putrescentium in Castris, Obsidionibus, etc. ex foetore paludum, ventilato frumento per annos aliquot quieto, antris subterraneis, Terrae motibus, etc. Vel generantur hae Febres vitio victus [orig: victûs],v. gr. post famem, item ex esu carnium sine sale, vel carnium aegrotantium, potu aquarum putridarum; et frequentissime fructuum horaeorum corruptorum maligna [orig: malignâ] aura [orig: aurâ] afflatorum. Bene autem distinguenda est fermenti maligni ratio formalis, ab alterationibus Massae sanguineae, aliorumque humorum, quae potius producta sunt morbosa, non secus ac Bubones et Carbunculi. Huiusmodi sunt Sanguinis coagulatio, nimia eius dissolutio, Petechiae, Purpura, etc.

[note: Prognosis.] Prognosis valde incerta est, plurimi enim cum periculosissimis evadunt signis, et alii cum salutaribus e medio auferuntur. Pulsus quo maior et magis aequalis, eo melior; inaequalis autem, minor, et quasi contractus, praesertim in principio, periculosus. Urinae sanorum similes, vel etiam perturbatae et crassae, tales permanentes, malae. Multi coctionis signis in Urina [orig: Urinâ] apparentibus, sed denuo recrudescentibus, sublati sunt e medio. Urina tamen cocta, laudabile habens enaeorema, per aliquot dies continuans, et in sedimentum sensim abiens, salutem certam perpetuo fere pollicetur. Rarum est, quod cruda Urina metastasin materiae peccantis sive producti morbosi in Morbis malignis felici eventu


page 214, image: s214

insinuet. Delirium post somnum est periculosum: Si copiosus adsit sudor, et a somno compescatur delirium, non est metuendum. In principio surditas periculosissima, sed declinante morbo salutem portendit, ut et parotidum Tumores. Narium stillicidium cum Agrypnia, aut ardore capitis intensiore, et Faciei rubore, pessimum est signum; innuit enim fermentum membranosis capitis partibus ad instar spinae infixum, imo Sanguinem circa Cor spissescentem, et ad coagulationem funestam paulatim vergentem. Tensiones aut titillationes in vola [orig: volâ] manus, et motus aut subsultus tendinum carpi, quietis digitis, Convulsiones praenuntiant. Muscarum venatio, aut floccorum collectio, fere semper letalis. Iudicantur plerumque hae Febres, modo quasi critico, per Sudores.

[note: Curatio.] Curatio.1. Fermentum alignum corrigendum, et speciatim per sudores evacuandum. 2. Spiritus et Humores roborandi, ut fermento resistere queant. 3. Symptomata tam maligna quam ardentia mitiganda. Appropriata hic Remedia, Alexipharmaca dicta, operari videntur, nunc fermentum illud acidum volatile corrigendo, quo facto natura sponte correctum excludit; nunc balsamica [orig: balsamicâ] sua [orig: suâ] vi spiritus et humores condiendo, ut Contagii vim minus [note: Remediorum operatio.] suscipiant; nunc denique utroque modo. Sic Sulpur commune, imprimis eius suffitus pro aeris et potus [orig: potûs] medicatione, inter alexipharmaca primatum ducit; item Antimonialia fixa, quae absorbent denuo febrilem malignum halitum, similem illi, quem mediante Igne et Nitri vi antea dimiserunt. Camphora et Terrae pingues balsami instar condiunt, et simul temperant. Aceta et Succi vegetabiles acidi, inprimis si aromaticis infusis balsamicam vim maiorem acquirant, conciliant firmiorem texturam


page 215, image: s215

contentis corporis. Quo perinent Vina generosa acidula: Animalium partes durae absorbent acre fermentum; et salia eorundem volatilia atque spiritus crasin Sanguinis conservant, et per diaphoresin ac diuresin depurant; et ita susceptam malignitatem evacuando conducunt. Reliqua denique Alexipharmaca, v. g. aromatica, amara, etc. constitutione sua [orig: suâ] resinosooleosa [orig: resinosooleosâ] aestum corporis intendunt, sanguinis vim balsamicam et spirituum robur conservant; et si societur Opium, ut in theriacalibus, impetum Spirituum intensiorem factum refrenant, atque contra malignum virus defendunt, acido praesertim vehiculo usurpata.

[note: Classes Remediorum.] Ut autem in suas quasi classes redigantur Remedia malignis Febribus opposita, sunt ea vel fixa vel volatilia. Fixa sunt vel Mineralia, ut: Antim. diaphor. Bezoardica quaelibet, Magister. Antim. Cinnab. Antim. Corall. Unicornu fossile, Flor. Sulpuris Nitrum et nitrata; vel Animalia, ut C. C. Ebur, Lap. bezoard. Unicornu verum, Pulveres viperini, etc. Volatilia sunt vel macra sive salina fere frigida, ut Spiritus et Salia volat. urinosa CC. Viperarum, Urinae, Liq. CC. succin. Acetum, Sucus Citri, Clyssi sulpurei; vel aromatica seu oleosa, ut Camphora (omnium optima) Zedoar. Cent. min. Card. b. Scord. Alliar. Chelid. mai. Helen. Vincetox. Calend. Crocus. Roob Iunip. et Sambuci: item Olea destillata Succin. Citri, Camphor. CC. Tartar, Essentiae et Spiritus theriacales camphorat. vel crocat. Acetum bezoard. Tinctur. bezoard. etc. vel denique mediae sunt naturae, ut Gelatina CC. et Semina expulsiva. Ex his varia fiunt composita, v. g. Pulv. bezoard. Sennerti, vel Michael. Pulvis item rub. Pannon. inprimis ubi adest Alvi fluxus; Pulvis Saxon. multum decantatus; Theriaca, Mithrid. Elect. de Ovo, Conf. de Hyacinth. et prae his temperatum


page 216, image: s216

magis Diascordium, inprimis illud a Sylvio correctum; haec vero propter aestum quem interunt cum Aceta propinanda.

[note: Quae observanda, circa selectum remed.] Ut autem Remedia supra dictis Indicationibus ex asse satisfaciant Observ. I. Attendendum esse, an maior sit sanguinis effervescentia, an vero maior malignitas; si prius, conveniunt minus oleosa, sed magis absorbentia, aut salia volatilia blandis acidis temperata; sin vero posterius, tutius usurpantur generosiora et theriacalia, praesertim in Morbi principio et augmento. II. Variat Malignarum cura pro malignitatis gradu; sic Febris maligna a Contagio, magis requirit alexipharmaca, et potentiora sudorifera; illa autem ab humorum interna degeneratione, magis temperantia, absorbentia, et successiva diaphoresi resolventia. Si Spiritus et Nervi magis afficiantur, volatiliora et subtiliora opiatis mista conducunt; sin vero Massa sanguinea, tum non nisi volatiliora aut fixa, acidis blandis subinde interpositis, conducunt. Deinde singulis malignitatis differentiis appropriata opponantur Remedia, ut in Variolis, Petechiis, Dysenteria [orig: Dysenteriâ] epidemica [orig: epidemicâ] et Purpura [orig: Purpurâ] fieri debet. [note: Emetica.] III. In Malignis ex contagio externo Vomitoria sunt optima in principio; inprimis si adsit Nausea et Anxietas praecordiorum; imo et in privatis malignis optima sunt Emetica antimonialia in principio, vi enim fermenti maligni correctiva [orig: correctivâ] plus minus instructa [note: Purgantia.] sunt. IV. Nil magis exitiosum Purgatione, inprimis si a Contagio oriatur Febris, aut Excretiones cutaneae affuturae sint. Alvus enim laxa et Diarrhoea funesta observantur. Clysmata quidem temperata adhibentur, si obstructae primae viae necessario sint aperiendae: sed et haec ipsa non nisi cautissime usurpentur, si excretio cutanea se offerat. Devicta [orig: Devictâ] autem Morbi pernicie non incommoda sunt blande


page 217, image: s217

[note: Venaesectio.] laxantia V. Venaesectio nocet, sanguinem enim et spiritus debilitat; inprimis in excretionibus cutaneis, ubi aestuatio (modo non nimia) excretionem promoveret. Si autem mitior sit malignitas, iuncta Febri ardenti, in subiecto Iuvenili, mox a [note: Sudorifera.] principio Morbi, sed caute, instituatur. IV. Sudorifera igitur primatum obtinent. Si corpus facile perspirabile sit, conducunt potentiora; sin minus, cautius usurpentur, et interpositis blandis acidis, ne magis turbetur Maffa sanguinea. Volatilia sulpurea aromatica non nisi in principio et incremento Morbi conveniunt, ne in eius Statu novas turbas inferant. Si Febris intensior sit, magis conveniunt volatilia macra, et in statu fixiora Animal. aut Antimonialia. Usurpentur haec volatilia macra etiam caute; ne nimis sanguinem fundant, aut Haemorrhagiam inducant. [note: Blande acida.] Nocumentis omnibus medentur interposita blande acida, in specie ex Citro aut Cydoniis, item Clyssi minerales sulpurei, aut Misturae cum Spir. Nitr. dulc. In specie Theriacalia cum vehiculo acido tutius usurpantur. Nimia sudoris profusio, et virium defectus a sudoriferorum nimio usu inducta, largiori potu et blandis acidulis resarciantur, v. g. Decoct. Citr. cum Syr. Rub. idaei; vel rum. Decoct. CC. [gap: abbrev. 08] . Succ. Ribium, Granat. acid. an. [gap: abbrev. 06] . Diascord. Fracast. [gap: abbrev. 04] i. Syr. Rub. idaei [gap: abbrev. 06] i. Spir. Nitr. dulc. parum. In ipso etiam sudoris fluore propinari posset Cochleare Aq. apoplect. cum Succ. Citr. aut Aceto dilutum. Acida etiam urinosis mista Naribus admovenda. Ceterum inter [note: Camphora.] Sudorifera excellit Camphora, quae praeter vim Veneni correctivam simul obtinet aliqualem vim Spirituum quasi fixativam, unde Vigilias et Deliria optime compescit. Sed illi quorum caput debilius, Eruditi v. g. aut delicatiores Feminae, item illi, quibus alias horrida est, nimium eius usum non ferunt.


page 218, image: s218

[note: Opiata.] VIII. Opiata in Febribus malignis egregia sunt sudorifera, et simul Spiritus quasi coercent atque graviora symptomata mitigant. Conveniunt inprimis in augmento morbi dum ad statum properat, vel cum sudoriferis propinata, ut sic melius proliciatur sudor, praesertim ubi anxii et inquieti sunt Aegri; vel etiam post sudores com Iulepis et Misturis, ut quasi roboretur, et quietior fiat Aeger. Opium etiam coercuit Haemorrhagias in malignis subinde periculosas. Inter Veterum compositiones excellit Theriaca cum vehiculo acido propinata, ne aestum nimium excitet; sed temperatius est Diascordium, in specie in Alvi aliisque excretionibus praeternaturalibus. Usurpant moderni Laudan. opiat. Essent. Opii, aut Essent. Theriac. VIII. Egregie conducunt Vesicatoria, [note: Vesicatoria.] in principio Status [orig: Statûs], inprimis ubi adsunt gravia Capitis symptomata, item in soporosis Affectibus, atque ubi interiora uruntur et exteriora frigent, ubi excretio per cutem facta retrocesserit, aut adhuc facienda sit. Applicantur cruribus supra vel infra genu, item brachiis prope carpos et axillas; et tandem circa nucham, in Affectibus nempe soporosis, aut ubi iam aliis in partibus applicata fuerint. Conveniunt eo magis in malignis, quod sudor parcior observetur; et arbitror, quod mediante Spirituum impetu, ad locum dolentem concitato, in miasmate maligno evocando singulare quid obtineat: unde et Bubonibus optime applicantur. IX. Attendat Medicus ad haec tria: 1. Ad oculos igneos fulgidos et aspectum ferocem, delirium enim minantur. 2. Ad linguam et fauces, an Prunella et Faucium excoriatio immineat. 3. Ad manus, an convulsiones metuendae sint; talia enim si adfuerint, caute in curatione est procedendum. X. Quoad [note: Diaeta.] Diaetam, sufficiunt Iuscula aut similia; nam cum


page 219, image: s219

saepius summe fastidiant alimentorum odorem, nullo modo ad eadem cogendi sunt. Potus sit Cerevisia secundaria, vel Aqua, cum tertia parte Vini temperata; cum Citro in taleolas dissecto, vel succo Citri, vel Gelatin. C. C. Vinum generosum Acidum moderato usu non nocet in Regionibus, ubi Cerevisia potus est ordinarius. Convenit etiam fumo Sulpuris potum medicari, aut instillare Clyssos antimoniales sulpureos. Imo conducit Nitrum antimoniat. a [gap: abbrev. 04] . ad [gap: abbrev. 04] i. in Mens. i. potus [orig: potûs] ordinarii solutum, nisi vel Alvi liberior fluxus, vel Stomachi nauseabundi imbecillitas obstiterit. His praemissis sequuntur Remediorum formulae, v. gr. in Morbi principio et incremento;

[gap: abbrev. R] Aq. flor. Sambuc. et Card. bened. an. 06???. Liq. C. C. succinat. [gap: abbrev. 03] . vel huius loco Sal. vol. Viper. [gap: abbrev. 02] . Syr. Card. ben. [gap: abbrev. 05] . M. pro dosi, exspectando sudorem. Ubi gravius urgent symptomata, adde Laudan. opiat. gr. ???

[gap: abbrev. R] Aq. Scabios. Aq. flor. Sambuc. an. [gap: abbrev. 06] ii. Acet. rutac. et Theriac. an. [gap: abbrev. 04] i. Antimon. diaphor. [gap: abbrev. 03] . Bezoard. miner. gr. xv. Syr. Rub. idaei ??? M. pro tribus dosibus. Si Theriaca minus conveniat, sumatur eius loco Diascord. v. g.

[gap: abbrev. R] Aq. Scabios. [gap: abbrev. 06] i???. Succ. Citr. recent. ??? Diascord. Fracast. [gap: abbrev. 04] i. Antim. diaph. [gap: abbrev. 03] . Camph. gr. iv. Syr. Card. bened. [gap: abbrev. 05] . M. pro duabus dosibus.

In progressu Morbi, et ubi volatilia, in specie sulpurea, cautius usurpanda veniunt: rum. Antimon. diaph. ??? Ebor. sine igne par. gr. xv. Sal. vol. C. C. gr. v. M. f. Pulvis pro 1. dosi cum seq. vehiculo.

[gap: abbrev. R] Aq. flor. Samhuc. et Scabios. an. [gap: abbrev. 06] . Aq. Papav. rh. ??? Syr. Card. b. [gap: abbrev. 04] ii. M. de quo capiatur pro lubitu.

[note: Praesente Diarrhoea] Si Diarrhoea iuncta sit, rum. C. C. ust. [gap: abbrev. 02] . Bol.


page 220, image: s220

Armen. ppt. ??? M. pro una dosi. Vel rum. Aq. flor Samhuc. [gap: abbrev. 06] ii. Spir. theriac. camph, [gap: abbrev. 04] ii. C. C. ust. [gap: abbrev. 03] . Terr. sigill. [gap: abbrev. 02] . Syr. acet. Citr. [gap: abbrev. 05] . M. Posset et Myrrha addi, nisi sapor amarus nauseam Aegro nimiam procuraret.

[note: Spasmo imminente.] Si Convulsiones immineant: rum. Sal. Card. b. ??? Bezoar. miner. gr. vi. Sal. vol. C. C. gr. iv M. pro dosi. Vel rum. Antim. diaph. [gap: abbrev. 02] . Cinnab. Antimon. ??? Camphor. gr. ii. M. pro dosi.

Pro scopo expellendi rum. Cortic. Citr. flav. recent. [gap: abbrev. 04] i. Sem. Citr. [gap: abbrev. 04] . Sem. Card. b. et Aquil. an. 04???. Myrrh. elect. [gap: abbrev. 03] . Amygd. dulc. exc. [gap: abbrev. 04] i. f. Emulsio cum s. q. Aq. Scord. et Scorzonerae, et edulcoretur parum Saccharo.

[note: Cardiaca.] Iuxta haec Remedia diaphoretica, in sudore et post eum subinde Misturae blando-acido-confortativae adhibendae sunt: V. g. rum. Decoct. rad. Scorzoner. cum C. C. [gap: abbrev. 08] . Succ. Rub. idaei [gap: abbrev. 06] i. Succ. Citri [gap: abbrev. 06] . Gelatin. C. C. recent. [gap: abbrev. 06] . ad 06???. Syr. acet. Citri q. s. pro grato sapore. M. Posset et Tincturo Rosar. extrahi cum Decocto et Succo Citri.

Si Alvus nonnihil liberanda veniat: rum. Decoct. Tamarind. cum Passulis [gap: abbrev. 08] . Syr. Rub. idaei et acetos. Citri an. [gap: abbrev. 06] . Spir. Nitr. dulc. parum. Misce et per vices pota.

ARTIC. VII. De Petechiis et Febre petechiali..

[note: Petechialis Febris.] IN Morbis malignis saepius erumpunt Maculae, quae Febrem petechialem constituunt: non tamen signa sunt pathognomonica Febris malignae; nam in Scorbuto et Febribus scorbuticis apparent, et etiamnum in Tertianis ante sudorem, et post sudorem evanescunt.



page 221, image: s221

[note: Symptomata] Symptomata Febrium malignarum petechialium sunt lassitudo et dolor contundens totius corporis; Vires insigniter prostratae, licet Febris adhuc mitis exsistat; calor in principio mitissimus, fere tamen vesperi intensus; hinc superveniunt graves et continuae Cephalalgiae, Agrypniae, Anxietates et Iectigationes. In principio Aegri facile sudant, in progressu difficilius, in statu fere numquam. Subinde Alvi fluxus variorum spumosorum, utplurimum fetidissimorum excrementorum, supervenit, quae omnia fere aliis malignis communia sunt. Tandem quarto die, vel saepius septimo, erumpunt Maculae circa Pectus et Scapulas, hinc Abdomen et Crura, et tandem Brachia, libera [orig: liberâ] utplurimum Facie. Interdum non solum externas partes occupant, sed et internas; quandoque etiam Vibices apparent. in Statu frequentissime superveniunt Deliria et Convulsiones, et in Morbo salubri Ptyalismus. Hae Febres semper fere continuae sunt. Distinguuntur autem Maculae a morsibus pulicum in eo, quod pulicum morsus habeant in centro punctum ruberrimum, et apposita farina [orig: farinâ] Lupinorum cum Aceto aut Oxymelite evanescant. Maculae, quo magis rubicundae eo meliores; quo magis plumbeae aut nigrae, eo deteriores; innuunt enim superficiei cutis maiorem mortificationem, a virulentia malignitatis inductam, quae in exstinctione Spiritus insiti consistit. In Morbo salubri maculae intense rubrae pedetentim pallescunt, flavescunt, sicque evanescunt.

[note: Causa.] Causa sere est corruptela interna contentorum, et consequenter Massae sanguineae ac Spirituum. Admodum contagiosae sunt, sed Contagium minus activum est, quasi latere aliquandiu queat, antequam se exserat.

[note: Prognosis.] Prognosis. Quo magis blanditur haec Febris eo


page 222, image: s222

magis nocet. Maculae latae ac rubrae, die 7, 10, 11, 12, etc. praecedentibus coctionis signis apparentes, bonae sunt. Paucae autem, Febre ingravescente et Urina [orig: Urinâ] cruda [orig: crudâ] exsistente, letales. Plumbeae cum virium debilitate pessimae. Quae subito disparent aut recurrunt, periculosissimae. Haemorrhagia parca, aut post Maculas iam efflorescentes, suspecta est; larga vero in incremento die critico erumpens bona. Excrementa alvi nigra aut foetida periculosa. Hae Febres lentae magis sunt quam aliae malignae, in Statu enim interdum 6, 8, vel plures dies in eodem tenore persistunt Aegri. Qui curam differunt, et aerem liberum non devitant, saepius succumbunt. Si omnia autem rite procedant, nec vires adeo prostratae sint, fere intra 14. dies, acutarum more cessant. Solvitur haec Febris plerumque per successivam diaphoresin, nonnumquam per criticam Haemorrhagiam narium, vel Urinam, vel metastasin materiae coctae.

[note: Curatio.] Quoad Curationem observetur 1. Vomitoria in principio morbi anxietates graves, huic Febri familiares, optime praecavent. Purgatio, nisi in primo principio, nocet, cum alias ad Diarrhaeam facile proclives sint Petechiales. 2. Venaesectio inutilis, imo nociva est. 3. In principio et incremento Sudorifera volatilia, inprimis Theriacalia, tutissime adhibentur: in progressu ac statu fixioribus indulgendum. Si gravior sit malignitas, ad minimum ter in 24. horis porrigenda sunt Remedia. Ratione autem Virium, nec linteis nec stragulis nimis opprimendus est Aeger. 5. Apparentibus Petechiis, non solum Laxantia, sed et Clysmata, nisi urgeat necessitas, exulent. Si superveniat Alvi fluor, non adeo subito supprimendus, nisi copia excesserit; inprimis si non tam ex Contagio quam interna [orig: internâ] contentorum


page 223, image: s223

corruptela [orig: corruptelâ] vitium duxerit. Ita tamen regatur, ne macularum expulsio ab eodem facile cohibeatur. 5. Vesicatoria pedibus et brachiis applicata egregie conveniunt, inprimis si retrocesserint Maculae, aut superveniant nervosi generis Symptomata. 6. ini moderatus usus conducit, ubi Cerevisiae vel Aquae potus ordinarius fuit; alias [orig: aliâs] vero noxius est semper deprehensus. Et 7. in aequali calore naturali conservandi sunt Aegri. Remedia eadem sunt, quae in aliis malignis; v. g. in principio:

[gap: abbrev. R] C. C. s. igne, Antimon. diaph. an. [gap: abbrev. 02] . Sal. vol. C. C. gr. xii. M. F. Pulvis pro 2. dos. Vel

[gap: abbrev. R] Aq. flor. Sambuc. [gap: abbrev. 06] ii. vel iv. Acet. Sambuc. [gap: abbrev. 05] . Theriac. [gap: abbrev. 04] i. Antim. diaph. [gap: abbrev. 02] i. Syr. Card. b. [gap: abbrev. 04] i. M. detur pro aliquot dosibus.

Praemisso Vomitorio, praescripsi olim Theriac. [gap: abbrev. 04] . Antim. diaphor. [gap: abbrev. 03] . Sal. Absinth. [gap: abbrev. 02] . cum s. q. Syr. acetos. Citr. f. Bolus pro 2. dos. quarum unaquaeque capiatur in cochleari Aceti vini, unde copiosus emanavit sudor. Postmodum praescripsi seq. Elect. de quo die nocteque capiebat Aeger. rum. Conserv. Pulp. Citr. 06???. Diascord. Fracast. [gap: abbrev. 05] . Antim. diaph. 04???. cum s. q. Succi citr. f. Electuar. Dos. [gap: abbrev. 02] i. singulis sex horis.

In Morbi Statu et prope eum usurpentur sequentia: rum. Aq. flor. Sambuc. [gap: abbrev. 06] ii. Aq. Ceras. nigr. [gap: abbrev. 06] . Spir. Vin. camph. [gap: abbrev. 04] ii. C. C. s. igne [gap: abbrev. 02] i. Bezoar. min. [gap: abbrev. 02] . Sal. vol. Succin. gr. ix. Syr. flor. Tunic. ???. Misc. Capiatur cochleatim. Item: rum. Decocti lenioris Lign. Sassafras 08???. Succ. Citr. [gap: abbrev. 06] ii. Diascord. [gap: abbrev. 04] ii. Antim. diaph. 04???. Bezoardic. min. [gap: abbrev. 03] . Syr. flor. Tunic. 06???. M. capiatur saepius pro lubitu.

Si in Statu summa urserit Virium prostratio, potest usurpari sequens Potio: rum. Aq. Scab. [gap: abbrev. 06] i???. Aq. Cord. Hero. Saxon. ???. Aq. Cinnam. [gap: abbrev. 04] ii. Conf. Alkerm. [gap: abbrev. 04] . Bezoard. solar. vel lunar. [gap: abbrev. 02] . Syr. Rub. Id. [gap: abbrev. 05] . M. capiatur pro lubitu.



page 224, image: s224

Si Stomachi urgeant Symptomata, externe applicetur Scutum stomachale ex Gum. Tacamab. Cerat. stomach. et Theriac. Androm. Epithemata Fronti et praecordiis male applicantur, quia facile refrigerantur, et poros claudendo Petechiarum eruptionem impediunt. Commode autem inunguntur Scrobiculo Cordis et Pulsui linimenta ex Oleis destillatis, cum ol. Nuc. mosch. expr. Solebant Veteres Petechiarum eruptionem promovere per frictiones et inunctiones totius corporis, in specie Dorsi, cum nitratis v. g. rum. Ol. Amygd. amar. [gap: abbrev. 06] i. Vin. Rhen. ???. Aq. Chamon. [gap: abbrev. 05] . Nitr. [gap: abbrev. 04] i. Bulliant adaquae consumptionem, et affricetur Colatura.

ARTIC. VIII. De Variolis et Morbillis.

[note: Vaniulae et Morbilli.] VAriolae et Morbilli sunt tantum Symptomata Febris continuae, nunc benignae nunc malignae. Earum Historia sic se habet. Praegresso horrore plus minus sensili insequitur aestus intensus, gravitas totius corporis, Cephalalgia insignis, Dorsi inprimis Lumborum dolor, cum pulsatione in spina, Oculi [note: Symptomata.] tumidi subrubentes et quasi lacrimantes, Tussis sicca, Raucedo, faucium Dolor, Pulsus celer, vehemens, frequens, durus, Urina sanorum non dissimilis, natura nempe ad ambitum corporis serum propellente, subinde tamen turbida, si magna sit contentorum ebullitio, et interdum alba cum sedimento furfuraceo. Respiratio nonnihil difficilis, Vomitus vel saltem inanis vomendi conatus, subinde Haemorrhagia narium, occasione Sanguinis nimium ferventis, quae in principio morbum levem, in statu funestum praenuntiat. Adsunt etiam


page 225, image: s225

Inquietudo, Agrypnia, Deliria; quandoque Convulsiones epilepticae aut Diarrhoea, interdum Diabetes, aut Mictus cruentus. Tertio vel quarto die erumpunt maculae rubrae, et si rite procedant, praedicta Symptomata mitigantur. Si Maculae hae sint simpliciter tales et ita maneant, donec post aliquot dies sensim evanescant, Morbilli apellantur. Si vero successive in Pustulas rubras eleventur, haeque albescant pedetentim in centro, cum circulo ambiente purpureo livido, atque in medio sui in pus abeant, hinc in crustas et squamas mutentur, et tandem decidant, Variolae dicuntur. Maculae tales potissimum Artus et Faciem occupant, quae hinc valde intumescunt. Nullus est morbus, qui tot mala post se trahat, ac Variolae nn bene iudicatae; Ulcara enim gravia, Osla Carie affecta, et mille mala exinde originem ducunt. Praeter Variolas et Morbillos refert Schenkius tertium Pustularum genus crystallinum, quae nunc solitariae, nunc Petechiis sociatae sunt, nunc post Variolas prodeunt. Afficiuntur in variolis et Morbillis non solum partes externae, sed et internae, praecipue Pulmones, unde qui ex hoc morbo intereunt, aut suffocantur, aut ex Convulsionibus, aut Dysenteria [orig: Dysenteriâ] interimuntur.

[note: Feuris benigna aut maligna.] Febris Variolarum ac Morbillorum, nunc benigna est, nunc, idque saepius, maligna. Estque nil aliud, quam Sanguinis despunmatio, mediante fermentatione febrili, qua [orig: quâ] Sanguis se a recrementis lactis materni vitiati aut ab acido corrupti depurat. Unde talia recrementa una cum Sanguine ab iisdem inquinato, per fermentationis modum praecipitantur intra cutem, ubi acrimonia [orig: acrimoniâ] sua [orig: suâ] Inflammationes, et tandem harum suppurationes inferunt. Differunt itaque Variolae et Morbilli tantum secundum magis et [note: Acidum peccans.] minus. Et peccat inprimis acidum in Sanguine,


page 226, image: s226

a cuius acrimonia oriuntur Convulsiones nervosarum partium, Dolores lancinantes dorsi, Dysenteriae, Urinae cruentae, Ulcera, ossium Caries, et Phthisis pulmonalis, non raro post Variolas relicta. Inquinatur etiam lympha ab hoc acido, unde Tusses siccae, Raucedines, Oculi lacrimantes, etc.

Acidum illud ita ex sanguine secretum, ac in Pustulas intercutaneas congestum, Sanguinem in parvis, quas acrimonia [orig: acrimoniâ] sua [orig: suâ] excitant, Inflammatiunculis in pus mutat, per praecipitationem sulpuris Sanguinis ab acido. Idem illud acre rodit Crutem, Pruritum infert, et fibris eius profundius erosis Cicatrices efficit; et si volatilius atque acrius exsistat, malignitatem comitem habet.

[note: Causae.] Cum omnes fere homines Variolis et Morbillis afficiantur, idque fere semel tantum, probabile est, earum causam occasionalem altius in Sanguine radicari, non quidem ex vitio sanguinis menstrui, sed ex acidi lactis nutritivi corrupti reliquiis. Hinc earum cum Achoribus et Favis convenientia: hinc Consanguinei longe distantes eodem tempore iisdem simul corripiuntur: hinc gravidae aut Variolis correptae, aut Liberis suis, aegrotantibus ex Variolis, sedulo assidentes, Fetum enituntur similiter iisdem correptum. Seminium autem hoc nonnisi accedente causa [orig: causâ] externa [orig: externâ], speciatim certa [orig: certâ] Aeris alteratione, in actum deducitur, unde saepius Epidemicae exsistunt. Non quod actu praeexistant tot sordes, quot eliminari videmus; sed acidum fermentando se multiplicat. Unde illi, quorum Sanguis est cacochymicus, aut magis alterabilis, copiosioribus iisdem afficiuntur. Licet essentia [orig: essentiâ] Variolae et Morbilli conveniant, differunt tamen pro aetatum, nationum, aliarumque rerum nonnaturalium varietate. Unde in


page 227, image: s227

Hispania. Gallia, Germania, Islandia, Iaponia, Aethiopia, etc. diversimode se habent. Et Adulti gravius laborant quam Pueri, quia densior illorum cutis, et firmior huius textura dispositioni materiae non ade apta est, sub suppuratione sensibilius dolet. Cariolae maligniores frequenter Vermes iunctos habent, per sudorem aut urinam nonnumquam reiectos Curiosum est, quod quidam altera corporis parte Variolis, altera vero Morbillis affectus fuerit.

[note: Prognosis.] Prognosis. Variolae cito et confertim erumpentes, bonae, quia materiae oboedientiam et naturae robur ostendunt. Si post eruptionem Febris et Symptomata non remittant, res periculosa est; aut enim insufficientem expulsionem aut defectum virium ostendit. Gravius laborant, quorum Parentes Morbo gallico affecti sunt. Variolae meliores cito albescunt cum circulo rubro; sunt et magnae, molles, acuminatae, rotundae, distinctae, et sine continuitate propinquae; quae loca externa et ignobiliora occupant, et facile maturescunt ac decidunt. Malae sunt Variolae discolores ad livorem declinantes, aut quae habent circulum lividum, violaceum aut nigricantem; item durae et Verrucis similes, ut et depressae; item si antea acuminatae subsideant, et in medio sui foveolam acquirere incipiant; his adde duplices, tardius erumpentes et maturantes, ac illas, in quorum medio nigra apparet macula. Convulsiones ante eruptionem non metuendae; sed si continuent aut redeant post expulsionem, saepe letales sunt. Si Sanguis largius e naribus effluat in principio, pauciores et leviores sunt Variolae; Haemorrhagia vero aut Alvi fluxus eruptioni superveniens, malum, aut enim pustulas retrocedere faciunt, autinquinamenti humorum insignis, ab istis


page 228, image: s228

pustulis inducti, indicium sunt. Unde Haemorrhagia salutaris debet esse, 1. In principio et incremento. 2. Sufficiens et moderate copiosa. 3. Continua, non interrupta. 4. Per anastomosin. urina sanguinea, et Sanguinis sinceri supra aut infra excretiones, sunt letales. Tensio et Meteorismus ventris cum anxietate mortem praenuntiat, praecipue si adsit dolor. Si Febris ex pulsu et urina [orig: urinâ] levior appareat, et insolita adsit virium prostratio cum magno dorsi dolore, quarto subinde die letalis est. Si prompte recteque procedat respiratio, et vox facile sequatur sine raucedine, admodum salutare signum est. Sed si difficulter trahatur spiritus, aut conciderint vires, aut in septo transverso adsit Phlegmone; si Aegri vehementer sitiant, intus continenter angantur, prompte refrigescant bullae, detumescantque Variolae glauco livore pallescentes, instat Mors; hoc enim caloris nativi exstincti argumentum est. Si pustulae hae male curentur, aut partem nobiliorem gravius laeserint, diuturna vel letalia post se relinquunt Symptomata.

[note: Curatio.] In Cura 1. Fermentum acre acidum temperandum. 2. Correctum per diaphoresin, natura [orig: naturâ] monstrante viam, eiciendum. 3. Symptomata urgentia mitiganda. 4. Laesio partium vel imminens praecavenda vel facta restituenda.

[note: Diversimode instituenda.] Pro his scopis rite obtinendis observa 1. Distinguendum esse tempus ebullitionis, quando effervescentia febrilis Massae sanguineae depuratoria viget, et tempus expulsionis, quando excretio cutanea incipit. Prius quatuor primis diebus absolvitur; posterius a quarto ad undecimum protrahitur, adeo ut circa 13. diem curatio utplurimum absoluta sit: licet pro circumstantiarum varietate interdum utrumque ulterius protrahatur. His autem temporibus rite


page 229, image: s229

distinctis, in principio dum Pustularum elementa nondum apparent, haud protinus ad expellentia dilabendum, sed naturae conatus ita exspectandus, ut interim primordia fermenti mitigentur, et ulteriori Sanguinis corruptioni obviam eatur. Dum vero erumpunt, vel iam eruperint Variolae, Symptomatibus urgentibus pro re nata prospiciat Aeger; caute tamen, ne forte turbetur naturae opus magna pharmacorum molestia [orig: molestiâ]. 2. Semper post dispulsas Variolas corpus purgandum, Sanguisque purificandus, ne hinc inde haerentes reliquiae acido salsae mille [note: Mercurii dulcis utilitas.] mala inferant, pro quo scopo excellit Mercur. dulcis. Sub primo etiam principio, si corpus sit cacochymicum, aut primae viae sordibus obsessae, ne supervenientia exinde Symptomata naturae motum turbent: conducit nonnumquam blandum laxans passulatum, vel, quod magis appropriatum, Mercurus dulc. parca dosi: caute autem et sub primo solum principio hoc fiat. Nam in progressa morbi, ubi pustulae plus minus eruperint, a quolibet alvum stimulante, etiam levissimo Clysmate, nisi summa [orig: summâ] urgente necessitate, studiose abstinendum. 3. In nostro climate Venaesectio multum nocet; praecipue si iam appareant Variolae. Interim tamen in aliis Regionibus haec regula non obtinet. Imo et hic loci in Adultis plethoricis aut habitioribus, Vena aperta haud adeo nocere solet, sed in primo fiat principio. 4. Opiata debitis cum cautelis adhibita perquam proficua sunt; symptomata etenim urgentiora mitigant, Alvi fluxum sistunt, nervisi generis symptomata praecavent, et intumescentiam faciei ac manuum, quam insignem in hoc morbo natura habet, ad debitum terminum pertrahunt; in specie Theriaca Infantibus, et Laud. opiatum Adultis, vesperi exhibita. 5. Peracta cura


page 230, image: s230

interrogetur Aeger, an in pectore, abdomine aut aliis partibus symptomata sentiat, et tum parti laesae mature succurratur. Phthisis enim, aut Pleuritis, aut periculosus Alvi fluxus, Variolas non sufficienter expulsas sequuntur. 6. Aer intemperatus studiosissime vitandus, sed insimul cavendum a nimio calore, nimiisque stragulis. Si nempe tempore ebullitionis excedat aestus febrilis, nullo modo per integumenta aliisve modis intendendus est; contra si est debilior, et materiae expellendae vix sufficit, omnino augendus est. Sin vero medius sit aestus, in mediocri calore detineantur Aegri. Quoad Diaetam, tenuis illa sit, praesertim ebullitionis tempore. Lentium decoctum nil valet, utcumque adeo a Mulierculis commendetur: Vinum semper nocet.

[note: Remedia generalia.] Remedia sunt vel generalia vel specifica. Generalia sunt absorbentia et volatilia: illa acre temperant, et potius conducunt, ubi circa primas vias urgent symptomata: haec potius sudorem et urinas movent, et magis conveniunt, ubi volatilius peccat acidum, cum inquietudine, convulsionibus, etc. Illa magis tempore ebullitionis, haec excretionis, inprimis ubi Pectoris aut Pulmonum metuuntur mala, conducunt. Illa sunt Unicornu fossile, Antim. diaphor. Cinnab Antim. Corall. C. C. sine igne, et Semina expulsiva dicta. Haec sunt Salia volat C. C. Viperar etc. atque in Infantum Variolis numquam satis laudatus Liquor. C. C. succinat. His sociari possunt Opiata quovis morbi tempore pros symptomatum ratione.

[note: Specifica.] Specifica remedia sunt Myrrha, Castoreum, Semen Aquilegiae, quae balsamica [orig: balsamicâ] vi alterationem a fermento maligno inhibent; item horum Essentiae cum Spiritu vini tartarisato paratae, Essentia ex Castor. et Asa [orig: Asâ] foetida [orig: foetidâ] cum Tinctura [orig: Tincturâ] Tart. parata. Crocus mire expellit, dolorem sedat, et venenositati resistit. Scopis


page 231, image: s231

omnibus optime satisfacit Stercus equinum, in forma noduli Potui infusum, aut etiam cum Cerevisia [orig: Cerevisiâ] calida [orig: calidâ] eius Sucus expressus, et in specie ab Angina, Pleuritide, et cognatis Variolarum morbis praeservat. Laudatur Stercus ovillum ad Variolas, sicut et caprinum ad Morbillos. Ficuum decotum multum laudatur ad expellendas pustulas et temperandam acrimoniam; sed ne alvum laxet, praestaret Decoctum Milii cum Ficubus parare. Succinum pro externo usu multum depraedicatur, brachialia nempe carpo circumposita. Ex his variae fiunt formulae, V. g.

[gap: abbrev. R] C. C. sine igne [gap: abbrev. 02] . Myrrh. gr. vi. Theriac. gr. ss. M. pro dos. Infantibus, praemisso inprimis usu Mercurii dulcis, danda.

[gap: abbrev. R] Aq. Scabios. Scorzoner. an. 06???. Antim. diaphor. [gap: abbrev. 03] . C. C. sine igne [gap: abbrev. 02] . Sal. vol. Viper. gr. xv. Syr. flor. Calend. [gap: abbrev. 06] . M. pro tribus dosibus.

[gap: abbrev. R] Sem. Napi, Aquileg. Card. b. an. [gap: abbrev. 04] . cum s. q. Aq. Scabios. f. Emulsio. Adde Bezoard. miner. C. C. s. igne, Unicorn. foss. an. gr. xv. Edulcoretur parum, et hauriatur.

[gap: abbrev. R] Aq. Scabvios. [gap: abbrev. 06] i???. Essent. Myrrh. [gap: abbrev. 04] . C. C. s. igne [gap: abbrev. 02] . Bezoard. min. ???. Laud. Op. ferment. gr. i. Syr. Card. b. ???. M. detur una [orig: unâ] vel duabus dosibus.

[gap: abbrev. R] Antim diaph. Bezoardic. martial. an. gr. ix. Castor. Myrrh. an. gr. iv. Camph. gr. i. Misc. Profuit puero 10. annorum, cum inciperent Variolae evanescere sine suppuratione, cum Alvi fluxu.

[gap: abbrev. R] Tinctur. Tart. acris, Essent. Myrrh. an. [gap: abbrev. 04] i. M. dentur Adulto gutt. 30. Infanti 10. ter in die, circa statum, dum remittunt symptomata, et copiosae ian pustulae efflorescunt.

[gap: abbrev. R] Aq. Menth. Aq. flor. Sambuc. an. [gap: abbrev. 06] i. Gelat. C. C. ???. Succ. Cydon. [gap: abbrev. 05] . Terr. sigill. [gap: abbrev. 02] . Antimon. diaphor. ???. Syr. de toto Citro [gap: abbrev. 05] . M. pro Infantibus in Morbillorum cursu Diarrhoea [orig: Diarrhoeâ] affectis.



page 232, image: s232

[note: Mitiganda symptomata ante eruptionem.] Symptomata in his Morbis mitiganda sunt, vel ante eruptionem, vel post eruptionem. Ante eruptionem sunt 1. Anxietates praecordiorum et iectigationes, quas quando vel Vomitus spontaneus pracessit, vel medicamenta nauseosa provocarunt [orig: provocârunt], optime curat Liq. CC. succin. praesertim in Infantibus; cui Extr. Theriac. vel Laud. Op. in parva dosi addi potest. 2. Vomitus in principio non statim supprimendus est; si nimius fuerit, curatur Extr. theriac. Syr. Papav. alb. Laud. opiat. una cum absorbentibus. 3. Diarrhoea, curanda per Pulv. Terr. sigill. largiter agitatum cum Cerevisia; item C. C. ustum et theriacalia. 4. Vigiliae, Deliria, in primis Convulsiones epilepticae, quae Infantes in principio Morbi cum Abdominis duritie affligunt, optime curabiles Liq. C. C. succin. Cinnab. Antim. et si necessarium videatur, in Morbi principio, Clysmatibus levibus. 5. Haemorrhagia Narium moderata sinenda; praestat ut plus fluat Sanguis quam minus. Quod si non sufficienter procedat, potius promovenda venit, vellicando nares cum seta [orig: setâ] porcina [orig: porcinâ], aut crebrius et fortius easdem emungendo. Quod si excedat, optime curant Bufones appensi aut sub axillis agitati. Si oriatur ex nimia Sanguinis ebullitione, conveniunt opiata cum absorbentibus, vitando tunc volatilia. 6. Tussis, curando in principio ope incrassantium, v. g. Syr. Viol. Papav. Iuiub. Diacod. in Aq. Scabios. Tussilag. etc. in Morbi Statu vero per Incidentia, nempe Syr. de Nicot Erysim cum Aq. Menth. Hyssop. Omni autem tempore Remedia ex Scabiosa specifice praeservant et curant partes Respirationi dicatas. 7. Virium prostratio, corrigitur a Tinctura Corall. cum Spir. C. C. item haustu Vini Rhenani, speciatim quando prosternuntur Vires a nimio sudore.

[note: Post eruptionem.] Post eruptionem symptomata sunt 1. Retrocessus, in


page 233, image: s233

quo casu nil melius quam Vesicatoria. 2. Suppuratio, pro qua [orig: quâ] promovenda [orig: promovendâ], ac ne laedantur praesertim partes internae, optime conveniunt Lapid. Cancr. [gap: abbrev. 03] . Myrrh. gr. xv. C. C. s. igne. [gap: abbrev. 02] . Sal. Card. b. gr. v. M. pro 3. dos. Vel vesperi ad promovendam suppurationem, et levandum eius dolorem in Adulto, rum. Aq. Scabios. ???. Oc. Cancr praep. [gap: abbrev. 02] . Myrrh. gr. vi Laud. op. gr. ???. Syr. de Succo Scabios [gap: abbrev. 04] ii. M. 3. Cicatrices et Foveae ab erosione per acidum acre salsum facta [orig: factâ]; pro levando hoc symptomate mitigetur pus illinendo Oleum Amygd. d. rec. expr. calide cum penna, quando iam maturaverint. Vel applicando saepius pinguedinem e lardo incenso destillantem. Spiritus Vin. aromaticus cum Salibus vol. leviter acuatus, subinde calide Variolis applicatus valdopere mitigat; item Spir. Vin. myrrhatus sub eruptione Variolarum calide per duos dies illitus. Potest etiam Emplast. de Sperm. Ran. cum Sacch. Saturn. imponi faciei, sed caute talia fiant, ne repulsis Variolis superveniat mors. Ne autem facies tot Variolis obsideatur, imponunt dorso vel scapulis Vesicatoria; alii Vaporem ex decocto Herbar. emoll. pedibus suscipiunt, vel pedes Lacti calido immergunt. Sane in pruritu Manuum et plantarum Pedum, dum erumpunt pustulae, multum confert, si ponantur dicta membra assidue in Aqua [orig: Aquâ] calida [orig: calidâ]. Sed habeatur tunc pedum ratio, ne a copia Variolarum dolores [note: Naevorum medela.] diuturni, aliaque mala concilientur. Naevos tollunt inprimis Sperma Ran. ut et Aq. flor. Fab. cum Ol. Tart. per del. temperata, cum Cosmetico Clavii et pauca [orig: paucâ] Tutia [orig: Tutiâ]. Applicatur etiam Faciei per noctem Cataplasma ex farin. Fab. et Lupin. cum Urina Bovis: et mane abluitur Facies cum Aq. flor. Fabar. miro cum successu. Si vero supersint Cicatrices mediante nutritione, replentur illinendo Axungiam Asciae piscis


page 234, image: s234

et Pinguedinem Anguill. 4. Ptyalismus; de cuius tractatione vide Sydenhamium.

[note: Desensio Oculorum] Superest adhuc quarta indicatio, in qua [orig: quâ], laesionis partium habenda est ratio. Si oculi affligantur, imponatur tepide frustulum crudum Carnis recentis vitulinae, quod salsam humiditatem absorbebit; renovando temen post quadrantem horae. In principio defendutur Oculi a pustulis instillando saepius seq. Collyrium; rum. Aq. Plantag. Solam. et Ros. an. [gap: abbrev. 06] . in quibus ebulliant Seminis Sumach [gap: abbrev. 04] . Sem. Plantag. [gap: abbrev. 03] . Coletur. Si humor iam ad partem appulerit, detractis Aq. Solan. et Semine Sumach, Malicorium sumi potest, v. g. rum. Cort. Granat. [gap: abbrev. 04] ii. Infunde in s. q. Aq. Ros. et Plantag. stent in Infuso in loco calido, posten filtretur, et add. Margar. praep. gr. ix. Croc. orient. gr. iii. M. Aut pro Collyrio extemperaneo instilla Aq. Plantag. cum Sperm. Ran. et tantillo Sacch. Saturni; vel adhibeatur Sacch. Sat. aut Tutia praep. cum pauco Vitriol. alb. Si nihilominus Oculi intumescant vel inviscentur, ita ut aperiri nequeant, aperiantur Decocto sem. Lin. Faenugr. Cydon. et Malv. vel fotu ex Malva [orig: Malvâ] et Sem. Cydon. in Aqua coctis. Nebulae postmodum apparentes deterguntur inflando Sacch. cand. alb. vel idem cum Aq. Ros. adhibendo. Si his non obstantibus remaneat Visus obscuratio, proficua est Aq. opthalm. Ruland. vel Aq. opthalm. ex Croco Metallorum.

[note: Narium]. Si Nares defendendae sint, admoveatur crebrius Nodulus ex flor. Ros. rubr. [gap: abbrev. 04] ii. et Camph. gr. viii. Aceto Ros. intinctus. Si crustae hactenus concretae spiritum intercipiant, inungantur Butyro rec. non salito cum Aq. Ros. saepius loto.

[note: Auditus.] Si Auditus laesus fuerit, applicanda Vesicatoria pone aures; hinc immittatur Auribus Essent. Cardui ben. aut Castor. cum bombace. Vel per tritorium


page 235, image: s235

immittatur suffitus ex Castor. Myrrh. Colocynth. sem. Foenic. et pauco Croc. in Vino coctis.

Pro praeservandis Faucibus rum. Aq. Prunel. Scabios. [note: Faucium.] an. [gap: abbrev. 04] i. Mulcilag. sem. Cydon. et Faenugr. an. [gap: abbrev. 06] . Nitr. dep. [gap: abbrev. 04] . M. et abluantur Fauces; in quem finem et Stercus equin. cum succo Canc. fluv. et Aq. Semperviv. mai. optime fauces et linguam praeservat. Si nihilominus obsideantur fauces et lingua cum magno dolore et calore, optime gargarisatur tepide cum Lacte caprino et Aq. Plantag. aut saltem detineantur in ore, saepius exspuendo et repetendo. Item gargarisatur cum Decocto Hord. Passul. min. et similium temperantium, ad faciliorem maturationem; cui vero, si iam iam se aperiant Pustulae, additur Mel ros. cum pauxillo Alum. ad meliorem Ulcerum purificationem. Si Lingua exulceretur: rum. Fol. Malv. arbor. [gap: abbrev. 05] . Balaust. [gap: abbrev. 04] i. Myrrh. elect. [gap: abbrev. 04] . Alum. [gap: abbrev. 03] . cum s. q. Mellis despumati f. Linimentum molle. Si Labia obdurentur et doleant, inungatur Mucilag. Sem. Cydon.

[note: Dysenteriae.] Si adsit vel sequatur Dysenteria, conveniunt interne quidem Diascordium, C. C. ust. Ter. sigill. Torment. etc. Externe, si ferat conditio Morbi, usurpetur Clyster ex Lacte cum Rad. Symphyti. In Mictu cruento remedia ex Plantag. sunt optima. Ulcera post Variolas caute et non adeo vulgari modo tractanda sunt. Vide Salmuth. Cent. 2. Obs. 50. De Paralysi post Variolas consule M. A. N. C. Decur. 1. An. 4. p. 13. De Aphonia vide Hild. Cent. 6. Obs. 14. De Gangraena vid M. A. N. C. Decur. 1. An. 4. p. 50. [note: Methodus nova sanandi Variolas, per Inoculationem sive Transplantationem.] Et de Articulorum Tumoribus et Ulceribus ibid. An. 6. p. 139.

Cum itaque grassante hac [orig: hâc] Variolarum Lue, si maligna Febris epidemice iuncta fuerit, plurimi interdum Infantes ab illis e medio tollantur, ad prae


page 236, image: s236

cavendam, evitandam, vel eludendam Morbi istius malignam accessionem in Regionibus Orientalibus, atque variis primum Graeciae partibus, incertum quo Inventore, inventa ac in usum tracta est Methodus aliqua Variolas corporibus sanorum inoculandi, eum in finem, ut deinceps omnis materia variolosa ex ipsorum Sanguine per artificialiter sic excitatas Variolas benignas eliceretur, ac deinceps a Lue tali maligna [orig: malignâ] tuti sic praestiti in vita [orig: vitâ] conservarentur. Methodus ista e Thessalia [orig: Thessaliâ] Graeciae Provincia [orig: Provinciâ], ubi feliciter usurpabatur, Constantinopolim transportatata fuit. Abhinc in Italia [orig: Italiâ] exerceri coepit, ac ante triennium in Anglia [orig: Angliâ], praesertim Londini, eius quoque periculum, haud paenitendo cum successu factum fuit. Ut autem haec curandi Methodus unicuique clare satis innotescat, placuit totam inoculationis, sive Insitionis, aut Transplantationis historiam, prout eam Iacobus a Castros, Medicus Londinensis, in peculiari super hanc Materiam edita [orig: editâ] Dissertatione descriptam exhibuit, heic inserere.

[note: Eius historia] Methodus Operationis, inquit ille, prout in Thessalia [orig: Thessaliâ] Graeciae, Constantinopoli, et Venetiis observari et exerceri solet, haec est: Quando incipiente Hieme aut Vere Lues Variolarum epidemice grassatur, Subiectum infecti cuiusdam hominis idoneum seligitur, e quo materia variolosa extrahenda est; illud vero communiter exsistere solet Puer duodecim, tredecim, vel quatuordecim plus minus annos natus, laborans Variolis, ex contagio, vel aeris peculiari dispositione epidemica [orig: epidemicâ] ortis, ac illis quidem benignis, nulla [orig: nullâ] Febreos malignitate inquinatis; ubi quaedam Pustulae in Lacertis, Cruribus, aut Femore taliter Aegrotantis aperiuntur, duodecimo vel decimo tertio die ab invasione, vel eo praecise tempore, quo maxime elevatae, maturae, et


page 237, image: s237

albae exstiterint, Pus sanum, album et aequale exprimitur in Vasculum calente Aqua [orig: Aquâ] probe elotum ac mundatum; clauditur id statim, et calidum servatur in sinu portantis; ita calens ad sanum Hominem, in quem transplantari Variolae debent, defertur. Huius itaque corpore, sub Medici periti cura [orig: curâ] bene secundum eius constitutionem, et Morbi tranplantandi indolem, praeparato, inque cubiculo, ubi aer satis temperatus ad calorem magis accedens est, Transpirationem hinc cutis denudatae minime [note: Inoculationis metbodus] impediturus, sollicite locato, Operator in rem praesentem vocatus, oblique sive transversim cutim brachiorum, femorum atque pedum instrumento maxime acuto pungit, donec Sanguinis guttulae profluant; hinc elevata [orig: elevatâ] cuticula [orig: cuticulâ] tantillum puris adhuc tepidii instillat, ut cum Sanguine emanante misceri queat, quo facto vulnuscula putaminibus Nucum iuglandium, vel similibus aliis operculis probe teguntur, sicque fasciarum oper per 14. fere horas ligata tenentur, quo sic particulae variolosi puris ab indumentis abstergi nequeant, antequam cum Vulnusculorum Sanguine permisceri recte potuerint. Quidam Frontem, Genas, Metacarpum ac Metatarsum simul pungunt; sed cum hae partes valde sensibiles exsistant, et consequenter facile inflamabiles, hinc non adeo tute ac musculares supra dictae pro tali operatione eliguntur.

[note: Quod post optimum ad Inoc.] Pauci sunt, vel nulli, qui Pure utantur ab illis extracto, in quibus Operatio Transplantationis facta est, cum tamen istud, ceu mitioris indolis, appositissimum ad similem usum foret.

[note: Unicum Vulnusculum.] Quandoque unicum duntaxat Vulnus infligunt, ac in illud unam alteramve guttam Puris variolosi instillant; haecque Operatione nihilominus Variolae saepissime fuerunt exortae, aeque ac plura fuissent inflicta.



page 238, image: s238

[note: Post opera tionem a Variolis tuti] Observatum etiam est, omnes fere, qui Variolas nondum antea habuerunt, tempore earum grassantium epidemico, (exceptis illis qui Inoculationem sustinuerunt) Lue hac [orig: hâc] correptos fuisse; atque illos omnes, qui ope Transplantationis Variolas adepti sunt et sustinuerunt, ab iisdem postea semper immunes mansisse.

[note: Symptomata factae operationi succedentia.] Operatione rite peracta [orig: peractâ] Symptomata variolosa paulatim sequuntur, pauca illa et longe mitiora, quam in afflictis sine Inoculatione apparere solent; ut Aegrotantes vix sentiunt, se male habere; nausae enim, anxietas, atque dolores capitis, dorsi, lumborum, et artuum ne vel minimum affligunt, nisi forsan temperies Atmosphaerae singularis, eaque epidemica, Variolas solito maligniores reddiderit, vel constitutio, temperies, aut corporis habitus in Aegrotante symptomata deterioris notae effecerit. Quamquam autem sub hisce circumstantiis etiam vehementiora, quam communiter, apparuerint in transplantatis, attamen multis adhuc gradibus cedebant illis Symptomatibus, quae in aliis tali Lue citra Inoculationem eodem tempore afflictis exorta suerunt. Quin et totus Morbi per Transplantationem accersiti decursus, secundum indolem symptomatum, breviori semper tempore durabat, quam cum malum per se citra talem operationem Pueros invadebat.

[note: In Oriente uti succedat Operatio.] Constantinopoli Variolae per Inoculationem institutam plerumque septimo, rarius antecedentibus, rarissime primo die erumpere solent. Nimirum haec temporis differentia partim a constitutione aeris epidemica [orig: epidemicâ], partim ab Aegrotantis temperie diversa dependet, ob quas causas modo citius modo tardius apparere notantur Pustulae; et quidem in illis maxime partibus, in quibus facta


page 239, image: s239

Vulnera Puris guttas acceperunt, in his enim Variolae elevantur, quae maturatae saniosam materiam, uti in aliis communiter invadentibus apparere solent. Quandoque etiam Apostemata citissime ad suppurationem [note: Numerus Pustularum exiguus.] tendentia exoriuntur. Numerus autem Pustularum, Operationem Inoculationis sequentium, est exiguus; perpaucae enim, et vix unquam centum inde efflorescunt, ac eaedem etiam distincti semper generis. Nonnumquam iis tantum in locis elevantur Pustulae, ubi incisio facta est, ut adeo Facies plerumque libera ab hoc malo, tutaque perstiterit.

[note: Pustulae cito siccantur.] Maturatione absoluta [orig: absolutâ] Pustulae intra breve temporis spatium exsiccantur, atque specialem hunc fructum habent comitem, ut post decidentiam squamarum succedentium nullae remaneant foveae seu Cicatrices, aliave incommoda, utplurimum alias [orig: aliâs] ab hoc Morbo provenientia: nullum enim novimus, qui talem adeptus fuerit deformitatem, postquam Inoculationem suo in corpore factam sustinuit; imo nec aliis eiusmodi Homines morbis, sive Capitis, sive Oculorum, aliarumve partium obnoxii fuerunt redditi; liberi manserunt a Cephalalgiis, Ophthalmiis, Surditate, Caecitate, Febri lenta [orig: lentâ], Cachexia [orig: Cachexiâ], Ulceribus sordidis etc. Tandem huc usque auditum non fuit, vel unicum hoc Morbo interiisse per Transplantationem conciliato; utcumque Operatio promiscue in Adultis et Infantibus vel Pueris utriusque Sexus [orig: Sexûs], nulla [orig: nullâ] vel temperiei, vel aeris constitutionis, vel anni temporis, aliarume circumstantiarum habita [orig: habitâ] ratione peracta fuerit.

Cum itaque rem tali modo se habere publice tandem innotuerit, ut de ipsius veritate dubium amplius nullum moveri posset, placuit istam


page 240, image: s240

[note: Transplantatio in Angliam introducta.] Transplantationis methodum etiam in magnum Britanniae Regnum introducere, eamque et ibi familiarem reddere; quemmadmodum id e Transactionibus Phil. Societatis Anglorum Regiae Num. 339. et 347. haud obscure patet. Sed et magnam veritati huius rei fidem conciliaverunt Testes Operationis factae oculati, qui videlicet eidem, dum exercebatur, praesentes adfuerunt, qui etiam periodos Morbi hinc subsequuti observavervut, atque talibus cum Aegrotis multo post Morbi decursum tempore consortium habuerunt. Hos inter praecipue nominandus venit nobis Illustris ille Sacrae Maiestatis Britannicae Minister, Constantinopoli Residens, cum enim hic propriis multoties Oculis Methodi istius securitatem non minus quam felicitatem observasset [orig: observâsset], redux tandem in patriam factus Operationem hanc in duobus carissimis sibi Filiis, praesentibus Nobilissimis [note: Experimenta facta cum successu.] quibusdam Londinensis Civitatis Personis mira [orig: mirâ] cum successus [orig: successûs] felicitate praestari curavit. Quod factum ubi innotuit,innumeris postea experimentis istius sanandi Methodi securitas fuit confirmata, praecipue cum Auctoritate et Decreto Regis periculum eius in quinque Personis utriusque Sexus [orig: Sexûs] ad supplicium damnatis fortunato cum successu factum esset.

ARTIC. IX. De Febre purpurata et Morbo Hungarico.

[note: Febris purpurea.] FEbris purpurata quosvis adoritur, Mares et Feminas, Infantes et Adultos, praesertim Puerperas, quibus et malignior et funestior exsistit, forsan Mensium retentorum occasione. Acidum sui generis malignum est eius fomes. Hoc enim ubi secretum fuerit, et ad loca intercutanea propulsum,


page 241, image: s241

horum ardor, pruritus et inflammatio excitatur. Subinde acutus, non raro praeceps est affectus, qui dum maxime videtur blandiri, etiam ex levissimo horrore, subito iugulat. In Curatione conveniunt Volatilia, myrrha, Roob Samhuc. cum C. C. inprimis Liq. C. C. succin. et in genere eadem quae in Malignis usurpantur.

[note: Hungarica.] Morbus Hungaricus Febres alias malignas superat. 1. Gravi Cardialgia et Anxietate. 2. Intolerabili Cephalalgia et gravissimis Deliriis. 3. Graviori Prunella; quibus et Dolor seu Lassitudo Artuum ostocopos, et subinde Alvi fluor se solent sociare. Curatio eadem est ac supra insinuatur. Valent in specie Vomitoria, quae in Morbi principio admodum sunt necessaria. Hinc autem Venarum ranin. sectio, respectu nempe Prunellae; loco quarum Venam Frontis quidam secant, ratione Cephalalgiae et Delirii. Pro Iulepo commode inservit Decoctum C. c. cum Citro; pro Diaphoreticis Spiritus Theriacal. camphor. Diascord. Fracast. Pulv. ruber Pannon. quibus Nitrum antim. in potu additur. Pro Faucium Gargarismate rum. Aq. Semperv. mai. [gap: abbrev. 08] . Succi eiusdem [gap: abbrev. 06] i. Sal. armon. [gap: abbrev. 04] . M.

ARTIC. X. De Peste.

[note: Pestis.] PEstis supremum denotat malignitatis gradum, qui omnibus fere Morbis; v. gr. Phrenitidi, Dysenteriae, Anginae, etc. iungi potest. Proprie tamen Pestis est illa peculiaris Morbi species, quam Bubones aut Carbunculi, subinde et Petechiae insequuntur. Adeo ut per Pestem in genere nil aliud intelligatur, quam [note: Descriptio.] morbus maxime contagiosus et epidemicus, qui ortum ducit ex miasmate venenato, ab aere primum suscepto,


page 242, image: s242

et hinc per contagium propagato, qui occulte et latenter homines aggressus in summum vitae periculum conicit, et fere Bubones, Carbunculos, nonnumquam et Petechias comites secum trahit. Miasma istud summe subtile est, quod non tantum per immediatum contactum, sed per intermedia quaecumque, Vestes, Nummos, Literas, se propagat. In specie aerem inquinando, quasi in distans multiplicetur, sese diffundit, cuius medio fermentum illud pestilens inspiratum spiritus vitales afficit, et cruorem inquinat, unde tam promptum vitae periculum, hinc et spiritus metu percussi tam facile contagium suscipiunt. Natura miasmatis huius nondum debite explicata est.

[note: Causae remotae.] Causae remotae sunt inprimis Terraemotus, quo in casu merito culpantur effluvia mineralia; item Fames, hominum Strages, et Cadavera putredine resoluta, ratione mumialis consociationis cum hominibus. Accedunt et aliae plures aeris alterationes.

[note: Symptomata et signa.] Symptomata. Nunc adest Febris, qui motus est naturae irritatae; nunc abest, quo in casu spiritus quasi siderati sunt, et maius subest periculum. Aegrum autem Peste corruptum esse ostendit nausea sine manifesta [orig: manifestâ] causa [orig: causâ], ex contagio nempe suscepto. Lindanus dicit certum esse signum, si Aegri sentiant in locis Bubonum, i. e. Inguinibus, sub Axillis, vel parotidibus puncticulas, plures vel pauciores, vel etiam unam quasi candente acu factam; quae ipsa confirmantur, si praecesserit metus, et coniungatur capitis dolor insignior, vel similis praeternaturalis subitanea corporis alteratio.

[note: Prognosis.] Prognosis. Scabies tempore Pestis salutaris est. Lue venerea [orig: venereâ] infecti, et ulcerosi raro corripiuntur; alias libenter Lui venereae se sociat Pestis. Bubones et Tumores cito erumpentes, cum remissione


page 243, image: s243

symptomatum, boni sunt. Bubonaria Pestis mitissima, illa cum Anthracibus media, pethechialis pessima. Bubones plures et boni coloris salutares sunt; Carbunculi quo plures, eo periculosiores. Si per subores largiores materia discutitur, bonum; si sudor sit frigidus, vel si extrema frigeant, in specie Nares, malum. Narium stillicidium est letale. Tumores delitescentes periculum portendunt. Eminentibus Exanthematibus vel Bubonibus superveniens singultus est letale signum. Super Bubonem erumpens Anthrax sive Carbunculus aeque audit funestus. Anthraces in digitis propter multos tendines periculosi sunt. Tumores ante Febrim erumpentes, minus periculosi sunt illis, qui post Febrem apparent: Tumores aliquantisper inflammati, non adeo, sed cum circulo iuncti sunt livido, valde periculosi. Si Cantharides applicatae Vesicas non excitent, instat mors. Si post Vesicatorium applicatum et appertu, vel Cauterium actuale, intra 12. vel 14. horas Anthracis progressus ad vicina non potest inhiberi, Aeger interibit. Idque etiam fit, quando post cauterium sive potentiale sive actuale applicatum, locus aridus permanet: sine vero applicato cauterio erumpat Vesicula, quo maior eo melior, et postmodum laudabilis materia in illa generetur, Aeger erit extra periculum. Anthrax cum Vibice communiter flavo aut rubeo est admodum periculosus. Quod si Vibex albescat citra Febris decrementum, pauca salutis spes superest. Si Bubones in collo aut prope aures inducant dolores gutturis, et deglutitio citra insignem internam Inflammationem impediatur, Patiens vix ultra 12. vel 15. horas supervivet. Febris insignis citra anxietates Cordis, minus periculosa est, quam Anxietates Cordis citra insignem Febrim. Si oriantur Anthraces in oculis, manibus,


page 244, image: s244

stomacho, etc. Aegri moriuntur, idque cum summis Torminibus, non secus atque si in Vesica [orig: Vesicâ] urinaria [orig: urinariâ] labes fuerit oborta.

[note: Curatio.] Curatio est vel praeservatoia vel curatoria. Genuina praeservatio consistit in causae averruncatione, et spirituum roboratione. Hinc sanguis quasi balsamo condiendus est ad minuendam mumialem symbolisationem cum contagio. pestis, sicut et Febris omnis, ieiunos facile affligit, unde ante egressum ex aedibus comedendum frustum panis, sumendo haustum Vini absinthit. cui immista fuerit Camphora, quantitate pisi leviter accensa, ut supernatando comburatur; sin exstinguatur, denuo accendatur. Egregium praeservativum est Vinum acidum generosum, ex eo saltem, quod animosos reddat Homines; quod et medicatum reddi potest ex infusione Vegetabilium alexipharmacorum, numquam omnittendo Myrrham et Camphoram. Purgantia ad praeservationem sint rara, parca, et non vehementia, V. g.

[gap: abbrev. R] Rhei elect. 04???. Folior. Sen. mund. [gap: abbrev. 04] ii. Cremor. Tartar. [gap: abbrev. 04] . Rad. Scorzoner. [gap: abbrev. 05] . Coq. ex Aqua Card. ben. Colatur. [gap: abbrev. 06] ii. add. Syr. de Cich. cum Rhab. ???. Spir. Salis parum; Conf. Alkerm. [gap: abbrev. 02] . M. F. Haustulus.

[note: Praeservatoria.] Theriacalia, et Aquae spirituosae oleosae, in praeservatione non conveniunt, nisi acidis mista. Optime praeservant Fonticuli corpori inusti, unde qui ignari accedunt ad Infectos, sentiunt punctiones in Fonticulis. In praeservatione solemus aerem medicari per Sulpur accensum addito Nitro; inprimis per accensum Pulverem pyrium et crebriores Tormentorum bellicorum in Civitatibus explosiones. Addi possunt Succinum, Tus, Myrrha, Camphora, Baccae Iunip. Praeterea Spir. Vitriol. et Nitri lateribus calefactis affusi; item Acetum nitratum cum Camphora, vel Acet. rut. cum Nitro et Camphora pro suffitu


page 245, image: s245

egregie convenit. Non inepte Lac calefactum in conclavi suspecto reponatur, ut infectio Lacti tali se insinuet, hincque crusta viridiuscula supernatans appareat. Formantur Trochisci efficaces et suaviores ex Nitr. [gap: abbrev. 08] . Sulph. [gap: abbrev. 06] ii. Benzoe, Styrac. simul liquat. an. q. s. Carbonibus ardentibus iniciendi.

[note: Praeservatio per medicationem corporis.] Post Aeris purificationem instituitur praeservatio per corporis medicationem; in quem finem interna Remedia sunt acida, et hinc sulpurea. Inter acida excellit Acetum thericalle, vel bezoardicum, vel Acet. rutaceum aut Calendulae, vel potius Acetum medicatum per infusionem Rut. Pimpinell. Beton. Nunc. Iugland. Allii, Bacc. Iunip. addita [orig: additâ] Camphora [orig: Camphorâ], aut eius vice Spodio cervino. Digerantur haec spatio 40. horar. ad Solem vel intra Hypocaustum. Percolatum detur ad cothleare unum ieiuno stomacho. [note: Per acida.] Naribus etiam, Temporibus et Pulsibus cum linteolis vel affricetur, vel applicetur pro antidoto certissimo. Mirus dein fuit successus Aceti theriacalis Timaei. Sane ipsum Acetum, in qua [orig: quâ] Theriaca soluta est, addita [orig: additâ] Myrrha [orig: Myrrhâ], et Camphora [orig: Camphorâ] in Spir. Vini soluta [orig: solutâ] (nam in Aceto non solvitur) quottidie usurpatum cum buccella [orig: buccellâ] panis optime praeservat; sed ipse Spir. Vini saepe noxius observatur. Laudantur etiam Elix. propriet. Spiritus Sulph. Salis, aut Vitrioli, ex pauca [orig: paucâ] Cerevisia [orig: Cerevisiâ] aut Vino assumendus, Fructus acidi, ut Citra, Granata, etc. Aceti aromatici spongia [orig: spongiâ] excepti odor: adeo ut in Pestis praecautione, acida semper probentur. Quibus acida meraca sunt molesta, temperentur Spiritu Vini; hinc Spir. Salis, saepius cum eodem cohobando, aciditatem amittit.

[note: Sulpurea.] Post acida sunt sulpurea, tam mineralia quam vegetabilia, balsamica [orig: balsamicâ] vi corpus defendentia. Hinc omnis potus sulpurandus; et usurpentur Flores Sulph. cum Myrrha [orig: Myrrhâ]. Iuxta Sulpur habentur


page 246, image: s246

Succinum, Myrrha, et quae omnibus plamam praeripit Camphora. Laudatur Elix. propr. Spiritu Sulph. acidulatum. His addendum est Opium, quod spiritus figendo et animi pathemata nonnihil coercendo, inter praeservativa non ultimum meretur locum. Hinc Theriaca, Mithrid. Diascord. cum Aceto commode usurpantur. Item rum. Flor. Sulph. [gap: abbrev. 04] ii. Myrrh. [gap: abbrev. 04] i. Aloes [gap: abbrev. 04] . Croci, Camphor. an. [gap: abbrev. 03] . M. s. Pulvis, ex quo cum Cons. Pulp. Citrif. Electuarium, aut agitando cum Aceto, Acetum praeservativum.

[note: Externa praeservativa.] Haec quoad interna praeservativa; inter externa convenit spongia Aceto impraegnata, Naribus admota, omnibus Pomambris praeferenda; cui addi possunt Camphora et Myrrha in pyxide perforata [orig: perforatâ]; Radices Angelicae, Imperatoriae, Zedoar. et Zinzib. in Aceto maceratae et crebrius masticatae; aut Trochisci ex Myrrha et Camphora cum Mucilag. Gum. Tragacanth. ion ore continuo voluti. Illinuntur et tempora, Carpi, et Praecordia Balsamo, v. g. rum. Ol. dest. Iunip. [gap: abbrev. 04] i.. Ol. still. Citr. Succin. an. [gap: abbrev. 04] . Ol. still. Camph. gut. xxiv. M. pro dicto usu. Trochisci ex Magnet. arsenicali Ang. Salae cum s. q. Benzoes, Syndone rubra obducti, et circa regionem Cordis appensi egregium sunt Amuletum. Item illud ex Mercurio per sumum Saturni coagulato et appenso; item Bufo per caput perforatus, et ita appensus; vel Trochisci ex Bufon. et eorum Vermiculis in patella [orig: patellâ] cerea [orig: cereâ] reiectis, similiter appensi. Haec de praeservatione.

[note: Curatoria methodus.] Curationis totius cardo in eo vertitur, ut Venenum susceptum potenti sudorifero alexipharmaco foras educatur, addita [orig: additâ] semper Camphora [orig: Camphorâ] ob penetrantiam summam. Fundamentum suggerit natura venenum sponte deponens. Sed observetur I. Alexipharmacum singulis 8. horis esse repetendum, diuque continuandum: nec metuenda virium


page 247, image: s247

prostratio, melius enim se habent Aegri, dum sudant. Interim ratio habeatur texturae rarae vel densae, virium infirmarum vel validarum, et malignitatis maioris vel minoris.II. Sudans a somno arceatur, admovendo nempe Naribus spongiam Aceto vini nonnihil camphorato imbutam; nam somnus Veneni expulsionem impedit. III. Dum sudat Aeger, applicetur umbilico panis parvus a furno calens, cuius cavitas Theriacae [gap: abbrev. 04] i. repleta sit, detracta [orig: detractâ] crusta [orig: crustâ] inferiori. Simili modo Pani secalino infunditur Spir. Vini camphor. et applicatur Umbilico, ita ut foramen ei respondeat. Sic Aeger incipiet sudare, licet nihil intus sumpserit,et Venenum pani se [note: Quae observanda pro diversitate symptomatum.] insinuabit, qui propterea desodiendus est. IV. Si adsit Agrypnia, Delirium, aut Inquietudo, sudoriferis addantur opiata, praesertim in principio, ut coerceantur Symptomata: et post sudorem, linteis calefactis. Sulpure, Succino, Ture et Myrrha [orig: Myrrhâ] probe suffumigatis abstersum, in lecto adhuc aliquamdiu maneat Homo, ut blandus denuo Sudor sequatur. V. Si adsit Febris ardens, et effervescentia insignis, theriacalia nisi acidis temperata non conveniunt. Usurpantur itaque Diascord. fixa antimonialia, et Salia lixivialia. Sin vero Febris mitis aut nulla sit, theriacallia aromatica conducunt debitae Sanguinis aestuationi restituendae. VI. Acida numquam omnittenda, semper tamen sudoriferis miscenda; conveniunt inprimis post Sudorem, ut reficiatur Aeger et simul malignitati resistatur. VII. Sicut Fonticuli in praeservatione, ita Vesicatoria in curatione Vertebris colli, versus Humerum aut Carpum, Cruribus et Suris internis, applicata, conducunt. Talia enim a partibus nobilioribus revellunt; a vicinis derivant; vasa calefaciunt, liquores reddunt magis obsequaces, et cum serosa colluvie noxios humores


page 248, image: s248

educunt. Sed acerrima esse debent, et pars prius ad ruborem est fricanda, quo vis Emplastri vesicatorii potentius se exserat; et excitata Ulcera diu aperta relinquenda Emplastro de Meliloto, pulverem Cantharidum iterum atque iterum inspergendo, hinc Inflammationibus dolrificis opportune succurrendo foliis Brassicae, Ulceribus superimpositis. Interea huiusmodi epispasticis semper addatur aliquid de Magnete Arsenicali. Sed tamen si urgeat Urinae ardor et Incontinentia, Sphincteris Vesicae Inflammatio vel Ulceratio, Mictus cruentus; si Mulier utero gerat, vel instet Fluxus menstruus, vel nimia sit Virium [note: Venaesectio noxia.] prostratio, non sunt admovenda. VIII. A Venaesectione semper abstineatur; idque eo magis, ubi alvus simul fluere coepit, vel Bubones, Carbunculi aut Petechiae se manifestant. IX. In principio morbi, dum Venenum in primis viis haerere testatur Nausae, commode adhibentur Vomitoria, addendo ea, quae vim habent alexipharmacam. Ubi mox apparent Bubones et Anthraces, et necessitas vomitorium propinare suadet: applicetur autem Buboni et Anthraci attractivum remedium, ne, dum Vomitorium datur, recedat Tumor, X. Si vomitus adeo vexet Aegros, ut nihil retineant, solo integumentorum pondere sudor provocanus, superinducendo vultui linteaminis partem ad halitus colligendos. Sic enim Vomitus et Alvi profluvium sedantur, et assumpta deinceps medicamenta probe retinentur.

[note: Camphorata excellunt.] Inter Remedia, pro curatione Pestis, excellit Camphora; unde Heinsii Oleum pestilentiale ex Ol. stil. Succin. Citr. et Camph. compositum, ad gut. x. vel xv. multum praestitit. habetur etiam Luquor ex Camphorae [gap: abbrev. 06] . et Album. OV. ???. destillatis per retortam, qui cum Spiritu Vini cohobatus egregium est alexiph armacum. Camphora etiam ad [gap: abbrev. 03] . cum Croco in


page 249, image: s249

Aquae Therica. [gap: abbrev. 06] . soluta; vel cum Florib. Sulph. et Theriacu [orig: Theriacû] mista, egregie sudorem prolicit. Iuxta Camphoram laudatur Spir. C. C. rite paratus, et Sale volat. probe acuatus, ad [gap: abbrev. 03] . Baccae hederae arboreae ad [gap: abbrev. 04] . in Vino vel Aqua [orig: Aquâ] Card. ben. item Baccae Iunip. [note: Specifica alia remedia] multum laudantur. Allii capita contusa cum Vino vel Aceto sumpta; vel remedia ex Crosis et Viperis notissima sunt. Egregii etiam exsistunt Bufones vivi in Spiritu Vini suffocati, unde hic alexipharmacus redditur; ut et Spiritus et Sal. vol. ex iisdem ita maceratis et per retortam destillatis. Imo ipsi Bufones ab interioribus purgati, exsiccati, pulverisati, et cum Hepate proprio similiter exsiccato, in forma pulveris ad [gap: abbrev. 03] . vel [gap: abbrev. 04] . commode propinantur. Stercus humanum cum Urina [orig: Urinâ] propria [orig: propriâ] haustum est egregium; quod et externe Bubones pestilentiales optime sanat. Inter mineralia eminet sulpur, tam commune ad [gap: abbrev. 04] i. cum Aceto et Camphora; quam ex Antimonio rite paratum. Inde et Potus quilibet in Peste sulpurandus est. De Potionibus theriacalibus allisque sufficiant, quae circa malignas Febres monita fuerunt. Ex dictis facile est parare formulas: V. g.

[gap: abbrev. R] Theriac. Andr. [gap: abbrev. 04] . Bezoard. min. [gap: abbrev. 03] . Camph. gr. vi. Acet. Bezoard. q. s. Misc. cum Sacch. F. Bolus una [orig: unâ] vice sumendus, exspectando sudorem.

[gap: abbrev. R] Antimon. diaph. Flor. Sulph. an. [gap: abbrev. 03] . Sal. volat. Viper. [gap: abbrev. 02] . Camph. gr. viii. Nitri ppt. gr. xii. M. Divide in 2. partes aequales pro sudorifero.

[gap: abbrev. R] Aquae Card. b. [gap: abbrev. 06] ii. Liq. CC. succin. [gap: abbrev. 02] . Camph. gr. v. Syr. de Scord. [gap: abbrev. 05] . M. pro haustu.

[gap: abbrev. R] Roob Iunip. [gap: abbrev. 06] ii. Elect. de Ovo, Mithridant. an.06???. Theriac. [gap: abbrev. 04] ii. Flor. Sulph. [gap: abbrev. 06] . Myrrh. [gap: abbrev. 04] ii. Camph. [gap: abbrev. 04] i. Croc. orient. [gap: abbrev. 03] . Succ. Citr. q. s. Misc. f. Elect. Dos. [gap: abbrev. 04] . mane ac vesp. in Aqua Card. b. et Acetos. an. [gap: abbrev. 06] .

[gap: abbrev. R] Viridis aeris bene calefacti [gap: abbrev. 08] . Irrora cum Spir.


page 250, image: s250

Acet. [gap: abbrev. 06] iii. Destilla per Retortam vitream in igne arenae intensiori. Iam rum. Huius Spir. part. i???. Spir. Tart. rectif. p. iii. Mistis his, addesingulis unciis Camph. [gap: abbrev. 03] . panantur vitro bene obturato in digestionem, donec Camphora uniatur Liquori. Si cum aliqua particula Opii digeratur et filtretur, dat Elixir antiloimicum egregium.

[note: Bubones et Anthraces.] Symptomata frequentissima pestis sunt Bubo et Anthrax. Bubo crudus non aperiendus, nisi eius livor aut nigredo Gangraenam minetur; adeoque maturatio quaedam est exspectanda. Inconsultum autem videtur discussioni Bubonum operam dare, nisi simul sudor provocetur. In Bubone itaque curando applicantur externe 1. Attractiva. 2. Maturantia. 3. Mundificativa et Consolidantia. Sic pro attrahendo Veneno et maturando tumore applicant quidam Cepas coctas, cum Pulv. sem. Sinapi, aut si dolor intensius urgeat, cum Theriaca contusas. Huc faciunt Bufones exsiccati, in Vino macerati, dum mollescant, et Buboni impositi; vel eorum pulvis cum Aq. Scorzoner. in forma Cataplasmatis, vel Emplastrum magnet. arsenicale Angeli Salae, reliquis Emplastris praeferendum. Buboni nempe applicatur vesicatorium, etiamsi tumor non sit magnitudinis insignis, intermissis Cucurbitulis, quae bonos aeque ac malos humores alliciunt, Sanguinem alterant, et Dolorem atque Febrim excitant; Vesicae post horas 8. vel plures excitatae atque dissectae applicatur Emplastrum, cuius formula talis est: rum. Antim. crud. Sulph. falv. Arsen. alb. an. [gap: abbrev. 06] i. subtilissime pulverisata sepeliantur in phiala in Igne arenae, donec rubescant: vase refrigerato, eximitur Magnes arsenicalis, non venenatus. Deinde rum. Gum. Serap. Ammon. Galban. an. [gap: abbrev. 05] . Ol. Succin. [gap: abbrev. 04] i. Terr. Vitriol. dulc. [gap: abbrev. 04] . Gummata dissolvantur in Aceto forti; et per parvum linteum


page 251, image: s251

expressa, ad consistentiam priorem bullita, misceantur cum Ol. Succin. Terra Vitr. et Magnete arsenicali. Sic habetur Emplastrum egregie attractivum, quod tamen in corporibus robustioribus, vel si profundius lateat [note: Escharae et Ulceris curatio.] Bubo, nisi ope vesicatorii, Escharam non producet. Eschara autem Veneni extracti vera sedes est, et mediocriter crassa reperitur, cute tantum superficialiter corrosa [orig: corrosâ], unde multo citius et minore cum dolore separatur, quam aliae Crustae artificiales. Saltem eius separatio promovetur seq. Unguento: rum. Mell. virg. Axung. Anat. an. [gap: abbrev. 06] . Fulig. Camin. ???. Terebinth. [gap: abbrev. 06] . Vitell. Ov. no. ii. Theriac. [gap: abbrev. 04] ii. Ol. Scorpion. q. s. Si Tumor, crusta [orig: crustâ] prima [orig: primâ] ablata [orig: ablatâ], sufficienter non sit imminutus, Emplastro praedicto magnetico secundam, vel tertiam excitabis. Tandem Ulcus consolidandum Emplastro de Minio, vel albo cocto, vel Diapomphol. sed lente ad consolidationem festinandum, ne lateat adhuc virus.

[note: Verzascha methodus.] Verzascha, Medicus ille Basiliensis, Bubones curavit applicando vesicatorium inferiori parti, deinde imponendo Vesicae Fol. Betae aut Brassicae rubrae, Oleo Rapar. inunctum; secundo die applicuit, Cataplasma seq. rum. Mic. Pan. tritic. alb. [gap: abbrev. 06] i. Farin. Radicum Alth. Lil. alb. an. [gap: abbrev. 06] . Herb. Malv. Scabios. Scord. Rut. flor. Chamom. Melilot. an. [gap: abbrev. 04] . Farin. sem. Lin. [gap: abbrev. 05] . Faenugr. [gap: abbrev. 04] i. Ficuum recent. n vi. Cep. n. iii. Pulv. et coq. in Aq. font. ad formam Pultis, sub finem addendo Ol. Scorp. Unguent. resump. an. [gap: abbrev. 05] . Theriac. Androm. ???. Pulv. Croc. 04???. Vitel. Ov. n. iii. M. F. Cataplasma. Quia tamen hoc Cataplasma facile corrumpitur, eius loco substitui potest sequens: rum. Emplast. Melil. Diach. cum Gum. an. [gap: abbrev. 06] . Theriac. Androm. [gap: abbrev. 05] . Ol. Scorp. q. s. M. Si vero propter cutis densitatem Bubones istis medicamentis non rumpantur, aperuit Lanceola [orig: Lanceolâ], et Ulcus mundificavit Linimento ex Ung.


page 252, image: s252

Apost. [gap: abbrev. 04] ii. Terebinth. Venet. Mell. ros. an. [gap: abbrev. 04] i. Theriac. Andr. Ol. Scorp. an. [gap: abbrev. 04] . Vitel. Ov. n. i. M.

[note: Aliorum Curandi ratio.] Alii praemisso vel omisso Vesicatorio, Bubonem mitigant applicando Herb. Parid. aut Cataplasma ex Fermento cum Scrophularia et Bacc. Herb. Parid. aut Cataplasma sequ. rum. Rad. Lil. alb. et Alth. an. [gap: abbrev. 06] i. Fic. ping. n. iii. Coq. in s. q. Ol. Lil. alb. ad consist. Cataplasm. adde Fulig. splend. [gap: abbrev. 06] . Sapon. Venet. ???. Ol. Ran. [gap: abbrev. 04] i. Mis. quo facto aperiendus est scalpello aut cauterio potentiali, ne suppurationis mora vires prosternat, aut virus repellat. Solebat quidam Hodges chirurgicae manus [orig: manûs] vicem supplere Emplastro ex Oxycroc. [gap: abbrev. 06] ii. Galban. colat. Gum. Carn. an. [gap: abbrev. 06] . Pic. nav. [gap: abbrev. 06] i. liquatis cum Ol. Chamom. Apertio tamen artificialis ipsi auspicatior habetur, aperto autem Buboni applicandus est Balsam. Sulph. anis. vel terebinth. cum Ung. basil. et Theriaca, imponendo desuper Emplastr. Diapomph. pro mundificatione et consolidatione, obsvervando tamen, ut diutissime apertum servetur. De cetero probe attendendum, ne Acetum, opiata, saturnina, vel mercurialia Bubonibus applicentur. Parotides eodem modo tractandae sunt ac Bubones.

[note: Carbunculi.] Quoad Carbunculos et Anthraces: Carbunculus emergit cum calore purpureo et puniceo, et circulo circumcirca vel rubicundo, qui melior, vel livido, qui deterior; et Gangraenae instar partes vicinas inficit. Interdum pustula alba apparet, materiam quasi coctam continens, quae aperta aut compressa, sicca ac profunda in partibus carnosis radicata apparet. Subinde pustulae plures emergunt, sub quibus durities inflammatoria apparet. In Curatione cum nil aliud sit, quam incipiens partis mortificativo, 1. eius progressus inhibendus. 2. pars mortificata separanda. 3. Ulcus relictum mundificandum. Pro primo scopo ducatur circulus Sapphiro in cute circa


page 253, image: s253

Carbunculum: dein illinatur apex eius Butyro Antimonii, haec enim non solum progressum mortificationis inhibent, sed et totum mortificatum separant. Denique applicetur Empl. de Fulig. vel Magnet. Angel. Sal. quo non datur melius. Alii non inepte mox applicant Cauterium actuale, et Escharam ruptorio ex Ol. Lin. et Chamom. cum Croco successive separant. his factis, ubi substantia separata probe educta est, usurpetur Bals. Sulph. anis. aut Ung. Basil. cum Empl. tetrapharm. et Theriac. Si adsit ardor summus, vitentur oleosa et pinguia, metu sphacelismi.

[note: Remedia aestus [orig: aestûs].] Aestus in genere mitigatur usu Nitro. antim. ad [gap: abbrev. 04] . in Mens. ???. potus [orig: potûs] ordinarii; item Arcan. duplic. Spir. Nitr. d. etc. Externe lintea intincta succo Semperv. mai. et Acet. ros. in quo solutum Nitrum, applicantur pulsibus, fronti et temporibus. Sed in Febribus cum excretione cutanea iunctis, calor non facile sufflaminandus est, nisi modum excesserit.

[note: Cephalag. Agrypniae.] In Deolore capitis et Vigiliis notandum, quod nunc a Stomacho et Praecordiis affectis proveniant, et Vomitorio in principio morbi dato, vel Clysmatibus praecaveantur aut leventur: nunc Capitis male se habentis pedissequeae sint, et tunc intensior est incalescentia circa frontem, oculi sunt fulgidi, et minor est inquietudo seu iectigatio. Si haec symptomata diutius durent, Delirium post se trahunt, cuius comites tandem sunt Convulsiones. Dolor capitis in principio curandus venit, sed si prope iudicationem superveniat, nil tentandum, quia interdum Vomitum vel Haemorrhagiam praesagit. Vigiliae pariter circa crisin minus tuto anodynis tractantur. interne Mala haec curant Opiata et Emulsiones, externe illinitur temporibus Ung. alabastr. cum Ol. Semin. Papav. alb. aut Hyosc. express. item Epithema fronti applicatur ex Emuis. nucl. Persic. et


page 254, image: s254

sem. Papav. alb. in Aq. flor. Sambuc. aut Verben. aut Solan. cum Camphora. Applicantur etiam Plantis pedum Cataplasmata ex Fol. rut. Rad. Raphan. et Sal. comm. cum Fermento. Deinde subinde admoventur Fronti et Plantis Pedum lintea tincta in Aqua [orig: Aquâ] solutionis Nitri. Notandum autem, Epithemata humida minus convenire nisi calentia, quia refrigerata poros stringunt; item dolorem in parte Capitis anteriori a Febre oriri, in posteriori vero a proprio Capitis Affectu. Medulla etiam crurum Vituli recens, temporibus crebrius illita, vespertino tempore somnum adfert. Barbette temerarium Opii usum dissuadet, primis nempe tribus vel quatuor diebus; item impuro exsistente Ventriculo, Aegrisque nimis debilibus; et tandem diu deficiente somno non nisi alexipharmacis iunctis conducit. Quin et priusquam ad Laudani Op. usum accedit, Capitis dolorem sedat applicando plantis pedum et volis manuum Cataplasma ex fol. Rut. Ferment. acri, Fimo columb. Sal. com. et Acet. Sambuc. Vel ex Bol. armen. Terr. sigil. Cret. alb. et Acet. Calendulae.

[note: Soporis.] Si adsit profundior Somnus, applicetur naribus sucus Rutae cum Aceto, aut Castoreum cum Aceto rutac. Adhibeantur Vesicatoria cervici, item carpis aut malleolis: et Fronti imponantur Tus, Baccae Laur. et Piper nigr. cum Albumine ovi subacta. Interne vitentur Theriacalia, vel quae de Opio participant, et propinentur acida.

[note: Haemorrhagiae narium.] Haemorrhagia narium critica non sistenda; verum Symptomatica sistitur sanguinis fluxum prohibendo perinterna refrigerantia, nempe papaverina, Aqu. Papav. errat. cum succo Portul. aut succ. Cydon. Rib. Syr. Portulac. denique Terr. sigill. Lap. Haemat. Corall. Bezoard. martial. aut. Antim. diaph. mart. ex quibus fieri possunt Mixtruae cum Aquis Symph. Plantag.


page 255, image: s255

Ros. etc. addito Nitro, Spir. Vitriol. aut Salis, Aceto etc. Externe Bufo vivus sub alis applicatus, vel exsiccatus simili ratione detentus, vel pugno compressus, ut probe incalescat, potenter Haemorrhagias sistit; abluantur etiam Manus, Pedes et Collum Aceto; vel applicetur Temporibus Creta, aut Bolus cum Aceto. Sedata [orig: Sedatâ] Haemorrhagia [orig: Haemorrhagiâ] laxatio alvi instituenda est, si alia non impediant, idque rhabarbarino quodam.

[note: Sitis.] Sitis Febrium levatur per Nitr. antimon. in potu solum, vel Serum lactis succo Citri acidulatum, vel Aquam comm. acidulatam cum Spir. Sal. et Syr. Citr. quae optime levat, et sudorem simul movet. Si alvus quoque aperienda veniat, conveniens est Tamarind. Pulp. et Decoct. Notandum autem, nec nimia [orig: nimiâ] quantitate, nec saepius frigidam bibendam esse, alias Flatus, Alvi fluxus, Cordis anxietates et symptomata alia exinde metuenda esse scribit Barbette, quem vide de Peste, p. 615.

[note: Cardialigia et Vomitus.] In Cardialgia et Vomitu conducit Sal Absinth. ad [gap: abbrev. 04] . item Cons. Menth. et Extract. Torment. In Peste exhibuit Barbette misturam ex Aq. Menth. Prophyl. et Cinnamom. cum Conf. Hyacinth. Sal. Coral. et Syr. Myrtin. inunxit dein Ventriculum ter vel quatur quottidie Unguento ex Ol. Nucis mosch. expr. 06???. Ol. Mac. still. [gap: abbrev. 03] . Ol. Absinth. [gap: abbrev. 04] . Interea parcior potus conceditur, et sedato Vomitu exhibetur sudoriferum. Notandum autem, mala haec non adeo facile profligari, si ex internis Carbunculis oriantur, quas Ventriculum et Intestina subinde occupare testatur Cadaverum sectio.

[note: Colica et Diarrhaec.] Alvi fluxus et Tormina abdominis curat Diascord. ad [gap: abbrev. 04] . in Misturis propinatum; item Essent. Theriac. ad gut. 30. vel 40. item Extract. theriac. ad gr. iii. vel 4. Anodyna autem et opiata, absorbentibus mista,


page 256, image: s256

optima sunt. Abstineat Aeger ab omnibus salsis et acidis, alias in Peste usitatis, item a largiore potu. Applicentur externe Olea stillatitia Mastrich. Absinth. Aneth. etc. cum Theriacu [orig: Theriacû] et adstringentibus.

[note: Sudoris.] Sudores, corpore adhuc pleno, non sunt eliciendi quia facile translatio fieri potest ad caput. Interdum post Febres continuas remanent crebri sudores nocturni, ex sanguine depauperato et nutrimentum non assimilante nati, qui curantur per Emuls. temperantes, vel absorbentia corallata, interdum martialia cum aromaticis, subiunctis amaris, v. g. Absinth.

[note: Ischuriae.] Urinae suppressio praegresso sudori superveniens imminentis criseos per sudorem interdum indicium est. Quandoque in statu sine criseos indiciis delirantibus, vel alio modo affectis supervenit, et in talibus illinenda venit Regio pubis ung. de Alth. [gap: abbrev. 05] . cum Ol. Scorpion. simpl. [gap: abbrev. 04] . Et omittenda sunt Vesicatoria.

[note: Lipothymiae.] Deliquia animi, Palpitatio cordis, et Anxietas a Ventriculo orta, curantur absobentibus. Si procedant a Sanguine grumoso aut Spirituum motu convulsivo, prosunt Confectio Alkerm. Castoreum C. C. Spir. Sal. ammon. Externe convenit Faciem et Tempora irrorare Mixturis cephalicis cum Castor. et Acet. Ros. iunctis.

[note: Anginae.] Si adsit Prunella, aut angina, et incipiens Oris putredo, collo applicetur Sacculus interpassatus calidus ex Croco, flor. Sambuc. Sale Pet. et fiat Gargarisma adstringens ex speciebus in Aqua Hord. decoctis, addito Nitro et Sale ammoniaco.

[note: Petechiarum.] Interdum Maculae, pulicum morsus referentes, Dorsum, Brachia et Crura criticis diebus occupant; interdum apparent Vibicus longiores a guttarum


page 257, image: s257

sanguinis siderati dispersione ortae. In hoc casu continunada sunt sudorifera, inprimis Aq. Galeg. Myrrha, Castor. Camphora, et Salia vol. Sedulo frigus vitandum, et coprus quottidie fricandum cali de Sacculo Sale comm. vel Sale petrae repleto; atque Cucurbitae siccae, passim in Dorso, Brachiis et Cruribus calide affigendae, ac saepius detrahendae.

SECT. XVI. De Nutritione. Laesa.

ART. I. De Phthisi et Tabe.

SAnguis ex sinistro Cordis ventriculo ebulliens distribuitur ad omnes partes, ut corpus nutriatur. Laeditur haec nutritio 1. Quando redundat vel universe in Corpulentia, vel particulatim secundum partium nonnullarum et viscerum parenchymata, ut in magno Hepate, Liene, etc. 2. Quando deficit in Atrophia et Tabe. 3. Quando depravatur in Cachexia, Anasarca, Ictero, etc.

[note: Atrophia.] In Atrophia deficti nutritio, vel ratione pinguedinis et Macies dicitur, vel ratione carnis musculsae et Tabes appellatur. Cartilagines autem, Ossa, Parenchymata, membranae, et prtes fibrosae non absumuntur, utut subinde exsiccentur plus minus et arescant. Si unum vel alterum membrum tantum [note: Aridura.] tabescat, Aridura dicitur, et rarior est Atrophia unioversali. Cuius Causa efficiens sunt deficientes spiritus animales influi, qui tonum nutriendarum partium firmando Nutritionem efficiunt. Deficiunt hi vel quando non generantur ob varia Sanguinis


page 258, image: s258

vitia, et Cerebri malam texturam; vel quando geniti absumuntur labore, Venere nimia [orig: nimiâ], intensioribus meditationibus, [note: Causae.] maerore, etc. Subinde Causa Atrophiae est in obiecto (et non efficiente) nempe alimento, vel quando deficit nutrimentum, vel quando vitiosum est. deficit autem 1. in inedia, ut quando alimenta parum nutrientia assumuntur. 2. Quando chylus genitus non distribuitur ad vasa sanguiflua, idque vitio vel vasorum lacteorum, vel glandularum Mesenterii obstructarum. 3. Quando Chylus Sanguini assimilatus copiose cum eo evacuatur, in nimia [orig: nimiâ] Haemorrhagia [orig: Haemorrhagiâ], aestu sucum nutritium liquefaciente, nimio motu et sudore, Fluxua alvi, Flurore albo, Ulceribus fistulosis Crurum, nimia [orig: nimiâ] Venere, quam seavitur [note: Tabes dorsalis.] Tabes dorsalis, i. e. successiva in dorso extenuatio, et Spinae prominentia, cum sensu vermiculationis subito per medium dorsum decurrente. Huius autem Tabis duplex est Hippocrati species, vel a destillatione in Spinam, vel a Geniturae copiosiori excretione. Vitiosum denique est nutrimentum, vel propter malam in Stomacho digestionem, vel propter vitiosam nutrimenti geniti in Masa [orig: Masâ] sanguinis, antea plus minus vitiata [orig: vitiatâ] corrupitonem. Sane multae sunt Tabes ex vitio Ventriculi, quando aut lympha salivalis aut fermentum Stomachi, aut etiam succi in primis viis it vitiantur, ut alimentum immutent in Chylum acido salsum, aut asperum, aut plus minus viscidum et serosum. Deinde et vitio sanguinis frequentes sunt Atrophiae, quando nempe in crasi sua vitiatur, unde etiam corrumpitur Chylus distributus, v. g. in Hecticis post Febres male curatas, in Scorbuto et hypochondriaco Malo, ubi acrimonia salia scorbutici nutrimentum corporis inquinat, in Mensibus, Lochiis aut Haemorrhoidibus retentis maleve sanatis; vel denique in vitio partis solidae


page 259, image: s259

nobilioris, ratione cuius Massa sanguinea ad dyscrasiam degenerat.

Atque talis ex Visceris cuiusdam vitio insigniori, ac speciatim exulceratione, nata Tabes, singulari [note: Phthisis.] nomine vocari solet Phthisis. Et quoniam Pulmo prae omnibus partibus internis maxime expositus est iniuriis externis, et simul talem sortitus est texturam, quae facillime sanguinis recrementa suscipit, et frequentissime vitiatur, proptera kat) e)coxh\n ii Phthisici dicuntur, qui Ulcere pulmonum laborant. Ceterum in Phthisi quacumque semper adest Febris hectica; et si Viscus nobile suppuratum est, sequitur sordidum Ulcus, quod magis magisque Sanguinem inquiando Tabem ad modum exasperat. Differt Phthisis pulmonalis a Vomica Pulmonum in eo, quod prior sit Ulcus sordidum cum sanie et pure degenerato; posterior vero sit Abscessus cum pure vero, albo, laevi et aequali. Licet autem Pulmonum exulceratio frequentior sit Phthiseos pulmonalis causa, quaevis tamen alia eorum labes insignior Sanguinem ad Phthisin disponit. Adeo ut Phthisis pulmonalis sit Contabescentia corporis ex vitio pulmonum nata, non ex sola exulceratione, sed etiam ex corrugatione, peregrino aliquo corpore in asperam Arteriam aut Pulmonem illapso, etc. sicut contra observati sunt Pulmones exulcerati sine Phthisi.

[note: Causae rsmotae.] Causae autem remotae frequentioris Phthiseos pulmonalis, nempe exulcerationis, sunt vel internae, inprimis Sanguinis et Lymphae acrimonia et salsedo muriatica, cuius origo prima in digestione Ventriculi vitiata [orig: vitiatâ] posita est: vel externae, v. g. Vulnus aut Casus, indeque Sanguis grumosus in Throace, halitus acidi et corrosivi mineralium; inspiratio odoris Aquae fortis, Gypsi aut Calcis; Acidulae et omnia vitriolata; potus Vini acidi, vel frigidae in aestu


page 260, image: s260

corporis; fumus Nicotianae copiosus haustus. Pleuritides etiam et Peripneumoniae male iudicatae, Sanguinis Sputum, et Variolae, frequentissime Phthiseos auctores sunt. Phthisis pulmonalis hereditarium malum est, quod per traducem propagatur: si Ulcus confirmatum sit, fermentum eius corruptum aut per halitum exspiratum, aut per saniem expectoratum, Coniugem, Medicumve sputa olfacientem, [note: Malum contagiosum.] aliosque inficit; quin et Vestes Phthisicorum post biennium contagium propagarunt [orig: propagârunt]; nec mirum, cum teste Panarolo, Sputum excretum malignitate sua [orig: suâ] Muscas instar Arsenici interimat.

[note: Diagnosis.] Diagnosis. Tabes aut Atrophia a vitio externo, ex causarum antecedentium examine et symptomatum syndrome facile patet. In Tabe ex vitio interno praecognoscenda [orig: praecognoscendâ] respiciendum ad tres causarum fontes: 1. An sit a vitio Stomachi, quod praecedentes coctionis laesiones suspectum reddunt. 2. An ex vitio Sanguinis, cuius suspicio subest, si macilenti sint Aegti, horum enim Sanguis asperior, salsior, minusque dulcis et chylosus, quam Obesorum, esse solet: item si praecesserit Ulcus in quodam loco sanatum, fermentum enim Ulceris, cum Sanguine mixtum, malum infert. 3. An ex corruptela [orig: corruptelâ] ulcerosa [orig: ulcerosâ] alicuius partis, inprimis Pulmonum, Phthisis enim pulmonalis frequentissima est, circa quam inquirendum, an a causa [orig: causâ] externa [orig: externâ], v. g. inspiratis, an ab interna [orig: internâ] oriatur? An affectus sit secundarius, quo in casu primarii Affectus [orig: Affectûs], Pleuritidis v. g. habenda est ratio; an vero primarius, cuius radix est in Ventriculo male digerente, progressus in Sanguine aut Lympha [orig: Lymphâ], exinde acido salsis factis, atque Pulmonum vesiculas et cellulas erodentibus, hinc in loco eroso supervenit Ulcus, cuius sanies acris nutrimentum proximum corrumpit, unde sordium saniei ac puris


page 261, image: s261

generatio, ac mediante Tussi successiva excretio, donec vel ab illis sordibus suffocentur Aegri, vel erosis et assumptis maximam partem Pulmonibus Sanguis debita [orig: debitâ] in crasi deficiens, nunc mediante Diarrhoea [orig: Diarrhoeâ] colliquativa [orig: colliquativâ], nunc mediantibus pedum Tumoribus oedematosis mortem inferat. Haec [note: Phtbiseos descriptio.] Phthisis Catarrho a capite defluenti falso adscripta, ita se habet: Aegri nunc cum, nunc sine manifesta causa [orig: causâ] de virium labefactatione conqueri incipiunt, cum appetitu plus minus deiecto, aut saltem carnes horrente; sentiunt flaccescentiam substantiae carnosae in artubus, tussiunt sed inaniter, saporem in ore percipiunt salsum praesertim mane; et malo magis progresso putridum cinereum, item saporem piscium et carnium putridarum. Tussis successive intenditur, praesertim vesperi, aut post lecti introitum: supervenit Febricula lenta fere insensibilis, saltem levis calor post pastum cum sensu gravationis circa praecordia, et pulsus semper celer, frequens ac plus minus parvus. Interea Tussis vespertina exasperatur, Respiratio fit difficilis, et expuunt alba nonnihil viscida: tandem augetur hectica Tussis, et calor post pastum, superveniunt quoque sudores nocturni, et evacuatur vesperi parcior, mane copiosior materia albida viscida, quae successive flavescere, interdum livescere, tandem nonnihil fetere, ac purulenta fere evadere solet. Ad finem omnia symptomata augentur, simulque Oculos claudunt Aegri, sudore diffluunt, capilli defluunt, et aut suffocantur, aut Diarrhoea vel pedum Tumor mortem proxime praecedit. Observandum autem, non rarum esse, surculos venarum quandoque, et arteriarum expectoratione eiiei; item Tussim Phthisicorum non statim pulmonalem, sed in principio fere stomachalem esse; quin et insignes reperiri Pulmonis


page 262, image: s262

erosiones et exulcerationes citra insigniorem Tussim: et contra copiosum pus reiectum fuisse, ubi Pulmo sanus, Hepar vero exulceratum inventum est.

[note: Prognosis.] Prognosis. Phthisis imminens facile curatur; incipiens difficilius, saltem necesse est, ut caustissime et rigorose Aegei observent omnia; corfirmata numquam. Quo sanus magis Stomachus, eo melius. Qui ex Pulmonum Ulcere vult evadere, debet habere sex Hippocratis signa, de quibus Vid. Sennert. et Sylv. de Phthisi.

[note: Curatio.] Cura. Causae removendae, symptomata mitiganda, alimenta usurpanda, quae chylum alcali probe divitem suggerunt, et sucos corporis temperatos reddunt. Quoad Causas 1. ratione Stomachi conveniunt Vomitus, hinc acida blanda, ut Spir. Sal. dulcis, Liq. Terr. fol. Tart. Elix. propr. s. ac. Oc. Cancr. cum Aceto. 2. Ratione acrimoniae Sanguinis et Lymphae prosunt Sulpur, Succin. Myrrha, Antimon. diaph. Diaphoreticum ioviale, Antih. Poterii, Papaverina et Opitata, Tragacanth. Amygd. Passul. item Decoct. Lignorum, inprimis Guaiaci cum Passulis, quod obtinet resinosam substantiam sulpuream, acre temperantem, sordes impactas resolventem, et dyscrasiam sanguinis emendantem. 3. Ratione cuiusdam Visceris laesi prosunt Vulneraria in specie Veronica, Lichen petraeum, Symphytum maius, Virga aurea, Sanicula, Pyrola, Scabios. Hedera terr. Chaerefol. item Sulpura antimonialia, Bals. sulph. tereb. Peruvianus, etc. quae substantiam puris, eiusque proventum corrigunt.

[note: Prima indicationis Remedia.] Quoad primam indicationem, convenit Vomitorium in Phthisi vel Atrophia [orig: Atrophiâ] incipiente, ex vitio Stomachi et acrimonia [orig: acrimoniâ] Massae sanguin. Item in Ulcere Pulmonum confirmato, ubi respiratio aut materiae excretio difficilis est, dum vires constant;


page 263, image: s263

cavendo interim, ne metus adsit Sputi sanguinis, nam potenter et copiose saniosos humores ex Pulmonibus vacuat Vomitus. Purgantia multum nocent; a lenissimo enim purgante copiosissime evancuantur cum insigni virium iactura [orig: iacturâ], et exacerbatione Tussis vespertinae. Venaesectio noxia est, nisi suppressa Sanguinis evacuatio in causa sit. Fonticuli nil prosunt, cum catarrhus, quem incusant, nullus sit. Inter acida praestant blandiora, nocent enim Vitriolata et Acidulae. Dulcia saccharata, et mellita Stomacho et Visceri eroso inimica sunt, adeoque Syrupi ante usurpandi. Huc facit Pulv. Conerdingii ex Sal. armon. pur. Nitr. depur. an. [gap: abbrev. 05] . Liquir. Irid. flor. an. [gap: abbrev. 06] . M. Dos. mane et vesperi quantum cuspis cultelli capit.

[note: Secundae Indicat.] Quoad secundam Indicationem, inprimis laudabiles sunt Passulae, quae omnium optime temperant, bene nutriunt et pinguefaciunt: hinc convenit earum decoctum cum Hordeo, vel cum Rad. Helen. Temperant etiam Liquir. Beton. Tussilag. Amygdalae dulc. Sulpur, ac alia Sulpurea quae mire conveniunt: inprimis in exulceratione Visceris Balsamus Sulpuris tam tereb. quam anis. ad gut. xii. in Decocto pectorali vel Lignorum. Sed si Hectia adsit, corrigenda est eius ignea vis Saccharo Saturni: unde in hoc passu usitata est Tinctura antiphthis. ex Sacch. Sat. et Vitr. Matr. cum Spir. Vin. et Aceto dest. parata: et perquam egregium est Antihect. Poter. cum Conserv. Ros. His accensendi sunt Pulveres pectorales ex Rad. Ireos flor. Oc. Cancr. Antihect. Poter. Sulpure, Croco, etc. In Morbo confirmato absque excretione sanguinolenta [orig: sanguinolentâ] exhibuit Cnophelius Pilulas ex Aloe, Myrrh. et Croc. cum Bals. sulph. anis. ad [gap: abbrev. 03] . ante somnum; dein post octo dies ter in die 7. vel 8. Rotulas ex Spec. diair. diatrag. frig. an. [gap: abbrev. 04] i. Antim. fix.


page 264, image: s264

diaph. ??? Flor. Sulph. [gap: abbrev. 05] . Sacch. alb. in Aq. Tussilag. solut. ??? Ol. anis. gutt. xii. f. Tabulae. Sumuntur pulveres tales in Decocto Hederae terr. vel Lignorum. In principio et incremento Phthiseos largae Opii doses sine noxa [orig: noxâ] feruntur; adeoque diu continuari debent, optime enim Tussim sistunt, puris proventum et sudores nocturnos coercent, et materiam magis coctam facilius exspuere faciunt. Sed si difficilior sit anhelitus, et multa viscida expectoranda sint, caute usurpentur, ne sistatur excretio. Convenit autem in specie, quando Tussis plus minus sicca nocturna urget. Crasin Sanguinis et Lymphae egregie corrigunt Decocta lignorum, in incipiente praesertim Phthisi pulmonali, additis insimul vulnerariis, quae fermentum ulcerationis inchoatae corruptivum corrigunt. Prae ceteris conveniunt Radix Chinae et Lignum Sassafras. Huc facit Conserva Ros. tantopere decantata, pluribus scopis ad acrimoniam succorum corrigendam, et Viscerum tonum conservandum inserviens; sed Saccharum iunctum quibusdam nocivum est. Singulariter laudatur Pulvis Fung. Salieis, mense Maio collect. et in Sole exsic. ad [gap: abbrev. 03] . cum hac conserva [orig: conservâ] usurpatus. Huc pertinet Electuarium illud antiphthisicum Wincleri, viz.

[gap: abbrev. R] Rad. Symph. mai. Tussil. Enul. mundat. an. [gap: abbrev. 06] ii. coq. in s. q. Aq. ad mollitiem: tunde postea et rraice per setaceum. rum. Passul. mai. et min. an. [gap: abbrev. 07] . coq. in brodio residuo a radicibus, et extrahatur pulpa eodem modo. rum. Salv. acut. Beton. Hyssop. Veron. Heder. terr. Pulmonar. macul. aa. m. i. coq. ad mollitiem in brodio a Passulis relicto. Decocto colato adde Sacch. canar. [gap: abbrev. 08] . coq. ad consistent. Syrupi, cui per colum traiecto adde pulv. Radicum, Passul. Amygd. d. exc. Pinear. rec. probe pistarum an. [gap: abbrev. 06] ii. Cinamom. [gap: abbrev. 04] i. Croc. [gap: abbrev. 02] . M. f. Electuarum, quo solo non raro curabatur Phthisis.



page 265, image: s265

[gap: abbrev. R] Conserv. Ros. Heder. terr. an. [gap: abbrev. 06] . Flor. Sulph. Antihect. Poter. an. [gap: abbrev. 04] . Lap. Cancr. praep. [gap: abbrev. 06] . Laud. op. gr. XVi. cum s. q. Diacod. Mont. f. Elect. de quo capiatur mane, sub meridiem, bihorio ante cenam et noctu magnitudine Nucistae.

[gap: abbrev. R] Antihect. Poter. [gap: abbrev. 02] . Sacch. Sat. ??? Extr. Croc. gr. v. Laud. opiat. gr. iii. Bals. Peruv. q. s. M. f. Pilulae pro 2. dos. quarum unaquaeque 2. horis ante cenam assumpta, sudorem nocturnum, aliaque symptomata in perfecte Phthisico inhibebat.

[gap: abbrev. R] Rad. Chin. in taleolas incis. [gap: abbrev. 06] ii. flor. Pap. rhead. Fol. Beton. Scabios. an. M. ss. Passul. mai. enucl. et min. an. [gap: abbrev. 06] . coq. in s. q. Aq. Decoctum colatum edulcoretur tantillo Syr. Pap. rhaead.

[gap: abbrev. R] Ras. Lign. Sassaphr. [gap: abbrev. 06] . Macer. in aq. com. Mens. ii. adde Herb. Hed. terr. Scabios. Pulmonar. an. M. ii. Sem. Anis. Foenic. an. [gap: abbrev. 05] . Rad. Liquir. [gap: abbrev. 04] ii. Passul. min. conquasl. [gap: abbrev. 06] . coq. ad tertias. Colaturam dedi cum successu in Tussi pulmonali Phthisin minitante, ad [gap: abbrev. 06] iii. ter quottidie.

[gap: abbrev. R] Lign. Guaiac. [gap: abbrev. 06] ii. Cort. eiusd. [gap: abbrev. 06] . Rad. Chin. incis. [gap: abbrev. 05] . Rad. Bardan. Helen. an. [gap: abbrev. 06] i. Bacc. Iunip. [gap: abbrev. 04] ii. Herb. Veron. m. ii. Hed. terr. m. i. Incisa macerentur in Aq. simpl. ??? xii. per. 24. horas, coq. ad medias addendo in fine Sem. Anis. Foenic. an. [gap: abbrev. 05] . Rad. Liquir. [gap: abbrev. 06] . Colaturae sumpsit perfecte Phthisicus bonum haustum omni mane in lecto, addendo simul gr. xii. Bals. Sulph. tereb. unicuique haustui.

[note: Tertiae Indicationis.] Pro tertia denique Indicatione, quae laesionem partis respicit, praesertim ulceratae, conveniunt vulneraria, quorum Alcali pluribus usibus in Phthisi curanda inservit, si Ventriculi et primarum viarum habeatur ratio. Hinc admodum laudant Decotum Bugulae, item Decoct. Symph. et Prunel. cum Chin. et Guaiac. assumendo in quolibet haustu dosin


page 266, image: s266

Antimon. diaphoretici. Hinc et Sanicula, Veron. Plantag. Vinc. pervinc. Equiset. flor. Ros. Bell. min. etc. tam in Decoctis, quam in Pulveribus et Elect. in usu sunt. Pertinent huc Electuaria, inprimis screationi dicata, ex Pulv. Scord. Salv. Lichen. petr. Veronic. Alchymill. Virg. aur. Radicibus Symphyti maior. Tussilagin. Helen. etc. cum Melle. Sed cum his vulnerariis simul usurpanda sunt Balsamica, quantum Hectica plus minus iuncta usum eorum ferre potest: adeoque in incipiente Phthisi aut praeservatione eius conducunt Balsamum peruv. cum Saccharo in Pilulas redactum, aut Vitello Ovi sorbilis solutum: item Pill. River. ex M. P. Ruff. [gap: abbrev. 06] . Antim. diaph. Gum. Guaiac. an. [gap: abbrev. 05] . Bals. Peruv. q. s. f. Pill. dos. [gap: abbrev. 02] . capiend. per mensem integrum. Item Terebinth. in Vitello Ovi soluta cum modico flor. Sulph. Item Aloe, Myrrha, Bals. Sulph. tereb. etc.

[gap: abbrev. R] Herb. Alchym: Pulmonar. Sanic. Centaur. min. Veron. Auric. mur. Vinc. pervinc. Hepatic. nob. an. m. 1. Coq. in Cerevisia bene defaecata [orig: defaecatâ]: de colatura bibebat Chirurgus Steinensis Phthisi laborans ter de die, et eadem [orig: eâdem] per multos annos se sustentavit.

[gap: abbrev. R] Herb. Hed. ter. Chaeref. Veron. an. m. i. Rad. Helen. 06???. Rad. Ir. folr. [gap: abbrev. 06] . Sem. Anis. [gap: abbrev. 04] ii. sem. Foenic. [gap: abbrev. 04] i. Fic. ping. n. iv. Passul. min. 06???. Rad. Liquir. ??? Infunde primum, hinc coque in aqua [orig: aquâ], et bibe in Phthisi pulmonali nondum inveterata [orig: inveteratâ].

[gap: abbrev. R] Visc. Pyror. Folior. Salv. an. [gap: abbrev. 06] . Pulmon. Veron. Flor. Farfar. an. [gap: abbrev. 05] . rad. Enul. [gap: abbrev. 04] i. Sacch. cand. alb. [gap: abbrev. 06] i. M. f. Pulvis, dosis [gap: abbrev. 04] . Pulvis est antiphthisicus Erpenii.

[note: Symptomata] Quoad Symptomata: Tussim, praesertim ferinam, et Sudores nocturnos optime mitigant Opiata: Screatum egregie promovent remedia ex Tabaco, inprimis Syrupus ex eius Succo rite paratus. Si sputum


page 267, image: s267

multum ac foetidum fuerit, Mel et Myrrha screatum promoventibus semperaddenda erunt. Diarrhaeam colliquativam inhibent absorbentia, Ter. sigill. C. C. ust. etc. vitando mellita. De Suffitibus nil attinet dicere.

[note: Diaeta.] In Diaeta. Virtutis digestivae, et hinc dictaminis Appetitus habenda est ratio. Quapropter conveniunt Alimenta copiosum alcali acre temperantia, et sucum non facile exhalabilem, sed roridum suggerentia, v. g. Cancri, Ostrea, et prae ceteris Lac, modo colluvies Viscerum et vitia Stomachi correcta fuerint, alias enim in Ventriculo corrumpetur. Convenit inprimis in Tabe ex acrimonia humorum, item in Ulcere pulmonali; nam abstergit parte serosa [orig: serosâ], conglutinat caseosa [orig: caseosâ], nutrit et temperat butyrosa [orig: butyrosâ]. Addi debet Saccharum, ne coaguletur, et post assumptionem corpus moderate moveri debet, ut facilius distribuatur. Optimum est muliebre et Butyrum ex eo paratum: huic proximum est asininum, serositate, qua [orig: quâ] gaudet, Ulcus detergens, dein caprillum, optimum in scorbutica Phthisi, addito spir. Cochlear. aut Spir. Sal. armon. Debet Lac ter in die sumi, et vix ullus alius cibus concedi, saltem Passulae aut Ova sorbilia, quae egregie nutriunt.

ARTIC. II. De Atrophia particulari seu Aridura [orig: Aridurâ].

[note: Aridura.] ATrophia Membri particularis sequitur, quando tam Sanguis quam Chylus non recte affluit in partem nutriendam, propter arteriae ad eam tendentis laesionem et compressionem, ex Luxatione, Fractura [orig: Fracturâ], Tumore duro, et similibus: item quando pars adeo debilitatur, ut alimentum, licet conveniens, recipere, retinere et commode agglutinare


page 268, image: s268

nequeat. Debilitas haec pendet a vitio Spiritus [orig: Spiritûs] insiti, qui habet se ut agens in nutritione. Debilitatur autem Spiritus insitus, quando ex Vulnere copiosius effivit nutrimentum, aut Synovia articuli, vel quando per Ulcera in saniem et pus mutatur, et sic cum succo nutritio influo simul absumitur spiritus influus, a quo insiti vigor dependet. Heic licet Vulnus aut Ulcus sanatum fuerit, pertinax tamen Aridura sequitur, quia fibrae convenienti nutrimento antea destitutae, exsiccatae et contractae poros partis magis connivere faciunt, ipso interim spiritu insito labefactato, et nutrimenti agglutinationi impari. Quin et debilitata dicto modo pars, minus robusta exsistens alia [orig: aliâ] ipsi respondente, facilius obiectorum externorum impressiones recipit, adeoque aeris mutationes praesentit. Debilitatur et spiritus influus per Paralyses, Convulsiones articulorum, compressiones et distorisiones nervorum atque tendinum, item horum dislocationes: licet enim hae laesiones apparenter parvi momenti sint, et sine continui laesione, impediunt tamen plus minus radiosum influxum spiritus animalis influi, unde pars successive debilior cum sensu stuporis et formicationis, tandem flaccidior et plus minus tabida quasi redditur. Disponitur etiam pars successive ad Atrophiam ex decubitu Lymphae catarrhalis in quandam partem, eiusque articulationem, et inde fibrarum ac tendinum resolutionem cum sensu doloris obtuso, ut in Arthritide crebriori. Omnes hae Aridurae difficiles sunt curatu, idque eo magis, quo magis confirmatae ac inveteratae.

[note: Curatio.] Cura. Promoveatur Spir. animalium et Massae sanguineae ad partem influxus. Si Aridura inducta fuerit cum solutione continui, et effluxu nutrimenti spirituosi, conveniunt magis temperata in


page 269, image: s269

calore, probe humectantia, et humore roscido oleoso partem perfundentia; hinc calefacientia et sensibilius stimulantia, ut Spirituum uberior radius, et humorum copiosior affluxus in parte conservetur. Sin fuerit cum sola laesione absque continui solutione, cum internis et sudoriferis, externa discutientia et resolventia usurpentur. Catholicum remedium est Arcanum Aluminis Felic. Wurz. cum Linimentis et Pinguedinibus appropriatis applicatum. In specie si fuerit Aridura cum affluxu nutrimenti in Vulneribus, etc. conveniunt Fotus cum Decoct. emoll. v. g. Capit. Ped. Pulmon. et Hepat. Ovis et Agni. Postea f. Unguentum ex Pingued. Ardearum, Ran. an. [gap: abbrev. 06] i. Porcell. [gap: abbrev. 06] ii. Facto litu applicetur Emplastrum e Pinguedin. porcin. Si e Paralysi, Contusione, etc. procedat Aridura, post frictiones partium deorsum institutas F. Ung. ex Alum. plum. Pulv. Sabin. Ol. laurin. vel Iunip. vel fiat Aqua cum Vino destillata ex Sem. cort. et rad. Armorac. et similibus, cum pannis calidis probe affricanda, praesertim ubi adest sensus formicationis aut stuporis. Si ex defluxu catarrhali doloroso Aridura superveniat, praeter sudores internis remediis concitatos, optimi sunt Spiritus [orig: Spiritûs] Formic. et Lumbr. terr. cum pauco Spiritu Vini, addito Alcali fioco, per retort. destil. et rectificato, item Aqua Articular. ad extra cum pauco Spiritu sal. armon. cum Calce viva; inprimis Liquor. Lumbr. terr. per deliquium in clibano paratus.

ARTIC. III. De Cachexia, Anasarca, et Leucophlegmatia.

[note: Cachexia.] DEpravata Corporis Nutritio vocatur in genere Cachexia, in qua nativus cutis color, inprimis


page 270, image: s270

Faciei languescit, mutaturque in varium, pallidum, luteum, virescentem. Dependet ab effusione humoris vitiosi, loco nutrimenti, hinc inde distributi inhabitum corporis: et si humor iste est albus, dicitur in specie Cachexia, sin flavus appellabitur Icterus, etc. Licet igitur in genere Cachexia, quamcumque corporis et partium subcutanearum mutationem a statu naturali innuat, in specie tamen istud tantum vitium Cachexia apellatur, quando corpus a nativo colore in pallidum et humidum, subtumidum et flaccidum degenerat, et a sanguificationis defectu in specie dependet. Cachexia talis iunctam simul solet habere Dispnoeam, praesertim sub adscensu corporis in altum, cum Cordis palpitatione et Arteriarum circa Iugulum et Tempora pulsatione. Accedunt Orurum lassitudo, non raro compressivus et anxiosus Praecordiorum dolor, post pastum intendens, Febris lenta, fere quottidiana periodica, pulsus inaequalis parvus, frequens et debilis, urina cruda aquea, subinde turbida cum copioso sedimento albo: tandem supervenit Leucophlegmatia, Anasarca, et Hydrops. Feminas frequentius afficit ob vitam sedentariam et menstruationis vitia; nulli aetati parcit, et saepe comitem habet Affectum scorbuticum vel hypochondriacum.

[note: Causa.] Causa proxima est nimia cruditas Massae sanguineae, indeque deficiens fermentatio; unde chylus non rite assimilatus, cum crudo sanguine circulatus, corpus non debite nutrit. Remota respicit Cachexiam vel primariam vel secundariam. Primariae causa remota est deficiens chylosis, dum alimenta in pituitam acidam degenerant: adeo ut in causa sit acidum quasi fixum in primis viis, quod fovet Bilis inertia seu deficiens acrimonia salino volatilis. Exinde Massae sanguineae particulae fermentativae, fucco isto


page 271, image: s271

crudo obrutae, Chylum non assimilant, hinc massa cruda, viscida et occulte acida, de facili stagnat in praecordiis, et dum levi corporis motu celerius movetur ad Pulmones et Cor, Dispnoeam et Anxietates infert. Si ulterius serpat malum, et habitus corporis tumidus sit, adeo ut fibrarum musculosarum et nervosarum tonus valde relaxetur, dicetur [note: Leucophlegmata.] Leucophlegmatia, summus Cachexiae gradus. Cum Cachectici non aut difficillime sudent, et parum mingant, Sanguis exinde fit serosior, et glandulae partium musculosarum, aut vasa lymphatica obstruuntur, [note: Anasarca.] quod vitium Anasarca dicitur. Et si humorum istorum decubitus fiat ad Crura, Scrotum, ac tandem Abdomen, Hydrops audit. Adeo ut Anasarca et Leucophlegmatia differant in eo, quod prior sit habitus serosus crudus cum spelendore et nitore cutis, et vestigia digito cuti impressa brevi illa [orig: illâ] dispareant: haec vero sit habitus pituitosus, i. e. crudus chylosus, cum nitore minore quam deberet esse, et diu durantibus vestigiis a digito impressis. Cachexiae secundariae causae remotae sunt Menses suppressi, Febres chronicae, quae fermentum digestivum alterando, mediate sanguinem alterant; Haemorthagiae nimiae, et Gonorthoea, quae spiritus dissipando fermentationem stomachi laedunt, Lues venerea, Urina supptessa, Viscera abdominis affecta, Fetus mortuus; Secundinae retentae, quae sanguinem inquinando debitam eius spirituascentiam impediunt.

[note: Prognosis.] Prognosis. Inveterata difficilis est curatu et saepe in Hydropem degenerat. Si superveniat Mulieribus, quibus Menses ordine naturae deficiunt; aut si sequatur Febrem acutam vel intermittentem, male a Medico, vel a crebriori ab Aegro potu, tractatam, difficulter curatur. Si occurrat Scirrhus


page 272, image: s272

Hepatis aut Lienis confirmatus, vix curabitur.

[note: Curatio.] Curatio. In Cachexia primaria acidum primarum viarum absorbendum, viscidum incidendum, Bilis inertia acuenda aromaticis, praesertim amaris, cruditates primarum viarum evacuandae, vomitu, secessu, diuresi, etc. In Secundaria morbus primarius curandus, et laesiones ab illo inductae elimimandae, observando semper primae digestionis negotium. In genere, quo lenius tractantur Cachectici, eo citius curantur. Regimen diaetae, praeprimis motus corporis conveniunt. Praemissis una alterave vice absorbentibus, v. g. Sale digest. hypoch. Cremore Tart. Lap. Cancr. Sal. Absinth. Sal. ammon. etc. propinetur Vomitorium, aut si hoc minus conveniat, Potio lenitiva cum Gum. ammon. ve. rum. Extr. panchym. Croll. gr. X. Extr. Mart. cum Suc. Pom. gr. vii. Extr. Troch. alhand. gr. i. cum s. q. Essent. Mart. f. Pill. pro dosi.

[note: Anasarcae.] In Anasarca convenit Sucus Ireos rec. per residentiam depuratus cum pauca [orig: paucâ] Manna [orig: Mannâ]. His praemissis usurpetur Solutio Mart. cum Succ. Pom. Liq. Mart. solaris, vel Sal Mart. comp. item Tinct. Vitrioli Mart. et Vina martial. observando conditionem Ventriculi, qui facilius aut difficilius talia ferre potest. Sub usu martial. alvus servetur aperta, omni septimana semel purgando. His aliquandiu continuatis fiat progressus ad aromatica, inprimis amara; item Spir. et Salia volat. Roob Iuniperi, quod egregium, vel solum, vel cum Rhabarb. quod non tantum laxat, sed etiam acidum corrigit, Bilem acuit, Urinam movet, et atoniam Hepatis corrigit. Passulae mire Sanguinem temperant, eius fermentationem restituunt, et Bilem compescunt. Sane in Cachecticis adesse solet Intemperies frigida, quam omnia aromatica amara resinosa optime


page 273, image: s273

corrigunt, in specie Elixir Propr. s. ac. Essent. Menth. Essent. Cent. min. Spir. Sal. armon. Spir. carmin. de tribus, Tinct. nephrit. Liq C. C. succin. Elix. Menth. et Spir. Bacc. Iunip. ad aliquot guttas ter in die usurpata.

[gap: abbrev. R] Herb. Absinth. Menth. an. m. i. Rad. Helen. [gap: abbrev. 06] . Gentian. [gap: abbrev. 05] . Rhabarb. el. ??? Fol. Sen. s. stip. [gap: abbrev. 06] . Rad. Helleb. nig. non praep. ??? Cort. Esul. praep. [gap: abbrev. 04] ii. Sal. Tart. [gap: abbrev. 05] . Indantur nodulo, Vino infundendo, pro scopo alterativo, de quo mane ac vesperi unciae tres plus minus hauriantur.

[gap: abbrev. R] Herb. Rorism. Salv. an. m. i. Absinth. m. ss. Summit. Cent. p. ii. Flor. Genist. p. iii. Rhab. 06???. Cinam. Galang. ZZ. an. [gap: abbrev. 04] i. Lim. Mart. rec. [gap: abbrev. 05] . Salis Iuniper. 04???. Nitri antimon. [gap: abbrev. 03] . Includantur nodulo ut prius.

[gap: abbrev. R] Pulp. Passul. ??? Extr. Mart. cum Succ. Pom. ??? Rhabarb. [gap: abbrev. 04] i. Cinnam. [gap: abbrev. 04] . M. f. Elect. de quo singulis trihoriis magnitudo Castaneae summatur.

[gap: abbrev. R] Elix. Prop. s. ac. [gap: abbrev. 05] . Essent. Absinth. Cent. min. an. [gap: abbrev. 04] i. M. Dos. gt. 50. ter de die.

[note: Leucophlegmatiae.] In Anasarca et Leucophlegmatia eadem conveniunt, sed validiora, additis sudoriferis et diureticis pro habitu corporis simul emendando. Sudorifera inter eminet Decoct. Sassafr. et Guaiac. hinc Decoct. gran. Iunip. Rad. Vincetox. Helen. Fruct. Cynosb. cum arill. Pro scopo diuretico egregium est Lixivium ex Ciner. Absinth. et Genist. cum Vino albo paratum: Vinum absinth. aut Faull. pro potu, et quaelibet amara post martialia utramque in his Affectibus faciunt paginam. In Anasarca, ab Obstructione Mensium egregium est Decoctum forte Asari, addito Cinnamomo, Sabin. Bacc. Iunip. et Rad. Rubiae. Sequens etiam decoctum in Anasarca proficuum observavi:

[gap: abbrev. R] Rad. Bryon. rec. [gap: abbrev. 06] . Rad. Asar. [gap: abbrev. 05] . Salis Tart. [gap: abbrev. 04] ii. Infund. in s. q. Aq. in loco tepido per noctem. Mane adde


page 274, image: s274

Rad. Vincetox. ??? Comar. Absinth. m. i. Flor. Bell. m. Mi. Bacc. Iunip. [gap: abbrev. 04] ii. Incisa et contusa infundantur, et commisceantur simul in Aq. simpl. Colat. ???. adde Sal. ammon. Tinct. nephrit. an. [gap: abbrev. 04] i. Syr. de Hyssop 06???. M. capiat hinc ter quottidie bonum haustum.

ARTIC. IV. De Hydrope.

[note: Hydrops.] HYdrops est collectio praeternaturalis humorum serosorum, cum tumore, distensione, mollitie, et non raro fluctuatione partis. Si universalis sit, [note: Ascites.] dicitur Anasarca: si particularis, varia sortitur nomina, v. g. in abdomine Ascites, in capite Hydrocephalus, etc. Fit et haec collectio subinde in bursa Omenti, duplicatura [orig: duplicaturâ] Peritonaei, Pericardio, Utero, [note: Tympanites.] Testibus, etc. Tympanites a flatibus orta improprie ad Hydropes refertur. Frequentissima est Anasarca partium inferiorum, viz. Scroti, Pedum, et Abdominis, quae nec Ascites est ratione Tumoris pedum et scroti, nec Anasarca universalis, sed Hydrops.

[note: Causae.] Causa Hydropis non est Hepatis vitium, magis quam aliorum Viscerum: etenim saepe generatur Hydrops Visceribus penitus illaesis. Pro causa itaque eruenda considerandum, quod Hydrops sit nunc Morbus secundarius, nunc primarius. Oritur nempe 1. Ex Febribus intermit. speciatim quartanis male tractatis, praecipue quando Aegri in paroxysmo nimis bibunt. 2. Ex Asthmate, tam humoroso quam convulsivo, et aliis pectoris Affectibus, v. g. Empyemate, Phthisi, sanguinis Sputo. 3. Ex Renibus obstructis, debilitatis, ulceratis, aut ullo modo affectis; idque frequentissime. 4. Ex vitio Visceris cuiusdam nobilioris in Abdomine, Hepatis nempe, Lienis, Uteri, et


page 275, image: s275

inprimis glandularum Mesenterii. 5. Ex Ictero et quibusvis Cachexiae speciebus: in specie ex Scorbuto sequitur Hydrops sui generis. 6. A Sanguine vel praeternaturaliter excreto in Haemorrhagia [orig: Haemorrhagiâ] nimia [orig: nimiâ], Vomitu aut Sputo Sanguinis, etc. vel eo retento in suppressis Haemorrhoidibus aut Menstruis. 7. Ex nimio Alvi stuore, vel purgantium usu, Dysenteria [orig: Dysenteriâ], Ptyalismo diuturno, et quavis nimia [orig: nimiâ] excretione. 8. Ex crebriori aut intempestivo potu, inprimis nocturno, frigidae post aestum, aut in paroxysmis Febrium. Quo facit Sp. Vini et potuum aromaticorum abusus. Iuxta has causas magis particulares observandum est, Urinae et Transpirationis defectum in Hydropicis fere semper adesse. Primam autem occasionem Hydropi suggerunt plerumque Renes, adeo ut optima Hydropis cura in Urinae provocatione consistat, et hac fluente subito evadant Aegri. Serum enim, quod alias sub forma [orig: formâ] Urinae emittendum erat, in Abdomine coacervatur, sed nullas habet Urinae proprietates, nec saporem, nec odorem, nec colorem, cessante nempe Renum functione. Quoad insensibilem Transpirationem, eius penuria colligitur ex eo, quod Hydropici et omnes Cachectici difficillime sudent, vel in ipsis etiam Balneis, inprimis si Iecur aut Lien obduruerit; unde si Sudor supervenerit, adeo ut Aeger se alleviari sentiat, bonum est.

[note: Symptomata Hydropis.] Symptomata Hydropis vel praesentis vel imminentis ita se habent. Incipit Tumor oedematosus plus minus serosus circa talos pedum, im pressa digiti vestigia aliquamdiu retinens, qui noctu et matutino tempore imminuitur, interdiu augetur, et vesperi multo maior videtur. Transit hic Tumor paulatim ad Ventrem, deinde utplurimum ad Scotum, et tunc simul intumescunt Testes, Praeputium et Colis. Dum Aeger de latere in latus vertitur,


page 276, image: s276

murmur et fluctuatio aquae quasi sentitur; quin et moto corpore, eius impetus conspici potest. Venter nunc sensim, nunc subito et brevi intervallo; modo in uno tantum latere, modo in utroque intumescit: nunc quasi in duas partes divisus est, nunc aequaliter distenditur ab Hypochondriis ad Pubem, et erecto corpore sentitur pondus in regione Inguinum. Plerumque tumidus manet Venter post mortem. Dum autem sic inferiores corporis partes accrescunt, Iugulum, Cervix et Pectus emaciantur; quibusdam tamen Facies praesertim matutino tempore a somno intumescit, interdum et ad extremum Manus inflantur, colore Faciei pallido plus minus ac livido. Adest plerumque pruritus et interdum Scabies; Abscessus quoque et Maculae in Cruribus saepius letales. Iungitur etiam utplurimum Febris continua lenta, circa vesperam manifestior; pulsus parvus crebrior, subdurus, cum quadam tensione; sitis magna indulgendo crescens; inappetentia, quae (utut rarissime) cum minore siti iuncta, melius est signum; magna angustia circa praecordia, et spirandi difficultas, maxime cum loca alta scandunt, quae etiam imminentem Hydropem praesagit; Dyspnaea nocturna; et plerumque Tussis sicca ac inanis, quae mali ominis. Nonnumquam Epilepsia aut Apoplexia, utplurimum letales Asciti superveniunt. Alvus nunc clausa est, nunc cum euphoria subito liberior.

[note: Diserimen Hydropis et Gravidiatis] Hydropicae et Gravidae discernuntur invicem, 1. Ex harum colore Faciei vivido. 2. In his Tumor inaequalis ad praecordia, in illis vero Tumor aequalis et quasi oedematosus ad inferiora vergit, et Mammae detumescunt; ut nil dicam de motu Foetus [orig: Foetûs]. 3. In illis sentitur aquarum fluctuatio, cum siti; et quo se vertunt, labitur aqua: in Gravidis


page 277, image: s277

nil tale. 4. In illis perit oculorum nitor, in his vivacitas oculorum gestationem significat. 5. Hydrops membrum gravat, Fetus non. 6. Illis fluunt saepe Menses, his non. 7. In his Urina utplurimum crassa, intense tincta et perquam lixivialis, pauca tamen excernitur: estque semper parca magis quam assumptorum fert ratio; utut in quibusdam pallida, tenuis, cruda, sed et pauca prodeat: in gestatione haec non occurrunt. Contentum autem fluidum plerumque pallidum et citrinum est; et interdum luteum, viride, flavum in nigrum vergens, vel loturae carnium simile; leni igne in Gelatinam, nunc albam nunc viridem abire observatur. Acre est et acido salsum, adeo ut aquae permistum instar saponis spumam excitet, et subinde interanea, Crura, Intestina, praesertim rectum, dum per Alvum excernitur, rodat et exulceret. Acescentiam hanc confirmant Tumorem discutientia, tam interna quam externa, ad alcalium naturam accedentia, et Sudor hydropicus Lac coagulans. Hinc colligitur, Tumorem quidem esse a contento liquore, sed tensionem et inflationem esse ab eius fermentatione turgescentia, vel in se, vel cum succo partis nutritio concitata: Item acre hoc vellicans fibras partium, (adeo ut obrigescant, quo ipso angustantur pori et quivis ceteri meatus,) tam Transpirationem et Sudorem, quam Urinae excretionem, propter fibras et membranas renales eodem modo tensas, impedire. Ex huius etiam acrimonia [orig: acrimoniâ] irritante oriri videtur, quod tanta sit anxietas praecordiorum, cum insigni tensione et quasi cingulo constrictorio non solum circa Pectus, sed fere maximam partem circa Hypochondria; quae in Feminis gravidis; utut ventre maxime tumido, non deprehenduntur.



page 278, image: s278

[note: Causa proxima Ascitis.] His praemissis constat causa proxima Ascitis pedum, Scroti et Abdominis, cuius differentia ab Ascite proprie sic dicto, i. e. Abdominis particulari, in Observationum monumentis probe attendenda. Suppono enim, humorum contentum maxima [orig: maximâ] ex parte Serum esse, seu commune recrementi et alimenti vehiculum, quod in corpore ad Hydropem disposito coacervatur propter imminutam Transpirationem et Urinam; generatur autem ex insigni in Haematosi vitio (adeoque hoc huius Hydropis causa erit proxima) ratione cuius Chylus non debite assimilatur, sed alteratus, magis magisque attenuatus, et resolutus, certis in locis decumbit, et extra vasa cum vehiculo seroso subsistens talem infert [note: Remotae.] Tumorem. Remotae causae sunt omnia ad Cachexiam disponentia, fere semper laesa in primis viis digestio; item Partium solidarum et Sanguinis alteratio a Morbis antea recensitis. Adeoque pro causarum remotarum diversitate, tanta nascitur varietas humoris in corpore Hydropici, ut nunc chylosus, nunc pituitosus, nunc cruentus, nunc alio modo affectus deprehendatur. Extravasatut autem serum illud multiforme, non lacteorum aut lymphaticorum Vasorum vitio, nisi per accidens, et in particularibus Hydropis speciebus; sed ex vasis arteriosis, ex virium aequali defectu, et Massae sanguineae serosioris difficiliori circulo: movetur enim Sanguis non proprio sed Cordis impetu; hoc itaque debilitato difficilius movetur et magis deorsum fertur Sanguis; imo spissior Sanguinis pars debilem cordis impetum facilius recipit, ac tandem in Venulas et Arterias protruditur, dum fludius serum qua [orig: quâ] data [orig: datâ] porta [orig: portâ] a Sanguine secedit, proprio pondere ad inferiora, et ubi notabilius languescit Cordis impetus, delatum. Hinc est, quod magis vesperi


page 279, image: s279

et stantibus, quam mane et iacentibus Tumor increscat. quo facit etiam fibrarum strictura; item quod superveniens febrilis impetus, adeoque Sanguinis rapidior circulus, Tumorem imminuat, scilicet serositates extravasatas in vasa retrudendo. Considerandum enim, serum facile a Sanguine separari, ut in Sanguine per venam sectam emisso constat; idque potiori iure in Hydropicis, quorum Sanguinis textura et mistio vitiata est. Ex impedito autem Sanguinis arteriosi in Venas transitu, separationem et extravasationem Seri facile contingere, patet ex Loweri experimentis, ubi ligata [orig: ligatâ] Vena [orig: Venâ] cava [orig: cavâ] infra Cor, sequebatur Abdominis Tumor serosus; et ligatis iugularibus, quasi Hydrocephalus; item ex eo, quod gestatio oneris gravioris, aut compressio circa Os Stomachi, Hydropem induxerint. In Anasarca autem partium inferiorum, seu Ascite, debilius est Cordis robur, unde contenta ex parte spontaneo sui motu deorsum magis feruntur. Haec de Hydrope ordinario. Extraordinarie quidem observatum est, Abdomen repletum a liquefacta [orig: liquefactâ] Pinguedine, aliisque humoribus colliquatis, in Diabeticis, Hecticis, Feb. acutis, etc. quo in casu colliquationis primaria ratio habenda est.

[note: Prognosis.] Prognosis. Si adsit Scirrhus Visceris cuiusdam insignioris, fere numquam curatur Hydrops; sed utcumque curatus facile recidivat, et tunc letalis est. Si nascitur post Febrem, minus est periculi, quam si a se ipso incepisset. Hydrops ex perverso purgantium usu admodum periculosus. In Hydrope, Cachexia [orig: Cachexiâ], aliisque morbis diuturnis similibus, deiectio nigra, non a medicamentis, letalis est. Quo minus Urinae redditur, eo peius. Tussis malum. Vid. Hip. 1. 2. Praediction.

[note: Curatio.] Curatio. 1. Humorum colluviesremovenda. 2.


page 280, image: s280

Eorum Scaturigo sistenda. Pro his scopis rite obtinendis observa 1. In principio Purgantia sint lenia, ut disponantur primae viae ad subsecuturas fortes purgationes, deinde dari debent vehementer Purgantia, inprimis in Ascite, observando ut operentur, alias [note: Quae facienda et linquenda.] contenta corporis colliquando, ast non evacuando, malum augent. Propinari debent Luna [orig: Lunâ] decrescente, tum enim ipsum malum decresoere solet, adeoque adiuvat natura. Crebra utique purgatio nociva est, quia utiles sucos simul colliquat, et ita Vires ac Viscera debilitat. 2. Ubi adest vomendi conatus, aut gravior Dyspnoea, commode institui potest Vomitus, sed larga [orig: largâ] dosi, alias non movebitur Hydropicus, idque aut ob Ventriculi at oniam, aut ob remediorum a contentis serositatibus acido salsis alterationem, et quasi fixationem. 4. Diureticae vera sunt Hydragoga, natura [orig: naturâ] viam monstrante: sed praemittenda sunt universalia, ex intempestivo enim eorum abusu potius impeditur quam promovetur Urinae fluxus. Alias his inprimis insistendum, nam incidunt, penetrant, abstergunt, resolvunt, etc. 4. Opiata in omnibus morbis Chronicis vires ulterius deiciunt, et Viscerum tonum magis labefactant. Imo post acutos Morbos, si languent adhuc Aegri, ex usu Opii Hydropici evadunt. Per accidens quidem fibras irritatas demulcendo, et spirituum impetum nonnihil refrenando, Sudorem et Urinam promovet, et sic prodesse observata fuerunt: sed cau tissime hoc pro exemplo habendum.

Priori scopo satisfaciunt Evacuantia, tam interna, purgantia nempe et diuretica, quam externa, Paracenthesis, Vesicatoria, Escharotica, etc.

[note: Purgantia.] Inter Purgantia selectiora est Sambucus et Ebulus, et horum Corticis mediani sucus cum Oxymel. squill. propinatus. Purgat valide et simul acerrimo


page 281, image: s281

sapore specifice alterat Radix Ireos nostrat. flore caeruleo, nempe eius sucus per residentiam depuratus ad ???. vel [gap: abbrev. 06] . item Radix incisa in Vino vel sero Lactis infusa. Ne acrimonia [orig: acrimoniâ] sua [orig: suâ] noceat Sucus, iungatur Syr. Viol. vel Rad. rec. bulliat in Iusculo pulli, quod propinetur debilioribus successive. Ialappa ad ??. aut eius Resin. ad gr. xii. cum vitello Ovi soluta in forma Emulsionis; aut Essent. eius citrata, conducunt. Gummi guttae cautus sit usus, quia facile Pulmones exulcerat. Elaterio vero aut eius Essent. aut Extract. vix datur praestantius remedium. Radix Bryon. correcta et purgat, et singulariter alterat, in specie in Hydrope Uteri. In Regno minerali, mite aquam evacuant Crystalli ex Luna cum Spir. Vitriol. paratae, sapore amarissimae, quos optime descripsit Boyle in Usu Philos. exper. dantur gr. ii. vel iii. cum mica Panis in Pilulas redacta. Perquam conveniens est Mercurius dulc. cum Merc. Vit. mistus, ut evadat per inferiora purgans.

[gap: abbrev. R] Tart. Vitriol. gr. xii. Res. Ialap. gr. xi. Extr. Troch. alh. gr. iv. Ol. dest. Mac. gt. ii. M. fiant Pilulae n. xxiv. Inaur. d. ad Scat. pro 5. vel 6. dosibus.

[gap: abbrev. R] Extr. Elater. [gap: abbrev. 02] . Res. Ialap. gr. ii. Extr. Troch. alh. gr. i. cum Essent. Absinth. f. Pilul. num. xvi. pro 2. vel 3. dosibus.

[gap: abbrev. R] Conserv. flor. Persic. [gap: abbrev. 04] . Merc. vit. cum Merc. d. mist. gr. v. Extr. Elat. gr. ii. cum s. q. Syr. flor. Persic. vel de Spin. cervin. f. Bolus pro dosi.

[note: Diuretica.] Diuretica inter excellit Decoct. Lign. Iunip. (longe magis appropriatum in Anasarca, quam decoct. Guaiac. et Sassafr.) Decoct. Bacc. Iunip. in Vino, Roob Iunip. item Malvat. Iunip. cum Tinctur. nephrit. [note: In Anasarca [orig: Anasarcâ]] quae tam sudorem quam urinam movent. In Anasarca conveniunt magis diuretica fixa, viz. Salia lixivialia, Sarment. Vitium. Iunip. Genist. Stip. Fab.


page 282, image: s282

Absinth. Fim. columb. etc. in Vino diluta, et sub forma Lixivii exhibita; additis interdum Aromatibus, ut melius firmetur tonus Stomachi. In specie Sal Betul. arbor. in Vino malvatico per Urinam Hydropem [note: Ascite.] pellit. In Ascite vero, aut ubi Urina crassa inintense tincta et lixivialis apparet, conveniunt magis Diuretica volatilia, ut Spir. sal. Tartar. Spir. carminativus, Tinct. nephrit. Spir. urin. per putrefact. cum suo Sale vol. rectif. et cum ana Spiritus [orig: Spiritûs] Vin. rectif. addito pauco Ambrae et Moschi circulatus, laudatur multum ad [gap: abbrev. 03] . pro dosi. Optima sunt Lumbricalia, ut Decoct. Lumbr. in Vino; item Spir. Lumbr. per putrefact. iunctus. Malvat. Iunip. aut Spiritus Urin. volat. vel. in Vino decoctionis Rad. Foenic. et Bacc. Iunip. Egregius est Liquor Lumbr. terr. in clibano paratus. Eadem de Asellis valent. Pulvis Bufon. in Umbra [orig: Umbrâ] siccat. sine Capit. et Intestin. ad [gap: abbrev. 02] . singulare quid obtinuit. Potes dare tribus vel quatuor vicibus, ita tamen ut 3. vel 4. dies post assumptionem intermittantur, ne debilitetur Aeger. Alias et Bufones vivi Lumbris applicati per copiosum Urinae profluvium Hydropem solvere dicuntur. Opercula Cochlearum bene depurata et pulveris. in larga [orig: largâ] dosi, vel cum Spiritu Sal. soluta, egregie per Urinae profluvium, Hydropem solvunt. [note: Diaphoretica.] Praemissis diureticis, conveniunt diaphoretica, in specie Decocta Iuniperina, Lignorum, Milii, etc. sed magis in Anasarca quam in Ascite. Forsan et Salivatio mercurialis interdum cum fructu institui potest.

[note: Externa remedia.] Externorum usum docuit Natura, nunc Umbilicum aperiens, nunc vesicas in Ururibus, nunc foramina in Pollice pedis excitans, et sic colluviem evacuans. Naturam imitatur Ars in Paracenthesi, pertundendo Abdomen acu argentea [orig: argenteâ] perforata [orig: perforatâ]. Locus convenientissimus est Umbilici dilatati


page 283, image: s283

prominentia, hinc a latere Umhilici aliquot digitorum transversorum latitudine, notando simul membranam [note: Paracenthesis.] Peritonaei in Hydrope valde crassescere. Emittitur Aqua successive ad ???. vii. vel x. pro virium ratione, nam ex subitanea extractione subinde Mors sequitur. Operatio est tutissima et efficacissima, idque magis in Ascite quam Anasarca; modo non nimis tarde adhibeatur; si enim iam accesserit Scirrhus, aut Vitium nobilioris Visceris, palliativum duntaxat est levamen. Fit et Scroti tumidi apertio ferro vel cauterio, admota [orig: admotâ] dein spongia [orig: spongiâ], ut evacuetur aqua. Sed colluvies per aperturam destillans Gangraenam inferre potest, adeoque sedulo defendendus est locus apertus, non communibus defensivis, sed additis in specie balsamicis, resinosis, amaris. Hinc Emplastro de Minio addatur Empl. Diasulp. Rulandi. Solent et leniter scarificari Crurum loca carnosa circa suras, ita ut incisiones a se invicem distent, defensiva supra et infra applicando, et propter Gangraenae metum fovendo loca vicina cum Spiritu Vini theriacal. aut Crocat. et vulnuscula Sp. Vin. camphorato. Serum linteolo molli citra frictionem, vel apposita spongia [orig: spongiâ] excipiendum. Subinde evacuatur Aqua Vesicis spontaneis in Cruribus, quibus applicanda sunt Folia Brassicae; quae multum seri extrahunt. [note: Vesicatoria.] Hinc usurpantur Vesicatoria, in pratibus carnosis Femorum vel Crurum, in quibus Gangraena minus metuenda, quam in nervosis; vel cauteria, tam actualia quam potentialia, quae successive, non confertim, ut vesicatoria, aquas educunt, adeoque cum minori Gangraenae metu. Praecavetur autem Gangraenae metus Fotu aromatico, balsamica [orig: balsamicâ] vi Picis Burgundicae. His accedunt punctura cum acubus, et profundior paulo Inguinum incisio, qua [orig: quâ] occasione aqua successive destillat.



page 284, image: s284

[note: Alterantia remedia.] Quoad secundam Indicationem in usu sunt Alterantia, inprimis Mars et Absinthium. Optimum est Vinum martiale, mane et vesperi usurpatum per 4. aut 5. septimanas; item martialia quaevis aperitiva, Pulveres et Extracta anticahectica, praesertim cum Tartaro parata aut sociata. Absinthii solius usu plures Hydropici curati fuerunt. Vincetoxici decoctum specifice per sudorem et urinam Hydropicis confert. Huc facit Destillatum Paracelsi ex Tart. rub. [gap: abbrev. 08] . Hirundinar. [gap: abbrev. 07] . Colcoth. ???. Vini ard. q. s. pro incorporatione: sed continuato usu opus est, cum post aliquot dies solum operari soleat. Rhabarbarum nobile est specificum; in primis in Elect. cum Roob Iuniperi, quod diuretica [orig: diureticâ] ac diaphoretica [orig: diaphoreticâ] vi multa praestat. His accensetur Sucus Allii virid. cum Iure Vervecis, vel decoctum Allii in Lacte, vel ipsum Allium comestum, egregie diureticum. In Hydrope post Icterum Chelidonium mai. et Marrub. specifica sunt. Nobile est decoctum Hederae terr. quae et externe locis tumentibus cum fructu imponitur. Ex Tartaro, Tinct. Salis Tartari, Terra fol. Tart. Tinct. Mart. tartaris. Tinct. vitriol. Mart. Spir. Tart. probe rectificatus, Sal Tartari, etc. plychresta sunt, et tandem digestiva purgantibus praemittenda optime conveniunt. Fit et specificum ex Lap. ceraun. cum aqua quadam appropr. in Alcohol. redact. p. iv. et Exuv. Serpent. p. i. invicem mistis. Sequuntur formulae.

[gap: abbrev. R] Roob Iunip. 06???. Extracti Mart. c. succ. pom. ???. Pulv. Rhab. el. [gap: abbrev. 04] ii. cum s. q. Aq. Cinnam. f. Electuarium, de quo saepe magnitudo Nucistae capitatur.

[gap: abbrev. R] Spir. Carmin. de tribus, Spir. Sal. armon. an. [gap: abbrev. 05] . M. Dos. [gap: abbrev. 03] . in vehic. conven. aliquoties in die.

[gap: abbrev. R] Salis Fimi columb. [gap: abbrev. 04] . Pulv. Bufon. [gap: abbrev. 02] i. M. pro 2. dos.

[gap: abbrev. R] Rad. Cichor. [gap: abbrev. 04] ii. Rad. Gram. [gap: abbrev. 04] i. Rad. Gentian.


page 285, image: s285

Helen. Cort. Cappar. an. [gap: abbrev. 04] . Cort. Lign. Sassafr. [gap: abbrev. 02] i. Comar. Absinth. vulg. et pont. Flor. Card. b. Summit. Centaur. min. an. p. i. Flaved. Cort. Citr. [gap: abbrev. 04] i. Ex incisis f. Nodulus. cui affundatur dimidia mens. Vin. malv. stent in loco tepido per diem et noctem. Hinc bibatur mane haustulus. Continuando mire Urinam pellit.

[gap: abbrev. R] Rad. Vincetox. 06???. Herb. Chelid. mai. Marrub. Absinth. an. m. i. Cort. Citr. Aurant. an. ???. Sem. Frax. Foenic. an. [gap: abbrev. 04] ii. Galang. Caryoph. ZZ. an. [gap: abbrev. 04] . Salis Tart. ???. Incis. et contus. infunde in Vino. Idem facile potest fieri purgans addendo Rhab. Helleh. nig. Rad. Ireos nostr. etc.

[note: Clysmata.] Praeter haec Interna etiam Clysmata multis usibus inserviunt, inprimis ex Urina pueri, si flatus adsint, cum Sem. Anis. Dauc. Cumin. Carv. Foenic. Ferment. com. et Ol. Terebinth. item ex Urina cum Terebinth. Vel si urgeant Pectoris et Capitis symptomata, rum. Cort. inter. Frang. Sambuc. an m. i. Rad. Bryon. [gap: abbrev. 06] . Rad. Ireos nostr. ???. Bac. Iunip. [gap: abbrev. 05] . Sem. Cumin. Foenic. an. [gap: abbrev. 04] i. coq. in s. q. Urin. puer. vel Seri lactis. In Colat. [gap: abbrev. 08] . dissolve Elect. Hier. p. cum Agar. [gap: abbrev. 05] . Vitel. Ov. N. ii. F. Clysm. pro 2. dos. Abdomini vero, ut et Scroto, vel Labiis Vulvae nimium tumefactis applicatur Stercus caprillum cum Urina [orig: Urinâ] propria [orig: propriâ] subactum: laudatur et Stercus columbinum, item humanum, quod tamen Nares nimis ferit. Hisce succedit [note: Cataplasmata.] Spongia ebria Aq. Calc. viv. Singulare quid obtinent Cochleae cum suis testis contusae, cum siccae fuerint renovendae; item vegetabilia aromatica attenuantia, vel salina resolventia, v. g. Cataplasma ex Bacc. Iunip. et Laur. Melle exceptis, vel ex Flor. Rut. et Absinth. cum Melle: item Spir. Iunip. cum Ol. Carvi, Bufon. Scorpion. Laurin. etc. pro inunctione.

[gap: abbrev. R] Fol. Sambuc. fl. Chamom. an. m. ii. Sterc. caprill. [gap: abbrev. 08] i. Rad. Bryon. [gap: abbrev. 06] i. Coq. in s. q. Urinae puer. ad


page 286, image: s286

consist. Cataplasm. Abdomini applicandi.

[gap: abbrev. R] Flor. Chamom. m. ii. Farin. Fab. ???. Cochlear. cum test. contus. [gap: abbrev. 06] v. Sterc. capr. [gap: abbrev. 04] i. Pulv. sem. Cumin. [gap: abbrev. 06] . coq. in Aquae et Aceti ana. et applica Pedibus, vel Scroto tumenti.

[gap: abbrev. R] Ung. de Arthan. [gap: abbrev. 06] . Ung. Agrip. Dialth. an. [gap: abbrev. 05] . Ol. Scorp. simpl. [gap: abbrev. 04] i. Ol. Chamom. Aneth. an. [gap: abbrev. 04] i???. M f. Ung. crebro tepide Abdomini illinendum:

ARTIC. V. De Ictero, seu Cachexia [orig: Cachexiâ] icterica [orig: ictericâ].

[note: Icterus flavus.] CAchexia cum colore flavo cutim, et inprimis Oculorum album minutissimis arteriolis intertextum tingente, Icterus flavus dicitur; in quo non solum partes externae, sed et Viscera, inprimis Hepar, et Intestina flavent. Quod si flavedo ista ad viriditatem, caeruleitatem, aut obscurum livorem [note: Niger.] inclinet, vocatur Icterus niger. Adest in omnibus Ictericis a principio inenarrabilis angustia et dolor compressivus Praecordiorum et Stomachi, Lassitudo omnium membrorum, Dolores gravativi lumborum, subinde spirandi Difficultas; Urina fere semper passa, i. e. crassa, tincta rutilante colore, linteum immersum flavissimo colore, instar Croci tingens, quod aliae Urinae coloratissimae non faciunt; interdum ex viridi, aut ex flavo et rubro nigricans; quod si subsederint, sedimentum est argillaceum. In confirmatis, non omnibus, sapor oris amaricans est, aut varius, cum Siti clamosa [orig: clamosâ], et Cerevisiae horrore: Alvus nunc fluida cum Diarrhoea [orig: Diarrhoeâ] quasi biliosa [orig: biliosâ], nunc, quando ductus fellei obstructi sunt, pertinaciter clausa, excrementis prodeuntibus albicantibus. Febris nunc adest, nunc


page 287, image: s287

praecessit. In quibusdam percipitur dolor obtusus in Hypochondrio dextro.

[note: Secundarius] Icterus nunc est secundarius, superveniens Febribus, Venenis, inprimis morsui Aranearum, Viperae vel Canis rabidi; manducationi Staphisagriae; Affectibus convulsivis Intestinorum inprimis tenuium, ut Collicae, Partui laborioso, Passioni hystericae, Capitis Vulneribus gravioribus, per consensum: [note: Primarius. Causae remotae.] nunc primarius, cuius Causae remotae sunt tristitia, ira, obstructiones ductus fellei a lapillis vel pituita, unde calculosi saepe fiunt Icterici (licet frequentes etiam sint Icteri absque ulla obstructione ductus [orig: ductûs] fellei) Ulcera crurum occlusa, Menses instantes non prodeuntes, Hepar induratum, inflam~atum, aut scirrhosum; Globulus sclopeti Ventriculum perforans, etc. His praemissis, Icteri tot sunt species, quot colorum varietates, v. g. viridis, flavus, niger, etc. sed omnes unam agnoscunt causam, impuritatem Massae sanguineae, recrementa heterogenea ad superficiem deponentis. Falso enim existimatur, Bilem in Hepate obstructam flavum, melancholiam autem in Liene obstructo nigrum inducere, nam datur et flavus citra Bilis impeditum motum, viz. ex Ferarum morsu, etc. quin et obstructus reperitur ductus felleus sine Ictero; pariter et niger sine Liene obstructo, et Lien obstructus sine nigro deprehenduntur.

[note: Proxima.] Quoad Causam proximam Icteri, certum est, peccare austerum acidum in primis viis, quod digestionem vitiat, unde geniti sordes nidorosi in corpus distributi, Icterum illum inferunt, qui Febribus supervenit; item qui Spiritus Vini abusum sequitur.

Videmus enim, quod crapula, item lac, fructus horaei, pinguia, etc. in Stomacho corrupta, vomitus flavescentes, et nidorem croceum inferunt. Sed


page 288, image: s288

datur et alius Icterus a Bile naturali ortus; eaque [orig: eâque] vel vitiata [orig: vitiatâ], quod frequentius, ab acido illo primarum viarum, quod eam incrassat et coagulat, adeo ut nec debite secerni in Hepate, nec secreta excerni possit; vel solum in debita [orig: debitâ] distributione impedita [orig: impeditâ], indeque orta [orig: ortâ] eius cum Sanguine commixtione, quando nempe ductus hepatici quavis ex causa obstruuntur, aut orificium ductus [orig: ductûs] fellei constringitur a Spasmis Intestinorum tenuium, in Partu laborioso, Passione hysterica, etc. Hinc est quod excrementa hodie pallida, cras flava reddantur, superveniente scilicet Spasmo intestinali. Si acidum illud primarum viarum in mixtione cum Bile praepolleat, fit Icterus viridis, plumbeus vel niger; sin vero Bilis praepolleat, flavus est. Peccare autem fere semper acidum in Stomacho suadent Cardialgiae, Anxietates, Respirandi difficultas, aliaque symptomata; item Causae remotae, viz. Tristitia, quae humores incrassat, et acidum fixum auget, Ira, quae humores acido volatili acriores reddit, etc. Accedunt iuvantia, vomitus, martialia, aliaque acidum corrigentia.

[note: Prognosis.] Prognosis. Si adsit Hepatis vitium confirmatum, fere letalis est, cum Hydropis superventu. Icterus ex calculo in folliculo felleo difficillime curatur, saltem recidivat. Facillimus est flavus, inprimis post Febrem criticus, et iuxta hunc ille, qui ex impedito Bilis motu oritur: niger autem post Quartanas contumacior est.

[note: Curatio.] Curatio. Fermentum acidum corrigendum per absorbentia: Bilis vitia emendanda per amara plus minus resinosa et volatilia; quae vero emendari nequit, per urinas et sudores evacuanda. Distributio Bilis promovenda per incidentia, et fibras Hepatis firmantia. Venaesectio nil iuvat. Purgatio nociva est in principio, nisi lenis sit, aut adsit


page 289, image: s289

tantummodo lenis obstructio meatus fellei in Intestinis, quae vel unica [orig: unicâ] purgatione tolli potest. In progressu vero Morbi, appropriatis inprimis praemissis, purgationes conveniunt; sicuti in declinatione, Diuretica et Sudorifera.

[note: Methodus medendi.] Praemittantur itaque Vomitoria, hinc Absorbentia martialia, inprimis in Ictero nigro aut plumbeo, vel ex vitio Mensium v. g. Haemat. pulverisatus; item Limat. Mart. pulveris. et Ol. destill. Ligni Sassafr. irrorata; item Vina martialia, vel Infusum chalybis cum Carbonibus de Quercu in Vino. Huc pertinent Acidulae, quae dyscrasiam Humorum et Viscerum atoniam, ex [note: specifica.] diuturno malo, optime restituunt. Succedant specifica, inprimis Chelidonium mai. eiusque sucus expressus, vel Decoctum aut Infusum in Vino, praesertim in vitiato Bilis motu. Iuxta Chelidonium est Marrubium, item Centaurium minus, Tarax. Flores Chamom. Infantibus Ictericis optimum est decoctum Fragariae cum Passul. in Aqua [orig: Aquâ]; idemque sitientibus pro potu ordinario, vel, si amaror molestus sit, solum Decoctum Passul. talia enim multum in recessu habent: et Elect. ex Passul. cum Rhabarb. sane in quovis Ictero egregium efl. Vincetoxicum in declinatione Morbi, in Vino coctum, urinam et sudorem commode movet. Nec negligenda sunt Absinthium aut Flor. Hyperic. Genist. et Calend. Bonum specificum est Semen Aquilegiae, idque vel in Emuls. cum Aqua [orig: Aquâ] Chelid. mai. vel in Pulvere cum Croco et Tartaro vitriolato. Accedit Rad. Curcumae, vel sola, vel cum Antim. diaph. Bezoard. martial. et Sal. vol. CC. in Calculis folliculi Fellis egregia. Laudatur ab omnibus Pulv. Lumbr. terr. blande exsiccatus ad [gap: abbrev. 04] . vel eorum Spir. per putrefact. propter Sal. vol. nitrosum egregie abstergens, incidens, etc. Quibus vix cedit Spiritus Tart. rectif. Spir. carminat. de tribus, Spir. Salis armon. Spir. Urin. human.


page 290, image: s290

quin et ipsa Urina cum succo Absinth. et Marrub. euporiston est probatum. Ratione 'Salis vol. nitrosi tantopere laudatur Stercus Anserum iunior. Chelidonio et Anserina [orig: Anserinâ] nutritorum, item Stercus Canis ossa rodentis, item Stercus alborum. pullor. ad [gap: abbrev. 04] . Quidam laudant Stercus capr. cum Lacte. His annumerandi veniunt Lapides in Felle Bovis vel Porci reperti, Lapis Bez. occident. item Lap. Ceraun. ad [gap: abbrev. 03] .

[note: Purgantia.] Remedia primas vias evacuantia, dictis subiungenda aut permiscenda, semper sint moderata et blanda. Appropriate laxant Flores Persic. in potu ordinario vel Vino infusi; hinc Infusum Fol. Sen. cum Sale Tart. in specie Rhabarb. pulvis, Extractis praeferendus, quit tam alterans quam purgans est. In Ictero nigro confert Infus. Helleb. nig. in Sero lactis, aut Pill. ex Extract. Helleb. nig. His societur Gummi ammon. optimum muci viscidi incisivum.

[note: Externa.] Externa sunt Centaur. min. item Rad. Chelid. mai. atque Hypericum plantis pedum suppositum. Optimae sunt frictiones corporis cum Sacculis repletis Farina [orig: Farinâ] Hordei et Fabarum, Aquae calidae intinctis; vel Balnea ex Saponar. Chamom. Parietar. Aneth. etc. pro delenda penitus tinctura [orig: tincturâ], licet iam sani sunt Aegri. Gravidis aut imbecillioribus, quibus non aeque conducunt interna, applicetur plantis pedum Cataplasma Ioelis ex Fol. Marrubii viridis Radice Chelid. mai. et Visco querc. an. m. ii. cum Aceto et Vino subactis.

[gap: abbrev. R] Rad. Tarax. [gap: abbrev. 06] i. Rad. Chelid. mai. [gap: abbrev. 06] . Herb. Cichor. m. ii. Fragar. m. i???. Marrub. alb'. m. ???. Tart. alb. ???. Fol. Sen. 06???. Coq. in s. q. Aq. et Vin. in vase clauso. Sumat omni mane duos haustus, addendo singulis haustibus [gap: abbrev. 03] . Spiritus [orig: Spiritûs] Tart. rectif. cavendo tamen, ne sint secessus plures, quam bis vel ter quottidie.

[gap: abbrev. R] Comar. Absinth. Fl. Ros. Prun. sylv. an. part. viii.


page 291, image: s291

Croc. p. ???. coque in Vino diuretico, et exprime pro usu.

[gap: abbrev. R] Extract. Chelid. mai. gummos. [gap: abbrev. 04] . Lap. Bezoar. occid. Antim. diaph. martial. an. gr. xv. m. f. cum Syrupo aperitivo Bolus diluendus in haustu Vini.

run. Aq. Tarax. [gap: abbrev. 06] . Extr. Chelid. mai. [gap: abbrev. 03] . Sal. vol. CC. gr. viii. Syr. Card. b. [gap: abbrev. 04] i. Misce pro dosi.

ARTIC. VI. De Malo hypochondriaco et Scorbuto.

[note: Affectio hypochondriaca.] MALUM hypochondriacum ab Hypochondriis, ubi fortius urgent symptomata, nomen sortitur. Symptomata autem ita se habent: adest appetentia intensa, subinde canina, sed cum quadam [orig: quâdam] apepsia [orig: apepsiâ], ita ut post aliquot horas a pastu percipiantur dolores [note: Eius historia.] gravissimi convulsivi in Stomacho: appetunt acida, quae insigniter laedunt; eiciunt ructus ab omni pastu, nunc acidos, qui meliores, nunc insipidos, qui deteriores, idque subinde cum Stomachi inflatione, flatulentis tumoribus, et borborygmis in Abdomine inprimis in regione hypochondriaca [orig: hypochondriacâ] sinistra [orig: sinistrâ], remittente Tumore admotam manum retrudente. Ieiuni acidos eiciunt ructus. Accedit pertinax Alvi adstrictio, et quae eiciunt, sunt pauca, interrupta, globulorum forma [orig: formâ] indurata, nigricantia, adeo ut copiose a laxantibus, parum et cum noxa'a purgantibus evacuentur. Quae evomunt sunt aquea [note: Symptomat.] plus minus pituitosa, aciditate sua dentibus stuporem, et vasis orichalceis aeruginem inducentia; utut subinde tantillum Bilis amarorem importent. Saepius adsunt Cardialgiae, idque in Spina [orig: Spinâ] dorsi, ubi situm est sinistrum Stomachi orificium; phlogosis vaga, in specie in Facie post pastum,eo citius si haustum Vini assumant; dolores


page 292, image: s292

lancinantes Abdominis cum contorsionis sensu, a Spasmis Intestionorum oriundo, iliaci et colici convulsivi Dolores, a pituita [orig: pituitâ] vitrea in cellulis Coli, in sinistro latere, rarius [orig: rariûs] in dextro; unde Vomitus, difficilis Respiratio ab omi coena [orig: coenâ], item matution tempore, ratione crudae remanentiae ex coena [orig: coenâ] vespertina [orig: vespertinâ], cum expuitione copiosa [orig: copiosâ] mucosorum et tenacium humorum. Confirmatis accedunt Asthmata sicca, Tumores Viscerum duri, pulsationes circa Hypochondria et Lumbos superiores, ubi dispersi sunt rami Arteriae caeliacae. Ieiunis supervenit Vertigo, comesta panis bucella [orig: bucellâ] remittens; tandem ingenii Torpor, Memoriaeque lapsus. Post pastum sunt quasi ebrii, anxii, timidi, melancholici, et in graviori paroxysmo patiuntur symptomata hysterica, ubi Urina est pallida aquea, licet extra paroxysmum sanorum similis.

[note: Causa proxima.] Causa proxima est Stomachi Cruditas acida. ex Chylo enim acido depravatur Sanguinis crasis, hinc deficit eius spirituascentia, acescit Lympha, hebetatur Bilis, irritaturque genus nervosum. Vitium haeret in fermento digestivo, minus volatili, sed nimis acido, unde quae optime appetuntur et dissolvuntur alimenta, degenerant in pastam acidam, plus minus viscidam, a cuius concursu cum Bile oriuntur phlogoses, flatus, borborygmi, lancinationes, etc. Coagulantur faeces ab acido austero, unde alvi segnities. Coagulatur et Sanguis ab acido, unde grumosus exsistens circa auriculas Cordis subsistit, et Palpitationem eius infert; crassus etiam minus spirituascit, unde anxietas, tristitia, etc. Acidum hypochondriaca et membranas capitis circa tempora irritans, ibidem dolores infert tensivos. [note: Remotae.] Causae remotae sunt 1. Assumpta acida, et difficulter digestibilia, v. g. sale condita, et fumo indurata,


page 293, image: s293

de spiritu acido Salis et Fulig. non parum gaudentia, potus acescens, aut non rite defaecatus. 2. Deficiens motus digestionem non promovens cruditates colligit. 3. Curae, et studia inprimis nocturna, spiritus absumunt, quorum defectu acidi succi insigniter accrescunt.

[note: Scorbutus.] In gradu sublimiori acidum in Hypochondriis peccans successive exaltatur et volatilisatur, unde nascitur Scorbutus, malum illud contagiosum, Glandulas, et Lympham praecipue afficiens, atque graviora quam Malum hypochondriacum in intimis pathemata inferens.

[note: Symptomata.] Symptomata Scorbuti haec sunt: Laxitas et varia nunc excrescentia et intumescentia, nunc exulceratio Gingivarum: fricatae Gingivae nunc sanguinem stillant intense salsum, nunc serum; Saliva est admodum salsa, praesertim matutino tempore. Accedunt Tumores artuum, nunc protuberantes nunc evanescentes; Pruritus corporis, et si se scalpant Aegri, loci intumescentia atque rubor breviori tempore evanescens; subinde in loco quem scalpunt, Ulcera serum acerrimum plorantia, et in Gangraenam facile degenerantia. Si constantes sint Tumores, occupant Glandulas artuum. Obnoxii sunt Catarrhis circa caput, Exulcerationi et excoriationi Faucium et regionum glandulis magis obsitarum; Doloribus incipientibus in dorso, et pergendo ad Umbilicum partes Abdominis convellentibus, ad modum Nephritidis nothae; Abdominis tumori et duritiei, propter spasmum membranarum; Doloribus artuum, nunc levioribus, cum sensu vermiculationis in extremitate artuum, nunc gravioribus lacerativis et lancinantibus; nunc vagis, nunc fixis et gravissimis, dentes atque extremitates artuum occupantibus, inprimis tempore nocturno, adeo ut Luem


page 294, image: s294

veneream perquam simillime referant. Accedunt frequentissimi partium internarum Spasmi; Urina flammea, cum copiosis arenulis rubris facile friabilibus, et supernatante pingui pellicula [orig: pelliculâ], quae ad latus aspecta variatur instar caudae Pavonis: Arenulae illae et pellicula, nil aliud sunt quam falia coagulata, certissima tamen Scorbuti signa. Tandem obnoxii sunt Haemorrhagiis variis, Sputo cruento, Haemorrhagiae Intestinorum, et frequenter Atrophiae ac Tabi.

[note: Causa proxima.] Causa Scorbuti proxima est acidum corruptum, exacerbatum ab aere, effluviis salinis acidis praedito, qualis est marinus, et noster aquilonaris, loca [note: Signa.] paludosa perflans. Quoad Signa, Pathemata capitis et Stomachi sola Malum hypochondriacum monstrant. Latens autem Scorbutus dignoscitur ex memoratis Urinae signis, item si in aliis morbis dolores adsint ultra naturam morbi, aut dolor lancinans in lumbis absque Nephritide; si doleant Gingivae, Dentes; si maculae maiores, inprimis in Cruribus appareant; item si adsit pruritus, unde pruriginosa purpura certissimum est signum Scorbuti latentis.

[note: Prognosis.] Prognosis. Malum Hypochondriacum incipiens facile, sc. solo corporis motu rite instituto, curatur; confirmatum vero difficillime, postulat enim continuatum medicamentorum usum, quorum taedium percipiunt Aegri. Haemorrhoides, Urinae fluxus, aut Haemorrhagia periodica insigniter levant. Pulsus Hypochondriacorum intermittens; aut Scorbuticorum parvus et debilis, si non alia adsint symptomata, non est metuendus. Maculae bonum sunt signum; sed quo magis rubrae et grandes, eo meliores; caeruleae aut lividae, deteriores. Inveteratus Scorbutus ordinario terminatur in Atrophiam


page 295, image: s295

et Tabem. In Scorbuto continua est Symptomatum mutatio, nunc dolores vagi transeunt in Parhesin, Asthma convulsivum, subinde Epilepsiam, nunc Dolores artuum atrocissimi in Lethargum mutantur. Quo fixior est Scorbutus eo difficilius curatur. Prae ceteris Gingivarum habenda est ratio, quae subinde in Gangraenam et pessimas Exulcerationes abeunt.

[note: Curatio.] Curatio. Acidum corrigendum; correctum per sudorem et urinam evacuandum; Stomachi digestio promovenda; et Sanguinis crasis emendanda. Pro his scopis obtinendis obs. I. Venaesectionem per se non convenire, utut indirecte quandoque iuvet, v. g. Ven. S. brachii in Dolore crurum vel Cephalalgia [orig: Cephalalgiâ] scorbutica [orig: scorbuticâ] incipiente. Fonticuli nil conferunt, nisi per acidens, si crebriores affligant Catarrhi. II. Diuretica salina vol. non terrea, nec acida, in Malo hypochondriaco, et Sudorifera in Scorbuto partes externas gravius affligentia, convenire. III. Necessarium esse Vomitum, nam sine eius praemissione reliqua remedia parum operantur. IV. Purgantia semper nocere; facile enim pathemata excitant dolorosa, et Dysenteriam. V. Symptomata melancholica, Capitis perturbationem ac Dolorem Artuum et Abdominis, insigniter exasperari, nisi alvus servetur fluida per passulata, et laxantia infusa in succo Pom. Borsdors. qui optimus Passulae, licet dulces, temperatae sunt; praecipue Viris, non Mulieribus conducunt. Vinum infusionis flor. Acac. alvum servat apertam. Accedunt Clysmata ex Urina [orig: Urinâ] Puer. in Flatibus hypochondriacis optima. In contumaciori autem malo, crassum mucum in Intestinis optime abstergunt Clysmata ex Lixiviis, addito Melle depur. In Dolore Abdom. conveniunt Clysmata ex Lacte, cum tantillo Sacch. vel incoctis Plant. carminativis,


page 296, image: s296

per integram noctem, si possibile, retenta. In Doloribus nephriticis Clysmata ex Lacte et Terebinth. Vitello Ovor. soluta [orig: solutâ], cum Oleo Lini, conferunt. VI. Malum hypochondriacum sine antiscorbuticis vix curari posse: sed horum habendum esse delectum. In subiectis enim biliosis, ubi acidum est volatilius et acrius, acria et volatilia, nisi temperantibus et acidis mista, propter phlogoses et effervescentias nociva sunt. VII. Praestare utique, ut fixa sc. martialia, acidum primarum viarum destruentia, volatilibus praemittantur. VIII. Praemissis universalibus et acidum corrigentibus, Lac omni mane et vesperi haustum, crasin Sanguinis scorbuticam egregrie corrigere, inprimis ubi nimium sudant, et ad Tabem inclinant. IX. Abstinendum esle a mercurialibus, quia Faucium symptomata, Dolores nocturnos, Phlogoses, Aestuationes et Angustias corporis in Scorbuticis, excitant.

[note: Remedias.] Quoad Remedia, in Malo hypochondriaco praemittantur digestiva, plus minus diuretica, viz. Tartarus vitriol. Sal. digest. Hypochond. Liquor Terraefol. Tart. Tinct. Mart. Sal Martis comp. Tinctura Antim. ex Scoriis Reguli martialis parata. Pulvis Limaturae Martis subtilissime triti, etc. bis quottidie bona [orig: bonâ] dosi assumendus. His praemissis usurpantur Vomitoria reiterata: post haec Noduli ex blandis laxantibus et alterantibus parati, v. g. rum. Rad. Helen. Raph. rust. et Polypod. an. ???. Herb. Absinth. p. i. Agrimon. Centaur. min. an. m. i. Fl. Anth. Genist. an. p. iii. Cort. Tamar. Fraxini, an. [gap: abbrev. 05] . Rad. Helleb. nig. [gap: abbrev. 04] i. Zedoar. ZZ. Cinnam. an. 04???. incisa, contusa, Noduloque inclusa infundantur in Vino, de quo omni mane et vesperi Cyathus unciarum quatuor plus minus exhauriatur, ut relaxetur alvus. Aloe ratione Resinae nocet, nam uno die laxat, altero obstruit. Confert quidem Extract. gummos.


page 297, image: s297

cum Aqua [orig: Aquâ] ad gr. iii. in Pill. omnibus per 3. vel 4. septimanas. Usurpantur martialia nunc cruda, nunc in Stomacho debiliori praeparata. Quibus nimis sensilis est Stomachus, sufficit Extr. Mart. cum succo Pomorum Borsdorf. vel cum Decoct. Tamarind. vel Tinct. Vitriol. mart. Zwelf. Haec aliquamdiu continuentur, et post eorum usum blandus instituatur motus, alvusque servetur aperta. Post martialia fiat accessus ad volatilia diuretica et sudorifera. Inter haec optimus est Spiritus forti igne per Retort. destill. ex mixtura [orig: mixturâ] Calcis viv. cum Sale armon. addito Spir. Vini aromatico; Dos. gt. xxx. Hypochondriacos mire levat Spiritus carminativus de tribus sub dos. gr. xl. Ut haec volatilia fiant diuretica, optime consultum est Spiritum Salis armon. cum Liquore Terrae fol. Tart. miscere. Iuxta haec volatilia non omittantur fixa, inter quae nobilissimum est Arcanum dupl. Myns. inprimis in Phlogosibus scorbuticis. Dein simul conferunt Salia fixa ex Plantis spleneticis et hepaticis elicita. Atque his ac similibus accedente motu fere curari solet Malum hypochondriacum.

[note: Antiscorbutica specifica] In Scorbuto etiam praeter dicta habeantur specifica, post martialia usurpanda. Haec sunt in duplici differentia, nempe vel 1. respiciunt dyscrasiam Sanguinis, et inde derivatos sucos, suntque volatilia plus minus acria; viz. Cochlearia, Nasturt. Chelid. maius et min. Trifol. aquat. Piperit. Flammula Iovis, Rad. Raph. rusticani, Gentian. Sem. Sinap. Erucae, etc. Inter quae excellunt Cochlear. Flammula Iov. et Trifol. aquat. sed in biliosis subiectis temperanda sunt per Acetosellam et Citrata. Vel. 2. respiciunt noxam illatam systemati nervoso, et partibus continentibus; suntque oleosa suplhurea, quasi balsamica; in specie Pinus; et eius Strobili, item Lign. Sassafr. et Rad. Chin. Priora usurpantur vel cruda vel temperata. Cruda vel


page 298, image: s298

infunduntur in Vino, aut in Subiectis biliosis in Sero Lactis: vel confunduntur et conquassantur cum Sero eodem, et exprimitur Sucus blando tepore depurandus, cuius ???ae aliquot in Sero Lactis vel Vino propinentur, cum ana Succi Acetosellae, quae quacumque ratione continuata sunt egregia. Hi succi delicatulis, aut ad effervescentiam pronis, minus conveniunt, saltem temperentur cum Succo Citri, qui in Scorbuto egregium est medicamentum. Ex his Sucis cum limatura [orig: limaturâ] Mart. parari possunt Essentiae, aut Extracta, unde Tincturae Mart. scorbut. eliciendae. Delicatulis loco Succorum exhibentur Aquae dest. Spiritus Essent. etc. sic ex Flammula [orig: Flammulâ] Iov. contusa [orig: contusâ], affuso Vino, elicitur Phlegma spirituosum antiscorbut. Spiritus antiscorbutici, per fermentationem parati, patiuntur iacturam aliquam salis volatilis, licet non omnem. Proinde ut integra habeatur crasis antiscorbutica, paretur Spiritus per fermentat. ex antiscorbuticis quibusdam, hunc cohoba cum speciebus rec. et rectifica: dein affundatur Extract. antiscorb. et extrahatur Tinctura nobilis, dos. gt. xxx. ad [gap: abbrev. 04] . in vehiculo conven. His addantur oleosa volatilia, in specie Oleum Cochlear. in forma Elaeosacchari; item volatilia artificialia, inprimis Spiritus Lumbr. terr. Spir. destillatus e mixtura [orig: mixturâ] Calcis viv. et Salis armon. affuso Spir. Cochlear. vel antiscorbutico quodam comp. tem Essentia Myrrh et Elix. Propr. cum dicto Spir. Salis armon. comp. paratae.

[note: Antiscorbutica sulpurea.] Antiscorbutica sulpureo - balsamica sunt inprimis Strobili Abietis alb. collecti mense martio, tum enim tactu sunt pingues et resinosi. Infunduntur nempe vel recentes, vel exsiccati ad [gap: abbrev. 06] i. in Mens. i???. Cerevisiae, aut Vini albi opt. Aqua [orig: Aquâ] diluti, quae bulliant ad tertiae partis consumptionem, addendo in fine Passulas min. Propinetur Colatura calide semel vel


page 299, image: s299

bis in die, exspectando sudorem. Addi possunt Baccae Iunip. rec. tem Summitates Abiet. concis. Inspissatur etiam Decoctum Strobil. ad Extracti consist. unde cum Spir. antiscorb. extrahitur Essentia, quae dosi gtt. 50. optima est. Item ex Strobilis contusis et, affusa [orig: affusâ] Aqua [orig: Aquâ], cum pauco Faecum Cerevis. fermentatis, destillando prodit Spiritus suavissimus, qui pro usu asservetur. Sed de Remediis ex Pino observa 1. Quod eadem non conveniant omnibus, quia nonnihil laedunt appetitum. 2. Quod Iunioribus et ferventibus propter Oleum volatile non sunt propinanda. His substitui possunt Decocta Lign. cum specif. antiscorb. inprimis quando adsunt pathemata catarrhalia. Prae omnibus aliis scorbuticis convenit Diaeta Lactis, inprimis caprill. cum tantillo Sacchari. Cui incoqui possunt Rasura Radic Chin. et Herba Fumar. atque instillari aliquot guttae Spir. Cochlear. In Febricitantibus, aut borborygmis et phlogosi vagae obnoxiis, usurpatur Serum lactis.

[note: Scorbuti Symptomata urgentia.] Inter Scorbuti Symptomata urgentia occurrit 1. Gingivarum laxitas, intumescentia, cruentatio, putredo, et subinde caries Dentium. Origo est ex Saliva [orig: Salivâ] sale scorbutico inquinata [orig: inquinatâ], quae texturam fibrarum Gingivarum laxat et rodit. Remedia sunt Collutiones Oris Decocto Salv. Rorismar. Florum Aquileg. Balaust. additis specificis adstringentibus; item Lacca, Myrrh. Alum. et Spir. Salis, quae utramque faciunt paginam; hinc conducit Decoctum Salv. Nasturt. Florum Malv. hort. et Rad. Polyp. in Aqua [orig: Aquâ], addito Melle Ros. Alum. ust. et Lap. prun. Item Decoctum Summitatum Pini, et Nasturtii in Vino, vel si Vinum acrius sit, in Sero Lactis, aut etiam ipso Lacte. Prae caetreis optimum est Sal mirabile Glaub. in s. q. Spiritus Cochleariae et triplo Aquae Prunellae solut. Post Collutionem, sunt Tincturae Dentibus affricandae, inprimis Tinctura


page 300, image: s300

seq. rum. Lap. medicamentos. Crol. [gap: abbrev. 04] solve in Aq. Sedi min. et Cochl. post blandam ebullitionem filtretur solutio; infundantur Lacc. Flor. [gap: abbrev. 04] i. Myrrh. Alum. ust. an. [gap: abbrev. 04] . et extrahatur Tinctura, cui Linteola imbuta affricanda. Item ex Cremoris Tart. [gap: abbrev. 04] ii. Gum. Lac. [gap: abbrev. 04] . et Vitrioli Cypr. gr. vi. cum s. q. Aquae Ros. et Salv. fieri potest Tinctura. Post Tincturas sunt Pulveres v. g. Bistortae, Alum. usti, Florum Ros. et Balaust. irrorati Spir. Cochlear. vel aliquot Guttis Olei Caryoph. vitando Lapides et tartarea, quae Gingivas laedunt. In Exulceratione et Foetore conveniunt Linimenta ex Alum. crud. 04???. Fol. Salv. [gap: abbrev. 04] ii. Rad. Ireos flor. 04???. Myrrh. [gap: abbrev. 05] . Melle exceptis. In graviori malo fiat progressus ad Aquam virid. Hartman. vel Plater. item Ung. aegypt. Melle dilutum.

[note: Dolores Abdominis.] 2. Dolores Abdominis, et circa Vertebras dorsi, cum Umbilici retractione, Urinae suppressione, et symptomatibus hystericis. Sunt hi dolores Spasmi Intestinorum et Mesenterii, quorum fundamentum in plexu mesenterico nerveo, et glandulis ibi consitis exsistit. Ad istos curandos vel levandos 1. Intestina leviter sunt abstergenda, sumendo Serum lactis et Oleum express. Amygd. d. vel Decoct. Radicis Alth. aut Parietar. Purgantia enim Symptomata exasperant. Externe iniciuntur Clysmata ex Lacte cum Tereb. diu retinendo; vel ex Sero Lactis in quo Castor. ad [gap: abbrev. 04] . sit subactum, addendo Syrupi Papav. alb. [gap: abbrev. 06] i. 2. Impetus convulsivi sistendi, per Salia volat. oleosa opiatis mista; inprimis per remedium ex Castoreo Cochlear. et Cort. aurant. cum Spir. Sal. armon. et Laud. byster. item per Spir. carminat. et de tribus in vehiculo antiscorb. Spiritum Tart. vol. cum Spir. Lumbr. in Sero lactis. Externe convenit Empl. Poterii; item ratione dolorum cum Nephritide notha [orig: nothâ] coniuncto. rum, Ceratum Lumbis applicandum, ex Picis Nav.


page 301, image: s301

[gap: abbrev. 06] v. Tereb. vulg. Flor. Sulph. an. [gap: abbrev. 05] . Succin. Mastich. an. [gap: abbrev. 04] i. Illinatur Abdomini calide Galbanetum Paracelsi, seu Ol. dest. ex Galban. et Terebinth. imponendo desuper Laterem calefactum.

[note: Arthritis vaga.] 3 Dolores scorbutici vagi seu Arthritis vaga, Rheumatismis sive Defluxionibus ordinario tributa. Differt ab Arthritide proprie dicta [orig: dictâ], seu fixa [orig: fixâ] in eo, quod vaga sit nunc in uno nunc in altero artuum; quod tophos post se non relinquat, siquidem non materia contenta sed contracturae spasmodicae Tumorem inferunt; quod denique partes musculosas arctius affligat, et nocturno tempore ingravescat. Solvitur nunc per Sudores et Urinam, nunc per Excretiones cutaneas, subinde per purpuram cum maximo cutis pruritu. Affligit in specie, dum recrudescit Paroxysmus, cum gravissimis anxietatibus praecordiorum. Oritur a sale scorbutico vellicante fibras nerveas motrices carneas, magis tamen partes tendinosas [note: Curatio.] in Articulis. In Curatione 1. Impetus salis scorbutici refrenetur, vitando volatilia in principio Paroxysmi. Eminent hic Bezoardicum solare, et interdum salia alcalia fixa. Postmodum accessus fiat ad volatilia, scorbuticis mista, inprimis lumbricalia, sc. vel Infusum Lumbr. conquassatorum in Vino, aut si adsit Febris vel Phlogosis, in Lacte. Vel usurpari potest Spiritus Lumbr. per putref. ex quo et Spirita CC. sale proprio saturato, affusis Plant. nerv. et arthriticis exsiccatis egregia fit Essentia; vel Liquor pistorius Lumbr. in vase Massae panis incluso paratus, qui datur ad [gap: abbrev. 05] . Quibus inprimis volatilia tartarea addenda.

Declinante Paroxysmo conveniunt Remedia ex Pino, item ex Baccis Iunip. quarum vis balsamica multum confert, Roob Iunip. antiscorbuticis iunctum, Decocta Helen. Absinth. etc. exspectando sudorem. Quoad externa, male


page 302, image: s302

applicantur Linimenta oleosa et pinguia, quia transpirationem inhibent, ut et Fomenta aut Cataplasmata ex simpl. in Lacte coctis, quia frigefiunt, et cum humida sint poros stringunt. Praestant itaque Fotus sicci, vel Suffitus ex Decoct. Lumbr. et Formic. calide excepti, ita ut membrum sudet, et sudor linteis calidis abstergatur. Tepide etiam illinatur Spir. aut Liq. Lumbr. item Spir. Formic. cum Calce viva [orig: vivâ] dest. Spiritui Vini, vel Spiritui Sal. ammon. cum Spiritu Bac. Iunip. mistus. Si ardor, rubor, et quasi Erysipelas in parte excitetur, solvatur Camphora in dictis Spirit. Hisce adde Cataplasma ex Stercore vacc. rec. cum Lumbricis contus. item Tinct. balsamicam Dekeri in Comm. ad Prax. Barbetti.

[note: Contracturae] 4. Contracturae artuum paralyticae, deficiente motu, et superstite sensu, nunc doloroso, nunc formicante, nunc lancinante, nunc ex lancinante et ostocopo composito. In Formicationis sensu vigil sit Medicus, ut possit praecavere Paralysin. In Curatione praemissis Vomitoriis, modo sanum sit Abdomen, alias dolores eius excitabunt; item Martialibus, si levius sit malum, sufficit Lac vel Serum lactis antiscorbuticis medicatum. In graviori Malo, iuxta vel una [orig: unâ] cum Lacte remedia ex Pino, Iunipero et Rore mar. per sudores vacuantia conferunt. Inprimis ad Paralysin scorbuticam valent Spiritus Tartar. et omnia tartarea volatilia, tam interne quam externe, fricando prius membra. Externe etiam convenit Galbanetum Paracelsi, tepide illinendum a radice membri ad posteriora versus, et inprimis Balneum siccum vinaceorum, aut sponte aut iniecta Calce viva [orig: vivâ] incalescentium, insedendo usque ad regionem iliacam. Idem hic de Externis dicendum, quod in Arthritide vaga [orig: vagâ].

[note: Convulsio.] 5. Convulsio scorbutica, dum corrugantur fibrae


page 303, image: s303

musculorum tendinosae a sale scorbutico. Curatur fere ut Arthritis vaga et Paralysis, inprimis per Lac, in quo subactus sit Sapo venetus, item Tinct. Castor. cum Spir. Sal. ammon. concinn. Laudant nonnulli contra Paralysin scorbuticam Oleum dest. ex Ol. Lin. cum Calce viva; quod penetrantissimum est, nulli forsan Oleo cedens.

[note: Maculae cutaneae.] VI. Maculae in cute propellendae usu Cochleariae, et Tincturae Coral. antiscorb. Qui nitori student, aut exulcerationem metuunt, hanc removeant, affricando ter vel quater de die Semen Sinap. tritum cum Aceto destill. aut, si acrius fuerit, mistum cum Oleo Amygdal. recenti, et Succo Citri.

SECT. XVII. De Sanguinis ex partibus Refluxu vitiato.

ART. I. De Inflammatione in genere.

[note: Inflam~atio.] SAnguinis ex Corde in totum corpus distributus redit per venas circulari motu. Vitiatur hic motus circularis quando stagnat aut effunditur Sanguis. Si Sanguis stagnat fit Inflammatio, in qua [orig: quâ] propter impeditum Sanguinis refluxum membrum s. pars tumet, rubet, dolet, et a Sanguine effervescente intense calet. Dolor inflammatorius triplex observatur, 1. Tensivus, a fibris partis inflammatae convulsis, adeoque tensis. 2. Pulsativus a fibrarum, membranas Arteriarum constituentium, renitentia [orig: renitentiâ] convulsiva [orig: convulsivâ]. 3. Punctorius, superveniens ab acribus acido-salsis particulis pungentibus, inprimis quando Sanguis stagnans sensim corrumpitur, et in


page 304, image: s304

suppurationem abit. Praeter haec superveniunt et alia symptomata ratione partis affectae, v. g. in Angina [orig: Anginâ] Deglutitio laesa; in Pleuritide Respiratio difficilis; in Visceribus inflammatis gravativus Dolor. Fiunt haec quando Sanguis ex parte tantum refluit. Si enim nil omnino refluat, adeoque nec reciprocus Spiritus [orig: Spiritûs] influi motus, sustentatur insitus, pars moritur et Gangraena [orig: Gangraenâ] corripitur.

[note: Causa.] Causa efficiens interna est vel 1. in Sanguine fluente, quando nimis crassus est propter Seri defectum, aut Chyli crudioris sive pituitae viscidae congestionem, aut ab acido coagulationem; vel 2. In Parte recipiente, si nempe eius pori et meatus angustentur, vel occasione alicuius heterogenei, molestiae sensum creantis; hinc quicumque dolores, puncturae, etc. Inflammationes inferunt. Prior Causa rarior est, alias danda foret ratio, quare non universalis sit Inflammatio. Causae externae remotae, sunt subitaneum frigus post nimiam incalescentiam, et inde sanguinis ad facilem sui coagulationem dispositio; contusiones, ligaturae fortes, luxationes et fracturae.

[note: Suppuratio.] Sanguis extravasatus aut stagnans volat. balsamicis Spiritibus mox depauperatur, unde ad sui corruptionem et acorem vitiosum tendit. Hoc acidum primitus quidem sanguinem coagulat, sed postmodum, Sale volatili sanguinis magis emergente, fermentationem ciet, et effervescentiam cum intenso calore et turgescentia [orig: turgescentiâ], donec salia ista ex mutua pugna [orig: pugnâ] in tertium salsum, ex acido et urinoso conflatum, abeant; quod album est, ex sulph. Sanguinis sub effervescentiae motu et alcali soluto, ac per acidum praecipitato venit, diciturque Pus laudabile. Quo concitatior est motus huius acidi volatilis, eo maior ardor, rosio, punctio, etc. Est illud acidum causa Febris acutae internas, et lentae externas


page 305, image: s305

Inflammationes comitantis. Quod autem acidum hoc, causa sit omnium Inflammationis symptomatum, patet 1. Ex Sanguine pleuritico extracto, semigrumoso. 2. Quia grumos dissolventia et acidum corrigentia decantata sunt hic remedia. 3. Quia externae Inflammationes, in specie Erysipilaceae per acidum absorbentia tolluntur.

[note: Causa recidivae.] Consideranda venit causa recidivae crebrioris Inflammationis. Quaedam partes promptius Inflammationem suscipiunt, nerveae v. g. idque propter nimiam sensibilitatem et irritabilitatem. Inflammatio etiam semel in parte quadam facta facillime recurrit, idque 1. Quia debilitatur Spiritus insitus, ob denegatum liberius cum influo commercium, inprimis si Inflammatio suppurata fuit. 2. Quia partis fibrae laxatae et pori transformati restitant, unde facile Sanguis in legitimo motu impeditur. 3. Quia relicta fuit spina, seu aciditas fermentalis occulta, inprimis si Inflammatio suppurata non rite mundificata fuit. Residuum enim acidum partim sensiles Partes irritat, si vel animi passionibus vel diaetae erroribus excitetur, partim Sanguinem alluentem suo contagio disponit ad faciliorem coagulationem.

[note: Diagnosis.] Dignoscitur Inflammatio, Sanguinis in quanto peccantis vitio, si adsit plethora aut intermissio consuetae evacuationis Sanguinis: huic enim saepissime superveniunt Inflammationes. Si Sanguis qualitate peccat, dicitur Inflammatio illegitima; sin vero bene constitutus Inflammationem inferat, legitima audit.

[note: Prognosis.] Prognosis. Inflammatio, vel subito in venas resorbto Sanguine, discutitur, operante et praedominante alcali Sanguinem dissolvente; vel suppuratur ex aequali vigore acidi et alcali; vel in Scirrhum contumacem coagulatur praedominante acido; vel denique ex omnimodo spirituum et sanguinis in parte


page 306, image: s306

motu impedito, in Gangraenam, omnium pessimam, abit.

[note: Curatio.] Curatio. Causae stagnationis removendae sunt, Sanguinis tenuitatem conciliando per sudorifera alcalina, tam fixa acidum coagulans absorbentia, quam volatilia Sanguinem coagulatum positive attenuantia: et fermentum vitiosum in parte affecta [orig: affectâ] corrigendo, interne per fixa absorbentia, et volatilia Sudorem procurantia; atque externe per saturnina et alcalia acidum absorbentia, aromatica alcalina sanguinem dissolventia, et tandem temperantia mutuam salium effervescentiam, pro suppuratione nempe promovenda [orig: promovendâ], quo facto Abscensus aperiendus, exactissime mundificandus, et tandem consolidandus. Pro his scopis Venaesectio ventilatoria, habita [orig: habitâ] ratione climatis, omnibus concedenda est, secundum revulsionis, aversionis, et diversionis leges; licet subinde repetiti Sudores per appropriata, quibusvis Sanguinis detractionibus praeferendi sint. Repellentia sunt ridicula et nociva. Purgantia nil conferunt, utut blanda laxantia ratione Febris proficua esse soleant. Inter diaphoretica conveniunt omnia volatilia salina urinosa, ut Spiritus Tart. Sal armon. urinosus et C. Cerv. item Animalium partes durae, salibus huiusmodi turgidae, v. g. Mandib. Luc. Pisc. Lap. Cancr. Dens Apri, Ebur, Unicornu. Item Sperma Ceti, Antimon. diaph. Bezoard. miner. ac ratione Febris iunctae omnia nitrata, in specie Nitrum antimon. et Spiritus Nitri dulc. Quibus pro circumstantiarum ratione addenda Opiata, quae figendo Spirituum impetum, et hinc fibrarum nervearum solvendo stricturam, multum promovent Sudorem. Si Inflammatio sit Erysipelacea, appropriatissimum est Roob Sambuc. Externa sunt vel discutientia vel suppurantia. Ex dictis variae fiunt formulae. V. g.



page 307, image: s307

[gap: abbrev. R] Aq. Scabios. et flor. Sambuc. an. 06???. Spir. theriac., camph. [gap: abbrev. 04] ii. Dent. Apr. praep. [gap: abbrev. 04] . Sal. vol. C. C. [gap: abbrev. 02] . Syr. Scabios. ??? M. detur in 2. vel 3. dos. in principio: addi possunt Laud. Op. gr. ii. vel iii.

[gap: abbrev. R] Aqu. fl. Samhuc. Chaeref. et Pap. rhaead. an. [gap: abbrev. 06] . Acet. Sambuc. [gap: abbrev. 05] . Lap. caner. praep. [gap: abbrev. 04] . Mand. Luc. pisc. [gap: abbrev. 02] . Syr. Pap. rhoead. [gap: abbrev. 06] . M. pro 2. vel 3. dosibus in incremento. Si Febris urgeat, addatur Spir. Nitr. dulcis.

ARTIC. II. De Angina et Tonsillarum Inflammationibus.

[note: Angina.] PArtes in Faucium isthmo inflammatae Anginam constituunt. Afficiuntur autem tam Pharynx, quam Larynx, earumque musculi nunc interni nunc externi, et hinc glandulae; modo una pars magis, altera minus. Affectae Pharyngis musculi interni Synanche, externi autem Parasynanche dicuntur; sicut interni Laryngis inflammati Cynanche, et externi Paracynanche audiunt. Praeter generalia Inflamationum talium symptomata, ad sunt difficilis colli motus absque dolore, difficilis item Respiratio, inprimis in Cynanche, ubi suffocatio quasi imminet, deglutitio est impedita, ita ut liquor, ubi ad Gulam penetrat, propter eius angustiam, et Laryngis irritationem, per nares sursum regurgitet; dolor in faucibus ardens; lingua rubens, tumens, in motu nonnihil impedita; et copioso muco viscido continue obducta; pulsus tensus et rarus; Febris acuta, si exacta sit Angina, i. e. ex solo sanguine, lenta vero, si notha sit, i. e. Tumor tantum oedematosus, occasione lymphae vitiosae stagnantis, rodentis, excoriantis, et Sanguinis circulum plus minus impedientis. Interdum


page 308, image: s308

observata fuit Angina epidemica, contagiosa, cum Febre continua [orig: continuâ] maligna [orig: malignâ] coniuncta.

[note: Tonsillarum inflamatio.] Tonsillarum Inflammatio fit, cum fauces quidem rubent sed minus inflammatae sunt; Tonsillae vero tumidae insigniter prominent cum maximo et conspicuo hiatu foraminis (quod in fauces apertum naturaliter habent) in summitate sui, adeo ut imperitis Chirurgis pro Ulcere habeatur; ex quo materia viscida glutinosa excernitur, et linguam faucesque tenacis instar pelliculae incrustat; adest insimul Febris continua magis lenta. Causa est lympha vitiata spissior et acido-acrior.

[note: Causa.] Causae Anginae, praeter Inflammationem, generales, sunt vel internae vel externae. Internae sunt Sanguinis evacuatio suppressa, praegressa partium affectarum debilitatione, v. g. Dysenteria prave curata, mensium Suppressio, etc. Item Lympha vel glutinosa glandulas infarciens, vel nimis acris easdem rodendo et excoriando irritans, adeo ut sanguinis circulus per et circa glandulas impediatur. Externae causae sunt res ineptae deglutitae, vel nimia mole fauces angustantes, vel acrimonia [orig: acrimoniâ] fibras ad contracturam irritantes, v. g. spina piscis, frustulum vitri, in faucibus haerens; potus Aquae fortis et Liquorum corrosivorum miasmata inspirata, subitaneum frigus, et potus nimis frigidus, immediate has partes laedentia, atque sanguinem in his circulantem alterantia; quo pertinent in casu epidemico miasma inspiratum acrimonia [orig: acrimoniâ] occulta [orig: occultâ] in transitu laedens et sanguinem certo modo alterans. Huc facit usus Mercurii et ipsum Luis venereae virus, lympham glandularum speciatim inficiens. Male inter Causas Anginae refertur Luxatio vertebrarum Colli, occasione Aph. 35. sect. 4. Hippocrat. exinde enim non Angina, sed Convulsio emprostotono similis et letalis sequitur.



page 309, image: s309

[note: Prognosis.] Prognosis. Qui hic moriuntur, suffocati intereunt. Suppurata tonsillarum Inflammatio fit Ulcus diuturnum difficulter sanabile. Rarum est, quod Cynanche fluxu mensium critico curetur. Si tumor et rubor externus subito evanuerit, citra criticam discussionem, Inflammatio ad interiora recurrens, aut suffocationem, aut periculosiores alio in loco Inflammationes, v. g. in cerebro, pulmonibus, corde, etc. infert. Suppurata [orig: Suppuratâ] Cynanche contingit nonnumquam, dum tunica Arteriam asperam cingens ex materiae turgescentia et pravitate rumpitur, ut metastasis materiae fiat in pulmones, unde aut ex Peripneumonia intra 7. dies intereunt, aut pulmone suppurato fit Empyema. Atque hic est sensus Aph. 10. sect. 5. Hipp. Febris Anginae iuncta saepius est continens, interdum typum tertianae continuae repraesentans; interdum est tertiana continua producta, seu cuius paroxysmi 36. horas durant, et haec Angina utplurimum est letalis. Tumor minus se oculis sistens, Inflammatio magis interna, paucis tuta est. Sane in Cynanche, ubi suffocatio quasi imminet, videtur simul affici pulmo. Spuma circa os cum insigni respirationis angustia, signum est letale. Dolor in hypochondriis vel cruribus, non soluta [orig: solutâ] Angina [orig: Anginâ], morbi augmentum innuit.

[note: Curatis.] In Curatione obs. 1. Eadem interna hic convenire, quae in aliis Inflammationibus, inprimis Pleuritide, usurpantur, acidum nempe infringentia, Sanguinem dissolventia, et mediante sudore partes abstergentia; in specie Succ. Sterc. equini exspect. sudorem, et Pulvis Sterc. can. 2. Confert Venaesect. mox in saphaena [orig: saphaenâ], postea in brachio alterutro vel utroque, et in Statu sub lingua [orig: linguâ], interdum repetenda pro varietate circumstantiarum. Sed soli Venaesectioni non fidendum, quoniam saepius Aegri, quando


page 310, image: s310

videntur meliores, subito intereunt. Periculosa et non nisi ab experto Chirurgo peragenda est Venarum iugul. sectio. Dum sentitur Anginae principium, in corpore non plethorico absque nimia effervescentia febrili, incisione Venarum raninarum mature malum removetur; alias non nisi in Statu morbi secantur, quando Inflammatio nullum amplius capit augmentum. Si apertae parum aut nihil stillent Sanguinis, letale est signum. 3. Praeter quae in genere de Inflammationibus observantur, semper lymphae crassae et vitiatae habenda ratioper Succinata, Myrrh. item volatilia et absorbentia. [note: Angina malignae.] 4. In Angina [orig: Anginâ] maligna [orig: malignâ] vix locum habent Venaesect. nisi cautissime, nec purgationes nisi in summo principio: quin potius praemisso Clysmate, solis diaphoreticis, iunctis opiatis, insistendum. Caveant autem sibi Medici ab halitu eiusmodi Aegrotorum, qui maxime contagiosus esse solet. 5. In Curatione Anginae duo sunt tempora, in quibus optime conveniunt vomitoria, nempe aut principium, aut periculosissimus morbi Status. In Principio, praecipue si contagiosa sit, si gravitas in hypochondriis sentiatur, item si Aeger sentiat saporem aeruginosum acrem rancidum, et titillationem seu quasi erosionem (fit enim saepe, ut aeruginosa Bilis in primis viis, offluviis stimulantibus ad fauces missis, Anginam inferat) tunc optime malum tollit Aqua benedicta Ruland. tam sudorifera quam vomitiva. Status est periculosus, quando Tumor suppuratus commode aperiri nequit, sed suffocationem minatur, aut, si aperiatur sponte, metus est ne in Pulmones irruat et suffocet Aegrum. In hoc casu vomitorium sumptum, aut in Deglutitione abolita [orig: abolitâ] pluma illo imbuta et Linguae applicata, Abscessum concutit, maturatum rumpit; eoque rupto pus per superiora


page 311, image: s311

[note: Inflam~ationum reour s.] evacuat. 6. In recurrentibus tonsillarum Inflammationibus ex lymphae vitio habituali, v. g. in Scorbuto, etc. convenientissimus est Fonticulus in brachio. Inflammatio enim semel suppurata, fermentum aliquod in parte relinquit, quod in corpore cacochymico facillime recrudescit.

[note: Prunellae.] 7. Distinguendae sunt faucium Inflammationes a Prunella [orig: Prunellâ], Febrium symptomate; remedia enim huic dicata, in specie ex Suc. Semperv. mai. Brunellae, Mucilag. Sem. Cyd. Sal. armon. Butyr. Lard. etc. nisi aliis temperata, in Anginis non conveniunt. 8. Remedia externa debent esse blanda incidentia, et stagnantem sanguinem resolventia; vel, si hoc sieri nequeat, suppurantia, dein aperientia, mundificantia, consolidantia, et tandem tonum partis firmantia. Malo itaque consilio adhibentur adstringentia in principio, aut una cum discutientibus, nam impossibile est Inflammationem repellere, ac praeterea periculum est, ne huiusmodi adstringentibus superiora saltem loca proxime stringantur, Inflammatio autem partium inferiorum et internarum sic augeatur.

[note: Gargarismata.] In progressu morbi Gargarisatio molestiam et dolorem intendit, propter luctam aeris cum aqua; adeoque praestat Gargarisma in ore tenere sine agitatione, et sic per cavum oris refundere resupinato corpore. Remedia itaque pro Gargarismis sunt primo resolventia et discutientia, v. g. Decoctum Rapar. cui parum Salis armon. aut in gravi ardore Nitrum, additum sit; Decoctum Sem. Sinapi, ubi viscidiore est mucus, praesertim in Tonsillis inflammatis; si acrius sit, Saccharo aut Melle temperandum: item Decoct. Florum Sambuc. Chamom. Herbar Menth. Salv. Veron. Origan. Hyssop. Scabios. Sem. Lin. Faenugr. Farin. Fabar. Aneth. Cumin. Rad. Liquir. Croc. Passul. Iuiub. Cepar. Sane Spir. vin. tartar. maxime confert, ut


page 312, image: s312

et Salia volatilia Gargarismis addita, quantum ferre possunt partes dolentes; quin et ipsa Aegri Urina calide gargarisata, et Tibialia sudoribus et vaporibus Pedum, sale volatili repletis, scatentia, et glandulis Colli extus apposita, optime prosunt. Pro hoc scopo etiam externe Tumori illinitur Ol. Amygd. d. cum Spir. Sal. armon. vel Terebinth. cum Sal. vol. urin. malax. vel Ung. dialth. cum Ol. Chamom. et Philos. Vel applicatur Emplastr. de Melilot. Ol. Succin. malax. Quin et egregium est Cataplasma ex Absinthio contuso, et cum Pinguedine porcina [orig: porcinâ] misto.

[gap: abbrev. R] Aq. Plantag. [gap: abbrev. 08] . Acet. Vin. [gap: abbrev. 06] . Sacch. alb. [gap: abbrev. 06] . Pulv. Sem. Sinap. [gap: abbrev. 04] . M. Quo calide gargarisetur Os.

[gap: abbrev. R] Herb. Hyssop. fl. Samb. Chamom. Melil. an. m. i. Passul. min. [gap: abbrev. 06] . Coq. in s. q. aq. Colat. [gap: abbrev. 08] . add. Spir. Vin. [gap: abbrev. 06] . vel Spir. Sal. armon. [gap: abbrev. 06] . M. pro Gargar.

[note: Suppurantia] Sequuntur suppurantia et emollientia, quibus semper asperitatem Faucium et dolorem mitigantia socientur. Qualia sunt Althaea, Malva, Caricae, Mucilagines seminum et radicum, Lac, Ol. Amygd. d. Pinguedines, Vitel. ovor. Optime tam suppurationi quam discussioni inservit Cataplasma, ex Nido Hirund. et Albo graeco in Vino vel Lacte coctis. In Inflammatione a Sanguine impuro ac pituitoso, optime dissolvunt Cepae sub cineribus coctae N. ii. cum Nid. Hirund. N. 1. Flor. Sambuc. m. 1. coquendo simul in Cerevisia tenui, coctisque addendo Alb. graec. [gap: abbrev. 05] . Ol. Lil. alb. q. s. ut f. Cataplasma.

[gap: abbrev. R] Rad. Glycirrh. [gap: abbrev. 05] . Herb. Malv. m. i. Flor. Chamom. Melil. an. m. ss. Fic. ping. incis. num. ii. Alb. graec. [gap: abbrev. 03] . coq. in s. q. Aq. simpl. vel Seri lactis, ubi minor adest aestus, vel ubi nimius est dolor, in ipso lacte cum aqua misto.

[gap: abbrev. R] Nidor. Hirund. N. i. Herb. Malv. Alth. an. m. i. Flor. Cham. Samb. an. m. ii. Farin. Hord. Fab. an. 06???.


page 313, image: s313

Croc. [gap: abbrev. 04] . Ol. Cham. [gap: abbrev. 05] . Mell. [gap: abbrev. 06] i. Lactis q. s. m. Calefiant, ac instar Cataplasmatis applicentur.

[note: Abscessus [orig: Abscessûs] maturi curatio.] Abscessus maturatus aperiendus venit, dein illinendum Mel cum Alb. graec. vel cum Ciner. Hirund. addito tantillo Salis armon. Laudatur pro hoc scopo Decoct. Sem. Sinap. [gap: abbrev. 04] . in Hydromel. [gap: abbrev. 08] . accedente Screatu, Tussi, etc. in Suffocationis discrimine. Si haec non sufficiant, incidatur scalpello; aut si commode attingi nequeat, fiat accessus ad vomitorium, et in extremo casu ad Laryngotomiam, auxilium fere tutum. Aperto Abscessu mundificetur Ulcus Decoct. Hord. cum Mel. Ros. vel Decoct. Veron. aut Plantag. et Fol. Querc. cum Melle, addendo in contumaciori Ulcere parum Spirit. Vitriol. Saepius in obstinato et sordido Tonsillarum Ulcere subest Lues venerea. Si Scorbutus ad sit, optime impraegnatur Mel Rosarum cum Spir. Sal. bene rectif. q. s. ad suavem acescentiam. Si sordidiora sint Ulcera, attingantur penicillo, imbuto Aqua virid. Plater. aut Hartman. cum Melle Rosar. vel Unguento Aegypt. Melli Rosar. subacto. Post mundificationem, consolidentur Decocto Veron. cum Melle et Alumine. Si neceessarium fuerit, roborentur partes Gargarismate adstring. ex Brunell. Plantag. et Flor. Ros. in Vino coctis. Interea toto Morbi decursu potui semper addatur Nitrum depur. aut antimoniat. optimum Febricitantium et sitientium auxilium.

[gap: abbrev. R] Folior. Brunell. Veron. Salv. an. mi. Radic. Polyp. q. Liquir. an. [gap: abbrev. 04] i. Alum. crud. [gap: abbrev. 04] . Mel. Ros. [gap: abbrev. 06] . Coq. in s. q. Aq. simpl. pro Gargarismate mundificante.

[gap: abbrev. R] Rad. Ir. flor. [gap: abbrev. 04] ii. Myrrh. [gap: abbrev. 03] . Alum. ust [gap: abbrev. 02] . Mellis [gap: abbrev. 06] i. m. f. Linimentum Ulcera mundificata consolidans.

[note: Anginae nothae.] In Angina notha lentor viscidus, Linguam obsidens, abstergatur cum Aceto, vel Succ. Semperviv. rec. acuato cum Sale armon. et fiat postea Gargarisatio


page 314, image: s314

cum Decoct. Flor. Ligust. in Aqu. addito pauco Aceto et Sale armon. Purificatum Os inungatur Roob Nuc. vel. Diamor. subacto cum pauco Melle rosaceo.

ARTIC. III. De Aphthis et Affectibus Uvulae.

[note: Aphthae.] APHTHAE sunt excoriatio et levis exulceratio partium oris, subinde Oesophagi et Ventriculi, interdum cum reiectione squamularum et levis quasi rustae. Superveniunt Febribus ingentibus, in iis qui crudo sunt Ventriculo, aut aeruginosis seu porraceis recrementis referti, inprimis si Medicus evacuare in tempore neglexerit; et tales in imis Faucibus observantur, atque pessimae sunt. Subinde tamen, Ventriculo exsistente puro, oriuntur a saliva [orig: salivâ], et salso, vel acri humore, atque tales Linguam incrustant, quae tunc arida, pallida, viscosa et varia evadit. Infantes patiuntur Aphthas a corruptione Lactis. Optimae sunt albae, flavae, fungosae, molles; peiores glabrae, viscidae, subsidentes, compactae, item rubrae; sed pessimae sunt lividae, virides et nigrae. Si intra triduum veniant et abeant, succedunt novae, et longus fit morbus. Malum est, si longo tempore siccae, aridae, compactae maneant. Aphthae futurae cognoscuntur ex sapore, et, si ex Ventriculo sunt, singultu. Qui toto morbi decursu non dormiverunt, et in soporem incidunt, iis non raro Aphthae prodeunt.

[note: Curatio.] Curatio. Nil peius, quam saepe purgare eo tempore, quo Aphthae adsunt. Quando Lingua incipit exasperari, quod symptoma praecedit Aphthas, humectetur imposito Foliis Sedi mai. in Aq. Ros. macer. detracta [orig: detractâ] prius pellicula [orig: pelliculâ]; vel Foliis Portulac. aut


page 315, image: s315

Mucilagine Seminis Cydon. cum Aq. Portulac. extracta [orig: extractâ]. Dum iam adsunt Aphthae, optime eas abstergit Sucus expr. Raparum Linguae impositus, addito tantillo Nitri ratione ardoris; item rum. Herb. Bellid. cum tot. m. i. Fic. ping. Num. ii. coque in Aqua [orig: Aquâ] com. addito Sal. Prunel. pro humectatione Faucium et Linguae. In maxima siccitate teneatur in ore Bolus ex Butyr. rec. insulso cum Saccharo cand. alb. vel rubr. addito tantillo Sal. Prunell. Si ulterius progrediantur Aphthae, degenerant in Ulcera successive depascentia, quibus confert Decoctum Brunell. Millefol. Veron. et Plantag. cum Melle; item Phlegma Vitrioli cum Aqua Plantag. et Brunellae.

[note: Uvulae Ulcus.] Uvula exulcerata eadem methodo curatur, in specie Gargarisma Hartman. ex Malv. hort. m. i. Flor. Ros. r. Brunel. Veron. Salv. an. m. ss. Rad. Polyp. q. [gap: abbrev. 05] . Aristol. long. [gap: abbrev. 06] . coct. in Aq. Portul. ??? Acet. vin. ??? usque ad casum transversi pollicis; colatura [orig: colaturâ] [note: Prolapsus.] leniter expressa [orig: expressâ]. Uvulae Prolapsum rec. curat Ferment. cum Spir. Vini, Vertici impositum; Sal. decrep. vel Sal arm. cum Pipere, Uvulae applicatum; et Gargarisma ex decoct. Fol. Brun. Fl. Ligust. cum Nitro vel Sale Prunel. Quidam laudant Spir. Aluminis. Uvulae applicatum. [note: Inflam~atio.] In Inflammatione Uvulae optimum est decoct. Tarax. item Suffitus Succin. ore exceptus; vel Gargarisma ex Rad. Torment. et Uvular. in Cerevis. secundaria [orig: secundariâ] coctis add. Melle, vel quod optimum, ex Sem. cannabin. in posca [orig: poscâ] parum cocto. Ratione doloris interdum addatur Diacodium Montan. Uvula nempe glandula est, cuius lympha viscidior, aut in motu impedita, distendit et relaxat membranam, in qua pendet tamquam in sacculo. Non enim hac [orig: hâc] tegitur, sed praeter hanc, propriam membranam suam obtinet.



page 316, image: s316

ARTIC. IV. De Inflammatione Ventriculi, Intestinorum et Ani.

[note: Inflam~atio ventriculi.] INflammatur Ventriculus, rarissime integer, sed duntaxat unum eius orificium, cum iuncta [orig: iunctâ] Febri ardente, Tumore aliquali admodum dolente sub Costis nothis, aestu eiusdem loci, siti inexplebili, iectigationibus et vigiliis. Causae sunt eaedem ac in aliis Inflammationibus, in specie assumpta acria aut vitiosa, v. g. deglutita acicula, etc. Nonnumquam succedunt Deliria, interdum Convulsiones. Cum nauseant Aegri, et assumpta fere evomunt, peracutum est malum: si autem suppuretur et intra Ventriculum aperiatur, per inferiora excernitur pus. Sin extra Peritonaeum aperiatur, metus adest Infectionis partium et Gangraenae. Distinguitur ab Inflammatione lobi Hepatis ex situ Ventriculi, et ex eo quod Tumor Hepatis tactui magis pateat, et magis circumscriptus gravioribus Symptomatis stipetur.

[note: Curatio.] Curatio est eadem cum reliquis Inflammationibus. Caute instituatur Venaesectio, solet enim Affectum hunc Syncope propter vehementem dolorem insequi. In principio purgatio Ventriculum magis exasperat; conveniunt autem Clysmata. In principio et incremento Mali optima sunt nitrata, item Papav. rh. et Card. ben. Sacch. Saturn. Antihect. Poter. Pro potu egregium est decoct. Liquir. ras. Corn. Cerv. Ebor. Fol. Agrimon. Sucis. Scab. Saniculae, in Aq. Si in Abscessum degeneret, convenit Terebinth. cum Aq. Plantag. Numular. Brunell. Ulmariae, Cardui ben. Absinth. lota; et omnia ex Scabios. parata; item Mixtura ex Aq. Scabios. [gap: abbrev. 06] ii. Syr. de suc.


page 317, image: s317

Scabios. 06???. Spir. Tart. rectif. vel carmin. de tribus [gap: abbrev. 04] . Misce. Aperto Abscessu usurpetur decoct. Hyssop. cum Melle; item Serum lactis, Lac chalyb. Decoct. rad. Chin. cum Scabios. CC. ust. Terr. sigill. Bol. armen. etc. In Cultrivoro expertum fuit Balsamum mastich. cum Ol. Hyper. Si acria corrosiva in culpa [orig: culpâ] fuerint, praemisso in principio Vomitu, convenit Lac; item Gummi Tragacanth. in Aq. fl. Rorism. solutum.

Externa pro discussione sint Fotus ex Floribus Sambuc. Melilot. Chamom. et Rosar. r. in Vino coctis. Pro suppuratione fiat Cataplasma primo emolliens, et tandem, ut citius maturetur Abscessus, rum. Sem. Foenugr. [gap: abbrev. 06] ii. Ferment. [gap: abbrev. 06] . Sterc. columb. [gap: abbrev. 06] i. Ol. Chamom. 06???. Mellis [gap: abbrev. 06] . Croci pulver. [gap: abbrev. 04] . Misce cum Lacte pro Cataplasmate.

[note: Intestinorum.] Inflammantur nonnumquam Intestina, cum dolore indicibili fixo, distendente, subinde pulsatorio, tumore rotundo chordae instar renitente, intenso ardore, Febre Lipyria, alvi adstrictione, subinde Podicis introrsum retractione, adeo ut Stercus et Clysteres immissi per os eiciantur; interdum cum urinae suppressione, ventris inflatione, respiratione difficili, virium languore, etc. Si afficiantur Intestina tenuia, quod fit frequentius, symptomata graviora medium occupant Ventrem, ad superiora magis vergunt, cum Stomachi distensione, spiritus [orig: spiritûs] angustia [orig: angustiâ] et vomitu assiduo. Sin vero crassa, lumborum adest gravitas, dolor ad hypochondria magis vergit, et symptomata, inprimis vomitus, remissiora sunt. Acutissimum est malum, cui, si subito cesset dolor succedit Gangraena. Saepius etiam sine Gangraena [orig: Gangraenâ] in Ileum terminatur. Causae, praeter communes, sunt Ileus, Hernia, Dysenteria immediate suppressa, externae laesiones, etc.

[note: Curatio.] In Curatione tractentur leniter. Fiat. V. S.


page 318, image: s318

revulsoria in brachio, eaque repetita. Si alvus non aperta sit, iniciatur Enema extemporaneum, v. g. ex Decoct. Hord. cum Melle aut Sacch. aut Succ. Malv. Solan. Semperviv. Brunell. Scabios. Plantag. vel ex Decoct. Cancr. fluv. Externe Abdomini calidissime imponatur Omentum vervecinum ex animali vivo extractum, si dolor non cesset, aliud imponendo, imo tertium. Interne dentur anodyna et Mixturae contra Ileum. Si post anodyna somnus accedat, bonum; sin delirium, mors certa.

[note: Ani Inflammatio.] In Ano inflammato adest dolor pulsatorius propter arterias haemorrhoidales, tumor et dolor, nunc omnino externus, nunc magis in occulto; retrahitur podex, adstringitur alvus, et accedit Febris. Saepe fit Abscessus, et hinc Fistula interdum in Vesicam penetrans. Causa interna est Haemorrhoidum suppressio; externa vero concussio nimia, equitatio, piperata [note: Curatio.] admota, etc. In Curatione instituatur Venaesectio revulsoria in brachio, et ante omnia solvatur Alvus, licet cum dolore, iniciendo leniter et cum suspensa manu Clysma emolliens, cui, si faeces induratae sint, necesse est Sal gemm. vel Sal Anglic. laxativum ad 04???. addere. Si haec non aperiant Alvum, propinentur passulata, fugiendo acriter stimulantia. Foveatur Anus decoct. Agrim. et Menth. in Vino vel Aq. Calc. item Decoct. Fl. Verbasc. Fol. Solan. et Portul. in Aqua; additis (sed caute) Fol. Hyoscyami, si dolor urgeat. Utilis est Mucilago Sem. Psyl. aut Cydon. cum Aqua [orig: Aquâ] Semperv. extract. addito Sacch. Sat. et applicata. Post contactum piperatorum et similium optime admovetur Lac cum Album. ovi agitatum. Si fiat Abscessus, curetur prompte Bals. Sulph. Rulandi, sc. ex Sulph. cum Ol. Papav. item Ung. Nicodemi. In Fistula optimum est Oleum dulc. Mercurii.



page 319, image: s319

ARTIC. V. De Inflammatione Mesenterii, Pancreatis et Omenti.

[note: Inflam~atio.] Mesenterium frequentissimas Inflammationes, aliosque Tumores patitur. Varias habet glandulas, et multiplicem nervorum texturam, adeo ut diversimode affectum varia inferat symptomata, inprimis in Abdomine, et per consensum in aliis partibus. Affectus, quos inferunt eius Tumores et Abscessus occulti, funt varii, lenti tamen omnes et chronici, quorum curatio eadem cum Affectibus chronicis, hypochondriacis et cachecticis.

[note: Mesenterii.] Inflammatio Mesenterii haud adeo frequens est, propter obscuriorem eius sensum, utut copiosis vasis sanguifluis sit instructum. Saepius eam comitatur [note: Causa.] Intestinorum Inflammatio. Causae, praeter communes, sunt Dysenteria male curata, Hernia Mesenterium cum Intestinis tenuibus in Scrotum detrahens, adeoque comprimens. Interdum Febres ardentes metastasi critica [orig: criticâ] in Abscessus Mesenterii terminantur. Abscessus utique aut Inflammatio Mesenterii Febribus, aliisque morbis iuncta, eos [note: Signa diagnostica.] magis molestos reddit. Signa Inflammationis huius, sunt pondus in Abdomine, dum Aeger se volvit, ardor subinde praecordiorum aut circa Umbilicum; dolor pulsatorius in profundo Abdominis cum leni ardoris sensu, et dolore tensivo citra vehementem duritiem. Si profundum Mesenterii afficiatur, Febris adest continua, languida, vesperi exacerbata; sin vero pars exterior, qua [orig: quâ] reliquis Visceribus iungitur, patiatur, acuta est et non raro Semitertiana. Dum suppuratio fit, intenduntur omnia


page 320, image: s320

symptomata; cum vero rumpitur Apostema, adest horror insignis, interdum rigor, superveniente aestu quandoque insigni, cum puris praesertim per alvum excretione successiva [orig: successivâ]. Cum in profundo situm sit Mesenterium, saepe confunduntur eius dolores cum uterinis, colicis, aut nephriticis pathematibus, praecipue dum nausea et vomitus subinde accedunt; item cum aliarum Abdominis partium Inflammationibus, quae hanc non raro comitantur, inprimis Umbilici circa Musculos internos, ubi Abscessu facto Pus per Umbilicum evacuatur.

[note: Prognostica.] Prognosis. Aut in Abscessum aut in Scirrhum degenerat. Suppuratio est lenta et tardissima. Si Pus non per alvum, sed per locum excretione inidoneum erumpat, Affectus est Colicae similis: si in Abdominis cavum effluat, membra vicina Gangraena [orig: Gangraenâ] afficit: optime autem per alvum, et urinam expurgatur. Distinguitur eius Pus ab excretione purulenta [orig: purulentâ] in Ulcere Intestinorum, ex eo, quod illud subito, copiose et cum sanguine permisto effluat, haec autem tarde, parce, cum Torminibus, et successive fiat. Malum diuturnum ad Cachexiam aut Tabem et Hecticam disponit.

[note: Curatio.] Curatio. Venaesectio haud ita necessaria est, cum morbus minus sit acutus. Sed summo cum fructu aperiuntur Vasa haemorrhoidalia, praesertim per Hirudines. Purgantia propria nocent. Clysmata lenientia, emollientia, anodyna et abstergentia, inprimis quando per alvum purgari incipit Absceslus, utilissima sunt. Interna remedia sunt resolventia, praesertim tartarea et martialia; item amara. Externe applicetur Empl. ex Cicut. cum Ammon. Quod si citra dolorem emolliat, bene se habet; sin vero dolorem exacerbet, certum est, factam iam esse Inflammationem et Abscessum. Conducunt etiam


page 321, image: s321

Cataplasmata et Empl. ex Beton. Agrim. Chamom. Verbasc. Melil. Absinth. etc. Si adsit Febricula lenta, addantur internis Lapides Cancr. Antihect. Poter. cum pauco Sal armon. Si fiat Suppuratio, tum excernitur pus per alvum in principio confertim, postea successive, intermittendo per aliquot dies, et denuo recurrendo; imo supervenit saepe Urinae profluvium cum copioso sedimento, quod nil aliud est, quam liquamentum corporis contabescentis. Conveniunt itaque mundificantia et consolidantia interna in Phthist laudata, inprimis Terebinthina, et nisi intensior Febris obstiterit, Balsamus Sulph. tereb. aut succinatus, hinc Bals. Peruv. Conveniunt etiam Potiones vulner. praecipue ex Persic. Agrimon. Ulmaria [orig: Ulmariâ], Alchymill. Scabios. et Hyperico. Insigniter quoque prosunt Decoct. Lign. sanct. et Sassafr. cum Scorzon. Ficubus et Rad. Liquir. item Decoct. Rad. Chin. vel Liquirit. et Passul. Egregie abstergit Serum Lactis, vel solum vel decoctum cum Rad. Cichor. et Liquir. Nec negligendum Rhabarbarum pro scopo tam abstersivo quam adstrictorio, et quasi vulnerario. Hisce adde blandiora martialia, praesertim liquida, et Acidularum usum.

Eadem de Pancreate monenda sunt, cuius Tumores scirrhosi, Abscessus et Obstructiones, plurium dissicilium Morborum subinde origo sunt. Nec omittendum hic Omentum, in quo collecti, tamquam in bursa [orig: bursâ], humores et flatus, aeque ac Glandulae scirrhosae factae varia pathemata inferunt.

ARTIC. VI. De Pleuritide et Peripneumonia.

[note: Pleura peripneumonia.] SI inflammetur Pleura, inflammatur simul altera Pulmonum medietas, subinde membranae humeri


page 322, image: s322

et iuguli, ac fere semper musculi intercostales interni, diciturque Pleuritis, Inflammatio autem utriusque pulmonum partis dicitur Peripneumonia. Loco Pleurae interdum cum Pulmonibus inflammatur Mediastinum, et quandoque Diaphragma, cui supervenire solet delirium, Paraphrenitis dictum.

[note: Symptomata communia.] Symptomata, omnibus his Affectibus communia, sunt Respiratio difficilis et frequens; Febris acuta, interdum tertiana, cum insigni ardore; pulsus frequens, celer, in progressu parvus; Tussis primo sicca, dein cum sanie tenui varie tincta, hinc sputum fit cruentum, et tandem album, crassum, coctum; [note: Specialia.] Caput doletcum Agrypniis et siti. Quoad Symptomata specialia, in Peripneumonia [orig: Peripneumoniâ] Aegri primis diebus vomunt, Pleuritici non item; maxima est spirandi difficultas, adeo ut subinde nec edere, nec bibere, nec spirare, nisi erecti, possint; dolor adest pectoris gravativus quasi spinam attingens, multo intensior, si simul inflam~etur membrana Pulmones cingens; facies rubet insigniter. In Pleuritide0 minus urget spirandi difficultas, adest dolor lateris seu Pleurae punctorius, inprimis dum inspirant, raro enim sine dolore punctorio observata fuit; pulsus durus propter arteriae convulsivam tensionem; rubor in malis lateri Pulmonum affecto respondet, et cetera symptomata in uno magis latere observantur. Notabile est, quod Pleura in regione dorsi inflammata, ab incautis pro Nephritide habeatur. In Diaphragmate inflammato, adest dolor exiguus non punctorius circa Costas et iuxta Sternum, respiratio inaequalis, tussis non adeo humida, delirium et subinde convulsiones. Eadem fere obtinent in Mediastino inflammato Symptomata.

[note: Differentia ab Hepati tide.] Distinguitur Pleuritis ab Inflammatione Hepatis in eo, quod huius dolor sit in latere dextro, non


page 323, image: s323

punctorius sed gravativus, plus minus tensivus, ad iugulum ascendens, cum pulsu undoso non duro, Tussi sicca [orig: siccâ] non adeo frequenti, nec cum tanta [orig: tantâ] respirandi difficultate iunctus. Suppurationem harum Inflammationum incipientem monstrat rigor, et symptomatum ingravescentia; iam factam designant dolor minor, Febris remissior, inspiratio liberior, vires non adeo debiles. Utut instante ruptione, cum horrore denuo febricitent, et difficilius respirent.

[note: Causa.] Causa proxima est acidum sanguinem coagulans, et dictas partes membranaceas ad contracturas stimulans. Hinc sanguis emissus semigrumosus apparet, cum pellicula [orig: pelliculâ] tenaci, alba [orig: albâ], viscida [orig: viscidâ]. Causae remotae sunt Aer vel Potus frigidus post corporis aestum, cantatio Clerici bene potati, suppressa sanguinis evacuatio, inprimis menstrua; item Dysenteria, Febres continuae aut praecedentes aut comitantes, Aer contagiosus in epidemicis Affectibus; Scabies retropulsa; Contusiones externae, Risus et Sternutatio simultanea, etc. Interdum Pleuritis male curata periodice recidivat.

[note: Differentiae.] Differentiae. Pleuritis dividitur I. In ascendentem, sitam in duobus spatiis trium Costarum superiorum, quae vasa a truncis supra Cor recipiunt; et descendentem in 4. spatiis Costarum inferiorum, quae vasa a truncis infra Cor recipiunt. II. In veram, quae est Inflammatio medietatis Pulmonis et Pleurae istius lateris, iuncta cum Febri acuta [orig: acutâ]; et notham quae triplex est: 1. Inflammatio musculorum Thoracis externorum et internorum cum Febri lenta [orig: lentâ] aut nulla [orig: nullâ], Tussi rara [orig: rarâ], Dolore pulsante, non pungente, sed contactu extremae manus [orig: manûs] exasperabili, et pulsu minus duro. 2. Dolor punctorius in latere, sine siti, Febre aut Tussi (nisi forsan catarrhali) cum pulsu fere


page 324, image: s324

laudabili; ortus ab acido in vehiculo lymphae sine sanguinis stagnatione, ut in Scorbuto, Lue venerea, etc. Dolor hic exasperatur decubitu in latus affectum; vera autem Pleuritis decubitu in latus oppositum, quia sic pars inflammata pondere suo divellitur. 3. Dolor quasi pleuriticus cum spirandi difficultate, Febre, etc. ortus ab acribus vaporibus ex inferioribus in Pectoris regionem, sublatis, acrimonia [orig: acrimoniâ] sua [orig: suâ] Pleuram inflammantibus. Saepe hic [orig: hîc] in causa [orig: causâ] sunt Vermes et Corruptio in primis viis, adeo ut Vomitoria mire conferant.

[note: Prognosis.] Prognosis. Peripneumonia Pleuritide periculosior est; et adhuc periculosior Diaphragmatis aut Mediastini Inflammatio. Pleuriticorum pulsus intermittens non adeo metuendus. Terminatur Pleuritis, ut et Peripneumonia nunc discussione, vel spontanea [orig: spontaneâ] vel medica [orig: medicâ]; nunc per Sudores, Haemorrhagiam, Mensium fluxum, Sanguinis mictum, interdum Diarrhoeam; nunc copiosa [orig: copiosâ] sputi excretione; nunc suppuratione ac Empyemate; nunc humoris metastasi in Phrenitide, Ulcere Tibiar. Morb. articular. etc. Diarrhoea superveniens malum. Peripneumonia Pleuritidi superveniens letale. Pulsus perdurus frequentissimus, periculosus. Si in Pleuritide vel Pleuro-peripneumonia [orig: peripneumoniâ] 4to die sputum appareat album, laeve, aequale, septimo terminabitur; si septimo die appareat cum aliis signis bonis, morbus ultra quatuordecim dies non extendetur. Nisi 14. dierum spatio repurgetur, in Empyema mutatur. Si Peripneumonia in Anginam transeat, Aegri intra 7. dies moriuntur, aut si hos effugiunt, purulenti evadunt. Vomitus copiosus et biliosus in principio Pleuritidis salutem praenuntiat. Si pleuriticorum, dolore levato, facies sit tristis, et oculi perturbati, letalis fit metastasis in Cerebrum. Pleuritis molliter incipiens,


page 325, image: s325

sexto die primum acerbata, difficilis est. Delirium Pleuritidi mitiori, et dolori Thoracis intermittenti superveniens, metastasin in Caput minatur, alias negligitur tamquam ordinarium Symptoma. In his Affectibus coctionis signa ex sputis petenda sunt, non ex Urinis.

[note: Curatio.] Curatio. Sanguis stagnans solvendus; et exscreatio aut suppuratio promovenda. Pro his scopis observ. I. quod nisi urgeantSymptomata, Venaesectio non sit in nostro climate adeo necessaria. Urgente tamen necessitate repetenda venit multis vicibus et intervallis, non in magna quantitate, idque in principio, revulsionis ergo, in pede si est ascendens Pleuritis; in brachio vero, si est descendens. In Peripneumonia nulla datur revulsio, aversio, etc. adeoque fit [note: Quae agenda] V. S. in brachio. In Pleuritide maligna Venaesectio multum nocet; in Epidemica [orig: Epidemicâ] non usque adeo. II. Purgatio ante declinationem mali perniciosa est, ne Diarrhoea accidat, et sic sputum non coquatur. Vomitoria nocent, nisi factus sit Abscessus, quem rumperent, aut nisi aeruginosa cruditas in Ventriculo vitiet sanguinem adeo, ut impetum faciat in Pulmonem. III. Ex omnibus auxiliis primarium est Sudor; provocatus inprimis per Antimon. diaphor. IV. Expectorantia mox in principio mala, quia concussionem inferunt Pulmonum ac Pleurae. Inter haec autem praestare solent Decocta Syrupis ac Saccharo, dulcia enim in Stomacho acescentia multum nocent. Liquiritia et Passulae nobilissima sunt expectorantia, sed cavendum ne Liquiritia uratur, tunc enim prava et acris fit. V. In principio et incremento Opiatum pathemata dolorosa utiliter sistit, et materiam incrassat; sed in statu Morhi vitandum, ne impediat expectorationem. Solum Papaver rhoeas, eiusque flores, ceu optimum specificum, in toto


page 326, image: s326

Morbi decursu locum habent. VI. Omnia quae bibunt Aegri, sint calida; adeoque pro potu sit Decoctum Hord. et Liquir. vel Decoctum Pap. rh. cum Syr. Cap. Ven. in contagiosa [orig: contagiosâ] Decoct. Ras. C. C. crud. cum Sarsapar. Frigidus autem potus Tussim provocat, Inflammationem et respirationis difficultatem intendit, coctionem et excretionem remoratur.

[note: Remedia specifica.] Remedia specifica eadem sunt, quae in Dysenteria locum habent; videlicet Papav. rh. Card. ben. et mar. (haec tria optima) Bellis fl. rub. Chaeref. Aquae flor. Acac. Pap. rh. et flor. Chamom. Emuls. ex Sem. Card. ben. et mar. nec non Pap. alb. Sucus Tarax. depuratus. Laudatur Pulvis rad. Bardan. in umbroso loco siccatae ad cochl. unum in vitro Vini generosi; vel eius Decoctum; item Pulv. priapi Ceti, Tauri vel Cervi (qui optimus) ad [gap: abbrev. 04] . Aut ex iis paratum decoctum. Accedunt partes Animal. durae, et ex his parata Salia vol. atque Spir.urinosi; speciatim Dens Apri, Maxil. Luc. pisc. Lap. Carpion. et Perc. Sanguis Hirci, beneficio abscissionis Testium paratus ad [gap: abbrev. 04] . repetendo multum iuvat; item Sang. Leporis a Canibus in venatione capti. Exquisitissimum est Succ. Sterc. equin. masc. in principio, et quo citius eo melius. Pulvis Sterc. columb. ad [gap: abbrev. 03] . Magnatum secretum est. Lindanus laudat Sterc. ovill. cum Aqua [orig: Aquâ] Pap. errat. subactum. Huc pertinet ratione Salis volatilis Fuligo Furni in Aq. Flor. Sambuci lavata, exsiccata, et ad [gap: abbrev. 04] . in Infus. Papav. rh. propinata. In Regno minerali excellit Spir. Nitr. a speciebus antipleuriticis cohobatus, vel Tinctura bezoard. similiter cohobata; hinc Sulpur, eiusque flores; Pulv. pyrius ad [gap: abbrev. 04] . Quaelibet Sulpura fixa, inprimis Cinnab. Antim. rectific. diaph. Bezoard. minerale, martial. et solare. Tandem Sperma Ceti tam in principio quam in incremento Morbi conducit.



page 327, image: s327

[note: Maturantia] Hisce Remediis subinde reiteratis, si per diaphoresin Morbus non solvatur, promovenda est materiae coctio, et hinc expectoratio, primo per incrassantia, ut Decoct. Hord. cum Mel. ros. Inprimis coctionem iuvat Ol. Sem. Lini rec. ad [gap: abbrev. 06] ii. crebrius propinatum. Tackenius Spiritum Vini camphor. et crocat. cum Ol. Lini datum, raro fallere asserit. Laudatur Pomum excavatum, repletum Ture et Fl. Sulph. an. [gap: abbrev. 03] . et ad ignem coctum. Prosunt alias Decocta pectoralia, inprimis de Iuiubis, quae temperant acres sucos, et expectorationem blande promovent. Quod si facta [orig: factâ] coctione fortius expectorandum sit, addantur dictis Rad. Helen. Mel. Ros. Syrupus Nicot. et similia. Princeps remedium est Aqua mulsa cum specificis incoctis; item Spir. Vitriol. dulc. moderata [orig: moderatâ] dosi.

[note: Suppurantia] Quod si nec per expectorationem desinat Inflammatio, promoveatur Suppuratio, interne per Syr. Nicotian. Hed. terr. et Symphyti Fernelii; externe per Empl. ex Lacte, Cremore Hord. Malva [orig: Malvâ], etc. Fit Apostema hoc frequentius in Pleuritide, idque vel intra Pleuram, vel, quo rarius, ex parte intra Pulmones. Pleuritis suppurata intra Pleuram, nunc rupto Abscessu in cavum Thoracis fluit, et Empyema producit; nunc colligitur intra saccum ex dilatata Pleurae membrana [orig: membranâ], in quo casu Paracenthesis frustanea est. Facta [orig: Factâ] Suppuratione rumpitur Abscessus vomitu, aut sternutatione, aut alto clamore de latere in latus se volvendo. Apertionem iam factam cognoscimus ex spuitione puris cum ichore plus minus cruento. Si locus, in quo continetur Abscessus, exacte cognosci possit ex pondere, dolore et calore, optime et secure perforari possunt spatia intercostalia ad illum locum; non autem locum sectionis ordinariae in Empyemate. Sane Vomicam suppuratorum optime rumpit Decoctum Tabac. mistum cum Sapa [orig: Sapâ]; et


page 328, image: s328

Fumus ex Fol. Tabac. in cineribus adhuc ignitis repositis, per embolum assumptus. Facta [orig: Factâ] eruptione puris in Thoracem, praeter remedia pus expectorantia, simul Abscessum mundificantia et consolidantia ex Nicot. Chaerefol. et omnibus praeferendo Succo, Syrupus Decoct. aut Pulv. Hederae terr. aliaque in Ulcere Pulmonum et Empyemate laudata, conveniunt.

Ratione doloris, in Pleuritide molestissimi, externe applicari potest in principio Sperma Ran. item Spiritus Vini camph. aut crocat. vel Unguentum ex Ung. dialth. [gap: abbrev. 06] . et Ol. Amygd. d. [gap: abbrev. 05] . addita [orig: additâ] Camph. aut eius Oleo, singulis bihoriis illinendum. Laudatur etiam Pinguedo Muris montani, cui substitui potest Pinguedo hircina, Caponum, item Empl. de Meliloto.

[gap: abbrev. R] Aq. Papav. rhoead. Card. b. an. [gap: abbrev. 06] i. Mand. Luc. pisc. praep. [gap: abbrev. 04] . Salis vol. Viper. gr. vi. Dentis apr. praep. gr. xiii. Laud. Op. ferment gr. ii. Syr. Scabios. [gap: abbrev. 06] . M. Capiatur cochleatim in principo.

[gap: abbrev. R] Aquae Scabios. Hyssop. an. 06???. Spir. Sal. armon. anis. [gap: abbrev. 03] . theriacal. camph. [gap: abbrev. 02] i. Syr. Scabios. et Vicl. an. [gap: abbrev. 05] . Misce, capiatur cochleatim pro expectoratione promovenda [orig: promovendâ], expurgando dein reliquias Succo Raphani aut Rapar. cum Saccharo.

[gap: abbrev. R] Sem. Card. b. et mar. Sem. Pap. alb. ana [gap: abbrev. 04] i. cum Aqua fl. Pap. rhoead. f. Emulsio. Adde Dentis Apror. praep. Mandib. Luc. pisc. praep. Antimon. diaph. an. [gap: abbrev. 02] . Misc. Edulcoretur parum pro discussione.

[gap: abbrev. R] Succ. Tarax. depur. [gap: abbrev. 06] . Aqu. Plantag. Ros. an. [gap: abbrev. 04] i. Aq. prophylact. [gap: abbrev. 05] . Ocul. Cancr. crud. contus. [gap: abbrev. 05] . Syr. Papav. err. [gap: abbrev. 05] . M. pro solutione Morbi per discussionem.

[gap: abbrev. R] Pingued. Mur. mont. [gap: abbrev. 06] . Ol. Chamom. Ros. an. [gap: abbrev. 04] i. Ol. Amygd. d. [gap: abbrev. 04] . M. f. Unguentum ad mitigationem Doloris.

[gap: abbrev. R] Pic. nav. 06???. Sulph. trit. [gap: abbrev. 05] . Cer. flav. ??? Tereb.


page 329, image: s329

clar. [gap: abbrev. 05] . Ol. Chamom. q. s. M. f. Emplastrum.

[note: Tussis.] Si in declinatione Morbi supersit Tussis aut Phthiseos metus, propinetur mane et vesperi Decoct. Chaeref. et Hed. terr. Si remaneant Sudores nocturni, confert Antihect. Poter. cum Laud. opiato aliquoties datum.

[note: Pleuritis nothae.] Quoad Pleuritides nothas, prima curatur internis diaphoreticis, usitatis in Inflammationibus, et externis sacculis ac fomentis discutientibus. Secunda per Salia vol. cum opiatis mista, in specie Spir. Salis arm. anis. cum Essent. Opii, exspectando sudorem. Tertia, quae verminosa dicitur, per Aquam Card. b. in qua [orig: quâ] bullierit parum, aut bene vel diu agitatus fuerit Mercurius vivus.

ARTIC. VII. De Inflammatione Hepatis et Lienis.

[note: Hepatitis.] INflammatur nonnumquam Hepar, Hepatitis nomine, unde Abscessus, Ulcera maligna, et interdum Gangraena letalis. Causae externae sunt contusio, casus, Unguenta nimis calida, etc. Inter Symptomata Febris, aestus, etc. non sunt adeo intensa, quia Hepar parvam habet arteriolam: et arteriosus sanguis magis quam venosus symptomata intendit. Adest Hepatis dolor gravativus, obscurus, [note: Signa.] tensivus, sub suppuratione plus minus punctorius; Febris magis lenta, Tussis sicca per intervalla, difficilis Respiratio, pulsus celer, frequens, inaequalis, Sitis intensa, Anorexia, Lingua arida, calor mordax totius corporis, difficilis decubitus in utrovis latere, adeo ut fere supini iaceant Aegri. In graviori Malo, dum Aeger inspirat, dolor ad iugulum ascendit, propter pondus Hepatis inflammati,


page 330, image: s330

Diaphragmati iuxta connexionem huius cum Corde alligati: exspiratio vero facilis, cum tota respiratio difficilis sit in Pleuritide, de cuius differentiis ab Hepatitide dictum hactenus. Si Inflammatio fuerit in gibba [orig: gibbâ] Hepatis parte, adest dolor acris circa Cor, decubitus in dextrum latus ex pressura [orig: pressurâ] difficilior, Tumor manifestior, partes ad iugulum dextrum deorsum tractae, et alia Thoracis symptomata. sin vero in cava [orig: cavâ] fuerit, adest Singultus, Vomitus et interdum Diarrhoea, item Dolores ventris. [note: Discrimen.] Differt Hepatitis ab Inflammatione musculorum Abdominis in eo, quod in hac adsit dolor pulsatorius insignis, Tumor magis sensilis et circumscriptus, nec adeo profunde situs, et absint pectoris symptomata. Interim observandum, Tumorem inflammati Hepatis nonnumquam ad medium ventrem extendi.

[note: Prognosis.] In Prognosi, plerumque letale est hoc Malum, in gibba parte gravius est, et thoracem insigniter affligit; in cava [orig: cavâ] autem Ventriculum et Intestina. Superveniens Singultus malus. Si duret cum Febre ultra 21. dies, Tumore non subsistente, in suppurationem fertur. Si suppuretur, supervenit plerumque Haemorrhagia primis septem diebus, paucis die duodecimo. Certissima Inflammationis signa sunt Febris ardens, Sitis inexhausta, Lingua scabra, et Lipyria. Morti proximis Venter intumescit, et rupto Abscessu frigidum sudant circa collum et faciem, atque animo linquunt.

[note: Curatio.] Curatio eadem est, quae in Pleuritide obtinet. Exulent purgantia et vomitoria. Praemissa [orig: Praemissâ] Venaesectione conveniunt diaphoretica cum nitratis et Antihect. Poter. Externa discutientia sunt Spir. Vini blande camph. cum Aq. Hyoscyami, Nymph. Plantag. et Nitro depur. Item rum. Flor. Cham. Melil. Ros. rubr. an. pugill. ii. Sem. Anis. Foenic. Lin. an. 04???. Santal. rub. [gap: abbrev. 04] . Coq. in Aq. fontan.


page 331, image: s331

ad ??? Colac. add. Aceti opt. [gap: abbrev. 06] . Aq. Endiv. 06???. M. pro Epithemate calide applicando. Si Suppuratio immineat, cuius signa sunt symptomata ingravescentia, et rigores, quos sequitur caloris exacerbatio, atque tandem confecto pure, omnia mitiora, vires tamen debiliores, pulsus frequens languidus et interdum Animi deliquium, tunc promovenda est suppuratio per Cataplasm. emoll. et discut. addito Croco et Absinth. Dein apertio promoveatur, ut pus nunc per Alvum, nunc per Urinam, nunc per Vomitum evacuetur. Si in cava parte, reicitur pus plerumque per Intestina, cuius acrimonia per Hydromel medicatum temperanda, et excretio per Clysmata abstergentia promovenda. Si per Renes mediante Sanguinis circulo evacuetur, inprimis ex parte gibba, convenit Serum lactis medicatum; dictum Hydromel, Emuls. sem. Viol. et si Febris mitior sit, Decoct. Rad. aperientium, ut et Petros. Herb. Agrim. et Bacc. Iunip. in Hydromelite. Si Vomitu reiciatur, dentur pinguia, Ol. amygd. d. Cerevisia butyrata, etc. Si erodat Hepatis membranam, et in cavum corporis effundatur, instituitur incisio Abdominis, secundum Aph. 43. Sect. 7. Hipp. Ubi et observatum erat, pus erosis denuo Intestinis per alvum excretum fuisse. In evacuatione utique sequatur Medicus ductum naturae, atque simul Ulcus mundificet et consolidet per Decocta vulneraria, inprimis ex Agrim. item Chin. et Sarsap. vel per Serum Lactis cum vulnerariis incoctis, et Bals. sulph. terebinth.

[note: Splenitis.] In inflammato Liene adsunt fervor atque tumor cum pondere gravante in profundo Hypochondrii sinistri, dolor magis pulsatorius quam in Inflammato Rene vicino, Febris continua, et propter Diaphragma per consensum affectum difficilis Respiratio. Morbus vel Haemorrhagia [orig: Haemorrhagiâ] narium, aut


page 332, image: s332

Urinae profluvio, aut Alvi solutione sanatur, vel suppuratur, aut facile scirrhescit. Inflammatio Hepatis in Lienem conversa melior est, quam si Lienis in Hepar vertatur. In Curatione Remedia nota sunt, inprimis saturnina. Externe Empl. de Cicut. cum Ol. Camph. vel Theriaca cum Sacch. Saturni prosunt.

ARTIC. VIII. De Inflammatione et Ulcere Renum.

[note: Nephritis.] INflammationis Renum, sive Nephritidis, Symptomata sunt dolor gravativus si in media [orig: mediâ] Renum substantia [orig: substantiâ] contingat, pulsatorius, si in circumferentia, ubi Arteriae terminantur; extendens, secundum ductum Ureterum ad Vesicam, et sursum versus Costas nothas; Stupor cruris e regione inflammati Renis; Febris vehemens, nonnumquam Vomitus biliosus; Urina pauca, ardens et adurens. Interdum uno Rene inflammato, alter intactus in officio cessat, unde Ischuria. Distinguitur a Calculo in eo, quod in hocce absit fere Febris, dolor sit periodicus et gravativus, sine Ischuria [orig: Ischuriâ], nisi firmiter Ureteribus sit impactus. Causa proxima est Sanguinis in Renum Glandulis ac tubulis stagnatio, a variis causis antecedentibus, interdum et Calculis, vel Muco acido, austero, adstringente progenita. [note: Prognosis.] In Prognosi Haemorrhoidum fluxus salutaris; Febris acuta cum delirio letalis, Urina alba tenuis ac purulenta, absque Febris ac symptomatum remissione, et Crurum ac Femorum extenuatione mortem portendit.

[note: Curatio.] Curatio. Instituenda mox est Venaesectio revulsoria in pede; aut applicentur Hirudines Haemorrhoidibus. Purgantia nocent; item diuretica, nisi in


page 333, image: s333

declinatione pro reliquiarum abstersione. Prosunt Clysmata ex Lacte cum Nitro antimon. item terebinthinata. Egregie convenit Sucus Astac. seu Cancr. fluv. cum Decocto Nymph. et alia in Pleuritide laudata. Externa discutientia sunt Camph. in Ol. Papav. aut Ol. Ros. soluta; Sucus Nymph. Semperv. et Portulac. cum Succo Cancr. fluv. et Opio; Linimentum ex Succo Semperv. et Cancr. fluv. ad phlegmatis evaporationem ebullitis, et in mortario plumbeo diu agitatis. Si discuti nequeat, promoveatur suppuratio. si musculi dorsi circa spinam simul afficiantur, externe instituatur apertio. Alias ad interiora vergit, et fit Ulcus Renum.

[note: Renum Ulcus.] Ulcus Renum, praeter Inflammationem, pro causis agnoscit Saniem acrem ex aliis locis fluentem, Luem veneream, Gonorrhoeam inconsulto suppressam. Symptomata sunt Urina purulenta cum carunculis et pilis, Dolor lumborum gravativus; Si Ulcus sit ab Inflammatione, multum puris albi cum lotio mingitur, [note: Diagnosis.] quod deponitur cum steterit. si sit a Calculo, urina est alba instar lactis ebutyrati, statim subsidet et cinereum colorem atque consistentiam refert, minore etiam cum gravitate excernitur. Si a Sero acri, dolor lumborum morsicans et rodens est. Faciliora sunt Ulcera ab Inflammatione, illa autem a Calculo aut erosione periculosiora. Interdum Renem consumunt, quandoque in Fistulam degenerant.

[note: Curatio.] In Curatione laudatur vomitus, item Mercur. dulc. Serum Lact. vel Hydromel copiose potum; Decoct. Fragar. Rad. Petrosel. Chaerefol. et inprimis Hyperici pro mundificatione. Consolidantia sunt Decocta Lign. cum Agrim. Hyper. et Chaeref. Elect. ex Cons. Ros. cum sem. Hypr. item seq. Decoct. rum. Herb. Agrim. Fl. Hyper. an. m. i. Rad. Symph. [gap: abbrev. 05] . Lign. Mastich. [gap: abbrev. 04] ii???. Sem.


page 334, image: s334

Hyper. [gap: abbrev. 04] ii. Incisa et contusa coq. in Aquae et Vini q. s. De colatura [orig: colaturâ] mane ac vesp. cyathus exhauriatur plenus. Optima est Terebinth. a [gap: abbrev. 04] i. ad [gap: abbrev. 05] . Item Pulv. Canc. fluv. in vase terreo ad os furni, ne crementur, exsiccatorum, et in mortario lapideo contusorum. Nil melius Troch. de alkekengi. Nec negligendae Acidulae. Tandem vulneraria et absorbentia conducunt.

ARTIC. IX. De Inflammatione et Ulcere Vesicae.

[note: Inflam~atio Vesicae.] INflammationem Vesicae inferunt externe contusio aut violentus ictus, sectio Calculi, et Cantharidum usus tam internus quam externus. Adsunt tensio, durities, ardor et dolor in regione Vesicae et pubis, Urinam reddendi impotentia, Tenesmus, interdum Alvi suppressio, Febris, Vigiliae, Delirium, atque haec quidem symptomata eo graviora si partem membranaceam, mitiora si collum Vesicae carnosum affecerint. Plerumque letalis est, idque quarto, ad summum septimo die. Colli Vesicae Inflammatio interdum suppuratur, et rumpitur nunc intra Vesicam, unde pus cum Urina effluit; nunc externe in cavum Abdominis, atque tunc subinde Abscessus in Inguinibus supervenit.

[note: Curatio.] In Curatione interne a purgantibus et diureticis abstinendum. Externetollatur Alvi suppressio per Clysmata ex Lacte cum Nitro: dein removeatur Urinae suppressio per Insessus in Decoctis emoll. aut Fermenta ex iisdem; inungendo hinc pectinem Oleo Ros. aut Nymph. in quo Camphora sit soluta. Si metuatur Gangraena, applicetur Catapl. ex Farina [orig: Farinâ] Fab. et Lupin. in Vino coct. addendo simul Aloen,


page 335, image: s335

Myrrham et Spir. vini camphor. Si discuti nequeat, promoveatur Suppuratio emollientibus et temperantibus.

[note: Ulcus Vesicae.] Ulcus Vesicae praeter Inflammationem suppuratam pro causis habet Calculum asperum, Cantharides, acria acida cum vehiculo Urinae ad Vesicam delatata. Adest in incipiente Sanguinis, in perfecto autem Puris cum squamis et rementis excretio, ac in casu consummato foetor gravis in Urina [orig: Urinâ]. Accedit Urinae difficultas, Dolor gravis in pectore et pede, quoties Aegri mingunt, saepe etiam Tenesmus et Membri virilis erectio. Distinguitur ab Ulcere meatus urinarii in eo, quod in hoc pus et sanies Urinam praecedant, aut sine Urina [orig: Urinâ] effluant, et inter meiendum praecipue dolor percipiatur.

[note: Curatio.] In Curatione acrem Urinam temperant Decoct. Chamaep. in Lacte; hinc Althaea, Liquir. Passul. Viol. Sem. 4. frig. ut et iniectio singulis horis sequentis Decocti: rum. Herb. Agrim. Plantag. Equiset. an. m. ss. Liquir. mund. [gap: abbrev. 04] i. coq. in ana Aq. Plantag. et Beton. ad consumpt. tertiae partis, in Colat. [gap: abbrev. 07] . dissolve Mel. rosac. 06???. Mundificant Terebinthina, Decocta vulner. cum Melle, Bals. Sulph. tereb. et succinat. Merc. dulc. Troch. de Alkek. item de Carabe et Troch. Gordonii. Consolidant Decocta Lign. cum vulnerar. ut Agrim. Hyper. Plantagin. quibus addantur Corall. Terra sigill. Bolus armen. Succin. Tinct. Sulph. vitriol. etc. Dolorem leniunt opiata, papaverina, Lacticinia, in specie si a Cantharid. fuerit malum. Nec sunt negligendae Acidulae in mundificando Ulcere desperato. Quin et Thermarum usus confert. Ex dictis variae fiunt formulae: v. g.

[gap: abbrev. R] Rad. Liquir. [gap: abbrev. 06] . Alth. [gap: abbrev. 05] . Saxifr. [gap: abbrev. 04] ii. Herb. Agrim. Plantag. Portul. Heder, terr. an. m. i. Fl. Malv. arbor. Nymph. an m. ss. Florum Viol. p. ii. Sem. Alth. Papav. alb. et Portul. an. [gap: abbrev. 04] ii. Fruct.


page 336, image: s336

Alkekengi N. vi. Cicer. rub. [gap: abbrev. 04] i. Hord. mund. non excort. m. ss. Coq. in Aq. Colaturae [gap: abbrev. 08] i. add. Syr. ex multiplici infus. Viol. Syr. ex Succ. Agrim. Syr. Capill. Ven. et Mell. ros. an. [gap: abbrev. 06] . M. Capiat bonum haustum, bis vel ter quottidie, pro temperandis humoribus.

[gap: abbrev. R] Terebinth. [gap: abbrev. 05] . Vitell. Ov. N. 1. Mellis [gap: abbrev. 06] i. Agita in mortar. invicem donec albescant, adde Vini alb. Aq. Pariet. et Fl. Fab. an. 06???. Syr. Limon. [gap: abbrev. 06] . M. et cochleatim saepius sume.

[gap: abbrev. R] Rasur. Lign. sanct. [gap: abbrev. 06] ii. Rad. Sarsaep. et Liquir. cort. rad. Eryng. ana [gap: abbrev. 06] . Florum Ros. Violar. ana p. iii. Herb. Agrimoniae, Veron. Hed. terr. an. m. ss. Passul. mai. 06???. Coque in Aqu. font. s. q. ad [gap: abbrev. 08] i. Capiatur crebrius de Colatura [orig: Colaturâ] cyathus plenus unciarum trium.

[gap: abbrev. R] Radic. Liq. [gap: abbrev. 06] i. Cicer. rubr. p. i. Cort. Sabin. [gap: abbrev. 06] . Fol. Plantag. m. i. coq. in Aq. adde parum Lixivii, et in Decocti [gap: abbrev. 08] . dissolve Terebinth. in Melle solut. [gap: abbrev. 06] i. M. pro iniectione abstersiva. In graviori malo potest addi Ung. Aegypt. Alias usurpantur pro Iniectione Lac rec. Serum Lact. Mulsa, Succ. Equiset. vel Plantag. Aqua ferrata, in qua Radices Symph. modice bullierint, Aq. Calc. viv. cum Sief alb. Rhas. et ad Ulcus in Collo Vesicae Vitriol. rom. [gap: abbrev. 04] . in [gap: abbrev. 08] . Aquae fontan. solut.

[gap: abbrev. R] Caput et Mesenterium Ovis tenuiter concisum, Herbar. Equiset. Plantag. Hyper. an. m. i. Rad. Bistort. Consol. Lil. alb. an. [gap: abbrev. 06] . Cort. Granat. [gap: abbrev. 04] i. Coq. in Aq. ferrat. ad [gap: abbrev. 08] ii. In Colura [orig: Colurâ] dissolve Troch. alb. Rhas. seu Opii [gap: abbrev. 05] . Bol. armen. [gap: abbrev. 06] . Misce pro Iniectione consolidativa.



page 337, image: s337

ARTIC. X. De Inflammatione Cerebri.

[note: Inflam~atio Cerebri.] INflammatio membranarum Cerebri dicebatur a Veteribus Sphacelismus, quod vocabulum a Modernis malo consilio pro Necrosi usurpatur. Male itaque Inflammatio haec Phrenitis dicitur, cum per Phrenes intelligatur Diaphragma, et omnia vocabula graecorum medica in tis terminantia semper significent Inflammationem partis, cuius acceperunt denominationem; v. g. Nephritis, Hepatitis, Phrenitis, [note: Diagnosis.] etc. Symptomata Inflammationis Cerebri sunt dolor acerbissimus, propter sensilem duram matrem a Sanguine stagnante distentam, adeo ut capillos evellant Aegri, et prae furore Caput inaniter concutiant; Deliria, pulsatio Capitis, in Gangraenam, Convulsiones et Mortem tendens. Moderno abusu Phrenitis dicitur, Veterum autem Phrenitis, seu Diaphragmatis Inflammatio, rarus est affectus, quem intra duos vel tres dies mors sequitur.

[note: Causae.] Causae internae sunt suppressa Lochia, Haemorrhoides, etc. metastasis Peripneumoniae, Pleuritidis, [note: Prognosm.] aliarumque Inflammationum. Quoad Prognosm, plerum hominem iugulat hic morbus 3tio, ad summum 7mo die. Deiectiones Alvi albicantes, et Urinae cruentae, pallidae, vel albae pessimae sunt. Desipientia obscura somnolenta cum variis Insomniis periculosior est illa [orig: illâ], quae fit cum tumultu, vociferationibus, Artuum contorsionibus et similibus. Curationem vide in Sect. de Deliriis.

ARTIC. XI. De Oculorum Inflammatione, seu Ophthalmia. Item de Epiphora.

[note: Ophthalmiae.] Ophthalmiae duae sunt species, prior sanguinea seu Inflammatio tunicae adnatae cum lacrimis


page 338, image: s338

profluentibus: posterior serosa, Epiphora dicta, seu copiosa et continua Lacrimarum destillatio, cum quodam Oculorum dolore, morsu, ardore, rubore; [note: Vera.] etc. Ophthalmia est etiam vel vera, quae est Inflam modo dicta, et tres habet gradus, quorum 1. consistit in incipiente humiditate Oculi cum rubore, calore et levi dolore. 2. In maiori Inflammationis progressu. 3. In tanto eiusdem gradu, ut Palpebrae simul affectae claudi nequeant, albumque rubrum valde a stagnante in vasculis Sanguine redditum, supra nigrum Oculi intumescat. Vel [note: Notha.] est notha, in qua Lacrimae vix stillant, sed adest vel pruritus et dolor levis cum exigua [orig: exiguâ] fluxione salsa [orig: salsâ] et acri, vel durities et asperitas Palpebrarum. Ophthalmia datur etiam epidemica, interdum contagiosa, subinde periodica. Si Lacrimae sint acres et corrosivae, cum ardore quasi erysipelaceo, dicitur Ophthalmia biliosa: si magis crassae sint, subdulces, et Palpebras inviscantes, meliores sunt quam tenues. Hinc in Ophthalmia quatuor distinguuntur tempora, viz. principium, quando humor est tenuis; incrementum, quando fit crassior aucto dolore; status, quando coctus et crassus Palpebras conglutinat; declinatio, cum signa remittunt. Si Sanguis stagnet in vasis Oculi exterioribus, percipitur tumor, dolor, pulsus in Fronte et Temporibus; si in interioribus, dolor profundior et vehementior in Palato ac Naribus sentitur cum frequenti sternutatione.

[note: Pars laesa.] Pars affecta est membrana adnata, cui intertexta sunt vascula copiosissima, ex Sanguinis stagnatione distenta, et magis conspicua. Connectitur haec cum Sclerotide tunica [orig: tunicâ], a dura [orig: durâ] matre orta [orig: ortâ], unde in gravi Ophthalmia [orig: Ophthalmiâ] percipitur Capitis dolor, si non pulsatorius, tamen contractivus: et vice versa [orig: versâ] contusionibus Cerebri, ac laesionibus membranarum


page 339, image: s339

eius supervenit quandoque Ophthalmia, quae certum inflammati Cerebri, et imminentis Gangraenae signum est.

[note: Causa.] Causa est quodcumque hostile, acidum aut acre, dolorosam fibrarum stricturam inducens; externe quidem contusio, laesio, pulveres acres, fumi metallici: interne acidum Variolarum, acre quidvis ex Tinea [orig: Tineâ] non rite curata [orig: curatâ], fluxionibus Aurium purulentis cessantibus, suppressis Mensibus, ortum. Causa Ophthalmiae nothae est subtilis, salsa, vel acris lympha, Oculos naturaliter humectans, et alterans. [note: Prognosis.] In Prognosi, Ophthalmia per consensum a dura et pia matre saevior et difficilior est. Dolor diu durans, Materiae aut corrodentis, aut distendentis, aut suppurantis pessimum est signum. In Ophthalmia crebriori membranae incrassantur, et humores evadunt impuri, unde visus hebetudo. Si suppuretur, perit Oculus, aut alias supervenit Gangraena Cerebri. Ophthalmia notha chronica quidem, sed non adeo periculosa est, quam vera. Ophthalmia [orig: Ophthalmiâ] laboranti superveniens Alvi profluvium, hominem a Malo liberat.

[note: Curatio.] Curatio. Causae removendae, et Sanguis stagnans resolvendus. In leviori Malo sufficiunt pharmaceutica externa: in graviori necessaria sunt interna, et chirurgica, inprimis Venaesectio revulsoria in Pede, aversoria in Brachio, et his praemissis derivatoria in Vena [orig: Venâ] frontis, modo tundi possit sine constrictione Colli et vasorum iugularium, quae Inflam~ationem augeret. Bene avertunt Vesicatoria pone Aures, praecipue in Nucha [orig: Nuchâ], ubi Arteria dividitur in partem interiorem ad Oculum tendentem, et exteriorem circa Nucham sese expandentem, maiorem enim copiam sanguinis in exteriorem trahunt: his substituuntur Setacea, quia diutius servantur aperta.


page 340, image: s340

Loco Setacei in Nucha [orig: Nuchâ] per quam molesti, licet maximae sit utilitatis, est Setaceum auriculare, per sibrillam Radicis Thymelaeae arboresc. item Mezerei in Lixivio ex Vitium cineribus maceratam, et Auri perforatae im~issam factum. Perforatur nempe Auris filo butyro pinguitraiecto, et facta [orig: factâ] suppuratione, 3. vel 4to die imponitur fibula, sed praeparata, alias corrodit et inflammat. Singulis diebus recens immittitur, et confert etiam in aliis malis Visum hebetantibus. Mirum est, quantum Fonticuli in Infantibus, in Brachio eiusdem lateris inusti, conferant. Interdum etiam Arteriotomia temporalis proficua esse poterit. Si subsit Lymphae dyscrasia, saepius recidivat Ophthalmia, quo in casu praeter purgationem institutam cum Ialappa, optima sunt decocta Lignorum, et omnia Iuniperina. Ophthalmia ex fumis metallicis per interna mineralia curatur; interdum a gestione in Utero orta, sternutatoriis et Venaesectione sanata fuit. Observandum heic est, Cinnamomum ieiuno stomacho comestum fluxiones in Oculum promovere.

[note: Remedia topica.] Inter Externa pessimo usu applicatur Lac, v. g. muliebre, aut Opium, prius enim si non recens sit, acore suo nocet, si vero recens fuerit, unctuositate poros claudit et sordidos facit: Opium etiam ad Gangraenam disponit. Conveniunt autem Sperma Ran. Aq. dest. e Cancr. fluv. cum putrescere incipiunt; Liquor fl. Cichor. Hieracii, Tragapogonis, et Cyan. paratus in vitro crasso, et crassiore crusta [orig: crustâ] farinacea [orig: farinaceâ] obducto, siccata [orig: siccatâ] prius massa [orig: massâ] in aere, ne disrumpatur, nobile sane remedium. Optimae sunt Aquae opthalmicae ex Infuso Vitri Antim. item Albumen Ovi cum Alumine in patina [orig: patinâ] stannea [orig: stanneâ] agitatum, cum pauca Aquae Foenic. tepide supra linteum extens. et applicatum, inprimis si Malum sit. ex ictu Apis. Item


page 341, image: s341

Mucilago sem. Psyl. aut Cydon. cum Aq. appropr. extracta, addito Sacch. Saturn. et Camph. Sane Saccharum candi in scutella [orig: scutellâ] stannea [orig: stanneâ] nova [orig: novâ] cum novo cochleari stanneo diutissime tritum, donec livescat, optimum est ophthalmicum. In statu mire conducunt Collyria vitriolacea. Sed in principio, urgentae dolore, rubore, fervore, et lacrimarum acrium fluxu, conveniunt magis absorbentia, in specie Tutia praep. Mater perlar. Lap. calamin. exactiss. praep. et hinc flores Zinci, ac Magisterium Marcasitae, acre corrigentes.

In Ophthalmia incipiente, ex rebus externis in Oculos illapsis, convenit frustum vitulinae, vel bovinae Carnis crudae tempore decubitus [orig: decubitûs] admotum. Quod si malum sit occasione aeris inclementioris, Mucilagines supra citatae sunt optimae. Si dolor sit intensissimus, nil melius Cataplasmate ex Pomis dulc. bene odoratis, sub Cineribus coctis, donec probe mollescant, Pulpa [orig: Pulpâ] per setac. traiecta [orig: traiectâ], additis Sacch. Iovial. [gap: abbrev. 04] i. Croc. gr. v. Camph. gr. ii. quae tepide cum linteis multipl. applicentur. Ad Ophthalmias nothas seu siccas eadem fere conveniunt, praecipue tamen Aqua Cancr. mucilag. Alumen cum Album. ov. item Decoct. Litharg. aur. in Acet. dest. Ex dictis variae fieri possunt formulae, v. g.

[gap: abbrev. R] Aq. Plantag. Ros. et Foenic. an 06???. Sacch. cand. Iov. 04???. Tut. praep. [gap: abbrev. 03] . Croc. or. gr. iii. M. f. Collyr. de quo ter vel quater quottidie gutta una vel altera in Oculum instilletur.

[gap: abbrev. R] Aquae Ros. Plantag. an. [gap: abbrev. 06] i. Aq. Solan. [gap: abbrev. 06] . Vitriol. alb. [gap: abbrev. 02] . M. Filtrationi adde Tut. praep. [gap: abbrev. 04] . Cum linteo imbuto et expresso applicatum, est egregium.

[note: Epiphora.] Epiphora affectus est catarrhalis, adeoque ad Glandulas sive in Oculorum angulis, sive in Palpebris, respiciendum. Si Lacrimae sint acres cum ardore, morsu, etc. Catarrhus dicitur calidus; sin siccus,


page 342, image: s342

frigidus audit. Causa est nunc externa, v. g. Persicorum esus; nunc interna, estque triplex. 1. Lympha vitiosa acrior aut acido salsior, Oculos vellicans. 2. Glandulae Oculor. relaxatae aut alias irritatae. 3. Glandula lacrimalis in maiori Oculi cantho exesa, abscissa aut resoluta, unde sordium [note: Prognosis.] proventus, quas vicinae glandulae irritatae plorant. Quoad Prognosin, in Infantibus diaeta [orig: diaetâ] et aetatis cursu curatur; in Adultis vero contumacior, facile fistulam lacrimalem inferre potest. Pessima est Epiphora ex defectu Carunculae lacrimalis, facilior tamen, quae ab eius erosione quam excisione producta [note: Curatio.] est. In Curatione convenit Aq. Tim. viz. rum. Rad. Torment. grosso modo pulv. [gap: abbrev. 04] . Alum. gr. v. Aq. Ros. et Plantag. an. [gap: abbrev. 06] . Stent in loco calido per 24. horas et filtrentur pro usu. Item Liq. fl. cyan. Decoct. cort. Granat. atque Cydon. illaesorum, primo Vere collect. Album. ov. conquassat. cum Succ. Semperv. et Flor. Fab. impositum. In genere removenda est causa: Lymphae acrimonia internis et externis corrigenda, et Glandularum tonus adstringentibus firmandus.

ARTIC. XII. De Inflammatione et Ulcere Aurium.

[note: Otalgia.] INterdum inflammatur Auris interna, cum ardore, dolore pulsativo vehementissimo, Febri, subinde Delirio et Convulsionibus. Si ad exteriora vergat Inflammatio, tum adest insignis Auris externae rubor, ad Malas et Tempora se extendens. Si suppuretur, Cerebrum eiusque membranae periculosissime afficiuntur. Si pus interiora magis occupaverit, tum Tympanum interdum putredine absumitur.



page 343, image: s343

[note: Curatio.] In Inflammatione hac discutienda [orig: discutiendâ], universalia probe sunt praemittenda, actu frigida et repellentia cautissime vitanda. Conv enit inprimis Ol. vitel. Ov. Oleum coct. Lumbr. terr. vel Asellorum tepide instillatum. Item Ol. Scorp. vel Canc. fluv. Oleo incoctorum; aut Decoct. Absint. Centaur. min. et aliorum aromatic. Ad extra Auribus applicetur Bals. sulph. cum mica [orig: micâ] Panis calida [orig: calidâ]. Pro suppuratione promovenda [orig: promovendâ], et Abscessu rumpendo conducit Catapl.ex Medulla [orig: Medullâ] Pan. alb. cocta in Lacte capr. additis Vitell. Ov. Oleo ros. Croco pulv. et Cepa [orig: Cepâ], aut Capitibus Alliorum sub cineribus coctorum.

[note: Aurium Ulcus.] Ulcera Aurium vera, ex Inflammatione vel acriori lympha [orig: lymphâ] orta, facile in Fistulas degenerant, aut Hypersacoma Auditum obturans inferunt; in quibus pus album aequale melius est inaequali, fetente, sanioso, etc. Sunt et Ulcera apparentia, quando sanies multiformis effluit cum levamine plurium malorum; unde fluxu cessante varia Capitis et Cerebri [note: Curatio.] superveniunt symptomata. In Curatione horum duntaxat mundus servetur meatus auditorius mediante Urina [orig: Urinâ] humana [orig: humanâ]; cavendum enim ne nimis cito sanentur, praesertim in Infantibus. In Veris, autem, praemissis internis v. g. purgantibus et sudoriferis ex Lignis, mundificandum est per urinam, in qua [orig: quâ] maduerit Rasura Ligni Guaiac. vel Phlegma Spir. Urin. vel leve decoctum Vini albi et Urinae cum media [orig: mediâ] parte Mellis, tepide instillat, aut cum turundula [orig: turundulâ] ebria [orig: ebriâ] immissum. Item Succ. Absinth. aut Marrub. cum Melle; Sucus Cepar. cum Rhodomelite item Syr. Nicot. et pro exsiccatione Alumen ustum cum Vino. Antiquum et sordidum Ulcus mundificetur Urina pueri cum pauco Ung. aegypt. Effluente minore sordium et puris quantitate, dictis adde Tutiam et Pomphol. pro consolidatione.



page 344, image: s344

ARTIC. XIII. De Empyemate.

[note: Empyema.] SAnguis suppuratus, et extra sua vasa effusus in quandam corporis cavitatem, Empyema dicitur; quod kat) e)coxh\n collectioni puris in cavitate Thoracis attribuitur. Differt apud Modernos a Vomica, quae est collectio puris in Viscere aliquo, inprimis vero in Pulmonibus. Sanguis utique in cavo collectus, a vitali consortio orbatus, acescit et grumescit instar Lactis; deinde ex fermentatione acidi coagulantis cum Alcali vol. in tertium salsum, Pus, mutatur; quod album est a praecipitatione Sulpuris, soluti ab alcali, facta [orig: factâ] per acidum.

[note: Causae.] Causae sunt inprimis externae, nempe Contusio vel Vulnus, interiora coccupans. Symptomata ita se habent; Sanguinem congrumatum in Abdomine insinuat Abdominis tumor levior, durities, et renisus, non tam ex repletione quam tensione; accedunt Virium prostrationes, Lipothymiae, impedita [note: Diagnosio.] Respiratio. In pectore collectum sanguinem comitantur insignis laesio Respirationis, Tussis, Dolor pectoris, Gravitas circa costas nothas, extremorum frigus, Febris plus minus acuta. In Capite collectum Sanguinem grumosum monstrant gravativus eius dolor, insignis pulsatio, Oculi nonnihil lacrimantes, rubor Faciei, symptomata Stomachi supervenientia, sanguis per Os, Nares, aut Aures exitum moliens, interdum Stupiditas superveniens. Sanguinem in dicta loca effusum ad suppurationem tendere, monstrant Febris ingravescens cum rigore, ardore in parte suppuratura [orig: suppuraturâ], insignes praecordiorum Anxietates, Vigiliae et deliria; interdum Abscessus externus, v. g. in


page 345, image: s345

Inguine, si colligatur sanguis in abdomine. Pure facto, symptomata remittunt, et fluctuatio puris percipitur.

[note: Symptomata iuncta.] In specie Empyema thoracis sequitur Tussis continua quasi e profundo, et sonus obscurus, a Diaphragmatis per materiam gravati actione; inter tussiendum concussio in cavo pectoris, materiae nempe Diaphragmati incumbentis sublatae et recedentis. In progressu aliquid purulenti, tandem saniosi excernitur; Febris magis lenta, quasi hectica evadit, et vesperi exacerbari solet. Respiratio fit difficilis cum sensu gravativo, quando stant aut sedent Aegri; dum vero decumbunt, facilis. Si pondus incumbens Diaphragmati introrsum vertatur, v. g. dum Calceos solvunt, videntur suffocari: superveniunt Sudores colliquativi nocturni, Palpitatio Cordis, subinde evaporatio ad Os instar Aquae ferventis, Mala e regione partis affectae subinde rubens; pulsus lateris affecti creberrime intermittens; et molestia dum in opposito latere decumbunt. Si Pleuritis suppurata intra 14 dies sputo non reiciatur, in Empyema mutatur; quod rumpitur circa 30. aut 40. diem, superveniente rigore et Febre intensiore. Sanguis in capite collectus utplurimum mortem infert; sicut Empyema pectoris Phthisin et Tabem. Superveniunt interdum Febres periculosae, interdum Ulcera, non raro Gangraena internarum partium.

[note: Curatio sanguinis grumosi.] Curatio sanguinis grumosi. Si sit a Vulnere aut Casu, Sanguis grumosus resolvendus, aut eius suppuratio promovenda: Sanguis aut pus evacuandum per vias, ad quas vergit natura, Urinam nempe, Sudorem aut Alvum, vel quas docet Ars in Paracenthesi Abdominis aut thoracis, Trepanatione calvariae; quae optima sunt auxilia, modo ne


page 346, image: s346

tarde nimis instituantur. In principio fiat Venaesect. revulsoria; hinc Sanguis grumosus resolvatur per Rad. Rubiae Tinctor. Torment. Symph. mai. Absinth. Hyper. Bell. Cheref. Card. ben. Foenic. item Rhabarb. Rad. Vincetox. Pimpin. in specie Lap. Canc. Osteocoll. cum Aceto Vini dest. propinata: hinc Sanguis Hirci legitime collect. Bol. armen. Succin. inprimis Sperma Cet. ad [gap: abbrev. 04] . in vehiculo calido, Carbon. Til. in Aqua Cherefol. Pinguedo humana ad [gap: abbrev. 04] . in potu Cerevisiae, et quaelibet antimonialia fixa: addendo semper talia, quae Sanguinem resolutum, inprimis in pectore vicinisque locis, per vias urinarias amandant. Si in vasis maioribus remotis haereat, sudor provocandus. Si per alvum educere velis, conveniunt Rhabarb. et Sena. Sane praestat a diureticis incipere, inter quae polychresta est mistura ex Oculis Canc. cum Acet. destill. et in fine sudoriferum subnectere.

[note: Empyematis] Curatio Empyematis. I. Pus evacuandum per vias, quas docet natura in suis conatibus, nempe Urinam, Sudorem, Alvum, Sputum. Si rupto Abscessu pectoris, natura nil moliatur, convenit inprimis Vomitus dum vires constant. Hinc Sputum promovendum, praecipue per Nicotianam; habendo simul rationem materiae purulentae, addendo nempe temperantia si acrior ac tenuior, incidentia si crassior fuerit. In specie Mel, Hydromel. Oxymel. squill. inter expectorantia primatum ducunt; incoquuntur v. g. in Mulsa [orig: Mulsâ] Hyssopus Scabios. Parietar. Helen. Iris. Marrub. Liquir. Iuiub. Passul. pro indicantium varietate. Vel rum. Aq. Hyssop. [gap: abbrev. 06] ii. Aquae asthmat. [gap: abbrev. 04] ii. Oxym. squill. ???. Syr. Nicot. [gap: abbrev. 05] . Syr. emet. 04???. Misce, cap. pro lubitu. Si natura Empyema non expurget, statim instituenda Paracenthesis. ne pus in saniem vertatur, vires frangantur, ac Pulmo a


page 347, image: s347

sanie corrumpatur. II. Acrimonia puris corrigenda per sulpurea et antimonialia fixa. III. Pars laesa restituenda per vulneraria, prae ceteris hed. terr. Scabios. Chaeref. item Lignorum et Radicum lignosor. decoctum. Semper tamen acrimoniam corrigentia his iungantur, et cavendum ne Febris intendatur. Hinc egregium est Antimon. diaph. ad [gap: abbrev. 04] . in Decoct. rad. Chin. (vel Guaiac.) Hed. terr. Tussilag. Consol. mai. et, si viscidi aliquid adest, Hyssop. Optime etiam conferunt Flores Sulph. item Bals. Sulph. tereb. vel succin. temperando huius igneam vim Sacch. Sat. vel Antihect. Poter. Prae ceteris vulnerariis excellit Hederae terr. Decoct. Succ. Syr. aut Pulvis cum Antim. diaph. propinatus. Egregium est Decoct. Brass. capit. rub. cum tantillo Sacch. temperatum; ut et Lac capr. cum Sacch. ros. haec enim simul diuretica sunt:

[gap: abbrev. R] Chaeref. m. i. Rhabarb. [gap: abbrev. 04] i. fol. Sen. 04???. Sal Tart. [gap: abbrev. 02] . Ebulliant leniter. in s.q. Aquae; Colat. add. Lap. Canc. praep. [gap: abbrev. 02] i. Pulv. contra cas. August. [gap: abbrev. 03] . Syr. Scabios. q. s. M. pro aliquot dosibus, ubi Sanguinem grumosum per alvum educere animus est.

[gap: abbrev. R] Lap. Canc. praep. [gap: abbrev. 04] . Rhabarb. Spermatis Ceti, Mum. Sanguinis Hirc. legit. praep. an. [gap: abbrev. 03] . M. dos. [gap: abbrev. 04] . in Decoct. Chaerefol. pro sanguine grumoso resolvendo.

[gap: abbrev. R] Ras. Lign. guaiac. [gap: abbrev. 06] . Ras. Lig. Sassafr. [gap: abbrev. 05] . coq. in ???vii. Aquae ad. consumpt. 08???. adde hed. terr. Comar. fl. Hyper. Herb. Veron. an. mi. ad m. ii. Radicis Liquir. [gap: abbrev. 05] . Sem. Foenic. ???. Passul. min. conquass. [gap: abbrev. 06] ii. Coq. ad reman. [gap: abbrev. 08] v. De colatura [orig: colaturâ] ter in die capiat haustum vulneratus Empyematicus.

[gap: abbrev. R] Succ. Hed. terr. [gap: abbrev. 08] iii. suc. Marrub. [gap: abbrev. 06] i. Thur. Myrrh. an. [gap: abbrev. 04] . Sacchari parum, redige ad consist. Syrupi et subinde usurpetur per cochlearia.



page 348, image: s348

ARTIC. XIV. De Haemorrhagia in genere.

[note: Hemorrhagia.] SAnguis extra corpus effusus haemorrhagia dicitur. Cuius causa est vel anastomosis, seu apertio osculorum in Venis, Arteriis; vel vasorum laesio per violentiam externam, aut humores corrodentes. Sanguinis autem tenuitas sub forma [orig: formâ] transsudationis per vasorum tunicas viam parare nequit. Vasa, per quae Sanguis emanat, sunt Venae maiores aut minores, quandoque et Arteriolae, unde stillatim effluit, ex successivo et remittente Cordis impulsu. [note: Causae.] Quoad Causas remotas, fit Anastomosis vitio Sanguinis propter plethoram, aut nimiam eius turgescentiam in Febricantibus, vel vini Potatoribus, iisque, quibus suppressa est evacuatio ordinaria: vel etiam propter Sanguinis serositatem et aquositatem, concurrente fibrarum et partium laxitate, et Sanguinis acrimonia [orig: acrimoniâ] occulte corrosiva [orig: corrosivâ]. Vitio vasorum fit Anastomosis ob Spasmum, sive vasorum sanguifluorum sive partium vasa recipientium, unde impeditur aequalis vel per Arterias distributio, vel ex Arteriis ad Venas transitus: cuiusmodi sunt Haemorrhagiae spleneticae et scorbuticae. Adeo ut Anastomoseos causa ivutplurimum sit acidum, nunc Sanguinem ad orgasmum praeternaturalem concitans, nunc vasorum [note: Diagnosis.] et partium vicinarum fibras vellicans. Si effluat Sanguis floridus, rubicundus, copiosus, anastomosin innuit, propter Sanguinis abundantiam aut turgescentiam: si effluat tenuis, loturae carnium similis, aquositatem Sanguinis sequitur. Si fiat Haemorrhagia cum forti regionis vicinae pulsatione, vitiatum fere circulum innuit. Si vasa erodantur ab acribus humoribus, Sanguis effluens acris salsus


page 349, image: s349

[note: Prognosis.] gustari solet. In Prognosi Haemorrhagia nimia ad Cachexias disponit; moderata consueta et periodica salubris est et non sistenda; curatu difficillima, quae ex erosione vasorum a sucis acribus oritur.

[note: Curatio.] Curatio. Haemorrhagia spontanea, quae opus est naturae turae exonerantis corpus, item critica, non est sistenda, nisi sit nimia. Alias [orig: Aliâs] in genere Sanguis nimius imminuendus, turgescens compescendus, serosus incrassandus, acris temperandus, acidum [note: Indicationes] spasmos inducens corrigendum, et vasa consolidanda. Pro his scopis obtinendis observa I. In abundantia aut turgescentia Sanguinis conducere Venaesectionem, observatis revulsionis et derivationis regulis; in aliis vero casibus minime convenire, nam [note: Indicata.] stultum est evacuare quod non abundat. II. Purgatio ridicula est, nisi in nimia [orig: nimiâ] Sanguinis serositate, in quo casu conducit; ubi conferunt etiam sudorifera, non volatilia, sed additis opiatis, inprimis si adsit Febris, licet enim primo Sanguinem fundant, postmodum tamen hic sero depauperatus spissescit, et salibus heterogeneis liberatus dulcescit. III. Conveniunt Opiata in omni Haemorrhagia.

[note: Remedia.] Ex dictis patet, Remedia esse vulneraria, adstringentia et absorbentia. Ex Regno vegetabili sunt Sucus Urticae mai. ad aliquot uncias interne assumptus. Usnea Cran. human. ad [gap: abbrev. 02] . Passulae inprimis in vitio Sanguinis acrioris, serosioris, acido magis salsi, etc. Rhabarb. in serosiore Sanguine; Camphora spiritus refrenans, et fermenta acida mire corrigens. Accedunt Portulaca, Plantago, Millefol. Fol. teneriora Quercus [orig: Quercûs], Flores Rosar, rubr. Cort. Gran. Balaust. Burs. pastor. Sanic. Pyrol. Bell. min. Hed. terr. Rad. Urtic. Symph. mai. Torment. Sanguisorb. Bistort. Fructus Myrtillor. item Papaver, Hyoscyamus, Opium et quaelibet


page 350, image: s350

anodyna. Ex Regno animali partes durae absorbentes, viz. Ebur s. igne, Unicorvu ver. Dens Hippopot. etc. Bufo in syndone rubra [orig: rubrâ] appensus, vel recens contusus, sub axillis applicatus; et Pulvis Ran. virid. exsicc. in Vino rubro propinatus, Sperma Ceti cum Aceto ros. applicatum, et hinc Sperniola Crollii ad gr. XV. nobile est remedium, inprimis cum Lapis Haemat. ???. et Laud. op. gr. ii. misc. His accedunt tam Pulvis quam Succ. express. Sterc. asinin. suilli aut canini; Pulv. sanguinis effluentis exsicc. ad [gap: abbrev. 04] . in conven. vehiculo. Tandem Lac Haemorrhagias ex acrimonia [orig: acrimoniâ] salsa, et fluxu scorbutico corrigit. In Regno minerali eminent martialia in habitualibus Hypochondriacorum et Scorbuticorum Haemorrhagiis stupenda. Acidularum potus, aut Liquor mart. fol. egregie et fluxum nimium sistit, et naturalem calorem deficientem restituit. In Haemorrhagiis ex nimia Sanguinis turgescentia nil melius Nitro depurato. Ex dictis variae fiunt formulae, v. g.

[gap: abbrev. R] Aquae Plantag. et Semperv. mai. an. 06???. Syr. Papav. alb. [gap: abbrev. 06] . Tinctura fl. Bellid. cum Spir. Vitriol. q. s. ad gratam acid. M. Cap. cochleatim in turgescente nimis Sanguine.

[gap: abbrev. R] Conservae flor. (id est, ex flor. Ros. p. ii. fl. Papav. rh. et Bell. rub. an. p. i. per multiplicem infusionem in Aqua express. et inspiss.) [gap: abbrev. 06] ii. Ebor. s. igne, Dent. Hippopot. an. [gap: abbrev. 03] . Coral. r. praep. [gap: abbrev. 04] . Lap. haemat. praep. [gap: abbrev. 02] i. Cum s. q. Syr. Ros. r. et Papav. rh. f. Elect. in Haemorrhagiis habitualibus ab acido vol. v. g. in vini Potatoribus, etc. maxime conveniens, cuius dosis m. ac v. est magnitudo Nucistae.

[gap: abbrev. R] Pulp. Passul. min. [gap: abbrev. 07] . Rhabarb. elect. [gap: abbrev. 04] ii. Tartar. vitriol. Tacken. [gap: abbrev. 04] . Syr. Pomor. q. s. f. Elect. in san. guinis tenuitate serosa [orig: serosâ] utillimum.

[gap: abbrev. R] C. C. ust. [gap: abbrev. 04] . Terr. sigill. [gap: abbrev. 03] . Laud. op. gr. iii.


page 351, image: s351

Misce pro 2. dos. cum sudore in sanguinis tenuitate serosa.

[gap: abbrev. R] Aq. Plantag. [gap: abbrev. 06] ii. Aq. Cinnam. [gap: abbrev. 04] ii. Acet. Vin. [gap: abbrev. 04] i. Coral. r. praep. [gap: abbrev. 02] i. Terr. sigill. [gap: abbrev. 02] . Laud. op. gr. iii. Syr. myrtin. ???. Capiat. cochleatim in fluxu ex acriori Sanguine aut Lympha.

ARTIC. XV. De Haemorrhagia Narium, et Gingivarum.

[note: Haemorrhagia Narium.] PRopagines rami arterialis a Carotide interna plures intersurculos transmittunt per os cribrosum ad membranam Narium glandulosam, quorum orificia aperta Haemorrhagiam excitant. Praeter Causas communes, accedunt sternutatoria fortiora, et inspirata acria. Imminentem Haemorrhagiam narium ostendit motus Sanguinis sursum, unde dolor tensivus Capitis et Colli, et Temporum pulsans, Oculorum caligo vel splendor et pruritus, lacrimae involuntariae, rubor Malarum, titillatio Narium; et, si vitio sit vasorum, pulsus durus quasi [note: Prognosis.] vibrans in carpo. In Prognosi, lacrimae in voluntariae, in Febribus acutis, hanc portendunt. Largior fluxus Syncopen, Cachexias, Singultus et Convulsiones infert. Stillicidium sanguinis in Morbo acuto malum, ncausa subsit externa. Fluxus e Naribus, Liene aut Hepate affectis, malum. Si aures in Febri obsurduerint, Febrim solvit Haemorrhagia narium.

[note: Curatio.] Curatio. 1. Avocatur Sanguinis impetus per ligaturas extremorum dolorificantes, non secus ac per Venaesectionem, observatis revulsionis et derivationis regulis; per Cucurbitulas cum scarif. Nuchae, aut sine scarificatione supra Pedes admotas; subinde quidem


page 352, image: s352

Hepatis et Lienis regioni applicantur, sed cavendum ne sequatur Inflammatio Visceris sub cucurbitula [orig: cucurbitulâ] siti; per adstringentia et refrigerantia externa, v. g. Catapl. ex Acet. et Argil. furn. Pistor. Fronti, Temporibus, ac Nuchae applicatum; Bolum aut Gypsum cum Aceto, Virorum testibus et Mulierum mammis admotum; item Epithema ex Aceto cum Suc. Semperv. mai. et Sale cum tantillo Camph. iisdem locis, et regioni Hepatis applicatum; item Sperma Ran. cum pauco Alum. aut Fulig. cum Album Ov. et Acet. Fronti et Temporibus cum linteis applicata. Accedunt frontalia ex Croc. mart. Bol. armen. et Opio; item Terrores, aut Lipothymiae inductae, et Dolores graviores in partibus remotioribus, v. g. incurvatio minimi digiti, Cauteria actualia plantis Pedum applicata. Inter specifica eminet Bufo, de quo supra. Lignum sympatheticum ex Fraxino certo tempore decisum et Naribus admotum; Haematites, vel iaspis argento cinctus, cuius rubendo venulis herbaceis est distincta, in manu detentus frigide, donec incalescat; tum enim in Aqua [orig: Aquâ] gelida [orig: gelidâ] denuo refrigerandus, et manibus iterum prehendendus. Similem operationem habent Herbae recentes frigidae Polygoni, Bursae pastoris, Millefolii, Plantaginis, manibus prehensae atque retentae, usque dum incaluerint. Denique Aeger nunc in aere frigido, nunc in calido est servandus. 11. Orificia Vasorum occludenda, applicanda cum Turunda [orig: Turundâ] in Aq. humectata [orig: humectatâ] Pulverem Aluminis aut Vitrioli ad albedinem calc. cum Lacca Pictorum, aut Solutionem Alum. vel Vitrioli intrudendo. Vitriolum basis est Liquoris styptici gallici, qui optimus. Hinc laudatur Gossypium atramento infectum intrusum. Immittitur etiam Tinct. sulph. Vitrioli, vel Phlegma spir. Vitriol. acidulum. Fuligo ex fundo Cacaborum aeneorum


page 353, image: s353

collecta acidum possidet terreis particulis mistum, et hinc adstrictorium, unde optime cum Albumine Ovi ac Sanguine Patientis mista, Turundarum forma [orig: formâ] Naribus immittitur. Nec omittendus Pulvis Stercoris asinin. et suill. insufflatus; vel turgentes Storcorum talium sucis Turundae immissae.

[note: Haemorrhagia Gingivarum.] Haemorrhagia Gingivarum oritur vel a laxitate scorbutica [orig: scorbuticâ], iuncta [orig: iunctâ] cum saliva [orig: salivâ] vascula corrodente, vel ab inepta [orig: ineptâ] Dentis evulsione. Critica aut periodica non est sedanda, nisi succedanea substituatur evacuatio. Praeternaturalis, si sit a Scorbuto, curatur [note: Curatio.] per Tincturam Lacc. Myns. item Decoct. Rad. Torment. cum Alum. Si a Dente evulso, per Tincturam sulph. Vitriol. vel solutionem Vitriol. cum bombace applicatam; vel per Gum. arab. impositum; vel per Gargarisma v. g. rum. Rad. Torment. Bistort. an. [gap: abbrev. 04] ii. Gall. contus. [gap: abbrev. 05] . Sem. Papav. alb. [gap: abbrev. 04] i. Coque in s. q. Aquae Plant. add. Bol. Armen. [gap: abbrev. 04] i. Opii parum. Aliis irritis Xauterium actuale admoveri potest.

ARTIC. XVI. De Sputo Sanguinis, s. Haemoptysi.

[note: Haemoptoe.] SAnguis ex respirationis organis per os eiectus Haemoptysin constituit. Si afficiantur Pulmo aut profundiores Trachaeae rami, cum Tussi fit excretio; si superior Trachaea sola afficiatur, fit cum levi saltem screatu. Sanguis autem exputione levi reiectus, frequentissime ex partibus palatinis et faucibus procedit; qui Laryngem irritans etiam Tussim, illaeso Thorace, inferre potest. Tussis autem profunda cum conatu reiterata malum ex Thorace esse significat. Sanguis hic ex Venis maioribus aut minoribus, hisque pluribus aut


page 354, image: s354

paucioribus Arteriis pectoris manans, et vehiculo reciprocantis aeris reiectus, floridus est, tenuis ac spumosus; varius quidem in Pulmone aut loco vicino haeret, hinc non nigrescit aut quasi grumescit. Dantur Haemoptyses inveteratae periodicae innocuae, imo et cum euphoria [orig: euphoriâ] Aegri.

[note: Causae.] Causae sunt vel ruptio Vasorum a clamore, tussi,' aut risu immodico, onere, etc. vel erosio Pulmonum ab acribus inspiratis, aut a lympha [orig: lymphâ] acri salsa [orig: salsâ], anastomosis ex suppressione Mensium, rarus Thermarum [note: Prognosis.] usus. In Prognosi, Haemoptysis pulmonalis ab erosione saepius Tabem et Phthisin post se trahit. Morbus secundarius, item periodicus sine Pulmonum noxa [orig: noxâ], minus periculosus est primario aut cum Pulmonum vitio iuncto.

[note: Curati.] Curatio. In Paroxysmo impetus sanguinis sistendus; extra illum causa ex toto removenda, et pars laesa sananda. Pro his scopis obtinendis, in abundantia [orig: abundantiâ] aut turgescentia [orig: turgescentiâ] Sanguinis confert V. S. revulsoria, v. g. in Pede, suppressis Mensibus; in Brachio, suppressa [orig: suppressâ] consueta [orig: consuetâ] Narium Haemorrhagia [orig: Haemorrhagiâ]. Sed in erosione partium inepta est. Vitentur autem Purgantia, copiosissime enim a levi purgante, non sine noxa [orig: noxâ], prugantur Haemoptoici. Optima sunt Diuretica; et inprimis opiata; vel etiam Semen Hyosc. si malum est ab acrimonia corrodente. Cetera Remedia specialia acrimoniam, vasa erodentem, ut causam frequentissimam respiciunt. Inprimis Portulacae sucus aut Syrupus, Opiatis sociatus: Decoctum Portulac. aut Plantag. cum Rad. Symph. et Herb. Brunel. in Vino rubro. Syrupus, Decoctum et Conserva Hederae terr. polychresta sunt inprimis post paroxysmum. Egregia specifica sunt Conserva Ros. antiq. Pulvis summitat. et pilosar. excrescentiarum, seu Fungi Cynosbatos, ac Oleum Lini cochleatim usurpatum.


page 355, image: s355

Optimus est Spir. Vitrioli, modo nulla sit suspicio Ulceris in Pulmone. Nobile remedium est Cochl. i. vel ii. quottidie ter vel quater Succi express. ex Cydon. in lamellas concis. et in Aq. com. in diplomate ad mollitiem coctis. Pro Potu confert Decoctum Pomorum per resident. clarificatum, vel Decoctum Hord. cum Passul. Corinth. Laudatur [gap: abbrev. 04] . Stercoris Mur. cum Suc. Plantag. propinata mane et vesperi, inprimis si ruptum sit Pulmonum vas. Martialia aliaque supra nominata huc quoque referuntur. In graviori malo, a causis externis saepius recidivante, egregia sunt Decocta pectoralia ex Lignis. Ex dictis variae fiunt formulae, v. g.

[gap: abbrev. R] Sem. Hyoscyam. Papav. alb. an. [gap: abbrev. 04] . Ter. sigil. Coral. rub. an. ???. Sacch. ros. tabulat. [gap: abbrev. 05] . Misce fiat Pulvis, de quo singulis sex horis cuspis Cultri plenus capiatur.

[gap: abbrev. R] Conserv. Ros. et hed. terr. an. [gap: abbrev. 06] i. Lap. Haemat. praep. [gap: abbrev. 04] i. Coral. rub. praep. [gap: abbrev. 04] . Ter. sigil. [gap: abbrev. 02] i. Syr. Paav. alb. q. s. f. Elect. cap. pro lubitu.

[gap: abbrev. R] Aq. Chaeref. [gap: abbrev. 06] ii. Acet. Vin. [gap: abbrev. 04] ii. Lap. Canc. praep. [gap: abbrev. 04] . Antim. diaph. gr. xv. Syr. Scabios. [gap: abbrev. 05] . M. pro reliquiis grumosis dissolvendis post paroxysmum, sumendo singulis quatuor horis unum vel alterum cochleare plenum.

[gap: abbrev. R] Rasurae Santal. rub. [gap: abbrev. 05] . Ras. Lig. Sassaf. [gap: abbrev. 06] . macera et coq. in ???viii. Aq. com. ad consumpt. 08???. add. Hed. terr. Comar. Hyper. et Veron. an. M. i. Sem. Foenic. ???. Rad. Liquir. [gap: abbrev. 04] ii. Passul. min. conquass. [gap: abbrev. 06] i. Coq. ad remanent. [gap: abbrev. 08] v. Capiat Aeger colaturae bonum baustum ter de die.



page 356, image: s356

SECT. XVIII. De Urinae in Renibus Secretione laesa.

ARTIC. I. De Ischuria Renali.

[note: Ischuria renalis.] SAnguis in totum corpus ex corde distributus, in singulis Visceribus aliquid patitur. Inprimis in Liene, Hepate, et Renibus. De Hepatis et Lienis vitiis dictum alias. Occurrunt iam Renes, quorum officium est Urinam, seu laticem aquosum sale vol. salso oleoso impraegnatum, secernere, et simul certo modo alterare. Haec secretio abolita Ischuria renalis dicitur, cuius signa sunt cessans urinae excretio, cum nullo Vesicae tumore aut tensione, nullo pubis dolore aut perinaei gravitate, et nullo levamine ex imisso cathetere aut facta suctione ex Vesica.

[note: Causae.] Causae in ipso sanguine sunt compages Sanguinis nimis serrata et firma, quae saepe in Scirrho Hepatis et Lienis contingit, oriturque fere ab acido sui generis intimius Massam sanguineam cogente; item tanta sanguinis abundantia ut in vasis emulgentibus nil e Renibus admittat. Causa in ipsis Renibus, sunt 1. Meatus renales infarcti a Calculo, Sanguine grumoso aut Pure, vel ibidem genitis, vel ex aliis partibus illuc translatis; ab Humoribus crassis et viscidis, quorum notitia habeatur ex sordibus in primis viis, aut ex Urina [orig: Urinâ] antea turbida [orig: turbidâ] reddita [orig: redditâ] cum sedimento mucilaginoso copioso. 2. Atonia seu resolutio fibrarum fistulosarum et nervorum, adeo ut deficiente spiritu influo flaccescant, eorumque orificia conniveant, orta ex Vertebrarum aut spinalis Medullae laesione, nimia [orig: nimiâ] Renum refrigeratione,


page 357, image: s357

defectu Spirituum letali in Morbis acutis, etc. Huc referatur quoque fibrarum spasmodica contractura a Calculo, aliove irritante. 3. Defectus aut inertia fermenti renalis, Urinae alterationem et transcolationem non promovens, ut in Hydropicis.

[note: Prognosis.] Prognosis. Ischuria renalis periculosior est vesicali; et illa sine dolore peior dolorosa [orig: dolorosâ]. Superveniunt symptomata varia propter serum urinarium in varias partes trauslatum, v. g. Anxietas praecord. Torpor sensuum, Pathemata epileptica, Ascites, Tumores oedematosi, Vomitus, Sudores ac Halitus plus minus foetidi et urinosi. Urinosus sapor et odor indicium est, alterationem quandam factam esse a fermento renali, sed interclusum transitum in pelvi. Si haec adsint symptomata, intra septem dies utplurimum intereunt, licet denuo meiant, propter Massam sanguineam infectam, et vitium partibus affrictum; utut, si sudor copiosus seu vomitus crebrior, aliave in alio loco excretio copiosa contingat, diutius supervivere possint. Si oriatur a Calculis Renum maioribus, est utplurimum letalis. Si a Resolutione fibrarum sine dolore, instat mors.

[note: Curatio,] Curatio. Vitia Sanguinis corrigenda nunc Venaesectione, nunc alterantibus Affectui primario appropriatis. Renum dispositio p. n. removenda, praemissis laxativis cum Tart. vitriol. et Clysmat. terebinthinatis. Obstructio a Sanguinis grumo curatur per diuretica, grumos dissolventia, viz. Rubiam Tinctor. Hed. terr. Chaerefol. Hyper. Sperma Ceti. succinata, Lap. canc. cum Aceto, etc. Sin a Pure obstruente sit malum, curatur per abstergentia diuretica, viz. Terebinth. Sucum aut Syr. Hed. terr. Essent. et Extr. Hyper. Agrimon. etc. Sin a muco tenaci sit malum, sedulo praemittenda sunt Laxantia. ne copiosior cruditatum ad Renes fiat delatio ex intempestivo usu


page 358, image: s358

incidentium diureticorum, quae hic conveniunt, prout sunt Tartarus vitriol. Tinctura Tartar. Spiritus urinosi, Salia vol. Sucus vel infusum Armorac. in Vino, Oxym. squill. Spir. Salis dulc. in decocto rad. Petrosel. et Cicer rub. Sucus Parietar. cum Oxymel. inprimis Spir. Vitriol. philos. Sucus Limon. a [gap: abbrev. 04] i. ad iv.

[note: Atonia renalis.] In atonia [orig: atoniâ] Renum conveniunt terebinthinata, iuniperina, succinata, in - et externe: item externe Oleum Scorp. et Petrol. In Contractura [orig: Contracturâ] spasmodica [orig: spasmodicâ] fibrarum opitata, Cinnab. Antimon. cum Sal. vol. Succin. et forsan Mithridat. in Decocto diuretico. Ea denique, quae fermentum renale respiciunt, magisque appropriata audiunt, sunt Emuls. ex Sem. Viol. Sucus Parietariae nitrosae in antiquis muris repertae; Fl. Cyan. et Calcatripp. in Vino cocti; Sucus Raphani, vel Infusum Rad. Armoraciae in Vino; Capita Allii concisa cum Vino vel Spir. iunip. propinata; Pulv. Sem. Erys. ad [gap: abbrev. 04] . in Vino albo; Liquor Betulae, Potiones Plateri terebinthinatae, cavendo, ne Mellis societas in Mulieribus hysterica pathemata excitet. Accedunt Folia Rib. nig. Urinae odorem spirantia; et Sucus Pastinacae lut. in specie in Pueris. Nobile remedium est Sal vol. Succin. ut et Spir. et Sal vol. Urin. aut Salis armon. Spir. Tartar. Tinctura nephrit. Amelung. Spir. Carminat. de tribus. Perquam diuretica sunt Lumbrici terr. Aselli in Vino infus. et express. et illorum Spir. per putrefact. item Cantharides rite infus. Praeter volatilia accedunt Salia fixa, viz. Testae Ovor. calcin. ad [gap: abbrev. 04] . inprimis Testa Ovor. Stuthiocameli in Spir. Salis solut. item Sal stip. Fab. et Genist. non perfecte alcalisatum, sed potius salsum, Sal prunellae, etc. Accedit Fimus columbinus aut equinus Vino infusus.

[gap: abbrev. R] Sem. Viol. purp. [gap: abbrev. 04] ii. Sem. Lithosperm. [gap: abbrev. 04] . cum s. q. Aq. Petrosel. f. Emulsio, add. Test. Ovor. Struthiocam. [gap: abbrev. 04] . edulcoretur parum, et detur pro dosi.



page 359, image: s359

[gap: abbrev. R] Terebinth. Venet. Mellis ana [gap: abbrev. 05] . Vitel. Ov. N. 1. Suc. Limon. [gap: abbrev. 05] . Aq. Gramin. q. s. f. Emulsio.

ARTIC. II. De Calculo Renum.

[note: Calculus.] CAusa frequentissima Ischuriae est Calculus, qui utplurimum generatur in Renibus, et incrementum accipit in Vesica. Generantur Calculi ex urina, cum acidum manifestum occurrit alcali volatili, et una coagulantur, permista [orig: permistâ] insimul terrestri substantia [orig: substantiâ] Urinae. Si mucilago viscida ex attritis membranulis transsudans simul coaguletur, albi fiunt: sin Sanguinis guttulae ex vasculo eroso una [orig: unâ] concurrant, rubri sunt. Rufi seu flavi sunt sola Urinae progenies. [note: Causae.] Efficiens causa est acidum vitiosum nunc ipsius Urinae, nunc ex primis viis elapsum, et Urinam magis impraegnans; hinc Vini acidioris potatores et Arthritici calculosi sunt, atque Vomitoria, et acidum in primis viis absorbentia a Calculo praeservant. Hoc tamen acidum nullo modo Calculum generabit, nisi sal alcali volatile in Urina separatum sit, et non debite saturatum, ita ut liberius ab acido arripi possit. Fit hoc per aliqualem putrescentiam et salium divisionem, analogam illi, quam urina prius clara et perspicusa, in matula stannea tandem cum foetore exhibet. Si enim alcali Urinae debito suo acido saturatum sit, non potest ab acido vitioso coagulari; hinc in Stranguria [orig: Stranguriâ] nullus est Calculus, licet urina acido p. n. impraegnata excernatur. Fit autem alteratio seu mutatio putredinalis, sal alcali separans, a fermento vitioso, occasione vitiosi acidi fermentativi ex primis viis, acquisiti vitio diaetae, aut transplantato a Parentibus, vel cum lacte


page 360, image: s360

Nutricis hausto. In hoc itaque fermento alterato et enervato consistit Lithiasis, quae difficillime eradicatur. Causae occasionales, sunt Lacticinia, caseosa, aliaque partim in acidum vitiosum in primis viis degenerantia, partim cum alcali terreo prompte in Calculum coagulabilia. Generantur nempe ex istis parvulae arenulae, quae occasione novarum aliarum, mutuaque earum adhaesione et coagulatione tandem in maiores Lapillos abeunt.

[note: Symptomata] Symptomata sunt pauca et tolerabilia, dum Calculus quietus est. In Paroxysmo autem, id est, dum Calculus est in motu, ac ad Ureteres et Vesicam gtruditur, gravissima adsunt talia, partim ex attritu membranarum Pelvis et ureterum doloroso cum spasmis variarum partium, partim ex retenta [orig: retentâ] et aliorsum translata [orig: translatâ] Urina [orig: Urinâ] oriunda. Quorum plurima etiam doloribus nephriticis ab alia [orig: aliâ] causa [orig: causâ], colicis et hystericis communia sunt. Adest utique dolor renis vel sinistri vel dextri plus minus acutus, cum sensu gravante et fortiter premente. dum pergit Calculus in Ureteres, dolores magis urgent et lancinantes evandunt; atque interdum Calculo in pelvim relabente cessant, denuo autem ad ureteres pergente recrudescunt. Ingruente Paroxysmo Urina est pauca, acris, admodum stimulans, aquosa, interdum perfecte suppressa, crebrius cruenta ex asperitate Calculi vasa lacerante; subinde quidem ex Tartaro calculoso resoluto, absque Sanguinis consortio, quasi sanguinea apparet. Arenulae a calculosis emissae duriores sunt, subinde grandiores, fundum saltem matulae occupantes; friabiles enim et lateribus adhaerentes, sunt nil aliud quam salia scorbutica coagulata. Excernitur etiam copiosus mucus albus, laevis, mediam urinae partem subinde aequans, qui nutrimemptum est partium laesarum


page 361, image: s361

extravasatum. Accedit dolor tensivus secundum Ureteris ductum, stupor Cruris, et in Viris retractio Testiculi lateris affecti; interdum Tenesmus; Anxietas praecord. et ex consensu diaphragmatis [orig: diaphragmâtis] Respirationis difficultas, quasi cingulo restringerentur Costae inferiores; interdum Hemicrania lateris affecti; subinde Convulsiones extremorum, Pavores dormientibus, dolor titillans in extremitate glandis Penis. Frequentissima symptomata sunt Tormina colica cum Nausea [orig: Nauseâ], Vomitu, in Feminis Passio hysterica, et non raro Partus [orig: Partûs] dolores referens. Oriuntur haec ex Spasmo nervulorum renalium continuato ad Plexum mesaraicum. Distinguitur autem huiusmodi Colica a Colica essentiali in eo, quod Calculosi utplurimum incurvati sint, et non possint sine insigni dolore se erigere, cum stupore cruris, dolore etiam in dorso e regione Regis affecti, sine murmure Intestinorum, et cum praedicta Urinae conditione. In Colica autem per essentiam horum contraria obtinent.

[note: Prognosis.] Prognosis. Periculosus est affectus propter Inflammationes Renum, Ischurias letales, et gravissimos nervosi generis morbos supervenientes. Gravidae facile moriuntur aut Abortum patiuntur. Calculus quo maior et asperior, eo periculosior. Superveniens extremorum frigus, aut sudor frigidus, praesertim cum Ischuria [orig: Ischuriâ], mortem innuit. Urinae antea tenues excretae, emissae cum arenulis et frustulis lapideis, bonum sunt signum Calculi imminuti. Interdum certas periodos observat paroxysmus.

[note: Curatio in Paroxysmo.] Curatio. In Paroxysmo dolores et contracturae sistendae, et Calculus vel infringendus vel promovendus. Extra paroxysmum, quod generatum est, mature eliciendum, et generatio futura praecavenda. Pro his scopis, Observ. I. Diuretica in paroxysmo


page 362, image: s362

moderata sint, ne vias hactenus attritas exasperent, et his quantum possibile promovendus est Calculus, simul dolores leniendo tam internis quam externis, his enim durantibus, durabit contractura et angustia viae. II. Ratione acrimoniae Urinae, dolores et contracturas intendentis, conveniunt etiam lenientia, emollientia dicta; non quod vias Calculo laxent, hoc enim ridiculum est, alias Ventriculum et Intestina laxarent; sed quod acrimoniam Urinae temperent et inde natos dolores atque contracturas ductuum tollant. III. Ratione pathematum in primis viis, a sordibus liberandae hae veniunt. Extra paroxysmum conducunt vomitoria et acidum absorbentia; Renes abstergentia, et fermenti renalis vitia corrigentia.

[note: Urgente paroxysmo.] Urgente paroxysmo, nil aeque convenit quam Clysma emolliens, aut anodynum, v. g. Urina puerorum incoctis emollientibus, addita Terebinth et Sale vol. Succin. item ex Lacte. Hinc Sacculi calidi ex Herbis Malv. Althaeae, Violariae, Parietariae, Melissae, Floribus Verbasc. Chamom. Sambuc. Melilot. an. m. i. Semin. Lin. Faenigr. an. [gap: abbrev. 06] . Sem. 4. frig. mai. an. [gap: abbrev. 05] . vel sicci, vel in Aqua [orig: Aquâ] cocti, Lumbis applicandi. Vel etiam Litus anodyni ex Oleis Amygd. d. Chamom. Lil. alb. et Scorp. an. [gap: abbrev. 04] ii. Petrol. alb. [gap: abbrev. 04] i???. Oleo dest. Spic. Iunip. an. 04???. addita [orig: additâ] Camphor. aut eius Oleo parati. Aut Liniment. ex Ung. Ros. Camph. cum Laud. Op. crebro calide inungenda; inprimis post Balnea ex emollientibus parata, superimponendo postmodum Sacculos. Dolore his placato, conferunt in principio blanda laxativo- diuretica, inprimis Tereb. [gap: abbrev. 03] . cum Scammon. gr. iii. vel Terebinth. cum Rhabarb. et Cinam vel Scammon. ros. gr. iii. cum Tart vitriol. gr. xii. et Sal Genist. gr. vi. Quo facit etiam Emulsio ex Sem. Violar. et Papav. alb. cum Aq. Alkek. parata, addito Lap. Perc. praep.



page 363, image: s363

[note: Diuretica.] Evacuatis primis viis, si adhuc urgeat dolor, accedendum ad Opiata et anodyna, appropriatis mista, v. g. Malvaticum Iunip. cum Essent. Opii; vel Emuls. ex Sem. 4. frig. mai. Amygd. d. Nucl. Persic. vel Decoct. fl. Chamom. aut Sem. Nymph. vel Decoctum Foresti egregium, addendo singulis haustibus Spiritum salis acido salsum, ex tremo igne prolicitum. Item.

[gap: abbrev. R] Lap. Canc. [gap: abbrev. 02] . Cinnab. Antim. ??? Laud. op. gr. ii. M. f. Pulvis pro dosi. Vel

[gap: abbrev. R] Rad. Alth. [gap: abbrev. 06] . Liquir. [gap: abbrev. 04] i. Fl Malv. m. i. Sem. Viol. [gap: abbrev. 05] . coq. in s. q. Aq. Hord. Colat. [gap: abbrev. 08] i. adde Syr. Papav. alb. 06???. Lap. Cancr. praep. [gap: abbrev. 04] . m. et ita propinetur per vices.

Sedato dolore, si adhuc haereat Calculus, accessus fiat ad urinam blande promoventia, et Calculum diffringentia. Diuretica sunt Tinctura nephrit. Spir. carminat. Terr. fol. Tart. etc. sub introitu Balnei, dum huius usu relaxantur, subsistatur, et natura quiete concessa [orig: concessâ] forsan sponte liberabit Aegrum. Promovet etiam Calculum blandus corporis motus, gaudium, etc. Lithontriptica vera talia debent esse, quae convenientiam in radice habent cum Calculo. Non necessarium est menstruum Calculum diffringens, quod sit corrosivum, cum dentur menstrua insipida, quae validissima concreta diffringunt, teste Rore maiali, Mercurio amalgamando Metalla solvente, etc. Quin et Sem. Dauc. Persicar. Pulv. Millep et Sal. Fimi columb. bene praep. aliquando Calculum dissolvisse observantur: haec autem non corrosiva, sed tantum acria volatilia sunt. Ut taceam multa nobis et Ventriculo nostro innocua esse, quae respectu aliorum acerrima sunt; sicut Acetum testas Ovor. solvit, sed substratam membranam tenuem non attingit. Cantharides stomachum non offendunt, sed acrimoniam circa Renes et Vesicam


page 364, image: s364

explicant. Male proin ad corrosivitatem respicitur. Paucissima utique cognita sunt Lithontriptica, adeoque horum defectu meliora usurpanda sunt diuretica, tam acidum absorbentia, ut testacea, Lap. minerales et animales, etc. quam Renes abstergentia, ut raphanacea, Liq. Betulae. et balsamica [orig: balsamicâ] vi fermentum Renum conservantia, ut Iuniperina, Terebinthinata, etc.

[note: Calculum pellentia.] Inter haec diuretica Calculum pellunt et Renes abstergunt raphanacea, inprimis Rad. et subinde Folia Armor. Vino infusa, et hausta; aut post repositionem per 14. dies in Cella [orig: Cellâ], destillata, unde Liquor egregius. Allii radices sale acri penetrante et acidum coagulans corrigunt, et fermentum Renum alterant, minutim sc. concisae et in Spir. Iunip. propinatae. Multum decantatur Spir. Vin. in quo infund. Hed. terr. et Capita Allii. In sem. et cort. Fraxini est Oleum ac Sal vol. non contemnendum. Hinc praestantissimum obtinetur Oleum ad gut. xii. in Vino albo capiendum, ex Cort. rad. Fraxin. ???. ii. Bacc. Iunip. [gap: abbrev. 08] ii. Terebinth. 08???. ad iiss. tritis, commistis, in [gap: abbrev. 08] i. Aquae per tres menses, sepositis, et postmodum destillatis. Semen Hyper. tritum Terebinthinam spirat, adeoque multum decantatur Electuarium ex hoc Sem. cum Sacch. ros. vel violac. Multa praestat Semen Danci in praeservando Calculo, vel in substantia [orig: substantiâ], vel Cerevisiae fermentandae infusum. Item Aqua dest. Persicar. cum recenti Planta [orig: Plantâ] cohobata. Exturbat item Calculum Sucus Limon. et inprimis Suc. Betulae. Ex dictis vegetabilibus cum Sp. Vin. tartarisato Essentiae et Extracta parari possunt. Accedunt Sal Genist. Stip. Fab. Sal prunel. in specie Sal vol. Succin. et ratione nitrositatis Sal Fimi columb. aut Acetum macerationis Sterc. columb. cum duabus partibus Mellis iunctum. Huc facit Sal ad Calculum Polemani, viz.



page 365, image: s365

[gap: abbrev. R] Nitr. (praep. deflagrando Sulph. [gap: abbrev. 05] . super ??? 1. Nitri, et hoc ter repetendo, ubi omnia refrixerint et denuo pulverisata fuerint) Salis Absinth. an [gap: abbrev. 06] . Salis Succin. vol [gap: abbrev. 05] . Sacch. alb.??? Ol. dest. Succin. q. s. m. Dos. quantum tres cultelli cuspides capiunt, ter vel quater de die. Optime Renes abstergit et Calculum recentem comminuit.

[note: Lapides.] Supersunt Lapides, qui acidum absorbent, acrimoniam Urinae in paroxysmo temperant, ac ob acidum abbsorptum, et inde mutationem in salsum tertium, vim diureticam acquirunt. Hinc paratur Liq. elegans ad gut. XXX. propinandus, ex Lap. Canc. Iudaic. Lync. Spong. Aquil. Glaciei ana, solutis in Spir. sal. ultimo ignis gradu elicito, ad siccitatem leni calore coagulatis, hinc pulverisatis, et in cella [orig: cellâ] per deliqu. solut. Accedit Decoctum Cancr. fluv. aut [gap: abbrev. 04] . Pulv. eorum, coctorum in Vino ad siccitatem; Liquor per deliq. ex Test. Ovor. e quibus exclusi sunt Pulli, vel ex Ovis Struth. cum Spir. sal. paratus, modo iam insinuato; ipsae Testae calcinatae. Item rum. Calc. viv. q. v. affunde Acet. dest. ad emin. 4. dig. coq. frigef. decant, inspissa, ad siccitatem evapora, candefac. in crucibulo, hoc extrahe vel Sp. Vin. vel Vino Hispanico. Dos. gut. xx. in Calculo. Accedunt Lumbrici, Aselli, inprimis Alae duae superiores Scarabaei maial. pulverisatae, et in Vino propinatae. Egregius est pulvis ex quatuor vel quinquie Scorp. lavatis, et vivis per 24. horas in Vino malvat. relictis, postmodum in olla [orig: ollâ] supra folia Salviae positis, in furno blande crematis, et pulveris. Dos. gr. iv. in Ovo sorbili vel Vino.

ARTIC. III. De Diabere.

[note: Diabetes.] NImia Urinae secretio et excretio, Diabetes dicitur; estque duplex. 1. Notha, in qua excretio


page 366, image: s366

copiosior Urinae tenuis crudae successive et paulatim crescit, cum siti, debilitate virium, ardore lumbari et Viscerum, Macie, Febre continua [orig: continuâ] lenta [orig: lentâ]; et si Urina aliquamdiu retineatur, lumbi, coxae et testes cum gravitate intumescunt. 2. Vera, in qua [orig: quâ] potulenta et assumpta liquida nimis cito, parum aut nihil mutata, excernuntur. Atque haec est, quae proprie Diabetes dicitur, a diabai/nw, cito transeo: cuius causa est flacciditas Renum, non paralytica, sed nimiae apertionis, concurrente pylori laxitate; ad quam disponit crebrior Acidularum usus.

[note: Causae.] Causa Nothae est pars Sanguinis chylosa, seu roridum corporis nutrimentum, et ipsa pinguedo liquata, sicque in consistentiam laticis serosi fatiscens, per vias urinarias excreta. Hinc Obesi ab usu diureticorum maciantur, haec enim humores fundere notum est. Ex hoc rore chyloso est quod Urina Diabeticorum dulcescat. Causa autem Colliquescentiae est fermentum acre vol. simile Sali vol. Cantharidum, in primis viis genitum, Sanguinem et Pinguedinem colliquans. hinc Urina Diabeticorum acris est, et ardoris sensum excitat, curaturque haec Diabethes notha per acrimoniam temperantia, sicut Febris hectica; verum ex abusu diureticorum excitari solet. Omnia enim diuretica abeunt in acresalsum vol. in primis viis; hinc Cydonia, et Vin. Rhen. diureticam vim acquirunt in primis viis, et interdum Diabetem inferunt. Oritur hoc fermentum acre ex digestione Ventriculi vitiata [orig: vitiatâ]; non secus ac fermentum illud, fluxus alvi colliquativos inducens; ex eadem oriri agnoscitur. Succi autem colliquati et pinguedo in specie per Renes excernuntur, tam propter formam Seri Renum poris appropriatam, quam propter vellicationem Renum a volatili isto et acri fermento; unde dolor et ardor lumbaris,


page 367, image: s367

ceteraque Symptomata. In prognosi, Diabetes vera parum habet periculi: notha autem plerumque letalis est, inprimis post immodicum Laborem, nimium Veneris exercitium, aut chronicas Febres.

[note: Curatio.] Curatio. Vera curatur per adstrigentia, sc. martialia. Decoctum Plantag. in Aqua [orig: Aquâ] ferrata [orig: ferratâ], Decoctum Torment. et Prun. sylv. Tinctura sulph. Vitriol. Bolum armen. et Terr. sigill. cum Conserva [orig: Conservâ] Ros. vitriol. vitando tamen Cydonia, quae, utut adstringentia, sunt tamen diuretica. In notha [orig: nothâ] curanda [orig: curandâ] corrigendum fermentum illud acre colliquefactivum per absorbentia acido-austera; et narcoticorum usu Renum irritatio et nimia colliquefactio impedienda. In principio prodest vomitus ex copiosa [orig: copiosâ] frigida [orig: frigidâ] deglutita [orig: deglutitâ], singulis quatuor diebus. Observanda est eadem Diaeta, quae in Hectica febre. Remedia sunt Succi Syr. aut Decocta Plantag. Portulac. Nymph. Papav. etc. Hinc Magist. Corall. cum Succo Citri; aut Mistura ex Aqua Plantag. [gap: abbrev. 06] ii. Acet. destill. Vin. ??? Corall. r. praep. [gap: abbrev. 04] . Laud. op. gr. ii. Syr. Portulac. [gap: abbrev. 06] . Capienda cochleatim. Hinc Lapis Haematites, tam naturalis, quam artificialis ex Vitriol. Mart. et Sacch. Saturn. item CC. ust. Croc. Mart. adstring. Tinctura antiphthis. Tinctura sulph. Vitriol. Succinum, Troch. de Carabe, Troch. de Terra sigill. Nobile experimentum est Aqua Calcis tam simplex quam composita. Accedunt Emuls. nutrient. et anodynae. Inter Diaetetica eminet Lac chalybeatum asininum, item Aqua chalybeata, cui Ras. C. C. Incocta. Externe Renibus applicantur Cancri fluv. rec. contus. aut eorum Sucus expr. Subinde Sacculi et Fomenta ex Plantag. et Foliis Querc. in Aqua chalyb. coctis. Aestivo tempore profuit Potus Thermarum. Fabar. in Scaturigine, hinc Balneum Thermarum Badena [orig: Badenâ] Helveticarum, Nobili Viro.



page 368, image: s368

ARTIC. IV. De Mictu cruento.

[note: Mictio cruenta.] URINAE In Renibus secretio interdum adeo depravatur, ut excernatur cruenta, interdum loturae carnium similis, interdum ex opaco plus minus nigrescens. Rubedo Urinae sauguinea opaca, plus minus crassiuscula, distinguenda a rubedine salina [orig: salinâ], perspicua [orig: perspicuâ], clara [orig: clarâ], splendenti, quam comitatur praecipitatio sedimenti crocei, vel instar cinnabaris, vel incarnati coloris, Scorbuticis familiaris. Cum Urina cruenta est, si steterit uno alterove die, crassamentum seponit rubro-nigrescens instar sanguinis grumosi. Sanguis Urinam tingens utplurimum ex Renibus emanat; rarius ex aliis partibus ad loca urinaria defertur; in terdum ex Vesica aut Pene effluit.

[note: Causa.] Causa est anastomosis arteriolarum ad vias urinarias distributarum, vel earum erosio. Mictus cruentus per anastomosin, nunc criticus est in Febre ardente, Pleuritide; suppresa [orig: suppresâ] sollenni Sanguinis evacuatione, truncata [orig: truncatâ] manu vel pede, etc. nunc non spontaneus, nunc periodicus. Huc faciunt Vini aut acriorum diureticorum abusus, Tubuli Renum imbecilles, et nimis aperti, ubi mictus fere indolens et Urina minus tincta, minusque crassa est; Veneris abusus, adeo ut vasa sanguifera circa partes genitales hiscant. Mictum utique cruentum per anastomosin praecedere, imo et comitari solet dolor gravativus et tensivus, in loco anastomoseos perceptibilis. Frequentior causa Mictus [orig: Mictûs] cruenti est diaeresis a sero acri vascula rodente, Scorbuticis et Catarthosis familiaris. Faciunt huc Renum et Vesicae Ulcera, Calculus asper; Cantharidum, Allii, aut Aloes abusus, et funesti illi Mictus cruenti in Variolis, Febribus malignis, et Peste.



page 369, image: s369

[note: Prognosis.] In Prognosi, si a pudendis fluat Sanguis, minus est periculum; si a Vesica, periculosius est, quia in Vesica subsistens periculosam urinae suppressionem, aut sui corruptela [orig: corruptelâ] varia symptomata inferre potest. Omnium maxime periculosus est, si ex Renibus, praesertim erosis, aut eorum, ut vocant, imbecillitate, malum ortum fuerit.

[note: Curatis.] In Curatione conveniunt Remedia supra laudata in Haemorrhagia, habita [orig: habitâ] ratione Causae. Quia serum urinarium acre omnem Mictum cruentum exasperat, semperaddantur temperantia; item papaverina, opiata. Conducit Venaesectio revulsoria vel derivatoria, si sollennis excretio suppressa fuerit. Purgantia acrimonia [orig: acrimoniâ] sua [orig: suâ] malum exasperant. Rhabarbarum autem in acriori Sanguinis crasi, aut Renum imbecillitate confert, v. g. Pill. ex Rhabarb. cum Succ. Plantag. aut Terebinth. His praemissis patent remedia, v. g. Mistura illa ex Aqua Plant. Aceto destill. Corall. et Laud. ad Haemorrhagias laudata. Quia tamen semper respiciendum ad acrimoniam Seri urinarii, prae ceteris convenit Succ. Portulac. ad [gap: abbrev. 06] i. vel iii. Hinc Decoct. Equiset. et Millefolii fl. albo. In erosione mire convenit Agrimonia seu Eupator. vulg. His adde Sem. Hyper. et cum hoc paratum Elect. Timaei contra Exulcerationem Renum. Expertum est Lac ovillum quottidie semel ad [gap: abbrev. 06] v. cum Bol. armen. [gap: abbrev. 04] . omni mane propinatum: item Troch. de Carabe cum Bolo armen. et Aqua Plantag. Accedit Liquor Mart. solar. ad gt. XV. omni mane per aliquot dies assumptus. Lapis Haematit. cum copioso Lacte egregius est; et si malum sit a Cantharidibus, Terra sigill. prodest. Opiata per se nota sunt, in specie Elect. Paduan. ex Sem. Hyosc. etc. pro Sanguinis sputo laudatum. Si ex affecta [orig: affectâ] Vesica [orig: Vesicâ] sit Mictus cruentus, iniciantur Aqua Plantag. [gap: abbrev. 06] i. cum Troch. de Carabe [gap: abbrev. 04] . Vel fortior fit iniectio ex Emuls. Papav.


page 370, image: s370

alb. cum Lap. Haematites. Si sedato Mictu Sanguis congrumatus in Vesica [orig: Vesicâ] haereat, sive suppressionem Urinae inferat, confert Succinum atque Gummi arabicum ad [gap: abbrev. 03] . vel [gap: abbrev. 02] i.

SECT. XIX. De Urinae Excretione laesa.

ARTIC. I. De Ischuria vesicali.

[note: Ischuria vesicalis.] URINA ex Renibus per Ureteres in Vesicam delata, ibi continetur donec Vesica a nimia [orig: nimiâ] eius copia [orig: copiâ], vel acrimonia [orig: acrimoniâ] irritata eam pellat. Abolita haec excretio dicitur Ischuria vesicalis, quam comitatur Tumo et protuberantia Vesicae, cum tensione et dolore molestissimo, atque frustaneo Urinam mittendi nixu.

[note: Causae.] Causa est vel vitium Vesicae, vel vitium Canalis urinarii. Ratione prioris, si Nervi, a quibus Vesica suum habet sensum, Paralysi, aut Stupore afficiantur, mediante diuturna [orig: diuturnâ] mora [orig: morâ] in frigida [orig: frigidâ], Vertebrarum luxatione, laesione Spinalis medullae circa Os sacrum, etc. Item si fibrae Vesicae a nimia distensione relaxantur; in his casibus Vesica se non stringens Urinam non emittit. Quo facit etiam Sphincteris spasmus atque pertinax strictura in doloribus Abdominis spasmodicis, et interdum sub usu Cantharidum, adeo ut licet se stringat Vesica, nulla tamen sequatur excretio. Ratione posterioris nempe vitii Canalis urinarii Urinam non transmittentis, se offert eius angustia, ex Tumore, Inflammatione colli Vesicae et Perinaei, Tumore glandularum


page 371, image: s371

Prostatarum, post nimium Veneris usum Ureterem comprimente; hinc venit meatus illius obstructio, vel prope sui originem in Vesica a Calculo Vesicae, pituita [orig: pituitâ] viscida [orig: viscidâ] glutionsa [orig: glutionsâ], sanguine grumoso, aut pure ex Ulcere Renum seu Vesicae, vel ex aliis partibus ad vesicam delato; vel in suo progressu ex Calculo circa Glandem haerente, aut caruncula [orig: carunculâ] post erosam, Urethram. Accedunt extraordinariae quaedam Ischuriae vesicalis causae, viz. Diuretica validiora post alimenta, vel ante abstersionem primarum viarum, usurpata; quae contenta cruda et pituitosa ad loca urinaria rapiunt, unde obstructio. Prognosis si spectetur, Ischuria illa ceteris periculosior est, quae ex Paralysi, aut nimia [orig: nimiâ] Vesicae eius distensione oritur.

[note: Curatio.] Curatio. Si Vesica sit minus sensibilis et quasi paralytica, convenit Malvaticum Iunip. Ol. dest. Iunip. aut Terebinthinae; item Ol. Succin. in Aqua Petroselin. Hinc propinentur purgantia per consensum Vesicam stimulantia; vel Clysteres, primo emollientes, postmodum acres. Item comprimatur Abdomen, detineatur anhelitus, et his irritis, patefiat Urinae exitus mediante Candela [orig: Candelâ] cerea [orig: cereâ], Melle aut Ol. Amygd. d. illita [orig: illitâ] et immissa [orig: immissâ], aut Fistula [orig: Fistulâ] coriacea [orig: coriaceâ], haec enim praeferenda Catheteri, qui non adeo tutus, Prolecta sic Urina [orig: Urinâ] fiunt Iniectiones in Vesicam ex Decoct. Puleg. Calaminth. Rut. Castor. et similibus nervinis. Quin et applicantur cum spongia super pectinem, Fotus ex Sem. Anis. et Petrosel. an. [gap: abbrev. 06] . Herb. Filipend. mi. i. Zedoar. [gap: abbrev. 04] i. Bacc. Laur. [gap: abbrev. 04] . in Vino et Aqua [orig: Aquâ] coctis. Fortius est Cataplasma ex Cepa [orig: Cepâ] alba [orig: albâ] tam cruda [orig: crudâ] quam sub cineribus cocta [orig: coctâ], addito Capite Allii, Pingued. anser. Ol. Scorp. et Gutt aliquot olei still. Bacc. Iuniperi, regioni Renum et Pubis applicandum, vel Perinaeo in suppressione a nimio coitu. Laudatur Cataplasma ex


page 372, image: s372

Parietaria [orig: Parietariâ] et Cherefol. cum Ol. Scorp. calide Pectini impositum. Alias illinitur Pubes, Perinaeum et Os sacrum Oleo Scorp. cum Ung. dialth. Ol. Castor. dest. Iunip. rutac. Hyper. etc. Vel inungitur Umbilicus Oleo Mastich. Accedunt Semicupia ex emollientibus et nervinis appropriatis, paulo ante Insessum exhibitis blandis diureticis. In ardentibus aut malignis Febribus etiam levamen adfert deambulatio.

[note: Remedia causarum divers.] In malo a Vesicae extensione nimia, praeter compressionem cum manu convenit Fotus ex emoll. ac nervinis, et Catapl. ex Chaeref. Parietar. et Petrosel. in Butyro frixis, item ex Cepis, educta [orig: eductâ] prius Urina [orig: Urinâ] per fistulam. Si Sphincteris vitio, illinatur Perinaeum et Pubes Ung. dialth. cum Ol. Papav. et interne exhibebis volatilia opiatis mista. Sia Canthar. exhibitis, Lac et Emuls. lacteas. Si ex Urethrae angustia aut inflammatione, convenit Catapl. ex Chaeref. et Pariet. Si a Grumo sang. conducit interne solutio Lap. cancr. in Aceto, Decoct. Rad. Rubiae, aut Artemisiae, cum Chaeref. troch. de Carab. Sperma Ceti, Essent. Hyper. Essent. Traumat. etc. Et externe Stercus Boum recentissimum Pectini, Pudendis et Perinaeo inunctum. Si a materia viscida, convenit interne Armorac. item Suc. Parietar. cum Oxymel. Tart. vitriol. Sal. Tartar. Spir. Sal. dulc. Si a Caruncula, removeatur quantocius Candela [orig: Candelâ] cerea [orig: cereâ], in leviori malo Croco metall. instructa [orig: instructâ]; in graviori autem mistura ex Merc. praecip. [gap: abbrev. 04] i. Ung. de Cerus 06???. et in gravissimo, Magmate ex Mercur. sublim. et Viridi aeris, sed maxima [orig: maximâ] cum cautela [orig: cautelâ] et circumspectione. Fiat autem Candela non ex Cera [orig: Cerâ] pura [orig: purâ], sed add. [gap: abbrev. 06] . Terebinth. ad [gap: abbrev. 08] . Cerae. Exesa [orig: Exesâ] Caruncula [orig: Carunculâ] pro consolidatione immittitur Ung. alb. camphoratum.



page 373, image: s373

ARTIC. II. De Calculo Vesicae.

[note: Calculus vesicae.] UEsicae Calculus Urinae excretionem impediens fere semper in Renibus generatur, et successive in Vesica [orig: Vesicâ] accrescit, mediante quodam nutrimento, quod plorant Ureteres et Vesica laesa, et quod in forma [orig: formâ] mucilaginis cum Urina Calculosorum excernitur. Hinc est, quod Calculi maiores lamellatim, instar Cepar. cum cortice uno super alterum, concreti reperiantur. Symptomata sunt Urinae suppressio, Tenesmus, desiderium alvo deiciendi, et dum ad humum se incurvant, punctio in Vesica, subinde Pruritus in Glande et erectio Penis ex irritatione per consensum membranae meatus [orig: meatûs] urinarii, liberatio ab Urinae suppressione pedibus in altum levatis, et in Malo diuturno mucilago copiosa cum Urina excreta. Dignoscitur etiam immisso cathetere aut digito in podicem; quin et saltu vehementiori Calculi motus percipitur, modo ex artrita [orig: artritâ] nimis Vesica [orig: Vesicâ] membranae eius interne non adnascatur.

[note: Prognosis.] In Prognosi, facilius in Feminis propter brevitatem et amplitudinem Colli Vesicae curatur, quam in Viris. Plerumque non nisi sectione tollitur, et tunc metuenda est Vesicae inflammatio letalis aut superveniens Fistula. Calculus qui Vesicae firmius adhaeret, incurabilis est.

[note: Curatio.] Curatio. Minuatur et excludatur Calculus, si possibile sit, inprimis usu Millepedum, aliorumque ad Calculum Renum laudatorum. Interdum ubi Calculus est in motu et tamen non bene procedit, Vomitus convenit, in Mulieribus praeprimis. Externe iniciatur Solutio Sterc. columb. calcin. in Decocto


page 374, image: s374

Parietariae. Pubi admoveatur calidissime Cataplasma ex Cepa [orig: Cepâ] alba [orig: albâ] cocta [orig: coctâ] in Vino decoctionis Parietariae et Ol. Scorp. Litus ex Oleo Scorp. et Pingued. Hirc. et in specie ex Petroleo, aut ubi magis pellendum, ex Ol. dest. Succini similiter conducunt. His irritis exscindendus est Calculus a perito et circumspecto Lithotomo.

ARTIC. III. De Urinae Incontinentia.

[note: Incontinentia Urinae.] CAusa huius proxima est deficiens constrictio musculi sphincteris Vesicae. Remota vero est I. Paralysis nervorum ad Sphincterem derivatorum, ex casu aut luxatione Vertebrarum, vel defectu spirituum in Morbis acutis et Apoplexia [orig: Apoplexiâ]. 2. Fibrarum Sphincteris relaxatio a nimia distensione, v. g. nimia [orig: nimiâ] Foetus [orig: Foetûs] magnitudine. 3. Fibrarum laceratio, a Vulnere, Lithotomia, Partu difficiliore, prolapsu sinus [orig: sinûs] Pudoris, etc. Est autem Incontinentiae species improprie sic dicta, quando dormientes tantum stragula permingunt, oriturque a torpore aut defectu spirituum animalium, dum non satis firmant tonum fibrarum Sphincteris constrictoriarum, v. g. in Infantibus tenellis, Senibus et assuetis. Huc resertur vitium illud, quando Urina satis diu retineri nequit, propter continuum ac sensibiliorem in Vesica stimulum, a Calculo irritante, mole Uteri gestantis premente, exulceratione, aut excoriatione Vesicae circa collum, Tussi graviori in corpore obesiori, cuius partes externae in concussione minus cedunt. Huc etiam pertinet Vesicae angustia vel nativa, vel adscititia ex Tumore proprio aut vicinarum partium.



page 375, image: s375

[note: Prognosis.] In Prognosi tenendum, quod hic Affectus in Senibus sit incurabilis; in Pueris vero aetatis progressu curatur, nisi vigesimum quintum aetatis annum excedat, et tunc fere immedicabilis est. Si fit ex vitio paralytico, in specie vitio Cerebri aut spinalis Medullae, difficillime curatur.

[note: Curatio.] Curatio. Conveniunt nervina et adstringentia cum specificis. In specie Calamintha cum Vino ante pastum pota, item Alchymilla, Agrimonia, Plantago, Hyper. buiusque Sem. Glandes et Medulla Gland. Castor. Galanga, Mastiche admodum laudatur ad [gap: abbrev. 04] . in Vino. Item Pulv. Thur. Gum. arab. ad [gap: abbrev. 04] . in Vino. Quando stimulus p. n. peccat in Incontinentia [orig: Incontinentiâ] paralytica [orig: paralyticâ], rum. Calaminth. Myrrhae, Castor. an. [gap: abbrev. 04] ii. Gland. ??? Pulverisa subtil. Dos. [gap: abbrev. 04] . Decantatissimum specificum est guttur Galli tostum et tritum cum Vino; item Pulv. Cineris Erinac. cum Medull. saxor. item pulv. internae tunicae Ventriculi gallin. Farcimen, vel pulvis vel cinis Pudendi suilli, Stercus Caprae, Mures exsiccat. et pulveris. vel in Butyro elixi. Inter externa laudantur inprimis Balnea ex Absinth. Menth. Fl. Ros. Balaust. Torment. in Aqua ferrariorum coctis; et in malo contumaciori Thermae. Hinc Inunctiones cum Ol. Abs. Menth. Nardin. Castor. Bals. Peruv. Emplastrum oxycroc. vertebris Lumb. applicatum prosunt nam in malo a vitio nervorum, Lumborumm et Ossis sacri, ubi origines sunt Nervorum, maxima habenda est ratio. In omni Incontinentia, nisi a laesione in partu, laudatur pulv. Bufonis vivi, in nova [orig: novâ] olla [orig: ollâ] usti, et in Sacculo collo appensi. Post partum difficilem singulare est hoc Unguentum: rum. Lap. calam. in Acet, dest. et Aqua [orig: Aquâ] Ros. bis vel ter lot. et subtil. pulveris. [gap: abbrev. 06] v. Litharg. arg. [gap: abbrev. 06] i. Cerus. praep. [gap: abbrev. 06] . Ol. Ros. et Chamom. an. ???. Agitentur simul per duas horas, et cum Axung. Hirc. f. Ung. agitando ad horae quadrantem. Haec ipsa


page 376, image: s376

promiscue tam diurnae quam nocturnae Incontinentiae conveniunt. In specie Lectimingiis interne conducit Pulvis Capul. Gland. in Aqua vel Vin. chalyb. Item Pulvis Castor. ad [gap: abbrev. 02] . Iunioribus; Adultis vero ad [gap: abbrev. 04] . Ex dictis variae fiunt Formulae, v. g.

[gap: abbrev. R] Tunic. Stom gallin. pulveris. [gap: abbrev. 05] . Herb. Agrim. [gap: abbrev. 06] . Erinac. ust. ??? M. f. Pulvis Dos. [gap: abbrev. 04] . in Iusculo gallinaceo quottidie semel aut bis.

[gap: abbrev. R] Pulv. Medul. Lap. [gap: abbrev. 04] ii. Gran. Mastich. [gap: abbrev. 04] i. Lign. Aloes resinos. exacte pulveris. 04???. m. f. Pulv. Dos. [gap: abbrev. 04] . uti supra.

ARTIC. IV. De Stranguria.

[note: Stranguria.] DEpravata Urinae excretio cum stillicidio, acerbo dolore et comitante et subsequente, atque continua [orig: continuâ] ad mingendum irritatione, Stranguria dicitur. Causa proxima interna est continua Vesicae irritatio, quam sub Dysuria considerabimus; externa est Urinae acor, magis Urethram quam collum Vesicae interius muco crasso oblitum, dolore [note: Causae.] afficiens. Causa dispositiva huius acoris est inertia fermenti Bilis non debite perficiens Chylum in Duodeno, sic enim assumpta non rite digesta acescunt, et acore suo Vesicam stimulant; non secus ac Mustum, vel Cerevisia non rite defaecata, Strangurias acore suo in Stomacho insuperabili inferunt. Accedit Ulcus et Excoriatio Vesicae, urinae contactum abhorrens, et ex irritatione propellens.

[note: Prognosis.] Quoad prognosin, dissicilior est, quae ex Ulcere Vesicae, quam quae oritur ex vitio Urinae, in Senibus propter defectum digestionis primae saepe incurabilis est. Pertinacior Stranguria interdum Ulcus Vesicae infert.



page 377, image: s377

[note: Curatio.] Curatio. Acor Urinae temperandus, et Vesicae laesio corrigenda. Posteriori scopo satisfaciunt in Vesicae Ulcere supra posita. Quoad priorem opiata minus conveniunt; optima sunt vomitoria; hinc pro scopo aversorio Ialapa cum Tereb. et Merc. dulc. conducunt. Alterantia sunt Pulv. Glandium, Extractum paratum ex Succ. Frax. Alkek. Lapides Cancr. Inprimmis Sucus ipsorum Canc. fluv. item Pulvis Essent. et praecipue Ol. destill. Cort. Aurant. Nuc. mosch. in abusu Cerevisiae crudae; Decoct. fol. et gemmar. Rib. nig. cum Sem. Dauc. in Vino rubro. Egregium est etiam Decoctum Rap. item Decoctum Herb. et Bacc. Alkek. cum Passulis. Omnibus Balsamis praefertur Bals. Copayb. in Decoct. Petrosel. Accedit Oleum Cerae in Decoct. Cicer. rub. Lixivium ex Testis Ovor. cum Vino; Vinum in quo Silices candefacti aliquoties exstincti; Spir. Nitr. d. Sal. Tart. C. C. ust. Sal. stip. Fab. et his irritis [gap: abbrev. 02] . Boracis. Nec omittenda Aqua infusionis Ceparum minutim incisarum. In pertinaciori malo ex vito digestionis, v. g. in Senibus, confert Vinum Hispan. Malvat. Iuniper. item Spir. Vin. potus, dum cubitum itur. Externe, ratione continuitatis Umbilici cum Vesica per Urachum, Umbilico illinitur Litus ex Axung. Hirc. [gap: abbrev. 04] i. Ol. destill. Cer. et Cort. Aurant. an gutt. iii. Et suffumigatur Vesicae regio vapore Raphani in Vino bullientis. Alias in malo pertinaciori Clyster ex Lacte, et Iniectio Lactis chalyb. in Vesicam locum obtinent.

[gap: abbrev. R] Spec. diacurc. ???. Nucis mosch. [gap: abbrev. 02] i. Lap. Canc. [gap: abbrev. 04] . cum Sacch. in s. q. Aquae solut. f. Rotulae adsperg. Ol. defl. Cort. Aurant. Dos. vi. vel. vii.

[gap: abbrev. R] Malvat. Iunip. [gap: abbrev. 06] v. Syr. Cort. Aurant. [gap: abbrev. 06] . Spir. carminat. [gap: abbrev. 04] . Misc.



page 378, image: s378

ARTIC. V. De Dysuria.

[note: Dysuria.] URinae excretio cum magno conatu, dolore, et ardoris sensu, Dysuria dicitur. Differt a Stranguria in eo, quod non guttatim effluat, nec dolorem ante aut post excretionem relinquat, nec tam internam Vesicae superficiem, quam orificium Vesicae aut meatum urinarium arrodat. Causa est vel [note: Causae.] Urina acris a copiosis salibus haustis v. g. in Hypochondriacis, Scorbuticis, usu Cantharidum, etc. vel frequentius colli Vesicae, aut meatus [orig: meatûs] Ur. excoriatio et exulceratio ab attritu Calculi, etc. adeo ut ab Urina [orig: Urinâ] naturaliter constituta [orig: constitutâ] dolorem patiantur. Huc faciunt Prostratae glandulae exulceratae a contagio venereo, ut Urinam ipsae cum dolore summo perferant, et simul acrem plorent sucum, qui Urethram excoriat. Interdum partes urinariae per consensum laeduntur, in affecto Utero, vel Intestino recto, v. g. a Tenesmo, Haemorrhoid. etc. Excernitur subinde in Dysuria mucilago crassa lactea, quae nil aliud est, quam nutrimentum Vesicae et partium urinariarum. [note: Prognosis.] In Prognosi, Dysuria pertinax ad Urinae incontinentiam et Vesicae Ulcera disponit. In Senibus difficulter curatur.

[note: Curatio.] Curatio. Vel acrimonia Urinae temperanda, vel partes laesae restituendae. Utrique scopo egregie satisfacit Malva, eius Conserva ex flor. item Syr. hinc Decoct. sem. cum Nitro vel Lap. Canc. Decoct. Forest. ad Calculum; Decocto Herbar. et Bacc. Alkek. Decoct. fl. Nymph. Petrosel. Sonchi laevis cum Sach. et Nitro; Decoct. Fl. Malv. cum Iuiub. et Sebest. inprimis Decoct. Sebest. addito tantillo Croci ad ???. omni mane. Laudantur succinata, Troch. de Carabe, Pulvis Ioelis


page 379, image: s379

ex Test. Ovor. Semen Urticae, Succinum, et si partes urinariae. exulcerentur Trochisci de Alkek. Tandem Vesica Caprae seu Apri sylv. masc. siccata et pulv. item Pulv. ossium Dactylor. mistus cum Pulv. Carnis suill. incisae et in clibano siccatae. Accedunt Lacticinia et Oleosa; inprimis Oleum Amygd. d. cum Syr. dialth. et Pulv. Ocul. Canc. item Emuls. ex Amygd. d. Sem. Melon. et Nucl. Persic. add. Lap. Percar. Egregie convenit Lac, praecipue si a Cantharid. sit malum; item Serum Lactis, in quo decocti sunt Flores Cyani et Calcatrip. Hoc tamen sicut et omnia potulenta calide hauriantur. His addantur crebro Clysteres, nunc blande stimulantes, nunc lenientes, nam quo contumacior est alvus, eo intensior est Dysuria. Externe applicatur Melissa, Serpillum, Pulegium, etc. calefact. item Catapl. ex Rut. et Parietar. in Ol. Scropion. coct. vel Cataplasma e contusis Baccis Iuniperi, cum Allio in Vinlo rubro coctis ad Pulmenti formam, et calide applicatum ad Pubis regionem. Ungatur et Pubes Linimento ex Ung. martiato et Ol. laurin. an. [gap: abbrev. 06] .

[gap: abbrev. R] Thur. Myrrh. Mastich. an. [gap: abbrev. 04] i. Succin. Croc. an. [gap: abbrev. 03] . Camph. [gap: abbrev. 02] . Antim. diaph. ad pondus omnium. Cum Terebinth. f. Pill. dos. [gap: abbrev. 02] . Utatur 10. diebus.

[gap: abbrev. R] Succ. Liquir. Succin. Thur. an. q. v. cum Tereb. Cypr. f. Pill. rum. Lap. Perc. Oss. Sep. Cancror. calcin. pulv. N. M. an. [gap: abbrev. 05] . Extr. Op. [gap: abbrev. 02] . M. f. Pulvis.

[gap: abbrev. R] Syr. dialth. Fern. [gap: abbrev. 06] ii. Syr. de Cich. cum Rhab. [gap: abbrev. 06] . Aq. Nymph. Lactuc. Chamom. an. [gap: abbrev. 06] v. Aq. Cinnam. [gap: abbrev. 05] . M.

SECTIO XX. De Lymphae in Glandulis Generatione et Motu vitiatis.

[note: Lymphae secretio laesa.] SAnguis ad Glandulas defertur, ut ibi aliquid separetur, quod ad constituendam Lympham requiritur.



page 380, image: s380

Vitiatur huius Lymphae generatio, quando serum parcius et crassius, vel copiosius et tenuius est: frequentius autem, quando Glandulae obstruuntur a materia Lymphae generandae viscidiore, in quo casu praeter Merc. d. pro expugatione, optima sunt sudorifera ex Lignis, praesertim Iunipero, v. g.

[gap: abbrev. R] Ras. Lign. Iunip. [gap: abbrev. 06] ii. Ras. Lig. Sassafr 06???. Cort. Lig. Guai. [gap: abbrev. 06] . Herb. Rorism. m. iii. Baccar. Iunip. 06???. Macerentur per 24. horas in Aqua et Vin. an. [gap: abbrev. 08] i. Coq. in M. B. in Cucurbita cum suo alembico iuncto ad medias, colatum et destillatum M. adde Spir. Sal. armon. [gap: abbrev. 04] ii. Syr. Fl. Calend. [gap: abbrev. 06] ii. Cap. omni mane bonum haustum calidum, exspectando sudorem.

ARTIC. I. De Catarrhis.

[note: Catarrhi.] LYMPHA glandularum copiose in partes effusa proprie dictum Catarrhum constituit: et quia frequentissima est glandularum textura in Cerebro, Faucibus, Locisque vicinis, inprimis membranis pituitariis adhaerens, cum vasis excretoriis minutis perforantibus, non mirum, si hae partes Affectibus catarrhalibus frequentius obnoxiae sint. Defluit nempe lymphae aut copiosa, aut vitiata, e Glandulis inprimis conglomeratis circa Caput, Fauces, Collum, Laryngem, asperam Arteriam, alisque vicinas partes, aeris iniuriis maxime expositas, unde functionum laesiones, et varia Symptomata exoriuntur.

[note: Causae.] Causa est acre acidum, partem plus minus sensibilem laedens, cuius laesionis occasione ob fibrarum stricturam Lympha e vicinis Glandulis uberius exprimitur, et ita semper restaurata continuum quasi


page 381, image: s381

rivum eo derivat. Si gravior sit laesio, alteratur etiam Spiritus insitus, et labefactatur propria partis digestio, adeo ut loco laudabilis nutrimenti, vitiosum continuo subnascatur excrementum, quod similiter novum alimentum corumpendo, partem magis magisque laedit, unde Catarrhus habitualis. [note: Remotae.] Causae remotae sunt 1. Digestionum particularium errata; hinc post Variolas acidum oculis infixum, et Gas acidum inspiratum Laryngem irritans et laedens, Catarrhum excitat: imo acidum fermentum circa Dentium radices haerens, character Phthiseos hereditarius, et quodvis Fermentum acre ex digestione privata enatum, Pathemata catarrhalia infert. Huc facit aer externus et inspiratum quodvis acre partes Thoracis laedens et ad catarrhales Defluxiones irritans, non secus ac sternutatoria acria Lympham copiosam e Naribus emungunt. 2. Ipsa Lympha in se acrior, acidior et salsior (citra occasionem partis laesae) ad sui excretionem Glandulas stimulasns, et tandem partes laedens; idque inprimis, ubi imminuta est Urina, aut insensibilis Transpiratio; et frequentissime, ubi Chylus in Stomacho ex digestione prava [orig: pravâ] generatur aquosus et nimis salsus, unde Sanguis et serosior et acrior evadit, et consequenter Lympha vitiabitur. Hinc est, quod Scorbutus et Tabes exacrimonia Sanguinis, Affectus catarrhales ex acriori lympha iunctos habeat. In Catarrhis epidemicis, acre inspiratum partim lympham inquinat, partim loca, per quae transit, irritat.

[note: Differentia] Differentia. Catarrhus est vel accidentalis et facile delebilis; vel habitualis crebrius recurrens, et spirituum influxum labefactans, cuius causa est partim loci tonus semel laesus ex Spiritus [orig: Spiritûs] insiti deficientia [orig: deficientiâ], partim remanens a praegresso Catarrho


page 382, image: s382

fermentum p. n. quod subinde commotum partem denuo irritat. Est etiam Catarrhus vel mitis seu frigidus, a lympha [orig: lymphâ] insipida [orig: insipidâ] uberius effusa [orig: effusâ] ortus, vel acrior seu calidus, a lympha [orig: lymphâ] corrosiva [orig: corrosivâ], cum dolore, et dispositione inflammatoria [orig: inflammatoriâ]. Est porro nunc tenuis, in principio nempe; nunc crassus, scil. in incremento et statu, quando parte excoriata [orig: excoriatâ] eius nutrimentum proprium Lymphae se associat, et sissiorem ac temperatam reddit. Non multum differt a Catarrho vero, iam explicato Catarrhus minus proprie sic dictus, ex seri sanguinei decubitu, ob fibrarum aliqualem stricturam, et contentorum remoram: hinc frigus externum post corporis aestum Catarrhum, et refrigeratio nocturna partis, propter clausos poros, Dolorem infert; atque Serum scorbuticum in pedibus dolores lancinantes; Dentium irritatio et hinc fibrarum strictura Tumorem Maxillae serosum; et Serum acrius pleuram fortuito irritans notham Pleuresin, Catarrhis tributam, inducunt. Causa occasionalis est laesio et irritatio, vel ex occasione externa [orig: externâ], refrigeratione, etc. vel ex ipsius seri, pro materia Lymphae distributi, acredine, vel in Malo habituali ex vitioso fermento infixo, et ob spiritus insiti vitium nato.

[note: Symptomata] Symptomata pro Partium affectarum varietate notabili variant. In genere praecedunt Capitis gravitas, sensuum Torpor, artuum Lassitudo, Horripilatio dorsi levis, Febricula vespertino tempore exacerbata, inprimis si maius sit vitium Lymphae, praesertim Glandularum conglobatarum, Sanguini in axillarem sinistram infuso iunctae; Tussis, Raucedo, Sputum et Pathemata dolorosa, etiam vesperi et noctu magis affligunt, quamdiu Catarrhus tenuis est; dum vero crassior Lympha peccaverit, aequaliter fere omni tempore affligunt. In Catarrho


page 383, image: s383

calido omnia intensiora exsistunt. Crudelissimi sunt scorbutici Catarrhi, superstite enim fomite in Massa [orig: Massâ] sanguinea [orig: sanguineâ] recidivant. Si Catarrhus ex interno partis vitio orginiem ducat, crebrior Recidiva, et mutationis tempestatum prompta sensatio Spiritus [orig: Spiritûs] insiti debilitatem produnt. Si ex dyscrasia Massae sang. et Seri, vitio Ventriculi, hoc innuunt crebriores, et ex uno loco in vicinum remoti Catarrhi, item Sputatio, dum multum sudant Aegri, aut de laesione digestionis Ventriculi querimoniae.

[note: Prognosis.] Prognosis. Catarrhi a vitio interno peiores externis; pessimi autem hereditarii, et a vitio partis privato orti. Quo saepius recurrunt, eo periculosiores propeter spiritus [orig: spiritûs] insiti labefactationem. In Senibus difficiles sunt curatu, partim propter digestionem, et Spiritus [orig: Spiritûs] partium insiti debilitatem, partim propter Lympham acriorem et acidiorem. In specie periculosi sunt si Caput petant, Plexus enim choroideus, aeque ac Glandula pinealis et pituitaria, circa Lympham occupatus est; adeo ut Lympha vitiosa secreta, et Cerebrum inundans, gravia Capitis symptomata inferat. Quo facilius excretione aliqua [orig: aliquâ] facta [orig: factâ] levatur Catarrhus, eo melius, quia minus periculum est, ne ex graviori laesione partis, gravius malum ipsi immineat.

[note: Curatio.] In Curatione, primario respiciendum ad causam laesionis et irritationis partis, nam Lymphae e Glandulis effusio, et Seri a sanguine separatio atque retentio, non sunt nisi affectus irritationis praeviae. Deinde Lympham effusam aut effundendam removere oportet et corrigere; ac partem laesam restituere. Pro his scopis acquirendis observa 1. Inter Evacuantia, Sudorifera et Diuretica eminere inprimis succinata, myrrhata, Salia volat. CC. Succin. etc. atque Remedia ex Lignis.


page 384, image: s384

Purgantia minus conveniunt, nisi contumacior sit Catarrhus, ac ex Stomachi vitio, quo in casu ad Vomitoria et Purgantia accedendum, v. g. rum. M. pil. de Succin. Craton. [gap: abbrev. 02] . Extr. Absinth. gr. v. Resin. Ialap. gr. iii. Scamm. sulph. gr. i. Cum s. q. Ol. succin. f. Pill. Item Ialap. cum Rhabarb. Helleb. nig. et Merc. d. Item Decoct. melanagogum cum Lign. Sassafr. Pill. Aloephang. etc. 2. Si concurrat Lymphae acrimonia vitiosa, opiata prosunt, succinatis et aromaticis mista, exspectando levem sudorem: exhibentur vesperi in Catarrho tenui noctu ingravescente. Vitentur tamen in Catarrho epidemico vel critico, item in Statu. 2. Fonticuli et Vesicatoria productum morbosum una cum Sanguine et Sero laudabili emungunt, unde imminuta [orig: imminutâ] nonnihil materia [orig: materiâ] catarrhali, insultus mitior evadit, sed causam non attingunt; adeoque Catarrhis contumacibus saepius recidivantibus palliativum tantum remedium exsistunt. 4. Venaesectio per se locum non habet: sed in Plethora [orig: Plethorâ], et suppressa [orig: suppressâ] consueta [orig: consuetâ] Sanguinis evacuatione, ac ubi confestim nimius fit decubitus catarrhalis in partem aliquam, eadem secundum revulsionem et derivationem instituta, proficua esse solet. 5. Post opiata, sudorifera appropriata in paroxysmis catarrhalibus serum minuunt, et sordes abstergunt, atque simul balsamica [orig: balsamicâ] vi idem corrigunt atque partes roborant.

[note: Remedia specifica.] Appropriata igitur sunt omnia ex Iunip. eiusque Baccis parata; Myrrha, quaelibet succinata; Cinnabaris tam nativa quam Antim. Salia volatilia tum simpl. tum oleosa. Nobilissimum est Lign. Sassafr. et stomachicum, et serum corrigens, simulque per Urinam et Sudorem evacuans, unde egregia est eius Essentia, parata cum Spir. serpill. commendatum enim est Serpillum ad Catarrhos, sicut et Rosmar.


page 385, image: s385

Satureia, Guaiacum. Sassafratis autem adde Sum~it. Pini in Catarrho scorbutico. Nobile quid est Mastiche, adeoque Decoctum Ligni lentiscini. Mire Sanguinem emendat et Ventriculum roborat Radix Caryophyllatae, unde decantatum est Vinum illud medicatum Paracelsi ex Rad. Caryophyllat. et Acor. adulter. Egregium quoque est Succinum cum Essent. Serpilli usurpatum; item Liq. CC. succinat. paratus cum Elaeosacch. ex Ol. dest. Succin. et Sal. vol. Succin. Item Myrrha cum Tinctura Tart. in Essentiam soluta; Flores Sulph. Bals. succinat. Iuniperin. Hinc et Sal volatile CC. et Spir. Salis armon. cum Ol. Mac. et Spir. Vini, tam curative sudorem movendo, quam praeservative contenta corporis alterando salutarem effectum praestant.

[note: Externa.] Externe conveniunt Suffitus nervini, hinc Litus ex Ol. dest. Menth. Maioran. etc. cavendo interea, ne qui capitis sunt debilioris, ab huiusmodi fumosis et penetrantibus ad Sternutationem irritentur. Huc facit Fumus Tabaci addito Sem. Anis. Coriandr. et Succino, qui irritans illud resolvit, lympham corrigit, attenuat et evacuat, ac virtute narcotica [orig: narcoticâ] motus catarrhales sistit. Ulterius anticatarrhale est Empl. de Beton. cum Gum. Tacamah. in Oleis appropr. malax. In Catarrhis externis, inprimis ex refrigeratione post sudorem, et doloribus lancinantibus, cavendum ab oleosis poros repentibus: sed applicanda Tacamahaca in Vino soluta, et extensa super alutam. Quod si cutis ex gummatum applicatione tollatur in Pustulas, praemissa frictione applicetur Tinctura aromatica, ex Spiritu Vin. et Sem. 4. cal. mai. Eruc. Sinap. Rore marino, Maioran. Salv. Serpill. etc. infusis parata.



page 386, image: s386

ARTIC. II. De Coryza.

[note: Coryza.] SI Lympha naturaliter Nares humectans, copiosa, tenuis et acris defluat, eamque successive liquor spissus, varieque interdum coloratus insequatur, Catarrhus est Coryza dictus. Cuius causa praeter vitium [note: Causae.] Lymphae et Massae sangu, internum, frequentissime est aer hibernus interiora Narium laedens, non secus ac in Labiorum et Manuum fissuris; occasione cuius funditur primo tenuis acris humor, qui in progressu nutrimento partis excoriatae sociatus, spissior evadit, et Narium suprema obstruendo inspirationem tollit. Idem praestant Sternutatoria acria crebrius usurpata; item Fumi minerales inspirati. Quando procedit a simili causa externa, laeditur simul Larynx cum Faucibus, partim a causa externa, partim a lympha e Glandula pituitaria, unde Sputatio et Tussis. Interdum effluvia e Naribus affectis exhalantia fermenti naturam obtinent, et aliorum Naribus attracta contagiosa evadunt. [note: Prognosis.] In Prognosi, periculo caret, modo acrior lympha non exulceret interiora narium, et ita Ozaenas vel Narium Ulcera producat.

[note: Curatio.] In Curatione Irritatio in principio sistenda, et mucus productus in incremento abstergendus; sociando simul nunc laxantia, nunc sudorifera, pro conditione Patientis, et Catarrhi epidemici vel non epidemici. Irritationem sistunt inprimis Oleum Anis. illitum, et si iam Nares cum rubedine doleant atque excoriatae sint, cum polenta [orig: polentâ] subactum; Camph. in Oleo Amygd. d. soluta et extrinsecus Naribus applicata; Odor Cornuum raspat. Suffitus ex Gum. Animae, Naribus, Ore et toto corpore exceptus; addito subinde


page 387, image: s387

Succino Thur. Mastich. et Benzoe. Mucus coacervatus evacuatur per Nodulum sequ. rum. Fol. Maior. p. iii. Sem. Nigel. contus. [gap: abbrev. 04] i. Ol. dest. Maior. gut. ii. Ol. dest. Succin. et Anis. an. gt. vi. M. d. cum stylo. Item per sternutatoria ex Vitriol. ad alb. calcin. gr. xii. in [gap: abbrev. 06] i. vel iii. Aquae Maior. dilut. Liquorem filtratum Naribus attrahendo. Si Nares obstruantur, optimus est suffitus Aceti super Ferrum candens effusi, item Litus ex Ol. Nicot. et Irin. an. [gap: abbrev. 04] . Ol. still. Maioran. gt. vi. intrinsecus Naribus illinendus. Si Caput sit grave et obnubilatum, Vertici illinitur Balsamus Per. vel, ubi fortius agendum, Oleum dest. Succin. Pro praeservatione partium Oris, in principio retineantur in Ore Troch. ex Mithrid. et Olibano.

[note: Phlogoses. Faucium.] Quoad Faucium phlogoses et dolores, Gustus [orig: Gustûs] abolitionem et Tussim, Coryzae graviori supervenientia, praeter suffitus supra dictos, conveni unt opiata vesperi exhibita, et Lympham acriorem incrassantia, inprimis papaverina. Si viscidior mucus hinc genitus illas partes obsideat, usurpantus incidentia expectorantia. Solent nostrae mulierculae Fauces et asperam Arteriam a laesionibus aeris praeservare, masticando et deglutiendo ieiuno stomacho Passulas maiores in Spir. Anis. maceratas; inductos vero Catarrhos Faucium et Laryngis fere curant per Ficus, quibus in frustula dissectis Spiritum Vini optimum affundunt et deflagrant, continue agitando, hinc frustula haec semi assata vespertino tempore comedunt.

ARTIC. III. De Hydropibus parlicularibus; inprimis Ascite, Hydrope Pectoris et Hydrocephalo.

[note: Hydrops.] INterdum Lympha in motu suo per vasa lymophatica impedita stagnat, unde spatiola vasorum intra


page 388, image: s388

Valvulas intercepta intumescunt instar vesicularum aquosarum; donec rumpantur a distendione nimia [orig: nimiâ], aut erodantur ab acrimonia Lymphae. Ruptis sic vasis, Lympha in cavum effunditur, unde Hydropes particulares; vix autem universales, cum Lymphae motus in universo corpore impeditus vix supponi queat.

[note: Ascites.] Inter Hydropes particulares frequentior est Ascites seu Hydrops abdominis, partim quia plura continet Viscera copiosis vasis lymphaticis instructa, partim quia Mesenterium instructum est vasis lacteis, quorum ruptio, et exinde Chyli in Abdomen destillatio, contumacissima est Ascitis causa; inprimis post haustum frigidae in corpore aestuante, quia sic pituita Intestinorum a calore attenuata, Vasa lactea penetrat, et postmodum superveniente frigore spissata vasa eadem et glandulas obstruit, unde vasis distentis et ruptis sequitur Hydrops subitaneus. Colligitur haec aqua nunc intra Peritonaeum, nunc intra cavum Omneti, nunc intra partium membranas, et quidem vesiculari forma [orig: formâ]. Huiusmodi Hydrops Hippocrati siccus dicitur, quia solum Abdomen tumidum est, Pedes vero, aliaeque partes aridae sunt, squalidae et marcescentes. In hoc Urinae sunt paucissimae, splendidae, croceae instar icteritiarum, sed non adeo crassae, et in igenem effusae ardent. Causam [note: Causa.] diximus esst Lymphae vel Chyli impeditum motum: praeter quem, Sanguinis subita suppressio, aut in interna parte effusi grumescentia, ad Hydropem hunc disponere observatur; quo forsan facit experimentum Loweri de Corde, p. 124. et 125.

[note: Curatio.] In Curatione obstructio Vasorum lymphaticorum aut lacteorum per salina diuretica aut sudorifera solvatur. Sanguini grumoso, si quis sit, per appropriata succurratur. Asserit Lindanus, in Hydrope sicco non


page 389, image: s389

purgantia, sed nitrata et Sanguinis acrimoniam temperantia convenire. Paracenthesis hic optima.

[note: Pectoris.] Pectoris Hydrops fit plerumque in utraque, raro in altera [orig: alterâ] solum Thoracis medietate. Praeter Causas communes, ruptio Vasorum lymphaticorum et lacteorum frequenter accusanda est; item Hydrocele discussa, singularis enim est Pectoris cum Testibus consensus. Adest Dolor gravans in pectore, sonitus fluctuationis, dum corpus movetur, Tussis sicca, Respiratio difficilis vesperi intendens, subinde Orthopnoea, Appetitus prostratio, Palpitatio cordis, et interdum Febricula. In Prognosi, saepe mortem [note: Curatio.] inducit, saltem recidivat. Curatio fit per Succ. Bryon. Suc. Ireos nostr. pro purgatione; Decoct. sudoriferum, et alia in Ascite universali laudata. Paracenthesis hic maxime salutaris est, si mature, antequam Viscera corrupta sunt, instituatur.

[note: Hydrocephalus.] Succedit Hydrocephalus, seu Hydrops Capitis, qui est triplex, 1. Collectio aquarum inter partes cutaneas et Cranium. 2. Inter Cranium et Cerebrum seu inter Meninges. 3. In ventriculo Cerebri, Cerebrum et ipsam Calvariam distendens. Causa proxima [note: Causae.] est Lymphae extravasatio. Causa remota inter alia est situs Infantis in Utero, ita ut nimis inclinetur caput et impediatur Lymphae reditus; unde etiam Partus difficilis. Frequentior est hic Hydrops in Infantibus propter facilem Suturarum discessum. Aquae in Cerebro collectae potius Apoplexiam vel alios morbos inferunt. Dantur etiam observationes, licet rarae, Hydrocephali in Adultis. Si adsint Flatus, caput leviter pulsatum instar Tympani resonat; [note: Signa.] et tumor digito pressus, aut non recedit, aut ad pristinum statum ilico redit. Si humor colligatur extra Cranium, caput splendescit; pulsatum non sonat: pressus Tumor cedit, et non


page 390, image: s390

revertitur ad pristinum statum. Si colligatur inter Cranium et Cerebrum, Tumor non adeo mollis est, Frons quasi exporrectus, Oculi intenti, tumidi, et lacrimantes, ac fere insignis Sensuum hebetudo. Si hae circumstantiae absint, et intumescat Caput, collectio est in Cerebri Ventriculis. Collectio supra Cranium facile, inter Cranium et Cerebrum difficulter, intra Cerebrum tandem difficillime curatur.

[note: Curatio.] In Curatione Hydrocephali conveniunt Clysmata, Adultis eadem purgantia, quae in Ascite universali, Infantibus Merc. d. cum Syr. Ros. sol. item Tinctura Tartari. Sed internis praeferenda sunt externa, vel discutientia vel sensibiliter evacuantia. Discutientia sunt Litus ex Oleo Chamom. cum Bals. Sulph. tereb. et Ol. dest. Succin. item Cochleae in decocto cephalico contusae applicatae; Fotus ex Lixivio Calc. viv. seu Decocto Calcis viv. Sulpuris et Vitrioli colato; Cataplasmata et Fomenta ex Chamom. Melil. Artemis. Stoech. Arab. Calaminth. Roremar. Absinth. Orig. Puleg. quibus Farin. Fab. et Lupin. Sterc. columb. capril. Sem. Anisi, Cumini, ac similia addi possunt. Denique Essent. Rorismar. Salv. Hyper. et pro recens natis sola Olei Hyper. continua inunctio. His irritis accessus fiat ad sensibiliter evacuantia, Sectionem nempe chirurgicam in Hydrocephalo externo tolerabilem, sed in Hydrocephalo intra Cerebri ventriculos periculosissimam. In Hydrocephalo intra Cranium caute fiat sectio, et caveatur, ne unica [orig: unicâ] vice nimium exhauriatur.



image: s391

[gap: body text (COLLEGII PRACTICI LIBER II.); index]